D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRÆDICATORUM
LIBER PRIMUS
PHYSICORUM.
TRACTATUS I
DE PRÆLIBANDIS ANTE SCIENTIAM.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quæ sit intentio in hoc opere, et quæ pars essentialis philosophiæ sit scientia naturalis, et cujus ordinis inter partes.
Intentio nostra in scientia naturali est satisfacere pro nostra possibilitate Fratribus Ordinis nostri nos rogantibus ex pluribus jam præcedentibus annis, ut talem librum de Physicis eis componeremus, in quo et scientiam naturalem perfectam haberent, et ex quo libros Aristotelis competenter intelligere possent. Ad quod opus licet non sufficientes nos re-
putemus, tamen precibus Fratrum deesse non valentes, opus quod multoties abnuimus, tandem annuimus, et suscepimus devicti precibus aliquorum, ad laudem primo Dei omnipotentis, qui fons est sapientiae et naturae sator et institutor et rector, et ad utilitatem Fratrum, et per consequens omnium in eo legentium et desiderantium adipisci scientiam naturalem.
Erit autem modus noster in hoc opere Modus precedendi. Aristotelis ordinem et sententiam sequi, et dicere ad explanationem ejus et ad probationem ejus quaecumque necessaria esse videbuntur : ita tamen quod textus ejus nulla fiat mentio. Et praeter hoc digressiones faciemus, declarantes dubia subeuntia, et supplentes quaecumque minus dicta in sententia Philosophi
<--- Page Split --->
obscuritatem quibusdam attulerunt. Distinguemus autem totum hoc opus per titulos capitulorum : et ubi titulus ostendit simpliciter materiam capituli, signatur hoc capitulum esse de serie librorum Aristotelis : ubicumque autem in titulo presignatur, quod digressio fit, ibi additum est ex nobis ad suppletionem vel probationem inductum. Taliter autem procedendo libros perficiemus eodem numero et nominibus quibus fecit libros suos Aristoteles. Et addemus etiam alicubi partes librorum imperfectas, et alicubi libros intermisso s, vel omissos, quos vel Aristoteles non fecit : et forte si fecit, ad nos non pervenerunt : hoc autem ubi fiat, sequens declarabit tractatus.
Cum autem tres sint partes essentiales philosophiae realis, quae, inquam, philosophia non causatur in nobis ab opere nostro, sicut causatur scientia moralis, sed potius ipsa causatur ab opere naturae in nobis 1 : quae partes sunt naturalis sive physica, et metaphysica, et mathematica : nostra intentio est omnes dictas partes facere Latinis intelligibiles. Inter vero partes illas 2: prima quidem secundum ordinem rei est, quae est universalis de ente secundum quod ens, quod non concipitur cum motu et materia sensibili secundum se et secundum sua principia, nec secundum esse, nec secundum rationem : et haec est philosophia prima quae dicitur metaphysica vel theologia. Secunda autem in eodem ordine rei est mathematica, quae quidem concipitur cum motu et materia sensibili secundum esse, sed non secundum rationem. Ultima autem est physica quae tota secundum esse et rationem concipitur cum motu et materia sensibili. Si quis enim diffinire velit substantiam in eo quod substantia, et esse ejus considerare voluerimus, nihil sensibilium vel mobilium ingredietur
in esse et rationem suam : quia si talia in esse substantiae et rationem ingrederentur, oporteret quod essent de esse et ratione omnis substantiae : et hoc patet non esse verum, cum nihil horum conveniat substantiis separatis. Similiter si quis diffinierit circulum mathematicum vel lineam, non ponet in diffinitione ejus lignum, vel aes, vel aliquam aliam materiam sensibilem in qua circulum possibile est figurari : alioquin circulus esset æquivocus ligneus et æreus, quod non est verum. Nihil ergo cadit in ratione mathematicorum de materia sensibili, sed potius de materia intelligibili quæ est quantitas imaginabilis 3 : et ideo abstrahens ab omni materia sensibili diffinitur, quando dicit Æuclides, quod circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum quod vocatur centrum, a quo omnes lineæ ad circumferentiam productæ sunt æquales. Figura enim quæ quantitas terminata est, et materia circuli et subjectum abstrahit ab omni particulari circulo in materia sensibili descripto : sed tamen esse circuli extra materiam sensibilem non invenitur. Si enim consideremus circulos qui in corporibus naturalibus sphæricis describuntur, sicut in cœlo et in elementis, nullius eorum esse invenimus extra corpus sensibile. Similiter autem artificiales circuli, sicut cupreus, vel aureus, non habent esse extra materiam sensibilem : tamen si ratio circuli quæratur, non dabitur ex materia sensibili, quæ sit cœlum, vel ignis, vel aurum : sed potius ponetur abstrahens ab omnibus his cum dicitur : Circulus est figura plana, una linea contenta : propter quod quia ratio figurae una est in cœlo, et in terra, et aliis sensibilibus corporibus, circulus est unius rationis in omnibus eis. Omni autem eodem modo est in omnibus mathe-
<--- Page Split --->
maticis. Hoc autem, ut patuit prius, de ente et substantia in eo quod ens et substantia non erat verum : quoniam illa ante omne corpus sensibile inveniuntur : et ideo esse eorum non fundatur in corpore sensibili etiam quando sunt in ipsis, ita quod trahant esse a corpore sensibili: sed potius e converso, corpus sensibile et esse principia quibus in esse constituitur, trahit ab illis. Sed physica de quibus hic intendimus, sunt in toto concepta cum materia per esse et diffinitionem. Si quis enim diffinit cœelum, vel elementum, vel aliquid ex elementis, ut cor, vel æs, vel os, nunquam potest diffinire sine materia quæ subjicitur motui. Est enim natura cœeli corpus rotundum, quod circulariter movetur. Similiter elementum est subjectum motui et mutationi, et sic diffinitur : et similiter ea quæ sunt ex elementis. Propter quod omnia naturalia diffinitiones habent materiales : per materiam enim sensibilem et subjectam diffiniuntur : quia essentialia naturalis rei quæ in diffinitione ponenda sunt, talia sunt quod motui et sensibilibus qualitatibus subjiciuntur. Si enim darentur per intentiones communes generum et differentiarum quæ abstracta in universali secundum rationem simplicem accipiuntur, manifestum esset quod tunc essent logicæ, et ideo quoad physicum negotium esset vanæ omnes, quoniam ex talibus non constituitur esse rei, sed potius ex materia et forma sensibilibus.
Est autem in his tribus philosophiae partibus adhuc advertere, quod secundum dicta ea quæ abstrahuntur a motu et materia secundum esse et diffinitionem, sunt intelligibilia tantum. Ea vero quæ abstrahuntur a motu et materia secundum diffinitionem et non secundum esse, sunt intelligibilia et imaginabilia. Quæ autem concepta sunt cum materia per esse et diffinitionem, sunt simul intelligibilia et imaginabilia et sensibilia. Si
enim accipiatur diffinitio substantiæ secundum quod substantia est, ipsa erit abstrahens ab omni magnitudine et sensibilibus : et ideo dabitur diffinitio illa per quidditates simplices, quæ simplicia concepta sunt intellectus. Si vero diffiniantur figurae sphærarum et circulorum, non potest esse quidditas eorum, nisi in quantitate : quantitas autem secundum omnes partes sui imaginabilis est. Et ideo in eo quod quidditates talium sunt, intelligibilia sunt : sed in eo quod quidditas est horum quidditas, necessario imaginationi imprimuntur. Physicorum vero quidditas in eo quod quidditas est, in intellectu est : quia omnis rei ratio per intelligibilia est. In eo autem quod talia quantitate distincta sunt, imaginabilia sunt. In eo autem quod sunt distincta formis activis et passivis, sunt sensibilia : quia agere et pati non convenit nisi secundum aliquam qualitatem sensus.
Adhuc autem cum prima simpliciter quidditas primum det esse, a quo fluit esse hujus quantitatis in mensurato per quantitatem, a quo ulterius etiam profluit esse hujus sensibilis distincti per quantitatem et distincti per formas activas et passivas, erit primum absque dubio causa secundi et tertii : unde tam mathematica quam naturalia causantur a metaphysicis, et accipiunt principia ab ipsis : et quia ibi probata sunt, ideo non peccant supponendo ea.
Adhuc autem cum quidditas essentiae absolute sit entis in universali non contracti in partem aliquam, quidditas autem essentiae contractæ ad materiam quantitativam vel contrarias formas passionis et actionis habentem, sit entis secundum partem accepti, sequitur necessario quod metaphysica sit scientia universalis, speculans ens in quantum ens 1. Alia autem duæ sunt scientiæ particulares, non speculantes ens in quantum ens, sed quasdam partes entis, scilicet subjectum quantitati, vel subjectum
<--- Page Split --->
quantitati et motui. Cum ergo ens universale dividatur in principium, et de principio esse, competit primo philosopho quaerere de principiis : et mathematico et naturali competit hoc : quia non haberent viam ad probandum, nisi per ens et differentias entis in quantum est ens : et hoc non considerat nisi primus Philosophus : et ideo nullius scientiae particularis disputatio est ad destruentem principia, sed primi Philosophi solius ex communitate subjecti, et logici ex medio suae argumentationis, quoniam ipse procedit ex communibus quae inveniuntur in multis et non sunt essentialia illis, et ideo logica dicitur inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habens 1. Tanta ergo dicta sint et tot ad sciendum, quod physica pars essentialis est philosophiae realis, et quod pars ejus est, et quod ipsa sermonem ad destruentem principia non habet.
Ex dictis autem facile innotescit quo ordine se habet ad alias partes philosophiae realis. Est enim ipsa ordine sui quaesiti et scibilis ultima, sed tamen ordine doctrinae est ipsa prima. Doctrina enim non semper incipit a priori secundum rem et naturam : sed ab eo a quo facilior est doctrina 2. Constat autem quod humanus intellectus propter reflexionem quam habet ad sensum, a sensu colligit scientiam : et ideo facilior est doctrina ut incipiatur ab eo quod possumus accipere sensu et imaginatione et intellectu, quam ab eo quod possumus accipere imaginatione et intellectu, vel ab eo quod accipimus intellectu solo. Et ideo etiam nos tractando de partibus philosophiae, primo complebimus, Deo juvante, scientiam naturalem, et deinde loquemur de mathematicis omnibus, et intentionem nostram finiemus 'in scientia divina.
CAPUT II.
Et est digressio declarans utrum sit scientia de physicis, vel non.
Antequam autem veniamus ad propositum, oportet nos accingi ad defendendum nos ab objectis Heracliti, qui licet de omnibus diceret nihil sciri de eis, dixit tamen specialiter hoc de physicis. Cujus tres dixit rationes potissimas : unam quidem, quia physica omnia non vere sciuntur nisi sciantur secundum suum esse et in eo quod sunt. Sed secundum quod sunt, sunt infinitas differentias habentia. Intellectus autem refugit infinitum et nullo modo comprehendit ipsum. Naturalia ergo vere non comprehenduntur.
Adhuc autem secunda ratione negat Secunda re 10. Heraclitus physicum negotium posse habere medium, per quod probari possit et demonstrari : quia diffinitio tale medium erit, si medium habebit. Sed diffinitio in physicis est particularis, ut dicit : quoniam si accipiatur diffinitio animalis secundum esse physicum, ipsa secundum unumquodque animal erit altera, et secundum esse cujuslibet particularis eritaltera. Sicut ergo non est unum est plurium, ita nec una diffinitio nisi æquivoce : medium autem æquivocum non est medium aliquid probans : et si delicit probatio, delicit scientia conclusionis : et ulterius tota delicit scientia. Si autem tu dicas, inquit Heraclitus, quod habet naturales persuasiones non per causas essentiales sumptas, sed per signa communia, dicam quod talis persuasio non facit scientiam, nisi reducatur ad demonstrationem aliquam : sed non potest reduci in genere physica æ ad modum demonstrationis : ergo nunquam erit scientia de aliquo quaesito in physicis, sed tantum existimatio quaedam. Est
1 Primus philosophus ex communitate subjecti, dialecticus ex communitate medii viam
habent ad principia scientiarum particularium. 2 Idem Philosophus V mæaphys. tex. com. 1.
<--- Page Split --->
cipia ejus quæ uno modo secundum rationem diffinitionis sunt constituentia esse in tota specie : et ideo ibi univocatur diffinitio. Et cum illa a quibus est non sint eadem in diversis speciebus physicis, ideo etiam commune per unum esse non est in omnibus speciebus : et ideo dicit Aristoteles quod ratio animalis secundum unumquodque est altera. Si autem comparetur ad ea in quibus est, ista sunt variata : sed non impediunt scientiam, quia sunt producta a natura per accidens, ut dictum est, et non per se. Nec est verum quod esse completum in naturalibus diversificetur in individuis signatis quemadmodum in speciebus : quoniam in speciebus per principia essentialia diversificatur, sed in individuis multiplicatur tantum per dispositiones materiae ad quam nunquam ex principali intentione respicit natura.
Ad tertiam. Per hoc patet solutio ad ultimum : quia sicut quidditas et esse univocantur : ita etiam immobilia sunt et necessaria, non quidem immobilia sicut per diffinitionem a motuet ratione motus separata, sed sicut ratio respectu mobilis est immobilis, eo quod ipsa abstracta est a particulari quod secundum actum est in motu et mutatione. Et ad hoc intelligendum oportet scire, quod ea quæ abstrahuntur sive separantur, duobus modis abstrahuntur. scilicet per rationem diffinitivam, sicut dictum est, quando diffinientia non concipiunt motum et materiam sensibilem, sed sunt ante ipsa secundum naturam : et talis abstractio in nullo est physicorum, sivesit physicum ut subjectum, sivesit physicum ut passio probata de subjecto. Est autem abstractio universalis ab hoc particulari signato, sicut quando consideramus lignum secundum esse ligni et rationem, et non in eo quod est hoc lignum, quod est hæc cedrus, vel hæc palma : et talem abstractionem in omni scientia oportet esse : quoniam omnis scientia de universali est, sive illud secundum intentiones communes accipiatur, quod est intendere logice, sive accipiatur secundum
naturam et esse physicum, quod est intendere physice et per propria rei. Hæc igitur dicta sunt ad defensionem scientiæ naturalis ab Heraclitanis.
CAPUT III.
Et est digressio declarans subjectum scientiae naturalis.
Inquiremus autem post hæc de subjesubjectum in omni scientia naturai e naturai e copus mc ble probantur passiones, et cujus considerat passiones et differentias. Hoc autem in omni scientia naturali absque dubio est corpus mobile prout motui subjicitur. Voco autem corpus subjectum physicae in communi, et non hoc corpus vel illud. In communi autem accipio non simpliciter, sed quod motui subjicitur. Est enim corpus in eo quod corpus ante motum : quoniam mathematicum corpus non subjicitur motui secundum quod est mathematicum. Corpus enim ab alio habet quod est corpus simpliciter, et ab alio quod est hoc corpus, sive mathematicum, sive naturale : habet enim quod est simpliciter corpus ex eo quod ubique aptum est, quod duæ diametri ad rectos angulos se secent, tertia secet duas diametros ad rectos angulos. Trium autem diametrorum una est mensura longitudinis, alia latitudinis, et tertia profunditatis corporis : si enim corpus haberet quod est corpus ab actu intersectionis harum diametrorum, oporteret, cum cera imprimitur inter manus vel aliud corpus formabile, quod mutaretur secundum corporeitatem. Hoc autem non est verum. Non ergo habet quod corpus est ab aliqua actuali dimensione quæ sit per tres diametros se in uno puncto secantes secundum latum, longum et profundum, sed potius ab aptitudine sic se intersecandi tres diametros in sua dimensione. Ab actuali autem trina dimensione trium diametrorum habet quod est
<--- Page Split --->
hoc corpus mathematicum : sed a forma perficiente materiam sensibilem in aptitudine trina dimensionis existentem, habet quod est corpus naturale in quantum naturale est. Et ab actuali trina dimensione materia sensibilis qua forma substantiali perfecta est, habet quod est corpus naturale hoc vel illud. Sic ergo patet quod corpus absolute et simpliciter sumptum est ante mathematicum et ante naturale, et secundum reductionem ad ens considerat ipsum divinus. Corpus autem mathematicum secundum diversitates figurarum actualiter in ipso inventarum considerat geometra. Corpus autem naturale in universali, subjectum est naturalis philosophiae : et corpus hoc physicum vel illud, scilicet mobile ad locum tantum, vel mobile ad formam et locum, vel corpus simplex, vel mixtum, cadit in considerationem alicujus partis scientiae naturalis.
Cum autem omne corpus quod tertio vel quarto modo dicitur, sit mobile, et hoc solum est de consideratione physici, videtur quod non egemus dicere, quod corpus mobile sit subjectum physicae : sed sufficit, quod dicamus, quod corpus hoc modo dictum, subjectum sit scientiae naturalis : quia per mobile quod additur ei, in nullo videtur restringi, sicut nec nix cum dicitur, nix alba vel Æthiops cum dicitur Æthiops niger. Sed ad hoc solventes dicimus, quod licet omne corpus quod in natura est, mobile sit : tamen cum ponitur esse subjectum physicae, oportet quod addatur sibi hoc quod dico mobile : quia alia est consideratio corporis in quantum hujusmodi, et alia est consideratio mobilis, licet omne corpus sit mobile : quia non in quantum corpus, sed in quantum corpus mobile subjicitur scientiae naturali : ideo dicimus, quod non corpus tantum, sed corpus mobile est subjectum scientiae naturalis. Licet autem natura sit principium motus et quietis, sicut infra ostendemus : non tamen dicimus quod corpus mobile et quiescibile sit subjectum physicae : quia quies privatio motus est : et ideo quies non dicit
formam positivam circa corpus sed potius privationem qua non intelligitur nisi per habitum. Et ideo melius determinatur corpus per mobile, quam per quiescibile. Possumus etiam ad hoc aliter dicere, scilicet quia omne corpus physicum mobile est, sed non omne corpus physicum est quiescibile : quia id quod est perpetui motus, non est quiescibile secundum naturam.
Si quis autem fortasse dicat, quod nec omne corpus physicum mobile est : quia terra et maxime partes qua sunt circa centrum sphaera mundi, mobiles non sunt : quia in omni sphaera mota necesse est centrum et utrumque polum immobilia esse. Dico quod licet in quantum circa centrum sunt, immobiles sint partes terrae, vel etiamsi detur tota terra esse immobilis, non erunt immobilia qua dicta sunt, nisi motu locali : possunt autem moveri alterationis motu, et alteratio est motus physicus sicut et motus secundum locum. Nihil enim est ubi virtutes totius sphaera et omnium partium confluant nisi centrum : et ideo ipsum alterari a virtutibus illis est necesse. Sunt tamen quaedam physica, de quibus intendit physicus, non propter hoc quod sint corpus mobile, nec propter hoc quod sint corpora, sed quia referuntur ad motum ut moventia sicut motores orbium secundum quod ad motum referuntur, et anima secundum quod sunt causae motuum in vegetabilibus et animalibus : et haec sunt naturalia ad motum relata, et non sicut per se subjecta motui et mutationi. Motus enim non est in ipsis, sed potius ab ipsis in quibusdam aliis : et hoc modo etiam fit tractatus de ipsis : quia hoc modo anima est principium vegetabilium et animalium, sicut suo loco ostendetur. Haec igitur de subjecto dicta sufficiant.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Et est digressio declarans scientiae naturalis divisionem, ut sciatur numerus partium scientiae naturalis, et de titulo libri, et de ordine et divisione librorum physicae, sive primi libri naturalium.
Ut autem sciamus ad quem finem intendimus in scientia naturali, et quando habemus omnes ejus particulas, et quando non habemus eas, et quæ earum deficiunt, et quæ non, volumus ex divisione subjecti quod induximus ostendere libros omnes scientiæ naturalis. Dicamus igitur quod cum corpus mobile sit subjectum, ipsum habet considerari in scientia naturali secundum omnes differentias et divisiones ejus. Est autem prima ejus divisio, quod ipsum potest considerari in se et absolute, sive simpliciter et universaliter, vel ad materiam contractum. In se quidem absolute et simpliciter et universaliter consideratum, habet tractari in libro qui dicitur de auditu physico.
Corpus autem mobile contractum ad materiam, habet primam divisionem secundum materiae differentiam : hoc enim est corpus simplex, vel corpus commixtum et compositum ex simplicibus. Si autem est corpus simplex, hoc adhuc habet duas differentias : quoniam ipsum potest esse mobile ad situm tantum, vel ad formam 1 : quia istae duae potentiae motus sunt in mobili, et una earum causatur ex alia, et una earum quae est sicut causa, est simplicior, et alia est minus simplex. Corpus autem mobile ad formam, determinatur in libris de Genera-
tione et Corruptione : sed mobile ad situm sive sit circulariter mobile, sive in rectum, determinatur in libris de Celo et Mundo. Sed tamen illud mobile ad situm, duplicem habet considerationem : potest enim considerari in se, vel secundum quod habet ordinem ad mobile secundum formam, quod recipit impressiones ejus. Et priori quidem modo considerandum est in celo et mundo. Secundo autem modo adhuc dupliciter consideratur : quia ad hoc quod sciatur impressio quam celeste corpus relinquit in elementis quae moventur ad formam, et etiam in corporibus commixtis, oportet quod sciatur ejus habitudo quam habet ad locum generationis impressionum illarum. Habitudo autem illa determinari habet in quodam libro qui dicitur esse de longitudine et latitudine terrarum et civitatum et de locis habitualibus. Impressiones autem tractari habent in libro qui dicitur de Causis proprietatum elementorum et planetarum.
Corpus vero mobile commixtum consideratur dupliciter : aut enim est in via mixtionis, aut in specie vel genere constitutum in esse mixti. Et primo quidem modo sufficienter tradita est corporis, scilicet mixti scientia in quatuor libris Meteororum. Secundo autem modo variatur per duas differentias : corpus enim mixtum in specie naturae constitutum per mixtionem, vel est inanimatum, vel animatum. Et non animatum quidem simplicius est, et scientia ipsius spectat ad libros de Mineralibus.
Sed scientia de animatis habet duas partes. Cum enim anima sit principium animatorum, et principium oporteat cognoscere ante principiatum, oportet haberi scientiam de anima antequam habeatur scientia de corporibus animatis 2.
<--- Page Split --->
Scientia autem de anima duas necessario habet partitiones : quoniam aut est de ipsa anima et potentiis sive partibus ejus : aut scientia de operibus animæ quæcumque habet in corpore, et de passionibus ejus quas patitur in corpore. Et scientia quidem de anima secundum se et potentias ejus habet tradi in libris de Anima dictis. Opera autem ejus duplicia sunt : quia aut sunt animæ in corpus, ita quod non per potentias, sed per se operatur anima : aut operatur secundum potentias. Et opus animæ quidem per substantiam animæ factum in corpore, est vita cui mors opponitur. Et hoc opus determinatur in libro de Causa vitæ et mortis, et causis longitudinis vitæ. Opera vero animæ alia sunt multiplicata secundum potentias vegetabilis, sensibilis, et intellectualis animæ partis. Et opera quidem vegetabilis sunt nutrire, et augere, et generare. Sed duo illorum sufficienter in libro de Generatione, scilicet generatio et augmentum. Tertium autem in genere habet determinari in libro de Nutrimento. Opera autem sensibilis duo sunt in genere, scilicet sentire et movere secundum locum. Opus autem sensibilis secundum sentire, tripliciter variatur : aut enim accipitur secundum comparationem sensus ad animal, scilicet secundum quod sensus egreditur vel ingreditur in animal : vel secundum comparationem sensus ad sensibile : aut secundum reditum ex specie sensibilis servata apud animam in rem prius acceptam in sensu. Et horum trium primum quidem in libris de Sommo et Vigilia traditur. Secundum autem in libro de Sensu et Sensato. Tertium autem in libro de Memoria et Reminiscentia. Secundum autem quod motiva est anima
sensibilis, dupliciter movet, scilicet secundum locum, aut mutando locum, aut dilatando et constringendo corpus in eodem loco : et utrumque horum traditur in libro de Motibus animalium. Hic autem motus est generalis omnibus animalibus sub disjunctione acceptis. Quoniam omne animal aut movetur motu processivo, aut dilatationis et constrictionis motu, aut utroque : facit autem specialem motum in habentibus pulmonem, qui est ad refrigerium pectoris per spiritum attractum quem movet trahendo et retinendo et emittendo : et hujusmodi scientia traditur in libro de Respiratione et Inspiratione. Et ad adminiculum ejus est liber quem Constabenluce composuit de differentia spiritus et animæ. Opus autem animæ secundum partem intellectualem tractatur in scientia subtili de Intellectu et Intelligibili.
Quibus habitis, sufficit addere scientiam de corpore animato vegetabili et sensibili, cujus differentiae quoad vegetabilia traduntur in libris de Vegetabilibus. Et quoad differentias animalium traditur scientia sufficiens in libris de Animalibus. Et ille liber est finis scientiae naturalis.
Ex his omnibus colligitur, quod quasi tres partes sunt scientiae naturalis. Est enim scientia de mobili simplici, et de mobili simplici faciente compositionem, et est scientia de composito et commixto. De mobili enim simplici prima est pars scientiae naturalis tractanda in Physicis, et de Cælo et Mundo, et libro de Generatione et Corruptione. De mobili autem simplici faciente commixtionem habebimus tractatum in Meteoris. Et de mobili commixto et composito in libris qui sunt deinceps post scientiam meteororum.
Et Alexander ibidem et omnes Græci. Et videtur etiam contra Philosophum in fine libelli de motibus animalium Sed pro Doctore potest dici, quod ordo doctrinæ quandoque consideratur secundum naturam sciblium, et quandoque consideratur secundum id quod magis expedit: et primo modo consideravit Doctor : nam cum forma non sit propter ma-
teriam, sed potius econtra (II Physic. com. 87), sic liber de anima ordine doctrinæ relato ad id quod est prius simpliciter, præcedit librum de partibus animalium et libros de animalibus et plantis : sed quia faciliori modo cognoscimus causata quam causas, secundum hoc considerantes alii dixere oppositum.
<--- Page Split --->
Scientia autem de mobili simplici, partes habet quas supra assignavimus, inter quas prima est scientia quæ est de mobili simpliciter accepto non contracto ad materiam, quæ tradenda est in primo libro qui dicitur Physicorum.
Dicitur autem liber Physicorum, eo quod ipse in universali totum complectatur negotium physicum. Dicitur etiam liber de auditu physico 1 : quia ibi tanguntur ea quæ auditu plus quam demonstratione sciuntur de physicis, hoc est, principia physica universalia, ex quibus alia habent probari : propter quod aliquando intitulantur de principiis physicis. Sunt enim principia physica principia mobilis corporis et motus, quæ in rei veritate in primo libro scientiae naturalis habent determinari omnia secundum suam communitatem. Alia enim sunt principia motus et mobilis causantia motum et mobile, et alia sunt consequentia mobile et motum. Principia autem causantia : aut sunt causantia motum et mobile, aut sunt causantia esse.
Et quia nos de motu et mobili intendimus, ideo nos incipiemus tractatum nostrum a principiis motus et mobilis quæ sunt materia, et forma, et privatio : et postea a tangemus de omnibus causis physicis et differentiis et speciebus earum. Et tunc procedemus ad loquendum de motu et consequentibus ipsum in genere et in specie secundum omnem modum differentiæ eorum quæ consequuntur eum.
CAPUT V.
Quia a communibus principiis est in omni scientia et præcipue naturali.
prima principia in naturali scientia. Natura enim omnis scientiæ talis est, quod si ipsa habet principia et causas et elementa, intelligere et scire non accidit in ipsa nisi ex cognitione istorum quæ dicta sunt. Cum enim intellectus in scientiis non sit nisi habitus et acceptio principiorum ex quibus sciuntur alia, scire autem sit accipere conclusionem quæ sequitur ex illis principiis, oportet quod omnis scientia quæ vere scientia est, initium processus sui habeat a principiis primis usque ad principia proxima. Dico autem Idem Commentator he. quod omnis scientia quæ habet principia sic procedit, et illa sola est vere scientia: quia est demonstrativa, et effectus solius demonstrationis est scire. Si autem ipsa non habeat verum nomen scientiæ, tunc ipsa erit scientia topica dialectiæ vel rhetoricæ, et effectus ejus non erit scientia, sed opinio, vel suspicio sive præsumptio : et ideo non habet principia et causas et elementa ex quibus procedit, sed habebit considerationes topicas quas sumit aut ex intentionibus communibus quæ nulli conveniunt proprie, sed inveniuntur in pluribus, sicut dialectica : aut sumit eas ex circumstantibus negotium vel personam, sicut facit rector. Nullum autem istorum est alicujus rei principium vel causa vel elementum : quia omnia principia et causæ et elementa sunt essentialia et propria rei : qualia non sunt ea quæ in logicis vel rhetoricis assumuntur. Quod autem in omni scientia cujus vere est scire, oporteat esse processum a primis in genere suo principiis usque ad elementa, patet quia (sicut dictum est in Posterioribus Analyticis) tunc opinamur nos cognoscere unumquodque quod scimus vere, quando cognoscimus prima in genere principia ejus, et causas ejus, et elementa ejus ex quibus componitur, et non aliter.
Vocamus autem hoc loco principia, causas efficientes in genere corporis mobilis secundum quod est mobile :
<--- Page Split --->
quoniam nos non scimus naturalia nisi sciamus causas efficientes eorum prinus 1. Causas autem dicimus ultimos fines, propter quos sunt omnes alii fines : eo quod naturae operationum nihil est vanum, sed omnia sunt propter finem certum in natura, sine cujus scitu non perfecte scietur natura eorum : finis enim dicitur causa principaliter, eo quod causa causarum est, quia propter illum novet efficiens, et propter illum movetur materia, et illum attingit forma rei per aliquem modum. Elementa autem dicimus duas causas ingredientes essentiam rerum naturalium quæ sunt forma et materia.
Et hæc quidem sunt quæ faciunt esse physicorum, quæ quid: m in nulla aliarum scientiarum realium adeo plene colliguntur sicut in scientia naturali : quoniam in mathematicis eo quod sine motu considerantur, nihil demonstratur per efficientem et finem : quia efficiens movet motum, et per motum attingit et acquirit finem : et ideo quæ sine motu sunt, considerationem efficientis et finis habere non possunt. Similiter etiam mathematicus non curat materiam, eo quod abstrahit ab illa, propter hoc quod ipsa est subjectum motus : formam autem accipit solam secundum quod ab ipsa diffinitio accipitur, quæ quod quid erat esse secundum quod subjicitur passioni quam probat inesse substantiæ formali. Metaphysicus autem licet consideret omnes causas, non tamen considerat eas in eo quod causantes sunt : quia materiam et formam non considerat secundum quod ingrediuntur in rem quam componendo constituunt, sed potius secundum quod reducuntur in rationem substantiæ quæ est verum ens et principium aliorum quæ metaphysicus attendit. Et ideo solius physicae est procedere ex principiis et causis et elementis secundum quod sunt hujusmodi.
Si autem aliquis dicat quod ista prin-
cipia referuntur ad esse : sed principia ex quibus procedit scientia, sunt principia cognitionis : et ideo non habet locum hoc quod diximus. Scire debet, quod in physicis res non cognoscitur nisi ex principiis ex quibus est. Et ideo talia in physicis sunt principia cognitionis et esse : sed differenter, quoniam universaliter accepta prout sunt in ratione physicorum, sunt principia cognitionis : determinata autem in natura secundum esse agentia vel patientia, sunt principia esse.
Sed tunc nobis videtur oriri repugnantia sermonis quem diximus, quod in omni scientia demonstrativa contingit scire ex cognitione principiorum et causarum et elementorum : et nos non ostendimus hoc nisi in scientia naturali : nostra enim probatio nulla esset si sic argueremus, quod scire convenit in omni scientia quæ scientia est vere ex cognitione principiorum et causarum et elementorum : sed scientia naturalis est scientia vere : ergo in ea convenit scire ex cognitione principiorum causarum et elementorum : quia prima non est universalis nisi in voce, eo quod cum dicitur omnis scientia quæ vere est scientia, scit per principia, non supponitur nisi scientia naturalis. Sed ad hoc dicimus, quod ea quæ dicta sunt, relata simul ad hoc quod faciant cognitionem et esse, non sunt perfecte inventa nisi in physicis. Si autem ad cognitionem solam referantur, inveniuntur in aliis scientiis realibus. Sed tunc aliter exponuntur. Sunt enim quædam principia cognitionis non ingredientia syllogismum, quæ sunt dignitates primæ cujuslibet scientia. Et sunt quædam ingredientia, et hæc sunt duplicia, scilicet priora et proxima. Priora quidem sicut non convertibilia : proxima autem sicut convertibilia. Fit enim demonstratio aliquando ex primis et veris, et hæc sunt principia. Aliquando autem per ea
<--- Page Split --->
quæ per prima et vera acceperunt fidem, quæ tamen non proxima sunt. Et aliquando per ultima essentialia. Prima ergo et vera sunt principia. Et ea quæ sunt probata per prima et vera et ulterius accipiuntur ad alia inferenda, sunt causæ : quia propositiones sunt causa conclusionis. Et elementa sunt proxima quæ ad nihil ulterius probandum adhibentur. Sed tamen distinctio prima principiorum causarum et elementorum magis est ad propositum. Nec est dictum quod omnis scientia procedat ex principiis et causis et elementis : sed omnis scientia quæ habet ea, procedit ex his et in quantum habet ea : et ideo quæ habet omnia, procedit ex omnibus : et quæ habet quædam, ex eisdem procedit quæ habet.
Sed sciendum est quod scientia naturalis ex his non procedit nisi sumptis secundum ambitum communitatis et principiorum et causarum in suo genere 1. Et ideo omne principium physicum et omnem causam physicam accipit et colligit : sed tamen non omnem causam efficientem, nec omnem finem. Si enim acciperet omnem causam efficientem, oporteret quod extenderet se ad aliquid non physicum : quoniam causa prima est efficiens per essentiam suam, et de illa non intendit physica, sed philosophia prima. Eodem autem modo est de fine ultimo, qui est finis universitatis, et est in prima causa, sicut in duce exercitus. Similiter autem forma reducta in principium substantiae secundum quod hujusmodi, et similiter materia, non sunt de intentione scientiae naturalis, nec ex talibus aliquid probatur in scientia naturali. Sed potius de efficiente qui movet per formam quæ disponit ipsum ad movendum, et non per essentiam, sicut ignis qui movet per dispositionem calidi quod est in ipso, et similiter de fine qui includitur et acquiritur
per motum talis efficientis, et de materia et forma secundum quod materia subjicitur motui et mutationi, et forma est finis generationis, intenduntur hæc a physico : et sic nos in ista scientia procedemus ex istis.
CAPUT VI.
Qualiter universalia sint in sensu notiora quoad nos, in quo est digressio declarans intellectum ejusdem.
Via enim procedendi ex notioribus Text, et com 2. nobis et certioribus in certiora naturae et notiora, est innata nobis praecipue. In scientia enim naturali non eadem sunt, quæ sunt nota nobis, et quæ sunt nota simpliciter apud naturam. Et quia in physicis notiora nobis sunt communia, et notiora naturae sunt simplicia, ideo necesse est nobis procedere per hunc modum.
Sicut enim diximus, ea quæ nobis in Text, et com 3. physicis sunt magis nota, sunt confusa : et cum nos diviserimus hæc confusa communia, posterius per divisionem ipsorum fiunt nobis nota principia specialia quæ sunt speciales causæ efficientes, et elementa quæ sunt speciales formæ et materiae quæ ingrediuntur in esse rei specialis.
Et propter illam causam oportet nos Text, et com. 4. procedere ex universalibus notis nobis in singularia quæ sunt nota apud naturam. In physicis enim totum secundum sensum notius est sua parte : universale autem est totum quoddam, eo quod multa in se comprehendit quæ multa sunt partes cujusdam totius : ergo uni-
<--- Page Split --->
versale in physicis notius est particulari secundum sensum.
Hoc idem autem secundum quemdam modum patiuntur etiam diffinita comparata suis diffinitionibus : quia diffinitum est ut totum constitutum ex diffinientibus, sicut circulus qui est totum constitutum ex eis quae diffiniunt ipsum, quae sunt, quod est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum, a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales. Quae autem sunt unita in diffinito tanquam in toto constituto ex diffinientibus, diffinitio dividit in singularia quae sunt partes diffinientes. Et quia mixta in sensu notiora sunt quam distincta, totum diffinitum in physicis notius est in sensu quam diffinientia. Apparet autem hoc in apprehensionibus puerorum : quia illi prius per apprehensionem accipiunt commune quam particulare : unde in principio omnes viros vocant patres, et omnes feminas vocant matres, et posterius confortata aetate discernunt cum qui vere pater est a viris aliis, et eam quae vere est mater a feminis aliis.
Ad haec autem quae dicta sunt intelligenda, oportet scire quod aliud est universale physicum, et aliud universale simpliciter a quo est processus in demonstratis et mathematicis et in divinis. Universale enim a quo est processus in mathematicis et in divinis, est simplex conceptus rerum et simplex rei quidditas quae in intellectu est et non in sensu : et ideo hic est natura notior secundum intellectum, et est notius apud naturam secundum quod principium cognitionis intelligibilis est natura et quidditas rei simplex. Et particulare seu speciale posterius est notum per illud et ex illo : eo quod in discursu syllogistico processus est ab universali, quod est ubique et semper, ad particulare. Et hoc modo nos hic non loquimur de universali, sed po-
tius de universali quod est secundum esse acceptum ih particulari.
Est enim, ut Plato ait, triplex univerVersale ex sale, scilicet ante rem acceptum, et in intentione Platonis. re ipsa acceptum, et post rem ab ipsa re abstractum. Ante rem autem universale est causa universalis, omnia causata praehabens potentia rerum in seipsa. Universale autem in re est natura communis secundum se accepta in particulari. Sed universale a re acceptum per abstractionem, est intentio formae et simplex conceptus mentis, quae de re per abstrahentem intellectum habetur. Et ideo natura in physicis equivoca est ad naturam communem re quae principium est intelligendi ipsam : quia natura in physicis est illa quae producit rem materialem ex naturalibus principiis ejus. Illi enim naturae notius est id quod operatur ex principiis suis, quam communis conceptus rei, quem non operatur nisi per consequens : quia cum ex hoc quod est homo generatur hoc quod est homo, terminus generationis est suppositum particulare, et per consequens generatum est commune : et ideo natura hic non vocatur a quo non convertitur consequentia : quia illa natura non est operans, sed potius principium cognoscendi per intellectum id quod est posterius in intellectu. Ex quo patet quod non est contrarietas aliqua doctrine istius ad illam quae est in Posterioribus Analyticis, ubi dicitur quod prius natura est prius secundum intellectum, quod hic posterius natura vocatur : quia equivocatio est in natura.
Sed nota quod cum natura ista quae producit res ex suis causis, operetur per causas, oportet quod causae essentialiter res componentes sint notiores apud naturam quam res composita : quia aliter non uteretur natura elementalibus principii pro instrumentis suae compositionis : et sic optime notum apud naturam est elementum ex quo operatur, et post hoc optime notum est compositum quod componit. Et si nos faceremus res natu-
<--- Page Split --->
ræ ex eisdem ex quibus facit eas natura, idem esset apud naturam operantem notum, quod esset apud nos notum. Sed quia nos non facimus eas, ideo elementa naturae quæ facit res naturales sunt apud nos posteritus nota. Sed in artificialibus imitamur nos naturam : quia nos facimus artificialum ex forma et materia artis : et cum ipsa forma sit in anima artificis, est forma quæ est elementum artificiati apud artificem magis nota quam artificialum.
Ex his manifestum est quod natura novit animalia per animam et corpus organicum physicum, et novit corpus organicum physicum per complexionantia ipsum, et novit complexionem per elementorum in ipso mixtionem, et mixtionem novit per elementa mixta, et elementa novit per corporis primi motum, qui movet elementa ad hoc quod misceantur, sic quod est notum apud naturam est semper opus naturae per elementa sua propria. Et si natura novit universale, tamen hoc sit natura communis, novit illud per hoc quod ipsum est consequens opus suum quod producitur, scilicet compositum, et sic novit ipsum posterius. Et eodem modo si novit causam quae communis est, ipsa novit eam per elementum quod est propinquum rei et proprium. Et principium communissimum adhuc novit per posterius quam causam. Natura vero si novit diffinitum, ipsa novit ipsum per principia per quae constituit ipsum. Novit ergo per diffinientia : et sic diffinientia sunt priora apud naturam componentem res quam diffiniunt. Hic ergo est processus notitia naturae quae componit res, et ex principiis accipit notitiam earum, ita semper quod illa sint ei notissima, quibus proxime utitur in opere compositionis : et illa sunt remotiora a notitia naturae, quae consequuntur ad illa, sive consequantur ex parte principiorum sive ex parte compositorum. Principia enim communia consequuntur ad elementa, et universalia consequuntur ad res par-
ticulares quas natura operatur. E converso autem est in natura ad quam fit resolutio secundum viam naturae simplicis : et ideo in via resolutionis principium prius est quod est simplicius, et hoc est natura prius : sed natura aliter accipitur, sicut dictum est.
His habitis, intelligendum est quod Acceptio nostra senonstra seacceptio nostra secundum sensum est tricum sensuplex. Ex entem acceptio secundum sensum plerum plerum plerum plerum plerum plerum plerum
Et si nos invenire volumus quæ istaQuid individuum varum acceptionum sit prima, oportet nos gum, et quid signatum, et distinguere inter individuum vagum et quare vagum nuncuinter individuum signatum. Vagum enim petur. individuum non dicitur vagum, eo quod in natura non sit determinatum : quia natura determinatur quando dicitur, aliquis homo, et aliquis bos : sed dicitur vagum, eo quod ipsum per accidentia sensibilia non est demonstratum, sicut hic homo, et hic bos. Dicamus ergo quod individuum vagum est, cujus natura contracta et part'culata certificatur per suppositum indeterminatum. Signatum
<--- Page Split --->
autem est, cujus contrahitur natura et particulariter certificata in supposito determinate demonstrabili, ut hic homo demonstrato Socrate. Individuum autem vagum aliud est speciei, et aliud generis et aliud generis altioris, et aliud generalissimi, ut aliquis homo, et aliquod animal, et aliquod animatum, et aliqua substantia. Et non dico quod sit aliud et aliud in supposito incerto quod habet potius propter naturam : quoniam alii naturae signatur substare cum dicitur aliquod animal, quam cum dicitur aliquis homo : et iterum alii, cum dicitur aliqua substantia.
Hoc habito, sciendum est quod cognitio quae est perceptio sensus cum pernixtione aliqua rationis vel estimationis est accipiens sensibile per accidens : et casus ejus est supra materiam communom in supposito diffusam : haec enim natura communis est universale acceplum in re secundum esse. Cum autem omnis distinctio cognoscibilis necessario sit facta sub aliquo communi quod prius accipitur secundum cognitionem, oportet quod antequam diffinite cognoscatur hic vir esse pater, cognoscatur vir esse pater: et antequam cognoscatur vir esse pater, oportet quod homo cognoscatur esse pater. Et tunc iterum ad hoc, quod cognitio patris hominis sit cognitio aliquo modo distincta, oportet quod ante eam sit cognitio communis, sub qua est distinctio illa quae est cognitio animalis. Et per hunc modum aute illam est cognitio animati, et cognitio cadens super commune diffusum et confusum in supposito, prius cadit super individuum generis quam super individuum speciei. Hoc autem Avicenna egregie probat per eum quem videmus de longe. De hoc enim primo perpendimus quod substantia est : et secundum quod deprehendimus motum ejus, cognoscimus quod animal est : et tunc post hoc per rectitudinem staturae cognoscimus quod est homo aliquis : et tandem per collationem individuantium quae impossibile est in aliquo invenire, accipi-
mus quod est Socrates vel Plato. Sicut autem in eo quem videmus longe, distincta est cognitio semper sub confusa : ita est in eo quod cognoscimus sensibiliter secundum naturam talis cognitionis sensibilis , licet non percipiamus. Quod autem nunc dictum est in exemplo de eo quem eminus aspicimus, congrue supra manifestatum est in priorum infantium cognitione : hi enim quamdiu propter fluxum cerebri cognitionem non habent adunatam, non percipiunt differentias sensibilium : et stat ideo eorum cognitio in communi indistincta. Cum autem paulatim siccatur cerebrum, adunatur cognitio, et remanent in eis sensibilia propria, per quae distinguuntur cognita per sensum : et tunc determinantur cognitiones eorum.
Ex istis est advertere quoddam valde notabile : quoniam licet proximum apud distinctam cognitionem individui sit species, et post hoc genus, et tandem ultimo occurrit generalissimum : tamen apud confusam sensus cognitionem indistinctam, primum est natura generalissimi, et post hoc subalternum genus, et post hoc genus, et tunc specialissimi natura, et sub illius natura distincte accipitur individui cognitio. Et prima quidem cognitio deservit intellectui res solventi, et in illa nihil est in sensu nisi primum : et quidquid resolutione accipitur ab illo, est in intellectu. Sed intellectum sive intelligibilium illorum unum est proximus sensui quam aliud per modum qui dictus est. Secundus autem modus cognitionis totus est in sensu, et est per viam compositionis, ubi proceditur a simpliciori indistincto ad compositius distinctum. Et ille processus est scientiae naturalis proprius, et nullius alterius scientiae: quia nulla alia hoc modo accipit universale pro confuso secundum esse in particulari nisi ipsa. Et ideo universale secundum solam ipsam est in sensu notius. In aliis autem qua resolutoriae sunt, universale est simplex natura quae a sensu est separata. Et ideo universale in ipsis nequa-
<--- Page Split --->
quam est in sensu, sed in intellectu. Ex his satis patet qualiter universale notius est in sensu quoad nos et occultius in natura : et particulare manifestius in natura et occultius in sensu quoad nos.
Sed oportet scire quod particulare dupliciter consideratur secundum duo quæ sunt in ipso. Est enim in particulari perfecto esse secundum naturam : et hæc est natura quæ vocatur esse speciei in individuo, secundum quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum. Et est in particulari suppositum quod substat huic naturae quæ est esse ejusdem suppositi. Esse autem perfectum secundum naturam est intentum e natura producente res per se. Sed quia hoc esse non potest subsistere nisi in supposito, ideo per accidens, hoc est, propter illud producitur natura etiam suppositum. Et hoc est quod supra diximus, quod natura per accidens operatur individuum secundum quod est individuum, sed per se intendit esse perfectum. Et hoc est quod dicit Philosophus egregius Aristoteles, quod natura intendit esse divinum, et propter illud agit quidquid agit.
Ex his patet qualiter intelligi debet dictum Averrois1, scilicet quod opus naturæ est species, et non hoc particulare, neque esse in genere : quoniam si particulare intenderet, tunc destrueretur opus ejus : et si intenderet universale in genere, tunc sufficeret ei qualecumque esse in genere : et utrumque istorum est falsum. Intendit ergo esse in specie, ut ipse dicit : quia hoc esse est perfectum, et divinum, et perpetuum. Et nisi prædicto modo intelligatur, non erit verum dictum Commentatoris : quia si vere sufficeret esse in specie tantum, tunc pro nihilo esset multitudo individuorum : et ideo eisdem rationibus dicit Avicenna, quod intendit individuum vagum, quod est speciei individuum, sicut est aliquis homo, et aliquis bos, quia hoc individuum est perpetuum et in esse perfectum.
Et ego dico, quod oportet addere his dictis, quoniam natura generans et producens res est duplex, scilicet quæ est sicut causa generationis universalis rerum, et ea quæ est sicut causa particularis. Est enim cœlum cum partibus suis et imaginibus et motibus generans universaliter hominem et plantam et cætera omnia : particulare autem generans est sicut hic homo. Est autem verum, quod natura universalis movet in particulari : et est intentio particularis naturae producere hunc : et ideo termini generationis particularis sunt, quod hoc procedit ab hoc. Et hoc patet, quia actus particularis naturae quiescit hoc producto : finis autem est quo habito quiescit agens : et ideo finis particularis naturae est in hoc signato quem finem per unum generationis actum attingit, et est destructibilis hic finis. Finis autem naturae universalis est esse divinum perfectum, quem finem in omnibus particularibus per successionem attingit : et ideo est perpetuus suus finis secundum naturam : et hæc natura nunquam producit suppositum signatum nisi per accidens, scilicet ut ipsum substet esse divino : hoc igitur est natura. Et patet ex his liquide, qualiter universale notius est in sensu in solis physicis, et quod magis universale magis notum est in sensu, et quod e converso est in eo quod notum est apud naturam operantem et producentem res naturales.
Sed quia nos supra diximus, quod eumDebutatio dem modum sustinent nomina diffinitorum ad diffinitionem eorum quam habent universalia ad particularia sua in physicis, oportet nos explanare id : quia cum diffinitum sit minus commune quam diffiniens, et diffinitum magis notum sit sensu et occultius in natura quam diffiniens, videbitur minus commune notius esse in sensu et occultius in natura quam magis universale : et hoc est contra prædicta. Sed sciendum est quod univerSolutio sale accipitur ut simplex natura separa-
<--- Page Split --->
ta, et accipitur ut totum confusum in particulari. Cum enim universale sit unum in multis et de multis, ut dicit Aristoteles, potest accipi secundum quod in multis non divisim ab eis, et sic est per modum totius mixti in eis et confusi. Si autem accipitur ut est de multis praedicatum de ipsis, tunc ipsum est natura simplex, quae quidem accepta ut de multis est et non est in eis, sed separata est ab ipsis, et est ubique et semper. Omni modum modo se habet diffinitum ad diffinitia: possunt enim diffinientia accipi ut naturae simplices constituentes diffinitum sive esse diffiniti: et hoc modo cum natura constituat esse diffiniti, oportet quod elementa ex quibus constituit illud esse, sint notiora et certiora apud ipsam quam diffinitum constitutum: et hoc est quod diximus supra. Alio autem modo accipiuntur diffinientia non ut natura constituentes esse diffiniti, sed potius ut confusa quaedam et unita in esse diffiniti: et hoc modo diffinitum in sensu notius est per rationem contra inductam: quia quidquid distinguit acceptio sensus, oportet quod sub aliquo communi distinguat, quod prius est acceptum in sensus acceptione: unde diffinientia quae acceptio sensibilis distinguit, oportet quod sub unione eorum quam habent in diffinito distinguat, sicut distinguit partes sub formo totius: et hoc modo acceptio diffiniti per sensus, est similis acceptioni universalis per sensus: et acceptio diffinientium prout sunt partes diffiniti, similis est acceptioni particularis sub universali. Et hoc iterum est in solis acceptionibus physicis, quia in aliis opposito modo se habent, ut dictum est.
Ad hoc autem intelligendum dicit satis bene Averroes triplicem esse composi-
tionem in rebus naturalibus 1. Est enim compositio universalis ex particulari, sicut compositio generis ex speciebus, et est compositio diffiniti ex partibus diffinientibus, et est compositio individui : et quia compositio individui est, necessarium est quod duæ aliæ sint compositiones. Et dicit quod compositio individui notior est secundum sensum quam partes ejus : aliæ autem duæ notiores secundum intellectum quam partes isparum : et hoc verum secundum intellectum nostrum quem diximus esse in physicis secundum viam sensus acceptum : et ideo dicit quod propter tertiam compositionem quæ est in sensu, duæ aliæ sunt apud intellectum. Et hoc ego sic intelligo, quoniam individuum habet esse speciei in supposito, ut dictum est 2. Potest ergo accipi comparatio esse speciei ad suppositum. Et hæc comparatio necessario facit in individuo compositionem unam, quæ respondet compositioni universalis ad particulare in intellectu procedente eadem via : quia quantum ad continentiam omni eodem modo stat species sub assignato genere sicut particulare sive suppositum stat sub esse speciei quæ est in ipso. Potest etiam accipi esse speciei ut componitur ex causis suis quæ sunt potentia et actus: et hoc necessario secundam compositionem facit in se esse individui, cui respondet apud intellectum diffiniti compositio ex diffinientibus quæ sunt per modum potentiae et actus in ipso : et hac via apud intellectum physicum qui procedit in via sensus, diffinitum notius est quam diffinientia. Hæc igitur quia sufficiunt ad explanationem dictorum de proæmiis istius libri, dicta sufficiant.
duum demonstratum est notius apud sensum sus partibus, ideo alia tota sunt notora intellectui.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT I.
Quæ inquirenda sunt de principiis problemata, tum ex eo quod quædam sunt physica, et quædam non physica, licet sint de physicis.
De principiis igitur corporis mobilis in universali et simpliciter determinare intendentes, et volentes sequi Aristotelem in quibus convenienter possumus, prius oportet nos tangere ea quæ Antiqui de principiis inquisiverunt et determinaverunt, et postea resumentes determinabimus de eis secundum nostram scientiam. Ostendamus autem primo quæcumque problemata de principiis habent inquiri secundum dubitationes quæ possunt fieri de ipsis. Est autem sciendum quod problemata quæ quidam Antiquorum noverunt de principiis, alii noverunt de ente : cujus causa fuit, quoniam sicut in primo Metaphysicae continetur1, primi philosophantes nullam cognoverunt causam vel principium nisi materiam, formam enim et efficientem
et finem non cognoverunt. Et ideo non dixerunt esse ens vere nisi solam substantiam, quam materiam esse crediderunt : et hanc etiam principium esse omnium crediderunt. Et ideo idem fuit eis quaerere de principiis rerum, quod fuit quaerere de ente, quod præstat rebus esse secundum eos : et hoc erat materia, sicut nuper diximus. Videamus ergo quæcumque quaerere necesse est de principiis.
Est autem necessarium si ponatur esse Text et 6. principium, quod quaestio prima sit de ipso, utrum sit unum, vel plura? Quia Antiq rum op nos non quaerimus an sit principium, eo nes su princei quam supponimus illud esse : quia primus Philosophus hoc probavit : et nos in particulari scientia hoc probare non possemus. Secunda autem quaestio est, quæ est super alterum membrorum habitæ divisionis, scilicet quod si detur quod principium sit unum, sicut communiter crediderunt Melissus et Parmenides, tunc quaeratur utrum sit immobile sicut dicunt iidem Philosophi, aut sit mobile sicut concorditer dicunt physici, naturaliter de principiis loquentes : quia
<--- Page Split --->
quidam illorum omnia dicunt unum habere principium, quod est aer, et dicunt aerem esse mobilem : et alii dixerunt aquam esse primum principium naturale et mobile. Si autem non sit unum principium naturale, tunc sumpserunt alteram partem superioris divisionis, scilicet quod sint plura : et tunc fecerunt quaestionem tertiam, scilicet utrum sint finita vel infinita numero ? et si sint finita vel plura numero quam unum, tunc aut sunt duo, aut tria, aut quatuor, aut in alio numero finito : quoniam quidam duo dixerunt esse materialia principia, et quidam tria, et quidam quatuor, semper aliqua elementa principia materialia omnium esse dicentes : quia omnia elementa singulariter ab aliquo Philosopho principia esse dicta sunt praeter terram quam singulariter nullus principium esse dixit 1. Sed cum aliis tribus dixit Empedocles terram esse principium materiale. Quidam autem plura esse dixerunt sicut quatuor materialia, et litem et amicitiam. Et quidam decem secundum numerum sphararum orbis. Et quidam dixerunt esse decem in ordine boni, et decem in ordine mali, sicut Pythagoras, secundum quod ostendi habet in prima philosophia. Et haec fuit quaestio quarta.
Si autem non sint finita, sed tamen plura : tunc quaestio quinta eorum est, aut illa finita unum in genere substantia, sed figura sint differentia : aut sint genere unum, sed formis contraria, sicut dicebant Democritus et Leucippus, omnia principia materialia quae infinita sunt numero, esse unum : quia omnia sunt atomi et divisibiles differentes figuris, quia quidam sunt rotundi, et quidam quadrati, et quidam trigoni, et sic de aliis. Quidam autem dicebant omnes quidem esse idem genere quod est homogenium, sed formis contraria : quia unum est aqua, et alterum est ignis, et tertium sanguis, et aliud caro, et sic de
aliis, quæ contrariantur in qualitatibus, sicut dixit Anaxagoras. Nullus enim istorum potuit invenire formam substantialem, licet concesserint formam accidentalem esse, sicut figuras esse concesserunt Democritus et Leucippus, et qualitates sensibiles concessit esse Anaxagoras in homogeniis, et Empedocles in elementis : et omnes isti dixerunt congregationem et segregationem fieri generationen, sicut nos ostendemus in primo libro de Generatione et Corruptione.
Omni eodem modo quaerunt physici Text et com. 7. quando quaerunt de ente problemata, sicut diximus : quia quaerunt primo ista, scilicet utrum ens sit unum vel multa ? et si unum, utrum sit mobile vel immobile ? et si plura, utrum sint finita vel infinita ? et alia quae supra de principio quaesivimus. Sed tamen si multa supponantur esse principia vel entia, nullus quaesivit, utrum essent mobilia vel immobilia ? sed omnes supponebant esse mobilia : quia licet unum non habeat quo moveatur secundum ipsos, plura tamen moventur semper ad invicem quae sunt materialia, sicut elementa vel homogenia vel atomi. Constat ergo ex prehabitis, quod hac via procedunt qui quaerunt de principiis et elementis, quaerendo utrum sunt unum vel plura ?
Sed inter ista problemata oportet Text et com. 8. scire, quod intendere disputare, utrum ens vel principium sit immobile, est intendere disputare non de naturalibus : quia omnis naturalis supponit principium materiale et ens esse mobile, et hoc relinquit probatum tanquam principium unum, sicut ratio disputativa geometriae non est amplius contra destruentem et negantem principia sua, sed aut est alterius scientiae, aut scientiae omnibus communis. Alterius quidem scientiae
<--- Page Split --->
Quomodo dico quae logica est, quae est altera a scientia diparte philosophiae essentiali : quia logica potius docet modum sciendi quam scientiam quae sit pars essentialis philosophiae. Dico autem omnibus communem primam philosophiam, quae est de ente quod omnibus commune est. Hæ enimduæ scientiæ viam habent ad principia scientiarum particularium, sicut supra determinavimus, et in prima philosophia expresse habetur. Sicut autem geometriæ non est ratiocinationa contra destruentem principia, sic neque alicujus scientiæ particularis disputatio est ad negantem principia sua : nullo enim modo potest esse principium physicum, si est unum tantum, et sic unum quod dicatur esse immobile. Si enim unum est, tunc non potest esse principium : et si immobile, tunc non potest esse physicum. Principium enim cum sit a quo sunt alia quaedam vel aliquod quoddam, semper est alicujus vel aliquorum principium : et sic non potest esse unicum. Si enim principium materiale sit unius potentiae tantum, scilicet quod habeat potentiam ad susceptibilitatem formæ, non situs : tunc est alicujus, quia generabilis et corruptibilis, quocumque modo fiat generatio. Si autem duas habeat potentias, scilicet ad ubi, et ad formam, sicut dixerunt qui ponebant materiam mobilem esse secundum locum : tunc est principium aliquorum, quia mobilia secundum locum, non necessario sunt etiam mobilia secundum formam, licet e converso sit : quia quidquid est mobile secundam formam, necessario est mobile secundum locum, licet non necessario secundum locum moveatur. Si autem sit immobile, non erit physicum : quia omnia physica et præcipue materialia, motui sunt subjecta.
et nihil est nisi verba, sicut fuit positio Heracliti, qui omnia dixit adeo esse mobilia, quod de ipsis nihil sciri posset : cum tamen omnia unum esse dixit, quod est medium inter aerem et aquam, et hoc est vapor. Et hoc est simile quantum ad principii destructionem, ut si ipse dixisset omnia esse unum hominem : quia ad utrumque æqualiter sequitur, principium non esse si unicum est, sive sit vapor, sive homo, sive aliud aliquid unum.
Si igitur intendamus contra sic dicentes disputare, transferemus propositum, aut solvenus rationem eorum sophisticam et litigiosam : utraque enim rationes, scilicet Melissi et Parmenidis, expressum habent litigium, tum ex peccato quod est in materia syllogismi, tum ex peccato quod est in forma ejusdem : quia in suis syllogismis quibus intendunt probare propositum suum, et falsas propositiones recipiunt, et etiam non syllogizantes sunt. Sed tamen syllogismus Melissi cuilibet sapienti magis est onerosus et tædiosus : quia non habet causam defectus et dubitationis : et ideo vanus est : quia nec veras assumit propositiones ex quibus procedat, nec forma arguendi valet, nec propositum concludit, sed potius uno inconvenienti dato tanquam supposito, alia contingit sibi ex illo : et hoc nihil difficile est solvere. Hoc autem sequens sermo declarabit, ubi ponemus syllogismum ejus, et ea quæ intulit, et probare voluit ex illo.
In ista autem scientia oportet quod supponamus, quod ea quae naturaliter sunt, moventur, aut omnia, aut quaedam : omnia enim moventur aliquo motu coelestium præter terram, et præcipue partes quæ sunt circa centrum : cum et illæ virtutibus coelestium moventur motu alterationis : quia cum coelestia mo-
<--- Page Split --->
veant inferiora per radios, ibi maxima apparet radiorum virtus, ubi maxime conjunguntur : hoc autem est in centro, et circa centrum tota terra, quia tota est loco centri, maxime movetur viribus cœellissium : et haec est ratio Ptolemaei in quadripartito suo. Sunt autem quaedam naturalia, quae motui non subjiciuntur, tamen ad motum referuntur, ut anima, et motores corporum cœelestium quae etiam sunt aliquo modo naturalia. Quod autem quaedam dictis modis moveantur, manifestum est ex inductione : quia motus qui dictus est invenitur in omnibus. Simul autem cum dictis intelligere oportet, quoniam in naturali scientia non omnia convenit solvere : sed tamen illa oportet solvere naturalem, quae cum aliquis mentitur et mendaciter infert conclusionem, procedens ex principiis naturalibus suppositis. Quaecumque autem non concluduntur ex principiis naturalibus suppositis, non oportet solvere.
Quicumque enim dicit ens esse unum et immobile, ipse negat principium esse rerum naturalium, et negat principium cognitionis et esse omnium rerum naturalium : principia enim quae sunt plura esse efficientia et materialia et formalia, sunt principia esse rerum naturalium et motus earum. Entia autem naturalia esse plura et habere principia, quae sunt causae motus et quietis, in eis est principium cognitionis in physicis, sine quo nihil scitur de natura physicorum. Et ideo cum eo qui negat haec, non est habendus sermo in naturis : quoniam negunti principia non fit conclusio, eo quod quando ipse deductus est ad metam inconvenientis, non videtur ei esse inconvenientes. Hujus probatio est per simile in geometria : quia etiam geometrae non est disputatio cum eo qui negat principia. Est autem principium in geometria, quoniam linea quaelibet, sive sit circularis, sive recta, est divisibilis in infini-
tum : ex quo principio sequitur, quod si figura multiangula in circulo describatur, et ejus anguli in punctis infinitis circuli circumferantiam signent, tamen capacitatem circuli non perveniet : quia inter quoslibet duos angulos est linea, quae est chorda alicujus partitionis, quae chorda subtenditur arcui qui majoris est quantitatis quam ipsa : qui autem negat principium primum, quod est lineam per infinitum dividi, negat et consequens ex ipso, et cum illo non habet disputare vir geometricus, sicut patet in quadratura circuli. Est circulum quadrare, aequale quadratum circulo invenire. Quadratum autem vocatur figura quadrilatera, omnia altera et omnes angulos habens aequales1.
Fuerunt autem duo male quadrantes circulum, quorum unus fuit Brisso, qui quadravit ex principiis geometriae, incidendo circumferentiam in quatuor portiones aequales, et inveniens quadratum aequale illis portionibus, et putabat sequi quod illud quadratum aequale esset circulo. Decisiones circuli vocavit lunulas, eo quod sunt similes lunae semiplenae. Non sequitur autem quod Brisso dixit : quia portiones non consumunt totum circulum, licet consumant totam circumferentiam : et ideo non sequitur, si quadratum est aequale portionibus, quod sit aequale circulo. Figura autem haec sit quadratumABCD, et circuli portiones aequales sunt portio A, et B C, et C D, et D A. Est autem artificium Brissonis, quod ipse convertit chordas portionum in arcus, et postea accepit lineas aequales arcubus, et ex illis composuit quadratum, et putavit esse probatum quod ex quo latera illius quadrati sunt aequalia circumferentiae, quod totum quadratum esset aequale circulo toti : et hoc nihil sequitur propter diversam proportionem chordae ad arcum et quadrati ad circulum : tamen nullum negavit Brisso principium geometricum : et ideo falsi-
<--- Page Split --->
graphum ejus habet dissolvere geometra. Et fuit Brisso subtilis, sicut patuit ex sua probatione: quoniam valde est latentis deceptionis. Qualiter autem chorda convertatur in arcum, ita quod linea postea æqualis arcui accipiatur, longum esset demonstrare, sed in Geometria hoc docebitur, et in Astronomia, Domino concedente.
Antiphon autem rudis fuit valde, et quadrare voluit circulum, et negavit principium geometricum, quod est continuum dividi in infinitum. Descripsit enim circulum, et in ipso descripsit tetragonum laterum et angulorum æqualium: postea super quodlibet latus descripsit triangulum duorum æqualium laterum, arcum cui subtensum fuit latus tetragoni dividens in duo æqualia: et facta fuit figura octogona et ocitlatera. Postea super latera octogoni iterum descripsit triangulos duorum æqualium laterum, quæ iterum dividebant arcus quibus latera octogoni subtendebantur in duo æqualia: et facta fuit figura sexdecim angulorum et sexdecim laterum: et super latera illius iterum descripsit triangulos sicut prius. Et hoc fecit sæpius, et semper anguli et latera figurae duplicabantur. Vidit autem quod quanto figura erat plurium angulorum et laterum, tanto majoris fiebat capacitatis, et circulo circumferentiae plus vicinabantur latera: et cum putaret tandem stare divisionem circumferentiae ad puncta triangulorum, putavit quod ultima multiangula figura in qua stetit circumferentiae divisio, esset æqualis circulo. Huic autem multiangulæ invenit æquale quadratum, quod quidem erat æquale, ut putavit, multiangulæ: erat etiam æquale circulo: quia quæcumque uni et eidem sunt æqualia, ipsa sunt æqualia. Et hoc nihil valet, quia principium geometriæ est per triangulos tales lineam circumferentiae per infinita secari, et semper esse arcum majorem quam sit latus trianguli quod subtenditur ei. Hujusmodi autem figura undique litteris, sed in schemate taliter est disposi-
ta sicut hic vides. Dispositio ergo geometriæ non est habenda cum ipso: quia cum negat principium, nesciret vir geometricus ex quo contra ipsum concederet.
Licet ergo contra tales negantes prinText et m 12. cipia naturalis philosophiae disputare non habeamus in quantum naturales sumus, quia eorum dubitationes et defectus sunt non naturales: tamen quia sunt de naturis, fortassis propter faciliorem doctrinam bene se habet aliquantulum disputare contra ipsos: quiae spectus hic habet philosophiam primam: et ideo induentes philosophum primum disputabimus contra eos: quia aliter forte in doctrina physicorum generaretur obscuritas: licet scientiae propter hoc nihil deesset, si disputationem omitteremus. Hic autem error accidit Antiphoni, eo quod putavit quod continuum non divideretur ad infinita per lineas vel quanta, sed per puncta: hoc autem non est verum: quia per puncta non dividitur nec ad finita, nec ad infinita, sed potius per lineas, et quantas partes divisio ejus non stat in infinitum: putabat tamen Antiphon quod ad aliquot latera alicujus multiangulæ figuræ staret divisio circuli in punctis signatis circumferentia.
CAPUT II.
De ostensione inconvenientium quæ sequuntur dicta Melissi et Parmenidis.
Quia disputatio quam habemus facere contra Melissum et Parmenidem, respicit philosophiam primam et est de principio, oportet nos incipere ab ente quod est subjectum primae philosophiae. Hoc enim maxime proprium est inter omnia quando de principiis volumus disputare: quia non possumus procedere nisi ex divisio-
<--- Page Split --->
nibus entis, eo quod ipsum dividitur in unum et multa : ex quo nos quaerere debemus, utrum ipsum sit unum vel multa 1.
Dicamus ergo quoniam ens dicitur multipliciter de substantia et accidente, et de universali et particulari, et de uno et multo. Sed quia nos inquirimus hic utrum ens sit unum vel multa, ideo ex ista ultima divisione non procedemus, quia hoc esset petere id quod est in prinripio : sed procedemus ex aliis duabus divisionibus quas praemisimus. Queramus ergo quomodo isti qui dicunt ens esse unum, dicunt quod omnia sunt unum, utrum sint omnia substantia, aut accidens : et si accidens, utrum quantitates, aut qualitates, vel aliquod aliud prædicamentum sint omnia : et cum ens dividatur in universale et particulare, quæramus utrum omnia sint in genere substantia, aut quantitas, aut qualitas, aut in numero substantia una, aut homo unus, aut equus unus, aut anima una, aut qualitas una, quasi dicantur omnia esse hoc album, vel hoc calidum, vel aliud aliquod tale accidens. Omnia enim haec multum differunt, et impossibile est dicere omnia esse uuum aliquo istorum modorum.
mus unum accidens in numero : quia accidentis esse est inesse : et potius accidens est esse quam essentia absoluta, maxime quando physice accipitur 2 : et ideo per modum abstractionis ipsum in reali scientia significari non convenit, nec individuatur nisi per subjectum in quo est. Quocumque autem prædicatorum modorum dicatur, impossibile est dicere. Si enim detur, quod omnia sunt substantia, et quale, et quantum, sicut ea esse videmus : sive demus ea esse separata ab invicem, ita quod accidentia sint separata a subjecto secundum esse, et ab invicem : sive non demus ea esse separata ab invicem per esse, licet essentiae eorum diversæ sint, sequitur quod multa sunt quæ sunt : et hoc est contra positionem horum viuorum. Si autem demus quod entia sint quale, et quantum, separata a subjecto : sive dicamus substantiam esse, sive dicamus ipsam non esse, sequitur inconveniens, si liceat nobis dicere quod impossibile in rerum natura sit inconveniens. Hoc autem ideo dicimus, quod isti viri multa impossibilia in natura non habebant pro inconvenientibus. Sequitur enim quod accidens sit separatum a subjecto, cum nullum generum separabile sit nisi sola substantia : eo quod omnia denominative de substantia dicantur, et sunt in substantia.
Magna enim differentia est inter dicere omnia esse substantiam, et dicere omnia esse accidens secundum aliquod prædicatum accidentalium. Multum iterum est differentiae inter dicere omnia esse substantiam unam numero, vel accidens unum numero, et inter dicere omnia esse genere substantiam unam, vel genere esse unum accidens : et non dicimus albedinem hanc, vel calorem illum, sed album hoc, vel calidum illud significa-
Melissus autem solus dicit ens quod TEXT. et com. est principium omnium et substantia, esse infinitum : et secundum hoc quod dicit, sequitur quod entia sunt plura : quia substantia erit, et quantitas, eo quod infinitum per se est in quantitate. Non enim dicimus substantiam infinitam nisi per accidens, scilicet si mensuretur infinita quantitate : et qualitatem dicimus infinitam per accidens si sit dispositio quanti infiniti. Substantiam ergo infini-
1 Nota causam quare a divisione entis sumpsit exordium in disputatione ista contra Antiquos.
2 Accidens enim physice consideratum po-
tius est esse quam essentia absoluta, et ut sic non individuatur nisi per subjectum in quo est.
<--- Page Split --->
tam aut qualitatem aut passionem infinitam esse non convenit nisi per accidens, scilicet si simul cum ipsis sint quantitates discretae vel continuae infinitae. Infiniti enim diffinitio quantitati congruit, et non substantiae, neque qualitati, sicut nos in sequentibus ostendemus in tertio hujus scientiae libro. Si ergo substantia est et quantum, oportet quod ens sit duo, et non unum. Si autem dicat quod ens unum est solum quod est substantia, tunc illud ens non potest dici infinitum neque magnitudine, neque parvitate: quia jam habitum est quod si substantia est infinita, oportet quod si quanta: et hoc non potest esse si sola ponatur esse substantia.
Sicut autem contra istos viros objec- 16. mus per conditiones et modos entis, ita procedemus contra eos ex intentione unius : hoc enim dicitur multipliciter sicut et ens. Videamus ergo secundum quam intentionem unius dicunt, quod ens est unum : licet enim dicatur unum per se, et per accidens, et unum per se dicatur universale et particulare, et unum forma, et unum continuum per se, et unum indivisibile : tamen in hac intentione in qua modo sumus, non loquimur de uno per accidens : quia hoc essentiarum multitudinem non excludit. Unum etiam universale non pertinet ad nos hic, quia volumus loqui de uno secundum esse : universale autem abstractum est ab uno secundum esse accepto. Unum autem forma est eorum, quorum ratio est una. Dicamus ergo quod secundum quod hoc nobis sufficit, unum tripliciter, scilicet continuum, et indivisibile, aut quorum ratio diffinitiva quae dicit quid est esse eorum est una, quemadmodum vappa quae est tenue vinum et vinum spissum quod vere est vinum.
Si autem omne quod est est unum conText et com 17. tinuum, tunc ens est multa potentia ad minus : quia continuum est divisibile in infinitum, sicut materia generabilium dividetur in multa generata per actionem generantis. Hoc autem secundum istos viros est inconveniens : quia dicebant omnia esse unum, quod in multitudine non potest deduci. Licet autem dubium sit de toto et parte, utrum sint multa vel unum : non tamen est hoc dubium ad hanc dubitationem Melissi et Parmenidis : quia bene conclusio habita est contra eos : quia ipsi ens dicunt unum quod est simplex, omnem multitudinem actualem et potentialem excludens : sed dubitatio de parte et de toto est secundum seipsam 1. Dubitari enim potest, utrum partes et totum sint unum vel plura : et si quodammodo sint unum, et quodammodo plura, quomodo sunt unum et plura : et si sint plura, quomodo sint plura : et hae dubitationes sunt etiam de partibus non continuis quae sunt sub forma una totius, sicut ossa, et nervi, et venae, et caro, et hujusmodi in homine. Et iterum dubium est, si unaquaeque partium unum est cum toto, sicut id quod separatur et dividitur ab ipso : quoniam quae cumque sunt eadem eisdem sunt eadem : cum idem sit relativum. Est autem totum idem partibus simul sumptis : quia partes simul sumptae nihil aliud sunt quam totum : et ideo locum habet dubitatio ista. Sed quod nunc ad rem pertinet est, quoniam falsum est quod omnia entia sunt unum continuum : cum unum continuum non excludat pluralitatem et multitudinem. Sed unum quod ipsi dicunt, pluralitatem et multitudinem excludit.
Similiter non potest dici, quod entia Text, et com. 18. sint eadem indivisibilitate. Si enim ens omne taliter sit unum, tunc non potest dici, quod aliquid sit quantum, vel aliquid sit quale : quia quantum ponit di-
<--- Page Split --->
visibilitatem in quanta, et quale est divisum per essentias diversorum prædicamentorum. Si autem nihil est quantum, tunc nec est finitum, sicut dicit Parmenides: neque infinitum, sicut dicit Melissus: quia indivisibile est in quantitate sicut finis, qui nec linitus est per alium finem, neque est infinitus sicut carens fine quem natum sit habere: sicut puntum finis est lineæ, et neque est finitum, neque infinitum: et similiter est unitas in numeris et forma in materia: quia forma finit materiae infinitatem, quæ est in potentia ejus quam habet ad forman suscipiendam 1.
Si autem dicatur quod omnia sunt unum sicut quorum diffinitio est una, sicut una est secundum nomen generis diffinitio tunicæ et indumenti: tunc oportet quod dicat rationem et positionem Heracliti esse veram, scilicet quod una est diffinitio indicans esse bono et malo quæ sunt contraria. Et similiter erit una diffinitio et unum esse contradictoriorum, sicut boni et non boni. Ergo idem secundum formam a qua sumitur diffinitio, erit bonum et non bonum, et homo et equus: et tunc hæc ratio non tantum inducit ad hoc, quod ea quæ sunt sint unum, sive sint contraria, sicut bonum et malum, sive disparata, sicut homo et equus: sed inducit ad hoc, quod nihil et aliquid sint unum in forma: quia alterum contradictoriorum nihil est: et tamen habitum est, quod contradictoriorum est diffinitio una: et ulterius oportet, quod idem esse secundum diffinitivam rationem habeant, et tale, et tantum, et sic de aliis secundum numerum prædicatorum.
CAPUT III.
Et est digressio declarans qualiter unum omnia dicunt Melissus et Parmenides, et qualiter totum et partes sint unum, et qualiter diversa.
Attendendum autem est ad faciliorem intellectum eorum quæ sunt dicenda, qualiter isti duo viri, scilicet Melissus et Parmenides, omnia quæ sunt dixerunt unum esse, et qualiter Heraclitus unum quæ sunt, dixit esse: quia tunc intelligenus melius rationes inductas et inducendas contra istas opiniones. Et oportet hic tangere diversitatem et identitatem quæ est inter partes et totum. Ad primum autem horum sciendum quod, sicut supra diximus, primi philosophatnes de ente, non viderunt nisi materiam, et omnia alia dixerunt esse accidentia et vere non esse, sed potius esse extra ens verum. Materiam enim viderunt neque generari neque corrumpi, sicut infra ostendetur: et ideo putabant ipsam esse principium necessarium et æternum et divinum, quod essentialiter est quidquid est. Nec enim dividitur secundum istos in essentias plures: et ideo remanet indivisa. Et pluralitas est et differentia et distantia entium, non per se, sed per accidens: viderunt enim quidquid generatur ex aliquo, quod secundum totum esse suum fuit in ipso, et essentiam aliam non habet nisi quam ex ipso accipit: et cum nihil det nisi id quod habet, oportet quod generatum accipiat essentiam ejus ex quo est generatum: et sic generatum, et id ex quo est generatio, sunt ejusdem essentiae. Eadem autem ratio est de omnibus generatis. Ergo omne generatum est idem in essentia cum materia: sed quæcumque sunt eadem eisdem, sunt etiam eadem inter se: cum ergo omne generatum sit
<--- Page Split --->
idem cum materia quae est una et eadem, eo quod nihil habeat de esse, nisi quod accipit ex seipsa, omnia generata eadem sunt inter se. Et hoc modo putabant isti viri, quod omnia essent unum : et secundum eos homo et equus sunt eadem per essentiam, et differunt in esse accidentis : et similiter contraria hoc modo sunt unum. Sed de contradictorii non hoc concedebant, nisi esset negatio aliquid relinquens, quae est negatio in genere. Si autem negatio nihil relinqueret, tunc secundum suas positiones non oportuit eos concedere, quod idem essent contradictoria.
Est autem deceptio in hoc, quod forma est quae dividit materiam : et ideo entia differunt suis formis et suis materiis divisis ab invicem. Quod patet, quia nullo modo potest unum esse quod dividitur forma generis et speciei et individui. Ens autem dividitur omnibus his formis in genera et in species et in individua . Constat ergo quod nullo modo est unum. Et si objiciatur, quod ens et unum convertuntur : et ideo quod est extra unum, est etiam extra ens : dicendum quod ens et unum secundum supposita convertuntur : tamen alia est intentio in uno, et alia in ente : propter quod non sequitur quod si omnia sunt ens, quod omnia sint unum 1. Hujusmodi autem plana scientia brevibus explicari non potest, et ideo usque ad primam philosophiam diferatur. Heraclitus autem dicebat omnia esse unum habens in se omnia propter suam mutabilitatem. Et quia formae omnium sunt in ipso, ideo omnis diffinitio convenit ei, et etiam contradictoriorum : quia Heraclitus dixit simul esse vera contradictoria. Et haec sint dicta ad intelligentiam istarum opinionum.
De partis autem et totius unitate et diversitate sciendum, quod totum in forma totius unit partes, sive forma illa sit con-
tinuitas, sive alia forma sicut est forma corporis compositi ex partibus dissimilibus non continuis : et ideo relatae partes ad unam formam unientem eas sunt unum in forma illa, sive sint continuae, sive non continuae. Si autem accipiantur secundum se, divisae vero sunt per situm tantum, vel per situm et formam partis, in eo quod pars est non continua : per situm solum, sicut partes continui, quae non eumdem situm habent sub forma continuitatis : per situm autem et formam partis, sicut partes non continuae, ut caro, et os, et hujusmodi. Et sic patet qualiter partes totius compositi sunt unum, et qualiter diversa. Nec sequitur, sisunt illo modo unum, quod sint idem : quia idem dicit unitatem absolutam : unum autem quod unit partes, est in alio quodam unum, quod est forma totius uniens. Nec sequitur iterum, si sunt diversa, quod sint divisa : quia in alio quodam sunt unita , licet distent per situm et formam , vel per situm solum.
De modo autem quo partes sunt idem toti, dicit Averroes quod totum est partes simul sumptae : et hoc est verum de toto per compositionem partium facto : quia de hoc solo loquuntur viri prius habiti. Posset tamen dici quod totum est unum cum partibus, quia uniens partes, et partes unum cum toto : quia in unitate sunt totius , diversa tamen sunt secundum rationem totius ut totum est et secundum rationem totius ut totum est, et secundum rationem partium prout pars est : quia sic relativam habent comparationem ad invicem. De modo autem quo quaelibet, pars stat sub forma totius perficiente et uniente partes, dicendum erit in fine quarti Meteororum.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
It est digressio declarans utrum substantia secundum se sit divisibilis , sicut praesuppositum est in disputatione contra Melissum et Parmenidem.
Est autem dubium, utrum sola existente substantia, ipsa sit divisibilis vel non ? Quod enim habet partes, divisibile esse videtur. Substantia autem sola existente, ipsa potest esse composita ex materia et forma. Ergo non removetur ab ea divisio etiamsi sola sit absque quantitate. Si autem dicatur, quod nos loquimur hic de divisione quæ est in infinitum, vel de divisione partium ejusdem generis, sicut sunt partes continui, adhuc videtur esse falsum quod dictum est. Quod enim est causa antecedentis, videtur etiam esse causa consequentis : essentia autem quantitatis causatur a substantia, sicut essentia cujuslibet alterius prædicamenti : videtur ergo quod passio consequens quantitatem, causetur etiam a substantia, quæ est dividi in infinitum : ergo primo accidit substantiæ, ut videtur. Adhuc constat, quod materia non tota est in uno, sed in multis est partita : ergo habet partem. Sed quod habet partem et partem, est divisibile. Videtur ergo substantia materiae divisibilis esse. Adhuc constat quod substantia nihil habet ab accidente de essentialibus sibi. Est autem essentiale materiæ, quod est de ipsa in uno, et quod est de ipsa in alio, et sic de aliis in qua est divisa. Ergo partes illas a quantitate non habet : ergo nec divisibilitatem : videtur enim aliter non posse causari generatio in infinitum , nisi materia prima divisibilis sit in infinitum per hoc quod est materia.
Sunt autem quidam theologizantium, qui omnia haec concedunt, et quod Aristoteles dicit, dicunt dicere ipsum secundum sensum : cum tamen secundum rationem aliter sit : quia divisio secundum rationem, ut dicunt, primo est in substantia per ea quae dicta sunt ' . Sed hoc frivolum est, quia tunc Philosophus falsum diceret, et videretur verum dicere, et hoc esset deceptorium et non philosophicum dictum. Causa autem dicti istorum est, quod ipsidieunt hominesesse multiplicatos ex uno materiali aliquo, quod fuit in primo homine, ex quo licet sit parvum, nunquam deficiet generatio : quia divisibile est in infinitum : nec est divisibile ut inquiunt, sicut quantum : quia quantum habet partem juxta partem distantem ab ea per situm : sed substantia materiæ non habet partes a se invicem distantes per situm : sed habet partem in parte, et non juxta partem : et illa pars quæ est in parte, producitur in generatione sine diminutione partis, ex qua educitur per multiplicationem materiæ, et partium materiæ in seipsis absque additione aliqua : et hoc modo dicunt multiplicatum esse genus humanum, et omne quod est multiplicatum per generationem.
Sed quod hoc absurdum sit, sic demonImpugnatio. stratur.Materia absque quantitate accepta, aut est simplex, aut est composita. Si est simplex, tunc est indivisibilis per omnem modum. Si autem est composita, dicatur qua compositione. Est enim compositio prima,et compositio secunda. Compositio prima exessentialibus est. Compositio secunda ex accidente et subjecto. Et sicut se habet accidens ad substantiam, ita se habet compositio secunda ad compositionem primam : sed accidens causatur a substantia : ergo compositio accidentalis causatura compositione essentiali : ergo ubi non erit compositio prima, ibi nulla erit compositio : sed in materia prima non est compositio prima : quia
Compositio duplex.
<--- Page Split --->
prima compositio est ex potentia et actu : ergo in materia nulla est compositio : ergo simpliciter et absolute est indivisibilis.
Adhuc autem sicut juxta et citra et infra dicunt differentias positionis partium in toto, ita dicunt differentias positionis et situs intus et extra : ergo impossibile est imaginari partem in parte, nisi intra dicat aliquam positionis differentiam.
Adhuc autem in omni quod habet partes in quas dividitur, necesse est quod partes inter se differant aliqua differentia : si enim nulla differentia differrent, tunc essent omnes eadem et una, quia idem est a quo non differunt differentia : partes ergo in quas dividitur materia, differant inter se. Quæratur ergo qualiter defferunt? aut differentia substantiali, aut accidentali. Constat quod non accidentali, quia materia prima ponitur esse sine accidendente secundum seipsam. Similiter patet quod non substantiali, quia tunc differrent formis vel materiis : et constat quod non formis, quia hypothesis est quod sint sine formis. Materiis autem non differunt, quia non est idem in quo aliqua conveniunt, et in quo differunt. Conveniunt autem in principio materiali. Ergo non differunt in illo : et tunc mirabile est qualiter sint partes, cum nihil sit causa pluralitatis, nisi differentia sola dividens.
Adhuc etiam logica ratione constat idem, quia cui convenit passio, convenit et subjectum : divisio autem passio est quantitatis : ergo tali materie si dividitur, convenit esse quantum.
Adhuc passio diffinita per subjectum, non se extendit extra subjectum illud, sicut simum non extendit se extra nasum. Sed divisio passio est diffinita per substantiam : divisio, dico, quæ est per ea quæ sunt ejusdem rationis cum toto : sic enim divisio non diffinitur, nisi per continuum. Ergo non invenietur unquam extra illud : non ergo convenit materie quæ est ante continuum per naturam.
Sed si forte aliquis dicat, quod materia intelligitur esse divisibilis sicut intelligitur separabilis a forma : non enim actu
unquam separatur ab omnibus formis, ita quod sub nulla forma sit : sed quia successive ab hac et illa separatur, ideo separabilis esse dicitur : ita etiam divisibilis esse per se dicitur, non quia dividatur quando nuda ponitur, sed quia divisa in entibus invenitur.
Si ergo sic aliquis velit dicere, constat absurdum esse : quod enim materia nunquam separata est a formis omnibus, hoc est propter sui imperfectionem, quæ ad esse non sufficit sine forma : et hæc imperfectio nunquam materiam derelinquit : et ideo cum forma semper erit secundum actum. Sed divisio non accidit materiae propter imperfectionem, nec accidit ei ex alio aliquo, sicut dictum est in hypothesi : ergo maxime conveniet ei per seipsam. Adhuc autem eadem ratione calor et albedo possunt dici divisibilia per se : quia in entibus quantis dividi inven iuntur : quod tamen est absurdum. Adhuc etiam secundum hoc qualis materia per se diceretur, quia invenitur qualitate aliqua disposita in entibus.
Forte autem aliquis dicet, quod invenitur materia divisa in entibus quibusdam absque quantitate, sicut in intelligentiis et animabus : et ita dividi non convenit ei ratione quantitatis.
Sed contra hoc proceditur ex eo quod difficilius assumitur : quia non est probatum intelligentias et animas ex materiis constare. Adhuc autem et si concedatur intelligentias et animas habere materias, adhuc absurdum erit dicere vel ponere partes materiae quæ sunt in intelligentiis et animabus, divisas ex materia una esse, cujus illa particulares materiae sunt partes, sed potius unaquæque erit ex materia sua tota, quæ secum producta est in esse, et non reducuntur istae particulares materiae in unum quod sit eis commune re, sicut totum integrale commune est partibus, sed potius in unum quod est commune ratione. De tali autem materiae divisione non loquimur, quia bene scimus gens dividi per differentias, et materiam dividi per formas, et hoc dupliciter, scili-
<--- Page Split --->
cet quando est commune unum, dividitur per generationem : et quando aliter est, non dividitur, sed plures materiae talibus concreantur.
Adhuc autem mirum videtur si intelligibile est quod dicunt de multiplicatione materiae in seipsa sine additione. Multiplicatio enim non causatur nisi divisione continui, vel per differentiam causae et causati, ut docent Philosophi. Nullo autem istorum modorum fit ista multipliratio. Si autem multiplicationem rei in seipsam vocent augmentum rei et incrementum. Hoc erit mirabilius si intelligere possunt aliquid augeri non rarefactum nec productum sine additione alicujus ad ipsum : quia omne augmentum est praeexistentis magnitudinis additamentum.
Adhuc autem quaeramus, qua ratione ponunt hoc hic quod dicunt de tali multplicatione : Philosophi enim non est ponere aliquid nisi per rationem certam. Hanc autem rationem non videmus aliam, nisi quia sic placet dicere gratia contentionis.
Adhuc Aristoteles probavit in libro de Generatione et Corruptione 1, quod generatio non est infinita propter materiae infinitatem, sed potius propter generationis reciprocationem. Generatio enim unius est corruptio alterius, et corruptio unius generatio alterius in simplicibus : ergo positio ista quae ponit sic materiam divisibilem in infinitum, non est de positione Peripateticorum.
Adhuc autem totum opus naturae per hunc modum esset per multiplicationem materiae in seipsam, et divisibilitatem. Quaeramus ergo, quid ad actum ducat illam potentialem multiplicationem quae est in materia ? aut enim hoc facit natura, aut Deus. Si natura, hoc est absurdum : quia natura expedit se paucioribus quam potest : ergo natura non adhibet materiam per cibum vel aliunde, ut ex illa operetur in hominibus et plantis et animalibus, quod videmus esse falsum. Si
autem Deus sic operatur, tunc ea quae videmus, non erunt opera naturae, sed Dei. Adhuc autem Deus magis ordinatus est in opere suo quam natura : ergo suum opus minus abundat superfluis quam natura : quare ergo adhibet et ipse fomenta aliena ciborum, ut suum opus multiplicetur. Si dicat quod cibi impediunt ne consumantur ea quae sunt materiae primae partes : hoc erit mirabile. Si enim consumptibilis est materia, tunc est corruptibilis : ergo habet contrarium, quod est absurdum. Adhuc autem si consumptibilis est, impossibile est impediri, quod aliquid non consumatur ex continua calidi actione quantumcumque fomentetur et impediatur per cibum. Si ergo consumitur, aut consumptum restauratur, aut non. Si non, ergo diu est consumpta a principio mundi. Si restauratur, aut accipit in se restaurationem, aut a cibo. Si in se, ergo cibo non indigent ea quae cibantur. Si autem accipit ex cibo, tunc necessario aliquid convertitur in ipsam : non ergo multiplicatur in seipsa.
Hanc igitur positionem tanquam absurdam et mendaciis plenam relinquentes dicimus ad primo objecta, quod compositio quae est ex materia et forma, non est compositio dans materiae partes et faciens eam compositam : et ideo de tali compositione non est nobis hic sermo.
Quod autem objicitur de divisione quae est per modum continui, dicendum quod quando consequens est passio alicujus, et antecedens est subjectum, tunc non oportet quod idem sit causa antecedentis et consequentis : quia consequens fluit tunc ex essentialibus antecedentis, et antecedens non fluit ex essentialibus substantiae, sed potius substantia est causa accidentium sicut subjectum et non sicut essentiale ipsis. Si vero demus etiam quod consequens causatur a substantia sicut et antecedens, adhuc non valebit ratio, quia non est necesse, quod causa
Soluto ad objecta positionis.
<--- Page Split --->
disponatur dispositione effectus sui nisi sit causa per se et univoca, sicut fit ab homine homo, et calidum a calido : talis autem causalitas non est inter substantiam et accidens 1. Adhuc autem si concedamus tenere argumentum, non potest probari quod substantia dividatur nisi sicut est quanta. Est autem potentia quanta, non actu : ideo potentia non actu est divisibilis. Quod autem materia non tota est in quolibet materiato, sed per partes convenit, ideo quia non ingreditur materia sua nisi sub prima forma sua quae est corporeitas, et per illam efficitur divisibilis.
Nec dicimus hoc, quod subjectum nihil habeat ab accidente : alba enim nix disgregare habet visum ab accidente. Similiter substantia divisibilitatem habet ab accidente : quia dividi accidit substantiae. Sed verum est quod essentialium nihil habet subjectum ab accidente : quia si aliquid essentialium substantia acciperet ab accidente, contingeret quod accidens esset causa substantiae : quod non potest esse, quia e converso est : substantia enim est causa accidentis. Haec ergo hic dicta sufficiant : quoniam quae restant de nutrimento et augmento rerum, partim in libro de Generatione et Corruptione, tractatu de augmento, partim autem in libro de Nutrimento habent determinari.
CAPUT V.
De turbatione Antiquorum propter verbum substantivum quando est tertium adjacens inter subjectum et esse naturale praedicatum.
Redeamus ergo nunc ad improbationem positionum Melissi et Parmenidis. Fuerunt enim quidam sequentes eos adeo conturbati et impediti dictis et rationibus
eorum, quod putabant quod ens non esset nsi unum quod est substantia una in genere vel numero, et accidens dicebant esse extra ens, et ideo non debere predicari de substantia per verbum subtantivum notans compositionem accidentis cum substantia. Quando enim hoc verbum, est, tertium adjacens fuit in propositione, et substantia fuit in subjecto, et accidens in prædicato, sicut quando dicebatur, homo est albus : conturbantur, eo quod putabant verbum substantivum essentialem notare compositionem : et sic id quod erat unum, fieri multa : quia putabant idem significari esse accidens quod erat substantia : nescientes quod ens quod importatur in verbo substantivo, multipliciter dicitur de substantia et accidente : et ideo quidam eorum dicebant hoc verbum, est, esse auferendum de talibus propositionibus, sicut Lycophron. Adii autem emendabant dictionem dicentes ipsum debere implicite significari, dicentes quod non oportet dici, homo est albus, sed homo albatur : neque oportet dici, homo est ambulans, sed homo ambulat : ne forte si ponerent verbum, est, pro nota compositionis, significarent substantiam esse accidens : et ita unum significaretur esse multa : quia substantia est substantia et non est accidens est accidens et non substantia : et ideo haec sunt duo : unde si unum significatur esse alterum, unum significatur esse duo, quod est inconveniens.
Causa autem conturbationis fuit, ut diximus, quod verbum substantivum semper putabant essentialem notare compositionem : et ideo quando inter subjectum ponitur et prædicatum, putabant quod prædicatum esset semper essentia subjecti : nescientes quod quando tertium fuit adjacens hoc verbum, est, quod tunc significat quamdam compositionem essentialem vel accidentalem, quam sine compositis non est intelligere. Et haec est quandoque essentialis, quandoque ac-
<--- Page Split --->
probat Melissus sic, scilicet detur oppositum, quod ens sit factum : aut erit factum ex ente, aut ex non ente. Si ex ente factum sit : ergo ens fit ex ente quod est : sed quod fit, non est : ergo quod non est, fit ex ente, quod est inconveniens. Si autem fit ex non ente : tunc non ens mutatur in ens : quod iterum inconveniens est : cum omnes in hoc convenerint, quod ex non ente nihil fit.
Patet autem quod in primo syllogismo Melissi est fallacia consequentis : quia a destructione antecedentis procedit ad destructurem consequentis, cum e converso fieri debeat. In secundo autem syllogismo aliter sumit principium quam in primo : quia cum dicitur quod non habet principium est infinitum, non est hoc verum nisi principium sit extremitas magnitudinis : si enim magnitudo caret extremitate se ambiente, tunc est infinita : sed in primo syllogimo non concludebatur nisi de principio temporis vel generationis mundi. Et ideo patet quod haec secunda ratiocination non concludit propositum Melissi. Falsum autem est quod assumit, quod ens non habet principium: quia multipliciter dicitur ens, et aliquod habet principium, et aliquod non habet : et ex his facile patent peccata Melissi. Quod autem ipse dicit, quia quod fit, aut fit ex ente, aut ex non ente, non oportet nos hoc solvere. Ens enim in universali non fit : sed hoc ens quod est particulare, et fit ex ente in potentia, nec fit ex ente in actu, neque ex simpliciter non ente, sed potentia ente et actu non ente 1. Postea autem etiamsi non fiat vis in talibus, inconveniens tamen est quod assumit Melissus dicens omnis rei esse principium aliquid, hoc est, quod principium rei sit aliquid de re ipsa, extremitas videlicet ipsius rei, sicut magnitudo in qua est corpus principium habet, quod principium est superficies, vel li-
nea, vel punctum : quia principium non semper dicitur aliquid rei sicut extremitas magnitudinis, sed dicitur aliis multis modis.
Nonne enim res durans per aliquod tempus, principium habet temporis ? sicut enim infra dicemus in quarto hujus scientiae libro, in tempore esse est quadam parte temporis mensurari. Adhuc autem numquid non est principium alterationis quae est generatio non simpliciter, sicut principium habet mutatio quae non est momentanea ? Cum enim dicitur, quod non est factum non habet principium, non potest intelligi hoc nisi de principio suae factionis, quod est principium temporis : principium autem factionis sive temporis est principium alterationis, qua alteratur materia rei cum fit : eo quod factio sua non est momentanea mutatio, sicut est generatio simplex quae non est motus, sed mutatio sola. Infra enim docebimus, quod generatio simplex est mutatio momentanea et non motus : quod autem momentaneum est, hoc est in nunc, et hoc non habet principium, quia quod habet principium est compositum ex nunc et tempore quod ad nunc continuatur. Et ideo male arguit Melissus, quia etiamsi detur quod ens est infinitum, tamen habere potest suae factionis principium temporis, sicut habet principium alteratio quae non est momentanca mutatio : et ideo ex hoc quod non habet principium, non sequitur quod non sit factum, impediente fallacia equivocationis in hoc nomine, principium.
Praeterea propter quid sequitur, si ens 24. est unum et infinitum, quod sit immobile, eo quod non habeat locum ad quem movetur ? potest enim aliquid esse quod non habet locum ad quem movetur, et tamen partes ejus moventur intra ipsum,
<--- Page Split --->
sicut est videre in aqua fluente, quæ secundum se totam non mutat locum, et tamen quælibet pars ejus mutatur in ipsa, cum secundum se totam non transeat in locum alium : et si tota accipiatur secundum universalitatem suarum partium, et non secundum quod est tota secundum rationem totalitatis suæ, quare non diceretur omnis aqua moveri, licet secundum totalitatem nunquam inveniretur extra locum suum ? Præterea quæ consequentia est hæc ? non movetur secundum locum : ergo non movetur : e converso enim valeret : et ideo fallacia in argumentando incidit secundum locum consequentis : potest enim alterari, et si non movetur localiter. At vero etiam in eo quod dicit unum esse ens, Melissus mentitur et falsum assumit : et fit hoc peccatum in materia syllogismi, quia entia non possunt esse unum forma sive specie, sed potius in materia possunt esse unum sicut ex qua fiunt, sicut dixerunt aliqui naturalium Philosophorum. Homo enim et equus sunt altera specie, et habent ad invicem contrarias differentias. Quod etiam entia non sint unum et continuum, vel unum indivisibile, patet ad sensum : et ideo ad hoc rationem nos inducere non oportet. Hæc igitur sufficiant quantum ad solutionem rationum Melissi.
CAPUT VII.
De destructione sive improbatione Parmenidis.
Ut ad Parmenidem autem idem modus rationum in communi, quamvis alii sint modi rationum in speciali : et hoc est ideo, quia Parmenides et Melissus unam fere et eamdem habent positionem : et ideo solutio eodem modo est : partim enim solvitur syllogismus Parmenidis, quia falsum supponit : et partim, quia non concludit peccans in forma syllogis-
mi. Quod qualiter contingat, scii conveSytlogismi nienter non potest, nisi syllogismi ParParmemdis. menidis accipiantur qui fuerunt isti. Quidquid est ens, est vere ens : sed unum est ens : ergo est vere ens : ergo vere ens est unum. Inde arguit ulterius sic : omne ens unum vere est ens : sed accidens est extra unum vere ens : ergo accidens non est unum vere ens : ergo unum ens est substantia. Et inde argumentum produxit ulterius sic : quidquid est unum, caret multitudine et motu. Quod autem omne quod est unum careat motu et multitudine, probat ex hoc quod movetur, movetur ad aliquid quod non habet : quod autem non habet, est extra se : ergo movetur ad id quod est extra se : sed extra ens nihil est : ergo si movetur ens, movetur ad id quod nihil est, quod est falsum : ergo ens est unum et immobile.
Patet autem in his syllogismis, quod supponitur ens uno modo dici : et ideo idem esset dictu, aliquid esse extra vere ens, quod est esse extra ens : et hoc non est verum, quia vere ens est per se ens et substantia : ens autem ambigue dicitur de substantia et accidente. Peccat autem in forma : eo quod non sequitur aliquo modo, si tantum dicatur esse ens, et extra ens nihil esse dicatur, quod tantum sit unicum ens : quia licet tantum ens esse dicatur, tamen possunt esse entia plura quæ entis recipiunt prædietionem per prius et posterius, sicut subjectum et accidens : et ideo non sequitur, est tantum ens, ergo tantum unicum ens : Parmenides enim accepit unum ens pro unico ente : tamen non æquivocabat aliquid : et ideo magis propositum suum inferebat quam Melissus. Videamus autem hoc quod diximus per singula.
Dicamus ergo quia falsa assumit ParParmenides menides in eo quod supponit ens simplisumt et vitione conciduit. citer, hoc est, uno modo dici, cum multipliciter dicatur, sicut præhabitum est : sed non concludit in forma syllogismi, sicut videre possumus tali exemplo. Si enim nos ponamus quod nihil sit nisi album, et quod album significet unum
<--- Page Split --->
quod est ens : tunc sequitur quod omne quod est, est album : sed album est unum : ergo omne quod est, est unum. Et si inferatur ulterius sic : omne quod est, est unum : ergo non sunt multa, non valet ; quia cum dicitur, omne quod est, est album, significatur subjectum et accidens : et haec duo nec ratione nec continuatione sunt unum : et constat omnibus, quod nec sunt indivisibile unum : et ideo illa simpliciter sunt multae essentiae, licet unum sint subjecto : quod autem aliqua unum sint subjecto, et multa in essentia, non vidit neque intellexit Parmenides. Et similiter non sequitur : quidquid est praeter ens, est non ens : ens autem est unum, quia unum et ens convertuntur : ergo quidquid est praeter unum, est non ens : ergo ens est unum et unitum : quia licet tantum ens sit, et hoc sit unum quodammodo per analogiam, tamen multa esse possunt, quorum unum est ut subjectum quod est substantia, et alia sunt sicut accidentia in substantia, sicut novem praedicamenta accidentium.
Quod autem dicimus, quod aliud esse diffinitum est albo et subjecto quod suscipit ipsum, non intelligimus, ita quod accidens separetur a subjecto : quia accidens non est separabile a subjecto, eo quod accidentis esse est inesse : sed alterum est esse albo et subjecto cui inest album : quia si diffiniatur subjectum, alia erit ejus diffinitio secundum quod est substantia, et alia albi in quantum est album. Patet igitur qualiter Parmenides et falsum assumpsit, et in forna argumentandi peccavit.
probare positionem ejus necessariis argumentis, primo per divisionem. Quia si Positio 1 menidis 1 omne ens unum est, aut est unum quod pugnaat est, quod est accidens, aut est unum quod est substantia. Si autem est unum quod est accidens, cum accidentis esse sit inesse cuidam de quo praedicatur denominative, necesse est quod ens illud quod est omnes ens, non solum significet ens accidentale de quo praedicatur, sed etiam oportet quod sit illud quod vere est ens et unum, et hoc est subjectum. Cum enim accidens semper de quodam subjecto denominative dicatur, si dicatur solum accidens esse et non subjectum, sequitur illud non esse cui accidit illud quod est : quia sequitur subjectum non esse cui accidit, quod solum esse positum est : subjectum enim est alterum ab ente quod positum est esse. Sed sequitur etiam ex ipsa rei veritate, quod illud sit, cui accidit ens, et verius sit quam illud quod accidit ei. Ergo ex his duobus sequitur, quod aliquid sit cum non est : quia subjectum non esse ponitur, cum tamen sequatur ipsum esse si accidit ei ens. Si autem subjectum non est, tunc etiam accidens nulli alii inerit, cum faccidens per hoc quod ponitur non inesse, sit illud quod vere est. Si enim subjectum non esse ponatur, tunc accidens non inerit ei quod est vere esse, sed subjecto, nisi ens multa significare dicatur, subjectum videlicet et accidens : et tunc sequitur quod esse sit ad unumquodque multipliciter dictum de substantia et accidentibus, quod est contra hypothesim, quia concessum est unum solum significare quod est accidens.
CAPUT VIII.
De destructione sive improbatione Parmenidis.
Si vero dicat Parmenides, quod ens Text et quod est omnia significans, et ideo vere 27. ens, nulli accidit, et sic substantia cui accidit aliquid ; tunc procedemus contra eum per significatum ejus quod vere esse dicit. Constat enim quod id quod vere est, magis significat ens quam non ens. Si enim ponamus simile, ut dicamus
<--- Page Split --->
cere habemus. Si igitur ea quae diximus, habent hunc modum, et homini accidit bipes, necesse est, quod aut accidat ei ut separabile accidens, aut ut inseparabile. Si autem accidit ei ut separabile : tunc continget hominem non esse bipedem, quod falsum est. Si vero accidit ut inseparabile accidens, tunc oportet quod homo cadat in diffinitione bipedis, quod iterum est falsum, cum bipes sit in ratione hominis diffinitiva. Si propter hoc dicatur, quod animal et bipes accidit alicui alteri subjecto quam homini : tunc oportet quod etiam constitutum ex eis, accidit alii : quia si constituentia non sunt vere entia, et constitutum ex ipsis non erit vere ens : ergo homo est accidens et non vere ens, quod est falsum et contra hypothesis : ergo si dicatur id quod vere est, significare unum solum quod est substantia, adhuc sequitur multa entia esse.
visibilibus, aut ex indivisibilibus componeretur. Non autem potest componi ex indivisibilibus, quia indivisibilia non faciunt quantum aliquod. Sed si componiturex divisibilibus, oporteret quod illa iterum ex minoribus divisibilibus componerentur, et illa iterum ex aliis, et sic semper procederetur usque ad puncta indivisibilia, ex quibus prima quanta componerentur, quod est impossibile : ergo et hoc impossibile est, quod totum ex divisibilibus componatur : ergo totum secundum quod unitum esse dicitur, est in se indivisibile unum et non compositum. Veruntamen istam rationem Parmenidis improbandam reservabimus usque in librum de Generatioe et Corruptione 1 : quia per rationes Democriti et Leucippi ibi solvetur.
CAPUT IX.
Parmenides autem hic dixit, quod vere ens nulli esset accidens, et esse ipsum quod vere est, de quo ambo dicuntur, scilicet subjectum quod defert accidentia : de illo enim dicuntur quod est substantia et vere ens, et accidens denominans dicitur de eodem : et dicit vere ens dici utrumque istorum, quia subjectum vere est in eo quod est substantia, et accidens vere est in eo quod significatur vere esse quando denominative de subjecto prædicatur. Et dicit etiam id quod est ex his, vere esse : sed hoc totum dicit esse indivisibile unum. Si autem hoc dicatur, tunc sequitur totum componi ex indivisibilibus : quia non vidit Parmenides diversitatem essentiae quae causatur ex formis, eo quod ipse formalem causam non vidit, sed materialem. Materiam autem dixit esse quantum corpus, et hoc dixit esse indivisibile : quia si componeretur, oporteret esse quod aut ex di-
De his qui utrique positioni Parmenidis et Melissi consentiunt.
Sunt autem quidam præteritorum qui Text et c utrique rationi Parmenidis in parte con- 30 sentiunt, et in parte contradicunt. Prime rationi consentiunt dicentes, quoniam omnia unum sunt, si quod est ens, significat tantum unum quod est vere ens : sed dicunt cum hoc, quia est etiam illud quod non est : quia accidens quod est extra ens, significatur esse, tamen denominative prædicatur de eo quod vere est. Secundæ autem rationi, quia dicit magnitudines esse individuas, in hoc consenserunt, quod dicunt quasdam magnitudines esse indivisibiles : sed in hoc contradicunt, quod dicunt componi magnitudinem totius ex parvis indivisibilibus quantis et magnitudines esse indivisibiles. Et volunt evitare unum inconveniens, quod dixit totum non componi,
<--- Page Split --->
et incidunt in aliud concedentes atomas magnitudines.
CAPUT X.
Sed contra hoc est id quod est manifestum, quod non verum est quod dicunt : si enim detur ens unum significare solum, et detur etiam contradictoria non posse esse simul vera : tunc id quod est extra ens, non potest esse ens : quoniam ens de nullo dicetur nisi in significatione substantiae, et quod est extra substantiam, non habebit praedicationem entis : ergo erit non ens. Si autem cum hoc dicatur esse ens, erit non ens simul et ens : et sic contradictoria simul erunt vera, quod non potest esse. Cum enim dicitur, quod id quod est extra ens, sit non ens, et illud cum sit ens, oportet ut negatio non prohibeat non ens esse simpliciter : quia sic esset nihil : sed oportet ut non ens sit non ens aliquid hoc vel illud : quod ponitur vere esse : et haec est negatio in genere, et non negatio absolute, et extra genus negans et prohibens entitatem. Est ergo inconveniens dicere quod unum sit omnia, nisi aliquid aliud a vere ente esse ponatur extra ipsum ens : et sic ens plura significabit, scilicet vere ens et accidens. Et hoc manifestum etiam alia ratione, quia cum dicitur vere ens, non intelligitur in intentione vere entis, neque addictitur per nomen ejus, nisi quod vere ens sit aliquid : sed hoc concesso quod aliquid sit vere ens, non est prohibitum per hoc quod non sint multa quae sunt entia, quorum nullum est extra ens, sicut dictum est prius. Manifestum est ergo ex his quae dicta sunt, quod impossibile est quod ea quae sunt, hoc modo unum sint sicut dixerunt Melissus et Parmenides.
Et est digressio declarans intellectum dictorum Melissi et Parmenidis.
Est autem attendendum ad omnium horum intellectum, quod isti viri solam materiam rerum esse dixerunt principium, sicut etiam diximus supra : et causa deceptionis eorum fuit haec : quoniam si nos resolvamus materiam sensibilium, continget venire in materiam quae sola quantitate determinatur, eo quod corpus materia est sensibilis corporis : si autem corpus resolvamus, continget venire in materiam quae est corporeitatis susceptibilis, et hoc est hyle sive origo, et non habet esse corporale nisi in corpore : et hic non indigemus ulteriori materiae resolutione : sed infra loquemur de materia intelligentiarum, utrum una sit cum materia corporum et quomodo una : sed hic nobis sufficit qualiter omnium corporum materia est una. Hanc autem materiam totam substantiam et totum esse omnium corporum esse dixerunt : quia formam quae est in materia, esse non perceperunt, sed putabant ipsam per non vere ens distingui : quia formas et accidentia non dixerunt esse nisi in sentire et apparere, et non in esse, sicut adhuc multi dicunt, quorum pater erroris est Alexander et David de Dinanto qui secutus est Alexandrum in hoc : et ideo dixerunt quod id quod est extra ens et extra vere ens, et hoc non est ens, sed videtur esse secundum sensum et aestimationem : et quod homo et asinus sunt unum sed apparent alia : et contradictoria sunt simul vera, si appareat unum uni, et alterum alteri : quia cum materia prima una sit, id quod agit pluritatem, non est vere ens sed esse videtur. Et distinxerunt id quod esse est, in id quod vere est secundum significari, et in id quod vere est secundum rem. Vere enim est secundum rem,
<--- Page Split --->
quod ratam et veram habet entitatem: et hæc est materia prima quæ sola entitas est rerum. Vere autem significatur quod apparet verum significanti secundum æstimationem et sensum. Et ideo secundum istos bene contingit quod aliquid vere significatur, et cum est extra vere ens. Superius autem habitæ sunt probationes super hoc, quod aliud est vere significari aliquid, et aliud vere significari esse. Cum autem dicitur, homo est albus,- non significatur vere album secundum dicentem, sed significat album vere esse in re, quia accidit vere enti: et omne accidens vere enti, habet entitatem: et sic necesse est quod ens multa significet, et dicatur multipliciter de ente per se quod est subjectum primum materiae, et de ente in illo quod denominat ipsum ut forma accidentalis.
Has autem opiniones sic explanat Alexander in quodam libello, ubi omnia unum esse quod est materia, probare intendit: et David de Dinanto in libro Atomorum. Nos autem utrum omnia sint unum, perscrutabimur in parte inferius: sed in sufficientia habet determinari in prima philosophia.
CAPUT XI.
De opinionibus eorum qui physice sunt locuti de principiis naturalibus.
Supra nos diximus, quod si unum est principium materiale naturalium, aut est immobile sicut dixerunt Melissus et Parmenides, aut mobile sicut dicunt physici. Quia ergo jam diximus rationes eorum qui dixerunt immobile et unum, tangamus etiam eos qui dixerunt mobile quia unum : quia isti naturaliter sunt locuti.
esse ens, dicunt quod illud est corpus subjectum motui : et est aut trium elementorum unum, scilicet ignis, vel aer, vel aqua, aut aliud corpus praeter elementa, quod est densius igne, et rarius aere. Illi enim qui unum elementorum ponunt principium, non posuerunt terram esse principium propter terrae immobilitatem. Illi autem qui dixerunt medium inter elementa, potius inter ignem et aerem medium esse dixerunt quam inter alia, quia videbant quod nullum elementorum simpliciter erat rarum nisi ignis. Videbatur autem eis, quod prima contraria erant rarum et densum : et ideo voluerunt quod principium materiale medium esset in alterutrum passionem permutabile, scilicet raritatem et densitatem: generabant enim omnia principia et reliqua elementa per raritatem et densitatem: per illa enim tota multitudo rerum constituebatur secundum eos : nec erat diversitas alterius formae in rebus nisi per rarum et densum : hæc enim dicebant esse contraria quae principium materiale permutant. Universaliter autem loquendo discebant ista contraria esse excellentiam et defectum per additionem et diminutionem partium materiae, sicut Plato qui dixit quod magnum et parvum sunt contraria : sed differebat ab aliis Plato in hoc, quod ipse dixit quod duo contraria, scilicet magnum et parvum sunt materialia, et dixit formale principium esse unum. Alii vero dixerunt, quod materiale principium est unum, et contraria quae dicta sunt, differentiae sunt et species ipsius. Quidam autem intendunt per aliam viam : quia dicunt quod ex uno omnia continente segregantur contrarietates quae inhaerent ei, et sunt in ipso actu quidem, sed latet, sicut fecit Anaximander, et quicumque alii philosophi naturales hoc modo dixerunt esse unum principium et multa, sicut dixit Empedocles et Anaxagoras : omnes enim isti alia segregari dicunt ex illo uno sicut ex quadam commixtione : sed differunt inter se in eo quod Empedocles et sui sequaces infinitas
<--- Page Split --->
fieri dicunt circulationes ex mixto et in mixtum : quia quoddam tempus habet mundus, ut dicit, quod res generata exunt ex mixtione quatuor elementorum quoddam tempus, in quo generata omnia redeunt ad ipsum : et sic circulando perpetuo permanet mundus. Anaxagorasautem non ponit circulum, sed exitum solum : tamen perpetuum esse mundum, ex quo quod infinitum est quod erit ex mixto, in quo jacent ea quae egrediuntur ex ipso. Differunt etiam in hoc, quod Anaxagoras elementa rerum dicit esse infinita : omnia enim similia in partibus quae homogenia dicuntur, dicit esse contraria principia. Empedocles autem non ponit prima contraria principia nisi quatuor elementa. Haec igitur sunt quae dicunt naturales de principiis physicis. Rationes autem omnium istorum non oportet nos hic ponere : quia utrum unum sit principium vel plura, infra determinabimus. Empedocles autem positionem in libro de Generatione et Corruptione habemus tangere, ubi loquemur de elementorum generatione : sed positionem Anaxagora hic determinare oportet : et ideo rationes quibus suam probavit positionem, ponemus hic solum.
... et cum. Sunt autem rationes ejus duae, qua- 13. 11. primicirum una est, quod ipse supposuit, quod 12. Anaxapecto, quiopinio communis omnium naturalium 11. 11. quam 11. autem 11. sunt 11. verae, scilicet quod nihil fit ex eo quod 10. 10. non est : et dicunt illud fieri ex eo quod 9. 9. non est, quod fit ex illo quod non est 8. 8. aliquid suae essentiae : haec enim fuit cau- 7. sa quare dixerunt quod in uno mixto 6. 6. sunt omnia simul quia si aliquid eorum 5. 5. quae facta sunt, ibi non fuisset, oporteret 4. 4. quod illud factum fuisset ex eo quod non 3. 3. est aliquid suae essentiae, et ideo factum 2. 2. esset ex nihilo. Hujus autem fieri quando 1. 1. fit ex eo quod est, dixerunt quod est al- 0. 0. terari : quia in tali fieri nihil fit novum, 0. 0. sed quod latebat, exit in apertum. Alii 0. 0. autem dixerunt, quod tale fieri est con- 0. 0. gregari et segregari a disconvenientibus.
Et horum omnium in libro de Generatione et Corruptione differentia et ratio determinatur. Haec ergo est ratio una Anaxagora quod oportuit quod omnia inerant in uno quae sunt similium partium, ex quibus postea per compositionem istorum alia generantur, sicut manus, et pes et hujusmodi.
Amplius autem ex eo quod contraria 31. 31. fiant ex alterutris, dicebant omnia esse 2. Quodumin uno : quod enim fit ex aliquo, infuit 3. 3. cumque fit, ei prius : dicunt enim quod omne quod fit, necesse est fieri aut ex his quæ sunt, aut ex his quæ non sunt : sed impossibile est fieri ex his quæ non sunt, quod est alterum membrum divisionis : quia omnes qui locuti sunt de natura, convenerunt in hoc quod nihil fit ex his quæ non sunt : ergo relinquitur reliquum membrum supradictæ divisionis, quod est fieri ea quæ fiunt ex his quæ sunt actu, et insunt ei ex quo fit et quod fit. Insunt enim omnia in omnibus, sed sunt insensibilia nobis propter parvitatem magnitudinum quas habent quando insunt. Dicunt enim omnes fere naturales, quod omnia homogenia in omnibus homogenis mixta sunt, propter id quod omnia ex omnibus videbant fieri. Si autem quæritur quare unum homogeniorum denominatur ab uno, et alterum ab altero, si omnia sunt in omnibus, dicitur enim unum aqua, et alterum sanguis, et tertium medulla, et sic de aliis? dicebant quod nomen accipiunt ab eo quod superabundat in eis, et continet alia in forma sua, eo quod plures habet partes in mixtura communi, quæ infinita sunt secundum numerum suarum partium. Dicunt enim quod nullum totum sincere est album, aut nigrum, aut dulce, aut caro, aut os, aut aliquid aliorum quod est homogeniorum : sed unumquodque videtur et judicatur secundum denominationem illud esse, de quo plus habet secundum mixturam rei homogeniorum.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Et est digressio declarans explanationem harum opinionum quae dictae sunt, ut intelligantur ea quae objicienda sunt contra eas.
Ut autem intelligantur quae objicienda sunt contra istas opiniones, intelligendum est in quo conveniunt, et in quo differunt et quid ponunt. Conveniunt autem in hoc quod ex nihilo quod est absolute et simpliciter non ens, nihil fit: et ideo oportet quod quælibet res fiat ex aliquo quod est aliquid suæ essentiae formalis. Illud autem quod est aliquid suæ essentie formalis, aut est intra materiam, aut est extra ipsam. Si autem ponatur extra ipsam, tunc oportet quod sit lux datoris formarum, qui est intelligentia irradians super materiam eorum quæ fiunt: et sieut lux solis incorporata superficiei corporis non pervii est una, et facit multos colores secundum diversitatem superficiei: quia si est clara, facit album: et si est opaca, facit nigrum: et si est media, facit colores medios: ita lux intelligentiae cum sit una, facit formas diversas secundum diversitatem proportionis materiae: et hæc fuit positio Platonis et ante eum Pythagore. Et ideo dixit quod magnum et parvum sunt materia, quia quantitates consistunt ex proportione magni et parvi: et unum est forma, quod est lux datoris formarum 1.
Si autem id ex quo est res, quod est aliquid essentiae rei generandæ sive fiendæ, sit intra materiam: tunc diversilicabantur opiniones in tres sectas Philosophorum. Quidam enim dicebant, quod compositio est duplex et una earum est prior alia. Est enim compositio et homogeniorum ex homogeniis, sicut manus
et pes componitur ex carne et nervo et osse et similibus aliis. Et ulterius homogenia componuntur ex elementis, ita quod in constitutione homogeniorum mixtorum conveniunt elementa. Et illi dixerunt formas elementorum esse semina omnium formarum : et quando semina conveniunt ad convenientia sibi secundum proportionem mixturæ, tunc constituunt homogenia quæ sunt sanguis, et os, et similia.Et hoc modo dixit Empedocles, Postilio Em pedoclus. et ideo dixit quod in elementorum mixtione salvantur formæ elementorum et non corrumpuntur, et præcipue ignis qui propter vim activam in nullum transmutatur clementorum : eo quod non vincitur, ut dixit, qualitas ejus: et cum niscentur elementa,constituunt homogenia, sed non sunt colligata : et ideo sunt sicut germana ad germinatatem non adducta: unde Empedocles dixit quod in mixto multorum germanorum capita sunt sine cervice colligante capita corporis : et postea per amicitiam facientem convenire, germana fiunt et homogenia, ita quod germana manui veniunt ad manum, et germana homini ad hominem, et sic de aliis totis et partibus et homogeniis. Hæc igitur fuit positio Empedoclis.
Fuit autem positio Anaxagoræ quod Postulo Ana similia in partibus quæ dicunt homogenia sint principia prima, quia ipse dicebat hæc priora esse elementis: propter id quod videbat, quod materia secundum sui substantiam separata est a contrariis: similia autem minus habent de contfaricitate quam elementa : et ideo dicebat partes homogenias compositorum esse principia materialia elementorum. Et quod ponebat, quod omnia sunt in omnibus actu, sed latent, quod et ideo dixit, quod caro est in ligno, et e converso : latet autem in eo quod minorum est partium, in eo autem apparet quod est partium majorum : et ideo iste non dixit principia materialia esse quatuor sicut
<--- Page Split --->
Empedocles, sed potius infinita per nunerum, et quodlibet principiorum esse in quolibet fieri, et fieri quodlibet ex quolibet: ex quo sequitur quodlibet esse principium ad alterum et principiatum ab illo, et generationem dixit alterationem. Quod etiam dixit Empedocles, sed aliter et aliter: quia Empedocles dixit quod non fit novum, sed quod est sparsum in seminibus, colligitur ad germana, et hoc collectum constituit formam generati: iste autem dicit quod homogenium latens exit ad manifestum, et aliud similiter, et tertium, et sic de aliis: et luce constituunt et homogenium compositum ex homogeniis: et haec est generatio rei, ut dicit.
Secta autem Aristotelis et Peripateticorum est, quod omne quod fit, est in eo ex quo fit, in potentia, quo non est nisi forma: quia potentia est habitualis qua est essentia forma perfecta, et quasi formae inchoatio, et fit quando producitur ad actum per generationem: et nos hic de his positionibus non intendimus disputare: sed in Metaphysica disputabimus de ipsis, ostendentes quid habeant veritatis: opinio tamen Empedoclis pertinet ad generationis elementorum scientiam: et ideo de ipsa in libro de Generatione et Corruptione determinandum eit. Sed contra Anaxagoram disputabitur: eo quod ipse ponit principia infinita, et nos hic de principiis intendimus determinare in quo sunt numero.
est quantum quoddam ignoratum. Infinitum autem secundum numerum specierum suarum est quale quoddam ignoratum. His tribus modis Anaxagoras principia dixit esse infinita: homogenia enim quae sunt lapis, et lignum, et caro, et sanguis, et os, etc. hujusmodi, infinita posuit esse multitudine: et cum multitudo eorum sit a formis et speciebus suis, dixit etiam infinita esse specie. Et quia posuit generationem infinitam, et quodlibet fieri ex quolibet, ideo dixit quodlibet istorum esse infinitum magnitudine: quia infinitus sanguis est in aqua, et e converso, et infinita caro in ligno, et e converso: quia aliter, ut dixit, in infinito tempore non semper aqua educeretur de sanguine et e converso. Si autem principia sic sunt infinita secundum multitudinem et speciem: tunc impossibile erit cognoscere totum compositum et homogenium quod fit ex similibus infinitis. Nos enim non habemus cognitionem compositi secundum quod compositum est, aliam nisi quando scimus ex quibus et quot componentibus est. Hoc autem ideo convenit, quia intellectum oportet transire super differentias et partes ejus quod intelligitur, si bene debeat comprehendi per intellectum: sed infinitum pertransiri non potest: et ideo remanet non intellectum nisi secundum quid: scitur enim in quantum infinitum est, ut in tertio hujus scientia libro determinabimus.
CAPUT XIII.
De destructione opinionis Anaxagore, in eo quod posuit principia esse infinita, et quodlibet esse in quolibet.
Amplius necessarium est, quod totum 36. Secundum argumentum. Si infinitae: T. ex. et com. 36. Setulis enim partes dicimus esse totius argumentum. tum. tales enim partes dicimus esse totius compositi in quas cum insunt toti, dividitur totum: et hoc modo puncta non sunt partes continui totius: quia in ea non dividitur continuum. Si autem totum et homogenium compositum ex similibus, sicut est animal, vel planta, non est infinitum, impossibile est partes similes ex quibus componitur et in quas dividitur esse infinitas: oportet enim quod quantum ad diffinitionem totum sit simi-
<--- Page Split --->
liter sicut partes. Caro autem et os et hujusmodi partes sunt animalis, et fructus sunt partes plantarum. Manifestum est ergo quod impossibile est carnem aut os aut aliquid talium infinitum esse magnitudine secundum majus vel minus, quia oportet quod etiam compositum esset infinite parvum vel infinite magnum, cujus contrarium videmus oculis.
Amplius si omnia hujusmodi similia in 37. Partibus insunt in se invicem, ut dixit Anaxagorus et non fiunt nova, sed potius segregantur ab aliis quibus insunt, et sic procedunt ad apertum et denominantur a plurimo, cum tamen omnia sint in quolibet eorum : et si quodlibet eorum fit ex quolibet eorum, sicut ex carne segregatur aqua quae inest ei, et e converso ex aqua caro : manifestum erit quod continget aliquando, quod non quodlibet est in quolibet. Et hoc patet tali ratione : cum enim totum finitum, sic erit et pars finita, sicut constat ex ratione antecedente : hoc finitum recidi et segregari potest a finito. Removeatur ergo aliquanta caro ex aqua, et iterum postea aliquanta, et sic fiat semper, cum sit finita caro in aqua, oportet quod aliquando stet segregatio ista : non autem stat nisi quia tota caro jam remota est : ergo tunc non omne erit in quolibet, quia in aqua remanente post segregationem non est caro. Si vero dicatur, quod in secunda segregatione minor caro segregatur ab aqua quam in prima, et sic semper minor in posterioribus segregatur, istud non impedit : quia licet semper minor sit, cum non tanto minor est quod excellat omnem parvitatem : parva ergo finita in carne segregata separant totam carnem ab aqua ipsa. Si autem dicatur quod ideo non stat segregatio, quia caro est infinita in aqua, hoc erit impossibile : quia constat ad visum, quod ea quae segregantur, sunt magnitudine finita, et sunt aequalia, et totum est finitum. Sequitur ergo secundum hoc, quod aequalia finita secun-
dum numerum quae sunt in magnitudine finita, insunt ei quod magnitudine infinitum est. Infinitum ergo habet finitas partes se numerantes, quod est impossibile : quia sic sequeretur, quod infinitum esset finitum.
Adhuc autem si concedatur nobis, Text. et com. 38 Quarum arquod omne corpus a quo removetur aligumentum. qua pars ejus, necesse est fieri minus secundum quantitatem : constat autem ex secunda supra habita ratione, quod carnis determinata est et finita quantitas secundum magnitudinem et parvitatem : tanta enim potest esse magnitudo ejus, quod non est caro, et tanta potest esse parvitas ejus, quod iterum non erit caro, quia non potest facere carnis opus. Manifestum est tunc, quod ex minima carne nullum corporum similium naturalium segregari poterit. Si enim detur ex minima carne aliquid segregari, oportet quod segregatum sit minus quam illud ex quo fit segregatio : ergo erit aliquid minus minimo. Licet enim in continuo mathematico non sit accipere minimum, tamen in physicis corporibus minimum acIn corporibus physicis cipitur et maximum : quia omnium naaccipitur minimum et tura et constantium terminus quidam est maximum. et determinata ratio magnitudinis sive dimensionis in parvitate et magnitudine : hoc autem probabimus in primo libro de Generatione et Corruptione, in his qua dicturi sumus contra Democritum et Leucippum.
Amplius cum quodlibet sit in quolibet, Quintum aroportet quod in infinitis similibus corpogumentum. ribus insit infinita caro et cerebrum infinitum et medulla infinita, et in istis quae dicta sunt, et alia similia corporum infinita sunt : et haec omnia infinita sunt distincta in loco et formis : quia sunt quae sunt secundum suas species, licet sint in aliis : ergo infinitum infinities est in quolibet aliorum, et hoc est irrationabile valde : non enim indigemus in natura,
<--- Page Split --->
quod sit infinities unum infinitum in quolibet, cum semel infinitum inesse sufficiens sit.
Peccat autem etiam Anaxagoras in Text et com. 40 Quimo Anacausa sua positionis : putabat enim quod Oximo Anaxagore levi nunquam generatur aliquid nisi ex simili innixa fundamento. sibi secundum speciem : et ideo ponit omnia in omnibus secundum speciem : nos enim videmus quod non tantum fit simile in specie ex simili, sed etiam dissimile ex dissimili. Dividitur enim per generationem aliquando lutum in luta quae sunt similia in specie luti : et aliquando non est idem modus generationis in aliis quibusdam : fiunt enim lateres ex luto, et est aliquo modo similis generatio ex simili : et fit domus ex lateribus, et est generatio dissimilis ex dissimili : et hoc non est tantum in artificialibus, sed etiam in naturalibus : quia aer fit ex aqua sibi dissimili, et e converso.
Quod autem objicitur ab Anaxagora quod unum ab alio nequaquam sit segregatum, sed semper remaneat secundum aliquid in ipso, licet sit verum de aliquibus, tamen non est dictum scientis causam dicti. Dixit enim hoc Anaxagoras, ideo quia putabat id quod est infinitum secundum totum, ab eo qui inest, extrahi non posse : et hoc inscienter dictum est, sicut patet ex physicis. Sed dictum verum est de passionibus quæ sunt accidentia : illæ enim non sunt separabiles a subjecto. Si igitur colores et habitus et accidentia alia dicantur esse mixta, sicut dicit Anaxagoras, et quod segregentur sicut alia homogenia, tunc oportet concedere, quod aliquid sit album secundum quod album, et sanatum secundum quod sanatum, cum alterum nihil quod sit subjectum istorum, et quod ista denominative de subjecto non dicuntur, quod est falsum.
Ex omnibus his igitur clarum est, quod intellectus Anaxagoræ est inconveniens et quærens impossibilia, quando vult segregare quæ nullo modo segregabilia sunt, neque secundum quantitatem, neque secundum qualitatem. Si enim secundum quantitatem fit segregatio, minus semper erit segregatum quam id unde segregatur : et tunc minus minimo, quod est inconveniens, sicut supra ostendimus. Si autem secundum qualitatem vult segregare, erit ideo inconveniens, quia accidentia inseparabilia sint a sub-jecto, sicut ultimo ostendimus.
Dignius autem est pauciora et finita Text, et com. 41. principia accipere, dummodo ex his causari possint naturalia, quam infinita : et in hoc verum dicit Empedocles, quod finita principia ponantur rerum naturalium. Argumentabatur enim Anaxagoras dicens, quod si ex nihilo fit nihil, oportet quod ex aliquo fiat aliquid. Aliquid dico cujus substantia et species fit in eo ex quo fit, quia aliter id ex quo fit, nihil esset ejus quod fit. Si autem ex aliquo fit aliquid, nolebat inferre quod eadem ratione fiunt ex multis multa et ex infinitis infinita : sed ea ex quibus fiunt qua fiunt, sunt principia : ergo principia sunt infinita : hoc autem non oportet : quoniam multitudo quæ est in principiatis, ad paucitatem quæ est in principiis, reducitur : et in hoc melius dixit Empedocles quam Anaxagoras.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM VERAM.
CAPUT I.
Quod principia sint contraria.
Quia autem jam de principiis posuimus sententias aliorum, dicemus deinceps de ipsis eisdem, ostendentes primo quae sunt secundum genus, et deinde in quo numero sint, et tandem etiam solvemus defectus et dubitationes Antiquorum.
Text, et com. 42. Omnes physici contraria faciunt principia.
Omnes igitur physici conveniunt in hoc, quod dicunt principia esse contraria. Illi enim qui dicunt unum esse ens et immobile, sicut Melissus et Parmenides, dicunt contraria esse, non in re, sed in apparendo, quae faciunt in rebus apparentem in sensu diversitatem. Parmenides enim etiam cum aliis dicit principia esse contraria : sicut enim supra diximus, iste ponebat entia esse duplicia, scilicet vera et aestimabilia : et vera quidem sunt intelligibilia quae sunt quidditates rerum, et substantia res omnes uniens. Sensibilia autem sunt aestimabi-
lia et facientia in apparentia diversitatem, cujus diversitatis causam dixit esse contraria, quae sunt calidum et frigidum : et hoc dixit esse ignem et terram, quantum ad prima subjecta contrariorum quae principia esse dicebat. Quidam autem alii contraria prima dicebant esse rarum et densum, ponentes prima ex parte materiae. Democritus autem prima dicebat esse firmum sive plenum et solidum, et inane sive vacuum : et horum alterum quod est plenum, dixit esse sicut ens : alterum autem quod est inane, dixit esse sicut non ens. Adhuc autem id quod dixit esse sicut ens quod est firmum sive plenum, dixit differentias habere positione et figura et ordine, et hoc dixit esse genera contrariorum : quia positio generis est ad sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrum et sinistrum : figura autem ad angulosum, et rectum sive latitudinis plane, et ad rotundum. Ordinem autem dixit esse Nota quali ter penes unius ad alterum, ex eo quod quadrata figura ato morum De rotundis vel trigonis componuntur. Limoeritus contrarieta contemposiet enim angulus non contrarietur recto tem posue rit. secundum esse, contrariatur tamen secundum motum, ut dixit Democritus : quia acutum habens angulum pungit et penetrat, sicut ignis, et ascendit : planum
<--- Page Split --->
autem et obtusum, hebes est et grave et descendit.
Manifestum est igitur ex dictis, quod onnes Philosophi tam physice quam non physice loquentes de principiis di- cunt contraria esse principia. Cujus cau- sa dicti est, quia principiis tria sunt propria : oportet enim principia neque ex alterius esse, ita quod unum sit ex alio : et oportet etiam quod non sint ex aliis prioribus se : et oportet tertio quod ab ipsis sint alia. Haec autem tria insunt contrariis primis : propterea enim quod illa contraria sunt prima, convenit eis esse non ex aliis prioribus : quia si es- sent ex aliis, tunc illa essent priora ex quibus essent : et sic ipsa non essent prima, quod est contra hypothesim. Ideo autem quia sunt contraria, et con- trariorum unum non est causa per se alterius, convenit eis non esse ex alteru- tris. Si enim unum esset ex alio per se, tunc illud esset principium ejus, et con- veniret cum ipso in essentia : et tunc non esset ei contrarium. Qualiter autem tertia proprietas conveniat eis, scilicet quod ex ipsis sint omnia alia, oportet per rationem considerare qualiter con- tingat : et hanc considerationem pone- mus in inductione eorum quae fiunt et generantur.
minari. Per se autem album. fit ex non albo quod est privatio albi : et ideo non ex omni non albo fit album, quia ex eo non albo quod est absoluta negatio albi, non fit album : quia privatio relinquit subjectum cum aptitudine ad formam, quod non facit negatio. Aptitudo autem ad formam jam est aliquid formæ : et quia contraria sunt genere unum et spe- cie diversa, et genus est forma imper- fecta, quæ non est forma simpliciter, sed aliquid formæ, ideo aptitudo materiæ ad formam est una ratio duorum contrario- rum, licet dispositio ad duo contraria non sit una : quia dispositio fit per acci- dentia inclinantia materiam magis ad unum contrariorum quam ad alterum : et hæc est causa, quod album non fit ex non albo quod absolute negativum est albi secundum actum et aptitudinem sive potentiam : sed fit ex non albo quod privativum est albi : hoc autem est nigrum vel medio colore coloratum. Nos autem infra differentiam dabimus inter medium inter contraria, et inter naturam mediam contrariorum quæ sub- jicitur utrique contrariorum. Sicut au- tem est in formis corporalibus, in quibus est alteratio simpliciter dicta, ita est in formis mentalibus, in quibus etiam est alteratio dicta secundum quid : musi- cum enim fit ex non musico, et non ex omni non musico, sed ex immusico quod privativum et non negativum est musici, aut ex medio inter musicum et immusicum, si aliquid ipsis est medium. Inter privationem enim et habitum, se- cundum quod hujusmodi secundum se accipiuntur, nihil est medium : sed se- cundum quod causatur a contrariis me- dium, habere possunt illud idem quod est medium contrariorum. Musicum autem et immusicum medium habent dispositum ad musicam. Dispositio enim dupliciter accipit potest, scilicet secundum id quod est qualitas quædam, et secundum id quod est dispositio et non habitus. Et primo quidem modo est de natura habitus, et hoc modo media est inter privationem
Rettrom . Accipiendum igitur primum est, quod omniumeorumquæsuntinnatura , n i - hilaptumestfacereetagereinquod - cumque , nequeaptumestpatiaquo - cumque : sedfacitquodfacitetagitin contrarium , etpatiturphysiceacontra - r i o . Nequepersefitquodlibetexquoli - betnisiperacidens : peracidensenim potestfieriquodlibetexquolibet , sicut albumexmusico , siaccidatnigroquod sitmusicum : sednosdeilloquodsic fitperacidens , nonloquimur : q u i a hocestaccidenscommuneetnonpro - prium , ethocperartemnonpotestter -
<--- Page Split --->
et habitum. Secundo autem modo opponitur habitui : quia per hoc quod est facile moveri, opponitur ei quod est difficile moveri.
quod ex diversis partibus componitur : sed tamen in his magis latet, ideo quod dispositiones et formæ oppositæ in eis non habent nomina : et hoc convenit ideo, quod nomen illud deberet imponi a proportione compositorum : proportio autem illa frequenter ignota est : et ideo non aptatur ei nomen : tamen necesse est, quod consonans compositum in proportione partium et harmonia fiat ex inconsonanti : et quando corrumpitur, corrumpitur in inconsonantiam privative oppositam consonantiae illi quæ dicta est, et non in non consonantiam quantum per accidens acceptam.
Sicut autem vidimus hoc in exemplis 44. generationis et alterationis, ita facile est hic videre in corruptione, sive sit corruptio simpliciter, sive sit corruptio quaedam. Id enim quod corrumpitur, in quodcunque contingens non corrumpitur, si primum accipiatur in quod primo et per se corrumpitur : album enim non corrumpitur in musicum : quia ipsorum aptitudo in subjecto non est una : sed corrumpitur album in non album, et non in quodlibet contingens non album : quia non corrumpitur in negativum albi, sed in privativum albi, quod est nigrum vel medium inter nigrum et album. Similiter autem in mentalibus qualitatibus : quia musicum non corrumpitur nisi in non musicum, et non in quodcumque non musicum, sed in privationem musici, quod est immusicum, aut in medium inter musicum et immusicum, si ipsis est medium aliquod, sicut ostendimus prius. Hoc autem est videre similiter in omnibus aliis simplicis formæ existentibus, quæ generantur vel corrumpuntur, sive generentur simpliciter, sive secundum quid generatione dicta generentur. Quod autem differentia sit inter generationem simpliciter dictam et generationem secundum quid, et inter alterationem simpliciter et alterationem secundum quid, dicere habemus in primo libro περὶγένεις, hoc est, de generatione.
Nec est differentia quantum ad præsenText, et con- 46. tem tractatum, utrum dicamus consonantiam illam attendi in ordine componentium vel in compositione eorum : quia quocumque modo dicamus, una erit ratio quantum ad terminos generationis et corruptionis. Compositio enim necessaria est componentium, quia distantia non faciunt compositum : et ordo est necessarius : quia licet non distent partes, tamen inordinate existentes non componunt totum : et ideo sive carcat compositione, sive ordine, semper corruptio facta est in non consonans. Hoc autem satis patet in artificialibus, et accipiamus to um in quo magis est compositio causa : cum enim fit domus, non fit ex his quæ composita sunt, quia sic jam esset domus : sed potius fit ex partibus diversis : et ita fit consonans compositio ab inconsonanti divisione, ita quod circa eadem sumitur compoantio consonantiæ compositionis et inconsonantiæ divisionis. Eodem modo si accipimus totum in quo plus est ordo partium faciens consonantiam, sicut est figura sive imago vel idolum quod constituit ordo elevationis et depressionis partium et cæterarum figurarum, oportet quod cum sic fiat ex non ligurato sive effigiato, et non ex quocumque. sed ex eo quod susceptibile est figura :
<--- Page Split --->
unumquodque enim talium constituitur, aut compositione partium, aut ordine, aut utraque, sicut constituitur corpus organicum physicum ex compositione similium et homogeniorum membrorum et ordine figurationis.
CAPUT II.
Quod omnes physici consentiunt in hoc, quod principia sunt contraria, licet differenter determinaverint de ipsis contrariis quæ sint.
Si ergo verum est quod dictum est, quod videlicet omne quod fit, fit ex his quæ dicta sunt : et id quod corrumpitur, corrumpitur in illa, hoc est, ex contrariis fit, et in contraria corrumpitur, vel in horum media, media enim sunt ex contrariis, sicut colores medii sunt ex albo et nigro : oportet quod omnia quæ naturaliter fiunt et corrumpuntur, fiant et corrumpantur ex contrariis, aut in contraria, vel in horum media : et tunc patet, quod omnia sunt ex principiis, eo quod ipsa sunt prima contraria, ad quæ omnia alia reducuntur : et hæc fuit tertia proprietas principiorum. Cum autem dicitur medium contrariorum esse, sicut fuscum est medium inter album et nigrum, et cum dicitur materia sive subjectum esse medium contrariorum, accipitur medium hinc et inde æquivoce : quia medium quod est forma inter contraria, habet participative utrumque contrariorum per essentiam formalem. Subjectum autem medium non habet contraria nisi potentialiter : quæ potentia non est actus aliquis, sed est confusa quædam et imperfecta formæ contrariorum inchoatio, sicut nos inferius explanabimus 1.
De principiis autem loquentes fere omText, et com. 48. nes consentiunt in hoc, quod principia 1. sint contraria. Fere autem dico propter Anaxagoram qui similia et homogenia posuit principia, et intellectum agentem facere discretionem eorum : quia ille, sicut in XI primæ philosophiæ continetur, principia contraria non posuit : propter quod redarguitur ibidem ab Aristotele in penultimo capitulo ejusdem libri. Omnes enim Antiqui præter Anaxagoram principia elementalia, et ea quæ ipsi vocant principia, sive vere ea ponant esse principia, sive sine ratione et non vere, dicunt ea esse contraria, tanquam ipsa veritas coegerit eos ad hoc dicendum. Sed differunt ab invicem in hoc, quod alii accipiunt pro principiis contraria priora, et alii posteriora. Priora enim dicunt, eo quod illa sunt prima : posteriora autem dicunt quidam alii, eo quod illa sunt proxima et magis essentialia causatis. Differunt etiam in hoc, quod quidam dicunt illa contraria esse principia quæ sunt notiora secundum rationem et intellectum. Alii autem dicunt illa esse principia quæ sunt notiora secundum sensum. Dico autem secundum sensum sicut calidum et frigidum, quæ quidam ponunt principia, sicut fecit Parmenides. Alii autem dicunt principia esse humidum et siccum, quæ etiam secundum sensum sunt notiora. Qui autem ponunt notiora secundum intellectum, quidam ponunt parem et imparem prin-
1 Nota differentiam inter medium secundum formam et inter materiam. Vide pro hoc commenta hic, et pondera dicta Doctoris hic pro
opinione sibi imposita de inchoatione formarum.
<--- Page Split --->
cipia : eo quod proportionibus numerorum omnia fieri et ligari ad invicem naturalia dixerunt, sicut Pythagoras. Alii autem dixerunt principia discordiam et concordiam, ut est Empedocles : haec enim dicunt esse causas generationis. Differunt enim hoc modo predicto. Proportionaliter autem se habent etiam in ratione positionis principiorum. Qui enim calidum et frigidum principia esse dixerunt, ad principium actionis quod transmutat materiam, respexerunt. Quia vero humidum et siccum dixerunt esse principia, consideraverunt quod illa sunt in natura continuantia et terminantia mixta corpora eorum quae generantur. Ad eadem autem proportionaliter respexerunt illi qui priora secundum intellectum principia esse dixerunt : par enim et impar attenduntur in partibus colligatis ad compositi naturam perficiendam, sicut humidum et siccum : sed discordia et concordia moventia sunt proportionaliter secundum rationem, sicut calidum et frigidum movent in sensu.
sa est individuationis, non potest esse particulare in intellectu. Sensus autem cum accipiat praesentem materiam, quae nunc causa est individuationis, non pottest esse sensus nisi individui particularis. Contrarium autem hujus videtur dictum supra, ubi ostensum est quod totum secundum sensum notius est. Sed ibi satis ostenditur solutio eorum quae ad hoc exiguntur. Plato autem posuit magnum et parvum, quae secundum rationem sunt. Alii autem posuerunt rarum et densum, quae sunt secundum sensum. Manifestum est igitur ex dictis, quod principia oportet esse contraria.
CAPUT III.
Et est digressio declarans qualiter principia oportet esse contraria, et quae contraria sunt quae principia dicuntur.
Tert et som.
Patet igitur quod omnes isti et eadem dicunt quodammodo, et altera quodammodo. Altera enim dicunt: quia plures eorum alia supponunt contraria quando assignant principia. Eadem autem dicunt secundum analogiam, hoc est, proportionem principiorum ad actus eorum, ut dictum est. Accipiunt autem contraria diversa ex ipsa coordinatione contrariorum, in qua coordinatione contrariorum quaedam sunt communia, quaedam particularia, et quaedam priora, et quaedam posteriora : et priora communia sunt continentia, posteriora autem particularia sunt contenta. Sic igitur dicunt similiter quodammodo, et aliter alio modo, et pejus aliquo modo, melius aliquo modo. Et hi notiora secundum intellectum, et alii notiora secundum sensum. Est enim intellectus et ratio universalis: sensus autem est particularis : quia cum intellectus abstrahat a materia quae cau-
Si autem contraria sunt principia, sicut probatum esse videtur ex ante habitis, contraria autem sunt quae posita sub eodem genere maxime a se distant, videtur quod contraria non sunt principia generis, sed potius consequuntur genus : et ita videtur quod contraria non possunt esse principia quae non sunt ex aliis.
Adhuc autem substantia substantiae non est contraria, sed potius qualitas qualitati : qualitas autem non est principium mobilis corporis in eo quod mobile : videtur igitur quod principia non sint contraria, quoniam talia principia quaerimus, quae corporis mobilis in eo quod mobile sint principia.
Adhuc autem quaedam naturalium et mobilium corporum sunt extracta contrarietatem, sicut cœelum : et in eis tamen oportet accipere principia naturae : videtur ergo quod principia naturae non sunt contraria.
Si forte aliquis velit sequi Avicennam
<--- Page Split --->
et Averroem' in solutione quaestionis direntes, quod contraria sumuntur dupliciter, scilicet large et stricte : stricte enim sumpta contraria sunt qualitates primae vel causatae ex primis : large autem sumpta contraria sunt continentia sub se privationem et habitum : et ita intelligitur quando dicitur quod principia sunt contraria, quia sunt opposita ut privatio habitus. Videbitur haec distinctio nihil valere, quia ubi Aristoteles probat duo esse contraria principia, ratione utitur ad hoc quod ad agendum sufficiunt duo : ergo secundum Aristoteles principia sunt agentia : privatio autem et habitus non agunt : privatio enim nihil agit : ergo videtur quod ista distinctio non sit secundum sententiam Peripateticorum.
Adhuc qualiter privatio diceretur esse principium, cum ipsa nihil sit: licet enim relinquat subjectum proprium, tamen nihil ponit, sicut caecitas quae nihil plus ponit in oculo de visu, quam in lapide, liret inoculo relinquat subjectum visus proprium, quod non facit in lapide. Omne autem principium videtur esse tale, quod ex ipso causatur aliquid quod principiatur ab ipso.
Adhuc autem quod si genera oppositorum debeant reduci, non reducentur in contraria, sed potius reducentur in affirmutionem et negationem, et privationem et habitum. Quid ergo causae est, quod principia nominantur contraria ? Cum autem contraria sint opposita ut privatio et habitus. Adhuc autem oppositorum genera ab antiquo sunt distincta. Quid ergo causae est, quod Antiqui principia dixerunt esse contraria potius quam opposita ut privationem et habitum ?
Amplius secundum ante dicta oportet, cum non sint ex aliis nec ex alterutris, esse simul in eodem subjecto. Talia autem quae simul sunt in eodem subjecto, nullo opponuntur genere oppositionis. Videtur ergo opinio Anaxagore ex hoc
vera esse, quod videlicet principia non sint opposita, sed velut quaecumque contingentia uni et eidem subjecto, sicut album et musicum et similia. Adhuc autem si dicerentur principia esse opposita, tunc relinqueretur ea non posse simul esse in subjecta materia : aut igitur unum erit in subjecta materia, et alterum erit simpliciter extra ipsam : aut utrumque eit extra. Et quodcumque istorum detur, sequitur inconveniens, quod videlicet aliquod principiorum naturae sit extra materiam : quod si verum est, sequitur quod non transmutet nec materia transmutetur secundum ipsum, quod est extra ipsam generationem, sicut in Metaphysics probatur. Adhuc autem ad generationem rei sufficit, quod unum sit activum et alterum passivum. Sunt autem haec forma et materia : haec autem semper simul sunt in natura, et nullo genere oppositionis opposita. Adhuc autem supra habitum est, quod una proprietas principiorum est, quod ipsa non sunt ex alterutris. Constat autem etiam ex ante habitis, quod contrariorum utrumque fit ex altero. Ergo principia non sunt contraria, sed potius similia vel contingentia eidem subjecto, non contraria, ut videtur. Si autem et hoc concedatur, habet rursum quamdam dubitationem : quoniam quae erit habitudo unius ad unum, si talia sunt non opposita principia, eadem erit habitudo ejusdem ad infinita, eo quod infinita accidunt eidem subjecto : non ergo esset positio vera quae inducta est supra, quod tamen fit musicum ex immusico, non fit ex quolibet immusico : quia secundum hoc posset fieri ex quolibet et corrumpi in quodlibet, quod improbatum est in antecedentibus.
Ad omnia autem haec sine praejudicio alter dicendum pro modulo nostro : omnes secundum doctrinam Aristotelis tenuere, qui princeps fuit Peripateticorum,
<--- Page Split --->
principia esse contraria, et convenerunt etiam fere omnes alii in hanc sententiam, licet different in modo et suppositis contrariorum, sicut diximus : haec autem contraria sunt illa inter qua est motus et mutatio qua permixta est motui, sicut infra dicemus : qua licet in singulis mobilibus sint alia et alia, tamen in communi ratione dicuntur contraria : et hoc oportet nos loqui in communi : quia sic est processus scientiae a communibus ad specialia. Quod qualiter sit, dico quod sicut est in genere et differentiis respectu speciei constituenda, ista est in materia et contrariis respectu rei constituenda per fieri et moveri secundum naturam. Genus enim est generalis forma, qua ideo generalis, quia est imperfecta et indeterminata : et cum trahitur ad perfectum, determinatur per differentiam communitas et confusio ejus, et sic conducitur ad esse speciei. Licet ergo alia sit natura generis secundum id quod supponit genus, et alia natura differentiae secundum id quod supponit differentia : tamen in potestate generis est differentia habitualiter, sicut in habitu sive forma confusa non adunata ad unum vel ad aliud, nec distincta per actum vel alium.
Et si quaeratur, utrum ille confusus habitus et forma in genere sit eadem cum forma speciei? dicemus, quod est idem et non idem. Est enim non idem secundum esse, et est idem quodammodo secundum id quod est essentia quaedam. Dico autem quodammodo et non simpliciter : quia est una essentia quaest in duobus, scilicet determinato distincto, et non determinato et indistincto, sive perfecto et imperfecto, sed est ut deficiens in his quaed esse exiguntur quando est indeterminata et ut habens necessaria ad esse quando est determinata : et hic quidem habitus confusus unus est abstrahens ab omnibus speciebus, licet operatione ejus et analogia non sit una prout
comparatur ad speciem unam, et prout comparatur ad aliam : et hic habitus dicitur habitualis potestas per quam differentiae generis omnes sunt intra genus et extrahuntur ab ipso secundum rationem per intellectum agentem compositioni in genere et differentiis : et est nunc manifeste cognoscere, quod genus est compositum : quoniam natura quam supponit genus ut subjectum quoddam differentiarum, alia est ab illo habitu confuso qui est in genere habitualis potestas, qua natura generis potestate omnes continet differentias. Et quia differentiae natae sunt circa commune fieri subjectum, et uniuntur in una potestate habituali ipsius, et distant a se sub illo quando actualiter accipiuntur ex expellunt se mutuo ab illo, per hoc enim quod una generatur in ipso, alia non inest secundum esse : ideo differentiae substantiales dicuntur contrariae ab Aristotele in X primae philosophiae : per omnem enim eumdem modum se habent contraria qualitates ab subjectum. Sicut autem diximus in genere et differentiis, ita est per omnia etiam in materia et contrariis, praeter hoc solum, quod materia non est forma generalis. Materia enim est subjectum formarum in entibus, et habet in se habitum confusum formarum, qui habitus imperfectus est et indistinctus, et hic habitus si accipiatur in materia communi, est sicut in genere remoto 1. Si autem accipiatur in materia propinqua et appropriata, est sicut in genere proximo vel propinquo. Est autem habitus hic habitualis potestas, qua materia claudit in se formas plures vel pauciores, secundum quod fiunt propinqua vel remota : et haec est potentia habitualis idem et diversa a formis per omnem eumdem modum, quo diximus, quod habitualis potestas differt : et idem est cum differentiis oppositis, et forma sub ipso acceptae habent se per modum contrariarum
<--- Page Split --->
differentiarum sub genere : et hae forma contraire sunt principia rei mobilis secundum quod est mobilis : quia omne quod inovetur, aliquo modo movetur de contraire ad contrarium. Quod qualiter accidat videamus.
Sumamus autem hic quod in tertio libro hujus scientiae probabimus, scilicet quod motus physicus non sit nisi aliqua forma fluens secundum suum esse et non secundum suam essentiam, sicut patet in eo qui albatur. Albatio enim non est nisi albedo fluens secundum esse quod habet in materia, et exiens continue de esse in esse. Constat autem quod sic fluens non flueret, nisi a permixtione magnitudinis exiret. Ergo fluit a contrario sibi permixto. Sed hic fluxus habet principium et medium et finem. Constat autem quod principium ejus magis est in contrario permixto vel juxta ipsum. Modium autem ejus est in natura secundum esse quod aequaliter utrumque respicit extremorum, et finis ejus est secundum recessum a natura contrarii et accessum ad statum in albedine. Oportet ergo quod sit de contrario ad contrarium per medium. In omni enim motu prius venitur ad medium quam ad finem. Si autem aliquis ista tria velit considerare subtiliter, inveniet duo extrema motus esse contraria, et medium per quod equidistantia accipitur, esse potestatem illum habitualem materiae in qua ambo aequaliter secundum posse et non secundum esse existant : sicut autem genus secundum esse nusquam est nisi in spericibus, ita materia secundum esse nusquum est nisi sub formarum altera quae contrariae sunt : et cum motus conveniat materiae secundum esse, oportet quod conveniat ei secundum exitum de contrario in contrarium, et non secundum exitum a potentia habituali media inter contrarias formas : et hinc est quod Philosophi dicunt, quod privatio semper salvata est in contraria forma, licet secundum rationem differat ab ipsa.
Et est adhuc advertendum in ipsa con-
sideratione, quod quælibet formarum potestate habituali existentium in eadem materia, contraria est alteri, et privatio ad ipsam : si enim considerentur formæ illæ prout sunt actuale esse dantes materiæ, absque dubio contrariæ sunt per modum supra dictum : quia bene sequitur, si unum contrariorum est forma, tunc et alterum est forma. Si autem considerentur illæ formæ per hoc quod uniuntur in habitu confuso materiæ, ambientes formas potestate, unaquæque earum habebit aptitudinem ad alteram, sed deficit ab actuali esse ejus : et sic contrarium necessario supponit privationem.
Et si quaeratur, a quo illorum habent, quod moventur ad invicem et transmutantur ? non erit difficile secundum praehabita assignare : quia motum et potentiam movendi ad invicem habent secundum hoc quod commune est utrisque, scilicet secundum quod unaquæque privative se habet ad alteram : quia sic habent tam subjectum commune , quam aptitudinem recipiendi formam oppositam. Aptitudinem dico habitualem, sicut ante diximus. Tamen quia materia secundum esse habet mutari, et secundum esse non est in sola et simplici aptitudine illa, oportet quod principium motus sit a contrario vel medio quod loco est contrarii : nec tamen principiat motum ut contrarium, sed potius ut privative oppositum, sicut patet ex prædicis.
His habitis, nihil difficile est respondere solutio ad rationes rauones principales propriis præcipitates possunt. Ad hoc enim quod dicit contraria esse consequentia genus, dicendum quod hoc verum est de genere quod dividunt, sed tamen præcedunt hoc quod constituunt : et hoc est id quod generatur et constituitur in natura, sicut nos diximus in procemiis libri istius : hujus enim quod in natura generatur secundum speciem quam natura præcedit, nos quaerimus hic in communi principia, non considerantes hoc vel illud quod est in genere mineræ vel plantæ vel aliis. Nec ideo sequitur quod sint ex aliis : quia
<--- Page Split --->
non sunt ex aliis contrariis quæ sunt ante ipsa in motu quem principiant, licet sint ex alio quod potestate est utrumque eorum. Sic enim intelligitur quando dicitur, quod principia prima non sunt ex aliis. Sufficit enim, quod non sunt ex aliis secundum modum illum quo illa sunt ex ipsis. Subjectum tamen ipsorum prius est ipsis et sunt ex ipso, non simpliciter, sed quodam modo, ut supra patuit, et adhuc inferius in sequentibus operis istius melius explanabitur.
Quod autem objicitur, quod substantia substantiae non est contraria . solvunt Alexander et Averroes dicentes, quod hoc est verum in compositis, non autem in simplicibus : nec ego reprehendo solutionem ipsorum.
Si autem in simplicibus distinguatur inter vere contraria, et ea quæ habent modum contrariorum, melius erit intelligere : quia propterea quæ supra dictæ sunt formæ substantiales modum habent contrariorum. In eo autem quod contraria sunt activa vel passiva secundum se vel per prima contraria activa vel passiva, deficiunt a vere contrariis : quia sic contraria non sunt nisi in qualitate 1.
De solutione autem Avicennæ et Averrois patet qualiter intelligatur si quis eam velit sustinere : et quod objicitur, quod per actionem et passionem probatur principia esse contraria, dicendum quod contraria quæ sunt in substantia, dupliciter accipiuntur, scilicet secundum se et secundum esse quod habent in materia : et secundum se quidem nihil agunt nec patiuntur, sed sunt formæ simplices. Si autem accipiantur secundum esse quod habent in materia, sic eo quod sunt substantiales sunt terminantes et perficientes in materia : et ideo omnes activæ qualitates quæ sunt in materia, sunt instru-
menta earum : sicut enim calor non dissolvitur tantum et rarificat materiam, sed servat proportionem ad carnem et os et lignum et alia similia secundum quod informatur ab una forma substantiali vel ab alia : et sic formæ substantiales sunt activæ et passivæ. Quia sicut diximus proportionaliter in talibus movere calidum in forma substantiali informatum, ita dicimus de passione humidi et sicci, et ita dicimus de actione frigidi. Nos autem de hoc reddere perfectam rationem habemus in libro IV Meteororum, et in libro de Anima. Ea enim quæ nunc dicta sunt, sufficiunt ad præsentem difficultatem de naturæ principiis motam removendam.
Ad id autem quod dicitur, privatio nihil esse, satis planum est solvere per ante dicta : licet enim per hoc quod privatio est, nihil sit, tamen per hoc quod relinquit aptitudinem formalem, aliquid est, et sic principiat motum rei mobilis : sed tamen infra ostendemus, quod principii ratio non æqualiter convenit tribus principiis, sed potius per prius et posterius. Quod autem quæritur quid causæ sit quod principia dicantur contraria , cum ante contraria sint opposita ut privatio et habitus, satis est planum solvere per ante dicta. Si enim in oppositione contrariorum tanquam radix oppositionis supponatur oppositio quæ dicitur privatio et habitus, propter potestatem habitualem in qua uniuntur contraria, quæ est relicta in privatione et habitu. Et hæc est ratio, quod Aristoteles reduxit contraria in privationem et habitum, et non e converso 2. Sed tamen secundum quod motus principiatur in esse, est processus motus a contrario in contrarium : et ideo Peripateticis magis placuit principia motus esse contraria, quam privationem et habitum : tamen quia contrarium non in
<--- Page Split --->
quantum est species et forma opposita, movet, sed potius secundum quod privatio est in ipso, ideo specificantes per exempla principia motus posuerunt privationum et habitum esse principia.
Ex his patet ulterioris quaesiti solutio, utrum videlicet principia sint quaecumque contingentia eidem subjecto vel contraria ? patet enim quod contraria : et quod dicitur quod contraria non fiunt ex alterutris, intelligitur quod una contrarietatis extremitas non fit ex alia, sicut calor non fit ex frigore : sed secundum quod unum contrariorum est privatio alterius in materia subjecta, bene fit unum ex alio : et etiam nihil fit naturaliter nisi secundum hunc modum : et nihil prohibet contraria hoc modo simul esse ut in motu, et non ut in esse in eodem : quia quando sunt in motu, unum est sicut privatio procedens ad habitum, et alterum est sicut forma fluens de potentia ad esse et non sicut forma dans esse absoluto. Sic enim contraria simul sunt in omni motu : et hoc modo sunt principia causantia motum. Hoc autem in tertio hujus scientiae libro erit manifestum, cum de motu loquemur. Patet etiam, quod neutrum principiorum hoc modo sumptum est extra materiam et motum, sed utrumque essentialiter est intra ipsum motum et materiam. Nec sufficit activum solum, sed oportet esse in quod agit : et hoc dupliciter, scilicet sicut contrarium quod expellit, et sicut materia quae suscipit actionem agentis : et ideo oportet esse principia contraria. Et ex his patet solutio dubitabilium quae mota sunt et simillium illis.
esse prædicabiles de his quorum sunt differentiæ. Materia autem non est forma nec formæ sunt prædicabiles de materia vel de eo cujus sunt formæ, quia genus est intentio rei et similiter differentia. Et ad hoc intelligendum est , quod (sicut nos ante diximus) universale et forma rei triplex est, scilicet id quod est ante rem, et hoc est hic causa : et id quod est in re, et hoc est forma : et id quod est post rem abstractum per intellectum ab ea, et hæc est rei intentio. Cum autem a re fit abstractio, fit illa abstractio a re tota : et ideo id quod abstrahitur a tota re, prædicatur et vocatur propter hoc forma totius et non partis : totum enim secundum quod in suis essentialibus consideratur, potest significari secundum quod est substans formæ, vel secundum quod est forma perfecta 1. Et primo quidem modo ab eo toto sic considerato abstrahitur genus : et secundo modo ab eo toto abstrahitur species vel differentia, si consideretur ut perfectum per hoc quod dat ei distinguens et perficiens ipsum in esse : et si consideretur ut substans accidentibus, ab eo toto abstrahitur album vel musicum : et omnia hæc prædicabilia sunt de toto, eo quod sunt formæ a toto separatæ. Sed hoc non fit in forma et materia, quorum neutrum est totius ut constituens totum, sed constituunt totum et componunt, et ideo dicuntur partes de toto non prædicabiles. De hoc autem tractandum erit in prima philosophia, sed ad intellectum contrarietatis principiorum sufficiunt ea quæ hic dicta sunt.
Per hoc autem quod nos hic fecimus comparationem inter genus et materiam, et contraria et differentias, non intelligimus quod materia sit genus, vel differentiae sint contraria secundum naturam accepta, cum nos prædixerimus genus esse formam generalem, et differentias
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Quod principia nec unum sunt, nec infinita secundum numerum.
Conveniens autem post haec utique erit dicere utrum principia unum vel duo vel infinita sint secundum numerum. Et ostendemus primo, quod non est possibile ut principia sint unum vel infinita: deinde investigabimus in quo sint numero.
mis et gloriosus est infinitus : et tamen scientia credulitatis habetur de ipso : et ita non videtur valere ratio inducta. Adhuc autem quoniam si dentur esse infinita per numerum et infinita per extensionem continui, sicut multi Philosophi posuerunt, constat quod Deus gloriosus omnium illorum utroque modo infinitorum habebit scientiam : et ideo iterum ratio inducta concludere non videtur. Respondebimus ad haec, quod aliter Deus gloriosus est infinitus, et aliter infinitum per numerum vel per extensionem. Deus autem cum dicitur infinitus, dicitur a nogatione finientis ipsum et mensurantis extra infinitum : quia videlicet impossibile est ipsum finiri loco vel tempore vel intellectu capienti ipsum, propter quod est plene inenarrabilis, hoc est, quia eum perfecte intelligi non convenit nisi a seipso. Est tamen ipse finiens se, quia tantus est, quantus ipse se intelligit. Si enim Deus diceretur esse infinitus sicut infinitum dicitur quantum ad discretum vel continuum, sequeretur Deum esse semper imperfectissimum : quia infinitum hoc modo imperfectissimum est, cum semper aliquid ejus quod ipsum perficere debet, sit extra ipsum, sicut nos infra in tertiolibro hujus scientiae ostensuri sumus. Infinitum autem quod dicitur a negatione finientis ipsum extra, perfectissimum est et sua nobilitate excedens omnem loci et temporis et ingenii capacitatem, quae vel est vel quam possibile est esse. Licet autem ponamus esse infinita actu, sicut posuerunt quidam Pythagoricorum, concedimus tamen Deum cujus scientiam nihil effugit, illa infinita omnia scire : quod ideo contingit, quia sua scientia non causatur a scitis, sed potius est causa omnium scitorum. Et ideo sciendo se esse causam ipsorum, ipse scit infinita : et ideo scientia infinitorum in ipso est per unum quod ipse est qui sibi finitus est : unde ipse non intelligit rem per intellectum transeuntem super rem intellectam nisi quantum intelligit seipsum. Nostra autem scientia non est causa scitorum,
Text et com. 50.
Quare ratio principu non potest salvari in uno in rebus physicus.
Ex ante dictis autem ostenditur, quod non est possibile ut principia sint unum. Cum enim habitum sit quod principia sint contraria, contrarietas autem non potest esse salvata in uno, oportet quod principia naturae et motus sint plura uno: licet enim in omni genere unum sit ante duo et duo ante tria, tamen in genere principiorum physicae rei non est ita. Et hoc ideo est, quia principium physic non dicit simpliciter primum genus principii, sed dicit primum in quadam natura quae mobilis est, ut diximus in procemiis : et ideo actus principii physici non potest salvari in uno. Movens enim physice movet motum, et oportet quod sit mobile ei subjectum et contrarium : et ideo principia rei mobilis secundum quod est mobilis, oportet esse plura uno. Licet autum sint plura, non tamen possunt esse infinita. Si enim essent infinita, tunc ens principiatum physice neque sciretur, neque credulitas aliqua haberetur de ipso : quia sicut supra ostendimus, omnis scientia et credulitas rei habetur in qualibet scientia ex scientia principiorum : sed principia infinita non sunt scibilia : quia intellectus non potest transire infinita : ergo id quod est ex principiis, esset ignoratum.
Si quis autem sophistarum nobis opponat dicens, quod Deus creator subli-
<--- Page Split --->
wol potius causatur a rebus scitis : et ideo oportet nostrum intellectum esse transcunlom super scita et intellecta : propter quod contingit quod ea non intelligit quae transire non poterit, et haec sunt infinita, sicut diximus'. Stat ergo ratio inducta, quod videlicet principiis infinitis existentibus sicut dixit Anaxagoras, ens physicum principiatum ab ipsis, erit ignorantum.
Aliter tamen hoc ipsum probavimus sic, quod in omni genere uno non est nisi una contrarietas prima. Cum igitur se genus habeat ad differentias sicut polentia ad actum, quemadmodum superius explanavimus, necesse est quod prima potentiae in genere primea respondeant differentiae contrariae : illae sunt contrarietas una prima quae est in genere uno : et sic sunt decem primea contrarietates secundum decem genera. Quia autem novem accidentium genera tanquam ad causam et subjectum reducuntur ad substantiam, oportebit necessario quod alia genera cum contrarietatibus suis causentur et principientur a genere substantiae eo modo quo imperfectum fluit et principiatur a perfecto, non ita quidem quod principia aliorum generum principientur a principiis substantiae, ita quod habitus ab habitu et privatio a privatione, sed potius sic, quod aliorum generum principia a substantia composita principiantur : quia subjectum contrarietatum accidentalium non est materia, sed potius compositum : et ideo etiam causa ipsorum est substantia composita, ex quo relinquitur quod principia aliorum generum nec sunt principia simpliciter, nec sunt prima simpliciter, nec sunt principia entis simpliciter, sed sunt principia substantiae : et omnia ista colligunt, quia ipsa sunt et principia simpliciter et sunt principia ejus quod simpliciter est et non secundum quid. Hoc enim
modo substantia est quoddam unitum genus a quo principiantur omnia alia genera. Ex quo sequitur, quod non sunt infinita principia formalia, sed duo tantum, scilicet contrarietas prima quae est in genere substantiae 2.
Si autem quis quaerat, quae sunt illa prima contraria substantiae, quae sunt principia prima? dicendum videtur, quod dupliciter accipimus principia prima motus. Accipimus enim prima in genere et prima in re ipsa apud naturam. In genere autem prima sunt primae differentiae substantiae, sicut diximus : et hoc modo prima accipiuntur secundum proprietaetem istius scientiae quam tractamus in libro isto : quia nos hic consideramus mobile non contractum ad materiam, sicut patet in ante habitis. Unde prima principia mobilis sunt principia quae quaerimus hic : et haec sunt materia et forma et privatio non contracta ad speciem aliquam mobilis : sicut enim saepius diximus, processur artis est ab universaliori ad particularius. Et ideo in sequentibus libris scientiae naturalis tangemus principia mobilis hujus vel illius. Secundum rem autem prima principia motus sunt principia mobilis secundum locum, et prima principia generationis et corruptionis ex parte agentis sunt qualitates primae, et ex parte materiae prima quidem sunt rarum et densum : haec autem omnia sequens sermo declarabit. Nos autem primo modo dicta prima principia substantiae esse principia dicimus, quae secundum naturam sunt prima et secundum viam intellectus : hoc enim melius est dicere esse finita quam infinita : quia si aliquid debeat causari, et ipsum potest causari ex finitis principiis, melius causatur ex finitis quam ex infinitis. Et ideo Empedocles melius posuit principia esse finita, quam Anaxagoras qui dixit ea esse infinita : quia omnia naturalia causavit
<--- Page Split --->
ex quatuor elementis Empedocles, sicut causavit ea ex infinitis homogeniis Anaxagoras : et ideo quia eadem causamus ex finitis quae ex infinitis causari dixit Anaxagoras, melius est dicere principia esse finita quam infinita.
Amplius secundum modum quem prædiximus, licet multa sint contraria secundum diversa genera, inter tamen genera quædam sunt priora et quædam posteriora. Illa enim quæ fiunt ex aliis sicut ex suis causis, sicut dulce et amarum et album et nigrum fiunt ex quatuor qualitatibus primis, et sunt posteriora : et illa ex quibus fiunt, sunt priora. Cum igitur prima sint quæ non fiunt ex aliis, sed alia ex ipsis, ut diximus, et illa sint pauca, constat quod prima principia non sunt infinita, sed pauca numero.
Adhuc autem id quod dictum est, ex hoc etiam constat quod principia semper manere oportet : quæ enim non fiunt ex aliis, semper manent : quia quæ ex aliis non fiunt, ex aliis etiam non corrumpuntur, Præterea autem non fiunt ex aliis : ergo nec ex aliis corrumpuntur, sed manent semper.
Avicenna tamen de hoc duas dat alias explicatonies, quarum una est aliorum opinio dicentium, quod ideo dictum est, quod principia generationis manent semper : quia nunquam fuit hora in qua non esset generatio in materia et privatione, eo quod mundus sit æternus : et hi dicunt manere semper non secundum esse, sed quia primo non exiverunt in esse. Alii autem dixerunt manere semper in universali, quia universale per se neque generatur nec corrumpitur, sicut in littera continetur quam diximus : et hoc credimus esse verius quam primum. Nos enim de priori opinione infra determinabimus.
Dicit etiam Averroes, videlicet quia privatio in ratione privationis manet, sed non eadem numero : quia quando materia perfecta per formam unam, amittit privationem quam habuit ad formam illam, habet tamen privationem ad formam aliam quam nata est suscipere : et ita prima contraria manent semper. Manifestum est igitur quod principia neque infinita sunt neque unum.
Dubitat quomodo primcupa oportet semper manere. Solutio propria.
Hoc autem multam habet dubitationem : si enim materia mobilis est de contrario in contrarium , videtur quod utrumque contrariorum destruatur per alterum : et sic neutrum eorum semper potest manere. Hoc autem solvitur per hoc quod primus habitus formæ non est separabilis a materia, sicut patet in generatione corporis, ubi materia a corporeitate non separatur in universali, licet separetur ab hac et ab illa : et licet privatio quæ illi habitui opponitur, non remaneat in ratione privationis, manet tamen secundum quod res salvata est in perfectione quæ fit per habitum, sicut nos supra diximus : et ita id quod est principium simpliciter, sicut prima materia et prima forma, semper manet. Quod autem est principimm secundum quid, manet quodammodo, et quodam alio modo non manet.
CAPUT V.
Quod principia non sunt plura duobus aut tribus.
Quoniam autem principia sunt finita, rationem habet quod sint duo tantum, et quod non duo tantum : sicut et ratio quidem ad hoc quod sint plura duobus est, quia cum habitum sit quod principia prima oportet esse contraria, potest aliquis dubitare dicens, quod contrarium non facit alterum vel aliquid ex altero : densitas enim non facit raritatem, neque e converso raritas densitatem : et similiter est in omnibus aliis contrarietatibus quæ a Philosophis diversis dicuntur esse principia : quia discordia non conducit ad esse concordiam, neque facit aliquid ex
<--- Page Split --->
ipsa, nec e converso concordia ex discordia, sed utrumque facit in alterum quiddam tertium quod subjicitur utrique vel in plura, sicut Platonici dicunt, qui plura ponunt materialia subjecta contrariis ex quibus dicunt parari naturam materialium entium.
principia sint contraria,· sicut dudum probavimus, et quod principia substantiae non sola possint esse contraria, sicut nunc probatum est, oportebit eum necessario plura dicere principia quam duo : ponet enim tertiam materiam quae subjicitur duobus contrariis primis, sicut dixerunt illi qui omne quod est, dixerunt unam quamdam materialem naturam esse, sicut aquam, aut ignem, aut medium inter ista.
Amplius de eodem dubitabit aliquis, quomodo videlicet contraria sint principia, nisi supponatur eis natura tertia : quia nos videmus quod contraria non sunt substantia alicujus eorum quae sunt, sed potius sunt formae eorum secundum quas qualia dicuntur : sed id quod est principium simpliciter . hoc simpliciter etiam est ens : et oportet quod non sit sicut in subjecto aliquo, sed sit stans per se. Si enim diceretur principium esse in aliquo subjecto, oporteret quod principium esset principiatum, et sic esset ex aliquo alio, quod supra improbavimus : quia subjectum quod est stans per se, prius est et principium prædicati quod est in subjecto.
Amplius autem ex his quae in Prædicumentis tradita sunt, manifestum est quod substantia substantiæ non est contraria : ergo contraria quæ dicta sunt esse principia, non sunt substantiæ. Qualiter igitur sunt ipsa per se sumpta principia substantiæ : substantia enim non fit essentialiter ex non substantiis. Iterum autem si contraria tantum per se sumpta essent principia substantiæ, cum principium sit prius principiato, oporteret contraria quæ non sunt substantiæ, esse priora quam substantia : ergo non substantiæ priores sunt substantiæ, quod est inconveniens.
Ne autem ea quae dicta sunt, obscura remaneant, adhuc eadem declarabimus amplius. Constat enim nihil agere in alterum, nisi quod est in esse salvatum : contrarium autem in esse non salvatur nisi per subjectum in quo est : ergo ad hoc quod in se invicem agant contraria, debet ipsis subjici tertium quod est subjectum salvans et sustinens utrumque : et sic non possunt esse tantum duo contraria principia. Adhuc id quod est ex principiis constitutum, est hoc aliquid. Id autem quod est hoc aliquid, duo habet in seipso ex principiis constituentibus ipsum : est enim per se subsistens, et est ens completum in actu. Oportet ergo quod unum principiorum sit in subsistens, et hoc est id quod contrariis subjicitur, et alterum sit actus ejus, et hoc est alterum contrarium quod est per modum habitus. Nec est nobis dubium ex his quae in Logicis et prima philosophia dicta sunt, substantiam dividi in tria, scilicet in materiam, et formam, et compositum. Dicitur autem substantia a substando 1 : cum autem subsitent tria, scilicet materia, et prima substantia, et secunda, constat quod id quod primo substat, a quo ambo alia habent substare, est materia : propter quod etiam ipsa est subjectum primum : quia ipsa est quae proxime substat formæ et primo : et hoc modo sola ipsa inter simplicia substantia est. Omnis autem forma in quale prædicatur
Unde si aliquis utrasque habitas rationes veras esse supponit, scilicet quod
tex. com. 8.
<--- Page Split --->
sive sit pars rei, sive non. Ex his enim quæ Porphyrius tradidit, scimus quod differentia licet sit pars ejus quod est esse rei, tamen in quale prædicatur. Talis ergo forma quæ pars esse rei est, qualitas est rei essentialis, et est in subjecto primo, quod est materia, cui dat esse et facit ipsum actu esse, cum ante potentia extiterit : et non est substantia secundum quod dicitur a substare substantia : et hoc modo prima substantia quæ est hoc aliquid, non habet a forma quod sit substantia, sed potius a materia. Hoc modo ergo intelleximus quod substantia non est contraria substantiæ, et quod substantia non sit a non substantia : quia hoc modo prima contraria non sunt substantiæ, sed sunt substantiæ secundum quod dicitur substantia quæ facit substantiam actu esse : hoc enim est qualitas essentialis, et est pars ejus quod est esse rei habens contrarium, et est in subjecto primo quod est materia, et non in subjecto secundo quod est compositum : quia id quod est in subjecto secundo quod est completum et perfectum esse, est consequens esse perfectum : et ideo non potest esse pars ejus quod est rei esse : quapropter accidens est, quod cum sit in aliquo, non est in eo sicut quædam pars ejus quod est esse, et impossibile est esse sine eo in quo est : et nihil differt forma substantialis ab accidentali. Et ideo substantia et fit a non substantia, et fit ab ea : fit enim a forma in actu, non in eo quod substat, quod est substantia secundum quod substantia dicitur quæ facit actu substantiam : non autem est substantia quæ dicitur a substando. Et per hoc patet intellectus omnium quæ sunt prædicta. Patet etiam quod necesse est aliquid substans subjicere contrariis, quod est medium ipsorum et primum subjectum utriusque.
CAPUT VI.
Qualiter id quod subjicitur contrariis medium est utriusque.
Cum autem quidam Philosophorum Text, et con, hoc medium subjectum dicant extrema Subjecum elementa, sicut ignem, vel terram, quistat contrariis, rationadam autem media inter elementa, ratiobiliusdiciur esse menabilibus dicunt qui dicunt ipsum esse dum inter elementa medium, quam qui dicunt ipsum extrequam alquod elemum : ipsum enim medium in eo quod mentum. est medium potentia est utrumque extremorum, actu autem neutrum. Et quicumque posuit ipsum magis excellentiis contrariorum conjunctum, quia cum natura materialis quæ media est, sit potentia in utroque contrariorum et actu in neutro, magis simile est ei id quod non habet excellentias contrariorum secundum actum, quam id quod habet excellenter contraria : et ideo quantum ad hoc illi qui dixerunt materiam omnium esse medium inter aerem et ignem, vel medium inter aerem et aquam, rationabilius dixerunt quam illi qui dixcrunt, quod materia omnium est unum quatuor elementorum : quia elementa distincta sunt excellentiis contrariorum. Media autem elementorum quæ quidam posuerunt, ut Heraclitus, dicebantur nullum contrariorum habere actu.
Hac eadem ratione inter illos qui dixerunt materiam omnium esse unum elementum, melius dixerunt qui posuerunt illud aerem : quia licet aer potentialiter sit calidus et humidus, tamen secundum actum nullum habet contrarium in excellentia, sed variatur secundum actum suscipiens omnes differentias contrariorum. Est enim modo humidus, modo siccus, et modo frigidus, modo calidus. Post hos etiam melius aliis dixerunt, materiam omnem dicentes esse aquam : quia licet aqua secundum actum sit frigida et humida, de facili
<--- Page Split --->
quod quædam contraria sunt priora, quædam posteriora : et non differunt in hoc, quod plura sunt æque prima in diversis generibus : semper enim in uno genere contrarietas est una prima generis illius : sed omnes aliae reducuntur in unum genus quod est principium et subjectum aliarum. Quod autem contrarietas una sit in omni genere, per superiora satis patuit.
Ex illa autem contrarietate non sequitur quod motus naturalis sit in omni genere, quia non omnis forma est talis, quod ad ipsam sit motus ex intentione naturae : sed motus per accidens est in omni genere, sicut infra ostendetur in tertio libro et quinto scientiae istius. Motus autem naturalis in quatuor generibus est tantum, secundum quod in communi ratione sumitur, licet propria habeat principia variata secundum quatuor genera contrariorum : tamen illa causantur a substantia subjecta illis contrariis. Et ideo etiam materia quae est in potentia, subjicitur mutationi quae est in substantia : sed compositum ex materia et forma, subjicitur motui qui est in aliis generibus, et causa hujus patet in ante dictis 1.
CAPUT VIII.
Quid subjicitur in omni fieri, et quomodo unum dicitur fieri ex alio ad sciendum numerum principiorum.
Sicut igitur consuevimus dicere, proText. et com 57. cedemus primum aggredientes de universali fieri et generari. Convenit primum, dicere quæ secundum naturam sunt contraria, quæ sunt de mobili secundum se non contracto ad materiam : et deinde in aliis libris sequentitibus speculabimur circa unumquodque propriam ejus generationem et principia propria ipsius secundum quod ad hanc vel illam materiam mobile consideratur contractum, sicut in scientia Mineralium tangemus, et in scientia Vegetabilium, et in aliis similiter secundum omnium naturalium diversitatem.
Incipientes igitur in universali dicimus Text et com. 58. aliquando ex alio fieri aliud secundum mutationem in substantia, et dicimus ex altero fierialterum secundum mutationem in accidentibus. Utroque autem istorum modorum possumus significare simplex, et possumus significare compositum. Simplex autem significamus dupliciter, scilicet subjectum tantum supponentes, vel privationem, sive alterum contrariorum supponentes. Compositum autem, quando supponimus subjectum cum privatione permixtum. Simplex enim subjectum dicimus fieri, sicut quando dicimus, homo fit musicus. Simplicem autem privationem dicimus quando dicimus, immusicus fit musicus. Compositum autem sicut quando dicimus, homo immusicus fit musicus. Et sicut est ex parte subjecti, quod fit ista mutiplex significa-
<--- Page Split --->
tio, ita est eadem multiplicitas ex parte prædicati quod est terminus mutationis. Dicimus enim, homo fit musicus vel homo fit homo musicus : sed non dicimus, vel musicum vel hominem fieri hominem : quia subjectum nunquam est terminus mutationis vel motus 1.
Sciendum ergo quod cum propositio, ex, sit nota originis motus, et in origine motus aliquid objiciatur quod est privatio, non proprie dicimus, ex, nisi quando supponitur privatio simplex, vel materia immixta privationi : et ideo dicitur, ex immusico fit musicus, et ex immusico homine fit musicus, vel ex immusico fit homo musicus, vel ex immusico homine fit homo musicus. Sed cum subjicitur solum subjectum, cujus nihil in toto motu abjicitur, non recipit semper propositionem. Unde bene dicitur, homo fit musicus : sed non convenienter dicitur, ex homine fit musicum vel homo musicus.
tu aliquid aliud a privatione et habitu oportet subjici, et illud est quod proprie fit et permanet in toto motu : et licet hoc numero sit unum per se et cum privatione sumptum, tamen non est unum specie et forma. Si enim esset unum specie, esset idem ratione : quia specie idem et ratione idem pro eodem accipimus. Quod autem hoc sit verum, in exemplis prius habitis est accipere : quia licet idem subjecto sint homo et immusicum, tamen est alia ratio hominis et alia ratio immusici : ergo et alias species et forma utriusquepenes quam sumitur ratio Constatenim quod non est una species et ratio permanentis et non permanentis : id enim quod neutri contrariorum oppositum est sicut subjectum, illud permanet et alterius rationis in motu, quam id quod est unum oppositorum in motu, et non permanet in toto motu, sicut homo permanet qui subjicitur musico et immusico, sed musicum et immusicum non permanent, sed uno adveniente per motum, abjicitur alterum : et hoc similiter est in composito modo significatis, quia licet unum sit numero quod supponitur quando dicitur, immusicus homo fit musicus, tamen privatio abjicitur et subjectum manet. Et ideo altera sunt specie, homo et immusicus homo, in quantum est immusicum quoddam.
Licet autem sic nuper diximus ex aliquo fieri aliquid in non permanentibus, magis et inconvenientius quam in permanentibus, sicut diximus ex non musico fieri musicum, et non dicimus ex homine fieri musicum : tamen etiam aliquando dicimus in permanentibus : et hoc præcipue quando in nomine subjecti permanentis importatur privatio ad formam quaest terminus mutationis, sicut cuprum se habet ad statuam secundum se, sed
esse idem subjecto, quod patet V Physic. tex. com.3.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
Si igitur aliquis subtiliter ea quae dicta sunt, inspiciat, videbi quod in omni mo-
1 Subjectum nunquam est terminus motus aut mutationis : quod intelligo per se, quia per accidents subjectum et terminus motus possunt
<--- Page Split --->
per artem accipit figurationem : et ita se habet semen ad id cujus est semen : et ideo dicimus ex ære fieri statuam, et ex semine animal : et non dicimus æs fieri statuam, vel semen fieri animal. Uterque autem modus dictus est conveniens opposito non permanenti in motu, quia in ipso dicimus ex hoc fieri hoc : et dicimus hoc fieri hoc. Verbi gratia, quia dicimus ex immusico fieri musicum, et dicimus immusicum fieri musicum. Et in composito cum privatione similiter observatur uterque modus : quia et dicimus, ex immusico homine fit musicus, et immusicus homo fit musicus : sed unum illorum dicitur gratia subjectiet alterum gratia privationis, ut diximus : quia licet dicamus immusicum fit musicum, supponitur tamen ibi subjectum quod idem numero est cum immusico, licet ratione sit differens : et ideo subjectum quodammodo est unum, et quodammodo duo, et quidem est in omni fieri.
substantiarum, ex quo fit quod fit, sicut cum plantæ et animalia fiunt ex semine, subjicitur materia ex privatione procedens ad habitum. Sed est differentia, quia in mutationibus accidentium subjicitur id quod simpliciter est subjectum : in mutatione autem substantiarum subjicitur subjectum quoddam : subjectum enim est ens in se completum per formam substantialem et materiam quæ est causa accidenti existenti in eo : sed materia quæ subjicitur generationi substantiæ, non est ens completum in se, sed in potentia est, et subjicitur non accidenti primo, sed formæ substantiali : et ideo est subjectum quoddam.
Similiter autem illa quæ fiunt simpliciText et com. ter, sicut substantiæ, multipliciter fiunt. 63. Alia enim illorum fiunt transfiguratione, sicut quæ ex infigurato esse figurantur : sicut fiunt statuæ imaginis et idolorum. Alia autem fiunt appositione sive additione partium, sicut quæ augentur per extrinsecam appositionem, sicut mons qui fit ex additione terræ super terram per diluvium vel per aliam causam. Quædam etiam fiunt abstractionem partium quarumdam, sicut figura incisionis, sicut quando ex lapide sclipitur forma Mercurii vel Jovis. Quædam autem fiunt compositione quadam diversorum, ut domus. Quædam autem alteratione, sicut illa quorum materia per actionem qualitatum primarum convertitur, sicut ex semine fit caro et os, et ex luto fit later. Et in omnibus hujusmodi manifestum est quod diximus, quod omnia videlicet fiunt ex substantiis quæ subjiciuntur fieri ipsorum.
Dicitur enim fieri multipliciter, quia quædam non dicuntur simpliciter fieri, sed potius dicuntur secundum aliquid fieri, sicut ea quæ alterantur, vel augentur, vel diminuuntur : quædam autem dicuntur simpliciter fieri, sicut substantia quando generantur : alia autem dicuntur secundum quid fieri, et non simpliciter. Et manifestum est quod in omni fieri est necesse aliquid subjici quando fit res aliqua : et hoc manifestum est in mutationibus accidentium, quia quantum et quale et ubi non fiunt nisi in subjeccto aliquo : ideo sola substantia est, quæ non est in subjecto sic, quod in denominative sit prædicata de ipso, et non sit in eo sicut quædam pars. Alia autem omnia denominative dicuntur de substantia, et sunt in ipsa sicut in subjecto, et non sicut pars quædam esse ipsius. Quod autem etiam substantiæ cum fiunt, ex quodam subjecto fiant, diligenter consideranti fiet utique manifestum : semper enim aliquid est subjectum in ipso fieri
Unde ex omnibus quæ dicta sunt, est Text et com 61. ostensum pro hoc quod fit, semper est compositum ex materia et privatione : quia cum fit aliquid quod fit simpliciter, et aliquid quod fit hoc sive secundum quid et non simpliciter, semper est
<--- Page Split --->
in eo duplex quod fit, scilicet sujectum et oppositum habitui quod est privatio. Dico enim in eo fieri, quando homo fit musicum oppositum habitui, non musicum, et subjici hominem. Similiter autem quando fit figuratum, opponitur infiguratio, et subjicitur vel aliud aliquid. Et similiter quando aliquid fit ordinatione, opponitur inordinatio, et subjicitur subjectum ordinis et inordinationis. Et similiter opponitur informatio formulationi, et sic de aliis. AEs autem et lapis et aurum et hujusmodi quae formantur et figurantur, sunt subjecta manentia in tolo fieri.
tam, utrum duo vel tria sint principia rei ejus quæ fit naturaliter.
CAPUT IX.
Qualiter principia sunt duo et qualiter tria.
Redeamus ergo adhuc et videamus ex Text. et com. 66. his quæ dicta sunt, utrum sint duo aut tria principia. Dico autem, cum semper materia immixta privationi subjiciatur, ut diximus, et ipsa sit subjectum ejus quod est fieri et moveri, erit ipsa absque dubio numero una et specie duo. Homo enim et aurum et universaliter omnis materia subjecta mutationi et motui, numerabiliter est in numero principiorum : ipsa enim inter principia magis est hoc quod subsistit, et hoc aliquid quod est compositum, quod fit non secundum accidens, fit ex ipsa : quia ipsa est salvata in substantia ejus,et constituit ipsum sicut pars ejus essentialis. Sed privatio quæ est contraria habitui, non est principium salvatum in eo quod est hoc aliquid, sed est principium ejus secundum accidens, hoc est, in quantum factum est ex ipso, ita quod præpositio, ex, non notet nisi ordinem in fiendo : quia post privationem abjectam inducta est forma in materiam. Sic ergo materia unita est principium substantiale ejus quod fit. Species autem etiam una causa est ens quod fit constituendo ipsum, sicut ordinatio, aut musica, aut aliud hujusmodi eorum quæ habent habitus perfectionis prædaticonem.
Manifestum est igitur ex his quæ dicta sunt, quod esse et principia eorum quæ natura sunt et fiunt natura et non secundum accidens, sunt in numero illo in quo sunt ea ex quibus fiunt naturalia per se et non secundum accidens. Constat autem quod unumquodque quod fit, secundum quod fit ex subjecto materiali et forma. Et hoc est videre in eo quod fit secundum accidens, quia musicus homo componitur quodammodo accidentaliter ex subjecto homine et musico. Cujus probatio est, quia si tu resolvas rationem hominis musici, resolves ipsam in hominem et musicum : sed ex eisdem componitur compositum in quæ resolvitur : ergo ex illis componitur et fit ex his. Et similiter in compositis substantiis quæ fiunt ex hoc quod materia accipit formam per motum. Et secundum hoc videbitur duo esse principia ejus quod fit, formam et materiam. Unde si prima ratio est vera, quod subjicitur est materia, et immixta materia privatio, et forma accipitur per motum, vidbitur quod tria sint principia scilicet materia, et forma, et privatio : et si hæc ultima ratio est vera, quod principia sunt quæ componunt rem factam, videbitur duo esse principia tantum, scilicet materiam et formam. Et sic patet quod supra diximus, dubitationem videlicet esse mul-
Unde contingit quodammodo duo diText. et com. 67. cenda esse principia, et quodammodo tria : et convenit quodammodo dicenda esse contraria principia, sicut musicum et immusicum, et calidum et frigidum, aut consonans et inconsonans, et quo-
<--- Page Split --->
dammodo non sunt contraria : quia sola materia cum forma per se et substantialiter sunt principia entis ejus quod fit : et (sicut diximus) in physicis si contraria abstracta a materia secundum se accipiantur, impossible est pati contraria ab alterutris. Et ideo solvitur hic, quando materia communis subjicitur, neutri contrariorum est contraria. Quare non convenit dicere, quod plura contrariorum quam dictum est sint principia quodammodo, quia uno modo sunt ambo contraria principia, sed diversis modis : sed convenit duo dicere esse principia numero : nec iterum sunt penitus duo : eo quod alterum est esse materiae secundum se, et privationi immixtae : et hoc modo sunt tria specie et ratione, non numero : quia alterum est esse homini et non musico, quando motui subjicitur non musicus homo : et alterum est esse eri et infigurato, quando motui subjicitur aes infiguratum.
Sciendum enim quod, sicut in ante habitis diximus, privatio secundum quod privatio, nihil ponit : et tamen non est reducibilis in omnino nihil : eo quod relinquit aptitudinem in subjecto, gratia cujus efficitur principium motus : quae quidem aptitudo abjicitur cum adepta est materia formam, licet remaneat iterum in materia privatio et aptitudo ad formam aliam : et gratia illius privationis quae immixta est materiae, supra ostendimus quod materia subjicitur motui et mutationi : quia aliter non salvaretur processus et fluxus alicujus essentiae in terminum motus : omnis autem mutatio et motus est quoddam ens formale fluens ad terminum qui est perfecti mobilis in quantum movetur ad ipsum : substantia enim materiae non fluit, sed permanet : quia si flueret, tunc materia de potentia exiret ad esse materiae, et opportet tunc quod materiae esset materia, et potentiae potentia : et essent in omni generatione duo fluxus, unus quidem materiae ut efficeretur materia, et alter formae quae deduceretur ad actum. Ex omnibus igitur
his sequitur, quod materia non subjicitur motui, nisi in quantum immixta est privationi una numero cum ipsa, secundum quod unum numero est unum accidente, sicut dictum est in exemplis hominis immusici vel aeris infigurati. Indiget enim materia privatione non secundum se, vel in quantum est alterum componentium in composito, sed in quantum subjicitur mutationi et motui : et ideo unum non numeratur in ratione principii motus sine alio. Propter quod unum numero dicuntur principium, quia cum materia separabilis est ab hac privatione, et illa etiam continue abjicit eam in motu, et est in toto abjecta quando conjuncta est formae, ideo necesse est quod alterum sit esse multiplex materiae, et alterum privationis, et quod differant specie principiorum, licet non sint species secundum se. Et hoc modo dictum est quod sunt tria principia specie, et duo secundum numerum : et non intelligitur de numero essentiarum, quia alia est essentia privationis, et alia materiae, sed potius de numero principiorum in eo quod principiant motum : non enim principiant ipsum nisi in quantum sunt sibi permixta et eadem numero et subjecto per esse differentia. Forma autem principium est secundum se prima secundum rationem et intentionem : et ideo illa semper numeratur numero principii. Sic etiam patet qualiter res per accidens fit ex privatione : quia non nisi in quantum accipit esse per motum et mutationem, sed ex materia accipit esse per se in quantum est composita absolute, quia materia manet in ipsa, sed privatio transit. Sunt autem multi aliter de dictis loquentes : sed quia non bene dicunt, ideo non facio de dictis eorum mentionem.
Dictum est igitur de omnibus principiiis quaecumque sunt circa generationem corporum physicorum, et dictum est quomodo sunt tot quot dicta sunt, duo videlicet vel tria : et est ostensum quoniam
<--- Page Split --->
subjici oportet aliquid contrariis, et quod oportet contraria prima duo esse, et ita tria esse principia secundum speciem et rationem. Et ostensum est iterum quod quodam alio modo non est necessarium esse duo contraria principia : quia unum eorum quod est sicut habitus, sufficiens est absentia et praesentia facere mutationem : et privatio non exigitur ad hoc quod per se sit principium motus, sed tantum ad hoc quod sine ipsa materia non potest subjici mutationi : non enim potest esse principium alicujus quod abjicitur ab ipso, quando procedit ad esse per principia sua : sed privatio abjicitur a re quae fit, quando procedit ad esse per principia ipsius : ergo non est principium, nisi, sicut dictum est, per accidens, quia scilicet materia non potest esse principium, nisi immixta ei : et hoc modo duo sunt principia per numerum principiorum rei factæ, sed unum ipsorum est duplex secundum esse et speciem, ut prius dictum est.
esse ipsius secundum id quod est, et aliud secundum quod informe est, licet non subjiciatur motui nisi in quantum informe est. Dico autem secundum quod est, non quia sic fit sicut hoc aliquid quod est perfectum in natura et compositum, sed quia est sicut habens esse materiae quod est esse in potentia et non in perfectione 1. Unum etiam in numero principiorum est id quod est forma a qua sumitur ratio rei secundum diffinitum esse : omne enim quod vere principium est mobilis, principium est sicut subjectum motus, vel sicut finis. Quod autem abjicitur a motu, non potest numerari inter principia. Sed quia per ipsum materia subjicitur motui, ideo est aliqua species et ratio principii ; hoc autem est contrarium formæ quæ est sicut habitus sive perfectio ejus quod fit : et jam dictum est in superioribus qualiter hæc sunt duo et qualiter sunt tria.
Ex his autem patet solutio duorum Duare matequabiatibulum, quorum unum est, quare dieiturunum numero cum privatione quum cum forma: cum ita forma.
Materia autem subjecta in motu quæ principium est rei factæ, non est scibilis per se, sed potius per analogiam, hoc est, proportionem, et præcipue si per similitudinem accipiantur naturalia ad artificialia: quia sicut in artificialibus æs habet se ad statuam, et lignum ad lectum vel arcam in eo quod sustinet formam artificialem, aut aliorum aliquid quod habet formam artificialem ad informe sccundum artis formam se habet antequam artis formam accipiat: sic ipsa prima materia se habet ad substantiam genitam, sive ad hoc aliquid, et ad id quod perfectum est in natura: quia ipsa est informe quod sustinet formam substantialem, et per consequens omnes alias formas essentiales. Unde hoc principium unum est subjecto: cum tamen non sit unum secundum rationem: est enim unum numero id quod informe, sed aliud
1 Quomodo materia sit una numero. Cf. XII
Metaphy. tex. com. 14.
<--- Page Split --->
non secundum quod principiant motum : quia sic materia duplex habet esse principii, scilicet subjecti, et privationis 1.
esse tantum duo, sicut Plato et aliorum quidam, utentes his rationibus : quia quod non est, principium esse non potest : privatio autem non est : et ita non videtur esse principium.
Adhuc autem quod non est in principium nisi per accidens, non numeratur absolute inter principia : sed privation non est principium nisi per accidens, ut dictum est : ergo non absolute numeratur inter principia. Non enim est principium nisi in quantum materia per ipsum subjicitur motui, ut dictum est.
Adhuc autem quidquid principium est, habet numerum inter principia : sed privatio non habet numerum inter principia : ergo non est principium. Videtur ergo frivola esse reprehensio, qua reprehendit alios, quod non posuerunt privationem esse principium.
E contra enim principium videtur esse privatio : quia sicut nos supra esse ostendimus, id quod fit, non fit ex quolibet, sed per se fit ex contrario quod est privatio, per accidens autem fit ex eo quod non est contrarium : sicut album per se ex non albo quod est nigrum, per accidens autem ex musico si musico accidat esse nigrum : sed hoc est principium ex quo per se fit id quod fit : ergo privatio est principium.
Adhuc autem opposita videbitur secundum hoc dixisse ejus quod supra determinatum est, quod ex privatione per se fit id quod fit : postea autem diximus, quod ex materia per se fit id quod fit, ex privatione autem per accidens.
Ad omnia autem haec dicendum secundum Avicennam : principium per prius et posterius dicitur de materia et forma et privatione : si enim privatio accipiatur dupliciter, ut diximus, scilicet pro ea parte qua nihil ponit, et pro ea qua relinquit aptitudinem in subjecto, quae est inchoatio formae in ipso, in qua inchoa-
secunda.
1 tertia.
Primum igitur quod dictum est de 70. Recipiulaprincipiis est, quod contraria oportet esse tio eorum quae dicta principia : postea autem probatum est, quod necesse est etiam aliud esse principium quod subjicitur utrique contrariorum : et sic necesse est esse tria ex illis duobus. Nunc probatum est quod differentia est contrariorum, quia unum illorum per se est principium rei mobilis, et alterum tantum secundum quod est ratio qua materia subjicitur motui et non per se. Ex hoc enim patet qualiter principia se habeant ad invicem, et quod ipsorum sit subjectum, et quod non. Sed nondum habitum est utrum id quod est species et forma, sit magis substantia vel subjectum quod est materia, hoc enim in prima philosophia perscrutandum est. Sed habitum est quod principia sunt tria secundum esse et duo secundum numerum principiantium motum, et ostensum est quomodo et quis sit motus eorum. Quod igitur ista sint principia, et quae sint, ex his quae dicta sunt, considerentur.
CAPUT X.
Et est digressio declarans utrum principium dicatur ex æquo vel per prius et posterius de materia, forma et privatione.
Ex dictis autem oritur quaestio non dissimulanda : quia cum dictum sit tria esse principia motus et rei mobilis in eo quod est mobilis, quaeri potest ab aliquo, utrum ipsa ex æquo fiant principium ? Dixerunt enim alii Philosophi principia
vit primo hujus tractatus, tex. com. 65.
<--- Page Split --->
tione forma est in potentia formali, utroque modo ipsa secundum aliquid principtum est. Sed si accipiatur pro carentia forme quae nihil ponit, non habet rationem principii nisi unam, scilicet quod ipsa non est ex alio, sed alia sunt ex ipsa, ita quod praepositio, ex, non dicat nisi ordinem : quia tunc res facta accipit fornam postquam non habet ipsam : sed ipsa hoc modo considerata est principium motus secundum quod primum est a quo non convertitur consequentia : quia quidquid movetur ad actum, procedit ex privalione ipsius : sed non convertitur : quia quidquid est in privatione, quod movcatur ad actum privatione illi oppositum : et hoc modo privatio dicitur esse principium a quo est motus, et cujus essentia non salvatur in ipso motu vel mobili. Si autem privatio sumatur pro aptitudine quan relinquit in subjecto, sic iterum est principium unum numero cum materia, diversum in esse : et in quantum quidem est aptitudo ad formam, continue perficitur : et in quantum est res quaedam formalis, manet et complementum accipit in actu, sicut diximus supra, et sic dicit speciem principii quamdam, licet separatum a materia non numeretur inter principia : sed principia manentia in motu et numerata numero principiorum, sunt materia et forma : et forma quidem magis est principium quam materia, quae secundum rationem prior est ipsa, licet tempore sit posterior, et propter ipsam moveatur materia ab efficiente, et materia in motu suo desideret formam, sicut inferius manifestabitur. Primo ergo principium est forma, et posterius materia, postrema autem privatio.
Et quod dicitur quod ex ipsa fit reper accidens, dicendum quod per se dicitur dupliciter, scilicet quod est rei substantialis, et sic per se opponitur ad per accidens: et per se dicitur quod est secundum ipsum, et sic opponitur ad id quod est propter aliud. Et primo quidem modo non per se est privatio principium ejus quod movetur et fit, sed potius per accidens : quia non manet in eo quod fit, sed efficitur principium per materiam cui est immixta. Alio autem modo id quod fit, per se fit ex privatione : quia id quod est sub privatione, secundum ipsum subjicitur motui, et non secundum aliud. Et sic etiam solvitur id quod quaerebatur de contrarietate eorum quae sunt determinata : quia et per se fit res ex privatione, et per accidens diversis modis quibus supra diximus.
Ad id autem quod objicitur, quod non Ad tertam, numeratur inter principia, dicendum videtur, ut diximus, scilicet quod dicit speciem quamdam materiae subjectae motui, sed non principium quod per se principiet motum : et ita non numeratur numero principiorum, sed potius cum materia cadit in eumdem numerum, sicut superius saepe diximus. Sed tamen quidam dixerunt, quod ideo non numeratur, quia in quantum privatio est, non est : et dicitur species materiae in quantum privatio speciei est species quaedam: et ita videntur dicere multi: sed non placet dictum eorum, quia non directe dicunt sententiam Peripateticorum, qui dicunt sic. Et per hoc patet solutio omnium eorum quae sunt inducta.
CAPUT XI.
Etest digressio declarans utrum omnium corporalium et incorporalium substantiarum sit materia una.
Ex his autem quae dicta sunt secundum sententiam Peripateticorum, patet quod
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1
Quod ergo objicitur, quod privatio non sit, et ideo non possit esse principium, dicendum quod licet non sit privatio in quantum est quaedam negatio habitus, non tamen reducibilis est in omnino nihil : quia relinquit subjectum et aptitudinem, et quoad hoc aliquo modo habet rationem principii.
<--- Page Split --->
materia per analogiam cognoscitur: quia sicut informe in artibus se habet ad formatum, sic ipsa se habet in naturalibus : et ideo ipsa est id quod formatur, et distinguitur omni forma : et dicit Avicebron in libro quem fecit de Materia et forma, quem Fontem vitæ vocavit, eo quod ex ipso sicut ex fonte vita fluat intellectus et scientiæ, quod omnium sit materia prima. Et sunt ejus rationes multæ, quarum tamen quatuor magis sunt aliis efficaces.
Prima autem harum est : quia quorum reductio est ad unum genus, illorum reductio est ad principia illius generis : sed omnium substantiarum corporearum et incorporearum reductio est ad unum genus, quod est substantia : ergo ipsarum est reductio ad principia generis illius. Constat autem, quod cum genus sit compositum, ut supra diximus, et in prima philosophia habet ostendi, quod prima principia ejus componentia sunt materia et forma : et sic constat omnium corporearum et incorporearum substantiarum quæ in genere cadunt, esse materiam unam primam. Dico autem quæ in genere cadunt, propter causam primam, quæ est Deus gloriosus et sublimis : quia ipsa est substantia extra genus : propter quod non habet materiam, sed est in fine simplicitatis.
Secunda autem ratio sumitur ab eo quod est subsistere et sustinere formam, non rationis quidem, sed naturae quæ dat esse simplex vel secundum quid. Cum enim sustinere et substare conveniat multis et secundum rationem unam, oportet quod conveniat uni primo quod est causa substandi omnibus aliis. Convenit autem substare materiae et prime substantiae et secunda. Et constat convenire secunda substantiae per hoc quod abstrahitur a prima. Prime autem non convenit nisi ex aliquo principiorum componentium ipsam. Haec autem non est forma, quia illa non substat, sed potius ei substat quod substat primo : haec autem est materia : ergo omne id in quo
invenitur substans forma e et sustinens eam, in illo est materia. Invenitur autem in intelligentiis et omnibus incorporeis substantiis aliquid substans forma praeter id quod est per actum intellectualis naturae. Ergo in talibus est materia sicut in corporalibus : ergo tam corporalium quam incorporalium est materia una prima.
Nec est instantia, ut inquit Avicebron, in formis rationis quæ sunt passiones subjectorum, sicut sunt par et impar passiones numeri, seu curvum et rectum lineæ : quia tales formaë non comparantur ad subjectum ut ad subjectum, nisi de quo probantur, sed potius comparantur ad ipsum sicut ad causam ipsorum : propter quod subjectum non comparatur ad ipsas formas tales ut potentia quæ compleatur per passionem sicut per actum, quemadmodum materia ad formam, sed potius e converso accidit : quia in diffinitione passionis subjectum cadit loco differentiæ, sicut patet cum diffinitur simum, et dicitur curvitas nasi : curvitas enim genus est, et sic potentia quæ determinatur per nasum qui est subjectum simi. Sed in his quæ substant essentiae sive formaë essentiali, non est sic : quia substans est potentia completa per essentialem formam cui substat. Cum autem incorporeaë substantia completaë sint in esse, oportet quod in eis sit complens, et quod completur primo : et haec sunt forma et materia, ut diximus.
Tertia vero ratio est, quia omne fortertia r matum et distinctum secundum viam rationis ante se habet informe et indistinctum, licet forte secundum esse simul fit et cum ipso. Constat autem quod omne per se existens in natura, est formatum quidem ad esse distinctum ab aliis per differentias quæ conveniunt ipsi. Ergo ante se habet informe et indistinctum secundum viam rationis et intellectus ; ergo ante omnia corporalia et incorporalia formata et distincta in esse substantiae est informe et indistinctum secundum viam rationis. Informe
<--- Page Split --->
autem et indistinctum se habet ad formatum et distinctum ut materia, ut supra diximus. Ergo ante omnes substantias corporeas et incorporeas formatas et distinctas in esse substantiali est informe quod est materia : ergo una prima materi aest omnium substantiarum corporarum et incorporearum.
Adhuc autem quarto videtur idem habri per hoc quod proprietas materiae est posita in se habere formas sicut genus differentias. Constat autem, quod ad eamdem generis potentiam reducuntur hae differentiae quae primo dividunt substantiam, quae sunt corporeum et incorporum, sicut etiam testatur Porphyrius : ergo et ad unam materiam illi generi respondentem reducuntur forma corporearum et incorporearum substantiarum, quae primo sunt in ipsa ut in potentia : ergo utriusque istarum substantiarum est materia et potentia una secundum naturam : ab hinc ergo procedendo apparet omnium esse materiam unam, quae quidem quanto fuerit prior, tanto potentia ambit plures formas : et ideo prima materia potentia habet omnes formas.
Formae autem sunt duorum modorum : quaedam enim sunt ante genus, quae dicuntur principia, sicut entitas, et unum, et res, et si qua alia sunt talia. Quae autem sunt ponentes formatum in genus distinctum, sicut substantialitas, et accidentalitas, et hujusmodi. Prime autum sunt non distinguentes materiam : et quia non distinguunt eam, ideo coarclant potentiam ejus : et ideo prima materia ens tantum potentia sua ambit tam corporalia quam incorporalia : materia autem cum sit principium substantiae composita, non susceptibilis est accidentium, nisi perfecta per formam substantialem. Et ideo substantialitate perfecta materia subjectum est accidentium : et sic est dictum ab Aristotele, quod ipsa est subjectum primum respectu forma substantialis. Et ex hoc innuitur, quod id quod substat formis accidentium, est subjectum secundum quod est composi-
tum ex materia et forma., quod tamen substare non habet nisi a materia, quae primo substat. Sicut ergo primo materia perfectionem habente ab entitate et substantialitate, adhuc ipsa potentia sua ambit omnes formas substantiam consequentes : quia superius omnia inferiora claudit in se sicut in potentia habituali ambiente ipsa : et ideo una est potentia distinguibilis per formam naturae incorporeae, et per formas corporis in eo quod corpus in universali acceptum. Est autem forma naturae incorporea potius super corpus movendo ipsum et imprimendo in ipsum : et ideo materia distincta per formam incorporea naturae, quae est intellectualitas, vel sensibilitas, vel vegetatio, supra omne corpus est. Et ideo intellectualis natura quodammodo habet in se omnia et per lucem intelligentiae formalis convertitur super ea omnia quae habet : quia intelligentia est ante corpus secundum ordinem naturae. Si autem plus distinguitur materia per formam sequentem post intelligentiam, quae est ratio, comprehendet quidem omnia sequentia se, sed antecedentia sequentis intelligentiae non comprehendet nisi in quantum per effectum impressiones inintelligentiarum sunt in animabus rationabilibus. Et hoc modo minus comprehensiva est vis sensibilis quae sequentia se tantum comprehendit, et est in potentia omnia illa, et de accidentibus non comprehendit nisi per effectum impressionis in ipsam, sicut dictum est. Vegetativum etiam sequentia se movet potentia, sicut corpus et imprimit in ipsum : sed quia in eo fere ad naturam corporis distincta est potentia quae est omnia sequentia se, ideo nihil comprehendit, et praecipue ideo quia de luce cognitionis nihil est in ipsa.
Similiter autem est in corpore : materia enim corporis primi potentiam habet super inferiora. Et materia distincta contrarietate propria similiter potentiam habet super omnia sequentibus contrarietatibus distincta. Istam viam sequens
<--- Page Split --->
Avicebron vult, quod sicut est in inferioribus et superioribus, quod inferiora sunt in potentia superiorum in via rationis, ita superiora secundum naturae ordinem sunt potentiae ampliores, et possunt super inferiora, et inferiora sunt in eis secundum quemdam modum. Et quia omne quod communicat in genere uno, necesse est derivari ab aliquo principio uno, cognitio autem est genus unum, ideo dicit omnium cognitionem exire ab intelligentia. Et cum potentia materiae sola distinguitur intelligentia, non clauditur ad aliquod cognoscibilium cujus forma est in ipsa potentia : clauditur autem plus et plus per consequentes formas quae sunt ratio, et sensus, et vegetatio, et corpus. : Similiter dicit omnis motus principium esse intelligentiam, et clauditur vis motiva plus et plus secundum descensum in formis et distinguentibus materiam.
Et nos quidem hic non habemus loqui de his, sed in scientia divina, nisi pro tanto quod dicit omnium naturam esse unam : huic enim non omnes concordaverunt Peripatetici, et ipse Avicebron magis videtur fuisse Stoicus virtutes ponens incorporeas in nullo existentes, quam Peripateticus. Et ideo volumus ponere sententiam Peripateticorum, quam putamus fuisse Aristotelis, et ostendere in quo deviavit ab his Avicebron. Dico ergo quod non fuit sententia Peripateticorum intelligentias compositas fuisse ex materia et forma, sed esse formas simplices, non tamen in fine simplicitatis, et ideo posse eas reflecti super se in scientia essentiae suae, et in hoc habere eas dicunt modum compositionis et non compositionem essentialem 1. Dicitur enim quod ubi non est potentia exiens aliquo modo ad actum, ibi non est materia : et ideo prima materia secundum esse non consideratur nisi in corpore moto vel mobili, in quo
est potentia ad situm. In intelligentia non est potentia talis, sed intelligentia est lux quaedam intellectualis causae primae : et licet sit separata, ita quod non est actus corporis, ita quod determinet sibi partem in ipso secundum cujus naturam agat et cognoscat, sicut potentia visiva determinat sibi oculum in corpore organico, tamen ipsa intelligentia conjungitur orbi suo sicut motor mobili. Motor autem a mobili nihil accipit, sed multa imprimit in ipsum, sicut est videre in exemplo manifesto quod ponit Avicenna. Si enim demus quod in corpore nostro non sit intellectus activus sive practicus, ipse nihil cogitationis vel m otus accipiet a corpore, et tamen movebit ipsum in quantum est instrumentum per quod agit formas artis, quas habet in se in materias artificiales. Sic sunt superiorum corporum motores : quia nihil accipiunt ab ipsis, sed influunt eis motum per quem in materias naturales producunt formas quas apud se habent : omnium enim naturalium formae sunt in intelligentiis, eo modo quo forma artificiallium sunt in intellectu practico, sicut Peripatetici tradiderunt 2.
Intelligentia ergo sic praesidens orbi, quodam modo unita est in tali unione, qualis est inter movens et mobile quod secundum actum movetur ab ipso et non est actus ejus, eo modo quo actus habet esse et operationem per corporis complexionem vel virtutem, et est quodammodo unita, et quodammodo non unita : lucem enim cognitionis habet non unitam, et virtute motiva unitur ei. Et hujus est exemplum in flamma adhaerente lignis : quia illa in parte ubi evadat longius a lignis, est lucida et clara : et in parte ubi adhaeret lignis, est fumosa : et ita est intelligentia : secundum enim id quod comparatur ad causam primam, sic lux ejus tota est lux clara et simplex :
1 Cf etiam pro hoc, scilicet intelligentiae sunt forma sim plices sed non in fine simplicitatis, III de Anima, comm. 5 in solutione tertiae
questionis, et comm. 14 ejusdem tertii. 2 Vide XII Metaphys. comm. 18 in fin commenti.
<--- Page Split --->
succundum autem id quod adhaeret orbi, magis distat et est motiva et obscurior: et sic ipsa est duplicis esse, cum tamen sit essentia una : et sic habet modum compositionis secundum hoc quod est unita orbi et non unita, et reflectitur lux ejus separata super ipsam unitam, cum tamen sit essentiae unius, sicut dictum est 1 : et hoc modo componendo intelligentias non oportet nos dicere, quod sint compositae ex materia et forma : et sic non erit necessarium dictum Avicebron.
Nos autem hic nec unam opinionem, nec aliam approbare vel improbare volentes, dicimus quod dupliciter convenit loqui de materia, scilicet secundum quod est substantia quaedam in composito essentiali compositione, per quam substat compositum, licet non sit per eam : et secundum quod est substantia quae est in potentia, per quam subjicitur motui et mutationi. Et secundum primam sui intentionem oportet necessario concedere, quod ipsa est in omnibus substantiis ordinatis in genere substantiae, sive sint corporales, sive sint incorporeae, ut dicit Avicebron : et hoc modo omnium ordinatorum in genere substantiae est materia una generis unitate : quia licet genus sit universalis forma, ut diximus, tamen intentio ejus respondet materiae in rebus, et unitas ejus respondet unitati generis 2. Si autem substantiae incorporeae non sunt ordinatae in genere, sed sunt formae simplices, tunc non oportet esse verum quod dictum est : sed tunc omnium corporalium erit hoc modo dicta materia una. Si vero secundo modo dicatur, tunc materia non consideratur nisi in moto corpore, sicut dicit Aristoteles in secundo libro philosophiae primae : et horum est materia una prima, quae tamen dividitur secundum primam potentiae divisionem,
quæ est potentia ab ubi tantom, et potentia ad formam. Et quia illæ potentiae divisæ sunt secundum esse et per proximas materias, eo quod in his in quibus potentia est ubi, tantum est tota materia eorum quæ susceptibilis est formæ talium corporum intra ea : in his autem in quibus est potentia ad ubi, et ad formam, non est tota materia susceptibilis illius formæ intra ea : ideo æquivoca est materia in illis, si ratio materiae sumatur secundum esse physicum quod habet in corporibus illis. Et ideo dicit Aristoteles, aliquando cœlestia corpora non habent materiam : aliquando autem quod materia æquivoce dicitur de materia corporum superiorum et inferiorum. Omnium autem generabilium et corruptibilium materia est una. Et quod potentia ad formam est in cis una, et multiplicatur materia per dispositiones approximantes eam ad hanc formam vel illam, et secundum quod est magis remota, est etiam magis communis in potentia ad plures formas : et secundum quod magis approximatur, coarctatur potentia ejus ad formas pauciores. Et quandoque non est nisi in potentia ad unam, sicut est semen hominis ad hominem. Unde compositio sola cum forma corporis in potentia est ad formam elementi, et distincta contrarietate elementi in potentia est ad formam commixtionis, et ea quæ commixta est, in potentia est ad complexionem, et complexionata in potentia est ad organicam corporis compositionem, et hæc est materiae ultima determinatio et distinctio.
Non autem pertinet ad nos hic determinare , utrum intelligentia ambitum formarum quas habet habeat a materia, qua potentia est omnia, et cognitionem earum habeat a luce formæ et intellectualitatis, et utrum fiat descensus in materiali principio incorporeo, sicut diximus fieri
1 Nota quomodo intelligentia sit unita orbi, et quomodo separata ab orbe. Vide pro hoc calcem primi capitis de Substantia orbis.
2 Et ista est via Averrois super Porphyrio,
cap. de Specie, et II Cæli, com. 49, ubi ponit corpus compositum ex materia et forma esse genus generalissimum prædicamenti substantiae.
<--- Page Split --->
descensum in eo quod est potentia ad formam, quod videlicet forma rationabilitatis magis determinat materiam spiritualem et incorpoream, quam forma intellectualitatis : et ideo minoris ambitus est potentia ejus, et pauciora sunt in ipsa potentia, et forma ejus est obscurioris lucis: et ideo non perfecta est cognitio formarum in rationali anima, sicut est in intelligentia, et secundum eumdem modum fiat descensus in sensibili natura et secundum materiam et formam. Et in vegetativo sub quo postea est determinatio materiae per corporeitatem, in qua materia potentia non sunt nisi corporales formae. Et iterum non diffinimus, utrum talis ordo sit naturae quae incorporea est propter ambitum potentiae materialis, et lucem suarum formarum cognoscant et imprimant in omnia sequentia: sive enim hoc sit, sive non sit, determinandum est in ultima parte scientiae divinae. Sed hic tantum habemus dicere quod materiam inquirimus, quae principium est physicorum et mutabilium corporum, et non aliam : et quae diximus hic, dicta sunt ad faciliorem doctrinam per digressionem factam ad metaphysicalia.
CAPUT XII.
Et est digressio ad declarandas rationes nominum materiae.
Hoc autem principium quod est materia, multa habet nomina, quorum quaedam sunt propria, et quaedam per translationem conveniunt ei. Nomina autem quibus nominatur proprie, sunt hyle, subjectum, massa, ina teria, origo, et elementum. Nomina autem quibus nominatur transumptive, sunt sylva, mater,
femina . Nominum autem propriorum Avicenna in Sufficientia sua reddit rationem talem, dicens quod dicitur hyle, secundum quod ipsa est receptibilis formarum in potentia aut formae 1. Subjectum autem dicitur secundum hoc quod est in actu sustinens formam aut motum ad formam. Non autem dicitur subjectum ex hoc intellectu, quod icitur substantia prima vel secunda esse subjectum in Logici, quia videlicet substet secundis substantiis et accidentibus, vel quia substet accidentibus tantum, sicut subjectum in Praedicamentis accipitur : sed potius hoc modo, quod ipsa substat formae et gratia ipsius substare habet omne quod substat : propter quod etiam ipsa vocatur subjectum primum, et substantia composita prima vel secunda dicitur subjectum secundum. Materia autem est secundum quod omnia resolvuntur in illam sicut in alterum componentium. Massa vero secundum quod ipsa una prima existens, per divisionem formarum est in omnibus compositis substantiis diversificata, sicut vasa figuli ex una massa figuli finguntur diversificata formis artificialibus. Origo autem dicitur in quantum ab ipsa est motus. Sic autem est immixta privationi, ut diximus : quia per privationem quae permixta est ei, principium efficitur et rei origo, a qua si intelligeretur abstracta , posset quidem esse incomposita alterum componentium cum forma, non tamen subjici posset motui propter causas quas supra assignavimus : propter quod ipsa est unum numero principium motus cum privatione, licet specie differat ab ipsa, eo modo quo species est materiae species. Elementum autem dicitur secundum quod est in resolutione ultimum, et in compositione primum, et in ipsa stat resolutio : quia ipsa non resolvitur in aliquid aliud aliquo modo resolutionis : quia elementum simplicior est pars compositi, et uno modo
<--- Page Split --->
simplicior est quam forma : quoniam forma speciei quæ est in individuo hoc signato, contingit resolvere in diffinitionia, sicut docetur in VII philosophiae primæ. Materia autem in nihil omnino resolubilis est.
Sylva autem rationem reddunt expositores Platonis sic , quod sylva dicitur secundum quod ipsa est prima et indeterninata per dispositiones quasi dolabilis in esse ædificium naturale : et hoc voravit Empedocles mixtum; in quo germana capita sunt sine cervice, eo quod illa quae germana sunt principia compositorum , non habent ibi dispositiones facientes ea germana. Et hoc modo etiam dicebant Platonici omnium esse materiam unam, sicut sylva una ex qua est omne ædificium. Mater autem dicitur, quod ipsa in se recipit formam, et quasi pariendo ex ipsa educitur ad actum quando de potentia educitur : et hoc est nomen quod inter transumptiva nomina magis competit ei, quia, sicut nos supra ostendinus, materia continet in se omnes formas tanquam in potentia habituali . Femina autem dicitur in quantum est imperfecta ad formam , habens tamen potentiam habitualem ad ipsam : quia sicut femina ad partum indiget masculo movente formaliter, et aliter non parit : ita materia indiget efficiente movente formaliter materiam, et aliter non educitur de potentia ad actum. Femina enim est, quae parit in se movente alio, et in se habet principia partus confusa et imperfecta , quae per semen masculinum adunantur et ducuntur ad perfectionem : unde quamvis in quibusdam, sicut in animalium generatione, aliquid de materia decidatur a masculo, in hoc tamen natura non intendit dare materiam, sed facit decisionem propter virtutem quam subjetum ex quo in feminam trajiciatur, habere oportet. Etiam hoc modo transumptive aptatur ei nomen quod est turpe : turpe enim in se habet habitum moris potentia habituali , sicut in secundo Ethicorum probatur : quia si sibi virtus
esset omnino contra naturam et violenta, non plus assuesceret morem quod assuescerepossetlapissursum : siautemessetecontraperfectumadvirtutem , nonin - digeretassuetudineoperumquæforma - litergeneranthabitum : etideosicutturpeinnatumestsusciperemorem , nonhabensipsumnisiassuetudineoperum : itamateriaimmixtaprivationi , nataesthabitualiterhabereformas , nonhabenstamenipsasnisiexgeneranteetmo - vente .
CAPUT XIII.
Et est digressio solvens quinque quastiones de materia, scilicet an sit sine privatione aliquando, et an sit simplex, et qualiter differt a prima causa, et qualiter exivit in esse, et utrum sit eadem essentia cum forma ?
Sed hic oritur quaestio multiplex non dissimulanda , scilicet utrum materia possit esse vel sit privationi non immixta ? et si consideratur hoc modo, utrum sit omnino simplex ? et si est aliquo modo omnino simplex, utrum differat a prima causa ? et si differt a prima causa, qualiter exivit in esse ? et si exivit in esse a causa prima, utrum sit ejusdem esse cujus est forma et una essentia cum forma, sicut quidam dixerunt ?
Quod enim possit esse materia privationi non immixta, videtur, quia quorumcumque sunt essentiae separatae, illa sunt ab invicem separabilia : sed essentiae separatae sunt essentia materiae et essentia privationis, sicut saepius supra probatum est , cum privatio sit contraria forma e. Materia autem non : et cum materia maneat in forma, privatio autem non : ergo materia potest esse privationi non immixta.
<--- Page Split --->
Adhuc autem hyle sive materia est in omni corpore : sed non omne corpus habet privationem ad formam : ergo in tali corpore quod privationem non habet, materia non potest esse : sed etiam est sine privatione. Quod autem in omni genere corporis sit materia, probatur ex eo quod id quod sustinet formam, est materia. In perpetuis autem cœelestibus corporibus aliquid est, quod sustinet formam : propter quod Aristoteles dicit 1, quod cum dico hoc cælum, dico formam in hac materia. Quod autem privatio non insit talibus perpetuis corporibus, ex hoc probatur quod opposita non simul sunt in eodem : forma autem et privatio sunt opposita, sicut jam habitum est sæpius : cum ergo talibus corporibus semper insit et forma, nunquam inerit privatio eisdem. Amplius licet tria sint principia ejus quod movetur ad formam, tamen non sunt nisi duo principia entis, quæ salvantur in ipso : sed talia corpora perpetua sunt et non mutantur ad formas suas : ergo non sunt nisi duo principia in ipsis, quæ sunt materia et forma sine mixtione privationis. Amplius cuicumque inest privatio ad formam aliquam, illud non habet formam illam, et aptum natum est habere : aut igitur aliquando habebit ipsam, aut aptitudo est frustra. Frustra autem nihil est in natura, sicut supra diximus, et in secundo hujus scientia habet probari. Ergo si in corporibus cœelestibus privatio est, necessario ipsa habebunt naturalem aptitudinem ad formam habendam quam non habent, et aliquando habebunt, quod est absurdum, cum sint intransmutabilia secundum formam. Hoc autem quod jam probatum est, sententia est omnium Philosophorum.
Sed quidam debiliter objiciunt in contrarium dicentes, quod in omni materia sunt potentia contraria, quemadmodum in omni genere contraria differentiae: contraria autem reducuntur ad privatio-
nem et habitum, sicut supra diximus : ergo in materia cælestium aliquo modo oportet esse privationem.
Nobis autem prima sententia, quæ Philosophorum est, magis placet : et ideo diximus quod in omni materia sunt contraria, quæ quidem materia non tota conjuncta est uni contrariorum, sicut materia perpetuorum quæ sunt ingenerabilia et incorruptibilia. Nec est simile de genere logico, quod secundum rationem abstrahitur ab eo cujus est genus, et hoc modo unum est genus logicum ad corpora corruptibilia et incorruptibilia, et habet potestate differentias contrarias : sed si genus secundum esse accipiatur, tunc non est simile, quia tunc non in eodem genere sunt corruptibilia et incorruptibilia : et secundum hoc genus subjectum est, quod non est in potentia proprie loquendo in corporibus perpetuis, sed potius est in esse semper : propter quod infra tertio libro hujus scientiæ ostendemus quod in perpetuis non differt esse et posse, quia posse in esse semper est acceptum.
Sunt tamen qui dicant duo esse de intentione privationis, quorum unum est abnegatio formæ, et ab hoc dicitur privatio. Secundum autem est aptitudo formalis quæ invenitur ad formam in materia, et hæc aptitudo dupliciter consideratur, scilicet ut aptitudo, et ut res quædam, sive formalis. Et primo quidem modo dicunt privationem non esse in cælestibus : similiter autem neque in secundo, sed tertio modo est in ipsis et salvatur in forma. Sed hoc nihil videtur esse, impugnatio. quia secundum modum quem dicunt, privatio a forma, re non differt : et ideo primum videtur esse magis 'verum : unde in talibus corporibus vel non est privatio : vel si est, ad ubi est tantum : quia illa corpora non moventur nisi motu locali.
Sed tunc videtur taliter considerata An materia sit simplex materia esse omnino simplex, quia simessentia.
<--- Page Split --->
plex est id quod caret parte essentiali et quantitativa. Materia autem in se accepta et ab omni forma separata, caret parte essentiali et quantitativa. Ergo est omnino simplex.
In contrarium autem hujus est, quod talis materia aut potest esse subjectum formae, aut non. Si non potest esse subjectum formae, ergo impossibile est ipsam unquam formae subjici, quod falsum est, cum nos videamus eam esse subjectum. Si autem potest, aliqua potentia potest : sed non est idem id quod potest et potentia ejus : ergo ipsa simplex non est. Si autem concedatur et hoc, tunc quaeritur utrum illa potentia sit forma vel materia ? Constat autem quod non est materia, quia tunc quaereretur iterum de illa, et sic ibitur in infinitum : quia quælibet materia potest substare formæ per aliam potentiam quæ erit iterum materia. Si autem est forma, et hæc forma est ante privationem quæ est primæ formæ inchoatio, quod absurdum est. Adhuc autem forma ista aut est substantia, aut accidens. Constat quod non substantia, quia tunc materia sine privatione et forma accepta esset composita ex forma et materia. Si autem est accidens, hoc stare non potest, quia secunda compositio semper est post primam : secunda autem compositio est qua accidens componitur cum subjecto : et hanc præcedit prior quæ est ex forma et materia substantialibus : et sic iterum sequetur quod materia sit composita ex forma substantiali et materia, quando accipitur ante omnem formæ inchoationem, quod absurdum est.
Si autem aliquis dicat propter hoc et similia, quod materia est simplex, et sua potentia est idem ipsi, videbitur tunc esse materia in fine simplicitatis, per hoc quod ipsa materia est idem ei quod habet in se : habet enim potentiam qua formæ subjici potest in seipsa, et illa est potentia : hic autem modus simplicitatis non convenit nisi primæ causæ : illa enim est omne id quod habet in se, quia
illa est sua voluntas, et sua potentia, et sua intelligentia.
Quod etiam quidam errantes sic probare conantur dicentes, quod idem est a quo non differt differentia : sed quod non habet differentiam, non differt differentia : ergo est idem. Simplex autem primun a simplici et primo in quantum hujus non habet differentiam qua differat. Ergo cum prima causa sit simplex primum, et materia prima similiter, neutrum habebit differentiam : ergo non differunt : aut si differunt, tunc differentiam habent : sed quæ habent aliquid, sunt composita : ergo prima sunt composita, quod est absurdum.
Adhuc autem non est substantia quæ sit ante omnia fieri et post omne corrumpi eodem modo se habens, nisi substantia primæ causæ : sed substantia materiae primæ est ante omne fieri, et post omne corrumpi eodem modo se habens : ergo substantia materiae est substantia primæ causæ : hoc autem infra probabitur, quod substantia materiae sit ante omne fieri, et post omne corrumpi.
Adhuc autem id ex quo cuncta producuntur et fuerunt formaliter in ipso, est primum : et similiter 'hoc ipsum convenit materiae primæ : videtur ergo, quod non possit essentialis inveniri differentia primæ causæ et primæ materiae.
In contrarium autem hujus erroris pessimi objiciam primo ostendendo falsum esse quod concluditur, et postea solvam ad inducta: sicut enim in libro de Causis probatur, prima causa regit res omnes praeterquam commisceatur cum eis : sed materia commisceatur cum omnibus : ergo substantia materiae non est substantia primæ causæ.
Adhuc autem in secundo hujus scientiae libro probabitur, quod materia et efficiens nunquam coincidunt in rem unam : sed prima causa est efficiens per se et primum et substantialiter : ergo nunquam est una res cum materia.
Adhuc movens et motum et agens et passum differunt per substantiam : pri-
<--- Page Split --->
ma autem causa movens est et agens : materia autem mota et passa : ergo non sunt in substantia idem prima causa et materia.
Adhuc prima causa de potentia educit quidquid educitur de ipsa : materia autem nihil educit, sed motu primae causae de ipsa materia educitur quidquid educitur : ergo prima causa et materia non sunt idem.
Adhuc perfectissimum et imperfectissimum non sunt idem : sed perfectissimum in fine perfectionis est causa, imperfectissimum autem et prope nihil est materia prima : ergo non sunt idem.
Doctorisso - lutio . Propterquoddicimus , quodmateriaintelligibilissineprivationeetacceptasineforma , simplexest , noninfinesim - plicitatis 1 : licetenimnonhabeatpar - temessentialemsivequantitativam , eoquodnonsitcompositaexessentiisdi - versisvelexquantitate , tamenconcretaesthabitudinibusetcomponibilisest : etideohabitudoquasehabetadformam , cujuspotestessesubjectum , aliquidestinipsa ; etforteestrelatiopotentialisadformam : ettuncpotentiaquasubjectumessepotest , diversaestamateria : sednondicitrem , sedrationemquareferturadformam , etillipotentiæsubstatperseipsam : quiamateriaexseipsaestsub - jectumformæprimævelpotentiæadfor - mamprimam .
Nec propter hoc sequitur, quod ipsa sit quidquid habet: quia habet formam, et non est forma: sed sequitur, quod ipsa seipsa est subjectum formæ primæ vel potentiae primæ, si dicatur potentiam esse relationem differentem ab ipsa: et sic non convenit ei quod est Deo proprium 2. Est etiam componibilis, et hoc Deo non convenit etiam: et ita est habitudinibus concreta in quantum est subjicibilis et mobilis et conjunctibilis, quæ omnia
quamdam relationem dicunt et compositionem, secundur quod habitudines relationes sunt, vel non sine relatione 3. Et quod objicitur quod idem est a quo non differt differentia, dicendum quod verum est: sed simplicia prima maxima differunt differentia: quia differunt seipsis quemadmodum differunt ab invicem quælibet duæ differentiæ a duabus speciebus abstractæ. Illæ enim et simplices sunt, et seipsis differunt, sicut rationale et irrationale. Si enim differentiæ habeant differentiam, ibitur in infinitum necessario, quia tunc illæ differentiæ differentiarum differentias habent, et sic in infinitum abibit et non stabit.
Ad id autem quod dicunt substantiam materiae esse ante fieri, et esse post omne corrumpi eodem modo se habentem, dico quod falsum est, quia ipsa non eodem modo se habet cum varietur et mutetur per formas. Sed verum est, quod non generatur neque corrumpitur secundum modum naturalis generationis et naturalis corruptionis, sicut infra declarabitur. Deus autem est aeternus ante omne fieri, et erit post omne corrumpi, non subjectus generationi et corruptioni sicut materia subjicitur: et ideo per formas est invariabilis Deus, in quibus variatur materia. Similiter cum omnia ex Deo producuntur, producuntur ex causa idealiter omnia praehabente per formas intellectus, sicut artifex praebabet artificiatorum formas: sed materia praebabet ea sicut potentia habitualis imperfecta et indistincta, cujus subjectum proprium est materia prima, ut diximus.
Fuit autem Alexander, Epicurus quidam Pilosophus, qui Deum esse dixit materiam, vel non esse extra ipsam, et omnia essentialiter esse Deum, et formas esse accidentia imaginata, et non habere veram entitatem: et ideo dixit omnia
Qualiter diversimode res producuntur a Deo et ex materia.
Alexandri Epcuri Philosopii opinio.
1 Nota qualiter materia sine privatione et forma concepta, non est in fine simplicitatis. 2 Pondera subtilem modum loquendi Doctoris de potentia materiae.
3 Quomodo materia habitudinibus concreta sit. Cf. XII Metaphys. com. 41 et I de Generatione, tex. com. 22.
<--- Page Split --->
idem esse, et hunc Deum vocavit aliquando Jovem, aliquando autem Palladem, et aliquando Apollinem, et formas esse peplum Palladis et vestem Jovis, et neminem sapientium dixit ad plenum posse revelare occulta sub peplo Palladis et sub veste Jovis. Nos autem, sicut etiam ante diximus, haec tractabimus in scientia divina, Domino concedente.
Sed duo problemata quae restant, oportet nos hic investigare, scilicet qualiter materia in esse exivit. Videtur enim a prima causa in esse non processisse. Quod enim immediate a prima a perfectissima est causa, illud est perfectissimum : sed materia prima imperfectissima est : ergo immediate non processit a prima causa. Hujus autem et altera ratio esse videtur, quod videlicet illud non procedit a prima causa, cujus formalis idea non sit in ipsa : sed non habet ideam nisi forma : ergo id quod caret omni forma, ideam non habet : ergo non est a prima causa, ut videtur. Infra autem habebitur, quod non processit in esse a causis naturalibus per generationem : ergo videtur quod materia prima sit aeterna, carens initio quo processit in esse.
Ad haec autem quidam dicunt, quod materia prima procedit a causa prima sicut accidens a substantia. Est enim accidens quoddam vestigium substantiae : et quando accidens procedit a substantia, non exigitur quod substantia det ei esse accidentis, quod non habet substantia, sed dat ei quemdam defectum ab esse ejus, eo quod a principiis substantiae procedit substantia, et a principiato ipso procedit esse accidentis, non ex substantiae principiis, sed potius ex his quae substantiam principiatam consequuntur. Ita dicunt quod materia quae est vestigium formae substantialis procedit a causa prima principaliter, quae est actus completus, cujus vestigium est id quod est in potentia et imperfectum : et ideo
sicut accidens non habet formam similem sibi in substantia quae sit causa ejus, ita non habet materia ideam in Deo, quae sit similitudo et causa ejus.
Sed tunc est dubium, quia sic quantum ad per se esse materia minus esset substantia quam forma : cum supra habitum sit oppositum, scilicet quod quantum ad substare materia plus sit substantia quam forma. Adhuc autem si materia est vestigium formae, tunc sicut accidens procedit a substantia, ita materia debet procedere a forma et debet esse posterior forma, quod falsum est.
Propter hoc videtur dicendum, quod Solutio propria. quamvis Philosophi non sit determinare de exitu materiae in esse, sed potius relinquere materiam esse : eo quod ipsa sit principium physicum, sicut quaelibet scientia relinquit esse sua principia, et non quærit qualiter in esse exierunt : tamen propter bonitatem doctrinae dicimus, quod a prima causa exivit in esse : et sicut ipsa scibilis est per analogiam ad formam, hoc modo secundum rationem proportionis habuit ideam : primum enim causat per imperium : et ideo subjectum cadit in intellectu esse, hoc modo quo lignum in mente artificis : non enim cadit in mente artificis in eo quod est lignum, sed in eo quod susceptibile est artis : et hoc est primum subjectum formae naturalis quod cadit in mente divina 1.
Ad hoc autem quod objicitur quod, id quod est a prima causa immediate, perfectissimum est, dicendum quod hoc est verum, quod ad esse conducit maxima sui similitudine, sicut est intelligentia. Quod autem sic ad esse conducit, ut sit fundamentum et subjectum omnium quae produci habent, non oportet quod sit perfectissimum. Ad alia autem patet responsio per dicta.
Cum autem consentiamus in hoc quod materia prima processit in esse a causa
Secundum problemade convenientia materiae et formae ad invicem.
<--- Page Split --->
prima, processio autem prima quæ est a causa prima, sit esse sive ens, videtur quod materia et forma conveniant in essentia una communi quæ dividitur in eis in actum et potentiam : et sic videtur quod conveniunt in essentia procedente, et differunt in esse illius essentiae, quando contrahitur per differentias potentiae et actus, vel materiae et formae. Sed si hoc concederetur, oporteret quod materia et forma convenirent in uno quod esset ante ipsa sicut genus : et sic materia et forma essent species in uno genere contentæ. Adhuc secundum hæc materia et forma essent composita, et aliquid haberent ante se, quod est falsum, cum ipsa sint prima componentia. Adhuc autem cum materia et forma fluant a prima causa sicut actus et potentia, et completius et minus completum, videtur quod non differunt nisi sicut similius et minus simile primo, et propinquius et remotius. ab ipso : sed similius et minus simile, et completius et minus completum, et propinquius et remotius, non differunt secundum essentiam, sed potius secundum accidens quod est intensio et remissio : ergo materia et forma sunt ejusdem essentiae, et differunt per accidens, quod est falsum.
Si forte quidem dicatur quod sunt ejusdem essentiae, sed differunt per esse completius et incompletius, et similius et dissimilius in essentia illa quae communis est illis, hoc videtur iterum esse falsum, quia tunc iterum materia reduceretur ad aliquid unum quod est ante ipsa : et adhuc eadem ratio esset de substantia et accidente quae incessent ejusdem essentiae, et differunt per prius et posterius esse in essentia illa communi. Propter omnia hæc absurda refutamus eos et abhorremus qui hæc concedunt tanquam vera dicentes substantiam et accidens ejusdem esse essentiae, sed differant esse,et penes illud esse dicunt di-
stingui genera prædicamentorum, et penes essentias eorum, non dicentes nihilominus naturas principiorum esse quatuor, quæ materia et forma, efficiens naturalis et finis, penes esse primum sumi habet, et non penes essentias simplices. Non enim consentimus, et videntur nobis esse abusiones et errores pessimi contra philosophiam.
Dicimus ergo non ejusdem essentiae prima Docto esse materiam et formam : et quando quis estur, quod primum id quod procedit a prima causa, est esse, dico quod hoc est in ratione primum : id autem quod primo procedit in esse secundum ordinem universi, est intelligendum sicut in scientia divina habet ostendi : concesso ergo quod esse est primum rerum creatarum, sive primum quod procedit a causa prima secundum rationem, dico quod hoc esse simpliciter est substantia et accidens, et per posterius potentia et actus. Commune autem dicitur dupliciter, scilicet ut genus, et hoc salvatur in omnibus quæ sunt sub ipso : et est commune per analogiam, et hoc simpliciter salvatur in uno, et in altero non simpliciter, sed alterum participat ipsum in tantum in quantum se habet ad primum in quo simpliciter salvatur 1 : et ideo materia non habet esse nisi in quantum est dispositio substantiae : et per hoc patet quod materia et forma non resolvuntur ad aliquid quod realiter sit ante ipsa : quia esse est formæ esse et formati, et materia participat ipsum posterius ut subjectum. Et quod dicitur, ipsa participant esse per prius et posterius, non dicuntur esse substantiae eadem natura : sed potius illud quod est prius, dicit participans illam naturam totam : et id cui convenit posterius, dicit id quod se habet aliquo modo ad id : et ideo duæ essentiae diversæ sunt materia et forma,et diversæ essentiae accidens et substantia : aliter enim oporteret dicere, quod ex
<--- Page Split --->
scentia forme produceretur essentia materiae, vel e converso : et tunc non oportret nos ponere privationem in materia quae est inchoatio ex qua forma produceretur, eo modo quo supra explanavimus 1.
His autem habitis, ad propositum redemus solventes secundum sententiam de principiis traditam omnium Antiquorum dubitationes, propter quas defecerunt nescientes de principiis tradere veritalem.
CAPUT XIV.
quia jam est. Similiter ex eo quod omnino nihil est, non potest fieri aliquid, quia supra diximus in omni fieri oportere subjici aliquid, quod sit materiale et quodammodo formale ad id quod sit per generationem.
Ex illo autem inconvenienti argu enText, et com. 72. tes, multa inconvenientia auxerunt, quae sequuntur ex illo : ita quod venerunt, quod dicerent entia non esse multa, sed tantum unum, sicut explanavimus in rationibus Melissi et Parmenidis. Isti quidem igitur talem accipiebant opinionem propter ea,quae dicta sunt.
InsolutioneprimadubitationumAnti - quorimperdistinctionemejusquoddicitur , aliquidfitexeoquodnonest .
Est autem una et singularis via solvendi dubitationes Antiquorum, tria supponendo esse principia, ut diximus.
Illi enim qui primo inquisiverunt veritalem secundum philosophiam, hoc est, quaerendo causas rerum, propter infirmitatem sui intellectus diverterunt a via principiorum quam determinavimus, abcedentes in viam aliam quamdam erroneam, eo quod non poterant intelligere qualiter unum numero cum materia principium esset privatio, licet specie sit differens ab ipsa. Et ideo dixerunt quod nihil eorum quae sunt, generantur vel corrumpuntur. Si enim dicitur generari sive fieri, ut inquiunt, tunc autem necessarium est fieri ex eo quod est, aut ex eo quod non est. Sed utrumque horum est impossibile. Id enim quod est, non fit,
Nos autem solvere volentes istorum Text et com. 73. errores dicimus, quod dupliciter dicitur fieri aliquid ex eo quod est : et similiter dicitur id quod non est, facere aliquid aut pati, aut etiam ex hoc fieri aliquid dicitur dupliciter : et uno quidem modo nihil prohibet aliquid fieri ex eo quod non est, aut aliquid fieri ex eo quod est, aut etiam facere aliquid id quod non est. Et hoc quidem in simili possumus videre. Si enim dupliciter dicitur medicum aliquid facere, vel medicum aliquid pati, aut ex medico aliquid fieri vel esse.
Tunc manifestum est a simili, quoniam Text et com. 74. praedictae locutiones dupliciter dicuntur, scilicet facere aliquid ex eo quod non est, aut facere aliquid ex eo quod est, vel pati id quod est vel quod non est. Dicitur autem medicus aliquid facere, sicut cum dicimus, medicus aedificat : hoc enim dicitur dupliciter, scilicet per se, et per accidens : per se enim medicus non aedificat, sed per accidens, in
<--- Page Split --->
quantum accidit medico ædificatorem esse: et sic possumus dicere quod non medicus ædificat. Similiter dicimus quod medicum album fieri dicitur dupliciter: si enim accipiatur per se, non fit medicus albus: si autem per accidens, tunc fit medicus albus, in quantum accidit medicum nigrum esse: sed per se in quantum medicus est, potest fieri non medicus: et in quantum non est medicus, potest fieri medicus: et in quântum est medicus, potest facere secundum medicinam, quod est medicari. Tamen licet sic multipliciter dicatur, constat quod hoc maxime dicitur medicus facere vel fieri quod facit vel fit secundum quod medicus est, hoc est, in quantum habet medicinam. Et similiter est in dictis locutionibus. Si enim dicatur aliquid fieri ex eo quod non est, maxime convenit ei hoc ex ipso in quantum non est, et non in quantum est per aliquem modum: hanc autem multiplicitatem, quia primi non dixerunt, ideo in tantum ignoraverunt quod opinati sunt nihil fieri sive generari neque esse eorum quæ ab invicem alia, sed auferebant a natura omnem generationem, et dixerunt tantum esse unum ens.
tioni est, quæ quidem privatio accidit materiæ, et idem numero est secum, specie differens ab ipsa. Si autem dicatur fieri ex privatione : tunc fit ex quo non est per se, sed per accidens est : quia non omnino nihil est privatio in quantum relinquit subjectum cum aptitudine, sicut supra distinximus in lectione illa qua dicebatur ex medico fieri aliquid, vel medicum facere fieri aliquid : sed bene concedimus, si secundum naturam loquamur, quod mirabile est dictu et impossibile fieri aliquid ex eo quod sic non est, quod omnino nihil relinquitur. Similiter concedimus quod nihil fit ex eo quod est omnino, sed oportet quod id ex quo fit id quod fit per generationem, quodammodo esse et quodammodo non esse.
Similiter concedimus quod id quod est, non fit nisi secundum accidens, et secundum hoc accidens, tunc non est,sicut id quod alteratur: vel forte si secundum accidens esse dicatur secundum quod fit in actu per generationem. Hujus autem ultimi ponemus exemplum sic ut dicamus, quod animal fit ex animali, et quoddam animal, hoc est, secundum quod animal fit ex quodam animali: generatur enim in natura hoc ex hoc per se sicut quoddam animal ex quodam animali, et per consequens animal ex animali. Non autem intelligimus hoc effective, sicut asinus generat asinum sibi similem in specie: sed potius materialiter, sicut si canis generetur ex equo per viam putrefactionis, vel alio modo secundum materiam : tunc enim canis non fiet tantum ex quodam animali sed universaliter dicendo, canis qui est animal generatur ex animali materialiter : et ita videtur id quod est animal generari ex animali. Et ita ulterius videbitur ens generari ex ente, et simile a simili. Sed solvitur hoc, quia cum dicitur canis qui est animal generari, non generatur in
Nos autem etiam cum ipsis concedimus nihil fieri secundum naturam ex eo quod simpliciter nihil est et nihil supponit vel relinquit : tamen nihil prohibet aliquid fieri ex eo quod per accidens non est : fit enim aliquid ex privatione quae quidem privatio per se non est : et quod fit ex ea, fit ex eo quod non est, et non ex eo quod est. Licet autem privatio sit omnino non ens in quantum est privatio, relinquit tamen, ut supra diximus, subjectum cum aptitudine : sed neutrum illorum est aliquid privationis in quantum privatio. Et ideo quod fit ex materia immixta privationi, fit ex eo quod per se est, et non per accidens est : quia non est, in quantum immixtum piva-
<--- Page Split --->
quantum canis et animal, sed in quantum est non canis et non animal, et ita per accidens generatur canis et animal : in quantum enim non canem vel non animal esse secundum privationem.
Possumus autem et aliter dicere. Sumamus enim quatuor propositiones, ita quod duæ sint similes aliis duabus, et dicamus esse quidem unam, id quod est simpliciter et absolute est animal, generari ex eo quod simpliciter et absolute est animal, et id quod simpliciter et absolute est. Nam animal generari ex eo quod simpliciter et absolute est non animal, est id quod simpliciter et absolute est ens, generari ex eo quod simpliciter et absolute est ens : et id quod est simpliciter et absolute non ens, generari ex eo quod simpliciter et absolute est non ens. Constat enim, quod primæ duæ ambæ falsæ sunt : quia id quod est absolute et simpliciter animal, non generatur, sed est jam. Similiter id quod simpliciter et absolute est non animal, eo quod nihil est, non generatur. Ergo et secundæ duæ, quæ sunt illis per omnia similes, falsæ sunt. Sunt autem etiam illæ falsæ quæ sic proponuntur, ut dicatur quod id quod est absolute et simpliciter animal, generetur ex eo quod simpliciter et absolute est non animal : quia sic aliquid quod actu est, generatur ex nihilo : et hæc simpliciter est falsa, id quod simpliciter et absolute est non animal, generatur ex eo quod simpliciter et absolute est animal : quia sic id quod nihil est. generaretur ex eo quod actu et simpliciter est. Et similes illis in ente sunt, sicut istæ, id quod simpliciter est, generatur ex non ente simpliciter.
Alias autem accipimus veras quatuor propositiones, quarum duæ sunt hæ : quoddam animal, hoc est, secundum quod animal fit ex quodam sive secundum quod non animali : et quoddam sive secundum quod non animal, fit ex quodam sive secundum quod non animali : et quoddam animal fit ex quodam animali, et quoddam animal fit ex quodam non
animal : hæ enim sunt omnes veræ : quia canis secundum quod est animal, quamdiu est in semine, et secundum quod non est animal,fit ex materia equi, quæ materia secundum quod est animal, et secundum quod non animal. Similiter quoddam ens fit ex quodam ente, et quoddam non ens fit ex quodam non ente, et quoddam non ens ex quodam ente. Et est per omnia simile judicium de omnibus istis, ita quod cum dicitur quoddam ens vel quoddam animal, accipiatur pro eo quod est secundum quod ens, et secundum quod animal : talis enim modus loquendi est Aristotelis, et ideo nos utimur ipso : si enim aliquid debeat fieri animal per se et non per accidens secundum viam generationis, oportet quod ipsum fiat ex non animali.
Similiter si fiat aliquid quod est, nec fit ex eo quod omnino non est, nec ex eo quod omnino est, sed ex eo quod aliquo modo est et aliquo modo non est : diximus enim supra, quod significetur quando dicitur aliquid fieri ex eo quod non est : hoc enim significat quod fit ex eo in quantum non est. Amplius autem cum dicimus aliquid fieri ex eo quod non est, non removemus ab ipso propter hoc omne esse, nec removemus ab ipso omne non esse, sed intendimus quod ipsum quodammodo sit per materiam, et quodammodo non sit per privationem negantem actum essendi et relinquentem subjectum cum aptitudine ad essendum. Sic ergo patet una via solutionis dubitationum antiquorum Philosophorum per distinctionem ejus quod est et quod non est.
<--- Page Split --->
CAPUT XV
Declarans de secunda solutione defectus Antiquorum per distinctionem entis in potentia et actu, in quo est digressio declarans utrum forma est in potentia, et qualiter.
Est autem et alia via planior quam sit 78. ista, licet non per eadem verba respondeat defectibus Philosophorum : eo quod causa defectus eorum fuit ex hoc quod distinguere nesciverunt multiplicitatem entis et non entis simpliciter et secundum quid, sive per se et per accidens, quod idem valet secundum quod hic utimur ipso. Hæc autem via est, ut dicamus quod ens dividi in potentiam et actum : et hoc quidem magis habet determinari in nono libro primæ philosophiæ, ubi de potentia et actu habet inquiri. Dicimus autem quantum hic sufficit, quod nihil prohibet quodammodo ens et quodammodo non ens fieri ex quodammodo Quod est, fit ente et quodammodo non ente. Ens ex eo quo1 est potentia, enim quod est in potentia, non in actu, est ex eo quod non fit ex eo quod est potentia, et non acest actu. tus. Dicimus autem supra, quod cum dicitur ens in potentia, non intelligitur tantum subjectum, sed etiam potentia formalis quam reliquit privatio ex hoc quod reliquit formalem aptitudinem ad actum : et ita forma quae educitur 'de potentia, secundum sui essentiam est in materia potentia habituali, sed confusa et indeterminata, sicut supra explanavimus.
Et ideo gravis surgit quaestio de ea quomodo sit ab efficiente. Constat enim ad omnem generationem efficientem exigi causam quae conveniens sit formæ secun-
dum aliquid : quia si omnino esset contraria, potius moveret ad contrariam formam. Si enim tota forma dicatur esse in materia et educi ex ipsa, tunc videtur quod efficiens non movet ad formam, sed removet dispositiones contrarias a materia ut forma quae est in ipsa effulgeat : et sic forma jacens per actionem agentis de occulto egreditur ad apertum, et generatio erit alteratio, et non acceptio formæ substantialis. Et hoc quidem Opinio A xagoni dixit Anaxagoras, et multi moderni dicunt cum ipso, licet dicant per alium modum, in hoc quod non ponunt materiam omnium partes homogenias esse : propter quod ipse posuit unum tantum efficiens in natura, quod erat, ut dixit, intellectus agens et distinguens ea quae mixta erant. Si autem tota forma ponatur esse ab extra, tunc erit forma ab aliquo primo continente in se omnes formas : hoc autem non est nisi intelligentia quae vocatur dator formarum quaecumque sit illa. Et hoc quidam jam posuit Plato et multi alii moderni ponunt secum dicentes totum opus naturae non esse nisi præparationem materiae ad formam recipiendam, et datorem formarum esse intelligentiam, quae ex nihilo formali quod sit in materia inducit luce sua formas in materias 1.
Et siquidem istis objicitur, quod secundum eos opus naturae est violentum : quia violentum est, cujus principium effectivum extra est, et id quod vim patitur, nihil cooperatur. Secundum autem eos efficiens est dator formarum et est extra materiam, et nihil in materia potest formaliter cooperari ad formam. Dicunt isti quod non sequitur, quia aliquid in materia cooperatur, licet non formaliter sed dispositive alterando per actum potentiarum qualitatum.
Si autem objiciatur eis per hoc quod fuit communis conceptio omnium Philo-
<--- Page Split --->
mophorum, scilicet quod ex nihilo simpliciter nihil fit, forma autem secundum istos nihil sui esse vel essentiae praecedentis se habet in materia, et ita sit ex nihilo: quia constat quod non sit ex esmentia materia'. Dicunt isti diversimode ad hoc respondentes. Quosdam enim istorum invenimus concedentes, quod omnis forma sit ex nihilo, et fieri suum est crrari. Et videtur in plerisque Avicenna multum consentire huic opinioni, licet in veritate non consentiat, ubi loquitur de principiis corporis mobilis: quia ibi tria ponit esse principia. Alios autem istorum plus errantes invenimus et dicere, quod super unam essentiam communem quae est substantialitas, fiunt materia et forma, et habent naturam substantialitatis ante se: et secundum hoc differunt in esse materia et forma sub communi illa substantialitate: et ideo esset inconveniens per efficientem ex essentia materia formam produci absque eo quod privatio ponatur in materia quae sit inchoatio forma. Si autem quaeritur etiam ab illis, per quod materia subjiciatur motui ad hanc potius quam ad illam in generatione hujus vel istius: quia secundum eos quodlibet ex quolibet fieri debet, sicut album non plus ex nigro quam ex non nigro, ex quo privatio non ponitur unum principiorum. Dicunt isti quod hoc fit ex forma agentis, quae magis trahit ad unam formam quam ad aliam, praecipue cum ipse dator formarum moveat virtutes celestes et qualitates primas ad disponendum secundum exigentiam forma quam infundens intendit.
Si quis autem consideret subtiliter, tunc absque dubio ambae istae positiones sunt falsa est impossibiles: quod enim prima sit falsa, de facili patet: quia absque dubio sequitur quod generari sit alterari, et quod quodlibet sit quodlibet, licet non appareat, et quod homo et asi-
nus sint idem cum infinitis aliis, licet non appareant unum et idem: et ideo illa positio penitus est absurda. Et quod secunda sit falsa, sic probatur 1 : si enim forma est a datore formarum, tunc dator formarum producit forma essentiam, et sic actus dationis non est terminatus in esse compositi per se, sed in existentia forma. Similiter naturales actiones eorum quae transmutant materiam, non operatur esse compositi: ergo esse compositi nec fit per se a natura, neque a datore: ergo esse compositi nunquam fit nisi per accidens. Adhuc autem compositum non est unum secundum hanc opinionem, quia unitas compositi non est ab essentia forma: quia si esset ab illa, cum in eo sit etiam essentia materia, compositum esset duo et non unum, sed esse compositi non est: quia unio forma cum materia non est nisi per accidens, et non ex intentione alicujus agentis: ergo compositum non est unum nisi per accidens. Amplius duorum agentium non est idem terminus: sed in composito isto generato sunt duo agentia non conjuncta: dator enim agit formam, et qualitates naturales praeparant materiam: ergo non est unus terminus utriusque, sed duo: et sic compositum non est unum, sed duo. Adhuc autem si dator est extra materiam, tunc forma dationis non informat qualitates materiam transmutantes: ergo non agit caliditas nisi in viriute ignis: ergo dissolvit tantum, et non agit proportionaliter ad aliquam complexionem vel formam nisi ad formam ignis tantum: ergo materia nunquam disponitur ad formam hominis vel asini vel complexionati, quod falsum est.
Propter hoc et his similia plura quae in prima philosophia determinari habent, dicimus secundum Peripateticorum perfectam sententiam, quod forma et est in materia per essentiam confusam, ut di-
1 Istam instantiam adducit Commentator cum. 31 VII Metaphys. 2 Vide pro impugnatione istus secu ndae pos-
<--- Page Split --->
ximus, et ipsa est eadem numero extra per virtutem formativam immissam in materiam, quam tangit agens aut mediate aut immediate. Mediate quidem, sicut movet orbis inferiora per aerem et ignem. Immediate autem, sicut semen masculi movet sanguinem et semen femineum immixtum in ipso sicut coagulum immixtum laci. Nec intendo dicere quod formae pars sit ab intus, et pars ab extra, sed tota est ab intus et tota est ab extra secundum esse diversum : quia secundum esse confusum tota est intus, et secundum esse in actu tota est ab extra.
Adhuc autem observandum, quod ex quo ponimus formam totam esse intus in materia, non possumus dicere, quod agens agat ad producendum essentiam formae, quia illa jam est : sed agit ad esse formae, quia licet sit esse formae si esse causat, non tamen est esse compositi sicut ejus quod est : et ita actus agentis terminatur super compositum, et non super simplicem essentiam formae vel materiae. Impossibile enim videtur secundum intellectum, quod actus alicujus agentis secundum naturam terminetur in simplici, sicut etiam est videre in corporibus artium, quae omnia in compositis sicut in domo et idolo terminantur.
Tali autem retenta veritate Peripateticorum, oportet tria supponi principia mobili corpori, eo quod materia secundum se nullo modo potest subjici motui ad formam unam vel aliam, sicut supra ostendimus : si enim ipsa secundum se esset subjectum motus, cum sua essentia non sit fluens in motum, non esset aliquid fluens ab uno termino motus ad alium, et sic non esset motus, oportet quod ipsa immixta sit privationi : et cum ipsa sit unum subjectum, sicut saepe ostendimus, et sic ipsa efficitur subjectum motus, amplius cum omnis motus sit propter indignetiam, sicut credunt Peripatetici, indignetia autem nulla sit ejus quod non est natum inesse, oportet quod in mate-
ria sit natum inesse id ad quod movetur : non autem est natum inesse nisi propter privationem : ergo oportet materiam immixtam esse privationi, quae subjicitur motui et mutationi. Id autem habetur per verbum Aristotelis in libro Ethice, ubi dicit quod omnis motus est propter malitiam, et nos ostensuri sumus quoniam malitia est ex privatione sola.
Sciendum autem quod licet omnis forma sit in potentia habituali materiae, tamen hoc significatum non dicitur esse in potentia in aliquo, nisi per motorem unum secundum formam naturae vel artis possit educi de ipso : cum enim dicitur hoc, sicut homo est in potentia in illo sicut in spermate, intelligitur potius esse inclinata et disposita ad hoc et non ad aliud : propter quod non exigitur nisi motor unius formae naturalis vel artis, quod educat ipsum ad actum, sicut domus in potentia est in lignis et lapidibus, et homo in potentia in semine, et cuprum in potentia in argento vivo permixto cum sulphure adurente : tamen aliqua dicuntur res esse in potentiis remotioribus.
His ergo sic concessis, patet quod vere dicimus solvi per istam distinctionem defectus antiquorum Philosophorum, per quos coacti per ignorantiam removerunt quaedam dictorum principiorum : quia privationem removentes etiam formam tandem removerunt : et ideo in tantum, sicut diximus, destiterunt a via recta principiorum in generationem et corruptionem et universaliter in omnem mutationem : haec enim potentia quae dicta est, quae est potens in omnium naturam quando privationi est permixta, solvit omnem eorum ignorantiam.
<--- Page Split --->
CAPUT XVI.
Qualiter omnes defecerunt in positione principiorum trinitatis, et qualis sit intellectus de rerum principiis, materia, et forma, et privatione, quae sunt tria.
Hanc autem naturam quae subjicitur motuti, et alii plures Philosophi tetigerunt, sed non sufficienter : quia privatiomenti materiae permixtam non viderunt, neque distinxerunt a materia. Illi enim propter Parmenidis argumentationem quam veram esse crediderunt, et de necrissitate concludere confessi sunt, quod id quod simpliciter est, fit ex eo quod simpliciter non est : quia Parmenides sic arguit, ut supra diximus : omne quod est, vere est : ergo quidquid est praeter id quod vere est, non est : sed id quod vere est, est substantia existens in actu : ergo omne id quod est praeter id quod vere est, actu non est. Adhuc autem omne quod est, unum est : ergo quidquid est praeter unum, est non ens : cum erzo materia nec vere sit, nec vere una sit, eo quod non habeat formam, concesserunt quod id ex quo sit generatio est simpliciter non ens : et sic ens fit ex simpliciter non ente. Et hoc est unum inconveniens in quod inciderunt, quia nescierunt distinguere qualiter materia est ex se, sed ex privatione non est, et ita per accidens non est : tamen per se fit hoc modo, quia materia gratia sui esse debetur, et gratia privationis debetur sibi non esse.
Unde isti fuerunt Platonici qui in hoc cum Parmenide concordaverunt, quod reputabant argumentationem suam concludere : sed in hoc discordabant, quia
conclusionem suam non dicebant esse ad inconveniens ductivam : volebat enim ulterius habere Parmenides, quod generatio nihil est, cum ens non possit fieri ex non ente. Et hoc Platonici non receperunt dicentes non esse inconveniens ens fieri ex non ente simpliciter.Cumenim in praecedenti capitulo omnes dicti non posuerunt aliquid formae esse in materia, per hoc quod negaverunt privationem, oportuit eos concedere quod forma sit ex non ente simpliciter, aut produceretur ex essentia materiae. Constat autem inconveniens esse ipsam produci ex substantia : et ideo alterum concesserunt, quod scilicet fit ex nihilo : et hoc modo dixerunt id quod simpliciter est secundum formam, fieri ex eo quod simpliciter non est secundum formam : unde postquam ignoraverunt distinctionem privationis et materiae, inciderunt in aliud inconveniens : viderunt enim quod materia permixta non enti, est una numero : et putabant ad hoc sequi quod esset potentia et virtute una : et hoc quidem bene sequitur, si cum dicitur materia permixta non enti, esse negationem. Ita quod cum dicitur, non ens, negatur absolute ens, et nihil relinquatur : quia tunc illud non ens in materia non relinquit aliquam potentiam habitualem ad formam sicut facit privatio : et tunc non haberet materia nisi potentiam propriam quae est alicujus componentiam cum forma. Sed hoc non est verum, quia cum dicitur materia non ens, non ens est privativum : et ideo privatio relinquit formalem aptitudinem ad formam : et ita licet sit una numero cum materia, non tamen est una et eadem potentialiter, sed addit supra potentiam quae materia potest esse subjectum formae, potentiam habitualem : propter quod altera est specie a materia et potentia, altera a potentia materiae : plurinum ergo differt dicere mixtam privationi esse unam numero, et dicere ipsam esse unam potentia et virtute. Nos enim dicimus materiam et privationem esse alteram secundum potentiam et virtutem,
<--- Page Split --->
licet numero sit una. Differentia autem materia et privationis cognoscitur in hoc quod materia de se habet esse, et quod non esse accidit ei ex privatione in quantum est immixta privationi: privatio autem in quantum privatio de se vel per se non est, eo quod de se habet non esse: quia tamen dicit non esse etiam privatio aptitudinem in subjecto relinquit, tamen nomen imponitur ei in quantum dicit non esse actu, et ideo de se habet non esse. Et tamen in quantum relinquit aptitudinem, est principium, sicut saepe diximus.
ponere, quia non vidit qualiter materia miscetur. In omne autem generabilium natura subjecta mixta est privatio, et cujus naturae non est privatio mixta, illud non habet materiam : dicitur a multis auctoritatibus : propter quod secundum hunc modum corpora cœelestia multi materiam dicunt non habere. Haec enim privatio mixta materia, facit ipsa transmutari ad invicem et esse generalia et corruptibilia.
Altera autem differentia materia et Secundum fereent privationis est, quia materia quae est natura subjecta causa est compositi cum forma, et eorum quae fiunt, sicut mater filiorum est causa, eo quod ministrat eis substantiam qua substant. Sed privatio quae est altera pars contrarietatis multoties imaginabitur potius esse ad maleficium et destructionem eorum quae fiunt, si aliquis protendit intellectum in eam in quantum est privatio distincta a materia: quia tunc videtur ipsa causa esse quare entia corrumpuntur et non sunt neque permanent. Cum enim inest privatio secundum actum privat esse generabilium. Et si quis inspicit eam prout ipsa importat in nomine quamdam negationem, potius videtur ea esse destructiva substantiae generabilium, quam sit principium naturale eorum quae fiunt. Et haec fuit etiam causa quare latuit Antiquos, quod privatio sit unum principiorum : quia scilicet protenderunt intellectum in eam secundum quod est negatio quaedam, et non prout relinquit aptitudinem in subjecto : unde dicebant ipsam non esse penitus et esse extra omne quod est natura, propter Parmenidis rationem quam supra exposuimus.
Nos autem aliam differentiam adhuc Text, et 81, ponimus materia et privationis. Cum Teritia d rentu enim forma sit quoddam divinum et optimum et appetibile, dicimus quod privatio est contraria ei et non materia : sed materia per hoc quod est immixta priva-
Sunt autem quidam aliter dicentes : quia dicunt id quod non est, esse materiam et non mixtam privationi, sed in qua est negatio universalis et totalis ipsius forme. Et ideo dicunt ipsam esse magnum et parvum, et hoc tripliciter Dicunt enim materiam esse aut aequaliter magnum et parvum, et ita quod materia est et unum et aliud, aut utrumque simul, aut utrumque divisim et seorsum, et unum dicunt esse forma. Et ideo quod dicunt duo quae sunt materialia et neutrum esse privatio, sed utrumque sine mixtura privationis est. Et ideo licet utrumque dicant esse principium, tamen trinitas quam ipsi ponunt, habet alium modum penitus a trinitate principiorum quam posuimus : quia licet quidam eorum pervenerint concordando nobiscum ad hoc quod unam dicant esse naturam subjectam, tamen dicunt quod illa natura una est non numero tantum, sed potentia et virtute et specie, quod nos non dicimus. Et si quis eorum dixerit materiam non esse unum, sed duo, sicut Plato qui dixit magnum et parvum : tamen ipse facit ista duo unam subjectam naturam potentia et specie. Ideo quia non ponit privationem : et ideo despexit et noluit ponere contraria formalia : quia licet poneret formam, tamen alterum contrariorum quod est privatio, despexit
<--- Page Split --->
tioni, nata est appetere ipsam formam quae est divinum et optimum. Si enim non esset privatio in materia, non esset nata appetere formam. Hoc autem sic probatur: aut appetit ipsam secundum quod est informata forma et existens in actu, aut secundum quod est in forma eadem quam appetit, aut in forma diversa et contraria illi. Si vero appetit eam secundum quod estin forma eadem illi quam appetit, hoc esse non potest: quia nihil appetit hoc quod habet, sed potius appetit ut salvetur in illo. Est autem potius appetitus materiae non ut salvetur, sed ut transmetutur in id quod appetit. Praeterea si materia appetit formam per formam eamdem quam appetit: ergo forma magis appetit: quia propter quod aliquid est tale, illud est magis tale: ergo forma appeteret seipsam, quod est inconveniens. Si autem appetit eam secundum quod est in contraria sive in diversa, quod idem est, eo quod diversitas causatur a contrarietate: tunc iterum contraria forma magis appetit eam: ergo cum contraria destruantur per contrarium, contingeret quod aliquid appeteret suam destructionem: et hoc praecipue accidit Platonicis, qui dicebant materiam esse informatam, et nihil in se habere privationis. Unde cum neque ipsa eadem species vel forma appetat se, cum sui non indigeat: neque contraria species appetat contrariam, eo quod se invicem contraria corrumpant: oportet quod inter hoc sit appetitus materiae, propter privationem immixtam sibi. Et ideo verissime dicendum est, quod nihil appetit aliud nisi per sinilitudinem incompletam quam habet ad ipsum: et ideo appetit compleri per transmutationem ad ipsum quod appetit: licet enim appetat salvati ens completum, tamen appetitus transmutationis non est nisi incompleti. Et ideo talis appetitus est materiae per mixturam privationis cum ipsa, formae habet inchoationem ad quam transmutari desiderat.
Si autem objiciens aliquis dicat, quod illud inconveniens quod dictum est de hoc
quod contrarium appetit contrarium, videtur sequi de privatione: si enim materia per privationem desiderat formam, tunc secundum praehabita privatio magis desiderat: cum ergo contraria sit priva- tio formae, contrarium desiderabit contrarium: et ita videtur desiderare suiipsius corruptionem. Dici mus ad hoc quod non sequitur. Nos enim supra ostendimus, quod privatio uno modo est contrarium, et secundum hoc est privatio actus et for- ma: sed alio modo est aptitudo in sub- jecto relicta ad formam, et sic principiat motum in materia, et hoc modo est appe- titus et desiderii causa. Haec autem omnia facile sciuntur per accidentia. Dicimus ergo secundum ea quae habita sunt, quod materia desiderat formam sicut femina masculum, et sicut turpe bonum, non enim est materia ex se habens turpitudi- nem, sed ex privatione sibi permixta: et sic accidit ei turpitudo et imperfectio feminae per id quod non est aliquid de essentia materiae et haec est privatio.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans dubitabilia de appetitu materiae et privationis rationibus et nominibus formae.
Est autem hic locus dubitationis de hoc quod dicendum est, materiam appetere formam. Cum enim appetitus vel desiderium sint animatorum anima sensibili vel rationabili, et materia non sit hujus animatum, videbitur forte alicui materiam non habere appetitum.
Adhuc cum materia duplex sit specie secundum quod est mixta sibi privatio, et privatio videatur esse causa malefi ci, videbitur forte privatio non esse causa desiderii vel appetitus materiae.
Adhuc quaeritur, utrum forma desideret materiam ? quoniam non est nisi in
<--- Page Split --->
materia : et ita cum omnia desiderent esse, videbitur forte et forma desiderare esse in materia.
Adhuc autem cum privatio per se non sit, sicut dictum est, et quod per se non est, neque principium neque causa desiderii est, videbitur forte privatio non esse unum principiorum, neque causa desiderii in materia.
Adhuc autem quaeritur, utrum privatio per se sit principium ? videtur enim hoc ex hoc quod ipsa est alterum contrariorum. Et ideo sicut forma per se principium est, ita et privatio : ergo videtur falsum esse quidquid dictum est de hoc quod ipsa et unum numero cum materia et non sine ipsa, licet specie differat ab ipsa. Adhuc autem sicut materia generabilium non separatur a privatione, ita non separatur a forma : ergo sicut materia est unum numero cum privatione, ita est unum numero cum forma : ergo principia non sunt duo numero, sed unum, et tria secundum speciem et virtutem sive potentiam.
Amplius quidem, quod forma dicta est esse divinum et optimum et appetibile, cum sufficere videatur unum nominum istorum. Adhuc autem nominatur forma et species et ratio et idea et paradigma et imago : et quaeritur differentia nominum istorum.
Adhuc autem cum ipsa sit divinum et optimum, et in veritate appetibile, non videtur esse perversus appetitus in ipsam : ergo ex materia non provenit error, nec ex appetitu ejus quem causat privatio in ipsa, nec ex forma provenit : ergo videtur quod nulla sit causa erroris et perversitatis in natura : unde ergo provenit error et perversitas ? Constat enim quod non provenit ex prima causa, quia illa est causa ordinis in omnibus et boni : et ea quae sunt ab ipsa, non participant nisi bonum et ordinem.
Ad omnia haec non est difficile solvere : sed de primo minus perfectam Averroes dat solutionem, diecus quod duplex est appetitus, scilicet naturalis, sicut in
plantis : et animalis, sicut in animalibus : et quia appetitus materiae sit naturalis. Hoc enim non sufficit, quia et plantae partem habent animae, materia autem nullam. Adhuc autem plantarum appetitus non est ad hoc quod transmutetur ad formam quamdam, sed potius ut conserventur in specie in qua sunt : sed materia appetitus est ut transmutetur in forma quam non habet secundum actum.
Dicendum igitur est quod omne mobile totus subi lissima ut a primo motore movetur a causa prima quae per intellectum movet. Et intendit per motum moveri in aliquid quod est esse divinum per modum per quem potest aliquo modo assimilari. Et ideo appetitus intellectualis est, quo appetit materia similari primo in esse divino. Sed appetitus ille cum dicitur esse materiae, duplex est locutio : potest enim materiae esse sicut subjecti : et hoc modo materia non habet appetitum : et potest esse sicut moti a motore, qui habet appetitum a quo procedens motus est actus mobilis : et sic materia habet appetitum, et hoc modo praeordinat sibi finem in quem directe movetur : quia hoc modo dictum est ab Aristotele quod opus naturae opus est intelligentiae. Cum enim materia jam habeat inchoationem esse divini in scipsa recipiens actum motoris, desiderat conformari plenius quantum est ei possibile primo : et quia non potest nisi per motum, ideo desiderat transmutari.
Quod autem dicitur privatio causa esse malefi ci et non desiderii, dicendum quod hoc fefellit Platonem ut diceret privationem non esse principium et non esse causam desiderii : protendebat enim Plato intellectum in privationem secundum quod privatio est, et non in hoc quod relinquit in subjecto. Et cum ipsa secundum hoc quod privatio est, privet formam, et sic causa non esse, credebat ipse quod magis impediret esse et generationem, quam esset principium ad esse et generationem : si autem contraxisset intellectum subtiliter recolligendo ea omnia quae sunt privationis, invenisset quod
<--- Page Split --->
per aptitudinem formalem quam in subjecto relinquit, causa esse desiderii et transmutationis materiae.
Licet autem sic dicatur quod materia desideret formam et causa desiderii sit privatio, tamen absurde dicitur forma appicere materiam vel esse in materia : quia forma in se essentia quaedam est simplex et divina et optima, et per esse quod habet in materia, efficitur materialis et corruptibilis : et ideo si appeteret hoc, appeteret ignobilitate seipsam. Adhuc autem non est desiderium nisi ad duo, scilicet ut continuetur esse, et hoc est desiderium rei perfectae : et ut transmutatio fiat ad esse, et hoc est desiderium rei imperfectae. Neutrum autem duorum formae potest convenire, sicut per se patet : quia continuari non desiderat nisi quod indiget continuatione : hoc autem est corruptibile per seipsum, et hoc non est forma, quae non nisi per accidens est corruptibilis et non per suam essentiam. Quod autem transmutetur ipsa, non desiderat : quia nunquam transmutatur : sed transmutatio imperfecti est ad ipsam.
Licet etiam privatio dicta sit per se non esse, non tamen est dictum ipsam nihil esse. Cum enim dicitur per se non esse, intelligitur ita quod de se habeat non esse: sed ex eo quod relinquit in sub-jecto, habet esse secundum quid, et quod hoc est principium et causa desidviii, sicut nos supra explanavimus. Ad hoc autem quod quaeritur, qualiter et quando ipsa dicatur unum numero cum materia, saepius supra est assignata ratio perfecta : nulla enim causa hujus est alia, nisi quia cum principium motus sit duplex, scilicet ex quo est motus, et in quod: ex quo autem sicut materia et sicut privatio non potest esse materia ex qua lit motus, nisi sit mixta privationi per quam efficitur subjectum motus : quia nisi hoc esset, destrueretur motus, propter hoc quod non esset ibi aliquid ens fluens de potentia ad actum : et ideo materia est unum numero principium mo-
tus cum privatione, nec sine ipsa nunquam principium esse posset. Est tamen potentia et specie a privatione differens, quoniam alia ratio est subjecti et alia formae quae est in subjecto. Quod autem quidem dixerunt et scripserunt de hoc, scilicet quod ideo dicitur una numero cum privatione, quia privatio secundum nihil addit ei, abusio est et falsum : quia secundum quod privatio etiam specie non differt a materia. Aliud autem est de forma, quia illa per se habet rationem principii, cum ipsa sit in quam dirigitur intentio moventis et appetitus materiae quae mixta est privationi, et non confert materiae rationem principii ad motum : et hoc modo materia est unum numero principium cum privatione, et non una numero essentia. Et quia sunt duae essentie, ideo est utriusque ratio et virtus sive potentia divisa.
Nomina autem formae varia sunt in 1posita forcommuni secundum duos modos, scilicet ma sunt dusecundum quod ipsa est finis motus, et secundum quod ipsa est dans esse rei formatae. Secundum quod enim ipsa est finis motus, sic dicta est esse divinum et optimum et appetibile. Secundum autem quod est dans esse, sic habet alia nomina. Diversificantur autem nomina prima secundum intentionem ejus quod movetur ad ipsam. Potest enim forma accipi secundum quod est finis intentionis, secundum quod est finis appetitus per intentionem directi: et siquidem ipsa est finis intentionis, hoc est dupliciter, scilicet secundum relationem ad primam causam cui in esse quodammodo se assimilat quantum potest, et sic est divinum. Et secundum quod est finis motus absolute, sic dicitur esse optimum: quia bonum est per se finis ejus quod movetur ad ipsum. Secundum autem quod quietat appetitum imperfecti, sic est appetibile quoddam. Forma autem dicitur, eo quod distinguit et informat informitatem materiae. Et species secundum quod est dans esse et cognitionem rei. Et ratio secundum quod ab ea sumitur vera rei diffinitio.
<--- Page Split --->
Idea autem dicitur et paradigma et imago secundum quod procedit ab exemplari suo quod habet in causa prima. Omnis enim forma quae per esse est in materia, prius fuit in motore primo : propter quod etiam ipse dicitur a Platone mundus archetypus : propter quod dictum Boetii est vorum, cum dicit : Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse, similique imagine formans 1. Si ergo consideretur forma in exemplari primo, dicitur idea. Si autem consideretur ratio forma ad quam omnis forma fit in materia illa, dicitur paradigma. Sicut enim lignum sotularis ad calceum se habet, quod ad ipsum fit omnis calceus, ita se habet ratio forma e ad formas qua sunt in materia. Et ideo in ista ratione dicitur forma paradigma. Imago autem dicitur illa qua traducta est in materiam qua imitatur illam, ut dicit Boctius. Et sic patet ratio nominum.
Causa autem perversitatis in natura et erroris in motibus proportionaliter est una et eadem, et non est effectiva, sicut et error non est res effecta, sed est defectiva, scilicet corruptio vel impedimentun alicujus principiorum quae exiguntur ad hoc quod res fiat. Provenit autem hoc ex longe distare a prima causa : quae enim longe distant, plus habent potentiae, et facilius impediuntur ab effectu. Et de his dicemus in libro sequenti hujus scientiae.
CAPUT XVIII.
De hoc quod materia est ingentia et incorruptibilis, et privatio corruptibilis, et de terminatione primi libri.
privatio per se corrumpitur in ipsa : et ideo materia mixta privationi, privatio dicitur generari et corrumpi, et materia non generari neque corrumpi : materia enim secundum id quod est in aliquo ut in subjecto est, corrumpitur : quia id quod est in ipsa, scilicet privatio, per se corrumpitur eo modo quo supra diximus. Sed tamen potentia materia quae est potentia subjecti, non corrumpitur : quia hoc modo manet et sub privatione et sub forma. Et ideo necesse est materiam esse et incorruptibilem et ingenitam. Si enim generari detur : tunc oportet secundum praedicta documenta, quod generationi qua generatur materia, aliquid subjiciatur. Quod autem subjicitur generationi materia, prius est generatione, cum sit principium ejus : sed subjectum primum generationis est materia : ergo materia est ante generationem materia : quod est inconveniens : ergo per generationem non ccepit esse : ergo ipsa est ingenita.
Est autem et incorruptibilis, quia si corrumpitur, oportet quod in aliquid et non in nihil secundum naturam corrumpatur : omne autem quod corrumpitur, resolvitur ultimo in materiam. In quod autem ultimum corruptibile resolvitur, illud non 'resolvitur ad aliud. Ergo illud manet : ergo materia manet postquam corrupta est : et hoc est inconveniens : ergo materia est incorruptibilis per se : ergo quod corrumpitur in materia, est privatio, et ipsa manet incorrupta : et cum materia acquirit formam aliam, acquirit tunc privationem ad formam aliam : et haec est causa corruptionis in ipsa : et sic semper materia propter mixtionem sui cum privatione, transmutabilis est secundum formas.
Tract. ei com. Est autem adhuc una differentia priva- 82. Quarta diftionis et materiae, quia in motu materia terentia. non corrumpitur, neque generatur, sed
Quia autem nos modo sufficienter loText. et com 83. cuti sumus de principio quod est materia, et de privatione, ideo debemus loqui
<--- Page Split --->
de principio quod dicitur secundum speciem et formam. Nos autem non habemus hic inquirere, utrum species sit unius generis vel diversorum : quia hoc habet in Metaphysica inquiri, ubi dividentur species in separatas et non separatas : unde utrum species sit una vel plures et quot sint separatae forma, opus est determinare per certitudinem in prima philosophia. Deponatur ergo in illud tempus quo loquemur de prima philosophia. Sed de physicis speciebus qua corruptibiles sunt secundum esse quod habent in materia physica, loquemur in sequenti libro, cum demonstrabimus ea qua posterius sunt in scientia ista.
Scias enim quod compositum esse compositum ex materia et forma accipit physicus a metaphysico, sicut dicit Avicenna, et non reprehendit bene eum de hoc Averroes, cum sua reprehensio non careat reprehensione. Compositio enim dupliciter consideratur, scilicet in his qua e componunt, quae sunt tantum per suas essentias principia compositi, et hoc considerat metaphysicus qui considerat formam et materiam secundum quod sunt principia substantiae : et hoc modo dicit Avicenna, quod physicus a metaphysico accipit compositum esse compositum ex forma et materia. Possunt autem principia compositi accipi eo modo quo veniunt ad compositionem qua est in fieri et generari compositum. Et hoc modo compositionis sunt principia per motum principia compositi : et cum compositio talis non fiat nisi per motum, consideret physicus hoc modo principia compositionis non accipiens ea a metaphysico : et ideo Avicenna non est reprehensibilis qui primo modo dixit physicum accipere principia compositi a primo philosopho.
Est autem et alia reprehensio, qua reprehendit Averroes contra Avicennam, minus congrua. Dicit enim Avicenna verum cum dicit non idem esse quaesitum in aliqua scientia et suppositum, Deum autem et substantias sive formas separatas esse quaesitas in prima philosophia, et ideo non vere suppositas in ipsa, et ideo non esse subjectum primae philosophiae : quod nescio quare reprehendit Averroes, cum ipsum sit necessarium quod dicit Avicenna : scimus enim quoniam ens est subjectum primae philosophiae, et divisiones et passiones entis esse, quae in prima philosophia tractantur, scilicet per se et per accidens, et per potentiam et actum, et unum et multa, et separatum et non separatum. Et cum separatum sit differentia et passio entis, non potest esse subjectum. Et cum dicitur, quod metaphysicus est de separatis, non intelligitur hoc modo de separatis sicut intelligentiae sunt separatae, sed intelligitur de his quae separata sunt per diffinitionem et esse : haec autem sunt quae in quidditatibus simplicibus considerantur, sicut diximus in istius libri procemio.
Sed quia de his in scientia divina speculabimur, hic dimittantur : forma enim quas hic tractabimus, erunt in diffinitionibus suis concipientes materiam privationi mixtam, et ideo corruptibiles, ut diximus.
Ostendimus ergo quia principia sunt, Text. et com. 83. et diximus quot sunt specie et potentia, et quae sunt numero : sed quia illa sunt principia motus et mobilis potius quam entis physici, ideo iterum ordinemus aliud libri principium, in quo loquemur de his quae sunt principia entis physici.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE NATURA.
CAPUT I.
I: t est digressio declarans quæ sit libri intentio, et quis dicendorum ordo, et qualiter hic intendatur de natura.
Cum nos in toto hoc negotio, quod de physico auditu intitulatur, intendamus perscrutari de principiis et causis et elementis physicorum corporum, sicut a principio libri dictum est, et nos jam in praecedenti libro expediverimus nos de principiis mobilis secundum quod est nobile exiens de potentia ad actum, oportet nos hic loqui de natura et causis
naturalibus, antequam nos loquamur de motu et consequentibus motum : quoniam natura principium intrinsecum est omnium eorum quae naturalia sunt, et convenit cum physicis principiis in hoc quod ipsa est principium motus in re mobili. Tractandum autem prius erit de natura antequam tractemus de causis : quia natura ambit plures causas. Continet enim tam materialem quam formalem : et ideo oportet ipsam primo describere, et postea de causis agere sigillatim : licet enim causa et principium in deseriptione naturae ponantur, tamen causa et principium secundum specialem intentionem suam non describit eam 1. Et de t causis secundum quoddam physicum genus causarum agit physicus, et non secundum communem intentionem genera-
<--- Page Split --->
lem secundum quam primus Philosophus de causis considerat : et ideo tractatus de natura praecedet tractatum de causis physicis de quibus solis speculatur naturalis.
Cum autem natura multipliciter sit dicta, sicut infra ostendemus, nos non agemus hic de natura nisi quae est principium motus active vel passive in re mobili, et solam illius naturae multiplicitatem infra determinavimus, omnem aliam naturae diversitatem reservantes usque ad scientiam divinam, in cujus quinto libro largius naturam considerabimus, et largius per plura dividemus. Hoc solum autem hic dicimus, quod cum Boetius dicat naturam quatuor modis dici, nos non intendimus nisi de natura quae uno istorum dicitur quatuor modorum.
Natura ex intentione Boetii decitur quatuor modus.
rerum quae cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac enim diffinitione naturae et accidentis et substantiae continentur : haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum autem est quoquo modo : quoniam Deus et materia prima integre perfectoque intellectu intelligi non possunt : aliquo tamen modo intelliguntur, quia privatione caeterorum capiuntur. Idcirco vero dictum est, quae cum sint : quoniam et ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam : neque enim quod sit aliquid, sed potius non esse significat. Hoc autem modo natura dicitur de omnibus rebus. Si autem strictius sumatur natura ut de solis substantiis dicatur, talem dat Boctius diffinitionem naturae, quod natura est vel quod facere vel quod pati possit : pati quidem ac facere possunt tam corporales quam incorporales substantiae, ut corpora et animae. Anima enim in corpore et a corpore et facit et patitur. Faciunt vero tantum Deus et caetera divina. Si autem naturae nomen specialius accipiatur, erit natura conveniens corporibus quae est in eis principium et causa motus per se et non secundum accidens, sicut infra ostendemus.
Quarto etiam modo dicitur natura specifica differentia, qua unam rem naturae dicimus differre ab alia, et dicimus quod alia est natura argenti, et alia auri, et alia angeli, et alia animae. Cum sic ergo natura multipliciter dicatur, intendimus hic loqui de natura secundum tertiam significationem ipsius. In illo enim modo principium est motus physici corporis : et nos (ut saepe diximus) hic intendimus de principiis motus physici. Ponemus igitur nostram super hoc investigationem, quid sit in physicis corporibus quod natura vocatur.
CAPUT II.
Qualiter differunt naturalia ab his quae fiunt ab aliis causis.
Dicamus igitur quod omnia quae sunt Text et com vel fiunt, quaedam fiunt a natura, et quaedam fiunt propter alias causas. A natura autem fiunt omnia animalia et partes animalum, et plantae cum partibus suis, et materialia et corpora simplicia quae vocantur elementa, et sunt tria, scilicet ignis, et aer, et aqua : haec enim et hujusmodi quae sunt similia istis, dicimus esse et fieri a natura. Omnia autem talia videntur statim habere differentiam ad ea quae non sunt a natura, in hoc quod omnia habent quamdam virtutem in seipsis sive vim, quae est principium motus et status sive quietis, aut secundum locum, aut secundum augmentum et decrementum, aut secundum alterationem, aut secundum plures motus simul.
Sunt autem non naturalia a quibus Text et com. 2. ista differunt multiplicia. Quaedam enim nullum habent principium motus aut quietis alicujus in seipsis, quod in suo nomine importetur. Sunt autem omnia
<--- Page Split --->
talia artis apotelesmata sive opera, ut lectus, et indumentum, et quæcumque talia sunt alterius generis a naturalibus existentia, quæ nomine suo in quodam alio genere praedicamenti ponuntur, quam sicut ex nomine materiae vel formae naturalis quæ est in ipsis, sicut lectus est in genere figurae cujusdam, et domus, et cætera quæ fiunt arte incisionis et ædificativæ. Nullum enim talium secundum suum nomen habet aliquem modum motus innatum: lectus enim non descendit deorsum, neque quiescit deorsum, in quantum lectus est, sed in quantum lecto accidit lignum esse: quod quia plus terrae est, ideo motum et quietem terrae sequens, descendit et quiescit deorsum.
Sunt autem quædam naturalium habentia motum non a principio quod est natura : et ille motus est duobus modis. Aut enim uniformis, aut non uniformis. Et siquidem est non uniformis et a principio intrinseco, ipse erit vel ab anima sensibili movente, aut a voluntate rationalis et intellectualis substantiae, sicut sunt motus processivi multiformes in animalibus, et ad multa loca ante vel retro, et sursum et deorsum, et a dextris et a sinistris.
Sunt autem tales etiam motus alterationis in desideriis et tristitiis et gaudiis et delectationibus animalium aliquando. Istud autem principium diversi motus in animalibus in genere duplex est : aut enim est liberum, aut a natura quasi ex actu et in actum. Liberum quidem est, quod in se sui causa est in agendo et non agendo, sicut motus sunt liberi arbitrii et voluntatis rationabilis. Extra actum autem a natura est, quod in se non habet aliquid luminis intelligentiae, quod ipsum frenet, quominus omnes naturae impetus expleat, sicut sunt desideria et motus brutorum : non enim avertuntur a motibus suis nisi coacta timore verberum.
Si autem est motus uniformis, aut est unicus et continuus, aut nec unicus est illius principii, neque continuus. Si autem
est unicus et continuus, erit ipse secundum Peripatericorum sapientiam, motus intelligentiae in mobili quod est cœlum, qui unicus quidem et non interruptus est : quia est motus sapientis, qui motu uniformi et perpetuo consequitur similitudinem causæ suæ prime in causando : et ideo cœli motus non dicitur naturae motus, sed intelligentiae : quia si esset naturae motus, cœlum in loco suo non moveretur : eo quod nullum naturalium corporum movetur in loco suo : sed potius cum est extra ipsum, movetur ad ipsum, et quiescit in ipso. Hujus autem in libro de Cœlo et Mundo habemus ostendere rationes plures et perspectas.
Si autem est quidem uniformis, nec tamen unicus nec perpetuus, tunc absque dubio est ab anima: et hoc dupliciter: aut enim est cum cognitione, aut sine cognitione: et siquidem cum cognitione, tunc est sicut modus animalium ordinatus ad generationem: quia in illo movet et vegetabilis et sensibilis: et ideo omnia animalia eadem in specie, eodem modo coeunt, et eodem modo faciunt casas, nisi operentur ab intellectu practico quemadmodum homines. Unde licet anima sensibilis ad visa vel imaginata moveatur, tamen in naturalibus uno modo movetur, sicut in fame, et siti, et generatione, et omnibus ad illa ordinatis. Quodlibet enim illorum operum et sensibili et vegetabili perficitur: vel si sola sensibili perficitur, tunc primo movens et instigans est vegetabilis. Et ideo una hirundo sicut alia facit nidum, quia licet imaginatio moveatur ad facere nidum, non tamen movet secundum diversitatem imaginatarum specierum, sed ex una imagine quam natura ingerit, quæ est aptitudo loci ad ova fovenda et conservanda. Et hac de causa unus esurit sicut alius, quia licet cum sensu sit esuries, tamen cibi attractiva est vegetabilis. In omnibus autem his tanto est principium motivum magis uniforme, quanto plus elongatum fuerit a cognitione: unde quando principium motus sine cognitione est, tunc est
<--- Page Split --->
uniforme omnino, et non cognoscitur esse ab anima, nisi quia est unicum, sed agit multa, sicut anima vegetabilis nutrit et auget et generat, et omnia haec facit multiplici opere, licet omnia operetur de necessitate, sed non continue. Naturae autem motus est unicus, et ex necessitate, sine cognitione, sicut igni naturale est calefacere. Dico autem ex necessitate, supposito principio quod est natura et non simpliciter et semper.
Ex his igitur patet quod naturalia differunt ab artificialibus, quia habent principium sui motus innatum, quod non habent artificialia. Differunt autem a motibus animalium, quia natura movet immediate, et motum unicum : sed anima motus multos, et non immediate, sed mediantibus qualitatibus corporis. Anima enim non movet membra corporis, nisi prius laxetur calor in nervis et musculis motivis. Et similiter est de aliis qualitatibus corporis, quae exiguntur ad hoc quod corpus ab anima moveatur. Differt autem a motu intelligentiarum, quia natura non movet corpus in loco suo sicut facit intelligentia.
CAPUT III.
De diffinitione naturae, et quod sua diffinitio non est diffinitio, sed assignatio manifestior quam sit suum nomen.
Cum autem natura sit nomen dictum multipliciter, et conveniat pluribus per prius et posterius, sicut nos infra ostensuri sumus, dabimus talem naturae diffinitionem, quae per prius et posterius omnibus his de quibus natura dicitur, potest applicari : haec autem non erit vere diffinitio, sed erit assignatio et descriptio quae majoris est manifestationis, quam sit nomen : quoniam si diffinitio esset, oporteret quod nomen naturae his
de quibus dicitur, æque et non per prius et posterius conveniret : et hoc non est verum, sicut patebit inferius.
Dicamus igitur ex praehabitis, quod ex quo naturalia differunt ab artificialibus et violentis in hoc quod principium motus eorum est intra, et ab animatis in hoc quod natura est principium motus proximum, et ab accidentibus differunt per hoc quod ipsa est principium motus per se et non per accidens, quia natura est principium primum alicujus et causa movendi et quiescendi in quo est, per se et non secundum accidens. Hujus autem diffinitionis explanatio est, quia cum natura sit etiam privatio, quae quodammodo principiat motum secundum quod est pervia materia, sicut nos in praecedenti libro explanavimus, oportet quod natura ponatur in genere principii : privatio enim principium est, et non causa secundum veram causae rationem. Cum autem natura sit verissime forma, et forma vere sit causa, et similiter materia, oportet etiam quod natura sit in genere causae : et ideo dictum est quod natura est principium et causa. Amplius cum natura sit de genere virtutis et potentiae, quae semper sunt causa motus et transmutationis in aliud vel ex alio, oportet ,,uod et natura sit causa et principium motus. Cum autem omnis motus sit de contrario in contrarium, et quod de contrario movetur ad contrarium, necessario quiescit aliquando, ideo natura non potest esse causa infiniti, sed quandoque quies intercidit : et ideo natura est causa et principium movendi et quiescendi. Quia vero /ut dictum est) natura non omnium principium est, ideo dictum est quod causa est et principium alicujus. Et quia differt hoc principium ab artificialibus et violentis in hoc quod ipsum est intra, cum artificialia moveantur ab arte quae est extra ipsa, et eodem modo violenta, ideo d'ctum est quod est causa et principium motus alicujus et quietis etiam ejus, scilicet in quo est, et ita quod est intrinsecum sibi quod movet. Quia autem
<--- Page Split --->
anima movet, sed non proxime : quia licet anima vegetabilis moveat uno modo et quasi ex necessitate, tamen non movet proxime, sed per qualitates primas : et est anima quidem movens id in quo est non proxime, natura autem est movens proximum : ideo additum est, quod est movens primum, hoc est, proximum ex parte mobilis : licet non semper sit primum, ita quod ante ipsum non sit movens aliud. Movens enim ante quod non est aliud, non est natura, ut Peripatticis placuit, sed intelligentia ordinis superioris et primi, vel causa prima. Hoc autem quod additum est, per se et non secundum accidens, ideo dictum est, ut intelligatur movens illud essentiale motui, et motus essentialis mobili : unde quia natura movetur motu qui est essentialis, dictum est per se : sicut calidi motus est calefacere, et seminis motus est pullulare vel germinare. Et quia motus etiam essentialis debet inesse mobili a natura, ideo additum est, et non secundum accidens. Dico enim mobili inesse motum secundum accidens, qui est similis motui quo medicus dicitur sanari, cum ipse medicus sanat seipsum. Non enim sanatur in quantum habet medicinum in habitu, et est medicus, sed potius in quantum est aegrotus. Et ideo sanari accidit medico in quantum est medicus : licet ipse medicus agat in se sanitatem : quod per hoc ostenditur, quia aliquando dividuntur medicus et sanus, et unus est operans et movens secundum medicinam, alter autem sanatus ex aegrotatione. Similiter oportet esse opus naturae tale, quod sit essentiale virtuti quae natura est et dicitur, et non sit accidentale subjecto virtutis ejusdem.
Patet igitur ex praedictis, quod nullum artificialium operum principium suae factionis habet in se, nisi per accidens, sicut diximus de medico quisanat seipsum secundum medicinam quam habet in seipso : sed omnia artificialia ab aliis quam ab essentialibus principiis accipiunt virtutem factionis suae, et accipiunt eam
ab exteriori, nisi hoc contingat per accidens, ut diximus, sicut domus et alia quaecumque manu inciduntur vel fabricantur. Et si quaedam artificialium virtutem talem habent in seipsis, hanc tamen non habent secundum seipsa essentialiter, sed accidentaliter, sicut illa quae formam artis inducunt in seipsa, quando contingit idem esse artificem et artificiatum, ut diximus de medico qui sanat seipsum. Descriptio igitur naturae erit illa quae dicta est.
Oportet autem intelligere , quoniam naturae diffinitio a quibusdam reprehenditur injuste propter quatuor, quorum unum est, quod dicunt, quod natura est dictum ad aliquid , et cum respectu : unumquodque autem prius est in se consideratum, quam ad aliud comparatum : et ideo dicunt, quod diffiniri debuit natura secundum esse absolutum, et non prout ipsa est principium motus.
Secundum est quod dicunt, quod in multis est natura in quibusnon est principium movendi et quiescendi tantum, sicut in terra, praecipue in partibus terrae quae sunt propinquae centro. Et huic rationi addunt, quod impossibile est simul quid moveri et quiescere, cum opposita non conveniant eidem : et sic male dictum est secundum istos, quod natura sit principium et causa movendi et quiescendi.
Tertia causa reprehensionis istorum est, quod dicunt idem esse principium et causam : et ideo superfluum esse quod dicitur, quod natura est principium et causa movendi et quiescendi. Aut si principium dicatur notare causam efficientem, et causa alias causas, videbitur inconveniens quod additur alicujus esse principium, in quo est natura : quia causa efficiens non necessario est intranea, sed frequentius extra.
His reprehensionibus quartam connectunt dicentes, quoniam cum natura dicatur tam materia quam forma, et materia non sit causa motus et quietis, sed potius subjectum, videbitur quod non sit convertibilis diffinitio ista nisi de natura
<--- Page Split --->
dicta de forma, et non de materia. Sunt autem et aliae calumniae contra hanc diffinitionem a quibusdam objectae, de quibus propter facilitatem solutionis earum non est curandum.
Et respondendum est ad primum, quod licet id quod est natura, alia ratione dicatur forma vel materia, et alia natura : quoniam forma dicitur in quantum dat esse materiae et composito, et materia in quantum materia ex ipsa fit res : natura autem in quantum naturalium motuum et statuum est principium in eo quod habet naturam : tamen naturae nomen non imponitur nisi ab altero quod est principium motuum et statuum naturalium : et ideo naturae nomen non potuit sine respectu diffiniri : sed formae nomen forte absolute, sicut objiciunt, potest diffiniri.
Ad secundum autem Avicenna respondet, et videtur consentire Averroes, quod diffinitio intelligitur sic, quod natura divisim sit principium motus et quietis, hoc est, quod est principium motus, si motus inest rei naturali : et est principium quietis, si quiescat res naturalis : et tunc non habet locum objectio. Sed si quis subfiliter ea quae diximus consideret, videbit quod corpora superiora a natura non moventur. Non enim natura movet motum infinitum : tamen (sicut dicit Boetius) natura sic diffinita prout nos hic eam diffinimus, in solis sit corporibus, et nos infra secundum sententiam Aristotelis ostendemus, quod natura hoc modo dicta dicitur de forma et materia. Forma autem et materia non sunt principium motus infiniti : et ideo motus superiorum non est a natura, sed est a voluntate et intellectu motoris alicujus separati : propter quod etiam superiora in suis locis moventur : quod non faciunt aliqua corpora, quae a natura moventur : et ideo natura prout hic consideratur, in inferioribus est corporibus. Corpora enim superiora solum secundum ubi moventur, et hoc non a natura : et ideo forma eorum non est principium
alicujus motus in ipsis : quia non moventur aliquo motu, nisi motu locali qui in eis non est a natura, ut diximus. Alteratione autem, et augmento, vel diminutione, vel generatione, vel corruptione non moventur : et quia immobilia sunt talibus motibus, ideo nec quiescunt quietibus aliquibus naturalibus : quia non quiescit aliquid quiete naturali, nisi quod aptum natum est moveri : et ideo forma in eis nec est principium motus nec quietis : quapropter etiam in ipsis forma non est secundum naturae intentionem : et ideo natura secundum quod hic consideratur, non est in super cœelestibus.
Terra autem licet non moveatur, est tamen apta per naturam moveri si recedat a suo loco : et ideo quies ejus est in centro : in loco etiam suo movetur motu alterationis. Et si quis dicat quod nos possumus ponere, quod etiam cœelum sit extra locum suum : et ideo tunc ascendet et quiescet in loco suo quiete qua terminat motum suæ ascensionis. Dico quod nos non possumus hoc ponere, nisi per impossibile : et ideo positio non erit naturalis. Falso autem et impossibili posito, nihil est inconveniens dicere accidere falsum, et impossibile, quod est circa naturam. Patet igitur quod natura per prius secundum perfectam sui rationem in inferioribus est, in quibus est principium motus et quietis, sicut in explanatione diffinitionis est declaratum. Et quod dicunt quod impossibile est simul aliquid moveri et quiescere, Dicendum quod hoc verum est : sed tamen principium utriusque simul, scilicet motus et quietis, potest esse natura : quoniam ipsa per motum devenit ad quietem, et sic principiat unum per aliud : et ideo utriusque principium est simul, licet non eodem modo.
Ad tertiam autem reprehensionem paAd tenutet solutionem per antedicta in 'explanatione, quoniam principium in plus est quam causa : et oportet quod natura secundum quod est generale principium motus, in utroque ponatur genere. Sed
<--- Page Split --->
verum est, quod quando principium convertitur cum causa secundum supposita, differens tamen in nominis ratione, tunc ponitur pro causa efficiente, sicut diximus in primo libro.
Quarta autem reprehensio locum non habet, quia tam forma quam materia principium sunt motus : sed forma principium est effectivum secundum quod potentia activa diffinitur in quinto philosophiae primae, quod est principium primum transmutationis in aliud, quod est subjectum secundum quod est aliud : et materia est principium motus et quietis secundum rationem potentiae passivae sive virtutis receptivae passibiliter, secundum quod ibidem virtus passiva diffinitur, quod est principium transmutationis ex alio in seipsum secundum quod aliud. Patet igitur convenientem satis esse natura praegissnatam diffinitionem.
CAPUT IV.
De his quæ quasi per minorationem a natura dicuntur propter comparationem quam habent ad ipsam.
Hanc autem naturam habent omnia talia corpora quaecumque habent intrinsecus in seipsis in suis essentialibus hujusmodi principium motus et quietis. Sunt autem omnia talia substantia, et praecipue substantia prima quae dicitur substantia individua. Cujus probatio est, quia natura subjectum est secundum quod dicitur natura materia : et natura quae dicitur forma, est in subjecto, non quidem ut accidens, sed ut quaedam pars essentialis dans esse subjecto et composito : ergo cum tam subjectum sit substantia quam forma, et natura dicatur de his, natura erit substantia si proprie modo supra dicto accipiatur.
Debes autem scire quod id quod habet Documentunum. naturam, et substantia individua dicitur, ut res naturae et etiam suppositum nature aliquando vocatur, et vocatur substantia prima, et vocatur substantia. Dicitur autem individua substantia secundum quod est in eo collectio individuantium quae non possunt et alia reperiri : sic enim singulare est et incommutabile. Res autem naturae est, secundum quod est per naturam in toto esse speciei constitutum. Ratum autem ens est apud naturam id quod dat natura quae est forma in individuo. Suppositum vero natura dicitur secundum quod subjicitur naturae communi quae est forma, et hoc suppositum significatur, cum dicitur hic homo : pronomen enim demonstrativum dicit suppositum quod substat : et hoc nomen predicatum dicit naturam cui subjicitur suppositum illud. Supponi autem et subjicere habet illud particulare gratia materiae, quae natura est in ipso : aliter autem dicitur particulare, scilicet secundum quod particulat secundum esse determinatum, et partitur formam quae de se etiam est natura communis. Vocatur autem substantia prima a principalitate substandi, sicut dictum est in Prædicamentis : principaliter enim substat, quae substat et secundae substantiae et accidentibus. Substantia autem dicitur quemadmodum per se habens esse subsistens in natura, quod est compositum in duabus naturis si quae sunt forma et materia.
Secundum autem naturam dicuntur Text, et com. esse aliqua dupliciter : aut enim quaecumque ex principiis naturae esse accipiunt, dicuntur esse secundum naturam, sicut ea quae habent naturam de quibus dictum est : aut etiam dicuntur esse secundum naturam quae cumque consequentes sunt passiones et operationes naturales ex natura quae est in ipsis, sicut igni secundum naturam est ascendere sursum, Cum enim ascendere sursum sit
<--- Page Split --->
motus rei naturalis, ipsum non est res habens naturam, quoniam esset substantia composita : sed ascendere sursum est a natura et secundum naturam.
Hæc autem quæ sic quasi per denominationem a natura de rebus naturalibus dicuntur, Avicenna ponit plura, dicens quod aliud est natura, et naturale, et quod habet naturam, et quod est ex natura, et naturaliter, et quod currit cursu naturali. Dictum est autem quid est natura. Sed naturale est quidquid comparatum naturae, denominative dictum ab ipsa : hoc autem est dupliciter, scilicet in quo est natura, quod diximus supra esse rem naturalem : aut quod est per naturam, et hæc sunt impressiones et motus naturam consequentes, quæ supra diximus esse secundum naturam : aut quod est conjunctum illis motibus et impressionibus, sicut locus naturalis, ad quem est motus naturalis, et tempus naturale quod naturae conservativum est. Sed quod habet naturam, est ut diximus, quod habet in se principium quo movetur ex sua natura, et quo quiescat ex sua natura : et hoc est corpus mobile naturaliter. Ex natura autem est, cujus esse in actu, aut cujus existentia est in actu ex natura, sive sit esse primum, sicut esse habent individua naturalia, sive esse secundum, sicut esse habent species naturales. Quod autem dicitur naturaliter, hoc est quod concomitatur naturam quocumque modo : sive sit quod ab ea constituitur, sicut individua et species naturales : sive sit concomitans ipsam aut subsequens, sicut accidentia quæ per se sunt rerum naturalium. Sed quod currit cursu naturali, hoc est sicut motus et quietes quas natura per seipsam producit et per suam essentiam et non præter solitum. Quia quod est præter solitum, aliquando est ex causa extranea, sicut caput hominis in corpore porci, quod fit per constellationes extraneas naturae se-
minis ex quo generatur corpus porci. Aliquando autem fit ex extraneo recipiente actionem naturae particularis : et hæc est materia indisposita : et hoc modo caput latum et digitus superfluus non currunt cursu naturali, tamen sunt naturaliter et ex natura, quod causa eorum est natura, sed non per se, sed propter recipiens, hoc est, quod materia in tali dispositione suæ qualitatis et suæ quantitatis, ut recipiat talem formam agente in ipsum 1.
CAPUT V.
Et est digressio declarans quod est esse secundum cursum naturae universalis, et secundum cursum naturae particularis.
Natura etiam dicitur ad modum universalis, et ad modum particularis naturae. Et secundum hanc diversitatem etiam variatur cursus naturae, quoniam aliquid extra cursum naturae universalem. Sed ut hoc plenius intelligatur, videamus quæ sit natura universalis, et quæ sit natura particularis. Dicatur ergo quod natura universalis dicitur dupliciter, quarum una est natura universalis determinata in esse generis vel speciei, sicut animalis natura et hominis natura dicitur esse universalis. Alio autem modo dicitur natura universalis absolute : et hoc adhuc dupliciter. Dicitur enim universalis natura quæ principium motus et quietis est in omnibus naturalibus, hoc est, illud commune quod omnia naturalia participant, et ab ipso naturalia dicuntur. Et dicitur natura universalis quæ universaliter continet et regit omnem naturam particularem. Cum autem nos dicimus quod natura dicitur univer-
<--- Page Split --->
nullis primo vel secundo modo, non intelligimus quod unquam fuerit aliqua res una secundum esse quae divisa sit in omnes particulares naturas, sive fuerit universalis, sicut genus vel species : sive fuerit universalis absolute primo modo dicta, sicut dixerunt Pythagorici et Plato, et post eos sensisse videtur Hermes Trismegistus. Sed dicitur universalis sicut intentio universalis, ad quam particulares naturae resolvuntur in genere uno, vel absolute in omnibus naturalibus. Haec enim universalia secundum esse nunquam sunt nisi in particularibus. Et non est verum quod dixerunt praenominati viri : dixerunt enim illi quod natura est vis absoluta diversificata in specie, et diffusa in particularibus illius speciei per divisionem sui in ipsis, et quod natura absoluta est forma et vis quaedam egrediens a causa prima per motum orbis, quae postquam egressa est, diffunditur in omnibus naturalibus, et fit in eis principium motus et status. Et posuerunt simile hujusmodi in lumine quod egreditur de sole, quod quidem unum est juxta solem a quo egreditur, et postea descendens diffunditur in his quae illuminantur, et accipit diversitatem ex recipientibus et divisionem : sic enim dixit Hermes ad Audimon qui Trismegistus vocatur, quod natura egrediens est vis egrediens a prima causa per motum cœeli, quae quia est processio quaedam facta a prima causa quae movet primum causatum, est virtus principians motum : et quia per motum cœeli egreditur, est ipsa virtus incorporabilis particularibus, et diversificatur in illis secundum diversitatem recipientium, et efficitur nobilior et minus nobilis et efficacior et minus efficax, secundum quod est propinquior et remotior a prima causa, ex qua in inferiora procedit.
Si autem esset, ut dicunt, oporteret quod natura non esset vis sed substantia,
quae dividitur. Secundum dicta autem eorum haberet haec natura universalis esse, non in particulari, sed ante particulare, et esset hoc esse aliud ab esse naturae particularis, et hoc non placet Aristoteli qui fuit auctor sectae Peripaticorum : secundum hoc etiam corrupto particulari, oporteret quod secundum esse remaneret natura universalis, quod absurdum est. Neque est verum de lumine quod pro simili inducunt, quia lumen non est substantia, nec habet esse nisi in recipiente. Concedimus tamen bene quod operatio particularium naturarum omnium est ad unum in specie, et specierum naturae est comparatio ad unum in genere, vel generum naturae comparatio est ad unam naturae intentionem, quae communis est absolute : sed istas comparationes agit intellectus resolvens posteriora in priora et causata in causas, et non est dans esse separatum a particularibus naturis, sed potius considerans intentionem naturae abstractam ab hac natura et illa. De his tamen loqui habenus in scientia divina, quando de formas tractatum faciemus, utrum habeant essentias separatas vel non : sed concedimus universalem naturam absolute dici de eo quod continet et regit omnes naturas particulares. Et haec natura est proportio virtutis motuum cœelestium, secundum quod sunt periodus una omnium naturarum particularium 1. Si enim nos comparaverimus cœeli motus ad inferiora, tunc sunt quando virtus una movens inferiora et regens. Si autem comparaverimus inferiores naturas ad superiora, tunc est haec virtus multiplicata secundum diversitatem rectorum ab ipso, et secundum has duas naturas aliquid est, cujus principium movendo non est particularis natura, sed est extra cursum suum naturalem : cujus tamen principium et causa est natura universalis et secundum suum cursum naturalem.
<--- Page Split --->
Exemplum autem hujus in generatis est femina, quam nunquam intendit facere natura particularis : sed causatur ex corruptione alicujus principiorum naturalium, eo quod natura intendit opus perfectum, quod est mas : et ideo dicit Aristoteles quod femina est mas occasionatus sicut tibia curva : tamen femina non est extra cursum naturalem universalis naturae, quae ordinis est causa in inferioribus, et movet generando feminam ut sit viro adjutorium generationis : quoniam nisi esset necessaria generationi, nunquam natura duceret feminam : sed natura hominis salvaretur et staret in mare. Hoc etiam modo in via corruptiomis praeter cursum naturae particularis est mors : eo quod particularis natura non movet ad illam, sed universalis, secundum rationem illam quae est mensura vita per periodum, sicut melius explanabimus in secundo libro de Generatione et Corruptione : sic enim secundum cursum naturae universalis est successio in generabilibus et corruptibilibus secundum quod a superioribus diversimode movetur materia : cum tamen natura particularis non proprie intendat successionem, nisi in quantum tangitur a virtute naturae universalis. Dictum estigitur quid natura est per difinitionem, et quid est quod dicitur esse secundum naturam, et a natura, et quid est quod dicitur esse et quocumque modo a natura potest denominari.
CAPUT VI.
Quod non potest demonstrari an sit natura, eo quod est per se cognita.
Textetcom . Ridiculum autem videtur esse demon- 6. strare an sit natura. Manifestissimum enim est nobis, quod multæ sunt res na-
turales, in quibus prædictum motus et quietis principium invenimus : per illa enim non possumus demonstrare, an natura sit nisi a posteriori. Cum enim ipsa sit principium motus et quietis in ipsis, per naturam ipsam nos cognoscimus ea quæ naturalia sunt, et sic ipsa cognita sunt per naturam. Si autem et e converso naturam probaremus esse per naturalia, esset idem principium cognoscendi naturalia et cognitum per naturalia, et sic idem esset per se cognitum et per aliud cognitum, quod est inconveniens : et ideo ea quæ manifestissima sunt et principia ad alias cognoscenda, demonstrare per ea quæ ad esse non sunt manifesta, est proprium ejus qui adeo rudis el ineruditus est, quod non habet potentiam apprehensivam et cognitivam adeo potentem ut sciat judicando discernere quid est quod cognoscitur per seipsum et est principium cognoscendi alia, et quid est cognitum non per seipsum, sed per aliud : manifestum enim est quod contingit hoc pati quosdam rudes et ignaros, quia aliquis cum sit cæcus, putat se syllogizare de coloribus, eo quod ipse propter suam malam dispositionem intellectus ignorat quod omnis nostra scientia oritur ex nostris sensibus, et putat se habere notitiam colorum in quantum significantur per nomina, et nescit qualiter constituuntur per actum lucis in corpore non transvisibili sive terminato quod terminat visum : ideo necesse est quod ipse non habeat notitiam colorum, nisi secundum rationem nominum, et nihil intelligere de veritate colorum secundum formam eorum qua sunt visibiles. Et huic similis est ille qui putat demonstrare ea quæ sunt -manifestissima. Ille enim nescit, quod manifestissima sunt, et non habet intellectum de ipsis, nisi in quantum audit ea nominari per nomina.
Huic autem sententiæ opponit Avicenna 1 dicens, quod mirum est qualiter
<--- Page Split --->
hoc dixit Aristoteles qui primo fuit auctor hujus sententiae : si enim natura principium motus est, ut diffinitum est supra, si deridendus est qui quaerit an sit natura, ipse est deridendus qui quaerit an motor differt a mobili, et diu laboravit antequam inveniret. Motor enim naturalis natura est. Et ideo idem est quaerere an sit motus naturalis, et quaerere an sit natura. Respondet autem Avicenna, quod ideo dictum est hoc, quia naturalis non habet ex sua scientia demonstrare an sit natura, sed in quantum induit formam philosophi primi. Natura enim principium est naturalium : et ideo supponit ipsam esse naturalis, et ipsam esse probat metaphysicus. Huic autem sententiae contrariatur Averroes, eo quod ubique Avicennam persequitur, dicens quod simpliciter est impossibile demonstrare naturam esse sicut dicit Aristoteles.
Sed vera solutio est quod de natura movente sive de motore duplex potest esse quaestio. Una quidem, an sit? et haec demonstrari non potest. Sed tamen negans naturam, confutandus est a primo philosopho per deductionem ad inconveniens, sicut dicit Avicenna. Alia autem quaestio est, an differat a mobili, vel sit idem cum ipso? et illa quaestio disputatur ab Aristotele. In hac enim bene habetur via demonstrationis, sicut in plerisque libris ab Aristotele invenitur.
CAPUT VII.
De naturae divisione in materiam, formam, et privationem, et cui horum conveniat esse naturam per prius.
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7. Materia est quod natura principaliter dicatur matenatura. ria, eo quod ipsi formam rei veram non prospexerunt. Etideo dixerunt quod substantia eorum quae natura sunt, et quod
primum est unicuique et est informabile, hoc est, formam recipiens, non mediante alio, sed per seipsum, est natura rei, sicut lectuli natura est lignum : quoniam sicut in fine primi libri diximus supra, materia generabilium cognoscitur per analogiam materiae artificialium ad formam artis. Signum autem hujus quidam Antiquorum, Antiphon nomine, induxit dicens, quod natura est illud, ex quo pullulat pullulans. Est enim natura vis insita rebus naturalibus ex similibus secundum naturam similia procreans. Si enim plantetur in terra lectus, et putrescens in terra accipiat potentiam naturalem germinandi, id quod producitur, est lignum, et non lectus : ergo lignum est natura lecti, et non lectica quæ est forma ejus. Hoc autem dixit Antiphon, tanquam putaret quod id quod est in ligno secundum legem quæ regula artis est, et proportionem facit materiae ad formam, et id quod est in eo quod dicitur forma artis, sit secundum accidens : et id quod permanet in producente et producto, idem sit natura et substantia rei passionem accipiens secundum formas accidentium variatas circa ipsum.
Sicut autem est in artificialibus, ita per Text, et com, analogiam est in naturalibus : et ideo si etiam horum quae naturalia sunt, unumquodque ita se habet ad suam naturam sicut artis opus ad naturam artis, sicut æs et aurum se habent ad aquam, quæ est materia prima eorum : ossa autem et ligna ad terram, quæ prima materia est ipsorum : et similiter aliorum quodlibet naturalium : hoc dicunt esse naturam illorum, quod primum materiale estin ipsis : materia enim prima in quolibet illorum est una manens, sustinens variationes ex formarum diversitate : unde æs et aurum resoluta producunt aquam, et ossa et ligna resoluta producunt terram.
<--- Page Split --->
Et hæc fuit causa quod quidam eorum dixerunt, quod prima materia fuit terra: et quidam dixerunt, quod fuit ignis, alii aerem, alii vero aquam primam materiam esse dixerunt. Et alii dixerunt, quod quædam horum, plura tamen uno sunt materia omnium naturalium. Aliis autem placuit, quod omnia ista sunt materia naturalium rerum et natura eorum. Quot enim numero unusquisque eorum acceppit pro principio materiali, hæc et tot dixit esse omnium substantiam et naturam, sive unum supponeret, sive multa, sive etiam omnia. Alia autem dixerunt esse passiones istorum quæ movent in actione et passione in ipsis, sicut qualitates primæ. Aut etiam dixerunt esse habitus, sicut forma et quiescentes in ipsis quæ non habent contrarium : vel dixerunt esse dispositiones materiam et naturam præparantes ad habitus recipiendos. Quodcumque autem horum dixerunt esse principium materiale et naturam, illud etiam dixerunt esse perpetuum : et dixerunt quod illi non inest mutatio ex seipso, quia nunquam mutatur ab esse suo, sed alia quæ sunt passiones et habitus et dispositiones, fiunt et corrumpuntur circa hoc modis infinitis. Iste ergo est modus unus, quod dicitur natura prima uniuscujusque subjecta materia eorum quæ habent in seipsis motus et mutationis principium. Videtur autem esse causa ignorantiae Antiphontis, quia nescivit distinguere inter formam accidentalem et substantialem : et ideo utramque putavit esse accidentalem, et putavit quod forma naturalis per omnia esset sicut forma artificialis : et hoc non est verum.
Et hujus dicunt probationem per simile 11. in artibus : quia sicut ars dicitur dupliciter, scilicet quod est factum secundum artem, et id quod est artificiosum : quia id quod est arte factum, habet formam artis, per quam fuit in arte apud artificiosum. Et sunt hoc modo rationes unius et formæ opus artis et artificiosum. Sic et natura dicitur quod secundum naturam factum est, et natura : quia id quod secundum naturam factum est, formaliter est in natura faciente : et ideo formaliter conveniunt naturale et natura : et ideo forma rationem habet naturæ, et natura est magis quam materia. Sicut enim in operibus artis non dicimus, quod opus artis aliquid habeat antequam accipiat formam artis, sed dicimus eum habere potentiam ad artem quando habet materiam artis, sicut lectus potentia est in lignis, et non est lectus, nisi accipiat formam artis : ita est in rebus naturalibus, quod nihil vere actu dicuntur habere ex materia in qua sunt potentia, sed ex forma habent quod sunt res naturales. Caro enim et os non habent suiipsorum naturam, nisi accipiant speciem carnis et ossis. Speciem, inquam, qua diffinientes unumquodque dicimus quid est caro, et quid est os.
Oportet ergo secundum hanc rationem, 12 quod alio modo natura sit eorum quæ habent in seipsis principium motus forma et species : quæ quidem natura non est visseparatata a naturalibus diffusa in ipsis quemodmodum supra diximus. Sed si separatur, hoc esse secundum rationem et intellectum resolventem tantum, sicut manifestavimus supra. Compositum autem quod ex ipsis non est natura, sed est secundum naturam, sicut homo. Forma autem magis est natura quam materia : quia sicut se habet res naturalis ad esse in natura sive secundum naturam, ita se habet ad naturam. Magis autem est secundum naturam quando est secundum formam endelechia : hoc autem actu est quantum est in potentia materiali
<--- Page Split --->
tuntum : ergo forma quae facit compositum esse secundum naturam, magis quam materia, magis est natura quam materia.
B u t . . . . Amplius homo secundum naturam fit ex homine, et non fit lectulus ex lectulo propter differentiam formae naturalis ad artificialem. Si ergo haec fuit causa, quod dixerunt formam lecti non esse naturam lecti : quia lectus si germinet, germinabit lignum et non lectum: et ideo in arte non producitur forma, sed materia si germinet artificialum, erit compositum causa compositi in natura. Cum ergo in natura forma producat formam, eo quod ex homine generetur homo secundum convenientiam speciei et formae, erit forma natura in physicis secundum rationem similem per oppositum rationi eorum. Amplius id quod dat naturalibus esse et naturam communicando se eis, et quod solum est necessarium ad esse ipsorum, per se est natura. Est autem forma dans naturalibus esse et naturam communicando se eis, et ipsa sola per se est necessartia ad esse ipsorum: quia si forma possit subsistere in se sine materia, non inquireretur materia in rebus naturalibus: et ideo non per se quaeritur materia, sed propter aliud, videlicet quod forma subsistat in ipsa: ergo sola ipsa est natura principaliter. Fuerunt autem quidaun dicentium, quod motus et mutatio quae acquirunt rebus substantiam et naturam, sunt etiam natura: et ideo dixerunt, quod natura dicitur generatio quae est via in naturam. Hoc autem longe est a natura, quoniam motus est ex malitia et imperfectione, ut alibi ostendimus. Tale autem non est natura.
dicetur natura. Est autem via in formam rei acquisitam per motum et mutationem generationis. Ergo forma magis digna est nomine quam generatio. Non enim est in naturae motibus quae sunt viae sicut est in actionibus et motibus artis. In artibus enim non est motus artificis via ex forma in formam convenientem illi in specie et ratione, sed potius motus medici est ex medicina, quae est habitus in anima medici, non in medicinam, sed in sanitatem, quae est forma naturalis in complexione calidi et sicci, et frigidi et humid. Et si dicatur motus esse ex sanitatis specie, quae est in anima medici in sanitatis formam, quae est in complexionem: non tamen erunt ista forma ejusdem rationis: quia una denudata est quiescens in anima medici, altera autem quiescit in materia habens esse materiale in ipsa: et illa quae est in anima medici, potius est intentione forme quam forma 1. Illa autem quae est in re extra, vera est forma, sed aliquando est tantum artificialis: eo quod per solam artem inducta est, ut forma domus vel idoli. Aliquando autem est forma naturalis, quando ars imitatur naturam in opere, sicut est forma sanitatis: sed in natura motibus et generationibus non hujusmodi est processus, sed potius ex forma in formam: quia ex homine est homo generatione activa productus.
Et si dicatur fieri ex materia cum forText, et com. 15. ma, naturalis est in materia potentia : et tunc iterum forma secundum quid existente, est forma in actu existens secundum quid unumquodque naturalium est aptum natum procedere ad formam in actu existentem. Quod autem materia nascitur in tali via naturae, non est materia ex qua fit res, sed est forma quae est terminus motus generationis. Forma itaque est natura et non materia, vel forma est natura magis quam materia.
<--- Page Split --->
Sed intelligendum quod forma et natutum. Privation est ra multipliciter est et dicitur. Supra aliquo modo naturae. enim ostendimus in libro quem ante istum praemisimus, quod privatio propter habitualem aptitudinem quam relinquit et supponit in subjecto, forma est quodammodo : et sic privatio est natura secundum aliquem modum. Posterius autem in libro Perigeneos considerandum erit utrum circa simplicium corporum generationem est contrarium quod sit privatio, sicut circa generationem quæ est generatio secundum quid. In generatione enim secundum quid alterum contrariorum privatio est, et reliquum habitus, sicut nigredo privatio est albedinis, et frigiditas privatio est caliditatis 1. Si enim considerentur prima contraria quæ sunt in genere coloris secundum esse formale quod habent a lumine, erit albedo lux clara in superficie corporis terminati, quæ susceptiva est luminis. Nigredo autem erit color privatus luce, eo quod superficies corporis terminati in nullo lucis est receptibilis : et hac consideratione manifestum est, quod nigredo privative opponitur albedini. Si autem nigredo et albedo consideretur secundum esse materiale secundum quod constituuntur a primis qualitatibus quæ commiscentur in corpore composito colorato, sic albedo et nigredo opponuntur contrarie, et utraque est species qualitatis non privativa. De his autem rationem reddemus ampliorem in libro de Sensu et Sensato. Similiter cum frigiditas sistat motum, et caliditas motum inducat, erit frigiditas materialis et privative opposita caliditati, sicut habet ostendi in quarto Meteororum ante finem. Sed in generatione substantiæ aliquando generatur id quod estimateriale ex formali, sicut terra ex igne vel aere, aliquando e converso. Et id quod est plus materiale, est etiam plus privationi permixtum : et sic patet quod tam in quali-
tatibus quam in substantiis quædam formæ sunt permixtæ privationi et materiales, quædam autem sunt formales et puræ : et de hoc perspecta ratio assignanda erit in primo de Generatione et Corruptione, ubi quæretur quæ sit generatio simpliciter, et quæ sit generatio quo, sive secundum quid.
Ex supra dictis autem jam planum est, quod natura est forma et materia, et quod forma magis natura quam materia : et ideo accidentia propter formam, magis naturalia sunt quam accidentia propter materiam : et si aliqua accidunt composito propter utrumque, erit illud accidens magis naturale quod plus accidit ad formam, quam id quod plus accidit ad materiam. Accidentia autem propter formam, aliquando accidunt formæ separatæ, et illa non sunt vere naturalia, eo quod non accidunt propter formam in quantum natura est compositi, sicut est scientia, et contemplatio, et felicitas contemplativa, et delectatio in theorematibus : sed accidentia ratione formæ naturalis sunt, quæ sic sunt in composito, quod non conveniunt ei nisi ratione formæ quæ est natura compositi, sicut est sensus, et carneitas,et osseitas, et hujusmodi : et hæc quando accidunt tam propter formam quam propter materiam, magis naturalia sunt quæ sunt propinquiora formæ, sicut vigilia magis est naturalis quam somnus : cum tamen tam vigilia quam somnus accidant ex corpore et anima.
Ratione autem materiae accidentia minus sunt naturalia, et in ipsis est considerandum, quod cum materia proportionem habeat ad formam, et sit etiam præter hoc quædam substantia compositi, quod illa quæ accidunt composito ex proportione quam habet materia ad formam, sunt magis naturalia quam illa quæ accidunt propter ipsam, in quantum est quæ-
<--- Page Split --->
dum substantia in composito, formæ non comparata. Complexio enim et commixtio et esse miscibilium in complexione et mixtione, accidit ex materia proportionata ad formam : et ideo omnia talia accidential æquivocantur, quando materia separatur a forma, sicut in quarto Meteororum habet ostendi.
Accidentia autem quæ sunt propter materiam in se consideratam, minus sunt naturalia : et ideo nequaquam æquivocantur in ipsa, quando est cum forma, et quando separatur ab ipsa. Talia autem sunt, quæ accidunt quantitati materiae, sicut est statura corporis, et figura, et cicatrices vulnerum, et hujusmodi quæ in mortuo sunt sicut in vivo 1. Illi autem qui dicehant materiam magis dici et esse naturam quam formam, totum oppositum hujus scientiae dicunt : et ideo apparet quod dictum eorum non est verum. Hæc igitur dicta sint ad hoc quod intelligatur qualiter natura est quodlibet principiorum quæ dicta sunt, quæ sunt forma, et materia, et privatio.
inquiramus de illo. Cum autem ea de quibus agit mathematicus secundum esse sunt in physicis corporibus, oportet nos primo inquirere quid differt speculatio mathematica a speculatione physica. Nos enim videmus quod superficies planas et soliditates formas et longitudines et puncta habent physica corpora, et de his intendit mathematicus in geometria, sed arithmeticus simpliciorem habet scientiam. Numerus enim qui ex unitate colligitur, etiam in discretione non naturalium invenitur, et illæ unitates sunt non numeratae in rebus a quibus abstrahitur unitas, cujus collectio facit numerum numerantem, quo omnia numeramus, de quo considerat arithmeticus. Et ideo magis differt arithmetica a physica quam geometria. Convenit enim geometria cum physica in subjecto suarum quaestionum, licet differat in prædicato : utraque enim inquirit de corpore et superficie et longitudine, sed geometria dicit de recta vel obliqua, physicus de calida vel alba, vel simplici vel commixta.
CAPUT VIII.
De differentia mathematicæ et physica considerationis.
H. t. t. e m. Quoniam autem jam dictum est quot modis dicitur natura, oportet nos inquirere, utrum natura quolibet modo dicta sit de speculatione physica scientiae, vel non. Hoc enim necessarium est propter opiniones eorum de quibus dictum est, quia illi qui dixerunt quod natura est materia sola, dixerunt quod physicus non considerat nisi materiam. Et illi qui dixerunt quod forma sola est natura, dixerunt quod physicus non habet considerare nisi formam : et ideo necessarium est nobis ut
Amplius autem speculandum est a noText et com. bis, utrum astrologia est altera pars physicae scilicet, vel est scientia separata ab ipsa. Astrologia enim considerat corpus naturali forma informatum et sub motu existens : et haec omnia facit physica. Et si dicatur quod physica convenit cum astrologia in parte sui subjecti, quia in cælo et mundo physica inquirit de cælo et motu ejus : sed differt in prædicato, quia non considerat easdem passiones cæli quas considerat astrologus : videbitur hoc inconveniens, quod aliqua consideret de aliquo subjecto, et nullum consideret accidentium quæ per se accidunt subjecto isti. Et aliter autem hoc videtur, quia de natura loquentes loquuntur de figura solis et lunæ, et utrum terra sit sphærica, et utrum mundus sit sphæri-
<--- Page Split --->
omnia diffiniuntur sine his qua sunt in motu et in materia sensibilibus qualitatibus distincta, sicut si dicam quod impar et numerus non habens medium, par autem est numerus medium habens. Curvum autem, cujus medium non est directe inter extrema: et rectum, cujus medium extrema cooperiunt. Numerus autem collectio est unitatum, et linea longitudo sine latitudine, et figura quantitas terminata linea vel lineis: nihil enim in omnibus his diffinitionibus est de principiis motus, vel de materia sensibili, qua motui subjicitur vel mutationi. Caro autem et os qua sunt subjeta physica, et similiter calidum et frigidum, et rarum et densum, qua sunt passiones praedicata de his subjectis, diffiniuntur per ea qua sunt principia motus et commixtionis materiae ex sensibilibus qualitatibus, et non sicut curvum diffiniuntur abstractae, sed potius concipiunt materiam sensibilem, sicut simum in diflinitione sua concipit nasum: est enim simum curvitas in naso, sicut claudum curvitas in tibia.
Habent tamen physica conceptionem cum materia majorem et minorem secundum tres differentias: quaedam enim in diffinitionibus suis determinatum concipiunt subjectum et materiam sicut simum, et claudum, et homo, et asinus. Quaedam elevantur plus et concipiunt subjectum in genere determinatum, et non in specie, sicut caro, et os, et medulla, et hujusmodi. Quaedam adhuc generalius quaerunt subjectum simpliciter vel compositum quod distinguibile est contrarietate, sicut album et nigrum, et calidum et frigidum, et rarum et densum, et hujusmodi: omnia tamen haec minus abstracta sunt mathematicis: quoniam nullum mathematicorum concipit in sua diffinitione subjectum sensibili qualitate distinctum, sed sic concipit subjectum in diffinitione sua sicut facit passio mathematica, hoc est, imaginabile vel intelligibile solum.
Hoc autem demonstrant illa scientiae Text et com 20. qua secundum sui subjecti considerationem magis appropinquant physicae quam mathematicae, sicut est perspectiva, et harmonia, et astrologia, et scientia de ponderibus, et scientia de ingeniiis, et scientia de sphæra mota, et hujusmodi scientiae : perspectiva enim secundum subjecta suarum quaestionum est de radio, qui est linea visualis et physica. Harmonia autem qua est musica, est de temporibus et tonis numeratis in sonis qua etiam physica sunt. Astrologia vero est de corpore naturali forma perfecto, et figura naturali terminato, quod est coelum. Scientia autem de ponderibus, est de pondere numerato secundum proportionem ad motum vel aliud pondus. Et scientia de ingeniiis est de proportione velocitatum et jactuum, qua surgunt ex numerato pondere : sicut si pondus unius marchæ movet tantum in hora, pondus duarum marcharum movebit illud in dimidia hora. Scientia autem de sphæra mota, considerat proportionem situs et distantiam mobilium ex tanta velocitate vel tanta qua comparatur ad corpus minoris velocitatis vel majoris. Omnes enim ista secundum considerationem suorum objectorum contrario modo se habent ad geometriam. Geometria enim habet subjectum lineam qua est physica secundum esse, sed non accipit eam per esse physicum, sed abstrahit modo quem praediximus. Sed perspectiva considerat lineam qua est mathematica, sed non abstrahit eam ut mathematicus, sed acceptam considerat in physicis, sicut in lumine vel visu, et inquirit de ea mathematicas passiones.
Sicut autem scientiae ista conveniunt in quibusdam, ita probationes suas nonnunquam permiscent, sicut est videre de hoc quod terra est sphærica . De hoc enim aliquando geometricam probationem facit physicus dicens, quod si non esset sphærica, non diversificaretur in ea ortus et occasus astrorum. Hæc enim probatio astrologica est et accommodata
<--- Page Split --->
physico : et ideo non dicit nisi quia : quia causam propter quam terra est sphærica, non habet dicere astrologus. Aliquando autem astrologus de eodem probationem facit physicam, sicut quando dicit, quod terra est simplex corpus, et simplici corpori competit figura simplex. Figura autem simplex non est quæ in una parte habet angulum, et in alia lineam, sed potius quæ omnino est sine angulo : hæc enim probatio physica est. Vel etiam quando dicit, quod terræ partes sunt graves : partes autem graves æqualiter festinant cadere circa centrum : et ideo cadunt in circulo. Tales enim probationes dicunt causam propter quam terra est sphærica, et sumuntur in doctrinalibus ad faciliorem doctrinam. Omnes enim scientiæ disciplinales quæ in quæstionibus suis subjecta habent physica, etiam mathematicas circa ipsum inquirunt per causas mathematicas : et ideo etiam mathematicæ potius quam physicae sunt subalternatæ. Hæc autem omnia dicta sunt, ut sciatur quoniam physica non est mathematica : quia natura non est forma mathematica, ut quidam male senserunt.
CAPUT IX.
De probatione, quod physici est considerare tam formam quam materiam, et de contradictione Antiquorum opinionum.
Quoniam autem natura dicitur dupliciter, ut dictum est, scilicet species et materia, oportet quod physicus consideret de forma naturali consideratione cum materia, sicut est consideratio simi per comparationem ad suum subjectum quod est nasus, sicut ex praecedenti immediate capitulo est monstratum.
Consideratio ergo physica quæ hujusText, et com. 21. modi est, nec sine materia est omnino, nec secundum materiam ut tantum materiam consideret secundum se. Considerare enim formam sine materia, et considerare materiam non in comparatione ad formam, secundum quod ipsa est unum eorum quæ dividunt ens secundum se quando dividitur in potentiam et actum, est eadem consideratio quoad hoc, quod ipsa est non naturalis sed primæ philosophiæ. Tamen de tali consideratione formæ et materiæ dupliciter dubitabit aliquis. Una enim dubitatio est cum duæ sint naturæ quæ sunt forma et materia, de qua illarum est physica, vel utrum est de utrisque. Cum enim de rebus diversis diversæ considerent scientiæ, quia scientiæ secantur secundum quod secantur res consideratæ in scientiis : et ideo cum forma et materia sint diversæ res, videtur consideratio de ipsis esse diversarum scientiarum. Si enim una scientia quæ est physica, est de utrisque tunc oportet quod negotietur circa utrasque cum sint diversæ. Sic ergo dubitatur, utrum ejusdem scientiæ aut alterius sit utramque cognoscere.
Est autem alia dubitatio quam supra innuimus : cum enim duplex sit consideratio materiæ, scilicet secundum materiam solam secundum quod ipsa est unum de entibus, et consideratio de ipsa secundum proportionem quam habet ad formam, dubitabit aliquis utrum ejusdem scientiæ sit considerare materiam utroque modo sumptam. Cum enim idem et unum sit de consideratione ejusdem scientiæ, et materia sit una utroque modo considerata (dico autem una subjecto et non secundum esse), videbitur forte alicui ad unam et eamdem scientiam utraque materiæ consideratio pertinere.
Si autem aliquis aspiciat dicta AntiText, et com. 22. quorum sapienter, qui omnia dixerunt esse materiam, videbitur quod physicae
<--- Page Split --->
considerationis non sit nisi materia. Omnes enim physici antiqui naturam dixerunt esse materiam, et physicam scientiam esse perfectam in materiae cognitione, sicut fecit Antiphon. Ex parva enim parte quidam eorum viderunt formam, sicut Empedocles et Democritus, et illi etiam formam substantialem quae vere natura est, non viderunt: sed Empedocles dixit formam esse harmoniam complexionis, et tamen non est forma nisi materialis. Et Democritus dixit formas rerum resultare ex figuris et dispositione et ordine atomorum in corporibus compositis, et illas formas dixerunt esse rerum quidditates quae dant esse rebus naturalibus: et cum ista non vere sint formae substantiales, sed quaedam sint praeparationes materiae ad recipiendam formam, constat quod ex parva parte formam tetigerunt: ideo si quis obediat istis, scientia physicae erit perfecta in materia consideratione absque eo quod ponat aliquam considerationem super formam. Sed hoc mirabile est in tantis viris, quod putaverunt considerationem physicam esse perfectam in eo secundum quod non scitur res nisi in potentia: quoniam si talis scientia esset sufficiens, tunc una scientia sufficeret ad sciendum omnia generalbia: quoniam omnium eorum est materia una: et haec scientia esset de materia eorum: et sic scire naturalia esset breve et leve et nihil habens difficultatis.
Sed advertendum est quod physici illi, cum dicerent omnium naturam esse materiam, dixerunt illam esse signatam et distinctam per formam, sicut est terra, vel aqua, vel ignis, vel aer, vel medium horum, vel plura ex his vel omnia, et formas esse accidentia quae apparent solum et non sunt: et ideo omnia naturalia esse unum, sed apparere diversa: et ideo materialis principii scientiam sufficere dixerunt ad veram scientiam omnium naturalium. Sed tamen hoc falsum probatur, quoniam si ars mechanica in suis
operibus imitatur naturam in hoc quod inducit formam super materiam determinatam , et illi formæ proportionatam, oportet quod sicut ars mechanica cognoscit speciem, ita cognoscat etiam materiam usque ad hoc quod proportionetur etiam speciei quam inducere intendit, sicut medicus cognoscit sanitatem quæ est species finaliter intenta a medico: sed quia hanc non inducit nisi in quadam materia sanitati præparata, ideo cognoscit etiam materiam secundum quod proportionatur formæ quæ est complexio et commixtio humorum ex cholera et phlegmate et sanguine et melancholia, quibus est sanitas inducta a medico. Similiter autem ædificator quando vult inducere formam domus, oportet ipsum cognoscere lateres et ligna in quantum proportionantur formæ dom us quæ inducitur in ipsis compositis, et similiter esse in omnibus aliis artibus mechanicis. Cum igitur (ut dictum est) artes naturam imitentur, oportet quod hæ duæ artes videant fieri aliquo modo in natura : ergo et scientiæ quæ est physica, erit cognoscere speciem principaliter et materiam secundum quod proportionantur speciei. Et sic patet solutio primæ dubitationis inductae : quoniam in veritate si forma et materia accipiantur prout sunt diversæ partes entis dividentes ens in eo quod ens, non pertinet consideratio earum ad unam scientiam particularem, sed potius eas sic considerat una scientia universalis quæ considerat ens in quantum ens, et reducit ad ens partes entis, inter quas sunt forma et materia, quæ sic uniuntur in ente et concluduntur in una scientia universali. Si autem accipiatur consideratio formæ quæ cum materia per diffinitionem concipitur, et materia formæ proportionata, illa est forma particularis ejusdem entis, scilicet mobilis corporis, et materia ejusdem: et habent unitatem proportionis ad invicem et analogiæ. Et ideo sunt de consideratione unius scientiae particularis quæ considerat mobile corpus in quantum est mobile : hæc au-
<--- Page Split --->
tem est physica : ergo physicae est considerare formam et materiam hoc modo.
Quomodo materia differenter a divino et naturaliconsideretur.
quamdam materiam proportionatam suae forma, videbitur ex hoc quod etiam physica non consideret nisi materiam quamdam, quae est proportionata forma, et non considerat materiam primam omnium physicorum. Quod etiam ex hoc videtur, quod si physica consideret materiam primam, oporteret quod ipsa poneret probationes de materia prima : aut ergo ponet per priora, aut per posteriora. Constat quod non per priora, quia prius materia prima non est nisi ens et principa entis secundum quod est ens : et hoc non habet in se scientia naturalis, sed divina, et ita consideratio prima materia pertinet ad scientiam divinam, et non ad physicam. Si autem procederet ex posterioribus, hoc non faceret scire, et scientia alicujus rei naturalis imperfecte traderetur in scientia naturali, quod iterum est inconveniens.
Ad hoc autem dicit Averroes, cujus studium fuit semper contradicere partibus suis, quod Avicenna his rationibus concennæ, II cedit, quod physicus non considerat de Phys. 22. materia prima. Et arguit in contrarium sic : Quoniam sicut est in artibus, ita est in physicis quantum ad considerationem materia et forma : sed si esset ars generalis mechanica omnium mechanicorum, consideraret materiam omnium mechanicorum, quae esset prima materia in genere mechanicorum : ergo cum sit physica generalis omnium naturalium, sicut ista scientia quae traditur in hoc libro, illa considerabit materiam primam omnium rerum naturalium : et sic physicus considerat materiam primam.
Dicit autem, quod Avicenna. deceptus fuit in subtilitate scientiae Posteriorum Analyticorum : quoniam cum ibi didicit quod nullus artifex causas sui subjecti demonstrat, intellexit hoc de omni genere demonstrationis. Est enim genus demonstrationis propter quid, et est genus demonstrationis quia : et impossibile causas
CAPUT X.
Et est digressio declarans qualiter physica demonstrat de materia prima, et de forma prima, et qualiter non.
Oritur autem ex prædictis non dissimulanda quæstio : cum enim probatum sit per hoc quod artes imitantur naturam, quod naturalis scientia habet considerare tam formam quam materiam, et artes non considerent nisi particularem materiam, et nulla materia universalis est, quæ sit subjectum omnis formaæ artificialis : propter quod etiam non habemus mechanicam aliquam quæ tractet de materia universali artium, sed quælibet considerat
<--- Page Split --->
subjecti alicujus scientiae demonstrare per ea quae sunt ejusdem scientiae, demonstratione propter quid, sed demonstratione quia non est impossibile : quia hoc est aliquando per signum : et si signum illud fuerit scientiae altioris, tunc non potest hoc modo demonstrare causam sui subjecti scientia inferior. Si autem fuerit signum scientiae inferioris, tunc est possibile scientiae inferiori demonstrare causam sui subjecti, sicut physicus demonstrat primam materiam per physicum signum quod est proprium entis transmutabilis, sicut patuit supra quando demonstrata fuit materia prima, per hoc quod est ingenerabilis et incorruptibilis : eo quod esset ante generationem et post corruptionem si generari et corrumpi diceretur. Similiter per perpetuitatem motus demonstratur primus motor, nec aliter potest demonstrari, sicut ostendetur in octavo hujus scientiae libro.
Sed Averroes si voluisset, potuisset de facili vidisse, quod materia prima est duplex, scilicet primo prima quae dicitur simpliciter prima, de qua nihil habet dicere neque demonstrare , neque per signum, neque per causam physicus : quoniam quando demonstratio est per signum, oportet quod signum illud sit convertibile sicut proprius effectus causae : sed in tota physica non est signum convertibile cum materia secundum quod ipsa est pars entis dividens ipsum : ergo de illa nihil demonstrat physicus per demonstrationem quia : et haec est sententia Avicennae. Est autem materia secundo prima, quae est in genere prima dicta a physicis : et hoc est principium subjecitum rerum naturalium : et bene verum est, quod scientia universalis physica cum sit perfecta, devenit in consideratione una usque ad primum subjectum et primum formam physicorum. Et hanc declarat physicus per signum physicum, quia in se habet signum convertibile cum ipsa, quia est rei transmutabilis, ut dictum est. Similiter si haberent artes artem universalem mechanicorum, non ta-
men illa se extenderet ad loquendum de subjecto quod nullo modo esset mechanicum, sed declararet subjectum primum in genere mechanicorum : et ideo simile inductum non concludit, nisi de materia in genere prima, et non de materia quae est simpliciter prima. Et sic patet perspicue qualiter nulla est falsitas in verbis Avicennae.
CAPUT XI.
Quod non sit sufficiens physica nisi consideraret tam causam quam formam secundum formam principalem.
Ad hoc autem adhuc inducemus ratioText, et ccm. 23. nes : quoniam ejusdem scientiae est cognoscere id quod est ad finem cujus causa fit, et finem ipsum, et quaecumque sunt ad finem ordinata : natura autem quae est forma, est finis cujus causa fit quidquid fit in natura : ergo formam et ea quae sunt propter formam, sicut materia, et efficiens, est cognoscere ejusdem scientiae quae est physica . Quod autem natura quae dicitur forma sit finis, probatur ex hoc : quia quorumcumque continui motus existentium est ultimum aliquod motus, hic est finis propter quod fit totum quod fit : sed omnis motus naturalis continui existentis forma est ultimum in motu substantiali : ergo forma est finis omnium aliorum : ergo est natura. Dico autem continui motus et unius : quia si non esset motus unus, ultimum non necessario esset finis : quoniam ultimum quod incidit ex necessitate et corruptione materiae et mobilis, aliquando non est finis moventis neque motus, sicut est mors ultimum viventis, quod ex malitia complexionis ejus quod movetur , incidit praeter intentionem motoris. Et ideo mors non est finis propter quem fiat quidquid fit : et ideo Homerus poeta apposuit deridendo quoddam dicere, quod cum mor-
<--- Page Split --->
tuus fuerat, habuit finem propter quem factus fuerat 1. Non enim factionis suae finis et ultimum fuit mors, sed forma naturalis, et mors incidit præter intentionem naturae particularis ex subjecti malitia et corruptione. Non enim omne ultimum est finis, sed ultimum et optimum in quod dirigit motor intentionem. Hoc autem aliquando consequitur motor per unum motum, aliquando autem per omnes. Per unum quidem motor particularis in generatione consequitur formam quæ est finis ejus : et ideo est natura. Per omnes autem consequitur motor universalis generationis perpetuitatem : et ille est finis intendentis universalis naturae, sicut ostendemus in secundo libro Perigeneos.
Quod autem tam formam quam materiam considerare habeat physicus, sed formam principaliter, adhuc ostendemus ex omnium artium mechanicarum consideratione. Dividuntur enim artes in tres species artium. Artes enim mechanicae faciunt materiam dupliciter. Quædam enim faciunt et considerant eam simpliciter, ut in eam educant formam, sicut ædificator domus considerat lateres et ligna in quibus inducit formam domus. Aliae vero considerant eam operose, hoc est, operando actum ad quem est præparatum apotelesma artis in materia determinata, sicut facit miles operando in gladio actum quem facere non posset nisi esset ex ferro, et œconomus hoc modo operatur de modo. Artes autem quæ sic operose utuntur apotelesmatibus artium, utuntur eis ad utilitatem omnium in civitate : et ideo civilis omnia artificia habet ordinare ad utilitatem communem : quia nos civiliter viventes sumus quodam modo finis artificialium omnium, hoc est, cujus causa fit aliquid, illud est simpliciter finis, et hoc sumus nos : sed finis facientis materiam et præparantis eam est forma artificiali, et ideo diximus quod
nos sumus quodam modo finis et non simpliciter. Et quia sumus quodam modo finis artificialium, ideo utimur omnibus. Et sic finis dicitur dupliciter, scilicet forma ad quam terminantur actus efficientis et motus materiae, et finis ad quem refertur usus rerum.
Quot autem modis dicatur finis, dici haText et 2. bet in primo libro philosophiae primae. Sic ergo patet quod in genere sunt duæ artes mechanicae, quæ principaliter participant materiam et cognoscunt eam, quarum una est quæ utitur apotelesmate facto, sicut militans utitur gladio, et œconomus domo præparata. Et illa dicitur architectonica, id est, principalis operatio respectu activæ quæ præparat apotelesma : usualis enim est quodammodo architectonica, quæ princeps est in opere artis 3. Et hæc est duplex : quæ enim principaliorem habet finem, illa ad principalius bonum utitur, sicut militaris se habet ad equestrem, et equestris ad frænifactricem, et architectonica est respectu ejus. Dicitur etiam princeps in opere, quæ verius causas cognoscit operis, et hoc modo fabrilis architectonica est ad eam quæ utitur gladio : quoniam verius cognoscit formam et materiam gladii, quam illa quæ gladio utitur : nisi enim formam gladii cognosceret, non induceret eam ex arte ; et nisi cognosceret materiam gladii, non induceret eam plus in ferro bono quam in alia materia. Et licet etiam usualis cognoscat utramque formam et materiam, non tamen ita cognoscit, quod ipsa sint principia usus gladii : sed potius utitur eo ex arte militari, et cognoscit materiam et formam ad usum, et non amplius : unde architectonica quæ facit apotelesma, est activa materiei : sicut gubernator cognoscit qualis sit species sive forma temonis, et instituit ex ligno eam secundum ordinem ad usum gubernatio-
<--- Page Split --->
n i s : etideogubernativausualisest . Aliusautemestartifex , quiestfaberli - gnariusnaviumquiestarchitectonicusscrundomododictus , quicognoscitexquolignosit , etquibusmotibusinillopossitinduciformatemonis . Sicergotressuntspeciesartium , scilicetsimplici - terarchitectonica , quætantumfacitapo - telesmataartium , utfabrilis . Aliaestquæsimpliciterestusualisquænunquamfacitapotelesma , sedtantumutiturapo - telesmatefactoadutilitatemcivitatis , s i c - uteconomica , militaris , etcivilis , ethæcdiciturarchitectonicaaliquandoaprincipalitateessefinalisartificialium , cuiipsaestpropinquior . Estetmediaintereasquæestetusualisetactivaalicujusapotelesmatis , utlanificiumquodutiturlanaetfilislanarum , etfacittexturametreferteamadusumcivitatis .
betmateriadispositaingenereadfor - mamgeneris , etmateriadispositainspecieadformamspeciei , itasehabetmateriaprimainphysicisadformampri - mamphysicam : ergoomnismateriaha - betadformamcomparationem : ergooportetphysicumcognosceremateriaminquantumformænaturalicomparatur . Sedcognitiomateriænonsufficit , quiasecundumhocimperfectumessetphysi - cumnegotium , sicognoscerenturphysi - cainpotentiaetnoninactu . Adhucau - temcummaterianonsitcognoscibilisnisiperanalogiamadformam , oportetquodomniscognitioaformaincipiat : etideocummateriadicaturetcompare - turadformam , noneritipsacognoscibi - lisnisiformacognita : oportetergophy - sicumetiamcognosceremateriamquæestforma . Seddubitabitaliquissecundumquantumoportetphysicumcognoscereformamquæestreiquidditas , etdatessemateriæ . Etdicimusadhoc , quoniamsic - utphysicuscognoscitmateriamnoninquantumestparsentis : sedusquequoproportionaturformæ , sicutdiximusprius , quodmedicuscognoscitmateriamsecundumproportionemquoinduciturineosanitas , etfabercognoscitæsinquan - tumineoinducitformamidoli , quiapropterformamestunaquæquemateria , etideoconsideratioestdeipsasecundumproportionemquamhabetadformam : itaeteconversophysicaconsideratioestdeformaquæestactusmateriæ , etedu - citurdemateriapermotum : quiaillamateriæphysicæproportionatur . Estau - temcircaseparatasspeciessicutsuntmotoresstellarum , etstellasquæsuntseparataamateriagenerabiliuminquan - tumpereffectumsuimotusimpressionesearumsuntinmateria . Quodenimim - pressionesseparatorumamateriagene - rabiliumsintinmateria , patetperhocquodexmateriahominishomogenerathominem , etsoletmotorsolis : etideooportetconsiderareseparatainquantum
Sedinomnibusdifferentiaestadphy - s i c a : quiainomnibusartificialibusma - teriapræparaturanobisadopusartis , eoquodformamartisinsenonhabet : selinphysicisnonfacitnaturamate - r i a m , cumipsasitingenerabilisetin - corruptibilis , etinsehabeatformam . Oportetigiturexomnibushisaccipere , quodsicutomnesartesaliquomodocon - siderantmateriampropterformam , sedformamprincipaliter , quoditaphysicasitconsiderativatammateriæquamfor - m æ , sedconsideretmateriampropterformam . Ampliusautemmateriaestdemuneroeorumquæsuntadaliquid , nonsicquidemquodipsasitinprædicamentorlationis , quiasecundumsuumessenonestaliquid , sedquiamateriaphysicanonestsinerespectucomparationis : eoquodperprivationemhabetcompara - tionemadformam : ethujusmodipro - batioest , quiaintermateriasproximasinaliaspeciererumnaturaliumaliaestmateriaspeciei : ergoinaliogenereestaliamateriagenere : sicutautemseha -
<--- Page Split --->
impressiones eorum per motum celestium sunt in generabilibus et corruptibilibus : et horum quidem materiam declarabimus in Cælo et Mundo : sed effectum quem habent universaliter in generatione, docebimus in libro secundo Perigeneos : sed effectum quem habent in particulari generatione, tangemus in generatione singulari in libris de Plantis et Animali-
bus. Sed qualiter formæ separatæ non relatæ ad materiam generabilium, se habent in se consideratæ, et quid sint, et quot numero, et in quo ordine, opus hoc habet determinare prima philosophia 1. Hæc igitur dicta sunt ad sciendum quod physica habet tractare de forma et materia, quæ dicuntur naturæ, et secundum quid habet tractare de ipsis.
1 Nota quomodo secundum Doctorem intelligitur dictum Philosophi asserentus physicam
esse circa species separatas quacumque in materia
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE CAUSIS.
CAPUT I.
Qualiter et qua necessitate tractatur hic de causis, et de causa materiali.
De terminatis autem his, considerandum est de causis, et quot sit numero : quoniam causa est etiam unum principiorum entis naturalis sicut et natura : negonium enim hoc quod habemus prae manibus, est sciendi gratia assumptum a nobis. Nos autem jam diximus quod in natura sunt omnes causae, et in Posterioribus Analyticis ostensum est, quod nos non opinamur nos scire rem aliquam antequam accipiamus propter quid unumquodque : et hoc est accipere causam primam, hoc est, proximam et essentialem et primam ante quam in genere naturae nulla est alia. Manifestum est igitur, quoniam et nobis volentibus considerare de generatione et corruptione, et omnium physica mutatione, est hoc faciendum. Cum enim scimus principia et
causas physicorum, debemus tentare ut reducamus in ipsa quaecumque quaeruntur de physicis.
Dicamus igitur quod uno quidem modo dicitur causa ex quo fit res cum insit ei, sicut es dicitur causa statua e. et argentum dicitur causa phiala e, et ea qua sunt de genere horum qua sunt sicut materia ex qua fit res : cum enim causa sit unum entium secundum quod dividitur ens in causam et causatum, causa etiam secundum quod generaliter refertur ad causatum, facit non tantum ad causati esse, sed etiam declaret ipsum et probet, oportet quod nos in philosophia prima consideremus causam secundum quod est entis differentia secundum quod est ens. Causae autem relationem ad causatum secundum quod ipsa est principium cognoscendi et probandi ipsum, habet declarare scientia Posteriorum Analyticorum : sed causam qua rem constituit per motum, nos habemus hic dicere 1.
Propter quod etiam materialem causam describentes, haec dicimus, quod ipsa est in genere dicta ex qua fit res : quia materia subjicitur omni fieri, sive illud
<--- Page Split --->
sit secundum subjectum, sive sit secundum accidens : sed nos diximus supra, quod ipsa in fieri substantiarum est subjectum primum 1. In alteratione autem et aliis motibus accidentium est ipsa subjectum secundum : quoniam in illis quando fiunt non subjicitur materia sola, sed potius materia finita per formam substantialem, eo quod non potest causari accidens nisi ab ente perfecto, in qua materiae infinitas finita est per formam substantialem. Cum dicitur, ex quo fit res, intelligitur et materia prima, et materia quae sequitur primam : quoniam materia prima est, quae est in potentia ad formam primam, et haec est indisposita : materia autem consequens primam est, quae se habet ad formam consequentem sicut materia prima se habet ad formam primam. Et hoc multiplex est, sed in genere est triplex, scilicet commixta, et complexionata, et organizata, quam quidam compositam vocant. In mineralibus enim est commixtio solum elementorum cum virtutibus cœelestibus operantibus in eis. In plantis autem quaedam est commixtio, id est, complexio quasi humorum quorumdam, et in animalibus est compositio super haec duo organorum, quae membra sunt officialia ad aliquem actum interiorem vel exteriorem pertinentia. Cum autem materia physicorum motui subjicitur, non describimus hic materiam, dicentes quod materia est ex qua est res, vel quae est in re subjecta vel substans forme : hoc enim modo materia est in generabilibus, et forte etiam in substantiis separatis, sicut diximus in libro primo scientiae hujus : et de tali materia hic nihil loqui habemus : quoniam illa aut non est subjecta privationi, aut privatio est in talibus per alium modum quam sit in rebus generatis et corruptis.
Dicimus autem, ex quo fit aliquid, significantes compositum : quoniam ma-
teria nullam habet causalitatem respectu formae, nisi per accidens : sed compositum fit propter se, et super ipsum stat actus efficientis, et respectu illius est materia causa : et hoc modo quo ipsa est causa, est principium cognoscendi ipsum : quoniam sicut dicimus, physica non cognoscuntur nisi cognoscatur materia eorum : eo quod ipsa sunt cum materia concepta, sicut seipius supra dictum est. Nec putare debet aliquis, quod materia sola sit cognitionis principium, ita quod ex ipsa sola cognoscatur compositum, sed potius sicut causa est, ita etiam principium est cognitionis. Est autem causa subjecta formae : et hoc modo cognoscitur esse compositi per ipsam. Cuus probatio est, quoniam si nos volumus cognoscere illud vel hoc compositum, non cognoscimus ipsum, nisi per causam hujusmodi vel illius determinatam, et compositum in genere cognoscimus per causam in genere. Oportet ergo quod causa quae est principium cognitionis hujusmodi vel illius, et causa est principium cognoscendi compositum, sit causa compositi. Non est autem causa hujusmodi vel illius compositi in genere materia ipsa, nisi substans formae huic vel illi, vel formae simpliciter. Ergo hoc modo et non aliter erit ipsa principium cognoscendi compositum hoc vel illud, vel compositum simpliciter : sicut etiam est ipsa prius composito : et quod prius est alio et essentiale ipsi, est principium cognoscendi ipsum hoc modo quo est prius et principium essentiale. Ex his autem patet solutio dubitationis quorumdam quaerentium, cum materia sit scibilis per analogiam solum et non per seipsam, cum esse principium cognitionis sit formae ipsius, qualiter ipsa sit causa et principium cognoscendi aliquid quod est ex ipsa.
Quod autem nos addimus in descriptione materiae, ex qua fit aliquid cum in-
<--- Page Split --->
sit, diximus ad differentiam privationis : quia ex privatione fit aliquid, ut supra docuimus : et tamen abjicitur privatio in ipso fieri quando fit res : et ideo privatio non est materia, quia materia salvatur in re quae fit. Dicitur etiam aliquando fieri aliquid ex aliquo, ita quod propositio non notat materiale principium, sed potius ordinem, sicut dicimus, quod ex mane fit meridies, et ex palæstris olympia : quia post ludos palæstrorum exercebantur ludi Olympiarum. Et ideo ad excludenda talia et privationem, diximus, cum insit.
Oportet autem scire, quod sola materia aliquando sufficit ut cum forma constituat compositum, sicut est in elemen- tis : aliquando autem non sufficit materia sola, sed oportet eam esse dispositam, et illa dispositio fit per materias diversa- run rerum conjunctas : et illi materiae aliquando sufficit conjunctio tantum, sic- ut singularia hominum constituunt «exercium, et conjunctione domorum constituitur civitas. Aliquando autem oportet cum conjunctione esse composi- tionem dissimilium specierum, sicut est in conjunctione et compositione lapidum et lignorum ad constitutionem domus. Aliquando autem cum conjunctione et compositione oportet adesse conversio- nem et alterationem conjunctorum et compositorum, sicut fit in artificiali com- positione in electuario et tyriaca, et in naturali constitutione animalium ex ele- mentis : quia elementorum non sufficit sola conjunctio, nec sola compositio in modo contingendi se ad figuram hanc vel illam, ut ex hoc sufficienter esse ha- beat generata, nisi alia agant in alia, et alia patiantur ab aliis, donec ex his quiescentibus in actione proveniat qua- litas una mixti ex eis, quae dicitur com- plexio. Est enim complexio qualitas una proveniens ex reciproca actione et pas- sione qualitatum contrariarum in corpo- ribus commixtis : unde in omnibus tali- ter commixtis oportet post conjunctio- nem et compositionem esse moram tem-
poris, ut ea quae conjuncta sunt et composita, reducantur in unum actum mixti: et ideo electuaria et tyriaca non statim convenientia sunt quando sunt conjuncta et composita ex speciebus, nisi prius sit tempus proportionatum in quo una species egerit in aliam et alteraverit ipsam : et sic alterata ab ea ad formam electuarii et tyriacæ, quæ est qualitas una consimilis quodammodo omnibus virtutibus particularitatis mixtorum in ipsis : et sic etiam fit operatio talium ex participatione omnium virtutum quæ sunt rerum mixtarum : quia mixta per formas essentiales manent in mixtura : sed qualitas miscibilium et accidentia per quorum reciprocam actionem patiuntur conversionem, mutantur et convertuntur cum amittant excellentias suas quas habebant simplicia, et transeant ad medium quod competit mixturæ. Dicimus autem de talibus in fine de Generatione et Corruptione, in capitulo de mitione. Sic ergo dicitur proprie materia quæ causa est materialis.
Videtur autem aliquando materia non ex qua res est, sed circa quam est, sicut dicitur materia scientiæ circa quam ponit considerationem et probationem passionum : et de materia dicitur visus vel intellectus, circa quam est operatio visus vel intellectus. Aliquando etiam dicitur materia dispositio materialis, sicut calidum complexionale disponit materialiter ad vitam animæ: et de tali quidem materia non intendimus nos hic. Juxta proprium autem modum materiæ dicitur mobile materia motoris : eo quod imprimit ei motor speciem motus sicut materiæ: et hoc modo inferior materia generabilium dicitur esse materia superiorum coelestium : quia coelestia imprimunt ei motum omnem qui fit in ipsa: et hoc modo frequenter dicitur ab Aristotele, quod inferiora sunt in superioribus, sicut materia est in sua forma : eo quod motor est formalis respectu mobilis cum imprimat ei motum et formam. Hæc igitur ad præsens de materia sufficiant.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De causa formali et de diversitatibus ejus, et de opinionibus quæ sunt de ipsa.
tione et plus de actu. Tertium autem esse se habet quando ipsa est terminus motus quod est esse quietum et perfecctum : et illius actus est esse compositi quod significantes dicimus in verbo substantivo, quando dicimus hoc est aurum, et hoc est argentum.
Alio autem modo causa dicitur species, et exemplum : hæc autem est etiam ratio diffinitiva ejus quod quid erat esse et hujusmodi genera, ut ejus quod est diapason genus propinquum, est proportio dupli, quæ est duorum ad unum : et genus illius proportionis quod continet genus dictum, est numerus sonorum : et ad hoc genus illius est numerus : et ultimum genus est forma proportionis in genere illo, et partes in diffinitione. ForForma quid ma enim proprie loquendo est essentia sit quæ quando habita fuerit per motum in materia, tunc constituit speciem secundum esse in rebus naturalibus. Dico autem, quod ipsa est proærie loquendo in se essentia, quia ejus actus et effectus et operatio propria in materia est esse actuale compositi, quod fluit ab essentia quæ est forma rei, sicut lumen fluit a luce, et essentia venit in materiam per motum : quia ipsa non est in materia actu ante motum, sed in potentia habituali tantum : et ideo forma naturalis triplex habet esse, cum ipsa tamen sit Forma naessentia simplex. Unum enim habet in turalus triprivatione quod est formæ confusæ et plex habet imperfecte et indeterminate, sicut nos in ante habitis explanavimus. Aliud autem habet esse in motu ipso in quo actus et potentia sunt sibivincem permixta : et hoc esse est ex fieri. Successivorum enim omnium esse fieri est : sed ipsa forma in motu quanto propinquior est principio motus, tanto plus habet de privatione ; et quanto fuerit propinquior fini motus, tanto minus habet de priva-
Nos autem hic ponimus in descriptione formæ quando habita fuerit per motum : ideo quia nos hic loquimur de formis naturalibus, quæ non semper habent nec habentur quocumque modo, sed habentur aliquando, et non nisi per motum : omnis enim forma generabilium conjunctam habet sibi privationem : antequam enim insit forma asini vel fabæ in materia, tunc est privatio in ea ad formam illam : cum autem jam est, tunc inest eidem materiae aptitudo suscipiendi etiam alteram formam : et hæc est privatio ad illam, quæ facit eam quæ modo inest, aliquando non inesse, et inesse aliam cujus privatio infuit prius. Materia enim generabilium semper est privationi alicui permixta : et ideo nullam formam contingit semper inesse. Et ideo diximus quæ quando habetur : habetur autem tantum per motum, ut diximus. Formæ autem ingenerabilium et incorruptibilium insunt, et non aliquando habentur, et aliquando non habentur, sed semper habentur : et illæ sunt species incorruptibiles, sicut forma cælestium, et aliquando intelligentiarum separatarum, quæ quidem ab Antiquis propriæ formæ dicebantur : eo quod quasi foris manentes formabant inferiora secundum proportionem aliquam formarum suarum. Propter quod Plato dixit, quod formæ inferiorum procedunt ex formis superiorum sicut ex quodam etymagio, hoc est, sigillo procedit forma in ceram : et has ipse formas seperatas dicebat. Inferiores autem generabilium formas vocat imagines : eo quod illæ imitabantur secundum modum possibi-
<--- Page Split --->
lom ipsis. De his autem et hujusmodi dicere habemus in scientia divina.
Formæ autem inferiores dicuntur multipliciter. Quia forma dicitur species ipsa, quia est causa et exemplum speciei in effectu. Videtur etiam forma, quia in causa formali effectus est similis et exemplatus ex causa: quoniam formalis causa facit id quod fit esse in effectu. Et differunt tamen species et exemplum, sicut differunt essentia absolute accepta, et esse quod est ex diffusione formæ in materiam, sicut nos dicimus exemplum lucis esse lumen, quod diffusum est in aere, vel in alio perspicuo: et ideo species et exemplum non sunt separata per subjectum, sed per intentiones et rationes eorum tantum. Haec autem forma est etiam rei vera quidditas: quoniam res constitutæ in esse non habent hoc quod sunt a materia, sed a forma: quoniam materia est in potentia: et cum res est in potentia, non est hoc quod est, cum potentia sit ad opposita, et non habet se plus ad esse quam ad non esse: et si plus se habet aliqua materia ad esse quam ad non esse, hoc non est ex materia, sed ex dispositionibus quæ quidem non dant esse formæ, sed ex forma substantiali habet res hoc quod est: et ideo ipsa est propria rei quidditas: et cum diffinitur res, ratio diffinitiva dicens quid est res, sumitur penes formam, sive ipsa concepta sit cum materia, sicut est forma naturalis, sive sit non concepta cum ipsa, sicut est forma mathematica et forma divina: et ideo forma dicitur ratio ejus quod erat esse quid, et dicitur quod erat melius quam quod est, ut notetur prioritas formæ ad esse quod est actus ejus 1. Esse autem quid, est esse in forma determinante rei quidditatem.
Genera autem hujus formæ sunt formæ communiores quæ continent formas proprias: quoniam cum datur ratio diffinitiva, oportet quod ipsa incipiat a ge-
nere primo : quia quidditas propria componitur a forma communi quæ est genus, et a forma propria quæ est differentia constitutiva speciei : et sic oportet quod sicut resolutio generis propini qui stat in genere communiori, et procedit resolutio usque ad genus generalissimum, quod eodem modo incipiat compositio quidditatis a generalissimo : quia quod ultimum est in resolutione essentiarum, primum est in compositione earum. Hoc autem modo se habet diapason ad proportionem dupli : quoniam nota quæ est diapason, sicut dicitur in musicis, componitur ex proportione duorum tonorum ad unum. Genus autem continens hanc proportionem est numerus sonorum : et quia harmonica aliquo modo est sub arithmetica, genus quod est remotius illo est numerus. Hoc autem modo quidditatis se habent partes diffinitionis in diffinitione posita ad totum diffinitum.
Non lateat autem quod si forma generaliter sumitur, dicetur forma omne illud quod informat ad esse aliquod secundum actum : et sic dividitur forma in formam substantialem, et formam accidentalem. Forma vero substantialis adhuc dupliciter dicitur, scilicet quæ est substantia et quid dicit, et quæ est accidens et dicit quid. Substantialis autem quæ est substantia et dicit quid, est sicut lapideitas in lapide, et anima in corpore animato : sed substantialis quæ non est substantia, sed dicit quid, est sicut color forma generalis est albedinis et nigredinis, et sicut quantitas ad bicubitum et tricubitum. Non enim sequitur si aliquid dicatur substantiale, quod ipsum continue sit substantia : quia substantiale medium est inter substantiam et accidens, et accidentale similiter. Videtur enim substantiale quod habet modum substantiae et rem accidentis, et quod habet rem substantiae et modum accidentis : similiter autem acci-
<--- Page Split --->
dentale dicitur aliquando quod habet rem substantiae et modum accidentis. Sicut dicimus accidere homini, quod est Socrates : quia non convenit ei gratia hominis, sed per hoc quod homo habet esse in subjecto individuo quod est Socrates.
Accidentalis autem forma est multiplex. Aliquando enim dicitur forma quae eadem subjecto cum figura, differens secundum rationem, ut forma idoli est figura idoli. Sed forma dicitur comparatione ad formatum quod est ad intra, hoc est, ad subjectum comparare formam : figura autem dicitur secundum quod est terminatio quanti, quod est comparare eam ad extra, ubi in exterioribus subjecti convenit lineatio quanti quae in se claudit totum quantum : et haec forma inter accidentales magis est propria. Videtur autem generaliter aliquando omnis affectio subjecti secundum aliquod accidens forma : et hoc modo dicitur forma compositioni contingens simplici et invariabili essentia consistens : quia accidens non contingit nisi composito, et per se non variatur, sed potius subjectum recipit variationem per ipsum. Abusive autem dicitur forma ordinatio multorum ad unum quod est sicut movens, sicut dux forma exercitus. Et aliquando dicitur forma ordo vivendi, sicut dicimus legem praescribere formam vitae.
Nos autem hic non intendimus nisi de forma naturali : et de illa oportet scire, quod secundum Avicennam et sequentes eum, est aliquando simplex, et aliquando composita. Dicit enim quod forma est in simplicibus essentia eorum sicut in elementis. Et in compositis est completio quae non est simplex. Unde dicit quod aliquando natura rei est juncta ex multis virtutibus, sicut humanitas quae retinet in se vires naturae corporis et vires animae. Et ex hoc surgunt duae opiniones circa formam substantialem, quarum una dicit quod ipsa est simplex, alia au-
tem dicit quod sicut est in materia secunda, quod in ipsa est virtus prime materiae et praeter haec disposita est : ita est in forma, quod secunda forma habet in se omnium praecedentium formarum vires et essentias : et hoc videtur velle etiam Aristoteles 1, ubi dicit quod eadem est ratio animae quae figurae : quia sicut figura prior est in consequente sicut trigonum in tetragono, ita vegetabile est in sensibili et sensibile in rationali : et hoc modo esse est in vita, et esse forma est prima. Et si nos colligamus omnes formas, tunc prima erit esse, et secunda erit forma quae est corporis quantitate determinati, et tertia erit corporis habentis contrarium, et quarta erit corporis mineralis, et quinta vitalis, et sexta sensibilis, et septima rationalis.
Rationes autem positionis illius, quod forma sit simplex, sunt : quia compositum est ex materia et forma, et talis non est compositio formae. Amplius forma cum sit alterum componentium, oportet quod ipsa sit simplex : quia aliter compositio iret in infinitum. Adhuc autem differentia forma est simplex : ergo forma est simplex. Adhuc autem si forma in quantum forma esset composita, tunc omnis forma esset composita : ergo prima forma esset composita, quod est inconveniens : quia tunc oporteret quod ante primam formam esset forma. Adhuc autem si formae esset forma, tunc non stabit illa compositio : sed forma erit formae si est composita : ergo forma non est composita.
Alia autem opinio quae dicit formam esse compositam, dicit non omnem formam esse compositam, sed secundam, et tertiam, et sic deinceps : et haec hic utitur his rationibus. Quia id quod virtutem et operationem habet modo aliquo, hoc est in ipso per essentiam : sed prima forma in secunda virtutem et operationem habet : ergo est in ipsa per essentiam. Prima autem harum proposi-
<--- Page Split --->
tionum patet per rationem mixti, in quo sunt per essentiam miscibilia, eo quod virtutem et operationem habent in ipso. Secunda autem probatur inductive : quia vivum est virtute in sensibili, et esse in vivo, et sic de aliis. Adhuc autem speci es forma est : et constat quod ipsa componitur ex genere et differentia, sicut per diffinitionem patet : et eodem modo probatur de genere, quod ipsum est compositum, cum tamen sit forma generalis : cum enim, ut inquiunt, omnis forma sit generalis vel specialis, omnis forma est composita.
Sed ad hoc sine praejudicio dicimus, quod duplex est forma, scilicet quae est ut pars essentiae, et quae est ut totum. Illa autem quae est ut pars essentiae, est duplex, scilicet quae est sicut forma, et quae est sicut intentio a re abstracta, et utraque istarum est simplex : sed una est sicut forma materiae quae est forma, quae facit in actu materiam, et est pars compositi : altera autem est sicut differentia rei constitutiva, quae est intentio qualitatis essentialis quae de re abstrahitur secundum quod sub forma ultima significatur : forma autem quae est sicut totum, illa est composita, et illa est genus vel species, quorum utrumque compositum est et diffinibile per aliquem modum : et hoc non habet dubium nisi de genere generalissimo, quod non videtur esse diffinibile per genus et differentiam, eo quod non habet genus ante se, nec differentiam, quia aliter iterut in infinitum : sed constat ipsum esse compositum per hoc quod plura habet in se, per hoc quod habet quid et quale, sicut patet cum dicitur, substantia ens per se ens. Ens igitur et per se ens dicunt duo quae sunt de esse substantiae, et sic de aliis praedicamentis. Sic etiam dicamus de omnibus formis : genus enim licet pars sit diffinitionis, tamen totum est potentialiter continens totum esse, et species est quod actualiter totum habet esse rei. Sic ergo videtur nobis, quod forma et est simplex et ex composita. Quod au-
tem objicitur, quod prima est in secunda, et sic deinceps, dico quod est in ipsa sicut potentia hoc modo quo trigonum est in tetragono : et tamen compositionem essentialem non facit in ipso cum essentia tetragoni, quia non sunt in tetragono distinctae essentiae trigoni et tetragoni: sed essentia tetragoni virtute est trigonum, ita forma sequens licet essentia sit simplex, tamen virtute colligt praecedentes formas in seipsa.
Sunt tamen quidam concedentes omnes sequentes formas esse compositas propter rationem inductam. In hac sententia est Avicenna et quidam alii physici. Sed nos movet in oppositum hoc quod sequens nunquam dividitur a praecedente, licet praecedens aliquando dividatur a sequente : et ideo sequens nihil diversum habet a praecedente, sed est quasi essentia unica virtute multiplicata, secundum quod fluit a praecedentibus quae sunt in ipsa non ut diversa, sed ut essentia una : hoc enim modo etiam differentiae sequentes quae simplices sunt, virtute continent primas.
Et quod objicitur quod id cujus virtus Quomodo id in quo est et operatio est in aliquo, essentialiter saloperatio alicujus, in eo vatur in ipso, dicendum quod hoc veest essentia ejus. rum est in his quae sunt unum per modum mixtionis, et illorum virtutes non operantur pure actu simplicium, sed potius operantur actu mixti : sed ita non est in forma secunda et tertia : quia actus formae primae melius est in secunda, quam in prima. Melius enim et nobilius est rationale quam ens tantum, et melius nunc sensibile quam vegetabile, et adhuc meliori vita vivit rationale quam sensibile : quia in talibus potestativis formis ea quae sunt praecedentium, sunt sequentium excellenter et eminenter. Et ideo per modum compositum non se habent hujus formae, sed potius se habent per modum reduplicatorum quia praecedens non distinguitur ab essentia sequentis, nec miscetur ei : sed potius quasi reduplicata constituit formam sequentem : et ideo sequens est
<--- Page Split --->
essentia una simplex et praecedens. Et per hoc patet solutio ad omne quod objicitur : nos tamen de ipsis in prima philosophia amplius dicemus.
CAPUT III.
De diversitatibus causæ efficientis et opinionibus quæ sunt de ipsa.
autem movens ideo ponit Avicenna, quia in natura non omnis materia susceptibilis est omnis formæ : neque omnis forma est actus cujuslibet materiae : quia secundum dispositiones materiae formæ infunduntur a datore, ut dicit Plato. Et quia non omnis forma cujuslibet est materiae, ideo oportet naturalem cognoscere et materiam et formam si debeat scire perfecte substantiam rei naturalis, ut diximus in antecedentibus istius libri. In hac autem sententia plures sapientium Avicennæ contradicunt dicentes in materia inter principia naturalia esse principium efficiens, quod verissime trahit materiam de potentia ad actum. Et ut nos plenius hanc contradictionem videre possimus, ponamus aliquas rationes pro utraque parte.
Amplius autem species tertia causarum est, unde est principium : principium autem motus est causa motus in alio a se quod est materia et mobile. Motus autem hic dicitur omnis exitus de potentia ad actum, qui actus sit per formam quæ venit in materiam. Princpium autem motus duplex est, sicut dicit Avicenna, scilicet præparans et perliciens. Præparans quidem est id quod præparat et disponit materiam ad hoc quod suspiciat formam, sicut est motus spermatis in præparationibus quibus præparat sanguinis menstruum in præ-parationibus suis ad formam suscipiendam, quam virtutem quidem moventem et præparantem habet sperma ex spiritu qui est in ipso qui defert et vehiculum est virtutis formativæ. Movens autem perficiens est id quod tribuit formam constituentem species naturales verissime per suam essentiam movendo et efficiendo : et hoc quidem est extra materiam et extra numerum principiorum naturalium, ut inquit Avicenna : nec pertinet ad physicum verissime cognoscere istam diversitatem agentis, sed sufficit ei ut sciat quod efficiens est una causarum naturalium quæ præparat et attribuit movendo species materiebus naturalibus : et non dubitet quin præparator sit principium motus : et quin perficiens sit etiam principium motus : quia ipsum est quod verissime trahit materiam de potentia ad actum : præparans
Rationes igitur pro Avicenna sunt hæ. In genere enim causæ efficientis necesse est unum esse efficiens primum : aut efficiens necesse est, quod sit per suam essentiam efficiens : cujus exemplum est sicut si nosponeremus calorem habere esse separatum a substantia : tunc enim calor per suam essentiam calefaceret, sicut lux per suam essentiam lucet : sicut autem calor tunc esset primum efficiens in calefacientibus omnibus, et lux in lucentibus : ita necesse est in universitate tota efficientium esse unum quod est simpliciter efficiens esse omnium rerum : et necesse est quod illud efficiat ipsum per suam essentiam. Cum autem ordo sit in efficientibus, secundum non habet virtutum efficiendi nisi per virtutem primi, quæ influxa est ei, sicut in octavo hujus scientiæ probabitur libro. Et tertium similiter, et sic usque ad ultimum. Ergo sola forma et essentia primi efficit in omnibus aliis, sicut sola etiam essentia caloris calefacit in omnibus calidis, et sola essentia lucis lucet in omnibus lucentibus : ergo secundum et tertium per hoc quod addunt essentiae et formæ primi, non efficiunt, sed præparant ut facilius et aptius recipiat formam quam attribuit ei primum.
<--- Page Split --->
Adhuc autem secundum movens non dicitur nec est movens, nisi quia habet speciem primi moventis : et eodem modo tertium non dicitur movens, quia habet speciem secundi in quantum est secundum, sed quia habet speciem primi moventis : quia aliter tertium esset secundum, cum proximum sit secundo, et non esset tertium : igitur a primo movente ab esse in tota universitate moventium erit una species motoris primi : ergo sua specie omne quod est habens esse in natura perficitur secundum esse et edicitur de potentia ad actum : ergo ipse solus qui est primmm efficiens, sua specie edicit de potentia ad actum : et omnia alia sunt praeparantia materiam.
Adhuc autem quod est agens præter agens primum, sunt qualitates primæ vel aliqua qualitas causata ab ipsis. Constat autem quod aliqua qualitas cum sit accidens, non attribuit formam substantialem his quæ sunt secundum naturam : quia forma substantialis causaretur ab accidentibus, quod est impossibile, cum accidens causetur a subjecto, et sit vestigium quoddam substantiæ.
Adhuc si omne calidum egreditur a calido primo, et frigidum a frigido primo, et ita necesse est, quod omne esse secundum egreditur ab esse primo. Constat autem, quod esse primum est efficiens primum. Ergo omne esse egreditur ab ipso. Cum autem egreditur ab ipso, non egreditur ab ipso nisi sicut ab efficiente per essentiam. Ergo ipsum solum per suam essentiam efficit omne esse. Hoc autem etiam habetur per verbum illud quod dicitur in libro deC ausis, quod causa secunda habet a causa prima, et quod est, et quod causa est. Plura autem de hoc dici habent in scientia primæ philosophiæ.
In oppositum autem hujus scientiæ contra prædieta omnia sunt plurimi Peripateticorum dicentium, quod causæ effi-
cientes naturales, et educunt eas de potentia ad actum utentes his rationibus 1. Quia omni eo modo quo movetur materia, movetur ab aliquo tangente ipsam : movetur autem aliqua forma educente ipsam de potentia ad actum : ergo movetur aliquo tangente ipsam. Quod autem tangit ipsam, non est extra naturalia. Ergo intra numerum naturalium est quod educit materiam de potentia ad actum.
Adhuc autem generans univoce est generans proximum et non generans primum : sed et generans univoce est quod educit materiam in similitudinem formæ et rationis et substantiæ : ergo generans proximum educit materiam in similitudinem rationis et formæ et substantiæ. Quod autem educit materiam in similitudinem rationis et formæ et substantiæ, educit eam de potentia ad actum. Ergo generans proximum educit materiam de potentia ad actum : ergo intra naturalia est quod perficit materiam.
Adhuc autem infra in septimo hujus 2, quod inter movens et motum non est medium : sed omne perficiens materiam est movens eam : ergo inter perficiens et materiam quæ perficitur, non est medium ; ergo id quod perficit materiam, immediate junctum est materiæ et est in ipsa : hoc autem quod est in materia, est intra naturalia. Ecce hæc est scientia utrarumque opinionum, et eligat unusquisque quod vult.
Nos autem dicimus prout nobis videtur, quod utraque istarum opinionum vera est secundum aliquem modum : absque dubio enim una est forma omnium moventium a primo usque ad ultimum in uno genere motus : sed hæc forma dupliciter consideratur, scilicet secundum essentiam, et secundum esse. Et essentia quidem una est in omnibus moventibus : esse autem ipsius secundum quodlibet moventium est aliud et aliud. Qualiter au-
<--- Page Split --->
tem hoc sit, ponemus duo exempla : unum quidem in natura, et alterum in arte. In natura quidem est exemplum lux, quae est una in essentia secundum quod est in aere et in corpore terminato : et tamen in aere est lumen, et in corpore terminato colorabus vel viridis vel niger secundum diversitatem corporis terminati : et in omni corpore terminato est una essentia lucis, non tamen est unus color propter diversitatem esse ejus quod habet in diversitate specierum. Et propter hoc dicit Aristoteles quod lux est colorum hypostasis, et hypostasis omnium colorum est una : et id quod formale est in omnibus coloribus, est unum : sed tamen quia recipiens diversimode recipit, esse lucis variatur : et ideo diversificantur colores. Hoc modo loquendo una est essentia formalis contrariorum colorum, albi videlicet et nigri sed propter esse diversum efficiuntur contrariae species colorum. In artibus autem exemplum est in regula aedificii : illa enim essentialiter una est, et tamen aliter recipitur rectitudo ejus a ligno recto, et aliter a nodoso : et ideo aliud est esse ejus in recto, et aliud in nodoso : cum tamen essentia una regulet utrumque, et propter esse diversum efficitur diversa, et quasi contraria aedificatio nodosi ad aedificationem recti. Sic ergo intendimus dicere, quod una est essentia qua movet primum movens et omnia consequenter moventia : sed haec essentia diversum habet esse secundum quod est participata a primo movente, et a consequenter moventibus : et quanto plus distat a primo motore, tanto plus conjungitur materia diversitati dispositionum, et facilius impeditur. Et ideo quantum ad essentiam qua movet primum movens, verum dicit Avicenna, quia sic solum primum movens educit de potentia ad actum et perficit materiam. Sed quantum ad esse verum dicunt alii contradicentes sibi.
Et scias quod primum movens et secundum et sic deinceps non distinguuntur penes essentiam qua movent per se :
quia illa est una in omnibus eis, ut diximus : sed distinguuntur penes esse quod est diversum in ipsis : et etiam in rei veritate causa verius movet per esse quam per essentiam : et ideo verius est, quod causa naturalis perficit, quam quod non perficit, sed causa divina. Hujus etiam causa est, quod sequens causa non destituitur aliqua operatione essentiali ; nullam autem essentialem sed tantum praeparativam haberet, si secunda causa non nisi praepararet : unde et Aristoteles dixit, quod virtus formativa rerum est in semine rerum naturalium, et movet magis per esse quam per essentiam : et tamen diversificatur magna diversitate, licet procedat a vera essentia tota virtus motiva, sicut virtus regulae variatur in his qua secundum se melius et minus obediunt regulae : et virtus lucis variatur et in terminato et secundum diversitatem superficierum corporis terminati. Et per hoc patet solutio ad omnia quae pro utraque secta inducta sunt.
Scias autem quod efficiens dicitur non Text et com. 29. tantum perliicien vel praeparans, sed etiam coadjuvans, sicut efficiens dicitur deliberans in consilio, et adjutor ad hoc quod aliquid fiat : sed deliberans et dans consilium, speciem quae est ratio operis persuadet, et ita dat movens ad opus in animabus aliorum : coadjuvans autem dicitur ille qui partem habet in opere vel in facultate ad opus, et non propter alterum. Et haec dicta sunt de causa efficiente.
CAPUT IV.
De causa finali, et de diversitatibus suis.
Adhuc autem causa dicitur quemadmoText, et com. 29. dum finis : finis autem est cujus causa fit
<--- Page Split --->
quidquid fit de his quæ ad finem illum obtinendum sunt ordinata, sicut sanitæ est causa deambulatio.is. Cum enim quaeritur, propter quid Plato deambulat? Dicimus, ut sanetur, et dicentes sic opinamur assignare causam. Est enim finis causa causarum : quoniam finis movet efficientem ut ipse moveat materiam. Movet autem finis efficientem sicut res desiderata movet desiderium, et ideo dicitur, quod primum in intentione est finis quia finis primo est in intentione moventis, quæ praestituit sibi finem ad quem terminentur actio et motus ejus. Cum autem finis intentus movet efficientem, tunc materia movetur ad finem eumdem, et propter privationem quæ est in ipsa, desiderat eum : et sic inducitur forma quæ est finis : et sic patet quod finis est causa causarum, quia ad causandum quodammodo movet omnes causas.
Est autem finis duplex in genere, scilicet universalis, et particularis. Finis universalis est quem causa universalis intendit in omnibus suis effectibus simul : sicut motus universalitatis per omnem motum intendit consequi finem, qui est sicut ducis exercitus finis, hoc est consequi prime causæ simulationem quantum possibile est. Et si descenditur in causis universalibus, tunc universalis causa hominis in omni genere perpetuitatem hominis intendit consequi, et sic est in aliis. Finis autem particularis est, quem particularis natura intendit consequi in opere uno, sicut est forma hominis in hoc generato qui est Plato vel Socrates.
Adhuc autem finis est de his quæ multipliciter dicuntur, sed distinguemus hæc in prima philosophia. Sed quod hic dicendum est, hoc est, quod finis aliquando dicitur id in quo est terminus intentionis, et hoc proprie dicitur finis. Aliquando autem dicitur terminus operis, et hoc dicitur finis minus proprie. Exemplum autem primi est sicut pater intendit in filio similitudinem speciei et formæ per generationem. Exemplum autem secundi est
sicut projectio spermatis in matricem per coitum : quia hoc est terminus suæ actionis. Aliis autem modis etiam dicitur finis sicut est finis qui est rei ultimum : et finis in quo finit et deficit res : sed de talibus multiplicitatibus non intendimus, eo quod finis sic dictus, non habeat rationem causæ sed termini tantum. Nos autem hic de fine loquimur in quantum est causa, et non in quantum est finis tantum.
Dicuntur autem fines etiam omnia quæ Text et com. 29. sunt circa finem ultimum, et post movens primum ordinata ad finem : eo quod illa sint fines respectu præcedentium, licet sint efficientia respectu sinis ultimi : et ea sunt de quibus dicit Aristoteles, quod movente alio præcedente ipsa media fiunt finis : sicut sanitatis medium quo consequimur ipsum, est attenuatio sive macies : et ideo cum jejunamus propter sanitatem tanquam propter finem ultimum, tunc dicimus quod jejunamus propter maciem : quia terminus jejunii est macies, et in ipso intendimus ut consumantur humores putrescentes, quibus consumptis sanamur. Hoc modo purgationes etiam sunt media ad sanationem, et accipimus potiones ut purgemur : et ipsa potio, et organa medicinalia, sicut clyster et embroce, sunt media et sunt fines præcedentium actionum quæ agimus ut sanitatem consequamur. Omnia enim hæc sunt gratia finis, et habent differentiam ad invicem : quia quædam eorum sunt opera, sicut deambulatio et potio : quædam autem sunt organa sive instrumenta, sicut clyster et embroce.
Causæ quidem igitur tot modis fere diText et com. 30. cuntur, quot modis fere dictum est. Dico autem fere tot modis, quoniam in veritate modi essentiales causarum non sunt plures, sed modi accidentales sunt plures, sicut infra patebit.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans diversum ordinem causarum.
Est autem ordo in istis causis diversus: hic enim enumeratæ sunt secundum quod sunt propinquiores rei causatæ quæ est effectus : hoc enim causatur per motum cujus subjectum materia est, et actu complens est forma : et hæc sunt duo intrinseca causato : principium autem movens a quo motus fluit in mobile, efficiens, et terminus motus est finis 1. Si autem considerentur secundum intentionem causarum, tunc prima est illa quæ est causa causarum quæ est finis : quia hæc movet efficientem : et propter hoc efficiens est secunda : et quia influendo formam movens efficiens, eo quod forma conveniat cum efficiente, ideo tertia forma est, et ultima est materia quæ plus distat ab efficiente et fine. Si autem causæ attendantur secundum esse, tunc prima causarum est efficiens, et secunda est materia quæ movetur ab ipso, et tertia est forma quæ producitur actu efficientis, in qua per consequens consequitur intentionem suam : et ideo ultima est finis. Si vero attendatur ratio illa quæ est ratio movendi, cum omne quod movet, a forma habeat rationem movendi, prima erit forma, et secunda efficiens, et tertia finis, et ultima materia. Et sic patet qualiter diversus ordo est in causis, et licet hæc pertineant ad primam philosophiam, tamen hic interposita sunt ut facilior sit doctrina.
De comparatione causarum ad effectus.
Cum autem comparamus causas istas Text. et con, ad effectum, convenit ejusdem effectus per se plures esse causas et non secundum accidens sed per se et essentialiter, sed non secundum unum et eumdem modum causalitatis : sicut statuæ idoli causa efficiens per se est statuæ factiva ars, et causa ejus materialis etiam est æs, et non secundum alterum aliquid, sed secundum quod est statua per se : et hoc modo ejusdem etiam est causa formalis figura æris, et causa ejus finalis est repræsentatio Jovis, vel alterius cui similis facta est statua.
Similiter etiam-si comparaverimus eas ad invicem, una videbitur esse causa alterius : sicut laborare vel secari est causa sanitatis sive bonæ habitudinis, et similiter sanitas est causa dolendi vej secandi, sed non secundum eumdem modum causalitatis, sed potius sanitas est causa dolendi sicut finis propter quem sustinemus dolorem : quia ut dicit versificator,
Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes.
Sed dolor est sicut causa movens ad sanitatem.
Amplius autem adhuc comparatione facta causæ ad effectum, eadem est causa contrariorum non eodem modo : quando enim præsens est causa alicujus effectus per se, illam absentem dicimus esse causam contrarii, et maxime tunc quando posset adesse et deberet, et se subtrahit, sicut absentia gubernatoris navis causa
<--- Page Split --->
est periculi navis, cujus erat præsentia causa salutis.
Sed forte de dictis dubitabit aliquis : cum enim convenit plures esse causas unius et ejusdem secundum diversum modum causalitatis, quaeret forte aliquis, utrum contingat plures esse causas per se unius et ejusdem per se effectus secundum unum et eumdem modum causalitatis ? Hoc enim videtur in multis rebus naturalibus, sicut in colore unguis in manibus hominis, quem efficiunt formaliter duo, scilicet sanguis et albedo corni. Honus color faciei resultat ex albedine pellis et rubore sanguinis sub pelle, et est in multis invenire sic.
Si quis forte dicat plura unita efficere unum, sicut efficitur tractus navis, et sicut fit mixti perfectio, et similiter fit in coloribus dictis : et ideo habent efficientia plura, quae omnia sunt efficiens unum unitum. Hoc non potest esse, ut videtur : quia non uniuntur neque micentur sanguis et unguis, et sanguis et pellis, sed sunt distincta, et ideo talibus non videtur esse simile.
b ulatio est causa sanitatis : non intelligitur efficiens esse causa causæ finalis , neque secundum quod est causa, neque secundum quod est finis , sed tantum secundum esse quod habet in mobili quod est subjectum 1. Si enim efficeret ipsum secundum quod est causa, tunc non oporteret quod finis esset causa causarum, sed potius causalitas ejus esset effecta a causa efficiente et formali : et hoc non est verum. Similiter si efficeret ipsum in quantum est finis, tunc finis non esset secundum rationem ante efficientem, et sic non moveret ipsum : quae omnia falsa sunt. Relinquitur ergo, quod non efficiat ipsum nisi secundum esse quod habet in materia. Quando autem finis dicitur esse causa efficientis, tunc est causa e converso in quantum est efficiens : quia movet ipsum ad hoc ut efficiat, et non est causa secundum esse : quoniam nisi haberet esse, non moveretur ad efficiendum a causa finali : et ideo licet efficiens sit causa finis, et e converso, tamen opposito modo se habet causalitas ipsorum, sicut dictum est.
Sed dicendum quod colores dupliciter commiscentur, scilicet in materia, et in deferente. In materia, sicut quando nigra substantia miscetur cum alba, et resultat color rubeus. Alio autem modo miscentur in perspicuo deferente spisso : tunc enim color immutans visum in perspicuo spisso: et si perspicuum illud propter sui spissitudinem habeat colorem aliquem, tunc resultat color unus quasi diffusus sub alio et in alio, sicut est in lumine per vitrum viride vel rubeum splendens : et talis est unio efficientium colorem unguis et faciei, de quibus dictum est.
Advertendum etiam est cum comparatur una causa ad aliam quod est causa ipsius, quod hoc accidit multis modis : est enim efficiens et comparatur ad finem, et dicitur efficiens esse ipsius, sicut deam-
Comparatio autem talis non est inter materiam et formam : quoniam materia non est causa formæ per aliquem modum, sed potius est causa compositi : sed forma causa est materiae secundum quod est in actu, et non secundum esse materiae, nec secundum quod est materia : quia quod sit materia, non habet a forma, sed a seipsa. Quod autem sit in actu, habet a forma, et non a seipsa.
Efficiens autem nihil omnino habet a forma secundum quod est causa formalis et actus materiae, sed secundum quod ipsa forma est principium motus et operationum, sic habet efficiens a forma sua movere materiam ad formam ad quam movet, et materia habet ab ipso motum et passionem quo movetur et patitur : sed efficiens neque quod causa est, neque quod est, habet a materia.
1 Nota quod efficiens non est causa finis, nec ut finis est causa, nec ut finis est finis, sed so-
<--- Page Split --->
Similiter si comparatur materia et finis, finis nihil habet a materia, sed in materia accipit esse a causa efficiente : materia autem habet a fine appetitum, quo movetur ad ipsum secundum quod finis idem est cum forma, ut infra declarabimus : quoniam, sicut in primo libro diximus, nisi aliquid formae esset intra materiam, non appeteret materia formam et finem. Et haec dicta sint de comparatione causarum ad effectum et ad invicem.
CAPUT VII.
Declarans sufficientiam quatuor causarum.
Lice t autem ad primam philosophiam pertineat probare numerum causarum, tamen propter doctrinae bonitatem hic aliquid de hoc dicemus, sumentes primo rationem ex inductione . Omnes enim nunc dictae causae in quatuor concidunt species manifestas. Dico autem manifestas, quia licet multae sint diversitates uniuscujusque earum, sicut diximus, tamen reducuntur omnes in modos quatuor in communi, sicut patet in diversitatibus materiae. Elementa enim syllabarum et materia vasorum et ignis et aqua et terra et aer corporum mixtorum, et partes organicae totius compositi heterogenii, et propositiones conclusionis, sunt omnia causa sicut ex quo est res : et hoc est esse causam materialem in communi. Diximus enim supra in capitulo de causa materiali, quod aliquando materia sola est causa, aliquando vult habere conjunctionem dissimilium, aliquando conjunctionem similium, aliquando conjunctionem et compositionem et conversionem conjunctorum : et sic fit diversa conjunctio vel compositio, ut diximus. Elementa enim syllabarum et dictiones
orationum sunt materia per conjunctionem et compositionem discretorum dissimilium. Et tali compositioni respondet quoddam universum, quod constituitur proprie ex pluribus discretis dissimilibus ad linem unum conjunctis et compositis. Materia autem vasorum est sicut simplex materia composita forma in naturis. Ignis autem et caetera elementa sunt materia ex diversis composita, et ad unum actum medium alterata : et illius forma est complexio. Quando autem componuntur partes heterogeniae, ut manus, et pes, ex alteratis ad invicem et unitis, tunc forma illi respondens est forma totius : quia totum exigit in partibus diversitatem. Propositiones autem sunt materia conclusionis per comparationem potentiae ad actum : quia in veritate conclusio non consistit ex propositionibus, nec ex majori et minori extremitate, quae sunt subjecta et praedicata propositionum : quia aliud est subjectum vel praedicatum conclusionis : non enim intrant in materiam conclusionis secundum quod sunt subjecta vel praedicata propositionum : unde nihil est in propositionibus de ratione materiae ad conclusionem, nisi comparatio potentiae ad actum quae est in materia : propositiones enim in modo et figura ordinatae sunt in quibus potentia est conclusio.
Neque tamen conclusio se habet ut forma propositionum, sed potius sicut effectus earum. Et ideo etiam ab aliis quibusdam dicuntur propositiones efficientes causa conclusionis. Iste ergo modus minus habet de ratione materiae. Ex omnibus ergo etiam his est videre, quod non invenitur in ista diversitate aliquid quod ad causam materialem aliquo modo non reducatur.
Cum autem causarum quaedam sint Quae siue tant ad ct tant ad ct tant ad ct tant ad ct tant ad ct tant ad ct tant ad ct tant ab form tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem tem
<--- Page Split --->
dietis partibus accipiantur, ut illæ partes quæ sunt tantum in potentia, ut partes continui non divisi neque distincti neque compositi ex diversis. Sunt alio modo diversitates formarum etiam respondentæ diversitati compositionis.
Exigunturenimadomnemcomposi - tionemtria , scilicetqualitas , o r d o , ctpositio , secundumquodetiamdicebatDomocritus : etqualitatiquidemcom - positorumrespondetspecies , ordiniau - temrespondetcompositio . Sedmateriæscrundumquodestinpotentia , respondetbornaquæquodquideratesse : quiailladatessemateriæetquidditatem : etsirpatetquodetiamistaformalisdiver - sitasuniturinunitateformæincom - m u n i .
Senenautemgenerationisgenerato - r u m , etmedicus , etpropositiones , etuniversaliteromnefacienssuntomniarusæefficientes , undeestprincipiummutationisetstatusetmotus . Senenquidemsicutidquodhabetvirtutemmo - ventemetformantemintra . Medicusau - temestsicutmovensextra , sicutestinaliisartificiatis . Propositionesautemestsicutordinansmateriamconclusionisquæestpropositiones . Universaliterfaciens , hocmodosempermovetveloperaturutaliquidfiat : etnecistadiversitasegre - diturincommunirationemcausæeffi - cientis .
ratione boni et digni invenitur aliquid quod ad causam finalem non reducatur : ergo non sunt nisi quatuor causæ essentiales in communi.
Possumusautemetiamadhocdicere , quodcumomniscausainfluatsuperef - fectumconstituendoipsum , illudautestintus , autextra . Etsiquidemestintus , autestsecundumactum , autsecundumpotentiam , sivesecundumidquodsub - s t a t , velsecundumidcuitanquamqua - litatiessentialisubstat : sivesecundumrationemperfectibilis , autsecundumra - tionemperficientis . Siquidemestsecun - dumpotentiametsubstansetperfectibile , estmateria . Siautemestsecundumactumetnaturamquæsubstatestperfi - ciens , ettuncestforma . Siautemestin - fluensextra , tuncvelestmovens , velintentiomoventis . Etunomodoesteffi - ciens , aliomodofinis : sedistemodushabetrespectumprimæphilosophiæ , etnonestnaturaliproprius . Aliaergodi - cendadequatuoressentialibusmodiscausarumdifferanturusqueadphiloso - phiamprimam . Causæquidemigitursunthæquasdiximus , ettotetiamquotnosdiximussuntspeciesearumdem .
CAPUT VIII.
Demodisaccidentalibuscausarumetsub - stantialibus .
Modiautemaccidentalescausarumsuntmultivalde : eoquodmultaacciduntcuilibetcausæ : etdeomnibusillismo - disnonestpossibiledicereinsingulari , quiadiversitasquæestexaccidentequodestaccidens , peraccidensetcommuniternonestreducibilisadartem , cumsitin -
<--- Page Split --->
determinata et infinita : sed in communi dicemus modos magis usitatos.
sunt homines, nec albedo convenit cum arte statuarum in proximo genere : et ideo longinquior causa est albus statuae quam musicus.
Test et com. Est ergo considerandum, quod omnis causa capitales et communes modos habet octo. Causae enim quae sunt similes in specie, sicut efficientes, aliquando dicuntur prioros, et aliquando posteriores, sicut sanitatis causa prior est medicus, et posterior causa ejus est artifex. Et in causis formalibus causa prior diapason, est proportio dupli : et causa posterior, numerus : et universaliter quaecumque causa sit alicujus propria et prior, omnes continentes illam sicut commune continet minus commune, sunt causae posteriores ejusdem.
Test, et com. Dicuntur etiam secunda diversitate mo- 33. di accidentalis causae, sicut causa accidentalis, et causa per se sive essentialis. Causa autem accidentalis est, quae est accidens causae per se, et genera illius accidentis quod accidit causae per se, dicuntur etiam causae per se accidentales, sicut in genere causae efficientis statuarius dicitur per se esse statuae causa : sed quia statuario accidit Polycletum vocari, ideo per accidens dicitur etiam Polycletus causa statuae. Continens autem Polycletum est homo et animal et substantia, et ideo homo et animal et substantia causa statuae per accidens esse dicuntur. Inter accidentia vero aliqua sunt propinquiora, et quaedam longinquiora ab actu causae per se : quoniam si dicatur statuario accidere quod sit musicus, et ideo musicus dicatur causa statuae : et dicatur eidem accidere quod sit albus, et ideo dicatur esse causa statuae : longinquius accidens a causa per se statuae erit albus quam musicus, quoniam non est musicus nisi homo, et similiter non est statuarius nisi homo : quoniam utrumque est disciplina quaedam, et solus homo est animal disciplinae susceptibile. Sed alba multa sunt, quae non
Præter omnes autem nunc dictos modos Test 31 causarum quæ sunt per se vel per accidens, sunt alii modi : eo quod causa dicitur aliquando causa in potentia quæ potentialiter est causa, et aliquando dicitur causa in actu quæ operatur actu ut aliquid fiat vel causat in effectu, sicut causa ædificandi domum est causa potentialiter ædificans et actualiter ædificans. Sed potentialiter ædificans tripliciter variatur. Est enim potentia remota quæ est indisposita habens tantum habitualitatem naturæ, sicut puer potentialiter ædificat. Est etiam potentia disposita habens inclinationem ad actum ex dispositione, sicut juvenis incipiens discere ædificationem, ædificat: et hic est habens habitum potentialiter ædificandi antequam ædificet secundum actionem ædificandi erit ædificator in actu.
Secundum autem omnes istos videlicet Test et 35. nodos causarum et alios duos quos dicemus, fiunt etiam diversimode ea quorum sunt causae, scilicet effectus. Est enim in effectu propinquum et remotum secun dum propinquitatem et communitatem causati sumptum, sicut dicitur causa statuæ et imaginis, et secundum causam naturalem dicitur effectus æs et materia. Et similiter in accidentibus effectuum similiter est, sicut in accidentibus causarum secundum propinquitatem et longinquitatem et per se et per accidens, et secundum potentiam et actum.
Amplius autem quaedam causae dicunTest et 36. tur aliquando complexæ cum quibusdam, et aliquando dicuntur incomplexæ : eo quod solitariæ, sicut causa statuæ non
<--- Page Split --->
dicitur Polycletus tantum qui est causa per accidens, nec statuarius tantum qui est causa per se : sed dicitur causa statuae Polycletus statuarius complectendo causum per accidens cum causa per se : et in talibus non quaecumque causarum farit complexum modum causarum, quia multa conveniunt ad mixtum, quae tamen non faciunt complexam causam mixti : sed oportet quod in una specie causa conveniant plura secundum diversum modum causarum respicientia, ita quod unum per se, et alterum per accidens : vel unum propinque, et alterum remote : sed tamen potentia et actus non videntur dici in causa tanquam modi qui distincti sunt ab aliis modis, sed potius qui sunt modi modorum omnium causae. Et secundum hanc considerationem causarum modi sunt sex in communi, scilicet longius, propinquius, et perse, et per accidens, et complexae, et incomplexae : et quilibet eorum dicitur dupliciter secundum potentiam et actum. Sed propinque sunt sicut singulares, et longinquae sicut genus et species continens illud. Et quae sunt sicut accidens, habent etiam longinquas et propinquas secundum accidens singulare aut genus accidentis, ut diximus. Et complexae sunt in duobus modis conjunctis : et quae non sunt tales, sunt sicut simpliciter dictae sine complexione diversorum numerorum : et omnes istae sunt dictae sicut operantes secundum actum, aut sicut in potentia existens.
ctus secundum actum ponit causam : et ideo domus non est effectus immediatus aedificatoris secundum actum, sed potius aedificatoris. Et si aliquando dicitur domus esse effectus aedificatoris, intemus... est hoc de domo secundum quod est in fieri, quia sic est sub actione aedificatoris : et hoc modo posita causa ponitur effectus, et corrupta ipsa corrumpitur effectus, et e converso. Domus autem immediata erit id quod continet partes ejus in compositione et figura : et hoc est contiguatio et conglutinatio partium quae sunt in compositione et ordine et figura domus. Et ita intelligendum est in aliis ; in generatione enim generans causa efficiens immediate est decisionis et projectionis seminis, et semen causa formationis. Esse autem formati causa est victus conservans et regens formatum.
Scias autem quod causæ quæ sunt in primo horum octo modorum, quæ dicuntur esse priores et posteriores, tres habent diversitates speciales quæ a quibusdam Philosophis non inepte sunt posita : et ideo non videntur illi etiam plures ponere modos causarum quam nunc dictum est. Sunt enim in eis priores et posteriores, et propinquæ et remota, et communes et propria. Et est quidem causa prior, quæ prior est juxta effectum : et quia effectus sunt particularium, ideo particularis causa dicitur esse prior. Posterior autem dicitur, quæ posterius se habet ad effectum, non per hoc quod sequatur ad causam priorem, sed quæ longius respicit ipsum, sicut dictum est de albo et musico. Remota autem et propinquæ sunt sicut immediata, et causa per medium, sicut calor est causa elevans sursum mediante raritate et levitate, et raritas et levitas sunt causæ immediatae. Propria autem est, quæ de sua forma causalitatem dicit hujus effectus præter hoc quod aliquid addatur ei. Communis autem est, quæ indiget aliquo addendo sibi ut propria efficiatur, sicut homo est causa statuæ communis : et cum additur ei statuarius, tunc efficitur ei propria. Hæc au-
Habet autem differentiam ultimo dicta causæ secundum potentiam et actum, quoniam causæ quæ sunt actu existentes ponunt suum effectum. Causæ autem dictæ secundum potentiam, non de necessitate ponunt effectum. Ædificator enim et curator actu existens ponunt suos effectus, hoc est, ædificationem et curationem : sed ædificator secundum potentiam, non de necessitate ponit ædificationem.
Attende autem hic, quod sicut causa secundum actum ponit effectum, ita effec-
<--- Page Split --->
tem sunt quaecumque antiqui Peripatetici dixerunt de modis causarum.
Quidam autem ex superioribus subtiliter ista perspicientes nures causarum modo sub i. suntens tamen dixerunt. Dicunt enim, quod unaquaeque causarum aliquando est essentialiter, aliquando accidentaliter : aliquando propinqua, et aliquando remota : aliquando propria, et aliquando communis : aliquando autem particularis, et aliquando universalis : aliquando vero simplex, et aliquando composita : et aliquando in actu, et aliquando in potentia. Aliquando autem commiscentur inter se aliae cum aliis, aliquando sunt incommixte et simplices. Et isti sunt decem et quatuor modi causarum, de quibus exemplificabimus in omnibus speciebus causarum, et primo in causa efficiente.
Dicemus ergo quod causa efficiens essentialiter est, sicut medicus curationis, aut ignis calefactionis : et hoc est cum causa secundum suum nomen et formam et principium illius operis sive effectus, etin ratione talis causalitatis effectuicomparatur. Causa autem efficiens accidentaliter est, quae differt ab illa : et quia id quod accidit communiter, indeterminatum est, propter hoc illud est multis modis. Est autem unus modus frequens in naturis, quo dicitur contrarium esse contrarii causa : eo quod removet illud quod operari debet contrarium illius effectus quod per accidens inducit : sic enim dicitur calda nubes per calorem amplius infrigidari, et aqua calida citius congelari : quia calor disgregat materiam, et sic undique expirat calidum, et ubique ingreditur frigus constringens : et hoc modo scamonea quae calida est, infrigidat corpus, quia educit choleram rubeam quae corpus calefaceret, si maneret. Alio modo dicitur efficiens per accidens, sicut prohibens obstaculum, sicut dejiciens columnam dicitur efficere casum ejus quod columna innitebatur. Tertio autem modo dicitur causa per accidens, quae non secundum formam in qua significatur per nomen,
causa est effectus, sed accidit ei illud : sicut medicus dicitur fabricare, non unde est medicus, sed modo est faber cui accidit esse medicum : aut cum dicitur, homo fabricat, eo quod homo subjectum est artis fabricandi. Quarto modo dicitur efficiens per accidens, qui soritur finem in actione quem non intendit, et propter quem non operatus fuit, sicut projiciens lapidem casu vulnerat, cum vulnerare non intendit, sed accidit ut ob jactum lapidis animal vulneretur : aut cum fodiens sepulchrum invenit thesaurum, cum non intendit nisi fodere sepulchrum. Et haec sunt casualia et fortuita, de quibus infra dicemus. Ad hunc autem modum reducit factum jactatoris, cujus factum praeter intentionem suam aliquando sequitur laus hominum, et illam attribuit sibi tanquam ex intentione propter hoc fecerit, cum secutum sit factum ejus per accidens : et cum sequitur res vituperabilis, dissimulat ipsum tanquam ipse non intenderit ip-am facere.
Efficiens autem propinquum est illud, inter quod et factum non est medium, sicut lacertus cum virtute motiva quae est in ipso est causa motus membri. Remotum autem est illud quod movet per medium, sicut anima est causa motus membrorum corporis.
Efficiens autem proprium est illud, a quo non patitur nisi unum solum singulare effectum, sicut medicina quam sumit Callias, non transmutat nisi corpus Calliae tantum. Efficiens autem commune est illud a quo patiuntur multa, sicut aer qui convertit multa corpora, quorum quodlibet sibi est immediatum : et iste est alius modus communis et proprii quam est iste qui dictus est supra.
Singulare autem sive particulare efficiens est illud, quod est causa unius singularis operationis, sicut statuarius hujus statua, et hic medicus hujus curationis, aut etiam quod sit causatum circa aequalem in ambitu communitatis. Adhuc autem dicitur in physicis causa particularis, sicut medicus est causa curationis,
<--- Page Split --->
ot homo generationis hominis. Causa autom efficiens universalis est, quando naturalis causa in plus est in operando quam sit effectus, sicut sol est causa universalis generationis, quia generat omnia generabilia et alia plura opera facit : et hoc agens habet influentiam super agens particulare.
Causa autem efficiens simplex est, quae operatur una virtute ex qua provenit opus ejus, sicut provenit ex una virtute naturali expellere quae dicitur expulsiva, et ab alia provenit attrahere quae dicitur utractiva. Sed causa efficiens composita est, quae habet illi modum oppositum, quando videlicet opus provenit a virtutibus pluribus conjunctis, sicut provenit tractus navis vel lapidis a virtute multorum hominum conjuncta. Iste autem virtutes sunt aliquando similes in specie, sicut in exemplo praedicto : aliquando
Causa autem in actu efficiens est, sicut ignis causa est ei accensionis quod accenditur in actu. Causa autem in potentia est, sicut est ignis respectu combustibilis quod nondum est accensum. Hæc autem potentia variatur per modum quem diximus supra. Omnes autem isti modi commiscentur quidam cum quibusdam, et aliquando simplices sunt, sicut supra sufficienter docuimus.
Isti etiam modi omnes conveniunt materia. Est enim materia per se et essentialiter forma, quae de se illi forma est subjectum, sicut combustibile combustionis. Aliquando autem accidentaliter, et hoc contingit multipliciter : sed sufficiunt modi tres in hoc ut diversitas ejus sciatur. Unus quidem modus est, quando subjicitur materia, cum forma quam necesse est removeri antequam susceptibilis sit forma, sicut dicitur materia aeris aqua, et sperma dicitur materia hominis : cum tamen necesse sit
amittere formam aquæ, quando efficitur materia hominis. Aliquando autem dicitur materia hominis per accidens, quando non significatur nomine dispositionis qua adaptatur forma, sicut dicitur rubeum esse materia idoli vel fuisse materia idoli, et hujusmodi. Tertio autem modo dicitur materia per accidens, quando significatur nomine efficientis causa, sicut quando dicitur causa curationis, quando medicus curatur. Non enim curationi subjicitur unde medicus, sed unde est infirmus. Et sunt alii modi hujusmodi multi qui per se dignosci valent.
Propinqua autem materia est, sicut membra corporis, et remota sicut humores et elementa ejusdem. Materia autem propria est, sicut corpus hominis cum sua complexione subjicitur formae hominis. Communis autem, sicut ligna lecto et cathedra. Particularis autem, sicut est materia adaptata forma, sicut materia solis. Universalis autem, sicut ligna cathedra et omnibus ex lignis aedificabilibus. Simplex autem est, sicut hyle secundum rem et ligna secundum sensum. Composita autem, sicut humores, et sicut species in tyriaca. Materia autem in actu est illa qua in effectu est per formam, sicut corpus hominis. Et materia in potentia est, sicut sperma est materia hominis. Commixtæ autem et simplices sunt secundum conjunctionem et separationem horum modorum.
Modi etiam isti conveniunt forma. Est enim forma essentialis, sicut humanitas hominis, et figura cathedra, et hujusmodi. Accidentalis autem est multiplex secundum quod in attendendum est, hoc est, quod aliquando prodest accidentalis ad retinendam formam, aliquando ad usum rei formatae : aliquando autem nihil prodest ad neutrum, et tunc vel obest, vel indifferenter se habet. Prodest autem ad formam retinendam, sicut compactio cathedra ad hoc quod permaneat figura cathedra. Prodest autem ad usum, sicut planities superficiei ad sedendum bene in cathedra. Obest autem, sicut debilitas li-
<--- Page Split --->
gnorum cathedrae. Sed indifferens est, sicut albedo cathedrae.
Propinqua autem forma est, sicut quadratura tetragono. Et remota est, sicut angulare tetragono. Forma autem 'propria et particularis non differunt, et sunt sicut diffinitio et proprium, quae sunt convertibilia. Similiter communis non differt ab universali, et est sicut genus propinquum vel remotum. Simplex autem forma, sicut ignis et caeterae formae, quae non sunt constitutae ex multis formis numero. Composita autem est, quae constituitur ex multis numero, sicut est complexio, et etiam secundum alios sicut forma hominis, quae est composita ex multis viribus et ex multis formis quae conveniunt. Forma autem in actu est cognita et est, quae perficit materiam in actu : sed illa quae est in potentia, quae adhuc cum privatione est permixta, sicut nos supra ostendimus esse quasdam formas cum privatione permixtas.
Isti etiam modi conveniunt finali causae. Est enim finis essentialis, ad quem propter se et non propter aliud tendit motus efficientis naturalis vel voluntarii, sicut medici est finis sanitas, et generantis finis est filius. Aliquando dicitur accidentaliter finis, et hoc multis modis. Est enim finis per accidens, sicut quando fit aliquid, non propter se, sicut contritio medicinae dicitur fieri ut bibatur : quod tamen non fit ut bibatur, sed ut cito dissoluta proficiat curationi. Hujusmodi autem fines accidentales aliquando sunt utiles in rei veritate, et aliquando putantur utiles. Finis autem per accidens est etiam illud quod comitatur finem, sicut dicitur finis generationis hominis ut moriatur, vel finis contensionis ut egeratur : cum tamen nec homo generetur ut moriatur, nec etiam comestio fiat ut egeratur tantum, sed propter depulsionem famis et virium conservationem. Aliquando finis accidentalis est, quod coaccidit fini, sicut decor accidit exercitio : quia cum homo sanus est, efficitur decorus. Dicun-
tur etiam fines per accidens ea quae eveniunt non intenta, neque quaesita, sicut casualia et fortuita, de quibus infra dicemus.
Finis autem propinquus est, qui attingitur operatione efficientis, sicut sanitas finis est medicinae. Remotus autem est, qui consequitur per medium ad illud, sicut fortitudo finis est medicinae. Finis autem proprius qui est determinate intentus, sicut inventio ejus quod quaeritur, vel adeptio ejus quod desideratur. Communis autem finis est, qui ex pluribus haberi potest, sicut expulsio phlegmatis ex pluribus medicinis potatis. Finis autem particularis est, qui ex uno sequitur, sicut quando aliquis capit debitorem suum propter quem capiendum diu profectus est. Universalis autem est, sicut vindicta de malefactore. Simplex autem est, ut saturatio comessationis. Compositus autem, sicut decor et calefactio : propter quae duo conjuncta emitur vestis pretiosa. Finis autem in actu et in potentia est, sicut forma quae est in actu et in potentia. Isti autem fines commiscentur et simplices sunt sicut in aliis modis causarum. Haec igitur dicta sunt de modis causarum substantialibus et accidentalibus.
CAPUT IX.
Quæ causa reddenda est ad quæstionem physicae.
Cum autem quaeritur causa in naturis, Text. et com. 38. oportet reddere causam summam, quæ est prima causa in unoquoque genere causarum, sicut cum quaeritur, quare homo aedificat? et volumus scire secundum quid iste actus egreditur de ipso, dicimus quod aedificat ideo quia est aedificator : haec enim est causa proxima : et ideo quaerimus ulterius, quare est aedifi-
<--- Page Split --->
cator ? et respondemus quod est ædificator secundum artem ædificativam quam didicit, et ibi sistimus quaerendo : quia æminus per nos quod ars ædificativa facit ædificatorem, et tunc ex hoc scimus prius quæsitum, scilicet quod ædificat quia est ædificator. Est igitur prima quæ nullam habet ante se causam, quia institulus est secundum ædificativam : et eodem modo procedendum est in omnibus.
Cum enim demonstratio dupliciter faciat fidem, scilicet aut per prima et vera, aut per ea quae ex primis et veris sumsperunt fidem, et illa quae per prima et vera sumpserunt fidem non sunt per se cognitu, sed potius ex aliis demonstrata. Quando ergo demonstratio fit talis, quae est per ea quae ex primis et veris sumspesunt fidem post conclusionem habitam, restabit quaestio de principiis conclusionis donec veniatur ad ea quae demonstrata sunt per prima et vera : ab illis enim incipit scientia. Prima autem et vera sunt, quae habent in se causas primas, ante quas nihil est in genere illo. Ea autem quae sunt ex primis et veris demonstrata, habent in se causas proximas effectui, quae ante se habent alias causas. Ergo oportet in talibus reducere quaestionem usque ad primas causas, a quibus per se manat scientia, quae tamen ultinæ sunt in resolutione quaesiti in causam. Modo enim uno demonstrationes fiunt sicut diffinitiones. Diffinitiones enim oportet incipere in genere primo : si enim ego diffiniam hominem, et dicam quoniam est animal rationale mortale, et quaeram quid sit animal? oportet dicere quoniam est substantia animata sensibilis, et ibi statur : quoniam substantia non habet ante se per quod diffiniatur. Et per hunc modum oportet demonstrationem quae est per causam incipere a causa prima, quia ab illa incipit scientia. Cum autem sic redditur causa ad quae-
stionem, oportet scire quod causæ generales sunt adaptandæ ad effectus generales, et causæ particulares ad effectus particulares. Est enim artifex in genere causa statuæ in genere : et hic artifex causa hujus statuæ. Et ideo non verum dixit Plato, qui voluit causas generales esse effectuum particularium : quoniam ipse posuit formas separatas universales causas esse essentiales particularium.
Similiter sciendum, quod causæ dictæ secundum potentiam, reddendæ sunt ad effectus dictos secundum potentiam : et causæ dictæ secundum actum, reddendæ sunt ad effectus dictos secundum actum : ita tamen quod semper in omnibus his resolutio fiat in primam causam, sicut dictum est ante. Quia igitur istæ sunt causæ quas diximus, et quomodo sint causæ quantum ad modos earum essentiales et accidentales, et qualiter resolvenda est quaestio in causam, tantum a nobis sit determinatum.
CAPUT X.
De ratione quare agendum est de casu et fortuna, et rationibus eorum qui dicunt nihil fieri a casu et fortuna.
Dicitur autem fortuna et casus de nuText. et com. 39. mero causarum, et multa dicuntur fieri a casu et fortuna naturalium rerum a Philosophis quibusdam. Et ideo consideratione opus est, qualiter fortuna et casus accipiant intentionem causarum, et qualiter differant ab invicem fortuna et casus : eo quod quidam haec eadem esse dicunt, et quidam dicunt quod differunt ab invicem. Et oportet etiam quaerere quid fortuna et quid casus. De fato etiam oportet nos adjungere his, quod Graeci vocant ειμαρμένην ; quia multi dicebant, quod ειμαρμένη impedit fieri aliquid a fortuna et casu.
<--- Page Split --->
Et ideo quidam dubitant an fortuna 40. et casus aliquid sint omnino. Dicunt enim nihil fieri a fortuna, sed omne quod fit, habere causam determinatam. Et similiter id quod nos dicimus fieri a casu et fortuna, dicunt fieri a causis de- terminatis, sicut cum dicimus a fortuna esse, quod Demosthenes invenit amicum suum Eschinum in foro, ubi non prae- concepti eum invenire nec intendit. Di- cunt illi causam hujus determinatam esse hanc, quia Demosthenes voluit ire ad emendum aliquid in foro illo, ubi Es- chinus erat. Et similiter dicunt in aliis quae nos dicimus fieri a fortuna: semper enim horum contingit aliquam accipere causam praeter fortunam, quae determi- nata est et intenta.
ctum est a natura vel a voluntate quocumque modo, vere est: ergo est vere causatum : sed vere causatum habet causam veram et determinatam : nihil autem talium casuale est vel fortuitum : ergo nihil de numero factorum est casuale vel fortuitum. Adhuc autem, sicut omne accidens reducitur ad ens per se, ita omnis causa per accidens reducitur ad causam per se : ergo omne quod fit a causa accidentali, necesse habet fieri ab aliqua causa per se : sed quod habet per se causam, non est casuale et fortuitum propter causam per se quam habet : ergo nihil eorum quae fiunt a causa per accidens dicetur casuale et fortuitum. Sola autem illa quae fiunt a causa per accidens, dicuntur esse casualia et fortuita ab his qui dicunt esse casum et fortunam. Ergo casus et fortuna nihil causant in numero causatorum.
Adhuc dicunt negantes fortunam, quoniam si aliquid esset fortuna, sapien- tes antiqui qui locuti sunt de causis ge- nerationis et corruptionis, aliquid de fortuna et casu determinassent : sed nullus eorum invenitur aliquid de for- tuna et casu dixisse : cujus causa vide- tur esse, quod nihil opinabantur esse fortunam et casum, sicut videtur ex di- ctis eorum. Haec igitur sunt, quibus An- tiqui negantes casum et fortunam dicta sua confirmabant.
Quia vero quidam modernorum ex sociis nostris etiam negant casum et for- tunam, ideo volumus ponere etiam ra- tiones eorum quae fortiores esse viden- tur. Dicunt autem juxta Platonem esse verum, quod nihil fit nisi cujus ortum legitima causa praecessit : et quod habet legitimam causam, illud est a causa de- terminata, et non a casu et fortuna : ergo nihil fit nisi a legitima causa, et nihil a casu et fortuna. Adhuc autem omne quod vere est et non est causa, vere est causatum : sed omne quod fa-
Adhuc autem objiciunt mathematici ponentes hynamemen, et ideo negan- tes casum et fortunam, sic : una est causa unaversaliter ordinans et regens ad finem unicuique debitum causas particu- lares in natura et voluntate: sed quod est sic ordinatum et rectum a causa universali, non recipit aliquid per casum et fortunam : ergo casus et fortuna nihil causant in omnibus his quae fiunt. Quod autem una sit causa ordinans et regens causas particulares, probant ex hoc quod omnia inferiora regulantur motu cœli, et ipse est causa ordinis ipsorum, et quasi vita existentibus omnibus, ut in octavo hujus scientiae libro habebitur 1, et omnia per ipsum mensurantur periodo, sicut in secundo libro Perigeneos habet demonstrari. Idem arguunt ex hoc quod in nulla actione potest incidere casus et fortuna, in qua principale est agens, quod omnibus aliis influit vires agendi, et actionem nihil agit casu et fortuna : talis autem omnis actio naturae est et vo- luntatis. Agens enim primum in his re- gulans omnia alia, vel est motus cœli,
<--- Page Split --->
vvl Deus, sicut dicunt Hesiodista et theololozi. Ergo in talibus nihil potest fieri a casu et fortuna.
Videtur etiam contra fidem Catholicam esse si ponatur casus et fortuna. Si enim omnia quaefutura sunt quocumque modo prsescit Deus: quaecumque autem prsescita sunt fieri, immobiliter eveniunt: omnia futura immobiliter eveniunt: sed quaefunt a casu et fortuna, ut dicunt ponentes casum et fortunam, mobiliter eveniunt: ergo secundum rationem primam omnia immobiliter eveniunt. Et si casus et fortuna sunt, quaedam mobiliter eveniunt: ergo cum tides Catholica dicat omnia immobiliter evenire, ponentes casum et fortunam dicunt quaedam mobiliter evenire. Et ista sunt quasi contradictoria: sequitur enim ex his nulla mobiliter evenire, et quadam mobiliter evenire. Ergo videtur haeresis ponere casum et fortunam.
Sunt autem quidam ista solvere volentes et dicentes omnia quaefiunt, habere comparationem ad duplices causas agentes. Comparantur enim ad causas agentes particulares, et comparantur ad causas agentes universales, sive illa sint ordo motus coelestium, sive causa prima quaestDeus gloriosus, cujus honor est sublimis. Et si quidem comparantur ad causas agentes particulares, tunc multa fiunt praeter intentionem ipsorum, et illa quoad illas causas fiunt a casu et fortuna. Si autem comparantur ad causas agentes et ordinantes universales, cum omnia a talibus causis praeordinata sint, nihil omnium quaefiunt, fit a casu et fortuna, ut dicunt. Hujus autem inducunt simile. Si enim paterfamilias divus habens servos plurimos, habeatque pecera in fovea jacentia ignorantibus servis, quaetamen vult ut extrahant servi quando inveniuntur. Mittit autem servos ad eumdem locum foveae in qua jacent animalia, et non revelat eis causam quare vadant illuc, nec revelat uni quod alter veniet ad locum, sed revelat divisim eis ire ad locum per diversas vias. Illorum enim
servorum unus alium non intendit invenire juxta foveam, nec aliquis intendit extrahere animalia de fovea: quia nesciunt ea cecidisse in foveam: et ideo casu extrahuntur animalia de fovea quantum ad eos et salvantur, et casu seinvicem invenunt juxta foveam: et tamen quoad patremfamilias nihil horum est casu.
Quod autem hoc nihil sit, videtur : Imppgnatio illius solutquia sic eveniunt quaeveniunt immobitionis. liter simpliciter, et non haberent immobilitatem nisi quoad me vel te qui non praevidemus ea. Hoc autem si verum est, tunc perit liberum arbitrium, et perit consilium, sicut et perit casus et perit fortuna. Adhuc autem secundum haec omnia fierent propter aliquid, quia agens universale ordinat omnes actiones ad finem determinatum: ergo nihil fieret frustra simpliciter, sed quoad nos forte cum non consequimur intentum a nobis: et tamen actio terminatur ad finem ad quem ordinat agens et ordinans universale. Adhuc autem secundum illud oportet, quod primum ordinans actiones naturales intendat omne illud ad quod terminatur actio naturae. Terminatur autem actio naturae ad monstra aliquando, quaest puncta naturae: et sic perversa esset actio ejus et contra ordinem quem toti naturae statuit, ut ad debitam et naturalem formam terminaretur. Patet ergo quod ista solutio non videtur esse vera.
Sunt autem adhuc aliae objectiones Rationes negantum casum quas pont Avcenna quoad invenit, quoad omnis actio vel naturalis vel voluntaria est aliquo fine terminata: sed actio quaest aliquo fine terminata, non est casualis, quia habens finem determinatum, non est casuale: ergo nulla actio naturae vel voluntatis est casualis. Alia est autem, quia impossibile est finem converti in non finem propter nostram potentiam: sed quando nos ponimus aliquem intendere ire ad forum et invenire amicum, inventio amici non est casualis, sed habet finem determina-
<--- Page Split --->
tum : ergo propter nostram potentiam ille finis non convertitur in non finem. Si ergo ponamus eum ire ad forum et non intendere invenire amicum, inventio amici adhuc erit finis determinatus adventus sui ad forum : ergo sicut prius inventio non fuit casualis, ita nec nunc. Istas autem omnes rationes non solvemus statim, sed prius alias de casu et fortuna ponemus opiniones, et determinabimus quid est fatum : et tunc redibimus et solvemus rationes inductas, quoniam solutio istorum dependet ab aliis 1.
CAPUT XI.
De opinionibus eorum qui usi sunt casu et fortuna.
Text et com. 42. Sed mirabile videtur de Antiquis, qui nullam fecerunt mentionem de causis quae dicuntur casus et fortuna. Multa enim fiunt a fortuna et casu : licet enim non ignoremus quod omnia reducantur ad causas determinatas, sicut dixit Antiquorum ratio destruens casum et fortunam, tamen scimus aliqua fieri a fortuna et casu : quia non est verum hoc quod dicunt, quod quorum fit aliqua causa determinata, quod illorum nihil fiat a casu et fortuna. Omnes enim Antiqui et nos dicimus eorum quae fiunt quaedam fieri a fortuna et casu, quaedam autem non.
Text et com. 43. Et ideo aliquo modo erat facienda memoria de casu et fortuna ab Antiquis. Antiqui enim nullam causarum dixerunt
esse casualem neque fortuitam. Empedocles enim amicitiam et litem non dixit esse casualia vel fortuita. Similiter illi qui dixerunt materiale principium esse ignem vel aliquid aliud, nec dederunt illud casui et fortunae. Neque Anaxagoras intellectum agentem quem dixit esse discernentem omnia, dedit casui et fortunae : et tamen aliquando usi sunt casu et fortuna in dictis suis. Et ideo fuit inconveniens ita relinquere casum et fortunam, quod nullam mentionem inter causas fecerunt de ipsis. Si enim non putaverunt esse fortunam, destruere debebant ipsam per rationes, et non uti ea referendo eam ad quaedam eorum quae fiunt. Si autem putaverunt eam esse, tunc inter causas debebat mentio fieri de ipsis. Utebatur autem Empedocles casu et fortuna, quia dixit quod nulla causa essentialis est quare aer congregatur superius, et non descendit sub aquam et terram, sed potius hoc contingit a causa accidentali et a casu. Dixit enim quod in mundi creatione accidit, sicut in cursu hominis. Cum enim currit homo, aliquando allidit pedem, quando habet obstaculum in via quod non praevidet : et aliquando non allidit, quando non objicitur ei obstaculum. Sic etiam aer, tunc quando mundus creabatur, quoniam non invenit obstaculum, ascendit sursum. Multoties autem fit aliter in motu aeris quando invenit obstaculum : et hoc totum est per causas accidentales praeter intentionem naturae. Et similiter est in partibus animalium, quod casu congregantur aliquando partes ex quibus fit caput, et aliae ex quibus fit corpus, et tunc fit generatio : ita etiam casualis est mundi creatio in uno tempore et non in alio tempore, sicut et aer aliquando congregatur sursum et inundat in ventum, et aliquando deorsum et inundat in terrae motum per casum et fortunam 2. Et similiter dixit
<--- Page Split --->
Democritus, quia in infinito vacuo respersi atomi casu occurrunt sibi aliquando et generant mundum, et aliquando ita disperguntur per casum, quod mundus vel in toto dissolvitur, vel ex majori parte.
Sunt etiam alii quidam qui dicunt, quod omnium mundanorum causa sit casus : etenim dicunt quod motus cœli et cursus astrorum, qui discernunt inferiora, et totum universum ponunt in ordinem istum quem videmus, et statuunt quod stabiliunt illum in illo, est a. casu et fortuna.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1. . . . . . . . . . . . . . . . . . 1t. Et dictum eorum magna admiratione est dignum. Dicunt enim quod animalia et planta nec fiunt a casu, nec sunt a casu, sed dicunt quod in his omnium quae fiunt vel intellectus est causa, sicut in his quae agunt a voluntate : aut natura est causa in eis, sicut in illis quae agunt a natura.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 1s. Et hujus signum esse dicunt, quod hoc quod fit ex semine, non fit ideo ex quod sic contingat contingenter per casum, sed fit ex causa determinata essentiali : et ideo ex semine oliva fit oliva et non aliud, ex semine autem hominis fit homo et non aliud. Si autem fieret a casu, saepius fieret ex seminibus illis aliud et non aliud. Cœlum autem et stellas quae sunt diviniora et nobiliora inter ea quae manifesta sunt nobis, dicunt fieri a casu et fortuna, et nullam causam determinatam naturalem vel voluntariam dicunt esse ipsorum, sicut causas determinatas dixerunt esse animalium et plantarum.
Et tamen si ita est, ut dicunt, hoc ipsum dignum est admiratione et consideratione, et bene se habet aliquid dicere de casu et fortuna : id tamen quod di-
cunt , etiam aliter inconveniens est . Adhuc quoniam non tantum sunt imperfecta in tractando de causis naturalibus, sed etiam inconveniens est velle dicere hoc quod dicunt : nunquam enim in cœlo viderunt vel videbunt aliquid a casu fieri. In his autem inferioribus quae secundum eos non sunt a casu et fortuna, multa viderunt fieri a casu et fortuna. Et ideo modo contrario dicere debuerunt, scilicet in cœlo nihil fieri a casu et fortuna, in inferioribus autem multa. Erat autem causa erroris ipsorum, quia scientia astrorum ipsorum tempore non erat inventa. Et ideo videntes retrograde ascendendo et descendendo moveri quasdam stellas, planeta, hoc est, errantes ab ipsis sunt vocatae, et omnes cursus eorum causam supponebant, eo quod defecerunt in principiis quae postea magno labore inventa sunt.
Sunt autem quidam alii qui in numero Text. et com. causarum ponunt casum et fortunam : sed tamen ideo quia sunt causae accidentales ab accidente quod minus est quam ad utrumlibet : quia est in paucioribus, et hoc est infinitis modis contingens : et quod contingit infinitis modis est ignotum, ideo dixerunt quod hae causae sunt ignota intellectui humano. Et cum putarent in potestate fortunae esse felicitatem et infelicitatem hominis, dixerunt fortunam esse divinum numen, cui templum statuerunt, et idolum quod erat in rota propter varietatem, et cæcum propter Nota descri ptuomen nuimprudentiam fortuitorum, et dimidium nius tortune. nigrum et dimidium album propter eufortunium et infortunium quae sunt partes fortunae. Reputabant enim ab eo quod est incognitum homini, sibi non posse cavere in malis, vel occurrere in bonis ex uno intellectu : et ideo orabant divinum numen ut propitiaretur in malis avertendis, et benevolum et largum esset in bonis conferendis. Ex omnibus autem his oportet intelligere, quoniam
<--- Page Split --->
considerandum de casu et fortuna, vel alterum ab ipsa, quid sit utrumque ipsorum, et an sit casus idem cum fortuna, vel alterum ab ipsa, et in quem modum causalitatis reducatur de modis causarum supra determinatis.
CAPUT XII.
In quibus esse potest casus et fortuna, et est in eo contradictio Peripateticorum.
Text et com. 47 Primum quidem igitur de casu et fortuna determinare volentibus, considerandum est , quoniam videmus quaedam semper similiter fieri, sicut motus astrorum : alia autem videmus fieri sicut frequenter et non sicut semper. Ea enim quae semper similiter fiunt a causis necessariis et eodem modo semper moventibus, et habent substantiam incorruptbilem motam, et ideo non possunt habere contrarium impediens in causalitate sua. Ea autem quae fiunt sicut frequenter, sunt ea quae habent causam ordinatam non necessariam : et ideo contingit eis habere contrarium, per quod aliquando possunt impediri ne producant sua causata, sicut est quod ex semine olivae generetur oliva, et ex hominis semine homo, et sic de aliis. Et si ista duo comparantur, tunc ea quae sunt necessaria et semper, sunt moventia et regulantia ea quae sunt frequenter: sed non excipiunt in toto regulam ipsorum : propter hoc quod materia ipsorum est cum privatione , et forma in toto vincit eam. Quod enim ea quae sunt frequenter deliciunt ab his quae sunt semper, hoc est propter materiae eorum inaequalitatem, eo quod ipsa re-
ceptibilis est contrariorum et disponitur ab ipsis, ita quod aliquando non obedit motori et formae : tamen hoc ipsum quod frequenter sunt, habet ab hoc quod forma eorum et virtus formativa eorum est determinata ad unum et extraxit potentialitatem materiae ad unum, quae de se fuit indeterminata antequam adveniret ei virtus formativa unius determinate a motore determinato 1. Et sic patet qualiter saepe sive frequenter currit sub illo quod est semper, et habet aliquid ab eo quod est ex parte suae formae, et deficit in aliquo ab ipso ex parte suae materiae. Manifestum autem est, quod in neutro istorum ponenda est fortuna, neque id quod est a fortuna : quia utrumque habet causam determinatam moventem et formalem, et id quod est semper, et id quod est frequenter, licet vacillet aliquam in creando propter inordinationem aliquando suae materiae ex diversa dispositione contrariorum. Sed quia quaedam sunt etiam extra haec, et praeter haec, et in illis omnes dicunt aliquid fieri a fortuna et casu, manifestum est quod per judicium loquentes dicunt haec esse a fortuna et a fortuna fieri.
Ex his autem quae sic dicuntur secunText et com. 48. dum primos Peripateticos, quorum dux et princeps fuit Aristoteles, cujus sententiam hic posuimus, videtur quod casus et fortuna sunt in duobus contingentibus, scilicet in contingente ad utrumlibet, et in contingente ut in paucioribus. Sed hoc non placet posterioribus Peripateticis, sicut Themistio et Alexandro et aliis, quorum dicta ad nos pervenerunt, qui dicunt casum et fortunam non esse nisi in contingente ut in paucioribus, non in contingente ad utrumlibet. Avicenna autamen et quidam sapientes dicunt, quod casus et fortuna fiunt tam in contingente
Opinto Aucentare et rariones eius.
<--- Page Split --->
ad utrumlibet, quam in contingente ut in paucioribus, sed non in contingente in pluribus : quoniam hoc est id quod fit frequenter, de quo jam locuti sumus. Nationes autem Avicennae, sicut apparet in Sufficientia sua, sunt istae : quia continguens ad utrumlibet est, quod se habet nqualiter ad esse et ad non esse, sicut in operibus voluntatis est comedere et non comedere, ambulare et non ambulare, et hujusmodi. Cum enim illa in se considerantur, sunt ad utrumlibet. Si autem voluntas sit directa super ea, tunc fiunt frequenter : quia de his quaefrequenter fiunt, est hoc quod ambulat qui vult ambulare, et comedit qui vult comedere. Nihil autem prohibet (ut inquit Avicenna) id quod est ad utrumlibet secundum comparationem ad causam unam, fieri semper secundum causam aliam : et id quod est in paucioribus secundum causam unam, fieri frequenter vel etiam semper secundum causam aliam : et ideo potest casus et fortuna fieri in eo quod est ad utrumlibet secundum causam unam : cum tamen sit ordinatum secundum comparationem ad causam aliam.
De omnibus autem his dabimus exempla. Si enim nos consideremus ambulare et comedere per comparationem ad potentiam comedendi, quaest in organis ordinatis ad comestionem, vel ambulationem, illa se aequaliter habent ad comedere et non comedere, et ambulare et non ambulare. Si autem consideremus ea secundum relationem ad voluntatem moventem haec membra : tunc ipsa non sunt ad utrumlibet, sed vel frequenter vel semper. Si enim sit voluntas ante opus ad quam referuntur, tunc fiunt frequenter : quoniam frequenter ambulavit, qui voluntatem habuit ambulandi : et semper ambulavit, cujus voluntas in actu movit membra ad ambulandum. Si ergo ista in se considerentur, potest in eis aliquid evenire praeter intentionem, et
hoc accidit casu vel fortuna. Similiter autem est in operibus naturae : quoniam in paucis est, quod ex materia manus fiunt sex digiti. Materia ergo manus plus se habet ad non esse digitos sex ex ipsa, quam ad esse sex digitos ex ipsa. Si tamen abundans materia ultra materiam sex digitorum, referatur ad datorem formarum : cum ille non negat formam aliter materia habenti aptitudinem ad recipiendum formam, et consideretur materia manus abundans sub illa causa divina et universali, erit vel frequenter, vel forte semper, quod talis materia recipiat sex digitos : et sic digitus sextus erit semper causatus secundum comparationem ad causam universalem divinam, et non erit extra intentionem naturae primaagentis, cum tamen in se sit in paucioribus et extra intentionem naturae particularis communi cursu naturae agentis. Haec igitur est sententia Avicennae volentis sequi Aristotelem qui videtur velle in omni eo quod est extra semper et frequenter, secundum quod cadit extra ipsa, posse fieri casum et fortunam, si alia concurrunt qua pertinent ad casus et fortunae diffinitionem, sicut in sequentibus ostendetur.
Ego autem magis consentio novis Peripaticis et concordo cum Alexandro et Themistio et Averroe et Porphyrio et multis aliis, qui etiam mihi videntur melius Aristotelem in hac sententia intellexisse 1. Dico autem cum triplex sit contingens, ut in pluribus, et ad utrumlibet, et ut in paucioribus, quod casus et fortuna non possunt esse nisi in contingente ut in paucioribus. Contingens enim ut in paucioribus ubique exemplificat Aristoteles quando loquitur de casu et fortuna, et dicit ipsum accidere raro, sicut rarissime contingit fodientem sepulchrum invenire thesaurum, et euntem ad forum emendi causa invenire amicum, quem non intendit invenire. Et.ut melius intel-
<--- Page Split --->
ligatur, oportet nos interponere aliquid de natura contingentium.
Dico ergo quod contingens in paucioribus est causam determinatam non habens, et utrumque est de genere causæ efficientis. Causa enim efficiens agens aliquid, aut est determinata, aut non determinata, sed tamen agens : nulla autem causa efficiens est , quæ se habeat ad utrumlibet: et ideo contingens ad utrumlibet est secundum causam materialem, et non secundum causam agentem. Quapropter statim patet, quod casus et fortuna cum sint de numero causarum efficientium, non possunt esse in contingente ad utrumlibet. Horum autem manifestatio est per exemplum. Ambulare enim et non ambulare, quiescere, et hujusmodi, sunt ad utrumlibet, sicut dicit Themistius et Alexander : non autem sunt ad utrumlibet, nisi secundum quod habent se ad esse et ad non esse in his in quibus sunt materialiter, hoc est, in membris mobilibus ad hæc opera. Illa autem nihil agunt ad finem aliquem, sed aliquid agitur in ipsis a voluntate movente ea : et ideo nihil fit in eis casu et fortuna. Si autem hæc comparantur ad voluntatem, tunc sunt frequenter, vel semper: et sic iterum in eis non est aliquid a casu et fortuna. Et sic patet quod nunquam in talibus aliquid fit a casu et fortuna. Materia enim si sola in sua potentia consideratur, ad utrumlibet se habet, sicut probavit Aristoteles in IX prime philosophie 1, sicut pluere et non pluere est æqualiter : quoniam materia ejus non est plus ad esse, quam ad non esse. Sed si dicatur pluere in hyeme, erit in pluribus propter formam et efficientem. Et si dicatur pluere in æstate in diebus canicularibus, erit in paucioribus propter efficientem et formam. Constat ergo non esset verum, quod casus et fortuna fiant in contingente ad utrumlibet.
Si autem quis quaerat quare Aristoteles qui auctor fuit sectæ Peripateticorum ,
generaliter dixit quod extra semper et extra frequenter fieret casus et fortuna ? Dicendum est quod cum ipse loqueretur de causis contingentibus, non oportuit ipsum excipere contingens ad utrumlibet, quia per se patet quod casus et fortuna sunt de causis agentibus. Et ideo nihil esset dictum, quod diceretur esse extra contingens ad utrumlibet. Sed cum tres sint modi causæ agentis in natura et voluntate, scilicet semper, frequenter, et in paucioribus, et ipse dixit quod casus et fortuna non sunt in eo quod est semper, neque in eo quod est frequenter, relinquebatur per seipsum quod erant in his quæ contingunt in paucioribus.
CAPUT XIII.
Et est digressio declarans naturam contingentis in paucioribus, et errorem qui est de ipso.
Sed oportet nos facere digressionem ad videndum errorem eorum qui locuti sunt de contingente in paucioribus. Dicit enim quidam ipsum non esse secundum intentionem causæ efficientis. Causa enim efficiens se habet ad esse tantum. Sed contingens in paucioribus plus se habet ad non esse. Ergo illud non est sub illo.
Adhuc autem contingens ad utrumlibet plus se habet ad esse quam contingens in paucioribus: tamen illud quod est ab utrumlibet, reducitur ad materiam: ergo multo fortius ad materiam reducetur quod se minus habet ad esse.
Adhuc autem persuadere intendunt, quod nullum sit contingens quod sit in paucioribus. Si enim aliquid contingens
<--- Page Split --->
est quod est in paucioribus, hoc est quod non habet causam : quod autem non habet causam, non habet causam efficientem : et quod non habet causam efficientem, non est eorum quae fiunt : et quod non est eorum quae fiunt, non fit in paucioribus, ergo contingens in paucioribus non est eorum quae fiunt in paucioribus : quod est impossibile : ergo ex quo sequitur istud, si contingens aliquod esset, quod fiat in paucioribus.
Adhuc autem videtur probare, quod radem numero sint contingentia in pauciribus et ad utrumlibet : contingens enim in paucioribus est, quod non habot causam : sed quod non habet causam, nqualiter se habet ad esse et non esse : et quod aequaliter se habet ad esse et ad non esse, est ad utrumlibet : ergo contingens in paucioribus est contingens ad utrumlibet.
Ad omnia autem hujusmodi sophismata dicendum est, quod contingens ut in paucioribus est illud a quo est casus et fortuna, sicut infra patebit in exemplis : et dico quod ipsum est secundum intentionem causae efficientis, sicut supra ostensum est in exemplo de pluvia in aestate. Contingens enim aut habet ordinatum causam, sed impedibilem ab effectu: aut non habet causam ordinatam ad effectum per se, sed per accidens. Et si quidem habet causam est in pluribus : quod enim habet causam non impedibilem, hoc non est contingens, sed necessarium. Contingens enim quod non habet causam per se, sed per accidens quod est efficiens, illud est in paucioribus. Unde nonnullam habet causam, sed non habet ordinatam et per se, sed per acidens : quod fit raro : quia accidens illud raro causat, et ignotum est, et ad artem non est reducibile.
Per hoc patet solutio ad secundum : quoniam contingens in paucioribus est causa opposita ad esse, et causatur per accidens : cum tamen sit cum eo quod disponit in oppositum, sicut est de pluvia in diebus canicularibus : sed non
est ita de contingente ad utrumlibet, quod reducitur ad materiam, ut patet per antedicta.
Ad aliud patet solutio : quoniam non habet causam, sed contingentem causam habet hujus contingens. Et dico causam contingentem non quamlibet causam quae potest impediri ad effectu, sed causam quae est per accidens, non ab accidente per se dictam, sed ab accidente communiter.
Ad id autem quod probant, quod contingens in paucioribus idem sit quod contingens ad utrumlibet, patet quidem responsio sicut per ante dicta. Sed tamen non valet argumentum, quia id quod non habet causam, non aequaliter se habet ad esse, et ad non esse, sed plus se habet ad non esse : quia ex se non est, et ex defectu causæ non est. Sed tamen prior responsio tenenda est, quia hoc est secundum sententiam veram Peripateticorum. Nec est dicendum secundum quod dixerunt aliqui, quod nihil sit contingens ad utrumlibet, et hoc dicunt illi propter hoc quod dictum est, scilicet quia quod non habet causam ex duobus, non est, scilicet ex se, et ex defectu causæ : et ex uno tantum se habet ad esse, scilicet ex potentia essendi : hoc enim non est verum, quia contingens in paucioribus habet causam per accidens, ut diximus : et contingens ad utrumlibet est reductum ad causam materialem, sicut docuimus in præhabitis.
CAPUT XIV.
Quod casus et fortuna sunt in his quae fiunt propter aliquem finem.
Habito autem quod casus et fortuna Text et con, fiunt in contingente in paucioribus, quod 40. vocatur a quibusdam contingens raro, di-
<--- Page Split --->
cemus adhuc quod eorum quae fiunt quaedam fiunt propter finem determinatum quem sibi facientia praestiterunt : quaedam autem fiunt non propter finem aliquem, sicut indifferentia. Similiter eorum quae fiunt, quaedam fiunt a proposito, sicut illa quae fiunt a libero arbitrio et intellectu deliberante, sicut sunt omnia voluntaria. Alia autem fiunt non secundum propositum, sed vel fiunt a natura, vel fiunt ab anima vegetabili vel sensibili non habentibus deliberationem aliquam in suis actibus, sicut diximus in principio hujus libri secundi in scientia ista : sed ambo ista, videlicet quae fiunt a proposito, et quae fiunt non a proposito, sunt de numero eorum quae fiunt propter aliquem finem. Manifestum est igitur, quod tam in his quae sunt secundum necessitatem et semper, quam in his quae sunt sicut frequenter, sunt quaedam circa quae contingit esse, quod sunt facta propter haec et fines determinatos. Sunt igitur propter fines determinatos facta quaecumque aguntur a natura, ita ut natura generaliter sumatur pro omni eo quod agit modo naturae : et hoc est omne illud quod non deliberat ad actum faciendum.
secundum formam determinatam. Causa autem per accidens quae est per accidens talis ab accidente communiter dicta, est infinita, hoc est indeterminata : eo quod sunt infinita secundum formam quae accidit uni et eidem. Infinita enim accidentia possunt hominem inducere ut vadat ad locum ubi invenit hominem qui est amicus suus, quem tamen non intenderat invenire. Sicut igitur dictum est cum in his quae fiunt propter finem aliquem, aliquid fiat a causa secundum accidens, tunc dicitur casu fieri hoc quod fit.
In quo autem differat casus et fortuna, 51. posterius determinabitur : sed nunc ex dictis manifestum sit, quod utrumque ipsorum sit in his quae fiunt propter aliquid, sicut venit ad villam Demosthenes ut acciperet argentum, sed scivit ibi sibi fore dandum argentum. Si autem nescivit et venit aliquo accidente trahente ipsum ad villam, et accidit illi invenire ibi hominem qui sibi dedit argentum, tunc a fortuna dicitur fieri quod accepit argentum : deferens autem pecuniam neque sicut frequenter venit ad villam, neque sicut semper et ex necessitate, sed potius sicut raro : quia raro hoc accidit. Amplius reportatio argenti est finis quem sortitus est adventus suus, licet non intenderit propter hoc venire : et ideo non est finis essentialis propter quem venit, sed tamen est finis propositi est intellectus. Sed propositi et intellectus est duplex 52. finis. Est enim finis proponentis et inintelligenti, et est finis ad quem terminatur operatio propositi et intellectus. Finis autem proponentis et intelligenti est, quem intendit poponens et scit, et propter quem operatur, et ille non est fortuitus : sed finis ad quem terminatur operatio propositi sine scitu et praerodinatione proponentis, est ille qui est fortuitus, ut si esset proponens reportare pecuniam. Sicut autem se habet hoc in
Hujusmodi igitur cum sint in paucio- 50. ribus et fiant a causa finali accidentali, tunc fiunt a natura, fortuna, vel casu. Nec judicetur inconveniens quod nos ponamus causam accidentalem. Sicut enim est ens duplex, et est quoddam ens quod est ens per seipsum, sicut substantia : et quoddam est ens secundum accidens, sicut novem genera accidentium : ita est et causae divisio, quod est causa per se, et substantialis sive essentialis, sicut domus causa per seipsam est ars aedificativa, et aedificator : per accidens autem causa domus est forte albus vel musicus. Sed differentia est in his causis, quia causa per se quae est essentialis, est determinata et finita, eo quod
<--- Page Split --->
proposito, ita casuale se habet in aliis causis quae sunt praeter propositum agentis.
propter hoc quod reducitur ad causam per se.
Manifestum est igitur, quod fortuna sit causa secundum accidens in contingentibus quae fiunt in minori parte secundum propositum eorum quae fiunt propter aliquid, hoc est, propter aliquem finem. Et ex hoc ulterius manifestum est, quod fortuna circa idem operatur circa quod est intellectus practicus: propositum enim deliberans de faciendis non est sine intellectu practico : propter quod si quis considerare velit esse fortuitum, ex duobus per se intentis causatur, quorum alterum ad minus est a proposito, reliquum autem aliquando est a proposito et aliquando a natura, sicut patet. Inventio enim amici in villa, qui non intentus est inveniri in ea, causata est ex eo : quia unus amicorum intendit aliqua de causa ire ad villam, et alter intendit ire ad eamdem, cum neuter intenderet ibi inveniri ab altero. Similiter inventio thesauri in sepulchro causata est ex proponente facere sepulchrum, et alio qui jam diu ibi intendit abscondere thesaurum : vel quia mineralis produxit eum in loco sepulchri, non ad hoc quod eum inveniret ille qui fodit sepulchrum. Et sic constat quod dictum est, quod fortuitum semper causatur ex duobus intentis. Et haec fuit causa quare quidam dixerunt, quod habet causam per se : hoc enim modo absque dubio reducitur fortuitum ad causam per se, sicut omne per accidens ad aliquod per se reducitur: non tamen in tali reductione fit per se, sicut nec accidens fit substantia ex eo quod ad substantiam reducitur. Et haec est causa quare falsum dicunt dicentes fortunam non esse causam per accidens,
CAPUT XV.
Qualiter casus et fortuna sunt infinita et ignorata et tam in accidentalibus propinquis quam in accidentalibus remotis.
Infinitas autem causas necesse est esse Text.et com. 53. a quibus fit id quod est a fortuna, cum fiat ab accidente per accidens, quod est accidens commune, et hoc sit indeterminatum et infinitum, eo quod indeterminata sunt quae sic accidere possunt uni et eidem, constat fortunam hoc modo esse infinitam : unde etiam quia de tali indeterminato non potest haberi scientia, ideo visa est fortuna esse infinita et incognita homini. Quia vero,sicut diximus, omne quod fit reducitur ad aliquam causam per se, ideo nihil videtur aliquibus fieri a fortuna, cum ipsa non sit causa per se, nec causetur ab accidente per se : omnia enim haec aliquo modo recte et rationabiliter dicuntur: hoc enim quod fit a fortuna, secundum accidens fit, et non per se, quod reductum est ad causam per se, et quoad hoc non est fortuitum.
Unde fortuna est causa sicut per acciText.et com. 54. dens, et per accidens est causa ejus cujus causa est, sed nullius causa est per se 1. Et ut hoc sciatur melius, dicamus quod differentia est inter causam per se, et causam per accidens, et occasionem. Est enim causa per se, quae essentialiter ordinatur ad effectum producendum, sic-
<--- Page Split --->
ut ædificator est causa domus. Causa autem secundum accidens est, quæ est adjuncta causæ per se aliquid quod accidit ei, quandoque disponit ad effectum, quandoque autem nihil, sicut quando tibicen est causa domus, eo quod ars tibicinandi nihil facit ad domus fabricaturam, sicut robustus est causa domus, robur disponit ut fortiter secet cum dolabra et factura domus. Sed occasio dicitur ad aliquid per cujus negligentiam vel absentiam accidit aliquid, sicut absentia nautæ causa est eversionis navis. Causa autem per accidens est fortuna: quoniam fortuna est accidens quod facit venire, ita quod adventus terminetur ad aliquod felix, ut reportare pecuniam. Hæc autem infinita sunt quæ sic possunt esse causæ. Si enim venerit ad villam, accipiet pecuniam quam non providit se accepturum, et potest esse causa adventus, quia ibi voluit aliquem, et invenit ibi dantem pecuniam, vel quia persequebatur illuc inimicum suum, vel quia fugit illuc inimicum suum, vel quia venit visurus villam illam vel ludum aliquem in illa, et infinitis aliis de causis venire potuit, ita quod semper nihil praescivit de hoc quod pecuniam erat accepturus. Quodlibet enim illorum est in paucioribus secundum quod terminatur actus ille ad pecuniæ acceptionem : non enim frequenter sic venit vel fugit pecuniam accepturus, licet frequenter veniat visurus vel empturus aliquid quod praeintendit et præordinat se facturum. Non enim rarum est quod homo empturus aliquid vel visurus aliquem vadat ad villam.
fiunt raro. Sic igitur quia infinitas habet causas effectus fortuitus, dicitur fortuna infinita.
Sed de dictis est dubium, in quo dubitaret aliquis. Dictum enim est quod fortuna est circa contingens in paucioribus. Contingens autem est ab accidente propinquo, et aliquando ab accidente remoto. Verbi gratia, sanitas est fortuita et per accidens potest causari a multis causis per accidens : potest enim aliquis sanari præter intentionem suam ex hoc quod intrat sub ventum aliquem qui persuflat eum et sanat, cum tamen non propter hoc sub ventum intraverit : et potest sanari ex hoc quod ipse subintrat æstum qui sanat eum, cum non propter hoc in æstum venerit : et potest sanari ex hoc quod depilatur per rasuram capitis, cum tamen non propter hoc raserit vel depilaverit caput. In his enim causis accidentalibus quædam sunt propinquiores sanitati, sicut ventus et æstus : quædam autem sunt remotiores, sicut depilatio vel abrasio pilorum a capite : et illæ quæ sunt remotiores sunt magis per accidens quam illæ quæ sunt propinquiores, quia propinquiores sunt magis vicinæ ei causæ quæ est perse.
Dubitabit ergo aliquis, utrum fortuna et casus sint in accidentalibus propinquioribus et non in remotioribus, sicut fit sanitas ex vento et æstu per fortunam, et non ex depilatione capitis, vel sicut casus et fortuna in utrisque tam remotis quam propinquis. Causarum enim quæ sunt secundum accidens, quædam sunt aliis remotiores, et quædam aliis propinquiores, ut jam dictum est.
Et veritas istius quaestionis secundum Themistium et Alexandrum est, quod sanitas est fortuna ex utrisque causis accidentalibus tam propinquis quam remotis: licet enim propinquæ sint aliquid conferentes, non tamen per se conferunt, nec sunt intentæ ab eo qui consecutus est sanitatem ex ipsis. Hoc autem ex hoc sciri potest, quod si aliquid per se esset collativum sanitatis, sicut evacuatio, et evacuatus nesciret quod scamonea evacuat
Text et com. 55 Fortuna dicutur irrationalis et infinita.
Non ergo inconveniens est dicere, quod fortuna sit de his quæ sunt extra rationem, cum causetur ab his quæ sunt raro quæ sunt infinita. Ratio enim omnis de his quæ habent causam ordinatam, vel semper, vel frequenter. Fortuna autem est in his quæ fiunt præter hoc in his quæ
<--- Page Split --->
ipium a cholera, et inveniret scamoneam et sumoret ipsam et non intenderet per hoc evacuari quia nesciret, evacuatus autum sanaretur, fortuita esset sua sanitas, quoniam per accidens accepit evacuans, et praeter intentionem. Patet igitur quod si etiam aliquid sit causa per se alicujus, et semper ipsum cum sit sicut raro, et in paucioribus, quando acquiritur praeter intentionem, tunc in talibus est fortuna, sicut supra diximus. Sicut autem diximus de fortuna circa propositum, itaintelligendum est de casu in his quae praeter propositum operantur : utrumque enim est causa per accidens in his quae fiunt in paucioribus propter aliquid factis.
CAPUT XVI.
De divisione fortunae in euforunium et iuforunium, et de convenientia fortunae et casus.
magna. Si enim parvae fortunae variarent statum vitae humanae, semper variaretur et simul esset homo felix et infelix, quod non est verum. Et ideo sicut fortunae se habent ad vitam non mutativam, ita nominat eas intellectus : secundum autem fortunas vita hominis quasi nihil dehabere videtur : et ideo parvis non dat nomina specialia, sed magnis, ut diximus. Cum enim fortunae non sint de essentia felicitatis, eo quod felicitas est actio secundum perfectionem optimam virtutis animae, cum bonae fortunae organice subveniunt felici, et faciunt ipsum expeditiorem ad actus felicitatis, quando magnae sunt. Si autem quando parvae sunt, in nullo expediunt. Et ideo nomen non merentur habere. Eodem autem modo est de infortuniis. Haec autem quando magna sunt, contribulant felicem, quamvis ipsis felix decenter utatur ex virtute animi. Sed si parvae sunt fortunae male, in nullo tribulant felicem : et ideo nec illae nomen proprium habere merentur.
De talibus autem tractatus habendus est in primo Ethicorum. Sive autem sit euforunium, sive inforunium, incerta est utique fortuna non irrationabiliter : quia certitudo non est nisi in his quae fiunt semper, vel frequenter, et neutro modo, sed in paucioribus et raro fit fortuna : nihil enim horum quae sunt a fortuna, sicut jam ante probavimus, possibile est esse semper vel frequenter.
Fortuna autem cum sit circa eadem circa quae est propositum et intellectus, et haec sunt conferentia ad vitam hominis, dividitur in duo membra penes adversa et prospera evenientia homini praeter intentionem. Et dicitur fortuna bona, cum bonum aliquid evenit homini praeter intentionem : et dicitur fortuna mala sive prava, cum evenit adversum et pravum. Et fortuna quae circa prospera est, non habet nomen proprium, nisi quando magnum bonum evenit homini, et tunc vocatur euforunium. Cum autem maxinum malum evenit, tunc vocatur infortunium, quod quidam difforunium appellaut. In magnis enim bonis vel magnis malis dicimus homini contingere vel decontingere. Intellectus enim hominis activus non dicitur variare vitam, nisi secundum magna bona vel mala : nec vita hominis etiam variationem recipit secundum prospera vel adversa, nisi sint
Est igitur utrasque istas accidentales Text et com. 57. causas, casum videlicet et fortunam fieri, non in contingentibus semper quae sunt necessaria, sed in contingentibus raro, et non in contingentibus per accidens quod est in pluribus, sicut ea quae fiunt frequenter, et fiunt in his quae fiunt propter aliquid, sicut dictum est.
<--- Page Split --->
sequitur depositio : tunc enim deambulatio dicitur esse frustra facta, et frustra dicitur talis homo deambulasse, tanquam hoc sit frustra, quod de se aptum est consequi aliquem finem, et non consequitur ipsum quem aptum natum est consequi. Sicut autem diximus, finis duplexest, scilicet operantis, et operis. Finis autem operantis potest aliquando esse stultus, quando videlicet talis est ad quem nullo modo ordinatur ordinatio sua, et quem impossibile est eum consequi per operationem illam : et tunc non dicitur operatio vana vel frustra si non consequitur finem quem ille stulte intendit. Sicut si aliquis dicat se balneari ut sol eclipsetur: non enim propter hoc balneatio est frustra si sol non eclipsabitur : quia per balneum non est talis finis aptus natus acquiri : et ideo deridendus est talis qui hoc intendit. Sed alius est finis operis qui frequenter obtinetur opere illo : et ideo tale opus est frustra si finem ad quem est non obtineat.
Oportet tamen scire, quod licet in hoc loco diversi Philosophi pro eodem accipiant frustra, et vanum, et otiosum : tamen habent apud Latinam linguam istam differentiam : et est frustra hoc quod jam dictum, quod videlicet fit intentione obtinendi finis ad quem etiam de se ordiantum est, et tamen non consequitur illum finem. Vanum autem proprie est, quod de se non est aptum natum ut sit alicujus utilitatis vel nocumenti causa, sicut est motus digiti praeter indigentiam et intentionem. Otiosum autem dicit opus demonstrans vanitatem operantis : et ideo sonat hoc vitium quoddam in operante : leves enim otiosa faciunt : et ideo otiosum et vanum idem sunt subjecto, sed differunt secundum rationem, ut dictum est : sed id quod est frustra, proprie loquendo etiam secundum substantiam differt ab utroque ipsorum.
Casus autem qui ex se præter intentioText. et com. 63. nem accidit, secundum suum nomen venit ab eo quod est frustra : cadit enim operatio in casu ad finem non intentum, sed in eo quod est frustra cadit a fine intento : et ideo utrumque istorum videtur ex se accidere, cum finis sit extra intentionem : et ideo etiam quod nos vocamus casum, Græci vocant ex se accidere. Cujus exemplum est cum cadit lapis de submota columna quæ sustentabat eum : hic enim cadit non ut percutiat vel vulneret, sed cadit proprio pondere, cum remotum sit sustentans ipsum ut descendat. Vulnerat autem ideo quia habuit caput objectum descensui ejus : et ideo vulnerare extra intentionem est lapidis cadentis et columnam dejicientis. A per se ergo et casu cecidit lapis ut vulneret tunc. Aliquando tamen cadit ut vulneret, quando projicitur ad vulnerandum aliquem. Casualis autem casus qui vulnerat, dicitur a quibusdam vanus vel frustra, eo quod sit finis non intentus : quia vanum et frustra est, quod non habet finem intentum : sed hoc dictum secundum nostram linguam est minus proprium. Sic ergo differt casus a fortuna generaliter.
Sed maximam quam potest habere Text. et com. 64. differentiam casus ad fortunam, habet in operibus naturae : cum aliquid in operibus naturae fiat extra naturae intentionem, et est sicut digitus sextus, vel duo capita in uno corpore, vel carentia digiti, vel aliquorum membrorum : tunc enim non a fortuna dicitur fieri, sed a casu, et ab eo quod est per se et frustra, secundum quod quidam per se frustra vocant casum. Ista igitur est alia differentia casus et fortunæ quam prædicta, quia fortuiti eventus causa est tota extra : quia finis fortuitus totus est extra eum cui accidit. Sed casus in opere naturae quamdam causam habet, intra quæ videlicet est materialis vel diminutio materiae vel corruptio alicujus principiorum in mate-
<--- Page Split --->
ria, sicut nos infra dicemus. Ego tamen in isto exemplo non multum video proprie esse casum, nisi large sumatur : et ideo etiam ipse Aristoteles talia etiam nata in libro de Animalibus vocat occasio nata et non casualiter nata. Casus enim est causa per accidens. Occasio enim minus dicit quam causam, et est, ut diximus, quando propter aliquod accidens aliquid causatur, sicut in moribus dicimus aliquem dare occasionem quando innuit vel negligit aliquid propter quod aliquis damnificatur 1. Et ita est in talibus naturæ operibus, quod abundantia materiae dedit occasionem producendi digitum sextum, et diminutio fecit diminui in aliquo membrorum, et debilitas caloris vel intemperantia quæ fiunt in semine alterius corruptionis, fecit occasionem : et aliquando divisio secundinæ fecit jungi duo corpora et conglutinari : et ideo secundum veritatem quam tradit Ptolemaëus in libro de nativitatibus, nativitates tales occasionatæ sunt in causa particulariter movente, quæ est vis formativa seminis et præparatio materiæ ad formam : sed cum sunt intentæ in causa universaliter movente, quæ est qualitas proveniens ex situ et respectu stellarum in hora qua semen cadit in matricem. Et ideo principia dant geneatici, quibus predicantur et prænoscuntur tales nativitates : et expertum est quod talia principia frequenter eveniunt. Dictum est igitur in tantum quid sit per se, et quid frustra, et quid casus, et quid fortuna, et quam habeant ad invicem differentiam.
CAPUT XVIII.
In quas causas reducantur casus et fortuna, et quod utrumque evt causa per se et in omnibus causatis.
Ambo autem ista tam casus videlicet Text et 65 quam fortuna reducuntur ad causam efficientem, quæ est unde est principium motus. Ista enim quæ dicimus casualia et fortuita, aut sunt de numero eorum quæ fiunt a natura, ita quod natura large sumatur pro omni eo quod movet modo naturæ in hoc quod non deliberat. Aut sunt ab intellectu operante, ita tamen quod ambo sunt incerta facienti. Sed utrumque istorum facientium, natura videlicet et intellectus, sunt de genere causæ efficientis. Ergo casus et fortuna sub efficiente collocantur.
Quoniam vero casus et fortuna causæ Text, et cum 66. quidem sunt efficientes, quorum est utique natura vel intellectus vera causa, et casus et fortuna sunt circa naturalia et intellectualia, cum fiant secundum accidens : nihil autem eorum quæ fiunt secundum accidens potest esse prius eo quod est per se, eo quod omne per accidens reducitur ad aliquod per se, sicut ostendimus supra.
Manifestum est quod causa secundum Text et com 67 accidens oportet quod habeat ante se Ante casum et fortunam priorem quæ est causa per se. Ergo casus et natura et intelleet fortuna posterius sunt post intellectum et intellectus. causantem per se, et naturam per se aliquid causantem. Ergo mirum est quod
1 Nota qualiter ex intentione Doctoris peccata naturae quæ accidunt vel ex materia su-
<--- Page Split --->
dixit Empedocles, quod casus esset prima causa cœli. Oportet enim, quod ponatur ante casum aliqua causa cœli et motus ejus per se, quæ sicut natura, vel sicut intellectus. Et hoc modo ponetur natura causare ante casum multitudinem generatorum, et totum omne illud quod est universum.
CAPUT XIX.
Et est digressio declarans quid est fatum, et quod ipsum esse non est negandum.
Antequam autem nos solvamus rationes primo inductas contra casum et fortunam, oportet nos hic inducere duo capitula de fato, in quorum primo tangemus quid sit fatum 1. In secundo autem inquiremus, utrum imponat rebus necessitatem. Tangemus autem primo de fato opiniones Antiquorum, quæcumque veteres de fato dixerunt. Dicit enim Hermes Trismegistus in libro de Natura deorum, quod fatum quod græce vocatur εἰμαρμένῃ, idem est quod causarum amplexio ex providentia primæ causæ dependens. In idem autem consentit Apuleius philosophus. Firmitius autem Astronomus dicit fatum esse causarum colligantiam ex motibus astrorum vim et efficaciam trahentem. Et cum illo consentit Ptolemæus, licet non nominet illud nomine fati, sed vocat constellationis virtutem. Seneca vero in libro de naturalibus quaestionibus, ubi loquitur de significationibus tonitrui secundum Scinnam Pontificem, dicit nihil aliud esse fatum quam necessitatem omnium rerum et actionum, quam nulla vis possit irrumpere :
eo quod secundum Scinnam ex Jovis dispositione dependeat et diffinito consilio deorum.
Noster autem Boetius in quarto de Consolatione philosophiæ 2, dicit quod fatum est inhærens rebus mobilibus dispositio, per quam divina providentia suis quæque nectit ordinibus. Providentia enim excedit fatum, eo quod providentia cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur : fatum vero singula digerit in motu, locis, formis, et temporibus distributa, ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinæ mentis adunata prospectu providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur : quæ licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentie simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendæ rei formam mente percipiens, movet ad operis effectum, et quod simpliciter præsentialiterque prospexerat, ad temporales ordines ducit : ita Deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato vero hæc ipsa quæ disponit, multipliciter ac temporaliter administrat. Sive igitur famulantibus quibusdam divinæ providentie spiritibus fatum exercetur, seu anima, seu tota inserviente natura, seu cælestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu dæmonum varia solertia, seu aliquibus horum, seu omnibus fatalis series textur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum quæ divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.
Ex his omnibus colligitur de fato quid sit secundum rei veritatem. Cum enim prima causarum sit Deus, et omnium quorum causa est ipse providentiam habeat, eo quod ipse causat per intellectum, et sua scientia est causa rerum, ipse cau-
<--- Page Split --->
sat ea sic, quod mediantibus causis universalibus producit causas particulares, et mediantibus particularibus producit quaecumque fiunt a natura et a proposito voluntatis. Id ergo quod primo procedit ab ipso, est necessarium, sicut orbes et motus eorum : quod autem ab illo procedit et ab orbium motu, contrarium habet, et ideo impediri potest, et ideo caret necessitate, sed evenit ut frequenter : et hoc est in elementorum mixtione, et causis seminalibus rerum. Naturae autem res et opera omnia fiunt ex his causis : quia effectus et motus inferiorum pendet ex superioribus sicut ex causis, et superiora pendent ex providentia : et ideo dispositio providentiae inlusa toti isti contextioni causarum dicitur fatum.
Sed tamen quidam mathematicorum fatum non considerant secundum primam originem, sed tantum secundum suum esse quod habet in contextione causarum naturalium infusum : et ideo non referunt ad providentiam, sed potius ad ordinem stellarum et respectus earum : quia illis sicut primis motoribus primo infunditur. Si enim consideretur fatum secundum primum ejus processum, tunc est id quod provenit ex providentia, per quod sicut per legem universitas administratur. Si autem consideretur secundum ordinem eorum in quibus habet esse, tunc est vis connexione causarum superiorum et inferiorum in causata procedens. Si autem consideretur secundum relationem quam habet ad effectum, tunc est regula effectuum omnium et operum proveniens ex applicatione causarum ad effectus particulares.
Ex his patet quid intelligunt per fatum omnes Philosophi qui inducti sunt, quorum dicta in eamdem veritatem nobiscum consentiunt. Et ideo fatum negantes esse non audimus, quia falsum dicunt. Si enim contextionem dictam causarum non negare possumus, absque dubio fatum etiam concedere cogemur, cum
idem sit quod contextio causarum. Verumtamen intra ostendemus, quod licet fatum sit quodammodo necessarium, non tamen imponit necessitatem rebus : et si in hoc sensu negatur fatum esse, prout dicit legem ex superiorum motu provenientem, inferiora ad eventus immobiles obligantem, etiam ego sum de negantibus fatum. Sed hoc modo Epicurei de fato locuti sunt, et non placuit hoc sententiae Peripatericorum.
Quod ut melius intelligatur, scias quod Epicurus omnium causas diis immittebat, quos ad similitudinem inferiorum figurabat et imaginabatur. Dixit enim deos quidem non carnem, sed ut carnem aliquid habere, et non os sed aliquid ut os, et non pellem sed aliquid ut pellem, et sic de caeteris. Hos autem dixit esse distributos in rebus superioribus et inferioribus, et omnia legibus suae voluntatis immobiliter administrare. Stoicus autem hoc quod Epicurus in similitudine corporalium dixit, virtutibus spiritualibus attribuit. Sed Peripatetici subtiliter hoc considerantes dicunt, quod mundi tota dispositio pendet ex motu cœli, et dispositio illa qua mundus movetur et regitur, ex prima causa infunditur cœlo. Ex cœlo autem per motum infunditur formis, quæ sunt in materia generabilium moventes : et ideo quod prima causa est simpliciter et ut unum et indifferens ab essentia primæ causæ, hoc infusum cœlestibus et motoribus cœlorum, multiplicatur et diversificatur et ordinatur : et tamen non amittit necessitatem : eo quod nec cœleste corpus in toto vel in partibus, nec etiam in motu suo habet contrarium quo minus consequitur effectum, sed infusum a cœlo in materiam generabilium et corruptibilium '.
Adhuc amplius secundum suum esse variatur et distribuitur in plura propter plurimas sui subjecti variationes, et acquirit contrarium, et tunc valet impediri secundum sententiam omnium Peripate-
In quo modo fatum in
Nicta diu rentum in ter Epiu reos,Stoni et Perip.ute ucos de lut
Quomodo fatuls dispositio dii ferenter in pediriposst secundum Peripateticos et secundum Stoicos.
<--- Page Split --->
ricorum. Stoici autem etiam dicebant quod impediri posset, sed non propter hoc quod habet esse infusum materiae habenti contrarium. Sed quia dicebant sapientis animum semper placari posse per preces : et cum omnia inferiora retulerunt ad dispositionem deorum incorporalium, dixerunt eos esse sapientia praeditos, et ideo placabiles per sacrificia et preces et supplicationes, ut ea quae disposuerunt, aliquando non irrogent : propter quod Arcalus et Cerina patres praeceperunt in timore malorum fatorum Jovem placari capite agnae alba immaculatae : quia caput admonitivum est sapientiae, et agna mansuetudinis, et sexus femineus de facili movetur a proposito, et albedo partem meliorem fortunae significabat. Talia ergo dicta sunt de eo quaeritur, quid sit fatum ?
CAPUT XX.
Et est digressio declarans quæ sunt sub fato, et qualiter imponit rebus necessitatem et qualiter non.
materia generabilium et corruptibilium.
Horum autem duo exempla inducit Boetius, quorum unum est de circulo qui de centro immobili et simplici ampliatur in circumferentiam infinitam et velocissime mobilem, et partes quo magis a simplici et immobili centro recedunt, eo magis durant et variantur et moventur velocius : amplitudo tamen et variatio tota circuli aliquo modo religatur ad unum per relationem ad centrum unum simplex et immobile. Aliud autem exemplum est de tempore, quod fluxu continuo et defectu procedit ab æternitate nunc indivisibilis, et totum deficeret et deflueret, nisi ad æternitatis subtilitatem et simplicitatem referretur. Eodem autem modo est de omnium temporalium lege et dispositione : nisi enim particulares effectus varii et mutabiles referantur ad motum elementorum, et motus elementorum ad motum cœlestium, et motus cœlestium ad motum primum, et motus primus ad providentiam motoris primi, diversa non redirent ad unum non mobile. Si autem non ligarentur ad immobile primum, fieret tanta diversitas et mutabilitas in rebus, quod in seipsis perirent res naturae : propter quod fatum superfusum est eis, sicut vinculum continens ea, et sicut regula regens : quæ quidem si consideretur secundum quod procedit a summis ad ima, immobilis est, et una et uniformis : quia ex superioribus hæc omnia habet, quæ dicta sunt : et quidquid constantiae et concordiae et conformitatis est in infimis, ex illo est sicut ex causa et regula. Si autem consideretur ipsa secundum esse quod habet communiter ex supremis et imis, tunc ipsa est in quibusdam mobilis per accidens, hoc est, per esse quod habet in illis : de se autem est immobilis, quia procedit ab immobili ordine et cardine causarum. Et hujus exemplum conveniens est de regula et rectitudine ejus. Ponamus enim quod regula ædificatoris non extrinsecus adjaceat ædificio et recti-
Mum omne quod erat ab eo provimentia, erde sub fato.
Jam autem facile elucescit ex præhabitis, utrum imponat necessitatem. Scire enim debemus ex physicis, quod cum fatum sit mobilium rerum dispositio, quod non omnia fiant sub fato quæ cadunt sub providentia. Sub providentia enim sunt et necessaria et non necessaria: et ideo substantia cœlorum et ordo et motus cadit sub providentia, quorum nullum cadit sub fatali dispositione : cujus causa est, quia sub fato non est id in quo primo dispositio fati habet esse : habet autem primo esse dispositio fati in ordine cœlorum et motu : et ideo non sunt sub fato : sed ea quæ mutabilia sunt aliquo modo, ne omnino diffluant, fato lignatur, et hæc sunt ea quæ fiunt in
<--- Page Split --->
ficet ipsum per ingressum sui in ædificium : tunc oportebit pro certo regulam secundum esse quod habet in ædificio, quod nullo modo ad plenum dirigi potest, aliquam consequi curvitatem secundum esse : cum tamen de se influxibilem habeat certitudinem : quia nisi talem haberet, nunquam ad ipsam dirigeretur ædificium secundum causatum rectitudinis quantum suscipere valet. Hoc igitur modo facit et adjacet rebus, et est infusum ipsis : et ideo etiam non effluxibile est per suam essentiam et originem : et tamen valde defluxibile per esse quod habet in rebus quae fato disponuntur.
Et sic diversimode fatum considerantes diversi Philosophi contraria videntur credere de ipso. Seneca enim dicit, quod fata jus suum peragunt, nec ulla commoventur prece, nec misericordia flectit, nec gratia, servant cursum irrevocabilem, in gesta ex destinato fluunt, quemadmodum rabidorum fluviorum aqua currentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia posterior priorem superveniens præcipitat. Sic ordinem fati rerum æterna series regit, cujus hæc prima lex est stare de cætero : sicut de fati tractu poeta de Paride.
Te tua fata trahunt, ne cœpta relinquere possis : Ne trahas animum, te tua fata trahunt.
dat in inferiora, quo exit a superioribus. Per accidens autem participatur, quia participatur per esse. Esse autem suum sicut esse omnis essentiae, necessario variatur secundum variationem subjecti in quo est : quia dicit Aristoteles quod proportionaliter est esse formae secundum diversitatem materiae in qua est : et hoc est quod innuit Aristoteles in secundo de Somno et Vigilia dicens, quod effectus superiorum saepe variatur propter dispositionem diversam et oppositam inferiorum, sicut bene consulta mutantur consiliis aliis magis opportune supervenientibus. Quod autem dicit Boetius fatum aliquando spiritibus, aliquando daemonibus explicari, Platonicum est, et Plato fuit Stoicus, et Hesiodistarum qui Epicuri per omnia fuerunt : sed secundum veritateni Peripateticorum, coelestium motibus et inferioribus explicatur. Qualiter autem se habeat ad casum et ad liberum arbitrium, solvendo rationes contra casum et fortunam inductas, erit dicendum quantum pertinet ad praesentem de causis speculationem. Satis enim puto clarum esse cuilibet qualiter fatum est immobile, et qualiter unum, et qualiter diversum : ex quo constat quod quanto aliqua sunt magis diversa et magis mobilia, tanto magis sunt fatalia : et quanto plus recedunt a diversitate et mobilitate, tanto minus sunt fatalia.
Trahunt enim fata secundum quod ex immobili dispositione coelestium et providentiae dependent : non tamen trahuntur necessario inferiora, eo quod non in toto obedibilia sunt periodo superiorum : et hoc eleganter docet Ptolemaeus in Quadripartito, ubi dicit quod licet coelestis effectus immobilis sit, non tamen participatur immobiliter : eo quod participatur per aliud, et per accidens : per aliud enim participatur, quia per materiam elementorum inferiorum , quae cum habeant contrarium et disposita sint frequenter contrariis dispositionibus, retrahunt cœelestem effectum, ut non hoc modo proce-
CAPUT XXI.
Et est digressio solvens inducta superius contra casum et fortunam.
Habito qualiter εἰμαρμένη quae est fatum, non impedit casum et fortunam per hoc quod non imponit necessitatem rebus, solvemus præinducta ex rationibus eorum
<--- Page Split --->
qui negant casum et fortunam 1. Dicimus igitur omne casuale quidem habere etiam et causam per se, quemadmodum dicebant negantes casum: sed casuale est extra illam, quia non intentione effectus casualis casualia operatur, sed contingit per accidens, quemadmodum dictum est: et ideo casus est praeter causam per se. Similiter autem est in fortuna et voluntariis. Quod autem dicunt Antiquos nihil esse locutos de fortuna, reprehensione dignum est in ipsis, sicut ostensum est ex praehabitis.
Et quod objiciunt nostri socii, quod nihil est cujus ortum legitima causa non praecedat, verum est: sed effectus causalis vel accidentalis non est legitima causa quae est per se. Cum enim proportio sit inter causam et effectum, erit effectus per accidens causa legitima causa per accidens, effectus per se erit causa legitima causa per se. Quod autem dicunt omne quod naturae est effectus, habere veram causam, dicendum quod locutio illa duplex est ex aequivocatione veri. Nam si verum dicit idem quod veritatem causae, tunc non est verum quod veram causam habeat effectus per accidens: quia sic verum opponitur non ad falsum, sed secundum quid, et convertitur verum cum simpliciter, et idem est vera causa et simpliciter causa. Si autem dicat vera causa veritatem proportionis causae ad effectum, tunc id quod est vere causatum, habet veram causam secundum modum debitum sibi: et ex hoc inferri non potest, quod id quod habet veram causam, habet causam per se, impediente aequivocatione.
Ad ea autem quae inducunt mathematici, facile est respondere per ea quae dicta sunt de fati necessitate. Scimus enim ex illis, quod regulans est unum et multa, et immobile et mobile secundum diversas considerationes. Et primum qui-
dem influens est necessarium et immobile, et cum influxu recipitur contingenter et mobiliter secundum esse quod habet in inferioribus. Quod autem fit, ut dictum est, apparet ex his quae dicunt divini et augures. Dicunt enim divini in scientia somniorum, quod fatum in ea parte qua procedit ex superioribus in inferiora, trahit naturas corporum particulares et infundit se eis. Natura autem corporis imprimit in animas imagines quae sunt signa effectuum fatorum, ad quae jam inclinatur fatalis dispositio: et hoc significat somnium: et cum non necessario evenit propter impedimenta quae occurrunt in materia tracta ad oppositum, eodem autem modo inclinat mentes hominum ad diversas voluntates et phantasias et cognitiones, cum tamen ab omnibus his averti possit homo, eo quod fatum immobile secundum quod fluit a primo cardine causarum, mobiliter et contingerter secundum suum esse participatur ab inferioribus. Cum autem influitur haec fatalis dispositio animalibus non sollicitis circa proprios actus, tunc magis sequuntur eam animalia: ideo in talibus fatales disponens magis manifestantur. Et ideo augures in illis tanquam in secundis stellis, ut dicit Ptolemaeus, ponunt considerationes. Hinc est etiam quod melancholici qui minus aliis circa propria sollicitantur, et ideo minus aliis avertuntur a perceptione immutationum quas in ipsis facit fatalis dispositio, magis praesignant futura, et magis praedicunt eventus fatales, ita ut quidam videantur a daemonibus ad praedictionem talium incitari 2. Nihil autem horum quae dicta sunt, est contra fidem vel praescientiam: quoniam praescientia nullam rebus imponit necessitatem: quia quae sunt in ipsa intemporaliter et simpliciter et immobiliter, secundum quod descendunt ex ipsa, sic fiunt plus et plus temporalia et
<--- Page Split --->
multiplicia et mobilia et contingentia. Argumentatio autem illa procedit ac si providentia causans omnia faciat per seipsam, et auferat modum causalitatis ab omnibus causis secundis et inferioribus. Et ideo licet sit immobile id quod futurum est secundum quod præscientia est de ipso, non consequitur hoc quod simpliciter sit mobile : quia judicium rei simpliciter est secundum causas proximas , quæ quando sunt contingentes , simpliciter contingens est : et quando sunt necessariæ , tunc etiam ipsa res simpliciter est necessaria : et ideo non est contradictio in hoc quod præscientia sit immobilis de rebus, et res in se sint mobiles et contingentes : sicut non est aliqua oppositio in hoc quod præscientia intemporaliter est de rebus, et cum res temporales sunt in seipsis.
Solutionem autem quæ inducta est ego non judico approbandam 1. Sed potius dicendum est hic modo hoc dicto : quia sic non perit casus, nec perit liberum arbitrium, nec perit consilium, nec omnia hoc modo attingunt finem in natura ordinatum, sicut probant objectiones inductæ. Nos tamen de manifestorum causa infra tangemus in tractatu sequenti.
Objectiones autem ex Avicenna induinductas ab ctae omnino nullæsunt, sicut et ipse testatur 2 : quia cum dicitur quod destruitur casus ex hoc quod omnia habent finem, nihil est dictum : cum nos concesserimus quod casus sortitur finem, sed per accidens, et finis per accidens est aliquis finis. Cum autem dicit quod nostra positio non variat finem, falsum est absolute : quia cum nos ponimus quod aliquis vadat ad villam intentione argentum recipiendi, et hoc contingens ut in pluribus: et si ponimus ipsum ire accepturum argentum sine scitu suo, et præter hoc quod vadat propter hoc, et hoc contingens in paucioribus : et quid mirum si positio, variat na-
turam contingentis, quod variat etiam intentionem finis. Sic ergo et in uno istorum incidit casus et fortuna, et in alio. Hæc igitur de casu et fortuna an sint, quid sint, et qualiter differant, et ad quas causas reducantur, dicta sint nobis suficienter quoad nostram intentionem qua volumus hic loqui de ipsis.
CAPUT XXII.
Quod non sint nisi quatuor causæ, et quod physici est omnes illas cognosere.
Quod quidem igitur sunt causæ, et Text et 68 quod tot sint numero modi causarum quot diximus, manifestum est ex præhabitis. Sed et hic de hoc inducemus quamdam rationem : licet enim propter quid sit idem cum causa, tamen nobis est notius : quia cum quærimus de causa, quærimus propter quid. Comprehendit autem propter quid omnia genera causarum, et non comprehendit plura genera quam quatuor quæ dicta sunt : sive enim quæramus causam in immobilibus quæ sunt divina et mathematica, sive quæramus propter quid de mobilibus quæ sunt physica, non quærimus nisi aliquam causarum quatuor. In mathematicis enim quærentes causam formalem, ut quid sit rectum, vel quid sit etiam mensurabile, aut cujuscumque alterius quærimus diffinitionem formalem, reducimus quaestionem ad ultimum propter quid quod est causa formalis, in qua stat resolutio, sicut nos supra docuimus : sed non requirimus ibi materiam, quia abstracta sunt mathematica : nec quærimus ibi moventem, quia etiam a motu mathematica
<--- Page Split --->
sunt separata : nec quaerimus ibi finem, quia finis secundum rationem nobilis et digni non est in mobilibus.
Sed quaerendo de mobilibus physicis propter quid reducimus in moventem causam quae est efficiens, sicut cum quaerimus, propter quid certaverunt, vel quid moverit eos ad certamen, dicimus quoniam furati sunt, volentes quod furtum sit causa movens ad certamen : vel quaerimus propter quid certaverint, quaerentes finem, dicimus, ut dominentur. Aut si quaerimus causam in his quae fiunt, reducimus aliquando causam in materiam. Ergo manifestum est, quod causae sunt hae quae dictae sunt, et tot numero quot dictae sunt.
Quoniam autem causae quatuor sunt, de omnibus erit cognoscere physici : cum enim quaerimus propter quid, ipse habet reducere quaestiones ad causas physicas omnes : et ideo demonstrabit materiam, et speciem sive formam, et moventem, et finem, cujus causa fit hoc quod fit. Sed in physicis tres causae multoties coincidunt in rem unam secundum rationem, licet non coincidant in unum modum causalitatis : quia modus causalitatis eorum oppositus est, licet res causarum non sint oppositae semper. In physicis enim quidditas qua aliquid est quod est, quae est forma, et causa finalis cujus causa fit hoc quod fit, una res est numero semper, licet differat secundum rationem causalitatis : quoniam idem quod est forma faciens actu esse materiam, et quod est quidditas rei causans sibi rationem et speciem, est finis secundum quod exterminans motum efficientis qui intendit ipsum secundum esse quod habet in materia. Et sic patet
quod una res numero et substantia est et finis et forma, licet diversificetur in esse et ratione. Efficiens autem in naturis non est idem numero cum forma et fine, sed semper est idem specie, si sit efficiens univocum 1. Aliud enim efficiens quod non efficit univoce, non est ita univocum : eo quod non est conjunctum materiæ, sicut id quod agit univoce. Habet tamen hic dubitationem in his quae fiunt ex putrefactione : sed illa dubitatio explicari potest in quarto Meteororum. Sed quod ad istam sufficit intentionem, est quod species illorum est quodammodo secundum consequentiam in causa putrefactorum seminali, sicut et aliorum generatorum species movens est in semine. Sunt enim semina rerum reducta ad speciem eorum quorum sunt semina secundum originem et finem. Semen enim non nominat aliquidin natura completum, sed potius id quod est via ad alterum. Et ideo finalisintentio naturae in semine, non est forma seminis secundum quod semen est, sed potius forma rei cujus semen est. Convenit ergo non semper efficiens univocum in numero cum forma, sed semper convenit in specie, sicut patet cum homo generat hominem. Cum enim homo producit hominem, forma hominis movens est in generatione, et est intenta a generante sicut finis, et est eadem quae facit actu esse materiam : generant autem hominem etiam sol et calor aliorum corporum cœelestium, sed non est univocum, nec habens eamdem materiam cum generato : et ideo diximus in principio istius libri secundi, quod non est adeo physicum quemadmodum generantia inferiora. Nos autem diximus, quod coincidunt multoties tres causæ in unum præservando nos secundum scientiam Aristotelis, et a generante æquivoce, et a generatis ex putrefactione, et etiam quando finis naturalis alicujus est generantis, et alicujus rei ge-
<--- Page Split --->
Vide Comnerate. Generantis enim finis est per gementatorem nerationem venire in perfectionem suam ultimam, quae est quando potest facere tale alterum quale ipsum est. Sed finis generati est venire in perfectionem suam primam, quae est esse actu secundum formam naturalem.
Text, et com. 71. Physicus autem tenetur considerare 71. moventia quae cumque movent mota : quae cumque autem movent non mota, sed omnino immobilia sunt, non pertinent ad considerationem physicam, nisi quantum ad motum referantur : talia enim in scipsis non habent principium physicum motus, quod est natura movens, sed potius movent per intellectum, sicut diximus a principio hujus secundi libri, cum talia movent, sed sunt immobilia. Et ideo tria negotia sunt essentialium partium philosophiae : quaedam enim pars est circaimm mobile secundum esse et secundum rationem, sicut est negotium divinum. Et quaedam pars philosophiae est ci ca id quod secundum esse quidem est mobile, et secundum rationem immobile et incorruptibile, sicut scientia mathematicorum. Tertia autem est pars realis philosophiae circa species mobiles et corruptibiles secundum esse et secundum rationem, sicut est physica.
cunda ad tertiam, et sic semper consequenter usque ad ultimum quaesitum.
Duplicia autem sunt principia movenText, et com. 73. tia, quemadmodum diximus, quorum alterum est physicum, et alterum non, quod non habet in seipso principium motus quod est natura : hujusmodi autem est illud quod movet immobile manens penitus quod movet et nullo modo movetur, et hoc est omnium primum in ordine moventium.
Et oportet scire, quod sicut propter Text, et com. 74. quid interroganti physicus reddit has causas, ita considerat formam quae est quidditas rei quae aliquid erat esse : hoc enim est in physicis finis, et cujus causa fit hoc quod fit : hanc enim oportet cognoscere physicum si universaliter et penitus vult reddere causam ad propter quid interroranti, sicut respondet materiam quando dicit, quod ex hoc materiali necesse est hoc esse, aut semper, aut sicut frequenter. Si hoc materiali supposito oportet hoc fieri, sicut conclusio ex praemissis propositionibus suppositis, et de forma respondet dicens, quod hoc est quod aliquid erat esse propter formam et quidditatem, et propter finem dicit dignius esse sic quam alio modo. Dignitas enim finis est in physicis : eo quod natura nihil agit otiose vel frustra, quae dignitas finis non attenditur in aliis. Causae tamen istae non sunt reddenda simpliciter, sed potius secundum quod proportionatur substantiae uniuscujusque rei naturalis. Si enim aliquando quaeratur de causa efficiente, cum efficiens causa secundum se non sit propinqua causa quare forma sit in materia, vel finis, oportet reddere efficientem prout est sub intentione finis moventis. Non enim esset responsio sic competens ad interrogationem, quare est domus ? quod diceretur, quod habet
<--- Page Split --->
artificem, sed oportet quod dicatur quia artifex intentione defensionis a pluvia et continendi divitias fecit eam. Si autem aliquando sufficit respondere solam causam efficientem, tamen etiam tunc habet in se ordinem ad finem : vel quaestio est de causa finis, sicut quaeritur, quare sanutus est iste ? et est supponens finem quaestio ista, et quaerit de efficiente : et idlo congrua est responsio dicens simplicem causam efficientem, valet quia talem bibit medicinam. Medicina enim se-
cundum se effectiva est sanitatis : et hoc modo oportet considerare in omnibus causis, quod respondeatur ad quaestionem physicam, prout habent ad substantiam uniuscujusque rei proportionem. Sunt tamen qui dicunt, quod hoc non sit intelligendum nisi de fine, quod Aristoleles dixit, quod non simpliciter assignanda est causa, sed ad uniuscujusque substantiam : sed primum mihi videtur magis.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE EO QUOD NATURA AGIT PROPTER ALIQUID, ET DE NECESSARIO PROUT EST IN PHYSICIS.
CAPUT I.
De rationibus eorum qui negant naturam agere propter aliquid quod agit.
Tert. et com. Dicendum autem deinceps primum 75. erit, quoniam natura est de numero causarum quae sunt propter finem determinatum : postea autem dicendum est de necessario quomodo se habet in Physicis, et tunc terminabitur nostra intentio in hoc nostro libro secundo. Omnes autem antiqui physici inducunt se in causam istam, quae est necessaria ex parte materia sumpta, et negant causam finalem, dicentes quod natura nihil agit propter finem determinatum, sed cogitur hoc vel illud facere ex necessitate materia, dicentes quod hoc vel hoc ex necessitate sunt et fiunt ex necessitate : et fieri apta nata sunt homines, vel asini, vel longa, vel brevia, propter materiales dispositiones quae cogunt inclinando ad hunc effectum
plus quam ad alium, sicut quod calor talis est, vel frigus hujusmodi est materia. Si enim aliam aliquam causam quam materialem dicunt necessitatem esse rerum naturalium, quaecumque illam tantum tangunt et sinunt se gaudere, in hoc non perquirentes veritatem de ipsa, volentes sic evadere aliquas difficultates, et de longe inspiciunt eam sicut fulgur micans quod subito cadit extra visum intuentium tangunt causam efficientem obscure, ita quod aliquis eorum dicit eam esse concordiam et discordiam, sicut Empedocles. Aliquis autem dicit eam esse intellectum agentem, sicut Anaxagoras.
Oppositionem habet autem secundum 75. dictos physicos quaerentes, quid prohibet naturam operari ex necessitate materia et dispositionum in materia inventarum, et non propter aliquid quod finis sit a natura intentus, sicut dicitur quod pluit Jupiter, qui secundum vulgus deus fuit regens omne quod est, et hoc non facit Jupiter aliquod intendendo. Non enim intendit in vere, quod per pluviam frumentum augmentetur, sed ex necessitate materia pluit. Cum enim per evaporationes
<--- Page Split --->
aquaducta est sursum ad locum frigidum, oportet eam ibi inspissari ex frigore et congelari : et postquam inspissata est vel congelata, tunc igitur liquidam accipit formam gravis aquae, et ideo pluvia decrendit deorsum ex necessitate: et si tunc rasi invenit segetes, augmentat eas. Si autem hoc Jupiter faceret sicut habens intellectum secundum providentiam dictum, tunc non aliquando destrueret segatos per pluviam: sed tamen hoc accidit, quia aliquando per pluviam putrevit et perditur frumentum in area, sicut quando plus solito pluit in messe. Et in hac sententia videtur fuisse Seneca, qui in libro de Naturalibus Quæstionibus sic dicit de Jove. Vis naturae Jovis praeceplum et permissio est: nec aliter ista dicitur facere, nisi quia ex necessitate fiunt naturae quam influit Jupiter, cum ipse sit omni modo toti mundo providens, vel forte totus mundus partibus suis inductus.
cursu naturae. Quando autem casu conjunguntur ea quae non sunt apta conjungi, tunc ex contrarietate materiae corrumpuntur, et non salvantur, sicut Empedocles dixit vaccas viriperas sive virigenas vel unigenas et bovigenas, quae erant de genere hominis, seu viri superius, et inferius de genere bovis, quem poetæ minotaurum vocaverunt, quem interfecti Theseus. Ille enim non est salvatus ut similia sibi produceret in specie naturae, quia fuerunt contraria ipsum corrumpentia, ut dixit Empedocles : et de aliis monstris naturae similis est per omnia ratio. Iste igitur rationes sunt, quae induxerunt Antiquos dubitare de fine naturae, et similes his quas poni per singula non oportet.
CAPUT II.
Quærunt autem dicti Philosophi dicrntes, quod sicut in transmutatione elementorum ea quae fiunt, ex necessitate fiunt, quid prohibet quod ea quae fiunt in animalibus similiter fiant ex necessitate materiae, sicut dentes anteriores fiunt tenues in acumine et acuti, ita quod cibum faciliter dividunt, et maxillares dentes qui et molares dicuntur, fiunt lati utiles ad conterendum et molendum cibum, non propter hoc quod natura has utilitates intendit in forma dentium, sed quia talis erat materia in dispositione sua diversa, oportuit taliter formatos dentes fieri ex ipsa, et convenit quod late facti sint retro, et acuti ante in ore. Similiter dicunt quod omnia fiunt quæcumque fiunt in partibus animalium: omnes enim fiunt casu et per accidens, et non ex intentione quæcumque videntur fieri determinate necessitate præter hunc finem. Sed tantum debent esse diferentiae, quod quando casu apta conjunguntur quae ex contrarietate materiae se non corrumpunt, tunc salvantur, sicut quando fiunt illa quae dicuntur fieri consueto
De rationibus inductis ad hoc quod non propter finem determinatum operetur natura, et de similitudine naturae et artis.
Sed impossibile est quod res naturae Text, et com. 77. modum istum obtineant, quia sicut condemnamus eos qui casum negant esse in natura, ita condemnamus etiam eos qui omnia naturalia dicunt fieri a casu, sicut isti dicunt quos nuper induximus. Omnia enim naturalia sicut et ea quae induximus et de pluvia et membris animalium, aut semper fiunt, aut frequenter. Sed ea quae sunt de numero eorum quae fiunt casu et fortuna, nullum fit semper vel frequenter, sicut constat ex superius habitis. Ergo ea quae fiunt a natura, non fiunt casu et fortuna. Nam enim a casu et fortuna est, quod pluit multoties in hyeme : sed aliquid rationis haberet quod dicerent, quod casu et fortuna plueret quan-
<--- Page Split --->
do sol est juxta canem in diebus canicularibus : quia licet hoc fiat a natura, tamen fit raro : neque habent rationem, quod dicant cauma sive æstum casu fieri in diebus canicularibus : quia hoc fit frequenter. Sed aliquid rationis videretur habere, si dicerent casu fieri cauma sive æstum quando fit in hyeme : quia cum casualibus in hoc convenit quod hoc fit raro, quia sua causa concurrit raro. Si igitur omnia naturalia aut a casu videntur fieri, aut a natura propter aliquid operante et finem intendente, et impossibile est ea fieri a casu et fortuna, necessario fiunt a natura determinante finem in unoquoque eorum intendente. Hujusmodi enim omnia quæ semper vel frequenter salvata sunt, a natura sunt, quemadmodum etiam Antiqui affirmabant, qui casun et fortunam causas rerum esse dicebant : ergo omnia naturalia sunt propter aliquid et habent finem determinatum.
7
Sunt autem quidam Peripateticorum qui calumniantur exemplum a nobis inductum, quando diximus quod pluvia est propter messes. Dicit enim Alexander pluviam non propter messes esse : quia messes non sunt a natura, sed ab arte : sed tamen plurima eorum quae sunt ab arte, complet natura, sive hoc sit quod dicit, sive non, non pertinet multum hoc ad nostram intentionem. Nos enim nolumus hoc investigare, nisi quod pluvia est propter aliquid, sicut et alia quae sunt a natura : unde si finis earum non sit messis, est tamen aliquis alius, sicut forte est æqualitas generationis in elementis per æquales eorum transmutationes, sicut in libro Meteororum demonstrare habemus.
pter finem illum et illius causa. Non autem aguntur aliqua sive ab arte sive a natura, nisi secundum quod sunt apta nata agi ut attingant finem propter quem sunt, nisi aliquid impediat : ergo unumquodque eorum agitur propter illud vel hoc determinate : et aptum natum est fieri propter illud quod est determinatus finis ejus : sicut enim efficiens primum primo constituit finem aliquem in quem dirigit et producit opus, sic etiam ipsa res per similitudinem quam habet ad finem ex confuso habitu finis qui est in materia ex privatione, sicut diximus in primo libro, tendit in eumdem finem per aptitudinem naturae : et ideo dictum est, quod sicut fit ab efficiente, ita aptum natum est agi : quia aliter occasio non esset naturalis, sed contra naturam, sicut si lapis projiciatur superius. Exemplum autem est in domo quæ lit : si enim esset aliqua res naturae, absque dubio fieret, sicut modo fit ab arte causa ejusdem finis. Similiter e converso si ea quæ sunt a natura, etiam fierent ab arte, artifex ipsorum dirigeret ea in eosdem fines in quos nunc diriguntur a natura, et easdem retinerent aptitudines ex parte materiae, præter hoc solum, quod forma artificialis esset a principio, quod est extra materiam operans : sed naturalis esset a principio operante intrinsecus : ergo utrumque eorum esset propter alterum operans, quod est determinatus finis in quem producit opus.
Omnino autem sive universaliter loText. et 79 quendo duplex est ars mechanica : quoArti niam quædam perficit quæ forte natura perficit natura complere non potest : quædam autem naficere potest, turam imitatur in hoc quod finem prædam i stituit in quem dirigit opus suum. Si igi- tur in negabile est quod ea quæ fiunt per artem, fiunt propter hæc quæ sunt fines determinati rerum artificialium, tunc oportet quod etiam ea quæ sunt a natura sint propter aliquos fines determinatos :
<--- Page Split --->
qnia nunquam posset fieri, quod id quod causis incipit, posset compleri ab arte aliquid intendente, nec mutari ab arte aliquid intendente. Si enim sanitas fieret a casu, non posset perfici a medico natura defectus, nec juvari : et similiter si animul fieret a casu, non posset hoc ars imitari. Cujus ratio est, quia casualium et fortuitorum finis semper est extra operantem et accidentalis. Artificialium autom impossibile est finem esse extra operantem et accidentalem. Ergo impossibile est per artem mutari vel compleri opus casuale vel fortuitum. Amplius ars non est nisi eorum ad quae sunt ordinata principia artis : sed ad id quod est per accidens et improvisum, impossibile est ordinare artis principia : ergo ars non est de eo complendo vel imitando, quod est per accidens et improvisum. Sunt enim per accidens et improvisum omnia casualia et fortuita, sicut clarum est ex superius determinatis : ergo si opus natura est casuale, impossibile est quod ars operetur ad ipsum vel complendo vel mutando. Manifestum est igitur, quod ea quae sunt secundum naturam, propter hoc fiunt, eo quod similiter se habent ars et natura ad se invicem tam in his quae fiunt secundum artem, quam in his quae fiunt secundum naturam posteriora ad priora. Posteriora autem vocamus finem, et priora ea quae fiunt propter illum moventia mota.
ab intellectu vel principio præconcipiente, diversificarentur opera eorum, sed non diversificantur : quia imaginata ab uno non sunt imaginata et præconcepta ab alio, sicut videmus hominum opera diversificata. Oportet igitur quod omnia quæ sunt unius naturae animalia, instinctu naturae similis operentur quæ operantur, sicut etiam in principio hujus secundi determinavimus : ergo instinctus naturae eorum est propter aliquem finem determinatum, et sic natura propter aliquid operatur : talia autem animalia sunt sicut aranceæ et formicaæ et hujusmodi minuta animalia, in quibus constat quod non est conceptio nisi parva, et tamen ad finem operantur. Si autem paulatim procedamus considerantes opera vegetabilium, quæ plus instinctum naturae sequuntur, de facili percipere possumus etiam in illis quæ agunt propter aliquid ea quæ agunt, sicut quod producunt folia ut cooperimenta sint fructuum : ergo quæcumque naturaliter faciunt, propter aliquem determinatum finem faciunt. Scimus enim, quod hirundo propter finem determinatum facit nidum, et aranea telam, et planta folia, et propter aliquid habent radices deorsum et non sursum : quia nutrimentum est in terra, quod sugunt per radices, et sic vegetantur : ergo manifestum est quod causa hujus quæ finalis est, in his est quæ fiunt secundum naturam.
Est autem maxime manifestum, quod natura agit propter finem determinatum in animalibus brutis, quæ diversificantur ab homine in hoc quod nec quærentia causam, nec deliberantia faciunt opera sua, et hoc cum ita directe ad finem terminatum dirigunt opera sua, quod etiam quidam dubitaverunt an operarentur ab intellectu aliquo qui esset in ipsis, aut quodam alio principio finem præcipiente: quæ tamen dubitatio per hoc determinatur, quod si operarentur
Quia vero natura duplex est et diciText.et com. 81. tur : alia enim est materia, alia forma, finis autem in naturis forma est, sicut constat per ante dicta, erit forma causa finalis cujus gratia sunt et fiunt quæcumque sunt et fiunt in naturalibus ante formæ adeptionem.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De probatione quod natura agit propter finem determinatum, ex peccato quod accidit in opere ejus, in quo etiam est de diversitate monstrorum.
Idem autem quod nunc probavimus ex similitudine artis et operibus animalium et vegetabilium, quod scilicet natura operetur ad finem intentum et determinatum, probabimus adhuc ex eo quod accidit peccare in natura sicut et in arte: quod non accideret, si natura non ad finem determinatum dirigeret opus suum. Si enim finis non sit, ad nullum finem dirigitur opus: ergo qualecumque fiat opus, semper judicabitur rectum, sicut est videre in finibus casualibus. Si enim non accidant illi fines, non propter hoc judicabitur peccatum in opere: et similiter cum forma in natura sit finis, si non sit finis determinatus rebus naturalibus, non habebunt etiam formam determinatam: ergo sive unam sive aliam contingant formam, nullum in eis judicabitur peccatum, quod falsum est: quia peccatum fit tam in his quae secundum artem sunt, quam in his quae secundum naturam sunt: et hoc apparet tam in arte quae imitatur naturam in opere non naturali, quam in illa quae perficit opus naturae et juvat in naturam opere naturali.
recte scribendi. Exemplum secundi est, quod medicus aliquando propter omissionem alicujus principiorum potavit evacuativum non recta potione. Cum ergo ars imitetur vel compleat naturam, accidit etiam peccare in natura, quando scilicet natura operans propter corruptionem alicujus principii naturalis non pervenit ad finem intentum a natura. Si igitur sunt quaedam et fiunt secundum artem, in quibus cum recte fit, non habet rationem rectitudo, nisi quia debitum sibi finem directe attingit ex intentione artis, et non peccatur in eis nisi cum alicujus finis gratia fiunt, sed fallit ita quod finem debitum non attingunt propter alicujus principiorum corruptionem. Similiter utique fiet in physicis: quia quidquid ibi recte fit, non habet rectitudinem, nisi ex proportione ad finem debitum quem attingit: et cum peccat, peccatum suum perpenditur ex hoc quod finem illum non attingit propter corruptionem alicujus principii naturalis.
Monstra enim sunt peccatum illius propterque quod in natura est propter aliquid. Fiunt autem monstra, ut in genere dici potest, propter quatuor causas, quae tamen sub se multas habent particulares causas. Aliquando autem fiunt propter materiae diminutionem, aliquando propter mate- ria superfluitatem, aliquando propter qualitatum improportionabilitatem ad materiam, aliquando autem propter con- tinentis malitiam. Propter materiae au- tem diminutionem fiunt tripliciter, se- cundum quantitatem magnitudinis mem- bromum tantum et non secundum nume- rum, et aliquando secundum quantita- tem magnitudinis et secundum nume- rum simul, aliquando autem secundum numerum et non secundum magnitudi- nem. Ea autem quae fiunt secundum quantitatem magnitudinis, duplici ex causa fiunt. Fiunt enim ex diminutione materiae, aut debilitate virtutis formati- ve quae non potest formare nisi parum de materia et rejicit aliam. Ea autem
Et exemplum primi horum est, quod aliquando non recte scribit grammati- cus: et tunc propter omissionem alicu- jus principiorum artis non pervenit ad finem orthographiae: quia grammatica quantum ad orthographiam scientia est
<--- Page Split --->
quefiuntsecundumdiminutionemsi - nuletnumerum , absquedubiopropterulrasquecausasfiunt , scilicetquiadimi - nutaestmateria , etquiadebilisestvir - tusformans . Siautemfortisessetvirtus , formaretmembrainmateriadataetat - traheretaliammateriaminaugmentum . Queautemfiuntexdiminutionenu - m e r i , exutraquecausasigillatimfieripossunt , scilicetexdefectumateriæ , velquiavirtussibidatammateriampræ - paratamconverterenonpotestnecmu - t a r e . Ethujusmodisignumest , quodpræcipuedeficiuntmembralongeecor - deethepatedistantia , inquibuspræci - puesitumhabentvirtutesmembrafor - mantes , sicutdeficiuntmanusvelpedesvelaliquodextrinsecorummembrorumincapite . Quæautemdeficiuntinmem - b r i s , velintotodeficiuntquasisintab - scissa , veldeficiuntabactu , eoquodsintcurvaetmolliaquæactumsustinerenonpossunt .
Ex superfluitate etiam in genere fiunt tripliciter : aut enim sola excedunt magnitudine, aut in numero solo, aut in numero simul et magnitudine. In magnitudine autem sicut nascuntur infantes, vel totum corpus, vel aliquod membrum habentes enorme. Et hoc contingit ex duplici causa : aut enim contingit propter fortitudinem virtutis abundantiam materiae simul, aut contingit solum propter materiae abundantiam, propter hoc quod virtus sit ultra modum intensa. Signum autem primi est, quando totum corpus enorme est, sed tamen habet omnia membra respondentia sibi et proportionata ad invicem. Signum autem secundi est, quando corpus non habet membra sibi proportionata, sed unum est enorme, et aliud non : quia quando virtus est proportionata et non materia, tunc virtus non potest omnia formare æqualiter, et ideo habilem materiam melius format quam inhabilem. Est autem, sicut prius diximus, materia
exteriorum, in quibus minus potest formans virtus quam in interioribus : propterea quia plus distant a membris in quibus sita est vis formativa. Aut excedunt in numero solo, quod convenit semper propter materiae prime spermatis abundantiam et virtutis fortitudinem : et habet istud tres modos. Aliquando enim abundans est membrum debitum, et tamen abundat : quia ante tempus oritur, sicut convenit in infantibus et aliis quibusdam, qui cum dente parvo vel pluribus nascuntur, propter abundantiam caloris et materiae circa mandibulas. Et ad istud pertinet nativitas natorum cum pilis magnis et ascellarum et multitudine capillorum in capite : quod propter fortitudinem cordis convenit, et propter terrestreitatem fumorum a corde ad exteriora expulsorum : et jam meis temporibus præsentata fuit puella quæ nata fuit dependentibus uberibus, et cum pilis inguinis et ascellarum, et fatebatur mater ejus etiam, quod patiebatur resolutionem menstruorum, quod absque dubio accidit propter fortitudinem caloris formantis et maturantis. Aliquando autem est membrum propter abundantiam materiae. Aliquando autem fit bicorporeum superius vel inferius, sicut accidit de eo qui fuit natus cum duobus capitibus, et postea continuata eraut duo corpora in collo et in dorso utriusque, et inferius videbatur unum corpus.
Aliquando autem visus est natus e contra, qui quatuor habuit crura, et unicum et continuum corpus apparuit in superiori parte : quod absque dubio contingit ex divisione spermatis in matrice. Sic etiam fit geminorum nativitas qui in una cella matricis nati inven iuntur 1. Sunt enim quaedam mulieres et quaedam animalium, quae multum in coitu delectantur, et in delectatione illa movetur matrix cum sperma infunditur nervis sensibilibus ejus, et in motu illo dividitur sperma. Cum ergo divisio tota
<--- Page Split --->
perficitur, tunc fiunt gemini, si coalescit semen in fœtum. Si ergo divisio non perficitur, sed sperma quasi ramificatur, tunc fiunt bicorporea animalia subtus, vel supra, vel etiam in medio secundum modum per quem dividitur sperma : et ideo quidam inveniuntur cum duobus ventribus, quidam autem cum tribus vel quatuor brachiis, et sic de aliis diversitatibus medii corporis. Juxta autem modum medium istius divisionis inveniuntur quidam nati cum multis foraminibus, sicut sunt ora, et multis linguis in uno capite, sicut aliquando præsentatus fuit quidam temporibus nostris, qui habuit undecim linguas et undecim ora et labia incompleta viginti duo, et fuit mortuus antequam nasceretur.
Ea autem quæ fiunt propter qualitatum improportionabilitatem, sunt sicut nimia macies et nimia pinguedo, quorum fit primum ex nimio calore, et secundum ex nimio frigore : et si junguntur qualitates contrariae quarum utraque fit complexinalis et terminans, tunc convenit nasci hermaphroditos, et virtus formativa satisfacit utrique sexui tam in membris exterioribus quam interioribus, sicut ad visum probavimus in quibusdam esse utrumque sexum, ita quod a sapientibus discerni non potuit quis prævaleret : et dicitur de quibusdam, quod in coitu et succumbunt et incumbunt : situs enim membrorum genitalium non impedit hoc, quia situs membri virilis est super nervum coxæ, et situs vulvæ mulieris est juxta anum.
Propter autem malitiam continentis peccata fiunt dupliciter secundum duplex continens. Est enim continens sicut pellis quæ dicitur secundina, et est calor terminans continens habens in se virtutem cœlestis circuli, qui est primum circumdans. Ex ruptura autem secundinæ fit multiplex monstruositas : quoniam enim materia defluit et sic deficit membrum, vel curvatur, vel grandescit, vel discontinuatur, vel dislocatur a membro si-
bi vicino : et aliquando confluunt spermata diversorum fœtuum, et cum conglutinantur, duo corpora fiunt in loco illo. Ex malitia autem continentis se in cœlestem effeetum et terminantis fiunt impressiones diversarum formarum, quæ competunt diversis speciebus animalium, sicut porcæ parientes porcellos, quorum capita sunt humana, et sicut est de vaccis quas ponit Empedocles, et hujusmodi : hæc enim ex spermatum commixtione fieri non possunt, quia spermata valde diversa in specie se corrumpunt invicem, et nihil generatur ex ipsis, sed potius fit ad constellationem ad illam formam sperma extra suam qualitatem moventem, sicut est quod dicit Ptolemæus in Quadripartito, quod in quadam parte Arietis luminaribus et quibusdam planetis aliis concurrentibus non potest fieri generatio humana. Si autem essent similia et vicinarum specierum animalium, tunc posset ex illis generari medium animal, sicut ex equa et asino fit mulus, et ex equo et asina fit burdo, et ex cane et lupo, vel vulpe et lupo, et hujusmodi. Hæc autem licet ad scientiam de Animalibus pertineant, hic interposuimus, ut sciatur non casu, ut dixit Empedocles, talium animalium generationem fieri vel contingere. Omnia enim hæc monstra peccata naturae sunt intendentis finem aliquem quem attingere nom valet propter corruptionem alicujus principii naturalis : ergo et in his substantiis de quibus dixit Empedocles, quod in prima parte sunt bovigena, et in alia parte habent figuram hominis, vel e converso, si potuerunt venire ad finem aliquem et terminum quem natura præstituit et desideravit, naturam dico quæ fuit vis formans semen, factum est hoc impedimentum corrupto aliquo principiorum, ut diximus : et ideo facta sunt monstra, sicut et nunc et semper fit corruptio in semine.
<--- Page Split --->
Amplius oportet etiam quod semen sit prius et postea animal, et semen facit natura primo etiam molle, ut sit aptum receptioni figurarum. Hoc autem non faceret natura tali ordine, nisi esset semen propter animalis generationem: ergo non est casu, sed propter finem determinatum. Quæcumque enim sunt, quorum principium est a re terminata per naturam, et motus eorum per res a natura terminatas, horum omnium ordo necessario est ad finem terminatum: talis autem processus est generationis omnium animalium: quia est a spernate terminato, et primo est molle, deinde convertitur, formatur, et maturatur: gratia ipsorum ordo et generatio ordinata est ad finem in natura determinatum. Amplius et in plantis sicut et in animalibus species inest eis propter aliquid quod est finis earum determinatus propter eadem rationem, licet magis sit occultum et minus per rationem colligi possit quam in animalibus: et sic finis determinatus ad quem natura operatur, est in utrisque. Et ex hac consideratione contradicemus Empedocli, qui dicit omnia hæc a casu et recte et non recte et monstruose: si enim casu sit in animalibus monstrum, cujus superiora fierent hominis, et inferiora tauri, quod est miotuarus, oportet etiam quod casus iste fiat in plantis secundum Empedoclem, ita quod aliquando generetur planta cujus una pars sit vitis et alia oliva: sed tamen hoc non videmus, licet æqualiter oporteat hoc fieri in plantis sicut in animalibus secundum Empedoclem.
nisi casus et fortuna. Causa autem subest quare plus monstra in animalibus apparent quam in plantis, quam ignoravit Empedocles. Hoc autem est, quod mollius est semen animalis, et plura exiguntur ad determinationem ejus quam plantæ, et animal difficilis est generationis, et planta similis et facilis generationis: et ideo facilius fit ut corrumpatur aliquod principium generationis animalis quam plantæ.
Omnino autem et universaliter sic diText. et com. cens casum esse causam rerum natura- 84. lium, destruit id quod est a natura et naturam. Natura namque sunt quæcumque ab alio quod habent in seipsis principio motus, continue mota in finem aliquem certum et determinatum veniunt, sicut a principio hujus secundi probatur ex diffinitione naturae: sed quae fiunt a casu, non habent in seipsis principium per se movens ad finem casualem, cum casualis finis incidat, et non sit in agente ad finem illum. Finis item naturalis non idem est unicuique rei naturali, nec contingens et accidentalis, quia ille indeterminatus est et infinitus. Si ergo res naturalis est, quae finem habet certum et determinatum, semper proveniet in eumdem, nisi sit aliquod impediens quod corrumpit aliquod naturalium principiorum.
Amplius autem in seminibus oportet secundum Empedoclem fieri generationem, sicut contingit a casu a fortuna, et non fieret generatio unius speciei. ex semine determinato: fieret enim sic ex senine hominis bos sicut homo, et ex semine vitis ita cito oliva sicut vitis, si nihil esset agens in generatione rerum
Finis autem ille qui est, cujus gratia Text. et com. 85. fit totum quod fit, fieret absque dubio casu et fortuna, si sic fieret incerte et indeterminate, sicut dicamus quod venit ad nos aliquis extraneus, cum balneum nostrum paratum fuit tanquam balneaturus apud nos in nostro balneo, cum sibi accidit venire tanquam propter hoc operatus sit et advenerit, cum tamen non advenerit propter hoc, quia nescit
<--- Page Split --->
aliquid de nostro balneo, sed accidit ei, et non ordinavit adventum suum ad hoc ut balnearetur. Fortuna namque de numero est illarum causarum, quae sunt secundum accidens, sicut diximus prius : sed cum hoc semper aut frequenter fiat, tunc non fiat secundum accidens neque a fortuna, sed potius fit ab ordinante et ordinato ad certum finem. In physicis autem semper sic fit, nisi aliquid impediat, sicut diximus etiam prius.
CAPUT IV.
De solutionibus ratonum Empedoclis, quod natura potest agere propter finem certum, licet non deliberet de ipso nisi cognoscat ipsum.
Inconveniens autem est quod dicit Empedocles et caeteri dicentes, quod casus est causa rerum naturalium, propter hoc quod videtur eis nihil operari ad finem certum, nisi quod praeconcipit finem et deliberat de ipso, et postea cogitando et ratiocinando dirigit opus in finem illum. Et quia natura non habet in se praeconceptionem finis et deliberationem et ordinem per ratiocinationem, ideo negant ipsam operari ad finem certum et determinatum : hoc enim est maximum inconveniens, et instantia hujus in arte mechanica. Postquam enim aliquis adeptus est artem perfecte, non deliberat, nec praeordinat qualiter secundum artis principia operetur. Sicut enim operatio sua est cum addicti artem, et est haec operatio tarda, sicut apparet in his qui discunt citharizare: illi enim primo deliberant et praecogitant de proportione chordarum, et quae prius et quae posterius sit tangenda, et quantum, et tunc operatur tarde et cum timore : postquam autem didicerit, non praecogitat, quin-
imo cum praecogitare inceperit, in artis opere impediretur et titubaret, sed movetur ex arte sicut ex natura quadam. Et hoc modo est de opere naturae, quod absque dubio certissimum est, licet non praeconipiat, quia habet in se incorporatam artem primi motoris moventem in eo : et hoc est ac si nos diceremus, quod ars navigandi quae est in anima nautae, incorporata esset lignis navis : tunc ars ejus incorporata dirigeret navim sicut modo facit ars nautae, sed tanto certius operaretur, quanto tunc esset forma arti navi magis essentialis et intrinseca. Hoc autem maxime manifestum est in medico qui curat seipsum secundum artem medicinae quae est in ipso. Illi enim licet in quantum medicus non curetur, sed in quantum aeger, tamen curatur per artem quae est in ipso, et ars quae in ipso dirigit ipsum in quantum est aeger in finem sanitatis. Huic autem comparatur optime opus naturae, quod habet in se formam agentis primi, quae est in ipso incorporata et intranea, et deducit ipsum ad finem certum et determinatum.
Ad hoc autem intelligendum, sciendum est quod omne movens in natura reducitur ad motum moventis primi, et per formam illius movet omne movens secundum. Primum autem movens est movens per intentionem et intellectum : et ideo praeordinat omnia ad finem determinatum : ordo autem ille influitur natura non per modum cognitionis et intellectus sed potius per motum illum quo est principium motus et operationis : et ideo in eodem ordine ad finem est in materia naturali in seminibus, quo est in motore primo, licet habeat aliud esse hinc et inde, et alterius sit rationis. Et hujusmodi exemplum est in eo qui sapiens est et dat consilium ad opus aliquod, et adjungit praeceptum ut fiat : audientes autem non sunt sapientes, nec possunt percipere rationem consilii, cum formam consilii apprehendunt prout est principium operis, et vis praecepti urget eos ut impleant id quod ex consilio ordinatum est
<--- Page Split --->
lieri a sapiente. Ita enim etiam est in operibus naturae, in quo sicut sapiens omnia ordinans ad certos fines est motor primus. Causae autem naturales in superioribus corporibus et inferioribus sunt sicut ministri formam consilii et ordinem recipientes et incorporantes sibi, et non accipiunt rationem ordinis et deliberationem et intellectum, quae sunt in motore primo, et loco praecepti primi motoris accipiunt virtutes naturales de necessitate inclinantes et deducentes ad finem certum et determinatum : aliter enim non contingerent fines certos virtutes illae, sicut est videre in calore naturali, qui nisi haberet in se ordinem naturalium virium inclinantium ad certum finem, ipse interimeret omne illud in quod ageret. Nunc autem hoc non facit, sed terminat ad speciem carnis et ossis et hujusmodi : et ideo quod alterat calor, hoc habet in quantum est vis corporalis elementi et ex necessitate: quod autem deducit ad formam, hoc habet a forma et ordine motoris primi. Et hujusmodi exemplum est de eo qui dirigit sagittam ut vulneret : sagitta enim habet quod vulnerat ex necessitate materiae propter acumen sui teli : quod autem percutit in certum locum et nequaquam in alteram partem deflectitur, hoc habet ex intentione et ordinatione dirigentis sagittam : et sic est in operibus naturae : quia quod qualitates primae alterant et movent materiam et transmutant, absque dubio sub necessitate est, et hoc habent in quantum sunt virtutes corporeales : sed hoc quod actiones eorum terminantur ad fines determinatarum specierum in commixto et in natura, hoc habent ex virtute formae quae ex primo motore influitur omnibus moventibus in natura 1.
Scias autem, quod licet finis aliquis sit in quem natura ordinat opus suum ac si illum finem praeconceperit, et ille est finis ad quem movetur continuo motu et uno,
sicut est forma specifica finis generationis : tamen sunt multi fines qui sequuntur necessitatem materiae, qui sunt non naturales, sicut dissolutio sequitur commixtum, et mors sequitur animatum, ad quos fines natura conjuncti non movet, licet aliquo modo moveat ad ipsos simplex quod est in commixto : cum enim movet ad hoc quod distet a suo contrario, et ita veniat ad defectionem suae speciei et locum in quo salvatur forma simplicis, tunc per consequens movet ad dissolutionem commixti, et ad mortem : et hoc modo quidem simplex desiderat finem certum in natura : sed ad hoc consequens dissolutio et mors non sunt fines naturales, nisi forte per consequens, sicut jam dictum est. Quod igitur natura sit causa rerum naturalium,et sit sic causa sicut propter aliquem finem determinatum et certum movens, manifestum est ex dictis.
CAPUT V.
De necessario qualiter est in physicis non absolute, sed ex conditione finis, in quo prima propter posteriora sunt necessaria.
Causa autem omnis erroris istius quo Antiqui inducti sunt ad credendum, quod ex necessitate materiae fieret omnis generatio animalium casu, et plantarum, et aliarum rerum naturalium, fuit necessarium in disciplinis demonstrativis, in quo videbant quod ex necessitate primorum principiorum sequitur esse consequens : quia conclusio ibi necessario fit propter principiorum materialium necessitatem, quae principia materialia sunt propositiones in quantum in ipsis
<--- Page Split --->
est conclusio posita, et per habitum scientiae confusum, sicut forma est in materia, sicut superius diximus. Et ideo oportet nos investigare de isto necessario qualiter est in physicis, et qualiter in demonstrativis, et ostendere similitudinem inter illa.
Quæremus ergo primo, utrum necessarium physicorum sit necessarium simpliciter, vel sit necessarium ex suppositione et conditione cujusdam præsuppositi præstituti. Verbi gratia, necessarium simpliciter est, sicut necesse est grave descendere, et leve ascendere : non enim oportet aliquid præsupponi ad hoc quod sit hoc necessarium. Necessarium autem ex conditione est, ad cujus necessitatem oportet aliquid præsupponi, neque ipsum est necessarium, nisi ex suppositione : et sic necesse est sedere te, si ego video te sedentem. Est autem necessarium simpliciter in sola materiae aptitudine et necessitate. Necessarium autem secundum positionem est in ordine hypothesis alicujus, sicut necesse est te dormire, si quiescere debeant in te virtutes sensibiles.
dunt, et levissima sunt in summo. Ita dicunt quod est motus mixtorum in mixto : et ideo ex necessitate materiae adveniunt eis figurae et formae competentes motibus eorum. Sic ergo patet quod secundum istos forma sequitur necessitatem materiae, et non propter formam requiritur materia, ita ut materia non quaeritur a natura nisi propter formam : et haec est necessitas absoluta, quae est ex materiae obligatione.
Sed dictum istorum non est verum : Text et... 88 quia licet non sine materia necessaria fiat forma, non tamen propter necessitatem materiae fit forma : quia sic non quaereretur materia propter formam, sed posset habere materia formam quaecumque sequeretur necessitatem motuum materiae. Et sic iterum forma naturalis supponeretur casui, cum non intenderetur a natura : et dicimus quod forma non sit propter hoc, nisi vocetur causa necessitatis quae est disponens ejus subjectum quod est materia, sed potius sicut in operibus artium omnia prima fiunt propter posteriora : eo quod posteriora facta sunt fines, et priora sunt ordinata ad finem : et tamen posteriora non sunt sine prioribus, ita quod per omnia est in rebus naturalibus : quia finis in eis est forma qua totius operationis est principium, propter quod fiunt universa et sunt. Et hoc quidem manifestum est in domo : quia id quod est principium omnium eorum quae fiunt in domo, est quod sibi proponit effectus qui facit domum : et hoc est operimentum a pluviis in tempestate, et contentivum esse divitiarum et salvativum esse contentorum. Et propter illum finem quaeritur materia domus et paratur et conjungitur : et omne quod fit circa domum, fit propter illud : et ideo diximus superius, quod finis qui primus in cognitione est, et ultimus in operatione et esse, est causa causarum : quia propter ipsum esse aliae causant quod causant.
Text et com. 87.
Nunc quidem enim opinantur Antiqui qui casu omnia dicunt fieri, non esse in natura nisi necessitatem absolutam quae est ex materiae obligatione, sicut si aliquis dicat non propter suppositionem finis, sed propter materiae obligationem et aptitudinem fieri domum : quia cogitat parietem esse factum et erectum, non ideo quod sustineat tectum , sed ideo quia componitur paries ex diversis, quorum quaedam sunt gravia : et ideo necesse descendant in fundamentum deorsum : eo quod sic moveri apta nata sunt. Quadam autem sunt modo medio levia, et ideo illa cohaerent gravibus in inferioribus, et extenduntur altiora contingendo : et ita fit expansio parietis : lapides enim deorsum feruntur et fiunt fundamentum, et ligna medio modo levia altius ascen-
<--- Page Split --->
Sicut enim est in domo, ita est et in aliis omnibus quae fiunt propter aliquid, quod est certus finis ipsorum. Nullum enim illorum fit quidem sine necessaria materia et disposita ad ipsum suscipiendum : sed tamen nunquam finis fit propter materiam vel necessitatem ejus, sed e converso materia et ejus necessitas fit propter finem, nisi equivocatio fiat in praepositione causam denotante, ita quod dicas causam sine qua non, et necessitalem materia quae est causa disponens in subjecto in quo finis habet esse : unde si quaeratur propter quid est serra hujusmodi, hoc est, ex ferro ? dicetur quod forma serra quae est dentatio, requirit talem materiam : et propter formam illam materiam talem oportuit quaerere. Si autem quaeratur ultra, quare dentes habet hujusmodi materia ferrea ? dicetur pro causa, ultimus finis qui est opus serra, quod est dividere ligna : quod opus licet non fiat nisi dentes ferrei sint, tamen opus quod est finis ultimus, cujus causa omnia fiunt, non est propter ferrum et dentes, licet e converso illa sunt propter illud. Si ergo necesse est serram ferream esse et dentatam, si debeat complere opus ejus, hic tamen non dicit necessitatem finis propter quem sunt omnia quae sunt circa serram, sed dicit necessitatem quae est in materia et dispositionibus ejus. Finis enim non est in materia habens necessitatem, sed potius in ratione : quia sic est movens artificem, et efficitur principium totius operationis : et ideo sic ab ipsa fluit et motus quo movet efficiens et necessitas materia qua praeparatur ad finem consequendum.
movet intellectum, oportet quod habeat esse quale permittit intellectus : sed forma quae est in intellectu operativo, alia est quam illa quae est in intellectu speculativo. Illa enim quae est in intellecctu operativo, est ars et principium formale et effectivum operis. Illa autem quae est in intellectu speculativo, est a re abstracta, et est principium cognitionis : et hoc est ens secundum quid : quia est intentio rei et non principium rei, sed principiatum a rebus in anima. Sed illa quae est in intellectu practico, per modum quo est in ipso, non est a rebus, sed principium rerum artificialium secundum hoc quod forma est : quod autem habet esse in anima, hoc accidit ei quia non convenit ei in quantum est forma artis, sed per esse suum quod habet in subjecto. Et ideo non prohibet aliquid quin ipsa, ut forma est, sit principium rerum artificialium. Et simile est hujusmodi in natura : quia forma primi motoris influitur omnibus, et per hoc quod est in efficientibus materiam, ipsa est finis et principium rebus materialibus, licet ipsa sit in eis secundum quid in esse suo : ipsa tamen simpliciter est forma rerum et principium earum.
CAPUT VI.
De necessario in disciplinis qualiter differat a necessario in physiciis.
Incidit autem dubium de dictis, ex eo quod finis movens efficientem qui principium est operis, est res in cognitione et ratione consistens : taliter autem ens est ens secundum quid. Si ergo illud est principium et causa operis, erit ens secundum quid causa et principium entis et simpliciter. Sed ad hoc dicendum est, quod in artibus principium operis est intellectus operativus : et ideo id quod
Est autem necessarium in disciplinis Text, et com. 89 demonstrativis quod fuit Antiquis causa erroris, in quo est necessarium simpliciter propter suppositionem finis : licet enim scientia conclusionis finis in demonstrativis, tamen praemissa non sunt necessaria propter conclusionem, sed in se habent necessitatem, et propter necessitatem earum conclusio est necessaria :
<--- Page Split --->
et cum ipsa habeat necessitatem rei, non attenditur in ipsis necessitas consequentiae tantum, sed potius necessitas rei quae consequitur, quae vocatur a quibusdam necessitas consequentis. Est igitur in ipsis processus a praemissis ad conclusionem, et conclusio est necessaria propter praemissas, et non e converso : et si procedatur a conclusione ad principia, non erit demonstratio propter quid, sed quia : et illa demonstratio non ponit necessitatem nisi consequentiae : quia ultima non sunt vera et necessaria propter prima, sed e converso : quia effectus nihil dat causae, sed potius causa effectui.
Videamus ergo de necessariis istis in quo conveniant et differant. Conveniunt autem in hoc quod tam in physicis quam in disciplinis est necessarium similiter, ita quod in utroque est principium et principiatum : et hoc patet. Si enim velimus concludere , quoniam rectilineus triangulus habet tres angulos duobus rectis aequales, nos accipiemus causam anguli trianguli rectilinei. Causam dico non in quantum est angulus, sed in quantum tantus quantus potest contineri duabus rectis lineis et a se inclinatis : et dicimus quoniam angulus trianguli rectilinei cujus exterior angulus duobus sibi non conjunctis in eodem triangulo inclusis est aequalis : et quia exterior cum sibi conjuncto est aequalis duobus rectis, et ideo necesse est quod interior conjunctus exteriori cum duobus interioribus sit aequalis duobus rectis, et hoc in com. 32 Geometrorum libro primo demonstratur. Unde si interior valet duos rectos, tunc oportet triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis , eo quod duo anguli interiores valent unum exteriorem sibi non conjunctum : et sic necessaria est conclusio propter praemissas, et non e converso : quia non propter hoc quod triangulus habet tres duobus rectis aequales, duo exteriores aequipollent exteriori : quia sic idem esset causa et causatum, et principians et principiatum :
tamen bene sequitur, quod si triangulus non habet tres angulos aequales duobus rectis, quod non fuit causa recta per aequipollentiam, quod est interiorem cum duobus interioribus illi non conjunctis esse aequalem rectis. Sic ergo patet quod in disciplinis priora sunt principia sequentium, et ea quae sunt materialia, sunt principia finis : sed in his quae fiunt propter aliquem finem, sive in artibus, sive in physicis fiant, e contrario est. Ibi enim (ut diximus) finis movet efficientem, et ab efficiente infunditur materiae motus, et sic finis est principium totius : et ideo est ibi necessitas conditionis ex finis suppositione. Si enim finis erit, aut est : tunc necessario erit id quod est ante finem, aut est. Si vero id quod est ante aut non, fit sic vel sic secundum quod exigit finis, tunc non est finis, sicut in disciplinis sequetur bene destructive. Si enim non sit conclusio necessaria, non erit id quod est ante conclusionem, quod est principium conclusionis necessarium. Ita sequitur et hic destructive, si non sit materia in necessitate debita, tunc non erit finis : sed constructive necessitas materiae non est causa finis, sicut in disciplinis necessitas principiorum causa est conclusionis. Sicut enim in disciplinis principia se habent ad conclusionem, ita in his quae fiunt, finis se habet ad materiam et efficientem. Finis enim est principium in talibus, sicut ibi praemisse principia sunt. Sed differentia est in hoc quod finis est principium non omnium, hoc est, cognitionis, sed actionis et operis. In disciplinis autem principia sunt cognitionis et non actus : eo quod finis est forma actionis et intellectus operativi, et praemisse sunt formae speculativi intellectus et principia speculationis, sicut ante diximus . Si autem quaeritur per quem modum hoc possit esse, cum ante dictum sit quod praemisse sunt sicut materia conclusionis ? tunc enim conclusio erit sicut finis et forma, et ita in disciplinis conclusio debet esse principium sicut in his quae fiunt ab arte vel natura. Di-
<--- Page Split --->
cendum quod praemisse, sicut in ante habitis explanavimus, non sunt vera materia conclusionis, nec conclusio est forma sive finis praemissarum, sed effactus : sed potius praemisse ordinatae in materia et figura habentes in se virtutem modii ut medium causa est propter quid sunt formales quoad hoc ad conclusionem : sed in hoc similes sunt materia, quia est in eis potentialiter scientia conclusionis . Secundum ergo assignatam differentiam necessitatis in artibus et physicis pro parte una, et in disciplinis pro parte alia necessitas in his quae fiunt, procedit, a fine autem omnia alia.
Et ideo si erit domus supposita, necesse est haec materialia fieri aut existere praesentialiter, aut esse futura. Aut universaliter loquendo si finis supponatur, necesse est existere lateres in tectis et lapides in fundamentis, si domus esse vel fore supponitur, non tamen finis propter illa, si vocetur causa finalis, sed si vocetur causa disponens, tunc bene potest dici propter illa, sed melius dicitur finis esse in illis : sed tamen si materialia non essent sub dispositione debita universaliter, tunc non esset finis, sicut domus non est, si lapides et ligna non sunt, nec serra erit nisi sit ferrum dentatum : quia etiam in disciplinis bene nequebatur, si conclusio non est, nec principia sunt necessaria : sicut si triangulus non habet tres angulos aequales duobus rectis, non erit rectus aequipollens angulus, qui rectis aequipollere supponebatur in praemissis. Manifestum est igitur ex dictis, quod necessarium est in physicis ex conditione finis, et etiam est in eis necessitas quae dicta est, sicut materia et motus materiae qui est dispositio ipsius.
Manifestum est etiam quod utraque Text, et com. causae, scilicet materialis, et finalis quae est formalis, dicendae sunt a physico, sed magis illa cujus gratia fit totum quod fit, quia illa est principium in physicis, sicut jam dictum est, causa materiei secundum quod subjicitur motui materia, et secundum quod movetur ab efficiente, sed non e converso materia est causa finis, non sicut superius diximus : quia est causa ejus sicut subjectum, et hoc secundum esse finis, et non secundum quod est finis vel causa finalis. Principium enim quod est finis, est etiam principium a diffinitione quam ipse dat formam dando, quae ponit rem intra fines et terminos sui esse secundum formam, eo quod forma est in omnibus physicis finis, et etiam principium a ratione secundum quod ipsum est ratio rei ex qua scitur res et cognoscitur. Non enim scitur res nisi per terminos essentiales, in quibus est suum esse : hos autem dat finis qui est forma, sicut dictum est, et ideo est dictum in secundo de Anima, quod diffinitiones sumuntur a fine. Sicut enim in artibus necessitas tota oritur ex fine, quoniam si domus hujusmodi est quae est cooperiens ab imbribus et salvans divitias, oportet haec materialia sic fieri ex necessitate et esse praesentia, et hoc est in arte quae imitatur naturam. In arte autem quae juvat naturam, etiam sic est, quia ideo quod sanitas Socratis est talis, oportet haec materialia sic fieri ex necessitate, et esse sicut purgationes et sudores et hujusmodi. Eodem autem modo si homo est talis secundum materiam, oportet utique esse ea quae sunt materia ejus, sicut carnes, et ossa, et hujusmodi: et si sunt carnes et ossa, oportet esse ea quae sunt ante ea materialia, sicut humores : et si humores sunt, oportet convenire elementa ad mixturam, et sic semper quod posterius est causa : quia propter quid est prius.
<--- Page Split --->
Pars autem materialis quæ est necessitatis ordinandæ ad formam, illa fortassis necessaria est etiam in ratione et diffinitione : quia in physicis quibusdam ita est, quod non tantum materia declaratur esse necessario per consecutionem quæ est ex forma, sed etiam ipsa necessaria per se est et pars essentiae, sicut materia earum quæ intrant in diffinitionem, sicut serra nescitur nisi diffinitio dicat materiam et formam. Ita est in omnibus physicis quæ subjacent motui secundum suum esse. Quædam autem sunt physica per relationem ad motum quem non habent tales.
Et est generaliter notandum, quod in physicis alterum duorum oportet esse, scilicet aut quod diffinitio detur per formam declarantem materiam secundum consecutionem ad ipsam, aut quod in diffinitione ponatur materia. Si enim diffiniatur species physica, diffinietur per genus et differentiam, et genus est forma generalis, quæ non est nisi materia in generali : et sic posito genere sequitur necessitas materiae in genere : differentia autem ultima est propria forma, et ad illam consequitur propria materia : et ideo dictum est, quod formæ physicae conceptæ sunt cum materia. Si autem diffiniatur aliqua passionum vel operationum physicarum, oportet poni materiam in diffinitione : quia operatio illa est supra determinatam materiam, et passio si-
militer. Exemplum primi est, quod si homo diffiniatur, non recipitur materia in diffinitione ipsius, sed ad utrumque diffinientium supponitur et consequitur necessitas materiae : quoniam si animal est, necessario erit materia animalis : et si rationale et mortale, oportet esse materiam corporis ad medium complexionis inter omnia corpora magis accedentem. Exemplum autem est in diffinitionibus digestionum et indigestionum, quæ etiam quarto Meteororum ponuntur, cum dicitur, quod digestio est complexio a proprio et naturali calore ex contrajacentibus passionibus. In hac enim diffinitione ponitur efficiens cum materia, cum tamen efficiens ex fine et materia moveatur propter ipsum. Altero ergo istorum modorum diffinitio naturalis concepta est cum materia : sed diffinitio mathematica neutro modo cum materia est concepta : quia si dicam triangulum esse, non consequitur alicujus materiae generalis vel specialis materia ad illud esse necessaria. Similiter si dicam rectum quod est passio anguli-quædam, non cadit in diffinitione ejus materia. Eodem autem modo et multo amplius est in difnitionibus substantiarum et passionum quæ sunt metaphysicaa : eo quod illa per esse et rationem separata sunt a motu et materia. Hæc igitur sunt, quæ dicere volumus in hoc secundo libro scientiae Physicorum.
<--- Page Split ---> TRACTATUS I
DE MOTU.
CAPUT I.
Quæ sit istius libri intentio, quoniam de motu.
Quoniam autem natura est principium motus et status mutationis, sicut in principio secundi diximus, nobis autem in hoc opere intentio facta est de natura, oportet nos non ignorare quid sit motus: eo quod motus est proprius naturae effectus.
Cum enim natura dicatur principium motus, et natura dicatur dupliciter, ut
ostendemus, etiam principium motus dicetur dupliciter. Est autem natura uno modo dicta materia, et haec bene declarabilis fuit sine diffinitione et distinctione motus et consequentium motum, eo quod ipsa non est principium ejus, nisi in quo est motus et mutatio, sed est aliud principium motus, quod est motor, et praecipue motor primus, qui non potest cognosci nisi ex motu. Et ideo ad scientiam istius principii oportet scire de motu. Si enim ignoretur motus, ignorabitur motor primus: et si ignoretur motor primus, ignorabuntur omnes motores: et tunc nihil scietur de natura: et ideo, ignorato motu, ignorabitur tota natura.
Cum autem intendamus determinare de motu, oportet tentare eodem modo ut aggrediamur de his quae consequuntur motum. Primum autem quod sequitur ipsum, est quod motus est de genere
<--- Page Split --->
continuorum, sicut infra ostendemus. Sed in definitione continui primum apparet infinitum, quoniam infinitum est tam in numero quam in continuo : sed infinitum in numero causatur ab infinito quod est in continuo,et est prius in ipso : unde etiam diffinientibus continuum convenit multoties uti et indigere infinito. Dico autem multoties, quoniam continum multipliciter est diffinibile. Si enim attendatur natura continui secundum quod ipsum habet formam quae per divisionem non separatur ab ipso : tunc absque dubio infinito indigemus in diffinitione ejus, tunc enim continuum est quod dividitur in infinitum : eo quod dividentia semper manent in forma et ratione totius divisi. Si autem attendatur natura continui secundum quod ad terminum aliquem partes continui terminantur, tunc non indigemus infinito in ratione ejus, sed dicemus tunc, quod continuum est in cujus medio accipere est punctum ad quod continui copulantur ambe medietates. Per hanc enim materiam continuum separatur a discreto. Quia igitur in diffinitione continui multoties indigemus infinito, ideo post motum loquemur de infinito : et nostra intentio in hoc tertio libro complebitur, quando de motu et infinito fuerimus locuti.
ut in subjecto : et similiter vacuum est in pleno secundum quod quodammodo habet esse potentiale et privativum et ideo oportet esse speculationem de his, ita quod primo argumentemur de istis tractando : quia speculatio de propriis speciebus motuum, et quomodo se habet motus ad motorem, et utrum motus factus est vel non, erit posterior in quinto et sexto et septimo et octavo libris hujus scientiae : in his enim complebitur nostra intentio in hoc libro.
CAPUT II.
Quod motus est aliquid eorum.
Primum autem, sicut diximus, de mot e t . tu est intendendum, ad cujus notificationem oportet praemittere quaedam. Cum Triplevismo, tuendtfinitanimotussit aliquid, et alicujus, et secundum aliquid, oportet nos primum praemittere tres divisiones, ex quarum prima accipiamus quid sit motus in genere, sicut in genere perfectionis et non potentiae : et ex eadem accipiemus secundum quid motus est perfectio, sicut secundum quod genus praedicamenti. Tertiam autem divisionem praemittemus ut sciamus secundum quem modum fluit motus a motivo in mobile, sicut in id quod movetur. Dicamus igitur, quod ens duplex est : est enim aliquid quod est endelechia solum sine actu, et hoc est ens omnino perfectum, non indigens aliquo ad perfectionem ejus. Est etiam aliud quod est potentia tantum secundum quod accipitur ut indigens aliquo ad sui complementum. Nec est intelligendum quod aliquid sit quod sit tantum in potentia et nullo modo actu : quia hoc non potest esse in rerum natura, quemadmodum ostendimus in primo libro scientiae hujus. Sed dicitur in potentia esse secundum quod accipitur privationi in genere
Adhuc autem impossibile est motum esse sine loco et tempore : loco autem accidit vacuum, sicut multi Philosophorum dixerunt : licet enim non omnis motus sit localis, tamen omne quod movetur est in loco, et omnem motum unensurat tempus, cum tempus sit numerus motus, oportebit nos in quarto hujus scientiae libro loqui de loco, et vacuo, et tempore. Est autem hujusmodi et alia ratio haec, scilicet quia ista sunt communia omnibus rebus naturalibus : quoniam licet infinitum non sit actu, sed tantum potentia, et est in eo quod est finitum sic-
<--- Page Split --->
imnixtum, licet habeat formam secundum modum alium quo non accipitur ut imnixtum privationi. Hoc autem modo quo diximus, nihil est medium inter potentia ens et complemento ens : et ideo oportet quod motus sit aliquid horum duorum, et non potest esse extra haec. Est enim motus perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentin.
Secunda autem divisio est, quod entiun aliud quidem significat hoc aliquid, et est substantia : hoc vero significat quantum, quod est quantitas : aliud autem significat quale, et hoc est qualitas : et alia significant eodem modo alia entis predicamenta. Ex hac autem divisione nos accipimus, quod si motus est perfectio, et omnis perfectio est secundum aliquod genus entis, tunc oportet quod motus sit secundum aliquod genus entis, vel aliqua genera entis plura uno. Motus enim invenitur in quatuor generibus entis, sicut infra ostendemus.
Ea enim quae sunt in genere, aliquando sunt sine respectu ad invicem, aliquando autem sunt cum respectu : et quae sunt cum respectu ad invicem, dupliciter sunt, secundum quod nunc spectat ad propositum : quia mobile semper excellitur a motivo et vincitur ab ipso. Et ea quorum unum excellitur, et alterum est excessum, dupliciter se habent. Aut enim excellunt se secundum abundum et defectum quantitatis ad invicem, sive secundum magis et minus in quantitate sumptum, sicut duplum se habet ad dimidium. Aut excellunt se et excelluntur secundum virtutem, sicut agens et patiens : vel ut universalius dicamus, sicut mobile et motivum : quoniam in primo de Generatione et Corruptione 1 ostendetur quod mobile et motivum universaliora sunt quam agens et patiens, quoniam omne agens est movens, sed non convertitur. Habent autem ista respectum ad invicem, quoniam omne motivum est alicujus mobilis
motivum, et omne mobile est mobile a motivo : quoniam relatio est quoddam genus quod spargitur in omnibus aliis generibus quantum ad habitudinem generum ad invicem, eorum quae sunt in generibus quae ad invicem comparantur. Sunt autem et aliae duae comparationes relativorum secundum suppositionem et aequiparantiam dictae, sicut dominus et servus, et socius et cujus est socius : sed nobis non faciunt haec ad propositum aliquid ad sciendum qualiter fluit motus a motivo ad mobile : et ideo omittimus de illis.
Sciendum autem est, quod cum nos Primum dodicimus quod motus est perfectio, et perfectio multipliciter dicitur, oportet quod etiam motus sit eorum quae multipliciter dicuntur. Est enim perfectio prima, et perfectio secunda, et utraque istarum dicitur tripliciter. Dicitur enim perfectio prima secundum prioritatem operis, et dicitur perfectio prima secundum esse, et dicitur perfectio prima secundum prioritatem causa formalis ad actum ejus : et omnibus his modis dicitur etiam perfectio secunda respondens prime perfectioni. Prima autem perfectio secundum prioritatem temporis est illa quae est ante omnes perfectiones tempore, et haec est quae est via et exitus imperfecti ad perfectionem, et talis perfectio imperfecti est motus in genere acceptus : et secunda perfectio respondens ei est forma secundum quod accipitur in ratione finis et termini motus. Est autem perfectio prima secundum prioritatem esse ea quae est secundum id quod primo principaliter est, sicut est illa quae est secundum formam substantialem : et huic respondet secunda perfectio quae est secundum accidens, sive secundum formam accidentalem aliquam : et hoc modo motus est de genere primea et secunda perfectionis : est enim motus in substantia et in accidentibus. Est iterum perfectio prima secundum prioritatem causae formalis ad effectum ejus : sicut dici-
<--- Page Split --->
mus quod perfectio prima ensis est figura ensis, et perfectio secunda est incidere, quod est actus formae et figurae ensis: et hoc modo dicimus quod anima est perfectio prima animati corporis, et vegetari et sentire et intelligere sunt perfectiones secundae, et universaliter loquendo unumquodque est perfectum prima perfectione secundum esse, et est perfectum secunda perfectione secundum agere. Hoc autem modo motus nec prima perfectio est entis, nec secunda, sed est via ad primam perfectionem. Cum autem nos dicemus hoc tractatu, quod motus est perfectio prima mobilis, nos intelligimus de primo modo dicta prima perfectione.
Adhuc autem observandum est, quod id quod est in potentia, dicitur multipliciter: est enim aliquid in potentia ad esse, sicut materia: et est aliquid in potentia non ad esse simpliciter, sed ad esse secundum accidens, sicut id quod potest esse album vel nigrum. Est autem aliquid in potentia nec ad esse primum quod est substantiale, nec ad esse secundum quod est accidentale proprie, sed potius ad hoc quod aliquid extra peraliquem modum se habet ad ipsum, sicut est potentia ad ubi vel ad situm: hoc enim non est secundum aliquam formam quam acquirit id quod est in potentia, sed potius ex hoc quod aliquid quod est locus, se potest aliqualiter ad ipsum habere. Cum enim dico aliquid esse in theatro vel in foro, significo quod aliquid se habet ut circumscribens aliquod corpus quod dico esse in foro vel in theatro, absque hoc quod aliqua fiat mutatio in eo quantum ad formam substantialem, vel quantum ad accidentia ejus intrinseca. Hoc autem quod dixi de loco secundum totum corpus, quidam dicunt similiter esse in situ quoad partium ordinationem in loco, sicut sedens potentia est stans: vel hoc modo ordinatus in loco, possibile est ut se convertat, manens quidem in eodem loco, sed tamen aliter conversus in illo quoad partum ordinationem, absque
eo quod mutetur in aliqua forma substantiali vel accidentali afficiente corpus ejus.
Cum autem dicitur motus esse aliqua dispositio quae est in genere primae perfectionis ejus quod est in potentia, si generaliter sumatur motus pro motu et mutatione, oportet quod id quod est in potentia, omnibus his modis generaliter sumatur, cum tamen primo et principaliter rationem habeat potentiae id quod est in potentia ad formam substantialem, et secundo habet rationem potentiae id quod est in potentia ad formam accidentalem, et minime habetde ratione potentiae id quod ad ubi vel ad situm in potentia est: propter quod etiam motus in ubi et in situ convenit perfectis corporibus, quae minime sunt in potentia. Eodem autem modo motus in cujus notificatione cadunt ista, est de numero eorum quae modo dicuntur. Est enim motus primo et principaliter dictus motus localis. Et secundario dicuntur motus alii motus qui sunt ad formam. Et hoc quidem intelligitur dupliciter. Dico enim quod motus localis primus causa est esse secundum formam, et causa motus est secundum formam. Superiora enim causa sunt inferiorum secundum esse quod habent: quia superiora dant eis formas et accidentia per suum motum, et non tantum dant eis formas et accidentia, sed etiam dant eis motus quos habent ad esse et ad accidentia.
Et hoc modo dicimus per reprehensibiles esse eos qui dicunt motum esse genus unum ad motus speciales, scilicet localem, et alterationem, et alias esse species ejus, eo quod dicant speciem motus non causari a specie motus, licet esse causetur ab esse: hoc enim non est verum, quia omnis motus reducitur ad primum motum sicut ad regulam et mensuram: et tamen quia non convenit in speciebus coaequavis sub uno genere sumptis. Est autem et alia hujus ratio quae quasi logica est. Cum enim species coaequaeve sub uno sunt genere, oportet quod natura generis sit univeca in illis,
<--- Page Split --->
liet secundum esse varietur, sicut natura animalis unicam habet rationem in specibus animalium : ipsa enim est quae subtat differentiis in omnibus speciebus. Cum autem motus accipitur in genere, non habet unam naturam essentiae alicujus secundum quod contrahitur ad alterationem, et localem, et augmentum, et diminutionem. Quod probatur per hoc, quod natura una non decurrit per diversa categorias entis. Oportet autem quod natura motus decurreret per diversas categorias, quoniam in alia categoria est motus localis, et in alia alteratio, et in alia augmentum et diminutio. Amplius ad idem est, quoniam nullum genus est in alia coordinatione categorie quam sit species. Si ergo motus esset genus quoddam, sub quo essent species, allatio, et alteratio, et augmentum et diminutio, oportert quod aut omnes species motus essent in genere uno, vel quod motus esset in diversis generibus, et esset tamen genus unum : quorum utrumque est irrationabile. Ex hoc autem ulterius arguuntur hi qui dixerunt plura quam decem esse praedicamenta entis, et motum esse unum entis praedicamentum, sicut de facili prohatur ex dictis : nihil enim eorum est praedicamentum, quae dcurrunt de genere in genus, sicut ostendimus.
Cum autem nihil sit commune praedicamentis per modum univoci, et motus sit communis pluribus praedicamentis, oportet quod non sit per modum univoci : sed nec est communis per modum aquivoci secundum quod aequivocum est a casu et fortuna, sicut canis, sed est ambiguum sive multipliciter dictum, sicut ens quod est in uno perfecte et principaliter ens, in aliis autem secundario et per relationem ad ens primum : et ita est de multiplicitate motus, sicut in sequentibus hujus scientiae ostendemus. Tale autem dictum multipliciter cum diffinitione sua bene intrat in scientiam, quia comparationem habet ad unum, per quod terminatur esse ejus et describitur in comparatione ad illud. Hoc autem totum
dictum est ideo, quia cum motus non est uno modo dictus, impossibile est quod habeat diffinitionem uno modo dictam.
CAPUT III.
An in praedicamentis sit motus, et qualiter sit in illis.
Dicemus autem deinceps qualiter moT e c t , etcom . tus cadit in praedicamento, quoniam sine Motus non hoc diffinitio motus haberi non potest. est extra res pertuA d hoc autem sumendum est primum. nentes ad catagorias. quod motus nunquam est praeter res categoricorum : id enim quod mutatur, semper mutatur aut secundum substantiam, aut secundum qualitatem, aut secundum locum, aut aliquod aliorum praedicamentorum. Nihil autem accipere est commune ad ista praedicamenta secundum univocationem, sicut superius diximus, ita quod illud commune sit genus unum non incidens in aliquod istorum praedicamentorum, ita quod ipsum sit neque hoc quod est substantia, neque quale, neque quantum, neque aliquod aliorum praedicamentorum, sicut dixerunt qui motum et mutationem unum praedicamentum distinctum dixerunt : ergo neque motus, neque mutatio est alicujus generis quod sit extra genera dicta.
Sed in his omnibus entibus diciturText , etcom . unumquodque genus dupliciter, sicut pa- 5. t et in genere substantiae. Est enim in genere substantiae aliquod principium sicut forma et actus, et aliud est sicut privatio sive potentia quae immixta est privationi quae motui subjicitur. Secundum qualitatem autem etiam est hic sicut actus et habitus, ut album : et aliud est sicut privatio, ut nigrum, quod 'supra ostendimus opponi ad album sicut opponitur
<--- Page Split --->
privatio ad habitum. Similiter est secundum quantitatem unum sicut perfectum, et aliud est sicut imperfectum in quantitate. Similiter est in loci mutatione, hoc est, sursum, et aliud deorsum : et deorsum quidem est permixtum privationi, et sursum est sicut habitus : et fin eis quae moventur localiter, hoc quidem est ut leve, aliud vero ut grave : et leve est sicut habitus et perfectio, grave ut privationi permixtum. Et horum omnium superius ostendimus rationes, et ampliores ad hoc ponemus rationes in libro Perigeneos, ubi loquemur de generatione simpliciter, et de generatione secundum quid. Secundum haec autem quae sic sunt in generibus per modum privationis et actus, distinguuntur penes species motus in communi sumpti : et in quatuor generibus sunt octo extra oppositionum dictarum per modum privationis et habitus : et cum species motus distinguantur secundum terminos ipsius, oportet quod sint octo species motus in genere, quarum duae sunt in substantia, scilicet generatio ad id quod est in actu, et corruptio ad privationem : et duo in qualitate, unus ad qualitatem quae est sicut actus, et alter ad qualitatem quae est ut privatio, licet habeant nomen unum in communi. Et de hoc in quinto hujus scientiae libro reddemus rationem. Et duae sunt in quantitate secundum augmentum et diminutionem, et duae in loco penes contrarietatem quae est in ubi. Et nos non ponimus inter istos motum circularem, quoniam sicut nos supra ostendimus, non est omnino naturalis.
Est autem in his quae diximus, multa ambiguitas, et multorum Philosophorum, sententiae diversae 1. Cum enim dictum sit in Prædicamentis quod motus est in passione, videtur autem hic dici motum esse in generibus multis, vel etiam in omnibus, videbitur haec contrarietas quaedam esse. Et nos quidem jam
d'estruximus errorem eorum qui dicunt motum esse genus unum per se præter decem entis prædicamenta. Averroes autem ad istam solvit contrarietatem, dicens quod motus secundum quod non differt a perfectione ad quam vadit, nisi secundum magis et minus, necesse est ut sit de genere. illius perfectionis. Motus enim nihil aliud est quam generatio unius partis post aliam illius perfectionis ad quam tendit motus, donec perficiatur et sit in actu : unde necesse est ut motus qui est in substantia, numeretur in genere substantiae, et motus qui est in quantitate, numeretur in genere quantitatis, et similiter est de motu in ubi et in qualitate. Secundum autem quod motus est via ad perfectionem alia ab ipsa perfectione, necesse est ut sit genus per se : via enim ad rem, aliud est ab ipsa : et secundum hoc fuit positum in Prædicamentis quod esset prædicamentum per se, scilicet passionis : et iste modus quo ponitur in prædicamento passionis, est famosior. Ille autem quo est aliquid perfectionis ad quam vadit, est verior. Et ideo Aristoteles in libro Prædicamentorum ubi probabiliter loquitur, dixit quod esset motus in prædicamento passionis. In Physicis autem ubi loquitur de natura rei in veritate, dixit quod esset in decem prædicamentis.
Sed quia ista solutio Averrois est obscura et dubia, ideo antequam inquiramus de ea, tangemus omnes diversitates Peripateticorum de genere motus - et has quidem ante nos videtur tetigisse Avicenna in Sufficientia, dicens quod in generali tres sunt diversitates opinionum de genere motus. Sunt enim quidam qui comparaverunt motum ad movens, quia viderunt quod motus actus est moventis : et ideo dixerunt, quod erat in prædicamento actionis. Et in hoc consentire videtur Gilbertus Porretanus in libro qui de sex principiis inscribitur, di-
<--- Page Split --->
crus quod omnis motus in actione, et omnis actio in motu firmatur. Alii autem comparant motum ad mobile : quia est actus mobilis quem suscipit a movente, quo aliquid abjicitur ab ipso, et quo aliquid acquiritur in ipso : et illi dicunt quod est in praedicamento passionis. Et hac via videtur procedere Aristoteles et multi alii Peripateticorum in Praedirumentis. Scimus enim quod omnis passio magis facta et intensa aliquid abjicit a substantia, et aliquid acquirit in ipsa. Haec autem ambo fiunt in re mota per motum, quoniam abjicitur natura ejus ex quo est motus, et acquiritur natura ejus ad quod est motus per motum. Tertia autem est sententia eorum qui comparant motum ad finem et terminum motus, dicentes motum esse flutum alicujus entis in id quod est terminus motus, sicut nigrescere fluxus est in nigredinem, et albescere in albedinem, et imperfecti quantitate fluxus ad perfactum quantitatem esse augmentum, et fluxum ubi esse allationem in loco : et hi dividuntur in duas sectas. Quidam enim dicunt, quod quisque fluxus a fine in quo stat, non differt differentia specilica sive per essentiam, sed per esse tantum : et hi dicunt quod motus est in omnibus illis praedicamentis in quibus invenitur ens fluens, et terminus fluxus illius : et haec sunt praedicamenta quatuor : et de hac sententia videtur esse Averroes in supradictis verbis. Et secrundum istos nigrescere est nigredo pertransiens sive fluens, et ascendere est ubi fluens quod est sursum, et sic de aliis, et nigrescere non differt a nigredine secundum essentiam per differentiam specificam, sed differt ab ea secundum esse in fluxu et in quiete, quod est esse aliud et aliud, et secundum esse in via et in termino, quod item est esse aliud et aliud : et istis convenit dicere quod motus est æquivocum ad ea quae
dicuntur species motus, quia nulla est res una vel natura uniens quantitatem et qualitatem et ubi, nisi illa analoga quæ sunt ens et unum, quorum nullum est motus. Et sic motus est æquivocum vel analogum,non inventum in omnibus praedicamentis, sed in pluribus 1. Secundum hos autem oportet dici iterum, quod ea quæ dicuntur species motus, non sunt species veræ, sed sunt modi quidam et materiæ, quibus aliter et aliter invenitur motus in hac natura quæ est hujusmodi praedicamenti : et aliter in alia natura est quæ est alterius praedicamenti : et similiter perfectio sive actus, quod Græce endelechia vocatur, quæ cadit in diffinitione motus : quoniam motus qui dicitur esse perfectio mobilis secundum quod est mobile, non est unius rationis, sicut exposuimus in capitulo quod præmisimus.
Sunt autem qui etiam dicunt, quod motus est fluxus entis quod est in diversis praedicamentis, et dicunt quod fluxus per essentiam et differentiam specificam differt ab eo a quo fluit : unde dicunt quod nigrescere per essentiam et per differentiam specificam differt a nigredine : propter quod et nigrescere nec est species qualitatis, nec qualitas, et sic de aliis motibus, et de his ad quæ est motus. Et illi adhuc sunt duarum sectarum. Quidam enim illorum dicunt, quod motus neque in genere, neque in specie sumptus est in aliquo praedicamento, sed est via ad rem praedicamenti, et quoddam principium ad ipsam : et cum hoc dicunt, quod motus in genere est nomen ambigue praedicatum de specialibus motibus, propter causas quas supra diximus. Et haec est secta in qua fuerunt quidam probati viri valde in secta Peripateticorum. Et Avicenna magis consentire videtur in hac sententia 2 : et cum Aristoteles dicit motum esse in diversis
1 Hoc videtur sentire Commentator in com. 4 hujus libri tertii.
2 Hanc opinionem Avicennæ recitat etiam Commentator V Physic. com. 9.
<--- Page Split --->
prædicamentis, intelligunt hoc illi secundum quod via ad prædicamentum dicitur esse de prædicamento, sicut etiam alia principia generum dicuntur esse de generibus illis quorum sunt principia, sicut punctum et unitas sunt de genere quantitatis, et sicut forma et materia sunt de genere substantiae : propter hoc solum quod illa sunt principia essentialiter salvata in illis generibus. Motus autem non salvatur essentialiter in re generis, quia est principium sicut via, et non sicut ens permanens. Et confirmant dictum illud per similem modum loquendi, quia aliter Aristoteles non dicit generationem esse naturam, nisi quia via est in natura. Simili modo ergo motus dicitur esse in genere, quia est via in genus.
Secunda autem secta dicentium motum differe per essentiam a re in quam est motus, est eorum qui dicunt motum esse prædicamentum per se, quorum sententia est, quod motus univoce prædicatur de speciebus motus : unde et continet sub se alterationem et augmentum et allationem sicut species proprias. Et horum sententia est debilis, et superius improbata satis. Sunt ergo in universo quinque opiniones de motu, quæ sunt inter alias magis famosæ : et quia res est difficilis, horum omnium ponamus rationes et contradictiones, et postea eligam quod mihi magis verum videtur esse.
Pro his ergo qui motum in prædicamento actionis dicunt esse, videtur quod motus nihil aliud est nisi quod ab agente fluit in patiens, sive a movente in movens : sed nihil ab agente fluit in patiens, nisi actio agentis : ergo motus nihil aliud esse videtur nisi actio agentis. Amplius motus est actus communis agentis et patientis, sive moventis et moti. Constat autem, quod commune utrisque nihil est nisi quod fluit ab uno in alterum. Ergo communis utrisque actus est fluens a movente in motum : hoc autem est actio moventis : ergo motus
est actio agentis. Adhuc ad idem est quod in secundo de Anima habetur ab Aristotele, quod actus activorum sunt in patiente et disposito : sed nihil est quod sit in patiente et disposito ab agente, nisi motus : ergo motus est actio agentis, et sic est in prædicamento actionis. Adhuc autem tria sunt, actio, motus, et passio : et hæc igitur aut differunt secundum essentiam, aut conveniunt in eadem. Si differunt in essentia et sunt diversa, tunc sunt ab invicem separabilia : et hoc non est verum : ergo in essentia conveniunt. Et sic videtur quod motus non differt actione nisi per accidens et per rationem, scilicet quia secundum quod est exitus mobilis est motus : et secundum quod idem exit et fluit ab agente, sic est actio : passio autem est affectio qua afficitur patiens : ergo motus non erit essentialiter prædicamentum actionis, ut videtur. Hæ igitur quædam aliae rationes sunt eorum qui dicunt motum esse in prædicamento actionis.
IIisautemobjicitur , quodmotusestinmobilisicutinsubjecto , etnoninmovente . Actioautemestinagentesicutinsubjecto . Ergomotusdiversusestabactione : nonergooportetquodsitinprædicamentoactionis , sedpotiusinprædicamentopassionis , utvidetur .Quodautemmotussitinmobilietnoninmoventeprobaturperhoc , quiainquocumqueestmotusutinsubjecto , illudmovetur : ergosimotusessetinmoventesicutinsubjecto , oporteretquodomnemovensmoveretur : hocautemfalsumest : omneautempatiensmovetur , etpassiovideturessemotusejus . Adhucautemmotusestidquodcontinuealiquidabjicit , etaliquidinducitcontinueinsubjectum : hæcautemestpassioquæabjicitasubjectoetinducitinsubjectum , sicutostendimusprius : ergovideturmotusessepassioetesseingenerepassionis . Hocautemetiamvideturexhocquodresnonmo - veturnisiquamdiuafficituraliquaspe -
<--- Page Split --->
cri agentis. Affici autem specie agentis pati est. Ergo moveri pati est: ergo et motus quidam est in genere passionis.
His autem opponitur, et sunt rationes pro tertia parte vel opinione facientes: sicut forma permixta potentiae, et forma pura non differunt per essentiam, sed per esse: motus autem est fluens forma permixta potentia: ergo non differt ab eadem forma pure accepta: sed forma quae mixta est potentiae in motu, est eadem cum ea quae pura est in termino motus: ergo non differunt istae per essentiam: ergo essentialiter sunt in uno predicamento: sed forma quae est terminus motus, nec est in actione, nec in passione, sed est in diversis praedicamentis1.
Adhuc autem, cum fluit ens alicujus praedicamenti, aut terminatur ad terminum sibi extrinsecum, et essentialiter nullo modo in ipso contentum, aut terminatur termino in ipso essentialiter contento, licet per esse differat ab ipso : siquidem terminatur termino sibi non essentiali, et qui non continetur in ipso: ergo terminatur ad ipsum tanquam ad extraneum : sed quodlibet extraneum aequaliter est terminus extranei : ergo quilibet motus potest terminari ad quemcumque terminum, quod est absurdum : quia quilibet motus habet proprium terminum : ergo relinquitur quod terminus motus intrinsecus sit per essentiam motui : ergo est idem cum ente fluente ad ipsum per essentiam, licet non per esse.
Adhuc autem si nos imaginemur puncti fluxum facere lineam, et terminari fluxum puncti in aliquo puncto ubi terminatur fluxus ejus, constat quod terminus lineae in quo stat fluxus puncti, intrinsecus est et essentialis lineae : et non possumus dicere quod punctum terminans fluxum esset alterius essentiae quam punctum fluens : sed esse est aliud fluen-
tis et stantis per modum termini. Est autem per omnia simile in quali fluente et terminante fluxum illum, et in quanto fluente et terminante fluxum quanti, et sic de aliis. Ergo ejusdem est motus et terminus motus : et sic patet quod motus est in eodem praedicamento in quo est terminus motus. Unde etiam dixit Alfarabius, quod motus acquirit formam post formas, sicut est additio lineae ad lineam, et sicut est additio intensi ad id quod minus est intensum : et hoc volebat dicere Averroes quando dixit motum nihil aliud esse, nisi generationem unius partis post aliam illius perfectionis ad quam tendit motus.
Amplius nomen et diffinitio rebus non adaptatur, nisi per essentiale rebus : sed nomen et diffinitio motus aptatur motibus specialibus per terminos eorum : ergo termini eorum ejusdem essentiae sunt cum ipsis motibus naturaliter acceptis : ergo secundum quod terminus motus est in praedicamento, ita et motus.
Adhuc autem forma quae est actus materiae, et forma quae potentia est in materia, sunt essentialiter forma una : sed eadem forma quae est in potentia et in actu, est fluens, quando simul est in actu et in potentia : ergo ipsa essentialiter est eadem cum forma in potentia existente in actu : forma autem fluens est motus : ergo motus realiter sumptus est ejusdem essentiae et ejusdem praedicamenti cum forma quae est actus etiam mobilis : et sic in quot praedicamentis fuerit forma quae est actus mobilis, in tot praedicamentis motus invenitur.
Sed licet haec sententia sit absque dubio Aristotelis et Alexandri et Averrois et Themistii et fere omnium Peripateticorum, tamen opponitur contra ipsam prohabiliter sic : secundum hanc opinionem nigrescere est nigredinis intensio et fluxus nigredinis, et idem in essentia cum nigredine : sed forma quae intenditur, aut
<--- Page Split --->
est, aut non est. Si est : ergo non acquiritur per motum : quod falsum est, cum nigredo acquiratur per motum qui est nigrescere. Si autem non est : sed quod non est, non intenditur : ergo non intenditur forma illa ut materia videtur.
Adhuc autem albedo permixta nigredini, et albedo pura, non sunt ejusdem speciei, nec ejusdem essentiae : sed omnis forma fluens in motu permixta est e contrario : ergo nulla talium formarum est ejusdem speciei et ejusdem essentiae cum forma pura et depurata a contrario : sed in termino motus est forma pura : ergo forma fluens in motum, et forma quae est terminus motus, non sunt ejusdem speciei et ejusdem essentiae. Et propter has duas rationes dicit Avicenna quod abhorret hanc opinionem.
Adhuc autem et sic potest objici contra eamdem : per motum aliquid recipitur continue de forma ad quam est motus : sed receptum per motum non est motus : ergo forma ad quam est motus, et forma quae secundum partem recipitur antequam res sit in termino motus, non sunt aliquid de motu : et sic motus non est ejusdem praedicamenti cum forma illa.
Adhuc autem si motus non differret a perfectione ad quam vadit, nisi secundum magis et minus : tunc non differret a forma ad quam vadit, nisi sicut differt imperfectum a perfecto. Sed cum imperfectum venit ad perfectum, tunc maxime est et manet : ergo cum motus venit ad formam ad quam est, tunc maxime esset et maneret : quod falsum est, quia cum motus venit ad terminum ad quem est, tunc non est, sed desinit esse.
Adhuc forma movens et agens genere differt a suo movere : quia movere est in praedicamento actionis, et forma agens et movens forte in praedicamento qualitatis vel substantiae, vel alterius praedicamenti : ergo a simili et per eamdem rationem forma recepta et acta differt a suo movere : ergo moveri est in uno praedica-
mento, et forma recepta per motum in alio : sed motus est cujus est moveri : ergo motus cum forma recepta per motum non est in eodem praedicamento.
Adhuc autem illi sententiae qua dicunt motum acceptum, sicut viam esse in praedicamento passionis, videtur esse contrarium, quod motus est sicut via inter duos terminos sursum et deorsum : sed spatium non est magis sursum quam deorsum : ergo et motus non magis est actio quam passio : sed est utrumque, et sic cadit in duobus praedicamentis quae sunt actio et passio.
Rationes autem ista omnes praeterquam ultima, pro quarta sunt inductae opinione, contra quam videtur esse, quod id quod est principium alicujus generis, est ante omnia quae sunt generis ejusdem, et non causatum ab aliquo illo. Motus autem qui est alteratio, causatur ab aliquo quod est in genere qualitatis. Ergo non est alicujus principium quod sit in genere qualitatis.
Ad haec autem omnia notandum est, Soluuo Dutoris quam autem est in omnia quae sunt actio et passio, sed in omnia quae sunt actio et passio, sed in omnia quae sunt actio, sed in omnia quae sunt actio, sed in omnia quae sunt actio et passio, sed in omnia quae sint actio, sed in omnia quae sint actio, sed in omnia quae sint actio et passio, sed in omnia quae sint actio et passio, sed in omnia quae sunt actio et passio, sed in omnia quae sunt actio et passio, sed actio et passio, sed actio et passio, sed actio et passio.
<--- Page Split --->
ram. Si autem attendatur in comparatioe ad moventem, a quo causatur motus, sic motus est actionis agentis effectus, et non actio ejus : quia actio est in agente, et motus in mobili, sicut dixit objectio superius inducta : et tunc motus firmatur in actione, sicut effectus in causa, et actio firmatur in motu sicut causa in effectu. Et non puto hoc esse verum, quod movere moventis sit motus mobilis essentialiter, nisi intelligatur quod hoc movere quod est a movente in mobili sicut a suscipiente movere moventis : sed non suscipit ipsum per modum ejus quod est movere, sed per modum ejus quod est moveri. Sed ad hoc nos redibimus in sequentibus, et subtilius de hoc considerabimus. Si autem consideratur motus secundum quod est affectio mobilis, quae affectio causatur a motu, hoc est, a forma fluente de esse in esse, eo quod movetur : sic motus est in praedicamento passionis secundum rei veritatem : et ideo licet multae sint sententiae de motu in quo praedicamento sit, tamen istae duae sunt celebriores, scilicet quod sit in pluribus secundum numerum eorum in quibus est terminus motus, et quod sit in praedicamento passionis : quia esse motus absque dubio in mobili est, aut ut forma fluens, aut ut affectio mobilis, sicut diximus.
Rationibus autem inductis oportet nos respondere in quibusdam : quia quorumdam solutio patet ex praedictis, et ex dicendis erunt manifestae. Ea igitur quae ad hoc inducta sunt, quod motus sit in actione, solvuntur per hoc quod actio dupliciter dicitur, scilicet materialiter et formaliter, hoc est, id quod est actio secundum quod est accidens agentis, et comparatio agentis ad patiens. Et primo quidem modo motus est actio agentis, quia est id quod est ab agente sive movente. Secundo autem modo motus non est actio, sed est effectus actionis. Et per hoc patet solutio trium primorum. Sed ad hoc quod inducitur, quod movere et moveri, et agere et pati sunt idem, in-
fra respondebimus : hic tamen dicimus quod in omnibus his sunt duo, scilicet comparatio qua comparatur agens ad patiens, et e converso, et qua comparatur movens ad motum, et e converso : et ha comparationes sunt aliquo modo eadem differentes penes comparata. Res autem penes quas comparationes illae sunt, et relationes sunt in his quae comparantur, et illae proprie sunt actio et passio, et movere et moveri, et non sunt eadem, sed habent quemdam modum oppositionis : et ideo nec motus idem est actioni.
Ea autem quae inducuntur ad hoc, quod motus sit in praedicamento passionis, cumulti concedunt : sed tamen potest dici ad ea, quod motus aliud est quam affetio mobilis facta in motu et per motum, et affectio quidem in passione, motus autem non : et non sequitur, si motus et passio sunt in eodem subjecto, quod sint in eodem praedicamento : sic enim omnia essent in uno praedicamento, cum omnia alia sint in subjecto et substantia. Quod autem motus abjicit a subjecto et passio, non valet : quia arguit in secunda figura ex affirmativis : posset tamen responderi propositionibus illis, quod in veritate aliter abjicit a substantia passio, et aliter motus. Motus enim nihil abjicit substantiae, sed abjicit privationi, eo modo quo motus est continuus exitus formae de permixtione privationis : sed passio afficit substantiam passi, et ideo abjicit aliquid de ipsa : et tunc dissolutionem substantiae patientis inducit si intendatur et magis fiat. Quod autem dicit, quod in omni motu aliqua species moventis et agentis afficit mobile, dicendum quod verum est : et ideo in motu est passio, non tamen motus est passio, ut dictum est.
Tertiam autem opinionem de motu inAperoris ter omnes nos reputamus veriorem. Ea Doctoris noautem quae Avicenna objicit in contranio sit veror ceteris. rium, solvenda sunt per hoc quod nigrespere est nigredo fluens : quia nihil prohibet id quod significat in motu, et id quod significat in quiete, esse ejusdem
<--- Page Split --->
essentiae, dummodo in esse diversificentur, sicut amare et amor, et sicut in multis aliis. Et non habent differentiam spectificam qua differant ab invicem, nisi illa differentia accipiatur esse differens : quia penes talem differentiam verbaliter significant unum et cum motu et tempore, alterum nominaliter et sine motu : et sic patet quod nigrescere et nigredo sunt aliquo modo idem, et aliquo modo diversa. Ad hoc autem quod objicit ulterius, quod cum nigredo intenditur, aut intenditur nigredo quae est, aut quae non est, dico quod intenditur nigredo quae quodammodo est et quodammodo non est, sicut est in omni intensione. Est enim nigredo ens per se et non ens per accidens : nigredo dico quae est fluens : per se enim est : quia per se forma fluens est : sed in quantum privationi adhuc permixta est, et sic non est : et hoc modo dicit Aristoteles materiam quae motui subjicitur, per se esse, et per accidens non esse, in quantum privationi permixta est, sicut in primo libro diximus 1. Id autem quod intenditur, quamdiu est in motu intensionis, unum quidem est essentia, et continue diversificatur in esse : quia nisi esset unum in essentia, non reciperet comparationem per magis et minus : et nisi continue in esse diversificaretur, non differret a se per magis et minus : quia comparatio non est nisi univoci quod unit natura una : et differentia per magis et minus, non est nisi ejus quod secundum esse accedit secundum magis et minus ad naturam illam veraciter, cui nomen est impositum, quod quidam vocant accessum ad veram nominis impositionem.
Quod autem dicitur mixtum alterius speciei quam purum, et probatur ita esse in coloribus mediis et extremis, Dicendum quod hoc non est simile. Omne enim quod movetur, prius est in medio quam
in extremo : sed medium inter extrema duobus modis accipitur : secundum esse completum , et secundum potentiam fluentem continue ad perfectum esse. Et primo quidem modo alterius speciei est medium quam extremum, quia non est utrumque species completa, quarum una est composita, et altera simplex. Secundo autem modo medium non est species neque forma completa, sed est via ad formam completam : et in illo unica fluit forma a suo esse incompleto ad suum esse completum : et hoc non vocatur absolute medium , sed cum determinatione , ut dicatur medium motus vel fluxus : et hoc modo medium specificatur et diffinitur. Quod autem hoc quod diximus verum sit, patet in simili : constat enim quod continuum partes non habet nisi potentia quae in actu efficiuntur signa et dividunt continuum. Ponamus ergo fluere punctum et fluat ad cubitum in longitudine : sed signetur fluxus ejus in dimidio cubiti, erit punctum terminus lineae, qui est in dimidio cubiti, et erit actu terminus lineae constitutae per fluxum puncti . Si autem producatur fluxus puncti in totum cubitum , erit punctum actu terminus lineae constitutae per fluxum puncti, qui est in extremitate longitudinis cubitalis : et illud punctum quod est in semicubito, non erit in linea constituta nisi potentialiter : et forma totius fluxus non dicetur terminari nisi puncto ultimo. Per omnem autem eumdem modum, ut dicit Alfarabius, est in omni vero motu. Motus enim est de numero continuorum : et ideo non specificatur in ipso ens fluens quodcumque fuerit, per id quod est in potentia, sed per id quod est in actu : et hoc est ultimum ad quod terminatur fluxus ejus quod est in potentia. Sed si nos signemus et dividamus motum cum aliquo nunc tempore motus vel tertiae partis, tunc in illo nunc
Solutio ad ra’vones
Avvenne
Medium int’er extrema dupliciter sumi potest
1 Ex hoc patet quod nihil prohibet unam et eamdem sententiam significari in motu et in quiete : et amplius, forma fluens quodam modo
<--- Page Split --->
crit finis motus : et ideo ille dat speciem motui : et tunc forma fluens accipit esse actuale in illo, quia id medium est ei sicut extremum quoad hoc quod est ternuius motus actu : quod tamen medium non erit nisi in potentia, si motus ultimus versus veram extremitatem dicatur continue produci : et hoc modo forma sequens addita cum praecedenti, efficitur unus motus specificatus in extremo : non est enim in medio priori quod non est nisi potentia in ipso motu.
Quod autem dicunt, quod forma est accepta per motum, et acceptum per motum non est motus, hoc non est difficile. Acceptum enim per motum non est motus, sed terminus et finis motus. Et quod dicitur, quod motus est generatio continua partis post partem illius perfectionis ad quam vadit motus tanquam termini ejus, Dicendum quod perfectio illa ad quam est motus tanquam ad speciem et finem, dupliciter per hoc consideratur, scilicet secundum esse et essentiam. Et secundum essentiam quidem non habet partem et partem, sed est forma simplex. Sed pars secundum esse accepta non est pars nisi sicut motus est pars. Haec enim est pars fluxus ejus : et hic fluxus continuus in partibus talibus est motus non differens a complemento ad quod vadit, nisi sicut magis et minus, quod tunc non differt nisi sicut minus perfectum a perfectiori. Dicendum est quod magis et minus dicunt diversitatem in esse formae fluentis : et bene concedo quod differunt sicut completum in esse, et sicut incompletum in esse. Quod autem dicunt imperfectum maxime cum conjungitur perfecto, dicendum quod hoc non est generaliter verum de omni imperfecto, sed est imperfectum quod est subjectum imperfectionis et perfectionis : et de illo est verum quod dicunt. Est autem imperfectum in esse propter hoc quod fluit et extenditur extra potentiam et imperfectionem donec depuretur et sit perfectum : et hoc non est quando completum est, quia non habet permanentiam in parti-
bus, sed successionem : et tale quidem est motus et similiter tempus : et ideo peccatum est in argumento secundum sophisma equivocationis.
Ad hoc autem quod dicunt, quod forma movens et dans differt genere a movere : et similiter volunt arguere, quod forma recepta differt a moveri : dico ego, quod hoc est necessarium, quia movere est agere, et moveri est pati quoddam, si in genere sumatur nomen actionis : et neutrum illorum est forma dans vel recepta : quia forma recepta hoc modo quo recipitur, dupliciter recipitur, scilicet secundum esse influxum, et secundum affectionem quam facit in subjecto. Et primo quidem modo est motus : secundo modo est effectiva passionis : cum tamen ipsa sit forte in genere qualitatis et quantitatis, vel ubi, vel in aliquo genere secundum diversitatem praedicamentorum.
Quod autem dicunt, quod secundum quod est via, est passio : dicendum quod hoc dixit Averroes, et forte melius fuisset si dixisset affectionem mobilis esse passionem. Si tamen nos velimus verificare dictum ejus,dicemus quod via potest accipi in se ratione spatii, vel ex parte viantis per ipsam. Et via quidem similis est motui ut est in se, et non passioni, sed via ex parte viantis in ipsa est passio viantis quod per viam quasi trahitur ab agente quod compellit ipsum sic viare et moveri.
Opinionem vero quæ dicit non in genere esse motum, sed viam esse ad ea quæ sunt generis, improbare nolo, quia scio quod genera prædicamentorum continent entia. Motus autem propter sui imperfectionem non est ens proprie loquendo, sed est entis : et ideo non proprie cadit in genere, nisi hoc modo quo ea quæ sunt rerum quæ sunt in generibus, reducuntur ad genera. Et quod dicitur, quod causatur a re generis , dicendum quod hoc est verum : tamen nihilominus est etiam causa rerum quæ sunt in genere. Et hoc modo quodam modo est
<--- Page Split --->
principium vel actus aliquorum principiorum: et ideo est actus moventis causa et actus mobilis quod reducitur ad materiam. Hæc igitur sufficiant de determinatione diversarum opinionum in diversis generibus motum ponentium. Nos autem in quinto hujus scientiæ libro investigabimus utrum motus sit in omnibus prædicamentis, an non, et utrum est in substantia motus, et qualiter ponitur esse in quatuor generibus: hæc enim sciri non possunt, nisi considerentur species motus. Et nos non intendimus hic nisi de motu in communi ponendo diffinitionem ejus.
CAPUT IV.
De diffinitione motus data magis secundum formam, et de probatione per ivductionem ejus, quod dicitur motus esse actus ejus quod est in potentia.
tia, quoniam motus non est perfectio moventis quod est in actu, sed potius consequens ipsum, quia est ab ipso. Et dico quod est existentis in potentia secundum quod est in potentia, quia nihil prohibit aliquo modo esse in actu, sicut actu homo : et potentia albus, mobilis ad albedinem, sed secundum quod est actu, non est motus perfectio ejus. Praeterea quia secundum quod est in actu, non est mobile, cum omnis motus sit propter indigentiam ejus quod movetur. Est ergo motus et perfectio ejus prima secundum quod est mobile : secundum autem quod est mobile, est in potentia : ergo motus est perfectio ejus quod est in potentia, secundum quod est in potentia. Adhuc autem considerare oportet, quod secundum quod est in potentia, non habet perfectionem nisi motum : quia forma est perfectio rei existentis in actu : et cum habet formam, non est in potentia ad illam, sed in actu. Sed cum est in potentia adhuc ad formam : et ideo complementum ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, est motus : complementum autem ejus quod fuit secundum quod est in potentia, sed in actu, est forma : cum autem motus sit perfecto mixta potentiae, ponitur tamen in genus perfectionis et non potentiae : quia sicut dictum est, motus est fluxus perfectionis et non potentiae : quia potentia secundum quod est privationi admixta abjicitur, sed forma fluit ad esse purum : et ideo motus est perfectio cui accidit immixtum esse privationi et potentiae : propter quod motus aliquando est perfectio pura, quando non est fluxus de non esse in esse, sive de potentia ad actum, sicut est motus intelligentiae : et ideo moveri secundum contemplationem est actus et perfectio pura.
T e x t , etcom . Redeamusergoadinvestigandammo - tusdiffinitionem : exquoenimhabitumestquodaliquidestpotentia , etaliquidactu , etaliquidsubstantia , etaliquidquantitas , etaliquidqualitas , etubi , etsicdealiis , etinunoquoqueistorumestaliquidutforma , etaliquidutprivatioincontrarium : tuncsequiturexillo . quodsideterminaturetdividiturpoten - tiaetactussecundumunumquodquege - nusprædicamentiinquoestmotus , quodmotusestendelechiasiveperfectioejusquodestinpotentiasecundumquodestinpotentia : etsecundumquodestinpo - tentia , nonestinsuiperfectionesiveendelechia : etprimaipsiusperfectioestviaadperfectionemquandohabetperfe - ctionemmixtamprivationi , etperillamcontinuevaditadendelechiampuram . Dicoautemquodestexistentisinpoten -
Et probatur ita diffinitio inducendo in omnibus : quia alterabilis secundum quod est alterabile, perfectio ejus est alteratio et non qualitas alterans : qualitas enim alterans est perfectio ejus secundum quod est alteratum. Similiter augmenta-
<--- Page Split --->
bilis secundum quod est augmentabile, perfectio est augmentatio : et diminuibilis secundum quod diminuibile, perfectio est diminutio : haec enim non habent nomen commune, sicut motus in qualitate dicitur alteratio : et hujus causam assignabimus in sexto hujus scientiae libro. Hoc etiam modo generabilis secundum quod est generabile, perfectio est generatio : et corruptibilis secundum quod est corruptibile, perfectio est corruptio. Sed non facimus hic differentiam inter motum et mutationem, quia hoc in quinto facere debemus, ubi inquiremus utrum in substantia sit motus, et qualiter est in ipsa. Eodem autem modo loco mutabilis secundum quod est mutabile in loco, perfectio est mutatio loci et non locus vel ubi.
Cum autem ista diffinitio motus data sit penes conditionem mobilis quod est subjectum vel materia in qua est motus, facile est videre, quod convenit ista diffinitio motui novo qui quandoque incipit et quandoque finitur, et aeterno motui qui secundum naturam nunquam incepit nec deficiet ' : cum enim sit inter contraria, tunc motus est perfectio potentiae ad formam novam euntis et exeuntis : cum autem est circulatio, tunc est potentiae ad situm euntis, et ille est motus qui secundum naturam non habet principium vel finem : illius enim est loci mutatio, et ipsum est mobile circulariter, et circulatio est perfectio ejus et motus.
Similiter cum motus sit perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, oportet motum esse continuum. Motum autem discontinuari est idem quod interrumpi. Non autem interrumpitur quamdiu est perfectio existentis in potentia, secundum quod est in potentia, quia semper est in moveri quamdiu est hujus perfectio : sed quando id quod est in potentia, incipit non esse in potentia, tunc est in actu ad quem
finitur motus : et ibi quies intercidit et interrumpitur motus. Quando autem est perfectio in potentia existentis secundum quod est in potentia ad hominem, tunc fluit continue ad perfectionem : et hujus imaginationem superius posuimus per exemplum in terminis in fluxu puncti usque ad punctum qui actu sit terminus lineæ. Hæc autem continuitas in motibus plus et minus apparet : licet enim in motu alterationis et augmenti et diminutionis contraria sint quodammodo, et illa videantur se expellentia mutuo, et ita facere discontinuationem : tamen quia contraria illa prout in fluxu sunt, non sunt ubi potentia et non actu, simpliciter continuari possunt in fluxu qui est motus alterationis vel augmenti vel diminutionis : sed tamen continuitas non ita apparet in eis sicut in motu locali : et hoc probatur ex hoc quod unius augmentabilis secundum naturam est una augmentatio quæ deducit ad perfectionem quantitatis, sicut deducitur ad perfectionem quantitatis homo parvus qui est infans : et si augmentatur usque ad annos viginti quinque per septem pedes, non possumus dicere quod continue augmentetur : quia cum augmentum sit sensibile, non possumus distinguere vel distinctive cuilibet tempori sensibili aliquam partem sensibilem magnitudinis adjicere. Sic enim sciremus quantum augmentum in die, et quantum in hora, et quantum in parte temporis horæ, et sic de aliis. Et similiter cum alteratione deducatur complexio humida ad siccam, et calida ad frigidam, non possumus distribuere partes alterationis sensibiles ad sensibiles temporis in quo fit alteratio 2. Et ideo etiam non oportet quod augmentum naturaliter una augmentatione continua ad statum augmenti deducatur, sed aliquando augetur, aliquando non, et multis augmentis deducitur ad augmentum, et similiter multis alterationibus in com-
<--- Page Split --->
plexione alteratur. Sed in motu locali magis apparet continuitas inter cæteros : propter quod in sexto et in octavo infra ostendetur, quod si aliquod movetur in toto tempore per totum spatium aliquod, quod secundum quamlibet partem temporis sensibile est accipere secundum quamdam partem spatii esse motum.
CAPUT V.
De probatione ejus quod dicitur motus esse actus ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia.
Adhuc autem probatur hæc esse diffinitio motus ex inductione mobilium tam artificialiter quam naturaliter. Quoniam enim vere diximus, quod quando ædificabile in quantum ædificabile et non in quantum est ædificatum, est in perfecctione ædificabilis secundum actum, tunc fit et ædificatur in actu : et hæc perfectio ejus est ædificatio. Similiter doctrinatio qua docetur docibilis secundum quod est docibilis, est perfectio ejus: et similiter medicatio hoc modo perfectio est medicabilis quod per medicationem passivam reducitur ad sanitatem. Et similiter volutatio qua volvuntur mimi,volubilis est perfectio eorum secundum quod sunt volubiles : et hoc modo saltus sive saltatio tripudantium in choreis, est perfectio earum saltabilium sive potentium tripudiare et choreizare secundum quod in potentia sunt ad hujusmodi ludum : et hoc modo adolescentia quae est fluxus complexionis adolescentis ab humido in calidum siccum, perfectio est taliter alterabilis secundum complexionem : et senectus quae fluxus est a calido sicco in frigidum siccum, et a frigido sicco in frigidum humidum, est perfectio alterabilis secundum istum modum.
In Physicis vero quaedam sunt potentia 7. 8. et quaedam actu, et hoc dupliciter : quia aliquando sunt potentia et actu respectu ejusdem formæ sive perfectionis, aliquando respectu diversorum : sed quando sunt respectu diversorum formatorum potentia et actu, tunc simul tempore sunt potentia et actu, sicut aqua quæ est calida potentia,frigida autem endelechia : et hoc dupliciter convenit, quia forma quam habet in potentia, aliquando habet naturaliter, eo quod potentia ejus est naturalis, sicut aer qui potentia naturali est calidus, etiam quando est frigidus : aliquando autem habet eam per accidens præter potentias naturales, sicut aqua quæ potentialiter calida est, quia calefactibilis est alio quodam agente in ipsam. Quando autem aliquid respectu ejusdem formæ est potentia et actu, tunc debet illud non esse simul, sicut aqua quæ aliquando calida est potentia, et aliquando actu : et quia sic est in omnibus physicis quæ vere sunt agentia, oportet quod multa sint agentia et patientia simul ad invicem : quia secundum quod sunt in actu alicujus formæ, agunt : et secundum quod sunt in potentia ad alterum, patiuntur. Est autem omne agens physice in potentia habens formam passivi, et e converso : ergo omne agens physice patitur, et omne movens physice movetur. Hujus autem exemplum est in cibo qui est actu panis et potentia cibus : et in quantum est panis, agit et immutat etiam corpus, et in quantum est potentia cibus, immutatur a cor-
<--- Page Split --->
pore. Et hoc quidem verum est de omni agente physice, quod simul est actu et potentia respectu diversarum formarum, quarum una est agentis et altera patientis: et ideo utrumque est agens simul et patiens. Et propter hoc putabant quidam, ut Plato et sui similes, quod onme movens componitur ex motore et mobili: et ideo omne movens movetur: et hoc non est verum: sed hoc tantum est verum, quod simul est actu et potentia, et hoc est quod secundum esse suum est physicum: sed tamen ex aliis erit manifestum de hoc: quia nos in fine octavi libri declarabimus, quod est quoddam movens quod secundum suum esse non est physicum, licet referatur ad physica, et illud movet cum sit immobile.
. . . Cum ergo sic sit in rebus physicis, quod sunt in potentia et actu respectu diversorum, aut non simul respectu unius et ejusdem : tunc motus est perfectio eorum quae natura sunt in quantum sunt in potentia, et non in quantum sunt in actu. Et ideo cum id quod est in potentia secundum id quod est in potentia, fiat in actu per seipsum operans, aut alio operante et movente : tunc motus erit perfectio ejus. Dico autem per seipsum operans, quia quaedam per accidens movent seipsa, et educunt se de potentia ad actum, non in quantum ipsa, sed in quantum ut alia : sicut medicus qui curat seipsum : ille enim efficitur medicatus actu a seipso, non in quantum a seipso, sed in quantum per accidens est alter medicans, et alter infirmus, subjecto tamen idem : et medicatio est actus ejus. Alio autem movente id fit quod est in potentia in actu, sicut quando frigidum calefacit per calidum, et calefactio est actus ejus. Motus igitur non est perfectio rerum naturalium in quantum sunt actu, sed in quantum sunt potentia. Dico autem in quantum in potentia : sic accipiatur exemplum in ære : hoc enim cum
sit actu, est æs, et est propter hoc in potentia idolum vel statua quod formandum est, et ideo mobile est ad formam statuæ secundum quod est in potentia ad illam. Motus igitur qui est statuatio, non erit vere perfectio sive actus ejus in quantum est æs actu : quia nihil movetur ad id quod jam est : sed est actus ejus secundum quod est æs statuale. Si autem daretur quod motus est perfectio æris in quantum est æs actu, cum forma æris sit perfectio ejus secundum quod est æs actu, et quorum est effectus formalis unius, ipsa sunt eadem formaliter, oportet et quod idem esset forma æris et motus : sed esse datur a forma, et esse etiam tunc daretur a motu : et sic idem esset esse alicujus rei in actu existentis, et esse mobilis alicujus : quoniam si motus simpliciter idem esset quod forma rerum actu existentium, tunc etiam esset eadem ratio æris, et ratio motus : et hoc totum sequitur, si æris in quantum est æs, esset motus endelechia, id est, actus : sed hoc est impossibile quod eadem sit ratio æris et mobilis ad statuam, quia sic motus sumeretur in diffinitione æris in quantum est æs : ergo oportet quod motus sit actus rerum naturalium in quantum sunt potentia et non actu. Sequerctur etiam ex hoc quod idem esset potentia et actus : quia quorum perfectio est una, ipsa sunt eadem. Cum igitur motus sit perfectio potentiae si idem esset perfectio actus, essent idem potentia et actus. Adhuc autem si motus esset actus ejus quod est actu, sicut cupri in quantum est actu cuprum : ergo quidditas et forma cupri esset ejus quod habet potentiam ad motum statuæ : et sic iterum essent idem potentia et actus in rebus naturalibus : sed hæc non sunt eadem, ut dictum est : ergo motus non convenit rebus in quantum sunt actu, sed in quantum sunt potentia.
<--- Page Split --->
Hoc autem manifestum est in contraris : posse namque sanari et posse laborare sive infirmari secundum quod potentia refertur ad actum, est alterum et alterum, et si radix etiam potentiae secundum subjectum sit una. Si autem darem quod potentia comparata ad sanari et infirmari esset una, tunc oporteret quod sanari et infirmari essent idem : quia potentia relata ad actum difiinitur per actum : et quorum diffinitiones sunt eaedem. ipsa sunt eadem : subjectum autem sanitatis et infirmitatis est idem et unum, sicut dictum est, sive id sit humidum commixtum ex quatuor humoribus, sive sit unus humor qui magis dominatur in corpore, sicut sanguis : sed propter identitatem subjecti potentiae non sunt eaedem potentiae contrariorum, sicut patet in colore et visibili : quae licet sint eadem subjecto, non tamen sunt propter hoc ejusdem potentiae. Cum ergo aliquid est in actu secundum formam aliquam, et sit in potentia ad formam aliam quae contraria est illi, vel non est contraria, quamvis sit subjectum idem in actu et potentia existens respectu diversarum formarum, actus tamen et potentia in ipso non sunt idem : ergo motus qui est perfectio ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia, non est perfectio ejus quod est in actu secundum quod est in actu, sed secundum quod est in potentia.
est actus aedificabilis nondum adhuc aedificati et perfecti secundum formam aedificii, aut ejus quod est aedificatum jam et perfectum secundum formam aedificii : sed ejus quod est aedificatum jam et perfectum secundum formam aedificii, non amplius aedificatio est, sed potius tunc cessat aedificatio, sed aedificatur cum est aedificabile non completum adhuc secundum formam domus : igitur necesse est aedificationem perfectam esse aedificati in quantum est aedificabile. Est autem aedificatio motus quidam. Ergo motus est perfectio mobilis in quantum est in potentia : et ideo eadem ratio est similiter in omnibus aliis motibus : ergo generaliter concluditur motum esse endelechiam ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia.
CAPUT VI.
De probatione quod diffinitio motus data sit bona per aliorum diffinitiones quae non conveniunt.
Quod autem bene dictum sit motum Text 12 esse sic diffiniendum sicut dictum est, manifestum est ex diffinitionibus quas alii dixerunt esse motus diffinitiones, et ex hoc quod non est facile ipsum aliter diffinire quam dictum est. Non enim potest poni motus in aliquo genere quam perfectionis sive endelechiae. Hoc autem manifestum intendentibus in ea genera in quae posuerunt motum alii quidam Philosophorum. Ponunt enim quidam motum alietatem vel alteritatem secundum suum genus. Quidam autem ponunt ipsum esse inaequalitatem sive exitum ab aequalitate. Et quidam dicunt motum esse non ens sive indefinitum inter ens et non ens. Et illi quidem qui dixerunt motum esse alietatem et alteritatem, videbant quod in mo-
<--- Page Split --->
tu ad formam continua est quaedam formarum variatio : in motu autem locali continua est revocatio et variatio ubi : et propter istam rationem dicebant motum esse alietatem et alteritatem. Qui autem dicebant motum esse inaequalitatem sive exitum ab aequalitate, dixerum hac ratione : quia res variata continue nunquam remanet statui suo aequalis : et ideo inaequalitatem communiter acceperunt pro similitudine et dissimilitudine et inaequalitate. Qui autem dicebant motum non ens esse, aut indefinitum inter ens et non ens, ratiocinati sunt ex hoc quod id quod permixtum est privationi, non est : motus est permixtus privationi : et quia est actus existentis in potentia et non existentis in actu, ideo habet esse mixtum cum non esse : et ideo diversunt ipsum esse indefinitum inter esse et non esse. Sed nihil horum est motus. Et hoc una ratione probatur, tali scilicet : quia cuicumque inest motus, illud movetur : sed non quibuscumque insunt quae dicta sunt, moventur : ergo nullum istorum est motus. Constat enim quod non movetur aliquid propter hoc quod ipsum est aliud, vel alterum, vel aquale, vel non ens : ergo nihil horum est motus. Similiter indefinitum inter ens et non ens licet sit motus, non tamen propter hoc est motus, quia est indefinitum : quia tempus hoc modo est indefinitum, et etiam ipsum infinitum hoc modu est indefinitum : et tamen nullum horum moveatur necesse : unde alteritas et inaequalitas, et non ens et indefinitum non sunt motus, sicut dictum est.
Diffinitur autem motus in genere secundum genus et subjectum, et in specie diffinitur per non ens. Constat igitur quod ista accidentalia sunt motui, et non essentialia per quae constituitur motus. Causa autem quare Antiqui posuerunt motum in hoc, est haec, quia motus est quiddam indeterminatum in esse : eo quod non habet esse permanens, neque fundatur in esse, vel non in non esse. Hujus auctores sententiae praecipue fucrunt Pythagorici et Almeon Cromates. Illi enim dicebant eorum quae sunt duplicia principia esse, et duas fecerunt coagulationes sive coordinationes principiorum, quas stixix Graeci appellant. Eorum enim quae secundum habitum dicuntur sive modum habitus, dixerunt esse decem principia per modum habitus dicta, quae sunt finitum, par, unum, dextrum, masculum, quiescens, rectum, lumen, bonum, quadratum. Dixerunt enim quiescens per modum habitus esse, eo quod optimum est quod sine motu est perfectum : et causas motus esse ex malitia et imperfectione. Privatorum autem decem his opposita dixerunt esse principia, scilicet infinitum, impar, plurale, sinistrum, femininum, motum, curvum, tenebras, malum, et parte altera longius quadrangulum. Hanc autem opinionem Pythagoricorum ita recitat Aristoteles in primo Metaphysicae, et Commentator Eustratius super primum Ethicorum.
Et ideo cavendum est a dicto Averrois, qui motum ponit pro principio habituum : et hoc non facit Pythagoras : et ideo dictum Averrois dicto Aristotelis hic non concordat : quia Aristoteles intendit dicere, quod motus est indeterminatum, eo quod est principium privative dictorum. Et ideo dixerunt quod alterius ordinationis principia indeterminata sunt, eo quod sunt privativa : et ideo motus in esse determinatus : et quia est unius illarum ordinationum unum principiorum. Ordinatio autem secunda quae altera dicta est a dicta, determi-
Adhuc autem motus et mutatio non est magis in hoc vel ex illis, quam in opposita ex oppositis istorum. Non enim magis est motus ex alio vel in aliud, quam ex opposito ejus quod est idem, et sic de aliis : ergo ista nullo modo intrant in diffinitione motus, quia nec genera motus sunt, nec termini.
<--- Page Split --->
nata est : eo quod est habitualis et permanentium in esse. Indeterminatam autem dixit Pythagoras hanc ordinationem in esse : quia neque substantiam significat, neque aliquod aliorum praedicamentorum, sed potius privationem ab esse. Omnis autem diffinitio est alicujus esse : et ideo sic syllogizavit Pythagoras. Quæcunque privativa sunt, non habent diffinitionem : sed altera istarum coordinationum est privativa : ergo non habent diffinitionem. Et constat quod haec est falsa, quod quæcumque privativa sunt, non habent diffinitionem : habent enim diffinitionem, sed non completam. Similiter falsum est quod omnia quæ ponuntur in illa coordinatione sint privativa pure.
simplicis et puri, aut in genere actus imperfecti, qui imperfectus est eo quod est imperfecti et potentiae et privationi admixti. Constat autem quod nullum istorum videtur communius praeter ultimum. Relinquitur ergo modus praedictus, scilicet quod actus quidam sit, sed talis actus qualem praediximus, scilicet imperfectus : et hoc quidem difficile est videre : et tamen ita esse convenit propter causas quas diximus.
CAPUT VII.
De secunda diffinitione motus, quæ est quasi materialis magis quam prior.
Videtur enim motum esse indeterminatum : et causa est, quia non potest poni in pura potentia rerum in genere : sic nec in actu puro sicut in genere poni potest. Et hoc manifestum est, quia id quod est in potentia quantum, non necessario movetur per hoc quod est in potentia quantum : neque quod actu est quantum, necesse movetur secundum quod est actu quantum. Et similiter depotentia quali, et actu quali : et de potentia ubi, et actu ubi.
Postquam autem investigavimus diffinitionem quæ magis est secundum formam, secundum quam diximus, quod motus est perfectio existentis in potentia secundum quod hujusmodi, tangemus etiam diffinitionem quæ magis est secundum materiam, quæ licet minus demonstretur subjectum motus, tamen notior est quoad nos quam prima.
Et in veritate, sicut diximus, motus videtur inter omnia magis esse in genere actus, sive endelechie, sive perfectionis : videtur tamen esse actus imperfectus : et ideo difficile est invenire diffinitionem ipsius. Imperfectus autem actus est ipse motus, eo quod est actus imperfecti : hoc quod est ejus est in potentia secundum quod est in potentia. Quod autem sit in genere actus et non in alio genere, probatur per divisionem : aut enim est in genere privationis, aut in genere potentiae, aut in genere actus
Hanc investigantes dicimus quod Tei omne movens physice movetur, sicut diximus : et hujus causa est, quia ipsum movens physice in potentia est mobile : movens enim tale ejusdem est materiae cum mobili : et ideo corpora superiora, eo quod non sunt ejusdem materiae cum inferioribus, non moventur ab eis, nec sunt proprie moventia physice omnino, sed secundum quemdam modum : cum enim natura in physicis principium sit motus et quictis, omne physice movens movet ad quietem : et ideo inmobilitas sua qua cessat movere, est quies in forma quam
<--- Page Split --->
dut ei quod movet. Cuciumque enim invest motus physice sicut actus moventis, huic quies accidit per immobilitatem, hoc est, cessationem a movendo : nihil enim aliud est ipsum movere nisi ad talem quietem agere. Non autem aet ad talem quietem, nisi per contarum. Cum ergo se tangant, quorum ultima sunt simul, et ultima sunt in contraeris formis, necesse est quod agens reputiatur a passo, sicut declarabitur in libro Perigeneos. Motus autem non est actus ejus in quantum est agens vel movens, sed potius moventis actus est forma qua agit : quia per illam efficit principium actionis. Ergo motus erit actus mobilis in quantum est mobile. Mobile enim quod est in potentia, est mobile : et quia motus est actus existentis in potentia, ut diximus in priori diffinitione, ideo oportet etiam quod sit actus mobilis, sicut dicit secunda.
" . . . . . . . . . . Motus autem in moto non accidit nisi actu moventis : et per rationem tactus physici oportet quod movens simul sit vel moveatur cum movet : oportet enim semper, quod in ultimo tangentium se physice sit aliqua dispositio et species movens, aut substantia, aut qualitas, aut quantitas : et illa species est principium motus et causa quietis, cum omnis talis species moveat habens contrarium, et omne tale movens cessabit a motu, sicut diximus in principio secundi hujus scientiae. Et exemplum moventis secundum speciem substantiae est homo, qui actu facit hominem ex spermate et sanguine menstruo, in quibus est homo in potentia per generationem. Movetur ergo movens, sed per accidens movetur, et non secundum quod movens, sed secundum quod mobile est, motus est actus ejus.
Scias autem quod quidam ponunt motum in genere processionis vel exitus vel fluxus, dicentes motum esse exitum
de potentia ad actum, vel fluxum potentiae ad actum, vel processionem : sed nullum istorum generum convenit, quia omnia ista nominant species quorumdam motuum : et ideo non convenienter dicuntur esse genera motus. Si tamen non fieret vis in hoc, et distinctio fieret de exitu potentiae ad actum, eo quod quaedam exeunt subito et in tempore, et illa quidem quae exeunt subito, non moventur, sed illa quae exeunt in tempore, tunc satis convenienter posset diffiniri motus, sicut dicit Avicenna, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito, nisi quod tempus quod cadit in diffinitione motus potius terminus est cum motu. Et adhuc non est habitus tractatus de ipso. Motus enim de numero continuorum est, ideo in continuo tempore est motus unus. Sed horum declaratio pendet ex posterius inquirendis, et ideo haec diffinitio hic poni non debet. De tempore habebitur in fine quarti, et de unitate motus in quinto, et de continuitate in sexto, et ideo post sextum librum diffinitio illa perfecte intellegetur.
CAPUT VIII.
In quo solventur dubitationes de motu, et praecipue illa qua quaeritur, in quo sit motus ut in subjecto.
Dubia autem quaedam de motu jam Text et com. 18. soluta sunt per dictas diffinitiones : Motus non est in moquorum unum est, utrum in movente vento, sed in vel in eo quod movetur, sit motus sicut in subjecto. Constat enim ex physicis, cum motus sit actus mobilis, quod in mobili est sicut in subjecto : quia in quo est motus sicut in subjecto, illud movetur : constat autem quod mobile movetur cum motus inest ei : non autem
<--- Page Split --->
buntur. Si enim movere motoris, et moveri moti, sive agere et pati sunt diversa, et ipsa sunt motus, et dicatur quod movere et agere sunt in movente et agente: tunc cum movere et agere sunt motus, motus erit in agente et movente: et si hoc concedatur, tunc duorum impossibilium alterum sequitur, aut quod omne movens movetur, eo quod cui non motus necessario illud movetur, sunt necessario est album cui inest alhedio : aut quod habens motum non movetur : et hoc videtur impossibile, quia sicut dictum est, cui inest motus illud movetur : hoc autem sequitur illis duobus quae dicta sunt suppositis, scilicet quod movere et moveri cum diversa sint, sint tamen unus motus, et movere sit in movente sicut in subjecto. Per eumdem autem modum disputationis supponitur destructum esse membrum praebatite divisionis, scilicet quod ambo sint in movente, scilicet movere et moveri, et agere et pati, et sint ambo licet diversa in se motus unus: tunc iterum motus erit in movente ratione duorum actuum qui sunt movere et moveri: et tunc' si id non moventr cui inest motus, tunc habens motum non movebitur.
Si autem tertium membrum praebabitu divisionis accipiatur, scilicet quod utraque pars sit in moto et in patiente, ita quod duo actus, scilicet movere et moveri, et agere et pati, quae sunt actiones activi et passivi sunt in moto et in patiente, et sunt diversi: cum tamen sit unus motus sicut actio et passio, et ductio activa et doctio passiva, cum duo sint, ambo tamen sint in patiente sive in addiscente, et sint motus unus in ipso, sequuntur duo impossibilia, quorum primum est, quod actus proprius utriusque ipsorum duorum, scilicet activi et passivi, est in altero sicut in subjecto: cum tamen ipsa sint opposita: quod est impossibile: quia sicut agens et patiens opponuntur, ita actiones eorum et perfectiones eorum opponuntur: et ita ac-
tus activi non est in passivo sicut in subjecto. Illud autem inconveniens sequitur ad membrum divisionis physice, scilicet si utrumque dicatur inesse activo: et ideo illud membrum divisionis destructum est in utroque extremorum duorum membrorum. Alterum autem inconveniens, quod unum et idem duobus motibus movetur simul ad eumdem et unum finem: quia unius secundum speciem est moveri ad unum et eumdem finem. Est autem patiens unum secundum speciem. Ergo unus erit finis: sed si moveri et movere est in ipso, tunc habet duos actus, scilicet actum activi et passivi, qui duo motus dicuntur, eo quod in duplici ratione et specie existentia dicuntur esse motus unus differens specie agentis et specie patientis: seeundum hoc enim due erunt alterationes: quaedam unius et ejusdem et in unam speciem ducentes tanquam in finem, quia unius et ejusdem patientis erit alteratio que est motus agentis qui est alterare, et alteratio que est motus patientis qui est alterari, et uterque motuum ducit ad unam speciem, sicut ad album, vel musicum, vel aliam hujusmodi qualitatem: sed hoc est impossibile: ergo et illud impossibile fut quod suppositum erat, scilicet quod movere et moveri sunt diversa et motus unus, et insint ambo activo et passivo, vel divisim insint, ita quod actio passio, et passio actio. Si autem propter hoc dicatur, quod ista non sunt diversa, sed sunt eadem in se, scilicet movere et moveri, et agere et pati, et sint etiam motus unus, iterum videtur sequi impossibile, scilicet quod duorum specie differentium, eo quod activum et passivum differant speciebus oppositis, fit idem actus et idem motus: eo quod movere est actus activi, et moveri est actus passivi: et si eadem sunt, tunc activi et passivi est actus unus: et secundum hoc ulterius sequitur tunc, quod doctrina et doctio sint idem essentialiter, et actio et passio, et docere et .addiscere, et agere
<--- Page Split --->
et pati : quare docenti necesse est addiscere, et agentem pati.
Sciendum autem est quod omnis ista disputatio sequitur ex quatuor quæ considerantur in motu, quorum unum est, quod motus nihil aliud est nisi quod fluit a motore. Est autem movere quod fluit a movente : et sic motus et movere videntur esse idem formaliter et essentialter, licet differant secundum esse et rationem. Secundum autem est, quod motus nihil aliud est nisi quod recipit id quod movetur a movente : nihil autem recipit motum nisi quod dat movens : dat autem quando movet : ergo moveri quod datur moto, et movere quod dat movens, sunt ejusdem essentia : et motus videtur esse idem utrique ipsorum. Tertium autem, quod movens et motum differunt et opponuntur, praecipue si sint moventia et mota physica : quia illa movent et moventur formis contrariis. Quartum autem est, quod differentium specie videntur esse diverse perfectiones et actus : et ita videtur alius esse motus sive actus moventis, et alius moti quod movetur.
Ista autem disputatio de plano solvi potest sic ut revocemus imaginationem motus quam superius posuimus, scilicet quod diximus motum esse sicut fluxum quemdam : sed quod diximus supra fluxum esse a termino motus, iterum hoc dicimus hic fluxum a movente in id quod movetur : et imaginemur hunc fluxum, sive sit in quantitate, sive in ubi, sive in qualitate, non esse interruptum neque abcissum, sed continuum quem motor causat : et sicut a causa egreditur ab ipso et mobile suscipit sic ipsum : et cum inter movens et motum nihil sit medium. ut probatur in septimo, tunc motus est continuus fluxus non habens distantiam inter movens et motum, semper a motore in mobile fluens : secundum enim hanc imaginationem siquidem movere, quod est fluxus motus a motore, et moveri quod est susceptio ejusdem fluxus a moto,
idem est in essentia, sicut spatium quod est inter duos terminos. Sed tamen quia movere non tantum nominat motum illum fluxum, sed cum fluxu nominat esse fluxum a motore : et moveri non tantum dicit fluxum, sed cum fluxu conceptionem ejus in subjecto : motus autem non dicit nisi motum qui est ab uno in aliud : ideo movere non est moveri : et tamen motus est unus fluxus ejus qui est ejus quod est moveri, sicut spatium ab Athenis ad Thebas, et a Thebis ad Athenas. Unde et idem est in essentia, sed secundum tamen quod terminatum est ad Athenas, non est spatium terminatum ad Thebas.
Et melius exemplum fuisset, si placuisset Aristoteli, radius inter solem et coloratum corpus : hic enim unus et idem est, sed tamen terminus ejus secundum quod est a sole fundente ipsum, non est receptio ejus in colorato : et ideo esse ipsius in fonte radii, et aliud est ab ipso esse ejus in subjecto recipiente ipsum quod est corpus coloratum. Et hoc exemplum communius est valde, quia sol non est in quo radius, sed est causa fundens ipsum coloratum, aut non est causa ejus, sed subjectum solum in quo est radius secundum esse proprium substantiae et non secundum naturam radii quam habet in sole a quo principiatur. Ita enim motus est unus in eo quod est movens et motum, principiatus a movente per id quod est movere, et receptus in eo quod movetur per esse motus : et cum motus est unus, et movere non est moveri, et motus quidem est in eo quod movetur sicut in subjecto recipiente, in eo autem quod movet, est sicut in causa motus a qua fluit et non sicut in subjecto.
Hæc autem ut magis intelligantur, oportet scire quod omne movens movet aut essentialiter, aut per accidens : et movens quidem per essentiam non nisi primum movens est, et ejus movere nihil aliud est nisi ab ipso fluere motum præter id quod motui subjicitur : et illud
<--- Page Split --->
movens est immobile dans cuncta moveri. Si autem movet per accidens, tunc non movet per essentiam quae sit causa motus, sed per formam aliquam quae sit causa motus in ipso, sicut ignis movet per calorem qui est in ipso: et tunc illud movens movetur, sed non secundum quod est movens, ut prius dictum est : et ideo iterum in illo non est motus, sicut in subjecto in quantum est movens: sed motum esse in ipso est motum esse ab ipso, et non subjicitur motui, ita quod motus essentialiter sit in ipso: sed subjicitur causalitati motus: et hanc causalitatem motus nominat agens et movens: ideo non sequitur, quod ipsum moveatur si motus per essentiam fit in eo quod moveatur, et ideo illud moveatur.
in quo actu docens non subest nisi intenzioni causæ processus doctrinæ ab ipso: et hic actus est in quodam subjecto non decisus neque interruptus inter causam ejus et subjectum suscipiens ipsum, quod subjectum est discipulus: et ideo est actus hujus agentis in hoc subjecto suscipiente. Simili modo prædicto nec prohibet unum motum qui essentialiter est continuus fluxus ab uno in aliud, eumdem numero in duobus esse, non idem in esse uno, sed sicut illud quod est essentia unum et secundum esse duo: et hoc modo comparatur potentia suscipiens actum illum qui est motus ad agens quod influit actum illum qui est motus.
Cum ergo quaeritur, in quo sit motus? Dicimus quod sicut in causa motus est in movente, et sicut in subjecto motus est in eo quod movetur. Et cum quaeritur, utrum movere et moveri sint actus diversi? Dicemus quod secundum quod significant nomina, sunt diversi : quia movere non solum dicit motum, sed dicit motum secundum quod est causa motus quae subjicitur causalitatis rationi motus, a qua fluit motus. Moveri autem non dicit solum motum, sed dicit esse motus secundum quod est in subjecto recipiente ipsum a movente. Si vero quaeritur, utrum movere et moveri sint motus unus? Dicemus quod fluxus essentialiter unus est, differens tamen penes esse et esse. Aliud est enim esse suum secundum quod est a movente, et aliud secundum quod est in eo quod movetur.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . His dictis de plano intelligitur, quod solvendo hanc disputationem Aristoteles dicit quod non est inconveniens unius actum esse in altero, scilicet moventis in eo quod movetur : eo quod doctio quae est actus docentis, est a docente
Secundum autem hanc solutionem ni- 21. hil sequitur inconveniens: neque enim sequitur docentem addiscere, quamvis agere et pati idem motus in essentia sit: quia non sunt sic idem, quod habeant rationem unam. Diximus enim quod agere et pati non solum dicunt simplicem fluxum qui est motus, qui fluxus est inter movens et mobile a movente in mobile. Sed agere nominat fluxum illum secundum esse quo est a movente, et pati nominat eum secundum quod est receptus in mobili quod movetur : et ideo licet ipse sit fluxus unius, non tamen habet unam rationem quae dicit quid est esse, et est rei quidditas : sicut habet rationem unam indumentum et tunica secundum quod est indumentum, quia licet actio et passio dicant fluxum, unum tamen dicunt ipsum secundum diversum esse et esse, ut diximus : sed dicunt fluxum unum, sicut spatium unum dicit viam quae est a Thebis ad Athenas, et e converso, differentem solum per terminos, sicut prius dictum est. Similiter non sequitur inconveniens : quoniam quae sunt eadem, insunt eidem : hoc enim non sequitur, nisi de illis quorum quidditas est una : hoc au-
<--- Page Split --->
tem non sic est hic : hoc enim non est nisi fluxus unus, et quidditas est diversa : quia quidditas eorum est penes esse: et esse ejus secundum quod est a movente, aliud est ab esse ejus secundum quod est in eo quod movetur : et ideo propter identitatem fluxus non sequitur quod movens sit motum : et ideo etiam neque doctio est doctrina, neque addiscere est docere : sicut licet duorum distantium spatium idem sit in substantia, non tamen idem est propter hoc distare hinc et inde, et huc et illuc : quia distare inde huc et illuc, forte est ascensus : et distare hinc illuc, forte est descensus : sicut se habet distantia quæ est inter cælum et terram, cujus licet idem sit spatium, tamen termini neque sunt idem, neque motus, neque potentia, neque natura.
alterabilis secundum quod alterabile . cum autem dictum sit de motu, quod est actus mobilis secundum quod est mobile, et quod est actus moventis secundum quod est movens, certissimum quod potest aecipi de motu est, quod dicatur quod est utriusque actus et perfectio et universaliteret simpliciter secundum quod sunt hujusmodi : hoc enim dicit totam substantiam motus, secundum quod est fluxus a movente in illud quod movetur : et hoc competit unicuique specierum motus, sicut medicationi quæ est perfectio medicantis et sanati, et ædificationi quæ est perfectio ædificatoris et ædificii : eodem autem modo de unoquoque aliorum motuum.
Cum ergo tres diffinitiones datae sint de motu, una quidem est magis dicens formam et substantiam motus, quae est quod est endelechia existentis in potentia secundum quod est in potentia : quia endelechiam esse convenit motui secundum suam formam, quae cadit in predicamentto : et haec est certa satis. Alia est, quae est endelechia mobilis secundum quod est mobile, et est secundum proprium subjectum motus data, quae certior est quoad nos : quia motus cum inde habeat esse deficiens, magis certificatur nobis ex mobili quam ex seipso. Tertia est, quod est endelechia et moventis et mobilis, quae dicit totum quod est motus, secundum quod est fluxus a movente in mobile : et certissima est ista : quia in ea certificatur nobis motus tam ex movente quam ex mobili. In quibus autem generibus sit motus, et qualiter de speciebus motus et de continuitate, et an factus est aliquando motus, et aliis quibusdam, in posterius considerandis dici habet : quia illa sciri non possunt nisi prius alia consequentia motum interponantur.
Text, et om. Universaliter autem dicendo secun- 22. dum hanc solutionem, neque doctio est doctrina, neque actio idem passioni proprie loquendo : sed fluxus cui haec insunt secundum diversos terminos erit motus : et ille est idem : motus enim quidam est unus et idem fluxus qui est hujus in hoc : hoc autem unum et idem hujus esse actum, est alterum secundum esse et rationem : est enim hujus ut causae, et est hujus ut subjecti suscipientis.
Text, et om. Dictum est ergo quid sit motus et uni- 23. versaliter et secundum partes. Dico autem secundum partes : quia data diffinitione universali motus non inde manifestata est diffinitio partium eo modo quo supra disseruimus inducendo de singulis unamquamque speciem motus, sicut diximus, quod alteratio est endelechia
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE INFINITO.
CAPUT I.
De probatione per dicta physicorum, quod universalis scientiæ est tractare de infinito.
Pottemu . Cum autem scientia naturalis sit circaAtphysl - magnitudes sedeundum quod sunt tertetneromini physicorum corporum, et circa ips u m tempus et motum, quorum unumquodque necesse est esse finitum aut infinitum, quamvis non omnia naturalia quae sunt in naturalibus corporibus, sint finita vel infinita, sicut punctum et passio : quia nullum tale necesse est esse in aliquo istorum generum, quae sunt finitum vel infinitum : conveniens utique erit, quod ille qui de natura negotiatur, consideret de infinito an est, et si est, quid est. Dico autem punctum et passiones non esse in altero istorum generum finiti vel infiniti : quia opposita quae habent potentiam contrariorum, non dividuntur secundum verum vel falsum, nisi innata sint recipere genera contrario-
rum : punctum autem quod finis est, indivisibile est : etideo neque finitum, neque infinitum, neque per se, neque per accidens : passiones vero quae indivisibiles sunt per se, divisibiles autem per accidens, finita vel infinita possunt esse per accidens, hoc est, per subjectum in quo sunt, sed non per se. Quia vero infinitum multoties accipitur in diffinitione continui, ideo primo loquendum est de infinito, et praecipue propter hoc quod multi diffiniumt motum per infinitum, et non sine ratione, ut diximus, eo quod est indeterminatus in esse.
Quod autem physicae sit considerare Text et com. 25. de infinito, proprie signum est, quod omnes qui rationabiliter videntur aliquid tetigisse de philosophia naturali, fecerunt verbum de infinito : et hi omnes conveniunt in hoc, quod dixerunt ipsum esse principium eorum quae sunt : et ideo etiam nobis tractandum est inter principia de ipso. Differunt autem ab invicem, quia quidam Antiquorum qui ponebant rebus naturalibus principia esse non naturalia, dixerunt infinitam esse substantiam, et non dixerunt esse de numero accidentium. Alii in hoc con-
<--- Page Split --->
venerunt sicut Pythagorici et Platonici: et causa quod dixerunt substantiam esse, fuit : quia dixerunt ipsum esse principium, quia principium substantiarum esse non posset nisi esset substantia : et ideo licet videatur esse in magnitudine, tamen secundum istos non est accidens vel passio magnitudinis, sed est differentia substantialis ejus cui accidit magnitudo vel quantitas.
Sed differunt Pythagorici a Platonicis in hoc quod infinitum dicunt esse principium sensibilium et sensibile : quia ipsi dicebant numeros sensibiles infinitos esse causam infinitarum rerum naturalium, et illos non dixerunt habere esse separatum, sed potius habere esse in rebus sensibilibus. Dixerunt etiam quod extra ecolum est sensibile infinitum, quod est locus vel spatium. Plato autem non dixit extra ecolum aliquid esse : et ideo nec corpus ibi posuit, nec ideas : et tamen non negavit ideo esse ideas, nec esse extra ecolum, quia requirerent locum : quia dixit, quod ideae rerum nusquam sunt : quia ideae ad suum esse non requirunt locum. Ideas enim dixit formas esse habentes esse separatum, quae ad suum esse non requirunt sensibilia : et dixit infinitum esse in utrisque, scilicet in sensibilibus et ideis : ponit enim infinitum ex materia, quam dicit esse parvum et magnum, eo quod putavit magnum crescere in infinitum, et parvum in infinitum decrescere.
tium multitudine : quia nihil spatio majores partes habet quam duas, eo quod illae sunt medietates. Medietas autem maxima partium est quantitate spatii : quia medietas major est tertia, et quarta, et sic de aliis partibus. Pars autem in mathematicis vocatur, et quae aliquoties sumpta reddit suum totum. Hae autem partes quae sunt medietates duae parvissimae, id est, paucissimae sunt multitudine : plures enim sunt tertiae, et quarta, et sic deinceps partes. Numerus autem impar nequaquam ita dividi potest : et ideo cum omnis res sit divisibilis ut par numerus, hoc est, in duo media quantitate continua maxima, et iterum in duo divisibilia et paucitate minima, et ideo per divisionem de facili acceptabilia, dixit Pythagoras, quod comprehensus sub impari, et conclusus, eo quod impar primus vincit eum unitate, quae principium est multiplicitatis, hoc est, binarium, adhibet omnibus rebus ex modo suae divisionis infinitatem : nec finitur divisio paris numeri in duo media, nisi ad imparem : et ideo pariter paris numeri divisio non finitur nisi ad unum. Impariter autem paris divisio finitur ad imparem : sicut cum dividitur denarius in duos quinarios, qui sunt medietates denarii, non potest quinarius in duos medios numeros dividi : quia ipse impar finiens est divisionem paris : et ideo dixit Pythagoras numerum parem finiri ad imparem et excludi sub ipso.
Differunt ergo Pythagorici a Platonicis : quia Pythagorici causam infinitatis dicunt numerum parem, sed Platonici causam infinitatis dicunt in crescendo et decrescendo magnum et parvum. Dixerunt enim Pythagorici, sicut in primo Arithmetica continetur, diffinientes numerum parem, quod numerus par est qui sub eadem divisione potest in maxima parvissimaque dividi, maxima quidem spatio partium, parvissima vero par-
Quod autem par sit principium infinitatis, probat Pythagoras ex signo quod accidit in numeris figuralibus : si enim accipiatur primus potentia impar, qui est unitas, et circumponatur ei primus impar, generabitur quadratus primus, qui est quaternarius : et si huic quadrato iterum circumponatur secundus impar, qui est quinarius, generabitur secundus quadratus qui est novenarius : et si novenario circumponatur tertius in ordine impar, qui est septenarius, generabitur tertius quadratus qui est decimus sextus : et sic in ordine multiplicationis in infini-
<--- Page Split --->
tum, si semper proximus impar sequenti quadrato circumponatur, semper generabitur numerus quadratus : nec unquam haec forma numeri variatur. Ordinantur autem numeri quadrati ordine suarum radicum, quae sunt unus, duo, tres, quatuor, etc, quia unitas est primus potentia quadratus : primus autem quadratus actu est, cujus radix est duo, cum dicitur bis duo : et secundus est cujus radix est tria, cum dicitur ter tria : et sic in ordine quater quatuor, et quinquies quinque, et hoc modo in infinitum. Sicut autem totus numerus in se multiplicatus dicitur hoc modo quadratus, eo quod latera habet aequalia et angulos : ita impar proprie dicitur gnomon Graece, quod Arabice vocatur eia ale, et sumptum est de secundo geometriae, ubi dicitur quod quadratum quod in paralleagrammate diametrus secat, circa diametrum dicitur consistere : paralleleagrammum autem est quadrangulum, sub duabus aequalibus lineis contentum. Imparalleleagrammate quadratum quod diametrus secat cum supplementis duobus gnomon vocatur. Paralleleagramma autem licet quatuor lineas habeat, tamen oppositae lineae in ipso sunt aequales : et quia aequales lineae in potentia sunt ut una, ideo sub duabus dicitur contineri quae inaequales aliquando sunt. Eorum autem omnium sensibilis figura haec est.
Pythagoras autem ad similitudinem figurarum formans figuras numerorum dixit imparem esse gnomonem : quia sicut gnomon circumponitur quadrato in paralleleagrammate, ita impar circumpositus quadrato priori proximo perficit quadratum secundum . Est ergo sensus Pythagore, quod numerus impar principium est finitatis, eo quod circumpositus quadrato non perficit nisi numeros unius figure , hoc est , quadratos : et ideo etiam ipse posuit numerum entis principiorum quadratum, quod est per modum habitus. Si autem par quadrato proximo circumponatur, multiplicatio generat infinitas figuras. Si autem primum parenn qui est duo primo potentia quadrato circumponas , qui est unitas , generabitur trigonus numerus qui est ternarius : et si sequentem parem qui est quaternarius, circumponas huic numero constituto, generabitur eptogonus, hoc est, septem, et si huic sequentem parem addamus, hoc est, sex ad septem generabitur figura quaterdecatona, et sic in infinitum variantur figure . Cum ergo secundum Pythagoram compositio numerorum sit causa multiplicationis omnium, erit par principium infinitatis, impar autem erit principium finitatis.

Secundum hoc autem intendit dicere Text et com 26. Aristoteles truncatis verbis quae sic sunt punctanda. Signum quod impar est principium finitatis : quia gnomonibus circumpositis circa supremum quadratum numeri, ibi generabitur unum in figura, et extra si apponantur pares circa quadratos vel trigonos, aliquando generatur eadem figura qualis fuerat figura numeri cui circumponebatur : aliquando autem generatur species alia in infinitum : haec est ergo differentia qua differunt Pythagorici et Plato in causa infiniti. Pythagoras dixit numeros esse formales substantias rerum : et sic in infinitum in numeris formalis secundum ipsum fuit rerum substantia.
<--- Page Split --->
Sed Plato posuit ipsum esse substantiam materialem , quemadmodum diximus : cum tamen ambo isti rebus naturalibus non naturalia posuerunt principia esse. Sed hi naturalius locuti sunt in eo quod posuerunt naturalia principia rebus naturalibus, illi non dixerunt, quod-infinitum sit substantia formalis vel naturalis rerum : sed dixerunt quod ipsum est passio quanti continui vel discreti : et ideo quia passio quaerit esse in subjecto aliquo, dixerunt quod habet aliam quamdam naturam, quae subjectum est ejus quae est aliqua substantia sensibilis, et ideo infinitum. Alia est ratio ab elementis, quae tamen substant infinito : et ideo quidam dixerunt infinitum esse in magnitudine illius rei quae est elementum rerum sine multitudine illorum quae dicuntur esse elementa, sicut aerem infinita esse magnitudinis, vel aquam, vel medium inter elementa, vel etiam infinita numero elementa sunt infinita secundum multitudinem : et ideo quicumque dixit finita esse elementa rerum et magnitudine et multitudine, ille dixit infinitum nihil esse actu : quia ille negavit in elementis infinitum : ideo oportuit quod negaret ipsum in elementis, quia ex finitis numero et magnitudine non constituitur nisi finitum. Sed dixerunt infinitum esse physici quicumque posuerunt infinita elementa, sicut Anaxagoras et Democritus. Anaxagoras enim dixit infinitum componi ex infinitis numero et multitudine similibus partibus et homogeniis : quia talia homogenia dixit rerum omnium esse elementa. Democritus vero atomos infinitos multitudine esse elementa rerum et illorum figuram et ordinem esse semen omnium figurarum quae sunt in corporibus naturalibus, sicut alibi dictum est : et opinio ejus magis in libro Perigeneos explanabitur : hic autem atomalia corpora dixit discurrere in vacuo, quod est magnitudinis infinite. Hi ergo ambo conveniunt in hoc quod infinitum sit constitutum ex infinitis numero se contingentibus, et per conta-
ctum suum continuum corpus constituentibus.
Differunt autem in hoc quod Anaxa- 28 goras dixit, quod quælibet pars homoNota hæ 0 opiniungenia secundum veram similitudinem Anaxæm, et de mæmixta est universitati rerum, et cuilibet vo opiniparti universitatis : et causa hujus dicti fuit, sicut sæpe diximus, quia vidit quod quælibet res fiebat ex qualibet in tota universitate rerum : et ex hoc voluit quod affirmaretur, quod aliquando omnes simul fuissent permixte, quæ nunc dividitur ex aliquo, nisi quod fuit in ipso, sicut si partes hujus ossis aut carnis, quæ divise sunt, accipiamus ex una massa carnis aut ossis, necesse est ut aliquando simul fuissent in uno : ita dixit quod omnes sanguines et ossa divisa in rebus aliquando fuerunt in uno toto : quia est infiniti sanguinis et ossis, et sic de aliis : oportet igitur, quod aliquando omnia fuerunt in uno toto. Id enim quod est principium segregationis et distinctionis rerum quod vocat intellectum, non solum segregat particulariter unum ab alio, sicut convenit in generatione particulari, sed etiam idem principium fuit tam distinctionis a principio temporis in universo cum ex una massa infinita omnia quæ nunc videmus, diffiniri et segregari coeperunt. Omne enim quod fit ex tali corruptione , quod in se habet vel continet omnia, et infinitum est multitudine partium et magnitudine , dicitur fieri ab Anaxagora, sed non dicit omnia fieri simul : non enim simul et semel segregatur ab eo totus sanguis vel totum os quod est in ipso, sed successive : et ideo quia talis distinctio et segregatio fit in ipso, oportet ponere aliquod principium agens illam distinctionis segregationem : hoc autem principium in toto universo et in partibus segregans est unum quod ille vocat intellectum agentem. Intellectus autem ille operatur a quodam principio temporis determinato : quia intelligere
<--- Page Split --->
est opus ejus et a quodam tempore intelligere ccepit secundum Anaxagoram : cum autem hoc non intellexerit, tunc mundus idem incepit quando intellectus reduendo super res, discretionem ex uno mixto fecit, cognoscendo eas luce intellectus operativi, sicut artifex cognoscit artificium: ergo, secundum Anaxagoram, necesse est aliquando omnia simul fuisse, et intelligere hoc per similitudinem intellectus operantis ad operata. Et adde, quod primus intellectus quem Anaxagoras dixit esse dictum, in hoc potentior est intellectu artificis : quia non indiget instrumento ad productionem rerum, nec motibus, sed sua voluntas sufficit ad fieri et rerum productionem : sed tamen, licet Anaxagoras secundum verba ista posuerit mundum incepisse a principio quodam quo incepit intelligentia luce sua discernere segreganda, tamen ipse intelligentiae subjecit pro materia infinitum illud ex quo discernit res : et hoc dixit esse æternum, quia fere omnes Physici conveniunt in hoc quod materia esset æterna. Errahat etiam Anaxagoras in hoc quod dixit intelligentiam primam aliquando intelligere, aliquando non: et hanc dixit Deum : quia intellectus suus uno modo se habet ad res, licet res non uno modo se habeant ad ipsum, sed exeant ab ipso sub ordine temporis : et de hoc considerandum erit sufficientius in XI prime philosophiae.
rentiam figurarum quæ sunt in partibus atomalibus ex quibus congregatur et in quas segregatur. Manifestum est igitur ex prædictis, quod speculatio de infinito convenit speculationi physicae.
CAPUT II.
De eo quod rationaliter ab Antiquis infinitum est positum principium esse et incorruptibile et ingenitum.
Considerando ergo de infinito oportet Text. et com. 30. scire, quod illi qui posuerunt esse infinitum, rationabiliter dixerunt ipsum principium esse eorum quæ sunt: cum enim nihil frustra fit in natura, non potest poni frustra a infinitum a ponentibus ipsum: et cum frustra non fit, impossibile est quod detur ei actus principii: quia principia maxima et infinita sunt virtute. Omnia enim quæ sunt, aut sunt ex principio, aut principium. Infinitum autem non habet principium: quod probatur ex hoc quod omne quod habet principium, habet finem aliquem: quia quod habet principium extra, finitur ad aliquid extra: et quod finitur ad aliquid extra, finitum est: sed quod est finitum, non est infinitum: ergo si infinitum est finitum, non est infinitum: quod est inconveniens: ergo infinitum non habet principium: ergo ipsum est principium.
Democritus autem differt ab Anaxagora non solum in hoc quod alia posuerit principia, sed etiam in hoc quod nihil primorum dicit fieri ex altero : eo quod unus atomus non fit ex altero : et hoc non dixit Anaxagoras, sed potius quod unum priorum fit ex altero, sicut sanguis ex carne, et e converso. Sed dixit Democritus corpus commune quod contactu atomorum constituitur, omnium esse principium : et differt magnitudine secundum differentiam partium et diffe-
Amplius si est infinitum, necesse est esse ingenitum et incorruptibile: omne enim quod generatur, necesse est quod generetur in magnitudine determinata quam complere potest forma generantis: sed infinitum non est determinatae magnitudinis: ergo est ingenitum. Hoc etiam modo non est corruptibile. Sicut enim generatum necesse est accipere finem in quo completur generatio, ita corruptio-
<--- Page Split --->
nem necesse est esse a quodam principio quod ultimum fuit generationis. Finalitas autem illa ex qua completur generatio, est ex qua est motus corruptionis : et cum isti motus sint finiti, necesse est quod omne generatum et corruptum sit finitum. Cum ergo nihil horum conveniat infinito, non potest esse principium aliquod infiniti : imo potius e converso infinitum principium aliorum esse videtur, et omnia continere et claudere in seipso, et gubernare omnia, sicut dicunt illi omnes qui nullam causam nisi agentem ponunt praeter infinitum, sicut Anaxagoras qui ponit praeter infinitum causam intellectum agentem. Et Empedocles causam agentem dicit esse concordiam et discordiam. Qui autem infinitum dicunt, quod scilicet non est causa praeter hoc quod sit aliqua causa agens, dicunt quod infinitum divinum quoddam principium est et Deus ipse, eo quod sit immortale et incorruptibile, affirmat Anaximander et physicorum plurimi.
Attendendum autem, quod qui dicit infinitum esse a principio, oportet quod illud principium etiam sit infinitum : ergo secundum illum duo erunt infinita, scilicet quaecumque discreta sunt numero, discreta sunt alietate formarum, et illa finita sunt suis formis : ergo quaecumque sunt discreta numero, finita sunt suis formis : ergo haec duo infinita sunt finita suis formis : igitur infinita sunt finita : propter quod infinitum a principio esse non potest.
Est etiam attendendum, quod Anaximander qui infinitum hoc modo posuit esse, non posuit esse divinum sicut caussam efficientem, sed potius sicut causam materialem : quia infinitum magnitudine sua dicebat omnia continere sicut partes et gubernare omnia per hoc quod dat unicuique esse et essentiam et virtutem naturalem : eo quod non posuit ipse nisi causam materialem esse. Si enim hoc in numero causarum efficientium esse dixisset, tunc sine dubio verum est quod ipsa causa est infinita : sed non dicitur priva-
tive infinita, ita quod sit apta nata habere finem, et non habens : quia sic esset quantitas : sed dicitur infinita negative, ita quod neget potentiam et actum finitatis in causa prima : quod enim simplex est, neque finitum, neque infinitum proprie est, sed est infinitum per negationem infinitatis ab ipso, eo quod nec loco nec tempore nec intellectu ejus aliquid finiri potest, et gubernat omnia per providentiam, et continet omnia per hoc quod omnia ambit potentia continente et claudente omnia inferiora : hoc autem infinitum sic acceptum finis est omnium, non intrinsecus et essentialis, sed ad quem esse universorum tendit et naturalis appetitus. Hoc tamen modo antiquissimi Philosophorum nihil locuti sunt de infinito.
CAPUT III.
Quod ex quinque aliquid probatur esse infinitum.
Volentes nunc disputare quaestionem an est infinitum, ponamus primo ad hoc rationes quod ipsum sit, et postea quasdam in oppositum adjiciemus probantes quod non sit aliquid infinitum.
Dicimus autem, quod ex quinque maT<xt, et con 31. xime videtur posse probari aliquid esse infinitum, quorum primum est ex tempore : tempus infinitum est : et hoc quidem in octavo hujus scientiae libro considerabitur : quoniam si de tempore nihil est accipere nisi nunc præsens instans, ante quodlibet instans est accipere futurùm, et necessarium est tempus, nec ante nec post fieri : ergo ipsum infinitum necesse est esse. Adhuc autem cujuslibet
<--- Page Split --->
generati generatio et cujuslibet corrupti corruptio clauditur tempore. Si ergo dicatur generari tempus vel instans, oportet quod ejus generatio et corruptio tempore claudantur : et sic ante tempus erit tempus, et post tempus erit tempus : hoc autem est impossibile : ergo tempus nec generatum est nec corruptum : ergo est infinitum. Et hae sunt rationes propter quas omnes Philosophi dixerunt non incepisse tempus, praeter Platonem qui dixit et ipsum genitum incepisse cum cculo. Haec autem infinitas accidit tempori, ut in quarto hujus scientia libro ostendetur ex eo quod est mensura circulationis : ex hoc enim constat, quod ante quodlibet instans est tempus et post quodlibet, sicut ante quodlibet punctum in circulatione signatum est motus circuli et circulus et post quodlibet : quodlibet enim punctum est in ratione principii et finis : et quia finis est, ideo ante ipsum est tempus praeteritum : et quia principium, necessario est post ipsum futurum. Si autem tempus adjaceret motui recto sicut primo subjecto et causae, tunc absque dubio finem haberet et principium : quia in linea recta est accipere punctum per quod est tota dimensio lineae et motus recti nihil ante, et ita accipere punctum ante quod est tota dimensio lineae, et nihil post : et cum mensura et mensuratum sint proportionabilia, oporteret, si motui tali tempus adjaceret, quod in tempore esset nunc a quo flucret tempus, et nihil esset ante ipsum de tempore, et aliud nunc ante quod esset tempus et nihil post ipsum de esse temporis. Et hoc modo dixit Plato : quia dixit, quod factio cœeli a prima causa procedit in esse ante esse per modum motus recti, et illi adjacet tempus concausatum illi. Et in hoc non male dixit Plato, licet non naturaliter loqueretur : naturalis
enim supponit motum cœeli esse causam generationis et illi adjacere tempus, et in ipso primo tempus fuisse inventum secundum ordinem nunc et esse passionem ejus : quia secundum eum mensura et numerus motuum adjacet primo et regularissimo motui,qui numerus est et causa omnis motus physici. Est autem tempus numerus et mensura omnis motus, et motus regularissimus qui causa et numerus est omnis motus, est motus primi mobilis in natura : et hoc est cœelum primum quod movetur motu, diurno ab Oriente in Occidentem : et secundum quod tempus adjacet huic motui qui esse ponitur a physico, verum est quod secundum naturam est infinitum sicut et circulatio ipsa quae est motus circuli. Hoc autem in scientiae hujus octavo magis inquieter t ' .
Secundum autem ex quo probatur esse Text et com. 31. infinitum, est ex divisione magnitudinum : mathematici enim utuntur hujusmodi divisione in infinitum : hoc autem fundatur super hoc quod magnitudo componitur ex magnitudinibus et non ex punctis : et licet notum sit et manifestum magnitudinem in infinita dividi, non tamen notum est omnibus ipsam componi ex magnitudinibus : sed hoc probat et eo probato utitur mathematicus, eo quod mathematicus non habet considerare compositiones rerum essentiales quas considerat naturalis. Probatur autem hoc in sexto hujus scientiae, et in libello parvo Aristotelis qui de lineis indivisibilibus appellatur, quem nos inferius in sexto hujus scientiae adjungemus, ut melior et perfectior sit doctrina 2.
Amplius tertio modo probatur esse infinitum : quia nisi infinitum aliquo mo-
1 Nota duas rationes omnium Philosophorum ad probandum tempus esse aeternum, praeter Platonem qui solus tempus generat.
2 Licet notum sit magnitudinem dividi in in-
finitum, non tamen est notum omnibus eam ex magnitudinibus esse compositam. Vide Commentatorem hic.
<--- Page Split --->
do esse ponatur, non potest dici qualiter non deficiat, sed infinitum sic fieri per generationem, et qualiter in infinitum sit corruptio : hoc autem non ideo quod infinita materia sit ex qua est generatio et corruptio, sed potius est hoc ex generatione unius alterius esse corruptionem, et e converso.
Quarto modo probant infinitum, falsum quoddam supponentes : dicunt enim veritatem rerum sequi modum imaginationis per phantasiam eorum, sicut dixit Heraclitus, quod hoc est verum quod videtur alicui per imaginationem : secundum imaginationem quolibet centro in plano dato possunt scribi infinitæ circumferentiæ, quarum exterior majoris semper est capacitatis, et ideo concludit et continet in se interiorem minorem, sicut habetur ex primo libro Euclidis ex secunda petitione quam in theorematibus præmittit. Sic ergo dicit, quod est in corporibus naturalibus quæ circularia sunt, et unum concludit alterum usque in infinitum sine termino : nullum enim necesse erit esse terminum loci si unum corpus alterum includere dicatur, et quodlibet finiri ad aliquid continens ipsum extrinsecus. Hoc autem falsum est, quia hæc imaginatio secundum potentiam imaginantis est, et non secundum potentiam naturæ : tamen quia ipsi mathematici ponunt principia, ex illo probant aliquid esse infinitum hi qui ponunt ipsum esse.
quod petitur in primo Euclidis petitione prima, quia lineam diffinitam licet in continuum rectumque quantumlibet producere : et ideo nulla quantitas accepta est, cui non sit possibilis additio per intellectum. Et similiter in numeris acceptis semper possibile est addere. Et hoc modo dicunt esse extra cœlum spatium vacuum infinitum ex intentione loci, et infinitum in numero : quia infinita talia vacua ibi esse dixerunt : et cum hoc modo infinitum spatium esse ponitur esse extra cœlum, oportet quod in ipso sit corpus infinitum : et quia vacua infinita ponuntur esse per numerum, oportet quod in ipsis sint infiniti mundi per numerum : eo quod non est magis ratio quare locus intra cœlum sit plenus et contineat corpus mundi, quam locus qui est extra cœlum : ergo vel nullus continet aliquid locus, vel omnes continent : constat autem quod non nullus continet, quia iste qui est intra cœlum continet mundum : ergo quilibet aliorum mundum similiter continebit : quia si vere aliquis locus singulariter continet corpora mundi, tunc oportet quod ubique contineat corpora habentia magnitudines. Similiter si est vacuum et locus infinitus, qui aptus est continere corpora continentia mundos, oportet esse infinitum in vacuo et in loco cuilibet necessario : quia quidquid in rebus æternis possibile est esse, necesse est esse : quia non differt ab eis contingere in actu ab esse : et ideo omne possibile in eis est necessarium. Dico autem res æternas, quæ sunt universales in natura, sicut est proportio loci ad locatum, hoc est, non subjacent tempori, sed sicut æterna quoad immutabilitatem sui : sed res particulares ex natura sua mobiles tempori subjiciuntur : et ideo non omne quod est in eis possibile est necessarium, sed quod convenit in eis esse, convenit etiam non esse, et subjiciuntur casui et fortunæ. Fundatur autem hæc tota ratio super fundamentum falsum : quia non sicut per intellectum contingit in infinitum procedere quantitatem, sic proceditur
<--- Page Split --->
recundum naturam : cum omnium natura constantium terminus quidam sit et ratio magnitudinis augmenti.
Habet igitur dubitationem multam consideratio de infinito : sive ponatur esse, sive non, multa videntur accidere impossibilia. Si enim ponatur non esse, videntur accidere impossibilia quae dicta sunt. Si autem esse ponatur, tunc contingunt illa quae dicemus in sequenti capitulo : et ideo considerandum de ipso. Anplius si dicatur, oportet quaerere quid est, utrum sit substantia, vel accidens per se, hoc est, propria passio, aut neutrum : et quocumque horum modorum dicatur, nihil minus est infinitum. Adhuc si infinita dicantur esse multitudine quadam, et plura numero adhuc sunt infinita : sed tamen infinitum fit in quantitate generaliter. *
Tamen physici est considerare maxime si aliqua magnitudo sensibilis est infinita actu, sicut cœlum, vel aer, vel aqua, vel aliquid tale.
CAPUT IV.
De rationibus quibus probatur non aliquid esse infinitum universaliter ponendo infinitum in mathematicis.
Antequam ponamus rationes probantium non esse infinitum actu, oportet nos distinguere quot modis dicitur infinitum, ut accipiatur modus quo a physicis dicitur esse infinitum. Dicitur autem infinitum quinque modis, quorum primus modus est privationis, quo negatur genus privationis et etiam species, sicut
planta vel lapis dicitur esse non videns, non tamen propter hoc quod non habet oculos, sed etiam ideo quia non est animal aptum natum videre : et hoc consuevimus vocare privationem privantem et actum habitus et aptitudinem naturalem ad ipsum, sicut dicitur vox invisibilis : et hoc modo dicitur infinitum quasi negative plus quam privative, scilicet quod non transitur neque aptum natum est pertransiri : et hoc modo dicitur Deus infinitus et incorporeus et immensus, et in omnibus nominibus privativis hoc modo dictis melius nominatur quam affirmativis et positivis. Similiter autem et secundo modo dicitur infinitum, quod habet quantitatem ex qua habet aptitudinem ut transeatur, tamen propter extensionem fine carentem pertransiri non potest, sicut spatium infinitum : et hoc modo a physicis dicentibus esse infinitum supponebatur infinitum esse actu, sicut patet ex physicis : quia ipsi dixerunt spatium vacui vel loci esse infinitum, eo quod quantumcumque transeatur de ipso specialiter, remanet transitus ejus imperfectus. Tertio modo dicitur metaphorice quoad potentiam transeuntis, et non quoad potentiam ejus quod debet pertransiri : sicut infinitum dicitur quod vix transitur, sicut longitudo ab Oriente in Occidentem esse infinita dicitur ambulanti vel testitudini quae plane serpit. Quarto etiam modo dicitur metaphorice infinitum, quod quidem aptum natum est pertransiri, sed impeditur ejus transitus per accidens aliquod extrinsecum : sicut profundum maris dicitur infinitum, quia aqua impedit transitum ejus. Quinto etiam modo dicitur proprie infinitum, cujus actus finitus semper includit potentiam ad infinitum : et hoc dupliciter, aut secundum additionem, et hic est numerus, cui numero fit potentialis additio : aut secundum divisionem, et hoc est in continuo : quia cum dividitur continuum semper est divisum divisibile in minus. Isto autem modo et secundo dicitur infinitum proprie, sed secundo modo dictum
<--- Page Split --->
infinitum dicebatur a physicis esse : et hoc modo quaerimus hic de infinito an sit, an non sit. Resumantur ergo dicti modi : quia licet non esset sicut proprium, tamen propter bonitatem exercitii et doctrinae disputabimus de eis, et tangemus infinitum primo modo dictum.
Text, et com. Dicimus ergo impossibile esse infini- 35. Non datur tum si dicatur per se separatum ens a substantiam infinia a sensibilibus, sicut si esset substantia alisepara ta. qua per se existens separata a natura aliorum praedicamentorum. Si enim negetur esse magnitudo et multitudo, et alia accidentia, et sola substantia esse dicatur : tunc erit substantia quae dicitur infinitum, et ipsum infinitum erit indivisibile : quod probatur ex hoc, quod omne quod dividitur, oportet quod sit a natura magnitudo continua aut multitudo discreta si per se dividatur : et si non dividatur per se, sed per accidens, tunc oportet quod accidat magnitudini vel multitudini, ut dividatur divisione magnitudinis vel multitudinis. Sed illo modo sola substantia dicitur esse infinitum. Sequitur ergo, ut diximus, quod erit indivisibile : ergo non dicetur infinitum nisi primo modo dictum eo modo quo negatur aptitudo transeundi et actus, sicut dicitur vox invisibilis, eo quod nec nata est videri nec videtur. Sed illi qui affirmant aliquid esse infinitum, non hoc modo dicunt esse infinitum, neque nos quaerimus hic hoc modo, utrum aliquid sit actu infinitum : sed potius quaerimus, utrum aliquid sit infinitum quod aptum sit petransiri et non habeat transitum propter finis carentiam. Posset autem hic esse quaestio de divisione, utrum conveniret subjecto gratia quantitatis, vel e converso : sed nos ista in primo libro discussimus, et ideo, his omissis, cceptis insistamus.
Si enim propter praecedens inconveText, et 36. niens adversarius dicat, quod infinitum est substantia quae per aliquid quod accidit ei, est infinita, et non per se secundum quod est separata ab omnibus accidentibus : tunc sequitur quod infinitum secundum quod infinitum non est elementum vel principium rerum naturalium : nec enim principium per id quod accidit ei, sed potius per essentiam suam principium et elementum est. Et hoc patet tali exemplo : vox enim est audibilis per se, et invisibilis per accidens : sed tamen non est elementum locutionis, ex quo essentialiter componitur locutio, nisi per hoc quod est per se audibilis : voci enim accidit invisibilem esse : igitur substantia infinita non est elementum entium per hoc quod est infinita per accidens, sed per hoc quod est substantia per se existens. Amplius principium est per seipsum existens : illud autem quod accidit alii, non est per seipsum existens : ergo illud quod accidit alii, non est principium : sed infinitum accidit alii : ergo non est principium : accidit enim numero et magnitudini : numerus autem et magnitudo accidunt substantiae : si igitur accidit alii infinitum, quomodo potest poni separatum ? Adhuc si subjectum alicujus accidit alii et non separatur per seipsum existens, multo minus erit separata passio subjecti illius : sed subjectum infinitum quod est numerus et magnitudo, nequaquam habent esse separatum : ergo multo minus ponetur separatum infinitum : ergo non potest esse principium.
Manifestum autem est, quod non conText, et eo 37. tingit infinitum esse sicut rem existentem in actu, et sicut substantiam denudatam ab accidentibus, et sicut principium: et licet hoc idem probatum sit, tamen adhuc ostenditur sic. Si enim sit substantia simplex quae est principium, tunc oportet quod sit homogenium : quia he-
<--- Page Split --->
terogenium principiatur ab homogenio : ergo cum diffinitur infinitum, eadem erit diffinitio ejus quod est infinitum sicut subjectum infinitatis infiniti secundum quod est in infinitum. In homogeniis enim non secundum diversitatem est ratio formalis totius et partis, sicut in linea et in aqua, quæ sunt homogenia omnino : quia non sunt mixta, in carne autem et homine, quorum unum mixtum est ex contrariis et alterum ex dissimilibus compositum, alia est ratio formalis secundum se totius, alia quæ accipitur secundum esse hoc vel illud : quia formæ illæ multam accipiunt variationem in partibus : et ideo non est idem caro secundum formam et carnis esse. Si ergo infinitum formale rerum et substantiale principium est secundum quod est infinitum, tunc una erit ratio infiniti formalis secundum se et secundum esse cujusque partis accepti : ergo sicut totum est infinitum, ita quælibet pars est infinita : quia secundum hoc infinitum secundum se et secundum esse partium acceptum idem est quoad rationem infiniti in substantia : et principium dicatur esse infinitum et non dicatur de numero eorum quæ denominative dicuntur de subjecto, sicut accidentia. Si autem sic idem est esse infiniti et infinitum, tunc oportet quod aut totum sit indivisibile sicut punctum, aut totum divisibile. Sed de indivisibili infinito non quærunt Philosophi : nec hic nos quærimus.
Si ergo totum indivisibile et ratio totius non variatur secundum esse partium, tunc infinitum per indivisibile oportet esse per multa infinita : et etiam oportet ut per finita dividatur in infinitum. Sed impossibile est, quod multa infinita in partibus sint unum in toto composito : quia impossibile est intelligere, quod multa infinita aliquo modo uniantur in uno aliqua unitate. Ergo cum nec dividatur nisi in sua componentia infinitum, non potest dividi per infinita : ergo non est substantia et principium. Exemplum autem divisionis homogenii
cujus ratio non variatur in partibus per esse partium, est sicut aeris totius quælibet pars est aer : eo quod idem est aer secundum formam et esse cujuslibet partis, eo quod nec distat pars a forma totius, quemadmodum faciunt partes mixti vel compositi ex heterogeniis : partes enim mixti simplices sunt et non sequuntur rationem totius mixti, et partes totius heterogenii per formas partium separantur a toto heterogenio, sed in simplici, quemadmodum dictum est, neutrum est horum. Si ergo infinitum calescit, quælibet pars ejus erit infinita habens rationem totius. Si autem dicatur, quod est materia subjecta quæ per se et non per accidens est aliquod principium, jam ostendimus quia tunc erit impartibile : ergo erit etiam indivisibile. Sed impossibile est actu esse infinitum, quod sic ponitur esse substantia sola. Si enim detur infinitum esse secundum actum, tunc oportebit ipsum ponere esse quantitatem aliquam : quia ratio infiniti quantitati congruit, et extra quantitatem non invenitur.
Si autem infinitum dicatur non esseText . etcompurasubstantia, sed substantia quæ per 38. quantitatem est infinita : et per hoc quod est substantia, est principium : tunc infinitum non erit principium per hoc quod infinitum : ergo infinitum est illud quod est per accidens principium : sed sicut dictum est, quod per accidens est infinitum, non est principium in quantum est infinitum : sed potius illud cui accidit esse infinitum, est principium, sicut aerem aut numerum parem, quibus accidit infinita esse secundum dicta diversorum Philosophorum : ergo ipsi Philosophi attulerunt inter principia dicentes esse infinitum, sicut dixerunt Pythagorici. Si enim sic dicant infinitum esse principium, oportet quod infinitum in quantum infinitum sit substantia : et cum sit sola substantia, di-
<--- Page Split --->
cunt dividi et partiri posse substantiam : quae omnia sunt inconvenientia, sicut patet ex prædictis. Et si dicerent infinitum congruere quatitati, adhuc non inesset quantitati per se, nisi congrueret omni quantitati : sequitur autem infinitum quantitatem quamdam, ut infra patebit.
Text et com. Sed fortassis quaerere utrum substan- 39. tia separata sit infinitum, est quaestio magis universalis quam pertineat ad propositum : non enim potest determinari, nisi consideretur ens separatum et non separatum, quod est universalis scientiae quae est primae philosophiae considerare : et ideo haec quaestio illuc differatur. Ibi enim quaerendum est, si contingit infinitum esse in mathematicis, quae quanta sunt, et in separatis, quae intelligibilia sunt, ut intelligentiae et rerum quidditates : et iterum si convenit in his quae nullam habent magnitudinem, sicut est substantia per se accepta. Nos autem hic intendimus de sensibilibus mensuris et physicis, de quibus nunc scientiam sciemus in libro isto, quaerentes utrum in ipsis est aut non corpus infinitum per additionem et augmentum.
CAPUT V.
Qualiter probatur rationibus logicis infinitum non esse actu, et utrum infinitum pertransibile sit ab infinito.
Text, et com. 40. Nobisautemspeculantibuslogice , hocest , incommunibusettranscendentibusprimumprobavimusnonesseinfinitumactu , siveincontinuis , siveindiscretis
accipiatur. Si enim in continuis accipiatur, procedemus ex hoc quod omne corpus actu acceptum finitur suis dimensionibus, scilicet una vel pluribus : sphæricum enim finitur una, et angulosum finitur pluribus. Est autem hæc corporis diffinitio : nam corpus est, sicut dicit Euclides in XI libro Geometriæ, quod habet longitudinem, profunditatem, et latitudinem. Si autem hæc est diffinitio corporis, non erit actu corpus quod hoc modo diffinitum sit. Ergo omne corpus actu his dimensionibus est finitum : nullum ergo corpus est infinitum, sive sit intelligibile, sive mathematicum, sive sit sensibile, sive physicum. Est autem ratio ista logica et ex transcendentibus : quoniam est ex his quæ communia sunt, et in omni corpore tam physico, quam mathematico inventa1.
At vero nec numerus secundum actum Text, et com. 41. acceptus sic est inclinitus, sicut quidam separatum numerum substantiam et principium esse dixerunt. Quidquid enim numerale est, hoc est, numero mensurabile, illud est finitum : sed uterque numerorum actu conceptus numerabilis est unitatibus suis : ergo uterque numerorum est finitus. Dico autem utrumque numerorum esse, quorum unus dictus est numerus formalis : quia ipso nuntiamus qui est unitatum collectorum districto. Alter est numerus materialis, qui habet istum numerum formalem quo numeratur, sicut canes vel aves numeratae. Si igitur convenit actu quemdam numerum infinitum esse, contingeret ipsum sic numerare et mensurare numero et transire. Ergo infinitum contingeret pertransiri : sed quod convenit pertransiri, est finitum : ergo infinitum est finitum, quod est impossibile.
Incidit autem hic dubium quod qui-
<--- Page Split --->
dum errore suo induxerunt. Cum enim pertransibile finitum sit, est dubium utrum infinitum ab infinito sit pertransibile ? videtur enim quibusdam quod sic, quia æqualia seinvicem pertranseunt : sunt autem quæ infinita sunt æqualia : ergo seinvicem pertranseunt.
Amplius intellectus divinus numerari non potest in luce et potentia sua : si autem dicatur infinitum esse, sive in numeris, sive in continuis secundum actum : aut illud intelligit Deus, aut non. Si autem intelligit, tunc transit in infinitum : quia non perfecte intelligitur, quod non intellectu mensuratur : quia sicut dicit Aristoteles, sapiens per mentem mensura est rerum : et quod perfecte mente mensuratur, hoc pertransitur : ergo infinitum transibile ab intellectu infiniti. Si autem dicatur, quod posito infinito non erit ipsum intellectum a Deo, sequitur error pessimus, quod Deus est imperfectus in intelligendo, ut dicunt.
Hac ratione inclinati dicunt quidam, quod licet numerorum sit numerus infinitus, eo quod infiniti sunt numeri, tamen illi numeri numerantur intellectu divino, cujus non est in claritate lucis et potentiae ipsius numerus.
Sed quod haec omnia falsa sint, facile deprehenditur. Cum enim quaeritur, utrum infinitum ab infinito est pertransibile ? dicendum, quod si infinitum accipiatur secundo modo supra determinato, quia hoc modo quare hoc infinitum non potest infinitum pertransiri, nec a finito, nec ab infinito : nihil enim transitur nisi fine suo : et quod habet finem, finitum est et non infinitum.
Et quod dicitur, infinitum esse infinito æqualæ, dicendum quod falsum est, quia æqualia sunt, quæ habent quantitates mensuratas æquales : infinitum autem imperfectum est, eo quod finem non habet : et ideo æqualitas non proprie con-
venit ei. Æqualia enim sunt unum in quantitate, et quantitas infinitorum non unitur : et ideo non accidit eis æqualitas quæ infinita esse ponuntur. Si autem concedatur abusive quod sunt æqualia, tunc non sequitur quod transeant se : quia nunquam se finiunt : transeuntia autem finiunt se eo modo quo loquimur hic de transitu. Est enim transire duplex, scilicet proprie et improprie. Proprie transit, quia movetur super spatium ipsum : et hoc modo infinitum non transitur. Alio modo dicitur transire quod movetur super spatium aliquid perficiens de ipso, licet illud quod perficit, nullam habeat proportionem ad totum : et sic super spatium infinitum infinitus est motus : et tale mobile potest dici transire super infinitum, licet nunquam pertranseat ipsum ita quod perficiat totum spatium.
Quod autem dicitur in intellectu divino, dicendum quod intellectus divinus non dicitur infinitus, nisi primo superius determinato, scilicet modo quo est infinitibilis: et ideo proportio nulla est, quæ est inter infinitatem Dei et infinitatem infiniti: impedit enim æquivocatio comparationem. Quod si in hoc non fiat vis, dicendum est sicut superius determinavimus, quod intellectus divinus non intelligit aliquid nisi sic intelligendo prout est causa exemplaris illius et forma, sicut intelligit artifex artificium, et non transeundo per rem. Quod enim intelligitur per intellectum causatum a rebus, non perfecte intelligitur, nisi quando per intellectum attingitur terminus rei : et ideo infinitum non potest perfecto intellectu intelligi, quia terminos non habet 1. Si enim infinitum ponatur esse secundum modum superius determinatum, nec motum, nec locum illud habet, sicut infra probabitur: nec potest in aliquo capi vel claudi intellectu.
1 Ex his patet quod illud quod per intellectum causaturna rebus intelligitur, non per-
fecte intelligitur, nisi quando per intellectum attingitur terminus rei.
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
De probatione physica, quod non est actu corpus infinitum per divisionem corporis in simplex et compositum.
Text. et com.
Physice autem considerando infinitum secundum esse suum naturale quod attribiuitur ei, procedemus dupliciter ad hoc quod probemus non esse actu corpus infinitum. Sunt enim quaedam corpora physica essentialia, et ex his procedemus primo sic. Si est infinitum, aut est compositum, vel simplex. Et si est compositum, aut est simile in specie, quemadmodum homogenium, aut dissimile, quemadmodum heterogenium. Ex his ostendemus primo corpus sensibile physicum non esse actu infinitum. Sunt etiam quaedam corpus physicum consequentia, sicut est motus et locus, et ex his consequenter ostendemus nullum corpus actu esse infinitum.
Incipiamus igitur primo probantes, quod corpus simplex vel compositum non est infinitum secundum actum. Si enim compositum est infinitum, aut est compositum ex omnibus finitis numero et magnitudine, aut ex quibusdam finitis et quibusdam infinitis. Si autem dicatur quod est compositum ex omnibus finitis, hoc est impossibile: quia cujus partes sunt finitæ, et ipsum totum finitum necesse est esse. Si autem ponitur ex quibusdam finitis et quibusdam infinitis: aut ea quæ sunt infinita, sunt infinita per speciem et numerum, et finita per magnitudinem, aut quædam eorum sunt finita magnitudine, quædam autem infinita: aut unum eorum est infinitum, et reliqua finita: aut e converso unum finitum, et reliqua infinita. Sed de hac parte divisionis, scilicet quod sit compo-
situm ex infinitis numero et specie, et finitis magnitudine, non habemus hic disputare, sed in libro Perigeneos: quoniam si species dicatur figura corporis indivisibilis finiti per magnitudinem, hoc destruemus in libro primo Perigeneos, loquendo contra positionem Democriti et Leucippi. Si autem species dicatur forma elementi simplicis, tunc non posset esse compositum ex infinitis, nisi elementa simplicia essent infinita: et hoc destruemus in secundo Perigeneos, ostendendo quod elementa non sunt nisi quatuor. Si ergo dicatur quod compositum est ex quibusdam vel quodam infinitis secundum magnitudinem, et quibusdam vel quodam finitis, sicut praemisimus in aliis duobus membris divisionis, prius considerabimus quod licet quantitates contrariæ quæ sunt in elementis differant, ita quod quædam sit remissior, quædam intensior, sicut calor aeris remissior est quam calorignis, ita quod forte per decuplum calor ignis excedit aerem: tamen si infinitus ponatur aer in magnitudine ad finitum ignem, calor aeris et humor excellent siccum et calidum ignis: omnis enim virtus et potentia qualitatis naturalis crescit crescente sua materia propria: et si materia ejus crescit in infinitum, sua virtus et potentia crescit in infinitum, sicut in octavo hujus scientiæ libro ostendemus. Cum ergo in composito finitum jungitur infinito uni vel pluribus, id quod est infinitum erit potentiæ infinitæ: et excellendo alia corrumpet omnia alia componentia, et sic corrumpet compositum: et sic compositum non erit infinitum, sive uno, sive pluribus existentibus in ipso infinitis, dummodo etiam quædam finita sunt in ipso.
Si autem dicatur quod omnia sunt infinita quæ componunt ipsum, hoc est impossibile: quia corpus infinitum cum tres habeat dimensiones, secundum quamlibet est infinitum: quod autem qualibet
<--- Page Split --->
dimensione distat in infinitum, replet ad omne spatium locum infinitum : ergo cum ipso non poterit remanere aliud infinitum, nisi duo corpora sint in eodem loco : et ita duo talia vel plura non possunt conjungi ad compositionem corporis infiniti. Praeterea si ad omnem dimensionem corpus infinitum distat in infinitum, tunc nihil potest conjungi corpori infinito : quia quidquid conjungeretur ei, oporteret quod primo applicaretur extrinsecus per contactum, et sic oporteret quod haberet ultimum in quo tangeret : habens autem ultimum est finitum : ergo si aliquid applicaretur ei extra ipsum, extra ipsum esset finitum : et hoc est contra hypothesim : quia positum erat esse finitum quod componitur ex pluribus infinitis.
Istam autem propositionem quam dixinus, quod corpus infinitum in omnibus dimensionibus est infinitum, quidam dicunt non esse notam : et ideo probant eam dicentes, quod si detur aliquod corpus infinitum in dimensione una vel duabus et non in omnibus, et dicatur illi aliquod infinitum in una dimensione vel duabus, et non in tertia applicari, ita quod componatur in dimensione vel dipensionibus in quibus finiti sunt, sequetur inconveniens, scilicet unum infinitum majus esse alio infinito : quoniam compositum ex duobus infinitis majus est utroque componentium : eo quod omne totum majus est qualibet sua parte. Est autem inconveniens, ut dicunt, infinitum majus esse infinito. Sed hoc non esse inconveniens videtur, quia in eo quod componuntur finita sunt, et secundum hoc quod finita sunt, totum potest esse majus parte, non in eo quod infinita. Ideo dicendum quod ad hoc quod compositio fiat, oportet de simplicibus fieri compositionem : simplex autem unius virtutis est et ideo in tali longitudo respondet latitudini et profunditati, et e converso : et hoc intellexit Aristoteles quando dixit, quod corpus infinitum componens terminate distans est per omnem dimensionem : sed in compositis
corporibus longitudo magis fit a calido, et latitudo magis a frigido dilatante et retrahente : profunditas autem fit a motu humidì, quod calidum facit ebullire ad superficiem : et in tali corpore non sequeretur, quod si longitudo ejus esset infinita, quod etiam latitudo et profunditas essent infinita, nisi eo modo quo calidum infinitum exigit frigidum infinitum et humidum infinitum : quia aliter corrumperet ipsum, sicut ostensum est in priori parte istius rationis.
Sicut ergo corpus compositum imposText. et com. 44. sibile est esse infinitum, ita impossibile Corpus simplex non est est quod corpus simplex sit infinitum. infinitum. Corpus autem simplex dupliciter potest accipi, et dupliciter dici potest esse infinitum, scilicet quod aliquod corpus extra elementa esset simplex et infinitum, vel quod aliquod elementorum simplicium esset infinitum : et nos universaliter ostendemus quod neque extra elementa est corpus infinitum, nec simpliciter et universaliter est aliquod corpus infinitum, sive extra elementa, sive intra ea. Sicut autem quidam physiologorum qui dicunt infinitum corpus esse extra elementa, et non intra ea, et dixerunt non aerem, aut aquam, aut ignem, aut terram esse infinitum : quia videbant bene quod elementa in superficiebus suis se tangunt : et ideo quæcumque ipsorum dicerent esse infinitum, illud corrumperet alia, eo quod elementum unumquodque habet contrarietatem ad aliud, sicut quidem aqua est frigida, aer humidus, et ignis quidem calidus, et terra sicca. Contraria autem se tangentia agunt et patiuntur ad invicem : et ideo quodcumque ipsorum esset infinitum, corrumperet omnia alia et converteret in seipsum : et ideo ne destruatur mundus, dicunt quod alterum ab elementis est quoddam corpus infinitum quod est extra elementa.
<--- Page Split --->
Nos autem ostendemus impossibile esse, quod tale corpus sit extra elementa, nedum quod infinitum sit : de dicto enim isto faciemus commune verbum, et de aere,et de aqua,et de aliud quolibet,ostendentes quod impossibile est tale corpus esse : et tunc consequenter infertur non esse infinitum. Si enim tale corpus esset extra vocata elementa, ex quo generarentur alia corpora quae vocamus elementa, tunc etiam oporteret quod etiam elementa resolverentur in ipsum : sed nullum corpus est in quod resolvantur elementa : et hoc supponimus ab his quae in tertio Cæli et Mundi probare habemus. Quia aliter elementum non esset et elementa. In diffinitione enim elementi est, quod non resolvitur secundum formam ad formam. Ergo impossibile est tale corpus esse, ex quo elementa generentur : secundum hoc enim non esset generatio elementi unius corruptio alterius, et e converso corruptio unius generatio alterius : et sic non esset circularis generatio elementorum, sed ex quodam alio generarentur, et in quoddam aliud resolverentur in corruptione. Sunt etiam aliqui qui dixerunt unum aliquod istorum esse elementum ad alia ex quo generantur, et in quod alia corrumpuntur.
Omnia namque mutantur ex contrario Text, et 47 in contrarium, ut ex calido in frigidum. Ergo illud quod est ex elemento, ex quo per mutationem fiunt elementa, est distinctum contrarietate : et si habet cum elementis contrarietatem, tunc corrumperet elementa, sicut superius est probatum : sed hoc non est verum : ergo falsum est aliquod corpus tale esse et esse infinitum. Oportet autem de omni elemento simplici ex rationibus dictis considerare si contingat, aut non, corpus sensibile et distinctum contrarietate et simplex infinitum esse : quia eadem ratio est de omnibus.
CAPUT VII.
De probatione physica, quod non est actu corpus infinitum per divisionem corporis compositi in ea componentis, quae sunt similia in specie, et dissimilia in specie.
Et per eamdem rationem quae posita 46. est,ostenditur impossibile esse ignem aliquod elementorum esse tale et infinitum : universaliter enim et omnino, et etiam absque hoc quod faciamus vim in eo quod infinitum dicitur esse, probabimus etiam jam quod impossibile est aliquod corpus taliter se habens ad elementa, etiam si ponatur infinitum esse : impossibile autem est sic esse vel fieri ex alio elemento aliquod elementorum, sicut Heraclitus dixit omnia aliquando prius ignem, et ignem dicit esse elementum elementorum. Eadem ratio est de illo uno et infinito, quod physici extra elementa esse dixerunt.
Quod autem corpus sensibile imposText, et cum 48. sibile sit actu infinitum esse, ex posterius considerandis declarabimus. Est enim corpus, ut prius diximus, aut similis speciei in partibus, aut dissimilis, et nos ostendemus quod neutrum illorum potest esse actu infinitum : sed praemittemus, quoniam non loquimur hic nisi de corpore habente motum rectum, quod solum sensibile vocamus, eo quod ipsum distinctum est primis qualitatibus sensibilibus quae sunt objecta tactus, et causa sunt omnium aliarum sensibilium qualitatum. Causa autem quare tantum loquimur de tali corpore est, quia physici ponentes infinitum esse, posuerunt materiale principium rerum. Id autem quod est materiale corporum principium, rectum motum habet, et est distinctum qualitatibus tactus. In libro autem Cæli
<--- Page Split --->
rt Mundi loquemur generalius de infinito, ostendentes quod nec corpus motum circulariter potest esse infinitum, nec infinitum e converso ipsum posse esse ostendemus.
His autem praemissis, praemittemus tres probationes ex quibus volumus procredere, quarum prima est, quod omne corpus sensibile aptum natum est alicubi esse, ita quod uniuscujusque corporis sensibilis est locus aliquis. Secunda autem est, quod in corpore simili in specie idem est locustotius et partis, sicut idem est locus totius ignis et partis ignis 1. Corpus autem simile in specie dicimus esse corpus homogenium et simplex: quia si esset homogenium et commixtum, tunc non sequeretur : quia in carne sunt componentia elementa. et locus carnis est deorsum : et tamen quidam componentium moventur sursum, sicut ignis. Tertia autem propositio est et sequitur ex ista, et est haec, quod corpus simplex similis speciei quiescit in loco naturali, quando est in ipso, et movetur ad ipsum, quando est extra ipsum : et pars similis speciei quiescit in loco totius, quando est in ipso, et movetur ad ipsum, quando est extra ipsum.
His praehabitis dicemus, si corpus illud quod dicitur esse infinitum est simplex et est similis speciei et forma, erit in aliquo loco per positionem primam. Ille autem locus aut est sibi naturalis, aut non. Si est naturalis, tunc perpetuo quiescit in loco infinito sibi naturali : quia extra locum infinitum non est locus : et ita cum non habeat locum ad quem moveri possit, perpetuo quiescit : aut si est extra locum suum naturalem, ille etiam erit infinitus : ergo in infinitum distat a naturali loco : ergo per infinitum tempus movetur si movetur : hoc autem est im-
possibile : quod enim movetur, movetur sursum vel deorsum si est corpus simplex habens motum rectum : et quod movetur, movetur sursum vel deorsum. In corpore vero infinito et loco infinito nihil magis est sursum vel deorsum : quia sursum et deorsum sunt differentiae quae terminant hoc situm determinatum in loco. Si autem dicatur quod movetur motu partium et non motu totius, tunc quaerimus, ubi sit motus partium ? Praemisimus enim in secunda propositione, quod locus totius in tali corpore idem est cum loco partium, et e converso : et motus partis est motus totius : ubi ergo gleba movebitur, si gleba est talis corporis pars ? Si enim idem est locus totius et partis, et totum quiescit in loco connaturali sibi, et gleba quiescit in eodem : ergo quiescente toto, quiescit et pars. Eadem autem ratio est si dicatur gleba manere quieta moto toto : locus enim gleba et sui proprii et connaturalis corporis, hoc est, totius infiniti est idem. Similiter quaerimus, utrum corpus illud totum locum occupat vel non ? Si enim non totum locum occupat, tunc major locus est locato. Si autem totum occupat, tunc non potest moveri. Quomodo ergo occupat locum, quia non impletur quod est infinitum,nec circumdatur loco ? Similiter quaerimus, quae et ubi est mansio ipsius si manet, et qui et, et ubi motus ipsius si movetur ? quia nullo loco capitur : et ideo oportet quod ubique maneat etiam pars ejus si idem locus est totius et partis, aut in infinitum moveantur partes ejus : quia non est ratio quare magis moveatur sursum in loco totius, quam deorsum. Patet secundum aliam loci differentiam : nullam enim rationem potest quis ostendere, nisi in loco totius quiescat pars et moveatur, cum omnis
1 Adverte quomodo intelligatur propositio famosa dicens : Idem est locus totius et partis. Loquitur Aristoteles de motu levium et gravium naturali, et sic, quo totum fertur, eo etiam feruntur naturaliter partes. Et sic non intelligi-
<--- Page Split --->
locus totius sit sibi æqualiter naturalis vel innaturalis, si est pars similis speciei : nec potest quis ostendere quis sit motus partium ipsius, aut quæ quietes in uno loco plus quam in alio.
Text. et com. Si autem ponatur ista pars divisionis, 49. Corpus heet dicatur corpus infinitum componi ex terogenum non est infiinfinitis numero specierum quæ oportet nitum. esse finita magnitudine, tunc etiam oporteret quod loci sint infiniti per prius primam positam positionem : quia videlicet corpus quodlibet in specie locum habet sibi respondentem : tunc primum inconveniens quod sequitur ex illo, est quod infinita corpora per numerum specierum se contingant usque in infinitum : ergo mundus non habet universitatem ab universitate circumdantis omnia corpora alicujus et continentis : sed potius universitas est aggregatio contingentium se corporum in infinito tantum. Et hoc destruemus in libro Cæli et Mundi, et in libro Perigeneos. Postea vero sequitur aliud inconveniens : quia illa dissimilia specie, aut erunt finita, aut non infinita per speciem, cum tamen finita sint magnitudine : et non potest dari hoc quod sint finita, cum totum est infinitum : quia nihil infinitum componitur ex omnino finitis. Si autem detur quod quædam sunt infinita magnitudine, cum sint dissimilia specie, sicut si ignis et aqua dicantur esse finita et alia infinita, vel e converso : hoc enim est impossibile : quia, sicut diximus superius, infinita corrumperent finita propter contrarietatem quæ est in corporibus simplicibus, quæ habent motum rectum : et ideo Antiqui caverunt sibi ne dicerent extrema elementa esse infinita : quia illa magis habent qualitates activas, et locum et motum determinatos ad unam partem tantum : et ideo per qualitates corrumperent alia, et per motus distarent et distraherentur ab invicem in infinitum : sed media elementa quidam dixerunt esse infinita : quia de facili mu-
tantur in qualitatibus, et loca et motum habent indeterminata, et emanant sicut humidum fluens modo sursum modo deorsum, qui motus competit generationi et corruptioni corporum. Aer enim gravis est in uno, scilicet in igne, in quo emanat deorsum : et levis est in duobus scilicet in aqua et terra, in quibus emanat sursum : aqua autem e contrario gravis est in duobus, scilicet in aere et in igne, in quibus emanat deorsum : et levis est in uno, in quo manat sursum, hoc est, in terra. Dixerunt autem quidam physiologorum hæc duo esse infinita et principium omnium : et alii dixerunt corpus infinitum medium inter hæc : propter quod videbant, quod aer et aqua non omnino separantur a contrariis : materia autem omnino et infinitas a contrariis debet esse separata. Hoc autem in præhabitis jam determinavimus. Si autem dicatur, quod simplicia dissimilia specie sunt infinita per numerum specierum diversarum, tunc sequitur ex hoc quod loci sunt infiniti et elementa locata sunt infinita. Si autem hoc est impossibile, eo quod loca finita sint, tunc necesse est quod totum infinitum ex diversis speciebus simplicium confectum sit finitum. Non enim potest esse, quod locus et locatum non torquentur : et ideo si loca secundum numerum differentiarum loci sunt finita, tunc oporteret quod corpora in eis locata per speciem sint finita : et si locus est causatus, causatum est et corpus in eo locatum : quia impossibile est quod locus major sit quam quantum est corpus, nec corpus majus sit quam locus. Si enim locus major esset quam corpus locatum, tunc oporteret quod aliquid esset vacuum : et hoc in quarto hujus scientiae libro ostendimus esse impossibite. Si autem corpus locatum esset majus, tunc oporteret quod corpus aliquod nusquam esset : et hoc est impossibile, præcipue de corpore simplici habente motum rectum, de quo hic facimus considerationem.
<--- Page Split --->
Scias autem quod omnia haec impossibilia sunt de corpore infinito secundum actum accepto : hoc enim nec aequale est alicui, nec majus, nec minus aliquo corpore : aequale enim non est, quia non est infra terminos aliquos sua quantitas. Majus etiam non est, quia omne majus in aliqua parte majus est, et similiter minus in aliqua parte minus est : et infinitum ad infinitum nulla ratione potest comparari.
CAPUT VIII.
De improbatione solutionis Anaxagoræ, et de causa quietis infiniti.
Anaxagoras autem has rationes intendens evadere, inconvenientem causam assumpsit de mansione et quiete infiniti: dixit enim quod totum infinitum quod mixtum est ex omnibus infinitis homogeniis ideo quiescit, quia ipsum fulcit seipsum, et ipsum est locus suus : in partibus enim suis quæ homogeniæ sunt, una contiguatur ad aliam in infinitum, ita quod non est locus extra ipsum, ad quam possit moveri, eo quod semper una constringitur ab alia : et ideo necesse est quiescere : quia sicut in seipso est infinitum, et ipsum est locus suus, ut diximus : quia tamen extra infinitum nihil sit, non potuit habere locum extra continentem : et ideo nihil aliud continet ipsum quam ipsum infinitum : hoc autem Anaxagoras sic sonat tanquam velit dicere, quod omnis res sit apta per naturam esse ubi est : eo quod ipse dicit non esse aliquam naturam locati vel loci, quæ faciat rem alicubi esse : sed in illo loco erit res ubi constringitur circumposita partibus infiniti, et non habet aliam aptitudinem ad locum. Hoc autem non est verum : sic enim omnis res se-
cundum dictum suum est in loco ubi est vi, et non habet aptitudinem ad ipsum in quo est cujus causa est, quia constrictum est in loco et vi aliena detinetur in loco, et non per aliquam naturam moventem ad locum in quo est.
Si igitur, ut dicit Anaxagoras, haec Text, et com. 51. est causa maxime quare non movetur infinitum, quia totum fulcitur et retinetur in seipso, tunc oportet quod sit immobile per accidens, scilicet quia non est locus ad quem moveatur, et, quare physicum est, moveri : sed hoc non sufficit in naturalibus in quibus quæritur causa per se et non per accidens. Oportuit ergo Anaxagoram assignare causam utique quare infinitum non aptum natum sit moveri ex natura, quia in naturis non sufficit sic dicentem accidentalem causam evadere. Si enim causa quam induxit vera est, tunc etiam quodlibet aliud quod non movetur, hac de causa non movetur : sed hoc falsum est, quod nihil prohibet quod id quod retentum est violentum in aliquo, sicut lapis sursum, sit aptus natus moveri ad alium qui est suus locus naturalis. Et hujus exemplum est in terra, quæ non movetur : et si poneretur impossibile quod esset infinita, adhuc non moveretur si contineretur a medii natura, quod est locus terrae naturalis, et non retineretur ex hoc quod est, comprimeretur aliis circumprementibus ipsum : nec ideo quia non esset locus ad quem posset moveri, sed potius ideo figeretur in medio, quia de natura gravitatis suæ ibi est apta esse, et ibi generatur : et tamen licebit secundum Anaxagoram tunc dicere, quod fulcit seipsam cum posita sit esse infinita. Patet ergo quod non est causa quam assignavit pro causa, quia per hoc quod negatur, motus ab aliquo corpore, non negatur aptitudo necessario : quia multa non moventur, quæ tamen apta sunt moveri, quando sunt
<--- Page Split --->
est finitum. Si autem una pars infiniti quae est superior, est sursum et finitur ad locum sursum : et si alia pars ejus deorsum, et illa finitur deorsum ad locum : et sic in partibus suis esset finitum id quod positum est esse infinitum corpus : et hoc est impossibile. Secundum hoc ergo iterum oportet concedere, quod corpus infinitum haberet ultimum, scilicet versus sursum, et haberet medium versus centrum : cum tamen hoc sit impossibile : quia cujus non est finis, illius non est ultimum : et cujus non sunt duo fines, illius non est medium quod aeque distat ab extremitatibus quae sunt fines ejus. In tota hac ratione nihil supponitur, nisi quod loca in natura finita sunt sursum et deorsum : et hoc maxime per se patet : et tamen hoc etiam declarabimus in libro Cælo et Mundi.
hoc contingit dupliciter : sunt enim distincta secundum situm solum, et sic sunt in mundo sex differentiae loci. Sunt etiam secundum positionem partium corporis quod est in loco : et hoc dupliciter : aut enim sunt secundum relationem ad nos, aut secundum positionem naturalem partium corporis et figuram, aut virtutem sine figura : et hoc dico propter cœlum et secundum comparationem qua ad nos sunt ista differentiae in corporibus non animatis : secundum autem positionem partium et figuram sunt in corporibus animatis, et de omnibus his exquisitam habemus reddere rationem in Cælo et Mundo. Sed sufficit nobis hoc quocumque istorum modorum sumantur loci differentiae, ipse determinat corpus infinitum extremitate suarum partium : ergo impossibile erit istas differentias accidere corpori infinito : ergo impossibile est corpus infinitum esse in loco.
Amplius id quod est manifestum per se est quod omne corpus sensibile hoc modo quo dixerunt Philosophi esse sensibile inlinitum, est in loco. Loci autem species et differentiae sunt sex, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante, et retro : et hae differentiae non solum denominantur et distinguuntur quoad nos et secundum positionem, sed sunt denominatae et distinctae in toto universo, sive in mundo. Sunt enim ista differentiae in cœlo ante et retro, eo quod a Phythagora animatum dicitur. Duo autem sursum et deorsum sunt in corporibus inanimatis. Possumus enim loqui dupliciter de loci differentiis : uno enim modo dicimus quod loca naturalia sunt, ad quae est motus naturalis : et circa loca naturalia duo sunt, scilicet sursum et deorsum, ad quae moventur corpora naturalia sensibilia mota motu recto : quoniam de numero talium corporum naturalium dicebatur esse corpus infinitum. Alio autem modo dicimus differentiam loci naturalis, scilicet differentias situs, secundum quas est quicumque motus : et
Similiter autem et universaliter est text, et com. 55. impossibile, quod locus sit infinitus. Cum igitur omne corpus in loco sit, impossibile est quod aliquod corpus sit infinitum. Si autem forte aliquis instet,et dicat quod mundus est corpus, et tamen in loco non est, dicimus quod nos loquimur de corporibus sensibilibus sensu taclus : quia tale corpus Philosophi dixerunt e-se infinitum. Vel si volumus dicere mundum esse sensibile corpus, et cœlum ultimum esse sensibile corpus, dicemus corpus dupliciter esse in loco. Uno quidem modo ambitur et conscribitur aliquo corpore continente ipsum : et hoc modo non omne corpus est in loco, sed quaedam, sicut in sequentibus ostendemus. Alio autem modo dicitur esse in loco, cujus partes determinantur ad differentias situs et loci: et sic omne corpus in loco est, quia partes ejus secundum aliquam differentiam situs determinantur. De hoc, autem quod sic in loco est, oportet quod sit alicubi : et quod est alicubi, oportet quod
<--- Page Split --->
sit in loco : quia nihil est in genere quod non sit in aliqua specie, et de quo species prædicatur, de illo consequenter genus prædicatur, sicut est videre in genere quanti et speciebus ejus : quia quidquid est quantum, aut bicubitum, aut tricubitum, aut in aliqua alia specie quantitatis : et quia est bicubitum, aut tricubitum, aut aliam habens speciem quantitatis, est quantum : hoc enim significat quare aliquid dicitur quantum : ergo a simili quod est in loco, oportet quod alicubi sit sicut secundum aliquam speciem loci et differentiam situs. Omnis autem talis loci species et situs differentia, aut est sursum, aut deorsum, aut in aliqua alia sex differentiarum. Sed uniuscujusque horum locorum terminus est et finis aliquis : quia ipsius distantiae opposita sunt differentiae fines : ergo omne corpus quod est in loco, est finitum : ergo nihil est actu corpus infinitum. Manifestum est ergo ex his, quod non est simpliciter corpus aliquod infinitum.
CAPUT X.
Qualiter infinitum est potentia, et cujus generis sit potentia illa, et qualiter exit in actum, et quis sit actus ejus.
do non est. Esse autem dupliciter dicitur, scilicet secundum potentiam, et secundum actum : et nos dicimus quod infinitum est dupliciter. Est enim secundum appositionem in numeris, et est secundum divisionem in continuis. Et quidem dictum vel probatum est, quod magnitudo non est secundum actum infinita: quia natura est magnituo quae extentidur in infinitum, sed divisibilis est magnitudo in infinitis, et ideo dicitur magnitudini in infinitum accedere divisionem : et hoc ex hoc probatur, quia non est difficile dividere lineam per atomos: quae quidem atoma non sunt quantitates, sed atoma, eo quod per ipsa linea non potest amplius dividi tali divisione quali divisa est: et hoc fit quando dividitur magnitudo per aequalia proportione et quantitate, sicut in duas medietates, vel tres tertias, vel quatuor quartas, et sic de aliis partibus aliquotis magnitudinis : talis enim divisio stat atomaliter in magnitudine : quia tali divisione non est divisibilis magnitudo nisi semel. Alia autem divisione quae etiam non est difficilis, ducitur in infinitum quando dividitur in aequalia proportione et non quantitate. Quod autem quidam dicunt, magnitudinis stare divisionem, eo quod componatur ex indivisibilibus et intelligibilibus lineis, non est difficile improbare: et hoc studebimus in sexto hujus scientiae libro.
Text. et com. Non est infinitum actu sed potentia.
Superius diximus, quod multa impossibilia accidunt si omnino negetur esse infinitum. Diximus enim hoc, quod secundum hoc temporis erit quoddam initium et quidam finis, et magnitudines non erunt divisibiles in magnitudines in infinitum, et numerus secundum hoc non crescit in infinitum. Cum autem his sic determinatis et ad utramque partem disputatis, neutrum contingere videatur: non enim contingit infinitum simpliciter esse, neque convenit infinitum simpliciter non esse: oportet dicere ad hoc, quod infinitum quodammodo est, et quodammo-
Relinquitur ergo ex omnibus praehabiText et com. 57. tis, quod infinitum non est nisi potentia Qualis su potentia et non actu. Sed oportet nos distinguere quae dicitur infinitum in in his quae potentia esse dicuntur : alipotentia. quid enim dicitur in potentia ita quod potentia ejus finitur ad actum unum purum, ita quod cum in actu illo nihil remanet de potentia ad actum illum, sicut æs dicitur in potentia statua idoli, et sperma in potentia dicitur homo : et hoc modo infinitum non dicitur in potentia : quia sicut æs quod est in potentia statua idoli, erat aliquando statua : ita oportet
<--- Page Split --->
quod infinitum in potentia sumatur esse aliquando secundum actum infinitum. Sed quoniam multipliciter dicitur aliquid esse in potentia, tunc etiam dicitur alio modo aliquid esse ad actum in potentia quae exit in actum non purum, qui semper claudit in se potentiam ad actum eumdem: et haec sunt quorum esse est in fieri: quia in illa ratione ejus quod in actu sunt, sunt et ratione ejus quod fiunt, potentialitatem habent admixtam ad illius actus succedentem particulam, sicut superius diximus de motu qui est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia. Hoc modo etiam tempus est gratia motus: quia tempus est motus, et partes temporis sunt hoc modo sicut dies. Et hoc modo etiam sunt motus qui dicuntur agones in Olympiadibus ludis, et torneamento, et hujusmodi. In his enim eo quod in successione sunt, semper sunt aliud et aliud, non ita quod divisim fiat, sed quia continue unum succedit alteri: et in tali genere potentiae quae actu permixta est, dicimus esse infinitum: quia in his quae sunt infinita, sunt actus et potentia: actus quidem respectu prius accepti per divisionem, et hoc est finitum: sed potentia respectu posterioris accipiendi, scilicet quod est in motu et tempore succedens sibi sine interruptione, hoc est, in divisione infiniti, vel sine appositione, hoc est, cum interruptione: propter quod divisio una continui semper finitur ad acceptum per divisionem, sed inchoat alia respectu recipiendi; et talis successio divisionum sive mente fiat, sive secundum accidens ponatur fieri, nunquam stabit in continuo, et appositio nunquam stabit in discreto: cujus causam in sequentibus assignabimus. Hic enim nihil volumus dicere modo, nisi secundum quem modum potentiae procedat divisio in infinitum in continuo, et appositio in discreto. In tali enim successione qualis dicta est fit Olympia: quia Olympia dicuntur fieri in eo quod erunt post id quod acceptum est de ipsis in prasenti, et in eo quod iterum in prasenti fiunt, sicut quilibet motus.
Olympia fuerunt agones in quibus nudi duella faciebant: et iterabatur post quinque et quinque annos, ut discerent exercitum belli: tamen licet infinitum sit dictum secundum hunc modum potentiae, tamen aliter est in tempore, aliter in hominibus, et aliter in divisione magnitudinum, secundum quod hujusmodi potentia ad aliud actum est in diversis illis quae enumerata sunt.
Convenit enim omnibus his in hoc Text, et com. quod omnino et universaliter est infiniQuomodo infinitum in tum, sicut in accipiendo semper aliud et potentia habeat esse. aliud secundum successionem interruptam vel non interruptam, ut diximus: et in accepto quidem est finitum, sed infinitum in accipiendo alterum post alterum semper: et ideo infinitum respectu potentia accipiendi, et non respectu actu accepti: et ideo infinitum non oportet accipere, sicut si sit hoc permanens et existens actu, sicut est homo generatus, aut domus facta: sed oportet ipsum accipere sicut id cujus esse est dependens ad succedens in futurum, ex eo quod in praesenti et in praeterito est ceptum: sicut dicitur esse tempus et dies et agon, quibus non convenit esse sicut est substantia permanens et salvata secundum totum suum esse in hoc prasenti, sed convenit eis esse successivum, sicut diximus. Sed licet sit infinitum quod semper fit aut corrumpitur secundum id quod acceptum est de eo, tamen est infinitum respectu recipiendi semper alterum post alterum. Et quia accipiendum secundum potentiam et non secundum actum dicitur, ideo infinitum dicitur in potentia et non in actu: et hoc quidem convenit omni infinito. Sed, sicut diximus, in sic accipiendum differunt infinita: quia accepta in divisione magnitudinis permanent salvata cum accipiendis, et e converso: et sic accidit infinitum et in magnitudinis divisione, et in numeri additione. Sed in generatione hominum quae secun-
<--- Page Split --->
dum potentiam, non deficit unquam, et in tempore non omnia accepta remanent cum accipiendis, sed differunt : quia in hominibus accepta per generationem permanent aliquandiu donec completur periodus : in motu autem et in tempore continendi incidunt accepta, et succedunt accipienda : et ratione hujus successionis secundum potentiam non est deficere in generatione a motu et tempore.
Ex dictis autem patet solutio cujusdam ambiguitatis quæ est hæc. Cum enim omnis potentia reducatur ad actum et referatur ad ipsum, non videtur esse in potentia quod ad actum non reducitur, sed videtur esse potentia vana quæ per actum aliquem non perficitur. Vanum autem, sicut in quarto hujus scientiæ libro ostensun est, non est in natura. Potentia ergo infiniti non videtur esse in natura, cum infinitum nunquam sit finitum in actu. Hujus autem solutio est, quod esse infinitum non est actus vel perfectio, sed imperfectio : sed dividi in infinitum vel fieri in infinitum appositione aliquid, habet de actu : est enim actus in se claudens potentiam, ut diximus : et ideo quia actus continue in se claudit potentiam, impossibile est potentiam illam per actum terminari vel finiri : sed continue erit potentia ad actum, et actus continue reducit potentiam : et hoc modo est in natura : et ideo nec vana, nec verum est quod quidam dicunt, quod nullo modo exeat ad actum, sed potius continue exit in actum ad quem est, sicut ante jam probavimus.
CAPUT XI.
Secundum quem modum infinitum sit in continuo et discreto.
dammodo ei quod est secundum. divisionem in continuis magnitudinibus : idem enim est illi, quia utrumque est in potentia respectu accipiendi : sed non simpliciter est idem, quia infinitum in divisione continui potentiam habet divisionis non respectu prius accepti per divisionem, sed respectu posterius accipiendi. Infinitum autem quod est in appositione, habet potentiam suæ infinitatis in addendo prius accepto per numerum : et ideo infinitum quod est in additione, in modo convertibiliter se habet infinito per divisionem : quia in quantum et in quot divisibile consideratur in infinitum respectu accipiendi posterius et dividendi, in tantum et in tot additur ad numerum prius acceptum in infinitum. Infinitum enim in divisione continui non fit per quemlibet modum divisionis. Si enim aliquis dividens magnitudinem aliquam accipiat partes dividentes eam in eadem proportione et magnitudine æquali, necessario stabit divisio : sicut si aliquis accipiat lineam decem pedum et dividat per decimas æquales, vel per per duo æqualia, vel per tria, stabit necessario divisio : quia omnis magnitudo finita tota removetur per divisionem, quando omnes partes removentur ab ipsa quæ aliquoties sunt in ea : et si quis velit dividentia ulterius dividere, non poterit sumere per divisionem similia cum proportione prioribus, cum hoc etiam quod sint æqualia in quantitate. Si enim ego dividam decimam partem decem pedum, potero quidem dividere in decimas : sed non erunt decimæ æquales in quantitate illis decimis quæ erant in linea decem pedum : et ideo quotiescumque in magnitudine divisa dividentia sumuntur ita quod sint æqualia in quantitate, et cum hoc similia in proportione, stabit necessario divisio, et non ibit in infinitum : in divisione illa consumitur et dividitur tota magnitudo. Si autem dividens magnitudinem accipiat dividentia similia in proportione, sed non æqualia in quantitate, nunquam stabit divisio, sed procedet in infinitum. Cui
<--- Page Split --->
exemplum est in linea decem pedum, quam si dividam in quamcumque proportionem, scilicet subdupli, vel subtripli, etc.: postea dividam unam partium dividentium in eadem proportione in suas subduplas aut subtriplas, etc: quando non sunt aequales in quantitate prioribus, nunquam stabit divisio: quia quaelibet pars per divisionem accepta in eadem proportione et non in eadem quantitate habet in se partes quae possunt accipi per divisionem. Sic ergo est infinitum per divisionem et non aliter: est enim potentia in divisione respectu accipiendi posterius, et non est in actu puro et simplici, sed potius in illo actu qui in se conducit et ostendit potentiam, sicut actu est dies et agon. Est autem haec potentia sicut materiae potentia quae materia est infinita et principium infinitatis: sed finitas est sicut forma: et ideo infinitum non est per se sicut finitum. In hoc ergo ambo conveniunt infinita, quod sunt in potentia et non in a. tu, nisi sicut dicimus diem et agonem esse in actu.
tia ad infinitum, quia si esset potentia respectu majoris, hoc non acciperetur per divisionem : quia majus determinato non accipitur per divisionem : sed oportet quod intelligetur addi et continuari ad prius acceptam magnitudinem : et hoc non est possibile, nisi concederemus quod infinitum non est per accidens, sed per se et actu puro, sicut dicunt quidam physiologi, quod infinitum est extra totum corpus mundi, et est extra ultimum celum, cujus substantia est aer vel aliud corpus simplex sensibile : sed hoc non est verum : et ideo nec hoc est verum, quod corpus continuum addendo majus sit infinitum secundum potentiam. Sed infinitum quod est in additione in numeris, est per contrarium ad modum divisionis in infinitum, quae est in continuis. Hujus autem exemplum est, quod si nos accipiamus magnitudinem finitam quae sit a b, et dividamus ipsam in duo media in c, et dividamus ejus unam medietatem quae est a c in duo media, et unam illarum addimus ad medietatem priorem quae est c b, et iterum reliquum dividamus in duo media, et unam medietatem illius addamus prioribus partibus acceptis, sic taliter dividendo nunquam consumemus continuum. Ita etiam taliter addendo nunquam pervenimus ad totum quod numerus claudat in se omnes partes quae fuerunt prius in linea divisa : sed partes numeratae semper pauciores sunt quam fuerunt partes lineae primae : et ideo divisio et additio currunt in infinitum.
Et secundum appositionem igitur in numeris infinitum est potentialiter: et hoc quidem in praehabitis diximus esse infinito per divisionem quodammodo : est enim utroque aliquid recipere extra, respectu cujus dicitur infinitum : quascumque enim accepero partes per divisionem, adhuc aliquid est extra divisionem prius factum, quod accipere est per divisionem sequentem : et hoc addibile est prius acceptis quae dicta sunt per divisionem factam in continuo : sed tamen in continuis non est accipere magnitudinem quae excellat omnem magnitudinem determinatam et sumptam, licet in divisione excellat omne determinatum quantumcumque parvum, et sit minus quod adhuc potentiale est accipi per divisionem. Impossibile enim est quod in magnitudine respectu majoris accipiendi et addendi prius accepto continuo sit poten-
Propter autem istam eandem causam Text et com. 61. Plato dixit esse duo infinita : quia scilicet videbat infinitum fieri ex divisione per diminutionem, et ex additione. Sed additionem ipse non dixit esse per collationem discretorum, sed potius per extensionem continui in majorem quantitatem in infinitum : et hoc fuit unum in quo peccavit Plato . Secundum autem est,
<--- Page Split --->
quia cum diceret duo esse infinita, non utebatur secundum veritatem nisi uno quod per divisionem est in continuo : quia in numeris non dixit esse aliquod infinitum : quia numeros respectu minimi dixit stare ad unitatem, et in hoc verum dixit : et in augmento dixit stare unum incrementum ad decem, et ex denario reiterari per numeros compositos, et hoc fuit falsum, et hoc fuit secundum in quo peccavit Plato in positione infiniti.
CAPUT XII.
Haec est digressio declarans qualiter infinitum in additione numerorum causatur ex infinito quod est in divisione.
In evidentiam autem eorum quae dicta sunt oportet intelligere, quod infinitum quod est in additione numerorum, causatur ex infinito quod est in divisione continuì : quia nihil est causa numeri nisi divisio : licet enim discretio sit ante continuitatem, eo quod simplicior est illa, idcirco quod procedit ab eo indivisibili quod est simplicius, tamen numerus secundum esse quod habet in rebus numeratis, causatur a divisione continui : et discretio sua est post continuitatem esse quod habet in magnitudine continua : quod qualiter sit, considerare oportet hoc modo. Scitum enim est in Prædicamentis, quod omnis quantitas ab indivisibili procedit. Sunt autem in genere indivisibili tria, scilicet unitas, punctum, et nunc. Unitas autem est indivisibilis positionem non habens, punctum vero indivisibile habens positionem, nunc autem est indivisibile quod adjacet mobili quod fertur. Cum igitur unitas nec adjacet alicui mensurato sicut nunc, nec po-
sitionem habeat sicut punctum, simplicius participat rationem indivisibilitatis quam punctum vel nunc : propter quod etiam quantitas est simplicior quæ fluit ab unitate sicut nunc, quam quantitas quæ fluit a puncto. Si autem numerus secundum esse consideratur quod habet in rebus numeratis, tunc numerus est post divisionem continui : quia ubi non est divisio materiae, ibi non est numerus. Et hoc ostenditur tribus rationibus, quarum una sumitur ex multitudine quæ est in numero : sicut dicit Boetius, numerus non surgit ex eodem iterato : quia si dicam, Marcus est unus, et Tullius est unus, et Cicero est unus, cum Marcus Tullius Cicero sit unus homo, non possum ex tali iteratione inferre numerum : non enim sequitur quod sint tres, sed unus. Sed si fiat collectio unitatum diversarum, continue infertur et colligitur numeri pluralitas, sicut si dicam, Plato est unus, Marcus est unus, Petrus est unus, continue infero, quod illi sunt in numero ternario. Constat autem quod omnia sic numerata sub aliquo uno sunt uniente ea, cui competit dividi in ipsa per accidens, cum tamen uni ad ea per se, sicut Socrates, Plato et Cicero sunt tres homines, et homo et asinus et leo sunt tria animalia, et animal et lignum et lapis sunt tres substantiae corporeæ : et nunquam aliquid numerari potest si non accipiatur aliquid quocumque modo uniens ea quæ numerata sunt. Constat autem quod uniens in eo quod uniens non est principium pluralitatis, sed potius id quod plurificatur sub alio. Est autem uniens forma generalis vel specialis : et sicut una est forma, ita respondet ci una materia : quia unius formæ in genere una est materia in genere, et unius formæ in specie una est materia in specie. Sed dividitur materia per partes diversas, per esse quod habet forma in ipsa : et ideo per se in pluralitatem agitur materia, et pars materiae quæ est in uno, non est illa quæ est in alio. Forma autem non sic dividitur : quia secundum
<--- Page Split --->
totam essentiam salvatur in quolibet : sed forma dividitur per accidens, scilicet per esse quod habet in materia : materia tamen dividitur per se. Et sic constat quod ex uno surgit divisio particularium, quia, sicut dictum est, materia unius formae secundum quod hujusmodi una est : ergo discretio numeri quae diversitatem exigit rei, est ex materia divisione, quae diversa est in partibus materia, et non ex formae divisione, quae una est per rationem in omnibus quae numerantur sub uno aliquo communi.
Si autem dicatur, qualiter hoc esse possit, quod forma dividat materiam, et tamen ipsa non sit principium discretionis et numeri, sed potius materia? Sicut enim est una singularis materia in quolibet, ita est una forma singularis in quolibet. Dicendum quod forma non dividitur per se, sed per accidens, hoc est, per esse quod habet in materia : nec dividitur, nisi secundum quod attingit materiam et terminat ipsam, et complet ad speciem suscipiendam : et haec omnia conveniunt formae per suum esse : et ideo forma non numeratur nisi numero materia et potentiae.
Et si objicitur de animabus quæ in numero esse dicuntur, et similiter intellingentæ. Dico, quod secundum Peripateticos animæ multiplicantur ad corporum multiplicationem, et intelligentæ multiplicantur ad numerum mobilium, et tunc numerantur numero ipsorum, et non per se. Utrum autem animæ et intellingentæ habent materias, quarum divisione multiplicantur in seipsis, superius in parte diximus, et in philosopha prima plenius dicemus. Jam ergo patet quod divisio materiae causa numeri est, et cum materia non dividatur in plura nisi sit continua, divisio continui erit causa numeri : et dividens ipsam est forma, non per hoc quod est essentia communis quæ in quolibet est tota, sed per hoc quod tangens ipsam perficit et terminat ipsam : et ideo partem quam
tangit de ipsa, perficit et separat a parte quam non tangit nec perficit.
Alia ratio est ad idem : quia idem est principium individuationis et numeri. Est autem individuationis principium materia quæ facit formam esse hic et nunc, cum universalis forma sit ubique et semper quantum est de se : et ideo etiam materia per hæc divisa in multis individuis causa est numeri. Numerus autem secundum Latinam linguam dicitur nutus memeris : est autem memer divisio : et sic numerus idem est quod nutus divisionis, hoc est, nutus ad divisionem. Forma autem de se non dividitur, sed integra manet, ut diximus, cum forma generis sit in qualibet specie quæ per differentias dividitur, et forma speciei sit in quolibet individuo quæ materiis suis dividuntur, sed materia est quæ dividitur per se : propter quod dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, quod idem est differre numero et differre materia. Sunt autem qui numerantur per materiam, ut diximus, ut forma et motus et tempus et omnia alia. Cum igitur numerus a divisione continui causetur, oportet quod infinitas in numero causetur ab infinitate in divisione continui : et hoc est quod volumus in hoc capitulo investigare.
CAPUT XIII.
Hæc est digressio declarans quare non est infinitum secundum extensionem quanti.
Sed adhuc oportet nos invenire causam quare in continuis non sit infinitum in augmentum, sicut est infinitum per divisionem : quia tunc sciemus quare erravit Plato. Sicut enim supra diximus, geometer petit quod nullam lineam sit accipere adeo longam, quin liceat acci-
<--- Page Split --->
pere majorem, quod non faceret nisi potentia extenderetur linea in infinitum. Et nos non videmus, quod natura aliquod quantum produxit in infinitum: et si posset in infinitum producere, tunc necessario produxisset : quia sicut supra diximus in rebus æternis naturalibus idem est posse et esse. Æterna enim sunt omnia universalia quoad hoc quod immutabilia sunt, quod semper sunt actu in quo debent esse.
Sciendum ergo quod extensio in quanto est a forma et ad quantitatem, in qua forma valeat exercere suas operationes, et extensio licet sit materia prout est sub quantitate, tamen forma est qua extenditur. Hujus signum est in corporibus animatis qua e augmentantur, in quibus et augmentans primum quod non augetur, est forma, et id quod augetur, est pars secundum formam et non secundum materiam, et augetur ad quantitatem secundum naturam determinatam et non ultra : et horum omnium subtilis et certa ratio in primo Perigeneos assignabitur. Quod ergo sic sit extensio in corporibus animatis, demonstratur : quoniam forma facit extensionem quantitatis in omnibus aliis, facit autem eam secundum proportionem qua vires formæ et potentiae ejus valent exerceri in tanto et non in majori, et imperfecte exercerentur in minori : et ideo forma extensionis ponit finem, ultra quem non licet procedere : forma ergo principium est finitatis et terminationis et omnino quanti : et ideo nullum quantum secundum naturam vel secundum potentiam vere potest duci in infinitum. Est autem et hujus alia ratio non adeo physica talis : quia si quantum in eo quod quantum posset esse infinitum, oporteret quod esset infinitum, quia in rebus talibus idem est posse et esse : ergo tunc non deberet cadere ratio finis in speciebus quantitatis : et hoc falsum est : quia circulus est figura una linea contenta : contentum autem est finitum : et corpus est, quod longitudinem et
latitudinem et profunditatem habet, et hoc est finitum, et sic de aliis.
Si autem quis quaerat, quare non similiter est de divisione, quod in ea sit idem esse et posse, et quod ipsa unitas est infinitum respectu accipiendi in potentia? Dicendum quod causa hæc est, quod principium divisionis est materia, sicut diximus : et materia principium est infinitatis : in materia autem non est idem posse et esse, sed materia substat actui qui est sicut fieri, sicut dies et agon : et ideo quantum secundum materiam esse est divisibile, et principium divisibilitatis in ipso est materia : sed secundum formam est extensio, et principium extensionis in ipso est forma. Qualiter autem divisibilitas ad materiam reducitur, nos infra in loco proprio ostendemus. In numeris autem infinitum est per conversum modum : quia in numeris principium esse numeri est unitas, et illa est formalis in numeris : et quia formali indivisibili perficitur numeri aggregatio, ideo per divisionem stat in indivisibili uno : quia autem aggregatio fit ex partibus divisi materialibus, sicut dictum est supra, ideo infinitatur numerus in additione et incremento sua pluralitatis.
Est autem adhuc notandum, quod infinitum sicut infinitum est, ita habet potentiam infinitam. Est autem infinitum non secundum formam, sed secundum materiam, ut diximus : habet ergo infinitam potentiam materialem . Est autem potentia materialis secundum quam est fieri et non facere : et ideo potentia infiniti est infinities fieri et nihil facere : et ideo peccant qui dant infinito potestatem divinam. Nihil enim adeo debile est sicut infinitum : et ideo ipsum nullo modo est divinum : sed si esset infinitum extensione, hoc haberet potentiam infinitam, sicut ostendetur in sive octavi hujus scientiæ : quia ejus potentia naturalis quæ est secundum qualitatem activam, sicut est calidum et frigidum, grave vel leve : et illæ potentiæ
<--- Page Split --->
naturales crescunt multiplicata sui materia, quod est subjectum naturale : fit er- go infinita si subjectum sit infinitum, quia talis potentia non est, nec actum habere potest : et ideo non potest esse aliquid quod sit extensione infinitum.
principium acceptum per divisionem, oportet esse aliud per substantiam, et nunquam esse prius acceptum, sed accipiendum posteriori divisione continue facit infinitum, et hoc nunquam priori divisione fuit acceptum.
CAPUT XIV.
De diffinitione infiniti, et quare non est infinitum secundum magnitudinis extensionem.
Contrario autem modo accidit diffinire infinitum : quoniam sicut diffinierunt Philosophi dicentes actu aliquid esse infinitum : ipsi enim diffinierunt ipsum sic dicentes id esse infinitum, cujus partes si quis accipiat per numerum vel mensuram, nulla earum esse extra ipsum : sed hoc modo oporteret quod infinitum haberet omnia sua intra, et tunc infinitum non esset respectu alterius accipiendi per divisionem, et respectu addendi ulterius numero, sicut diximus, sed esset jam respectu accepti : et hoc modo supra ostendimus quod infinitum est finitum, quod est impossibile. Oportet ergo sic diffiniri, ut dicatur infinitum esse, cujus semper aliquid est extra accipere. Signum autem hujus est annulus vel circulus undique planus et continuus : hos enim consuevimus sic infinitos dicere, eo quod nusquam accipiantur in termino sui, quin semper eadem ratione accipiatur aliquid post illud in quo terminari dicuntur : tamen illa dicuntur secundum similitudinem infinita, et non secundum veritatem. In annulis enim continue accipiendo non semper sunt altera secundum substantiam, sed sunt altera in situ circulationis, et multoties sunt eadem in substantia, sed saepe repetatur acceptio. Sed id quod continue accipitur in infinito extra
Infinitum igitur secundum diffinitioText, et com. 63. nem veram est, cujus partes secundum Vera diffinito infinito. quantitatem accipientibus semper convenit aliquid extra acceptum prius accipere : licet enim accipiendum non sit extra continuum quod dividitur, tamen ipsum quod accipiendum, non est idem accepto : et quia in continuo semper aliquid restat accipiendum, ideo in infinitum procedit divisio : cui autem nihil est extra, hoc est perfectum et totum secundum quod hujusmodi. Totum enim sic diffinivimus dicentes, quod totum est, cui nihil deest de his quæ pertinent ad suum complementum. Sic enim dicimus hominem totum qui est res naturalis, et arcam totam quæ est res artificialis. Sicut totum est in rebus singularibus quæ sunt partes universi, sic et ipsum omne sive mundum dicimus totum, cujus nihil est extra simpliciter et absolute, sed omnia habet intra se : et cujus aliquid est extra, non omne vel totum est, cum aliquid desit ei.
Totum enim et perfectum aut sunt Text, et com. 64. idem potentia, aut sunt idem proxima Convenientia et dissecundum naturam : subjecto enim sunt crimen inter totum et idem penitus : quia quidquid est totum, perfectum. est perfectum : et quidquid est perfecctum,est totum : sed secundum rationem sunt proxima : quoniam perfectum est, quod attingit jam finem qui est complementum et perfectio ipsius : totum autem est, quod integratum est ex omnibus suis quae continentur in ipso sub forma sua : perfectum igitur nullum est, quod non habeat finem : finis autem omnis terminus est, et terminat id quod perfi-
<--- Page Split --->
cit. Cum igitur infinitum dicatur a privatione finis vel termini, nullum infinitum est perfectum vel totum.
Propter quod opinandum est, quod Parmenides melius dixit quam Melissus : quia cum posuit ens esse totum unum et immobile, voluit dicere quod esset infinitum, cum hoc quod dicebat ipsum esse totum vel omne. Sed et Melissus totum dixit esse ens, et cum hoc dixit ipsum esse infinitum. Dicebat enim Parmenides, quod totum erat per hoc quod extremitas æqualiter distabat a medio, et infra ens omnia concludebantur. Dixit enim quod non erat in infinitum abire contiguando corpus ad corpus circumdans, sicut si ligaretur licium vel linum ad filum, sicut dixerunt plures Philosophorum, sicut superius diximus.
et quia per privationem finis et formæ dicitur, et omne quod noscitur per se, noscitur per formam et finem, ideo est etiam ignotum in quantum est infinitum, eo quod secundum se hic speciem non habet per quam cognosci debeat. Unde delatum ad alterum dicitur, eo quod est infinitum, eo quod materia secundum quam dicitur cum privatione finis non habet formam. Non autem dicitur delatum hoc modo quo accidens oportet esse delatum, neque super aliud, eo quod non est in seipso : hic autem proprie dicitur delatum. Neque dicitur delatum hoc modo quo forma dicitur esse delata quæ est in materia non habens esse extra ipsam : et hoc minus dicitur esse delatum ad illud. Sed dicitur delatum sicut id. quod non habet perfectionem a se, sed ab alio, sicut materia defertur ad formam quæ continet ipsam et finit et terminat : hoc impropriissime est delatum.
Cum in hoc quod Philosophi dixerunt 65. infinitum esse totum et perfectum, licet errarent, acceperunt dignitatem quam dixerunt in infinito : dixerunt enim omnia continere, et etiam in seipso habere. Et causa dicti eorum fuit, quia similitudinem habet cum toto : quia ipsum est materia et subjectum totius. Est enim infinitum materia perfectæ magnitudinis, secundum quod perfecta magnitudo est, quæ est terminata per divisionem vel dimensiones : talis enim magnitudo per ea quæ in ipsa sunt potentia, subjicitur infinitati : et ideo infinitum quod ex materia est infinitum, potentia totum est, sicut materia potentia habet terminationem, actu tamen non est totum secundum se : divisibile enim est secundum diminutionem continue faciendam : et sic infinitum est secundum appositionem quæ fit ad præsens acceptum in numeris : et ideo neque totum neque finitum est per se, sed per formam perfficientem : et ideo non continet, sed continetur, et numerus unitur intra fines suos a forma in quantum est infinitum :
Manifestum ergo est ex dictis, quod Text. et com. 66. magis habet partis rationem quam toIn quo erra tius : quoniam partis ratio est imperfecti vit Plato ile infinito ratio, sicut materia pars est totius, sicut æs statuæ : quia infinitum non convenit nisi secundum materiam : et ideo licet Plato in hoc bene dixit, quod posuit infinitum esse in magno et parvo secundum quod sunt materia omnium, tamen in hoc errabat, quod dixit illa continere omnia sensibilia et intelligibilia, hoc est, formas intelligibiles, ut ideas et separatas, et formas sensibiles quæ sunt in individuis. Cum enim infinitum sit ignotum et interminatum, non potest terminare et facere nota ea quæ noscuntur : continens autem est terminans et notificans : ergo si infinitum continet sensibilia et intelligibilia, ipsum terminat et notificat : utraque ergo continet et notificat intelligibilia, quæ Plato dixit esse principium cognitionis et scientiæ : ergo quod est infinitum et ignotum, fa-
<--- Page Split --->
cit nosci ea quæ sunt principia omnis scientiæ et notitiæ, quod est impossibile : impossibile est ergo infinitum continere et terminare sicut Plato dixit.
Secundum rationem autem eamdem contingit quod non videtur esse infinitum, nec est secundum extensionis appositionem continue sic quod excellat omnem determinatam magnitudinem : et quia forma extendens est terminans et finiens : et ideo cum augmentum sit secundum formam, magnitudo omnis erit finita : sed in divisione est infinitum eo modo quo diximus : quia dividitur secundum materiam in infinitum, quæ intus continetur et quam species et forma continet. Hoc autem qualiter sit, in sequentibus ostendemus.
CAPUT XV.
Quare in numeris stat divisio et non stat incrementum.
Ex eadem ratione et causa numerus crescit in infinitum et non diminuitur in infinitum : quia unitas est minimum in quod dividitur numerus, et est terminus in quo stat divisio. Et quia indivisibile non dividitur, ideo numerus non dividitur ultra unitatem. Sed in magnitudinibus e converso est : dividendo enim magnitudinem in minus accipiendum per divisionem excellit omnem magnitudinem acceptam, ita quod efficitur minus semper : sed in majus stat, quia invenitur totum et perfectum cui impossibilis est additio, sicut probabitur in primo de Cælo : et ideo non est magnitudo secundum extensionem infinitam : cujus superius assignavimus causam. Cum autem status divisionis numeri est, quod
unum in quo stat divisio est indivisibile : quare vere unum est : est enim omne quod est unum, unitate et indivisibilitate unum, ut homo unus est qui indivisibilis et indivisus secundum speciem est : et ideo non est multa. Nihil enim, ut supra diximus, accipit numerum proprie per se, nisi per hoc quod accipit divisionem. Propter quod etiam plures homines participatione speciei dicuntur unus homo : quia non differunt ab invicem differentia humanitatis, sed divisione materiae : et si forma dividitur, hoc est secundum esse : propter quod secundum essentiam et non esse indivisibilis est forma in unoquoque : et ideo est unus et nullo modo plures : numerus autem est plures una unitate aggregatae, et est quaelibet quaedam forma, sive quaedam discretio, propter id quod simpliciter retinet formam in numero, hoc est, unum : et quia forma indivisibilis est, necesse est quod unum sit indivisibile : et quia numerus ex talibus componitur, ideo in talia dividitur : et ideo constat in ipsis tanquam indivisibilibus diversis : quia, sicut supra ostendimus, numerus non colligitur nisi ex unitatibus diversis, et non ex una : constituunt ergo numerum formae unitate et discreta quae etiam faciunt stare divisionem ipsius secundum quod ad rem refertur : hoc enim modo hic loquimur de numero secundum quod diximus supra. Quod autem hoc verum sit, patet : quia duo, et tria, et alii numeri sunt nomina denominata a numeris quibus numeramus res. Duo enim denominantur a binario, et tria a trinario, et sic de aliis : et haec sunt res incontinuam discretionem habentes ex suis unitatibus tot quot per speciem numeri signantur : quia duo sunt dua unitates, et tria sunt tres, et sic de aliis : et ideo stat processus divisionis in qualibet illarum unitatum : sed in plus numerum respectu addendi semper est intelligere : eo quod in illa comparatione non separatur numerus a continui divisione, sed potius causatur ab illa, sicut supra di-
<--- Page Split --->
ximus : et ideo licet det speciem numero, et sit indivisibilis unitas, tamen quia dependet a continua divisione, et est in potentia addendum semper, ideo est ut potentia materiae et causa infinitatis : eo quod infinitae sunt decisiones magnitudinis sibi succedentes, quae sicut potentia et non actu sunt in magnitudine, ita potentia et non actu sunt in additione numeri : et ideo acceptum per divisionem et addendum numero semper excellit omnem magnitudinem determinatam : sed secundum hoc quod sic continue additur, nullo modo a divisione magnitudinis separatur : neque infinitas est in aliquo uno manente, quia sic esset actu : sed finitur continue sicut tempus cujus esse est in successione : et sic numerus qui est genus temporis, in continuo secundum prius et posterius secundum successionem numeratur.
Est autem sciendum, quod numerus sit simpliciter plura et secundum quid unum, et est quasi collectio, id quod simpliciter formale est in numero, est unitas : et hoc abstrahit a re quae secundum formam est una : et collectio in numero dupliciter consideratur, scilicet ut terminata in ultimo uno addito, et sic materialis collectio numerus est in actu per unum ultimum additum, quod dat numero speciem numeri qui est vel ternarius, vel quaternarius, vel alius numerus : et consideratur ut dependens ad addenda, et sic collectio quae materialis est, in numero est sicut materia infinita : et ideo hoc est in numero causa infinitatis : et hoc modo plana sunt ea quae dicta sunt de causa infinitatis numeri.
secundum augmentum convenit esse magnitudinem quamdam, tantum convenit esse in mundo et in partibus ejus : quia sicut diximus, in talibus non differt posse et esse, cum sint principia aliorum at ideo necessaria : et ideo quia nulla magnitudo sensibilis est infinita in majus, non convenit esse excellentiam in infinitum cujuslibet magnitudinis determinatae : quia si hoc daretur esse, oporteret quod secundum potentiam naturae et actum esset aliquod corpus majus ultimo coelo, quod falsum esse ostenditur in primo libro de Cælo et Mundo.
CAPUT XVI.
Quod infiniti ratio per prius et posterius convenit magnitudini et motui et tempori.
Infinitum autem non est uno modo et Text, et cum 70. unitate in motu et magnitudine et tempore tanquam una quaedam natura, sed in his dividitur prius et posterius : quia sicut ista se habent ad quantitatem, ita se habent ad naturam et rationem infiniti : prius enim participat rationem infiniti magnitudo quae per divisionem est infinita : quia licet quælibet divisio accepta sit finita, tamen dependentia continua ad divisionem est infinita. Sicut enim materia nulla forma sic finitur, quin dependentiam habeat ad aliam, ita est de divisione continui : quia nunquam adeo finitur per divisionem, quin dividentia secundum potestatem dividendorum dependeant ad ulteriorem divisionem ex materia et potentia materiali continui : ab illo autem est infinitum in numeris ex hoc quod collectio numeri semper dependet ad ea quae dividi possunt ex continui divisione segregante partes continui, ita quod
<--- Page Split --->
sicut nusquam per divisionem possunt accipi omnes partes continui, ita nunquam potest considerari numerus qui numerat continuum per collectionem suarum partium acceptarum per divisionem. Quia autem istae duae sunt species quantitatis simpliciter, ideo ista duo percipiunt simpliciter rationem infiniti. Motus autem est infinitus per posterius : quia scilicet magnitudo quae movetur vel in qua est motus, est infinita, sive ille motus sit localis, sive alteratio, sive augmentum et diminutio. Sed et tempus est infinitum propter motam, cujus ipsum est numerus : sed his utimur hic tanquam suppositis et positis sine probatione et demonstratione. Posterius autem in fine quarti, et in quinto hujus scientiae libro tentabimus dicere quid est, et propter quid est unumquodque istorum, et propter quid est omnis magnitudo divisibilis in magnitudine, sed quoniam gratia magnitudinis dividitur unumquodque istorum.
CAPUT XVII.
Qualiter mathematici considerant infinitum.
Rati autem haec infiniti non removet mathematicos a consideratione infiniti : verum enim est, quod ipsi supponunt quoddam infinitum esse in augmenti extensione secundum quemdam modum : licet enim nos negemus esse infinitum per extensionem quantitatis continuae, ita quod dicamus nullum quantum ita magnum esse secundum actum quod ipsum sit intransibile, si accipiantur partes ejus finales in proportione et aequales in quantitate, tamen non negamus, quin poni possit secundum imaginatio-
nem quantitas adeo magna quantam volumus eam habere : et hoc vocant infinitum mathematici : quia nulla adeo magna describitur linea, cui non accipiamus majorem si volumus eam habere ad demonstrandum aliquid. Mathematici non indigent in sua scientia magnitudine infinita secundum actum, quia non accipiunt quantitatem secundum esse, sed secundum imaginationem, et procedunt secundum potestatem imaginationis componentis figuras et angulos, et non secundum potestatem rei imaginatae. Multae enim figurae geometrorum nullo modo fiunt in corporibus naturalibus, et multae figurae naturales et praecipue animalium et plantarum non sunt determinabiles arte geometriae : et ideo non indigent infinito quod sit secundum esse, sed potius quod deservit imaginationi : et hoc est ut liceat protrahere lineas in quantitatem quantum volunt, et nulla determinata longitudine ab hoc modo imaginationis impediri. Adhuc autem alia ratione non indigent actu infinito, quia maxima magnitudini secundum eamdem rationem inest secari sicut parvae : et ideo quantum ad vim demonstrationis nihil differentiae est utrum demonstratio fiat in parva, vel in magna, vel in finita, vel in infinita quantum ad hoc : et ideo quod negetur infinitum esse actu, nihil impedit considerationem mathematicorum : sed quia tamen mathematicam lineam accidit dividi, propter hoc ponit mathematicus continuum in infinitum numerum crescere per aggregationem. Causa divisionis in infinitum est, quia magnitudo componitur ex magnitudinibus : et ideo cum dividi sit passio quanti, et nulla propria passio destruat suum subjectum, ideo divisio nunquam tollit formam quantitatis a continuo vel discreto : propter quod quia forma continui manet in diversis et dividentibus, efficitur semper praecedens in potentia ad ulteriorem divisionem, et ideo dividitur semper in infinitum. Si autem divisio separet formam continui a continui materia, tunc absque
<--- Page Split --->
dubio remaneret materia potentia divisibilis et non actu : et ideo non posset dividi in infinitum nisi prius illa potentia ad actum reduceretur : et hoc non fit nisi per formam quantitatis positam in materia, sicut ostendimus in primo libro hujus scientiae in praemissis.
CAPUT XVIII.
Qualiter infinitum in genere causæ materialis, et qualiter est de consideratione physicì.
datur enim linea physica, lignca scilicet vel ferrea, in duo media, et sumantur propositiones quae in fine quarti probabuntur, scilicet quod ubi non est differentia distinguens propria, quod ibi remanet unitas per se, licet per accidens fiat divisio. Verbi gratia, isosceles vel isopleuros, licet sint duo trianguli, tamen sunt una figura per se : quia licet differunt differentia trianguli, non tamen differunt differentia figurae : quia utraque sunt figura triangula. Ita enim quadratum et quadrangulum sunt figura una, et quadrilatera duo : et sic est in omnibus, quod id quod est ratio convenientiae in eis, non potest esse ratio divisionis et differentiae.
Text, et com. 72.
Quoniam autem causæ diversæ sunt quadrifariam, manifestum est quoniam infinitum est causa sicut materia : et cum dicatur secundum nomen a privatione finis, oportet quod esse ipsius sit privatio. Et quia non est actu sed est passio quanti finiti, oportet quod subjectum ipsius sit quantum et sensibile corpus : et hoc etiam apparet ex hoc quod omnes Philosophi alii utuntur infinito sicut materia : propter hoc quod etiam inconveniens est, ut dicatur continere, cum materia non contineat, sed contineatur : hic autem superius assignavimus rationem. Oportet autem hic duo indagare ad intelligentiam eorum quae hic dicuntur, quorum unum est qualiter infinitum est in genere causæ materialis, et secundum quod ex illo scitur qualiter infinitum cadit in scientiae naturalis considerationem : hæc enim duo usque ad hunc distulimus locum. Ad intellectum autem revocentur ea quae in primo libro sunt determinata, qualiter scilicet materia abstracta a quantitate indivisibilis est secundum actum et divisibilis potentia, et efficitur actu divisibilis quando efficitur quanta secundum actum. Quando autem potentia sit divisibilis in seipsa sicut potentia habet partem extra partem, sic ostenditur. Divi-
Redeamus ergo ad propositum, quod si linea A c in duo dividitur in B, et A B et c partes ejus non differunt differentia quantitatis, sed differentia materiae, cum sit utraque quanta. Sicut autem non differunt nisi quia pars quanta quae est in una parte lineæ, non est in alia : et quantitas est alia et alia secundum esse et non secundum rationem : et hoc est ideo, quia est in aliis et aliis partibus materiae : ergo divisibilitas secundum potentiam propria est materiae, et actus divisibilitatis est quantitatis in eo quod quantitas facit materiam habere propter existere partem. Cum autem pars extra partem sit quanta, oportet quod tamdiu duret diffinitio, quamdiu durat acceptio partis extra partem : durat autem in infinitum, cum divisio nullo modo tollat formam continuitatis a partibus materiae: patet ergo quod in infinitum durat divisio : et causatur a materia potentialiter divisibili, et infinitum est passio non materiae sicut subjecti primi, sed potius passio quanti : quia materia quanta est subjectum ejus primum. Est autem non omnis materia quanta divisibile, eo quod quaedam est indivisibilis a forma naturali : divisio autem separat vel est via separationis materiae a forma naturali : materia enim coelestium corporum nullo modo separatur a sua forma : et ideo
<--- Page Split --->
materia quanta in eis non est divisibilis secundum naturam. Et si mathematici dicant eam dividi, hoc est secundum modum imaginationis et non naturae : ideo etiam quia ad divisionem imaginariam sufficit quantitas in materia intelligibili, ideo mathematici utuntur divisione in infinitum aliter quam naturales : materia enim secundum actum divisibilis est materia sensibilium corporum determinata qualitatibus activis : et ideo proprie loquendo subjectum divisionis in infinitum quae accipitur secundum potestatem rei divisae et non secundum imaginationem dividentis tantum, est corpus sensibile quantum, sicut dicit Aristoteles. Hinc patet scientia ejus quod secundo proposuimus, quia scientia infinitorum per divisionem et appositionem numerorum pertinet ad physicum : eo quod subjectum primum et proximum est de consideratione physici.
Sed incidit dubium : quoniam nullum corpus physicum sub forma physica dividitur in infinitum : quia est accipere minimam carnem, qua non est accipere minorem in specie carnis, et sic de aliis homogeniis : ergo divisio in infinitum non fit in corpore physico per hoc quod est physicum, sed potius per hoc quod est quantum : et hoc est ante physicam formam secundum intellectum : ergo videtur quod prima philosophiae aut mathematica convenit divisio infiniti. Sed ad hoc dicendum secundum doctrinam Aristotelis, quod absque dubio sicut objectum est, physica homogenia non dividuntur sub formis substantialibus in infinitum : et de hoc ratio reddetur in primo Perigeneos. Sed physicus non solum considerat formas substantiales physicas, sed mensuram quantitatis considerat prout est terminus corporum physicorum : et quia materia physica sensibibilium relata ad illas mensuras dividi habet in infinitum secundum potestatem divisi corporis et non secundum imaginationem tantum, ideo tractatus infiniti pertinet ad scientiam naturalem. Ex his
intelligitur qualiter infinitum causatur a materia, quae licet sit una, tamen divisibilis est, et actionem recipit divisibilitatis per hoc quod efficitur forma determinata, ut diximus.
CAPUT XIX.
De solutione rationum superius inductarum, quibus esse actu probabamus infinitum.
Reliquum est aggredi ad solvendas ra- 73. tiones superius inductas, quibus actu infinitum probabamus et non solum potentia, sicut a nobis supra determinatum est : aliae autem illarum rationum non necessitate inferunt suas conclusiones, aliae vero veras habent contradictiones : quia veraciter probant infinitum quodammodo esse actu. Quae autem non necessario concludunt, sunt sicut illae quae probant infinitum esse corpus sensibile ut generatio non deficiat. Si enim infinita sit generatio materialiter ex corpore sensibili infinito, tunc oportet quod illud sit in loco infinito, et quod motus ejus sit infinitus, sicut supra diximus : quae omnia falsa sunt : non ergo necessarium est corpus esse infinitum actu, ad hoc quod non deficiat generatio, sed potius ex hoc generatio in simplicibus est indeficiens, quia generatio unius est corrupto alterius, et e converso : cum tamen omnia elementa circulariter generata sint finita. Causa autem indeficientiae generationis omnium est allatio generantis in obliquo circulo, et hujusmodi perfecta declaratio invenitur in secundo libro Perigeneos. Scias autem quod quidam modernorum dicunt causam indeficientem generationis esse, quia generatio est ex infinito corpore secundum divisionem qua dividitur in infinitum : cum autem illa
<--- Page Split --->
divisio sit vel inæqualis in quantitate et similis in proportione, oporteret secundum illos quod filius semper minor esset patre in quantitate, quod absurdum est : et ideo dictum eorum error est : sed de hoc non est hic determinandum.
Text, et com. 71.
Adhuc autem alia ratio superius inducta non concludens fuit : quia dicebant mundum ideo esse infinitum, quod componitur ex infinitis se contingentibus, sicut si filum filo copuletur : et haec ratio Anaxagoræ, et supponit nihil finiri intra, sed potius omne quod finitur, dicebat ad aliquid extra se finiri et terminari quod est tangi. Hoc autem non est verum, quia aliquod finitur termino sibi essentiali, et non habet terminum extra, sicut ultimum cœlum : unde tangi et finiri se habent sicut superius et inferius : quia omne quod tangitur, finitur, sed non convertitur : finitur enim cœlum ultimum quod non tangitur aliquo corpore se ambiente. Similiter omne quod habet terminum extra se ad quem terminatur, habet etiam terminum sibi essentialem intra, et non convertitur etiam : quia ultimum cœlum terminatur sua superficie, non tamen habet aliquid extra se terminans et ambiens ipsum. Infinitum autem nec tangit, nec finit, nec finitur : et ideo non est aliquid extra se tangens comparatum : non enim quodlibet tangit quodlibet, sed potius tangit id cujus ultima vel ultimum est cum suis ultimis vel ultimo : et ideo cum infinitum non habeat ultimum neque ultima, neque tangit neque tangitur ab aliquo.
Illa etiam ratio quæ dicit, quod debeamus credere imaginabili intelligentia in mathematicis, etiam non concludit necessario. Infinitum enim non accipitur secundum potestatem imaginationis, sed potius secundum possibilitatem corporis
physici : et ideo abundantia excessus et defectus quam ponit geometer, non est in re, sed in intelligentia imaginata geometræ quærentis exigere quantitatem demonstrabilem. Potest enim unusquisque nostrum imaginari, quod habeamus staturam corporis centum pedum, vel plurium longiorem quam habemus, et potest sic multiplicare staturam suam quantum voluerit. Et cum hoc quantitas staturæ suæ sit in intelligentia sua, et forte considerentur figuræ ejus et passiones, secundum quod est imaginata, quæ non tamen propter hoc in corporibus nostris est extra major quantitas quam est secundum naturam : et licet in eo quod est in re, formetur imaginatio, non tamen omne quod est in imaginatione, consequenter est in re necessario : hoc etiam supra explanavimus a simili : ergo licet geometer petat quantitates quantas esse voluerit, non tamen propter hoc sunt de necessitate in rebus.
Rationes autem quæ sumuntur ex tempore et motu et magnitudine et numero, concludunt necessario modo infinitum esse actu : et actus ille est sicut dies et agon, ut diximus : et in tempore quidem et motu est per divisionem infinitum non permanente accepto, eo quod non habent permanentiam in suis partibus : et hæc divisio temporis et motus est facta mentaliter per intellectum, licet non feretur in se tempus et motus. Magnitudo autem non est infinita divisione, ita quod mens et intelligibilia sint causa infinitatis, sed potius divisione, cujus causa est materia infinita : et non est infinita magnitudo per augmentum per extensionem in majus, numerus autem per additionem diversorum ex continuo. Dictum igitur sit hic modo de infinito, quomodo est, et quomodo non est, et quid est per diffinitonem et naturam.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
DE ATERNITATE.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quæ inquirenda sunt de æternitate, et an æternitas sit continens, et quibus modis dicatur æternitas primum.
De æternitate igitur quæramus an sit, et quid sit, et qualiter se habeat ad æterna. Deinde etiam de comparatione ejus ad ævum et tempus, sæculum, etc. quæ hoc modo dicuntur. Et de Nunc æternitatis et de temporis utrum sit idem vel non : de Quamdo enim ævi, et æternitatis, et temporis in eo qui de Prædicamentis intitulatur libro, habet determinari.
Sciendum igitur quod multi an esset æternitas aliud quam tempus infinitum dubitaverunt, afferentes rationes quatuor, quarum prima est, quod infiniti secundum quod infinitum est, non est mensura. Æternitas autem ponitur mensura esse interminati quod est infinitum, sicut est esse divinum. Secunda autem est, quod omnis mensura certificat quantitatem aliquam. Si ergo æternitas est mensura, certificabit quantitatem aliquam
ejus quod primo et principaliter et per essentiam æternum est. Hoc autem falsum esse dicunt, quia Deus sive substantia divina quæ prima et essentialiter æterna est quantitatem non habet. Tertia est, quod omnis mensura differt a mensurato re et ratione : quia cum mensura sit certior mensurato, eo quod certificat quantitatem ejus, si mensura non differt a mensurato, oporteret quod idem esset certificans et certificatum, et certius et incertius seipso, quod est inconveniens. Cum ergo mensura differat a mensurato, æternitas non potest esse mensura, quia æternitas non differt a primo æterno : quia si differret ab ipso, oporteret concedere quod duo essent sine principio, quorum neutrum esset ab alio : et sic sequeretur duo esse principia, quæ inconvenientia sunt. Et si æternitas non est in genere mensuræ, tunc non est in genere aliquo, et sic nihil est : ab omnibus enim a quibus ponitur æternitas esse aliquid, dicitur esse in genere mensuræ. Quarta ratio cui etiam potissime innituntur, est quod si æternitas est aliquid, tunc oporteret quod esset numerus aliquis substantiæ æternæ, quemadmodum tempus est numerus motus, et Nunc temporis numerus est ejus quod modo : nihil autem indivisibile manens uno modo numerat, sicut patet, quia unitas nisi sit in aggregatione,
<--- Page Split --->
non numerat : et Nunc temporis nisi sit cum priori et posteriori, non numerat. Similiter indivisibile manens uno modo non numeratur, sicut patet ex omnibus præhabitis. Quia si id quod fertur, non rénovaret situm, non numeraretur a Nunc temporis. Cum igitur æternitas unum indivisibile eodem modo manens esse ponatur, ipsa nihil numerat : et similiter cum æternum sit eodem modo manens substantia simplex, videtur quod nullo modo numeratur : et sic æternitas non videtur in genere mensuræ : et cum in alio genere esse non possit, videtur quod æternitas nihil est. Non inveniuntur autem Peripateci aliquid tractasse secundum certitudinem de æternitate, quamvis aliquam licet exiguam mentionem fecerint de ipsa, quod videtur mirum esse : quia de re qua sæpius utebantur, tractatum fecisse debuerant. Et forte tractatus eorum de ipsa ad nos non pervenit : et ideo noster traetatus de ipsa est imperfection.
Dicamus ergo quod æternitas est dicta multis modis, quorum primus et novissimus et propriissimus est, quod æternitas sit spatium principio et fine carens, non habens in se prius et posterius, nec aliquid successionis, eo quod non mensurat id quod fit vel im.1atur, sed potius quod stat uno modo, nihil amittens in præterito, et nihil acquirens in futuro : et hoc modo locutio nostra erit de æternitate. Alio autem modo dicitur æternitas minus proprie spatium rei incommutabilis secundum omnem speciem mutationis, licet habeat principium in esse : et hoc modo necessaria dicuntur esse æterna, et impossibilia simpliciter : et ideo necessaria et impossibilia per se nullo modo esse in t.1mpere, quæ in præterito et futuro eodem modo se habent, sicut diametron esse asimetron, et diametron esse simetron : unum enim horum semper fuit, est et erit verum : alterum vero semper fuit et est et erit falsum. Non autem sic est de necessariis impossibilibus per accidens, quæ secun-
dum ipsum recipiunt variationem, et illa de causa cadunt sub tempore : et in hoc sensu Peripatetici mentionem videntur facere de æternitate. Tertio modo dicitur æternitas impropriissime spatium variatum, quod non habet principium neque finem, sub quo modo adhuc minus proprie dicitur æternitas spatium habens principium et non finem : et utroque illorum modorum mundus a Philosophis quibus dam dicitur æternus : cum tamen absque dubio temporalis sit, co quod corpora quæ sunt in ipso, moventur et mutantur : quæ mutatio habet prius et posterius : et ideo si per impossibile poneretur non habere principium et finem, tamen adhuc temporalis esset, cum motus ejus mensuraretur tempore, et mobilia sua numerarentur nunc temporis. Aliquando dicitur æternitas non spatium alterius esse vel substantiæ absolutum, sive habeat esse stans simul, sive in successione, sed potius delectatio et possessio vitæ intellectualis quæ est in tali substantia æterna : eo quod vitæ possessio quando est simul et non succedit, abstrahit a temporis successione et immutabilitate, sicut inferius explanabitur. Et omnibus his modis dicitur æternitas et habet verissimam entitatem. Et ideo dixit Isaac Philosophus, quod æternitas est spatium continuum non intersectum, intelligens per continuitatem indeficientiam ipsius. Et per hoc quod dicit non intersectum, intelligit quod non intersecatur continuo exitu de potentia ad actum : talis enim exitus intersectus est, eo quod esse talium intercipitur privatione.
Quod autem objiciunt primo de infinito, quod non habet mensuram secundum quod est infinitum, dicendum videtur quod est verum : sed substantia quæ stat in esse uno, licet sit infinita per hoc quod est sine principio et fine, tamen finitissima est per hoc quod stat in esse simplici simul, cujus nihil est extra ipsum : et hoc modo mora ipsius et indeficientia in esse habet mensurans spatium non intersectum, ut dictum est.
<--- Page Split --->
Quod autem dicunt talem substantiam quae aeterna est, quantitatem non habere, dicendum est quod verum est eam non habere quantitatem dimensivam, quae corporum quantitas est : habet tamen maximam suae virtutis quantitatem, quae se sic continet ut nunquam aliquid sui extra seipsam excedat vel extendatur. Et haec indefcientia sui stans infra seipsam, mensuram habet quae vocatur aeternitas.
CAPUT II.
Hic est digressio declarans quid re et diffinitione sit aeternitas.
Nec est verum quod dicunt, quod omnis mensura differat a mensurato : quia nos aliquando mensuramus totam quantitatem per partes ipsius ejusdem quantitatis, cum tamen tota quantitas non sit alia ab ea quae est partium quantitate simul acceptarum : et ideo sufficit quod mensura differat a mensurata ratione : et ideo licet spatium illud non intersectum quod vocatur aeternitas, non separetur re ab esse et substantia aeterna, et sit idem ipsum cum ipsa, tamen ratione differt : quia alia ratio est indefcientiae, sive morae talis substantiae in esse stantis, et alia ipsius substantiae stantis in esse illo : et primum quidem est aeternitas, secundum vero aeternum est.
Ad id vero quod ultimo inducitur, dicendum quod aeternitas non numerat : eo quod Nunc ejus, nec in esse, nec in substantia recipit variationem, sicut hahet variationem spatium quod est intersectum. Sed alio modo mensurat, scilicet per modum unitatis stantis immobiliter : et ideo fallacia consequentis est in argumento. Qualiter autem stet immobiliter et non deficiat, in sequentibus erit manifestum.
Quid vero sit aeternitas, partim innotescit ex physici s : est enim secundum veram sui acceptionem mora sive spatium continuum non intersectum : eo quod totum suum esse simul habet et perfecte. Moram quidem vocat aeternitatem Gilbertus Porretanus, spatium autem Isaac Israelita Philosophus. Si autem mora vocetur, non erit haec mora temporis, vel momenti temporis cursus aliquis. Sed mora vocabitur permanentia ejus indeficiens, quae eadem mora spatium vocatur secundum quod ambit totum esse indeficiens. Quod etiam spatium continuum dicitur, non ideo quod habeat partes sicut quantitas continua, sed quia nunquam defuit, nec deest, nec deerit unquam, stans semper incommutabiliter in seipsa. Intersectum vero vocatur, quod habet partes utriusque abscissas, sicut tempus, cujus prior pars praeteriit et non est, et pars posterior futura adhuc expectatur et non est. Id autem quod de ipso est accipere quietum indivisibile praesens nunc est quod instat. Sed non sic est aeternitas, sed potius nihil amittit in toto praeterito, eo quod ipsa est mensura rei per omnem modum incommutabilis : et nihil acquirit in futurum, eo quod ipsa est mensura ejus quod nullo modo est in potentia, et tota ipsa est stans praesentialiter. Propter quod dicit Boetius 1, quod nunc stans et non movens se aeternitatem facit. Propter quod quibusdam venit in dubium, qualiter verba praeteriti temporis et futuri dicantur de aeternis : sicut cum dicimus
<--- Page Split --->
substantiam primam incommutabiliter existentem fuisse et esse et fore, cum procul dubio præteritum et futurum sint prius et posterius, sicut rei tantum illius quæ mutatione sua aliquid amittit in præterito, et aliquid acquirit in futuro.
Sed intelligendum est, quod æternitas non dicit moram habentem partes et prius et posterius, et præteritum et futurum, sed in se indeficientem semper : et cum talis sit in se, accidit ei cum comparatur ad partes temporis nunquam defuisse in præterito, et nunquam defuturam esse in futuro : et hanc concomitantiam ejus ad partes temporis ex indeficientia sua causatam dicunt verba præteriti temporis et futuri, quando de rebus æternis dicuntur : et ideo prima et incommutabilis substantia fuit, eo quod nunquam defuit in aliquo præterito : et eadem erit, eo quod nunquam decrit in futuro aliquo. Et hæc eadem est causa quare dicit Augustinus 1, quod vera æternitas nihil aliud est quam vera incommutabilitas.
Quod autem dicitur æternitas suum esse simul habere perfecte, et propter quasdam substantias dicitur, quæ in hoc quod sunt, simul esse suum habent, tamen in hoc quod aliquid possunt vel volunt vel intelligunt, non habent simul : non enim omnia præsentia sunt intellecibus intelligentiarum ad quæ extendi potest intellectus intelligentiæ, sed potius continue illuminantur ab intelligentia prima : et ideo vices quasdam habent secundum posse et secundum suum intelligere æviternum, licet secundum quod est simul sit : propter quod etiam non perfecte possidet suum esse simul, sicut æternum quod totum est præsens : eo quod omnia sua sibi sunt præsentia quoad esse, et vivere, et intelligere, et velle, et nulla parte obumbratur : et
ideo apud ipsum nec est transmutatio in esse, nec vicissitudo obumbrationis in vivere, et intelligere, et in velle : quin potius ea quæ sparsa sunt in toto tempore, quæ fluunt ab ipso æterno, simul præsentia sunt sibi : propter quod etiam omnia prævidet et præscit antequam fiant : et uno modo sunt in ipso, præsentialiter scilicet, quæ fuerunt, et quæ sunt, et quæ futura sunt. Hanc autem possessionem perfectam sui esse simul sic stantis non habet nisi æternum primum, et est sibi propria.
Propter quod æternitatem in æterno considerans Boetius 4 diffinit dicens, quod est interminabilis vitæ possessio tota simul et perfecta : vocans vitam totam simul, quæ secundum omnem ipsius esse modum stat in totalitate sua : quæ totalitas non est dicta eo quod partes habeat, sed quoniam nihil sui est extra ipsam : illud quod totum est quod idem est perfectio, sicut superius diximus in tertio tractatu hujus scientiæ. Perfectum autem, ut ipse exponit Boetius, attribuitur ad modum perfectionis quæ est in esse, et posse, et vivere, et intelligere, et velle simul et habere, et nihil horum extensum extra alterum et extra præsens nunc. Interminabile autem dicitur, in cujus duratione non est finis ante vel post, et hoc est carens principio et fine, sicut nonnuli dixerunt de mundi duratione, qui si interminabilem haberet durationem, non tamen esset æternus, eo quod esse suum et vitam suam non simul possideret, sed potius per partes amittit eam et acquirit : præteritum enim amittit, et futurum acquirit 5. Vivere autem ponitur in diffusione æternitatis : eo quod in æterno secundum optimam sui perfectionem consideratur, et hoc est ad nutum habere vitam, quæ vita est secundum intellectum et con-
1 S. AUGUSTINUS, Libro I de Trinitate, cap 1. 2 BOETIUS, Libro III de Consolatione, pros. 2. 3 Mundus, etsi interminabilem haberet durationem,non tamen adhuc esset æternus. Hoc autem intellige sumendo æternitatem simpli-
citer et proprie, ut est a Boetio diffinita : tamen sumendo æternitatem secundum similitudinem, posset mundus æternus dici, sicut patet a Doctore in capitulo sequenti.
<--- Page Split --->
templationem et contemplationis delectationem, quae non habet contrarium : quae etiam dum temporales homines afficit, non percipere tempus facit, et quemdam gustare statum aeternitatis : proprie tamen magis aeternitas refertur ad esse stans simul modo praedicto, sicut et ipsum nomen aeternitatis demonstrat : quia aeternitas dicitur esse interminatum omni modo : quod etiam propter sui simplicitatem et prioritatem diffinitur per negationem, cum dicitur interminabile esse : quia licet suum esse interminatum et rarum sit, tamen nihil habet ante se per quod diffinìatur, sed potius explanatur per consequentem se negationem vel privationem. Et haec est vere dicta aeternitas.
CAPUT III.
Hic est digressio declarans comparationem aeternitatis ad aeternum.
Habet autem se aeternitas ad aeterna tripliciter. Ad ea enim quae vere aeterna sunt, sicut sunt ea quae sunt secundum esse, et vivere, et velle, et intelligere, sive secundum esse, et posse, et operari simul, et vere incommutabilia se habet aeternitas sicut mensura adaequata, sicut se habet tempus ut mensura adaequata ad ea quorum nihil est simul, quorum nihil est iiecommutabile : et aevum ad ea quorum est esse simul, sed posse et agere sive intelligere non est simul in hoc, videlicet in hoc quod est esse propriam mensuram eorum : quia sicut tempus temporali in hoc adaequatur quod est mensura egredientis de potentia, sicut et ipsum est potentiae permissum : et aevum est mensura in hoc adaequata
aetterno, quia aetterna secundum quod sunt, stant simul in suo posse, et agere sunt non simul, sed acquirunt perfectiones quas non habuerunt : ita et aevum est mensura quae secundum quid simul est, et secundum quid non simul : ita aeternitas est mensura proportionaliter adaequata aeterno : quia sicut aeternum totum est simul in esse et vivere, hoc est, in esse et posse et suo proprio et connaturali agere quod est intelligere et velle, ita aeternitas est mensura quae est tota simul et perfecta. Et hoc intellexit Philosophus quando dixit : Quod est aeternum aeterno, hoc est aeternum aetterno, et tempus temporali. Est tamen in aliis multa dissimilitudo habitudinis temporis ad temporale, et aternitatis ad aeternum, et aevi ad aeviternum. Supra enim diximus, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurati. Sic autem aeternum non est in aeternitate, quod mensuretur quadam parte aeternitatis, cum aeternitas partem non habeat, sicut patuit ex praedictis : praeterea omne quod mensuratur a quadam parte suae mensurae, excellitur a mensura illa, sicut supra diximus, quod tempus excellit omne quod est in tempore. Aeternitas autem non excellit æternum, sed coaequatur ipsi, sicut diximus. Aevum autem cum secundum quid sit simul, et secundum quid excellit aeviternum, et secundum quid aequatur illi. Et secundum hoc quod excellit, quidam vocant aevum tempus, sicut Augustinus dicit', quod spiritualis creatura propter vices voluntatis et intellectus movetur per tempus, et non per locum : creatura autem corporalis et temporalis movetur per locum et tempus. Hoc ergo modo primo comparatur aeternitas vera ad vere aeternum.
Sunt autem aliqua aeterna per participationem aliquam vere aeterni, sicut Angeli et intelligentiae cum contemplantur vere aeternum, et bonitate sua sibi in-
<--- Page Split --->
fluente immutabilia efficiuntur : et si quam habent immutabilitatem, illam non exerunt : et hoc modo divinae substantiae in regno cœlesti per participationem verae æternitatis sunt æternæ : et sub illis etiam divini homines aliquid capientes de contemplatione æternitatis in hac vita ultra tempus efficiuntur et non percipiunt mutationes temporales. Ad similitudinem vero illius dicuntur necessaria æterna, sive incomplexa, ut cœlestia corpora : sive etiam ea quæ habitudine complexorum ad invicem habent necessitatem vel impossibilitatem, ut diametron esse simetron, vel asimetron, sicut superius explanavimus. Sunt alia quæ non comparantur ad æternitatem, per hoc quod participant aliquid incommutabilitatis quæ æternitati est propria, sed potius quia habent similitudinem cum illa in infinitate carentiae finis : et hoc modo dicitur tempus a quibusdam æternum, et pœnæ quæ dicuntur infernales æternæ, et alia quæ ad similitudinem horum dicuntur.
Et ideo a quibusdam distinguitur comparatio æternitatis ad æternum tripliciter : quædam enim sunt æterna et vere in æternitate, scilicet prima substantia quæ est Deus gloriosus et benedictus. Quædam vero sunt æterna et non vere in æternitate, sicut illa quæ facta sunt immutabilia participatione incommutabilitatis, sicut dicit Plato de his qui licet sint natura commutabiles, tamen voluntate deorum et nobiliorum ejus bonitatum participatione sunt manentes incommutabiles : hæc tamen non vere dicuntur in æternitate, quia æternitas non est propria mensura permanentiae eorum : quædam vero nec vere æterna sunt, nec vere in æternitate, sed sunt similia secundum quid æternis, sicut temporaliter habentia successionem sine fine, sicut motus æternus dicitur ab his qui ponunt mundum
æternum, et pœnæ baratri dicuntur æternæ in legibus Pythagoræ.
CAPUT IV.
Hic est digressio declarans comparationem æternitatis ad ævum et ad tempus, in quo est de numero spatiorum.
Ex his jam aliquiditer innotescit qualiter æternitas comparatur ad ævum, et tempus, et sæculum, et hujusmodi. Ævum enim est spatium eorum quorum esse stabile est, sed tamen vices habent in potentiis, sicut intelligere, et velle : cum æternitas sit mora et spatium permanentis uno modo per omnem modum : et ea quæ sunt ab illo quod uno modo permanet, deficiunt ab illo propter distare a primo. Et oportet quod aliquid potentiæ admisceatur eis, quamvis non in esse, sed in posse et agere 1 : et ideo etiam mora et spatium adjacens eis per modum mensuræ est sub æternitate : et sub his propter admixtionem potentiæ ad esse erunt generabilia et tempus : quia tempus est quod in generatione et corruptione metitur, sicut testatur Dionysius 2. Et hoc est quod dicit Boetius, qui tempus ab ævo ire jubes 3 : quia sub æternitate est mora ævi, et sub hoc mora temporis propter plus et plus distare a primo, sicut æviternum est sub æterno, et temporale sub æviterno : et ideo etiam cum tempus sit in uno quod est motus velocissimus et simplicissimus, et æternitas sit in uno quod est permanentiæ simplicissimæ, non est absurdum quin etiam ævum sit in uno cujus potentia et intellectus, licet patiatur vices, tamen
1 Nota quomodo in omnibus intelligentiis citra primam aliqua potentia inveniatur : cf. com. 3 de Anima, cap. 5 in solut. quæst. 3 et
<--- Page Split --->
propinquius est actui intellectus primi quam aliquorum aliorum. Comparabitur externa ergo externitas ad ævum sicut causa exemplaris ejus : eo quod ævum imitatur æternitalem quantum potest, sicut et æviternum imitatur æternum, et deficit in aliquo ab illo. Et similiter tempus imitatur æviternum et æternum. Et illius exemplum dicit esse Boetius in illo quod est semper et frequenter et raro : quorum semper posterius imitatur prius, sicut diximus in secundo libro hujus scientiae. Sic autem est de æterno. Hoc enim nobilissimum est et stans in seipso, cum bonitates alia non participare possunt nisi per motum aliquem : et hoc quidem si est intellectus solius qui motus perfectus actus est, et non permixtus potentiae, absque dubio illius mensura non est tempus, sed ævum. Et si motus ille est imperfectus actus, sicut sunt motus corporum, tunc mensura eorum est tempus.
Habent etiam haec tria aliam ad invicem comparationem : eo quod cum æternitas exemplar sit ævi et temporis, cujuscumque mensura est tempus, etiam illius est mensura æternitas et ævum, sed non adæquata et proportionata, sed excellens et esse et moram temporalium : et cujuscumque est mensura ævum, illius etiam ejusdem mensura est æternitas excellens et non adæquata esse æviternorum, et more : sed non convertitur : cætera enim nec ævo nec tempore mensurantur, nec sicut mensura adæquata ad esse et moram, nec sicut mensura non adæquata. Et dico mensuram adæquari ad esse hoc modo quo supra dixi mensuram ad esse mensurari et proportionari, sicut supra dixi motum mensurari tempore, et ipsum et esse ejus : quia esse suum est successivum. Haec autem comparatio significatur cum dicitur, quando motus est, Deus est, et intelligentia est : tunc enim notatur quando æternitatis, cujus exemplatum est quando ævi, et temporis : et ideo æternitas est mensura quaedam æviternorum et temporalium.
Ex ista autem comparatione non per se sed per accidens convenit dividi æternitatem, et notari partes in ipsa, non quæ sunt ejus, sed spatii quod est sub ipsa, sicut dicitur mille annis fuisse Deus, et quod anni sui non deficiunt, non quod sit suus dies et mensis et annus, sed quia non deficit in decursu temporis quod est sub æternitate ejus : et illa indeficiientia vocatur ex tunc per intellectum, per dies et menses et annos.
Sæculum autem non dicitur genus spatii aliquid quartum, sed est in multis acceptionibus : quia aliquando dicitur præsens vita, vel spatium quod durabit mundus, et aliquando dilectio præsentis vitæ. Et sæculum sæculi dicitur aliud sæculum quod est finis hujus sæculi : eo quod succedit post istud. Et sæculum sæculorum dicitur futurum sæculum, quod est finis sæculorum hominum qui sunt in præsenti sæculo.
Ex prædictis quidam habere volunt, quod non sint in genere nisi tres mensurae, æternitas, et ævum, et tempus : quia, dicunt, oportet unam esse per abnegationem finis et principi sine successione, et unam nec per abnegationem finis nec principii cum successione : eo quod mensurantia non possunt habere variationem, nisi sicut stantia vel mota : et si sunt mota, tunc aut sunt intellecualiter, qui motus est actus perfectus : aut corporaliter, qui motus est imperfectus actus : et haec distinctio est bona.
Sed tamen sciendum Philosophorum opinionem esse mundum habere principium, sed non finem : quæ licet falsa sint, tamen possibilia secundum naturam sunt, sicut in octavo libro hujus scientiae ostendetur : et ideo non approbo dictum eorum qui dicunt tres mensuras d.slingui, quod una sit quæ neque habeat principium neque finem. Una autem quæ habet principium et non finem, ut ævum. Tertia vero quæ habet principium et finem, ut tempus. Licet enim ponamus stare cælum, et mundum finiri : non tamen ex hqc sequitur tempus finiri, nisi
<--- Page Split --->
ponamus omnia fore stantia uno modo, et nullam futuram esse successionem. Est etiam hic attendendum, quod sicut spatium temporis causatur a partibus motus numeratis, ut diximus : ita per omnem modum et mora aeternitatis causatur a statu et permanentia rei aeternae. Et ideo aeternitas nullo modo est numerus aeterni, sed potius mora ejus indivisa et indeficiens : sed ævum habet totum esse simul, et ideo habet vices numerabiles et incontinuas, quia vicissitudo non est continua.
CAPUT V.
Et est digressio declarans utrum idem sit Nunc aeternitatis, temporis et ævi.
Nunc autem aeternitatis quidam peritorum virorum idem dixerunt esse subjecto cum Nunc ævi et temporis : eo quod stans et non movens se non differt subjecto ab eo quod non stat et movet se, sed ratione sola. Cum ergo utrumque Nunc sit mensura indivisibilis et ejus quod est indivisibile, videtur quod eadem sint subjecto : quia indivisibile manens idem et stans, ab indivisibili manente eodem et moto non habet differentiam secundum substantiam, sed ratione differt solum. Adhuc autem dicunt, quod cum dicitur, Deus est nunc, et intelligentia nunc, et motus nunc, idem Nunc denotatur. Cum igitur idem sit Nunc. et unum horum trium sit æternum, et alterum æviternum, et tertium temporale, videbitur idem esse Nunc æternitatis, et ævi, et temporis, ut inquiunt. Sed hoc omnino inconveniens mihi videtur : quia sicut se habet tempus ad motum, ita Nunc
temporis se habet ad mobile secundum quod movetur, sicut ex prædictis patet. Cum ergo tempus numeret motum, Nunc temporis numerabit id quod movetur secundum quod movetur, sicut etiam superius est demonstratum. Non ergo Nunc temporis est numerus substantiæ ejus quod fertur, sed potius numerat ipsum secundum quod fertur : ergo nullam habet proportionem ad id quod idem est stans in seipso semper. Adhuc autem cum omnis rei numerus et unitas sit secundum naturam ejus quod numerat, et nulla convenientia sit ejus quod stat uno modo et nullo modo movetur, ad id quod fertur secundum quod fertur, videtur quod nullo modo sit idem Nunc quod adjacet utrique. Et hoc puto verum esse : et præcipue videtur hoc ex hoc quod æternitas præcedit tempus, et Nunc ejus præcedit Nunc temporis : quorum autem unum alterum præcedit, illa non sunt eadem in essentia. Adhuc autem Nunc temporis continuatio est præteriti et futuri. Continuatio autem continui aliquid est de essentia continui : propter quod etiam supra habitum est, quod Nunc est aliquid temporis. Id autem quod est aliquid de essentia continui temporis, nullo modo potest esse de essentia æternitatis. Propter quod dicendum videtur Nunc æternitatis diversum esse a Nunc temporis per subjectum, et ævi, et Nunc ævi diversum esse a Nunc temporis per subjectum, et non tantum secundum rationem.
Et quod dicitur indivisibile fluens et inobjecta pardivisibile stans non differe nisi secuntus adversae. dum rationem, dico falsum esse, cum indivisibile stans aliquid sit de essentia stantis,et indivisibile fluens sit aliquid de essentia fluentis. Cum autem dicitur, nunc est Deus, et intelligentia, et motus, est ist a locutio notans aut exemplaritatem, aut concomitantiam : quia 1 sicut unum horum spatiorum trium exemplatur ab altero, et unum currit sub aliquo
1 Cum dicitur : Nunc est Deus, et intelligentia, et motus, hic denotatur aut exemplartas,
aut concomitania. Vide pro hoc caput 4 immediate præcedens.
<--- Page Split --->
stante per modum supra expositum : ita Nunc unius eorum exemplatur ab altero, et unum eorum procedit ab alio : et ideo sicut unitas æviterni fit ab unitate æterni, et unitas temporis ab unitate prima æviterni, ita Nunc unius fluit a Nunc alterius : et illud quod est magis simplex, est exemplans et faciens : et id quod est magis divisibile, est exemplatum et factum. Est autem sciendum quod Nunc æternitatis non differt ab ipsa æternitate
nisi ratione tantum, quia nunc dicitur secundum quod adjacet uni indivisibili stanti et non amittenti aliquid in præterito, nec acquirenti aliquid in futuro. Æternitas autem dicitur mansio et mora indeficiientia durationis ejus. Hæc ergo de æternitate quantum ad præsens sufficit, dicta sint. Utrum enim plura sint æterna, et utrum quando idem vel diversum sit æternitatis vel temporis, ad aliam spectat intentionem.
<--- Page Split ---> TRACTATUS I
DE SPECIEBUS MOTUS.
CAPUT I.
Quæ tractatus intentio, et quis motus sit per se, et quis gratia partis, et quis per accidens: et in quo declaratur quod species sunt immobiles, et quod motus non sunt in eis sicut in subjecto.
Cum autem nos jam locuti sumus de principiis rei mobilis, et de motu ipso, et de his quæ consequuntur mobile et
motum in communi, relinquitur ut dicamus de speciebus motus, et de proprietatibus ipsarum specierum, et de his quae consequuntur omnem motum secundum quamlibet speciem: et tunc dicemus de comparatione motus ad motorem secundum quemlibet modum comparationis ejus ad ipsum, et sic finiemus tractatum libri Physicorum. Nos autem non possumus determinare species motus, nisi nos prius sciamus utrum in motu per se vel per accidens motus distinguatur per suas species, et in quibus et in quot prædicamentis fit motus: et ideo scientiam istam inchoabimus in hoc quod inquiremus de motu per se et per accidens: quia tunc inveniemus, quod motus
<--- Page Split --->
per se distingui habet in species, et non motus per accidens.
Quantum igitur ad praesentem spectat intentionem, sciendum est quod omne quod transmutatur, uno trium modorum transmutatur : aut enim transmutatur per accidens, ita quod illud nunquam potest moveri per se, sed semper accidit ei quod movetur per se, sicut quod musicus ambulat : musica enim nunquam potest ambulare, sed semper accidit homini cujus est ambulare.
Aut dicitur moveri gratia partis, quod quidem per se non movetur, sed in toto, licet possit per se moveri si pars separetur a toto : et hoc præcipue in parte a cujus dispositione totum denominatur, sicut cum dicitur Socrates sanari, quia torax ejus vel oculi sanantur, quæ tamen sunt partes totius. Et est in isto modo differentia : quia alia dispositio est quæ in partibus parvis principaliter existens coafficit totum corpus in parte illa, sicut est ægritudo quæ est in dente vel in digito existens, si vehemens sit, coafficit totum corpus : et ideo illo parvo membro sanato dicitur sanatum esse corpus totum. Est autem aliqua dispositio quæ sic est in parte, quod non coafficit totum corpus : et de illa non est verum, quod parte mota moveatur totum, sicut si aliquis denigretur in dente, et tamen non sequitur quod ipse secundum se denigretur. Iste autem modus qui attribuitur toti motus partis, licet reducatur ad motum per accidens, eo quod non convenit toti nisi gratia alterius quæ est pars, tamen quasi medium est inter motum per se et motum per accidens : quia convenit cum utroque. Cum motu enim per accidens convenit, quia convenit gratia alterius : cum motu autem per se convenit, quia pars cui convenit motus, dividi potest a toto, et tunc movebitur per se.
Aut etiam tertio convenit motus alicui non in eo quod secundum accidens pure moveatur, neque in eo quod ipsius aliqua pars moveatur, sed potius in eo quod ipsummet movetur primum, hoc est, per se : et hoc est quod vocamus secundum seipsum mobile, sicut dicimus infirmum sanari, et grave moveri deorsum.
Et licet multi modi sint ejus quod est per accidens, tamen omnes reducuntur ad duos dictos. Et nostrae intentionis non est hic distinguere modos ejus quod est per accidens : quia hoc spectat ad primum Philosophum 1, et nos non quærimus hic aliquid quod est per accidens, nisi ut ostendamus species motus non accipi penes ipsum.
Id autem quod movetur per se diversificatur : quia aliud est quod est per se mobile in uno motu, et aliud in quo ut alterabile per se, aliud est ab eo quod est mobile secundum locum, licet per accidens forte sint idem. Et in motu unius generis prædicamenti aliud et aliud est mobile secundum diversas species specialissimas motus, sicut etiam alteratione aliud est quod per se est sanabile, et aliud quod propter se est calefactibile.
In his autem tribus modis motus licet dixerimus unum esse simpliciter et pure per accidens, et alium esse simpliciter et pure per se, et tertium esse medium : tamen ex hoc nolumus intelligi,- quod sit inter per se et per accidens aliquid medium, sicut nec medium est inter substantiam et accidens. Sed aliud est cum considerantur res oppositæ quæ sunt substantia et accidens, et per se et per accidens, et aliud cum modi accidentis et modi substantiæ, et modi ejus quod est per se, et modi ejus quod est per accidens, considerantur. In rebus enim nihil est medium. In modis autem accidentis et per accidens nihil prohibet aliquid esse vicinius substantiæ, et in modis substantiæ nihil prohibet aliquid esse vicinius
<--- Page Split --->
accidenti quam aliud, sicut diximus superius 1.
t'om. Sicut autem ista tres differentiae, quod est per accidens pure, et quod est gratia partis, et quod est per se pure, sunt in mobili, et in eo quod movetur: ita sunt etiam in movente. Aliud enim est quod secundum accidens movet. Aliud autem quod secundum partem in eo quod est aliqua pars movet. Aliud vero movet per seipsum primum, hoc est, essentialiter, ut medicus qui sanat per se. Cum autem manus percutit, homo percutit gratia partis. Et cum medicus aedificat, est per accidens pure. Et quia sicut est in movente et moto, quod aliquid in omni motu per se est primum, hoc est, proximum et essentiale movens: et aliquid est quod est primum, hoc est, proximum et essentiale: erit haec diversitas quae dicta est esse in moventibus et motis, etiam in aliis quae circumstant motum.
Et ex hoc eliditur error eorum qui dixerunt quod motus est in specie, sive forma sicut in subjecto, ita quod forma moveatur. Motus enim calefactionis quando calefit lignum, in ligno est, et non in specie calidi: quia aliud est id quod movetur, et aliud est ex quo, et in quod est motus. Species enim quae est finis motus, neque movet, neque movetur, nisi forte dicimus quod movet intentionem efficientis, sicut forma et finis movet: sed non movet influendo motum materiae quemadmodum movet efficiens: Forma ut est finis mounde licet efficiens per se et essentialiter tus non movet, sed mosit idem specie cum forma quae est finis vetur. nuntquam tamen est idem numero cum ipso: et ideo species absque dubio non movet, neque movetur, secundum quod ipsa est finis motus, sive id in quod est motus: et voco speciem formam substantialem, vel qualitatis 2. Et locus etiam et quantum secundum quod termini motus in quos sunt motus, non movent neque moventur.
- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quinque enim circumstant motum om- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quum rem, scilicet movens, et id quod move- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . pernuntitur in . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 5. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quolibet mo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ture, et tempus in quo est motus, et ex . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quo, et in quod, quae duo ultima duo sunt . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 8. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . termini motus. Omnis enim motus est ex . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 9. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quodam et in quoddam: et ideo sicut . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . alterum est quod primum, hoc est, essen- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tialiter movetur, ab eo quod per accidens . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 11. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et secundum partem movetur, sicut al- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 12. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . terum est quod essentialiter movet, ab . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 13. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . eo quod per accidens et secundum par- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 14. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tem movet: ita est alterum ex quo vel . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 15. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in quod est per accidens, aut secundum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 16. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . partem. Sunt enim ista in motu, sicut . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 17. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . diximus: quia dicimus quod lignum est . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 18. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quod movetur, et frigidum ex quo mo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 19. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vetur, et calidum est in quod movetur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 20. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quando calefit lignum.
Sed licet sint in omni motu per se moText et com. 4. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vers, et quod per se movetur, et in quod per se movetur, et ex quo est per se motus: tamen motus magis essentialiter est conjunctus ei in quod est, quam ei ex quo est: et ideo denominatur ab eo in quod est, et non ab eo ex quo est, sicut generatio dicitur denominata ab esse in quod est, et corruptio denominata a non esse in quod est. Et sic est de augmento et decremento et omnibus aliis denominationibus motus specialiter denominatis, sicut dealbatio, denigratio, calefactio, et infrigidatio, et sic de aliis omnibus. Causa autem ejus est, quod id ex quo est motus, motu abjicitur: et ideo motum nec informat nec denominat. Id autem ad quod est motus, acquiri-
1 Ex hoc patet quod licet inter substantiam et accidens non proprie detur medium, tamen in modis substantiae et in modis accidentis nihil
prohibet aliquo modo medium inveniri. 2 Idem habet Themistius in praesenti loco.
<--- Page Split --->
tur, et ideo informat motum et denominat ipsum.
Text et rom. In tertio autem scientiae hujus libro 5. diximus sufficienter quid est motus. Sed quod hic volumus esse notum, est quod species substantiales in quas sunt mutationes generationum, et passiones quae sunt qualitates in quas alterantur quae alterantur, et locus in quem movetur id quod movetur localiter, sunt immobilia immobilitate negative dicta, ita quod nullo modo possunt moveri per se, sed per accidens solum : et qui dicit talia moveri, non est loquendum cum eo in physicis : eo quod ipse negat motus principia, quae sunt diversa mobilia esse ab his in quae est motus, et cum est immobilitas non esse motum. In fine autem motus ad quem motus est, est immobilitas et privatio motus : et hoc est quando species acquisita est per motum : et tunc non est motus. Qui autem dicit talia moveri, dicit tunc motum esse maxime cum illa sunt : et cum illa sunt, est privatio motus ; et sic dicit talis, quod cum motus privatio est, quod tunc maxime est motus : et haec insania dicere : et ideo cum tali non est loquendum, quia mente excidit : talia autem sunt scientia et color, et omnia talia ad quae est motus 1.
Tamen aliquis jam dubitavit super hoc utrum passiones et passibiles qualitates sunt motus, sicut albedo quae est passio corporum alborum : eo quod infert eis passionem. Et fuit ratio suae dubitationis, quod tales qualitates quasi continue variantur in corporibus in quibus est actio et passio, sicut sunt corpora physica inferiora. Et iste nescivit quod subjectum est quod mutatur, et ex mutatione subjecti consequitur variatio talium passionum et formarum. Si
enim diceretur qualitas talis mutatio, tunc oporteret etiam dicere, quod mutatio est in mutationem : quia mutatio aliquando est in albedinem vel aliam passionem : et hoc nos infra ostendemus esse impossibile : et ideo dicimus quod albedo non est motus alterationis, sed albatio.
Cum ergo, sicut diximus, sic duo termini motus, ex quo, et in quid, absque dubio etiam in illis est distinctio prædicta, scilicet per accidens, et gratia partis, et per seipsum, et primo sive essentialiter. Sed nos non distinguemus hic nisi in eo in quod est motus : quia hoc dat speciem motui : et non distinguemus ea in termino ex quo est motus : quia superfluum esset a nostra intentione, cum abjiciatur a motu, et nullam det motui speciem vel nominationem. In eo autem quod fit album, sunt ista tria. Id enim quod fit album, dicimus mutari in id quod intelligitur, eo quod accidit albedinem intelligi: et hoc est per accidens pure: eo quod intelligibile secundum quod hujusmodi non est terminus motus, sed potius a motu et materia separatur per intellectum. Dicitur autem in colorem mutari gratia partis : quia pars coloris est album. Et in loci mutatione dicitur aliquis moveri in Europam, quia pars Europæ sunt Athenæ: vel in Germaniam, quia pars Germaniæ est Colonia. In album autem colorem per se mutari dicitur. Ista igitur inveniuntur in mobili, et in movente, et in-moto, et in eo ad quod est motus, quæ essentialia sunt motui.
Tempus enim causatur a motu : et ideo cum quærimus de speciebus motus, non est necessarium, ut de ipso ponamus distinctionem, licet etiam ista tria sint in ipso : quia est motus in tempore terminato, et in anno, et in parte anni 2. Sed quia movens per hoc quod in specie convenit cum ipso in quod est motus, ali-
<--- Page Split --->
quid facit ad speciem motus c6gnoscendam, propter hoc locutionem fecimus de ipso, licet sit extrinsecum motui. Intrinseca autem essentialia sunt id quod est materiale, ut mobile : et id quod est formale, ut id in quod est motus. Et ideo ad cognoscendum speciem motus sufficit in his tribus consideratio distinctionis praehabitae.
Manifestum est igitur ex praedictis quomodo quidem aliquid per se movetur, et quomodo quidem secundum accidens, et quomodo secundum aliud, sive gratia partis, et qualiter ipsum primum quod essentiale est et in movente, et in eo quod movetur. Et manifestum est quod motus sicut in subjecto non est in specie ad quam est motus, quaecumque sit illa, sed est sicut in subjecto in eo quod movetur : et hoc est esse motum ut in subjecto immobili quod secundum actum fit : quia actus mobilis in quantum mobile est motus, ut in tertio libro est declaratum.
ipsum ex eo sicut ex contrario : quia nos supra ostendimus, quod medium contrariorum non est sicut subjecta natura medium, sed potius sicut id quod habitualiter habet aliquid de utroque contrario 1 : et ideo mutans ex ipso utitur ipso sicut contrario ad utrumque : quia medium quodammodo est ultima et extrema, per hoc quod participat aliquid de utroque : et ideo extrema comparata ad medium, et ipsum comparatum ad extrema dicuntur contraria, sicut vox media dicitur gravis qua comparatur ad ultimam in subtilitate, sive in acumine : et dicitur acuta et subtilis, quando comparatur ad extremum in acumine sive subtilitate. Et similiter fuscum dicitur album, quando comparatur ad nigrum, et idem dicitur nigrum quando comparatur ad album. In talibus ergo contradictoriis et mediis species mutationum quae sunt per se species motus, inquiremus.
CAPUT II.
De divisione ex qua sumuntur prima genera mutationum.
Mutatio quidem igitur quae est secundum accidens, dimittatur : quia in omnibus est generibus, et est semper, eo quod infinitas habet causas : et continue est, quia una earum terminatur ad aliam : qui enim factus est albus, factus est similis alicui et dissimilis alicui, et forte didicit: et sic est in aliis mutationibus, eo quod mutatio per accidens modis multis fit, et non ad artem redigibilis.
Illa vero quae non est secundum accidens, ita est per se, et non est in omnibus generibus, nec in omnibus speciebus generum, sed est in contrariis tantum, et in mediis contrariorum, et in contradictione, et hujusmodi fides et probatio est ex inductione motuum : quia generatio et corruptio et alteratio et aliae mutationes hoc modo habent fieri. Id enim quod mutat id quod movetur ex medio, mutat
Hoc autem determinato, videamus quae mutationum sit motus, et quae non sit motus earum quas per se esse diximus. Sumemus autem principium hujus investigationis a divisione eorum inter quae est mutatio omnis.
Quod enim mutatio omnis sit ex quoText, et com. 7. 7. 7. 7. 7. 7. 7.
1 De differentia inter medium potentiale et
<--- Page Split --->
quod transitum ab uno in aliud, unum esse prius ex quo est, et aliud esse posterius in quod, sive ad quod est. Quamdiu enim res manet in dispositione una, non mutatur: sed tunc mutari dicitur, quando fluit ab uno in aliud, sive secundum formam, sive secundum locum mutetur.
Mutans ergo sive movens mutabit id quod mutatur quadrifarie, eo quod duo termini inter quos est motus, quatuor modis possunt comparari et combinarì. Mutatio enim inter duos terminos affirmative sumptos, sicut quæ est ex subjecto in subjectum. Aut inter duos negative sumptos, sicut si esset ex non subjecto in non subjectum. Aut inter duos quorum unus subjicitur affirmative et alter negative : et hoc dupliciter. Aut prior est affirmativus et posterior negativus, sicut est in mutatione quæ est ex subjecto in non subjectum. Aut prior quidem negativus, posterior affirmativus, sicut illa quæ ex non subjecto in subjectum. Ego enim voco hic subjectum quod affirmative monstratur : hoc autem est ens completum per formam importatam in prædicato affirmativæ propositionis, quæ est de ipso, sicut cum dicitur, hoc est homo, et hoc est asinus, et hoc est ens in se completum, quod jam aliud ens quod est accidens potest recipere in seipsum, et per hoc dare ei esse. Tale autem ens non est materia pura, quia de illa nulla est affirmatio quæ veræ habeat rationem affirmationis : quia cum dicitur, materia est materia, non servatur ibi habitudo subjecti ad prædicatum, licet modus aliquis illius sit ibi : et ideo etiam ex tali affirmatione non potest inferri materiam simpliciter esse : quia non sequitur, quod si materia est materia, quod materia simpliciter sit : quia quod simpliciter est, actu est. Materia autem in potentia est tantum 1. Sicut autem materia in se con-
siderata non mensuratur affirmatione, neque est subjectum secundum quod hic loquimur de subjecto, sic neque materia stans sub privatione subjectum est : quia a privatione non habet entitatem materia, sed potius ex ipsa est non ens : et ideo neque materia secundum se, nec materia substans privationi est subjectum hoc modo quo hic loquimur de subjecto. Alia autem ratione secundum quam subjectum dicitur id quod habet substare primo formis, materia sola subjectum est: sed hoc modo non loquimur hic de sub-jecto.
Sumamus igitur divisionem habitam ex compositione duorum terminorum mutationis ad invicem : quia ex numero partium illius divisionis necesse est crescere species et genera mutationum. Erunt Tres vermutatione. igitur genera mutationum tria per ea quæ dicta sunt : quia oppositio non invenitur nisi tribus membris præhabitæ divisionis, ex subjecto in non subjectum, et ex non subjecto in subjectum. Quod enim est ex non subjecto in non subjectum, non potest facere genus mutationis : eo quod in terminis illis sic ad invicem comparatis, non est comparatio per opposita in situ terminorum. Non subjectum enim ad non subjectum non opponitur, neque contrarie, neque contradictorie : eo quod non ens non opponitur non enti, sed ens enti potest opponi contradictorie. Non ens autem enti contradictorie opponitur, vel secundum habitum, vel secundum privationem. Cum igitur omnis mutatio inter opposita sit, sicut nos determinavimus in libro primo scientiæ hujus, non potest esse mutatio aliqua inter non subjectum et non subjectum. Sive enim inter non subjectum dicat negationem puram, sive relinquat potentiam solam, sive potentiam cum privatione, nunquam facit oppositum ad non subjectum : quoniam nec non ens
1 Cum dicitur materia de materia, non servatur ibi habitudo subjecti ad prædicatum ; quod credo Doctorem dixisse propter dictum Com-
<--- Page Split --->
opponitur non enti, nec potentia potentia, nec privatio privationi.
Bacumontum pulchrum.
Est autem sciendum quod transmutatio quae est de subjecto in subjectum, non est inter opposita secundum modum : quia non est modus oppositionis aliquis inter subjectum et subjectum. Est autem inter opposita quae subjiciuntur terminis illis : quia contraria ambo sunt actu, et ita utrumque relinquit subjectum : propter quod quantum ad ea quae supponit, illud membrum divisionis mutationum constituit mutationem, quae tamen mutatio etiam reducitur ad hanc quae est de non subjecto ad subjectum, vel e converso : et sic duo sunt membra prima istius divisionis.
Quod qualiter fiat intelligendum est, quod cum dicitur non subjectum, negatio potest dicere negationem puram vel consequentem ex quadam affirmatione : et si quidem dicit puram, tunc est absoluta negatio ejus quod est in actu, sicut est non ens quod subjicitur generationi. Si autem dicit consequentem ex affirmatione negationem, tunc relinquit subjectum informatum secundum actum, quod propter oppositionem quam habet ad aliud, negatur ab ipso : et est privatio ipsius, sicut dicitur nigrum non album, et non bonum dicitur malum. Est ergo praehabita divisio talis, quod mutatio, aut est de non subjecto ad subjectum, vel e converso de subjecto ad non subjectum : et non subjectum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum quid : tunc illa quae est de non subjecto ad subjectum, vel e converso, est duplex : quia aut est de non subjecto vere ad subjectum vere, vel e converso, vel est de non subjecto secundum quid ad subjectum secundum quid, vel e converso. Nulla autem potest esse de non subjecto vere ad formam accidentis : quia materia quae est non subjectum, vere non est susceptibilis formae accidentalis nisi prius receperit formam substantialem : eo quod esse accidentis a substantia
composita causatur, et in ipsa, sicut alibi habet probari : et ideo nulla mutatio potest esse de non ente simpliciter ad ens secundum quid, vel e converso.
Patet igitur quod ex praedicta divisione non crescunt nisi tria mutationum genera. Illa igitur quae est ex non subjecto in subjectum, est in contradictionis modo : eo quod sui termini modum servant oppositionis contradictoriae, et illa dicitur generatio. Et propter causam quam diximus, dividitur in duas. Alia enim est generatio simpliciter et sine determinatione et simpliciter : quia est ejus quod simpliciter. Alia vero est generatio quaedam, sive secundum quid, et est cujusdam, hoc est, secundum quid entis, et non in eo quod est simpliciter, sicut generatio quae est ex non albo in albu:1 generatio dicitur secundum quid, sive quaedam et cujusdam et non simpliciter entis. Illa vero generatio quae est ex non esse quod non est, hoc est, quod secundum substantiam non actu est, quia hoc simpliciter non est, et est in substantiam actu existentem est generatio simpliciter vel fieri vel non fieri : quia quando aliquid simpliciter fieri vel non fieri dicimus, hoc dicimus secundum substantiam. Mutatio autem quae est ex subjecto in non subjectum est corruptio et absolute et simpliciter corruptio, quae cum est ex subjecto secundum actum existentem non esse quod simpliciter non esse dicitur : eo quod non habet actum substantiae. Illa vero quae est corruptio quaedam cujusdam et secundum quid, est illa quae est in oppositam negationem illi generationi quae fuit dicta esse secundum quid, quod fuit in id 'quod est secundum quid, sive secundum accidens.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De probatione, quod generalio et corruptiò non sunt motus, sed mutationes solum secundum fines earum.
Text, et com. 8. His autem habitis, procedamus ad determinandum utrum omnes istae mutationes motus sunt, vel non sunt. Hoc autem inveniemus de facili distinguendo, quod id quod non est, sive non ens dicitur multipliciter : et sufficiunt hic nobis tres modi quibus diversificatur non Triplex non ens. Est enim non ens per compo&tiionem et divisionem quando componuntur ea quae habent dividi, sicut cum dico, homo est asinus, vel chimera, vel hircocervus : vel dividuntur ea quae habent componi, sicut cum dicitur, homo non est animal, et hujusmodi : et haec sunt absolute vel omnino : et ideo non convenit tale non ens moveri omnino, quia quod nihil est, non subjicitur motui vel mutationi. Alio autem modo dicitur non ens quod non actu est ens demonstratum, sicut sunt omnia entia quae perfecta sunt in natura, et de quibus contingit dicere vere quoniam sunt : et hoc est ens potentia materiae solum, quod modum oppositionis habet ad id quod est actu per formam : et de hoc etiam probabimus quoniam non movetur, eo quod motui subjici non potest. Tertio autem modo dicitur non ens per accidens : quia videlicet non est per accidens illud cujus privatio significatur in ipso, secundum quam etiam privationem dicitur et significatur ut non ens, sicut dicitur non ens, non bonum, et non album : et hoc non ens convenit moveri : eo quod illud non ens simpliciter quidem est, et secundum accidens non est, ut homo est non album : et ideo illud moveri potest. Illud igitur
non ens quod simpliciter non est, eo quod secundum actum non est. Simpliciter enim esse et secundum actum esse non convenit moveri. Cujus duas rationes dat Aristoteles, et Averroes et Avicenna assignant tertiam. Ego autem apponam et quartam et quintam et sextam.
Una igitur quam dat Aristoteles, haec Sex rainest per quaes est, quod dicit, quod impossibile est tale ostendit non ens in artu non posset per se nuoetiam generationem motum esse : quia veri. si moveatur, tunc movebitur quod simpliciter non est. Cum enim dicitur aliquid fieri secundum generationem, oportet quod illud quod fit, non sit simpliciter et secundum substantiam. Si in generatione secundum quid est non ens secundum quid, de quo verum est dicere, quod ipsum est simpliciter, oportet quod in eo quod simpliciter est generatio, sit non ens simpliciter : de quo nullo modo verum est dicere, quod ipsum est ens. Unde de eo quod simpliciter fit, hoc est de eo quod simpliciter generatur, verum est dicere quod ipsum simpliciter est, quod non ens est simpliciter. Idem autem contingit si dicatur non ens simpliciter quiescere, quia quies non opponitur nisi motui : et ideo quod non contingit moveri, non contingit quiescere. Haec igitur sunt inconvenientia quae contingunt si dicatur non ens moveri, et si dicatur quiescere, scilicet quod simpliciter illud quod non est, movetur : et quod illud quod simpliciter non est, quiescit : et hoc ideo est inconveniens, quia non entis non est motus, neque quies, sicut per se manifestum est. Sed haec ratio amplius declarabitur inferius, ubi duorum Philosophorum Avicennae et Averrois ratio adjungetur, quae quasi dicet causam propter quid non ens moveri non poterit, neque quiescere.
Secunda autem ratio est ejusdem Aristotelis, qui dicit quod omne quod movetur, est in loco aliquo, cum ipsum sit quantum corpus. Quod autem simpliciter non est ens, in nullo loco est : quia tale non ens non est nisi in poten-
<--- Page Split --->
tia materiae, et gratia materiae simplicis non debetur corporibus locus. Cujus signum est, quod materia secundum quod altera pars est essentialiter componens corpus, est in omni corpore in quocunque loco sit. Et ideo quod non est simpliciter, non in loco est alicubi sive in aliquo loco : et sic ejus quod est non ens simpliciter et est potentia, esset aliquis locus particularis : et sequeretur ex illo, quod potentia ad ens et ad non ens simpliciter salvaretur in aliquo loco, et corrumperetur extra locum aliquando existens : quod est in inconveniens, cum materia sit incorruptibilis et ingenita, sicut habitum est supra in primo libro scientiae hujus. Sic ergo duae sunt causae quare non ens simpliciter non movetur. Una, quia non potest tale non ens motui subjici sicut mobile. Alia autem, quia non est in loco.
Et causa hujus est quia motui non potest subjici tale non ens absque dubio : quia si motui subjiceretur, sicut dicunt Avicenna et Averroes, oporteret quod aut gratia materiae in quantum substantia quaedam est, motui subjiceretur, aut gratia privationis quae est in ipsa. Constat autem quod non potest subjici motui gratia suiipsius in quantum substantia quaedam est ex omnibus quae sufficienter dicta sunt in fine primi libri, ubi agitur de principiis mutationis et motus : et insuper quia omnis motus continuus est et divisibilis : et sic oportet habere medium et extrema. Inter materiam autem et formam nihil est medium, et ideo nullus potest esse motus unius ad alteram. Si autem diceretur quod subjicitur motui gratia privationis quae est in ipsa, hoc iterum esse non potest : quia privatio vel est in ipsa, et per privationem materia dicitur non ens : et sic sequeretur, quod gratia non entis, et in quantum est non ens, simpliciter esset aliquid subjectum motui : ergo ulterius
cum motui subjectum sit simpliciter subjectum, oporteret quod in quantum est non ens, simpliciter esset, quod est absurdum. Si autem d. catur quod privatio relinquit aptitudinem formalem ad actum, et gratia illius supponitur motui, hoc iterum esse non potest : cum aptitudo illa sit essentialiter forma substantialis, quae simplex est et indivisibilis 1. Quod autem simplex est et indivisibile, non potest intercipi ut secundum partem et partem habeatur. In omni autem notu exigitur hoc, quod ubi vel forma per motum habita secundum partem habeatur, ut dictum est in tertio scientiae hujus : et ideo generatio non est motus, sed finis motus, ut dictum est superius. Si autem generatio non est motus, neque corruptio erit motus per eamdem rationem. Id enim quod contrariatur motui large sumpto contrario, ut sub se comprehendat et oppositionem contrariorum, et habitus et privationis, oporteret esse motum aut quietem : et ideo cum oppositorum idem sit genus, et generatio quae opponitur corruptioni, non sit in genere motus, sed mutationis simplicis, non erit corruptio in genere motus. Ecce ad tantum extenduntur verba praedecessorum nostrorum in scientia Peripateticorum.
Hujus autem quarta ratio est, quia Quarta ratio doctores. cum omnis motus sit actus imperfectus successivus, sicut in tertio probatum est, indiget ipse subjecto quod per motum devenit ab uno in aliud continue. Si ergo materia simplex subjiceretur motui, oporteret necessario quod ipsa per motum continue veniret ab uno in aliud : ergo aut ab una materia in aliam, aut ab una forma in aliam. Constat autem quod non potest devenire ab una materia in aliam, cum non sit nisi unum hyle quod subjicitur generationi simplici. Si autem devenit ab una forma in aliam, tunc est in una · forma et alia : ergo fuit actu ens et
1 Nota ergo, secundum Doctorem, quod aptitudo quam relinquit privatio in materia est
<--- Page Split --->
non materia simpliciter, quae simpliciter est non ens : et hoc est contra hypothesim : et haec forte fuit ratio quae praecipue movit Aristotelem ad istam subtilem considerationem.
Quinta ratio est : quoniam si materia ens in potentia tantum subjiceretur motui et sufficiens esset ad hoc, tunc cum natura operetur per minima, non quaereret aliud subjectum motus. Quærit autem aliud, sicut constat ad visum. Ergo ipsa per se non potuit esse subjectum.
Sexta autem ratio est ejusdem : quoniam materia susceptibilis est formæ subito, non interveniente tempore. Si ergo talis materia subjiceretur motui, oporteret quod omnis motus esset subito, quod falsum est. Et ideo etiam divini sapientes dicunt, quod cum materia esset creata, quæ subito receptibilis est formæ substantialis, quod Creator omnium formis eam informavit subito, et sic creavit omnia simul, sicut aer ad oppositionem rectam luminaris ubicumque sit, simul recipit lumen.
Cum autem dico generationem et corruptionem non esse motus, intelligo quod nomen nec convenit ei univoce, nec per prius et posterius 1. Et quod quidem univoce non conveniat ei, satis patet ex dictis. Quod autem non conveniat ei per prius et posterius, ex hoc declaratur, quia quidquid per prius et posterius convenit alicui, id primo convenit uni et alii per comparationem ad illud. Motus autem nomen et ratio nec convenit generationi primo, nec in comparatione ad aliquem motum : et ideo nullo modo est motus, sed mutatio simplex vel finis motus, sicut in praecedentibus dictum est : habent se tamen motus et mutatio sicut inferius et superius : quia omnis motus mutatio quaedam est, sed non convertitur, quod omnis mutatio sit motus. Dictum autem est, quod mutatio-
nes secundum divisionem superius habitam sunt tres.
Harum autem trium illæ quæ sunt seText, et con- 9. cundum generationem et corruptionem, Trium metationum non sunt motus, sicut nunc est declarapraedictarum ea tantum : quia illæ sunt secundum contradimotus, quæ est a subjetionem quæ non habet medium per est a subjecto in subquod sit motus : ergo relinquitur quod jectum. mutatio illa quæ est de subjecto in subjectum, sit motus tantum : ergo est de affirmative significato in id quod oppositum est illi affirmative significatum. Duo autem affirmative significata opposita sunt duobus modis, scilicet secundum oppositionem contrariorum, et secundum oppositionem privationis et habitus : et ideo cum dicimus motum esse de subjecto ad subjectum, sumimus subjectum in communi pro contrariis et oppositis secundum privationem et habitum, et vocamus utrumque illorum contrarium in communi : et ideo subjecta dicimus contraria, et media inter contraria quæ comparata extremis contraria sunt. Privatio enim in communi ponitur pro contrario : quia affirmative monstratur designari, ut nudum, et album, et nigrum. Sicut enim nudum ad vestitum, privatio est affirmative designata, et cœcum ad videns : ita privatio albi est nigrum secundum aliquem modum quem supra determinavimus. Eo autem modo quo cœcum et nudum dicuntur privationes affirmative designatae, non differt subjectum a non subjecto ex quo est generatio : quia nudum et cœcum non ponunt formas oppositas, sed materiam tantum : dicunt tamen aptitudinem ad formam : et ideo si talis privatio significetur respectu forma substantialis, ex ipsa erit generatio, non motus, licet affirmatione designetur.
1 Nomen motus non convenit univoce neque per comparationem ad aliud generationi et
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
est calor, et ire ad substantiam est substantia quodammodo. Et alii dixerunt, quod motus absque dubio non est in passione secundum quod ponitur in tribus generibus, hoc est, ratione terminorum motus, et non ratione essentiae motus.
Quod in substantia non potest esse vere motus, in quo est digressio declarans quae et quot exiguntur ad vere contraria.
Sr.rt, et com. Si igitur sufficienter praedicamenta di- 9. visa sunt quando dividuntur in substantiam, et quantitatem, et qualitatem, et ubi, et quando, et ad aliquid, et facere, et pati, et situm, et habere, tunc necesse est motus esse tres secundum genera, scilicet motum qualitatis, et motum quantitatis, et motum secundum locum. In aliis enim non est motus, sed in istis tantum. Sicut enim quidam dixerunt Philosophorum, motus dupliciter consideratur. Aut scilicet secundum quod est ubi, vel forma fluens. Aut secundum modum suae redemptionis in subjecto. Et primo quidem modo est in eodem predicamento cum forma non fluente, vel cum ubi non fluente : et hoc modo motus est in tribus praedicamentis. Secundo autem modo motus est in praedicamento passionis solum. Et quia omnis forma consideratur ut fluens vel ut quieta : et si ut fluens consideratur, tunc est cum tempore : et si consideratur ut quieta, tunc est sine tempore : ideo principales partes orationis apud omne genus idiomatis sunt nomen et verbum : et haec videtur esse Alfarabii et Avic. unae sententia. Quidam tamen alii non concesserunt, quod forma fluens ut fluens caderet in praedicamento sicut sub praedicamento contentum : et illi dixerunt, quod motus est via in praedicamentum : et ideo reducitur ad ipsum, sicut ire ad calorem
Averroes autem videtur velle, quod Text. et com. duplex est consideratio motus, scilicet Averrolis opinio. secundum suam materiam, hoc est, secundum quod est ratio in qua est motus, quae est qualitas, vel ubi, vel quantitas : et sic est in genere illius rei ad quam est motus : secundum formam autem consideratur, hoc est, secundum quod est transmutatio conjuncta cum tempore est in praedicamento passionis : quia sic est in eo quod movetur a movente, et non in agente 1. De hoc autem plura disputata sunt in tertio libro hujus scientiae. Divisis praedicto modo praedicamentis, ostendemus impossibile esse, quod motus sit in aliquo aliorum nisi in praenominatis tribus tantum.
Dicimus igitur quod secundum substantiam non est motus, eo quod substantiae non est aliquid contrarium. Omnis autem motus est inter contraria et media. Ergo nullus motus est in substantia. Nec intelligimus hoc, sicut dixit Alexander Graecus, quod substantia composita non habeat contrarium, sed potius quia formaliter contrarietas non est in substantia, ita quod illae contrariae formae sint substantiae : quia aliter ex hoc quod diximus, probare non possemus quod in substantia non est motus. Id enim quod mutationi subjicitur in substantia, in potentia est ens quod est non ens simpliciter. Omne autem quod movetur, est ens actu, quemadmodum in praecedenti capitulo est dictum. Nec obviat hoc quod Aristoteles dicit in libro se-
1 Nota bene quomodo intelligatur dictum Averrois in hoc loco, videlicet quod motus se-
<--- Page Split --->
cundo Peri geneseos, quod ignis et aqua sunt contraria, cum tamen ignis et aqua sint substantiae. Ignis enim et aqua non sunt contraria, ut ipse Aristoteles in primo Peri geneseos innuit, nisi ratione qualitatum suarum : propterea quod ipse dicit ignem secundum quod est substantia nihil agere, cum primae qualitates sint qualitates, et accidentia in mixtis non possunt esse substantiae in elementis : quia impossibile est quod id quod est accidens in uno, sit substantia in altero : et ideo sunt qualitates, et non substantiae elementorum : verumtamen sunt qualitates propriae elementorum et naturales ipsis et inseparabiles, et ideo sunt signa formarum substantialium in elementus, et in diffinitione eorum ponuntur loco formarum substantialium. Et divisio elementorum penes ipsas, ut sunt signa substantialium formarum, accipitur 1. De hoc autem plura habent dici in libro Peri geneseos.
Scias autem quod licet bene sequatur, quod si in substantia non est contraritas, quod non est in substantia motus : non tamen sequitur, si est contrarietas in substantia vel in alio genere, quod sit in substantia vel in alio genere motus. Et in hac consequentia deceptus fuit Thenistius Graecus. Non enim supra ostendimus quod in substantia est contrarietas quaedam, sicut in omni genere uno est contrarietas : quia si large sumatur contrarium, tunc comprehendit oppositio contrariorum sub se oppositionem privationis et habitus, cum privatio affirmative designatur : sed inter talia contraria non est motus, sed mutatio simplex.
Adhuc autem advertendum est quod superius diximus contraria dupliciter accipi, scilicet simpliciter, et secundum se, prout sunt qualitates puræ, et secundum quod habent in se virtutem formarum substantialium, in quarum sunt substantiis : et ideo calor hominis aliter agit
quam calor naturalis ignis, et sic est in omnibus substantiis. In hac enim duplici acceptione non accipimus haec contraria : sed contraria hic vocamus vere contraria.
Ad vere autem contraria quatuor exiqualiter ad guntur. Primum quidem est, quod sint vera contragentia in se invicem vel patientia, vel conditionem requiruntur. per se, vel per alia quae sunt priora ipsis. Per se quidem, sicut qualitates primæ. Per alia ab ipsis, sicut qualitates secundæ creatae ab ipsis quæ dicuntur primæ.
Secundum autem est, quod sint formæ non simpliciter simplices, sed multiplicatæ in materia multiplicata, et diminutæ in subjecto diminuto, sicut sunt omnes formæ corporales. Calor enim major est in majori calido, et minor in minori, si id sit subjectum ejus, sicut nos dicemus in fine octavi libri hujus scientiæ.
Tertium autem est, quod omnia contraria habeant medium per quod fit motus : et hoc quidem necessarium æstimo : quia in omni motu est processus ab uno in aliud : et quando processus ille relinquit unum, acquirit aliud continue plus et plus : et ita oportet quod medium sit inter extrema motus. Et si forte aliquis objiciat, quod etiam in qualitatibus contrariis quaedam sunt immediata, sicut sanum et ægrum, et ut quidam dixerunt, calidum et frigidum. Dico ad hoc, quod contraria immediata non sunt ex hoc immediata quod sunt contraria, sed quia causantur a privatione et habitu, sicut sanum et ægrum. Inter calidum autem et frigidum media sunt multa, ut tepidum, aliaque. Et si ad hoc mihi objiciatur quod Aristoteles dicat illa esse immediata, dico dupliciter accipi contraria, scilicet secundum intentiones suas, et secundum suum esse. Et si accipiantur secundum intentiones suas, hoc est, secundum quod sunt formæ in se non relatæ ad esse quod habent in subjecto,
<--- Page Split --->
quædam sunt formæ miscibiles sicut secundum actum suum formalem, hoc est, per hoc quod agit eas in formali esse suo. Et quædam non sunt taliter miscibiles formæ. Illa autem contraria quæ sunt formæ miscibiles modo quo dictum est, habent media, sicut album et nigrum : quia lux quæ agit colores, miscext extrema mediis coloribus : et sicut est in acuto et gravi sono, et in saporibus, et odoribus similiter, et in aliis multis contrariis. Si autem non sunt formæ miscibiles, sed vincentes se mutuo in propriis subjectis : tunc non habent medium, sicut calidum et frigidum : et hoc convenit propter vehementiam suæ actionis, quæ semper vincere quærit, aut vincit. Si autem vere contraria secundum se considerantur, tunc absque dubio omnia habent media : quia nunquam est processus ab extremo ad extremum, nisi per media multa quæ in esse sunt in substantia motus : sed media ista sunt in potentia quæ procedit continue ad actum secundum exigentiam motus : quia videlicet motus est actus ejus quod est in potentia.
intenderentur et remitterentur. Et ideo generatio et corruptio sunt immediata per modum contradictionis opposita, nec propria actione etiam ducuntur et expelluntur a proprio susceptibili : et ideo non sunt contraria vere loquendo de natura contrariorum. Sunt igitur in universo duæ causæ in communi quare in substantia non est motus, sed mutatio simplex, quarum una est defectus mobilis : quia sicut diximus superius, materia quæ est in potentia ad formam substantialem, non est mobilis. Altera autem est defectus extremorum et mediorum quæ requirit motus, ut sit inter ipsa quæ sunt contraria et media, quorum quodlibet sit habitus et forma.
CAPUT V.
De probatione quod in ad aliquid non est motus per se, sed per accidens.
Quartum autem sequitur ex primo, scilicet quod mutuo se expellunt ab eodem susceptibili expulsione propria, et non per formam alienam. Hoc autem dico, quod propria actione agat expulsionem suam : quia formæ substantiales diversæ non sunt simul in eodem susceptibili : sed expulsio earum non fit mediante actione ipsarum, sed potius per actionem contrariarum qualitatum, sicut diximus in aliis locis. Manifestum est autem, quod nullum horum quatuor convenit formis substantialibus : quia illæ neque agunt, neque patiuntur ab invicem : et ideo una substantia posita juxta aliam non mutabit eam nisi per qualitates primas vel secundas quæ sunt in ipsa. Formæ etiam substantiales sunt simpliciter simplices sine quantitate, nec majores in majori parte materiae suæ, nec minores in minori : nec habent medium per quod fit motus ad extremum ipsum : quia aliter
Sed neque in ad aliquid est motus Text. et com 10. nisi per accidens. Quorumcumque enim accidit fieri mutationem secundum formam aliquam, nihil mutato eo quod mutari dicitur, illa non moventur per se, sed per accidens. Sicut autem accidit in ad aliquid. Cum enim Coriscus dexter sit columnæ, transeunte Corisco in sinistro, efficitur columna sinistra, nihil mutata columna : ergo variatio formæ ad aliquid quæ fit circa columnam a dextro in sinistrum, per accidens fit : quia fit moto alio quodam. Sed et in eo quod movetur, motus fit per accidens in forma relationis : quia Coriscus non efficitur sinister nisi per motum localem a dextro in sinistrum : ergo variatio formarum secundum quas dicitur ad aliquid, causatur ex alio motu per accidens : ergo fit talis motus. Per accidens autem motum divisimus olim, eo quod in omnibus est,
<--- Page Split --->
et determinari per artem non poterit. Adhuc autem sunt aliae causae, scilicet quia opposita relative in uno non sunt. Ea autem inter quae essentialiter est motus, sunt in uno eodem susceptibili. Adhuc autem quia simul sunt opposita relative, et posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ea vero inter quae est motus, nunquam simul sunt: et si ponitur unum eorum, alterum destruitur, et e converso. Adhuc autem quia simplices formae sunt, quae ducuntur ad aliquid medium non habentes, sicut patet consideranti in natura eorum quae sunt ad aliquid. His ergo de causis in ad aliquid non est motus nisi per accidens, ut diximus.
CAPUT VI.
Quod in agere et pati non est motus.
Text, et com. 10.
Ostendemus etiam, quod in agere et pati non est motus, et loquemur universaliter de agere et pati secundum quod omne movens est agens, et omne motum est patiens. Nec osteïdemus tantum, quod motus non est in agere et pati, sed etiam quod nulla mutatio per se est in praedicamentis dictis, neque generatio, neque corruptio, neque aliquis alius motus vel mutatio 1. Et 2 hujus causa in universali est: quia motus non est motus, neque generationis generatio, neque alicujus mutationis mutatio. Agere autem et pati non sunt sine motu vel mutatione: et ideo si motus vel mutatio per se et essentialiter esset in agere et pati, absque dubio sequeretur ipsius motus esse motum, et ipsius mutationis esse mutationem. Et hoc primo ostendemus
per hoc quod si motus est ipsius motus, et mutationis mutatio, hoc contingit altero vel utroque duorum modorum.
Cum enim dicitur, quod mutationis est mutatio, potest in genitivo notari constructio subjecti vel termini : et si construitur in habitudine subjecti, sensus est quod motus est motus, et mutationis mutatio sicut ejus quod movetur, sicut dicimus hominis esse motum qui movetur, quia mutatur ex albo in nigrum, vel secundum aliam mutationem. Si autem construatur in habitudine finis sive termini, tunc sensus est quod motus est motus, ita quod motus essentialiter sit ad motum sicut ad terminum, sicut motus albi essentialiter et per se est ad nigrum. Et primum quidem est impossibile, quia si motus esset motus sicut subjecti quod movetur, tunc oporteret concedere quod motus movetur proprie: et omne quod in genere est, in aliqua specierum est: tunc oporteret concedere quod motus aut calesceret, aut frigesceret, aut locum mutaret, aut augeretur, aut diminueretur: hoc autem est impossibile, quia motus vel mutatio non est aliquod de numero subjectorum: eo quod subjectum est ens in se completum, quod est causa esse accidentis in ipso. Mutatio autem et motus incompletius esse habent quam accidens quietum. Adhuc autem abiret hoc in infinitum: quia si motus subjiceretur motui, oporteret quod omnis motus esset subjectum alterius; et sic secundus etiam tertio, et tertius quarto subjiceretur, et sic in infinitum, quod est impossibile. Adhuc autem si motus esset subjectum, et motus esset in motu, esset subjectum in subjecto, quod est impossibile.
Et si forte diceretur ad hoc, quod unus esset subjectum, et alter non, sed res existens in subjecto, oporteret quod duae
<--- Page Split --->
res quæ sunt ejusdem generis et rationis, essent subjectum et accidens : quia per hoc quod una earum est subjectum, substantia est : et per hoc quod est in subjecto, est accidens : cum motus et motus sint ejusdem generis, et ejusdem rationis secundum genus. Illud est igitur impossibile motum esse motus, et mutationem mutationis per modum subjecti.
T r e t . etcom . Eodem modo est impossibile, quod 12. motus sit motus per modum finis et termini. Si enim motus est motus, vel mutationis mutatio per hunc modum, hoc erit in mutando alterum aliquod subjectum, ex mutatione una in alteram speciem mutationis, quæ essentialiter est finis et terminus ejus. Oportet enim quod omnis mutatio terminum habeat essentialem et per se sibi convenientem, sicut patet cum homo mutatur ex aegritudine in sanitatem : sanitas adepta essentialis terminus est mutationis qui dicitur sanatio. Sed neque hoc possibile est, quod hoc modo mutatio sit terminus essentialis mutationis : sed potest terminari mutatio ad mutationem per accidens, sicut inferius ostendemus. Hic enim motus qui sic per se terminari ponitur ad aliam mutationem, erat motus ab una specie mutationis transiens ad aliam speciem mutationis sicut ad finem sibi essentialiter per se convenientem : et generatio et corruptio erunt similiter terminatae ad alias mutationes, quia quoad hoc simile est de generatione et corruptione. Neque est differentia in alio praeter hoc solum, quod generatio et corruptio sunt in opposita sic quod habent modum contradictionis qui est de subjecto ad non subjectum, et de non subjecto ad subjectum. Motus autem non similiter his ad opposita, sed potius est inter contraria, quorum utrumque est subjectum. Sed quoad constructionem impossibilium idem est motum esse motus quod generationem esse generationis, et corruptio-
nem corruptionis. Si enim sic motus esset motus, vel mutatio mutationis, tunc oporteret quod simul alia res mutaretur dupliciter. Quia enim mutatio est inter contrarias formas, oporteret quod transiret de forma in formam, sicut ex sanitate in aegritudinem. Et cum hoc propterea quod mutatio ponitur esse mutationis, oportet quod etiam per illam mutationem transeat ad quamcumque aliam quæ dicitur per se esse terminus primæ mutationis. Manifestum est quod secundum ista dicta, cum aliquis infirmatur et movetur ex sanitate in aegritudinem, quod tunc erit etiam mutatus in quamlibet aliam mutationem : hoc autem falsum et impossibile est, quia nos videmus quod ipsum convenit quiescere in aegritudine quam accipit per mutationem qua mutabitur ex sanitate. Quies autem privatio est motus : et ideo non convenit ipsum tunc transmutari : ergo transmutatio non terminabitur ad mutationem, sed ad quietem.
Et amplius manifestum est est hoc esse impossibile ex hoc quod tota doctrina transmutationum secundum hoc anni hilatur. Doctrina enim transmutationum est, quod transmutatio non est ad quodcumque contingens, sed ad oppositum : et ita si transmutatio est ad transmutationem, non erit ad quamcumque contingentem, sed ad opposita : et illa opposita erunt in quoddam alterum oppositum ex quodam oppositio illi. Et ex hoc convenit duplex inconveniens si dicatur mutationis esse mutatio. Quorum unum est, quod cum aliquis movetur ex sanitate in aegritudinem, quod tunc etiam sanatio quæ opposita est aegritudini, mutatio etiam inerit eidem : et sic aliquis simul infirmatur et sanatur, quod est impossibile. Secundum est, quod mutatio tunc non erit secundum regulam mutationis ex opposita in oppositam, sed potius ex hoc quod accidit. Cum enim simul moveatur ex sanitate et in sanitatem, et ex aegritudine in aegritudinem, non potest aliquis istorum terminorum
<--- Page Split --->
mutationis esse per se terminus : quia si ex uno moveretur essentialiter, tunc non moveretur essentialiter in eumdem simul, quando movetur ex ipso : nec tunc posset moveri simul ex opposito et in oppositum illi. Sic ergo erit mutatio semper ex eo quod accidit, et in id quod accidit, ut si aliquis mutat hominem ex scientia, vel ex recordatione in oblivionem, non erit hoc ideo quod recordatio vel oblivio opposita sint, sed potius mutat ipsum, quia inest ei accidentaliter oblivio, et non propterea quod oblivio sit terminus essentialis motus qui est ex recordatione : et tunc sufficit terminus accidentalis ad mutationem : aliquando venit ex recordatione in scientiam quae eadem specie vel genere est cum recordatione : aliquando autem venit ex recordatione in sanitatem quae est diversa genere a recordatione, quae omnia sunt impossibilia : et sic non est possibile, quod sit mutatio mutationis.
rem si detur esse posterior, cum posterior sit nata ex priori : ut si generatio simplex quae substantialis est, fiebat aliquando per generationem aliam, tunc necesse est quod illud fiebat et generabatur quod fit et generatur, hoc est, generatio generata secundum quod fit et generatur, adhuc nondum est : ergo generatio dum fiebat, nondum erat.
Deinde procedo ulterius dicens, quod generatio generata quae fit, et est finis generationis prioris jam factae, quando generatio prior facta est : ergo una generatio numero quae est finis facta est, et est per praecedentem generationem, et fit et nondum est per seipsam : ergo idem numero est, et nondum simul et semel : et sequitur quod hoc fiat iterum, quia ex generatione ista sequitur alia in infinitum. Illud autem fit ex quo fit generatio. Ergo haec generatio facta fiet iterum in sequenti generatione, et erit, et non erit in illa simul et semel, sicut jam habitum est. Si autem fiet in sequenti, sicut semen fit homo, ita generatio ex generatione, tunc non deerat generatio : ergo non fuit constituta in esse per praecedentem generationem : quae omnia impossibilia sunt. Adhuc autem quoniam eorum quae sunt infinita et praecipue secundum rectum non est aliquid primum, tunc in hac via qua generatio secundum rectum est ex generatione, essentialiter et per se non erit aliqua prima generatio. Ubi autem non est primum, ibi non est immediatum consequens ex illo primo quod vocatur habitum. Sed ubi non est prima generatio, nec consequens, ibi impossibile est aliquid fieri, vel moveri, vel mutari. Ergo nihil fit, nec movetur, nec mutatur : sed hoc est falsum ad sensum : ergo falsum est generationem esse generationis, et motum motus, et mutationem mutationis. Si autem ista consecutio est vera, tunc motus non est ex motu in infinitum, et per eamdem rationem nec homo est ex homine in infinitum : et si homo esset ex homine in infinitum, tunc non fuisset
Text. et com. Amplius autem si mutatio est muta- 13 tionis, in infinitum vadet : sed antequam hoc ostendamus, videamus quod inconveniens sequitur, si generatio est generationis in infinitum, et supponamus tres propositiones, quarum una est, quod id quod generatur dum generatur, non est, sed fit : et ideo qui ponit generationem generari, eo quod est terminus generationis, necesse est quod generatio non sit dum generatur sicut finis generationis. Secunda autem propositio est, quod id quod est finis generationis quando generatur, est : et ideo si generatio est finis generationis, generatio est quando attingit eam illa generatio quae est ad ipsam. Tertia propositio est, quod si hoc processerit in infinitum ante et post , quod ista quae dicta sunt de generatione, in infinitum se extendunt in ante et post.
Dicamus ergo, si generatio est generationis, oportet generationem esse prio-
<--- Page Split --->
aliquis homo primus, et sic non esset homo posterior primo, et per consequens nullus esset homo. Idem autem sequitur, si motus ex motu dicatur esse in infinitum : quia tunc non esset motus aliquis primus, nec consequens : ergo mundus non fuit sine principio, sicut videtur dicere Aristoteles, sed incepit in primo motu, et in aliquo primo homine, et in aliis substantiis primis, quod licet concedi debeat secundum religionem Christianam, non tamen sequitur virtute argumenti : quia cum nos arguimus quod si motus ex motu, et generatio ex generatione fit, quod tunc non erit aliquis motus primus nec consequens, intelligimus hic, motus fit ex motu, et generatio ex generatione per se et essentialiter : et hoc esse non potest quin sequatur quod dictum est. Si autem nos ponamus unum motum fuisse sine inceptione ipsius secundum naturam, et eumdem non esse cessaturum secundum naturam, licet voluntate Dei cessare possit quandocumque omnipotens voluerit, tunc ex illo motu non per se, sed per accidens possunt causari infinita secundum successionem motus, et homines semper per intellectum et cœlum operantia et aliam virtutem superiorem. Sed hominem esse ex homine, et motum ex motu per esse infinitum est impossibile. Et hoc dicimus ideo, quia de inceptione mundi aliter loquitur naturalis, et aliter metaphysicus, et aliter theologus, qui solum divina perscrutatur. Redeamus ergo ad propositum per se nota supponentes, et ex illis procedentes. Est autem per se notum et alibi probatum, quod idem subjicitur contrariis, et ideo idem oportet esse quod generatur, et quod corrumpitur, et quod quiescit, et quod movetur. Adhuc autem inductione patet : et in libro de Cœlo et Mundo probabitur, quod omne generatum corrumpitur in aliquo tempore determinato. Tertio etiam patet quod id quod corrumpitur, non corrumpitur dum generatur, vel dum non est, sed corrumpitur cum existit et generatum fuit.
Ex his igitur dicimus, quod motus Text, et com. 14. contrarium est ejusdem cujus fuit suus contrarius, et quod ejusdem numero est quies et generatio et corruptio. Si ergo generatio est generationis, tunc etiam corruptio erit generationis : ergo generatio aliquando corrumpitur, sicut dicit propositio secunda. Corrumpetur ergo quando est, sicut dicit tertia : sed est generatio quando fit : ergo generatio corrumpitur quando est generatio : ergo aliqua res corrumpitur dum fit et generatur : et hoc est inconveniens. Non enim potest aliquid corrumpi mox cum fit, hoc est, mox dum est in fieri : quia tunc generatur, et generatio et corruptio non insunt simul. Nec etiam generatio potest posterius corrumpi quam fit, quia posterius quam fit non est : eo quod non est nisi dum fit : et id quod corrumpitur, oportet esse. Patet igitur ex dictis omnibus quod non est generationis generatio, neque motus motus, neque mutationis mutatio.
Amplius autem idem alio modo ostenText, et com. 15. demus. In omni enim motu oportet esse materiam et naturam alicujus generis in qua est motus diversam a motu, sicut nigratio est in materia et in natura quae est albedo et nigredo, nec albedo est nec nigredo. Oportet enim semper materiam quae est genus aliquod entis, subesse ei quod fit, et ei quod mutat id quod mutatur, diversam a motu et a mobili : quae igitur erit illa circa quam hoc modo fit motus ? sicut enim cum Socrates fit niger, alteratio Socratis nec albedo nec nigredo est, ita etiam cum motus est, motus qui est ad motum, non est de natura motus ad quem est. Cum enim alterabile ut subjectum sit corpus aut anima, sic oportet in natura aliquid determinatum esse, quod sit motus vel generatio : hoc autem quod fit, duplex est subjectum et quantum sive privatio : dicimus enim quod Socrates fit albus, et
<--- Page Split --->
quod nigrum fit album : et intelligimus hoc secundo modo. Si enim motus est mutatio, tunc ex motu in motum est mutatio : et oportet quod ille motus qui est ex motu in motum, secundum praedicta fiat motus, et non fit motus actu.
Text, et com. Et iterum videtur hoc per aliam ra- 16. tionem : quia scilicet omnis motus est ex quodam in quiddam, quæ sunt termini motus : et motus, ut diximus, neutrum illorum est actu, sed in potentia solum. Si ergo motus est in motu, oportet motum non esse motus, sed motum secundum generationem non esse generationem, sed generationis. Et qualiter hoc potest intelligi esse ? hoc enim non est intelligibile : quia nos videmus quod doctrinae generatio non est doctrina sive scientia : et sic est de omnibus aliis : ergo neque erit generationis generatio in universali, neque quaedam generatio erit generationis cujusdam.
Text et com. Amplius si tres sunt tantum species 17. motus quoad genera entis in quibus est motus, sicut diximus supra, et nihil moveatur in sibi simile secundum speciem, sed potius in dissimile, si unus motus supponitur alteri, ita quod motus sit motus, et mutationis mutatio, sive ad mutationem : tunc oportet, quod aliqua harum trium mutationum supponatur alii, et sit ad ipsam : quia in omni motu oportet aliquam materiam esse subjectam et aliquam naturam in qua est motus. Si ergo mutationis est mutatio, oportet quod loci mutatio sit alterationis sive ad alterationem. Et cum illud dicatur mutari quod movetur ad aliquid 1, ut album ad nigrum, tunc loci mutatio alterabitur :
aut si mutatur ad idem in genere vel specie, tunc loci mutatio feretur, et omnino universaliter loquendo : quoniam omne quod movetur, uno trium modorum, ut prædiximus in principio istius quinti, scilicet aut in eo quod est secundum accidens, aut in eo quod est pars ejus aliqua, movetur, aut per se. Secundum accidens convenit solum mutationis esse mutationem, ut cum aliquis sanatur, quod tunc currat : talem autem mutationem quæ est accidens, dimittendam diximus olim : ergo non est mutationis mutatio. In omnibus autem his rationibus videtur esse, quod idem sit motum esse motus quod actionem esse actionis, vel passionem passionis : quia aliter per rationes illas non probaretur, quod motus non est in prædicamento actionis neque passionis : et hoc ideo est, quod uno modo motus est passio, et semper hoc modo conjungitur actioni sicut suæ causæ : propter quod ulterius sequitur motum non esse motus, sicut nec passionis passionem.
Sed tunc dubium est, qualiter probatur motum non esse in prædicamento passionis, cum dicatur esse passio in prædicamento passionis. Sed ad hoc dicendum est, quod motus hic dicitur esse in prædicamento ratione terminorum ex quibus, et in quos est motus : et quia non est in actionem vel passionem, propter hoc non dicitur esse in prædicamento actionis vel passionis 2.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
Et est digressio declarans quod motus non est in prædicamentis duobus, quæ sunt situs et habitus, nec est in quando.
Ulterius autem ostendemus , quod etiam motus non est in habitu et situ. Et quod quidem non sit in habitu, per se patet : quia habitus est corporum et eorum quæ circa corpus sunt, adjacentia, sicut est esse cappatum, vel tunicatum : hæc autem adjacentia eorum quæ circa corpus sunt, nec est subjectum motus, nec terminus nisi per accidens : et ideo non est motus in habitu. Adhuc autem habitui nihil est contrarium . Omnis enim motus inter contraria. Adhuc autem omnis motus naturalis, est per aliquod movens intrinsecum : in habitu autem nihil est movens intrinsecum : et ideo non est motus in habitu. Sed quia hoc patet, plures rationes ad hoc inducere non oportet.
De situ autem magna dubitatio est et 1 contradictio inter præcipuos Peripateticorum. Dicit enim Avicenna motum esse in situ, inducens ad hoc in diversis locis quatuor rationes , quarum una est et prima, quod quidquid est non subito, sed in tempore venit de forma in formam secundum prædicamentum aliquod, illud habet motum in illo prædicamento. Sedens autem qui paulatim surgit, in tempore venit de una forma situs ad aliam : quia sedere et stare sunt diversæ formæ situs : ergo motus ille secundum prædicamentum situs est. Adhuc secunda ratione objicit , quod aliquid movetur non varians locum, sed situm, ut cœlun :
ergo motus est in situ : cœlum enim non est in loco, sed sitauliter secundum partes variatur, ut Avicenna dicit. Tertia ratio est, quod omne quod habet contrarium, habet motum : situs autem differentiæ sunt contrarii, scilicet sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, ante et retro : ergo in situ est motus. Quarta ratio est a diffinitione motus : est enim motus endelechia entis in potentia secundum quod est in potentia, sive exitus de potentia ad actum : id autem quod variat situm continue, sic exit de potentia ad actum : ergo movetur secundum situm : ergo motus est in situ. His rationibus Avicenna et forte omnes moderni obediunt et dicunt quod secundum veritatem motus est in situ, sed reducitur ad motum in loco, sive in ubi.
Hoc autem non placet Averroi 1 et aliis præcipuis de secta Peripateticorum, qui tres rationes inducunt, quod in situ non est motus per se, sed per accidens : et est una illarum cui præcipue innituntur : quia situs est forma simplex non habens intercipi in medio antequam sit in extremo. Inter sedere autem et stare non est medium quod sit mixtum de sessione et statione : ex superioribus autem constat, quod ad formam talem simplicem non est motus per se. Secunda ratio est, quia contraria quæ sunt in situ, non sunt absolutæ formæ : sursum enim et deorsum non sunt differentiæ situs, sed loci : situs enim est corpus sic ordinatum esse in loco vel aliter. In formis autem talibus quæ non sunt absolutæ, non est motus nisi per accidens. Ex hoc enim quod res aliqua movetur ad locum, movetur ad sic vel aliter disponi in loco : et hoc est situs : et ideo motus non est ad formam situs, sicut ad immediatum terminum motus. Tertia autem ratio est, quia si motus esset in situ, constat quod ille motus esset localis : ergo ille motus esset in duobus prædicamentis : aut ergo æque principaliter, aut unius per se,
<--- Page Split --->
et alterius per aliud : sed non esse potest æque principaliter : quia sic esset unum æque principaliter ad duo quæ sunt genere differentia, quod est impossibile, cum vel unum æque principaliter ad duos fines terminetur. Si autem est unius per se et alterius mediante illo, tunc aut erit loci per se et situs per locum, et tunc non erit in prædicamento situs nisi per accidens, aut e converso situs per se et loci per situm, et tunc loci mutatio non est in ubi nisi per accidens : quod est falsum : ergo motus non est in situ nisi per accidens.
Et hoc videtur esse concedendum : tamen res subtilis est hæc, et magna indigens consideratione. Et videtur hoc non esse verum, quod sedens ad statum veniens, non subito movetur per se secundum situm, sed potius per se movetur secundum locum, vel ubi, et per accidens secundum situm, ut diximus ante. Quod dicunt de cœlo quod movetur secundum situm et non secundum locum, nos ostendimus esse falsum in quarto libro hujus scientiæ, et super illum locum. Et propter hoc dicit Averroes quod in situ non est motus, eo quod sit forma simplex nihil intercipiens de contrario. Quod autem dicunt esse motum in habentibus contrarium, sententia est Themistii, et debilis valde : et nos ostendimus superius quod consecutio illa non tenet. Est tamen et aliud quod contra hoc dicere possumus : quia scilicet contrarietas quæ est in situs differentiis, non est propter situm, sed propter loci differentias in quibus est situs, et a quibus causatur : et sic motus qui est inter contraria illa per se in loco, est per accidens in situ. Quod autem dicunt motum esse exitum de potentia ad actum, concedendum est : sed oportet intelligi quod exit in actum qui est actus ejus per se, et non per accidens, quem hic esse diximus dimittendum.
Non autem oportet nos inducere ra-
tiones ad hoc quod in quando non sit motus : quia quando causatur a tempore, et tempus est numerus et mensura motus omnis : et ideo nullus motus est ad quando, vel tempus sicut ad id quod dicimus esse per se tantum motum : hoc autem modo solum dicimus motum in hoc non esse in prædicamento.
CAPUT VIII.
Quod motus est in tribus prædicamentis, et qualiter est, et qualiter nominatur secundum quodlibet genus prædicamenti.
Quoniam autem neque substantiæ, neText et in 18. que ad aliquid, neque ipsius facere, aut pati, neque habitus, neque situs, neque quando est motus, et motus est in tribus generibus, ut probabitur statim infra, relinquitur secundum quale, quantum, ubi motum esse solum. In unoquoque istorum est una contrarietas, quæ licet aliquando habeat modum contradictionis, tamen non ens illius contradictionis non est negativum subjecti, sed potius negat formam contrarii, ut cum dicitur, non album fit album. Est enim non album homo, vel asinus, vel aliquid tale, sicut diximus in præcedentibus. Et quod contrarietas sit in qualitate, non est dubium. Est autem motus et in quantitatem secundum physicam ejus considerationem. Duplex est enim consideratio quantitatis : potest enim considerari esse quantitatis secundum rationem simplicem, et potest considerari quantitatis esse prout est terminus et mensura corporum physicorum 1. Et primo quidem modo consideratur dupliciter. Uno modo accipitur quantitas secundum simplicem intentio-
<--- Page Split --->
nem quantitatis, et cujus communitate clauditur omnis interior quantitas : et haec consideratio est logica. Alio autem modo accipitur prout est multiplicabilis ab unitate, vel terminabilis a linea vel lineis in continuo : et sic consideratur in mathematicis. Et neutro modo habet contrarium. Magnum enim non est contrarium parvo, cum parvum sit pars magni : nec etiam parvum et magnum puras dicunt quantitates, sed potius sunt qualitates circa quantitatem dictae : et ideo dictum est in Prædicamentis, quod proprium est quantitatis non habere contrarium. Si autem accipiatur quantitas secundum esse sicut est mensura terminus corporum physicorum, quæ omnia determinatam habent rationem magnitudinis suæ : et ideo cum attingunt illam, sunt perfecta in augmento : et cum sunt circa illam, imperfecta sunt et diminuta : et sic perfectio et imperfectio secundum quantitatem circa idem habent fieri in physicis : et ratione hujus est in quantitate contrarietas.
Similiter sciendum est, quod motus in ubi magis dicitur esse in ubi quam in loco : quia locus est immobilis. Ubi autem quod est circumscriptio mobilis a loci circumscriptione procedens, est mobile et fluens : et ideo in illo dicitur esse motus, et habet contrarium ratione contrarietatis differentiarum situs.
Oportet etiam non latere nos, quod habere contrarium non sufficit ad creandum motum. Sed oportet contraria inter quæ est motus, talia esse, quod utrumque incipere valeat aliud in toto cursu sive fluxu motus antequam sit in extremo, sicut superius diximus. Hoc autem modo considerata contraria non sunt nisi in prædictis tribus generibus. Hujus autem causa est, quod omne mobile eatenus est mobile, quatenus est in potentia : non autem est in potentia nisi ad ubi vel ad formam. Ad formam autem substan-
tialem nihil est mobile, ut habitum est. Sed forma accidentalis absoluta non est nisi duplex, scilicet illa quæ est propinqua materiæ, et est quantitas : et illa quæ est propinqua formæ, et est qualitas : et ideo non sunt nisi tres motus secundum genera in quibus est motus.
Motus igitur qui est secundum quale in communi, vocatur alteratio : quia hoc nomen commune est omnibus speciebus illius motus. Cum autem dicimus motum qui est secundum quale alterationem, non intelligimus quale quod est differentia substantiæ, et forma substantialis. Omnis enim forma prædicatur in quale. Differentia enim substantialis est quale quod ad esse conducit, et quod ejus quod est esse rei pars est. Sed nos intelligimus quale quod dicitur passivum : eo quod passio est secundum quod dicitur aliquid pati, vel passibile esse. Ostendemus enim in septimo hujus scientiæ, quod secundum illam speciem quæ est passio vel passibilis qualitas, proprie est alteratio physica, et forte secundum naturalem potentiam vel impotentiam. Aliquando autem naturales potentiæ sunt sensibilia alicujus sensus, sicut patet in duro et molli, et in quibusdam aliis sic dictis 1.
Motus vero qui est secundum quantum in communi, non habet nomen commune, sed nominatur secundum utramque partem ejus divisim, et dicitur unus augmentum, et alter diminutio sive decrementum. Qui enim est in perfectam magnitudinem, dicitur augmentum. Qui autem ex hac perfecta magnitudine, dicitur diminutio vel decrementum. Ex quo patet, quod non incipit diminutio secundum naturam nisi post motum vel statum augmenti. Cum enim corpus physicum est in augendo se, licet non compleverit magnitudinem, tunc augetur : et ideo tunc non diminutum est nec dimi-
<--- Page Split --->
nuitur : post augmentum vero cum virtus amplius non sufficit augere, incipit diminutio secundum naturam : et si ante diminuatur, hoc est per accidens, eo quod aliqua causa accidentali virtus augens in ejus operatione destituitur. Ex quo patet etiam, quod unum commune nomen in genere isti motus habere non possunt : quia unus eorum est ab habitu, alter a privatione dictus, quorum non est una natura communis a qua nomen imponatur, sed tantum habent subjecti communitatem. In alterationibus autem omnibus una est natura communis generis.
Motus autem qui est communis secundum locum et ubi, non habet nomen proprium in specie, quod uno nomine significat motum, sed per circumlocutionem dicitur loci mutatio in communi. Causa autem est, quia sola illa quae moventur secundum locum, dicuntur ferri propri e et moveri quando moventur a natura non ab anima. Moventur autem a natura, quae non habent in seipsis principium standi sive quiescendi, sed necessario feruntur ad loca sua : et haec sunt quaecumque seipsa non movent secundum locum, sicut animalia movent se quando et ubi volunt, et quiescunt a se quando et ubi volunt : et ideo nihil naturaliter motorum movetur in loco suo, sed cum est extra ipsum. De his autem declarabimus in octavo scientiae hujus.
rio : et, cum talis motus sit in minus alicujus speciei, tunc dicitur remissio, et fit tunc in contrarium : quia in physicis forma alicujus speciei non remittitur nisi per contrarii interceptionem et admixtionem. Cum autem sit motus in magis alicujus speciei, tunc dicitur intensio, et tunc movetur tanquam ex contrario : quia non fit intensio in physicis nisi per contrarii separationem : et non est differentia quoad genus, et motus nomen utrum motus sit inter contraria simpliciter, aut inter contraria quodammodo : non enim differunt isti motus in genere, sed potius in hoc quod oportet uno modo illa esse contraria simpliciter inter quae est motus. Alio autem modo fit motus in eo quod plus vel minus contrarii insit forma ejusdem speciei.
Est autem attendendum, quod non semper fit intensio et remissio per hunc modum, licet semper sic fiat in physicis. Aliquando enim id quod intenditur, non habet contrarium, sed opponuntur ut privatio et habitus : privatio autem non admiscetur alicui ad ejus remissionem : et tunc fit intensio ex accessu ad ipsum, et remissio ex recessu ab ipso : sicut enim est videre in bono quod non habet contrarium. et tamen ex accessu ad optimum cui vere imponitur nomen boni, dicitur bonum, melius, optimum : et ex recessu ab ipso dicitur malum, pejus, pessimum. Cum tamen nihil sit summe malum, ut in Ethicis habet probari. Quod igitur tres praedicti motus soli sint secundum genera diversa, ex bis qua dicta sunt, satis manifestum est.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
De intelligentia vera diffinitionis quietis, et qualiter opponitur motui.
Immobile autem dicitur tripliciter. Ali- 20. triptex immaterie ad motum quam actus, sicut sonus invisibilis in eo quod nec videre, nec videri potest : et ita dicitur immobile quod nullo modo moveri potest, quod nec actum habet motus, nec potestatem. Dicitur etiam immobile, non a totius privatione potentiae ad motum, sed a privatione facilitatis motus, quae est dispositio potentiae moventis. Et hoc secundum Aristotelem, et Alexandrum. et Philosophos dicitur dupliciter. Uno modo quod multo tempore vix movetur, et hoc est in quo mobile continue vincit semper movens. Dicitur etiam hoc secundo modo mobile, quod tarde incipit moveri, et hoc dicitur graviter moveri, et hoc est illud in quo primo mobile vincit semper movens, sed postea convalescit ex alia causa, et tunc fortiter movetur. Dicitur etiam immobile tertio modo a privatione actus motus, et non potentiae vel aptitudinis : et hoc quidem est quod aptum natum est moveri, et possibile est moveri, sed non movetur tunc cum aptum natum est moveri, et sic sive hoc modo ut aptum natum est moveri. Et de hoc numero immobilium solum dicitur quiescere ; quia fit circa idem subjectum cum motu, sicut privatio et habitus volunt circa idem subjectum esse. Cum enim quies contraria sit motui, oportet quod quies sit privatio ejus quod est susceptivum motus secundum quod est susceptivum. Est autem mobile susceptivum motus tempore quo debet, et ubi debet, et ut debet moveri : quies ergo privabit motum secundum conditiones dictas.
Cum autem dicimus quod quies est 378 privatio motus a mobili quando, et ubi, et ut debet moveri, et mobile non sit motus susceptivum nisi extra suum ubi, eo quod nihil movetur in suo loco secundum naturam, extra locum autem suum non habet mobile quietem nisi violentam, videbitur quod hic non sit diffinita quies nisi violenta, et non naturalis. Est autem quies violenta accidentalis, et quies naturalis est per se. Diffinitum ergo erit accidentale, et non illud quod est per se: et hoc non est conveniens secundum artem diffiniendi. Sed ad hoc dicimus, quod illa diffinitio generalis est, et non debet referri nisi ad subjectum. Id enim quod naturaliter movetur et quiescit, si privatur motu, non privatur ab ipso motu nisi ubi habet potentiam et aptitudinem movendi, si privatur aliquò impediente motum: et tunc quiescit violenter. Et similiter cum est in ubi proprio, caret illo quod innatum est habere per naturam, hoc est, motu ad ubi proprium: et sic quiescit ubi innatum est moveri. Cum enim dicitur ubi, et ut, et quando est innatum moveri, locutio duplex est: ex eo quod innatum esse moveri potest referri ad mobile per se, vel in comparatione ad ubi, et ut, et quando. Et primo quidem modo habet intellectum, quod mobile innatum existens moveri, et existens in ubi, et quando, et ut habet hanc potentiam motus, non movetur: et hoc verum est de terra quando existit in centro et in quiete sua naturali: quoniam ibi existens, et quando ibi existit, et ut ibi existit, habet potentiam ad motum. Si autem referatur innatum esse moveri ad mobile cum conjunctione ubi, et quando, et qualiter, tunc sensus est quod quietum non movetur ubi, quando, et qualiter innatum est moveri: et tunc non quiescit nisi violenter impeditum: et sicut exemplificavimus de motu in loco, ita infra ostendemus esse de motibus aliis.
Sed attende secundum Avicennam, quod intellectus de quiete est adhuc per-
Dubium.
Solutio.
<--- Page Split --->
plexus. Si enim nos dicamus quod quies est privatio motus, tunc oportet quod intellectus diffinitionis ejus sit totus privativus. Si autem dicamus quod est contraria motui, tunc oportet quod intellectus diffinitionis ejus sit positivus : et non potest esse, quod utraque istarum oppositionum sit inter motum et quietem : quia tantum unum uni opponitur uno genere oppositionis et secundum idem.
Accipiamus ergo diffinitiones quae sunt de quiete, et videamus quae sunt convenientes. Est autem secundum Aristotelis sententiam diffinitio haec, quod quies est privatio motus a mobili, ubi, quando, et qualiter debet moveri : et hanc etiam absque dubio concomitatur, quod quies sit remanentia rei in loco uno per aliquod tempus si quiescit secundum locum, vel in forma, vel in quantitate una si quiescit secundum aliorum motuum privationem. Et quidam convertunt ista, et dicunt quod remanentia rei mobilis in eodem per aliquod tempus est primum et principale in intellectu quietis. Et privatio motus a mobili, ubi, et quando, et qualiter debet moveri, secundarium. Alii autem dicunt, quod motus sit perfectio prima ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia : et quies opponitur sic motui : oportet quod quies aut sit perfectio ejusdem secunda quod est potentia, aut si perfectio prima ejus quod non est in potentia, vel si perfectio prima ejus quod est in actu secundum quod est in actu.
Et videamus quae istarum diffinitionum sit conveniens, incipientes ab ultima, et devenientes in primam. Si ergo determinetur quies esse perfectio prima ejus quod est in actu secundum quod est in actu, tunc esse quod est in actu, quiesecret secundum quod hujusmodi : et hoc non est verum. Et si dicatur, quod prima perfectio dicitur respectu secunda, et ideo non quiescent nisi quae possunt habere perfectionem secundam : tunc quaeritur, quae sit illa perfectio secunda? Illa enim non est motus, quia nos ostendimus
supra in tertio hujus scientiae, quod motus est perfectio prima. Et si secunda perfectio non est motus, tunc inconveniens est diffinitio quietis : quia non dicitur quiescere nisi potens moveri. Si autem dicitur, quies est perfectio prima ejus quod non est in potentia, est iterum diffinitio nulla : quia id quod non est in potentia, non est mobile : hoc autem quod non est mobile per naturam, non est quiescens. Si autem dicatur quies esse perfectio secunda ejus quod est in potentia, tunc motus et quies non habent oppositionem privationis et habitus, nec etiam contrarietatis. In nullo enim differunt diffinitiones eorum nisi per primum et secundum : haec autem non indi.ant oppositionem : et hoc est etiam falsum, quia motus et quies habent oppositionem privationis et habitus, et etiam aliquo modo contrarietatis. Si autem dicatur quies esse remanentia rei ut erat prius, sequitur duplex inconveniens, quorum unum est, quod quiescunt illa quae penitus sunt immobilia, secundum primum modum immobilitatis supra positum. Et tanto verius illa quiescunt, quanto verius remanent modo uno. Secundum autem inconveniens est, quod cum dicitur, ut erat prius, dictio prioritatis significat tempus : et sic tempus cadit in diffinitione quietis : sed motus cadit in diffinitione temporis : ergo et motus cadit in diffinitione quietis : et hoc est inconveniens, cum quies et motus sint opposita. Remanet ergo quod intellectus quietis non sit nisi privativus, quem solum dixit prima diffinitio : et ideo absque dubio divulgata sententia naturalium vera est, quod motus et quies habent oppositionem habitus et privationis. Et cum nos motum diffinierimus ex intellectu habitus supra, quando diximus quod motus est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia, oportet quod nos quietem diffiniamus ex intellectu privationis, sicut diximus.
Sed tamen advertendum est, quod aliud est quies, aliud natura in qua quies-
<--- Page Split --->
citur. Quies enim nihil aliud est quam motus privatio ab eo quod natum est moveri, et quando, et qualiter est natum moveri. Natura autem in qua fit hujusmodi privatio, est natura quietans et sistens motum : quia nulla contrarietas est in genere, sed in specie. Color enim cum est in genere, non habet contrarium : cum omnium contrariorum sit genus unum et idem : et ideo in genere quidem quies opponitur motui secundum habitum et privationem. Si autem quies in specie accipiatur quantum ad materiam quietantem, tunc aliqua quies in specie opponitur alicui motui contrarie, ita quod utrumque est habitus et forma : et de hoc loquemur inferius circa finem libri quinti.
Jam igitur in praehabitis in tertio
dictum est quid est motus secundum diffinitionem, et dictum est quid est quies, et ante hoc dictum erat in hoc libro quinto quot sunt mutationes, quae non sunt motus secundum veram motus rationem : quoniam illæ sunt in substantia : eo quod in substantia non est motus : nam forma substantialis est indivisibilis perfectio, quæ non est diminuta antequam sit completa sicut exigit motus : quia motus est forma fluens ab incompleto esse ad completum. Sunt autem etiam mutationes secundum alia genera, quæ sunt præter tria, quantum, quale, et ubi, in quibus est motus. Dictum est etiam quales motus secundum nomina sua sunt secundum tria genera superius determinata et in hoc finitur tractatus primus hujus quinti libri.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE SEPTEM INTENTIONIBUS.
CAPUT I.
De simul, et separatis, et tangere.
Trx.t et com. 21.
Post haec autem intendimus dicere de proprietatibus motus in communi. Sed oportet nos dicere ante de intentionibus nominum quorumdam, quibus utemur posterius quando loquemur de continuitate et divisione motus, et quando loquemur de proprietatibus motus. Et hae intentiones sunt septem numero, de quibus unum tractatum faciemus. Sunt autem istae quod est simul esse, quid separatum, quid tangere, quid medium, et quid consequenter, et quid habitum, et quid continuum. Et postquam dixerimus unumquodque istorum secundum suam diffinitionem secundum quam intendimus determinare in naturis, tunc dicemus subjecta ipsorum physica, in quibus et in qualibus unumquodque ipsorum habet in sexto libro qui sequitur post hunc librum.
Dicamus igitur, quod licet simul esse Text. et uom. dicatur multis modis, sicut in Praedicamentis est determinatum, tamen secundum quod in physicis indigemus ipso, simul dicuntur res esse solum secundum locum. Et illa sunt simul secundum locum, quaecumque in uno primo et proprio loco sunt. Cum autem locus et locatum sint aequalia, ut dictum est in quarto hujus scientiae libro, et duo sunt majora quam unum, videntur duo vel plura non posse esse in loco uno proprio, sed in duobus locis. Nulla ergo videbuntur esse simul secundum naturam. Sed ad Soluto pri hoc dicimus, quod nulla corpora physica diversa sunt in loco proprio, sed quod unum est subjecto, aliquando habet diversitatem secundum esse et rationem. Totum enim idem est subjecto cum universitate suarum partium, et differt in esse et ratione, et totum et partes unum sunt simul in loco uno. Aut aliter forte Soluto se cunda ad idem. dicendum, quod cum dicuntur aliqua simul esse secundum eumdem proprium locum, intelligitur locus proprius non unius, sed duorum, et hoc est, quando contingunt se in loco utriusque proprio : et hoc modo simul cadit in diffinitione ejus quod est tangere, sicut inferius patebit. Et differt ab eo quod est tangere Quomodo simul differt in eo quod tactus perficitur in ultimis a tangere quae sunt ultima corporis, intra quae sunt aliquid corporum tangentium. Simul au-
<--- Page Split --->
tem perficitur in ultimis corporum extra, hoc est, quae non sunt aliquid corporum tangibilium.
Separatum vero esse opponitur ei quod est simul, et ei quod est tangere: et secundum opponitur ei quod est simul, et tunc separatim sunt quaecumque sunt in loco altero et diverso: quia illa non contingunt se in locis suis propriis. Secundum autem quod opponitur ei quod est tangere sive contingere, tunc separatim sunt quorum termini a se invicem per spatium distinguuntur. Tangunt autem se physice, quorum termini sunt simul modo quo diximus. Non sunt autem proprie simul, nisi quando remanent diversa. Cum enim tactus sit in mathematicis magnitudinibus, tunc dicuntur se tangere mathematicae magnitudines quando sibi secundum duos terminos supponuntur: unde corpora mathematica tunc se tangunt, quando supponuntur eorum superficies ad invicem, et superficies se tangunt quando puncta ad se invicem supponuntur. Quando autem linea tangit lineam, tunc puncta, ut dictum est, in uno extremo linearum supponuntur directe sibi vel oblique. Et tunc si directe applicantur, dicit Euclides et probatur in Geometricis libro primo, quod efficiuntur punctum unum. Si au'em oblique sibi applicantur, tunc faciunt angulum qui in contactu duarum linearum in puncto uno applicatione non directa factus est: et tunc iterum duo puncta efficiuntur unum. Et similiter fit in applicatione superficierum, quod efficitur linea una in qua sibi applicantur. Et similiter in corporum mathematicorum applicatione efficitur una superficies cum duabus: et ideo tangentia se mathematicae, non habent ultima simul, sed unum. Sed tangentia et applicata sibi physice, retinent esse suum distinctum, et ideo non uniuntur, nec idem fiunt sua ultima, sed simul sunt modo qui dictus est 1. Et ideo per hoc quod dicuntur, quod tangentia se quorum ul-
tima sunt simul, differentia datur inter tactum physicum et tactum mathematicum.
CAPUT II.
De intermedio secundum quod accipilur in physicis.
Medium autem quod Graece intermeText et com. 22. dium vocatur, quod apud Arabes dicitur inter, est revera in quo est natura motus, et hoc illud in quod ipsum quod mutat mobile, aptum natum est primum dimittere id quod movetur quam id in quod movet ut ultimum. Cum enim jam probatum sit, quod mutationis non sit mutatio, neque motus sit motus, non potest esse motus ex motu, neque motus ad motum, oportet quod in eo ex quo est motus, non sit motus: quia aliter motus esset ex motu. Eodem modo oportet quod in ultimo ad quod est motus, non sit motus, cum motus non sit ad motum. Oportet ergo quod in intermedio quod est inter terminum a quo, et terminum ad quem sit motus: ergo intermedium in physicis estin quod primum id quod movet dimittit, hoc est, extendit id quod movetur secundum quod movetur: et hoc est in isto continue prius quam veniat ad terminum ultimum motus, in quo est motus in motum esse: et hoc secundum naturam continuae mutationis: quod si mutatio sit interrupta, tunc non necessario veniet ad ultimum, sed sistet in aliquo mediorum. Est ergo secundum quod in physicis accipitur intermedium, ad quod primum nata est ire transmutatio aliqua antequam veniat ad illud ad quod postremo transmutatur, in quo transmutatio est in transmutatum esse. Intermedium au-
<--- Page Split --->
tem, sicut patet in physici secundum quod in physici accipitur ad minus est in tribus, quia omnis motus est inter duo contraria : et ideo unum contrariorum est prinum principium, et alterum finis motus, et intermedium est in quo est motus de uno ad aliud, quod habet quodammodo utrumque contrariorum. Licet autem intermedium multis aliis modis dicatur, per participationem scilicet extremorum, per æquidistantiam, et per abnegationem extremitatis utriusque, tamen secundum quod in physici indigemus ipso, prædicto modo accipitur : quia sic motus est in ipso solo. Sicut enim motus ipse est forma permixta potentiae quae media est inter duos actus contrarios, ita etiam intermedium est, in quo primo est talis motus, ita quod ante ipsum non est in aliquo, et est usque ad ultimum in quo est in motum esse. Quia autem nos supra diximus, quod hoc est secundum continuum motum, oportet nos declarare quod vocamus continuum motum, et continue mutans vel movens.
litterarum comprehensio indistanter prolata : et sic dicimus continuum esse motum quorundam animalium sicut eorum quae ambulant. Constat enim quod non simul innituntur pedibus utriusque lateris, sed prius fixa una parte pedum levatur altera pars si plures quam duos habent pedes : et si habent duos, tunc elevato uno pede figitur alter : tamen quia sine interruptione temporis virtus movens movet unum post alterum, ideo continua dicitur ambulatio. Volantia autem et natantia nec rei motæ, nec tempore deficiunt : quia oportet quod simul et semel virtus movens alas ad volandum, vel pennas ad natandum simul nitatur instrumentis utriusque lateris. Et ideo etiam ars natandi in hominibus nulla alia est, nisi quod simul contrahit et extendit utramque nænum et utrumque crus, vel saltem crus utrumque. Quando autem motus naturalis est, non animalis, tunc est omnino continuus : et hoc intelleximus quando diximus quod non deficit rei, hoc est, quod non deficit ei quod movetur secundum rem illam in quam movetur : et hoc est manifestum in omnibus motibus. Est enim continua loci mutatio, in qua movens non deficit mobili secundum rem in qua est motus, hoc est, secundum ubi : et est continue alteratio, in qua movens non deficit mobili secundum qualitatem ad quam est alteratio. Et similiter intelligendum est de augmento et detrimento. Quod vero diximus, quod intermedium est in quo est primo continuus motus qui est inter contraria, dicimus quod hoc apparet maxime in his quæ sunt secundum locum contraria.
Dicimus igitur, quod 'continue move- 23. tur illud, quod nihil aut paucissimum deficit rei, et non tempori. Aliquis enim est motus in quo nihil prohibet movens aliquantulum deficere rei mote, sicut est motus processivus quorundam animalium. Sed si continuus est, oportet quod in nullo deficiat tempore. Est enim motus quorundam animalium sicut harmonia citharæ, in qua faciens harmoniam, percutiendo citharam aliquantulum deficit chordæ : quia post primam in acumine quæ Græce dicitur πάντων, percutit ultimam in gravitate : et licet non sit continuus transitus percussionis a primo ad ultimum, sed deficit percutiens rei percussæ, tamen sonus istarum chordarum est indistans secundum harmoniam : et ideo est una harmonia continua secundum tempus. Ita est etiam in pronuntiatione litterarum in syllaba : quia syllaba est
Illa enim sunt quæ secundum rectitudiText, et com. nem plurimum distant. Non enim potest 24. mensurari distantia eorum nisi per lineam rectam, quia ista unita est inter extrema. Curvæ autem sunt infinitæ. Recta autem est minima et brevissima, et ideo notissima nobis et secundum rationem : propter quod per ipsam mensuramus distan-
<--- Page Split --->
tiam : et ideo illa sola secundum naturam est media : propterquod illa est intermedium per quod est motus levis ascendendo, et motus gravis descendendo. Sic autem est et in aliis motibus naturalibus, quia natura procedens ab extremitate in extremum, semper movet per intermedium brevissimum : et hoc est rectum : et ideo rectum est judex sui et obliqui, quia per rectum cognoscimus et ipsum et obliquum.
CAPUT III.
De eo quod est consequenter, et de eo quod est habitum, et de eo quod est continuum, et qualiter se habent ad invicem.
1.1.1 et com. 25. Consequenter secundum quod in physics communiter, et in aliis sumitur, est quod cum sit solum post id quod est ejus principium, aut positione, aut specie, aut ordine, aut aliquo modo sic determinato, scilicet quod aliquid sit principium, et aliquid post ipsum, nullum habet medium quod sit de numero eorum quae sunt ejusdem generis cum ipso principio suo, respectu cujus dicitur ipsum esse consequenter, sicut nos dicimus quod linea sequitur lineam positione, si nulla sit linea inter eas : et unitas sequitur unitatem, si nulla sit earum media unitas : et domus domum, si nulla sit domus intermedia, et narratio proemium in rhetoricis. Et similiter secundum speciem animal bipes sequitur hominem ethujusmodi : sed non prohibet aliud, quin res alterius generis possit esse inter ea quae sunt consequenter, ut si casu stat inter duas domos consequenter existentes, nihilominus consequenter sunt adhuc. Omne enim quod est alicui consequenter, et secundum aliquem modum consequenter est, et oportet quod sit posterius illo ex quo accipit consequenter esse : et ideo non dicimus
in ordine numeri, quod unum sit consequenter ad duo, nec in accessionibus lunae dicimus, quod prima luna sit consequens secundam, sed e converso.
Habitum autem est quod addit aliquid Text, et con. 26. consequent i . Est enim habitum quod consequenter est, ita quod tangat tactu large accepto, scilicet quod esse id quod tangat, sive sit corpus quod, sive non, quod immediatum est omnino. Hoc autem est quod vocatur Arabice sese, quod nos succedens possumus interpretari . Haec autem ambo, scilicet consequenter esse, et habitum esse, conveniunt in intermedio physico de quo jam locuti sumus : quoniam id est consequenter et habitum post extremum unde est motus. Manifestum autem est ex superioribus, quod cum duae sint oppositiones inter quas est mutatio, scilicet contradictionis, et contrarietatis, et contradictio non habeat medium, omnis autem contrarietas physica habet medium, quod motus est inter contraria et non inter contradictoria.
Continuum autem est, quod est aliText, et com. 26. quo modo habitum : habitum est quando ultima sunt simul : et si de his quae sunt simul terminat aliquo modo unum, tunc erit continuum . Continua autem sunt quorum ultima sunt unum, hoc est, cum utriusque continuorum sit unus et idem terminus, et ita continuantur ab invicem, sicut significat nomen. Continuum enim dicitur quasi in uno se tenens, vel in uno se tangens. Nunquam autem hoc esse potest si termini qui sunt ultima, sint duo vel plura : quia tunc tangentia sunt solum et non continua.
<--- Page Split --->
Sed ex ipso nomine continui manifestum est, quod in his est continuum solum, ex quibus unum aliquid aptum natum est fieri, sive mathematicae, sive naturaliter, sive artificiose : unde si se tangant, oportet quod uniuntur, sicut dicuntur membra animalis continua quae se tangunt et fiunt unum in forma et colligatione. Sicut enim continuum est unum in multis unitis, ita et totum unitivum partium se tangentium fit unum. Nota diverFit autem de se sic tangentibus multiplisos modos continuatiociter unum. Aut enim sunt se tangentia ius naturalis. et sibi invicem permixta sic quod plurimum unius sit in plurimo alterius, quod imbibitum sit unum alteri : aut sunt se tangentia, non tamen sibi imbibita. Et primo quidem modo unum recipitur inter spatia et poros alterius, sicut sunt mixta elementa in corporibus : et haec vocatur continuatio corporalis : quia fit foraminibus parvis, quae Graece τρόποι (pori) dicuntur. Si autem se tangunt et uniuntur non sibi imbibita, tunc aut habent uniens ultima sua extra se, aut uniuntur ultima eorum seipsis. Et siquidem habent uniens extra se, hoc non potest unire ultima se tangentia nisi per modum ligamenti, sicut uniuntur ossa duo in membris ad se invicem se tangentia : et haec unio vocatur colla vel colligatio, sicut collum colligatur capiti et corpori, et partes in collo sibi invicem uniuntur. Si autem uniens non est extra seipsa, aut uniuntur ultimis sibi cohaerentibus per se, aut quia utrumque ultimorum recipitur ab altero in partem sui. Et primo quidem modo per simplicem tactum uniuntur sibi membra similia, sicut caro, vena, et nervi, et similia. Secundo autem modo vocatur unio insectionis, vel incastraturae, sicut dicimus ossa capitis esse continua : quia unum recipitur separabiliter in altero, et e converso. In mathematicis autem, ut supra diximus, tangentia ultima efficiuntur simpliciter unum : et ideo ibi vere est continuitas : sed de tali continuatione non indigemus in physicis.
Si autem consideraverimus habitum Text et rom. 28. istorum invicem, tunc primum secundum rationem et intellectum inter ista est illud quod est esse consequenter. Omne enim contactum quod est habitum, consequenter est : sed non omne quod consequenter est, est etiam tangens : et ideo etiam id quod consequenter est, est in primis secundum rationem diffinitivam, quia diffinientia ipsum in pluribus inveniuntur : in numeris enim invenitur consequenter esse, sed non contactus : ergo consequenter se habet ad contacta esse sicut a quo non convertitur consequentia. Eodem autem modo se habet contingens ad continuum. Si enim continuum est, necesse est tangere : sed non convertitur, quia si contingat, nondum necesse est continuum esse. Non enim necesse est ipsorum ultima esse unum si simul esse conceduntur. Sed si conceduntur aliquorum ultima esse unum, tunc necesse est concedere quod sint simul : quia, sicut diximus, ultima naturalium corporum possunt esse simul, et tamen remanent distincta, et non unum. Sed ultima mathematicorum non sunt simul nisi fiant unum : et ideo non proprie diximus esse simul in mathematicis, sicut patet in superius determinatis. Patet igitur ex his quae dicta sunt, quod inserens qui est adunatio ex receptione unius in aliud, ultimum est in esse inter haec quatuor : quia si ultima sunt inserta sibi, necesse est esse unum : et si unum sunt, non necesse est esse inserta, sicut patet in mathematicis. Est igitur insertum ultimum secundum generationem istorum, quae generatio est ex compositione diffinientium ipsa, eo quod aliam non habent generationem. Similiter necesse est quod tangant se ultima si se conseruntur. Contacta autem ultima non universaliter apta nata sunt esse conserta. Sed quia negato superiori negatur inferius, ideo si non contacta, absque dubio non erunt conserta : quia in quibus non est contactus, non erit etiam consertus.
<--- Page Split --->
Et ideo reprehenduntur illi qui dicunt P r t . eteon . v n . puncta et unitates esse separata : et hoc est principia corporum et corpora componi ex illis : quia etiamsi separata ponantur esse puncta et unitates, adhuc differentia est inter unitates et puncta, et non possunt esse idem : quia punctis inest tangere : unitatibus autem non convenit tangere, sed consequenter esse 1. Si enim concedatur corpus componi ex punctis, tunc puncta se tangunt composita in corpore. Hoc autem falsum est, ut in sexto hujus scientiæ libro demonstrabimus. Alio autem modo vere inest punctis tangere, quia lineæ se tangunt in punctis : licet sic se tangentia continuentur, ut supra diximus : sed in talibus neutro istorum modorum contingit tangere : ergo puncta non sunt unitates separata . Alia autem est differentia puncti et unitatis : quia inter duo puncta convenit aliquid medium esse, etiamsi dicantur secundum imaginationem separata esse : sed non est necesse quod aliquid sit medium inter unitates. Quod autem contingat aliquid esse medium inter puncta, patet ex hoc quod punctum possibile est habere positionem in continuo : et ab hac potentia non est separabile, ita quod remaneat punctum : et cum positum est, tunc oportet quod inter quælibet duo puncta sit linea : quia non potest habere situm in continuo nisi situm termini : et terminus semper alicujus terminati terminus. Quod autem situaliter
terminatur, duobus terminis terminatur : et sic inter quælibet duo puncta est linea. Probatur autem idem ex conversa istius, scilicet quod omnis linea recta est inter duo puncta. Hanc enim si convertimus particulariter , tunc inter aliqua duo puncta erit linea, ex qua sequitur propositum, quod inter quælibet duo puncta possibile est esse lineam 2. Si enim detur quod non est possibile inter quælibet duo puncta esse lineam, ergo non inter quædam duo puncta erit linea, ex qua sequitur destructio prime, quod non omnis linea est inter duo puncta : sed modo inter duas unitates non est medium necessarium inter eas, quia nullum medium secundum ordinem numeri est inter unitatem et dualitatem, aut inter binarium et ternarium : quapropter unitates consequenter sunt et non convenit eis tangere : sed puncta non sunt consequenter, et tangere convenit eis : et ideo unitas non est punctum, quamvis etiam separata esse ponantur.
Dictum igitur iterum sit nobis quid sit Text, et com 30 esse simul, et quid separatum, et qui tangere, et quid intermedium, et qui consequenter, et quid habitum, et quid continuum, et dictum est etiam in quibus subjectis invenitur unumquodque istorum.
1 Cf. VI Physic. tex. com. 1 et infra. 2 Deductio ista est Averrois in praesenti
loco.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE UNITATE ET CONTRARIETATE MOTUS.
CAPUT I.
Qualiter motus est unus genere et specie et numero.
Text et com. 31. Documentul juridic. Forma duplicter consecutii potest secundum essentiam et secundum esse.
Post hoc autem oportet nos investigare de unitate motus et contrarietate : quia hoc nobis plurimum erit utile ad sciendum de divisione motus, et an sit factus, an non, et ad alia quae tractaturi sumus in sequentibus libris.
Dicamus igitur quod motus multipliciter dicitur unus, eo quod ipsum unum multipliciter dicitur. Omisso enim uno quod dicitur per accidens unum, habemus unum secundum formam essentialem dictum : et hanc possumus considerare secundum esse et essentiam. Et si consideremus secundum essentiam, aut considerabimus ipsam secundum quod est pars essentiae rei, aut secundum quod est tota rei essentia : et secundum quod ipsa est pars essentiae rei, sic est genus, et ab ipsa causatur unum in genere quod est unum secundum figuram prædicamenti, et coordinationem prædicabilium. Si autem consideremus ipsum
secundum quod est tota rei essentia, sic est species : quia quidquid est post speciem in his quæ sunt formalia et non materialia, est de individuantibus. Et ab ea sic considerata causatur unum in specie individua, quæ est species specialissima quæ non 'dividitur in alias species, quemadmodum dividuntur species subalternæ. Et si nos consideremus esse hujus formæ secundum quod est actus et effectus ejus in suo proprio subjecto, tunc ipsa est forma individuata per subjectum : et sic considerata causat unitatem in numero. Istis ergo tribus modis dicitur motus unus. Et genere quidem unus est, cujus termini ad quos est motus sunt in genere uno, sicut omnis loci mutatio una est in genere cum loci mutatione, sicut circulatio una est in recto motu, et motus sursum hoc modo unus genere cum motu deorsum. Alteratio autem et loci mutatio non sunt unum in genere, quia finis alterationis est in genere qualitatis. Sed finis loci mutationis est in genere ubi. Specie autem unus est qui cum genere unus sit. Est etiam cum hoc unus per individuam speciem, quæ est species specialissima. Sunt enim coloris qui est finis alterationis multæ differentiæ secundum speciem : et ideo alteratio cujus finis est una species coloris, non est ejusdem speciei cum illa cujus finis est alia species, ut denigratio in alia
<--- Page Split --->
specie est quam dealbatio. Sed omnis dealbatio cum omni dealbatione erit eadem alteratio, et idem motus secundum speciem, et omnis denigratio eadem est cum omni denigratione in specie. Sed nigratio cum dealbatione non est eadem secundum speciem. Unde cum sit specie una dealbatio cum omni dealbatione, habet comparationem ad omnem dealbationem : quia non est comparatio nisi eorum quae conveniunt in aliquo uno in quo fit comparatio eorum ad invicem. Si autem sunt quidam fines motuum qui sunt simul et genera et species, sicut abalterna quae inter generalissimum et specialissimum sunt 1. Motus quidem ad tales fines dicitur quodammodo unus in specie, licet non dicitur absolute et simpliciter unus secundum speciem : quia absolute et simpliciter non est species nisi specialissima, sicut est motus qui dicitur doctrinatio, si dicatur scientia in communi sumpta esse species acceptionis, sive opinionis, prout opinio dicit omnem acceptionem per intellectum : licet enim scientia quae est habitus demonstrativus, secundum hoc sit species acceptionis vel opinionis, tamen est genus harum scientiarum, sicut geometriæ, arithmeticæ, musicæ, et astronomiæ : et ideo determinatio in communi non est motus unus secundum speciem specialissimam quae simpliciter species est, sed potius quodammodo unus : quia est unus secundum id quod est species ad quaedam, et genus ad quaedam alia : sic ergo secundum speciem est unus qui est ad idem secundum speciem motus.
mo vel aliquid mobile moveatur ex hoc loco in hunc locum iterum et iterum, ita quod bis vel ter semper diverso motu moveatur, ut ex a in b. Et prima quidem vice moveatur per arcum circuli, super quem sunt a et b. Secunda autem vice moveatur per diametrum, quae est inter a et b. Et tertio veniat forte volutatum. Et quarto veniat ambulans. Et dum omnes isti motus sint ab eodem in idem, videbitur secundum dicta, quod omnes isti motus sunt idem specie.
Dicamus autem ad hoc quod in veriText.et com. 33. tate non sufficit ad hoc quod motus sit idem in specie, quod sit ex eodem specie in idem specie : sed oportet addere quod etiam medium in quo solo est motus, ut supra diximus, sit idem. Et per illud patet quod circularis motus et rectus, etiamsi sint ex eodem in idem, non erunt idem specie. Et in alterationibus similiter est 2 : quoniam sicut testatur Avicenna, nigrum venit ad album multis viii. Aliquando venit per viride et glaucum et fuscum et subalbum. Aliquando per nivosum et rubeum et croceum. Aliquando per hyacinthinum et lucens. Et licet isti motus sint ad idem specie, et ex eodem, non tamen sunt idem specie : quia medium per quod est transitus in quo solo essentialiter est motus, est ad aliud et aliud specie. Modis ergo predictis dicitur motus esse unus secundum genus et secundum speciem.
Sed dubitabit aliquis utrum hoc sufficiat ? Si enim sufficit hoc quod dictum est, tunc specie unus motus est, qui est ex eadem specie in idem specie. Possibile est autem ut unum punctum vel ho-
Simpliciter autem et absolute et sine Text.et com. 34 determinazione est motus unus, aut substantia quidem, aut numero. Dico autem substantia unum qui ex substantialibus motui convenientibus est unus, eo modo quo omnia sibi substantialia sunt eodem
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE UNITATE ET CONTRARIETATE MOTUS.
CAPUT I.
Qualiter motus est unus genere et specie et numero.
Text et com. Documentum plur. chrum. Forma duplicator conscii potest secundum essentiam et secundum dom esse.
Post hoc autem oportet nos investigare de unitate motus et contrarietate : quia hoc nobis plurimum erit utile ad sciendum de divisione motus, et an sit factus, an non, et ad alia quae tractaturi sumus in sequentibus libris.
Dicamus igitur quod motus multipliciter dicitur unus, eo quod ipsum unum multipliciter dicitur. Omisso enim uno quod dicitur per accidens unum, habemus unum secundum formam essentialem dictum : et hanc possumus considerare secundum esse et essentiam. Et si consideremus secundum essentiam, aut considerabimus ipsam secundum quod est pars essentiae rei, aut secundum quod est tota rei essentia : et secundum quod ipsa est pars essentiae rei, sic est genus, et ab ipsa causatur unum in genere quod est unum secundum figuram praedicamenti, et coordinationem praedicabilium. Si autem consideremus ipsum
secundum quod est tota rei essentia, sic est species : quia quidquid est post speciem in his quae sunt formalia et non materialia, est de individuantibus. Et ab ea sic considerata causatur unum in specie individua, quae est species specialissima quae non 'dividitur in alias species, quemadmodum dividuntur species subalternae. Et si nos consideremus esse hujus formae secundum quod est actus et effectus ejus in suo proprio subjecto, tunc ipsa est forma individuata per subjectum : et sic considerata causat unitatem in numero. Istis ergo tribus modis dicitur motus unus. Et genere quidem unus est, cujus termini ad quos est motus sunt in genere uno, sicut omnis loci mutatio una est in genere cum loci mutatione, sicut circulatio una est in recto motu, et motus sursum hoc modo unus genere cum motu deorsum. Alteratio autem et loci mutatio non sunt unum in genere, quia finis alterationis est in genere qualitatis. Sed finis loci mutationis est in genere ubi. Specie autem unus est qui cum genere unus sit. Est etiam cum hoc unus per individuam speciem, quae est species specialissima. Sunt enim coloris qui est finis alterationis multae differentiae secundum speciem : et ideo alteratio cujus finis est una species coloris, non est ejusdem speciei cum illa cujus finis est alia species, ut denigratio in alia
<--- Page Split --->
specie est quam dealbatio. Sed omnis dealbatio cum omni dealbatione erit eadem alteratio, et idem motus secundum speciem, et omnis denigratio eadem est cum omni denigratione in specie. Sed nigratio cum dealbatione non est eadem secundum speciem. Unde cum sit specie una dealbatio cum omni dealbatione, habet comparationem ad omnem dealbationem : quia non est comparatio nisi eorum quae conveniunt in aliquo uno in quo fit comparatio eorum ad invicem. Si autem sunt quidam fines motuum qui sunt simul et genera et species, sicut abalterna quæ inter generalissimum et specialissimum sunt 1. Motus quidem ad tales fines dicitur quodammodo unus in specie, licet non dicitur absolute et simpliciter unus secundum speciem : quia absolute et simpliciter non est species nisi specialissima, sicut est motus qui dicitur doctrinatio, si dicatur scientia in communi sumpta esse species acceptionis, sive opinionis, prout opinio dicit omnem acceptionem per intellectum : licet enim scientia quæ est habitus demonstrativus, secundum hoc sit species acceptionis vel opinionis, tamen est genus harum scientiarum, sicut geometriæ, arithmeticae, musicae, et astronomiae : et ideo determinatio in communi non est motus unus secundum speciem specialissimam quæ simpliciter species est, sed potius quodammodo unus : quia est unus secundum id quod est species ad quædam, et genus ad quædam alia : sic ergo secundum speciem est unus qui est ad idem secundum speciem motus.
mo vel aliquid mobile moveatur ex hoc loco in hunc locum iterum et iterum, ita quod bis vel ter semper diverso motu moveatur, ut ex a in b. Et prima quidem vice moveatur per arcum circuli, super quem sunt a et b. Secunda autem vice moveatur per diametrum, quæ est inter a et b. Et tertio veniat forte volutatum. Et quarto veniat ambulans. Et dum omnes isti motus sint ab eodem in idem, videbitur secundum dicta, quod omnes isti motus sunt idem specie.
Dicamus autem ad hoc quod in veriText, et com. 33. tate non sufficit ad hoc quod motus sit idem in specie, quod sit ex eodem specie in idem specie : sed oportet addere quod etiam medium in quo solo est motus, ut supra diximus, sit idem. Et per illud patet quod circularis motus et rectus, etiamsi sint ex eodem in idem, non erunt idem specie. Et in alterationibus similiter est 2 : quoniam sicut testatur Avicenna, nigrum venit ad album multis viis. Aliquando venit per viride et glaucum et fuscum et subalbum. Aliquando per nivosum et rubeum et croceum. Aliquando per hyacinthinum et lucens. Et licet istu motus sint ad idem specie, et ex eodem, non tamen sunt idem specie : quia medium per quod est transitus in quo solo essentialiter est motus, est ad aliud et aliud specie. Modis ergo predictis dicitur motus esse unus secundum genus et secundum speciem.
Sed dubitabit aliquis utrum hoc sufficiat ? Si enim sufficit hoc quod dictum est, tunc specie unus motus est, qui est ex eadem specie in idem specie. Possibile est autem ut unum punctum vel ho-
Simpliciter autem et absolute et sine Text, et com. 34. determinatione est motus unus, aut substantia quidem, aut numero. Dico autem substantia unum qui ex substantialibus motui convenientibus est unus, eo modo quo omnia sibi substantialia sunt eodem
<--- Page Split --->
modo, sicut unus est in quo non invenitur diversitas in numerando. Quid autem sit motus taliter unus, manifestum erit si per divisionem accipiamus ea quae exiguntur ad unitatem motus. Sunt autem tria secundum numerum, circa quae dicimus motum unum, quando illa tria eadem sunt, scilicet id quod movetur, et in quo movetur secundum materiam quae est ubi, vel quantitatis, vel qualitatis, et tempus quando movetur. Dico autem quod movetur, quoniam in omni motu aliquid necesse est esse quod movetur, ut hominem, aut asinum, aut punctum secundum eos qui dicunt puncta moveri. Et iterum necesse est ut in aliquo sit motus ejus, ut in loco, vel in passione, vel in qualitate alia : et iterum aliquando movetur, quia in tempore est onnis motus.
tus diversi genere unus secundum numerum. Est enim secundum accidens unum Coriscus sive tonsor, et albus : et in eodem tempore potest tonsor ambulare in quantum tonsor vel Coriscus, et potest niger fieri secundum quod albus : sed tamen ambulatio et albatio non sunt idem motus numero, nec specie, nec genere. Et oportet iterum quod id quod est subjectum motus non sit unum in specie in communi, sed oportet quod sit idem individuum numero. Si autem idem esset in specie tantum, cum duo ambulantes in tempore uno s.nt specie, et moveantur uno motu specie, et uno tempore, oportet quod eorum motus esset unus secundum numerum. Idem autem est si duo dicimus sanari secundum ejusdem speciei sanitatem, ut ab ophtalmia, quae dicitur oculatio, quae est apostema oculi. Talis enim motus non est unus simpliciter, sed est unus secundum speciem.
Sed inter haec tria non ostenditur 35. utrum motus sit unus genere, aut specie unus, nisi penes illud in quo est unus motus, quod est materia, sive natura fluens in motu. Sed consequens et habitum ad esse motum in genere, est esse eum in tempore, quia omnis motus est in tempore : sed non oportet quod idem motus in genere vel specie sit eodem tempore : quia tales motus possunt esse in eodem tempore, vel in diversis temporibus. Simpliciter autem esse motum unum est quod in omnibus idem sit. Et namque oportet esse unum et idem numero id in quo est motus, sicut in natura quae fluit de uno termino motus ad alium, sicut quod species vel forma in qua est motus, sit una numero et indivisibilis. Et similiter oportet quod tempus quod est aliquando in quo est motus, sit unum et indivisibile, hoc est, indivisum et quiete non interpositum. Et oportet etiam subjectum motus quod movetur, unum esse, et non secundum accidens esse unum : quia si secundum accidens dicatur esse unum, tunc fierent duo mo-
CAPUT II.
De solutione dubitationis, utrum aliquis motus sit idem numero.
Est autem hic quaestio gravis, utrum Text et om. 36. secundum dicta sit motus unus numero ? Videamus autem hoc in simili : quia si dicamus Socratem alterari secundum unam et eamdem speciem alterationis quae est albificatio, vel alia quaecumque, et alteretur in alio et alio tempore, si species quae est finis alterationis, est una numero in duabus illis alterationibus, tunc videtur quod istae alterationes sint eadem numero, quamvis sint in diversis temporibus : sed non potest esse, quod species ad quam alteratur Socrates in duabus alterationibus, sit eadem numero, nisi id quod corruptum est in iterata generatione, revertatur et reiteretur secundum
<--- Page Split --->
idem numero : quoniam non alteratur Socrates bis ad eamdem speciem albedinis vel sanitatis, nisi prius corrumpatur albedo vel sanitas ad quam primo alteratus est, ut in secunda alteratione itcrum alteretur ex contrario ad albedinem vel sanitatem. Si igitur reiteratur idem numero in secunda alteratione, tunc absque dubio isti duo motus erunt idem numero. Si autem species ad quam alteratur secundo una vice post aliam, in secunda vice non reiteratur eadem numero, tunc illae duae primae alterationes non erunt idem motus numero. Omnino autem idem videtur in motu uno numero et continuo, quia motus nihil aliud est nisi ubi generatum post ubi, vel forma generata post formam secundum continuum processum de uno in aliud. Constat autem quod primum corrumpitur continue, et posterius continue in motu generatur : et ideo si corruptum et generatum in motu sunt alia et alia, tunc etiam non videtur idem esse motus substantialiter, sed alius et alius. Si autem in motu reiteratur idem numero generatum quod fuit corruptum, tunc motus substantialiter erit idem numero.
proprium : et quando variatur, tunc non est proprium : et ita videtur destrui forma quae est in subjecto. Si autem dicatur quod forma in 'tali subjecto variato remanet eadem, et quod est eadem sanitas continue quae fuit heri et hodie, non esset ratio quare non similiter diceretur una numero sanitas quam quis habet ante et post, cum interrumpitur ægritudine, et iterum recuperat eam quando sanatur, quod utraque sanitas redit iterata postquam fuit corrupta, ut prius habitum est.
Non enim est differentia nisi in hoc, Text, et com. quod in uno non est sanitas interrupta 38. per suum habitum oppositum, sed est variata de specie in speciem similem. In altero autem est interrupta et variata de contrario in contrarium. Quod siquidem dicat aliquis, quod haec duo sunt idem, et sunt unus motus vel actus, sicut numero dicitur unus motus vel actus qui sunt ad primam sanitatem et secundam, tunc necesse est quod etiam habitus sive forma prima et secunda sit eadem numero. Unus enim numero actus sive motus sanitatis. qui est unus numero habitus, sive forma sanitatis, hoc est, ad quem est sanitas, sed non convertitur : quoniam aliter forte non videbitur haec consequentia necessaria esse, quod si unus numero sit habitus vel forma, quod propter hoc etiam unus numero sit actus vel motus ejus. Cum enim quis pausat postquam ambulaverit, tunc cessat actus vel motus ambulationis ejus. Cum autem iterum ambulat, tunc est alius motus ambulationis ejus : et tamen habitus, a quo est ambulatio quae est virtus ambulantium, est unus et idem. Si autem propter hoc dicatur, quod similiter habitus et forma sanitatis est unus et idem habitus numero, et actus et motus sunt diversi, sic sequitur quod unum et idem quod est habitus sanitatis, corrumpitur, et erit multoties secundum quamlibet subjecti va-
Habet autem dubitationem hoc per 37. omnia huic similem de formis quae sunt in subjectis continue transmutatis, sicut est sanitas quae est in contemperantia humorum et commixtione elementorum in animali, et similiter de omni habitu, sive forma quae est in subjecto quod secundum componentia ipsum est in continua variatione. Tales autem habitus et formae sunt in substantia, hoc est, in corporibus. Cum igitur subjecta habentia tales formas moveantur ex continua alteratione complexionantium, et sint continue fluentia, eo quod alias et alias hab.nt qualitates et partes deperditas et restauratas, videtur etiam quod formae quae in eis sunt, moveantur et fluant : eo quod forma quælibet subjectum requirit
<--- Page Split --->
riationem : et hoc est inopinabile. Ha igitur dubitationes sunt extra perscrutationem quae nunc est, sed propter similitudinem inductae sunt : quoniam sicut subjecti variatio inducit formarum variationem, ita et ipsa motus successio videtur inducere variationem formae et naturae in qua est motus.
Et dicendum 1 absque dubio de principali dubitatione, quod motus continuus et unus est numero, quando non interrumpitur per aliam formam, et aliam quae fit in ipso. Et hoc ideo, quia prius in ipso non distinguit actualiter a posteriori. Nihil autem discontinuat aliquid nisi quod actualiter distinguit ipsum. Unde cum in motu sit potentia tantum et non actus nisi imperfectus, remanet totus processus qui motus dicitur unus numero et continuus. Sed cum motus est ad duas sanitates, istae actualiter ab invicem distinguuntur per quietem interpositam, vel etiam per contrarium actu interveniens : et ideo duo illi motus non sunt unus, nec ad idem numero.
Sed de hoc quod videtur in dubio rolinqui 2, utrum sanitas vel alia forma quae est in subjecto fluente, sit eadem, cum esse ipsius sit sicut quoddam fieri continuæ, diversimode dicunt. Communis enim responsio esse consuevit, quod tales formæ habitu sunt eædem : sed non actu, sicut etAristoteles innuere videtur: et hoc mihi non videtur verum esse, nec videtur intellectus Aristotelis, quia mutato subjecto, nec habitus manet idem, nec actus. Si enim habitus maneret, tunc qualitas maneret eadem : et hoc est impossibile si manere non ponatur ejus proprium subjectum.
Propter hoc dicunt quidam, quod tales formæ habent duplex subjectum, scilicet commune et proprium. Subjectum autem commune est materia corporis et partes dictæ secundum ma'eriam. Sub-
jectum autem proprium est corpus idem secundum formam, et partes ejus secundum formam : et quid sit hoc dictu, exponi habet in primo libro Peri geneseos , in tractatu de augmento 3. Dicunt ergo, quod si referantur istae formae ad subjectum commune quod est corpus secundum partes materiales acceptum, tunc non manent illa formæ eædem secundum numerum, sed secundum speciem. Si autem referantur ad subjectum proprium, quod est corpus secundum compositionem suam quam habet in partibus secundum formam dictis, tunc formæ istae sunt eædem numero : quoniam non sunt interruptæ per contrarium. Et hanc ego credo veram esse sententiam de illis formis : et ideo etiam non consentio in hoc quod esse ipsarum sit quoddam continuum fieri, sed dico eas esse quiescentes et fluxum continuum fieri in partibus materialibus, quæ sunt sub ipsis, et non sunt subjecta eorum immediata, sed potius per partes formaliter acceptas subjiciuntur eis : et ideo dico talia esse subjecta mediata et communia, ad quorum variationem non necessario sequitur variatio ipsorum quæ sunt in ipsis. Hac tamen opinione freti Heraclitani sophistæ et decepti, cum omne corpus diceretur componi ex contrariis, dixerunt omnia esse contraria in continua transmutatione, et omne esse universaliter esse quoddam continuum fieri : et ideo dixerunt nihil sciri de re aliqua, eo quod esse ejus esset incertum. Et dixerunt propter eamdem causam, quod contradictoria verificantur de eodem et secundum idem, et quod omnis oratio est vera de re qualibet. Hos tamen quidam secuti sunt Hesiodistæ theologi, sicut Mahumetus, et quidam alii, de quibus non est modo dicendum per singula.
<--- Page Split --->
non continuantur : et ideo motus diversi neque genere, neque specie possunt esse continui.
CAPUT III.
Quod ad unum motum numero non sufficit unitas temporis et speciei vel subjecti, sed oportet haec omnia adesse.
T.rt.rt com. Quoniam autem omnis motus est de 39. genere continuorum, oportet quod motus qui simpliciter est unus, sit etiam continuus. Omne enim divisibile est continuum : et ideo etiam cum motus divisibilis sit in partes aliquantas, oportet quod motus unus sit continuus. Et eadem est ratio, quia oportet tempus esse continuum : et haec ratio melior est ad probandum, quod motus et tempus sunt quantitates : sed tamen de hoc subtiliter tractare pertinet ad metaphysicum. Cum autem motus sit continuus hoc modo quod est de genere continuorum, non tamen omnis motus continuatur omni motui, sicut nec aliquid aliorum quod est de genere continui, continuatur omnibus : quia sic essent omnia continua. Unde sicut in aliis non continuatur contingens contingenti, sed continuatur cum rebus sui generis et suae speciei : et illorum ea continua sunt tantum, quorum ultimo sunt unum : et ideo non omnibus omnia sunt continua. Ultima enim quorumdam non sunt, quia non omnia habent ultima : sed ea quae sunt in genere quantitatis tantum, et illa habent ultima. Et quaedam etiam quae habent ultima, habent etiam ea specie differentia, sicut tempus, et linea, et oratio : et ideo ultimum si in ratione physica quae per esse datur, praedicetur de eis, æquivoce praedicabitur : et ideo etiam talia se non tangunt, neque continuantur in ultimis. Irrationale autem esset si ultimum lineæ diceretur tangere ultimum ambulationis : et ideo linea et ambulatio
Habiti quidem similiter esse possunt, Text.et com. et sunt aliquando, hoc est, immediate sibi succedentes motus illi qui neque genere neque specie sunt. Currens enim aliquis potest febricitasse statim cum cursu, vel immediate post cursum, ita quod ultimum instans desitionis cursus sit primum instans febricitationis, ita quod nullum intercidat tempus : sed tamen ill motus licet habeant unum continuum tempus, non tamen sunt unus simpliciter et continuus : et sicut lampas vel flamma sive lumen quod facit motum ex suceedente sibi diffusione loci, quia in loco diffunditur : et hoc est quando candela vel flamma vicissitudinantur de manu in manum, ita quod semper ultimum instans diffusionis unius sit principium alterius absque interpositione temporis : tunc enim illæ diffusiones habent tempus unum, et tamen non sunt motus unus continuus, sed potius habiti sunt, sive succedentes. Ponitur enim continuum diffiniri, quod illa sunt continua quorum ultima sunt unum. Tales igitur motus habiti sunt, et continentur in eo quod tempus eorum continuum est, non interruptum : et ideo non sufficit ad hoc, quod unus numero et continuus sit motus, quod tempus sit continuum non interruptum, sed potius continuus dicitur ipse motus, quo ipse est continuus in sua essentia et unus : et hoc est quando ultimum unum fit ambobus motibus, sive partibus motus.
Unde si debeat esse unus numero, et Text et com. 41. continuus motus, oportet quod cum hoc quod est tempus unum continuum, sit et motus ejusdem speciei in quo est motus, et unius ejusdem subjecti non communi-
<--- Page Split --->
ter nec per accidens dicti. Et tempus quidem debet esse unum, et non intercidat quies sive immobilitas. Si enim tempus deficiat, tunc necesse est quiescere : et tunc quies interponitur : et tunc motus non est unus et continuus, sed plures, sive multi erunt motus, quorum quies est media : quia si aliquis motus statu sive quiete occupetur, ille neque unus numero est, neque continuus. Recipitur enim quies media, si in medio intercidit quies inter duo scilicet. Similiter quamvis non deficiat tempus aliquando, sed sit continuum et unum, si tamen motus non sit secundum speciem unam in qua est motus, non erit motus ille unus et continuus : quia in talibus tempus quidem est unum, sed tamen motus sunt alii secundum speciem : et ideo non continuantur, quia diversorum secundum speciem non est ultimum unum. Motus enim qui est unus simpliciter, hoc est, numero et continue, necesse est unum esse secundum speciem : sed non convertitur, quia non est necesse quod unus secundum speciem et tempus simpliciter sit unus. Oportet igitur omnia tria adesse, scilicet quod id quod movetur sit unum simpliciter et per se motui suppositum, ad hoc quod sit in specie una, et quod sit tempus unum non interruptum. Sic ergo dictum est quis sit motus simpliciter unus.
CAPUT IV.
De unitate motus sumpta penes / erfeclionem et reguli alitem ejus.
linquitur etiam ut determinemus unitatem motus quæ sit per modum accidentium inseparabilium in ipso motu, et per illam unitatem comparemus motum ad motum, ut sciatur quis magis sit unus inter motus. Dico autem, quod cum motuum alius sit perfectus, alius imperfectus, sicut ostendimus, erit perfectus magis unus quam imperfectus1. Perfectus autem est tripliciter, scilicet secundum genus, et secundum speciem, et secundum substantiam. Perfectus quidem secundum genus est, cum generis perfecitor motus est, sicut motus localis perfecitor motus est, in genere quam alii : quia est causa aliorum. Perfectior autem secundum speciem est, cujus species perfectior est inter species motus perfecti secundum genus, sicut motus circularis in genere motus localis perfectior est : quia non recipit additionem neque diminutionem. Perfectus autem secundum substantiam est perfectus secundum numerum, hoc est, secundum ea quæ exiguntur ad unum motum secundum numerum : et sic iterum motus circularis perfecitor est : quia suum mobile et ad quod est motus, quia est ab eodem in idem, et suum tempus perfectissima sunt inter omnes alios motus : et ideo perfectus motus his omnibus modis maxime dicitur unus : hoc tamen unum non opponitur pluralitati, sed potius opponitur imperfecto qui accipit pluralitatem modi, etsi sit unus secundum se. Est enim quod aliquando imperfectus motus unus dicitur, sed continue est unus non habens rationem perfecti ; quia, sicut in aliis id quod est perfectum et totum dicitur unum, ita est et in moitbus.
Test et com. Quia autem nos determinavimus omnes modos essentiales unius motus, re-
Amplius autem praeter omnes qui diText et com. cti sunt modos, dicitur motus unus regu- 43.
<--- Page Split --->
laris, sive æqualis in omnibus partibus suis : et iste quidem per omnia est æqualis velocitatis et tarditatis in medio et principio et fine. Irregularis autem sive diversus sive inæqualis est, qui non videtur unus dicto modo : quia diversus est secundum modum, licet in substantia sit unus. Regularis autem videtur esse unus, sicut in lineis rectum videtur unum. Rectum enim est unum quantum ad modum : quia quælibet pars ejus operit aliam, et supponitur ei si aspiciatur in puncto a parte una. Curva autem sive tortuosa linea non est talis, sed est composita ex recta et obliqua : et ideo una pars eminet extra aliam, et alia deprimitur infra aliam : et ex hoc sunt multæ formæ linearum, quæ non patiuntur lineam formaliter esse unam, licet continuatione et subjecto sit una. Et sic motus irregularis est divisibilis : quia est compositus ex multis motibus, et differt in partibus suis per magis et minus, quod est additio velocitatis et diminutio ipsius in partibus ejus. In omni autem genere motus invenitur quod est regulare et quod est irregulare : quod probatur inductione : quia aliquid aliquando alteratur regulariter quando alteratur æqualiter, non velocius et tardius in toto motu. Et aliquando fertur localiter in regulari magnitudine et regulariter, sicut quod fertur in circulo, vel in recta linea : et ideo erit æqualis motus. Licet autem nullus motus naturalis æqualis sit in recta linea, tamen aliquando secundum rectum fit motus regularis, sicut auri, vel plumbi, vel alterius alicujus. Motus autem qui est a generante in recta linea, nullo modo est æqualis : et de hoc tractabitur in sequentibus tribus istius. Similiter autem in motu istius augmenti et decrementi. Utrumque enim istorum aliquando fit regulariter, aliquando irregulariter.
Irregularitatis autem in universo dif- 41. ferentiae sunt quatuor, scilicet irregularitas moventis quod non æqualiter mo- 42. vet, et irregularitas moti quod non dis- 43. ponitur semper et æqualiter ad motum, et irregularitas in quo est motus quod non semper eodem modo est finis motus, sed aliquando facilius potest consequi, aliquando difficilius, et præcipue causa irregularitatis et differentia est id in quo est motus, sive per quod est motus, quod aliquando regulare, et aliquando irregulare 1. Impossibile est enim regularem esse motum quando magnitudo in qua est motus, non est regularis : et ideo sunt irregulares motus reflexi et obliqui, aut etiam alterius magnitudinis irregularis. Reflexi enim motus necessaro habent uti ultimo posito in quo fit reflexio, sicut fuit in fine præcedentis motus,et sic in principio sequentis. In fine autem præcedentis motus non fuit motus nisi in motum perfectum esse : et tunc non erat motus, quia cum perfectus motus est, tunc non est. In principio autem sequentis fuit inceptio motus : et hoc est ut motus esset post illud principium in intermedio, sicut supra diximus : ergo duæ partes reflexi motus sunt interpositæ quic te media : ergo non sunt regulares et æquales semper in una velocitate et tarditate. Una enim causa majoris retardationis interpositio quietis est. Similiter autem est in obliqua magnitudine, quod ejusdem mobilis motus ascensionis in convexum, non est æqualis motui descensionis in devexum. Et sist linea curva multis curvitatibus, tunc erit penitus irregularis motus in illa. Cujuscumque ergo magnitudinis non quælibet pars secundum ordinem situs non contingit regulariter quamlibet partem, et ordinate supponitur ei, et illius non potest esse motus regularis : et ideo in recto solo et circulo est motus regularis, non quidem motus super circulum, sed motus qui est circuli circulatio, sicut inferius osten-
<--- Page Split --->
demus. Aliquando autem non est causa irregularitatis in ubi, neque in quando, neque in eo ad quod est motus, sed in eo quod ipsum mobile sicut disponitur quod irregulariter movetur : quia cum est in transitu, efficitur susceptibile motus plus et minus : et ex hoc causatur diversa velocitas et diversa tarditas. Regularitas enim motus diffinitur et determinatur velocitate et tarditate : cujus quidem eadem in omnibus partibus motus est velocitas, regularis est motus : cujus autem non in omnibus est eadem velocitas et tarditas, non est regularis : et hoc est unum eorum per quod probatur, quod velocitas et tarditas non sunt differentiae essentiales dividentes motum in species, neque sunt species motus, sed sunt accidentia per se motus in eo quod motus : et ideo accidunt omni motui, sicut par et impar accidunt numero : et ideo omnem speciem motus sequitur velocitas et tarditas : quia omnis motus velox est aut tardus.
Cum autem sic dixerimus motum regularem esse unum, eo quod simplicior est et habet unum modum : non tamen oppositus ei regularis erunt plures motus, sed erit unus in eo quod continuus est. Minus autem erit unus in eo quod est plurium modorum quibus diversificatur : et hoc accidit præcipue reflexo motui, propter causam quam supra diximus. Hæc autem minoritas unitatis et simplicitas unitatis accidit, eo quod quivis motus vel quies sunt sibi admixta. Est autem hic motus unus, ut dictum est, in eo quod est continuum. Ex dictis igitur liquet, quod omnem motum qui est unus convenit esse continuum, sive sit regularis, sive non. Ulterius igitur patet ex illo, quod habiti sive contingentes se motus non secundum speciem unam ipsi non erunt unus motus et continuus. Similiter autem est si non sit in genere uno : quoniam non posset esse possibile, quod esset unus continuus motus regularis ille qui compositus est ex alteratione, et loci mutatione, præcipue cum etiam componi non possit nisi secundum temporis continuitatem, eo modo quo supra determinavimus. Hæc autem continuitas non sufficit ad hoc quod motus sit numero unus. Oportet enim quod unius motus partes conveniant sibi in unitate formæ, et mobilis, et ejus in quo et ejus quod movet. Et hanc convenientiam quidam physici vocant suppositionem , quia unum supponitur alii ad ostendendum quod diversum est genere ab ipso. Hæc dicta sunt de motu perfecto et regulari qui verissime dicitur unus.
<--- Page Split --->
subjectum ad subjectum; cum de subjeeto ad subjectum sit motus.
CAPUT V.
De contrarietate motus ad motum, et quis motus sibi sit contrarius.
1xt. et com. Amplius autem determinandum est 46. qualis motus quali motui est contrarius, et eodem modo determinandum est quae mansio sive quies cui motui et cui quieti contrarietur. Sed primum perserutabimur de contrarietate motus ad motum. Optime autem hoc accipiemus per divisionem ponentes omnem modum quo motus potest contraponi ad motum. Cum autem motus sit de subjecto in subjectum, sicut superius determinavimus, si debeat motus contrariari ad motum, hoc erit aut quod illi sunt contrarii qui sunt ex eodem subjecto ad idem subjectum, ut ille qui ex sanitate sit contrarius illi qui est ad sanitatem. Sic enim mutationes videntur esse contrariæ, quia sic opponitur generatio corruptioni. Aut illi sunt contrarii qui sunt ex contrariis, ut ille qui est ex sanitate contrarius sit ei qui est ex ægritudine : aut qui sunt in contraria, ut contrarius sit motus qui est in termino contrario motui qui est in contrarium, ut contrarietur motus qui est in sanitatem motui qui est in ægritudinem. Aut quarto modo, ut contrarius sit motus qui est ex contrario motui qui est in contrarium, ut contrarietur motus qui est ex sanitate motui qui est in ægritudinem. Aut quinto modo, qui est ex contrario in contrarium contrarietur ei qui est ex contrario in contrarium, ut qui èst ex sanitate in ægritudinem ei qui est ex ægritudine in sanitatem. Necesse est enim quaedam aut unum istorum esse contrarium alii, aut plures uni vel pluribus : quia non convenit secundum divisionem : aut contraponere
Quartus autem dictorum qui dictus est Text, et com. 47. ex contrario et opponi ei qui est in contrarium, non est contrarius, ut qui est ex sanitate non est contrarius ei qui est in ægritudinem : eo quod illi duo motus secundum subjectum sunt unus et idem, licet esse eorum, quod ratio diflinitiva dicitur, non sit unum et idem : quia non est idem secundum diflinitionem mutari ex sanitate, in ægritudinem mutari. Difflinitio enim assignatur secundum nomen, et primus istorum motuum non dicit nisi terminum ex quo est motus, et alter dicit terminum ad quem : sed secundum subjectum idem sunt, licet diffinitio altera sit mutationis ex sanitate, et mutationis in ægritudinem secundum quod est in ægritudinem.
Similiter autem neque iste qui est ex Text et com. 48. contrario est cecatrarius illi qui est ex contrario, quem secundum in divisione superius posuimus. Bene enim verum est, quod motus ille qui est ex contrario, est in contrarium vel in medium. Sed nos hoc posterius in fine hujus capituli dicemus. Sed hoc tamen dicimus, quod licet motus perfectus sit ex contrario, tamen non habet veram rationem contrarietatis secundum quod est ex contrario. Unde licet tales motus in veritate sint, ratio tamen contrarietatis ipsorum non est penes esse ex contrariis, sed potius si deberet ratio contrarietatis accipi ab uno terminorum motus, magis essent contrarii qui sunt in contraria, quos tertio loco in divisione superius posuimus, quasi sunt ex contrariis qui positi sunt secundo loco. Causa autem hujus est, quia cum duo motus sint ex contrariis, ita ut unus sit ex sanitate, et alter ex ægritudine : tunc in utroque abjicitur et
<--- Page Split --->
mutatur contrarium. Cum autem sunt in contrarium, sicut unus in sanitatem, et alter in ægritudinem : tunc in utroque accipitur et retinetur contrarium : contrarietas autem in motibus potius est penes id quod retinetur et accipitur, cum hoc habeat esse, quam penes id quod abjicitur, cum hoc non habeat esse : ergo magis est contrarietas in his quæ sunt in contraria, quam in his quæ fiunt ex contrariis. Et si forte aliquis dicat quod accidit mutationi quod sit in contraria, et convenit eis essentialiter quod sit ex contrariis, ideo magis est contrarietas penes esse ex contrariis quam penes esse in contraria. Dicemus quod hoc falsum esse probatur ex hoc quod unumquodque magis denominaretur ex eo in quod movetur, quam ex eo ex quo movetur : et ideo dicitur motus in sanitatem sanatio,et non ægrotatio, licet sit ex ægritudine : et motus in ægritudinem dicitur ægrotatio, et non sanatio, licet sit ex sanitate. Constat autem quod id quod dat nomen, magis est ei naturale quam id quod non dat nomen : ergo ratio contrarietatis magis sumitur penes illud quod dat nomen, quam penes illud quod non dat nomen. Licet ergo isti motus qui sunt ex contrariis, et illi qui sunt in contraria, subjecto sunt idem, tamen diffinitione non sunt idem : et in neutris perfecta est ratio contrarietatis. Cum enim diffinitio motus sit, quod processus de subjecto ad subjectum, oportet quod contrarietas motus ad motum sit accepta penes utrumque : et sic deficit a completa ratione contrarietatis. Et similiter iste qui est in contrarium, qui fuit tertio loco positus in divisione. Sed secundum hoc relinquitur secundum solum illum esse contrarietas, qui est in contraria ex contrariis, quem ultimum superius in divisione posita posuimus. Fortasse autem hunc eumdem motum convenit esse ex contrariis, et ita esse idem cum secundo, et fortasse accidit eum esse in contraria, et sic esse idem cum tertio modo divisionis præhabitae, ita quod secundus et ter-
tius et quintus modus motuum sint idem secundum subjectum, sed esse eorum secundum diffinitionem non est idem, sicut jam saepius dictum est. Dico autem eos idem esse secundum subjectum, sicut idem secundum subjectum est iste qui est in sanitate, ei qui est ex ægritudine : et ille qui est ex sanitate, ei qui est in ægritudinem, est idem.
Sed quia, sicut diximus, differentia est 49. inter motum et mutationem : eo quod motus venit ex quodam subjecto actuante in quoddam subjectum, et talis motus est ex contrario in contrarium, oportet quod completam rationem contrarietatis habeat motus qui est ex contrario in contrarium, ad eum qui est ex contrario in contrarium, ut qui est ex sanitate in ægritudinem, et contrarietur ei qui est ex ægritudine in sanitatem.
Licet autem hoc sufficienter probatum 55. sit per rationem, tamen etiam probabimus hoc per inductionem tam in motibus corporis quam animæ, accipientes quæ videntur esse motus contrarii. Videmus enim sanari esse contrarium ad ægrotare, et unum illorum est motus ex ægritudine in sanitatem, alterum e converso ex sanitate in ægritudinem. In motibus autem animæ videmus, quod addiscere quod est ab alio docente quodam accipere scientiam, contrarium est ad decipi, ita quod deceptivus permutetur in deceptionem per alium, et non per seipsum. Et hoc ideo, quia motus deceptivus et deceptionis debeat esse in contraria. Sicut enim acceptio scientiæ dupliciter est, ita etiam deceptionis acceptio, scilicet quod utrumque accipitur per seipsum et per alterum. Sed scientiæ acceptæ ab illo non ita etiam contrariatur deceptio vel error acceptus a seipso, sed potius ab alio : et scientiæ acceptæ per
<--- Page Split --->
inventionem propriam contrariatur error, sive deceptio accepta per seipsam ex propria inventione. Eodem autem modo est in motibus mundi. Motus enim qui est sursum, contrariatur ei qui est deorsum,eo quod sursum et deorsum contraria sunt in longitudine. Et qui est ad dexteram motus contrariatur ei qui est ad sinistram, eo quod haec sunt contraria in latitudine. Et motus qui est ante contrariatur ei qui est retro, eo quod haec sunt contraria in altitudine sive in profunditate, de quibus in Cælo et Mundo faciemus tractatum. Ex inductione igitur constat omnem motum qui est ex contrario in contrarium, esse contrarium illi qui est ex contrario in contrarium.
Tret et com. Remansit ergo adhuc primum memst. brum solum superius habitae divisionis, scilicet quod aliquis mutetur in contrarium solum, et transeat non de subjecto in subjectum, sed sit solum in subjectum, vel solum ex subjecto : sed hoc, sicut diximus, non est motus, sed mutatio : et contingit hoc dupliciter, scilicet per se, et per accidens. Et per se quidem in substantia in qua nullus est motus : quia enim non ens ex quo vel in quo vel in quod est mutatio, non dicit, nec supponit aliquod subjectum. Per accidens autem, sicut cum dicimus ex non albo fieri album. Illud enim fit non ex quodam subjecto secundum quod sic fieri dicitur : sed hoc est per accidens, quoniam accidit nigro albi esse privationem, sicut alibi explanavimus. Quibuscumque autem generibus sicut substantiae non est contrarium, in illis motus non est, sed mutatio : et in talibus oppositio mutationum est secundum primum membrum praehabitae divisionis, quod scilicet mutatio quae est ex ipso, contraria sit mutationi quae est in ipsum.
Unde generatio et corruptio contrariæ mutationes sunt hoc modo, et generaliter omnis simpliciter acceptio esse vel formæ hoc modo contraria est remotioni ejusdem. Hæ enim sunt mutationes quidem, motus autem non sunt. Licet ergo in his mutationibus non sit processus de contrario in contrarium, tamen non est instantia ad inductionem : quia istæ mutationes non sunt motus.
Si autem aliquis objiciat de motibus Tret et com. qui sunt de medio ad extremum, vel e converso de medio ad medium, dicimus secundum prædicta, quod in omnibus contrariis habentibus med'um, motus qui sunt ad medium, ponendi sunt tanquam sint in contrarium quodammodo. Motus enim qui procedit in quodcumque medium, utitur medio sicut contrario. Per hoc enim est ad ipsum quod aliquid habet ex contrario, ut motus qui est ex fuso in album, est tanquam sit ex nigro : quia ex ipso non est motus in album, nisi in quantum aliquid habet de nigro. Et ex albo est in fuscum motus tanquam in nigrum, per eamdem rationem 1. Cum autem est ex nigro in fuscum, tunc est tanquam in album : eo quod fuscum habet aliquid de albo. Mcdium enim comparatum ad extrema quodammodo dicitur utrumque extremorum, sicut dictum est in principio istius quinti libri : igitur motus est contrarius motui, sicut dictum est, qui scilicet est ex contrario in contrarium.
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
De contrarietate quietis ad motum, et quietis ad quietem.
Text. et com. Quoniam autem motui non solum vi- 53. detur esse contrarius motus, sed etiam quies, determinandum est de ista contrarietate quæ est motus ad quietem. Dicamus ergo, quod simpliciter et absolute contrariatur motus motui, sed quies opponitur motui quodammodo per hoc quod quies est privatio motus. Convenit enim aliquando, et præcipue in præhabitis, quod privatio dicitur contraria. Sicut enim nos declaravimus in primo libro, materia nunquam subjiceretur motui nisi subjiceretur privationi, et secundum quod privatio radicatur in forma contrarii ex quo est motus, privatio est contraria motui, non simpliciter, sed quodammodo. Quæ enim simpliciter contraria sunt duo actus specie differentes, et in uno existentes genere : sed motus non est actus purus, sed diminutus et permixtus potentiæ : et ideo contrariatur eidem cui contrariatur actus ad quem vadit motus per hoc quod est aliquid ejus 1 : quia motus est generatio formæ post formam, donec compleatur actus ille ad quem est motus, sicut via ad complementum : et ideo quies ad quam est motus, aliquid est motus ejusdem : et per hoc quod sic unius naturæ sunt, opponuntur eidem : et ideo cum quies ad quam est motus, aliquid est motus, contrarietur ei quo est motus, motus opponitur eidem, et e converso. Et cum dicitur, quod unum non opponitur duobus uno genere oppositionis, intelligitur hoc de illis quæ non sunt quodammodo idem, sicut actus per-
mixtus potentiae quodammodo idem est cum actu potentiae qui educitur ex ipso : et ideo etiam non quælibet quies opponitur cuilibet motui, sed aliqualis contrariatur aliquali, vel ei quieti quæ est secundum locum, contrariatur motus secundum locum. Sed tamen hoc etiam non simpliciter est verum, quod omnis quies in locum contrarietur omni motui secundum locum. Sed nos hic non diffinite dicimus quæ quies cui motui contrariatur, utrum scilicet quies quæ est in hoc ex quo est motus, contrarietur motui qui est ex isto : aut quies quæ est in hoc ad quod est motus, contrarietur motui qui est ad idem.
Ad hoc enim determinandum necesse Text. et com. 54. est resumere quod prius habitum est, scilicet quod motus semper est in duobus subjectis existentibus, cum sit ex subjecto in subjectum : tunc enim videtur, quod huic motui qui est ex hoc in contrarium, contrariatur quies quæ est ex hoc ex quo procedit motus. Alii autem motui qui est ex contrario prioris in contrarium, contrariatur quies in eodem contrario ex quo procedit motus. Regula enim generalis est, quod contraria se ad invicem destruunt : et ideo motui non contrariatur quies quam facit et ad quam vadit, sed potius illa quam destruit, et a qua recedit. Facit autem motus quietem ad quam vadit, sicut diximus supra, et destruit ipsam a qua recedit : ergo contrariatur illi a qua recedit : et hæc est illa ex qua est motus, et non illa ad quam est motus. Per eamdem autem rationem illæ etiam quietes contrariæ sunt, quæ mutuo seinvicem expellunt ab eodem susceptibili. Inconveniens enim est dicere, quod motus habent contrarietatem ad invicem, et non quietes. Licet enim quies sit privatio, et privatio privationi non sit contraria, tamen quies non est pura privatio : et ideo per hoc quod est
<--- Page Split --->
ens, potest contrarie opponi privationi qua similiter est ens, sicut in praehabitis etiam privatio privationi, et unum pluribus opponitur : propter causam quae dicta est. Cum autem dicimus quod quietes sunt sibi contrariae, non quaecumque quies intelligitur esse contraria cuilibet quieti, sed quietes quae sunt in contrariis sunt contrariae ad invicem, sicut quies quae est in sanitate contraria est quieti quae est in aegritudine. Et eadem quies contrariatur motui aegrotationis, qui est ex sanitate in aegritudinem. Sed utrumque irrationale esset, quod contrarietur illi motui qui est sanatio, qui est ex aegritudine in sanitatem secundum praedicta. Motus enim qui est in ipsum quod est quies, habet illud in quo stetit pro quietante magis et proficiente quam pro contrario. Nulla enim res stat in suo contrario, nec accedit ad ipsum, nec perficitur in ipso, sed potius aufugit ab ipso, et corrumpitur ab eo. Hanc etiam quietem ad quam est motus, accidit similem fieri ipsi motui : quia de hoc quod motus est forma post formam, vel ubi post ubi, motus ipse inducit quietans ultimum : et ideo non possunt habere ad invicem contrarietatem. Cum ergo motui aegrotationis una dictarum quietum contrarietur, et non contrarietur ei illa qua est in aegritudine, ad quam motus vadit, oportet quod contrarietur illa qua est in sanitatem, a qua recedit motus aegrotationis. Oportet enim quod contraria sint ejusdem generis proximi : et ideo non dicimus quod quies in albedine contrarietur quieti in sanitate, quia ambo possunt simul esse in susceptibili uno.
sicut mutatio quæ est ex non esse opponitur mutationi quæ est in esse, sicut corruptio opponitur generationi. Sed privatio hujusmodi mutationis quæ non est motus, non proprie dicitur quies : sed appellari consuevit immobilitas. Sed talis mutatio duplex est, ut superius diximus, per se, et per accidens. Per se quidem quando nullum subjectum est non esse in quod vel ex quo est mutatio, sicut fit in generatione et corruptione quæ in substantia est. Per accidens autem quando per se quidem mutatio est ex contrario. Per accidens autem ex privatione, sicut quando diximus ex non albo fieri album : tunc enim per se fit ex nigro vel medio cui accidit non album esse : et tunc est aliquod subjectum non albi. Tunc quando est aliquod subjectum ex quo est mutatio, tunc mutatio est vere contraria mutationi, et habet quietem oppositam quæ vere est quies. Quando autem nihil subjicitur non esse quod sit subjectum, sicut in non esse substantiæ, tunc potest dubitare aliquis, cum sit contraria mutatio quæ est ex non esse, et utrum habeat aliquam quietem contrariam. Si autem hoc concedatur, quod scilicet quietem habeat, tunc sequitur alterum duorum inconvenienttium, scilicet quod non omnis quies mctui contrarietur, sed quædam contrariatur mutationi quæ non est motus : aut quod omnis mutatio sit motus, et rerum generatio et corruptio sint motus. Manifestum est ergo quod talis immobilitas sive immutatio, quod melius dicitur, non est dicenda esse quies, nisi generatio et corruptio dicantur esse motus. Est igitur secundum veritatem non quies, sed aliquid simile quieti : et ideo potest vocari immutatio, hoc est, privatio mutationis in eo quod aptum natum est mutari. Et oportet dicere quod hæc immutatio aut nulli est contraria, aut dicetur contraria mutationi quæ est in non esse, et mutationi quæ est corruptio. Corruptio enim est ex immutatione quæ est in esse, et generatio quæ opponitur
<--- Page Split --->
corruptioni, est in illam mutationem quæ est in esse, ut patet in præhabitis. Sicut ergo generatio et corruptio opponuntur, sic opponuntur immutationes quæ sunt in esse, et in non esse. Et sicut quies duplicem habet oppositionem, unam ad motum qui est ex ipsa, et alteram ad quietem oppositam : ita etiam immutatio opponitur tam mutationi quæ est ex ipsa, quam immutationi quæ est in opposito. Sicut enim omnia alia in naturis secundum esse accipimus, ita accipimus et quietem. Si autem secundum esse accipiatur quies et immutatio, non solum est in ea intellectus privationis, sed intellectus naturae quietantis, ut diximus : et sic habet nomen contrarietatis, et mutatio accipit rationem oppositionis privativa vel contradictionis.
CAPUT VII.
De contrarietate motuum et quietum penes modum qui est secundum naturam, et qui est extra naturam.
Cum autem nos declaraverimus omnem oppositionem motus ad motum, et motus ad quietem, et quietis ad motum, quæ est oppositio formalis et essentialis in ipsis sumpta penes formas eorum , tunc dignum est consideratione de accidentali, quæ sumitur penes modos oppositos in una specie mutationis. Sunt enim modi oppositi, naturale, et violentum, et delectabile, et triste. Et videmus aliquam mutationem naturalem esse , et aliquam innaturalem, et aliquam delectabilem, et aliquam tristabilem. Perscrutemur igitur de hujusmodi oppositione circa motum et mutationem.
Quæret autem aliquis, quare in muta- Tæt. et com. b6. tione secundum locum sunt motus, et secundum naturam, et extra naturam sive violenti, et similiter quietes tam se- cundum naturam quam extra. In aliis autem motibus hæc diversitas non est. Terra enim violenter et extra naturam quiescit sursum, et extra naturam move- tur sursum : ignis autem extra naturam movetur deorsum , et extra naturam quiescit deorsum. In alteratione autem non sic esse videtur, ut hæc quidem se- cundum naturam sit, illa autem sit extra naturam. Non enim potest dici quare sa- natio magis sit secundum naturam, quam ægrotatio, vel extra naturam. Similiter autem neque dealbatio, neque denigra- tio. Et si objicitur de pictoribus qui co- lorant res non naturaliter, dicimus quod talis irridendus est : quia illi non alterant simplici transmutatione qualitatis , sed circumponunt corpora colorata , ut ex illorum colore res alteratæ videantur . Similiter autem est de augmento et de- cremento. Motus enim illi non videntur esse contrarii ad invicem in hoc quod unus secundum naturam, et alter sit extra naturam. In generatione autem et corruptione eadem videtur esse ratio . Non enim potest dici, quod generatio sit secundum naturam , corruptio autem extra naturam : quia corruptio secundum naturam est senescere : et omnis corrup- tio est per modum senectutis, sicut pro- babimus in quarto libro Meteororum. Neque in eadem specie mutationis vide- mus hanc oppositionem, ut scilicet ge- neratio una sit secundum naturam, et altera sit extra naturam. Et sciendum est, quod ratio istius dubitationis oritur ex comparatione moventis ad mobile : quia in motu locali naturale movens in- fluit mobili formam suam, et quantum ei dat de forma, tantum dat ei de conse- quentibus formam quæ sunt motus et locus. Movens autem violenter non dat formam : et ideo cogit ad motum extra- neum, et ad locum extraneum. Sed in omnibus aliis motibus et mutationibus
<--- Page Split --->
moves proximum est intra : et quia intra videtur esse naturale : et ideo surgit dubitatio praedicta.
Nos autem solventes hanc dubitationem distinguimus, quod naturale dicitur dupliciter, scilicet secundum perfectam rationem naturalis et diminutam. Naturale autem secundum perfectam rationem naturalis est, quod est a principio intra movento per se et non per accidens, secundum ordinem quo natura particularis conjuncta movetur a natura universali non conjuncta quae est in cœelo et stellis naturam particularem omnis rei ordinantibus. Naturale autem secundum diminutam rationem naturalis est, quod deficit in aliquo membro istius diffinitionis, scilicet quia aut est secundum inferiorem naturam et non secundum superiorem, aut e converso : aut quia est a natura movente per aliquod accidens, aut quia non impeditur per aliquod accidens. Similiter autem etiam innaturale dicitur dupliciter. Aut enim dicitur innaturale oppositum principio intrinseco secundum omnia illa quibus ordinatur ad actum tam in superioribus quam in inferioribus : et hoc est violentum simpliciter : quia ad talem actum nihil omnino cooperatur id quod violentiam patitur, sicut motus lapidis sursum : aut est innaturale, quia privatum aliquo principiorum dictorum : et hoc est idem cum naturali secundum diminutam rationem naturalis secundum subjectum, licet secundum rationem differat ab ipso. Et hoc innaturale non est violentum omnino, sed est praeter naturam : et hoc invenitur in omnibus motibus et mutationibus.
ctus. Sed tunc quaerimus, utrumne generationes quorumdam sint violenta, et quorumdam non violenta, quae modum contrarietatis habent ad eas quae sunt secundum naturam. Absque dubio enim quaedam generationes innaturales sunt : et illarum modi, quia accidentales sunt, non sunt terminati per numerum : quia tales non mensurantur natura superiori quae regit inferiorem. Smiliter et augnenta violenta sunt, sicut illa quibus juvenes pubescentes velociter augentur : et est carnis spongiosa non condensata propter calorem velociter dissolventem et non consumentem humidum nutrimentale. Cujus simile est in seminibus quae pullulant in aquis. Illa enim propter humidum aqueum quod est dilatabile multum, cito augentur in latum, et sunt rara substantia : et haec sunt quae dicuntur ab Aristotele triconta cito adaucta et non constricta. Et haec etiam est causa quare mulieres citius augentur et habent carnem mollem receptivam multarum superfluitatum, quas a membris earum non expellit virtus debilis quae est in eis. Quod autem Aristoteles vocat triconta, Arabes vocant semen luxuriosum, cujus humiditas defluit et non condensatur : eo quod humidum superfluum non consumitur in talibus propter caloris debilitatem. Quaeritur autem, si similiter est in alteratione ?
Et dicendum ad hoc, quod sic etiam Text, et com, 58. est in alteratione : et hoc est videre in alteratis ad sanitatem in febre acuta, vel in febre alia. Quidam enim alterantur in die non congrua, quae non est dies crisis, quando nec tempus est quod humor movealur, nec tunc natura juvatur a respectu opportuno ecelestium : et est illa alteratio propter aliquod accidens febris et materiae facta : ideo plerumque terminatur ad malum. Illi autem alterantur alteratione quae est extra naturam. Alii autem alterantur diebus congruis
<--- Page Split --->
motui vel digestioni humoris secundum congruum respectum superiorum, et sunt qui alterantur secundum naturam : et ideo tales alterationse sive crises quae fiunt in diebus criticis, sunt bonae : quia plurimum terminantur ad bonum. Secundum igitur hunc modum oportet etiam quod sit in mutationibus : et hoc ergo modo corruptiones erunt contrariae ad invicem secundum modum, et non corruptio opposita erit generationi. Quid enim prohibet hoc modo corruptionem opponi corruptioni ? oportet enim absque dubio sic esse, quod una sit secundum naturam, et altera extra naturam sit : cujus signum est, quod una est dulcis, altera tristis. Dulcem vero voco quae secundum viam naturae ad annihilationem deducta est per senium. In illa enim paulatim efficitur organum minus habile motori : et ideo separatio est dulcis hoc modo quo dulce vocatur parum contristans : eo quod non magni valoris videtur quod amittitur, et vires motoris et forma paulatim ab organo ipso sunt quasi emissae. Tristis autem est, in qua contrarium est, sive per violentiam fiat, sive per interfectionem juvenis, sive per accidens : sicut est mors juvenum quae difficilis est supra modum : eo quod instrumentum habile animae, et adhuc in medio complexionantium existens, fortissimum habet sensum, et difficilis est separationis ab anima. Ex praedictis ergo constat oppositionem istam esse in motibus et mutationibus omnibus, et est oppositio non substantialis, sed penes modum accepta : quia non simpliciter corruptio corruptioni est contraria, sed modus unius est contrarius modo alterius : quia secundum hos modos haec quidem est hujusmodi, alia vero alterius modi.
gis apparet contrarietas : unde qui est sursum, contrarius est ei qui est deorsum quando est relatum ad idem mobile. Hæ enim sunt contrarietates secundum locum. Ignis autem naturaliter motu suo fertur sursum , terra autem motu suo naturaliter deorsum : et ipsorum loci mutationes sunt contrariae in quantum sunt ad loci differentias contrarias. Et ideo quando referuntur isti motus ad idem mobile, tunc habent contrarietatem prædicti modi, quod unus motuum est secundum naturam, et alter extra naturam. Ignis igitur qui sursum movetur naturaliter, deorsum autem extra naturam : quia ille motus qui est secundum naturam ipsius non tantum in modo, sed etiam in specie ejus ad quem est motus, contrarius est illi qui est extra naturam : quia sursum et deorsum secundum speciem sunt contraria. Contrarietas igitur illa quæ est penes modos sumpta, secundum quos unus est secundum naturam, et alter extra naturam, non tantum invenitur in motibus unius speciei , sed etiam in motibus diversis specie, quando referuntur ad idem mobile. Quiètes autem motuum omnino similiter se habent in operatione ista, sive sint quietes unius speciei , sive sint specierum diversarum.
Diximus superius, quod quies contraText, et com. 60. ria est motui qui recedit ab ipsa: et hoc est ille qui est desuper in deorsum : qui si referuntur ad idem mobile, tunc illa quies quæ est sursum, fit terræ extra naturam, et motus qui est de sursum in deorsum, fit ei secundum naturam : ergo quies quæ est extra naturam contraria est motui qui est secundum naturam : quia in eis est dupliciter contrarietas, scilicet essentialis, et accidentalis : quia in quantum sunt diversarum formarum, contrariantur essentialiter : et in quantum differunt per naturale et innaturale, contrariantur accidentaliter sive secun-
<--- Page Split --->
dum modum. Quod autem quies illa motui sic dicto contrarietur, probatur ex hoc quod talis duplex contrarietas fuit etiam inter motus diversos in specie, qui sunt sursum et deorsum, quando referebantur ad idem mobile. Cum ergo motus ad quietem aliquam fit ejusdem formæ ad quam vadit, habebit eamdem contrarietatem quies ad motum quam habuit motus ad motum. Similiter autem est de quietibus sibi invicem respectu ejusdem comparatis. Alia enim quietum secundum naturam erit sursum, et alia deorsum extra naturam si referantur ad ignem. Oppositio ergo quæ est penes modum essentialem et extra naturam in quietibus, non est tantum in quiete ejusdem speciei, sed etiam in quietibus diversis in specie ad idem relatis. Sed differentia est in quietibus secundum locum : quia si oppositio accipiatur in eis in quietibus ejusdem speciei, oportet quod quietes ad diversa referantur, sicut duæ quietes deorsum, una erit naturalis terræ, et alia erit innaturalis igni. Cum autem sumitur hic oppositio in quietibus diversis specie, tunc oportet quod ad idem referantur, sicut quies terræ sursum innaturalis, deorsum autem naturalis : sed in aliis non est ita evidens hoc.
CAPUT VIII.
De solutione quarumdam dubitationum quæ oriuntur ex præhabitis.
Torr et com. Ori tur autem dubitatio ex præhabitis. Si enim concedimus, quod omnis quies non semper est, et omne quod non semper est, generatur necessario ab aliquo motu : tunc oportet etiam, quod quies ejus quod manet sive quiescit, sit extra naturam, ut terram dicimus manere sur-
sum, sic generata a motu sursum. Cum autem generatur quies a motu, generatur pars post partem plus et plus quanto magis motus fini motus appropinquat : ergo etiam quies sursum per motum terræ sursum sic generatur. Quod si conceditur, videtur sequi inconveniens : quia si hoc, ergo cum terra per violentiam ferebatur sursum, tunc stabit ibi quiescens quiete generata per motum : sed omne quod stat in quiete generata per motum, semper videtur velocius ferri quanto magis appropinquat quieti : ergo terra ascendens sursum, tanto volocius fertur, quanto magis ascendit ad quietem sursum. Sed nos videmus, quod id quod violentia fertur, contrario modo se habet : ergo quies terræ sursum non generatur per motum naturalem qui intenditur juxta quietem. Si autem quies illa non fit per motum, tunc non fit per aliquid aliud : quia nihil facit quietem nisi motus : ergo terra erit quiescens sursum violenter, ita quod quies ejus quæ non semper fuit, non est facta ab aliquo : et hoc est inopinabile : quia omne quod non semper fuit, fit ab aliquo quod est suæ factionis principium et causa. Si autem dicatur quod non habet quietem separatam a motu suo, tunc accidit simul utrumque proprie dici, scilicet quod movetur in proprium locum debitum sibi secundum naturam, et non in eum qui est extra naturam et quiescit : et hoc est inconveniens magnum : quia non potest simul quiescere quiete non naturali, et moveri motu naturali, cum illa sunt contraria, sicut patet ex præhabitis. Sequitur autem dictum inconveniens de eo quod positum est stare quiete non naturali. Si enim non poneretur stare, tunc in infinitum moverentur violentia : et hoc est absurdum dicere. Quod autem vera sint quæ dicta sunt, probatur : quia motus naturalis processus est in naturalem formam, vel ubi, et quanto magis procedit, tanto magis acquirit vigorem formæ : et tunc si motus sit consequens formam naturalem, oportet concedere quod quanto ma-
<--- Page Split --->
gis acquirit formam, et tanto vigorosiuset velocius movetur: et omnis motus naturalis qui pure naturalis est,velociorest in fine quam in principio vel medio, et velocior est in medio quam in principio. In motuautem violento e contra est : quia omnis res per violentiam mota aliquantulum recedit a vigore formae suae : et ideo cum redit ad vigorem, redit ad naturalem motum : et cum procedit in motu, quanto plus procedit in ipso, tanto magis vigoratur, et tanto velocius movetur. Unde autem generetur quies post motum violentum, et quare retardatur in fine, inferius dicemus in fine istius capituli.
ubi est quies post motum. Et hoc est quod omne mobile partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : quia cum dicitur quod aliud est ejus ibi et aliud alibi, sicut cum dicitur, partim est hic et partim est ibi, non intelligitur de parte et parte ejus quod movetur : quia tunc oporteret quod una pars ejus quiesceret et altera moveretur. Sed intelligitur quod secundum aliquid sive secundum partem est in termino ad quem, et secundum aliam in termino a quo : quia hae diversae partes non sunt ejus quod movetur, sed formarum vel ubi inter quae est motus. Cum enim motus sit in intermedio, ut ostendimus supra : omne autem intermedium partim sit unius extremi, partim vero sit alterius : oportet quod id quod movetur semper dum movetur, sit partim in eo a quo, et partim in eo ad quem est motus. Cum autem extrema distincta sint in intermedio, non erit id quod movetur, in eo ex quo et in eo ad quod est motus, sicut in duabus naturis sive quietantibus distinctis, sed potius indistinctis : propter quod non simul quiescit et movetur : quia utrumque istorum est in potentia tantum : sed quia motus abjicit id ex quo est motus, et inducit id ad quod est motus : propter hoc motus est actus imperfectus respectu ejus ad quod est motus, et id ex quo est motus. Est enim secundum desinere et potentia propter quod id quod movetur simpliciter movetur, et nullo modo quiescit : quia natura quietans ex qua est motus, non est ibi nisi secundum quid et indistincte. Motus autem simpliciter est secundum processum ad quod est motus.
Et si objiciatur de differentiis in loco in quibus media distantia nihil videtur habere de circumferentia quae est sursum et de centro quod est deorsum, Dicemus quod locus non accipitur in Physicis secundum dimensiones quantitatis solum, sed etiam secundum proprietates qualitatum quae sunt in ipso, ut in quarto hujus scientiae ostensum est : quia quoad haec media distantia virtutem retinet extremorum.
Text. et com. 62.
Habet autem hoc quod prius habitum est aliam dubitationem. Diximus enim in praehabitis, quod quies quae est hic, in aliquo contraria est motui qui est hinc sive ex illo eodem. Si enim ita se habet, videtur sequi inconveniens: quia quando aliquid mutatur ab aliquo et remutatur sive separatur ab ipso, adhuc videtur habere illud quod remutatur hic quod separatur ab ipso. Si enim in toto separatum esset ab eo quod movetur ipsum ex quo movetur, tunc non esset amplius motus, sed quies in opposito, sicut quando aliquid separatur a nigro, habet adhuc aliquid nigri : qui asin toto esset separatum a nigro, tunc jam quiesceret in albo. Si ergo concedatur, quod hic quies contraria est illi motui qui est ex ipsa, oportet quod simul in eodem sint contraria : cum illud in quo fuit quies, adhuc remaneat in mobili quando est in motu. Solvemus autem hanc secundam dubitationem, et tunc redibimus ad primam, dicentes quod illud quod movetur ex aliquo sic, hoc est quodammodo quiescit, et quodammodo movetur, et non simpliciter. Universaliter enim loquendo de omni eo quod movetur, oportet quod omnis motus, cum non moveatur nisi in intermedio duorum extremorum, quod aliud ejus sit ibi ubi fuit quies ex qua est motus, et aliud ejus ibi
<--- Page Split --->
Sic ergo patet qualiter quies, hoc est quietans secundum quid, et motus simpliciter possunt esse in eodem : quia sic aliquo modo secundum quid et non simpliciter quies cum sibi contrario motu est in eodem simul. Et hoc autem scitur, quod motus magis contrariatur motui quam quies motui : quia duo contrarii motus nullo modo sunt in eodem, quia retardarent et impedirent seipsos. Quia autem existens cum contrario motu in eodem non impedit ipsum.
rationis ejus, et augmenti ejus, et decrementi ejus, et status sive destitionis ejus. In generatione autem incipit movere : quia motus violentus non est intensior quam potest esse in principio secundum opinionem Aristotelis, licet ita sit secundum opinionem Platonis. In augmento autem suo est in maximo posse : et tunc est intensior motus violentus quam esse potest. In decremento autem motus remissior : et ideo tam secundum Aristotelem quam secundum Platonem, motus violentus in fine est remissior : sed cum stare incipit violentia, tunc non movet, sed tenet aliquantulum id quod violenter ante movebat : et hoc modo generat quietem : et sic patet quod haec quies non generatur accessione omnimoda violentiae : quia tunc oporteret quod generaretur a natura, quod falsum est. Et patet quod non fit per motum violentum, quemadmodum quies naturalis fit per motum naturalem, sed potius fit per violentiam, quae secundum vigorem est causa motus, et secundum minimum posse suum est causa quietis ; et hoc verum est de violentia qua grave movetur, et quiescit sursum non removens ipsum a natura et forma gravis. Violentia autem quae id quod simpliciter est leve movet deorsum, eodem modo se habet in faciendo quietem et motum.
Et de motu quidem et quiete quomodo utraque unum dicantur, et quae contrariae sint, hoc modo dictum sit a nobis. Non enim oporteret nos specialem facere tractatum, quae quies sit una : quia quies est una specie, genere, et numero, sicut et motus : quia ea quae exiguntur ad quod motus vere sit unus, exiguntur etiam ad hoc quod quies vere sit una.
Redeamus ergo ad quaestionem in principio hujus capituli tactam, quaerentes iterum utrum motus innaturalis aliquam habeat quietem sibi oppositam : secundum praehabita enim videtur irrationabile si nullam habeat oppositam quietem. Si enim nullam habeat quietem ab ipso motu generatam, tunc semper remanebit violentia, et nunquam veniet ipse motus ad statum : cum quies ab eo nulla generetur. Manifestum est igitur, quod talibus motibus opponitur aliqua quies. Id enim quod extra naturam movetur ad aliquem locum, etiam extra naturam habet quiescere in eodem loco : propter quod dicendum, quod motus violenti sursum, et quies sursum non sunt contrarii sibi ad invicem, sed terrae quae sic violenter movetur et quiescit : et quies illa generatur ab eodem, a quo generatur motus, a violentia videlicet. Sed est quadrupliciter status violentiae, scilicet gene-
Quoniam autem omne quod movetur Text et com. 65. motu recto secundam naturam, habet etiam aliquem motum oppositum illi extra naturam, sicut in libro de Cælo et Mundo declarabimus, ut ignis sursum naturaliter motus, extra naturam movetur inferius. Dubitabit autem forte aliquis, quis cui contrariatur motui ? aut enim motus ignis sursum contrariatur motui terrae deorsum, terra enim descendit naturaliter : aut motus ejusdem secundum naturam contrariatur motui ejusdem extra naturam. Et dicimus ad hoc secundum prædicta, quod utrumque istorum
<--- Page Split --->
est rationabile esse, sed non eodem modo. Motus enim naturalis unius ad motum naturalem alterius, naturalem et essentialem habet oppositionem, quae sumitur penes terminos motuum oppositos. Et cum hoc motus ignis sursum opponitur motui ejusdem extra naturam deor-
sum : quia, sicut patet ex superius habitis, in illis motibus sunt duæ rationes oppositionis, scilicet essentialis et accidentalis. Eodem autem modo omnino est de contrarietate quietum. Et per hunc enim duplicem motum etiam quies est opposita motui, et quies quieti.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE CONTINUITATE MOTUS ET INDIVISIBILITATE.
CAPUT_I.
Quæ libri intentio, et quod continuum non componitur ex indivisibilibus per rationem continui et continuitatis et consequentis: in quo est digressio declaras naturam puncti.
et hæc continuitas est ipsius: quia continuans est divisibile in semper divisibilia quæ continua sunt, oportet ostendere quod motus nec componitur ex indivisibilibus, nec dividitur in indivisibilia. Et hoc faciemus in sexto hujus scientiæ libro. Primum autem ostendemus hic de continuo, ut facilius postea sit de motu intelligere qui est de genere continuorum.
Expeditis his quæ de speciebus motus dicenda videbantur in communi, sub alio libri principio exordiemus ad loquendum de hoc quod sequitur omnem motum :
Dicimus ergo, quod si continuum, et Ttext, et com, quod tangitur, et consequens bene in su- 1. periori libro diffinita sint : tunc impossibile probabitur esse, quod aliquod continuum sit compositum ex indivisibilibus.
<--- Page Split --->
Diximus enim in superiori libro, quod continua in physicis et mathematicis sunt quorum ultima sunt unum, et quod illa sunt continua sive se tangentia, quorum ultima sunt simul. Quæcumque enim in physicis continuantur, oportet primo esse contingentia : quia ultima eorum non fierent unum, nisi prius sint simul in loco se tangentia. In mathematicis autem quæcumque se contingunt, uniuntur,sicut ostendimus in ante habitis. Et iterum hoc dictum est : quia illa sunt consequenter, quorum nihil est medium sui proximi generis : et hæc iterum in physicis erunt ante contigua et ante continua, quoniam nulla se contingunt in physicis, nisi quæ sibi immediate conjunguntur, et postea adunantur illa per continuationem. Si ergo ista sic esse supponantur, probabimus nullum continuum esse compositum ex indivisibilibus, et per consequens nullum continuum dividi in indivisibilia: quia omne quod dividitur, non dividitur nisi in ea ex quibus componitur : et sic impossibile erit lineam esse ex punctis, si vere punctum indivisibile esse supponitur. Et hoc primo quidem ostendemus ex ratione continui, et deinde ex ratione contingentis, et tertio ex ratione consequentium. Ex ratione quidem continui sic : quorum non est ultimum aliquod, horum ultima non sunt unum : sed punctorum et aliorum quorumcumque indivisibilium,non est ultimum aliquod : ergo punctorum et aliorum quorumcumque indivisibiliumnon sunt ultima unum.Quod autem non sit ultimum punctorum vel aliorum indivisibilium, probatur t ex hoc quod omne quod habet ultimum quod est aliquid sui, habet etiam aliquid aliud sui præter ultimum illud : hoc enim ostendit nomen ultimi : et sic habens ultimum ut aliquid sui, compositum est : unde nihil est ultimum impartibilis : quia alterum est ultimum alicujus, et alterum est illud cujus sive respectu cujus ultimum dicitur esse. Impartibile autem non habet sic alterum et alterum quæ sunt aliquid sui : ergo non habet ultimum : ergo puncta
diversa nec unum habent ultimum,nec simul habent ultimum : ergo nec continua sunt nec contigua. Sed illa ex quibus est continuatio, oportet esse continua sibi et tangentia se conveniunt ad formam continuì, sive sint puncta, sive alia : ergo puncta nec continua nec tangentia sunt ad invicem.
Eadem autem ratio est de omnibus Text.et com. 2. indivisibilibus in continuo existentibus, sicut de instantibus in tempore et de momentis. In motu igitur propter prædictum modum ex diffinitione continui sumptum oportet dici quod puncta non sunt continua. Probatur autem ex diffinitione contingentium : cum enim quid tangit aliud, aut totum tangit totum, aut pars tangit totum. Non enim potest esse quartus modus tactus ; quia idem est si totum tangit partem, et si pars tangat totum. Quoniam autem ea quæ contingunt se in continuo, ponuntur esse indivisibilia, tunc non potest dici quod pars tangat partem secundum quod pars tangit totum : quia indivisibile non habet partem. Omne enim habens partem, habet etiam compartem ; quia aliter totum esset quantum pars quod non potest esse in continuis : et quod habet partem et compartem, est divisibile : sed prius erat datum, quod esset indivisibile : non ergo potest dari quod pars partem, vel pars totum tangat : ergo si continua erunt indivisibilia,tunc oportet quod totum tangat totum : ergo totum unum est cum toto alio in eodem loco proprio : ergo unum alii supponitur : et e converso in quantitate una. Cum autem sic aliqua constituunt, non constituunt continuum : quia omne continuum componitur ex partibus quantitativis, quarum duæ æquales majores sunt quam una, et sunt in se invicem et locis suis discretae, quando in ea dividitur continuum : ergo ex indivisibilibus. Iterum propter rationem prædictam continuum componi non potest, quia conti-
<--- Page Split --->
nuationem videlicet in ipso habere non possunt.
At vero demonstrabimus, quod neque consequenter inerit punctum puncto in continuo, aut ipsum nunc alii nunc in tempore : et sic neque longitudo erit ex punctis, neque tempus ex ipsis nunc. Consequenter enim diffinitum est esse, quorum nullum est medium proximi generis. Sed cum puncta in continuo accipiuntur,semper media ipsorum est linea: et cum nunc in tempore accipitur, senper inter quælibet duo nunc est tempus. Linea autem est terminata punctis, et tempus est terminatum nunc : et sic inter quælibet puncta sunt puncta in continuo, et inter quælibet nunc sunt alia nunc in tempore : et sic aliquid proximi generis est medium tam inter puncta quam inter nunc : ergo non sunt ibi directe consequentia.
Si autem de hoc dubitabit aliquis, dicens quod linea non est ejusdem generis proximi cum puncto, cum punctum non sit linea nec pars lineæ. Eodem autem modo se habet nunc ad tempus : et sic non valet nostra argumentatio facta per diffinitionem eorum quæ sunt consequenter. Redit autem tota difficultas ad hoc ut sciatur qualiter punctum est in linea, et qualiter nunc est in tempore. Aristotelem enim in Posterioribus videtur dicere1, quod punctum tripliciter se habet ad lineam si quis velit colligere verba ejus. Dicit etiam quod linea est ex punctis. Dicit etiam quod punctum est substantia posita in linea. Et dicit tertio quod punctum est in diffinitione lineæ : et ideo ubi exemplificat de primo modo ejus quod est per se, scilicet quando prædicatum cadit in diffinitione subjecti, ponit exemplum sicut punctum in lineæ diffinitione. Nec potest dici quod omnia illa dicta sint secundum aliorum opiniones, qui dicunt lineam componi ex punctis, et qui dicunt principia corporum esse pun-
cta, sicut Democritus et Leucippus : quia secundum hoc etiam iste locus non est simpliciter verus, scilicet quod punctum non est consequens ad punctum in continuo. Sed esset verum secundum opinionem Democriti et Leucippi, qui dicunt lineam componi ex punctis, et secundum hoc demonstratio inducta nihil valeret. Universaliter igitur oportet nos determinare qualiter punctum sit in linea et utrum sit substantia vel accidens, et utrum sit aliquid lineæ. Dicendum igitur videtur, quod punctum sicut et linea dupliciter potest considerari, scilicet secundum esse quod habet in materia, aut secundum diffinitivam rationem ipsius secundum quam non concipitur cum materia, sicut nec quantitas. Si autem secundum esse accipitur, procul dubio in materia est sicut accidens in subjecto. Materia enim, ut dicit Aristoteles 2, et nos ut supra exposuimus, nec est punctum, nec linea, sed est id cujus hæc sunt ultima : et sic punctum ortum habet vel causatur a materia, sicut et alia accidentia : et materia subjicitur ei, eo quod ipsa de se impartibilis est, et potest esse partibilis per quantitatem quam acquirit: et proximum subjectum puncti non est prima materia simpliciter, sed potius illa quæ jam incipit esse principium quantitatis, et inclinatur ad potentiam : unde si aliqua est materia intelligentiarum, illa est ante cam quæ est proximum puncti subjectum. Licet autem punctum hoc modo sit accidens sicut et linea et superficies, tamen si absolute et secundum diffinitionem accipitur, non est accidens lineæ, sed aliquid de substantia ejus hoc modo quo substantia dicitur, quod cadit in diffinitione alicujus. In continuo enim duo sunt necessaria, scilicet continuatum et continuans, et continuatum quidem est pars continui, sed continuans non potest esse pars ejus : aliter enim idem esset continuatum et continuans : unde primum
<--- Page Split --->
continuans est punctum : et ideo punctum tripliciter est in linea, scilicet ut principium, et ut medium, et ut finis : et secundum quod est principium, sic ab eo fluit continuum primum quod est linea : eo quod motus ejus imaginabilis permanens in processu facit lineam, quemadmodum diximus supra : et sic dictum est quod linea ex punctis non est quidem sicut partibus, sed a quibus est indivisibilitas ejus per totam longitudinem. Secundum autem quod est medium, sic est continuans partes, et sic cadit inter duo puncta lineam terminantia : et ideo nunquam possunt esse continentia se duo puncta : et secundum quod est terminus, continuatio est ad ipsum ut ad finem continuì.
Patet igitur quod punctum est linea sicut causa ejus et forma. Sed forma est pars essentialis et non quantitativa : et ideo a quibusdam meo judicio non irrationabiliter concessum est punctum esse partem lineæ essentialem, non autem quantitativam. Neque enim oportet, quod omne quod est forma rei, de re prædicetur : quia forma faciens esse non prædicatur. Nec forma in quantum forma est, prædicatur de eo cujus est forma, ut testatur Avicenna, sed prædicatur prout est forma : et idem sive unum genere, vel specie, vel numero. Sic ergo jam patet qualiter punctum est id quod substantia posita in continuo : quia ipsum est prima substantia continui habens positionem in ipso, et cadens in diffinitione ipsius, sicut principians et continuans et terminans continuum : quæ omnia sunt actus formæ. Et patet qualiter punctum non sequitur punctum, et qualiter est accidens materiae et substantia lineæ : et omnia quæ de puncto quæruntur, jam facta sunt plana. Per omnem autem eumdem modum nunc se habet ad tempus, sicut explanatum est in quarto hujus scientiæ, in tractatu de tempore.
Redeamus ergo ad propositum, ostenText, et om, 3. dentes quod continuum non componitur ex indivisibilibus, demonstratione ducente ad impossibile. Si enim detur continuum componi ex indivisibilibus, sequitur etiam quod dividetur in indivisibilia. Omne enim quod dividitur, dividitur in ea ex quibus componitur : sed nullum est de numero continuorum quod dividatur in indivisibilia : ergo nullum continuorum componitur ex indivisibilibus. Si enim continuum divideretur in indivisibilia, tunc staret divisio continui : quia indivisibilia non sunt ulterius divisibilia. Constat autem quod non potest aliud genus entis quam continuum divisibile esse medium inter puncta, vel inter ipsa nunc. Si enim medium ipsorum sit aliud genus, hoc erit aut divisibile, aut indivisibile : et si est divisibile, indivisibile erit consequens ad indivisibile : quod improbatum est : et indivisibile est constitutum ab indivisibili, quia medium oritur ab extremis : quod iterum falsum est. Si autem dicatur quod est divisibile medium : aut ergo dividetur in indivisibilia, aut in ea quæ semper divisibilia sunt : et si primo modo dicatur, sequitur idem quod prius. Si autem dicatur secundo modo, tunc sequitur quod medium punctorum et ipsorum nunc est continuum : quia diffinitio continui est, quod dividitur in semper divisibilia. Manifestum est enim quod omne divisibile in semper divisibilia dividitur. Si enim diceretur dividi in indivisibilia, etc., oporteret quod indivisibile esset in divisibili contactum : quia, ut superius diximus, ea quæ continuantur in physicis, sunt ea quæ se primo tangunt, et postea eorum ultima unum et idem.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De demonstratione, quod continuum in nulla suarum specierum sigillatim sumptarum componitur ex indivisibilibus.
in prima parte indivisibilis spatii, et e in secunda, quae est in secunda parte spatii, et f tertia, quae est in tertia parte spatii. Si enim dicatur motus esse ejus moti quod vocatur o, tunc oportet quod de praesenti motu ejus moveatur secundum aliquam partem ipsius motus : quia non explicat totum motum, nisi partes ejus successive unam post aliam explicando.
Quod autem nos ostendimus de con- 1. tinuo in communi, habet unam et eamdem rationem in omnibus speciebus continuorum : ejusdem enim positionis est dicere omnia haec, magnitudinem videlicet, tempus, et motum componi ex indivisibilibus et dividi in indivisibilia, aut nullum eorum : hoc autem erit manifestum ex his quae dicentur.
Cum enim super magnitudinem sit 5. motus localis, si dicatur magnitudo alia componi ex indivisibilibus, oportebit dicere quod motus qui est super eam, componatur etiam ex indivisibilibus motibus aequalibus indivisibilibus illius magnitudinis : quia supra in quarto hujus scientiae libro docuimus 1, motus sequitur magnitudinem, et prius et posterius in motu sunt a priori et posteriori in spatio sive magnitudine : ut si dicamus, quod magnitudo quae significatur per litterasaBccomponitur ex tribus indivisibilibus quae sunt a primum, et B secundum, et c tertium : tunc oportet nos etiam concedere, quod motus illius qui movetur super spatium illud, componatur etiam ex indivisibilibus, et dicamus quod id quod movetur super illud spatium, vocetur o, et motus ejus signifietur per litteras D E F, et tres partes indivisibiles motus sint D primum, quae est
Constat autem quod si aliquid moveText, et com. 6. tur, tunc oportet quod sit ejus motus : et e converso cum motus alicujus est, tunc oportet quod ipsum moveatur. Si ergo dicatur, quod ipsum movere sive ipse motus sit ex indivisibilibus, tunc oportet quod ipsum quod fertur quod vocatur o, feratur secundum primam partem spatii quae dicitur A, explicando primam partem motus quae dicitur D : et secundum secundam partem spatii quae vocatur B, explicabit secundam partem motus quae vocatur E : et secundum tertiam partem spatii quae dicitur c, explicat tertiam et ultimam partem motus, quae dicitur F : quia sicut non transit spatium nisi per partes ejus movendo, ita non explicat motum nisi partem per partem in spatio explicando : quia si partes spatii dicantur indivisibiles, erunt et partes motus indivisibiles. Quod si conceditur, ostenditur hoc esse impossibile per hunc modum.
Si enim omne quod movetur unde Text et com. 7. ubi, hoc est, de aliquo loco ad aliquem locum, necesse est non simul moveri et motum esse a loco a quo movit se : et quando movit se ab illo, tunc etiam impossibile est quod aliqua pars motus sit in indivisibili parte magnitudinis. Quod autem primum sit impossibile, sic probatur per exemplum. Si enim aliquis
<--- Page Split --->
vadit Thebas, impossibile est quod hæc duo simul sint in tempore, quæ sunt ire suum ad Thebas, et itum esse ad Thebas : sicut nec simul sunt ire ad balneum, et esse in balneo,sive itum esse ad balneum. Si enim simul essent hæc duo, tunc aliquis cum incipit ire Romam, esset Romæ, et tunc ire esset superfluum : et simul esset in quiete et in motu quod est impossibile. A simili ergo si dicatur id quod movetur, quod vocatur o, moveri in impartibili, tunc partem motus quæ est b vocata, explicat in illo indivisibili magnitudinis quæ vocatur a. In illo ergo a oportet quod prius sit in moveri quam in motum esse, per ea quæ probata sunt in simili. Et simile est in aliis partibus motus. Constat autem quod cum movebatur, transivit spatium aliquod in quo non fuit in motum esse : ergo si illa pars magnitudinis quæ vocatur a composita est ex spatio quod transivit ipsum quod vocatur o, et ex illo in quo fuit in motum esse, postquam transivit ipsum : ergo non est indivisibile : et hoc est contra positionem primam.
Hoc autem eodem modo penitus probatur, quod spatium quod vocatur b est divisibile, et similiter illud quod vocatur c, supposito quod ad quodlibet eorum posterius devenit hoc cum in ventum esse fuerit quam venit : hoc autem est quam in veniendo fuit. Non enim potest dici quod quiescebat in partibus magnitudinis, et movebatur in tota magnitudine : quia id quod movetur, non explicat spatium aliquod in transeundo in partes ejus : neque iterum potest dici, quod quiescebat dum transiret : quia sic opposita ut privatio et habitus, essent simul in eodem, et secundum idem, et respectu ejusdem : et constat quod intermedium est in spatio in quo solo fuit motus, sicut ostendimus in quinto libro hujus scientiæ. Si autem dicatur quod hæc duo sunt simul in tempore, quæ sunt ventum esse et venire, tunc sequitur quod cum jam aliquid venit per hoc quod in veniendo est præsentialiter, quod erit ventum in locum
ad quem venit : et erit ibi motum esse, ubi jam est in movendo : ergo præsens omne secundum se totum est præteritum : quæ omnia sunt impossibilia : ergo non potest dici, quod aliquid simul veniat et ventum sit ad illud.
Si autem aliquis dicat adhuc sicut Text et com, 8. prius, quod id quod vocatur o movetur secundum totum spatium magnitudinis, quæ est a b c, et motus qui est in tota illa magnitudine, totus quidem est qui vocatur d e f, sed o nihil movetur secundum aliquam partem spatii : et ideo in a quæ est impartibilis pars spatii, nunquam movetur secundum aliquam partem motus, sed potius motum in quolibet partibili spatii : et tamen movetur in toto, hoc est, quod id quod fertur in moveri sit in toto, et in motum esse sit in qualibet partium spatii, eo quod sunt indivisibiles, tunc sequuntur multa inconvenientia. Quorum unum est, quod motus componitur ex non motibus, sed ex momentis indivisibilibus : quia positum est quod motus constat ex tribus, quorum primum est d, secundum e, tertium f, quæ sunt in a et b et c partibus spatii : et hoc non potest esse, quia ex indivisibilibus nulla componitur quantitas. Secundum autem est, quod aliquid jam motum est quod nunquam motum fuit, id est, quod nunquam movebatur : quia erit aliquid in transitum esse per totum, quod nunquam transivit partes illius spatii totius. Constat ergo quod aliquid erit in transitum esse Romam, quod nunquam fuit Romæ vel vadens Romam : constat enim quod id quod vocatur o secundum hoc dictum hanc magnitudinem spatii transivit totam,et nunquam transivit hanc eamdem magnitudinem secundum partes : et cum tamen aliquid possit transire totum spatium explicando partes illius spatii.
<--- Page Split --->
Dicimus ergo ex praemissis, quod omnis magnitudo spatii super quod est motus, est divisibilis in magnitudines quæ sunt partes ipsius. Jam enim in praecedenti capitulo ostendimus, quod impossibile est magnitudinem constare per compositionem ex atomis: cum tamen omnis magnitudo sit continua: ideo necesse esse compositam ex magnitudinibus quæ sunt partes ejus. Quia ergo hæc jam ostensa sunt, et velox et tardum considerantur in hoc quod unum plus et alterum minus transit de partibus magnitudinis spatii in tempore æqualibus, oportet quod velocius habeat in se tria: quorum primum est, quod velocius transeat in tempore æquali plus de spatio quam tardum. Secundum est, quod velox in minori tempore transeat æquale spatium cum tardo. Et tertium est, quod in minori tempore velocius plus transeat de spatio quam tardum. Per hæc enim tria quidam Antiquorum ante nos diffinierunt ipsum velocius. Primum autem horum trium sic probatur. Signetur enim velocius nomine littera A, et tardius per litteram B, et magnitudo spatii quod transit velocius, significetur per litteras CD, tempus autem quod mensurat motum velocioris per hoc totum spatium, significetur per F1: dico quod cum per se notum sit, quod velocius sit quod primum sive citius movet suum subjectum quam movens id quod est tardius, necessario sequitur quod cum velocius quod vocatur A est in termino spatii, qui terminus significatur per D litteram, in quem terminum venit motum a principio spatii quod vocatur C, hoc est, in tempore quod significamus per F1, et in illo eodem tempore tardius quod vocamus B non est in termino spatii quod vocamus D F, sed potius deficit, et erit in aliquo intermedio ejusdem spatii: ergo velocius et in æquali tempore plus habebit de spatio quam tardius: et sic habita est prima pars diffinitionis.
At vero etiam probabimus, quod plus Text, et com. 12. movetur de priori spatio in minori tempore quam tardum: ex quo habitum est jam, quod cum velox sit in termino spatii, tunc tardum adhuc non est ibi, sed remansit in intermedio, ponamus quod locus in quo remansit tardum signifietur per litteram E, ut scilicet in æquali tempore velox transeat totum spatium c D, quando tardum ejusdem spatii transivit partem quæ est c E, eo quod ipsum est tardius: et ponamus litteram T inter litteram c et D in eodem spatio, ut c T sit major pars totius spatii quam sit c E. Quia igitur jam habitum est, quod velocius quod vocatur A in toto tempore quod vocatur F I transivit totum spatium quod dicitur c D, oportet necessario quod idem velocius partem majorem ejusdem spatii quæ dicitur c T, sive in breviori tempore transeat quam totum spatium: ergo transit ipsum in parte temporis totius quod dicitur F I. Ponamus ergo quod illa pars temporis in qua velocius transeat partem spatii, quæ dicitur c D, significatur per F H, ita quod tempus F H sit pars temporis F I, ergo brevius erit F H quam F I tempus. Sed positum fuit prius, quod tardius non transivit in toto F I tempore nisi per illam partem spatii quæ dicitur c E: cum igitur c T majus sit spatium c E spatio, et F H tempus brevius sit tempore F I, velocius in breviori tempore transivit plus de spatio quam tardum. Et hæc est tertia pars superius habitæ diffinitionis.
Ex his autem eisdem manifestum est, Text et com. 13. quod velox in breviori adibit æquale spatium cum tardiori. Jam enim habitum est, quod transit in breviori tempore spatium majus. Si ergo accipiamus velocius secundum se non comparatum ad tardius, tunc in pluri tempore transit majorem magnitudinem, et in minori tempore minorem. Dicamus ergo quod major magnitudo quam in pluri tempore transit velox,
<--- Page Split --->
significetur per L M tota, et minor magnitudo quam transit in breviori tempore signetur per L X, tunc enim spatium L X pars est spatii totius quod est L M, et dicamus quod L M sit æquale spatium ad C D, et L X sit æquale spatium ad C T, quæ sunt pars major spatii totius C D : ponamus etiam quod tempus in quo velocius tantum sit totum spatium L M vocetur P R, et pars ejus temporis in qua idem velocius transit partem ejusdem spatii quæ dicitur L X vocetur P S : ex quo sequitur quod P R est sicut tempus Z I : quia pars ejusdem temporis P S dicta est sicut pars alterius temporis, quæ dicebatur Z H : et tempus in quo tardius transit partem spatii quæ vocatur L X sit significata per litteram H : ex quo sequitur, quod tempus H sit longius Z I tempore et P R tempore divisim sumptis : cum enim L X sit plus spatii quam C E, eo quod est tantum sicut C T et citius C E fuit pars, et tardius in toto Z I tempore non sit motum nisi per C E quod est minus quam L X, oportet quod in majori tempore tardius transeat per L X quam sit totum tempus Z I vel P R : istud ergo majus tempus signetur per litteram H, ut diximus. Constat enim quod id quod est majus majori, est multo majus minori : et id quod est majus toto, multo majus parte. Cum ergo tempus H in quo tardum transit per L X sit majus quam P R in quo velox transit per L M, erit tempus H multo magis tempore P S in quo velox transit per L R, quod est spatium æquale ei quod transit tardum, cum sit illi idem. Et sic probatum est quod velox in minori tempore transit æquale spatium spatio tardioris, quod fuit secundum superioris diffinitionis : quod tamen in ordine demonstrationum posuimus tertium : quia probatur ex tertio. Figura autem omnium horum est hæc quam videtis hic descriptam : in hac linea H longior debet esse cæteris, quia significat longius tempus.
Amplius si omne quod est, necesse est Text. et com. 14. moveri cum alio, aut in tempore æqualia, aut inæqualia. Et si movetur in inæqualia, tunc necesse est moveri, aut in pluri, aut in pauciori : et quod quidem movetur in pluri, est tardius : et quod movetur in tempore æquali per æquale spatium, est æque velox : et si velocius est, nec tardius est, nec æque velox, tunc necessario sequitur quod velocius neque movetur in pluri tempore quam tardum, nec in æquali tempore cum ipso tardo. Relinquitur ergo secundum prædictam divisionem, quod velocius movetur in tempore minori. Si ergo cum tardo transeat æqualem spatii magnitudinem, absque dubio transibit eam in tempore brevi ipsum velocius quam tardum.
CAPUT IV.
In quo probatur ex diffinitione velocis, quod tam magnitudo quam tempus sint continua.
Ex præhabitis autem ostenditur, quod Text. et com. 15. tam magnitudo quam tempus continuum est. Accipiamus enim ex superioribus determinatis, quod omnis motus est in tempore : et cum motu accidit velocitas et tarditas, oportet quod in tempore contingat velocius et tardius moveri, eo quod omne quod movetur in quantum movetur, convenit velocius et tardius moveri. Dico autem in quantum movetur : quia, Com. 15. sicut objicit Alexander 1, motores naturales determinatarum sunt virtutum : et ideo nullum elementorum potest velocius moveri quam movetur : et etiam motores elementorum convenit venire ad velocitatem aliquam stantem, qua in illo genere non est accipere velocitatem majorem.
1 Hanç objecionem etiam movet Averroes in
<--- Page Split --->
Et ideo videbatur quibusdam falsum esse quod dictum est, quod omne quod movetur, convenit velocius et tardius moveri. Sed dicendum, quod si consideretur motus in mobili universali non contracto ad materiam hanc vel illam, absque dubio omne quod movetur convenit velocius et tardius moveri. Et talis est hic nostra consideratio de motu et mobili : quia mobile non contractum non ponit aliquam formam determinatam, qua vel tardetur vel velocitetur motus ejus. Si autem consideratur mobile contractum et determinatum, tunc absque dubio verum est, quod accipitur determinata velocitas motus ejus qua secundum naturam non est accipere majorem, sicut objicit Alexander. Accipiatur ergo universaliter ex dictis, quod in omni tempore convenit velocius et tardius moveri omne mobile in quantum est mobile.
Tetzl et com. Accipiamus ergo diffinitionem continui 1b. qua dicitur, quod continuum est id quod divisibile est non per atoma, sed per divisibilia. His enim praesuppositis, demonstrabimus ex diffinitione velocis et tardi tam magnitudinem quam tempus esse divisibilia in semper divisibilia, et sic esse continua. Quoniam enim ostensum est prius in ultima demonstratione praecedentis capituli, quia velocius in minori tempore transibit aequale ei quod tardum transivit in majori. Ponamus ut prius, quod velocius significetur per a litteram, et quod tardius significetur per b litteram, et ponamus quod id quod est tardius, movetur per magnitudinem spatii sui, et signetur per c d litteras in toto tempore quod significatur per z i litteras. Tunc enim patet ex dictis, quod idem spatium totius in breviori tempore transibit idem spatium. Dicamus ergo quod id velocius quod vocatur a transibit per spatium i per partem temporis prius dicti : et illa pars vocetur z c, et sit pars totius temporis quod dicitur z i. Iterum autem di-
cimus, quod quando velocius in parte temporis quæ est z c transivit totum spatium quod dicitur c D, tunc in eadem parte temporis k quod est tardius, per minorem magnitudinem spatii transibit. Transeat ergo partem spatii prius dicti in parte temporis prius habiti, et signetur illa pars transita a tardo per c k : adhuc quando tardius transivit c R in tempore quod est z c, idem spatium transibit velocius in breviori tempore : ex motu ergo velocioris, et iterum secunda divisione dividitur tempus : sic ergo ex comparatione velocioris ad tardius super quamcumque partem magnitudinis , iteratis semper divisionibus temporis : hac autem divisione etiam pars magnitudinis quæ est c R dividetur per comparationem tardioris ad velocius : et si magnitudo dividetur, necesse est iterum tempus dividi. Hoc autem semper ita convenit in infinitum. Si autem accipiatur comparatione velocioris tardius , quod transit minus spatium in eodem tempore in quo velocius transit majus : et si accipitur e converso a comparatione tardioris velocius quod transit æquale spatium in breviori tempore, dummodo aliquis utatur velociori et tardiori in diffinitione qua superius demonstratum est de ipsis. Ostendet enim velocius semper divisionem temporis si accipitur in æquali magnitudine cum tardo, et tardius semper ostendet divisionem magnitudinis si accipitur in æquali tempore cum veloci. Si autem semper tenet hujusmodi comparatio , tunc semper verum est converti tardum ad velox, et e converso. Quotiescumque autem convertuntur ad se, toties ostendunt fieri divisiones magnitudinis et temporis.
Cum autem continuum sic dividitur Tetzl et com. 17. in semper divisibilia, oportebit ex dictis per partem temporis prius dicti : et illa pars vocetur z c, et sit pars totius temporis quod dicitur z i. Iterum autem di-
<--- Page Split --->
tinua est : per hujusmodi enim et æquales divisiones tam magnitudo quam tempus dividitur. Forma autem linearum debet esse hujusmodi, quod signa sectionis infinitæ sint in duobus signis, scilicet longitudinis et temporis. Amplius autem idem probatur quasi logice ex his quæ consueta sunt dici. Manifestum enim est, quod si tempus continuum est, quod etiam magnitudo continua est, et e converso : omnes enim dicunt, quod si aliquid in regulari motu transit aliquod spatium quod in dimidio illius temporis transit medium, et in dimidio medietatis temporis iterum dimidium medietatis spatii, et sic in infinitum 1. Hæ namque divisiones eodem etiam mobili sumptæ sunt tam temporis quam magnitudinis.
quidam est circulus, et redit idem tempus. Nos autem loquimur hic de infinitate, quæ est per extensionem rectam : hoc enim modo super omnem magnitudinem potest esse motus : et omnis motus mensura est tempus : et ideo infinitas quæ venit in uno, necessario evenit etiam in altero.
CAPUT V.
De reprehensione Zenonis qui dixit quod si motus est, convenit transire infinitum in tempore finito, et qualiter hoc convenit, et qualiter non.
Unumquodque istorum infinitum esse 18. dicitur, erit et alterum necessario infinitum : et secundum quemcumque modum infinitatis unum eorum est infinitum, secundum eumdem modum infinitatis est alterum infinitum : ut si tempus est infinitum in ultimis, ita quod non habeat ultimum vel finem,ita quod sit extensive in infinitum : tunc etiam longitudo est infinita secundum distantiam ultimorum, quod est infinitum esse per extensionem in infinitum. Si autem divisio sit tempus, infinitum erit et magnitudo divisione infinita : et si utroque istorum modorum tempus est infinitum, tunc etiam utroque istorum modum longitudo est infinita.
Licet forte de hoc aliqui dubitare possint, quia secundum Peripateticos tempus ponitur sine ultimo, quia non habebit finem : et a Peripateticis probatum est in Cælo et Mundo, quod nulla magnitudo infinita est in ultimis. Sed ad hoc dicendum, quod quando tempus infinitum ponitur, hoc dicitur : quia tempus
Ex prædictis patet, quod ratio ZenoText. et com. 19. nis qua destruit motum, assumit aliquid falsum quod Zeno opinatur esse verum : hoc autem falsum est illud quod Zeno assumpsit, quod impossibile est quod aliquod motum pertranseat infinita quæ sunt in continuo, vel ut tangat ea secundum unumquodque in tempore finito : et sic processit Zeno. Omne quod movetur, in aliquo tempore movetur in quo perficitur motus ejus : quod autem movetur in tempore in quo perficitur motus ejus, movetur in tempore finito : sed omne quod movetur in tempore finito per spatium alicujus magnitudinis transit tangendo omnia secundum unumquodque eorum quæ sunt in spatio in tempore finito. Sed quæ sunt in continuo spatio sunt infinita : ergo id quod movetur, transit tangendo infinita secundum unumquodque in tempore finito, quod est impossibile : ergo et motum esse est impossibile, quia hoc sequitur si detur esse motus. Falsum autem opinatur Zeno in hac ratione, cum dicit magnitudi-
<--- Page Split --->
nem infinitam et tempus infinitum : quia quoad finitum esse vel infinitum ejusdem rationis sunt tempus et magnitudo. Dupliciter enim dicitur magnitudo et tempus, et sic omne continuum esse infinitum : aut enim dicitur infinitum secundum divisionem, eo quod divisibile est in infinitum : aut dicitur infinitum actu, quod est in ultimis, hoc est, in distantia suarum extremitatum infinitum : et hoc diximus supra esse infinitum vel extensionem in rectum : et verum quidem est, quod taliter infinitis secundum quantitatis actualem extensionem non convenit se tangere in tempore finito : quia cum talia infinita ultima non habeant, nunquam contingent se his quæ non habent : quod si etiam ultima haberent, quod tamen esset contra rationem infinitorum hoc modo dictorum, non contingent se in suis ultimis : quia sua media quæ actu sunt infinitæ extensionis, nunquam pertransire possent : et hoc modo si esset infinita magnitudo, verum diceret Zeno ; sed ostensum est supra in tertio hujus scientiæ, quod hoc modo nihil est infinitum. Eis autem quæ sunt infinita secundum divisionem, eo quod dividuntur in infinitum, convenit hoc modo transire infinita, quæ contingunt se in continuo : quia illa infinita non sunt actu, sed potentia : et hoc modo etiam ipsum tempus est infinitum : et ideo in tempore hoc modo infinito quod non est infinitæ divisionis, convenit id quod movetur, transire in infinitum secundum divisionem : sicut etiam continuum spatium : et hoc modo convenit, quod potentia se tangunt infinita in ipsis quæ hoc modo sunt infinita, quæ sunt continua, et ideo non finita per divisionem. Sed si daretur aliquid esse actu per extensionem infinitum, id non posset transire spatium finitum, nedum infinitum in tempore finito, nec etiam in tempore infinito : quia si transiret, tunc aliquando ultimum ejus contingeret ultimum spatii : et sic oporteret quod esset finitum : et hoc est contra hypothesim, qua positum fuit ipsum esse
infinitum. Sed oportet dicere quod per modum illum quo tempus est infinitum, quod per eumdem modum magnitudo est infinita, et e converso si magnitudo est infinita per aliquem modum, per eumdem erit tempus infinitum. Hoc ostenditur per demonstrationem ducentem ad impossibile per hunc modum.
Si enim adversarius det magnitudinem T ext, et cum 20. aliquam finitam esse, et tempus mensurams motum esse infinitum, signetur magnitudo recta finita utrumque finem habens per lineam a B : tempus autem infinitum adæquatum motui qui est supra ipsum, signetur per litteras c D. Oportet autem necessario, quod tempus illud finitum sit ad unam suam extremitatem in qua incipit motus : quia ad utramque suam extremitatem non potest imaginari infinitum esse ex parte : ergo finitæ extremitatis temporis resecemus ex tempore partem finitam quæ signetur per litteras g D : et incipiat motus temporis motum magnitudinis in extremitate lineæ a B, in parte quæ signatur per B : illud ergo quod signatur per lineam a B in parte finita temporis quam resecamus ab infinito tempore, aliam partem magnitudinis transibit : et sit illa signata per lineam B e, quæ est pars totius lineæ a B. Pars ergo illa quæ est B e, aut est pars aliquota lineæ a B, ita quod sit dimidia, vel tertia, vel quarta, et sic deinceps : aut deficit ab aliquota, ita quod est minor : aut excellit aliquotam, ita quod est major. Sicut si velles accipere partes ejus quod est sex, aliquotæ partes suæ essent quæ aliquoties sumptæ constituerent totum sicut tria essent dimidia, et duo essent dimidia, et duo essent tertia, et unum esset sexta. Pars deficiens ab aliquota est, sicut si velles accipere octo, deficiens a dimidia esset ternarius, et excedens aliquotam esset quinarius et senarius et septenarius : et hoc modo dicitur pars quæ minor est 'toto, cum ta-
<--- Page Split --->
men sit in ipso. Si ergo diceremus, quod linea B E aliquota esset lineae A B totius, tunc oportet quod mensuret totum et reddat ipsum si iteretur toties in toto quot unitates habet numerus a quo de nominatur, ut si est altera vel iterata, reddet totum : et si est tertia, tunc iterata constituet totum, et sic de aliis. Constat autem quod æqualiter velox motu regulari æquales partes spatii transivit in partibus æqualibus. Si ergo transivit partem quæ est B E in tempore G D, alias partes transibit in tot temporibus æqualibus illi, quot sunt partes æquales lineæ B E et tota linea A B : sed quod componitur ex æqualibus finitis aliquotis, est finitum : ergo tempus motus qui est super lineam A B erit finitum : et dictum fuerat, quod erat infinitum. Si autem dicatur quod pars illa quæ dicta est B E deficit aut excellit, idem sequitur : quia tunc linea componitur ex parte minori et parte majori, ita et motus super ipsam, et tunc tempus adæquatur motui : tunc oportet quod et totum tempus componatur ex majori et minori finitis, et tunc totum erit finitum : et dictum erat, quod esset infinitum. Hoc autem totum sequitur propter illud quod semper per æqualia additur magnitudo et motus et tempus : quia tantus est motus, quanta est magnitudo spatii in quo est motus : et quantus est motus, tantum est mensurams ipsum.
deficiat ab aliquota, semper reddat totum : et concessum est, quod æqualiter velox in æqualibus temporibus æquales partes transit : oportet necessario sicut prius, quod tempus ex finitis compositum sit finitum : quia totum continuum et quantitativum non habet quantitatem, nisi illam quæ ex partium quantitate est. Si forte dicat adversarius iterum, quod etiam partes transit in infinito tempore, sicut partem quæ est B E, ostendemus hoc esse falsum. Sicut enim diximus, oportet quod tempus tale in altera extremitate sumatur finitum. Hoc autem dato accipiemus propositionem per se manifestam, quæ est, quod omne quod transit aliquod spatium, æqualiter velox in toto spatio existens, in minori tempore transit partem illius spatii, quam totum spatium : ergo illud quod movetur super spatium A B, in minori transibit hanc partem quæ est B E, quam totum. Sed quod minus infinito necesse est finitum esse, cum infinita omnia æqualia sunt : ergo partem B E et simili ratione alias partes transit in tempore finito. Sed prius habitum est, quod illa parte temporis finita necesse est alias finitas esse : ergo totum tempus est finitum. Hæc autem demonstratio figuratur in lineis hoc modo, quia linea magnitudinis et spatii finita sic ponatur, ut primus terminus ejus prænotetur littera B, et ultimus terminus signetur littera A : et pars ejus quæcumque fuerit, sive aliquota, sive deficiens, sive excellens eam, significetur versus B per E litteram : sub illa autem linea ducatur linea designans tempus infinitum, quæ quidem finita sit in extremitate prima versus B, et illa extremitas significetur per G litteram, et ab altera parte ducatur in infinitum, et pars temporis in qua est motus B E significetur per litteram D, sicut hic vides.
Amplius autem si dicat adversarius, quod bene verum est, quod non omnem magnitudinem transibit in tempore infinito, sed transibit aliquam in tempore finito, sicut illam quæ est partium, sed tamen illam quæ est totius, secundum se transibit in tempore infinito. Probabitur iterum non posse stare quod dicit. Intendit enim sic dicens, quod illam magnitudinem quæ est partis quæ dicitur B C transibit ipsam in tempore finito, cum illa sive sit aliquota, sive excellat, sive
Eadem autem demonstratio conversa Text. et com. 22. demonstrabit impossibile si dicatur ma-
<--- Page Split --->
gnitudo esse infinita in altera extremitate, et super illam esse motum qui mensuretur tempore finito : quoniam tunc eodem modo ab infinita magnitudine ex parte extremitatis finitæ secabimus partem super quam est motus in parte temporis finiti, et probabimus quod illa pars mensurabit totam magnitudinem, et sic erit finita. Manifestum est igitur ex his quæ a principio istius sexti dicta sunt, quia neque linea, neque planum quod est superficies, neque universaliter aliquid quod est de numero continuorum compositum est ex atomis : et hoc non solum ex dictis manifestum est, sed etiam ex eo quod dicemus in sequenti capitulo, scilicet quod sequeretur dividi indivisibile. Quod enim continuum fit indivisibile in ea quæ semper sunt divisibilia, et non sit compositum ex atomis, tripliciter declarari potest : quorum unus modus est per diffinitionem et naturam contigui et contingentis 1. Alter est per naturam motus, et ejus quod movetur : et hi duo modi habiti sunt. Restat adhuc tertius. qui in sequenti capitulo ponetur, ex proprietate velocioris et tardioris.
CAPUT VI.
Quod continuum non componitur ex indivisibilibus, per diffinitionem velocioris et tardioris.
Dicamus igitur quod velocius et tar dius in motu sunt sicut divisio motus : quoniam motus non dividitur nisi dupliciter, ut in sequentibus istius libri declarabitur, scilicet per magnitudinis divisionem et temporis divisionem : et nos habuimus jam in praemissis probatum, quod tardum dividit magnitudinem, et velox
dividit tempus. Oportet ergo quod in omni motu sit accipere velocitatem majorem et minorem in infinitum, sicut in conti nuo est accipere divisionem in infinitum : et sitaret velocitas,sive in minus, sive in magis, tunc sequeretur quod in aliquo continui staret divisio : quia in motu continui staret divisio, quod est impossibile : et licet quod superius diximus sine probatione, et ideo hic probatum.
Dicamus igitur quoniam, sicut jam Text et com 23. dictum est, in omni tempore convenit velocius et tardius moveri, tunc velocius semper est id quod in æquali tempore cum tardo plus transit de magnitudine. Velocius autem et tardius convenit in omni proportione se habentes ad invicem magnitudines transire : possunt enim esse in proportione dupli et in proportione emyolia, quæ sexquialtera ab Quæ sit emyolin arithmeticis vocatur, quæ est, quod proportio. unum contineat totum alterum et mediam ejus partem insuper. Est enim in Græco τίμ: dimidium, et δλον totum : et inde componitur emyolium, quod est continens alteram partem et totum. Ponamus ergo in istis proportionibus se habere duas magnitudines ad duo puncta, et sit hæc proportio velocioris ad tardum : et in eodem tempore adducatur velocius secundum emyoliam proportionem, et dividantur magnitudines secundum atoma sive indivisibilia, ex quibus dicuntur componi, ita quod linea significans magnitudinem cujus motus significatur perABCD, et dividatur in tres atomas A B : B C : C D ; et super illam sit motus velocioris. Magnitudo autem super quam est motus tardioris significetur per lineamEZIdivisam in duos atomos E Z : Z I ; quia tria ad duo se habent in proportione emyolia, in qua proportione positum est se habere velocius ad tar-
<--- Page Split --->
dius. Positum autem est quod tempus sit unum, et unus motus utriusque. Et quia nos supra posuimus, quod tempus necesse est dividi secundum divisionem magnitudinis, et e converso : tunc tempus in quo velocius transit lineam trium atomorum, necesse est dividi in tres atomos componentes totum tempus motus sui : quia aequale spatium transit aequaliter velox in aequali tempore : et ideo in quanto transibit primum atomum spatii, in tanto transibit secundum et tertium : ergo tempus tres aequales atomos habebit. Signetur ergo totum tempus perklmn, et dividatur in tria divisibilia, quae sunt l m n. Sed eadem ratione idem tempus quod etiam mensurat motum tardi perezlmagnitudinem secabitur in duo, sicut secatur sua magnitudo in duo, quae sunt sub emyolia, ad tria quae sunt emyolia ad duo : et illa duo cum designent idem tempus cum tempore velocis, sunt sicut tria atoma velocis. Sed si aequaliter tardum transit aliquod spatium in tempore aliquo, mediatem illius spatii transibit medicitate temporis illius : ergo tardum quod transitezispatium in toto temporeklmn, medietatem transibit in medietate illius temporis : sed dimidium illius temporis sunt unus atomus et dimidius : ergo atomus temporis dividitur. Idem autem sequitur si tempus trium atomorum dividatur in duo aequalia, sicut dividitur magnitudo, quod transit tardum : quia tria atoma non dividuntur in duo aequalia, nisi per unum et dimidium, et per unum et dimidium : et sic sequitur, indivisibile dividetur et impartibile. Constat enim, quod tardum medietatem sui spatiinon transit in uno atomo totius temporis, sed in pluri : cum aequalia spatia transeat in temporibus aequalibus. Manifestum est igitur ex omnibus prehabitis, quod nihil continuorum neque in partibus neque in toto est partibile. Figura autem linearum hoc modo probatur, ut primo ponatur linea velocis in tria divisa significata per quatuor lineasabcd,
deinde linea temporis significata per tria momentaklmn, deinde linea tardi significata per duo atoma quae sunt e z i, sicut hic vides, et debet referre ad motum velocis et ad motum tardi, et ad partes utriusque motus.
CAPUT VII.
De probatione, quod idem nunc et indivisibile est in toto tempore.
Et quia jam nos ostendimus continuum non componi ex indivisibilibus, oportet nunc nos loqui de nunc indivisibili, quod accipitur in tempore, utrum sit unum et idem, ut postea videamus an in ipso possit esse motus. Si enim ipsum sit indivisibile ut unum, tunc si dicatur motum esse in ipso, et motum esse indivisibilem : et hoc nos ostendemus in sequentibus esse falsum. Dico ergo quod duplex nunc est in tempore : unum quidem secundum seipsum nunc dicitur, et alterum quod est tempus breve compositum ex præterito propinquo ad præsens, et ex futuro quod conjungitur propinquo præsenti : et hoc vulgariter nunc et apud Grammaticos dicitur, ideo quia præsens componitur ex præterito et futuro : et hoc non secundum seipsum vocatur nunc, sed secundum alterum quod est præsens : quia habet conjunctionem cum parte præteriti et cum parte futuri : et cum nos quærimus, utrum idem sit ? intelligimus de eo quod secundum seipsum dicitur nunc : et hoc est idem simplex, quod solum de tempore potest accipi.
<--- Page Split --->
De illo ergo loquentes dicimus, quod 24. necesse est in ipso nunc, quod non secundum alterum, sed secundum scipsum et principaliter nunc dictum est esse indivisibile, et ratione necesse est quod hoc in omni tempore sit idem ipsum : et nos quidem ostendemus quod ipsum est idem, et ex hoc concludemus quod est indivisibile. Quod autem sit idem, sic probatur. Cum enim duo tempora, scilicet præteritum et futurum, continuentur aliquo quod est finis unius et principium alterius, eo quod omne continuum sic continuatur, oportet quod aliquid sit ultimum præteriti, ita quod nulla pars præteriti sit, et quod aliquid sit ultimum futuri, ita quod nulla pars futuri sit : et ideo ultimum continuans utrumque. In præterito quidem nihil est futuri per modum partis, et in futuro nihil est præteriti : et quod sic neutrius pars est, hoc esse diximus in quarto libro terminum utriusque : quia est finis unius et principium alterius : sic utrumque tempus terminatur ad ipsum.
Probmus ergo quod necesse est idem Text. et 26. esse ipsum nunc quod est terminus utriusque temporis. Si enim non est idem, tunc dabitur quod alterum est. Si autem alterum est, cum sit in tempore, oportebit quod illa nunc quae altera sunt in tempore, aut immediate se consequantur in tempore, et tangant se in ipso, aut non immediate sequentur, ita quod sint separata per aliquid ipercidens medium inter ea. Si autem detur quod nunc quae altera sunt consequenter se tangunt in continuo tempore, tunc oportet per ea quae in principio hujus sexti dicta sunt, quod continuum tempus sit ex indivisibilibus : et quae consequenter se tangunt in continuo, uniuntur per formam continui : hoc autem est impossibile, quod continuum sit ex indivisibilibus : ergo nunc altera non sunt consequenter in continuo tempore. Si autem esse dicantur separata ab invicem in continuo tempore, tunc oportet quod aliquid inter ea incidat medium sui generis. Medium autem oportet quod sit de genere extremorum : et ideo inter duo non incidit medium nisi tempus : omne enim continuum talis naturae est, quod oportet quod inter duo extrema sit medium, quod est de genere illorum extremorum : unde inter duo puncta non intercidit punctum, sed linea, et inter duas lineas non intercidit nisi superficies, et inter duas superficies non intercidit nisi corpus : cujus causa est, quia continuum fluit ab indivisibili : et ideo ab indivisibili quod est unius generis, non fluit continuum quod est alterius generis. Sic ergo cum omne medium intercidens inter duo indivisibilia sit unicum et unius generis cum ipsis, oportet quod etiam inter duo nunc separata non intercidat nisi tempus. Indivisibile enim non intercidit nisi inter duo indivisibilia : quia sic indivisibile consequenter esset in divisibili, et sequeretur idem quod prius. Constat autem quod si tempus intercidat medium, hoc tempus est divisibile. Ostensum est autem quarto libro
Si ergo demonstretur quod talis est 25. terminus hujus per se, et quod nihil futuri in præterito, et nihil præteriti in futuro, et quod est idem ipsum secundum sensum, licet differat in ratione, secundum quod est finis unius, et principium alterius, tunc simul cum illo declaratum est, quod idem nunc est indivisibile : quia si esset divisibile, cum ipsum sit tam futuri quam præteriti terminus, oporteret etiam quod esset pars utriusque temporis : quia id quod dividi potest, est pars quantitativa continui : et sic cum sit causa præteriti et futuri, ut dictum est, sequeretur quod alia pars præteriti esset in futuro, et quod alia pars futuri esset in præterito : et ideo necessario sequitur, quod si idem est in præterito et futuro, quod sit indivisibile, nec pars præteriti, nec pars futuri.
<--- Page Split --->
hujus scientiae, quod omne corpus est divisibile. Si ergo dicatur hoc totum esse nunc, scilicet duo indivisibilia diversa cum tempore quod intercidit, sicut ponit adversarius ipsum nunc esse divisibile : et si ipsum nunc est indivisibile, tunc erit in tempore, sicut pars continui temporis. Est autem ipsum in praeterito et futuro : ergo in praeterito est aliquid quod per substantiam et subjectum pars futuri est, et in futuro est aliquid quod est pars praeteriti : quia illud nunc necesse est componi ex praeterito, prasenti et futuro : ergo aliquid factum est in futuro, et aliquid futurum est in facto : ex quo sequitur quod illud quod jam praeterit et est perfectum, fit adhuc in potentia ad hoc quod fiat et futurum sit: quod est valde inconveniens. Hoc autem totum sequitur ex hoc, quod nunc secundum quod dividitur praeteritum a futuro, eo quod est principium unius et finis alterius, determinat praeteritum et futurum in utroque per aliquid existens idem in subjecto.
non est idem simul, non est continuatio partium temporis ad idem : et sic tempus erit non continuum.
Si enim dicatur nunc prædicto modo Text et com. 28. componi, tunc est divisibile in multa sicut tempus : quia omne tempus in multa potest dividi : quia si omnia hæc impossibilia est convenire ipsi nunc, tunc oportet dicere quod idem est nunc quod est in utroque tempore, scilicet futuro, ut terminus utriusque existens : et si idem est, tunc manifestum est quod est indivisibile. Si enim esset divisibile, tunc oporteret quod componeretur ex tempore intercidente : et tunc contingerent eadem inconvenientia quæ dicta sunt prius. Unde indivisibile ipsum esse per se manifestum est, et ex indivisibilitate sua probatur esse idem secundum substantiam suam, licet diversas habeat rationes secundum quod est finis unius et principium alterius. Manifestum est igitur ex his quæ dicta sunt, quod aliquid est in tempore quod est indivisibile, et idem quod vocamus ipsum nunc.
Text et com. Adhuc sequitur aliud inconveniens, et 27. est hoc, quod nunc quod sic separatur a nunc per tempus intercidens, nunc non est per se -dictum, sed dictum per alterum : quia per illud nunc non est divisio unius temporis ab alio, cum ipsum componatur ex utroque : quia in principio hujus capituli posuimus nos de ipso velle investigare. Adhuc autem et tertium sequitur inconveniens : quia ipsius nunc quod posuimus esse indivisibile, aliquid est factum, et aliquid est futurum, et non semper est idem quod factum est, et quod futurum est : quia id quod factum est, abiit et non est : id quod futurum est, nondum est : et sic ex duobus non entibus componitur nunc, quod habet entitatem solum in tempore, quod est valde inconveniens. Sequitur autem adhuc quarto, quod ipsum continuans partes temporis non est idem simul : et si ipsum
CAPUT XIII.
Quod nihil movetur neque quiescit in tempore.
Quod autem in indivisibili temporis Text et com. 29. nihil movetur, ex his quæ dicentur, erit manifestum. Si namque detur aliquid moveri in ipso, tunc per ea quæ dicta sunt, oportebit dare quod aliquid movetur in ipso velocius, et aliquid tardius. Signemus igitur quod nunc, in quo ponitur aliquid tardius et velocius moveri, per litteram x : id autem quod movetur in ipso velocius, moveatur in nunc per
<--- Page Split --->
spatium a B lineæ. Totum ergo per ante dicta tardius in eodem nunc movebitur per minus spatium quam velox. Dicatur igitur, quod tardum in nunc transit partem a B spatii : et illa pars significetur per a G. Sed constat quod etiam velox movetur per partem illam spatii quæ est a G. Cum ergo tardum transeat illam partem spatii in nunc, velox transibit in minori tempore quam sit nunc : ergo nunc est compositum ex breviori et longiori tempore : et hoc jam ostendimus esse impossibile : ergo non potest dici motus esse in nunc. Lineæ autem hujus demonstrationis sunt duæ.
At vero neque quiescere convenit aliquid in nunc, et hoc probatur primo per diffinitionem quietis quam posuimus in quinto libro hujus scientiae. Ibi enim diximus, quod id quiescit quod in natura materiae habet moveri, et tunc quiescit quando et ubi aptum natum est moveri. Sumamus igitur illam partem diffinitionis hujus, quæ est quando aptum natum est moveri quod tunc quiescit : sed in nunc nunquam aptum natum est moveri : ergo in nunc nunquam quiescit.
Amplius autem si idem est nunc in Text, et eo 31. utrisque, sicut jam ante probavimus. Constat autem si duo tempora accipiantur, quorum unum est præteritum, et alterum est futurum, convenit aliquid in toto præterito moveri, et in toto futuro quiescere. Si ergo detur posse moveri in nunc, et posse quiescere in nunc, tunc oportet concedere quod cum movetur in præterito toto, quod movetur etiam in extremo nunc præteriti: et tamen quiescit in futuro toto, quod quiescit etiam in nunc, quod est principium futuri : sed unum et idem nunc secundum substantiam est postremum præteriti et principium futuri : ergo in uno et eodem nunc per substantiam movetur et quiescit aliquid, quod est impossibile : ergo et hoc est impossibile quod aliquid quiescat in nunc.
Amplius quiescere quidem dicimus aliText, et eom, 32. quid quod similiter se habet in toto et in partibus, et nunc et prius. Sed in ipso nunc indivisibili non est prius, quare neque quiescere. Necesse est igitur omne quod movetur, moveri in tempore, et omne quod quiescit, necesse est in tempore quiescere.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE MOTUS DIVISIONE.
CAPUT I.
De divisibilitate ejus quod movetur.
Quia autem jam ostendimus nullum continuum ex indivisibilibus componi, indivisibilia dividi, nec motum esse posse in indivisibili temporis, accedamus nunc ad hoc quod motum omnem ostendamus esse divisibilem in infinitum.
Tret, et com. Et primo quidem declaremus, quod 32. omnis motus est divisibilis, dicentes quod omne quod mutatur, necesse est divisibile esse. Diximus enim in quinto 1 quod omnis mutatio est ex quodam in quiddam. Et hoc declaratur ex hoc quod cum id quod mutatur est in eo ad quod est motus vel mutatio, tunc non amplius mutatur, sed est in mutatum esse. Cum autem est in eo ex quo est motus vel mutatio, et ipsum et partes ejus omnes, quiescit et non mutatur : quia quod si-
militer se habet nunc et prius, et ipsum et omnes ejus partes, quiescit et non mutatur. Quamdiu autem id quod mutatur est in eo ex quo mutatur, et ipsum et partes ejus, tunc manet in forma vel ubi in quo erat prius : et ideo in illo non movetur, sed quiescit. Oportet igitur quod mutatum quando mutatur sit in intermedio, ita quod sit partim in eo ex quo, et partim in eo ad quod est motus, sicut ostendimus in fine quinti libri superius. Non enim possumus dicere quod in utrisque terminis motus sit aetu, quia tunc esset mutatum quoad terminum ad quem, et non esset mutatum adhuc quoad terminum ex quo. Superius autem in hoc eodem capitulo probavimus, quod non potest id quod movetur quando movetur, esse in ultimo terminorum divisim : quia si esset in termino ad quem, tunc non mutaretur, sed esset mutatum : et si esset in termino a quo, et ipsum et partes ejus, tunc non adhuc mutaretur, sed quiescit. Similiter non possumus dicere, quod nullo modo sit in terminis motus a quo et in quem : quia nihil movetur ad hoc quod nullo modo se habet in seipso, sicut ostendimus in fine primi libri : ergo relinquitur dicendum, quod secundum aliquid sit in termino a quo est motus, et secundum aliquid in termi-
<--- Page Split --->
no ad quem est motus : et hoc esse est in intermedio, quod quodammodo est extrema, sicut dictum est in quinto 1. Duratio autem quod est in eo in quod primum mutatur secundum continuam mutationem antequam sit in extremo fine mutationis. Hoc autem est intermedium extremorum, et hoc est duplex medium in extrema. Est enim aliquod medium secundum formam qualitatis aliquam quae est diversa specie ab extremis, et non tantum differens ab extremis per magis et minus, sive per intensionem et remissionem, sicut est fuscum et pallidum inter album et nigrum. Et similiter est in speciebus saporum, et odorum, et auditus, et aliis quibusdam : et necesse est quod id quod movendo venit in medium, habeat oppositum utriusque extremorum motus sui, et est in medio quod potentia 2 est extremum. Aliquando autem medium non differt forma et specie ab extremo, sed tantum per magis intensum et minus intensum, sicut est inter calidum et frigidum et tepidum : et ideo tepor non est diversa qualitas a calore : et ideo talia contraria videntur habere media, cum tamen non sit transitus ab extremo uno ad aliud nisi per medium, non quod specie, sed intensione differant ab extremo : necesse est enim quod movetur non statim in quodlibet ultimorum finium sui motus : propter quod ostendimus motum esse in indivisibili temporis 3. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod omne quod mutatur est divisibile.
Dubitabit autem fortasse aliquis de hoc quod probamus, quod scilicet ideo ostendimus id quod movetur esse divisibile 3 : quia necesse est ipsum quando movetur, partim esse in eo ad quod est motus, et partim esse ex quo est motus. Videtur enim fortasse aliter, quod per hoc non probatur id quod movetur esse divisibile, sed potius esse quamdam for-
mam et compositionem in ipso mobili. Non enim intelligitur sic quod una pars distincta mobilis sit in eo ex quo est motus, et altera pars distincta sit in eo ad quod est motus : quia ex hoc non sequeretur moveri id quod movetur, sed sequeretur quod ipsum esset in motu in una parte, et in altera parte quiesceret, et nondum moveretur : nec etiam intelligitur sic, quod indistincte habeat in una parte aliquid ejus a quo est motus, et in alia aliquid ejus ad quod est motus : quia sic uterque terminorum motus non inesset ei secundum idem : et ideo cum unus expellatur ab alio, tunc unus non expelléret alium : quia non ageret in ipsum, cum non esset secundum eamdem. partem mobilis, sed potius intelligitur non de parte mobilis, ut diximus in quinto, sed de parte motus qui est inter extrema : et ex hoc non sequitur quod mobile sit quantum et divisibile, sicut videtur, sed quod quaedam formarum compositio sit in ipso : et si dividitur, forte secundum differentias dividitur.
Amplius videtur, quod demonstratio insufficiens sit in motu secundum locum. In motu autem mobile dupliciter movetur, scilicet naturaliter, et violenter. Naturaliter quidem, sicut cum terra descendit,ignis ascendit: et in illo motu id a quo est motus secundum naturam, est prius in motu : id autem ad quod est motus, est posterius in motu. Et videtur quod locus per quem est motus, sit separatus omnino ab utroque istorum : et sic cum id quod movetur in illo, non videtur esse partim a quo, et partim ad quem : et sic non sequitur quod id quod movetur in motu locali, sit divisibile.
Et hoc quidem concessit Avempace dicens, in alii motibus in quibus mobile movetur ad formam, non est divisibile nisi secundum formarum compositionem et divisionem. In motu autem locali dixit
<--- Page Split --->
non esse perfectam demonstrationem, nisi addatur quod locus medius qui est inter terminum a quo movetur, et ad quem movetur id quod fertur in motu locali, esset secundum naturam medium inter extrema, sicut color medius inter colores extremos. In motu autem violento non est aliquid prius et posterius secundum naturam, sed per accidens, sicut et ipse motus est per accidens. Adhuc autem demonstratio inducta particularis esse videtur : quod constat ex hoc quod generatio et corruptio non possunt dici esse partim a quo, et partim ad quod, quando id quod movetur est in motu : quia formae substantiales sunt simplices, et non est in eis generatio partis formae post partem, sicut in passionibus et in passibilibus qualitatibus : et sic videtur quod demonstratio non teneat nisi gratia materiae.
Et ut hoc excusaret Alexander Peripateticus, dixit omnem motum et omnem mutationem esse divisibilem, et esse in tempore, licet quaedam essent ita subito, quod lateret nos tempus et divisibilitas earum. Quaedam autem sunt in tempore continuo et non subito, quarum divisibilitas et tempus non latet nos. Sed in hoc Alexander contradixit illi in quod consenserunt sapientiores Peripatetici, quia, Aristoteles dixit generationem et corruptionem et illuminationem non esse in tempore, et esse motus simplices : et ideo non videtur verum quod dixit Alexander.
Themistius autem consentit in hoc quod sunt quaedam mutationes simplicices, sicut dictum est, sicut est motus illuminationis in domo ex motu candela, et motus umbrae ex motu corporis objecti ad lumen, et sicut motus columnae a dextro in sinistrum, et quaedam aliae mutationes simplices : sed tamen et in his ea quae moventur, sunt divisibilia, licet non sint divisibilia propter motum esse simplicem et divisibilem : tamen quia magis videtur divisibile esse quod movetur motu
divisibili, magis quam. quod movetur motu indivisibili, ideo est ratio aliqua declarans quae praecedit ad ostendendum mobilis divisibilitatem ex divisibilitate motus. Sed secundum hoc in demonstratione inducta non causa pro causa poneretur : quia secundum hoc divisibilitas motus non esset causa divisibilitatis ejus quod movetur : et tunc etiam causa quam inferius adducemus, scilicet quod moveri in tempore divisibili sit causa divisibilitatis ejus quod movetur, non causa esset, cum id quod mutatur in indivisibili temporis, etiam sit divisibile, sicut id quod sit homo vel equus, nunquam aliquid ita sit homo etequus, quod aliquando sit partim equus, et partim aliud, vel partim homo, et partim aliud, sed vel homo est, vel non homo, vel equus, vel non equus. Causa ergo inducta quando per divisionem motus divisibilitas probatur ejus quod movetur, esset non causa, sicut si diceremus, quoniam homo ambulat, quia est rationalis : rationabilitas enim non est causa sua ambulationis, sed est aliquando concomitans ipsam.
In ista autem obscuritate quid tenendum sit, non satis exprimit Averroes 1, qui dicit se diu sustinuisse opinionem Avempacis, sed postea eam sibi non placuisse : eo quod demonstratio inducta quae in veritate Aristotelis est, non sic procedit, sed potius quod cum ad quod movetur non moveatur in eo a quo est motus, sed continue movebitur recedens ab illo : nec movetur in eo in id quod est motus, sed potius in motum esse, oportet quod ipsum quod aliquid sit in utroque simul quando movetur. Quidquid autem in duobus simul secundum aliquem modum, oportet quod sit compositum divisibile, non per formas tantum, sed potius essentialiter secundum sui quantitatem : ergo id quod movetur, essentialiter est divisibile propter sui ipsius quantitatem. Propter quod nos lucidius ostendere volentes quod obscurum est, dicimus cum
<--- Page Split --->
Aristotele in sexto suorum Physicorum, quod omne id ad quod est motus, est divisibile : et hoc quidem probabimus infra : sed inter ea ad qua motus est, quadam sunt divisibilia per se et quaedam per accidens. Per se quidem, sicut locus, et quantitas. Per accidens autem sicut qualitas ad quam est motus. Quod autem movetur, susceptibile est hoc modo divisibilis : et quod est susceptibile divisibilis, est divisibile : ergo omne quod movetur est divisibile : et haec est perfecta declaratio demonstrationis superius inductae, et probatio ejus.
Et quod Avempace objicit de loco, non est instantia : quia in Cælo et Mundo monstrabitur non moveri naturaliter vel violenter nisi per id quod secundum aliquid est locus. Cum enim locus sit ut superficies, ut in quarto hujus scientiæ ostendimus libro 1, oportet quod locus unde est motus superficies sit, et similiter locus ad quem est motus, et similiter locus super quem. Diximus autem supra quod inter quaslibet differentias vel pluries superficies est corpus, cum nihil sit vacuum. Oportet ergo quod in loco sit corpus circumscriptum a loco illo : et tunc medius in quo corpus est motum per hoc quod naturaliter sumitur locus, aliquid habet de duabus contrarietatibus loco extremorum inter qua est motus, et sic etiam mobilis divisionem. De aliis autem mutationibus simplicibus concedendum videtur sicut objectum est : sed non oportet quod demonstratio teneat de illis, cum non sint mutationes secundum propriam rationem mutationum, sed potius finis quidam. Finis enim mutationis non proprie est mutatio. Themistii vero dictum videtur esse perversum.
CAPUT II.
De duplici motus divisione, quarum una est secundum id quod movetur, et altera secundum tempus.
Motus autem divisibilis est duobus Text. et com. 83. modis. Uno quidem modo dividitur motus temporis divisione. Alio vero modo dividitur divisione particularium motuum, qui sunt motus partium ejus motus totius quod movetur. Cujus ratio est, quia nos totum motum alicujus non accipimus nisi duobus modis : quorum unus est, quod dicimus totum motum alicujus qui sibi inest gratia omnium partium motarum per totum spatium : et dicimus dimidium motum ejusdem qui sibi inest gratia partis mediæ motæ per totum spatium : et tertium motum qui inest eidem per totum spatium, gratia partis tertiæ per totum spatium motæ. Hæc enim divisio non est secundum partes spatii, cum quælibet moveatur per totum spatium, præcipue cum secundum divisionem spatii non dividatur motus principali divisione : quia si dividatur in spatio, non est motus unus continuus : et nos loquimur hic de divisione unius motus continuì. Dicimus enim motum unum qui est in tempore uno, et illius medietas est in dimidio illius temporis, et tertia illius motus est in tertia illius temporis, et sic deinceps. Quia vero primus modus divisionis essentialior est motui, eo 'quod illa convenit ei per subjectum proprium in quo est, loquimur primo de illa. Dico ergo quod in illa motus est totius in totali divisione : motus vero est alius a motu partium simul aggregato : et hoc probatur in exemplis. Sit enim magni-
<--- Page Split --->
tudo ejus quod movetur tota significata per totam lineam a c, et dividitur in duas partes super lineam b, ita quod a b sit pars prima ejus, et b c sit ejus pars secunda. Quia igitur sic se habet in continuo, quod moto ipso movetur pars ejus, verum erit dicere quod suppositum a c movetur totum, quod utraque pars ejus movebitur, scilicet tam illa quae est a b quam illa quae est b c. Signemus igitur particulares motus partium, et dicamus quod motus partis a b sit partialis motus d e, partis a quae est b c sit partialis motus e f. Dico ergo quod tunc totus motus totius erit motus d f, qui componitur ex partialibus motibus d e et e f, sicut totum a componitur ex a b et b c. Constat enim quod totum a c secundum hanc totalitatem motus movetur in eo quod utraque partium ejus movetur secundum utramque partem motus: et hoc probatur ex hoc quod neutra partium est ejus quod movetur secundum partem motus qui est alterius, sed utraque movetur secundum suam partem motus propriam in toto spatio. Cum igitur totum continuum non habeat totalitatem aliam, nisi illam quae est ex partium aggregatione, erit totus motus congregatus ex partibus idem cum totius magnitudinis ejus quod movetur motu: et hoc est quod intendimus probare.
D F, dividatur in duas partes modo praedicto : tunc partes sunt partium magnitudinisabcquae posita est moveri illo motu, et non sunt aliquarum partium aliarum : quia ostendimus in quinto libro superius, quod subjectorum plurium non potuit esse unus motus in numero continuus : ergo motus ille qui constituitur ex partibus, quae sunt motus partium ejus quod movetur, est idem cum motu totius : et hoc est quod volumus declarare.
Amplius etiam declarabimus ducendo Text, et com, 35. ad impossibile si detur oppositum. Si enim detur quod totius magnitudinis alicujus est motus quam motus partium magnitudinis, sit ille motus qui est totius qui signatur per T I, et dividatur in puncto in quo ponitur littera k : hic igitur motus separatur et removetur a motu partium, sicut una res diversa ab alia. Iste ergo motus, qui est totus motus et non partium, aut est æqualis partium motui, aut deficit ab ipso, aut abundat et excellit motum. Si est æqualis ei : ergo partes motus hujus dividuntur sicut partes motus prioris qui est D E F. Constat autem quod unius moti non est nisi unus motus simul acceptus in ipso. Si ergo totus motus totius qui est T I dividatur divisione subjecti in motus partium subjecti, motus primæ partis a b qui est T K erit idem cum motu D E, et motus secundæ partis c b qui est k I idem cum motu E F, et totus c I æqualis et idem erit motui D F, et et datum erat quod esset diversus. Hoc autem sequitur ideo quia unius non est unus motus simul et semel et secundum eamdem speciem motus acceptus, et omnino si est totius : cum ostensum sit, quod omne totum cujus est motus aliquis dividitur, oportet etiam quod motus in partiales partium motus dividatur. Si vero diceretur, quod motus deficit a motu partium : ponamus igitur, quod pars illa quæ est k I defi-
<--- Page Split --->
ciat. Cum ergo continuum non habeat totalitatem extra partes, non habebit motum extra partes suas. Cum igitur pars motus k i nullius sit partium, non potest etiam esse totius: ei sic k i nullius mobilis est motus: et sic est aliquis motus qui nullius est, quod est contra supposita: quia ibi diximus quod omnis motus est alicujus mobilis motus: unde iste motus nec est totius, neque partium: quia unus motus est unius. Nec potest dici quod sit alicujus magnitudinis, quae diversa est ab ista: quia nos ostendimus in quinto, quod continuus motus est quorumdam continuorum, et diversa ab invicem non sunt continua. Idem autem omnino sequitur, si detur quod iste motus qui est totius, excellat alium secundum divisionem: quia in parte in qua excellit partiales motus, non est alicujus partis: et cum totum non sit extra partes, non exit ab illa pars excellens etiam totius motus: et sic erit nullius. Quare si haec omnia impossibilia sunt, oportet quod motus partium sit ejusdem mobilis cum motu totius, et quod est æqualis et idem illi, et dividitur in motus partium ejus quod movetur. Haec igitur est divisio, quæ est secundum motus partiales partium ejus quod movetur: et istam divisionem necesse est convenire omni motui, qui est motus alicujus partibilis per quantitatem. Motus enim intelligentiae qui est divisibilis per quantitatem, est etiam ejus quod non dividitur per quantitatem. Descriptiones autem lincarum sunt istae. Accipiamus enim primo lineam magnitudinis quæ est a b c: deinde accipiamus motus partium per aliam lineam quæ est d e f : tertio illam quæ representat motum totius qui dicitur removeri a motu partium qui est c k 1, sicut hic vides a b c. Alius autem modus quo motusdefdividitur, est secundum tempus c k 1, sicut diximus a principio: licet enim tempus non sit causa quæ faciat motum esse divisibilem, tamen ipsum est signum semper ostendens ipsum esse divisibile: et hoc signum saepe in demon
strationibus ponitur pro medio demonstrationis.
Modus autem divisionis est: quia cum Text. et com. 36. omnis motus sit in tempore, tempus autem omne sit divisibile, ut supra ostensum est, oportet quod sicut tempus dividitur, quod sic dividatur motus. Eadem enim est divisio mensurati et mensurae: eo quod una quantitas sit utriusque. Si enim motus aliquis totus est in tempore toto, minor motus qui est pars totius motus aliquota, erit in parte temporis aliquota. Dimidia enim pars motus est in dimidia parte temporis, et tertia in tertia, et sic deinceps.
Quoniam autem omne quod movetur Text. et con. 37. motum suum habet in aliquo genere, et in aliquo tempore movetur. Et quia omnis temporis est motus aliquis, cum tempus sit numerus motus, necesse est quod eædem sint divisiones ipsius et motus,et e converso et ipsum moveri. Hæc est motio ipsa, et magnitudo quæ movetur, et natura in qua est motus, habebunt similiter et dividi, præter hoc solum, quod ea ad quæ est motus, sive naturae in quarum genere est motus, non habebunt semper unius rationis divisionem: quia motus qui est in qualitate et quantitate: et quantitas habet per se divisionem in partes essentiales sibi. Qualitas autem dividitur per accidens: quia non dividitur omnino, nisi quia subjectum ejus dividitur primo: et ideo quia qualitas quædam distenditur situaliter in subjecto, ideo etiam ipsa dividitur: et illa qualitas quæ non habet subjectum proprium magnitudinem, vel est in subjecto non multiplicata propter quantitatem subjecti, illa non dividitur. Quod autem motus dividatur secundum divisionem temporis, sic probatur: sit enim tempus in quo est motus aliquis signatus per litteram a,
<--- Page Split --->
motus autem significetur per litteram B. Si enim concedatur, quod regulari motu aliquid motum est in toto tempore motu toto qui signatur per B, tunc in dimidio illius temporis explevit totum motum minorem quam sit B, et in dimidio illius medietatis iterum minorem partem motus explevit : et sic semper dividitur motus ad divisionem temporis : quia ista est per se nota, quod si totus motus regularis est in aliquo tempore toto, quod mcdietas illius erit in dimidio illius temporis, et medietas medietatis in dimidio medietatist emporis,et sic deinceps : et propter hoc etiam e converso verum est quod si motus dividitur, quod etiam tempus dividitur. Si enim per totum motum movetur in toto tempore, tunc per medium motum transit medium tempus, et iterum per minorem partem motus quam sit medietas; transit minorem partem temporis quam sit medietas, et sic deinceps.
D E, et dividatur in littera c : tunc moveri erit conjunctum prime parti motus qui est D c, et secunde parti ejusdem motus qui est c E. Sicut enim tota motio sive totum moveri se habet ad totum motum, ita partes ejus se habent ad partes motus : vel detur oppositum. Et si adversarius dans oppositum dicat, quod motio sit alicujus alterius motus quam partium istius motus, et sic non adequatur partibus motus, tunc oportet quod ipsum moveri sit plus quam motus secundum quem inest ipsum moveri : ergo illud moveri quod est in plus quam motus, non continuatur illi, quod est secundum motum istum in suo mobili ; quia plurium non potest esse unum-moveri continuum. Si enim nos supra determinavimus motum esse divisibilem in motus partium ejus quod movetur, ita quod oportet quod ipsum moveri dividatur, quia conjunctum est motui. Et si accipiatur moveri secundum utramque partem motus, moveri est continuum. Si autem extendit se extra partes motus in aliud subjectum, tunc non erit continuum : et hoc erit contra positionem : quia nos loquimur de uno moveri continuo. Id autem sequitur si in minus sit motio quam motus : quia cum motio sive ipsum moveri extendat se per subjectum motus, si in plus est motus, oportet quod motus extendat se extra subjectum, et sic motus qui est in pluribus subjectis est unus et continuus, quod est impossibile. Lineae autem demonstrationis sic formantur : quia ducatur linea significans motum, et alia sub ipsa significans ipsum moveri eisdem litteris : quia unum indivisibile est ab alio,sicut hic vides D C E.
Similiter autem dividetur et ipsum 38. moveri : quia differentiam facinus inter motum et moveri, eo quod motus est acceplio formae successivae vel acceptio ubi. Sed moveri vocamus ipsum decursum qui est in mobili per modum passionis. Quod autem hic moveri dividatur secundum tempus, patet. Sit enim ipsum moveri totum signatum per litteram E : illud igitur moveri est minus toto secundum medium motum, et secundum medium temporis, et iterum minus medietate secundum minorem partem motus et temporis, quam sit medietas motus et temporis, et sic deinceps : et haec omnia per se sunt manifesta. Similiter litterae demonstrationis sunt tales, ut hic sunt descriptae. Similiter autem convenit motio, quam ipsum moveri vocamus, quae est passio mobilis, dividi ipso motu diviso. Si enim ponamus moveri unum esse continuum secundum utramque partem, unus motus qui sit secundum se totum signatus per
Ex his autem demonstrationibus etiam 39. demonstrabitur, quod si longitudo spatii est divisibilis, quod motus dividitur : et omne id universaliter ad quod est motus et in quo est motus, sicut in genere praedicamenti, praeter quod quaedam secun-
<--- Page Split --->
dum accidens dividuntur, sicut supra dictum est: et hoc est ideo, quia id quod mutatur est divisibile: uno enim illorum quocumque diviso omnia dividuntur. Et si unum eorum sit infinitum per divisionem vel finitum, omnia simul erunt finita vel infinita per divisionem: et licet ex quolibet probetur divisio aliorum omnium,tamen principium per quod alia probata sunt dividi, est id quod semper est in omni motu, in ratione sua importat divisionem: et hoc est id quod movetur. Motum enim quod nominatur id quod movetur secundum quod movetur, in ratione sua importat divisionem in infinitum: quia motum dicit partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem. Sed nos in superioribus quidem ostendimus quod dividatur. Quod autem in infinitum dividatur, in sequentibus erit manifestum.
CAPUT III.
De probatione, quod omne quod mutatum est, in eo est ad quod mutatum est, et non est in eo ex quo mutatum est.
Antequam autem probemus, quod in infinitum est divisibilis motus, ostendemus quod id quod mutatur quando mutatum est,est in eo ad quod est mutatum, et non in eo ex quo mutatum est: et etiam prius ostendimus, quod id in quo primo mutatum est, est indivisibile. Sine enim his duobus non possumus habere viam ad hoc quod probemus motum dividi in infinitum.
Dico igitur circa primam inter haec duo Text. et com. 40. declarationem, quod omne quod mutatur quacumque mutatione, sive illa sit simpliciter mutatio, sive motus, venit ex quodam in quiddam. Cum autem id quod mutatur, desert id ex quo mutatum est, et acquirat id ad quod mutatum est, oportet quod sit in eo ad quod mutatum est,et non in eo ex quo mutatum est : et ipsum deficit in eo quod mutatur per mutationem : quia mutari ex aliquo, aut est idem quod deficere id ex quo mutatur ab ipso, aut ad mutari sequitur deficere id ex quo mutatur in eo quod mutatur. Si enim mutatio accipiatur ut passio ejus quod mutatur, tunc necessario mutari est deficere ab eo ex quo est mutatio : quia passio magis facta abjicit formam quae contrariatur agenti in ipsam. Si autem mutatio accipiatur ut actus sive perfectio ejus quod mutatur secundum quod ipsum est in potentia, tunc abjicere id ex quo est mutatio, sequitur ad mutari. Quocumque autem istorum modorum mutari se habeat ad deficere id ex quo est mutatio, semper verum est quod id quod mutatum est, non est in eo ex quo mutatum est, sed in eo ad quod : eo quod hoc quidem simpliciter vel secundum quid acquisitum est per mutationem. Dico autem quod mutatum est, non tantum quando perfecte est mutatum, sed etiam quantumcumque parum mutatum sit, statim quando attingit proximum medium quod est post id ex quo mutatum est, et jam incipit deficere id ex quo mutatum est, et id quod mutatum est in eo ad quod mutatum.
Et hoc manifestum est in mutatione Text. et com. 41. quae est secundum contradictionem : eo quod ibi extremum mutationis conjungitur sine medio : eo quod inter contradictoria non est medium. Unde cum mutationes quae sunt in substantia, sint inter contradictoria, non est medium inter ea : cujus causam assignavimus hanc esse :
<--- Page Split --->
quia scilicet forma substantialis simplex est, et non permixta contrario, nec habens contrarium : et ideo aut secundum totum et perfectum esse habetur, aut nullo modo habetur. Quia igitur id quod mutatur in substantia, statim ut mutatum est, est in extremo illo ad quod est mutatio, ideo hoc quod dictum est manifestius est in substantia quam in aliis mutationibus. Quoniam igitur una mutationum secundum genus est secundum contradictionem,et manifestum est in mutatione quae non habet medium, quod id quod mutatum in esse, ex eo quod non deficit et distat ante esse, necessarium est quod sit in esse. Cum enim de quolibet sit affirmatio vel negatio vera, omne quod est, necesse est aut esse aut non esse. Manifestum igitur est, quod etiam id quod mutatum est in mutatione secundum contradictionem, erit aut in esse, aut in non esse : sed non in non esse, eo quod deficit et distat a non esse : erit igitur in esse quod mutatum est. Si autem in hac mutatione sic se habet, tunc necesse est quod in omnibus similiter se habeat ; quia omnes mutationes in hoc sunt similes, quod sunt ex aliquo in aliquid, et distant ab eo ex quo sunt.
aliud in quo est id quod mutatum est quando mutatum est, sit c. Cum igitur ex premissis constet, quod mutatio sit continua, erit id continue mutatum usque ad b, quia positum est quod b sit in quod mutatum est. Iterum cum sit c aliud ab ipso b, sicut positum est, oportet quod transeat id quod mutatum est a c in b, quia aliter mutatio non esset continua : ergo cum est in c, transit in id quod est in b : sed dictum est quod erat in c quando mutatum est : ergo quando mutatum est, transit adhuc in b, quod est impossibile : quia si quando in b mutatum est, erat in c, et transit de c in b : tunc quando mutatum est ad b, transibat adhuc ad b, quod est absurdum : positum enim erat quod c non sit cum b, nec sit etiam contrarium sive contradictorium ejus : quia sic c esset id ex quo mutatum est. Cum igitur mutatio continua est sicut dictum est, tunc id quod mutatum est quando mutatum est, adhuc mutatur in id quod mutatum est : hoc autem est impossibile : ergo necesse est quod id quod mutatum est, sit in id in quod mutatum est.
Ampliusetsinosaccipiamusidquoddictumestsecundumunamquamquemutationemsigillatim , manifestumerit , ethocprobaturperdeductionemadim - possibilesideturoppositum . Idenimquodmutatur , quandomutatumest , n e - cesseestquodsitalicubi , siveinaliquo . Siergononsitineoinquodmutatumest , tuncneessarioauteritineoexquomutatumest , autinalio . Constatautemquodnonestineoexquomutatumest , quiahabitumestquodiddeficitetdistatabipso . Cumergonecessesitalicubisiveinaliquoesse , eritinhocadquodmuta - tumest , autinalio . Etsidicaturquodnonestinhoc , tuncestinalio . Sitigituridaliudadquodmutatumestb , e t i d
Cum his igitur manifestum est, quod Text, et com, 43, etiam id quod factum est, quando factum est, est in esse : et quod corruptum est, quando corruptum est, erit in non esse. Universaliter enim dictum est de omni mutatione, et maxime manifestum est in ea quae secundum contradictionem est. Manifestum est igitur quod id quod mutatum est cum primum mutatum est, ad proximum juxta id ex quo mutatum est, sive id sit medium, sive extremum, est in illo in quod mutatum est : et hoc est quod volumus declarare. Lineæ vero indirectæ in linea signantur ita quod c et b sint duæ lineæ ab uno principio exeuntes, et quod mutatum ponitur esse in altera quæ est c, cum mutatum est in b secundum veritatem, sicut videri potest hic.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Quod in quo primo est mutatum, et a quo primo est mutatum sunt indivisibilia, et a quo finis manet in eo, sed non principium.
Text et com. 41. In quo autem primo mutatum est illud, necesse est esse indivisibile : quod Graeci atomum vocant. Dico autem primum, cui gratia sui et non gratia alterius attribuitur motus alterius. Dico quod sit pars ejus vel totum ad ipsum, et non loquor hic de primo, quod secundum tempus est primum, sed potius de primo quod secundum quod idem est primum et per se, et hoc est id cui sic convenit mutatio, vel mutatum esse, quod non potest inveniri tempus in quo mutatio conveniat alteri quod sit aliquid, hoc est, aliqua pars ejus : et de hoc dicimus quod est divisibile cui convenit mutatum esse vel mutationam esse ab ipso. Non enim sunt nisi duo quibus hoc modo attribuitur mutatum esse in mutatione : quorum unum est finis mutationis, et alterum principium. Et similiter est in continuo omni : omne enim continuum est inter duo indivisibilia : et ideo cum motus et mutatio accepta cum motu sint continua, oportet quod sint inter duo indivisibilia. Et hoc quidem declaratur per deductionem ad impossibile. Si enim det adversarius veritatis, quod primum in quo mutatum est quando mutatum est, sit divisibile, tunc id primum sit signatum per a clineam, et dividatur illa secundum punctum quod signatur per b, ut una pars ejus sit a b, et alia pars sit b c. Si igitur id quod mutatum est, sit mutatum in utraque istarum partium in a b scilicet et b c, tunc per diffinitionem primi quam diximus, sequitur quod non sit mutatum
in toto a c, sicut in primo : quia primum diximus esse idem quod per se, cui convenit mutatum esse,et non gratia alterius quod sit pars ejus. Si autem dicat adversarius, quod in utraque partium transmutatur, et in toto est in transmutatum esse, et sic transmutatum esse convenit gratia totius, et non gratia partium : hoc est impossibile, quia totum non habet aliquid nisi in partibus : totum dico acceptum in ratione continui. Continuum constituitur ex continuis, sicut supra diximus : et ita non potest dici, quod in utraque parte sit in transmutari, et in toto in transmutatum esse : sed potius necessarium est si in utraque parte transmutatur, quod etiam in toto transmutetur : et si in toto est transmutatum esse, quod etiam in partibus sit in transmutatum esse. Sed tamen positum erat, quod in toto esset in transmutatum esse primo : et hoc ostensum est esse impossibile. Eadem autem ratio est si adversarius veritatis dicat, quod id quod transmutatum est, in una parte est in transmutari, et in alia in mutatum esse, convenit ei mutatum esse toti gratia partis : ergo prius convenit parti quam toti : sed positum est, quod post convenirent toti : ergo aliquid est prius primo, quod est impossibile : ergo non potest dici, quod illud cui primo convenit mutatum esse, sit divisibile : quare non erit divisibile in quo primo mutatum est. Linea autem demonstrationis est haec a b c.
Ex his eisdem autem tanquam corollaText. et com. 45. rium accipiemus, quod id etiam quod corruptum est, et id quod factum est, in indivisibili sicut in primo hoc quidem corruptum est, illud autem jam generatum est. Sicut autem jam ante diximus, id in quo primo mutatum est in mutatione, dicitur dupliciter, hoc est, de duobus tantum. Unum enim dicitur in quo primo perfecta est mutatio. Quando enim mutatio venit ad finem, et est perfecta, tunc verum est
<--- Page Split --->
dicere quod mutatum est, et gratia alicujus per se dicitur immutatum esse, quia gratia finis. Aliud vero primum dicitur, in quo cecpit mutari. Dico autem in quo sicut in principio, et non in quo esse habuit mutatio. Non enim mutatio est in indivisibili, licet sit ab indivisibili sicut a principio : et id principium necesse est indivisibile esse, si ipsum sit primum et per se principium mutationis, per camdem necessitatem per quam finis mutationis est indivisibilis : et omnino in ipso non est mutatio, sed continue post ipsum, et ab ipso : sicut nec in indivisibili quod est finis est mutatio, sed ante ipsum et ad ipsum : sic enim linea se habet ad duo puncta inter quae est ipsa linea.
sive secundo primum, sive tertio primum, exclusa est quaestio quorumdam, quare non ostendatur esse medium sicut primum : cum medium etiam mutationis non maneat, sicut neque primum. Adhuc autem non sunt audiendi qui dicunt multum habere finem et principium, sed finem habere indivisibilem, et non principium : quia hoc falsum esse patet ex praedictis. Adhuc autem si quis dicat utrumque indivisibilem habere motum, sed tamen a Peripateticis non fieri mentionem nisi de fine, sicut nec Aristoteles, ut illi dicunt, nisi de fine loquitur, patet per ante dicta quod falsum dicunt : et dictum eorum ex prava intelligentia litterae Aristotelis oritur : cum, sicut hic dictum est, dicat Aristoteles, et sicut hic dictum est, explanant eum Commentatores.
Trut, et com. Illud autem principium quod dicit esse secundum finem mutationis existit in esse : et hoc etiam est illud quod est per se in primo in hoc quod mutatum est : et hoc ideo, quia oportet quod mutatio perficiatur : non autem perficitur nisi in suo fine, et jam ante ostensum est, quod mutationis finis est indivisibilis : et aliter non esset finis per se, sed per alterum quod esset pars ejus, ut superius diximus. Illud vero primum quod omnino primum est, illud est a quo est mutatio : et illud non habet esse, cum primum probatum sit quod mutari est deficere, vel sequitur ad deficere : et illud quod deficit, est principium ex quo est motus et mutatio. Principium autem mutationis non est, propter hoc quod mutatio est de numero successivorum. Et non dico primum tantum id ex quo a principio est motus, vel mutatio secundum actum, sed etiam in toto motu id ex quo est motus, non est, neque manet ubicumque accipiatur. Neque etiam est tempus aliquod in quo primo et per se mutatum illud quod mutatum est, sicut nos infra probabimus, sed est indivisibile temporis. Et quia nos ostendimus quod principium ex quo est motus, sive sit primo primum,
CAPUT V.
Quod non est primum in mutatione, neque in eo quod mutatum est.
Si autem ea quae dicta sunt vera sunt, Text. et com. 47. ut dicit, facile probabimus quod in mutatione non est aliquid primum, sicut nec in aliquo continuorum, si primum sumatur secundum superius habitam diffinitionem, hoc est, cui ita attribuitur mutatio, quod non gratia alterius conveniat. Cum enim non omnis mutatio sit continua, non est accipere quantumcumque parvum, quod mutatio est, quin sit infinitum divisibile : ergo ante quamcumque partem est pars prior, et post quamcumque partem est pars posterior : et sic nunquam erit mutatio alicui attributa, ita quod non alteri conveniat. Primum autem fuit, quod convenit gratia sui, et non gratia alterius : ergo in nulla mutatione est accipere primum. Si au-
<--- Page Split --->
tem dicat adversarius, quod in mutatione non est accipere primum quod est mutationis pars, et mutatio : eo quod quælibet pars mutationis mutatio sit. Sit igitur primum A D : tota autem mutatio aliqua, cujus A D sit pars, est cui per primo convenit esse mutationem. Si ergo A D sit id mutationis cui primo convenit esse mutationem, aut est divisibile, aut indivisibile. Et constat per ante dicta quod non est divisibile, quia indivisibile mutationis non est in divisibili temporis, sed in indivisibili potius. Sicut igitur mutatio est ex indivisibilibus, ita tempus erit ex indivisibilibus, quæ sunt ipsa nunc : et hoc supra improbatum est. Sicut igitur A D mutatio componitur ex indivisibilibus, ita et tempus in quo est mutatio illa : eo quod supra habitum est, quod omnis mutatio est in tempore. Amplius si A D est quædam indivisibilis mutatio, sit tempus illud in quo quiescit, illud quod illa mutatione mutatur A C : quod autem quiescit in toto aliquo tempore, quiescit in qualibet parte ipsius : ergo quiescit in parte temporis quæ est A. Si ergo A D ponitur esse impartibile, tunc erit in spatio indivisibili, et in indivisibili temporis : sed inter finem quietis et principium motus non est tempus : et iterum nunc non potest esse medium, quia nunc non est consequens ad nunc : ergo in eodem et gratia ejusdem est aliquid quiescens et motum simul, quod est impossibile : quia absque dubio in A ponitur quiescere, et illud est indivisibile, et etiam in indivisibili loci et temporis. Cum autem procedit mutatio usque ad D, tunc est mutatio et indivisibilis : et cum sit indivisibilis, est in eodem tota mutatio A D in quo est A quod est primum mutationis : et sic erit tota in indivisibili temporis quod est A C : quia si motus est indivisibilis, et tempus erit indivisibile : constat autem quod quiescit in principio illius temporis, et post principium continue movetur, cum sit indivisibile principium temporis, est
idem cum toto tempore : sed in toto movetur, et in principio quiescit : ergo in eo quod est idem re indivisibile, tempus quiescit et movetur.
Similiter autem sequitur de fine temporis : si enim in toto tempore movetur, in fine temporis necessario quiescit : et si tempus dicatur indivisibile, erit subjecto idem tempus et finis temporis. Si igitur in fine quiescit, et in toto movetur, sequitur quod in eodem indivisibili tempore quiescit, et jam motum est : quod est impossibile : ergo non potest dici quod D A sit indivisibilis sicut alia pars mutationis. Si autem sit mutatio divisibilis, ostendemus, quod in ea nihil est primum. Sit enim tota mutatio, cujus illa prædicta est pars, signata per C A D, ita quod una pars cujus sit A C et alia A D : aut igitur mutatio fit in utraque partium mutationis, aut in neutra, aut in altera tantum. Si detur quod in neutra est mutatio, tunc cum totum non sit nisi ex partibus constitutum, sequitur quod nec in toto mutatio sit : et hoc est falsum, quia positum est in toto esse mutationem. Si autem datur quod in utraque sit mutatio, tunc cum mutatio sit continua et successiva, sequitur quod prius est secundum primam partem quam secundum totum : ergo mutatio non est primo attributa toti. Et similiter de partis parte et de parte illius partis, quia quamlibet est accipere priorem. Si autem in altera tantum sit mutatio, tunc non erit verum quod esset post in toto secundum diffinitionem primo habitam. Sive ergo primum dicatur indivisibile, sive divisibile, non potest esse primum quod sit mutatio in alia mutatione : et hoc est quod volumus demonstrare. Figura autem demonstrationis est hæc C A D.
Similiter autem demonstrabitur quod Text, et com 43. etiam c A in eo quod mutatum est in quantum mutatum est, non est aliquid primum quod sit primum secundum
<--- Page Split --->
prædictam diffinitionem. Si autem dicat adversarius, quod id quod transmutatur, habet primum ante quod nihil sit accipere de ipso, dicamus quod tunc transmutatum totum signatur per D c et dividitur in puncto F, ita quod prima pars ejus quæ primo est transmutata sit D F, et ultima pars ejus quæ transmutatur sit F E: et dicamus quod tota magnitudo D E transmutatur successive secundum partes,ita quod prima pars in prima parte temporis, et secunda pars ejus in secunda temporis parte transmutatur , et sic deinceps de partibus temporis et partibus transmutati: sitque tempus in quo prima ejus pars quæ est D F transmutatur T I. Superius enim demonstratum est, omne quod mutatur, divisibile esse : et ideo hypothesis est impossibilis. Secundum igitur istam positionem tota pars ejus quod movetur quod est D F mutatur in toto tempore T I, cum illud tempus habeat partes, oportet quod medictas ejus quæ est D F mutetur in medictate temporis T I, et iterum medietas medietatis temporis, et sic in infinitum : ergo in eo quod mutatur, non est accipere aliam partem primam : quia ante quamlibet est accipere aliam priorem, cui per prius convenit mutatum esse, et gratia cujus convenit alteri quæ in ipsam dividitur : ergo in eo quod transmutatur, non est accipere partem primam. Figura autem est hæcDFETIquam vides hic.
homo vel astrum : et illud in quo est mutatio, est tempus : et illud in quod est mutatio, est sicut album, vel locus vel aliud tale. Et homo quidem et tempus, et generaliter illud quod mutatur, et illud in quo est mutatio, sunt divisibilia per se : eo quod quanta sunt per se. Sed de albo sive de eo in quod est mutatio, est alia ratio. Non enim semper per se divisibile est illud in quod fit mutatio, sed illud est divisibile per se et per accidens : et si large sumatur divisio ad divisionem per se et per accidens, tunc omnia tria sunt divisibilia : eo quod subjectum cui accidit album aut quale, sit per se divisibile. Quæcumque autem dividuntur per se et non secundum accidens, illis non convenit habere primum, sicut in magnitudinibus nullum est secundum diclam diffinitionem primi. Si enim dicat adversarius, quod aliquid quod mutatur, habeat primum, sicut magnitudo quæ mutatur : sit igitur magnitudo quæ mutatur A B, et moveatur ex parteBICspatium. Spatium ergo in quo mutatur, figuratur per c B lineam. Quæramus ergo, utrum spatium B c sit indivisibile, vel divisibile? Si indivisibile, tunc oportet quod magnitudo spatii sit composita ex indivisibilibus : quod est falsum, et supra improbatum. Si autem est divisibile, tunc quælibet pars ejus est divisibilis : ergo cum pars ejus divisibilis, dividitur igitur, et tunc anterior pars ejus quæ est c erit prior ipsa in eo quod mutatum est : et iterum per eamdem necessitatem erit alia pars prior ista : et semper curret sic : eo quod divisio spatii signati per B nullo modo deficit, sicut non deficit divisio alicujus continui : et ideo prius motum est A B in id quod vocatur c : ergo nullum primum est quod mutatum est, ita quod ante ipsum nihil sit accipere in quod prius mutaretur. Similiter autem est in mutatione quæ est in genere quantitatis. Illa enim mutatio est ad id quod est per se continuum. Manifestum est igitur quod non convenit divisibile esse per se in quo
<--- Page Split --->
est mutatio nisi in quantitate, et in illo genere est indivisibile aliquid quidem per se, et non per accidens divisibile : quia motus non est nisi ad formam quæ distenditur secundum quantitatem in subjecto inventam. Figuratur autem sic demonstratio : et mobile quid sit linea A B, spatium sit linea B C, sicut vides hic A B : vel aliter B C : D B : B C.
proprio et primo tempore, oportet quod quælibet pars ejusdem motus sit in aliqua parte ejusdem temporis : et mobile quod movetur motu illo, movetur in qualibet parte temporis illius : et hoc manifestum est ex diffinitione primi quam diximus : hoc enim modo diffinivimus primum superius, neque oportet hic repetere.
CAPUT VI.
De proprio et communi tempore motus, et quod ex hoc probatur, quod omne jam infinities mutatum est.
Text. et com. Quoniam autem sicut prædictum, om- £0. Aliquid dune quod mutatur aliqua mutatione, mutaplicitur decitur in tempore, dicitur ipsum dupliciter pore mutari. in tempore mutari : aut mutatur in tempore, quia tempus est sua mensura prima et propria adæquata ei : aut mutatur in tempore, quod non est sua mensura prima et propria et ei adæquata, sed in parte sua mutatur. Verbi gratia : dicimus enim quod aliquis motus fuit in anno, non intelligentes quod duraverit per annum, sed potius quia fuit in die illius anni : et tunc mensura communis motus est annus : prima autem et propria est dies, in qua duravit motus : et hoc vocamus primum, cui ut mensuræ motus attribuitur, non gratia alterius, sed potius gratia sui : quia adæquatur ei secundum principium et finem : licet enim motus non habeat primum tempus in quo primo sit, ita quod ante ipsum non sit in alio, tamen habet primum tempus in quo est totus motus : et hoc est id quod contrahitur inter duo nunc, quorum unum est principium motus, et alterum est finis ejus. Hoc igitur suppositò sic dicimus, quod si aliquis motus est in toto aliquo tempore sicut in suo
Hoc etiam hic manifestabimus deduTest. et com. 51. centes ad impossibile dicentem oppositum. Si enim aliquis dicat quod aliquid movetur in aliquo tempore quod est primum et principium motus, et non movetur in qualibet parte illius temporis, tunc ponamus quod tempus totum quod est principium motus signetur per x R : et quia omne tempus est divisibile, ut superius ostendimus, licebit nobis illud tempus dividere in duas partes, et signum divisionis sit k, ita quod prima pars ejus sit x k, et altera sit k R, sicut hic vides x k R. Quæramus igitur, utrum illud quod movetur in toto tempore x R, moveatur in parte temporis quæ est x k, et ultra similiter movetur in secunda parte quæ est k R. Si enim dicatur quod in neutra harum movetur, tunc oportet quod quiescat in toto tempore : quia non est motus in toto tempore, nisi per hoc quod est in partibus ejus : unde impossibile est moveri ipsum in toto, et tamen in nulla parte illius totius. Si autem diceretur, quod moveretur solum in altera parte, tunc motus totus in altera parte expletur : et sic illa pars fuit suum primum et proprium tempus, et non totum : et hoc est contra hypothesis, quæ dicebat quod totum tempus erat suum tempus proprium et primum et non commune. Cum ergo totum tempus x R sit proprium ejus, oportet quod moveatur secundum utramque partem ipsius : ergo necesse est quod id quod movetur, motum sit in qualibet parte temporis dicti : et hoc est quod volumus ostendere.
<--- Page Split --->
Hoc autem ostenso, facile declarabitur quod omne quod movetur, secundum unam partem motus et temporis motum est prius. Accipiamus igitur tempus dimidium quod supra diximus, hoc est x k, et dicamus quod magnitudo alia sit illa quæ signatur per k l movetur in aliquo spatio in illo tempore, sicut hic videsxkkl. Melius autem intelligitur demonstratio si accipiamus in eo quod est actu separatum, quam si acciperemus in parte alia potentia existente separata. Dicamus ergo quod si magnitudo quæ est k l cum tempore quod est x k pertransit spatium aliquod, cum alia magnitudo quæ est æque velox cum k l transit medietatem spatii illius in dimidio dicti temporis, dummodo simul incipiant moveri iste magnitudines quæ moventur per spatium : sed cum illa magnitudo movetur per dimidium spatii, tunc etiam magnitudo k l movebitur per dimidium ejusdem : ergo mota fuit cum movebatur in secunda parte spatii : et sic id quod movetur, ante motum fuit per spatium quod jam transivit æque velox sibi in dimidio temporis. Si autem diceretur quod non est æque velox : quod cum ipso movetur in eodem spatio, et in dimidio temporis sui, et in ipso inccpit moveri : et non sequitur quod cum k l transivit spatium quod in dimidio illius temporis, minus velox aliquid transivit de spatio, et illud idem necesse est jam transivisse id quod vocetur k l : ergo in illo spatio jam motum est : ergo quod movetur, jam ante motum est.
nos dividamus tempus sic acceptum per nunc in medio nunc dividente tempus, tempus erit motum secundum partem aliquam motus : ergo in tempore quod fuit ante hoc nunc, jam motum fuit. Medietatis autem temporis illius iterum possibilis est divisio . Ergo in medietate medietatis motum jam fuit ante. Et universaliter sic dividendo temporis quantitatem, in qualibet parte temporis jam motum fuit, quæ fuit anterius accepta. Semper enim in omni divisione temporis erit aliqua pars temporis accepta inter duo nunc, quorum unum est principium, et alterum finis temporis accepta per divisionem. Cum igitur omne tempus divisibile sit in infinitum, et quodlibet acceptum tempus sit inter duo nunc, oportet quod omne quod movetur, si per divisionem temporis accipiatur divisio motus ejus, infinities jam mutatum sit ante.
Amplius si dicamus, quod id quod Tret.et com. 54. mutatur, continue mutatur, ut probatum est supra, et scimus per ante dicta jam, quod mutatio ejus quod mutatur non corrumpitur, sicut Zeno dicit : nec pausatio interponitur continuæ mutationi, sicut dixerunt quidam eorum : necesse est quod in quolibet nunc in quo accipitur temporis divisio, aut mutetur, aut sit mutatum. Constat autem per ante dicta quod non mutatur in nunc. Ergo in quolibet nunc dividente tempus mutatum est : ergo continue ante hoc mutabatur : sed nunc dividentia infinita sunt in quolibet tempore : ergo in quolibet tempore et in qualibet parte temporis quando aliquid accipitur ut nunc mutatum, infinities autem hoc mutatum erit et mutabatur : et hoc est quod volumus demonstrare. Sunt autem quidam adversarii veritatis, qui forte ex hoc convincere volunt nos sentire, quod motus nunquam deficit : quia si ante quodlibet mutari jam mutatum est, non est venire ad primum initium motus : sed quod non
<--- Page Split --->
habet initium, est aeternum et nunquam deficit: ergo, ut dicunt, motus est aeternus et nunquam deficit. Sed isti non considerant quod nostra demonstratio quae inducta est in quolibet motu, tenet etiam si non sit nisi unius horae motus: et tenet tantum quando unus motus accipitur per divisionem sui et temporis in quo. Tunc enim non convenit accipere primum, sicut nec in aliquo continuo, sicut in tertio probatum est. Non enim continuum componitur ex indivisibilibus, sed ex divisibilibus semper, quorum nullum est primum actu: cum contingat ante quodlibet aliud accipere per divisionem, cui primo convenit motus. Si autem aeternus esset motus, oporteret quod ipse duratione esset infinitus: ideo non habendo ultima quae sunt initium et finis ejus: et sic hic nos non procedimus, sed potius probamus ipsum infinitum esse potentia per divisionem, ut diximus.
CAPUT VII.
Quod ante omne mutari est mutatum esse in infinitum, et similiter est in fieri . et corrumpi.
Non solum autem quod mutatur, necesse est prius mutatum esse in nunc in quo dividitur tempus, sicut probatur in capitulo praecedente, sed etiam e converso, omne quod mutatum est, necesssario ante mutabatur : quia cum mutatum esse finis sit mutationis, et finis non possit esse nisi illud sit quod finitur ad ipsum, non potest intelligi quod aliquid sit mutatum nisi prius mutaretur. Hoc autem etiam demonstratione ostenditur. Omne enim quod mutatum est, sive perfecte, sive imperfecte, jam venit et pervenit ex quodam ex quo est motus, in quiddam in quod est motus. Dico autem
perfecte mutatum cujus jam mutatio completa est tota. Imperfecte autem mutatum, cujus mutatio non est completa nisi sccundum quid. In toto enim tempore in quo mutatio manet per divisionem, possumus accipere partem temporis et mutationis : et illa pars inter duo divisibilia quae sunt termini ejus, et in quolibet indivisibili quod est terminus, ut finitum est, mutatum est esse : et in continuo quod terminatur ad illum finem, fuit in mutari. Et haec est necessitas, quod ante quodlibet mutatum esse infinities est mutari. Si enim aliquid mutatur ex a in b, sive b sit res perfecta mutationis, sive imperfecte, qui terminus est per divisionem mutationis acceptus : tunc enim in eodem nunc in quo est a quod est principium motus, non est mutatum : quia hoc est indivisibile post quod continue erit motus : unde si in a mutatum est, cum non sit mutatum nisi in termino motus, hoc est, in fine, et finis est b, oporteret quod simul esset in aet b : hoc autem est impossibile, quia jam ostensum est supra, quod id quod mutatum est quando mutatum est, non est in hoc ex quo mutatum est, sed potius ab illo deficit et distat. Sed deficit in eo ad quod mutatum est, quia id acquirit per motum. Ex quo igitur in illo non est, oportet quod sit in altero termino indivisibili quiet s. Constat autem quod inter duo indivisibilia temporis est tempus, eo quod jam probavimus, quod ipsa nunc non sunt conjuncta vel habita in tempore : ergo in toto illo tempore mutabatur ante suum mutatum esse in fine temporis, qui est nunc terminans tempus illud.
Quoniam igitur in toto tempore mutabatur, et tempus omne est divisibile, si dividam illud tempus per medium, pars accepta per divisionem est inter duo nunc, et eadem necessitate qua prius in nunc finali illius temporis est illud quod mutatur in mutatum esse, et in tempore
<--- Page Split --->
id quod factum est, sub eadem forma fiebat prius : et id quod sit sub eadem forma, factum est prius, eo modo quo dictum est, scilicet vel complete, vel incomplete : et non est ibi venire ad primum per divisionem. In generatione autem complexionis similiter est, sed non sub eadem forma, sed potius quod complete factum est in forma complexionis : sed id quod ante accipitur, est ad formam illam, et non sub forma : sed tamen nec ibi est accipere primum per divisionem. In generatione autem compositi organici est accipere organum primum, sicut cor in animalibus : sed tamen in generatione ejusdem organici ex sanguine non est accipere primum, quia continue alteratur sanguis, donec fit caro : et haec est alteratio divisibilis in infinitum, sicut et alia mutatio : et ideo non est accipere primum per divisionem : et ideo in talium generatione non semper factum est quod fit, sed aliquando est in alia forma quae est forma partis ejus, sicut cum facta est domus, est ante illud factum esse fieri, non domus, sed fundamenti, vel alterius partis. Similiter autem est in eo quod corrumpitur. Mox enim per rationem continui inest quod fit per generationem, et in eo quod corrumpitur, in infinitum secundum divisionem : et nunquam est fieri nisi aliquid factum sit prius, neque corrumpitur nisi aliquid corruptum sit prius : neque e converso factum esse, vel corruptum esse, nisi aliquid fiat et corrumpatur prius. Semper enim in ipso corrumpi est corruptum esse prius, et in ipso corruptum esse prius, est corrumpi prius in potentia secundum divisionem continuae mutationis : eo quod in quolibet per divisionem accepto sunt duo, scilicet continuum, ratione cujus est mutari, et terminus continui, ratione cujus inest ei mutatum esse, sicut paulo ante probatum est. Manifestum est igitur quod faclum est, necesse est fieri prius : et quod fit, necesse est prius factum esse. Omnis
enim magnitudo et omne tempus divisibilia sunt semper : et ideo in quocumque tempore vel magnitudine fit, non est in ipso sicut in primo.
CAPUT VIII.
Quod finitum non movetur vel quiescit in tempore infinito.
Habitis autem his quibus probatum est motum et mutatione mdividi in infinitum, et sic omnem mutationem infinitam esse secundum divisionem, considerabimus nunc, utrum aliqua mutatio possit esse infinita in ultimis : quoniam supra denuntiavimus quod infinitum dicitur dupliciter, potentia scilicet, et actu. Potentia sicut in divisione continui. Actu autem secundum ultima, sicut si aliquid in una vel in ambabus extremitatibus extenderetur in infinitum, de hoc in tertio libro hujus scientiae jam ostendimus, quod tale infinitum non potestesse 1. Sed hic deducendo ad impossibile faciemus comparationes infiniti talis, si esse concedatur aliquid infinitum.
Dicimus igitur quod jam in praemissis Text et com habitum est, quod omne quod movetur, in tempore movetur, et in minori quidem tempore movetur magnitudo minor, in majori autem major : sed finitam magnitudinem secundum ultima impossibile est moveri in tempore infinito, vel secundum tempus infinitum, nisi illa magnitudo eadem semper iterum secundum situm in motu uno, sicut cœeli circulatio, vel nisi sit aliqua pars illius quod move-
<--- Page Split --->
tur: sicut si diceremus partes aliquas vel aliqua moveri in toto : sed de tali motu, cum sit per accidens, non loquimur modo, sicut et diximus in principio quinti hujus scientiae 1. Oportet ergo quod in toto tempore primo et proprio motus alicujus magnitudinis expleatur totus motus et tota magnitudo. Hoc autem sic demonstratur. Si enim motus finitae magnitudinis est in tempore infinito, aut est æque velox, aut non æque velox in toto motu. Si autem sit æque velox, tunc facile manifestum est quod motus ejus sit in tempore infinito : tunc enim sumemus aliquam partem magnitudinis, quæ est aliquot a : et mediam vel tertiam vel decimam, hanc enim impossibile est accipere per divisionem : et dicemus quod sicut se habet totum tempus infinitum ad totam magnitudinem notam, ita se habet ad partem : quoniam si tota movetur in toto tempore, et medietas ejus movetur in dimidio temporis, ettertia intertia, et decima in decima : ergo æquales sunt partes temporis partibus magnitudinis motæ : sed partes magnitudinis motæ sunt finitæ numero et extensione : ergo et partes temporis sunt finitæ numero et extensione secundum ultima. Tot enim sunt partes magnitudinis motæ, quot sunt partes temporis quod multiplicat partes secundum omnem multiplicationem partium. Velox enim est quod dividit tempus, sicut supra dictum est : et quoties velox dividit, toties tempus ponit distinctionem in partibus magnitudinis motæ : et illæ erunt æquales, cum suppositum sit id quod movetur esse æque velox in toto motu : ergo finitæ erunt, ut diximus, partes temporis et numero et extensione secundum ultima : sed ex finitis secundum ultima et numerum, non componitur infinitum : ergo tempus totius magnitudinis motæ non est infinitum, neque secundum numerum, neque secundum ultima : et hoc est contra hypothesis, quia positum fuit quod esset infinitum.
Si autem non sit æque velox in toto Text, et com, motu, nihil differt quantum ad deductionem ad inconveniens idem. Ponamus enim spatium finitum signari per lineam A B, et dicamus quod id quod motum est in tempore infinito, quod significetur per c D, et ex his quæ in tertio libro hujus scientiæ determinata sunt in distinctione motus 2, resumamus quod in moveri omni motu illius naturæ in qua est motus, sicut est in genere prædicati vel specie, alterum altero sit prius secundum motum, quod vocatur alterum altero prius motum esse : cum nos ostenderimus ibi, quod motus est generatio vel productio formæ post formam quodammodo, vel ubi post ubi quodammodo. Hoc enim manifestum est ex tempore, quia secundum processum temporis ex priori in posterius procedit etiam motus ex parte priori in posteriorem. Semper enim secundum tempus plus etiam motum esse motum, et plus sive æque velociter mutet se aliquid, sive non æque velociter, et sive motus diminuatur, sive prolongetur, et extendatur, sive etiam maneat non extensus vel diminutus : et secundum verum est secundum subjectum motus, quod est res prædicari in quam et ad quam est motus generaliter in omni motu, licet non semper verum sit subjectum motus quod est in dimidium substantiæ quod movetur. Illud enim aliquando fit plus et plus, et aliquando totum est simul in motu non plus et plus secundum partes. In mutatione enim generation's et alicujus alterationis sit ipsum plus et plus, sicut supra dictum est, quod id quod factum est jam, tantum fiebat : et quod fit jam, ante factum est secundum partem et partem. Et in alteratione aliqua similiter est, sicut cum calescit lignum : illud enim calescit secundum partem et partem. Sed in motu secundum locum, et in motu augmenti, simul movetur id quod movetur secundum totum, et non secundum partem et
<--- Page Split --->
partem. Sed quod dictum est, generaliter est verum secundum quod id quod movetur, dicitur id quod subjicitur motui, ut genus prædicati, sive natura in qua est mutatio. His igitur sic habitis, accipiamus partem spatii totius quod est A B, partem aliquam quæ sit aliquotà, sicut dimidiam, vel tertiam, et sic deinceps : et pars ejus sit signata per A C : hancenim partem id quod inæqualiter velociter movetur transibit in aliquotà parte totius temporis infiniti : eo quod non potest dici quod partem illam transeat in toto tempore, quia positum est quod totam magnitudinem transeat infinito tempore : unde si partem transiret in tempore infinito, esset pars æqualis toti, quod est impossibile. Parte igitur illa accepta, accipiemus de eodem spatio partem illi æquàlem conjunctam cum priori per A E, eo quod linea illa totà dividitur in locis tot quot volumus secundum puncta c et E, et alia quotcumque voluerimus. Hanc autem partem eadem necessitate qua prius transit, et in quadam parte temporis infiniti : quia aut transit eam in toto tempore, aut in parte. Et constat quod non in toto, quia totum spatium transit in toto : et si transiret etiam partem in toto tempore, esset pars æqualis toti : quod esse non potest, si accipiamus semper partem spatii post partem, et accipiamus partes æquales spatii : quia tunc aliquando stabit divisio spatii, et quælibet pars expleta erit per motum in parte temporis finita, licet partes temporis sint æquales et in longitudine, propter id quod movetur positum est esse inæqualiter velox. Quia igitur nulla pars accepta in eo quod est finitum actu remetitur ipsum totum, neque cum æqualit finita, neque cum inæqualit finita sumpta, eo quod impossibile est infinitum esse et componi ex finitis secundum numerum et secundum ultima, sive sint æqualia, sive inæqualia, erit tempus finitum quod constituitur ex actu et secundum numerum finitis partibus : eo quod illud tempus mensuratur a quodam uno quod est
pars spatii, per finitam etiam multitudinem partium temporis, quæ etiam finita est secundum magnitudinem in ultimis, sive illa finita sint æqualia, sive inæqualia: quia dictum est quod illud spatium quod mensuratur per partes temporis, secundum inæqualia tempora mensurat motum propter id quod motum inæqualiter positum est moveri. Spatium enim finitum est, et mensuratum tantis finitis, et tot sunt partes aliquotæ totius spatii, quæ significentur per A B totum : ergo ipsum A B totum movetur in tempore finito. Dictum autem erat quod moveretur in tempore infinito.
Similiter autem est in quiete. Cum enim quies sit privatio motus, habebunt esse circa idem : et sic motus finitus secundum ultima non potest esse tempore infinito, ita nec quies finita potest esse in tempore infinito propter eamdem causam. Ex ista autem declaratione sequitur ulterius, quod in mutationibus generationis et corruptionis non est possibile unum et idem semper generari et corrumpi : eo quod finitum et divisum est secundum tempus utriusque, cum ipsæ mutationes sint infinitæ, si tempus earum esset infinitum, cum ipsæ mutationes sint finitæ, unum et idem esset tempus mutationis utriusque in eodem : et sic necessario essent finitæ simul generatio et corruptio in eodem : quia illa sunt simul quæ sunt in uno tempore.
CAPUT IX.
Quod infinitum non pertransit, finitum in tempore finito, nec e converso.
Eadem ratio est ad probandum quod Text, et con. infinitum non potest moveri in tempore Infinitum non convefinito, neque etiam quiescere, sive regunut transire in tempore in infinito.
<--- Page Split --->
enim detur infinitum posse moveri in tempore finito, nos accipiemus aliquam partem temporis quae numerat et metitur totum tempus: et dicimus, quod in parte illa transibit aliquam partem magnitudinis infinitum quod movetur: quia infinitum non potest moveri, si movetur, nisi magnitudine infiniti spatii, et in parte illa temporis non transibit totum spatium, eo quod positum est quod in toto tempore transibit totam magnitudinem spatii, et totum et pars non sunt aequalia. In alia autem parte temporis quae est aequalis prius dictae parti, iterum transibit aliam partem spatii, et in tertia parte temporis similiter, et sic de singulis partibus temporis, sive illae partes spatii quas transit sint aequales, sive inaequales, quod hoc non affert aliquam differentiam quantum ad id quod intendimus nunc. Si enim regularis est motus, tunc sunt partes aequales. Si autem irregularis est motus, tunc partes spatii pertransita sunt inaequales. Et utroque modo sunt finita: eo quod sunt secundum numerum partium temporis. Et in longitudine sunt etiam finita. Manifestum est enim quod tempus sic divisum per partes quae sunt aliquota et aequales, non vadit sua divisio in infinitum, nec partes spatii sunt infinita: ergo nec totum spatium erit infinitum: ergo infinitum non convenit transire in tempore finito. Et nihil differt ad praesens, sive magnitudo ponatur in utraque parte infinita, sive in altera solum ponatur infinita, dummodo ponatur tempus motus ejus finitum: quia per eamdem rationem, quae nunc dicta est, probatur etiam magnitudo esse finita.
transibit aliquid de spatio infinito, sive sit regulariter motum, sive irregulariter, et in alia parte temporis transibit similiter aliquid, et partibus omnibus transit omnes partes spatii infiniti: quia in toto tempore positum est, quod transeat totum: sed quod ex finitis numero et ultimo componitur, est finitum: ergo quod componitur ex partibus illis quas transit in partibus temporis finiti, finitum erit: sed totum spatium componitur ex taliter finitis: ergo totum est finitum: et hoc est contra hypothesim, quia dictum est quod esset finitum.
Quoniam autem, sicut jam habitum Text et com. 64. est, finitum mobile non potest pertransire infinitum spatium in finito tempore, manifestum est per simile, quia infinitum non potest transire finitum infinito tempore. Si enim daretur quod infinitum potest transire finitum infinito tempore, tunc oporteret etiam e converso concedere quod finitum transiret infinitum: quia tunc superius est improbatum, quod non est differentia quocumque modo fiat comparatio finiti ad infinitum. In omni enim tali comparatione sequitur, quod infinitum transeat finitum: et hoc est ideo, quia minus semper mensurat et numerat majus: et ideo quantitas spatii mensurabit et numerabit quantitatem ejus quod movetur: quia finitum est minus infinito. Si enim dicatur quod infinitum quod ponitur moveri super finitum sit A, oportet necessario quod aliquid aequale spatii partibus super quod movetur quod est parsinfiniti sit finitum. Dicamus igitur quod spatium super quod movetur sit c, et pars quam primo accipit de spatio, sit E: tunc enim aequale illi parti de infinito quod movetur ut A B est finitum: et cum totum infinitum transeat totum spatium, accipiamus similiter alias partes spatii, et numerando partes infiniti quod movetur, et probando quod similiter sequitur finitum spatium motum esse per infinitum, et e
Demonstratis autem his, manifestum est per dicta, quod neque possibile est quod finita magnitudo in tempore finito transeat spatium infinitum, propter eamdem causam. Constat enim ex prehabitis, quod infinitum quod moveri supponitur, in aliquota parte temporis finiti
<--- Page Split --->
converso infinitum per finitum : quia semper infiniti partes numerantur partibus ejus quod finitum est : et sic sequitur infinitum esse finitum : quia forte etiam non est possibile mutare se infinitum super finitum, nisi quod finitum in transitu illo explet et numerat partes infiniti transeundo super ipsum : quia infinitum non habet spatium super quod moveatur, nisi hoc modo, quod finitum transeat per ipsum, aut feratur super ipsum, aut metiatur ipsum numerando partes ejus : et ideo licet propter comparationis diversitatem dicatur infinitum transire super finitum, tamen secundum rem non aliter potest transire finitum nisi per motum finiti super ipsum infinitum. Cum ergo demonstratum sit impossibile esse, quod infinitum in tempore finito transeat finitum, erit cum hoc demonstratum, quod impossibile est quod infinitum in tempore finito transeat finitum. Lineae autem demonstrationis hujus sic ponende sunt, quod infiniti linea non signetur nisi uno termino : quia infinitum alterum terminum non habet : sed pars commensurata spatii parte in utroque termino litteris terminalibus praesignatur : quia illa finita est. Spatium autem licet sit finitum, tamen quia supponitur esse spatium infiniti, in altero termino non signatur littera, sed pars ejus tantum : et hoc est sicut vides hic.
transiret finitum, quod est impossibile, ut patet ex habitis supra.
Quoniam autem probatum est jam, Text. et com. 66. quod nec infinitum potest transire finitum, nec etiam e converso finitum potest transire infinitum, nec infinitum potest moveri in tempore finito, manifestum est per consequens, quod neque motus infinitus unus et idem non circularis potest esse in tempore finito. Non enim est differentia in hoc quod motus vel magnitudo ponatur infinita. Quodcumque enim horum ponatur infinitum, sequitur et alterum esse infinitum : quia supra ostendimus, quod motus unam habet divisionem secundum magnitudinem in qua est motus, et alteram secundum tempus. Omnis enim loci mutatio est in loco : et si loci mutatio est infinita, sequitur et locum infinitum esse, et e converso.
CAPUT X.
De statione, quod non est in ea aliquid primum.
Text et com. At vero neque infinitum possibile est etiam transire per infinitum spatium in tempore finito. Si enim transiret infinitum, tunc oporteret quod etiam transiret finitum : quia in infinito sunt finita paries, quas oportet ipsum primo transire : et sic in infinitum transiret finitum : et hoc est improbatum. Amplius autem hoc aliter probatur : quia si nos accipiamus partes temporis, finitum qualibet partium temporis transibit aliquid finitum id quod est infinitum : ergo infinitum iterum
Quoniam autem omne quod movetur, Text. et com. 67. aut quiescit, non quiescit nisi quod aptum natum est moveri, et quando aptum natum est moveri, et quo aptum natum est moveri, sic ut aptum natum est moveri, sicut in quinto libro hujus scientiae declaravimus, necesse etiam est omne quod stat, cum stat, moveri. Stare autem hic vocamus itionem ad quietem. Cum enim post motum res sit in quiete, est ante quietem ultima pars motus, quando res incipit stare, quam vocamus hic stationem. Et haec quidem statio in naturali motu est velocior motu ipso. In violento
<--- Page Split --->
autem est tardior quam ipse motus : sed in voluntario aliquando autem est æque velox, aliquando autem tardior, aliquando autem velocior. Dico ergo, quod cum stare incipit, adhuc movetur : quia si non movetur omnino, tunc quiesceret : sed non convenit quiescere in quod incipipit ire ad quietem, quod sic a quibusdam Græcis dicitur quiescens, eo quod incipit jam ire ad quietem : ergo constat, quod adhuc movetur.
tempore primo, in qualibet parte illius temporis fit. Si enim^dicatur quod in illa parte fiat statio, tunc etiam non fit in toto tempore sicut in primo et proprio : quia non convenit toti nisi ratione partium : et hoc est contra hypothesis quam supponit quod fiat statio in toto illo tempore, sicut in primo et proprio subjecto. Si autem in altera parte sit, et in altera non, tunc tempus alia parte excellit stationem : sed tunc excellens non est primum, sed commune, ut patet ex ante dictis : ergo statio non fit in toto tempore illo, sicut in primo, quod est contra hypothesis. Oportet ergo quod statio sit secundum utramque partem temporis, sicut etiam dictum est prius in eo quod movetur, cujus motus est in aliquo sicut primo et proprio. Ex hoc autem ulterius patet, quod sicut in eo quod movetur et motu non est dare primum cui gratia sui et non partis motus attribuitur, eo quod motus divisibilis est in infinitum, et ante quamlibet datam partem jam fuit alia : sic etiam in eo quod statur et sistitur, non habet primum suae stationis propter ejus divisionem in infinitum.
T r a t . etcom . Hoc autem demonstratum manifestum 68. est ex praehabitis, quod omne stare est in tempore : quia supra ostensum est, quod id quod movetur, movetur in tempore : et hoc modo probatur, quod id quod stat, adhuc movetur : ergo necesse est stationem fieri in tempore.
Tratetcom . Amplius si velocius et tardius dicimus 69. esse in tempore, convenit autem velocius et tardius stare, ut diximus, necessario sequitur omne stare esse in tempore.
Et hoc est ideo, quia nec in ipso moText et com. veri, nec in ipso stare est aliquid prius, 71. cui ita attribuatur motus vel statio, quod non conveniant alteri parti prius. Si autem detur oppositum, repetemus eamdem demonstrationem quam posuimus superius de motu, et deducemus ad impossibile. Detur enim quod primum cui convenit statio, sit a B : hoc autem non potest esse impartibile : quoniam esse motus non salvatur in impartibili, eo quod nullum continuum componitur ex indivisibilibus , sed semper qualibet parte data est accipere partem priorem in qua fuit motus . Demonstratum autem est superius, quod id quod stat sive sistitur, est id quod adhuc movetur : ergo sicut motus non est in indivisibili, ita nec statio ejus quod sistitur. At vero si detur
T r a t . etcom . Sicut autem dicimus de motu, scilicet 70. quod necessarium est motum esse in qualibet parte temporis illius, quod est suum tempus primum et proprium, et non excellens ipsum : ita necessarium est , quod quando statio est in aliquo tempore suo adæquato sibi, quod est suum tempus primum et proprium et non commune, et excellens ipsum, quod statio illa fiat in qualibet parte illius temporis. Si enim dividatur tempus quod est primum et proprium in duas vel plures partes, tunc oportet quod aut statio fiat in qualibet parte temporis, aut in nulla, aut in aliqua fiat statio, et in aliqua non. Si autem fiat in qualibet parte temporis, tunc habetur propositum : quia tunc, sicut diximus, statio quæ est in aliquo
<--- Page Split --->
esse divisibile ipsum A B in quo statur, tunc secundum prius habita oportet, quod statio fiat in qualibet partium ejus : eo quod tam motus quam statio continue fiant per partes temporis. Quia igitur A B, in quo dicat adversarius quod primo statur, est tempus continuum, et non atomum temporis, omne autem tempus est in infinitum partibile, non erit aliquid illius temporis in quo statur prius : quia quocumque dato primo, illud erit divisibile, et habebit partem ante partem propter prius et posterius quæ sunt in ipso : et sic erit in ipso accipere prius aliquid cui attribuatur statio : et sic erit aliquid prius primo quod est impossibile : igitur in statione non est aliquid primum secundum tempus, neque secundum continuitatem stationis : et hoc est quod volumus demonstrare, et sufficit ad istius demonstrationem protrahere lineam temporis : quia quod convenit in linea temporis, convenit etiam ex continuitate stationis. Linea haec est A B.
CAPUT XI.
Quod in quiete non est dare primum.
Deinde ostendi habet quod in quiete quiescentis non est aliquid primum secundum praebatiam primi rationem . Quies enim quiescentis non est tota simul in uno temporis indivisibili : propter id etiam motus ejus quod movetur non est in uno indivisibili temporis : quia in quo sicut in mensurante est quiescere, in eo sicut in mensurante est etiam moveri : et hoc ex supra habitis in quinto libro declaratur, ubi diximus quod tunc rem dicimus quiescere in eodem mensurante, quando est in quo aptum natum est moveri, et non movetur id quod moveri aptum natum est : non est aptum natum
moveri nisi in tempore, et non in indivisi bili temporis : ergo neque quiescit nisi in tempore, et non in indivisibili temporis.
Amplius nos dicimus quiescere illud Text et com. 73. quod secundum diffinitionem unam in forma, et ubi se habet nunc et prius, tanquam nos non judicemus quietem quiescentis uno indivisibili temporis, sed duobus ad minus : quia cum dicitur, quod similiter se habet quiescens nunc et prius, duo nunc signamus in sermone : sed inter duo nunc est tempus continuum, ut saepius supra probatum est : ergo in tempore continuo quiescit, et non in indivisibili temporis. Si vero quiescit omne quod quiescit in eo quod divisibile est tempus, tunc oportet quod in qualibet parte illius temporis quiescat : quia nos accipimus tempus proprium et non commune. Hoc autem eodem modo demonstrabitur, quo et in prioribus sermonibus est demonstratum : ergo nullum erit dare tempus primum quietis. Hujus causa est, quia omne quod quiescit, et omne quod movetur, in tempore quiescit et movetur : sed non est aliquod tempus primum dare, quo non est aliquid prius per divisionem, neque est magnitudinem primam , neque universaliter aliquid quod est de genere continuorum : eo quod omne continuum divisibile est in infinitum.
Quoniam autem, sicut habitum est saeText et com. 74. pius, omne quod movetur, movetur in tempore, et continue venit ex quodam in quiddam in toto tempore illo quod motum mensurat, sicut mensurat adæquata et propria sibi, et non sicut mensuratur excellens et non commune, in cujus parte est motus, et non in toto : tunc impossibile est, quod secundum aliquid motorum vel quiescentium sit aliquid primum. Di-
<--- Page Split --->
cimus enim, quod quiescere est tunc, quando in ipso est accipere tempus quoddam, in quo etiam ipsum quiescit, et omnes partes suae et partes quietis sunt in partibus illius temporis, sicut partes motus sunt in partibus illius temporis quod est tempus illius motus secundum se et proprium. Sicut enim supra diximus, quod hoc est quiescere, cum verum sit quod in quod secundum formam, et ubi est hoc aliquid et ipsum et partes ejus in alio ipsorum nunc quae sunt extrema illius temporis, in quo dicitur uno modo se habere nunc et prius : et ideo etiam dixit, quod omnis quies est in tempore : et si hoc est quiescere, tunc non convenit quod id quod mutatur vel quiescit, secundum aliquid quod est motus vel quietis esse primum tempus, cui ita attribuatur motus, quod ante ipsum non sit aliquid aliud prius ipso. Omne enim tempus est divisibile, et in alia et alia ejus parte verum erit dicere de quiescente et moto, quod in 'eodem tempore sit quiescens, vel motum et ipsum et partes ejus. Si autem dicat adversarius quod non sic est, imo potius ipsum quod movetur vel quiescit, est in uno solo nunc, tunc nullum tempus erit secundum motum vel quietem, sed potius utrumque istorum est secundum nunc indivisibile, quod est terminus et finis temporis : et hoc jam saepe ostensum est esse impossibile : licet enim in ipso nunc aliquid sit manens secundum quod manentia dicitur illorum quae nullo modo sunt apta nata moveri, sicut sunt necessaria, non tamen aliquid quiescit in ipso nunc : et hoc ideo, quia eadem mensura est quietis et motus. Cum igitur non sit in ipso nunc moveri, non erit in ipso quiescere : sed
tamen bene convenit non moveri in ipso nunc, secundum quod non moveri dicit negationem oppositam ei quod est moveri, et est in ipso nunc esse secundum aliquid : quia secundum necessitatem secundum quam non refertur aliquid ad motum. In ipso autem nunc est manentia, qua est privatio mutationis simplicis qua est generatio et corruptio, sicut diximus in quinto, quod talibus cum non sint motus, non opponitur quies : eo quod quies et motus non sunt in nunc. Manentia autem generatorum et corruptorum est in nunc : unde non moveri talium est in ipso nunc, et etiam esse ipsorum secundum aliquid est in ipso nunc : quia esse ipsorum quod est secundum formam substantialem, in eo quod esse illud fluit a forma, est in ipso nunc. Quod qualiter sit, invenitur in quarto libro hujus scientiae de tempore, et etiam in quinto, ubi agit de mutatione et speciebus ejus. Sed in tempore nunquam convenit. quod id quod quiescit secundum aliquid indivisibile quod est simul totum sit : quia si hoc contingeret in quiescente, tunc etiam contingeret in eo quod fertur : quia ad eamdem mensuram referuntur id quod quiescit, et id quod movetur : et sic esset dare primum in quo esset quies et motus : hoc autem est impossibile. Est autem hoc verum manifeste in motu locali, et in aliis motibus est etiam verum, sed non adeo manifestum : sed probatur ex dictis supra in tertio, ubi diximus quod alteratio est quale continue fluens, et augmentum est quantum continue flens 1. Haec igitur dicta sunt de divisibilitate motus in infinitum.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DIE CONTRADICTIONE CONTRA ZENONEM, ET QUOD IMPARTIBILE NON MOVETUR.
CAPUT I.
De solutione rationum Zenonis quae sunt quatuor.
Ex omnibus autem praehabitis non est difficile videre causam deceptionis Zenonis, in rationibus quas induxit ad motus destructionem. Paralogizat enim ipse seipsum et alios, et deratiocinatur secundum equivocationis sophisma occultum, et secundum hoc quod falsum supponit. Dicit enim sic : omne quod est, aut movetur, aut quiescit, quando est secundum aequale sibi spatium in magnitudine : sed impossibile est quod moveatur quando est secundum aequale spatium sibi, eo quod motus est processus de uno loco ad alium, unus autem et alius locus non sunt aequale aliquid rei mote, sed majus : ergo quod est secundum aequale sibi in spatio, non movetur : ergo quiescit secundum quod fertur in ipso, isemper quiescit secundum aequale sibi in spatio : ergo id quod fertur, quiescit se-
cundum aequale sibi in spatio : ergo id quod fertur, quiescit in toto spatio. Quod autem id quod fertur, sit in nunc, probat Zeno ex hoc quod nunc nihil aliud est nisi numerus ejus quod fertur in motu, sicut tempus est numerus loci mutationis, sicut patet ex his quae dicta sunt in quarto. Ex his ulterius est tragedia, id est, increpatio contra eos qui motum esse asserebant. Inferebat Zeno et sagittam, quae velocissime videtur ferri, immobilem esse.
Est autem in hac argumentatione falsum supponens et paralogizans secundum equivocationem : quod enim supponit, quod id quod quiescit, quiescat in nunc, falsum est, et patet ex prædictis. Credebat enim, quod sicut est privatio motus, quod etiam ita esset privatio mensuræ motus quæ est tempus : et hoc falsum est : quia privatio non privat nisi id quod ei opponitur : tempus autem non opponitur ei : et ideo non privat tempus ipsum.
Si quis autem objiciat, quod motus est causa temporis : et ideo privata causa, necesse est effectum privari : et sic redit inconveniens Zenonis, scilicet quietem
<--- Page Split --->
essine in nunc. Dicendum quod nec motus in genere, nec in specie causat tempus, sed potius unus quidam motus mobilis primi: et ideo privato hoc motu vel illo, non privatur propter hoc ille primus motus: ille enim semper est: et ideo tempus privari non potest. Secundum, falsum est quod Zeno supponebat, quod id quod fertur in ipso nunc, est in qualibet parte spatii: quia si ita est, ut dicit, tunc motus non est continuus, sed essent infinitæ quietes vel moventia in quibus mobile est hoc modo, et post in alio nunc ibi, et sic deinceps secundum partes spatii: et sic oporteret quod tempus componeretur ex ipsis nunc, et spatium componeretur ex indivisibilibus: quæ omnia supra sunt improbata: unde licet nunc sit numerus ejus quod fertur, tamen sicut id quod fertur, non est in alia parte spatii determinate nisi in potentia, et in actu semper est partim a quo, et partim ad quem dum est in motu: ita nunc non est in tempore quod mensurat motum, et infinite motus erit locus ad quem est motus actu locus ejus quod fertur: et ideo non erit actu terminus temporis, quod mensurat motum: et hoc est quod diximus supra in tractatu de tempore: quia sicut id quod fertur, fertur semper de priori in posterius in spatio, ita quod nunc secundum esse suum fluit semper de priori in posterius in tempore: et ideo nunc numerando id quod fertur secundum id quod fertur, constituit tempus: sicut ejus quod fertur proprius actus est motus, cujus tempus nunc est. Paralogizat autem Zeno secundum fallaciam æquivocationis,quando dicit, quod id quod est secundum æquale sibi in spatio, non movetur: id autem quod videtur ferri, est secundum æquale sibi: ergo non movetur. In prima enim propositione, quando dicit quod id quod est æquale sibi, non moveri, stat id quod dicitur æquale sibi, pro loco determinato secundum actum:
et hoc modo verum est quod est secundum æquale sibi in spatio, non moveri. In minori autem propositione hoc ipsum æquale sibi stat pro æquali secundum potentiam: quia id quod fertur, non est secundum æquale sibi in spatio nisi secundum potentiam: et sic æquivoce utitur medio termino sui syllogismi: propter quod incidit fallacia æquivocationis, et sic paralogizat.
Sunt autem præcipue quatuor ratioText et com. tiones quas inducit ad probandum quod 77. non est motus, quæ ingerunt difficultatem volentibus eas solvere. Et primum quidem est quod dixit, quod omne quod movetur per spatium aliquod, oportet prius accedere per motum ad medium illius spatii quam accedat ad finem ejusdem: ergo eadem ratione prius accedet ad medium illius medii quam ad finem ejusdem, et iterum ad medietatem illius medii, et sic in infinitum: ergo in tempore finito in quo dicitur aliquid moveri, pertransit infinitum secundum numerum: ex infinitis autem per numerum componitur infinitum per ultima: ergo in tempore finito id quod movetur, pertransit infinitum: et hoc jam superius impossibile esse ostensum est 1. Hanc autem rationem distinguendo jam ad hominem solvimus in superioribus rationibus, ubi distinximus quod infinitum dicitur dupliciter, scilicet potentia, sicut in divisione continui: et actu, sicut infinitum secundum ultima: et ostendimus ibi, quod non est inconveniens, quod infinitum potentia per divisionem pertranseatur in tempore actu finito, quod etiam infinitum est potentia, sicut quodlibet continuum dividitur in infinitum. Ex talibus enim infinitis, cum non sit nisi potentia, non componitur infinitum actu. Infra tamen solvemus hanc rationem ad rem cum sequenti ratione: quia non
<--- Page Split --->
sumus contenti solutione ad hominem, eo quod volumus veritatem rei certificare.
Text. et com. 78. Secundam autem rationem quam propter fortitudinem conclusionis vocavit Achillem, eo quod esset invincibilis, ut arbitrabatur, induxit dicens, quod si motus esset tardissimum praecedens, nunquam posset attingere velocissimum, quod sequitur ipsum in spatio in eodem tempore motus : cujus causam esse dixit, quia in tempore in quo velocissimum sequitur in spatio in quo praecessit ipsum tardissimum, pertransit tardissimum aliquid de spatio ulterius : et cum velocissimum iterum transit illud spatium, tunc iterum tardissimum transit aliquid ulterius, et sic in infinitum. Cujus exemplum est si ponamus limacem pertransire in spatio leucam, et postea velocissimum equum insequi limacem : tunc enim dixit Zeno, quod equus nunquam consequitur limacem . Necesse enim est quod aliqua proportio sit ad motum limacis : tunc enim quando equus pertransit leucam, qua limax fuit ante equum, limax pertransivit millesimam leucæ ulterius in spatio : et quando equus pertransit illam millesimam, tunc limax iterum pertransit millesimam millesimæ, et sic in infinitum : ergo semper limax est ante equum : ergo tardissimum nunquam assequitur a velocissimo insequente, quod est inconveniens : ergo non est motus.
tur velocissimo et tardissimo : cum tamen ex ratione divisionis sequatur velocissimum non posse comprehendere tardissimum : et ideo hæc ratio eadem sit illi quæ est per divisionis rationem in duo media magnitudine accepta, super quam dicitur esse motus. In utraque autem harum rationum accidit, quod non potest contingi terminus magnitudinis, propter hoc quod modo quodam dividitur in infinita ab eo quod movetur super eam accipiendo medias partes ante ultimam. Sed ipse apponit in secunda ratione, quod neque id quod est velocissimum, consequitur tardissimum : et hoc potius est tragedia, hoc est, vituperia eorum qui motum esse dicunt. Dictum est illud quod variet medium rationis prioris : et ideo etiam necesse est, quod ad utramque istarum rationum solutio sit eadem. Dicimus igitur quod falsum est quod dicit, quod velocissimum non comprehendit tardissimum praecedens : et hoc patet ex ratione velocis et tardi prius posita. Velox enim est quod in æquali tempore movetur plus quam tardum. Omne quod in eodem tempore movetur plus, aliquando comprehendet id quod movetur minus : ergo velox comprehendet tardum. Verumtamen est, quod in quantum istud præcedit, et illud sequitur, non comprehendet, si utrumque acciperet hoc modo ea quæ potentia sunt in spatio, sicut dicit Zeno : sed non sic accipit, sed potius determinatam et finitam accipit quantitatem habentia : et hoc modo plus accipit de spatio velox quam tardum in æquali tempore : et ideo non comprehendet : id enim quod fertur non transit per spatia hoc modo dividendo, sicut fit divisio in infinitum : quia tunc oporteret, quod in secunda hora motus sui minus transiret quam in prima : sicut quando dividitur continuum in infinitum, prima divisio relinquit majores partes quam secunda, et secunda majores relinquit partes quam tertia, et sic in infinitum. Non autem sic fertur id quod fertur per spatium, sive regulariter,
<--- Page Split --->
sive iregulariter moveatur. Si enim movetur regulariter partibus æqualibus, accipit partes æquales spatii sicut moventur cælestia. Si autem ireregulariter moveatur, tunc forte processu temporis accipit majores, et forte minores. In motu enim naturali accipit majores. In motu violento aliquando majores, sicut post principium motus : et aliquando minores, sicut circa finem motus. Constat ergo quod accipit partes aliquotas spatii, et determinatas et finitas : et sic necessario id quod est velox aliquando consequitur tardum : istae ergo sunt dua rationes Zenonis.
Deceptio autem qua decipitur, est ex Text. et com. 82. hoc quod ipse vult æqualem magnitudinem cum sua æquali, quæ est æqualis velocitatis cum alia sibi simili secundum tempus æquale, moveri in spatio quod extra magnitudinem motam movetur, et in eo quod extra magnitudinem motam quiescit : et hoc non est verum : quia æquales magnitudines quæ æque velociter moventur, non moventur secundum æquale tempus, nisi in spatio æquali quod extra magnitudines illas quiescit. Sed si una earum movetur in spatio quiescente, etalia in magnitudine mota, tunc non transeunt æquales magnitudines in tempore æquali : sed in quo tempore dimidium una transit magnitudinis quiescentis, in eo alia transit totam magnitudinem extra se motam. His autem exemplum est ut sint magnitudines duæ sic directe conjunctæ, et quiescentes a a a, et conjungantur in puncto cui prænotatur media a, ita quod sit quasi magnitudo una. Alia æutem magnitudines signentur perbbbconjunctæ in media b, quasi sint magnitudo una, et sint motæ, ita quod motus earum incipiat a media littera a in qua signantur conjungi duæ magnitudines quiescentes, et moveantur ad unam partem quamcumque voluerimus, verbi gratia, versus dextram, sintque magnitudines quiescentes et motæ per omnia æqualia. Ista ægitur magnitudines motæ moventur in quiescentibus, et non pertranseunt nisi dimidium magnitudinum quiescentium : et ideo si in toto tempore magnitudo mota transit totam magnitudinem quiescentem, tunc in dimidio tempore transit dimidiam, cum positum sit esse æqualis velocitatis et regularis motus. Sint iterum duæ alia magnitudines motæ, quæ præsignentur litteris c c c, quæ etiam sint æquales numero et quantitate prioribus, et sint motæ æque velociter cum illis quæ signantur per tria b b b, et dispositio in quod moveantur ab ultimo b contrario motu versus sinistram : et hæc dispositio sic signatur, sicut hic videre potes. Tali enim hypothesis facta,
Tertia autem ratio Zenonis est quæ nunc dicta est in principio istius sermonis, scilicet quod sagitta stat, eo quod est in nunc in æquali sibi in loco in spatio : et illius solutio patet ex principio istius capituli. Ista enim ratio non consequitur, nisi dicamus tempus componi ex ipsis nunc, ita quod tempus nihil aliud sit quam aggregatio ipsorum nunc, et motus aggregatio momentorum : et id quod fertur, sit per vices in æqualibus sibi in spatio : et si hoc non concedatur, tunc non potest facere syllogismum. Hoc autem qualiter sit et qualiter solvatur, satis a principio capituli dictum est.
Quartam autem rationem inducit Zeno ex similitudinee orum quæ moventur sicut homines moventur super stadium, quorum unus currit contra alium, ita quod æquales magnitudines moveantur juxta æquales magnitudines quiescentes, quarum quædam moventur a fine stadii moti, et alia a medio stadii quiescentis et moveantur æquali velocitate. In hac enim positione sic putat consequi inconveniens, quod scilicet dimidium æquale fiat duo duplici tempori.
<--- Page Split --->
convenit necessario quod quando primum B quod est simul sub primo c, eo quod c positum est moveri super ipsum, est sub ultimo A, quod tunc est etiam sub eodem primum c sed ultimum A vocatur, non quod dispositione est ultimum in figura, sed potius in quo ultimum B sicut in fine motus movetur : et hoc quidem accidit inter duas magnitudines quae ab invicem moventur, ita quod una contra aliam e contrario : quia una movetur ad dextram, et alia ad sinistram. Accidit autem in hac positione, quod ipsum c quod est magnitudo mota super magnitudinem contra se motam transit id quod est juxta omnia A A A, et hoc est B B B, quia hoc positum est esse juxta omnia A A A, et accidit in eodem tempore, quia magnitudo B quae est etiam magnitudo mota, modo transit nisi media spatia quae signantur per A A A, et sic convenit secundum Zenonem duplum tempus esse aequale dimidio : eo quod positum est quod utrumque spatiorum motorum aequale sit ad unumquodque motorum spatiorum et quiescentium : et ideo unum debet esse tempus motus eorum. Sequitur enim quodcccest cum ultimo A, quod tunc translatum est per omnia c c c, et sic in eodem tempore in quo transit dimidium spatium, A A A transit totum spatium c c c, quia in contrariis motibus in uno et eodem momento primum B et primum c simul sunt in contrariis finibus sive ultimis, quorum ultima sunt secundum omnia B B B, quae sunt tanta socundum numerum et extensionem, quantum est unumquodque eorum quae sunt A A A. Haec autem omnia, quia, sicut diximus, obscure posuit Zeno, sicut recitat Aristoteles in suo sexto Physicorum, nos quod obscure positum est, clare posuimus sic. Retenta enim positione et figura suppositis, dicimus hanc positionem esse per se notam, quod si alia magnitudo regularis motus in toto tempore aliquo transit totum spatium aliquod, quod in dimidio illius temporis transit dimidium. Item hanc dicimus per
se notam, quod due magnitudines veloces duo aequalia spatia transeunt in tempore uno et aequali.
Ex his igitur arguimus, quod si magnitudoBBBtransit totum spatiumAAAin toto tempore aliquo, in dimidio illius temporis transit dimidium spatium ejusdem. Sed positum est quod incipiat moveri a medio A : ergo in dimidio tempore transivit medium magnitudinis : sed aequales sunt magnitudines A et B, et aequalis velocitatis sunt B et C magnitudines : ergo in aequali tempore transit magnitudo B totam magnitudinem A, et magnitudo c totam magnitudinem B, sicut dicit secunda propositio. Propositione autem superiori retenta, quando primum B est sub ultimo A in figura, tunc ultimum B est sub primo A ejusdem figurae. Sed quando primum B est sub ultimo A, tunc primum c est sub primo A moveri motu contrario. Sed quando ultimum B est sub primo A, tunc primum c est sub eodem primo A : ergo cum ultimo B : ergo c tunc transivit per omnia B : ergo in tempore in quo B transit per dimidia A, in eodem c transit per dimidia B : sed in dimidio tempore B transit per dimidia A : ergo in dimidio tempore B transit c per omnia B. Datum autem erat quod in toto tempore transit per omnia B, quia omnia B sunt dupla ad dimidia A : ergo totum tempus duplum aequale est dimidio. Haec igitur est ratio Zenonis, et accidit ad falsitatem supra dictam, et est fallacia secundum quid ad simpliciter in argumento. Quod enim dicitur, quod si aliquid in dimidio tempore transit dimidium spatium secundum regularem motum, quod in duplo illius temporis transit totum spatium, arbitratur Zeno esse verum simpliciter in omni spatio, tam contra id quod fertur motu quam quiescente : et non est verum, nisi in spatio quiescente. Si enim aliquis vadat Parisios, et ponamus quod aeque velociter ut ipse peragit spatium, veniat contra illum, ille dimidio tempore veniet Parisios quam veniret si spatium
<--- Page Split --->
staret. Et si quæratur utrum simile istius in natura motus habetur ? Dicendum quod in luna : illius enim aux contra lunam movetur, propter quod in dimidio sui circuli sibi obviat luna, et aux bis in una lunatione. Et sic patet solutio rationum quas Zeno de motu locali induxit secundum quod sufficit ad præsens. Infra enim cum de lineis indivisibilibus loquemur, redibimus adhuc ut dicamus aliquid de istis rationibus Zenonis. Sed quia Zeno non solum contradixit motui locali, sed etiam aliis motibus, oportet nos ostendere falsitatem rationum suarum etiam in illis.
CAPUT II.
De solutione rationum Zenonis contra mutationes existentes inter contraria vel contradictoria.
utroque : quia contradictoria simul de eo verificantur. Similiter autem objicebant de mutatione quae est inter contraria : quia in eo ex quo est mutatio, non est : quia jam recessum est ab illa per infinitas mutationes, ut supra probatum est. In eo autem ad quod est mutatio, nondum est : quia cum est in illa, quiescit et non mutatur. In neutro etiam non potest : quia unum eorum ponitur ut mutationis principium, alterum ut finis : et mutationi essentialia sunt principium et finis : quia aliter infinita essent : propter quod necessarium est ista inesse rei mutatae, quae est subjectum mutationis. Utrumque autem istorum iterum non potest esse : eo quod contraria non insunt simul eidem. His igitur rationibus probant nullam esse mutationem, neque inter contraria, neque inter contradictoria, dicentes quod si aliquid ex non albo in album mutatur, et in neutro istorum esse potest, ut probatum esse videtur, quia tunc neque album neque non album erit : quod est inconveniens, cum ista sunt mutationes non sibi essentiales : et ideo oportet ipsas inesse ei cui inest immutatio.
T. t. et com. Dicimus igitur quod nobis nullum ac- 83. cidit impossibile ponentibus motum ex consideratione mutationis quae est secundum contradictionem, aut secundum contradictoria. Dicebant enim quidam non esse aliam mutationem inter contradictoria : quia si detur esse mutatio inter ea, tunc id quod mutatur de non esse in esse, aut est in esse, aut in non esse, aut in neutro, aut in utroque. Constat autem quod non est in non esse : quia cum mutatur, jam recessit ab eo : et superius habitum est, quod res quae mutatur, non est in eo ex quo mutatur. Similiter autem neque in esse in quod mutatur : quia esse magis est quies quam mutatio : et ideo res tunc mutata est quando est. Eodem autem modo non potest esse in. neutro : quia contradictorium alterum inesse necesse est. Similiter autem non potest esse in
Solutio autem hujus sophismatis est, quod cum mutatur aliquid, aliquo modo est in utroque : sed magis in eo ad quod motus : ut si aliquid mutetur ex non albo in album, aliquo modo est non album et aliquo modo album, sed tamen magis est album, sicut ostensum est in quinto libro hujus scientiae 1. Non solum enim id dicitur quod in toto, id est, perfecte est album, hoc est, quod habet albedinem in toto a migrationis permixtione separatam : quia album aut non album dicitur aliquando, et non quod totum et perfecte sit hujusmodi, sed quia plures partes, aut magis proprias habet albedinis ; et non est ejusdem intentionis differentiae, quod aliquid non est in hoc totum et perfecte, sicut jam patuit : et sic est res dum mutatur inter
<--- Page Split --->
contraria : quia dum mutatur, in utroque est quodammodo, sed plures accipit continue partes et magis proprias ejus ad quod est motus sive mutatio : neque sequitur ex hoc quod contraria sunt in eodem : quia simpliciter non insunt, neque secundum actum, sed secundum potentiam, sicut in fieri : et hoc modo contraria bene possunt esse in eodem : eo quod unum est sicut exiens, et aliud est sicut intrans : et ideo utrumque est in potentia vel in actu qui potentiae est premixtus, qualem actum superius diximus esse motum. Similiter autem est in mutatione quae est inter contradictoria quae est inter esse et non esse. Hanc igitur mutationem quae vere mutatio et motus est, diximus esse mixtam alterationi : et secundum hunc modum consideratum illud quod mutatur, neque perfecte est in esse, neque perfecte in non esse : et est tamen magis in altero oppositorum, ad quod est mutatio, sed in neutro est totum semper et perfecte. Et haec quidem perfecta est solutio rationum Zenonis : licet quidam dicant hanc esse quaestionem per se, circa motum et mutationem : secundum enim quod est quaestio per se certificans utrum id quod mutatur sit in eo ex quo est motus, vel in eo ad quod, vel in utroque, vel in neutro, tractata est quaestio in quinto libro hujus scientiae : sed secundum quod est inducta non propter se, sed ad destruendum motum et mutationem inducta est hic.
CAPUT III.
De solutione rationum Zenonis contra motum circuli et sphæræ.
Quia autem nos jam enumeravimus omnes fortiores rationes Zenonis quibus destruere nitebatur motum rectum, re-
linquitur ut inducamus rationes ejus quibus visus est destruere motum circularem ut solvamus eas. Sicut enim dixit in 84. his quae moventur motu recto, quod accidit quando quiescunt dum putantur moveri, similiter dixit in circulo et sphæra, et universaliter in omnibus quae moventur. Omnia enim talia per syllogismum accidit quiescere dum putantur moveri. Quæcumque in eodem loco secundum continuum aliquod tempus sunt, et ipsa et partes, illa quiescunt : sed circulariter tantum sphericæ mota secundum continuum tempus in eodem loco sunt et illa et partes : ergo quiescunt. Probat autem Zeno, quod illa quiescunt quæ sunt in eodem loco per continuum tempus et ipsa et partes, per hoc quod illa quæ moventur secundum locum, mutant locum : sicut illa quæ moventur secundum formam, mutant formam. Circulus autem et sphæra circa idem centrum in eodem loco sunt semper : et ideo quiescere ea putant : vel si ponuntur moveri, simul quiescunt et moventur, quod est inconveniens.
Ad hoc autem duplicem dabimus so- 85. lutionem. Solvemus enim primo per interemptionem unius praemissarum sui paralogismi dicentes, quod partes circuli et partes sphæræ nunquam tempore aliquo continuo sunt in eodem loco, sed totum secundum subjectum sit in eodem loco. Secundam autem dabimus solutionem ad rem dicentes, quod in circuli et sphæra totum continue procedit ad alium et ad alium locum. Sed nos distinguimus duplicem totalitatem circuli, et duplicem alietatem loci. Est enim una totalitas circuli secundum materiam et subjectum : et hoc non refertur ad motum circuli et locum, nisi per accidens : accidit enim ea talis motui in quantum forma circularis in ipso. Alia autem est totalis circuli secundum formam convexi et concavi quod est in ipso : eo quod
<--- Page Split --->
figura circularis duas formas habet, quae sunt convexum, et concavum : et secundum hoc si nos imaginati fuerimus, sive in convexo, sive in concavo, quotquot voluerimus puncta quae notantur litterisabcd, et sic de aliis circulis circumductis, describet tot circulos secundum formam, quot puncta fuimus imaginati in concavo vel convexo ejus : et hoc probatur ex hoc quod elevatur a punctum, et redit in ubi in quo elevebatur, tunc complete descriptus est circulus per a punctum : et similiter est de b, redit ad locum ubi elevabatur, et similiter est de c et de omnibus aliis : et cum forma circuli descripta per a punctum est completa, nondum est completa forma circuli descripta per b et sic de aliis : sed una descriptio continue completur post aliam. Constat autem quod in circulatione circuli continue talia puncta sibi succedunt, et unum semper est ut pellens, et alterum ut pulsum post aliud, et ita continue se pellunt et pelluntur : ergo continuo forma descriptionis circulorum formaliter variatur, et præcipue in circulo naturaliter mobili in quo est Oriens et Occidens, et dextrum et sinistrum : ergo procedit continue circulus in formas multorum circulorum, licet subjecto sit unus. Similiter autem est de loco : locus enim motus circuli est supra centrum, ut supra verificavimus. Licet autem hoc idem sit subjecto, tamen formaliter variatur. Locus enim unus formæ circuli descripti, non completur cum descriptione alterius circa centrum. Est enim formaliter locus circularis ubi in quo completur descriptio circuli. Patet igitur quod circulariter totus totalitate formali procedit de loco ad locum, et de circulo ad circulum continuo in motu circuli. Et isti circuli non sunt idem formaliter, sed subjecto : sicut idem numero sunt et per accidens homo et homo musicus : et ideo per se movetur circulariter de loco ad locum, et per accidens
est in loco uno. Et hæc est vera solutio quaestionis t. Falsum est igitur quod quidam dicunt, quod partes mutant locum, et totum manet: quia tunc circulus non movetur nisi per accidens, et non secundum se: falsum est etiam quod dicit Avicenna, quod circuli motus sit secundum situm et non secundum locum motus: quia supra ostendimus quod in situ non est motus nisi per accidens: eo quod est forma indivisibilis. Cujus etiam alia causa esse potest: quia scilicet situs non est sine eo quod est ad aliquid, et in illo non est motus nisi per accidens: verumtamen est quod circulus procedit secundum partes de situ ad situm: sed hoc convenit etiam ei quod movetur secundum motum rectum licet in motis recte sit diversus locus, et situs, et forma, et substantia. In circulariter autem motis locus diversus est secundum formam, et non secundum substantiam: et hoc est proprium eorum quae moventur secundum circulum. Sicut autem diximus de circulo, quod variatur secundum formas circulorum propter puncta orientia et depressa, ita dicimus in sphæra, si signamus super eam semicirculos vel puncta inter polum et polum, ex parte dextre sphæræ, unde est motus. Illi enim actus secundum puncta contractuda variant formaliter et describunt continue sphæras diversas in forma: et cum hoc continue fiat in motu sphæræ, necesse est quod locus descriptionis unius differat formaliter a loco descriptionis alterius per camdem quæ de circulatione est inducta rationem: et ideo tota sphæra procedit de loco ad locum formaliter, licet substantia maneat in eodem loco. Sphæra enim est quod generatur et describitur semicirculo inducto, ut ait Euclides. Hoc enim necessario habet tria puncta immobilia, centrum scilicet, et duos polos. Patet igitur, quod sphæra semper mutatur ab altera sphæralitate in alteram secundum formæ suæ totalitatem,
<--- Page Split --->
et nequaquam quiescet : et sic circulus de una circularitate in aliam secundum continuum motum, qui circulatio vocatur. Sic autem est de omnibus quae moventur in istis quae sunt circulus et sphæra : et hæc aliquando dicuntur in se ipsis moveri, quia non egredituntur eumdem locum secundum subjectum, ut diximus.
CAPUT IV.
De probationibus, quod indivisibile non movetur.
Text et com. His autem habitis et ostensis, conver- 86. temus nos ad indivisibile, quod supponit Zeno moveri si motus esse daretur : et ostendemus quia id est omnino indivisibile, ut punctum, impossibile est moveri. Sed prius faciemus rememorationem de his in parte quae diximus in principio quinti 1, quod concedimus enim quod indivisibile movetur per accidens, sicut motu corporis aut magnitudinis, in qua sicut terminus est indivisibile : et hoc est sicut si aliquis moveatur in navi a navis motu, præter id quod movetur in navi a navis motu, extrinsecum est essentiæ navis : et ideo simile magis est id quod movetur existens in corpore aliquo a corporis illius motu in quo ipsum est, sicut pars movetur motu totius corporis. Hic enim motus in hoc similis est motui accidentium : quia sicut accidentia non moventur ex se, sed motu subjecti, ita neque pars quamdiu conjuncta est toti, ex se movetur, sed motu sui totius. Impartibile autem voco illud quod omnino indivisibile est secundum quantitatem. Est autem hæc distinctio nobis hic necessaria : quia licet pars „non ha-
beat nisi motum totius, tamen motus idem per accidens conveniens ipsi aliquando, sicut in sphæra mota, habet alietatem velocitatis et tarditatis in partibus diversam a motu totius. Motus enim totius uniformis est in toto : et tamen in sphæra maxime indicatur esse diffinita in partes, quia propinquæ centro vel polo, propter hoc quod transeunt parvos circulos in eodem tempore in quo partes remotæ a polo vel centro transeunt magnos, necesse est esse tardioris motus quam illas : et ideo stella juxta polum in Austro et Aquilone tardi sunt motus, et stella juxta æquinocitalem, qui est unus magnorum circulorum sphæræ, sunt velocis motus. Et sic invenitur triplex diversitas in partibus a motu totius : quia quæ sunt intus in centro vel polo, quiescunt : et quæ juxta centrum vel polum, tarde moventur : et sic quæ sunt remota ab utroque polo et centro, velociter moventur : et cum iste motus est per se unius totius et per accidens partium, sicut supra ostendimus, multo magis igitur et in his in quibus motus partium est ejusdem velocitatis cum motu totius, et cum partibus aliis motus attribuitur per se toti, et per accidens partibus. Sicut igitur dicebam prius, non convenit moveri impartibile, cum sphæra sit in alio, nisi sicut movetur in navi sedens navi eunte : per se autem non convenit ipsum moveri.
Si autem dicat aliquis ipsum moveri, Text. et com. 87. deducemus ad impossibile : signetur nomi motus transitus ejus per lineam A B C, cujus pars prima, ex qua est motus, sit A B, et secunda pars, in qua est motus, sit B C, et accipiamus motum generaliter ad motum in loco, et ad motum qui est ex magnitudine in magnitudinem, sicut est motus augmenti et diminuitionis ad motum alterationis, qui est ex
<--- Page Split --->
specie ad speciem, et ad mutationem conjunctam alterationi, quae est inter contradictoria, sicut est generatio et corruptio. Tempus autem proprium et primum hujus motus quo movetur impartibile, sit signatum per litteram b. In isto igitur tempore secundum quod mutatur, si est secundum primum et proprium tempus, necesse est impartibile ipsum aut esse totum in a b ex quo est motus ejus, aut totum esse in b c in quod est motus ejus, aut partim esse in a b et partim esse in b c, quia cum in mutatione non sint nisi haec tria, oportet quod omne quod mutatur, uno istorum modorum se habeat. Sed non potest dari quod tertio modo sit aliquid ipsius in utroque, tam scilicet in eo ex quo est motus, quam in eo ad quod est motus: quia in fine quinti, et in hoc sexto libro probatum est, quod omne quod est partim in uno et partim in alio, est divisibile 1 ; et suppositum est id quod movetur esse indivisibile. Per hoc igitur datum sequitur destructio hypotesis. At vero non potest dari, quod sit motus in b c in quod est motus: quia cum est in eo ad quod est motus, tunc est jam mutatum. Nos autem posuimus ipsum mutari: relinquitur ergo quod totum sit in eo ex quo est motus, hoc est in a b per totum tempus, quod signatur per b. Et sequitur ex illo, quod quiescat et non moveatur: quia nos diximus supra, quod hoc est quiescere quod est in eodem secundum ubi vel formam manere per totum tempus aliquod: datum autem erat quod movetur.
est, quia omne mobile est continuum et divisibile, et continuitas ejus est causa continuitatis motus et temporis, sicut supra diximus : unde non posset esse motus ejus quod est indivisibile, nisi hoc modo tempus componeretur ex ipsis nunc indivisibilibus, et motus ejus ex momentis quae sunt fines motus : quia ejus quod est indivisibile, est motus indivisibilis et spatium indivisibile, et illius mensura non potest esse divisibilis, sed mensura ejus esset indivisibile nunc. Et haec omnia sunt impossibilia : quia, sicut supra probatum est, in nunc non est motus vel quies, sed potius motum esse in nunc : et ideo si tempus esset ex nunc in omnibus, vel nunc esset id quod est indivisibile in motum esse, et nunquam fuisset in moveri : quia moveri non est nisi in tempore, et sic motus esset in fine et nunquam fuisset in via ad finem. Quae omnia sunt impossibilia etiam ad intelligendum, sicut ostensum est supra : neque enim ex ipsis nunc est tempus, neque linea est ex punctis, neque motus ex momentis. Qui enim hoc dicit, quod impartibile movetur, nihil aliud facit, nisi quod dicit motum esse ex momentis, aut lineam ex punctis, aut tempus ex ipsis nunc. Sed hoc impossibile est, cum nullum eorum habeat quantitatem aliquan. Quantum autem non componitur ex non quantis. Haec est igitur ratio una qua probatur indivisibile non moveri.
Amplius autem et ex his quae dicta Text, et com, sunt, manifestum erit hoc idem, scilicet quod punctum et omne aliud indivisibile impossibile est omnino moveri. Omne enim quod movetur super spatium aliquod, impossibile est ut prius accipiat et pertranseat de spatio majus se, quam accipiat et pertranseat de eo spatio minus se, vel aequale sibi. Si ergo punctum vel
<--- Page Split --->
aliud indivisibile movetur, oportet quod pertranseat de eodem spatio minus se, priusquam pertranseat de eodem spatio majus se. Impossibile autem est quod transeat de spatio minus se, cum sit indivisibile: quia si haberet minus se, tunc divisibile esset: ergo oportet quod transeat aequale sibi. Et ex hoc ulterius sequitur, quod linea spatii per quam transit, componatur ex punctis: quia cum id quod fertur, transit per spatium, tunc per aequalia sibi ministrando reddit quantitatem spatii, et ex illis componitur: aequale autem puncto est punctum: et ideo linea componeretur ex punctis. Si autem hoc impossibile est, ut supra ostensum est, tunc etiam impossibilis est positio, ex qua istud sequitur, quod scilicet indivisibile moveatur. Et haec est probatio secunda.
Amplius autem si omne quod movetur, in tempore movetur, sicut saepius probatum est, et nihil movetur in ipso nunc, et omne tempus divisibile esse ostensum est prius, tunc oportet ex quolibet tempore quod est alicujus motus sic accipere aliquod tempus minus illo: eo quod tempus est divisibile in infinitum, et pars semper minor est toto. Hoc igitur modo et hac de causa si indivisibile movetur, oportet quod moveatur in tempore: eo quod omne quod movetur, movetur in tempore: et omne esse divisibile ostensum est prius. Si igitur punctum movetur, oportet quod sit accipere tempus minus illo quod est primum et proprium tempus motus sui: sed hoc est impossibile: quia ex superioribus patet, quod si aliquid movetur in tempore aliquo regulariter, quod ipsum dimidium movetur in mediatee illius temporis: eo quod continuitas motus sicut a prima causa est a continuitate mobilis, in eo quod mobile, et continuitas temporis est a continuitate motus: et sic oporteret quod esset accipere aliquid minus pun-
cto : et sic id quod est indivisibile, esset divisibile in minus, sicut et tempus dividitur in tempora minora se. Hoc enim solo modo sequitur dividi id quod est atomum et indivisibile, si possibile esset, quod moveretur in ipso nunc, quod est atomum. Ejusdem enim rationis est in ipso nunc moveri, quod est indivisibile moveri, et moveri ex ipso, sequitur utrumque dividi, sicut ex prima hujus disputationis ratione ostensum est.
Sunt autem quidam sequentes AviOpinto Avcenne et cennam, et dicentes hanc rationem non sequacium. tenere, quae hic ultimo inducta est: quia non videtur sequi, quod si aliquid integrum movetur in aliquo tempore, non movetur dimidium illius in dimidio illius temporis, sed potius majus illo movetur in tempore minori. Sicut videmus quod magis grave in tempore breviori descendit quam minus grave: et ideo dicunt quod ratio ista non tenet nisi de motu violento, in quo movens est extrinsecum: quia si violentia aliqua movet aliquod totum in tempore determinato, eadem violentia movebit minus illo in tempore breviori: et sic dividi potest omne quod movetur secundum temporis divisionem. Nos autem dicimus, quod in ista improbatio. scientia generaliter loquendum est de comparatione mobilis ad motum et tempus: et ideo ex unius horum divisione sequitur alterius divisio, sicut etiam supra ostensum est: et ideo ad impossibile ductum declarandum sufficit quod ostendebatur, quod si in tempore aliquo aliquid movetur, quod impossibile sit accipere aliud minus illo quod movetur in minori tempore ab eadem virtute movente: et hoc tam in naturali motu quam violento secundum intellectum verum est: et sic est demonstratio ista universalis: et hoc competit huic scientiae, sicut etiam supra docuimus, quod in omni motu est accipere motum velociorem secundum intellectum, et tardiorem similiter: cum tamen hoc de motu contracto ad materiam specialem falsum sit. Est enim liber hic de principiis naturae et
<--- Page Split --->
motus : et ideo nihil in eo demonstratur de specialiter mobili et moto. Sed tamen passiones illae demonstrantur, quae sunt mobilis et motus, in quantum abstrahunt ab omni mobili et motu secundum partem accepto. Est etiam advertendum, quod nos in praehabitis physice demonstravimus per causam physicam et realem, et abhorremus rationes logicas. Si enim logice procedere vellemus ad probandum quod indivisibile non movetur, non oportuisset nos inducere rationes dictas, sed potius cum supra probavimus hanc propositionem, quod omne quod movetur est divisibile, convertissemus ipsam per contrapositionem in hanc, quod hoc quod non est divisibile, non movetur : et habuissemus propositum. Sed tunc nesciremus causam, quare indivisibile non potest moveri, sicut modo scimus.
CAPUT V.
De probationibus, quod nulla mutatio perse sola est infinita.
Sicut autem Zeno supponit indivisibile moveri si esset motus, et ideo non esse motum, quia indivisibile et per indivisibilia non movetur : ita supposuit omnem motum esse infinitum, eo quod esset per infinita si esset motus : et ideo non esse motum dixit : quia motus non est infinitus secundum actum.
sunt in quatuor generibus : et hoc quidem manifestum est de qualibet mutatione quae est secundum formam, sive illa sit substantialis, sive accidentalis : quia omnis talis mutatio est inter determinatos terminos, quorum unus est principium ex quo est mutatio, et alter est finis ad quem ipsa eadem est mutatio : et sic omnis mutatio est ex quodam in quiddam. Omne autem quod sic est inter principium et finem, finitum est ex utraque parte. Si ergo omnis mutatio est de forma ad formam, ex utraque parte finita est, sive sit in contradictione, sive in contrariis : ergo illae mutationes quae sunt in contradictione terminos habent, affirmationem et negationem : ut generationis quidem quae est ex non esse, terminus in quo stat, est esse : et corruptionis quae est ex esse, terminus in quem stat, est non esse. Earum autem mutationum quae sunt inter contraria, sicut alterationum omnium termini, sunt contraria : illa enim ultima sunt alterationum omnium : quia alterationes stant in illis : ergo omnis alterationis est aliquod principium determinatum, et aliquod determinatum ultimum . Omnis enim alteratio est ex quibusdam contrariis. Similiter autem se habet in augmento et decremento. Diximus enim in quinto libro hujus 1, quod perfectio quantitatis secundum naturam est terminus augmenti, et quod stat in illo. Omne enim quod naturaliter est, habet quantitatem in minimo, et maximo, et medio secundum naturam, sicut embryones minimi et maximi determinati sunt in natura. Similiter homines perfecti sunt minimi, maximi, et medii secundum speciem hominis. Et si inveniatur quantitas sive in embryonibus sive in hominibus major vel minor quam determinatum est in specie embryonum vel hominum, erit innaturalis res, et non salvata, sed ad corruptionem tendens, vel corrupta. Perfectio enim quantitatis est illa
<--- Page Split --->
quantitas in qua virtutes quanti perficere possunt expedite suas operationes. Diminutio autem est, 'quae deficit ab hac sic determinata quantitate distantia determinata in natura : et sicut ex hoc diminuitur, corrumpitur quod diminuitur. Patet igitur quod ille, etiam mutationes quae sunt in quantitate, finite sunt secundum principium et ultimum.
Sed de loci mutatione non hoc modo probari potest quod sit finita : quia non omnis loci mutatio etiam quae recta est, inter contraria est, sicut patet in motibus processivis animalium, quae non sunt inter contraria. Est tamen alia via ad hoc quod probetur loci mutatio recta non esse infinita, sicut aliquid impossibile est decidi vel dividi, quod licet secundum genus suum decidi vel dividi possit, tamen in specie acceptum secundum quodcumque punctum acceptum in ipso dividi non potest. Impossibile enim decidi sive dividi dicitur multipliciter aliquid ejus ex genere suo indecisibile sive indivisibile est, sicut vox, etc., quae non sunt de genere quantitatis. Aliquid autem ex genere suo decisibile est sive divisibile, et tamen ex sua specie nunquam decidi vel dividi potest : quia decisio ejus nunquam potest incipere, sicut cœelum cujus genus corpus est. Et scimus quoniam omne corpus secundum genus suum est decisibile, et tamen cœelum propter formam suam nunquam recipiet divisionem secundum aliquod punctum acceptum in ipso : et hoc dicimus impossibile dividi, eo quod divisio ejus nunquam incipere potest. Similiter autem dicemus impossibile mutari : quia aliquid impossibile est mutari, sicut diximus de impartibilibus. Aliquid autem impossibile mutari non omnino, sed sic, sicut ponitur mutari, hoc est, quia mutatio ejus haec quae attribuitur ei, nunquam potest incipere : et non ita dicimus ipsum immutabile quod secundum
suum genus immutabile sit. Omni autem eodem modo distinguimus hanc, impossibile est aliquid fieri. Dicimus secundum prædicta, quod impossibile est aliquid mutari in hoc in quod impossibile est ipsum mutari : hoc etiam secundum suum genus mutabile dicatur : sed in infinitum impossibile est mutari : ergo impossibile est mutationem rectam esse quae sit in infinitum. Quod autem aliquid in infinitum impossibile est mutari, probatur ex hoc quod nihil est actu infinitum : et ideo mutatio quae est in infinitum est in non finem : sed quod est in non finem, in nihil est : ergo mutatio quae est in infinitum, nihil est : et cum in secundo hujus scientiæ probatum sit quod omnis moventis est aliquis finis, sequitur necessario quod mutatio quæ est in infinitum, non habet motorem : et si non habet motorem, nunquam incipiet : ergo mutatio quæ est in infinitum, nunquam incipiet : et si nunquam incipiet, impossibile est eam esse : ergo mutationem localem rectam infinitam impossibile est esse. Si igitur omne quod fertur recte, semper mutatur in aliquid determinatum, non erit localis motus existens rectus aliquis unus numero infinitus : non enim impossibile est transire infinita : et ideo aliquando finietur talis mutatio localis.
Manifestum est igitur ex dictis, quod Text et com. nulla mutatio recta est infinita, ita quod 93. nullis terminis finiatur. Sed si sic aliqua infinita convenit esse, est hoc ex utroque, scilicet ex principio, et fine, et non ex carentia finis solius, sicut est in circulatione quæ caret et principio et fine : quia adhuc in futuro considerare habebimus si est in quodam tempore contingere unum et eumdem motum localem esse infinitum. Nihil enim fortasse prohibet infinitatem esse in motibus, quando non accipitur motus unus et idem, sed successio motuum, ut si post loci mutatio-
<--- Page Split --->
nem accipiatur alteratio, et post alterationem generatio, et iterum post generationem augmentum, vel e converso. Si enim talis sit successio continua motuum, in toto tempore erit motus, sed ille non est unus et idem numero motus : quia unus numero motus non componitur ex diversis in genere omnibus motibus : et de hoc in secundo de genera-
tione et corruptione tractabimus, quando causam infinitæ generationis reddemus. Patet igitur ex habitis, quod unum et eumdem motum numero non convenit in infinitum fieri præter unum solum motum qui est motus circulationis, sicut in libro octavo hujus scientiæ declarabimus.
<--- Page Split --->
LIBER
DE INDIVISIBILIBUS LINEIS, QUI FACIT AD SCIENTIAM LIBRI SEXTI PHYSICORUM.
CAPUT I.
De introductione libri, et de rationibus eorum qui ponebant lineas indivisibiles.
Licet autem de Philosophis non sit scientia de lineis indivisibilibus, quia tamen Zenonis in ea inducuntur rationes, et ex lineis indivisibilibus dicebatur componi corpus physicum absolute in genere consideratum prout non contrahitur adaliquod corpus in specie, ideo videtur nobis hic ponenda breviter esse ista disputatio sub tractatu uno quo sic procedemus : quia scilicet primo ostendemus rationes eorum omnes qui indivisibiles lineas esse dicebant, deinde solvemus easdem, et tandem abundabimus rationibus contra eos : et sequemur Aristotelem in libro suo de indivisibilibus lineis, quia hoc quod ipse dixit, sufficit nobis in hac scientia.
Scias autem quod multi Antiquorum Documentum, concordabant in hoc, quod linea non componeretur ex punctis, et hoc etiam corpus : tamen dicebant corpora mathematica componi ex corporibus atomis, et corpora atoma componi ex indivisibilibus superficiebus, et superficies indivisibiles componi ex indivisibilibus lineis, et lineam constitui ex fluxu puncti, et non ex compositione ex punctis : eo quod linea primum est in genere quanti continui. Et tales primi fuerunt Democritus et collega ejus Leucippus. Ante hos fuerunt qui dicerent lineam componi ex punctis, sicut Pythagoras et sui sequaces. Quoad eos igitur qui dicunt prima componentia continui esse lineas indivisibiles, non sufficit prima pars sexti Physicorum, in qua probatur quod componentia prima non sunt puncta, vel nunc, vel momenta, sed quoad rem sufficiat : et ideo inducimus hic istam disputationem, ut perfecte etiam hominibus satisfiat quando per omnem modum confutati fuerunt adversarii veritatis.
Quæremus igitur, utrum sint indivisibiles lineæ ? et utrum universaliter aliquid sit indivisibile primum componens omne quantum, sicut dicunt quidam
<--- Page Split --->
Philosophorum, quorum istae fuerunt rationes. Dicunt enim quod in omni continuo cadit parvum et magnum esse. Et hujus causa est, quia parvum causatur ex pauco, et partibus componentibus : magnum autem causatur ex multo in partibus ejusdem. Constat autem quod omne magnum dividitur in parva, sed parvum est quod habet paucas partes : ergo ea in quae dividitur magnum, paucas habent partes componentes. Paucæ autem partes componentes non sunt infinitæ, sed finitæ per parvum numerum : quia id quod habet infinitas partes componentes, non habet paucas partes, sed multas : et datum est quod parvum habet paucas partes : ergo habet eas finitas. Omne autem compositum ex finitis, dividitur in ea quæ sunt finita : et non potest dividi ultra ea, sicut patet in divisione omnis numeri finiti : ergo parvi continui stat divisio in his finitis ex quibus componitur : componitur autem ex primis quantis : et illa sunt lineæ : ergo stat divisio ejus in lineis : sed illud est indivisibile in quo stat divisio, sicut probatur per unitatem in qua stat divisio numeri : ergo illa in quibus stat divisio parvi continui, sunt indivisibiles lineæ : ergo sunt lineæ indivisibiles, et sunt in omnibus superficiebus et corporibus continui : est ergo in quolibet quanto continuo aliquod primum impartibile componens ipsum : propter hoc quod parvum pars est magni, et parvum componitur ex paucis.
Amplius si est idea lineæ, et idea est prima eorum quæ sunt in ratione una, tunc oportet ponere indivisibiles esse lineas : constat enim per doctrinam secundi metaphysicæ 1, quod omne genus causæ reducitur ad unum genus primum in genere illo : ergo omnes lineæ formali ratione convenientes reducentur ad unum primum, quod primum formale est in genere illo. Est autem illud in quo sunt omnes lineæ formaliter, sicut in causa
præhabente in se linearum rationem : et hæc est idea ad quam fiunt omnes lineæ.
Additur autem his, quod in omni continuo partes sunt priores toto naturaliter, cum totum componitur ex partibus. Undecumque autem unum præcedit aliud naturaliter, est venire ad unum primum quod nihil præcedit in ordine illo : ergo in partibus continui est venire ad unum primum ante quod nihil est in natura continuorum, et cui primo convenit ratio continui idealiter ad omnia alia : sed ante quod nihil est, illud est indivisibile: ergo in omnibus continui partibus aliquid est divisibile in partibus a quo ratio quantitatis derivatur in omnia sequentia. Hoc autem cum sit pars continui, continuum est, quia aliter non esse ideale : ergo oportet ponere indivisibiles lineas primas. Et hæc est ratio cui maxime innitebantur Antiqui et videbatur eis esse efficacissima. Secundum autem eumdem modum probatur resolutio tetragoni et omnium figurarum ad lineas, quia manifestum est quod quædam in genere continui accidit his esse priora : et similiter est de omni superficie, et omni corpore propter eamdem causam.
Ulterius autem Democritus et Leucippus probant, quod indivisibile non solum necesse est esse in intelligibilibus quæ sunt mathematica, quæ secundum rationem diffinitivam sunt abstracta et separata a sensibus, sed etiam quod in sensibus est aliquod primum atomum ex quo cætera componuntur. Probant autem ex hoc quod elementa sunt corpora quædam. Elementum autem est, ut in Cælo et Mundo probatur 2, quod est primum in compositione, et non dividitur secundum formam in aliam formam : ergo prima componentia sunt elementa omnium : partes autem prius sunt componentes totum : ergo oportet quod aliquæ eorum sint ita primæ quod non dividantur, quia non dividi est de ratione elementi: ergo aliquis utique erit primus ignis de
<--- Page Split --->
indivisibilibus : et universaliter sic se habebit in omnibus corporibus elementorum : ergo, sicut dictum est, non solum in intellectibus mathematicis sunt indivisibilia prima, sed etiam in sensibilibus.
Amplius autem ex Zenonis ratione hoc probari videtur, quod sit aliqua magnitudo, quæ non est punctum, indivisibilis et impartibilis. Constat enim quod impossibile est, quod aliquid contingat tangendo infinita in tempore finito, ita quod tangat ea non simul secundum unumquodque signum, sive sigillatim unumquodque infinitorum signando tangat. Omne enim quod movetur quocumque modo motus, necesse est prius ad medium tangere spatium quam ad extremum. Ejus autem quod non est impartibile, sed divisibile, habet omnino universaliter secundum omnes partes medium : quia omne divisibile habet medium inter extrema sua. Si autem id quod fertur in linea, contingit infinita media quæ sunt linea in tempore finito in quo ponitur transire lineam : et dicamus id quod in dictum est 1, quod velocius est quod in æquali tempore plus perficit de spatio : tunc convenit quod id quod velocissimum est, in tempore finito transibit media infinita in linea. Constat autem quod nihil est adeo velox sicut motus mentis sive intellectus pertransiens per media per quæ est motus. Si ergo mens in tempore finito accipiens partes medias spatii transeat infinitas, contingeret ea mentis acie secundum unumquodque sigillatim : tunc erit motus per infinita in tempore finito: ergo si istud est verum, contingere est idem quod numerare, accidet mentem numerare infinita in tempore finito. Si autem hoc est possibile, tunc non erunt infinita media in spatio : ergo erunt ibi finita in quibus stat divisio et numerus : hæc autem sunt indivisibiles lineæ : ergo erunt indivisibiles lineæ prima componentia continuum.
Amplius autem idem probari videtur ex his quæ dicuntur in disciplinis mathematicis, et præcipue in X Geometriæ. Ex his enim quæ ibi dicuntur, sequitur, ut aiunt, aliquam mensuram esse indivisibilem et primam. Ibi enim dicitur, quod commensurabiles lineæ sunt : omnes autem commensurabiles una et eadem mensura mensurantur : ergo sunt omnes commensurabiles mensuratae : omnium autem commensuratorum erit alia longitudo mensurans necessario, qua mensurantur omnes commensuratae : igitur illa non erit mensurata, sed erit prima mensura : prima autem mensura non habet ante se alias : ergo ipsa ante se nullam habebit mensuram : ergo erit linea indivisibilis : quia si esset divisibilis, tunc ante se haberet mensuram : unde si diceretur esse divisibilis, tunc oporteret dare quod partes suæ etiam essent alicujus mensuræ quæ mensuraret eas : quia partes commensurabiles sunt toti, ita quod eadem aliqua mensura mensurantur. Hoc enim, sicut diximus in geometricis, commensurabile vocatur. Ergo illæ mensuræ erant ad aliquas partes parvas in proportione dupli ad medium : quia si pars omnis dividitur in duo, et longitudo est alia quæ mensuravit partem, oportet quod illa se habeat ad medium illius partis in proportione dupli ad dimidium. Hoc autem est impossibile, si illud sit mensura prima commensurabilium : illa enim quæ mensura prima est commensurabilium, non habet ante se mensuram minorem se. Ergo similiter sic ista non habet ante se aliam, ita etiam omnes mensuratae ab ipsa prima longitudine, sicut omnes lineæ mensurantur, componitur ex impartibilibus primis lineis, in quibus prima ratio mensuræ et longitudinis salvatur. Idem autem sequitur in planis superficiebus. Omnia enim hæc commensurabilia sunt ad invicem. Et ratio primæ commensurationis est, quæ secundum numerum ali-
<--- Page Split --->
quem commensurate una et eadem mensura mensurantur. Constat autem quod omnes lineæ commensurabiles omnes sunt mensurate : quia quae una et eadem mensura mensurantur commensurate sunt a dictis lineis quæ sunt impartibiles: ergo prima mensura ipsorum erit impartibilis : ergo ponende sunt esse indivisibiles lineæ.
CAPUT II.
te sint circa lineam, sicut affirmatio et negatio, et non conveniant lineis indivisibilibus : constat lineas indivisibiles nullas esse, quia secundum differentias inductas nullas habebunt naturas convenientes lineis geometricis, de quibus demonstrationes fiunt. Sed si habebunt eas, tunc non habebunt eas nisi ad invicem, ita scilicet ut una indivisibilis in comparatione ad aliam indivisibilem dicatur rationalis, vel muta, vel commensuralis, vel incommensurabilis, vel communicans, vel incommunicans, et sic de aliis decem differentiis linearum.
De solutione rationum inductarum de lineis indivisibilibus.
Sed his rationibus obviantes, primo ostendemus inconveniens esse quod dicitur, quod si aliquid quod est mensuræ differentia vel passio, dividit lineam quamdam separatam et indivisibilem, sicut jam dictum est, sicut dividitur linea in rectam, et obliquam, et commensurabilem, et incommensurabilem : tunc absque dubio illud quod dividit hanc lineam indivisibilem in differentias, non erit aliqua differentiarum quæ ponitur in geometria. Quædam enim in libro decimo Geometriæ dicuntur lineæ dicibiles sive rationales, quibus positis et datis ratiocinantur. Quædam autem dicuntur indicibiles, sive mutæ et irrationales, quibus positis et datis ratiocinari non possumus. Et hoc modo dividuntur lineæ in decem ordines in geometria, sicut patet intuenti decimum Euclidis : quia hic longum esset ista prosequi : et etiam hic non indigemus eis, nisi quod sciamus quod illa quæ dividunt lineas in geometricis, non possunt dividere lineas indivisibiles, neque convenire eis. Cum ergo illa quæ lineam dividunt ex duobus nominibus sub abcisione sive disjunctione conveniant omnibus lineis : eo quod immedia-
His autem habitis, dicamus primo ad primum respondentes, quod non est necessarium quod dicunt, scilicet quod illud quod sit parvum vel paucum, quod infinitas habeat divisiones partium. Et est instantia eorum dicti in proposito : quia in alio non invenitur in quo instantia fieri posset. Nos enim dicendo de loco et de magnitudinibus sensibilibus quas dicunt esse compositas, quod sint parva et pauca, dicimus quando congruit hoc dicere de quantitate eorum : non tamen dicimus sicut illi, quod hoc sit eo quod habeat paucas partes finitas numero et potentia. Sed dicimus quod habet infinitas potentia, licet paucas habeat actu : et hoc ipsi distinguere nesciverunt. Amplius autem si, ut aiunt illi, in lineis compositis sunt quædam lineæ de his indivisibilibus quas ipsi dicunt esse : tunc de illis indivisibilibus dicitur parvum et paucum, cum tamen in linea illa sint infinita puncta secundum eos actu. Lineæ enim divisio etiamsi non concedatur dividi in lineas, tamen est secundum puncta : et est divisio ejus secundum unam similitudinem secundum qualecumque punctum : quia una est ratio divisionis in quolibet : et ideo secundum quodcumque divisibile est linea : ergo infinitas habebit divisiones linea secundum positionem earum, sicut prius. Omnis autem linea utique non indivisibilis est : et tamen quædam secundum istos dividuntur in parvas, et sunt infini-
<--- Page Split --->
Aller suptæ per divisionem, et tamen paucæ. Superordinatum est jam a nobis omnem lineam dividi, et nullam lineam indivisibilem esse. Ergo nihil est quod dicunt de parvo et pauco.
Amplius omne magnum ex parvis quibusdam componitur : propter quam rationem etiam magnum et parvum non dicuntur opposita esse secundum rem : nihil igitur erit magnum : vel oportet dicere, quod ex prædeterminatis quibusdam parvis sit compositum : et si tunc parvum terminatas divisiones habet, ut dicunt, tunc aut nihil erit magnum secundum eos, aut oportet dicere quod illud non sit magnum quod habet divisiones partium terminatas : quia hæc est ratio parvi secundum eos. Omne enim totum habet partium divisiones sicut et partes habent suarum partium divisiones : et ideo si parva sunt partes magni, tunc oportet quod magnum habeat divisiones partium parvi : divisiones parvi autem sunt finitæ, ut dicunt : igitur divisiones magni sunt finitæ : sed hæc est ratio parvi : ergo parvum est magnum : vel oportet dicere quod magnum non componitur ex parvis, si ipsi dicunt quod rationale est parvum habere partes determinatas et finitas, et magnum quod componitur ex parvo significant habere divisiones partium infinitas : quare manifestum est quod secundum rei veritatem, non potest dici magnum et parvum in hoc quod est determinatas et finitas habere partes, et in hoc quod est habere partes indeterminatas et finitas. Si autem induxit eos ad dicendum in lineis esse parvum ex paucis et finitis partibus esse, et videtur eis hoc esse dignum ad dicendum istud, quod in numeris vident paucum habere partes et divisiones habere terminatas, hoc est stultum : quia non sunt eadem principia generationis ex quibus est discretum, sicut numerus, et ex quibus est continuum, ut linea. In numeris enim ex indivisibilibus unitatibus aggregatis est generatio numeri, et illud impartibile est quoddam determi-
natum in genere discreti : et ideo omnis numerus qui non est infinitus, terminatas et finitas habet divisiones. In magnitudinibus autem non est similis compositio, et ideo in his divisio procedit in infinitum.
Non est autem simile etiam in formis et speciebus quas dicunt Platonici, et tamen illi qui ponunt species esse ideas horum, accipiunt axioma quod est minus forte quam illud quod oppositum est : et secundum quemdam modum interimunt indivisibiles lineas per eadem quae ostendere intendunt eas esse : et e converso per hanc rationem species et ideæ interimuntur : et ita utrumque interimitur per reliquum. Si enim sunt ideæ, ut dicunt, separatæ, illas impossibile est intrinsecas rebus esse : ergo non sunt partes linearum, ut dicunt : et ita per eadem interimunt species, per quæ probare volunt : et e converso, si puncta in lineis sunt indivisibiles partes earum, tunc impossibile est quod sint species ideales eodem modo se habentes : idea enim est una unius : sed unius et ejusdem parvi plures suht indivisibiles lineæ, licet finitæ : et ideo istud axioma nihil habet fortitudinis.
Rursus autem dicere dignum esse, quod indivisibilia quaedam sint prima corporalium elementorum, est stultum : quamvis enim rursus quidam sic enuntient, tamen ad subjectam intentionem, hoc est, propositum, problema sumunt id quod est ex principio. Id enim quod a principio probandum est, hoc est, utrum sint indivisibilia quaedam ex quibus continuum est : et hoc ipsi sumunt in corporalibus elementis esse. Magis est autem contra eos qui quanto magis ipsi sumunt id quod est ex principio, et non possunt probare intentum vera probatione : tanto magis videbitur verum esse oppositum, scilicet quod omne corpus compositum sit et divisibile tripliciter, scilicet secundum linearum longitudines quae sunt in ipso, et secundum molem profundi quod est in ipso, et secundum
<--- Page Split --->
distantiam latitudinis superficiei quae est in ipso.
Zenonis autem ratio non concordat ad propositam intentionem in hoc quod dicit, quod id quod est latum sive motum per spatium, non tangat infinita in tempore terminato et finito. Sic enim et secundum eumdem modum et tempus et longitudo habent se ad esse infinitum, et esse finitum et terminatum, et tantas et tales habet divisiones unum sicut alterum : sicut etiam supra diximus in sexto Physicorum.
Neque etiam utique verum est quod dicunt, quod hoc sit numerare quod est singulum infinitorum tangere secundum mentem, nisi actu tangeret. Tangit enim ea mens in potentia divisionis tantum : et ideo hoc non est ea numerare : quia ea quae numerantur tactu mentis, secundum actum sunt finita. Dubitatio enim est, utrum etiam quis intelliget hoc modo secundum mentem quod contingat infinita. Est enim forte hoc impossibile : sed alibi, hoc est, in tertio de Anima habet dici 1, quia absque dubio nunquam intelligens numerando pertransit infinita. Non enim est motio mentis per intellectum exiens spatium continuum et sibi subjectum super quod moveatur, sicut exigit id quod fertur corporaliter secundum locum : sed potius mentis motio est per intentiones specierum citra. Et si concedatur mens sic pertransire per continuum, hoc est numerare partes numeri secundum actum. Numerare enim est quod est cum scientia rerum secundum actum diversarum. Spatium autem non dividitur nisi potentia.
Sed fortassis inconveniens est quando aliquis non potest solvere rationem aliquam, quod cedat et serviat d<bilibus positionibus quae sunt contra sensum, et quod aliqui velint decipere seipsos contra hoc quod nuntiat eis sensus. Decipiunt enim isti seipsos secundum majores
deceptiones, quam sint illae quas timent, et adjuvant impotentiam suam ut fiat fortior. Quando enim Zeno nescit solvere qualiter id quod fertur, transit spatium prius tangendo medium quam extremum. Et quando Democritus nescit rationem illam solvere, quod prima componentia sint indivisibilia. Negat Zeno motum, quod est majus inconveniens. Et ponit Democritus corpora indivisibilia vel lineas, quod est magis inconveniens quam id quod incidere timet. Qualiter autem solvantur rationes Zenonis, in sexto Physicorum supra scriptum est. Democriti autem ratio in libro Perigeneos habebit solutionem 2. Quod autem objiciunt per geometricas rationes de lineis commensurabilibus, quod scilicet omnes uno et eodem mensurantur, sophisticum est, et nequaquam concordat cum eis quae in mathematicis supponuntur. Non enim sic supponunt mathematici, quod lineae indivisibiles sint quae mensurant lineas commensurabiles : neque utile esset eis ad suas demonstrationes, cum non demonstrent nisi de lineis divisibilibus in lineas. Simul etiam cum dictis et etiam totum contrarium supponunt mathematici, et contrario modo omnem quidem lineam dicunt fieri, hoc est, divisibilem in partes divisibiles. Convenit autem etiam datis lineis indivisibilibus quas ponunt esse propter commensurationem adhuc significare lineam secundum quam commensuratio fit. Non enim probatur in geometricis commensurabilitas linearum per lineam indivisibilem, sed potius per lineam divisibilem in infinitum : et sic inutilis est positio linearum indivisibilium, ex quo positis illis adhuc inquiritur de aliis secundum quas fiat commensuratio. Quare hoc quod dicunt, ridiculum est : quia secundum opinionem eorum etiam ex quibus dicunt dicentes se ostendere, probatur quod a veritate declinant se ad
<--- Page Split --->
Deinde etiam si sunt indivisibiles lineae, inter omnes lineae erunt commensurabiles et communicantes. Omnes enim mensurabuntur ab indivisibilibus lineis, sive longitudine sint commensurabilisive potentia et non communicant- , sine commensurabiles et communicantes. Dicuntur autem lineae communicantes sive commensurabiles in longitudine, ut habetur in X Euclidis, quibus est una quantitas communis eas numerans. Communicates autem et commensurabiles potentia dicuntur, quarum superficiem quadratam una superficies communis numeret. Si autem sunt indivisibiles lineae, ut isti dicunt,omnes erunt commensurabiles, per hoc quod indivisiles lineae, ut isti dicunt, omnes sunt aequales : eo quod una non potest esse major vel minor alia, cum sint indivisibiles : ergo et potentia sunt commensurabiles : quia si quadrata fiat ex eis, numerat superficies illas alia superficies aliqua ex indivisibilibus lineis constituta per hoc quod sit aequalis illis. Si autem hoc detur, tetragonum constitutum ex indivisibilibus erit divisibile: et hoc non est intelligibile, qualiter divisibile componatur ex indivisibilibus. Necesse est autem dividi tetragonum quod aliqua superficie numeratur. Omne enim quod numeratur, dividitur : quia sicut diximus in prehabitis in tertio Physicorum, divisio est causa numeri, quia per numerum cognoscimus divisionem continui.
ductu lineæ indivisibilis in pedalem circumponatur superficiei quadrata : quæ sit ex ductu lineæ bipedalis in soipsam, minorem fœt latitudinem, quam si sola pedalis in se ducta eidem quadratae superficiei circumponeretur : tunc sequitur necessario, quod id quod producitur ab indivisibili linea, minus sit quam impartibile. Et hoc sic declaratur : ponamus lineam bipedalem in se duci, et quadratum ex ea constitui, sicut docetur in secundo Euclidis. Fiat autem aliud quadratum ex ductu pedalis in se, et circumponatur quadrato primo bipedalis lineæ : constat quod constituitur major latitudo ex duobus quadratis sibi circumpositis et conjunctis quam fuerat latitudo unius solius. Est autem suppositio geometrica in secundo Euclidis, quod omnis linea in se et in quamlibet aliam duci potest, et ex producta parallelogramnum constitui. Si ergo aliqua est linea indivisibilis ex indivisibili linea et pedali in se ductis constituetur quadrangula superficies æquidistantium linearum, quæ superficies parallelogrammum vocatur. Cum autem omnes quadrangulæ superficies æquidistantium linearum latitudo tanta sit, quanta est mensura laterum in se invicem ductorum, oportet quod quadrangulum quod fit ex ductu pedalis in indivisibilem lineam, indivisibilis sit latitudinis et nullius : illud autem quod nullius est latitudinis, circumpositum cuicumque quadrato, non facit latitudinem majorem, sed potius minorem quam si sola linea bipedalis in se duceretur : ergo quadratum constitutum ex indivisibili linea et pedali minus est quam ipsa linea impartibilis : quia linea impartibilis ponitur finitæ esse quantitatis et primæ : productum autem nullius est quantitatis. Hoc ita dato, si quadrangulum minorem habet quantitatem quam impartibilis linea, ergo aliquid est minus impartibili : ergo linea impartibilis dividitur : et hoc est impossibile, sicut sæpe in sexto libro Physicorum ostendimus.
Amplius si ex quibuslibet tribus datis
<--- Page Split --->
rectis lineis constituitur trigonum, sicut probatur ex primo Euclidis, tunc etiam ex tribus indivisibilibus constituetur triangulus. Hoc habito procedatur ulterius: quia in omni triangulo isopleuro, hoc est, qui duo æqua habetlatera, cathecus cadit in mediam lineam, quæ est inter duas: quia in eo linea recta vocatur cathecus. Erectam autem dicimus inter inferiorem et superiorem. Hypothenusa autem est descendens a summo catheci, et basis est jacens subtus cathecum: tota ergo hæc dispositio etiam est lineis indivisibilibus trianguli: et hoc est impossibile etiam fingere volenti: quia indivisibile cum indivisibili nullum constituit angulum, nec indivisibile est medium duorum indivisibilium, nec indivisibile erigitur super indivisibile, nec indivisibile inæquale est indivisibili, sicut isopleurus duo habet latera æqualia, et tertium habet inæquale.
Amplius in geometria probatum est, quod si fiat tetragonum, et dividatur per diametrum incidentem tetragonum, illud quadratum quod producitur ex diametro, est æquale quadrato catheci illius trianguli qui fit ex duabus collectis quadrati et diametro et medietate diametri. Totum enim quadratum quod fit ex diametro, est inæquale duobus quadratis, quæ fiunt ex duabus costis quadrati æqualibus, sicut probatur ex penultima et ultima propositione Euclidis: ergo illud quod fit ex medietate diametri, æquale est quadrato unius costæ quadrati: et id quod fit ex altero, æquale est alteri quadrato quod fit ex costa secunda: ergo id quod fit ex una costa et medietate diametri tantum, est sicut id quod fit ex duabus costis quadrati. Si ergo omnia hæc vera sunt, omnia hæc necesse est etiam accidere in quadrato et diametro quæ fiunt ex lineis indivisibilibus, hoc est quod si tetragonum impartibilium laterum componatur, et diameter in eo indivisibilis producatur per lineam incidentem eum per medium, fit cathecus ductus aliquod latus tetragoni, tunc opor-
tet quod costa, hoc est, quadratum costæ possit per æqualitatem in cathecum, hoc est, in quadratum catheci et in medietatem diametri. Utrisque enim quadratis divisim sumptis, et non conjunctim, æquale est quadratum costæ quadrati : et si hoc, tunc linea indivisibilis non est minima : quia expresse quadratum unius majus est quadrato alterius. Quadratum edim diametrum dupli est ad quadratum costæ. Si autem non est minima, tunc neque divisibilis est, neque prima : et etiam si dicatur indivisibilis, tunc non est verum quod duplum sit quadratum quod producitur a diametro ad quadratum alterius indivisibilis, quæ est costa alterius. Si enim dicatur duplum, tunc ablato a diametro et æquali quadrato quod æquatur quadrato costæ, id quod relinquitur erit minus quam prius fuit : fuit autem prius linea indivisibilis : ergo id quod remanet, minus est indivisibili : quod non est intelligibile. Si enim æqualiter æqualia costis addantur diametro, tunc absque dubio quadratum suum erit quadruplum unius laterum : ex se enim est duplum, et ei additur quod est æquale costis : et tunc erit quadruplum ad unamquamque costarum. Hæc igitur sunt impossibilia quæ sequuntur contra hanc opinionem : et de facili poterit aliquis contra eos conducere alia et alia impossibilia infinita : quia omnibus, sicut universaliter dicere possumus, quæ in mathematicis sunt, contrariantur ea quæ isti adversarii veritatis dicunt.
CAPUT IV.
In quo inducuntur contra lineas indivisibiles rationes sumptæ ex natura divisionis.
Possumus autem ad idem aliter adducere impossibilia sumptæ ex his quæ
<--- Page Split --->
sunt de ratione lineæ. Est enim ejus quod est impartibile, non nisi unus, hoc est, secundum unum contactus. Sed linea in duobus contingit : et ideo duos contactus habet, quia linea indivisibilis tangit totum. Indivisibile enim omne si tangit, oportet quod tangat totum, sicut in principio sexti Physicorum probatum est. Sed linea quæ est longitudo inter duo puncta, tangit e contrario : quia secundum duos terminos tangit, et non tota totam. Amplius linea talis est qualem dicunt, opposita alii non facit majorem lineam : eo quod impartibilia composita non faciunt majus aliquid. Linea autem vera composita lineæ facit majus, sicut omne quantum adveniens quanto. Amplius ex duobus impartibilibus nihil potest fieri continuum, ut probatum est in sexto : eo quod omne continuum oportet habere plura in sui natura quam impartibilia. Omnis autem linea una est continua circa indivisibile : quia ad indivisibile continuans et terminans in suis partibus continuatur. Ergo nulla linea una est indivisibilis. Amplius si omnis linea dividitur de indivisibili linea quæ est in ipsa, sive dividatur æqualiter, sive inæqualiter, hoc est, per inæqualia, et non sit linea aliqua ex tribus indivisibilibus, neque universaliter ex superfluis indivisibilibus, sed ex duabus, propter quod ultima divisio stat in duo facta æqualia. Tunc quæramus ab istis, quare dicant lineam indivisibilem esse ? Similiter autem si dicamus lineam dividi in duas partes : eo quod omnis linea composita ex superfluis dividitur : tunc eadem restat quæstio, quare dicunt indivisibiles esse lineas ? et dicitur ex superfluis dividi, quia dividitur in infinitum : eo quod in tali divisione semper aliquid dividendum superfluit divisioni.
Si autem dicant quod non omnis linea dividitur tantum in duas partes, sed illa sola tantum dividitur in duas partes quæ est ex perfectis lineis, hoc est, ex lineis quæ perfectam habent rationem linea-
rum, hoc est, quod sint indivisibiles : tunc adhuc restat quæstio, qualiter aliqua linea sit indivisibilis ? cum sit species quantitatis quæ divisibilis est semper. Linea enim divisa in duas partes, dividetur in ea quæcumque tantum possibile est iterum dividere, sicut evidenter probatur per rationem continui, quæ est, quod continuum est quod dividitur sempiterna et infinita divisione. Sic ergo indivisibilis dividetur, si dabitur quod linea ex perfectis lineis constans dividitur in perfectas lineas, et illæ ulterius, et nunquam stat divisio : ergo indivisibiles lineæ sic dividentur. Si autem dicatur quod linea in duas partes per æqualia divisibilis est, illa quæ constat ex perfectis, tamen illa quæ constat ex imperfectis lineis, quæ sunt elementa perfectarum linearum, et sunt indivisibiles, non potest dividi per æqualia : quia illa habet aliquam perfectam : et ideo dividitur per inæqualia, quia imperfecta linea est semper pars : et est indivisibilis quæ non est æqualis perfectæ, quæ est vel esse potest totum in genere lineæ. Si, inquam, sic dicatur, adhuc restat eadem quæstio, qualiter alia linea sit indivisibilis ? cum enim dividitur per inæqualia, constat tamen quod dividitur per longæva, eo quod omne quod accipitur ex divisione lineæ,linea est : omnis autem linea divisibilis est secundum medium punctum : medium autem punctum non est continuum cum punctis extremis, sed potius potentia est linea quæ distenditur inter extrema puncta : et sic patet manifeste, quod nullo modo rationem reddunt hujus quæstionis, qualiter autem linea sit indivisibilis ?
Rursus ad idem ratione motus objiciemus. Constat enim ex his quæ dicentur in octavo Physicorum, quod si aliquid regulariter motum movetur per spatium aliquod in toto tempore signato, quod in medio illius temporis movetur per medietatem ejusdem spatii, et in ninnori parte temporis illius quam est medietas, movebitur per minorem par-
<--- Page Split --->
tem quam sit medietas spatii : quare siquidem detur longitudo alterius spatii componi ex superfluis indivisibilibus, hoc est, pluribus indivisibilibus quae superfluunt divisioni, tunc non est verum de motu per spatium, sed potius aufertur incisio per medium : quia superfluum quod est pars spatii per divisionem acceptum et est indivisibile, non potest dividi per medium tempore motus diviso. Et bene dico, quod aufertur : quia habitum est quod in medio tempore transit medium : eo quod secundum unam similitudinem, et tempus, et linea super quam est motus, dividuntur. Cum igitur inconveniens sit hoc, ut in sexto Physicorum ostendimus, neque una oppositarum linearum dividetur modo prædicto, hoc est, per æqualia quæ sunt perfectæ lineæ, et per inæqualia vel quæ sunt elementa linearum, constat jam per dictam rationem, quod sicut in se non dividuntur modo prædicto lineæ, ita etiam non dividuntur temporum motus divisione : ergo nullæ erunt indivisibiles lineæ. Quæ autem ejusdem rationis sunt inter species quantitatis continuæ secundum genus suum, convenit omnia facere ex impartibilibus linies. Licet enim impartibilis linea componat lineam perfecctam, tamen quia dicunt lineam perfectam componere planum, et planum dicunt componere corpus, ideo convenit necessario, quod hæc omnia sicut ex primis componentibus sint ex impartibilibus lineis : et ideo hoc per istam considerationem objiciemus contra eos. Dico ergo primo sumens rationem ex linea et sibi propriis, quod omnis linea non infinita duos habet terminos : eo quod linea his terminis terminata est, sicut patet ex diffinitione lineæ : indivisibilibus autem linea non est infinita : ergo habebit terminum duplicem in extremis : ergo aut est divisibilis, quia terminus semper est alterius quam sit terminus, est enim continuæ
longitudinis : aut oportet dicere, quod erit alia linea quæ est præter hanc quam videmus lineam, quæ neque infinita est, neque terminata : et hoc est figmentum quod imaginari non potest neque esse : quia non terminatum vel terminatum esse contradictionis modo opponuntur circa lineam.
Amplius secundum dicta non erit in omni linea punctum, quia in indivisibili linea non est punctum : eo quod indivisibilis non est indivisibile : quia iretur in infinitum. Et siquidem sic dicatur, quod non est punctum terminans lineam indivisibilem, tunc necessario sola seorsum existet linea talis : et deinde separatum etiam existet punctum : una enim erit sola secundum hoc linea. Pluralitas enim omnis provenit, aut ex divisione formali, aut ex divisione continui 1. Ex divisione autem formali provenit, sicut differentiae sunt plures et formæ plures in eodem genere. Ex divisione auten continui provenit sicut individua plura sunt in eadem specie. Si autem linea fingatur esse sine puncto, tunc neutro modo habebit pluralitem, quia linea aliena non differt formaliter : nec linea potest dividi aliena divisione continui, quia linea non est divisibilis nisi in puncta : et jam ponitur ex puncto esse universaliter separata : ergo erit sola et unica. Si autem plures sint lineæ, tunc oportet per jam dictam rationem, quod divisibilis sit linea. Adhuc autem siquidem in indivisibili linea dicatur non esse punctum, tunc sequitur universaliter in nulla linea esse punctum secundum istos : quia ipsi dicunt alias lineas ex indivisibilibus constare, et nihil amplius componere essentias earum nisi lineas indivisibiles : et hoc est inconveniens. Amplius autem nihil omnino de genere continui erit intermedium punctorum, aut oportet quod linea sit medium : quia inter duos terminos non
<--- Page Split --->
oportet aliquid intelligi esse nisi terminatum. Si autem hoc detur quod linea est intermedium punctorum, cum in omni linea sint plura puncta secundum rei veritatem et probationem jam inductam, non potest aliqua linea esse indivisibilis : quia secundum omne punctum divisibilis erit. Amplius si sunt lineæ indivisibiles, non omnis lineæ erit tetragonum, quod est inconvenientissimum, cum omnem lineam contingat in se duci, et sic necessario una posita linea tetragonum generari. In hac enim generatione simplicius est tetragonum quam trigonum. Si autem tetragonum, tunc necessario sequitur quod sit dicendum, eo quod longitudinem habet et latitudinem : quia hoc quidem tetragonum est hoc aliquid quod est indivisibile esse, propter suas essentiales dimensiones. Si autem tetragonum est divisibile, tunc necessario etiam linea ex qua generatur erit divisibilis : quia tetragonum non habet longitudinem et latitudinem, nisi ex longitudine lineæ ex qua generatur. Amplius constat quod terminus lineæ necessario erit punctum et non linea : quia si linea esset terminus lineæ, oporteret ire in infinitum : unde linea non erit terminus. Illa autem linea quæ est extremum per hoc quod ponitur indivisibilis simpliciter, cum omne indivisibile simpliciter terminus sive extremum sit, est linea indivisibilis : ergo si illa linea, habebit punctum : et si est indivisibilis omnino, non differt a puncto : ergo punctum erit terminus puncti indivisibilis. Et sequitur etiam quod linea punctum, hoc est, quæ est punctum, sit minor vel major linea puncto : quia terminatum majus est termino : ipsa autem et terminus est et terminatum. Si autem dicatur, quod lineæ indivisibili inest punctum, propter hoc quod unum et idem est terminus continuantium, hoc est, continuitatem habentium linearum, tunc oportet etiam quod indivisibili lineæ non sit punctum, cum supponatur esse continua. Et universaliter loquendo,
oportet quod in aliquo differat punctum a linea : quia secundum istos nihil habebit proprium indivisibilis linea per quod differat a puncto, præter nomen solum : et hæc omnino inconvenientia sunt. Amplius si linea dicatur indivisibilis, tunc similiter planum manet indivisibile: et similiter corpus ex planis compositum est indivisibile. Uno enim istorum ente indivisibili, oportet quod consequenter omnia alia sint indivisibilia, propter hoc quod si unum istorum dividitur, utrumque aliorum consequenter sequitur dividi. Corpus autem secundum utramque divisionem scilicet lineæ et plani quæ sunt in ipso, dividitur, et secundum profundum et secundum latum : ergo utique linea erit indivisibilis. Corpus enim secundum planum, ut isti dicunt, dividitur. Planum autem dividitur secundum lineam, et ulterius linea dividitur secundum punctum. Corpus enim non secatur nisi in superficie, et superficies in linea, et linea in puncto, propter hoc quod unumquodque in suo indivisibili dividitur : corporis indivisibile est planum, eo quod non dividitur ratione corporis in profundum : et plani indivisibilis est linea, eo quod dividitur divisione plani in latum : et lineæ indivisibile est punctum, quia non dividitur omnino aliqua divisione. Linea autem dividitur divisione una, et planum duabus, et corpus tribus.
CAPUT V.
De probationibus quod linea non componatur ex punctis.
Quia autem et rationes eorum quæ in principio inductæ sunt, per quas conantur ostendere et suadere suum propositum, debiles sunt, et super falsas propo-
<--- Page Split --->
sitiones fundatae, et oponiones eorum sunt omnes contrariae his qui possunt contingere ad finem secundum quod opinio juvata rationibus fit fides, manifestum est utique quod nulla erit linea indivisibilis, etsi nulla alia ratio in oppositum adduceretur. Et hoc quidem manifestum est ex supra dictis, ubi et rationes eorum et instantiae rationum suarum sunt positae. Ulterius igitur hic manifestabimus, quod non utique ex puncto erit indivisibilis linea : hoc enim erit nobis facile hic ostendere : quia plurimae rationum inductarum contra lineas indivisibiles fere eadem congruent etiam ad hoc quod lineae indivisibiles non sunt ex punctis : non enim oportet variare nisi nomen : quia linea indivisibilis et punctum non nisi nomine differunt, sicut ostensum est in praecedenti capitulo. Si enim linea componatur ex punctis, et omne quod componitur ex aliquo dividitur in illud ex quo compositum est, necessarium est dividi punctum : pars enim afferens quantitatem lineae est punctum,sicut linea componitur ex punctis : omne enim quod est quantum ex suis partibus habet quantitatem : pars autem afferens quantitatem toti, divisibilis est : ergo punctum est divisibile, si linea dividitur in punctum. Dividitur autem linea in punctum dupliciter, scilicet cum divisio fit per inaequalia ex superfluis lineis, hoc est, ex lineis quae superfluunt divisioni, et in quibus stat divisio : et illae sunt lineae primae indivisibiles in puncta, ut dicunt : vel cum fit divisio per inaequalia, quando fit divisio ex perfectis et compositis lineis : quia etiam illa divisio tandem sicut in ultimo stat in puncto. Sequitur etiam ex hoc, quod si linea est ex punctis, quod ultima pars lineae non est linea, sed potius punctum, et similiter ultima pars corporis non erit corpus, sed omnia sicut in ultima parte resolvuntur ad puncta. Sequitur etiam ex dicta positione, quod linea indivisibilis
sit major linea puncto, hoc est, linea cujus quantitas non excedit punctum : eo quod est indivisibilis : erit enim necessario indivisibili indivisibile majus : quia id quod componitur ex aliquo, et est totum majus sua parte componente. Si ergo linea indivisibilis componitur ex punctis, ipsa erit major, et sic indivisibile erit majus indivisibili. Ex hoc autem sequitur quod indivisibile non sit indivisibile, quia omne majus compositum est ex tanto quantum est id ex quo majus est, et ex pluri quo excedit ipsum. Quod autem hoc sit impossibile, patet etiam ex rationibus quæ in mathematicis inducuntur, ubi supponitur indivisibile esse, cujus pars componens nulla est.
Adhuc autem et ratione physica accidit punctum in tempore esse : quia dicunt punctum esse quod fertur. Si enim punctum sit pars quanti, tunc quanto moto movetur etiam punctum per accidens : sed, ut in principio quinti Physicorum habitum est1, quod movetur per accidens, sicut pars ejus quod movetur, movebitur per se, si separetur a toto : ergo punctum potest moveri per se : et quia omne quod movetur, in tempore movetur : et erit motus puncti in tempore : movebitur ergo per spatium majus in pluri tempore et spatium æquale inæquali. Et ex hoc sequitur, quod punctum sit divisibile, cum omne quod movetur sit divisibile,sicut in VIII Physicorum declaravimus2. Sed quia ibi diximus,quod hoc modo solo convenit indivisibile moveri si tempus sit ex nunc, forte isti dicent etiam tempus ex nunc esse, et ejusdem rationis est dicere ambo ista. Si utique concesserint, quod nunc est principium et terminus temporis, et linea etiam puncti sicut principii et termini sui. Sed quod hoc sit falsum, probatur ex hoc quod duo indivisibilia quorum unum est principium, et alterum terminus, non sunt ad invicem continua : sed habent
<--- Page Split --->
aliquod continuum intermedium, sicut in principio sexti Physicorum probatum est: ergo utique neque duo nunc quorum unum est principium, et alterum terminus, neque duo puncta quorum unum est principium, alterum terminus erunt ad invicem continua.
Amplius omnis linea est magnitudo quaedam : punctorum autem multorum compositio non facit aliquam magnitudinem : eo quod nullum eorum habet divisionem quae majorem requirat locum quando composita sunt multa : hoc probatur ex simili : quia si linea componitur ad lineam, et superponitur ei congruenter, ita quod una non distet ab alia, nunquam fiet ex lineis sic sibi conjunctis alia latitudo, eo quod linea omni latitudine caret : ergo a simili etiam puncta, quae insunt in linea illa, utique puncta non retinebunt ampliorem locum, propter hoc quod nullius sunt quantitatis : quare utique non facient puncta aggregata magnitudinem aliquam.
Amplius si omnia puncta tangunt omne punctum, quando congregantur in unum locum, tunc necesse est quod punctum tangens punctum, aut totum tangat, aut aliquid puncti, sicut pars tangit aliquid alterius puncti quod est pars ejus, aut totum tangat aliquid vel partem : quam divisionem etiam in principio sexti Physicorum prosecuti sumus 1 : et sicut ibi probavimus, punctum non potest tangere, nisi totum tangat totum : eo quod partem non habet cum sit impartibile. Sed omne totum tangens totum, necesse est idem esse cum ipso quod tangitur ab ipso : quia si totum tangit totum, nusquam distat ab eo : et quod nusquam distat ab aliquo quod est ejusdem naturæ et rationis cum ipso, idem est illi, cum nec forma, nec loco distinguatur : ergo punctum tangens punctum, idem erit cum puncto toto. Si enim detur punctum aliquod esse non tactum, aut etiam
utrumque puncti, hoc est, utraque pars puncti, si partem habeat non esse tactam, tunc absque dubio totum non tangit totum, sed utrumque istorum est impossibile : quia per hoc quod aggregata ponuntur esse puncta, non est aliquid punctum seorsum distinctum ab alio : et per hoc quod est indivisibile punctum, non habet utrumque, quia non dividitur per medium : et ideo necessario totum tangit totum. Si autem simul sunt modo praedicto impartiabilia puncta, eumdem retineit locum, et ejusdem quantitatis est locus nunc qui plura puncta habet in se, et qui prius antequam congregarentur, habuit tantum unum punctum : retinet enim ille locus extensionem entium simul punctorum, et extensionem non entium simul punctorum : et secundum hoc idem est ambobus locus. Impartibile autem non habet aliam distantiam secundum locum. Sicut enim dictum est in quarto Physicorum 2, neque unam inveniet aliquis distantiam puncti et loci puncti : ergo utique nulla erit magnitudo continua ex impartibilibus. Omnes enim partes continuæ magnitudinis distantias habent locales : et impossibile est plures ejusdem magnitudinis partes in loco unius partis esse : non ergo componitur linea ex punctis, neque tempus per rationem consimilem componitur ex nunc.
Amplius si magnitudo est ex punctis, absque dubio punctum tangit punctum : quia probavimus in sexto Physicorum 3, quod in mathematicis finis tactus continuum est : et quæcumque continua sunt, tangentia sunt, sed non convertitur. Ponamus igitur quod punctum unum de congregatis sit k, et per præcedentem rationem omnia alia puncta congregata erunt in eodem loco cum ipso : ex puncto igitur k quod signavimus, extrahamus per circulum distinguendo punctum A et punctum B, et iterum punctum c et punctum D. Si igitur posuerimus et conces-
<--- Page Split --->
serimus, quod c d puncta tangunt r, eo quod sunt in eodem loco proprio cum ipso, tunc etiam oportet concedere quod punctum quod est a r tanget r, et etiam illud quod est in eo quod est r d punctum tanget idem k : ergo et alio quodam quocumque voluerimus puncto fiet idem contactus, sicut diximus de k, quod omnia puncta tangunt inter quæcumque puncta accepta. Jam enim ostendimus, quod necesse est quod impartibile totum tangat totum : ergo omne punctum tangens r punctum habebit eumdem locum cum ipso r puncto : et similiter omnia tangentia puncta erunt in eodem loco cum tacto puncto : et e converso etiam sequitur, quod si sunt in eodem loco, quod tunc tangent se. Magnitudo igitur tota quæ estarcdcum non sit nisi punctorum compositio, est in loco indivisibili unius puncti, quod est maximum inconveniens. Et hæc figura debet sic scribi, quod lineaarcdsicut hic vides eam, sint puncta aggregata, quorum nullum distare a loco alterius convincitur per rationem præcedentem.
Deinde sequitur adhuc magis impossibile. Sic enim sequitur, quod linea recta tangat aliam lineam rectam, non secundum unum punctum, sed secundum duo vel plura puncta. Resumamus igitur dictam magnitudinem quæ estarcd : tunc enim punctum quod est in parte magnitudinis quæ est a r, et punctum quod est in parte magnitudinis quæ est r c tangit etiam alterum punctum quod est in fine magnitudinis sive in parte ultima : et si tangit alterum, tunc tangitur etiam ab altero : quia omne tactum tangitur a tangente : ergo punctum quod est ex c d parte ultima magnitudinis non tangit secundum unum punctum,sed tangit secundum plura puncta se tangentia et facta ab ipso : ergo cum linea recta tangit lineam in extremo sui, utraque tangit secundum plura puncta : et hoc impossibile est, cum tactus sit secundum ultimum, et ultimum lineæ in parte una non sit nisi unum. Eadem autem ratio est quantum ad in-
conveniens prædictum; etiamsi non ponamus lineam tangere lineam, ita quod tactus sit per tactum ad invicem in extremo, sed tangat etiam qualitercumque, sicut tangit linea lineam, quando qualitercumque stat super ipsam, vel aliqualiter applicatur lineæ linea . Amplius secundum dicta sequitur , quod etiam punctum quod est circuli circumferentia designatum, tangit rectam lineam, et secundum plura puncta. Id autem quod rectum est in circumferentia a puncto tangente : et id quod contactum est in tota linea tangente tangit totum : et hoc ad invicem : quia si circumfrentia componitur ex punctis quæ non distant per locum, sicut et linea, tunc uno puncto circumferentiae tangente quodlibet tangit. Et similiter est de punctis rectæ lineæ : et ideo puncta circumferentiae tangunt ad invicem : et puncta rectæ lineæ : et e converso puncta rectæ lineæ tangunt ad invicem, et puncta circumferentiae : et hoc est impossibile imaginari, cum linea recta circulum non tangat nisi in puncto uno secundum rei veritatem. Si ergo hoc est impossibile, et sequitur ex suppositione, tunc etiam impossibile est quod punctum tangat punctum in componenda magnitudine. Si autem impossibile est punctum tangere punctum, tunc etiam sequitur quod nec linea sit materialiter punctum, quia necessarium est quod punctum non tangat punctum : et ideo linea non componitur neque continuatur ex punctis.
Amplius qualiter posset assignari ratio secundum dictam positionem, quod aliquando sit linea recta ex contactu punctorum, et aliquando sit linea circularis ex contactu eorumdem punctorum : nullam enim habet differentiam contactus punctorum : eo quod omnia contingentia se puncta non faciunt distantiam secundum situm in magnitudine, neque circulariter, neque recte : unde contactus punctorum nihil omnino differt, neque in linea recta, neque in perfecta. Impartibile enim totum tangit impartibile : et jam probatum est,
<--- Page Split --->
quod non convenit totum tangere : quia ex contactu nusquam producitur extensio aliqua magnitudinis. Si igitur sunt differentes, quod una est recta, et alia circularis, contactus autem indifferens, non erit utique linea ex contactu punctorum : ergo neque ex punctis erit linea.
Amplius si linea est ex punctis, aut erit ex punctis tangentibus se, ita quod illud quod est ante in linea, tangat id quod est ante deinceps : aut erit ex punctis non tangentibus sic se ad invicem. Et siquidem necessarium est, quod punctum anterius tangat id quod est deinceps in linea, tunc erit ex punctis sese tangentibus, et ex contactu punctorum : et tunc erit eadem ratio quae prius inducta est scilicet qualiter differenter lineae secundum formam generantur ex indifferenti contactu punctorum. Si autem in linea convenit aliquod punctorum qui sunt post primum punctum, deinceps in linea non est tangens, neque tactum cum aliis punctis : cum nos nihil aliud dicimus continuum quam quod ex aliquibus sese tangentibus in termino uno : oportebit et sic puncta tangere ad invicem, vel ipsa puncta esse lineam continuam ex tali contactu : et hoc est contra hypothesim, quia positum erat quod non essent tangentia.
Amplius si inconveniens scientia sive conceptio est, quod punctum sit linea : et si inconveniens sit scientia sive conceptio, quod linea sit planum : tunc impossibile est hoc quod dicunt : sive enim puncta in linea deinceps ponantur esse sine motu, sive deinceps esse ponantur, ita quod sit inter ea tactus, semper sequitur inconveniens. Si enim sint deinceps sine motu, tunc non sunt continuæ : sed dividentur lineæ, et dividentur quidem secundum neutrum punctorum, sed potius inter medium quod est inter puncta sese non tangentia. Si autem se tangunt, tunc sicut ex superioribus probatur, tota magnitudo lineæ non erit nisi regio unius puncti. Utrumque autem horum est impossibile.
Amplius si linea est ex punctis, tunc omnia dividentur et resolventur in punctum : et punctum erit prima pars corporis. Si corpus quidem est planum aggregatum in corpus, et planum est ex lineis. Si autem sic est, quod singula sunt composita ex his quæ primum insunt illis, hoc est, quæ primitus veniunt in compositionem eorum, tunc hæc puncta erunt elementum omnium aliorum : ergo puncta erunt elementa corporum : ergo cum puncta sint unius rationis, erunt necessario elementa univoca et non altera secundum rationem et speciem : et tunc omnia quæ sunt ex ipsis, erunt unius rationis, quod est maximum inconveniens. Manifestum est igitur ex dictis, quoniam non est linea ex punctis.
CAPUT VI.
Quod punctum per divisionem non aufertur ex linea.
Ostendemus autem deinceps, quod punctum non potest auferri per divisionem ex linea : et tunc omnino manifestum erit, quod linea non est ex punctis. Si enim esset ex punctis, tunc punctum per divisionem posset auferri de linea. Dicimus igitur quod non convenit per divisionem punctum auferri de linea. Si autem detur quod manifestatur punctum seorsum a linea divisum, tunc etiam oportet concedere quod convenit apponi ad lineam. Omne enim quod dividitur, ex aliquo iterato potest componi cum eodem. Quod autem componitur cum aliquo , necesse est ex his duobus posse componi quoddam totum. Composito autem toto, necessario totum illud majus erit non ex principio composito, hoc est, ei ex principio non erit compositum, si tale sit quod componitur cum aliquo ad totius
<--- Page Split --->
alicujus constitutionem : quare absque dubio convenit ex his duobus unum totum facere, et unum totum ex his duobus sic facere, nihil aliud erit nisi quod linea composita sit : fit tunc major linea puncto, hoc est, linea et puncto divisim acceptis : hoc autem impossibile est, quia punctum nullam aufert quantitatem : ergo non convenit per divisionem punctum a linea separare.
Sed forte diceret aliquis, quod per se et secundum seipsam essentialiter non convenit lineam in puncta separare, sed secundum accidens bene quidem convenit punctum auferre a linea. Aufert enim se invicem linea , et punctum in ablata linea, si toto ablato quod est linea, principium et finis aufertur : et conceditur quod aptum est secundum materiam , lineae principium et finis etiam punctum est lineae : et his ablatis in ablata linea convenit etiam auferre punctum : quia ablata linea aufertur punctum quod est in linea. Hæc autem ablatio est secundum accidens : et de hac non loquimur, quia de ista non probatur quod linea dividatur in puncta. Si autem ponatur separari a linea ut terminus indivisibilis in quo stat divisio, tunc dicitur ab istis tangere lineam. Et si tangat, tunc sequitur quod neque terminus est, sicut in sexto Physicorum probatum est 1 : omne enim tangens tangit secundum aliquid aliud quam ipsum sit : et ideo si terminus tangit, tunc terminus habet aliud quam ipsum secundum quod tangit : et tunc non est terminus, quia necessario est divisibilis, cum omnis terminus indivisibilis sit : et si non est terminus, tunc non est terminus ipsius vel eorum quorum dicebatur esse terminus. Punctum autem quod est terminus secundum istos veritatis adversarios, tangit lineam : et sic sequitur, quod non sit terminus. Si igitur hoc quod dico, linea ponitur esse materialiter punctum : sic linea erit major puncto : et hoc est inconveniens, cum secundum
hoc punctum habeat quantitatem qua lineæ quantitas major est . Punctum enim qui est materia lineæ secundum istos est ex omnibus punctis quæ sunt in linea. Quia tamen dicunt, quod omnia puncta se tangunt, et tangentium nihil est intermedium , sequitur quod regio omnium punctorum est regio unius puncti : quorum est una sola regio, illa sunt unum : tunc sequitur quod omnia puncta sunt unum : ergo linea est unum punctum. Eadem omnino est ratio in divisione, si divisio, hoc est, relictum ex divisione sit punctum , et concedatur quod divisio illa tangit aliquid et in firmo et plano. Secundum unam autem similitudinem ponatur firmum esse ex planis, et planum ponatur esse ex lineis : tunc enim necessario sequitur omnia hujus corpora esse unum et idem punctum, sicut est autem verum dicere secundum punctum , quod sit minimum . Adhuc est minimum in minimum eorum, hoc est, in minimam rationem eorum quæ sunt de his quæ ex linea sunt, ex quibus ipsa linea componitur : et sunt de his quæ insunt lineæ ut aliqua pars lineæ existentia. Minimum autem dicitur minus his quorum ipsum est minimum. In linea autem nihil aliud dicitur esse quam punctum, cum tamen secundum veritatem linea insit lineæ : et ideo linea non est major puncto, quia punctum non est aliquid lineæ, sed terminus ejus : neque enim planum dicitur majus linea, cum linea non sit aliqua pars plani, sicut neque planum minimum est corporis : oportet enim quod comparabilia sint univoca in eo in quo comparantur : ergo patet ex dictis, quod punctum non erit minimum lineæ : ergo neque per divisionem aufertur ab ipsa linea. Minus enim et minimum accipitur per divisionem ex eo cujus est minus. Si autem punctum sit aliquid compositum vel appositum lineæ, ut dictum est, et minimum ad minus est in tribus personis sive individuis, oportet
<--- Page Split --->
enim quod punctum et minus sit ejusdem naturae cum minimo : tunc non potest punctum esse minimum linea , sive eorum quae sunt in linea, sicut aliqua pars linea existentia. Similiter autem est de aliis quaecumque insunt circa puncta et lineas in longitudine. Ex omnibus illis colligitur, quod non est longitudo aliqua ex punctis. Si autem dicatur quod punctum est aliquid ens in loco, tunc oportet quod ex punctis quae sunt in loco sit aliquid quod sit longitudo, vel planun, vel firmum. Ea autem ex quibus est linea, illa sunt in loco : etenim ipsa sunt linea : quia id quod est in loco, distensionem habet in finem in loco : et ideo puncta quae sunt in loco, distensionem habent : et ideo facere lineam possunt. Si ergo concedatur cum hoc, quod neque corpus inest linea, neque planum, neque aliquid compositum ex his : tunc sequitur necessario, quod vel universaliter circa lineas et puncta ex eis est in alia longitudine : quia si concedatur punctum esse in loco, absque dubio erit corpus : et si non erit corpus, non erit in loco : quia non habebit tumorem, et sic non habebit longitudinem. Et sic sequentur opposita : si enim sunt in loco, tunc sunt lata, profunda, et longa : et sic componetur ex eis longitudo, et caeterae dimensiones : et si non est in eis aliqua dimensio lati et profundi, tunc non sunt in loco, et per consequens non erit ex eis longitudo vel aliqua dimensio.
Amplius autem si in loco ente vel demonstrato est longitudo quae dicta est esse major, quae est superficies, vel firmum sive corpus : punctum autem est de numero eorum quae sunt in loco in longitudine existens quae est circa puncta vel lineas quae componunt longitudinem, vel est praedictorum quae sunt in loco : ergo punctum non erit minimum eorum quae sic sunt in loco, et insunt eis : quia aliter corpora et plana quae sunt in loco, resolverentur ad puncta existentia in
loco : et puncta taliter in loco existentia essent corpora, sicut dictum est.
Amplius si punctum indivisibile erit minimum in linea quod per divisionem accipitur, tunc erit tale sicut in quod reducitur etiam minimum quod eorum quae sunt in domo, ad quod tamen domus componentia per comparationem non dicuntur : quia si diceretur ad ipsum, tunc oporteret esse univocationem in ipso in quo comparantur, hoc est, in quantitate. Similiter autem est in aliis quae componuntur ex partibus, a quarum quantitate est quantitas eorum : ergo etiam id quod est in linea minimum, sicut punctum, ut dicunt, erit ad lineam comparatum. Hoc autem est inconveniens : omne enim per divisionem acceptum in continuo minus est toto et comparatur ad ipsum : quare non congruet punctum dicere quid minimum per divisionem extractum de linea : quia in simili quod non est ens in domo, ut aliqua pars componens domum, non erit eorum quae sunt in domo minimum : et similiter est in aliis quae componuntur ex partibus. Convenit autem lineam ipsam secundum seipsam esse, hoc est, in quantum est linea : et tunc necessario habet aliud esse quam esse punctorum congregatorum : tunc pars linea linea erit, et quælibet erit divisibilis : ergo si considerata linea nihil erit accipere per divisionem indivisibilem in linea, ergo simpliciter et absolute minimum non erit in ea : secundum hanc ergo lineam non erit verum dicere, quod aliquid sit in linea minimum in quo stet divisio, quia quolibet accepto per divisionem, est accipere minus : et hoc procedit in infinitum.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
Quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Articulus quid. Artículos enim dicitur minimum in cor- pore composito in quo diversa articulan- tur et quasi colliguntur : secundum hanc igitur rationem articuli dicemus,quoniam generaliter punctum in continuo articu- lus dici non potest. Articulus enim sem- per duorum est terminus quae in ipso arctantur : punctum autem unius lineae terminus est : et ideo punctum cum ar- ticulo non generaliter habet similitudi- nem. Amplius punctum secundum hoc quod actu est in ratione indivisibile, ma- gis habet rationem termini quam divisio- nis : sed e converso articulus magis habet rationem divisionis quam termini : na- tura enim in fine et extremitate ali- quando non constituit articulum, sed in medietatibus inter extrema : sed pun- ctum semper est finis lineae . Amplius lineae et planum habent magis rationem articulorum quam punctum : quia habent aliquid analogum, hoc est, secundum proportionem similitudinis dictum ad articulum. Articulus enim est aliqualiter differentia, hoc est, in quo differentia colligantur, sicut linea est inter pun- ctum et planum, et planum inter lineam
et corpus : punctum autem et corpus sunt sicut extrema : et ideo habent analogiam cum articulo. Propter quod et Empedocles recte fecit articulum, propter quod et oportet facere ipsum. Dixit enim, sicut apparet ex suis sermonibus, quod in primo mixto capita germanorum erant sive cervice, et similiter alia non colligata erant et conjuncta, quae postea per amicitiam ordinata et articulata sunt diversis convenientibus per concordiam in constitutionem unius et ejusdem : et ideo articulus concordat diversa : sed punctum est eorum quae sunt unius lineae, sicut sunt partes continui terminatae ad punctum : et ideo patet ex dictis Empedoclis, quod punctum non habet analogiam cum articulo.
Sed forte objiciet aliquis, quod est in linea punctum secundum quod est divisio lineae, quod signum proprie vocatur vel divisio : et ille videtur habere cum articulo analogiam. Sed hoc citius solvi- tur : quia punctum dividens non est nisi potentia : articulus autem dividit actu et connectit quae actu divisa supt. Punctum autem etiam est in his quae non habent motum, sive omnino abstracta sint a motu, sicut mathematica : sive non ha- beant motum a seipsis, sicut habent mo- tum animalia. Articulus autem non est nisi in corporibus ad motum ordinatis : unde et propter motum formatur articu- lus, sicut in libro de Motibus animalium dici debet. Adhuc nullus habet infinitos articulos actu vel potentia in corpore toto vel in parte corporis, sicut in manu : puncta autem potentia sunt infinita, eo quod non fit divisio nisi in puncto, et divisio vadit in infinitum. Amplius lapi- dis et alterius homogenii in partibus ar- ticulus nullus est : puncta autem habet lapis, sicut et quodlibet homogenio- rum.
<--- Page Split ---> TRACTATUS I
QUOD OMNE QUOD MOVETUR HABET MOTOREM.
CAPUT I.
Quod omne quod movetur, movetur ab alio.
Expeditis omnibus his quae dicenda erant de compositione et divisione continui et motus, accedendum nobis videtur ad comparationem motus ad motorem. Et erit prima nostra in hoc septimo libro investigatio, utrum omne quod movetur per se et non secundum partem neque
secundum accidens, habeat motorem. Quidam enim magnæ auctoritatis viri, sicut Galenus Arabs et Plato et quidam alii volunt, quod aliquid moveretur a seipso: vel si forte haberet motorem, quod ille esset vel posset esse aliqua pars ejus quod movetur per se. Eam enim quæ est mundi animam voluit Plato per se moveri, et aliis omnibus præbere motum. Corpus autem animalis placuit Galeno a calore naturali moveri, qui tamen calor naturaliter alia pars animalis est. His autem duobus plurimi consenserunt aliorum Philosophorum: sed de anima mundi non est præsentis speculationis tractare. Hoc autem quod Galenus dicit, absolute falsum est: quia etsi moveatur animal motu caloris naturalis, ille tamen
Com. 1.
Animamundi secundum Platonem movetur per se, et alius omnibus motum præbet.
<--- Page Split --->
motus non est per se et primo totius, sed est motus per accidens hoc modo quo in quinto libro hujus scientiae ostendimus motum partis non esse attributum toti nisi per accidens : et ideo falsum dicit Galenus in hoc quod dicit talem motum esse animalis per se. Sed ipse decipitur in hoc, quod non distinxit duplicem motum esse per accidens, et unum tantum per se, sicut nos distinximus supra in principio quinti libri Physicorum : nec oportet hic repetere. Galenus enim non dixit aliquem motum esse per accidens, nisi eum qui est gratia accidentis, sicut dicimus quod musicus ambulat. Illum autem qui est gratia partis, vocavit per se motum : eo quod pars substantialiter inest toti, hoc est, sicut aliquid suae substantiae existens. Nos autem hic loquimur de motu secundum quod est passio mobilis per se attributa eidem : et hoc quod convenit per se, hoc convenit secundum ipsum, et non secundum alterum, sicut docetur in libro Posteriorum. Quod enim convenit toti secundum ipsum, non potest convenire secundum partem : quia alia est ratio partis, et alia totius : et ideo motus qui est alicujus totius per se et primo, non convenit ei gratia partis : hoc ignoravit Galenus, et ideo contradixit verbis egregii Philosophi Aristotelis, quae ponit in principio sui septimi Physicorum, et fecit tractatum in quo putat verba Aristotelis reprobare, et decipit seipsum propter causam quam diximus.
Nos igitur his præsuppositis, dicimus quod omne quod movetur, necesse est ab aliquo motore moveri. Et hujusmodi quidem propositionis veritas manifesta est per inductionem. Omne enim quod movetur, aut movetur ab aliquo extrinseco sibi et distincto ab ipso, sicut moventur ipsa quae violenter moventur. Aut habent principium et efficientem causam motus sui in seipsis. Et illa quidem quae moventur violenter et non habent in seip-
sis principium sui motus, manifeste moventur ab alio motore : quia in eis liquido videtur aliquid extrinsecum quod movet ea. Similiter probabimus quod moventur ab aliquo illa quæ in seipsis habent causam sui motus. Accipiatur enim magnitudo A B, quæ ponatur a seipsa moveri, ita quod motus sit totius, ita quod non attribuatur toti propter partem unam motam quæ sit totius illius aliquid, sicut superius diximus. Tali autem positione facta dicimus primum, quod si aliquis opinatur A B magnitudinem moveri a seipsa, propter hoc quod non videt distinctum ejus motorem, et videt bene quod totum movetur quod est A B, error illius causatur a quodam simili, sicut videlicet aliquis dicat D E movet magnitudinem E F, ita quod etiam ipsum D E moveatur totumDEFaseipso moveri et non habere aliquem motorem : eo quod ipse nescit distinguere quæ pars moveat per se, et quæ moveatur, utrum scilicet illa quæ est D E moveat illam quæ est E F, vel e converso illa quæ est E F moveat illam partem quæ est D E : quia tales homines quando non vident motorem exteriorem, nesciunt distinguere inter motorem et motum in continuo, quod totum vident moveri : et ideo ipsum dicunt moveri a seipso, et non moveri a seipso, et non habere motorem. Et ad hoc videndum in exemplo prædicto, protrahatur A B. Linea A B quæ ponitur tota non alicujus partis, sed totius motu moveri. Protrahatur etiam aliam linea D E F, cujus prima pars ponitur esse movens mota quæ est D E, et secunda pars mota tantum quæ est E F : tunc enim quia D E, et non est extrinsecum separatum ab E F, ignoratur quid movens sit illorum duorum.
Amplius autem procedentes ostendeText. et com mus, quod nihil talium movetur a seipso: et pro principio ad hoc probandum su-
<--- Page Split --->
mimus hanc propositionem, quod omne quod movetur a seipso, hoc est, quod ipsum est causa motus sibi, nullo modo pausabit in eo quod aliquid alterum a se stat quod movetur ; quia causa est, quae posita ponit effectum, et destructa destruit : etideo si ipsum est sibi causa motus, semper movetur quamdiu est : et non stat per hoc quod stat aliquid aliud. Et hoc verum est de his quae sunt per se causa motus : quia de talibus hic loquimur, sicut supra diximus : ergo a destructure consequentis, et conversione facta per contrapositionem, si aliquid eorum quae moventur per se pausat motum per hoc quod aliquid alterum a se stat, necesse est hoc non moveri a seipso. Cum autem moveatur vel a se, vel ab alio, tunc necesse est quod moveatur ab alio. Hoc autem sic facto manifesto et declarato, necesse est omne quod movetur per se, moveri ab alio propter hoc quod declaravimus in sexto libro hujus scientiae, quod scilicet omne quod movevetur, est divisibile : quoniam enim in priore positione acceptum est id quod signatur per a b lineam esse quod movetur per se, et non secundum partem, vel secundum accidens, oportet quod ipsum quod vocatur a b sit indivisibile. Dividatur igitur in puncto quod signatur per litteram c sicut hic vides a c b : dico ergo tunc quod b c quae est pars magnitudinis mote per se quiescente, necesse est quiescere totam magnitudinem a b. Si enim non est necessarium quiescere totum parte quiescente, detur igitur moveri tota magnitudo a b, quando pars ejus quae est b c quiescit : ergo b c quiescente movetur tota a b secundum quod in sexto probatum est, quod quando totum movetur, tunc movetur quaelibet ejus pars : ergo a b mota quaelibet ejus pars movetur : ergo movetur pars illa quae est b c, et hoc est contra hypothesis : quia datum fuit quod illa quiesceret. Sequitur etiam ex illo, quod si b c quiescente movetur a b, quod a b non movetur nisi motu alterius partis suae quae est a c : sed quod movetur
motu partis, non movetur per seipsum : ergo a b non movetur per seipsum : et hoc est contra hypothesis, quia datum erat quod totum a b movetur per seipsum : ergo manifestum est quod parte quae est b c quiescente, quiescat tota a b : et tunc id quod movetur per se, pausat : sed supra habitum est, quod si aliquid pausat propter hoc quod aliquid aliud stat et pausat a motu suo, quod hoc ab altero movetur : ergo manifestum est quod id quod per se movetur, ab aliquo motore movetur. Eadem autem ratio est de omnibus : ergo omne quod movetur, ab aliquo motore movetur : eo quod divisibile est omne quod movetur per se, et parte quiescente quiescit totum : quod non fieret si non ab alio moveretur, quia adhuc moveretur reliqua pars motu totius. Et haec demonstratio optima est, in qua multi hactenus erraverunt.
CAPUT II.
De probatione, quod non vadit in infinitum hoc quod semper per id quod movetur, movetur ab alio.
Quia autem aliquis diceret, quod unum Text et com 3. movetur ab alio in infinitum, et non est aliquis motor diversus et distinctus ab essentia ejus quod movetur omnino : et unumquodque quod movetur per se, movet aliud : tunc attingemus iterum ad disputandum contra hoc, dicentes quoniam, sicut jam probatum est, omne quod movetur, movetur ab aliquo alio : ergo etiam hoc quod movetur secundum locum qui primus est notuum, movetur etiam ab alio : et movens illud si movetur, movetur iterum ab alio : et non potest hoc abire in infinitum, sed stabit necessario in aliquo quod est primum movens quod nequaquam movetur. Hoc enim
<--- Page Split --->
erat primum quod est prima causa motus.
Text. et com-
Si autem aliquis hoc negando det oppositum hujus, et dicat quod in infinitum abibit : tunc ponamus quod A sit vocatum aliquid quod movetur ab alio quod signatur per litteram B : et quia etiam B movetur quando movet A, eo quod, sicut dicit adversarius, B non movet A nisi motu suo. Ponamus etiam quod B moveatur ab eo quod vocatur c : et quia etiam c movet motu suo, ponamus quod movetur ab ipso quod vocatur D : et hoc modo ponamus, quod ascendat in infinittum in numero moventium et motorum. Quia igitur simul tempore movens movet, et motum movetur, et positum est quod quodlibet movens movet motu suo quo et ipsum movetur, oportet necessario quod quando movetur, quod omnia moveantur : ergo manifestum est, quod simul moveantur et A et B et quodlibet aliorum, et quod aliter simul non moveret movens et moveretur motum : cum tamen motus nihil aliud sit quam actus moventis in eo quod movetur : cum ergo B movetur, movetur et A : et cum B movetur, movetur et ipsum c, quia positum est quod ipsum c movet B : et cum movetur c movetur et ipsum D propter eamdem causam : ergo simul erit tempus motus A et motus B, et motus uniscujusque caeterorum.
Sed tamen advertendum est, quod licet motus talium quorum unus movet alium et movetur ab alio, simul sit per tempus, non tamen necessario quietes sunt simul uniuscujusque istorum. Et dum hoc ignoravit Galenus, contradixit Aristoteli qui dixit principium motus in animali esse ex corde quod movetur et movet alia quae moventur. Et causa contradictionis est, quia vidit quod in quibusdam animalibus corde extracto adhuc moventur per passum, aliquando plus, aliquando minus : et ideo dixit quod si cor esset principium motus,
extracto corde quiescerent omnia quæ moventur et movent in animali : et ideo dixit, quod caput et non cor est principium motus animalis : quia putabat quod sequeretur, quod si aliquorum moventium se motus est simul tempore, quod etiam quies eorum esset simul tempore. Et hoc non sequitur, quoniam invenitur in secundo et tertio motu virtus et vehiculum virtutis quod est spiritus influxus a primo movente : et hæc movent moventia aliquo tempore parvo etiam postquam cessat movere movens primum : et ideo cum cor ponit primum movens, influit musculo spiritum motivum cum virtute, et musculus influit ipsum chordæ, et chorda influit eum membro, et remanet virtus motiva cum motu in musculis et chordis et membro aliquandiu etiam postquam extrahitur cor. Quod autem ipse dicit pro signo, quod virtus motiva non sit in corde : quia extracto corde adhuc moventur aliquandiu quædam animalia, non est signum infallibile. Cum ab Averroe jam visus sit aries, qui abscisso capite sæpius ambulavit huc et illuc : et ideo etiam secundum hoc caput non debet poni principium motus. Et quidam de meis sociis caput amputavit parvo animali quod vocatur cicada cantans in campis, et postea fere per spatium dimidium milliaris movebatur in manu et cantabat ut prius. De his tamen in libro de Animalibus faciemus tractatum. Sed hic tantum habemus, quod quæcumque sint mota et moventia ad se invicem, quod omnis illorum motus simul erit tempore, licet non de necessitate quietis eorum simul sint tempore. Cum igitur quilibet motuum sit secundum se, licet simul sit cum alio tempore, licebit nobis accipere unumquodque ipsorum secundum se : quamvis namque unumquodque supra dictorum ab altero moveatur etiam simul cum ipso, tamen nihil minus uniuscujusque istorum unus est numero motus secundum quod in ipso mobili consideratur : et ille qui hoc modo accipitur unus numero motus, non erit infinitus
<--- Page Split --->
secundum ultima, sed determinatus : quia unumquodque istorum movetur ex quodam in quiddam, et nos ostendimus in fine sexti Physicorum, quod talis motus non est infinitus, sed finitus.
Motus enim unus qui est ex eodem in 5 Motus dictidem, aut est numero unus, aut genere, tur unus numero. speaut specie. Numero autem, si cutin quincle, et geto determinatum est, dico motum esse nere. unum qui fit ejusdem mobilis ex eodem in idem numero in tempore eodem numero, ut ex hoc albo quod est idem in numero, in hoc nigrum quod est idem numero, et non tantum genere vel specie idem, et secundum hoc tempus quod est idem numero : si enim secundum aliud tempus est, non erit idem numero, sed specie. Genere autem motus unus est sive mutatio, qui est in eodem praedicamento substantiae vel alterius generis praedicati. Specie autem est motus idem secundum eamdem speciem, ut ex albo in nigrum, aut ex bono in malum. Haec autem omnia dicta sunt in prioribus sermonibus qui habiti sunt in quinto libro hujus scientiae.
pore finito quod est k : et hoc ideo sequitur, quia jam ante habitum est, quod in eodem tempore in quo movetur a, consequentia ipsum a omnia infinita moventur : ergo omnium motus erit in eodem tempore. Motus enim eorum aut est æqualis, aut major : quia minor esse non potest : quia tantum vel plus est de motu in eo quod movetur quam influit ei id quod movet et nullo modo minus. Dicimus autem plus de motu in ipso propter causam quam supra diximus, quod scilicet adhuc virtus motiva movet in eo quod movetur, quando etiam non movet id quod movebat : et in hoc non est differentia ad præsentem intentionem : quia in utroque modo moventia supponuntur esse infinita : unde secundum utrumque modum sequitur universaliter, quod infinitus motus sit, et moveatur in tempore finito. Hoc autem impossibile esse probatur in sexto. Ergo impossibile videtur, quod hoc abeat in infinitum, quod unum semper moveatur ab alio.
Sic quidem igitur secundum apparenText et com. 7. tiam demonstrari videtur intentum nostrum quod a principio intendimus, scilicet quod non abeat in infinitum hoc quod unumquodque semper moveatur ab alio : non tamen secundum veritatem adhuc demonstratur, nisi aliquid dictis addatur propter hoc quod nullum videtur inconveniens, sicut in fine sexti libri hujus scientiae declaravimus hoc quod dictum est. Convenit enim secundum ea quae hic dicta sunt, in tempore finito infinitum motum esse, non eumdem quidem numero, sed alterum post alterum, et alterum cum altero secundum numerum infinitum moventium, et eorum quae moventur : ita quod multa et infinita sint mota consequenter et simul habentia motum, sicut etiam accidere videtur in his quae nunc dicta sunt. Sic ergo forte respondebit et instabit nobis aliquis.
Hoc autem sic præsupposito, 'accipia- 6. tur per hypothesim, quod motus ipsius A vocetur E, et motus ipsius B vocetur F, et motus ejus quod est c et ejus quod est D vocetur I et T : et quia jam habitum est quod motus omnium istorum est simul, sit tempus in quo est motus unius ipsorum quod est A signatum per litteram K : cum autem determinatus, hoc est, finitus sit motus ipsius A secundum numerum et speciem et genus, ut supra probavimus, oportet quod tempus ejus quod est K sitteminatum et non infinitum : sed in eodem tempore movetur A et D quod est B et aliorum unumquodque quae infinita dicuntur : ergo totus motus infinitorum qui signatur perEFICerit in tem-
<--- Page Split --->
Sed contra hoc dicimus, quod si nos supponamus secundum supra dicta, quod id quod movetur primum et movet alia, secundum locum corporalem movetur, et necesse est quod omne quod movetur quod necesse est tangit, et per consequens continuum esse suo moventi quod moveri supponitur: eo quod immediatum ens ad aliquod ipsum tangat: et tactus in mathematicis et in physicis ordinatur ad unum, sicut videmus contingere in omnibus physice moventibus et motis: tunc possibile erit quod ex omnibus vel infinitis quae moventur a se invicem supponamus fieri unum, aut contingens, aut continuum: quia nos superius jam diximus, quod nos non loquimur hic de mobili contracto ad materiam : et ideo etiam diximus supra, quod omne mobile est divisibile : non tamen elementum quod est, mobile est et non sit divisibile : quia divisibile est elementum secundum quod est mobile : non tamen divisibile secundum quod est hoc mobile ad materiam contractum : et ita dicimus quod omne mobile in quantum mobile, continuabile est cum omni mobili in quantum est mobile : et si accipiatur continuum cum ipso, nihil debet sequi impossibile. Accipiamus igitur, quod contingat unum fieri corpus ex omnibus illis quae posuimus esse infinita, et sit illa magnitudo sive continuum infinitum signatum perABCD, et motus enim congregatus ex omnibus motibus particularium continuorum sit signatus perEFIT : et non est differentia quoad propositum nostrum, sive sit quælibet magnitudo sigillata finita, sive infinita, dummodo infinite ponitur secundum numerum : quia sive numero, sive alio modo sit semper compositum, est infinitum quod componitur ex infinitis per numerum, sive sint infinita secundum ultima, sive finita, sicut etiam in physicis est ostensum, convenit secundum unam similitudinem quodcumque istorum ponatur, quod in tempore finito movebitur infinitum quod in componentibus secundum ultima, aut est finitum, aut infinitum,
licet numero componentia semper sint infinita : et utrumque horum est impossibile, sicut in sexto declaratum est : ibi enim probavimus, quod motus infiniti est infinitus : eo quod motus unam et essentialem habet divisionem secundum divisionem ejus quod movetur : et tunc ejus quod est infinitum in componentibus, motus est infinitus : quia non finitur transitus ejus. Cum igitur impossibile sit motum hoc modo infinitum esse in tempore infinito, et sequitur hoc ex illa positione quæ dicit abire in infinitum, si unum ponitur moveri ab alio.
Necessarium est ergo, quod stabit ali- 9. quando si unum movetur ab alio, ita in moventi- 9. quod aliquod sit primum movens, ita bus non est primum in infinitum. quod ipsum ab alio nullo movetur, oportet igitur per istam rationem esse aliquod primum quod movetur a movente primo. Si autem forte aliquis dixerit quod ista demonstratio non valet, quia non concludit simpliciter, sed concesso quodam falso, hoc est, quod omnia moventia et mota contiguentur, vel continuentur : dicemus quod non impedit nostram demonstrationem, quia licet hoc sit falsum secundum corpora physica in specie et forma accepta, tamen est possibile et contingens secundum genus mobilis in quantum est mobile, ut diximus. Quando autem possibile et contingens supponitur, licet sit falsum, nihil debet sequi impossibile : hoc autem sequitur impossibile : et ideo non sequitur hoc ex assumpto falso, sed potius expositione illa qua ponitur abire in infinitum, quod unum semper moveatur ab alio. Est etiam advertendum, quod cum nos in tali ordine mobilium et motorum probavimus esse aliquod primum movens, non intelligimus hoc de primo quod est finis movens intentionem efficientis : quia finis est cujus causa fit totum quod fit ab effici eute, sed intelligimus de primo quod
<--- Page Split --->
est efficiens, unde est principium motus quod movet et operatur ad hoc quod motus fiat, et cujus actus est motus in eo quod motus. Hic enim movens simul tempore est movens cum eo quod movetur, ita quod nihil est medium ipsorum : hoc enim verum est, quod scilicet talis motor immediatus est ei quod movetur in omni eo quod movetur et moventi : et hoc vocant quidam esse locum ex loco : quia in eodem loco et ubi est motor, et id quod movetur.
CAPUT III.
Quod inter motorem et id quod movetur, nihil est medium in omnibus modis motus localis.
Quia autem nos in demonstratione praedicta supposuimus ex omnibus motoribus et motis, si in genere considerentur, fieri unum : et hoc non potest esse nisi immediata sint motor et id quod movetur, ita quod inter ea nec plenum sit, nec vacuum, oportet nos hic determinare, quod inter motorem et id quod movetur ab ipso, nihil sit medium secundum omnem motum in genere. Quia autem per se manifestum est, quod inter generans et generatum et proximum nihil est medium, quia virtus formativa quae est proximum generans, est in semine, ideo non oportet nos multum sollicitari ut probemus in generatione et corruptione quae est generationi contraria, sed nos probabimus hoc in his in quibus est occultum.
cundum qualitatem, et tertius secundum quantitatem, necesse est etiam quod ea quae moventur, moveantur ad res trium generum, et necesse est motus tres esse secundum genera. Motus igitur qui est secundum locum, est loci mutatio : qui vero secundum qualitatem, est alteratio: qui vero secundum quantitatem, est augmentum vel detrimentum. Dicamus igitur primum de loci mutatione : hic est enim secundum naturam primus motuum, sicut probabimus in octavo hujus scientiae. Dicamus igitur quod omne illud quod fertur secundum locum, aut movetur ipsum a seipso, aut ab altero quod est extrinsecum ei. Si autem movetur a seipso sicut animalia moventur, vel per se videntur moveri sicut elementa, tunc manifestum est quod motus simul cum talibus et in seipsis moventibus habent in se movens : et ita simul erit movens et quod movetur, ita quod inter ea nullum est medium, neque plenum, neque vacuum : quia cum in principio libri probatum sit, quod omne quod movetur habet motorem, oportet et quod illud quod movetur et non habet motorem extra, habeat eum in seipso : et ita habet eum conjunctum sibi sine medio. Quod autem movetur ab alio, movetur quadrifarie : omnes enim motus violenti qui motorem habent extra, ad quatuor modos communes reducuntur. Modi autem illi sunt vocati pulsio, tractio, et vectio, et vertigo. Omnes enim alios modos motus violenti necesse est in hoc reduci, et contingere aliquam rationem istorum, sicut inferius ostendemus. Pulsio autem dividitur in duos modos speciales : quaedam enim pulsio est impulsio, et quaedam vocatur expulsio. Et impulsio quidem est, quando id quod movetur non deficit ab eo quod impellitur, sed corporaliter conjungitur per totum spatium, et per totum tempus impulsionis : sicut si manu superposita super lapidem, lapidem impellam, ita quod manus a lapide non separetur : et tunc manifestum est, quod movens et motum conjungun-
<--- Page Split --->
tur sine medio. Alius autem motus pulsionis est expulsio. Expulsio autem est, quando pellens deficit ab eo quod pellitur : et hoc est quando primum tangens movens id quod movetur, impetu suo expellit ipsum a se : et tunc distat ab ipso, sicut est in lapide projecto a manu : et in hoc motu etiam movens immediate conjungitur ei quod movetur : quia aer per quem movetur, locus est naturalis ejus quod projicitur, et virtus projiciens est in ipso cum lapide, sicut in tertio de Cælo et Mundo habet ostendi1 : et sic manifestum est, quod in omni motu violento qui est pulsio, movens et motum sint conjuncta sine medio.
Hoc autem idem ostendimus fieri in motu vectionis. Vectio enim in communi dicta perficitur tribus modis motuum in speciali dictis. Generaliter enim verum est de omni eo quod vehitur, quod ipsum non movetur motu proprio, neque naturali, neque alio, sed movetur secundum accidens hoc quod ducitur in alio quodam quod movetur motu pulsinis in quo ipsum jacet, vel est secundum quemcumque modum in ipso. Vehens autem cujus motu movetur id quod vehitur, habet motum aliquando quidem pulsionis secundum duos modos supra dictos. Aliquando habet motum tractionis sive citationis, sicut id quod vehitur in plaustro. Aliquando habet motum ejus quod ducitur in circuitu, quod vocatur vertigine ductum, sicut id quod circumducitur rota molendini jacens vel sedens. Manifestum est igitur, quod vectio perficitur his tribus modis motuum : et cum in quolibet istorum vehens sit movens, id autem quod vehitur sit motum, et inter illa nihil sit medium, manifestum est quod etiam in hoc motu violento inter movens et motum nihil est medium.
Tractio autem est motus violentus, qui duobus modis perficitur. Fit enim tractio semper hoc modo, quod movens
non separetur ab eo quod movetur : sed fit dupliciter, scilicet quod potest fieri ad trahentem, vel ad alterum a trahente. Constat enim quod tractus aliquis fit ad trahentem, et aliquis fit ad aliud a trahente. In hos duos motus omnes alii modi tractionis reducuntur : et tractionem quidem nos superius posuimus in secundo loco enumerationis istorum motuum, et tamen exequemur eam tertio loco : quia vectio fiebat uno modo per tractum, et aliis modis : et ita vectio quodammodo erat in plus quam tractio, et ideo prius erat exequenda. Sed in quantum tractio simpliciori modo motus fit quam vectio, erat tractio enuntianda ante vectionem : in quantum fit motu proprio ipsius mobilis, cum vectio semper fiat motu alieno. Cum autem duobus modis fiat tractio, etiam duo nomina sortitur vulgariter : quia motus qui est ad trahentem, dicitur attractio. Motus autem qui est ad aliud, dicitur extensio.
Omnes autem alii motus tractionis cum incidant in duas species' modorum praedictorum, reducuntur ad istos. Sunt autem quidam modi motuum qui licet non sunt violenti, qui etiam reducuntur ad similitudinem istorum, licet non habeant eamdem rationem cum istis, sicut est in anhelitu inspiratio quae est per modum attractionis, et expiratio quae est per modum extractionis. Similitudinem etiam habent cum his omnium illorum corporum modi motuum qui sunt per modum emissionis vel receptionis : quoniam emissio semper est per modum extrusionis, et receptio per modum attractionis, sicut in virtutibus est naturalibus, in quibus' virtus emittitur in organa, et habet organum quodlibet fila et lacertos et chordas per quas attrahitur : etsi ista etiam sint accidentalia et corrumpentia, tamen in hoc reducuntur, sicut tussis et sternutatio quae per modum extrusionis sunt, et tractus qui est per modum attractionis. Similiter est autem de specu-
<--- Page Split --->
latione et radiatione : quoniam speculatio omnis cum fiat intus suscipiendo, est per modum attractionis : et cum radiatic fiat in emittendo lumen et radium, ipsa fit per modum extensionis : quodlibet enim unum fit per modum attractionis, et alterum segregationis et extrusionis.
Est autem advertendum, quod licet tam motus naturales quam animales similitudinem habeant cum his duobus modis attractionis, tamen non sunt illi ipsi motus in specie, sicut in motu animali, sicut in principio diximus, et etiam motu naturali per se constat, quod motor conjunctus est suo mobili quod ab ipso movetur : et ideo non egemus ut probemus hoc : sed in motu tractionis non ita constat.
Est etiam adhuc advertendum, quod licet quaedam trahant, tamen non omnia quae aliquo modo trahuntur, dicuntur moveri motu tractionis : sed aliquando moventur plus motu naturali ejus quod trahitur, sicut nutrimentum movetur ad membra, non motu membri quod trahit ipsum, sicut locus trahit locatum, sed potius proprio motu : quia cum assimilatum est secundum aliquid membro, movetur ad ipsum sicut ad suum locum salvantem se in forma quam recipit. Et hoc etiam modo grave movetur deorsum Magnes et et leve movetur sursum. Et hoc modo ferrum et de virtute etiam magnes movetur ad ferrum propali. ter similitudinem formae quam habet cum ferro : et ideo ferrum est locus ejus : et ideo cum impeditur vis illius similitudinis, ferrum non movetur ad magnetem, nec e converso : et ideo cum linitur succo allii vel lapillus vel ferrum, neutrum movetur ad alterum : et iste motus est etiam sic, quod movens conjunctum est suo mobili quod movetur ab ipso : quia virtus lapidis diffunditur in medio usque ad ferrum, et e converso : et haec virtus tangens est movens immediatum. Similiter autem est de kakabre vel alio lapide pretioso, qui non trahit paleam nisi calefactus per motum : quia per motum dissolvitur res trahens et
emittit virtutem : unde etiam aliquando si calefiat per ignem, non trahit : quia ignis est vehemens dissolvens et consumptivus : et ideo non manet cum calido ignis vigorosa virtus ad attrahendum, sed potius consumitur : et ideo non attrahit. In omnibus autem his licet motor immediate conjunctus sit mobili quod movetur ab ipso, tamen ipsi non sunt modi hujus motus quem vocamus tractionem, nisi secundum similitudinem : quia in istis qui naturales vel animales sunt, non movetur tractum fortiori motu trahentis, sed potius fortiori motu ejus quod trahitur quod jam acquisivit aliquid de forma, et per hanc formam naturaliter ad ipsum trahens movetur. Cum autem sit verus motus tractionis, tunc oportet quod velocir et vehementior sit motus trahentis quam ejus quod trahitur. In omnibus autem dictis considerandum, quod sive fiat motus verae tractionis, sive motus naturalis vel animalis assimilatus illi, quod semper hoc verum est, quod nullum est medium inter proximum movens et motum : et ratione hujus motus constat, quod propositio non habet instantiam quae dicit, quod inter movens et motum non est medium. Sciendum autem quod quidam vocant modum motus violenti citationem quae quasi fit per chordas et instrumenta. Modum autem tractionis naturalis vel animalis vocat tractionem. Hoc est igitur quod dicere volumus de tractu.
Et dicendum quod omnis motus qui secundum locum est, aut per modum congregationis, aut per modum segregationis : eo quod omnis motus localis aut est ad moventem, aut a movente. Et siquidem est ad moventem, tunc est motus per modum attractionis sive congregationis. Si autem est motus a movente, tunc est per modum extensionis sive segregationis : et ideo omnes motus reducuntur ad duos motus tractionis : et ideo cum illi duo modi motus educantur ad attractionem in communi, tunc omnis modus reducitur ad unum modum motus : et haec
<--- Page Split --->
fbrte fuit causa, quod Antiqui duo prima moventia esse supponebant, scilicet litem quae movet per modum segregationis, et amicitiam quae movet per modum congregationis.
Vertigo autem componitur ex tractu et pulsione : vertigine enim ducitur quod circumducitur circulariter, sicut rota. In motu autem rotae est semicirculus, qui est ex parte moventis et attrahitur,et ideo habet similitudinem cum tractu, et perficitur tractu. Semicirculus autem qui distat a trahente, expellitur, et ideo habet similitudinem cum pulsu, et perficitur pulsu. Est autem considerandum, quod licet circulus sit figura simplex, eo quod una linea continetur, tamen motus ejus simpliciter esse non potest propter orientia et regnantia in ipso quae a duabus virtutibus moventur, ab ea scilicet quae expellit, et ab ea quae retrahit ad moventem : et ideo etiam motus iste post alios ponitur : quia simplici virtute nequaquam perfici potest. Ex praecedentibus autem manifestum est, quod si pellens et trahens simul sunt cum eo quod pellitur et trahitur, et inter ea nihil est medium, neque plenum, neque vacuum. Quod autem inter pellens et pulsum, et inter trahens et tractum non sit medium; manifestum est ex diffinitionibus utrorumque. Pulsio enim, sicut ante dictum est, aut a seipso, aut ab alio ad aliud est motus : eo quod perficitur in duobus motibus impulsionis vel expulsionis. Tractus autem similiter in duobus peficitur : cum, sicut dictum est, sit aut ab alio ad ipsum trahens, aut ab ipso trahente ad aliud. Ergo in omnibus his motibus verum est, quod inter movens et motum et proximum non est medium.
Amplius forte credet aliquis, quod instantia sit ejus quod dictum est in specie pulsionis quae est projectio. Projectio enim fit duobus modis : aut enim secundum naturam motus projecti, aut contra naturam. Et si quidem fit contra naturam, tunc cessat motus quando cessat
impetus projicientis : sicut fit cum lapis jacitur sursum. Si autem fit secundum naturam motus projecti, tunc non cessat motus quando cessat impetus projicientis. Si autem impetus in talibus addit super motum naturalem rei projecte : ut si lapis projiciatur deorsum : ille enim velocius fertur deorsum quam si secundum naturam moveretur : et in talibus verum est, quod projectio fit quando velocior motus fit eo motu quem habet id quod secundum naturam fertur : eo quod fortior fiat impulso quam sit inclinatio ad motum naturalem in eo quod projicitur ; et tunc ille motus fortior usque ad hoc fit quousque fit motus ejus quod fertur quam fit naturalis motus ejus : eo quod violentia et impetus projicientis addunt super motum naturalem in tali modo motus : et in tali etiam ultimum projectivum proximum est rei projecte : et inter ea non est medium : ergo in omnibus his motibus manifestum est, quod simul id quod movetur et movens proximum, et nullum est medium ipsorum.
CAPUT IV.
Quod nec in alteratione, nec in augmento aliquid est medium inter movens et motum.
At vero eodem modo probabimus, Text et com, 11. quod neque alterati, neque alterantis proximi nullum est medium. Hoc autem ex inductione est manifestum, sicut etiam per inductionem probabimus in omnibus modis motus localis. In omnibus enim motibus alterationis accidit sic alteratio, quod ultimum alterantis est cum primo alterati : ergo sunt simul, et inter ea non est medium aliquod. Et ad hoc probandum sumemus unam proposi-
<--- Page Split --->
tionem, et supponemus eam, donec inferius probemus eamdem. Hæc autem propositio est hæc, quod solum alteratur alteratione propria et physica quale, hoc est, secundum qualitatem informatam in eo quod ipsa est sensibilis qualitas secundum aliquod objectum sensus. Sensibilia autem sive sensibiles qualitates sunt illæ solum quæ secundum corpora pure naturalia, hoc est generabilia et corruptibilia, differunt ab invicem, sicut probare hahemus in primo secundi libri Perigeneos, sicut sunt gravitas, levitas, durities, mollities, sonus, non sonus, sive sonus gravis et acutus, albedo et nigredo, dulcedo et amaritudo, humiditas et siccitas, densitas et raritas, et quæ sunt media inter ista. Similiter autem et omnia alia quæ sunt sub sensu aliquo, hoc modo quod sunt objecta sensuum, de numero quorum est calor, et frigus, et levitas, et asperitas. Omnia autem supra passiones vel passibiles qualitates, quæ subjiciuntur qualitati sicut species subjiciuntur generi : per hæc omnia enim differunt ab invicem naturalia corpora sensibilia, aut per aliquod horum in eo quod magis vel minus patiuntur aliquid horum. Sensibilia enim corpora dicuntur, quæ sensibilibus qualitatibus distinguuntur. Quæcumque autem sensibilibus distinguuntur, necesse est quod primis sensibilibus distinguantur. Prima autem sensibilia sunt frigidum, calidum, humidum, siccum, et his primo differunt homogenia quæ sunt elementa, sicut dici habet in secundo libro Perigeneos : et siquidem nos ita secundum rationem et ordinem causæ efficientis consideremus, invenimus primas esse qualitates activas et passivas calidum et frigidum, humidum et siccum : hæc enim dissolvendo et constringendo naturam, inducunt rarum et densum, ex eo quod propinque vel remote a se invicem disponuntur partes materiæ. Si tamen consideremus inter enuntiatas qualitates quæ viciniores sunt materiæ, et quæ magis distant ab ipsa, invenimus ruram et densum pro-
pinquiores, et post has sunt humidum, calidum, et frigidum : sed de hoc consideratio erit alibi. Quod autem hic sciendum est, hoc est, quod omnia corpora physica patiuntur ab his, et ipsorum pati est cum alterari ipsorum. Alterantur autem cum fiunt frigidiora, aut calidiora, aut dulciora, aut amariora, aut aliquid patiuntur secundum aliquam qualitatem de his quæ sunt prædictæ : et quia animata componuntur et generantur ex primis sensibilibus et simplicibus, oportet etiam quod animata secundum partes tam animatas quam inanimatas, hoc est, insensibiles, sicut sunt ungues et pili, alterantur eisdem qualitatibus. Et in omnibus his manifestum est, quod inter alterans proximum, et alteratum proximum nihil est medium, ex eo quod augens non alterat patiens nisi tangat ipsum : et inter tangentia non est aliquid medium, sicut patet ex his quæ de tactu dicta sunt : unde Aristoteles dicit in XVI libro Animalium, quod si aliquid non tangit aliud, et non agit : et si non agit, non sequitur alteratio actionum ejus.
Quod autem alterans agit dupliciter, scilicet corporaliter et spiritualiter. Corporaliter quidem, quando agit per formam secundum esse physicum et corporale quod habet in materia. Spiritualiter autem agit, quando immutat per intentionem suæ formæ potius quam per formam, sicut alterantur sensus in partibus animæ passivis perceptivis sensibilium præsente materia. Illæ enim potentiæ non recipiunt formas, sed intentiones formarum sensibillum : et hæ intentiones spirituales sunt quæ sunt in sensu : quia secundum aliud esse non potest eas recipere sensus, sicut doceri habet in secundo de Anima. Et licet illa alteratio sensuum non perfectam habeat rationem alterationis, tamen ipsa etiam non fit, nisi ita quod nihil medium sit
<--- Page Split --->
inter alterans proximum, et alteratum proximum. Et hoc videre possumus hoc modo : ipsi enim sensus alterantur tali modo alterationis, ex eo quod a suis sensibus sibi inferentibus passionem patiuntur. Actus enim quibus isti sensus fiunt secundum actum, sunt motus per corpus, hoc est, per corporalia organa, sensu ipso aliquid patiente, hoc est, recipiente. Omnes enim sensus passivae potentiae sunt : et fiunt in actu quando patientes recipiunt formas sensibilium. Verum est enim, quod secundum quaecumque sensibilia alterantur ea quae non sunt animata, secundum omnia eadem alterantur etiam animata, eo quod animata sunt commixta ex illis. Non autem convertitur, quod secundum omnia illa secundum quae alterantur animata, alterantur etiam inanimata : quia licet alterentur a formis quae sunt sensibiles, non tamen alterantur ab illis spiritualiter, hoc est, quod recipiant eas secundum esse spirituale quod facit sensus : et causa est, quia non habet potentias sensuuum in quibus formae illae esse spirituale recipiant quando generantur in ipsis. Omnis enim forma secundum tale esse inest, quale permittit subjectum in quo est : et cum sensus sunt partes animae, et organa sensuum sunt animata, non possunt eis inesse formae illae, nisi secundum esse spirituale : et secundum hoc non insunt his quae non sunt animata : et ideo non alterantur inanimata secundum omnia illa quibus alterantur animata : quia alteratione sensuum non alterantur inanimata : et non percipitur cum alterantur inanimata : quia non habent virtutes apprehensivas suarum alterationum quemadmodum animata : unde nihil prohibet quod lateat alteratio inanimatorum, eo quod alteratio eorum non accidit secundum virtutes sensibiles : licet quidam dicunt quod inanimata habeant sensus naturales. Illi enim qui hoc dicunt, non dicunt quod sensibus naturalibus fiat perceptio alterationis qua alterantur inanimata. Si-
quidem igitur, sicut prædictum est, sensibiles sunt omnes qualitates passibiles et passiones, et per hoc tantum fit alteratio, manifestum est ex hoc eodem quod patiens quod alteratur, et passio alterans sint simul, et non est inter ea medium. Cum enim sit passio secundum visum, aer est contiguus oculo : aeri autem est contiguum corpus coloratum quod non mutat visum : et superficies illius corporis terminatur ad lumen, quod abstrahit colorem et ponit eum in medio visus quod est aer ; et ille aer terminatur cum lumine ad visum : et sic inter visum et aerem informatum forma visibili non est medium. Similiter autem se habent auditus et odoratus ad sua objecta et media : quia inter medium et objectum quod alterat medium, nihil est medium : et inter medium alteratum et organum sensus quod alteratur a medio, nihil est medium. Inter enim verberans primum quod facit sonum et aerem concavum auris, iterum nihil est medium. Similiter autem est de odorante, quod sicut est camphora, quod inter eam et ærem et aquam nihil est medium : et aer immutatus odore pertingat usque ad instrumentum olfactus in anteriori parte cerebri collocatum. Ergo inter movens primum, hoc est, proximum quod non per aliud, sed per se movet et sensus et organum, nihil est medium in sensibus qui fiunt per medium extrinsecum. Eodem autem modo simul est gustus instrumentum, et sapor immutans ipsum. De tactu autem constat, quod omnia tangentia simul sunt, ita quod inter ea non est medium : et ista immediatio agentis et patientis secundum unam similitudinem est in his quæ sunt animata, et in illis quæ sunt inanimata.
Est autem et sic in motu augmenti : Text, et com, 13. quia augens est id quod additur, et auctum est cui fit additio. Cum ergo nihil sit medium inter additum, et id cui fit
<--- Page Split --->
additio ipsius, nihil erit medium inter augens et auctum. Similiter autem est in decremento : quia decrementum fit per ablationem ejus quod additum est : et inter illa non potest esse medium : ergo generaliter verum est, quod moventis primi sive proximi quod non per aliud movet, et ejus quod movet ultimum, hoc est, quod non per aliud movetur, nihil est medium quod sit medium secundum modum moventis et ejus quod movetur : et hoc est quod intendimus probare.
Objiciet autem forte aliquis dicens, quod augens in aucti motu duplex est, sicut determinat Aristoteles in primo libro Perigeneos. Unum quidem est sicut augens additum. Aliud vero est augens sicut efficiens : et haec est virtus augens, quae vocatur virtus augmentativa : et in praehabita probatione non est probatum, quod non sit medium inter augens et auctum, nisi secundum quod augens sumitur pro eo quod additur : et ideo imperfecta videtur esse nostra probatio. Sed ad hoc dicimus, quod non oportet nos inducere probationem ad hoc quod per se cuilibet potest esse manifestum : quia nunquam posset fieri augmentum nisi virtus augens immediata esset ei cui fit additio et ei quod additur per hoc quod unit et additur unum alteri.
CAPUT V.
In quo est digressio declarans in communi, quod non est alteratio nisi secundum passiones et passibiles qualitates, et in speciali ostenditur quod in naturali potentia et impotentia non est alteratio.
motus alterationis qui est in praedicamento qualitatis, non est nisi secundum illam speciem qualitatis quae est passio vel passibilis qualitas inferens passiones in sensu, vel illata in sensu, sicut diximus, ex his quae dicemus deinceps, potest considerari. Est enim alteratio proprie secundum prima sensibilia : eo quod verissime illa et per se contraria sunt, quae sunt calidum et frigidum, et humidum et siccum. In aliis autem contrariis est contrarietas causata ab istis : et ideo etiam in secundis sensibilibus est alteratio, sicut in duro et molli, aspero et leni, et aliis quae sunt omnia objecta tactus. Similiter autem est in gustativis : eo quod sapores sequuntur qualitates complexionantes, et ideo causantur a primis qualitatibus : et ideo invenitur in eis contrarietas. Odor autem juxta sapores est, propter quod etiam in illis invenitur vera contrarietas. Est autem similiter in omnibus coloribus, quae sunt subjecta visus. Sed in objectis auditus secus est : quia illa non generantur a qualitatibus primis, sed potius a percutiente et sonante : propter quod etiam quidam Philosophorum dixerunt, quod alteratio quae est inter acutum et gravem sonum in auditu, æquivoca est ad alterationem quae est in objectis aliorum sensuum. Cum autem absque dubio veram habeant tales alterationes alterationis rationem, intelligendum est quod licet quantum ad primum sonans generatio sonorum sit violenta, in quantum autem ad id quod est medium deferens sonum, hoc est, aer in quo sicut in materia prima generatur, non omnino est innaturalis sonus. Aer autem est divisibilis per humidum spirituale quod est in ipso : et ideo quoad hoc aliquam respicit de qualitatibus primis : quia calidum cum humido spirituali puro facit optime sonare. Si autem frigidum sit cum humido spirituali, retinentur soni, ita quod fiunt obtusi : et si sit humidum corporale, sicut in aqua, cito soni disparent et parum manifestantur. Est ergo ex
<--- Page Split --->
his omnibus colligere rationem veram, quare in sola illa specie qualitatis quæ est passio vel passibilis qualitas, est alteratio physica et vera : quia scilicet supra diximus, quod omnis motus qui est vere motus, est inter contraria talia, qui medium habeant per aliquem modum, ita quod contrarium in illo medio misceatur cum contrario. Talis autem contrarietas in sola specie illa est quæ est passio vel passibilis qualitas inferens et illata : et ideo in sola illa specie qualitatis est alteratio quæ est motus physicus : et si forte in aliis sit alteratio quædam sicut in habitu et dispositione, illa non erit motus, sed mutatio quædam : eo quod ignorantia et scientia non sunt contraria, sed opposita, ut privatio et habitus : et inter illa non est medium. Cum ergo probatum sit superius in quinto libro, quod in solo intermedio sit motus, tunc non potest esse motus in privatione et habitu. Figura autem cum figura nullam habent contrarietatem. Similiter autem nec naturalis potentia cum alia potentia vel impotentia : hoc tamen aliter etiam ostendemus sigillatim per singulas qualitatis species.
Sed de naturali potentia et impotentia non oportet nos multum laborare : quia alteratio non est nisi quando sub eodem subjecto manente in omnibus suis substantialibus mutatio fit in suis passionibus. sicut in primo libro Peri genesees dici habet 1. Cum autem naturales potentiae vel impotentiae ex ipsis essentialibus rei fluant, non erit variatio in ipsis nisi variatis essentialibus subjecti : non autem variantur subjecti essentialia nisi per generationem : erunt igitur naturales potentiae date variate per generationem et corruptionem, et non per alterationem. Sed observandum est, quod sicut in ante habitis diximus, terminus generationis est duplex, scilicet proprius et proximus:
et aliis qui consequuntur ad illum. Generationis ergo terminus primus et proximus est hic qui generatur ab hoc : sed quia hic est homo jam consequens terminus est homo, et animal, et substantia conjuncta his, sicut intelligens, et consentiens, et mortalis : quæ omnia dicunt potentias naturales. Propter quod etiam Alexander Peripateticus dixit, quod potentia naturalis et impotentia non sunt activa nec qualitates, sed substantiales formæ : intelligimus per hoc quod licet in veritate naturales potentiae sint de genere accidentium, eo quod consequuntur esse rei, tamen non sunt accidentia per accidens, sed sunt accidentia per se, et manant de substantialibus. Res enim agunt per suas formas, et patiuntur per suas materias : et ideo omnis naturalis potentia oritur ex victoria formæ super materiam, et naturalis impotentia oritur ex victoria materiae super formam : propter quod non variantur nisi variata forma et materia substantialibus : et ideo generatio est istorum et non alteratio.
Si autem forte aliquis dicat, quod durum et molle dicuntur a naturali potentia et ejusdem impotentia, et tamen secundum hæc duo est alteratio : eo quod illa sunt subjecta tactus, ut superius habitum est. Dicemus ad hoc, quoniam durum et molle sunt dura et mollia dupliciter, scilicet aliena siccitate et humiditate, vel propria. Et quando sunt alienis qualitatibus dicta dura vel mollia, tunc non dicuntur secundum naturalem potentiam vel impotentiam, et tunc alteratio fit in eis sine substantialium rei variatione. Quando autem naturali ariditate vel humiditate sic dicuntur, tunc non variantur sine substantiae variatione : et ideo tunc est generatio et non alteratio. Quare igitur motus nullus potest esse ad has formas, quæ sunt naturalis potentia vel impotentia, sed mutatio est ad eas : licet
<--- Page Split --->
enim in se qualitates sint, tamen alteratio non est in eis : quia in quinto libro habitum est, quod alteratio non est forma, sed via in formam.
CAPUT VI.
Quod in formis sive circa aliquid circumstantibus figuris non est alteratio.
quod congregatio et disgregatio sunt causae generationis et corruptionis : sive dicamus, quod calidum et frigidum et caeterae qualitates in generatione transmutant materiam : semper invenimus formas et figuras sequi alterationem. Quia si dicamus quod congregatio et segregatio sunt causae generationis, sicut dicebat Democritus, tunc rarum et densum erunt prima alterantia materiam : et tunc ex illorum alteratione inerit figura diversa : quia alia est figura ejus cujus partes propinquae in loco parvo, et alia ejus cujus partes sunt longinquae in loco magno, sive exeant a suis plenis et relinquant illa vacua, sicut dixit Xutus, sive non. Si autem dicimus, quod calidum et frigidum sunt causa rari et densi, sicut veritas se habet in re : tunc iterum variatur figura ex calido disgregante, et frigido congregante et inspissante : et sic alteratio per se non est in istis : sed sunt consequentia quorumdam aliorum alterationem.
Maxime autem inter alias species qualitatis videbitur esse alteratio in formis et figuris et habitudinibus et dispositionibus, et horum acceptionibus in subjecto aliquo et remotionibus eorum a subjecto, si quis intelligendo mentem apponat. Sed nos ostendemus, quod in neutra harum specierum est alteratio : sed prius ostendemus, quod alteratio non est in forma sive constante circa aliquid figura. Dicitur autem figura, quae est quantitatis terminatio : quia sic invenitur in corporibus naturalibus et artificialis. Nec differunt forma et figura subjecto, sed ratione : quia figura refertur ad terminationem quanti, prout quantitas subjecti extra terminatur superficiebus et lineis. Forma autem dicitur idem prout subjectum in ipsa informatur, quasi per conversum modum respectu subjecti et ad intus. Propter quod etiam quidam satis bene dixerunt determinantes formam quae subjecto idem est cum figura, quod ipsa est dicta forma quasi foris manens, licet sit relata ad intus, sicut diximus. Ostendemus igitur, quod in his non est aliquid alterationis. Quaecumque enim per generationem fiunt, fiunt cum quaedam alterantur et sunt quasi consequentia alterationem, quorum illa non sunt termini alterationis, sed figuræ sic fiunt in corporibus naturalibus : ergo ad figuras et ad formas non est alteratio. Sive enim dicamus sicut Antiqui dixerunt,
Amplius autem non praedicamus id ex quo est figura, sive sit in naturali corpore, sive in artificiali de ipsa forma sive figura : quia non dicimus proprie loquendo, quod statua idoli sit æs hoc : nec dicimus quod pyramis sit lapis, vel circulus ferrum : vel id quod est in figura hominis, non dicimus carnem et ossa, sed potius denominantes a materia dicimus ea ænea, vel lapidea, vel lignea, vel carnea, et ossea, vel terrae, vel ferrea. Illud autem quod alteratur, prædicatur de forma supposita quæ concretivæ signatur sicut proprie habet signari : eo quod accidens alterans potius est esse quod habet in subjecto quam sit essentia absoluta : dicimus enim, quod hoc calidum est æs. Similiter autem est de humido, et forti et duro et aliis qualitatibus sensibilibus secundum quas est alteratio. In omnibus enim his æquivoce hæc natura secundum nominis communitatem dicimus et prædicamus materiam, hoc est, subjectum de passione, et e converso. Hujus autem alia causa nulla est, nisi
<--- Page Split --->
quia cum figura sit terminis naturalis corporum physicorum et sit species artificialium, non inerit alia et alia figura nisi cum materiae et subjecti transmutatione. Sed hoc in naturalibus corporibus manifestum est, quia in materiam transit et non manet in specie una : quia non potest esse, quod figura hominis et asini sint circa subjectum quod in substantialibus idem est : quia sicut differunt naturalia corpora formis suis substantialibus, ita differunt figuris : et tanta potest esse distantia a figura speciei debita, quod id quod generatur, non salvatur, sicut patet in hominibus quando generant enormiter magna capita, vel alia monstra, sicut diximus in secundo libro supra : et ideo materia non praedicatur de ipsis nisi denominative. In artificialibus autem non est adeo manifestum : tamen etiam in eis est : quia figura ipsa in artificialibus est species, sicut patet in domo et circulo et omnibus aliis : et cum supponatur ut species, et de specie non predicatur subjectum suum quod est materia, cum species quaerat materiae transmutationem in substantialibus, ideo in artificialibus etiam non praedicatur materia proprie, sed in his quae alterantur in illis, omnino nihil mutatur de substantialibus subjecti : et ideo idem in natura manens quod ante fuit, praedicatur de forma quae alteravit ipsum, sicut dicimus quod hoc aes est calidum, vel humidum, vel durum, vel molle, et e converso. Figura autem non est in ipso nisi sit mutatum a statu in quo ante fuit : et ideo non generaliter possumus dicere, quod hoc figuratum est aes, sed hoc potius est æreum, vel ligneum, vel carneum, vel osseum : ut per talem denominationem signetur, quod materia antequam esset susceptibilis talis figurae, mutata est a formis in quibus prius fuit substantialibus, si figura est consequens formam substantialem, sicut fit in physicis, vel accidentalibus ; si figura est artificialis, sicut in artificialis. Quoniam quidem ex quo fit et facta est figu-
ra, non æquivoce dicitur secundum nominis communitatem de figura, vel e converso. Quæ autem alterantur secundum nominis communitatem prædicantur de se invicem et non secundum denominationem, quia non dicimus hoc calidum esse æreum, sed æs, manifestum est quod in figuris non est alteratio, sed in solis sensibilibus sicut dictum est.
Amplius inconveniens est, quod dicaText, et non 10. mus artificialia vel naturalia alterata quando acceperunt suas perfectiones secundum finem qui est forma in natura. Ridiculum enim est si dicamus hominem vel domum esse alteratam quando accipit ultimum finem se perficientem : et ideo non dicimus esse alteratam quando laterata est et tecta et in debita figura composita : quia tunc perfecta est. Sicut autem in artificialibus figura est dans speciem et rationem in artificialibus, ita etiam figura conjuncta est physicis formis et in physicis corporibus : quia concomitatur talem formam talis figura : et ideo figura etiam est de perfectione in physicis ad minus quantum ad extra : ergo secundum formam et figuram non est alteratio.
Manifestum est enim, quod id quod est Text, et con 17. de ratione alterationis, non est de numero eorum quae fiunt per generationem : forma autem et figura sunt de commutantibus necessario speciem et formam substantialem quae inducitur per generationem : ergo in talibus non est alteratio. Figura enim omnis speciei duo habet extrema et medium : et si convenit distare extrema illa, non erit generatum salvatum in illa specie, sicut diximus : et hujus signum est, quod figura in generato nunquam variatur secundum aetatem. Qualitates autem alterantes variantur quasi continue. His addatur quod non
<--- Page Split --->
est contrarietas in figuris, et scietur per- fecte quod non est alteratio in forma sive circa aliquid constante figura.
CAPUT VII.
Quod in habitibus corporalibus et dispo- sitionibus non est alteratio.
Quid addi Velentes autem ostendere, quod etiam lebet ratio- ni praedi- cte. in habitibus et dispositionibus non est alteratio, dividimus prius habitus in ha- bitus corporis, et habitus animæ. Et os- tendemus primo, quod in habitus corpo- ralibus non est alteratio, et consequenter quoniam neque alteratio in habitibus ani- mæ est. Prius ergo oportet scire, quod habitus et dispositiu sunt una res, licet ratione differant et tempore : quoniam id quod est dispositiu, est habitus quando confirmabitur : non enim differunt hæc nisi per esse facile mobile, vel per esse difficile mobile, vel omnino immobile esse, si est de habitibus naturalibus : et ideo non oportet divisim inducere de- monstrationes de habitu et dispositione : quia probato quod in habitu non est al- teratio, probatum erit sufficienter quo- niam neque in dispositione potest esse alteratio. Adhuc autem præintelligere oportet qualiter cognoscatur aliqua for- ma esse habitus, sive sit corporalis, sive sit in anima sicut in subjecto. Cognosci- tur autem forma aliqua esse habitus per ipsam rationem habitus : habitus enim est omnium habitudo quædam : omnis autem habitudo est ad aliquid et aliquo- rum sive alicujus : et ideo quod absolu- tum est in se simpliciter, nullo modo potest esse habitus. Quod autem sonat habitudinem aliquorum ad invicem et ad aliquid, illud est habitus.
Hoc igitur prænotato, dicémus quod in Text. et com. 17. habitibus non potest esse alteratio : quia habitus sunt virtutes et malitiae tam cor- porum quam animarum existentes in ha- bitudine aliquorum ad invicem. Omnis autem virtus talis est permixta secundum suas essentias et essentialem rationem cum relatione, per hoc quod est ad ali- quid, sicut patet in sanitate et comple- xione et pulchritudine, et quæ eis similia sunt habitus corporales. Sanitas autem Quid sit sa- nitas. consistit in habitudine aliquorum ad in- vicem et ad aliquid, et non est forma absoluta. Consistit enim in debita secun- dum speciem aliquam et naturam com- mensuratione calidorum, frigidorum, humidorum, et siccorum, et in debita habitudine membrorum interiorum, et in debita commensuratione ad continentem aerem secundum omnes aeris qualitates : et ita sanitas in plurium habitudine ad invicem consistens. Similiter autem est de complexione quæ est qualitas resul- tans ex permixtione humorum et ele- mentorum, ex eo quod plurimum cujuslibet est cum plurimo alterius cu- juslibet ubique alterans ipsum, et alte- ratum ab ipso. Eodem autem modo est pulchritudo in proportione commensura- tionis membrorum ad invicem et colorum. Et eodem modo est de corporis robore et omnibus aliis similibus. Hæc enim om- nia in plurimum consistunt ad invicem habitudine, et non solum habent hoc quod dictum est, sed etiam non absolute sunt in corporibus, sed potius sunt ad aliquid quod mensura proportionis atten- ditur : omnes autem tales corporis virtu- tes sunt, et dicuntur dispositiones ani- malium perfectorum : non absolute, sed relate ad optimum statum naturalem alicujus animalis, in quo in summo sunt omnia sua naturalia secundum speciem illius animalis. Est enim alia ratio sani- tatis hominis perfecta ad quam omnis alia sanitas commensuratur, et dicitur major vel minor secundum accessum et recessum ab illa : et similiter de com- plexione et pulchritudine et robore est
<--- Page Split --->
intelligendum in unoquoque animali : et similiter in quolibet climate dicitur esse perfectum secundum hoc animal et secundum hoc clima, quod optime sanat et optime dispositum est secundum naturam speciei illius et talis climatis. Quoniam autem, sicut jam patet, tales virtutes et per consequens etiam malitia corporum sunt ad aliquid et in ad aliquid, neque generationes sunt, neque alterationes, eo quod talium per se neque sit generatio, neque alteratio, manifestum est quod id quod est de ratione alterationis, non est omnino circa habitus corporales.
CAPUT VIII.
Quod in virtute morali animæ non est alteratio.
perfectio virtutis moralis : ergo cum attingit illam, tunc maxime dicitur esse perfecta. Cum ergo omnis perfectio detur in indivisibili temporis, omnis virtus moralis est indivisibilis, et datur in indivisibili temporis. A simili autem probatur per hoc quod si nos accipiamus perfectionem circuli,maxime tunc circulus erit quando perfectam rationem et virtutem circuli attingit. Perfectio autem omnis quae vere perfectio est, indivisibilis est et simplex et datur in indivisibili temporis, ut saepe supra ostensum est : et sic sequitur quod non sit alteratio in talibus perfectionibus.
Si autem forte nobis aliquis objiciendo dicat, quod virtus et malitia non sunt perfectiones : et ideo ulterius inferendo non sunt perfectiones indivisibiles : quia virtus non est ad esse, sed ad bene esse : et quod non est ad esse, non est perfectio simpliciter, sed perfectio secundum quid, sicut et albedo est perfectio albi, et nigredo est perfectio nigri. Dicemus quod non est verum quod dicit : eo quod,sicut probari habet in Ethicis, nos innati sumus suscipere virtutem, sed perficere est ab assuetudine : 'et ideo sicut se habet forma substantialis ad materiam, ita se habet virtus moralis ad animæ partem practicam : et ideo sicut indivisibilis est forma substantialis et datur in indivisibili temporis, sicut saepius habitum est supra, ita est etiam de virtute morali. Quod autem objicitur, quod non sit ad esse, sed ad bene esse, non impedit ; quia unum est esse rei quod est a forma substantiali, et ante esse rei nihil est. Alterum autem est ad perfectionem potentiae practicae ad actum, et hoc est post esse rei sicut et ipsa potentia : tamen nihilominus perfectio ipsius est indivisibilis : et ideo etiam non intercipitur contrario : et ideo nullus secundum partem est in vitio et secundum partem in virtute, neque in motu neque extra motum existens, sicut est secundum aliquid in albo, et secundum aliquid in nigro, ille qui movetur ex albo in ni-
Text et com 18.
Eodem autem modo probabimus, quod etiam circa virtutes animæ, et malitias non est alteratio : sed virtutes animæ sunt duplices, scilicet morales et intellectuales. Prius ergo probabimus, quod circa morales non est alteratio : post autem, quod neque circa intellectuales. Virtus autem moralis quaedam perfectio est : omnis autem perfectio est indivisibilis, et in indivisibili temporis datur : ergo virtus moralis indivisibilis est. et datur in indivisibili temporis : sed alteratio sicut et alii motus non sunt nisi ad indivisibile, sicut ostendimus in sexto : ergo alteratio non est circa moralem virtutem nec etiam circa vitium morale. Quod autem virtus moralis quaedam perfectio sit, probatur a simili et per syllogismum. Per syllogismum quidem sic : quia unumquodque tunc maxime est, et tunc maxime perfectum est, et maxime secundum naturam, quando attingit id quod est propriæ virtutis perfection : sed animæ hominis est quaedam
<--- Page Split --->
grum : eo quod album non est indivisibilis et simplex forma, sicut virtus moralis. Propter quod non est motus ad ipsam, et sicut etiam alteratio est non ad ipsam, sed potius finis est alterationis cujusdam, sicut et generatio finis est alterationis. Quoniam circa virtutem moralem non est alteratio, tunc etiam circa malitiam virtuti morali oppositam non est alteratio : quia malitia non est positio alicujus qualitatis vel habitus contrarii, sed potius est corruptio et remotio virtutis, sicut et omne malum non est positio alicujus, sed privatio habitus illius cui malum illud opponitur, sicut in Ethicis habet determinari.
19 Quod autem diximus, quod virtus est finis alterationis cujusdam, sic intelligimus, quod absque dubio virtus moralis sit, et malitia sibi opposita cum aliquid alteratur: sed tamen alteratio non est neutrum horum, quia est ad neutrum illorum. Quod autem aliquid illorum quæ recipiunt virtutem vel malitiam alteratur antequam recipiat, est manifestum. Virtus enim moralis, ut habet determinari in Ethicis, aut est impassibilitas quædam, aut passibilitas hoc modo quo convenit, hoc est, quando oportet, et ubi, et quomodo, et qualiter, et qua de causa, et quantum. Si enim aliquis abstractus sit, et vicerit passiones delectabilium quæ fiunt in sensu, tunc est vincens per passionem contrariam passionibus illis: et sic non est simpliciter passibilis, sed impassibilis: sic etiam, hoc est, hoc modo quo passiones sunt in vitiis. Si autem passiones delectabilium quæ fiunt in sensu, non sequitur: tunc est impassibilitas. Et neutrum horum fit sine passione prius experta. Ergo iratus non est sine passione: et cum alteratio sit secundum passionem et passibilem qualitatem, virtus hoc modo non fit sine alteratione, sed semper est finis alterationis per hoc quod est finis passionis. Malitia autem passibi-
bilis, quia passioni non resistit, aut est aliquando passio contraria virtuti: quia virtus sequitur laudabiles passiones: malitia autem vituperabiles: et est conjuncta eis per causam. Hujus autem totius causa est, quia, sicut in Ethicis determinatur, moralem virtutem accidit esse voluptatibus et tristitiis: quia est circa eas sicut circa objectum in gaudendo et tristando. Voluptas autem omnis et tristitia passiones sunt,quæ fiunt a sensu: omnis enim voluptas est a sensu: et si est a sensu, aut est secundum præsens ab actu sensus, aut secundum præteritum, aut secundum futurum. Si autem est secundum præsens ab actu sensus: tunc est voluptas præsens. Si autem est secundum præteritum, tunc est reminiscientia: eo quod reminiscimur similium qualia passi sumus in præterito. Aut est secundum futurum: quia speramus talia pati secundum voluptatem qualium similia adivimus et experti sumus: et ita omnis voluptas fit a sensu, aut secundum actum, aut secundum potentiam. Ostensum autem est quod talia sensibilia sunt passibiles qualitates, et secundum ea est alteratio: et hoc est quod volumus ostendere. Sed sciendum est quod licet voluptas, prout loquimur hic, sit sensibilis et corporalis passio, tamen delectatio aliquando est simplex et mentis solius: et ideo illa non necessario est cum passione: quia mentalis delectatio non habet contrarium: quia illa delectatio non est vere passio, sed potius, sicut dicit Aristoteles in quarto libro Ethicorum, est operatio proprii et habitus connaturalis non impedita.
Aliam etiam causam possumus assignare, quare secundum virtutem moralem et malitiam ei oppositam non est alteratio quæ est motus physicus : quia si ipsa etiam est consistens in habitudine circumstantiarum circa medium , quia est quando debet, et ubi, et quantum, et quomodo, et secundum caeteras circumstantias quæ ab ethico determinantur , et est in medio quod necessario operatur
<--- Page Split --->
extremis : et ostensum est jam in Physicis, quod in talibus non est motus : et ideo etiam in virtute morali motus esse non potest, sed est conjuncta alterationi propter passiones circa quas est, sicut jam in Physicis dictum est. Tristitia enim et voluptas sunt passiones illatae a sensibus, et sunt circa partem sensibilem animae quae est concupiscibilis vel irascibilis : quod est etiam secundum Platonem, iqui dixit quod omnis voluptas est generatio in sensibilem animam.
CAPUT IX.
Quod in intellectu speculativo secundum virtutes intellectuales non est alteratio.
nobis per resultationem sive transmutationem intellectus ex ea experimentali cognitione sensibili,. quae est secundum partem, sicut fit imago in speculo terso sine alia potentia mutante speculum : quia resultat in speculo imago per lucem abstrahentem formam rei, et directam et congruam speculi oppositionem. Et ideo sicut alio quodam mutato, speculo uno permanente resultat imago : ita intellectu possibili uno modo permanente secundum omnia sua quae habet in seipso, resultat in eo universalis scientia ex cognitione experimentali particularium per lucem intellectus agentis : et ideo sicut diximus de columna quae sine mutatione sui per motum Socratis fit dextra et sinistra : ita etiam scientia fit in intellectu scientia sine mutatione intellectus possibilis, ita quod non mutatur nisi corpus impediens abstractionem intellectus secundum scientiam. Est autem huic motui simile, sicut si aliquis removeat objectum ligneum, vel lapidem a fenestra, quo amoto, sine omni mutatione domus illuminatur per solis radium : ita etiam fit in intellectu. Remoto enim impedimento corporis per aetatem et exercitium studii, statim resultat in intellectu possibili scientia universalis ex particularium comprehensione : ideo scientia secundum actum quae accipitur, non est generatio quaedam rei in se generatae per potentiam moventium aliquorum, sed est resultatio ejus in nobis. Nisi forte aliquis improprie loquens dicat reversiones sensibilium ad sensus, sicut visibilium ad visus , vel tactibilium ad tactum esse quasdam generationes formarum : quia visibilia in visu etiam fiunt, ita quod nulla potentia transmutat visum, sed potius remotis impedimentis visus, ab objecto subito resultat forma in visu. Et similiter est de tactu non quidem secundum medium tactus, sed quod species tactus resultat in parte animae quae judicat de tangibilibus. Cum enim forma tactus generatur in medio tactus, quod est intra in animalibus, subito per re-
Text, et com. 20. Nota quomodo scientia fit qualitas, et quomodo ad aliquid.
Animae secundum virtutem intellectualem est alteratio . Sciens enim secundum scientiam quam adipiscitur vel adeptus est, maxime dicitur ad aliquid : licet enim sit species quaedam qualitatis scientia secundum quod est in anima sicut in subjecto, et animam denominat secundum quod dicitur sciens vel prudens : tamen secundum quod est in se vel secundum suam generationem qua generatur in anima, maxime est ad aliquid. Hoc autem manifestum est in generatione sapientiae vel scientiae in intellectu. Idem enim scientiae quod in anima non est factum in anima secundum aliquam potentiam moventium vel agentium quae transmutent intellectum de esse secundum formam unam in aliud esse secundum formam aliam, sicut in omni generatione et alteratione una forma abjicitur et expellitur a moventium potentis, et alia inducitur : sed potius intellectus qui est secundum universalem scientiam, eo quod universalium rationes inquirit, fit in
<--- Page Split --->
sultationem fit intentio illius formae in parte quae perceptiva est tangibilium, nulla potentia movente partem illam animae : et talis quidem actus est universalis scientia in anima, sicut diximus. Et ideo si aliquis vere et proprie loquens, tales sensibilium in sensitivis potentiis resultationes dicat non esse generationes et alterationes, tunc multo minus dicere debet, quod resultatio universalis scientiae in anima sit generatio vel alteratio proprie dicta : eo quod, sicut dictum est, resultat in intellectu sine omni sua transmutatione ex sensibilium acceptione per lucem intellectus agentis. Unde etiam patet, quod illa acceptio scientiae quae fit a principio, cum aliquis ex ignorante factus est sciens, non est vero nomine generatio aliqua, neque alteratio. Anima enim fit sciens, prudens et sapiens, in eo quod quievit et residet in actibus suis, qui turbati et instabiles erant propter inquietudinem complexionis : eo quod in pueris complexio multum abundat subtilis humoris, qui est facile mobilis : et est in eis multum calidum, licet calor non sit ita acutus sicut in juvenibus, et ille calor multum movet : propter quod confusio motuum corporis impedit actum animae per intellectum : et species acceptae ab ipsis moventur continue, et non ordinate et pure deferuntur a spiritibus animalibus : et ideo super eas non potest figi lux agentis intelligentiae ut resultationes universales ponat in intellectu possibili. Et simile hujus est in formis resultantibus in aqua fluente : illae enim omnes confusae sunt, et distincte videri non possunt. Propter quod dixit Plato, quod in pueris est sicut in dormiente, et ebrio, et infirmo ex humore cerebri infecto : quia sicut ebrius non considerat bene nisi digesto vino, cujus calore et humore phantasmata distincta esse non permittebantur, et conceptiones firma esse non poterant : et sicut dormiens, humido frigido descendente a capite, habet ligatas virtutes animales, praecipue exteriores : et sicut infirmus humore in-
naturali oppilante impeditur ab apprehensione ordinata, et constituitur in amentia quadam : ita pueri propter humidum fluidum oppilans cerebrum et dissipans imagines apprehendas, non bene judicant secundum scientiam et prudentiam et sapientiam. Sicut ergo non est factus sciens per alterationem, quando aliquis dormiens surgit, vel ebrius prius digesto vino, vel infirmus si ordinetur in capite : ita etiam ille qui primo accipit scientiam, et ideo non est alteratus in in- tellectu ab aliquo movente. Ebrius enim vel dormiens vel infirmus non poterat uti scientia secundum actum : sed mutatione facta in corpore, non in intellectu, per quam in statum ordinatum venit corpus, tunc poterat uti scientia : quia tunc inerat ei potentia utendi scientia, secundum quod congruum erat : et hujus aliquid fit in scientiae existentia quando ex principio accipitur : quia quies turbationis in corpore quaedam est restauratio intellectus, ut resultare possint in ipso quae ante non resultabant. Et hac de causa infantes non possunt addiscere infantili aetate, et etiam cum primo incipiunt judicare de rebus, non similiter bene possunt judicare ut presbyteri, hoc est, seniores in quibus quies jam facta est : quia circa infantes multa est perturbatio, et multi motus propter causam supra assignatam. Haec autem perturbatio pulsatur, et tunc status fit comprehensionum ex multis causis : aliquando enim fit a natura quando aetas debita excedit, et hoc est commune in omnibus : aliquando autem, cum hoc studium sit ordinans comprehensiones. Operantur autem ad hoc exercitia bona et liberalia, et virtus, et praecipue castitas : quia peccatum incontinentiae subjicit hominem passionibus corporis, quae impediunt intellectus comprehensionem, sicut in pueris impedit aetas. Quod enim in pueris facit aetas, hoc facit in luxuriosis passio, propter quod in Ethicis peccatum incontinentiae inter puerilia peccata computatur. In utrisque autem his accidit intellectus
<--- Page Split --->
facta quadam in corpore alteratione, sicut diximus de dormiente, qui digesto humido frigido, organis sensuum solutis, surgit et fit vigilans ad actum. Et similiter est in eo qui accipit scientiam, mutatione facta in corpore suo per modum quem diximus.
Non igitur fit scientia in intellectu, ita quod intellectus alteretur per se et essentilaliter, neque sic fit in eo quod scientia sequatur quamdam alterationem factam circa intellectum : sed fit in eo quod sequitur per accidens quamdam alterationem factam in corpore.Dico autem scientiam sequi illam alterationem per accidens : quia illa alteratio non per se causa est scientiae illius, sed facta alteratione ordinata fit experimentalis collectio particularium, et remanens stat in anima sensibili : et tunc luce intelligentiae agen-
tis fit scientia in anima sine aliqua intellectus mutatione. Hoc igitur modo intelligitur, quod scientia est habitudo dicta ad aliquid, et non hoc modo quo quidam ante nos dixerunt, quod scientia refertur ad scientem et ad scibile : hoc enim nihil est ad propositum, quia per hoc id quod intenditur probari non potest. Manifestum est igitur ex omnibus ante dictis, quod id quod est verae alterationis in corporibus, est quæ sensibilibus qualitatibus sunt distincta : et est etiam in sensibili parte animæ exteriori, et interiori quæ est concupiscibilis et irascibilis: et in nullo alio : propter quod etiam partes animæ sensibiles, cum indigeant corpore secundum hos actus quos habent in corpore, non possunt separari : sed de hoc alibi tractabitur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE COMPARATIONE MOTUUM.
CAPUT I.
De disputatione, utrum omnis motus omni motui esset comparabilis.
Text. et com. 21.
Dubitabit autem aliquis, utrum omnis motus omni motui sit comparabilis per æque velox, et magis et minus velox, vel non omnis motus hoc modo ad omnem motum possit comparari. Si enim concedatur, quod omnis motus ad omnem motum per proportionem velocitatis suæ possit comparari, cum æqualiter velox sit quod in æquali tempore per æquale spatium cum alio movetur, tunc circularis motus erit comparabilis recto secundum proportionem velocitatis ipsorum, ita quod possumus dicere, quod aliquis circularis motus secundum velocitatem est æqualis recto motui, aut minor ipso vel major secundum proportionem velocitatis. Et si dicat aliquis quod hoc non est inconveniens, tunc inferam conclusionem quæ expressum habet inconveniens : quia secundum dicta, si duo sint quorum unum alteretur, et alterum
ducatur in motu secundum locum, et fiat hoc in uno tempore æquali, tunc erunt illi duo motus comparabiles secundum proportionem velocitatis, ita quod possumus dicere æqualem vel majorem vel minorem alterationem esse quam sit loci mutatio. Cum autem omnis velocitas alterationis sit a passione et in passione quæ fluit in alteratione, et omnis velocitas motus localis sit sicut a causa et a subjecto suo ab ubi, cujus renovatio continua et fluxus est in motu secundum locum, nec ipsorum velocitas secundum esse physicum considerata unquam fit extra ipsam, sequitur quod possum dicere, quod aliqua passio fluens est æqualis longitudini quæ renovatur in motu locali, vel major, vel minor in ipsa. Cum ergo hoc impossibile sit, erit etiam impossibile motum circularem comparabilem esse motui recto : quoniam si essent comparabiles ipsi motus, oporteret quod linea circularis esset comparabilis lineæ rectæ. Omnia enim quæ comparantur secundum magis et minus et æquale, mensurant se invicem per partes : et ideo sibi invicem sunt superponibilia : et ideo oportet ipsa esse unius naturæ omnino : quia unumquodque mensuratur sui generis minimo secundum excessum et defectum et æqualitatem, sicut in philosophia docetur. Si ergo secun-
<--- Page Split --->
dum supra dicta concedatur quod hic dicimus, aequaliter velox cum illo quod in aequali tempore movetur per aequale aliquid, oportet quod habeat velocis diffinitionem, quod aequalia sint per quae transeunt aequaliter velocia : sed nulla passio aequalis est longitudini, neque major, neque minor : ergo mota per passionem et longitudinem non moventur per aequalia, neque per majora, neque per minora : ergo nec aequaliter, nec velocius, nec tardius moventur : ergo alteratio non potest comparari loci mutationi : non ergo omnis motus omni motui est comparabilis secundum proportionem velocitatis. Si autem aequaliter velocia sunt quae in aequali tempore per aequalia transeunt, oportet quod in aequaliter velocibus duplex sit aequalitas, una scilicet temporis, et alia ejus per quod sive in quo est motus, sicut in natura quae fluit in motu : et nos scimus, quod nulla aequalitas est inter circulum et lineam rectam.
tur, ut si aliquis dicat, quod dato secundum prædicta, quod aliquid movetur in circulo et in recto, mox ipsum moveri velocius vel tardius in uno motu quam in alio, sicut si diceret ipsum sic comparari in motu ascensionis et descensionis. Secundum hoc enim motus circularis erit major et minor recto : et cum excedentia et excessa dicantur ad æquale, tunc erit circularis comparatus recto secundum æqualitatem : majus enim resecare et minori apponere licet ut reducantur ad æqualitatem : et hoc possumus ponere in exemplis universalibus. Si enim dicamus quod b signet circulum, et c signet lineam rectam, et dicamus quod duo transeunt per istas magnitudines : quæcumque sint illa in uno tempore quod est A, cum circulus sit spatii majoris quam linea recta, si inter eadem duo puncta unum moveatur per arcum semicirculi, et alterum per diametrum, videtur quod illud quod vadit per arcum, transit spatium in eodem tempore, in quo aliud transit per rectam diametrum : sed velocius est illud quod in æquali tempore transit per majus spatium : ergo velocior est motus in semicirculo quam in diametro : ergo circularis et rectus secundum hoc sunt comparabiles. Adhuc autem dictum est in sexto, quod illud est velecius quod in minori tempore transit æquale. Addamus ergo velocitatem illi quod movetur super circulum, tunc ipsum movebitur velocius quam prius : et dicamus quod illud quod movetur super rectam lineam quæ est c moveatur ut prius, tunc id quod movetur , super circulum in parte temporis A transit circulum, et in toto tempore aliud quod movetur super lineam rectam transit lineam rectam : ergo velocius est id quod movetur super circulum, quam id quod movetur super lineam rectam per diffinitionem velocioris : ergo motus iterum videntur esse comparabiles.
Text. et com. Quæramus igitur, qualiter possit esse 22. comparatio motus inter motum in circulo, et motorem in recto ? Inconveniens est enim omnino nisi supponamus, quod aliquid potest moveri aliquando in circulo, et illud idem potest moveri in linea recta. Mox autem isto supposito, quod hoc potest fieri, necessarium videtur esse quod motus ejus in circulo sit velocior, vel tardior, vel æqualiter velox motui ejusdem, vel similis sibi in recto, sicut si diceremus quod aliquid aliquando ascendit per lineam rectam, et aliquando descendit. De isto enim statim videtur sequi, quod aut æque velocius, aut velocius, aut minus velocius ascendit sicut descendit.
<--- Page Split --->
Text. et com. At vero si concedatur, tunc sequitur 24. inconveniens supra inductum, scilicet quod rectum aequale sit circulo : ergo ea etiam quae sunt diversarum specierum et naturarum sunt aequalia et excedentia se excessa a se invicem : et hoc supra ostensum est inconveniens magnum.
CAPUT II.
cum illi duo motus sint in generibus diversis : motus autem circularis et rectus sunt in genere uno.
Forte autem aliquis dicet objiciendo, Text. et com. 25. quod istud quod modo dictum est, non est verum, scilicet quod illa sola sint comparabilia quae non æquivoca sunt : secundum hoc enim omnia univoca essent comparabilia : et hoc nos invenimus esse falsum, ut videtur : quia multum videtur esse unius rationis in quocumque sumantur. Si ergo accipiatur in aere et in aqua, unius erit rationis : multum enim est, quod est tantum et amplius. Si igitur præcedens sermo esset verus, deberet aqua esse comparabilis aeri per multum et paucum : et hoc non est verum : quia cum aer et aqua distent essentialibus differentiis, nihil idem est in eis : sed quæcumque comparantur, per aliquid idem in utroque comparantur, ut diximus supra : ergo aer et aqua non comparantur. Et si forte aliquis dicat, quod multum non est unius rationis in aqua et in aere, et in cæteris quæ multa ad invicem dicuntur, tunc accipiam ego duplum : quia illud in omnibus videtur esse ejusdem rationis. Ubicumque enim accipiamus duplum, habebit rationem proportionis duorum ad unum. Cum ergo dicamus duplum aerem ad aquam, qui est tantus et æqualis, oportet quod si illa comparantur, quod aer sit æqualis aquæ : ergo calidum est æquale frigido, et spiritualæ æquale corporali : et hoc nihil est dictu, ut prius ostendimus : ergo ista non sunt comparabilia : non ergo univocatio sufficit ad rationem comparationis.
Text et com. Sed forte dicet aliquis, quod ista non 21 Requisita in sunt comparabilia quae dicta sunt, scilicet his quae comparanrectum et circularem, neque motus qui tur. fiunt in eis sunt comparabiles : et dicet forte quod æquivocum est illud quod est velox vel velocius in ipsis motibus, quia non sunt comparabilia nisi ea quæ fuerint univoca, sicut si aliquis quærat quare non fiat comparatio, quod quæratur utrum acutior sit stylus vel angulus, aut vinum, aut vox ultima in neumatibus. Æquivoce enim dicitur acutius de his : quia acutum in stylo vel angulo est quod pungit et penetrat in tactu, acutius autem in vino est quod penetrat in linguam, et acutius in neumate ultimo, in acumine est quod fortius aliis penetrat in auditum. Quæ enim æquivoca sunt, non comparantur : cum omnia quæ comparantur, non possint comparari nisi per unam naturam quæ est in utrisque ; in æquivocis autem non est una natura, sed tantum est in his convenientia in nomine : sed ultima nota in acumine comparabilis est voci vel neumati minus acuto : eo quod acutum unius rationis est in utrisque : sic ergo dicet quod non est idem velox sive unius rationis hic in circulo et ibi in linea recta. Multo autem minus erit secundum rationem velox idem in alteratione et loci mutatione,
Aut forte de istis aliquis dicet eamdem Text. et com. 26. rationem quam dixi superius de veloci æqualiter, et magis et minus, quod scilicet ista sint æquivoca. Possunt enim ista
<--- Page Split --->
dupliciter diffiniri. Si enim diffiniantur in communibus suis intentionibus secundum quod abstrahunt ab hoc et ab illo, et a quolibet alio multo vel duplo in universali, erit logica diffinitio istorum, et secundum rationem logicam erit in omnibus ejusdem rationis : sed quia differenter omnia subjecta sua et passiones et opera diffiniumt physicus et dialecticus, oportet quod physicus ista secundum esse diffiniat quod habent in suis substantis : et tunc multum et duplum in aere et aqua non sunt ejusdem rationis 1. Sed quia non habemus propria nomina diffinientia multum et duplum, secundum quod variantur in singulis, ideo ponimus eadem in diffinitionibus ipsorum in omnibus dicentes multum esse, quod habet tantum et amplius, et duplum esse quod est sicut duo ad unum : sed tamen ista diffinitiones secundum esse physicum in diversis acceptae æquivocæ sunt : quia cum dicimus multum esse in aere quod est tantum et plus, et duplum quod est sicut duo ad unum, illud tantum et plus quod ponitur in diffinitione multi, non erit ejusdem rationis cum eo quod dicitur multum aquæ, et duplum aquæ : quinimo potius erit et tantum æquivocum,et plus erit æquivocum, quæ ponuntur in diffinitione ejus quod est multum : et duo erit æquivocum, et unum erit æquivocum, quæ ponuntur in diffinitione dupli.
inter res naturae diversitas. Quædam enim sunt diversa : quia rationes eorum sunt diversæ, quia subjecta susceptibilia ipsorum sunt diversa, sicut canis latrabile, et marinum, et cæleste : et hæc sunt vere æquivoca casu et fortuna. Alia autem sunt diversa, non quia rationes eorum sunt diversæ, sed quia susceptibilia eorum quæ sunt ipsorum subjectapropria, sunt diversa : sicut multum in vino, et multum in numeris, et multum in aere, et similiter duplum et dimidium in discretis et in continuis : et hoc modo forte dicet aliquis velox esse diversum, non ex ratione diversa in recto et circulo, sed quia susceptivum est diversum : et ideo impeditur comparatio. Quando enim susceptivum est unius rationis, quia equus albus, et canis albus, sunt comparabilia, utrum eorum albius vel æqualiter album sit, eo quod susceptivum eorum quæ est superficies et magnitudo in equo et cane est ejusdem rationis , aqua autem et vox non sunt ejusdem rationis, nec ejusdem rationis sunt in susceptivo : et ideo si dicatur aqua multa, vel nix multa, vel aqua dupla, et nix dupla, erunt multum et duplum æquivoca, non propter rationem diversam dupli et multi, sed propter diversitatem susceptivi : quia multum et duplum dictum de aqua et voce in diversarum rationum sunt subjectis.
Quare autem hoc posset contingere, quod univocorum quædam erunt comparabilia, et quædam non, cum certum sit omnium univocorum esse naturam unam simul, nulla enim ratio ad hoc posset inveniri. Dicendum est igitur ista esse æquivoca, ut dictum est. Aut forte dicet aliquis, quod istorum rationes non sunt diversæ, sed subjecta eorum prima sunt diversa : et forte dicet, quod duplex est
Sed iterum adhuc aliquis objiciet, quod Text, et com, 28. si hoc verum est, quod ea quæ in communi sunt unius rationis et differunt subjecto quod est proprium susceptivum ipsorum, sunt univoca et sunt unum in ratione : tunc sequitur, quod omnia sunt unum et univocum quæcumque sunt in diversis subjectis. Possumus enim dicere de omnibus talibus, quod unumquodque ipsorum est in 'alio et alio subjecto : et sic æquale ubicumque sit, idem
<--- Page Split --->
erit in ratione : et dulce sive sit in voce, sive in melle, erit unum et univocum : et similiter album sive sit in voce, sive alibi: quia dicimus de omnibus talibus, quod ipsa sunt in ratione una, sed sunt in alio et alio subjecto : hoc autem est inconveniens : ergo inconveniens est dicere, quod ista sint unum in ratione : sed differunt per subjecta.
Text, et com. 29. Amplius subjectum susceptivum uniuscujusque horum in quo fit comparatio non contingens est et per accidens : sed proprium et primum et per se subjectum est unum unius solius : et ideo subjectum est in diffinitione eorum. In diffinitione enim accidentium per se cadit subjectum, et est quasi differentia cadens in ratione eorum, sicut docetur in septimo primae philosophiae. Cum ergo nunquam comparentur nisi subjecta, et nunquam fiat comparatio nisi per aliquam passionem quae est in ipsis, non erunt illa vere univoca quae habent diversa subjecta secundum genus vel speciem : non ergo sufficit ad comparationem, quod sint unum in ratione communi, et differant per subjecta, praecipue in physicis, ubi omnia ad esse referuntur et non attenduntur secundum diffinitiones logicas, quae in communi dantur de ipsis : propter quod multum in numeris et in continuis sive liquidis et aridis non erit vere comparabile : et idem est de duplo et omnibus aliis : et hoc patet per inductionem : quia curvum in tibia et in naso non sunt comparabilia, et similiter nudum in homine et in equo. Nudum enim in homine privatio est vestium; et in equo privatio est pellis, et sic est in aliis. Si ergo secundum praedicta non solum oportet esse non æquivoca in ratione communi, sed etiam non habere differentiam formalem et substantialem, neque in quidditate ipsorum secundum quae est comparatio, neque in subjecto proprio in quo sunt, tunc plana erit solutio praeobjectorum
de multo, et duplici, et-veloci, et recto motu et circulari. Dico autem adhuc esse attendendum, quod id in quo attenditur comparatio et ea quae comparantur, sunt accepta specie indivisibili, hoc est, specialissima : quia non fit comparatio aliqua nisi ubi potest esse magis et minus et æquale : non autem fit comparatio talis nisi in accidentali forma, quæ vel per se vel per accidens accidit : et præcipue fit secundum passionem per se accidentem. Commune autem ut genus ita non comparatur ad ea quorum est genus, quia est pars quidditatis eorum. Dico autem sicut color habet divisionem in species, et ideo colorata non comparantur secundum habere colorem, ut quæratur utrum magis album quam nigrum.coloratum sit : quia autem tunc fieret comparatio non secundum aliquem colorem in specie acceptum, sed fieret comparatio secundum quod est color in genere communi, cum omnis comparatio debeat fieri in specie ultima, sicut si fiat secundum album colorem, ut quæratur utrum omnis canis albior sit quam equus.
Est autem attendendum, quod licet Nota qualiter ad vespecies ex æquo participent suum genus, ram comparationem traa præcile, tamen æqualitas hinc et inde est æquiruntur, et pue requivoca : quia autem æquale quo species qualiter est triplex comparticipant genus, opponitur priori et paratio. posteriori secundum naturam. Æquale autem quod est in proportione comparationis, opponitur ei quod est magis et minus. Ex his ergo omnibus colligere potest aliquis de facili, quod tria exiguntur ad comparationem, quæ verissime comparatio est, scilicet quod id in quo est comparatio sit univocum, et accipiatur secundum esse proprium quod habet in per se et primo susceptivo, et quod sit acceptum secundum individuam speciem ultimam : et hæc est comparatio physicorum, quæ, ut diximus, in esse proprio et naturali considerantur. Si autem large sumatur comparatio, sufficit ad hoc quod fiat comparatio in hoc quod quocumque modo unum est in his quæ comparantur.
<--- Page Split --->
Dico autem quocumque modo : quia si sit univocum in eis, fiet comparatio per magis et minus et æquale, quæ generantur ex intensione et remissione. Si autem sit in eis unum per analogiam, quod non est pure univocum, nec pure æquivocum, sicut in talibus comparatio per magis et minus, et nunquam per æquale : quia illa comparatio non generatur ex intensione et remissione, sed potius ex proportione ad unum quod per prius et posterius respicit ea, sicut ens se habet ad potentiam et ad actum et ad substantiam et accidens : et sic tribus modis fit comparatio. Et sic attendens Aristoteles in Ethicis dicit, quod qui crediderint aliqua non esse comparabilia propter hoc quod non sint univoca, non sufficienti crediderunt signo.
CAPUT III.
De comparabilitate motuum secundum prædictas conditiones comparabilium.
Habitis autem his secundum primum et propriissimum signum, ostendemus motuum ad invicem comparationem, secundum proportionem velocis et tardi. Dicimus ergo, quod circa motum velox et tardum secundum comparationem debent attendi secundum omnia inducta de propriissima comparatione. Estenim æque velox, quod in æqualì tempore movetur secundum aliquid tantæ longitudinis in tali subjecto ; et ideo tria cadunt in diffinitione, scilicet æqualitas temporis, et æqualitas ejus in quo est motus, sicut in natura generis quæ fluit, sicut est ubi, vel forma, vel quantitas, et cadit in ipso subjectum motus : et si quodlibet horum sit æquivocum in duobus motibus, tunc non erit vera comparatio.
Si vero quærarur, si hæc alteratio sit Text. et com, 30. æqualis, et similiter velox loci mutationi, quando hoc subjectum quidem est alteratum, et aliud subjectum est ductum localiter, constat quod inconveniens est dicere quod ista sint æqualiter velocia : quia naturae in quibus est motus, non sunt comparabiles, neque eorum propria subjecta sunt eadem : et causa hujus est, quia motus habet species in quas dividitur : et natura una fluit in una specie, et alia fluit in alia : et quod subjicitur uni per se, non subjicitur alteri : propter quod velox in eis non est in ratione una omnino : quia suum subjectum proprium non est unum, sed dua species motus. Si autem dicatur secundum hoc, quod sunt æque velocia quæ secundum æqualem longitudinem sunt ducta motu locali, et hoc sufficit ad motuum invicem comparationem, tunc erunt æquales motus circularis et rectus : et hoc superius reputatum est esse inconveniens. Quæramus ergo utrum causa hujus inconvenientis sit, quia loci mutatio genus est, et habet species diversarum naturarum in quibus non est velocitas unius rationis. Aut causa est, quod linea quæ est mensura spatii super quod est motus est genus, et dividitur in rectam et circularem : et ideo motus unius naturae non potest esse super hæc duo spatia propter quod ulterius velocitas non erit ejusdem rationis. Non enim possumus dicere, quod causa sit æquivocatio temporis : quia tempus omnium temporalium quæ a tempore mensurantur, est in atomo, hoc est, indivisibili specie, quia per subjecta non variatur : eo quod in temporalibus rebus non sit sicut in subjecto, sed sicut in numeratis, ut diximus in quarto libro hujus scientia : et si tempus habet species, illæ sunt secundum partes ejus integrales, quæ sunt præteritum et futurum. Aut dicendum erit absque dubio, quod ambo specie differunt, et motus, et spatium, et loci mutationes sunt species diversæ in
<--- Page Split --->
quibus velocitas non omnino est unius rationis : propter hoc quod illud spatium in quo est loci mutatio, habet species quae sunt rectum et circulare : et ideo loci mutatio eadem in specie cum alia comparabilis erit ei, quia velocitas eorum unius est rationis. Sed tunc forte aliter videtur, quod motus ascensionis comparatur motui descensionis, cum tamen sint contrarii motus, ut in quinto dictum est 1, et sunt diversi specie : propter quod etiam non sunt vere comparabiles : quia velocitas ipsorum non est ejusdem rationis : quia ubi fluens in eis non est ejusdem naturae prout sumitur physice, ut ex superioribus saepe habitis de facili sciri potest : quia sicut albatio et nigratio differunt, ita differunt ascensio et descensio.
Amplius autem dubitabit aliquis quaesrens, utrum instrumenti per quod est motus diversitas faciat specifice differre motum, et sic impediat comparabilitatem motuum, sicut si dicamus, quod volatio fiat per alas et ambulatio per pedes. Et quaeramus, utrum ambulatio comparabilis sit volationi secundum proportionem velocitatis. Videtur autem Aristoteles ad hoc dicere, quod motus per differentiam instrumentorum non differt nisi penes figuram : quia aliter secundum figuram acceptionis spatii transit volans spatium, et aliter ambulans ; et ideo si sint secundum eamdem longitudinem, possunt dici aeque velocia, et plus et minus velocia : quia figura non dat nisi accidentalem differentiam motui : et hoc est verum secundum quod motus comparatur ad id sicut in quo natura speciei vel generis est motus : quia per illud specificatur et nominatur localis, vel alterationis, vel augmenti. Si autem consideretur motus ut est actus moventis et mobilis, ut diximus in tertio libro hujus scientiae, tunc differentiam non accidentalem habet a movente et mobili : et sic differunt specie et moventis et mobilis,
ambulatio, et volatio, et natatio. Et hujus signum es : quia sicut vidimus in quinto libro hujus scientiae 2, alia est continuitas ambulationis, et alia volationis : quia ambulatio nihil interponit temporis, licet interponat aliquid rei : sed volatio nec rei nec temporis aliquid interponit : et quoad hoc velocitas erit æquivoca in ambulatione et volatione. Sic igitur in omnibus comparabilibus rebus esset idem, et secundum speciem indifferentiis quantum ad naturam in qua est motus, hoc est, cujus fluxus est ipse motus, sicut est linea recta vel circularis : quia etiam ipsum moveri sive ipse motus debet esse indifferens specie, sicut diximus.
Et ideo cum comparamus motum ad Text, et com, motum, considerandum est quæ sit ejus 31. differentia. Et ratio inducta significat, quod potissimum genus illud et natura quæ fluit in motu, debet esse unum aliquid et individuum, sicut albedo, vel linea. Genus enim hic vocamus naturam illam, quæ specificat motum : unitas tamen illius generis multoties latet. Et hu- 2E uivocationum muljus causa est, quia æquivocationum multa sunt gena terra. Quædam enim æquivocationum multum sunt distantes, sicut sunt æquivocationes eorum quæ sunt a sensu et forma æquivoca, sicut quando dicitur de latrabili et marino et cœlesti. Aliae vero sunt æquivocationes analogorum, quæ habent quamdam similitudinem et proportionem : eo quod referuntur ad unum. Et illorum adhuc quædam sunt proxima et parum distantia, sive secundum genus distent in quo sunt, sive distent secundum similitudinem comparationis ad unum. Dico autem in genere parum distare, quæ parum distant in natura illa a qua imponitur nomen : cum tamen sit diversa natura illa in se. Dico autem parum distare in similitudine com-
<--- Page Split --->
parationis, quando natura communis secundum rationem logicam una est : et est alia proportio ipsius ad subjectum unum, et alia ad aliud, et illæ proportiones parum distant, tunc facile decipitur aliquis, ut credat eum univocum, et est æquivocum. Alia æ autem plus sunt distantes, et in his non est adeo facilis deceptio. Cum ergo tot modis fiat æquivocatio impediens comparationem, quærendum nobis est solerter, quando est alia species eorum secundum quæ attenditur comparatio et alia natura, et quando termini : et tunc considerabimus utrum eadem natura est in alio et alio secundum speciem differente : aut si est alia natura in alio etiam secundum speciem differente ab eo quod comparamus. Si enim est eadem secundum rationem logicam in alio et alio, tunc non erit æquivocatio ab ipsa intentione nominis, sed potius causatur æquivocatio ad similitudinem proportionis in esse quod habet in uno et alio, sicut diximus de multo et duplici, quæ æquivocantur non ex se, sed ex similitudine proportionis ad aquam, et aerem, et alia subjecta secundum speciem differentia. Si autem est alia in alio et alio, tunc causatur æquivocatio ab ipsa intentione nominis æquivoci, sicut est canis in latribili et celesti.
Considerandum autem præcipue ad indagationem prædictorum, quis est terminus diffinitivus eorum secundum quae comparatio attenditur : et hoc consideratur præcipue illo documento, quo discernimus, quod idem vel diversum unumquodque prædictum : et hoc gratia exempli dicimus, sicut quo discernimus in albis esse idem secundum diffinitionem, et quo discernimus dulce esse idem secundum diffinitionem in omnibus dulcibus, aut aliud. In albo enim quando per documenta illa comparatur ad alba, videtur esse ratio et diffinitio altera, sicut cum dicitur vox alba, et quando dicitur color albus : et hoc discernimus nos, quod est altera ratio in quibusdam æquivocis quae multum distant, aut discernimus quod
non omnino idem sunt, sicut æquivoca quæ parum distant et non distant secundum se, sed secundum proportionem qua participantur a suis subjectis. Documenta autem illa quibus hæc omnia discernimus, sunt considerationes habitæ in libro Topicorum de eodem et diverso : et ideo recolendæ sunt in omnibus quæ ad invicem volumus comparare.
Si aliquis objiciat , quod geometer Objectio, comparat quantitates diversarum specierum quando dicit lineam rectam brevissimam linearum esse, quæ ducitur inter duo puncta : et circulum esse æqualem figurae poligoniae vel majorem. Dicendum Solutio, quod ipse utitur large æqualitate et brevitate, fere æquivoce, sicut patet per prædicta. In tantum igitur dictum sit de comparatione motuum in communi, et in speciali de comparatione motuum localium.
CAPUT IV.
De comparabilitate alterationum.
Deinde juxta prædicta documenta quæremus qualiter una alteratio comparatur alteri alterationi.
Quæramus igitur de alteratione, quoTræt, et com. 32. modo una alteratio æqualis vel magis Quomodo una alteravel minus velox sit alii alterationi. Si to comparetur alteri. enim dicimus quod unus sanatur velociter, et alter sanatur tarde, et dicimus quod aliqui sanantur simul secundum tempus, ita quod ita cito sanatur unus sicut alter, tunc videtur comparari alteratio ad alterationem ejusdem speciei, et videbitur quod æqualis sit alteratio alterationi quæ secum est in eodem tempore, vel in æquali. Quod si concedatur. tunc
<--- Page Split --->
quæremus quid hic alteratum est æqualæ. Cum enim tempus sit extrinsecum rei cujus est tempus, oportet quod æqualitas hic attendant secundum aliquid quod sit intrinsecum et essentiale motibus illis, qui dicuntur æqualæ et comparabiles. Videtur autem quod nihil talium sit in alteratione, quia sicut unum in quantitate facit æqualæ, ita unum in qualitate facit simile : ergo similitudo et non æqualitas videtur esse in duabus alterationibus quæ sunt ejusdem speciei. Sed forte aliquis dicet, quod idem subjectum est alterationi in utraque alteratione, et hoc subj ectum est quantum, et ratione hujus dicitur alteratio esse æque velox alterationi, quando scilicet tantum de uno subjecto alteratur in uno tempore, quantum alteratur de altero in tempore quod est æqualæ illi. Sed tunc quæremus quid oportet attendere in comparatione motuum, utrum scilicet oportet attendere subjectum in quo est passio, vel ipsam passionem quæ est in subjecto. In præhabito enim exemplo, quod est de duobus qui æque cito sanantur, est accipere quod sanitas est eadem , cum unum subjectum neque majus, hoc est, secundum partem minorem est, sed similiter. Aut etiam dicamus, quod sanitas est similiter sanitati : quia una non est secundum majus neque secundum minus tempus quam alia. Si autem sit altera passio in duabus alterationibus, quando aliqua alterantur, ita quod unum subjectum albetur, alterum sanetur, his nihil est commune, neque simile, neque æqualæ secundum quod comparari possunt. Redit autem adhuc nostra disputatio : quia si fiat comparatio duarum unius speciei alterationum penes quantitatem subjecti, ut scilicet tantum alteretur de uno quantum de altero, tunc erit comparatio et æqualitas motuum alterationis per accidens : hæc enim æqualitas non est alterationis per se, sed per subjectum suum. Si autem attendantur æqualitatis comparatio in ipsa passione secundum quam alterantur ea quæ comparantur,
tunc erit comparatio et imperfecta et impropria. Imperfecta quidem, quia non est penes omnia quæ sunt in motu. Impropria autem, quia æqualitas non dicitur de qualitate, sed potius similitudo. Et ideo oportet nos hic diligenter considerare : quia si fiat alteratio secundum passiones duas specie differentes, quod ibi sunt duæ alterationes secundum speciem, et non una, sicut superius dictum est, quod non omnis loci mutatio cum omni loci mutatione est eadem specie. Quare considerandum est in omni comparatione alterationum et loci mutationum, quod sint secundum speciem differentes alterationes, et quod ipsæ differentes sint loci mutationes. Non autem consideratur hoc tantum in ipsis motibus, sicut superius in quinto libro hujus scientiæ, sed consideratur differentia motuum in ipsis subjectis, quæ moventur quando illa subjecta sunt per se subjecta motus et non per accidens. Et ideo quando subjecta motus per se specie differunt, tunc etiam ipsi motus differunt specie, sicut supra diximus de volatione et ambulatione. Et si subjecta differunt genere, tunc etiam ipsi motus differunt genere. Et si subjecta differunt numero, tunc et motus differunt numero. Et nemo miretur quod dicimus subjecta motus differre genere, cum tamen omne quod movetur, sit in genere substantiæ : quia non accipimus hic genus pro generalissimo, sed pro subalterno, sicut dicimus mobilium corruptibilium, et immobilium et incorruptibilium non esse idem genus, cum termini sint in eodem genere prædicamenti.
Patet igitur ex prædictis, quod si quæratur utrum in comparatione et æqualitate alterationum oportet respicere ad passionem solam si eadem est passio, aut similis, aut æqualiter veloces alterationes ipsarum secundum tempus, aut oportet respicere solum in id quod alteratur, quod est subjectum alterationis, investigando quod hujus quidem subjecti hujusmodi pars est, et alterius tanta est al-
<--- Page Split --->
bata quanta est alba, oportet autem respicere in utraque hæc.
T e z t , etcom . 3 3 . Patet , inquam , quodoportetnosrespi - cereinutraque , taminsubjectumquaminpassionem : quiaexutraquevariaturspeciesalterationis , etvariataspecienonfitcomparatio . Etoportetnosdetermi - naredealterationeutrumsiteademvelnon , sedaliaperpassionemquandoipsaesteademvelalia , etiterumdetermina - vimusdealterationibusduabus , utrumunaestæqualisalterivelinæqualis , perhocquodconsideramusutrumpassioinsubjectounoestæqualispassionieidemsecundumspecieminaltero , velinæqua - l i s . Siautemnostantumadsubjectumrespiceremus , essetcomparatioperaci - densinalteratione . Siautemadpassio - nemsolam , tuncessetimperfectaetim - propria : etsiadtempussolum , tuncnonessetcomparatiopenesaliquidmo - tibusintrinsecum : etideooportetcon - siderareomniahæc .
CAPUT V.
De comparatione generationis et corruteptionis.
ciem indivisibilem, quam specialissimam vocat Porphyrius, generetur in tempore æqualì cum alio ejusdem speciei individuo, sicut si dicamus in homine et non in animali fieri hanc compàrationem : eo quod animal sit divisibile in species, non autem homo : tunc erit inæqualis generatio generationi, quando in æqualì tempore pluri vel pauciori alterum altero generatur. Nec aliquis miretur, quare non ponimus hic propria nomina huic comparationi, sicut fecimus in aliis : quia cum comparabuntur motus qui sunt in quantitate , dicemus æqualitatem motuum vocari proprio nomine æqualitatem : et quando comparabamus alterationes, convenientia in eis et disconvenientia dicebatur similitudo et dissimilitudo. Quando autem comparamus generationem generationi, non habemus aliqua duo nomina in quibus sit alteratio unius ad alterum per comparationem signata, sicut inæqualitas significat ea quæ non conveniunt in motu uno secundum speciem et velocitatem in quantitate. Est enim unum in quantitate æqualitas, et bene est hic in duobus secundum unam quantitatis comparationem convenientibus istis. Et est unum in qualitate, et hæc est similitudo, quæ est etiam in duobus secundum unam comparationem qualitatis convenientibus. Et diversum in istis est inæqualitas et dissimilitudo. Sed unum in substantiis dicitur idem absolute, et hoc non est in duobus vel pluribus comparatis ad invicem per substantiam, sed potius simpliciter est in uno. Sic ergo non habemus duo nomina quibus hic exprimamus comparabilitatem generationis ad generationem secundum convenientiam in una velocitate, et secundum disconvenientiam.
Etingenerationeetcorruptioneidemconsiderandumest , quodinaliisconsi - deratumest : quiageneratioetcorruptiononnontantumsuntmutationessimplices , sedetiamconjunctæmotibus , sicutsuprasæpiusdiximus : ettuncsuntdivisibilesetcomparabilesadinvicemsicutaliimo - t u s . Oportetergodehocquærerequali - tercomparantur , etquomodofitæqueveloxgeneratiogenerationi . Etfortedi - cetaliquisgenerationemesseæquevelo - cemgenerationi , siidemsecundumspe -
Autfortedicetaliquis , quodhabemus : quiasecundumPythagoricosnumerusestsubstantia : quiasubstantiacomponi - turexnumeris , ettuncdicetquodnu - merusquiestplussubstantiæ , etquiestminornumerussubstantiæexistentisinsimilispecie , estnumerusinquocom -
<--- Page Split --->
paratio vocatur, ut sit ibi æquale quando duæ generationes sunt secundum unum numerum, et inæquale quando sunt secundum numerum diversum pluralem vel minorem. Sed ad hoc dicemus, quod æquivocum est illud quod notat identitatem : et illud quod notat utrumque excessum in plus et in minus in substantiis et in numeris, sicut nos videmus propria nomina in passione, ubi passio una passio dicitur plus vel excellens aliam, quando generatur dissimilitudo penes quam unum dicitur majus secundum alterationem quam aliud, et in quantitate similiter sunt nomina : et ideo sicut æquivocum est majus quando dicitur de passione quæ est plus quam alia, vel excellens eam, et hoc ideo, quia solum quantum proprie loquendo majus est, ita æquivocatio erit quando plus et excellens attribuatur comparatione generationi duarum vel plurium : utrum autem substantia numerus est vel non, ad aliam spectat considerationem. Nos autem de augmenti et diminutionis comparabilitate non loquemur, quia doctrina illius perfecta est in superiori capitulo, ubi docuimus loci mutationis comparabilitatem : quia si illa doctrina omnino generalis fuisset, non fuissemus locuti aliquid de generationis et corruptionis et alterationis comparabilitate. Quia autem generalis non fuit, eo quod una velocitas specie in alteratione non dicitur æqualitas, sed similitudo, et in generatione non habet nomen proprium, ideo specialem oportuit nos de alteratione et generatione facere mentionem.
CAPUT V.
De comparatione moventis ad id quod movetur.
His autem habitis, ostendemus etiam comparationem mobilis et motus ad motorem. Sed nos distinguimus primo modos et species motorum, ut ex hoc facilior sit intelligentia sequentium. Dicimus ergo quod species motorum sunt tres. Quædam enim movent quæ nec sunt corpora , nec virtutes corporales sive virtutes in corpore, sicut consueverunt dicere Philosophi Peripatetici : et sunt illi motores indivisibiles, qui non multiplicantur quantitate corporis multiplicata, nec diminuuntur quantitate diminuta per se vel per accidens, sicut intelligentiæ movent, sive moveant cœlestia, sive corpus humanum quod movetur ab intellectu. Alia autem quædam movent, quæ non sunt corpora, sed tamen sunt virtutes corporales, hoc est, quæ crescunt et decrescunt multiplicata materia sua propria et diminuta, sicut est gravitas, levitas, et hujusmodi alia moventia sunt corpora, quæ tamen movent per virtutes corporales existentes in eis, sicut talentum plumbi movet brachium libræ : et de his motoribus qui sunt virtutes indivisibiles moventes, nos hic non loquimur, sed potius in fine octavi, ubi ostendemus quod tales motores nec sunt finiti secundum quantitatem, nec infiniti, sed impartibiles , nullam penitus habentes magnitudinem. Sed hic loquimur de secundo modo et tertio dictis motoribus in comparatione ad sua mobilia, quia illos motores possumus dividere, sicut et ipsa quæ moventur ab ipsis : et ideo istae comparationes quas hic faciemus, et istae proportiones non tenebunt in motoribus
<--- Page Split --->
cœlorum. Licet enim illi motores virtutes determinatas habeant ad sua mobilia, ita quod si majus esset mobile, non moveret ipsum, cum non potest dividi virtus motoris : et ideo tales quales hic assignabimus proportiones, non habebunt locum in ipsis.
veras quas habet movens ad id quod movetur. Prima quarum haec est, quod si quantitas a movet quantitatem b per totam longitudinem c in toto tempore d, sicut dixit hypothesis, tunc similis quantitas vel eadem moventi movebit medietatem ipsius b in eodem tempore d per paulo longius spatium quam sit c.
Text et com. 35. Ad propositum autem venientes dicimus, quod in omni motu semper est aliquid movens, et in aliquo tempore, et usque ad aliquid. Dico autem in aliquo tempore, quia in aliquo tempore movet omne movens. Et dico usque ad aliquid, quia in motu locali usque ad aliam longitudinem certam movet omne movens quod est corpus vel virtus in corpore. Omne enim tale movens movet motu recto : quia id quod circulariter movet, intelligentia est quae non dividitur, ut diximus prius. Hoc autem tale movens semper movetur : quia non movet nisi motum, ut in praemissis habitum est : et hoc vadit in infinitum. Omne ergo quod sic motum movet, est quantum aliquid et divisibile, et movet in quanto tempore, et motus finis est in mobili quod est quantum, et ita utrumque divisibile est, sicut et movens : et haec omnia in sexto sunt demonstrata. Ponamus ergo de hoc generales terminos, sicut competit huic doctrinae quae generalis est, et non contracta ad aliquam moventium vel motorum naturam specialem . Et dicemus quod a littera significet nobis movens quantum, b autem significet mobile quod movetur, et est proportionatum ad suum movens quod est a : quantumcumque autem voluerimus longitudo mota sive super quam est motus, sit significata per litteram c : et motus iste expleatur in quantocumque tempore voluerimus, quod significetur per literam b : haec est figura quam vides. Ex ista igitur positione elicimus tres comparationes et proportiones
Et eadem quantitas vel similis ei moText et com. 36. vebit medietatem b per totam longitudinem c in dimidio temporis b, et haec est secunda proportio. Et tertia est, quod si potentia illa movens b totum per c totum in toto tempore d, tunc oportebit quod eadem virtus moveat medium ejus quod est b per totum c in medietate temporis, sicut diximus in secunda proportione : et ex hoc sequitur quod medium illius virtutis moventis medietatem moti quod est b moveat in toto tempore d per spatium aequale ei quod diximus esse spatium c. Hoc enim modo servabitur analogia, et etiam proportio moventium et motorum. Et si volumus litteris signare medias partes moventium et motorum, tunc dicamus quod medietas ipsius a quod est movens sit signata per litteram E, et medietas ejus quod est b quod movetur sit notata per litteram F, sicut vides in dispositione ista. Secundum eamdem enim analogiam qua se habet totum ad totum, habet etiam se pars proportionalis toti moventi ad proportionalem partem ejus quod movetur. Causa autem hujus est, quod omnis motus provenit ex virtutis moventis victoria super mobile : et cum illa virtus movet, oportet potentiam passivam ejus quod movetur, sibi esse proportionalem : et cum non sit infinita, oportet quod sit in tempore. Si enim esset infinita, tunc ejus motus esset in nunc quod est indivisibile temporis, sicut ante finem octavi libri docebimus 1. Surgunt igitur tres proportiones necessario,
<--- Page Split --->
duæ ex divisione mobilis solius, et tertia ex divisione utriusque, tam moventis scilicet quam mobilis. Duarum autem quæ resultant ex divisione solius mobilis, una est cum additione longitudinis et non temporis, et alia est cum temporis divisione, et sine temporis additione secundum duo quæ cadunt in diffinitione velocioris : hoc enim in eodem tempore pertransit plus, et in minori tempore pertransit æquale. Constat enim, quod una manens virtus movens velocius movet dimidium quam integrum, et super istas proportiones optima et pulcherrima fundantur theoremata ingeniorum, et scientia de ponderibus in his quæ subalternantur secundum aliquid geometriæ et secundum aliquid physicæ : quia secundum eamdem quæ nunc dicta est analogiam, virtus movens regulariter se habet ad grave quodlibet regulariter motum : et ideo æqualiter grave movet eadem virtus in eodem vel æquali tempore : et secundum alias proportiones quæ dictæ sunt, quæ in universo sunt quatuor, quarum una est in hypothesis supposita, et tres aliae sunt elicitæ de illa, sicut ex præhabitis patet, et elicitæ sunt ex proportione totius ad totum, sicut dictum est. Si autem e converso velimus elicere proportiones ex proportione partis ad partem volentes elicere proportionem totius ad totum, non semper erunt veræ proportiones illæ.
medietas ipsius a moventis moveat totum b in tempore quod est d in aliam partem spatii quæ est c : quæ pars proportionem talem habet ad totum spatium c qualem habet proportionem e ad A, hoc est, medietas ad integrum totum. Potest enim contingere quod omnino non movebit ipsum, et in nullum spatium, neque magnum, neque parvum. Si enim tota virtus movet aliquam quantitatem totam, potest contingere quod medietas illius virtutis non movebit totum omnino, neque in toto tempore, neque in parte temporis, neque in aliquo majori tempore movet secundum aliquod spatium. Contingeret enim ex hoc quod supposito quod homines triginta moveant navim, et nos divideremus per trigesimas virtutes moventium, et spatium per quod triginta navim moverint, quod unus solus homo moveret navim per trigesimam partem spatii, per quod omnes eam traxerant : et hoc non est verum, quia unus solus non potest eam movere de loco. Haec est causa, quia non est necessarium, quod si tota virtus movens potest in totum mobile, quod pars virtutis moventis possit etiam super totum mobile.
CAPUT VII.
Etsi enim concedamus, quod medietas virtutis moventis quæ est e movet medietatem moti quæ est f in toto tempore d per totum spatium e, non tamen necessarium est, quod eadem medietas moventis quæ est e moveat duplum moti quod est duplum ad f, et est æquale ipsi b integro in æquali tempore ci quod est d secundum medietatem spatii quod notatur per c. Etsi enim a movens positum sit movere b totum in toto tempore d per longitudinem c, non tamen oportet quod
De falsitate rationis Zenonis et dictis propositionibus.
Quapropter ratio Zenonis non est vera. Text. et com. 37. Dixit enim Zeno, quod si totus modius milii percutiendo aerem et movendo facit tantum sonum, quod quælibet pars per se cadens proportionalem partem facit soni : et hoc non est verum. Nihil enim prohibet quod virtus quæ est in uno grano milii, non moveat aerem ad sonandum in aliquo tempore, quo moveret
<--- Page Split --->
ipsum totus modius cadens et sonans. Neque enim necessarium est, quod si pars illa quae movebat quando erat cum toto modio, moveat aliquid quando accipitur divisa a toto, et sic per se ens: et hoc est ideo, quod pars per se nihil est ens in actu virtutis moventis, et movet in toto per hoc quod est potentia in illo : et ideo virtus unius partis est disponens ad alteram, et illa ad tertiam, donec ex partialibus virtutibus colligatur virtus totius, et tunc ultima pars est complens dispositionem omnium partium praecedentium ultimam : et hoc est dupliciter, scilicet divisim, et conjunctim 1. Divisim quidem in guttis cavantibus lapidem : quia una illarum non cadit cum altera, nec remanet cum ipsa : et tamen non quaelibet radit aliquid de lapide, sed una post aliam percutiendo disponit ut aliquid de lapide separetur : et cum sufficienter dispositus est lapis, tunc venit una quae tollit hoc de lapide quod dispositum fuit ad separationem. Conjunctim autem sicut in modio milii sonante : modio enim quodlibet granum affert virtutem sonandi secundum quod componitur cum alio : et id quod ultimo additum, complet mensuræ sonantis quantitatem , illud cum aliis praecedentibus educit potentiam sonandi ad actum sonandi : et sicut supra diximus, distinctionem inter potentiam et actum ignoravit Zeno. Sed si accipiantur duo vel plura divisim, quæ sunt ad invicem proportionalia secundum proportionem unam quæ sunt moventia, et conjungantur divisim mota in eadem proportione, tunc verum est quod si duo movent duo divisim , quod moventia conjuncta movebunt mota conjuncta, ita quod utrumque conjunctum movet utrumque mobilium conjunctum. Dico autem talia oportere esse in proportione una : quia si in diversis accipiantur, tunc non est verum. Ponamus enim, quod aliquid moveat quantitatem r in toto tempore
D per longitudinem c, et illud moveat eamdem quantitatem r per longitudinem eamdem in duplo temporis D, et sit illud vocatum r : tunc dico quod non oportet, quod r et e conjuncta moveant duplum ejus quod est r, et hoc est quod diximus esse B per longitudinem c in toto tempore D, quia unum moventium quod est r multo debilius est in movendo quam alterum quod est B, et ideo oportet quod virtutes moventes partiales sint in proportione una, et ipsa partialia mota sint in proportione una respondente illi proportioni qua movent virtutes moventes : et super illud fundatur quod dicitur in quinto Euclidis, qui vocatur liber Elementorum a quibusdam, quia in eo continentur theoremata quæ sunt elementa demonstrationum : ibi enim dicitur, quod si fuerint quotlibet quantitates, et totidem earum compares, proportio enim ad omnes est sicut proportio unius ad unam.
Si ergo duorum moventium comproText et ron 38. portionalium utrumque divisim movet tantam quantitatem per tantum spatium in tanto tempore, tunc etiam ille potentiae moventes compositae movebunt illud quod compositum est ex quantis gravibus motis per æqualem longitudinem et in æquali tempore : quia tunc similis est analogia partis ad partem, et totius ad totum.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
De proportione augentis vel alterantis ad auctum vel alteratum.
Tert. et com. Omni autem eodem modo secundum 39. dictas proportiones dicemus in augmento, et in alteratione. In omni quidem augmentatione est aliquid quidem augens, et aliquid quod augetur, et in aliquanto tempore, et secundum aliquam determinatam quantitatem auget augens et augetur auctum, sicut diximus ista esse etiam in motu locali. Similiter autem est in alteratione, quia in omni alteratione oportet quod sit aliquid alterans et aliquid alteratum : et ibi est quantitas intensiva secundum quod majus et minus alterata esse cognoscuntur : et haec alteratio est in aliquo tempore determinato. His igitur quatuor suppositis, tam in augmentatione quam in alteratione, sicut in loci mutatione potest fieri proportio quae in loci mutatione habita est. Si enim accipiamus proportionem primam, non illam quae supposita est, sed illam quae prima inter tres est elicita, scimus quod alterans tantum alterat alteratum tantum in tanto tempore, tunc idem alterans alterabit medietatem alterati ejusdem in duplo passionis in eodem tempore. Et si in eodem tempore alterat totum in toto tempore, tunc in duplo illius
temporis alterabit secundum duplum intensionis qualitatis illius secundum quam alterat, et in medio illius temporis alterat totum secundum medietatem intensionis qualitatis. Aut etiam alterat in medio tempore medium, hoc est secundum medium passionis, ut diximus. Aut etiam in æquali tempore alterabit tota virtus alterans dimidium alteratum secundum duplum passionis quam inducit per alterationem. Quocumque enim modo ponatur virtus alterans augeri super alteratum, in tanto poneretur crescere alterationis velocitas, et tempus diminui, et e converso st diminuatur, necesse est velocitatem diminui et tempus augeri. Si autem concesserimus quod alterans et augens quæ quanta sunt, augent totum et alterant in tali tempore totum, non necesse est propter hoc quod medium alterantis virtutis vel augentis totum alteratum in medio illius temporis augeant vel alterent, ita quod medium augmenti et intensionis sit inducum in medio temporis : sed forte nihil omnino de ipso augmentabit vel alterabit secundum aliquod tempus, sicut etiam diximus de gravi superius, ubi locuti fuimus de proportione mobilis localis ad movens localiter. Sed hoc est verum, quod si duo agentia vel alterantia in proportione una existentia augent vel alterant duo proportionalia sibi secundum intensionem aliquam in tempore uno determinato, tunc illa duo conjunctim agentia vel alterantia augebunt vel alterabunt conjunctim, et proportionaliter sibi respondentibus secundum tantumdem in æquali tempore. Hæc igitur dicta sunt de motuum comparationibus.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE PROPRIETATE MOTUS.
CAPUT I.
Et est digressio declarans intentionem libri, et qualiter Deus praeedit mundum.
In ultimo autem nostro Physicorum nostra est intentio investigare, utrum sit aliquis motus perpetuus, qui est sicut causa perpetuitatis motus in genere. Mo-
tum enim in genere diximus esse perpetuum, et secundum naturam infinitum in fine sexti libri Physicorum superius 1, licet secundum numerum non necessario sit aliquis rectus motus perpetuus. Circularis autem solus potest esse perpetuus propter continuam circuli circulationem, in qua si generans continuae sit allationis, erit etiam generatio perpetua, et inquieta, et infinita secundum naturam. Et ideo ad sciendum omnem physicorum generationem et corruptionem, oportet nos hic investigare, si est aliquis motus qui aliorum motuum successionis causa est perpetuus. Scimus autem, quoniam si nos demonstremus successionem motuum in-
<--- Page Split --->
feriorum esse perpetuam, et per illam vellemus tanquam per signum sive effecctum demonstrare, quod unus esset primus motus perpetuus, esset nostra demonstratio insufficiens, et circulariter nos demonstrare oporteret : quoniam hic secundum ea quae diximus, concludemus unum motum perpetuum : et ex eo quod successio motuum est perpetua, ut in secundo Peri geneseos videbimus 1, oportebit nos concludere motus inferiores esse perpetuos secundum successionem : quoniam allatio circuli primi motus est perpetua. Unde nos in demonstrationis modo essemus reprehensibiles. Propter quod nos volumus hic investigare id ex quo in secundo Peri geneseos procedere volumus, hoc est, utrum sit aliquis primus motus perpetuus, quae est causa continuae successionis motuum in inferioribus in materia generabilium et corruptibilium. Non autem nos aliquis existimet ita loqui de proprietate motus, quod putemus Deo esse motum coaeternum, sed potius ita ut probare velimus nullum fore tempus in futuro, in quo non futurus sit motus, et nullum fuisse tempus in praeterito, in quo non fuerit motus. Secundum quem sensum etiam Boetius in V Consolationis philosophiae mundum dicit semper fuisse, nec Deum praecedere mundum tempore, sed aeternitate. Cum autem constet etiam secundum dicta Peripateticorum Deum esse ante mundum aeternitate et causa, per hoc quod dicitur Deus praecedere mundum duratione, cum aeternitas duratio quaedam sit indeficiens, et omnino immutabilis.
Si tamen quaeratur, utrum ista duratio quae solius Dei aeterni est, habet extensionem in partes simul stantes vel sibi succedentes ? Constanter respondemus, quod non : quia si haberet partes simul stantes, tunc esset continuum habens permanentiam in suis partibus, cum
aeternitas sit in genere mensurae, oporteret etiam quod suum mensuratum haberet partes simul stantes, eo quod mensura et mensuratum proprium sunt ejusdem quantitatis : et sic Deus haberet partes, et esset quantus, quod est abusio. Omnino autem eadem sequerentur, quod si haberet partes succedentes, quod Deus aeternus ejusdem rationis haberet partes, quod etiam est absurdum. Adhuc si daretur talibus partibus dividi aeternitas, in nullo differret a tempore : et hoc ostendimus supra in quarto libro falsum esse. Sequitur igitur inevitabiliter, quod cum Deus aeternitatis duratione praecedat mundum, quod aeternitas ejus dicat nunc indivisibile aeternitatis quo sine principio esse praecessit mundum. Et hoc ipsum quod dicimus ipsum praecedere mundum, non dicit spatium magnum vel parvum anni vel diei alicujus temporis, sed potius ordinem aeternitatis ad tempus, et causae ad causam.
Propter quod nihil quaerunt qui dicunt*, quid Deus tantum expectavit facere mundum? vel quid fecit Deus in tanto spatio aeternitatis antequam faceret mundum? quia in illa aeternitate non est diu, neque cito, neque spatium longum, neque breve : cum omnia haec dicant distensionem quantitatis alicujus per partes. Et nos jam ostendimus, quoniam aeternitas Dei indivisibile nunc est, quod non est terminus alicujus continui, sed potius ipsa ipsius aeternitatis substantia.
Ex his etiam elucescit, quod falsum dicunt qui dicunt voluntatem Dei esse dilatoriam in creando mundum. Dicunt enim Deum existentem ab aeterno voluntate non necessitate naturae produxisse mundum : et ideo non ab aeterno produxisse : quia voluntas est causa quae potest differre productionem sui causati. Causam autem quare distulit mundi creationem dicunt esse, ne mundi duratio divinae durationi aequaretur. Frivolum enim est
<--- Page Split --->
hujusmodi dictum, cum omnis dilatio sit respectu futuri. Jam enim ostendimus talem processionem non esse aeternitatis a tempore. Nec causa potest esse quam dicunt, quod scilicet duratio mundi divinae durationi non aequaretur: quia impossibile est durationem secundum causatum aequari causae sua, quando causa et causatum non sunt coessentialia: et quod impossibile fuit accidere, non oportuit eum cavere per dilationem voluntatis.
Si autem aliquis dicat objiciendo, quod aliquando fuit primo verum, quod nunc est mundus: et ante hoc istans fuit verum mundum fore: ante primum autem instans mundi non fuit tempus: ergo cum dicebatur mundum fore, hoc designabat aliquid aeternitatis, et ita futurum et praeteritum sunt in aeternitate: et sic duratione divisibili et extensa Deus praecessit mundum. Dicimus ad hoc, quod in primo instanti temporum differentia fuit dicere, mundus est, et ante hoc non fuit verum dicere mundum fore: quia ratione illius non fuit aliquid aptum enuntiari per compositionem, nec aliqua temporis differentia. Et si tu dicas, quod quidquid est verum de praesenti, fuit verum in futuro quod continuabatur ad hoc praesens. Dico quod tu dicis verum: sed ante mundum non futurum, quod continuaretur ad praesens instans temporis, in quo fuit verum dicere quod mundus nunc primo est: et ideo non potuit tunc significari aliquid de futuro. Si autem tu objicis et dicas, quod si mundum fore tunc non fuit verum, quod ejus contradictorium fuit verum, scilicet mundum non fore: et si contradictorium fuit verum, quod tunc aliquid de futuro fuit verum: et sic aliquid fuit futurum. Dico ad hoc quod nec ejus contradictorium tunc fuit verum eo quod non esset contradictorium, eo quod non esset aliqua differentia temporis futuri, nec aliqua compositio qua notaretur componi vel etiam dividi re-
spectu alicujus temporis; et etiam cum dicimus ante, et tunc, non sumimus distinctiones istas proprie, eo quod proprie signant temporis differentias: sed omnes in talibus locutionibus signant ordinem aeternitatis ad tempus, sicut diximus. Et sic patet qualiter Deus praecedit mundum non spatio extenso, sed aeternitatis nunc indivisibili et causa. Causa enim non coessentialis et proxima causato hoc modo necessario praecedit causatum suum
Si quis autem forte objiciat, quod Deus objectio seest potentiae infinitae, et non agit per aliquotam partem suae potentiae, sed per totam potentiam suam, et ideo agit infinitum effectum in duratione, sicut et ipse infinitus est durando. Dicendum quod So'utio. ratio ita decepit multos Academicorum: sed tamen planum est solvere eam. Dicimus enim Deum nunquam agere nisi tota potentia sua, cum sit sua potentia indivisibiliter simplex, sicut et sua essentia. Sed ordo qui necessario ponitur inter causam et causatum, exigit quod mundus duratione inceperit aliquando: et Vere effiideo dixit Aristoteles1, quod actus causae ciens temefficientis quae vere est efficiens et prima pore praecedic causacausa, praecedit tempore, et substantia, tut. et ratione, vocans tempus durationem indeficientem aeternitatis, licet causando simul producat materiam perfectam sub forma, tamen non potest esse materia receptibilitatis infinita: quia non posset terminari talis receptibilitas: et ideo etiam mundus quantitate finitus est, sicut et duratione: et ideo licet Deus agat secundum potentiam infinitam, tamen impossibile est mundum agi secundum potentiam infinitam quoad fieri, propter causas inductas jam: propter quod mundum necesse est esse finitum, et secundum durationem et secundum quantitatem. In nullo enim potentia Dei proportionatur potentiis causatorum: et ideo non inveniuntur in causatis ea quae inveniuntur in creatore. Cum autem haec sint potius de speculatione primae philosophiae
<--- Page Split --->
et hæc non sunt dicta nisi ad faciliorem intellectum sequentis, hæc ita dicta suffi-ciant. Inferius enim ponemus rationes physicas ex quibus videbitur mundum esse creatum.
Non lateat autem nos, quod cum intendamus probare motum non incepisse in aliquo tempore præterito, neque corrupendum in aliquo tempore futuro, non procedemus nisi per rationes physicas, quæ sunt quod generando incipit quidquid incipit, et per corruptionem finitur quidquid finitur. Non enim possumus in Physicis probare, nisi quod sub principis est physicis: et si nos extendamus nos ad loquendum de his quæ supra physica sunt, non possemus esse physici: quia non procederemus ex probatis vel per se notis, sed potius transcenderemus ea quæ ratione non valent comprehendi, sicut est creatio et modus creandi omnia simul et divisim. Physici enim est aut nihil dicere, aut dictum suum demonstrare per illa quæ sunt illi scientiæ propria, de qua intendit facere considerationem. His igitur sic prælibatis, intendimus probare quod motus naturaliter nunquam incepit, et naturaliter nunquam deficiet.
CAPUT II.
Qualiter motus incepit sive dicatur esse perpetuus.
Test. et com. Quæramus igitur utrum motus aliquan- 1. do sit generatus sive factus, ita quod non esset ante hoc in aliquo præterito tempore, hoc est, quod aliquod fuerit tempus præteritum, in quo omnino non esset motus in aliqua parte mundi : eo quod primus motus qui est causa omnis motus, tunc non fuerit. Quæramus etiam utrum motus aliquando ita corrumpetur,
quod residuum sit aliquod futurum tempus, in quo nihil moveri contingat omnino : eo quod duraturus sit primus motus, qui est causa omnis motus in omnibus mundi partibus : aut opposita istarum duarum quæstionum sunt vera, quod scilicet motus neque factus est sive generatus in aliquo præterito, neque corrumpitur in aliquo futuro, sed erat semper secundum omne præteritum tempus, et erit semper in omni futuro, ita quod dicemus, quod aliquis motus continuus secundum omne tempus inest entibus quæ secundum naturam sunt, ut immortalis et inquietus, sicut vita inest his quæ subsistunt secundum naturam : quoniam sicut in unius est anima, cujus actus continuus in corpus est vita, et non existente anima non existit in animalibus vita, ita et motus unus continuus et inquietus causa est influens omnibus transmutabilibus continuitatem et inquietudinem per hoc quod ipse primus motus immobilis ex suo motore, et inquietus ex simplicitate sui mobilis et incorruptibilitate. Istæ igitur sunt nostræ quæstiones de motu et nos primo circa determinationes istarum quæstionum considerabimus in communi quæcumque dixerunt Philosophi qui fuerunt ante nos, ut per hoc nostrum dictum de eisdem quæstionibus fiat credibilius.
Dico igitur quod omnes illi Philosophi qui de natura naturaliter aliquid dixerunt, affirmant motum aliquem et aliquo modo esse, propter hoc quod dicunt ipsi fieri sive generari mundum : et dicunt omnibus mundis qui successive fiunt, ita quod ex corruptione unius sit generatio alterius, inest consideratio de generatione et corruptione mundorum. Impossibile autem est generationem et corruptionem esse, nisi sit motus : quia generatio et corruptio sunt motus vel non sine motu, ut in præhabitis est ostensum. Sed quotquot Philosophorum per successionem dicunt esse infinitos mundos, ita quod fiant quidam, et quidam corrumpantur, cujus generatio unius sit corruptio alte-
<--- Page Split --->
rius, sicut patet in simplicibus mundi partibus, quae sunt elementa, quia corruptio unius illorum continue constituit generationem alterius, dicunt esse perpetuum motum in genere et non in numero aliquem esse perpetuum : et hoc est quod perpetua sit motuum successio, et non unius in individuo motus sit perpetuus. Dicunt enim isti semper esse motum : eo quod necessarium est generationes et corruptiones mundorum esse cum motu, et generationes et corruptiones mundorum per successionem sunt semper et perpetua. Quicumque autem Philosophorum dicunt unum esse mundum, et hunc non esse semper in omni praeterito, dicunt etiam de motu secundum eamdem rationem, quod scilicet motus non fuit semper in omni praeterito. Et iste fuit Plato, qui dixit mundum incepisse in praeterito, et tempus incepisse cum ipso, sicut nos inferius ostendemus.
agit unumquodque de occulto in apertum producens. Produxit autem intellectus illas res formatas postquam per infinitum tempus quieverat in eo quod dicitur latentia: et haec fuerunt omnia homogenia congregata. Tempus enim infinitum dixit, quod componitur ex infinitis: et hoc infinitum esse actu dicebat et fine carere quidem in praeterito, sed non in futuro, in quo dixit incipere motum: non enim potuisset dixisse quod inciperet motus, si potuisset tempus secundum utrumque, scilicet praeteritum et futurum esse infinitum. Fuit enim iste intellectus Anaxagorae, sicut patet ex his quae habita sunt in sexto libro supra, ubi dictum est quod non erat possibile imaginari aliquid infinitum esse secundum utrumque terminum.
Empedocles autem dixit incipere moEmpeloclis tum in parte quadam temporis finita seopimo. cundum utrumque finem, et iterum post motum illum in alia parte temporis incipere quietem. Moveri enim dixit Empedocles, quando amicitia universalis ex multis disgregatis in multas formas corrumpendo facit unum mixtum ex omnibus, hoc est, cum omnia particularia generata reducuntur ad unum materiale mixtum ex omnibus. Iterum autem dicit incipere motum, quando discordia universalis ex uno mixto materiali producit particularia generata omnia. Quiescere autem dicit res in mediis temporibus. Cum enim omnia congregantur in unum materiale mixtum per amicitiam, non statim post congregationem perfectam incipit discordia producere ea in disparitatem generatorum, sed quiescunt in mixto aliquo tempore. Eodem autem modo cum discordia eduxerit generata in disparitatem formarum, non statim reducit ea amicitia, sed quiescunt aliquo tempore: et ita sunt duo tempora quietis, et duo tempora motus secundum Empedoclem. Quod autem induxit Empedocles ad hoc dicendum quod dixit de amicitia et lite, fuit quia didicerat, quod ex pluribus aptum est fieri unum per solutionem, et iterum
Text. et com. 2.
Opinio Anaxagore.
Quocumque autem modo dicta Philosophorum varientur circa motus perpetuitatem, tamen ad duos modos in communi dicta eorum reducuntur, qui dicunt motum aliquando non fuisse, et aliquando non esse futurum. Si enim motus aliquando non fuit et incepit cum non fuerit, aut hoc fuit secundum modum quem dixit Anaxagoras Italicus, aut secundum modum quem dixit Empedocles. Inquit enim Anaxagoras quod primo omnibus homogeniis simul existentibus in permixto illo in quo simul omnium formae latebant, licet actu essent, et quiescentibus, hoc est, sine motu existentibus in illo, intellectus activus practicus et impermixtus fecit moveri hoc mixtum, per hoc quod disgregavit latentia in ipso: et fecit exire in apertum, per hoc quod plura unius rationis existentia dominari in aliquo uno ipsorum inceperunt. Istum autem intellectum intellexit esse intelligentiam primam, quae formis idealibus
<--- Page Split --->
ex uno geminato per formas, et distincte didicerat fieri plura per compositionem : sic enim fiunt res et perficiuntur. Hoc autem quod dictum est, nullo modo potest esse perpetuum secundum unum modum, sive ille sit congregationis, sive disgregationis, sed potius sic permattatur ad invicem, et non perficiuntur haec^simul, sed potius semper sic sunt mobiles secundum circulum : quia congregatio causat disgregationem per viam compositionis in plura, et disgregatio causat congregationem per viam resolutionis multorum ad unum : et hoc modo volvuntur haec ad invicem : unde absque dubio opinandum est, quod Empedocles sic dixit propter hoc, quod res hujus mundi ad invicem vidit permutari : et ideo etiam iste non dixit unum motum esse aeternum, sed potius duos sibi sic succedentes continue. Est autem advertendum, quod licet Empedocles dixit amicitiam moveri in generali resolutione generatorum ad mixtum, et litem in generali generatione distinctorum exeuntium de mixto : tamen dicebat etiam haec duo principia movere in generatione et corruptione particularibus : quia quod elementa congregantur in mixturam humorum, et quod diversa membra conveniunt in constitutionem unius animalis, facit amicitia. Quod autem in ipso composito elementa remanent secundum suos actus primos, et quod diversa in forma remanent membra, sicut os, et caro, et caput, et manus, et hoc facit lis: et in corruptione quod recedunt ab invicem, et hoc facit lis : et quod similia sibi congregantur, facit amicitia. Haec igitur sunt duae sententiae inceptionis motus ad quas omnium aliorum sententiae reducuntur, qui dicunt motum incepisse.
sed etiam ad sciendum primum principium : eo quod nos ipsum non possumus scire nisi ex posterioribus se, et etiam metaphysicus in hoc primum motuum perpetuum a physico accipiens, per motum probat motorem esse : aliter enim motores scire non possumus, nisi ex motibus ipsis : et ideo oportet nos illud cum diligentia investigare.
CAPUT III.
De probationibus Peripateticorum, quod motus sit perpetuus.
Incipiamus igitur primum disputare Text. et com 4. contra hoc ex his quae nos supra in tertio Physicorum disseruimus, ex his quae supponi habent in omni demonstratione tanquam principia, ex quibus est procedendum. Dicimus igitur ex supra dictis, quod motus est endelechia, hoc est, perfectio mobilis sive ejus quod movetur secundum quod movetur. Cum autem omMobile presupponitur motui. nis perfectio non sit nisi in eo quod perficitur ipsa, secundum principia perfectionis ejusdem ad hoc quod motus sit, oportet esse ea quae possibile est moveri, quae sunt subjecta motus secundum quemlibet motum et quietem. Hoc etiam sine resumpta diffinitione motus quilibet concedit et confitetur : quia per se notum est quod perfectio non est nisi in perfecto : et ideo ad hoc quod motus sit, necesse est esse mobile quod movetur motu illo, qui dicitur esse perfectio ipsius secundum quemlibet motum. Non enim alteratur, hoc est, alteratione - movetur, nisi id quod est alterabile secundum quod alterabile est : nec ferri potest secundum locum, nisi illud quod est secundum locum mobile, secundum quod est mobile secundum locum.
<--- Page Split --->
Sic autem est per eamdem rationem de movente : quia motus est etiam actus moventis, ut diximus supra : licet aliter sit actus mobilis, et aliter actus moventis : et ideo sicut motu existente, necesse est mobile esse, ita eodem motu existente, necesse est movens esse, cum movens et mobile sint principia motus, prius natura, vel tempore, vel utroque modo necesse est esse motivum, et mobile prius quam motum : sicut combustibile prius esse necesse est quam motum combustionis qui est comburi : et per eamdem rationem necesse est combustivum esse prius quam comburere. Hoc autem dupliciter est : quia in omnibus motibus qui sunt ad formam, sicut est augmentum, diminutio,et alteratio, oportet quod mobile sit ante motum secundum duplicem potentiam, quarum una est ad esse, et altera ad motum : quia non augetur nisi quod possibile est augeri, et non alteratur nisi quod possibile est alterari : et ante hanc potentiam oportuit illud quod augetur et alteratur esse : non autem est nec possibile fuit ipsum esse si ipsum esse incepit, eo quod omne quod esse incepit, a potentia essendi procedit ad actum. In motu autem locali id quod est secundum formam substantialem, statim operatur motum, nisi aliquid sit quod prohibeat, ut inferius probabimus: et ideo id quod movetur localiter, non est primo, et postea movetur localiter, sed statim localiter movetur, si nihil fuerit prohibens motum ejus. Ex his autem omnibus volumus concludere, quod si nos ostenderimus motum localem qui causa est omnium motuum, esse perpetuum, quod tunc oportebit dare, quod id quod movet ipsum, est perpetuum secundum substantiam : et id quod movetur ipsum esse perpetuum.
sarum, quarum una est, quod dicerentur ista generata et facta esse secundum substantiam, cum non essent : aut quod essent haec duo perpetua, sed movens non moveret ipsum mobile propter aliquod impedimentum.
Si autem detur quod propter priorem Text et com. istarum causarum, quod motus semper non fuit : quia scilicet oportuit prius fieri unumquodque mobilium ante suum motum, cum mobile ponatur non esse, tunc oportuit facturam illius mobilis esse secundum processum de potentia ad actum : sed factura illa generatio est : ergo generatio fuit ante illum motum, qui per hypothesis positus fuit esse primus. Est autem generatio finis motus, sicut supra d:ximus saepe : ergo ante generationem est motus : ergo etiam ante generationem primi mobilis est motus : ergo etiam motus est ante primum motum : quod est impossibile : ergo non fuit haec causa, quod motus non esset semper in omni praeterito tempore, quod primum mobile oporteret prius generari in esse, et postea moveri : quia absque dubio sequeretur quod quaedam mutatio esset ante illam qua est accepta, quod sit prius omni motu, secundum quam mutationem factum est id quod movetur primo motu : quod est impossibile et non est intelligibile.
Si autem dicatur quod ea quae sunt Text, et com. 7. principia motus, ut movens et mobile, etiam erant in omni tempore praeterito, ita tamen quod non existebat motus : tunc oporteret quod hoc fuerit propter causam secundam superius enarratam, scilicet quod hoc ideo fuit, quia movens non movit mobile, aut non movebatur propter aliquam dispositionem in altero, vel in utroque inventam, quod impedivit ne movens moveret, vel mobile move-
<--- Page Split --->
retur : et hoc in primo motore et primo mobili, et scientibus et imperitis videtur irrationale : eo quod primum movens et primum mobile non possunt talibus impedimentis subjacere, etiam secundum vulgus. At vero si aliquis per subtiles ratione magis ingrediatur considerando proprietates primi motoris, et primi mobilis, tunc necessarium est, quod illi magis videatur irrationale hoc quod dictum est. Si enim dicatur quod in primis et perp. tuis quaedam fuerunt mobilia secundum substantiam existentia, et alia fuerunt moventia existentia secundum substantiam, et tamen non erat motus, eo quod impedimentum erat movendi in movente vel mobili, vel in utroque : tunc aliquando primum movens est movens, et aliquando non, et primum mobile aliquando movetur, et aliquando non, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles, quod aliquando est motus et aliquando quies : tunc antequam movens moveat, et mobile moveatur, vel utrumque disponatur ad alterum et accedat ad ipsum, oportet mutari per alterationem primum movens, vel primum mobile, vel utrumque : oportuit enim si aliquando movit et aliquando non, quod aliqua fuit causa quietis. Cum autem quies sit privatio motus, oportuit quod ante hanc quietem fuerit motus : ergo ante illum qui positus est esse primus motus, esset alius motus. Et hoc jam impossibile esse probatum est. Nulla enim causa esse potest, quod prima causa non semper moveret, nisi aliquid moveret ad quietem : et tunc oporteret illam dispositionem tolli per motum alterationis : alteratio autem non potest esse primus motus, sicut nos in sequentibus probabimus : ergo oporteret alium motum localem esse causam hujus alterationis : et sic aliquis esset motus localis prior motu locali primo : quod, sicut jam ostendimus, est impossibile.
Hoc autem quod diximus, invenimus 8. esse verum in omni genere motoris et mobilis. Videmus enim, quod omnia quae movent et agunt, quod quaedam eorum agunt et movent singulariter ad unum, et unum motum movent. Quaedam autem movent et agunt secundum contrarios motus. Potentiae enim naturales non agunt nisi unum : eo quod natura est ad unum tantum, sicut ignis calore suo non nisi calefacit, et nunquam infrigidat, quando agit essentialem operationem. Nix autem infrigidat, et nunquam essentiali actione calefacit. Potentiae autem rationales et comprehensivae generaliter quae sunt potentiae animae rationalis et sensibilis, sicut scientia et ratio, et hujusmodi sunt activae contrariorum. Et aliquando quidem in naturalibus potentiis videtur aliquid simile esse potentiis sensibilibus et rationalibus, quae dicuntur comprehensivae : quia frigidum aliquo modo calefacit per accidens, quando accipitur ut conversum, et propellens et excellens ante se calidum circumstans et ambiens ipsum et constringens in centro rei frigidatae : sed hoc est per accidens, sicut etiam sciens, licet ipse per se consideret recte, tamen voluntarius peccat aliquando, quando nec operatur secundum eam quae est in ipso scientia, sed potius revertitur ab ipsa, et utitur ea ad contrarium. Sed de his nihil ad prasens, nisi tantum quod sunt agentia naturaliter ad unum, et illa sunt naturalia : et sunt agentia voluntarie et continue ad opposita. Et illa quae sunt agentia naturalia, non possunt esse causa quietis et motus, nisi mutentur per diversas dispositiones secundum quas aliquando movent, aliquando non movent. Illa autem quae agunt per cognitionem, ut videtur, pro libitu agunt, et sunt aliquando causa quietis, et aliquando motus causa : eo quod in ipsis est quiescere et moveri pro voluntatis arbitrio. Sed tamen hoc non est verum : quia etiam in illis oporteret esse diversas conceptiones, si aliquando deberent mo-
<--- Page Split --->
vere, et aliquando non movere : quia una numero et eodem modo conceptione manente, non erit animal causa motus, neque manente uno numero appetitu secundum speciem quae movet appetitum, diversarum autem conceptionum et appetituum causa est id quod occurrit in variate temporis et motus perfecti per corpus : ergo ante renovationem conceptionum et appetitum erit motus in tempore et a corpore. Redeamus ergo ad propositum generaliter sumendo, quod si quaecumque, sive animalia, sive naturalia, possibilia sunt movere et moveri, et facere et pati, non penitus, neque omni modo sunt possibilia sicut movere et moveri, et facere et pati : sed oportet ea esse disposita, et sic habere se, et proxima et immediata esse, et sibi fieri, quando movere et moveri incipiant. Cum autem haec non moverent et moverentur, sicut necesse habet dicere, qui motum non dicit perpetuum, tunc per alterationem secundum dispositiones illas efficitur unum motivum, et alterum mobile : et per illam alterationem inerit eis tanquam hoc sit movens secundum actum, et alterum motum secundum actum.
Hoc autem et alia ratione est necessaText, et com. 9. rium : quia scilicet motum et movens secundum actum sumpta sunt secundum aliquid. Relationes autem non innascuntur nisi per aliquam in altero relativorum, vel in utroque factam mutationem, sicut in quinto libro hujus scientiae diximus 1. Si igitur non semper sit movens secundum actum, neque semper motum secundum actum, oportebit quod sint facta movens et motum per transmutationem : erit ergo, sicut supra probatum est, mutatio ante primum motum : et si mutatio est ante primum motum, tunc etiam motus erit ante motum primum, qui est causa illius mutationis. Ecce ista sunt rationes Aristotelis et quorumdam Peripateticorum, prout melius intellexi, probantium quod non est motus factus.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans qualiter declarant praeinductae rationes motum, esse, et motum perpetuum esse, et qualiter non.
T r t . etcom . Si ergo dicatur non semper motus esse, et tamen movens et mobile dicatur semper existere, tunc oporteret dicere quod movens et mobile non semper sic se habent ut sufficienter disposita ad hoc quod unum sit movens, et alterum sit mobile secundum actum, ita scilicet quod unum sit nunc actu movens, et alterum sit nunc actu motum : tunc manifestum est, quod incepit motus secundum actum, quod oportuit mutari secundum dispositiones illas movens et motum, vel alterum eorum, et tunc secundum superiorem rationem oportebit motum esse ante primum motum.
Omnes autem dictæ rationes supponunt quod, motu existente perpetuo, mobile et movens erunt perpetua. Et si motus non est perpetuus, propter hoc convenit, aut propterea quod mobile non est perpetuum, sed quandoque generatum, sicut dicebant de mundo Anaxagoras et Empedocles : aut quod motu existente perpetuo secundum esse, non fuit in ipso perpetuo dispositio mobilitatis ejus, quæ sufficienter disponeret. ipsum ad hoc quod esset mobile : licet enim hoc posset referri ad dispositionem primi motoris, tamen nullus ita dubitavit de
<--- Page Split --->
motore, sicut dubitavit de mobili. Ex omnibus istis planum est colligere, quod si nos dicamus mobile et motum simul incepisse, ita quod mobile cum motu suo educatur de nihilo, ita quod mobile non praecedat motum tempore, sed natura, sicut subjectum passionem quae in ipso est, quod inductae rationes hoc non destruunt. Etsi dicat Averroes quod nullus Philosophorum consentit in hoc quod fiat aliquid ex nihilo, et dicat ideo dictum non esse verum et contrarium esse dicto Philosophorum, qui omnes supposuerunt quod ex nihilo nihil fit. Dico ego, quod ex nihilo nihil fit per generationem, sed ex nihilo aliquid fit per actum causantis. Quod autem ex nihilo nihil fit per generationem, causa est, quia oportet generationem ex quo per se est generatio, non tamen esset generatio per accidens, nisi prius esset generatio per se. Per se autem generationis termini sunt privatio et habitus, et non quilibet est privatio ex qua fit generatio : et ideo nihil non potest subjici generationi, ut ex ipso aliquid fiat : quia nihil aequaliter se habet ad omnia generata : et ideo non potest dici per se esse terminus ex quo fit generatio hominis, vel albi, vel alicujus alterius. Et haec eadem est ratio quare materia prima ab omni forma denudata, non potest esse subjectum generationis. Accideret enim ei quod de ipsa esset generatio hujus vel illius, sicut accidit quod ex quanto generatur album : sed oportet quod si supponatur non ens in generatione, quod per se opponatur enti quod generatur ex ipso. Sed hoc est non ens in quo inchoata est forma entis quod generatur ex ipso. Et hoc videntes Philosophi consenserunt in veritatem hujus propositionis, quod ex nihilo nihil fit per generationem : et etiam in hac quod ex materia pura nihil fit per generationem : quia si ex materia pura aliquid fieret, oporteret quod forma gene-
rati ex nihilo fieret : quia materia non est id ex quo fit forma, sicut saepe supra ostendimus, et in prima philosophia plenius habemus. Non autem negant praecipui Peripateticorum, quin actu simplici praecipue causae primae, essentia materiae primae cum forma substantiali educta sit de nihilo in esse a Deo : quod etiam Aristoteles in libro suo de Natura Deorum, mundum a Deo opifice dicit esse creatum. Quod autem rationibus prius inductis probatur, quod motus non deficit in aliquo praeterito tempore, omnino verum est et necessarium : et ideo non est ponendum, quod mobili et motore existentibus in aliquo tempore praeterito, non fuerit motus : quia per haec omnia esset irrationale, sicut bene probatum est.
Quod autem Averroes 1 dicit Deum per intellectum mundum operantem non fuisse ante medium in praeterito tempore, verissimum est : quia sicut jam ostendimus ante, Deus praecedit mundum aeternitate, non tempore. Nec puto verum esse quod dicitur de voluntate dilatoria, sicut supra patuit. Dicit autem Averroes quoddam quod non est verum : quia dicit non esse intelligibile, si dicatur quod Deus ab aeterno unius ideae secundum intellectum existens operatus est mundum vel aliam rem mundi, quod est post aeternitatem. Est enim satis intelligibile quemlibet intellectum posse stare in conceptu et appetitu uno faciendi rem non modo, sed postea : et quando postea ab eo fit res, variatio quae est inceptio rei, est circa rem factam, et non circa intellectum operantem : et ita dicimus esse in Deo qui est causa praebabens idealiter omnem rem creatam, et uno modo stat in conceptu suo : vel quod scientia sua est causa rerum, sicut docet Aristoteles in XI primae philosophiae 2, intentiones rerum secundum ordinem sequuntur tempus : cum tamen intellectus qui est
<--- Page Split --->
causa scientiae, sit supra tempus : et tunc hoc modo dicimus intellectum illum esse causam motus in tempore, cum tamen non ab aeterno fuerit causa motus. Causam autem motus dico eum esse,eo quod causat et mobile et motum simul absque eo quod educat eum de potentia materiae ad actum. Sed verum est quod si in tempore esset aliquando causa motus, et,aliquando causa quietis, tunc oporteret quod variatio esset in ipso secundum concepta diversa, et appetitus diversos, quemadmodum dixerunt Anaxagoras et Empedocles.
Dicit etiam Averroes 1 quod hoc quod quidam objiciunt, non tenet, scilicet quod si primo agenti subjiciatur materia subjecta ex qua operetur, quod hoc sit diminutio potentiae in ipso : eo quod dicunt quod perfectioris agentis est operari sine subjecta materia, quam cum indigentia materiae. Et dicit hoc non tenere, ideo quod videtur ei esse impossibile quod fiat rei alicujus productio, nisi per generationem. Generatio etiam est ex subjecta materia, propter causas quas supra diximus : et ideo non esse diminutionem aliquam potentiae primi agentis, si non operetur id quod impossibile 1mprobatio est fieri. Sed decipitur : quia si Deus operatur per generationem ex alia materia tantum, tunc virtus ejus est proportionata potentiae naturae, et natura est effectus Dei etiam secundum Philosophos Peripateticos : ergo virtus causae, quae est Deus excellens, proportionatur effectui suo : quod est impossibile : cum causa prima sit superior natura, et deficiant linguae a narratione ejus propter excellentiam esse ipsius, sicut tradit Aristoteles : et ideo bene concedo, quod si esset impossibile Deum operari sine materia, tunc operari cum materia subjecta non esset diminutio potentiae ejus : sed quia non est impossibile, sed potius necessarium Deum sine materia operari, ideo dicitur quod si semper requiret ma-
teriam, quod hoc sonaret diminutionem potentiae ejus vel minorationem : quia tunc proportionaretur virtus ejus virtuti naturae, quae est potentiae mensuratae : et non potest operari subito, nec etiam de nihilo.
Quod autem sit necessarium Deum 1quando neoperari ex nihilo aliquid, ostenditur per 2cessarium ex nihilo, o1e rari, hoc, quod prima forma quae habet esse in materia quocumque modo, sive potentiale, sive actuale, est ab aliquo efficiente producta, aut per se ipsam. Constat autem quod non est per se ipsam, quia sic nunquam indigeret efficiente : quoniam si prima non indiget, tunc et secunda non indiget, quoniam una et eadem ratio est de omni forma quod exitum in esse in quantum forma est, nisi quantum ad hoc quod secunda potentia est in materia. Prima autem forma 3Quae sit dif 1erentia innon potest educi de materia : quo- 2formam et niam si de materia educeretur, tunc secundas. oporteret inchoationem ejus esse in materia : sed inchoatio ejus est aliquid formae : ergo ante primam formam est aliquid formae, quod est impossibile : ergo oportet quod prima forma sit ab efficiente primo. Constat autem quod nihil praecedit formam primam ex quo fiat : ergo ipsa per actum causae prima educitur de nihilo : et sic constat quod primum operatur creando de nihilo : et ideo cum sit sibi potentialis haec operatio, minoratio ipsius potentiae esset si requireret in primis creatis subjici sibi materiam. Ista tamen disputatio non est physica, licet sit hic introducta ad eliciendum errorem eorum, qui dicunt mundum fuisse ab aeterno, et non esse creatum. Sed nos cum consideratione ampliori tractabimus de his in prima philosophia, ubi quaeremus qualiter fluunt entia creata ab efficiente primo. Nos etiam infra redibimus, et ostendemus verisimilibus rationibus mundum esse creatum, et non fuisse ab aeterno. Sed hoc quod est nobis hic sciendum, est quod sciamus istas rationes qua-
<--- Page Split --->
inductæ sunt, non probare, nisi quod mundus non incepit per generationem, et quod non fuit aliquod tempus in quo non fuerit motus : et hoc quidem est verum et a nobis supra concessum.
CAPUT V.
De probatione, quod motus in nullo incepit præterito tempore ex ipsa temporis conditione.
tantum quod unus eorum nomine Democritus culpavit omnes qui dixerunt quod omnia inceperunt aliquando, et non semper fuerunt, sicut dixit Anaxagoras et Empedocles : et institit eis per tempus, quod dixit impossibile esse quod sit factum. Et hoc erat mirum de Antiquis : quia viderunt bene tempus semper fuisse, sed non motum : cum tamen tempus sit numerus motus omnis vel cujusdam : et hoc ideo fuit, quia non viderunt perfecte proprium temporis subjectum, sed acceperunt ipsum prout omnes res temporales sunt in tempo e, sicut in quodam numero, et non retulerunt ipsum ad aliquod subjectum unum. Ille Solus Pli autem unus qui dixit tempus incepisse, pus incepPlato est, et ille vidit bene quod erat passio motus : et ideo etiam dixit motum incepisse, quia dixit quod cœlum incepit esse et moveri, et tempus incepit esse cum illis : et hæc dixit facta ab opifice primo mundi.
Redibimus autem adhuc ad probandum, quod motus nunquam incepit in tempore præterito ex ipsa temporis conditione : prius enim et posterius in rebus non sunt nisi ex tempore : quia prius et posterius primo sunt in tempore, et in rebus quidem non motis non videntur esse prius et posterius, nisi ex hoc quod ponitur tempus circa res illas. In rebus autem quæ moventur, sunt prius et posterius per se : et ex hoc verificatur, quod ubicumque prius et posterius proprie dicuntur, quod ibi est tempus : sed ubicumque ponitur aliquid incipere, illud est nunc, et non fuit prius : ergo in omni novo quod incipit, ponitur prius et posterius : ergo tempus fuit ante ipsum, in quo ipsum non fuit : et tempus fuit posterius illo in quo ipsum fuit et incepit. Sed si tempus est, necesse est et motum esse : quia, sicut probavimus in quarto libro hujus scientiæ, tempus est numerus motus : et est quiddam ipsius, quia est ejus passio : ergo si tempus est perpetuum, et motus erit perpetuus.
Tempus autem esse perpetuum probatur, tum per auctoritatem Philosophorum, tum etiam per rationem. Per auctoritatem quidem : quia omnes Philosophi præter unum solum dixerunt tempus semper fuisse, et nunquam incepisse, in
Per rationem autem probabimus idem Text. et c sic. Est enim certum ex his quæ diximus in quarto libro hujus scientiæ, quod impossibile est intelligere tempus, nisi per intellectum ejus quod est nunc sive instans. Oportet enim quod quicumque intelligit tempus, quod ad minus intelligat duo nunc, inter quæ est tempus : quia qui copulat ipsa nunc, non percipit tempus, sicut diximus quod faciunt dormientes : non autem intelligitur sicut medietas quædam inter præteritum et futurum, hoc est, sicut media differentia : sic etiam medium mundi indivisibile in quo continuantur et distinguuntur præteritum et futurum : et ideo accipitur ut finis præteriti et initium futuri. In tempore autem toto, non est accipere aliquid actu existens nisi nunc, sicut in antecedentibus probatum est : et illud nunc nunquam stat : propter quod et instantis nomen accepit : et ideo non potest idem bis demonstrari et significari,
<--- Page Split --->
sicut fit in puncto qui permanet et stat in continuo, quod habet permanentiam et positionem in suis partibus, et non potest aliquo modo intelligi nunc in ratione principii tantum, et in ratione finis, nisi accipiatur per modum dictae lineae : et sic non potest accipi : quia sic deficeret tempus. Cum igitur ista sic se habeant, et si tempus ponitur incepisse, tunc oportuit quod in aliquo nunc primo inceperit : sed illud nunc fuit finis praeteriti quod fuit ante ipsum : ergo ante primam inceptionem fuit tempus praeteritum, quod est impossibile : ergo tempus non incepit. Et eadem etiam causa est, quod non desinet : quia si desinet, in aliquo ultimo desinet : illud autem nunc erit initium futuri, quod est post ipsum : ergo erit tempus postquam tempus desinet : quod iterum est impossibile : ergo tempus nunquam desinet.
Hoc autem quod diximus de tempore, sane intelligendum est : quoniam tempus accipitur ut dupliciter se habens ad motum. Est enim alicujus motus numerus quasi manens extra ipsum formaliter, et alicujus motus passio et numerus creatus ab ipso motu. Illius enim motus qui est sub primo motu et incipit et terminatur in parte quadam temporis, tempus non est nisi numerus, et numerat ipsum per alium motum, cujus tempus est passio et omnis talis motus continetur inter duo nunc temporis, quorum est sicut principium, et secundum est ratione finis tantum : et hoc tempus finitum est, sicut etiam ipse motus. Si autem tempus referatur ad motum qui est causa temporis, ille est motus primus omnibus aliis simplicior : et in illo motu sicut nihil indivisibilium potest accipi ante quod et post quod non sit motus, ita nullum indivisibile temporis potest accipi ante quod et post quod non sit tempus : et hoc modo intellecta procedit ratio inducta. Et causa istorum est, quia diximus in quarto, quod scilicet tempus non refertur ad motum, prout ipse est in toto
quod movetur, sed potius prout ipse causatur ex uno unde est motus. Illud enim unum in circulatione nunquam potest accipi, quod renovatio situs non sit ante, et post ipsum : et ideo nunc quod est numerus ejus, nunquam accipi potest, nisi in ratione finis et principii : et si ponatur tempus incipere secundum substantiam, vel desinere, tunc oportet quod hoc modo acceptum incipiat vel desinat. Et ideo haec ratio fortior est aliis, et videtur probare quod nunquam incipere potest vel desinere tempus quocumque modo inceptionis, et quocumque modo destitionis. At vero si tempus semper fuit et erit, tunc etiam necessario notus aliquis semper fuit et semper erit. Tempus enim est quaedam passio et numerus motus : et sequitur quod motus ille semper fuit et erit, cujus tempus per se passio est : et ille est motus primi mobilis inter orbes cœelestes, qui dicitur motus diurnus, qui omnibus est velocior et simplicior.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans quare non neccessaria est inducta ratio de tempore, et qualiter tempus incepit.
Iste autem modus probandi unum motum primum fuisse ab aeterno, non est necessarius, sicut nec antecedentes, sed probabiles. Si enim nos dicamus motum incepisse cum inceptione mobilis, et potentiam ad esse mobilis non praecessisse tempus suum motum, et suam potentiam ad motum, tunc non sequitur hoc quod est inductum : tunc enim incipit motus circuli a dextro circuli : et illius numerus erit nunc in quo incipit tempus, et illius nunc erit in ratione principii tantum, et non ratione finis : et ideo
<--- Page Split --->
tunc non sequitur quod ante illud nunc fuit tempus.
Si autem aliquis objiciat, quod in sexto libro superius probatum est, quod ante quodlibet indivisibile motus iterum est accipere motum, et post quodlibet indivisibile est accipere tempus. Dicendum quod hoc est derisio, quod hoc non est verum de motu, nisi quando per divisionem accipitur : et verum est tunc de quolibet motu, sive recto, sive circulari : quia ante quodlibet indivisibile motus, et post quodlibet indivisibile temporis sunt infinita moveri, et non finitur per divisionem, ita quod primum et ultimum possunt accipi in ipso. Et similiter est de tempore, si aliquis ipsum per divisionem accipiat : et non tantum de toto tempore est hoc verum quod dictum est, sed de qualibet parte ipsius verum est, quod per divisionem est in infinita, sicut et omnis pars cujuslibet continui est infinita. Sed hoc quibusdam generat errorem, qui non distinguunt inter naturam aeternitatis et temporis : et putant quod omnis deficiens duratio sit tempus, cum hoc ex praehabitis constet non esse verum.
Si autem quaeratur, utrum tempus incipiat secundum dicta in nunc, vel in parte indivisibili temporis ? Dicendum quod ex his quæ probata sunt in nostro sextolibro Physicorum, constat quod non potest incipere in parte indivisibili : quia non incipit tempus nisi in primo temporis, et pars indivisibilis non est primum temporis : incipit ergo in eo quod est indivisibile nunc quod adjacet dextro primi circuli secundum quod ipsum est principium circulationis prime. Nec approbo quod dicunt quidam, tempus non sequi motum, sed mutationem vel materiam : quia tempus non potest esse mensura mutationis simplicis, sicut ex ante habitis constat. Materia enim secundum quod est substantia quaedam, nullas habet vices temporis : et ideo se-
quitur motum per modum qui dictus est : et hoc est quod quidam Theologi tradiderunt, tempus scilicet esse coæquævum materiæ et cœlo.
Si autem nos diceremus quod cœlum primum fuit in potentia materiæ, et post exivit in esse per modum generati de ipsa, sicut dicunt illi qui dicunt quod non omnia creata sunt simul : tunc oportet nos dicere quod tempus primum fuit numerus motus materiæ quo movebatur ad esse cœli, et aliorum substantiali forma disitnctorum. De qua sententia fuit Anaxagoras et Empedocles, et post eos Ovidius 1, sicut patet per hoc quod dicit, quod
Ante mare et terram, et quod tegit omnia [cœlum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.
Et in hanc sententiam consenserunt multi Theologi diversarum religionum, tam scilicet Saracenorum, quam Judæorum, quam Christianorum. Sed nos non consentimus in hoc, sed potius quod omnia creata sunt simul, et quod tempus coæquævum sit cœlo et motui ejus, et a motu cœli creatus sit motus materiæ activorum et passivorum quæ sunt generabilia et corruptibilia : quam sententiam confirmant multi Peripatetici et multi Theologi aliis subtiliores, eo quod ipsa stat tam secundum religionem legis, quam etiam secundum sententiam philosophiæ naturalis. Quod autem dicitur, quod secundum hoc Plato verum dixisset, dicendum est quod non omnino dixit verum : quia ponebat cœlum gigni de materia præexistente : et hoc non posset esse nisi motus esset ante primum motum, ut patet ex prædictis.
<--- Page Split --->
vel in eo quod debet moveri ab ipso, vel forte in utroque.
CAPUT VII.
In quo probatur, quod motus est incorruptibilis in tempore futuro per rationes Peripateticorum.
Text, et com. 12. Eadem autem ratione qua probatur esse motus perpetuus secundum omne tempus præteritum, probatur etiam perpetuo duraturus esse secundum omne futurum, secundum Aristotelem qui princeps fuit sectæ Peripateticorum. Ipsi enim dicunt quidem, quod motus incorruptibilis sit per eamdem rationem qua probatur esse ingenitus : sicut enim sequitur ad hoc quod si incipit motus in præterito, quod motus alius præcedat notum primum, ita etiam sequitur ad hoc, quod motus corrumpitur, quod aliquis erit motus post motum ultimum, et probatur ex hoc quod non sunt hæc duo necessaria simul, quæ sunt cessare et quiescere a motu, et cessare sive quiescere a mobilitate, sive ab aptitudine illa qua natum est moveri, sicut patet in eo quod comburitur secundum actum, et quod est combustibile. Quando enim aliquid cessat a combustione secundum actum, non propter hoc necessario cessat vel quiescit a combustilibilitate : quia frequenter invenitur combustibile quod non comburitur, sicut diximus de mobili et eo quod movetur secundum actum : ita dicimus de movente secundum actum, de eo quod aptum natum est movere : quia non necessario aliquid cessat simul ab actu movendi, ita quod non moveat, et ab aptitudine movendi, ita quod non sit natum movere. Convenit enim aliquid aptum natum non movere secundum actum propter aliquod impedimentum, quod accidit ei extrinsecus in se,
Quæramus igitur, sicut patet, quod si Text et com. 13. motus corrumpitur in aliquo tempore futuro, quod hoc convenit altero duorum modorum, scilicet quia movens et mobile vel alterum ipsorum corrumpitur, vel quia sunt perpetua, et 'tamen non movebunt aliquando. Si autem dicitur, quod corrumpitur mobile, vel movens, vel utrumque ipsorum, tunc oportet corruptionem eorum esse post motus cessationem : sed corruptio est finis motus : ergo motus erit cujus finis est corruptio post ultimum motum : et oportet quod in illo motu aliquid sit movens ad corruptionem : et hoc voco corrumpens : ergo erit mobile aliquid et movens et motum post ultimum motum: quod non est intelligibile : quia in nullo genere potest intelligi, quod aliquid sit post ultimum. Si igitur hoc est impossibile, tunc manifestum est quod ex parte illa motus est perpetuus. Si autem dicatur quod manent manens et mobile, sed tamen non erunt aliquando disposita ad motum, tunc iterum oportet quod illa dispositio impediens motum, vel sit motus, vel motum consequens, et inducta ab aliquo movente : et tunc illa alteratio erit post illum motum, qui positus erat esse ultimus : ergo motus est post ultimum motum, si non, aliquando quidem erit motus, et hoc est impossibile sicut prius. Si autem diceretur, quod sine causa aliqua aliter disponente movens vel mobile vel utrumque, aliquando cessabit motus, ita quod sine causa aliquando quidem erit, aliquando non erit, hoc procul dubio stultum est et figmento assimilatur.
Similiter autem figmento assimilatur Text, et com. 14. quod dixit Empedocles, quod scilicet
<--- Page Split --->
nem naturae, quorum primum est quod ipse dicit, quod mixtum quievit tempore infinito, et postea tamen exivit in esse distinctum per generationem factam ab intellectu agente : hoc enim non est secundum exigentiam alicujus formae naturalis : quia si mixtum naturaliter quievit tempore infinito, tunc non exivit in esse distinctum in generatis nisi per violentiam : tempus autem motus violenti est parvum : ergo tempore infinito non remanebit generatio : quod tamen dixit Anaxagoras. Patet ergo quod infiniti temporis quietis ad infinitum tempus motus nulla est ratio ordinis : quia nulla forma naturalis permittit talem ordinem naturalis ad violentum. Omnium enim naturaliter ad invicem ordinatorum est ratio alia ordinis ex aliqua forma naturali. Secundum autem est, quia etiamsi dicatur utrumque esse naturale, tunc tamen aliqua causa erit differens : quia intellectus agens primo infinito tempore quievit, et postea in infinito tempore agebat. Nunc autem nulla causa differentiae assignatur ab Anaxagora, quare scilicet egit nunc intellectus et non prius. Si autem dicatur quod nulla est ratio ordinis in talibus, hoc non erit opus naturae. Sicut enim diximus, id quod est ordinis naturae, aut similiter se habet semper, et non aliquando quidem sic, aliquando non aliter, ut ignis sursum fertur natura, et non fertur sursum, aliquando quidem, aliquando vero non : aut si non est semper uno modo, tunc rationem habet differentia, et causam determinatam in natura, et non est simpliciter illa diversitas absque ratione, sicut diximus de periodo generationis et corruptionis, quae causam differentiae accipit in accessu generantis, et recessu in obliquo circulo, sicut in secundo de Generatione et Corruptione : et ideo licet ambo male dixerint tam Anaxagoras quam Empedocles, tamen Empedocles aliquid dignius dixit quam Anaxagoras ; et quicumque aliter dixit quam Anaxagoras, et aliquam causam
differentiae temporis motus et quietis assignavit. Dixit enim Empedocles quod sicut ignis semper sursum fertur, et non aliquando quidem fertur sursum, aliquando autem non, propter ordinem suae naturae quo necessario movetur sursum, ita se habet in hoc quod omne universum in parte temporis quiescit et in parte temporis movetur : quia illa talis vicissitudo habet quamdam jam ordinationem, eo quod amicitiae est congregare, et litis disgregare. Anaxagoras autem dixit quod nulla est causa quietis per tempus infinitum, neque exitus rerum in esse per tempus infinitum, nisi intellectus operans. Sed tamen Empedocles peccavit in hoc, quod ipse nihil addidit probationis dicto suo. Qui enim dicit quod amicitia quodam tempore congregat, et lis quodam tempore disgregat, oportet quod non hoc dicat solum et affirmet ita esse simplici affirmatione, sed oportet quod cum hoc dicat causam, et non sit contentus dicto simplici, cum nihil apponitur, et oportet quod non velit quod haec sit dignitas per se nota quaer rationalis est, et cui ratio communis non assentit. Si enim esset dignitas, quilibet consentiret in eam, quia communis animi conceptio est quam quilibet probat auditam. Sed oporteret quod aut per viam sensus probaret nobis, quod sic est ut dicit per inductionem, aut per viam intellectus afterat causam per quam demonstret nobis propter quid sic est ut dicit.
Haec autem quae posita sunt, scilicet amicitia et lis non sunt causae : amicitiae enim et inimicitiae esse, et diffinitio non est in hoc quod congregavit vel disgregavit res naturae in universo : sed amicitiae quidem est congregare quaedam, et inimicitiae est dispergere quaedam. Si enim sic determinentur et diffiniantur amicitia et lis, quod utraque est in parte entis, et non in universo, tunc oporteret Empedoclem dixisse quae entia congregantur per amicitiam, et quae disperguntur per inimicitiam, et
<--- Page Split --->
utrum rationabilia vel irrationabilia, vel animata vel inanimata. Videmus enim amicitiam non esse nisi rationabilium. Amicitia enim proprie loquendo hic apud nos est id quod congregat homines, et lis qua fugiunt inimici ad invicem, et quod est in hominibus, supponitur etiam in toto universo similiter esse : eo quod in quibusdam entibus sic est ut diximus : quia in hominibus sic esse invenimus : et ideo Empedoclem oportuit assignare causas, qualiter sic fiat in toto universo. Et similiter quod dixit tempus motus et tempus quietis esse æquale, indigebat ratione : quia nos videmus quod tempus amicitiæ in hominibus non necessario æquatur tempori litis.
Universaliter autem loquendo tam contra Anaxagoram quam contra Empedoclem, non recte se habet opinari, quod ista dicta sint principia, quorum non oporteat quaerere rationem : ideo quia in omni tempore aut sic est quod est motus, aut sic est quod est quies : in quo etiam Democritus dicit causas de natura. Democritus enim dixit inane et atomos causas esse rerum naturalium, cum Anaxagora et Empedocle dixit in hoc, quod non oportet quaerere causam quare atomi aggregentur et non separentur in eo quod est inane : quia principiorum dixit causas non esse quaerendas : sed dicebat quod prius secundum naturae principia sic factum est. Ejus autem quod est semper et perpetuum, noluit quod quaereretur aliqua causa. In hoc autem quod dicunt isti Philosophi, quod ejus quod est semper sive perpetuum, non debent quaeri causæ, in quibusdam est rectum et verum, in quibusdam neque rectum neque verum. Conclusiones enim mathematicæ perpetuaæ sunt, et semper habent causas, sicut quod triangulus rectilineus habeat tres angulos æquales duobus rectis. Hujus enim perpetuitatis est alia causa per quam demonstratur : sed perpetuorum quæ sunt principia
prima ad quæ non habetur via demonstrationis, non est alia causa : quia si omnis rei esset alia causa, tunc iterut in infinitum in causis. Hoc autem quod isti dicunt, non est tale quod non habeat causam ante se : et ideo male fecerunt non dicendo causam.
Est autem hic advertendum, quod licet Anaxagoras dixerit intellectum agentem facere motum, tamen dixit illum movere per naturam, et non per voluntatem : ideo nullam assignare potuit causam quare aliquando moverit, et non semper. Nos autem inferius ponemus, quod movet ex voluntate æterna : et ideo dictum nostrum verificabitur a dicto Anaxagoræ. Dixit etiam Anaxagoras quod tempus infinitum fuerit ante motum, et nostra positio est, ut patet ex præhabitis, quod nullum tempus fuit ante motum, sed potius æternitas : et ideo iterum quoad hoc inducta contra Anaxagoram nihil facient contra nostram positionem. Sint igitur hæc et tanta dicta ad probationem ejus, quod nullum tempus erat ante motum in quo nullus motus erat, neque aliquod tempus in futuro erit in quo nullus futurus sit motus.
CAPUT IX.
De rationibus sophisticis quorumdam probantium motum non semper fuisse secundum omne tempus.
Nunc autem tempus est ut inducamus Text.et com 16. rationes aliquas quorumdam Philosophorum qui dixerunt motum non semper fuisse in præterito, neque semper futurum esse secundum omne tempus : et hoc quidem non erit difficile solvere. Videbitur autem ex hujusmodi qualia indu-
<--- Page Split --->
cemus hic considerantibus, motum aliquando esse, cum non semper fuerit secundum omne præteritum, et desiturum aliquando, cum non semper futurus sit secundum omne futurum. Primum autem illorum, quia sicut diximus in fine sexti Physicorum, quod neque una aliqua secundum numerum est perpetua mutatio. Omnis enim mutatio apta nata est procedere ex quodam finito in quoddam finitum : quare necesse est omnis mutationis esse terminum terminatum. Contraria enim in quibus fit ipsa mutatio, sunt fines ejus. Et si forte dicatur, quod hoc non tenet nisi in mutatione ad formam quæ est inter ea quæ vere sunt contraria, et non tenet in motu secundum locum quod sibi contraria non adeo sunt determinata, sicut determinatæ sunt formæ contrariae : tunc ad minus probabitur finita esse mutatio secundum locum, sicut probatum est in fine sexti Physicorum : quia per hoc quod nullum mobile omnino movetur in infinitum, quod nunquam potest fieri, quod nunquam potest incipere fieri : infinitum autem nunquam incipit fieri : ergo nihil movetur localiter ad id quod distat in infinitum. Si autem oportet motum sic esse finitum, et finitus motus sit in tempore finito, sicut probatum est in sexto Physicorum superius, videbitur tunc quod nulla mutatio semper fuerit, et semper fore futura sit. Et hæc est ratio prima. Secunda autem ratio inducitur contra hoc quod suppositum est et probatum in præhabitis rationibus, quod scilicet quando motus incipit de novo, quod tam ex parte moventis quam ex parte ejus quod movetur, necesse est alium motum prius fuisse : videtur enim hoc non sequi.
dum aliquem motum, sicut in animatis, quorum neque pars aliqua, neque totum prius movebatur : sed videmus quod modo in toto tam secundum partem quam secundum totum quiescens contingit aliquando post hoc moveri, sicut verbi gratia, hic lapis qui quievit ante. Sed secundum dicta in præhabitis, scilicet quod motus novus non sit si non sit ante motum, convenit ista talia quæ dicta sunt, aut semper moveri, aut nunquam : quorum utrumque est falsum : ergo falsum erat illud quod dicebatur motum novum non posse fieri, nisi esset alius motus ante, qui faceret motorem accedere ad ipsum mobile, et e converso. Hoc autem pro tertia parte inducunt quod multo magis videtur quod dictum est in his quæ sunt animata, quod scilicet moveantur aliquando novo motu absque eo quod præcedat aliquis motus in motore vel in n:obili qui disponat mobile ad hoc quod moveatur. In nobis autem videmus hoc, quod neque unus motus est in nobis, et post hoc quasi expergiscentes per voluntatem movemur liberam aliquando : et sic fit in nobis principium motus, non ab extrinseco aliquo nos movente, sed ex nobis ipsis : quia scilicet volumus moveri, et habcmus principium motus in nobis antequam nihil nos extra moveat, sicut aliquis ambulat sine utilitate, tantum quia vult ambulare : tale enim principium non videmus in his esse quæ non sunt animata : et ideo etiam non movent seipsa, sed semper aliquid exteriorum, et quæ sunt extra ipsa, movet ea, quod est alterum ab eis. Moventur enim aut a generatione aut ab eo quod movet violentiam, sicut nos in sequentibus hujus libri ostendemus. Sed nos dicimus quod ipsum animal movet seipsum. Ergo cum non videamus quod animal aliquando quiescit, fiet novus motus in eo quod penitus est immobile, alio motu præcedente : et ille motus utique fiet ex ipso, et non aliquo altero movente exteriore. Si autem in animali hoc possibile est fieri, tunc non
<--- Page Split --->
est generale quod prius conclusum est pro inconveniente, scilicet quod incipiatur motus, nisi prius fuerit motus : quia nihil prohibet quin nos dicamus fieri in mundo et in cœlo, quod scilicet motus incipit nullo motu præexistente, sicut videtur fieri in animali. Rhetorice enim et per similitudines loquendo, anmal et præcipue homo dicitur mundus parvus : quia in eo est motor primus, sicut intellectus, et sunt in ipso motores moti, sicut phantasia et appetitus, et virtutes quæ sunt in nervis motivis et musculis, et calor naturalis : et est in eo motum tantum, sicut corpus vel membrum corporis aliquid : et motores inferiores habent motus proprios, et tamen motum sui superioris, sicut est in mundo magno : et ideo quod in parvo mundo fit, videtur etiam in magno debere fieri : et si in magno mundo fit, tunc etiam videtur accidere in infinito, quod materiale principium ponit Anaxagoras, quia scilicet componitur ex infinitis, sicut ipse dixit : et ita etiam intellectus agens incipit movere et infinitum moveri, ita quod ante illum motum non fuit præexistens motus. Hæc autem expositio quæ continetur hic, ideo fideliter a nobis ponitur, ut quilibet sciat ad quid inducuntur verba Aristotelis, et quid et quantum concludere possunt. Quocumque autem alio modo exponuntur quam sicut dictum est, nihil facient ad propositum.
Est etiam attendendum, quod quidam dicunt hominem inter animalia alia magis proprie vocari mundum minorem ex parte corporis, quia in eo sunt omnia naturalia mundi : quia elementa secundum essentiam sunt in ipso quoad esse primum elementorum, et est in eo commixtorum similitudo in commixtione elementorum ad humores constituendos, et similitudo complexionatorum in complexione, et similitudo compositorum ex diversis in compositione organica sui corporis, ex parte animæ est quod vivit, sentit, ratiocinatur, et intelligit, et sic convenit cum omnibus mundi partibus
secundum formam, et secundum materiam : sed licet hoc verum sit, nihil facit ad propositum, sed tantum primum.
CAPUT X.
De solutione rationum enumeratarum.
Prima autem ratio inter tres jam inText, et com. 18. ductas, quod scilicet motus unus et idem numero quia est inter contraria non sit semper, est vere et recte dictum, sicut concessum est in fine sexti Physicorum. Hoc enim fortassis necessarium est, quia si idem numero absque dubio accipiatur, in tempore finito erit. Si autem accipiatur idem genere, non erit finitus, propter causam ejus perpetuam : iterabitur enim per successionem infinitam quantum est de causa naturali. Verum est enim quod unius rei et ejusdem numero mobilis non est possibile unum et eumdem motum esse semper infinite. Dico autem sic eum quod dixi quaerendo, utrum unius et ejusdem chordæ sit unus et idem sonus semper, aut sit semper alter, vel uno modo se habente movente sive percutiente chordam ? Constat enim quod cum percutitur una et eadem numero in monochordo chorda, quod ipsa sonando dat ictum ad utrumque latus, hoc est, a dextris et a sinistris, quando uno modo est tensa : et tunc propter unum percutiens et unum percussum, potest dubitari utrum unus sit sonus : et constat quod non est unus, sed potius ictus erunt continui in tempore si percutiens chordam continue percutiat, et nihil interponat : et hujus adaptatio est ad propositum, quod materia quæ est una contrariorum, est sicut chorda percussa : et allatio generantis in obliquo circulo, est sicut continue percutiens, et de tempore nihil interponens : et vicissitudo
<--- Page Split --->
materiae inter contraria est sicut ictus soni datus ex motu a dextris et a sinistris : et ideo licet motus talis non sit idem numero, tamen tota natura est sicut monochordus unius musici percussus continue : et cantus est idem, eo quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso : sed tamen quidquid de hoc, nihil prohibet ista ratio inducta, quin unus motus sit continuus et perpetuus, qui est sicut manus continue percutiens monochordum. Hoc autem magis erit manifestum ex his quae posterius in hoc eodem libro erunt consideranda.
se ipsum, et non movetur a virtute extrinseca : et hoc totum nos declarabimus in sequentibus istius libri in tractatu qui sequitur post istum. Sed si nos dicamus talem esse primum motorem, cujus motus sit perpetuus, et iste moveat omnes motores extrinseco motu suo, tunc quaeritur quare aliquid motorum a motore extrinseco movetur quandoque ? cum motor ille primus qui movet omnes istos motores moveat semper : ergo ista ratio quam isti dicunt, non est ratio quae aliquid faciat contra nos, et contra dicta quae prius induximus ad probandum quod motus esset perpetuus : sed potius dubitationem quamdam communem invenit, et nobis qui dicimus aliquem motum esse perpetuum, et eis qui dicunt nullum motum esse perpetuum. Et haec dubitatio est, propter quid omnium eorum quae sunt quaedam non semper, alia quidem quiescunt eorum quae sunt, sed aliquando moventur, et propter quid alia non moveantur semper, sed quiescunt aliquando, cum motor primus qui movet omnes motores, semper moveat, et semper moveatur, ut inferius ostendemus. Videmus enim quaedam semper moveri, ut cœelestia, et quaedam semper quiescere, sicut centrum spharea totius, quod est terra : quaedam enim aliquando moveri, et aliquando quiescere, sicut intermedia inter cœelum et terram : et hujus nos perfectam inferius reddemus causam et solutionem : sed quod hic considerandum est, quod tenendum est, quod naturalia mota a motore extrinseco, non incipiunt moveri nisi aliquis motus sit ante motum eorum : et ideo non habet instantiam hoc quod dictum est, quod scilicet si motus incepisset absolute, quod oporteret quod motus esset ante primum motum. Ista enim omnia moventur a generantibus vel removentibus impedimenta motum prohibentia : et haec generantia et removentia impedimenta etiam removentur : et
Text, et com. 19.
Mobilium quaedam ab imrinseo, quaedam verro ab extrinseco moventur.
Ad hoc autem quod secundo inductum est, dicendum quod nullum est inconveniens quod aliquid moveatur quod ante non movebatur. Inter ea enim quae moventur, quaedam moventur a motore extrinseco, et quaedam ab extrinseco. Quod autem illa quae moventur a motore extrinseco non moveantur, causa est triplex, scilicet absentia motoris, aut distantia ejus ab ipso mobili, aut praesentia impedimenti motus in motore, vel in mobili, vel in utroque ipsorum : et oppositis de causis illa moventur : et hoc modo moventur, sed postquam movebantur omnia naturaliter mota, sicut nos infra ostensuri sumus. Omnia enim moventur, aut generante praesente et non distante, aut ab eo quod removit impedimentum, sicut moventur omnia simplicia corpora quae sunt elementa, et quaedam etiam commixta quae non sunt animata, sicut lapides et metalla : et omnia haec habent motores extrinsecos, sicut jam diximus 1. Motor enim extrinsecus non movet nisi motus ab alio : et ideo si omnia essent alia, oporteret quod iretur in infinitum, quod in septimo est improbatum : et ideo oportet quod stetur in aliquo primo motore qui movet
<--- Page Split --->
tandem stat illud in motu primo qui accessu et recessu movet omnia hujusmodi, sicut in sequentibus patebit.
Sed hoc quod dicunt tertio de animatis, maxime videtur ferre dubitationem : quia videtur quod nullus sit omnino motus novus, cum non insit prius aliquis, et cum illa non moveantur ab extrinseco, sed potius ab intrinseco videntur moveri, videtur quod in illis est allata instantia contra conclusionem superius inductam. In animatis enim videtur hoc accidere, quod animal quiescens prius post hoc vadit, ita quod nihil exteriorum videtur ipsum movere : et hoc tamen est falsum : tunc ostensum erit, quod in nullo habet instantiam hoc quod superius induximus ad probandum perpetuitatem motus. Quod autem aliquid extrinsecum moveat animal, patet ex hoc quod aliquid naturalium semper conspicimus in animali moveri, sicut calor naturalis qui semper agit vivente animali, et cum non agit, tunc est inducta mors. Calor autem ille multarum indigentiarum est causa, sicut famis, sitis, et loci calidioris et frigidioris, motus, vel fuietis, vel fomentorum, vel extinguentium, vel refrigerantium ipsum : et ille indigentiae movent phantasiam et appetitum animalis, et ille appetitus movet ulterius animal, ut moveatur secundum locum : et ideo quoad hoc patet quod falsum est, quod talia non habent motorem extrinsecum qui moveat ea. Movetur autem animal ab aere continente ipsum in quo fiunt omnes qualitates corporum cœelestium, et aliorum circumdantium animalia : et ideo aer sic alteratus alterat corpora animalium, et illae alterationes movent appetitum in animalibus, et intellectum practicum in hominibus : sed verum est quod motus illius quo movetur animal a calore naturali, vel a circumdante aere, non est causa ipsum animal, sed potius motum est ab ipso, et continens vel aer est causa mo-
tus illius, sed tamen animal cum est motum illo motu, tunc ulterius movetur ab appetitu ad motum processivum secundum locum. Non enim dicimus quod animal moveat seipsum motore intrinseco sibi secundum omnem motum, sed tantum secundum motum, qui est secundum locum : nihil ergo prohibet cum dicimus animal moveri a seipso secundum locum, quin moveatur multis motibus ab extrinseco circumdante, qui non secundum locum : et hoc forte est necessarium : et tunc illi motus sunt causa, quare moveatur secundum locum. Quosdam autem horum motuum quibus movetur animal necessarium est aut intellectu in hominibus, aut appetitu in animalibus aliis movere. Intellectus autem et appetitus sic moti movent totum animal motu processivo secundum locum : et talis duplex motus maxime convenit circa somnum et vigiliam : quia somnus perfectissima quies est, quam potest habere animal, et vigilia perfectissimus motus. Somnus enim est cum neque unus motus insit sensibilis in animali : quia a nulla potentiarum sensibilium movetur in somno : eo quod tunc naturales vires intenduntur et operantur in loco digestionis circa cibum, a quo cibo resolutus vapor reflectitur et humectat membra, unde sensus oriuntur et motus, sicut cerebrum et cor : et tunc immobilitantur omnes sensus et virtutes moventes, et ab illo surgunt animalia vigilantia iterum, cum digeratur humidum illud et redit ad cor et cerebrum calor naturalis, et expandatur in organis sensus et motus : et haec est vigilia animalium. Sed tamen manifestum quidem erit de his in posterioribus libris naturarum, ubi loquemur de somno et vigilia.
Si autem aliquis objiciens dicat, quod nos videmus homines aliquando se movere, ita quod nihil exteriorum moveat eos, sicut si aliquis moveatur non ex indignitia, sed vadat ut ostendat se posse ire, et non ideo quod quaerat aliquid in loco ad quem vadit. Dicemus ad hoc
<--- Page Split --->
quod impossibile est intelligere, quod motus localis animalis fiat sine conceptione aliqua : quia nunquam fit motus nisi nuntiatione alia facta a conceptu : et ideo motus novus exigit conceptum novum : et sic movetur et disponitur concipiens virtus antequam moveat. Concipere enim hoc quod aliquis velit ostendere se posse ambulare, est aliquid moveri et extrinsecum concipere. Et sic ex omnibus his colligitur, quod nunquam fieret motus unius, nisi poneretur motus perpetuus, non novus qui est causa movens omnium motuum novorum : et sic adhuc redit, quod stat nostra disputatio prima de perpetuitate motus. Sed advertendum est quod si nos ponamus intellectum perpetuum esse in suis intellectis, hic sine mutatione potest esse causa motus novi, sicut in sequentibus ostendemus.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans dicta Philosophorum in somnio, et eas praecipue rationes quae inducuntur pro opinione Aristotelis.
Opinio Epicuri. Fuit ergo sententia Epicuri, secundum quod Alexander tradit, circa materiam istam hoc quod dixit Empedocles, quod scilicet sine ratione necessitatis alia per litem et amicitiam, quae per similitudinem metaphoricam adhaeret rebus, aliquando res vel universaliter vel particu-
lariter congregantur, et per litem natulem universaliter vel particulariter disperguntur : et tunc fit generatio vel corruptio, vel universaliter vel particulariter. Tempus autem congregationis et segregationis, et tempus quietis a congregatione et segregatione, casui et fortunae subjicitur : et haec est sententia Epicuri, præcipue in cælo quod deum dicebat Empedocles, quia illud præcipue dicebat casui subjacere : eo quod nullam in eo invenit congregationem et segregationem : et ideo deum istum dicebat ignorare discordiam, sicut habetur in libro primo de Anima 1, quem scripsit Aristoteles. Videbat enim in cælo quamdam esse stellam, et quemdam circulum, et quædam alia ad alias formas terminata : et cum ignoraret quis esset terminator materiae cæli ad tales formas, dixit quod casu omnia talia ad tales formas determinata sunt : hoc ergo sic dicens dicit materiam æternam esse, et præcipue in ea motum et quietem tempore casuali per litem et amicitiam sub orbe lunæ, sed cælum non esse perpetuum et formatum taliter, sicut videmus ipsum esse terminatum et formatum, nisi per casum et fortunam. Hæc autem opinio ab Aristotele et a nobis tam in secundo quam hic improbata est. Cum enim tempus adhaereat motui, et materia ponatur esse perpetua, oportebit necessario esse motum aliquem, quo educitur de potentia ad actum : et illius motus necessario erit aliquis motor : et sic ibitur in infinitum : quia semper motor et motus erunt ante motorem et motum primum.
Ideo post istum venit Anaxagoras et Opínio Ana xagore. dixit materiam esse æternam, sicut et Epicurus: sed cum Epicurus negaret principia spiritualia moventia et poneret casualia corporalia, emendavit ibi opinionem Anaxagoræ, et posuit intellectum agentem, cujus operatio ad res naturæ est, sicut intellectus artificis ad artificiata : et dixit etiam materiam esse æter-
<--- Page Split --->
nam, et unam esse materiam corporalium et incorporalium : et ideo cœlum ex mixtura homogeniorum esse generatum, et post tempus aliquod etiam desiturum : et tempus dixit adhærere naturae mixti illius sicut subjecto : et ideo dixit etiam tempus esse æternum. Intellectum autem determinato tempore, et semper moveri propter seipsum, quia principium est, et suæ actionis non esse causam quærendam : nec tamen propter hoc mutari intellectum de potentia ad actum : et aliquando movet, et aliquando non movet : quia hoc non fit ex diversa dispositione intellectus ad id quod movetur, sed ex diversa dispositione materiae mixti ad intellectum : sicut sol semper quidem illuminat, non tamen semper id quod sub ipso est illuminatur, sed aliquando illuminatur cum disponitur ad hoc quod recipiat lumen solis : cum autem habet aliquod obstaculum inconveniens, tunc non illuminatur. Et si quæratur ab Anaxagora quid facit materiam multipliciter sic diversimode disponi, ut aliquando recipiat motum ab intellectu, et aliquando non, nescivit dicere rationem, nisi casum et fortunam, sicut et Empedocles. In tanto convenit Anaxagoras cum Empedocle, sicut supra habitum est.
Post hos venit sententia de inani et atomis, quae in omnibus conveniunt cum Empedocle, nisi quod ille dixit materiam esse mixtum ex quatuor, isti autem atomos: et ille dixit concavum cœli plenum esse mixto, et illi ex multa parte vacuum: et quod ille dixit motum saepe incipere et desinere, illi autem dicebant motum semper esse et fuisse, et tempus et materiam esse æternam, et nunquam incepisse, sed moventia principia dixerunt esse discordiam et amicitiam, sicut et Empedocles. Ex omnibus his necessario concluditur ex dictis supra inductis, quia si motus incipit, cum tempus ante sit, absque dubio motus erit
ante primum motum: et hoc est inconveniens.
Post hos autem venit Plato et SocraOpiio Platonis et Sotes et Leucippus et alii quidam praecipui cratis et Leucippi. virorum de secta Stoicorum et Pythagoricorum: omnes isti in multis sequebantur, Pythagoram eo quod eum tota laudabat antiquitas Philosophorum: et isti spirituales substantias dixerunt esse datores omnium formarum motores materia: et ut spiritualibus substantiis darent subjectum et habitationem, dixerunt quod illæ virtutes quæ intelligentiæ a quibusdam vel dii vocantur, a prima causa cratae sunt cum cœlo: et tempus incepit cum cœlo, eo quod cœlum simul productum et motum est, et tempus est numerus loci mutationis. Materiam autem dixerunt esse æternam et subjectam motoribus diis: eo quod prima causa sementem omnium formarum tradidit ei, sicut intellectus artifici s sementem habet formarum rerum, quæ fiunt ex artificio. Et per motum cœli prima causa fecit movere deos sive intelligentias materias; ut præparentur ad recipiendum formam, cujus semen est apud aliquem motorem orbis quem aliquem deorum vel intelligentiam vocaverunt. Dixerunt autem hi cœlum et motores non esse ejusdem materiae cum elementis: quia materia secundum genus distingui habet per potentiam ad motum. Cum igitur, sicut dicit Aristoteles in libro XII primæ Philosophiæ 1, cœlum quod movetur circa medium, et elementa quæ moventur recte, non sunt ejusdem materia: et ideo cœlum et motores dixerunt non esse ex materia praejacenti, sed ex nihilo, sed alia fieri ex materia praejacenti. Sed ex his cum dicant materiam ab æterno fuisse, necessario iterum erit conclusio, quia scilicet materia non movetur modo cum ante non moveretur, nisi aliquo modo disposita, tunc motus erit ante primum motum. Concluditur iterum ex his hoc, quod
<--- Page Split --->
cum mobile sit materia et movens prima causa, et utrumque sit æternum, quod non habent assignare rationem, quare non semper movet Deus materiam per creationem cœli, sicut modo facit. Vanitas enim est dicere, quod hoc fuit causa: quia si in operibus naturae vanum nihil fit, cum opera Dei magis debeant esse perfecta quam opera naturae, omnino magis in operibus divinis nihil vanum fieri potest. Hanc autem sententiam a Platone tota accipit schola Stoicorum. Sunt autem omnes ista opiniones falsæ et ab Aristotele improbatae in Physicis, adhuc et in prima philosophia improbabuntur.
Post omnes autem hos princeps Philosophorum surrexit Aristoteles incipiens sectam Peripateticorum, hæc omnia improbans, et dicens neque motum, neque mundum incepisse unquam in tempore aliquo præterito, et nunquam ipsum esse desiturum in tempore aliquo futuro : cujus rationes licet fideliter posuerimus in præhabitis, tamen adhuc volumusredire, et summatim ponere rationes quibus a posteri Peripateticis hæc opinio est probata : et sunt in universo septem collectae a Moyse Ægyptio Judæorum Philosopho, quæ in diversis locis librorum Aristotelis colliguntur.
Prima autem istarum et potior inter omnes, est illa quæ in præhabitis capitulis istius tractatus est inducta et explanata, quod scilicet si motus incepit, quod tunc incepit per motum et motorem qui fecit novum motum postquam non fuit : et fundatur super hoc, quod omnis motus qui de novo incipit in eo quod ab alio movetur, et in eo quod a se movetur, incipit per motum quemdam alium qui præcedit ipsum : et sic ibitur in infinitum in motoribus et motibus, nisi ponatur aliquis motus qui nunquam incipit etiam in aliquo tempore præterito. Et hoc idem probavit Aristoteles per rationem temporis : quia si dicatur incepisse, tunc ante hoc non fuit : sed cum dico ante hoc et post, dico tunc tempus : ergo tempus fuit ante motus incep-
tionem : et cum omne tempus sit passio quædam motus, oportebit motum esse ante inceptionem motus : et sic iterum ibitur in infinitum, nisi ponatur primus motus in nullo unquam tempore incepisse.
Secunda autem habetur ex hoc quod secunda raAristoteles dicit ante finem primi Physito. corum, et nos etiam supra in primo nostro librorum de auditu physico posuimus, quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis : quoniam si gæeraretur, tunc oporteret quod generaretur ex materia : et sic materia esset materiae : et hoc iret in infinitum : et eadem ratione probat hoc si corrumperetur. Adhuc autem si generaretur materia in esse materiæ, oporteret quod materia generata haberet formam dantem materiae esse materiae : quia ratio generationis secundum varietatem est acceptio forma æ qua dat generato esse secundum quod est generatum : et hæc omnia sunt impossibilia apud omnem hominem habentem intellectum sanum in philosophia. Si autem materia est incorruptibilis et ingenita, ipsa nunquam incepit in aliquo tempore præterito, et sic est æterna. In vanum autem esset materia æterna quæ posset moveri, nisi esset motus quo movetur, et motor ejus æternus : et cum vanum non sit in operibus Dei vel naturae, oportuit quod motus cœli qui movetur moveat materiam, et motores ejus sint æterni. Et hæc secunda ratio non est propria Aristotelis, sed etiam est aliorum Philosophorum : sed prima est ratio sua.
Tertia autem ratio colligitur ex his Tertia ratio. quæ dixit Anaxagoras in primo de Cælo et Mundo, quod scilicet quidquid nunquam subjacet corruptioni, nunquam fuit generatum, cum omne generabile sit corruptibile : et quod non est corruptibile, non sit etiam generabile : sed id quod nullum habet contrarium, nunquam subjacet corruptioni : ergo quod nullum habet contrarium, nullo modo erit generabile : cœlum autem nullum habet contrarium : ergo cœlum est inge-
<--- Page Split --->
nerabile : et quod est ingenerabile, est perpetuum : ergo cœlum et perpetuum : et similiter motus ejus et motor : et sic iterum videtur sequi mundum fuisse æternum, vel ab æterno : quia existente causa existit effectus : et cum motus cœli sit causa generationis perpetue, et hujus corruptionis super materiam quæ perpetua est : videtur ergo, quod mundus semper steterit sicut monstratur.
Quarta ratio quae etiam fortis valde visa est multis Peripateticorum , fuit hæc propositio per se manifesta, quod omne illud quod incipit in tempore aliquo , illius possibilitas præcedit suum fieri tempore. Si ergo mundus incepit in tempore, oportuit quod sua possibilitas præcesserit mundum tempore. Non autem potest dici, quod fuerit necessitas existendi mundum : quia omne quod fit antequam fiat, possibile est fieri, et non necessarium : nec potest dici, quod fuerit impossibile mundum fieri antequam mundus fieret. Quæratur igitur, in quo sicut in subjecto fuerit possibilitas? Et constat, quod non nisi in natura mundi quæ est cum tempore : quidquid autem sic est cum materia, indiget corpore moto quod extrahat ipsum de potentia ad actum : ergo ante mundum fuerunt corpora mota educentia ista corpora istius mundi de potentia ad actum : et contra hoc est derisio quæ non potest intelligi. Solutio AlFuit autem quidam ex defendantibus quod mundus incepit, nomine Algazelus, qui dixit se solvisse hanc rationem per hoc quod dixit verum esse quod omne quod de novo incipit, est in potentia antequam incepit, sed non necesse est in potentia causæ materialis, sed in potentia causæ efficientis : et sic potentia qua potuit esse mundus antequam fieret, fuit in Deo benedicto mundi creatore. Sed iste decepit seipsum, quia argumentatio procedit de potentia causæ materialis : et de hac verum est quod omne quod incipit de novo, est ante tempus in potentia causæ materialis : et ideo solutioni illi ego non consentio : sed inferius aliam
tentabo solutionem inducere. Iste autem sunt rationes quæ præcipue sunt antiquorum Peripateticorum, et quibus potissime innituntur.
Posteriores autem invenerunt alias quatuor quas his addiderunt, quarum tres ponit Moyses Ægyptius, et una eis additur ab Averroe Cordubensi in commento libri Physicorum Aristotelis. Unde quinta ratio est, quod si detur creator fecisse mundum, ita quod ipse fuerit ante mundum non creans ipsum, tunc absque dubio fuit non creans mundum : ergo de non creante factus creans actu : ergo mutatus est : et est in ipso potentia, quod ipse aliquid fiat : omne enim tale agens indiget alio quod semper agit, quod extrahat ipsum de potentia ad actum, quod est absurditas magna.
Sexta vero est , quod omne agens Sexta rat quod agit in una hora et non in alia, habet impedientia in opere vel excitantia ipsum ad opus : et impedimentis quidem sublatis, vel excitantibus positis in ipso, tunc agit : quia remotio impedimenti dat operandi facultatem, et collatio excitantis dat ei voluntatem ad operandum, sicut supra induximus et probavimus de omni eo quod agit actionem novam, sive sit non animatum, sive animatum : ergo si non habeat primum talia impedientia et excitantia, non aget actionem novam : sed cum sit creator æternus, erit actio ejus æterna : quia actio est substantia sua, vel comitatur substantiam : quia aliter non esset agens primum. Ergo ipse semper perpetue agit : ergo mundus qui est actus ab ipso, fuit semper.
Septima ratio, quæ fundatur super hoc Septima quod sua actio necessario est perfectis- tio simo modo quo fieri potest, ita quod ni- hil vanum vel frustra sit in ipsa. Si au- tem expectasset facere mundum , hoc esset vanum, cum a principio potens et sapiens fuerit ad mundi facturam : quia sua sapientia æterna est, sicut et sua sub- stantia : ergo ab æterno fuit mundus.
Octava autem est quæ fundatur super Octava r propositionem quamdam quæ in sequen- tio.
<--- Page Split --->
tibus probabitur , quod scilicet omnis motor exteriori rei habet alium motorem ante se, quo movetur ut moveat : probatur autem in sequentibus, quod omne quod de novo fit, habet extra se motorem ad esse. Cum igitur mundus sit, habebit extra motorem moventem ad esse mundi : ergo et ille habebit extra se alium, quo ille moveatur ut moveat : ergo si prima causa fecit mundum, prima causa habebit extra se motorem, qui movet ipsum ad mundi facturam, quod est absurdum nimis æstimare : ergo mundus non est factus. Hæc ergo sunt fere quæ dicunt Antiqui in probatione æternitatis mundi, quæ ideo diligenter sunt collecta, ut videamus utrum demonstrationes sunt necessario concludentes, vel sunt rationes probabiles, quæ licet in multis teneant , non tamen habent contrarias ostendentes earum falsitatem.
CAPUT XII.
Et est digressio declarans rationes sophisticas aliquorum objicientium contra motus æternitatem.
tunc nunquam erit per ipsum decurrentem pervenire ad aliquam ejus partem : eo quod ante quamlibet sunt partes infinitæ ex parte illa quæ est infinitum. Dicunt ergo quod si duratio mundi fuerit ab æterno, tunc est infinita secundum tempus præteritum : ergo recipienti revolutiones cæli et dies sæculi non est possibile ad ista in qua sumus pervenire : eo quod ante eam sunt revolutiones et dies infiniti : falsum autem est quod non sit venire ad istam diem : ergo non fuerunt revolutiones infinitæ, neque dies : ergo mundus non duravit secundum omne præteritum.
Alia est quæ fundatur super idem : quoniam si mundus stetit semper, tunc generatio omnium specierum hujus mundi fuit semper, sicut est modo : ergo infiniti homines generati et mortui sunt in mundo : sed secundum Philosophos anima hominis manet post mortem : ergo infinitæ animæ sunt actu manentes, et exutæ corporibus : ergo in numero animarum separatarum a corporibus est infinitum actu : et hoc est impossibile : ergo cum hoc sequitur ex illa positione, quod mundus steterit ab æterno, positio erit falsa et impossibilis. Istæ ergo sunt duæ demonstrationes, ut dicunt, ad minus demonstrantes quod mundus incepit.
Est autem attendendum, quod fuerunt quidam Philosophi contradicentes ante nos, et dixerunt, quod demonstrationes attulerunt in eorum contradictione sex, quarum duas reputaverunt ducentes ad impossibile, alias autem quatuor probabiles. Prima autem suarum demonstrationum est : quia notum est ex omnibus quæ in tertio dicta sunt 1, quod infinitum non potest esse actu, sive sit infinitum ex parte unius ultimi, et finitum ex alia parte, sive sit infinitum secundum ambo ultima : et si infinitum esse concedatur,
His autem addunt persuasiones, quarum una est, quod licet quædam causa non præcedat causatum duratione, alia tamen necessaria præcedit ipsum secundum durationem. Causa enim essentialis et univoca non videtur præcedere causatum suum secundum durationem, sicut luminosum coæquævum est radio suo, et pes in pulvere coæquævus est vestigio. Illa autem quæ propter nimiam suam excellentiam nihil sibi agit univocum, et extra omnem suam propositionem distat a quolibet suo causato, habet præcedere causatum, sicut præcedit dans aliquid datum suum : talis autem est causa pri-
<--- Page Split --->
ma quæ est Deus gloriosus : ergo videtur quod duratione præcedat creaturam.
Adhuc constat quod omnis causa intellectualiter operans præcedit causatum suum, sicut patet in omnibus artificibus et artificiatis. Cum ergo, secundum Aristotelem, etiam liceat similia inferiora ad primam causam referre, et prima causa sit intellectualiter operans, ipsa duratione est ante suum creatum. Quod autem liceat ad superiora inferiora referre per rationem similitudinis, patet ex ante habitis, ubi assumpta est similitudo ex animalibus se moventibus ad probandum de primo motu.
Adhuc autem planum est omnibus Philosophis, quod intellectus qui est prima causa, non habet aliquid ante se quod in ipso causet sua intellecta : ergo primus intellectus causa est suorum intellectorum. Est autem primus intellectus operativus, et non similis intellectui speculativo : eo quod speculativus causatur aliunde. Practicus est causa et non causatus secundum quod hujusmodi, cum sit causa suorum intellectorum procedentium ab ipso, ipse operatur cum intentione mensurante et præordinante opus, et electione modi sui operis. Sic igitur omnis perfectus operativus intellectus est : intendens autem et præeligens, duratione præcedit opus : ergo cum prima causa sic operetur, ipsa duratione præcedit mundum qui est suum opus.
Adhuc autem omnis duratio causæ est consequens esse durans : ergo quod habet principium in esse, pricipium habet in duratione : sed secundum omnes Philosophos, mundus habet principium in esse : ergo habebit principium in duratione : quod habet autem principium in duratione incepit : ergo mundus incepit.
Istarum autem rationum ultima debilis est, eo quod fundatur super æquivocationem principii : quia bene concedunt Philosophi, quod duratio est consequens esse durans secundum naturam et non secundum tempus : et quod postea infertur, quod id quod habet principium
in esse, habet etiam principium in duratione, concedunt, si principium accipiatur in ratione causæ efficientis : sed si accipiatur pro initio aliquo durationis, negant : et tunc non sequitur quod ulterius infertur, quod incepit mundus : quia non omne incepit esse quod habet causam efficientem, licet omne illud inceperit quod habet initium suæ durationis. Est enim sol super horizontem coæquævusdiei, et tamen est causa efficiens ejus. Similiter autem concedunt omnes Peripatetici, quod prima causa, eo quod est prima, causa est suorum intellectorum, et quod illa procedunt ab ipsa, non sicut radius a luminoso, vel etiam sicut umbra ab opaco corpore quod objicitur luci, sed per electionem : sed dicunt quod sua electio est immutabilis, et uniformis, et sine deliberatione : et ideo non indiget præordinatione aliqua, sed ab æterno causat intellecta. Nullus enim intellectus deliberatus est et præordinans, nisi qui alicui privationi et indigentæ et dubietati permixtus est : talibus autem subjacere intellectum primæ causæ nefas est et absurdum opinari : et ideo ab æterno dicunt ipsum emittere intellecta sua.
Et per illud patet etiam jam qualiter respondent Philosophi ad id quod ante hoc est inductum : dicunt enim quod intellectus tempore non præcedit sua intellecta deducta in opus, nisi propter hoc quod subjacet privationi et dubietati indignetiae in inferioribus : sed dicunt illam non in omnibus esse conformem, sed tantum in habitudine intellectus ad intellectas res secundum rationem causalitatis ejusdem et proportionis. Intellectus enim artificum licet sit causa artificiati, tamen etiam creatus est a sensu vel doctrina : constat quod hoc non convenit intellectui divino : propter quod palam est non in omnibus esse similitudinem attendendam.
Ad primam autem istarum persuasionum dicunt, quod absque omni ambiguitate causa prima non est univoca ad aliquod suorum causatorum : et ideo etiam
<--- Page Split --->
non potest nominari nomine alicujus creati nisi æquivoce : et bene concedunt quod non est essentialis dependentia causæ primæ ad creata sua prima, vel secunda, vel aliqua alia : sed hæc est largitas primæ causæ, quod non objiciatur privationi alicui et indigentiae quod ab ea fluxit et fluit et fluet continuæ esse, sicut a fonte causæ et boni qui sui copiam continere non valet : et ideo non sequitur hoc quod inducitur, quod causa quæ assignatur in ipso, non est causa, sicut patet ex jam dictis.
Prima autem istarum demonstrationum absque dubio nihil valet, licet a multis pro fortissima habeatur : et est in ea peccatum multiplex. Primum quidem, quia cum probatum sit infinitum esse non posse, non est probatum nisi quod non possit esse per se, per accidens autem esse potest in successione. Constat autem quod motus primus per se non est causa circulationis. Per accidens igitur est quod successio circulorum erit infinita. Ponamus enim mundum ab æterno stetisse sicut modo stat : hoc enim causæ primæ non est impossibile : tunc erit successio circulationum infinita : et hoc etiam secundum naturam non est impossibile, quia multi magni naturales hoc dixerunt, sedin quantum accidit ei ab æterno fuisse. Secundum autem peccatum est : quia infinitum hoc modo non est secundum actum : quia quod secundum actum est, simul est perfectum : et hoc non est hic, quia non est hic infinitum nisi per successionem : et hoc non reputabant esse inconveniens Peripatetici. Hoc enim modo dicebant et tempus et generationem esse infinita, et similitermotum circularem. Tertium peccatum est : quia non sequitur, si est infinitus numerus successionum et dierum, quod non sit devenire ad istam. Nos enim habuimus in sexto, quod pars infinita in una parte tantum est finita, et habemus in tertio, quod pars infiniti est infinita : et ideo intelligendum est duplicem partem esse infiniti, eam scilicet quæ aliquoties sumpta numerat totum : et eam
quæ non numerat, sed tantummodo minor est toto. Prima autem pars est aliquota in toto, et non secunda pars, quæ est tantum toto minor : igitur aliquota infiniti est infinita : et ad illam nunquam convenit venire eum qui accipit numerando partes infiniti, sed ad illam quæ non est aliquota convenit venire : et tales sunt partes revolutionis numeratæ, et dies sæculi, si dicatur motus ab æterno fuisse.
Quod autem inductum est de numero animarum exutarum a corpore, firmum est et forte valde : sed tamen indiget probatione, illa videlicet quod animæ maneant post mortem, et si manent, quod maneant secundum numerum distinctum : hæc enim a quibusdam Philosophis negata sunt : quia jam visi sunt quidam eorum, quorum quidam dux fuit Maurus nomine Abovizer, qui dixerunt quod animæ quidem manent post mortem, sed non nisi intellectus animæ, et quod continuatur intelligentiis, quod remanet ex omnibus animalibus, et quod sint unum: et de hoc nos cum studio quæremus in libro de Anima, et usque illuc differemus.
CAPUT XIII.
Et est digressio declarans probationem magis efficacem inter cæteras, quod mundus inceperit per creationem.
Jam nunc tempus esse videtur, ut circa mundi facturam nostram dicamus opinionem, et fidem, et rationibus eam confirmemus quantum possumus. Dicamus ergo laudes dandas creatori universi esse, quod mundus a primo creatore solo Deo incepit per creationem, dicentes etiam tempus et motum cum creatione primi mobilis incepisse, et cum creatione
<--- Page Split --->
facit contradictoria simul vera, vel contraria simul esse vera in eodem : et sic posset etiam dici, quod non agit ex subjecta materia : quia hoc fieri non potest : et hoc non dicitur in potentia in causam primam, sed potius in subjecta materia et re facta, quae alium modum factura quam illum qui nunc est, sustinere non potest.
Omissis igitur his, dicimus ad probandum nostram intentionem quam posuimus in principio istius capituli, quod omne compositum quod est terminatum et perfectum per formam perfectiorem, et terminatorem suum in forma illa, habet esse extra se. Hujus autem probatio est in omnibus elementis et elementatis : et in elementatis quidem constat, quod perfectior et terminatior rerum compositarum ex materia et forma est generans ipsa : eo quod generans producit id quod generatur in similitudine formæ et substantiæ. In elementis etiam constat : quia formæ elementorum secundum quod tradit Aristoteles et Avicenna, et nos probabimus in libro Meteororum et in prima philosophia, ab orbis virtutibus fiunt et a loco : tanta enim distantia ab orbe facit hoc ignem, et alia distantia facit aliud aerem, et similiter de aqua et de terra. Similiter autem est de omnibus cœlis et stellis : illæ enim omnes sunt compositæ et materia et forma sicut et omne corpus : oportet ergo necessario, quod id quod terminat ea, ad minus secundum naturam sit ante ea et extra ea : et non potest aliquis dicere, quod talia non sint formata et terminata, cum omne compositum aliquam habeat causam suæ compositionis : quia compositum illud aut est prima causa, aut a prima causa, aut ab aliquo quod est a causa prima per unum medium vel per plura. Et constat quod ipsum non est causa prima : quia prima causa est simplex, et non composita. Si autem detur quod est a causa prima, vel ab aliquo quod est a causa prima, tunc
sequitur quod habet extra se causam terminantem et complentem, quæ præcedit ipsum tempore et natura, vel natura solum. Hoc habito, procedo ulterius inquirendo causam omnis diversitatis quæ est in orbe, tam in substantia quam in motibus. Video enim quod est in orbe stella, et quod est in orbe circulus, et est in orbe id quod movetur motu unico, et est in orbe quod movetur motibus pluribus uno, et est in orbe varium, et est in orbe corpus uniforme per totum, sicut nos probabimus in secundo libro de Cælo et Mundo : et est in orbe stans et non motum nisi per accidens, ut stella : et est in orbe motum, sicut circulus deferens stellam : et quæro ergo hujus omnis diversitatis causam. Si enim dicatur quod materiæ diversitas est causa diversitatis formæ, erit multipliciter inconveniens, et sufficiunt ad hoc in præsenti inconvenientia tria 1. Quorum unum est commune omnibus præhabitis : quia in eis diversitas materiæ est ex diversitate formæ potius quam e converso : eo quod nihil diversificat materiam nisi quod perficit et terminat eam : nihil autem perficit et terminat materiam nisi forma. Aliud autem est, quod si diversitas materiæ esset causa diversitatis formæ, oporteret quod adhuc esset aliqua causa diversitatis materiæ : et ideo iterum illud esset ante materiam cœlorum : quia faciens diversitatem in aliquo per naturam est ante illud in quo fit illa diversitas : et illud iterum esset idem, aut diversum. Et si esset idem eodem modo se habens, non posset facere aliam diversitatem. Propositio per se nota est in quam consensit Aristoteles et post eum omnes Peripatetici, quod ab uno simplici non est unum simplex. Est igitur inconveniens, quod diversitas formæ proveniat ex diversitate materiæ in cœlis et cœlestibus corporibus. Tertium autem inconveniens est quod sequitur ex illo, quod oporteret in cœlo esse qualitates activas et passiones quæ
<--- Page Split --->
materiam cœli diversificarent ad hoc quod una pars ejus susciperet formam stellæ et alia non : et si hoc esset, tunc etiam eædem qualitates alterarent materiam ad transmutationem de forma in formam : et sic cœlum esset generabile et corruptibile, quod absurdum est, et improbatur in primo de cœlo et mundo1. Non igitur restat aliquid dicendum, nisi quod conpositum totum corpus in forma et materia, ab aliquo quod est causa sui, productum sit in tota illa diversitate quam videmus in ipso : et sit ideo non generabile et non corruptibile, quia elongatum est a contrariis, sicut etiam absque dubio dixit Aristoteles in pluribus locis, et nos subtiliter hoc in Cœlo et Mundo proponimus investigare.
Ulterius ergo quæro, utrum elementum ab illa sui causa quæ producere ipsam jam probatum est, producatur sicut a causa agente per naturam et necessitatem, sicut calor producitur ab igne, aut figura in speculo a luce et objecto speculo, aut producitur ab ipsa per scientiam et voluntatem et electionem? Si autem dicatur, quod producitur sicut a natura et per modum necessitatis, sicut vestigium in pulvere a pede, tunc illa natura est forma agentis : et cum illa sit unica, tunc non producit nisi unicum, sicut ante probatum est. Nos autem in orbe magnam videmus diversitatem. Si autem dicatur quod producitur in esse per electionem et voluntatem, tunc possibile erit, quod sint in magna diversitate per illam propositionem quam ante probatam sumpsimus, quod agens per voluntatem liberum est agere actiones diversas : et tunc causa diversitatis orbis non crit nisi sapientia præordinans et præconstituens secundum idealem rationem diversitatem orbis. Cum autem producat in forma et materia, ut ante probatum est, constat quod non producit ex alia materia quæ sit ante materiam orbis, nec ex alia forma, nec ex alio composito :
quia oporteret quod hoc iret in infinitum, cum eadem ratione illam materiam et formam produceret ex materia et forma, vel ex utroque : ergo producit ex nihilo : hoc autem nos vocamus creationem : ergo ex nihilo creatus est orbis, et per eamdem rationem alia sunt educta de nihilo, et præcipue materia prima.
Hoc habito, videamus utrum natura tantum, vel natura et duratione æternitatis prima causa sit ante m nndi facturam : et dicamus quod duorum quorum alterum nec in substantia, nec in actu mutabile est, et alterum in actu est mutabile et non in substantia, non est mensura una, sicut probavimus in quarto libro, tractatu de æternitate. Sed prima causa nec in substantia nec actu mutabilis est : cœlum autem actu et non substantia. Ergo non mensuratur mensura una. Cum igitur æternitas sit mensura Dei et cœli secundum quod movetur, mensura est tempus, ut in quarto probatum est, Deus erit æternus, et mundus temporalis : æternitas autem præit tempus, ut causa causatum : ergo Deus æternitate præit mundum : et hoc est quod volumus probare.
Amplius quandocumque duo sic se habent ad invicem, quod unum tantum natura præcedit alterum, tunc primum est aliqua natura sequentis, et intrat in ipsius substantiam : sed prima causa non est alia natura componibilis cum alicujus creati substantia, sicut per se patet, et dicit Philosophus, quod primum regit res omnes præterquam commisceatur cum eis : ergo prima causa non est solum ordine naturae præcedens sua creata, sed etiam esse et duratione. Sic igitur probatur et mundus esse creatus, et Deum duratione æternitatis præcedere mundum. Hanc igitur nostrae opinionis habuimus rationem : et si nos tam fortem rationem non haberemus, nihil opinaremur circa materiam istam : quia fœdum et turpe est in philosophia aliquid
<--- Page Split --->
opinari sine ratione. Videtur autem nobis ista ratio melior esse omnibus rationibus Aristotelis : nec tamen dicimus quod sit demonstrativa, nec putamus demonstrabile esse vel unum vel alterum. Quia jam etiam in praecedentibus locuti fuimus de exitu temporis in esse, et de exitu materiae in esse, ideo non inducemus hic rationes ampliores.
CAPUT XIV.
Et est digressio declarans solutiones Peripateticorum, quibus videbatur probari aeternitas mundi.
Dissolvemus igitur rationes inductas a Philosophis qui dicunt mundum esse aeternum. Quod autem dicunt, quod motum oporteat esse ante motum si mundus incepit, non sequitur omnino, nisi duobus suppositis. Quorum unum est, quod materia praeexistens ponatur quae fuit subjectum ejus quod de novo incepit per generationem physicam. Et aliud est, quod tempus sit aeternum, et non incipiens cum cœlo. Nos autem utrumque eorum negamus : et sic nulla fit nobis contradictio. Et quod dicit Aristoteles de temporis inceptione, jam in Physicis non esse necessarium ostendimus. Quod autem dicunt de materiae primae ingenerabilitate et incorruptibilitate, nos etiam concedimus : quia non est idem aliquid esse ingenerabile, et aliquid esse increabile : et hoc satis in primo libro est explanatum : creatam enim ibi diximus esse materiam, eo quod nec materia est ex forma, nec e converso forma ex materia, nec materia est ex materia, nec forma ex forma : et ideo de nihilo facta per creationem simplicem quae est actus primae
causæ, ut supra diximus. Quod autem Quomodo in his quae his quae fiant, posse fiant, posse præcedit præcedit esse. esse. nibus his quae fiant, dicimus nos quod nibus his quae fiant, dicimus nos quod hoc non est verum, nisi in his quae fiant hoc non est verum, nisi in his quae fiant per motum et mutationem physicam : per motum et mutationem physicam : sed in his quae fiant a creante causa, possed in his quae fiant a creante causa, posse cum esse producitur : quia producitur se cum esse producitur : quia producitur materia cum forma, et non fuit id quod materia cum forma, et non fuit id quod fit per hunc modum in aliquo præexifit per hunc modum in aliquo præexistente sicut in materia et forma. Sunt stente sicut in materia et forma. Sunt enim decepti Peripatetici in hoc quod enim decepti Peripatetici in hoc quod volunt similem esse modum inceptionis volunt similem esse modum inceptionis principiorum naturæ et rerum perfectaprincipiorum naturæ et rerum perfectarum in natura : et hoc non est verum : rum in natura : et hoc non est verum : quia res perfectæ in natura generantur et quia res perfectæ in natura generantur et corrumpuntur in materiam, et sunt in corrumpuntur in materiam, et sunt in materia in potentia antequam fiant. Sed materia in potentia antequam fiant. Sed principia naturæ, sicut forma et materia principia naturæ, sicut forma et materia et primum mobile cum motu suo quod et primum mobile cum motu suo quod facit materiam generabilium moveri mofacit materiam generabilium moveri motibus et mutationibus physicis, non est tibus et mutationibus physicis, non est necessarium sic incepisse, sed potius innecessarium sic incepisse, sed potius incepit ex nihilo factum, sicut dictum est. cepit ex nihilo factum, sicut dictum est. Materiam autem ex nihilo fecit prima Materiam autem ex nihilo fecit prima causa, et formam ex nihilo, et impressit causa, et formam ex nihilo, et impressit eam faciendo in materiam et primum eam faciendo in materiam et primum mobile, et totum orbem : et quod produmobile, et totum orbem : et quod produxit ex nihilo produxit cum omni diversixit ex nihilo produxit cum omni diversitate quæ est in ipso : et hoc quidem protate quæ est in ipso : et hoc quidem prohabiliter probavimus jam ante : et hoc habiliter probavimus jam ante : et hoc sufficit in materia ista, in qua etiam sufficit in materia ista, in qua etiam contra nos nihil demonstrationis est alcontra nos nihil demonstrationis est allatum. Dicit enim Alexander Græcus, latum. Dicit enim Alexander Græcus, quod cum non habemus demonstratioquod cum non habemus demonstrationem, sufficit habere tunc talem sermonem, sufficit habere tunc talem sermonem ad quem non sequatur inconveniens nem ad quem non sequatur inconveniens et probabiliter sit probatus. et probabiliter sit probatus.
Dicet autem fortasse aliquis nos Aristotelem non intellexisse : et ideo non consentire verbis ejus : vel quod forte ex certa scientia contradicamus ei quantum ad hominem, et non quantum ad rei veritatem. Et ad illum dicimus, quod qui Nota contra adherentes adherentes dictis Arisdictis Ariscrederit Aristote lem fuisse deum, ille debet toteis ac si toteis ac si credere quod nunquam erravit. Si autem a Deo enuna Deo enuntiatia fuetiatia fuerint. rint.
Nota contra adherentes dictis Aristote lis ac si a Deo enuntiatia fuerint.
<--- Page Split --->
propositis, scilicet nihil incipere nisi mutatione physica, et nihil incipere nisi in tempore : et talibus suppositis, nos bene concedimus quod rationes suae sunt de necessitate concludentes. Et constanter dicimus, quod quicumque bene intelligit Aristotelem subtiliter, bene scit quod ipse nunquam probavit duo illa quae dicta sunt, quae tamen supposuit. Et si voluisset probasse quae posuit, non potuisset, neque viam ad hoc habuisset : sed, sicut diximus, ratiocinatur de mo-
enim moveretur inesse principia etiam in una re quam ipsa res, sicut patet in embryone cujus natura est sanguis menstruus qui stat in matrice, et non alteratur ad generationem : et cum tangitur a spermate viri, statim movetur et formatur : et tunc formatur cor et alia membra : et ventre aperto ad umbilicum nutritur in matrice, et non spirat, et non egerit, nec digerit embryo, donec effunditur de utero matris : cum tamen horum motuum nullo moveatur postquam natus est infans. Et si forte removeretur postquam natus est a matre, et nutriretur, ita quod nullam videret feminam donec esset grandis, incredibile esset ei si quis diceret eum novem mensibus fuisse clausum in ventre hominis, et non comedisse, neque egressisse, et habuisse umbilicum apertum, et non spirasse : et forte fuisset ratiocinatus in oppositum, dicens illum dicere falsum : eo quod videret quod homo jam perfectus minori tempore non vivit nisi comedat, et egerat, et spiret, et hominem cito mori si clauditur in vase ampliori quam sit venter matris : et forte diceret impossibile fuisse quod venter suus fuisset apertus ad umbilicum, et postea umbilicum suum esse colligatum et praecisum, eo quod videret hominem mori qui parvum
vulnus accepit in ventre. Per omnem hunc modum volunt isti, quod falsum sit de mundo jam incipiente secundum sua principia, quod falsum esse videtur in propagatione mundi qui jam est completus et perfectus.
Quod autem objiciunt ratione quinta posteriores Peripateticorum, non est magni momenti : quia non sequitur, quod nunc non agens et aliquando agens exeat de potentia ad actum : et est instantia in intellectu agente etiam secundum eos : quia intellectus agens universaliter est agens in actu, et nunquam de potentia exit ad actum, cum tamen aliquando agat, et aliquando non agat : et hoc quidem in tertio libro de Anima erit manifestum 1. Si autem dicatur, quod intellectus quidem agens semper est in actu, sed quod aliquando agit, et aliquando non, hoc non est propter varietatem ipsius, sed quia aliquando appropinquat ei id in quod agit, aliquando non, sicut si dicamus quod sol semper illuminat, et tamen domus sub sole posita non semper illuminatur, eo quod sit aliquid impediens susceptionem luminis solis : tunc dicimus-quod similiter est in intellectu prime cause, quia semper est agens et non variatur ; quia ipse in omnibus suis intellectis agendis stat uno modo ab aeterno : et tamen ista non agit ab aterno, quia hoc in re incipiente fieri non potest ; et quia ipse in sapientia sua ordinat exitum rerum ab ipso : et hoc bene fit sine mutatione aliqua, sicut si diceremus quod aliquis intellectus stat in uno quod faceret per tres dies, ut tunc fiat.
Si autem objicitur ratione sexta, quod tunc habeat impedientia et retrahentia. Dicendum quod hoc non sequitur : quia quod res non fluit ab aeterno ab ipso, non est impedimentum a parte sui : sed potius ideo est, quia res ab aeterno non potuit fieri : quia temporale et incipiens
1 Pro hac pulchra instantia de intellectu agente contra Peripateticos, vide solutionem
quam dat Averroes in tertio de Anima com. 5, 49 et 20.
<--- Page Split --->
non potest esse non mutabile et non incipiens : quia aliter contradictoria verificantur de eodem. Et ideo etiam objiciunt id quod afferunt in septima ratione, quod verba ista vanum faciunt operatorem mundi qui tamdiu expectavit. Et dicimus contra hoc quod ipsi vani et stulti sunt, qui hoc objiciunt. Hoc enim non sequitur nisi ponamus tempus fuisse ante mundum : et hoc nos negamus : et ideo haec conclusio sit Anaxagore et Empedocli et Democrito et aliis sociis eorum, et non nobis qui dicimus quod Deus in indivisibili aeternitate praeedit mundum : et si per mille millia annorum prius esset factus mundus, idem esset quaerendum quod modo quaerunt. Ad id autem quod objicitur, dicendum quod bene concedimus, quod id quod incipit esse per quemlibet modum, causam habet suae factionis extrinsecam sibi : sed non oportet quod motorem extrinsecum a se habeat, quia, sicut jam dictum est, non omne quod incipit, incipit per motum vel mutationem physicam : et ideo illa ratio non tenet nisi de his quae incipiunt physica inceptione.
Si autem quaeratur de aliquo dicente, quod si vera sunt quae dicta sunt, quare Aristoteles qui multa subtilia intellexit, ista non dixit. Dico omnino mihi videri Aristotelem bene intellexisse non esse necessitatem in suis rationibus, quibus visus est probare mundum aeternum esse: et hoc ipse manifestat in pluribus libris Cæli et Mundi 1, ubi dicit quod inquisivit ista ex cupiditate quam habuit in philosophia, et reddit causas quibus minus quam aliis contradicti potest : et hoc erat signum, quod ipse scivit se demonstrationem non habere : quia demonstrationi non potest aliquo modo contradicti : et si etiam ab omnibus contradiceretur, non propter hoc minus esset necessaria, quam si a nullo contradiceretur. Aristoteles autem non consuevit dicere in Phy-
sciis nisi physica quae physicis rationibus possunt probari. Sed inceptio mundi per creationem, nec physica est, nec probari potest physice, et ideo hanc viam iputatur Aristoteles tacuisse in physica, et non tegitit eam expresse nisi in libro de Natura Deorum quem ipse edidit. .
CAPUT XV.
Et est digressio declarans qualiter orbis et coelestia corpora procedunt a causa prima.
Ne autem aliquid scrupuli remaneat in opinione nostra, volumus adhuc facere mentionem de secta Peripatericorum in principio mundi, et ex comparatione dicti eorum ad opinionem nostram ostendere nostrae opinionis praeminentiam : bene enim viderunt Peripatetici et ipse Aristoteles quod absque dubio mundus procedit a prima causa per intellectum et voluntatem : sed dicunt quod procedit per modum necessitatis 2. Dicunt enim quod notum est per se, quod ab uno primo non procedit nisi unum : et ideo dicunt, quod a prima causa procedit intelligentia quae est secundum naturae ordinem causatum primum : licet enim primum secundum rationem resolutionis sit esse, tamen in his 'quae sunt, simplicius et potentius est intelligentia sive substantia intellectualis : quae quia intelligit se et suum intellectum qui reflectitur super se composita est per aliquem modum compositionis, de quo non est hic determinandum : propter quod in ipsa est quiddam per modum actus, et quiddam per modum potentiae : et ex
<--- Page Split --->
mus, quod non desinet per corruptionem physicam, sed potius per voluntatem creantis, sicut incepit. Sunt enim opiniones Philosophorum de mundi duratione multiplices : eo quod quidam dicunt quod nec incepit, nec desinet unquam. Quidam enim, quod incipit et non desi-
net unquam. Et quidam, quod saepe incepit et saepe disinit, sicut Empedocles. Nostra autem fides est, quod incepit semel, et semel desinit secundum aliquid, et non simpliciter, sicut alias in Theologicis habet determinari. Hæc igitur de mundi inceptione dicta sunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE INVESTIGATIONE PROPRIETATI MOTUS SECUNDUM CONSIDERATIONEM PRIMI MOTORIS.
Quæ tractatus intentio, et a quo principium est considerationis, et quod nec omnia semper quiescunt, nec omnia semper moventur, nec alia semper quiescunt, nec alia semper moventur, ita quod nihil aliquando quiescat, et aliquando moveatur.
Revertamur autem nunc et quaeramus adhuc de his de quibus quaesitum est prius, an scilicet in aliquo tempore praeterito factus sit motus, vel non, èt investigemus per conditiones primi motoris a quo movet omne quod movet in natura, et a quo movetur omne quod movetur in natura. Oportet autem nos hanc investigationem incipere ab his quæ moventur, ut per illa deveniamus in illa quæ movent : eo quod illa quæ moventur sunt nobis notiora.
Et istius considerationis principium rect. et com. incipiet a dicta superius dubitatione, quæ 21. quaesivit, quare quaedam eorum quæ sunt, aliquando moventur, et aliquando quiescunt ? Ab hac autem incipientes, dividimus omnia quæ sunt secundum quod ad motum et quietem possunt comparari. Dicimus igitur, quod omnia quæ sunt, aut necessarium est semper quiescere, sicut dicit Zeno : aut necesse est omnia moveri, sicut dixit Heraclitus : aut necesse est alia moveri, et alia quiescere, sicut dixit Pythagoras quod terra movetur, et cœlum quiescit. Et iste tertius modus etiam diversificatur ulterius : quoniam si quaedam moventur et quædam quiescunt, hoc potest esse, aut ita quod ista quæ movetur, moventur semper, et illa quæ quiescunt, quiescunt semper : et nihil entium fit extra alterum istorum duorum modorum : aut ita, quod omnia quæ sunt, sint apta nata ad utrumque, scilicet quod quiescant, et quod moveantur, et aliquando quiescant, et aliquando moveantur, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles, aut remedium est ab his duobus. Et amplius est iterum dividere entia sic, quod eorum
<--- Page Split --->
quæ sunt, alia sunt semper mobilia et mota, et alia semper immobilia et nunquam mota, alia aliquando mota, aliquando quieta : et hoc solum membrum dictarum divisionum est verum. Ut autem hoc melius appareat, reducimus totum hoc in septem modos entium, qui positi sunt a diversis Philosophis, quorum unus et primus est, quod omnia semper quiescunt, sicut dixit Zeno. Secundus est, quod omnia semper moveantur, sicut dixit Heraclitus. Tertius est, ut omnia moveantur quandoque et quiescunt, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles. Quartus est, ut omnium rerum quaedam semper quiescant, et quaedam moveantur, sicut dixit Pythagoras. Quintus est, ut quaedam non omnia moveantur et quiescant quandoque. Sextus, ut quaedam quiescant semper, et alia moveantur quandoque, et quiescant quandoque. Septimus est, ut inveniantur in entium diversitate tres modi simul, scilicet quod quaedam moveantur, et quadam quiescant semper, et quaedam quiescant quandoque, et quaedam moveantur quandoque. Haec enim divisio nobis etiam cons'deranda est et prosequenda, quia declaratio ejus habet in se solutiones omnium dubitationum : et idso hujus divisionis declaratio perfecta est finis quem intendimus persequi in hoc negotio hujus libri, quem physicum auditum nominamus.
intendit tradere : principia autem universalia stant ad sensum et colliguntur per experimentalem cognitionem, quæ est in sensu accepta, sicut habet manifestari in principio primæ philosophiæ, et declaratum est in fine secundi Posteriorum analyticorum. Si ergo sensus dimittatur et rejiciatur, nullum erit experimentum quare intellectus principiorum est infirmus et nullus : et tamen hoc faciendum esse dixit Zeno. Sic enim dubitare de motu non est dubitabile de parte aliqua sensibilium, sed de toto : quia non modo conclusiones physicae non habebuntur, sed etiam principia nulla erunt, si sensus sit abjiciendus : nec ista dubitatio tantum est physica, sed etiam ad destruendas omnes artes mechanicas, quæ physica, ut in secundo libro hujus scientiæ diximus, imitantur : et etiam contra omnes opiniones de entibus : quoniam omnia entia aut moventur, aut referuntur ad motum. Et si dubitetur tunc, oportet quod omnia veniant in dubitationem : quia omnes scientiæ mechanicae et aliae utuntur motu secundum aliquem modum, si sunt scientiæ de entibus secundum quod sunt entia : quoniam cum omnia entia sint in rebus mobilibus, vel sint mota vel relata ad motum, si dubitatur de motu, dubitatur de principiis motus : et sic dubitatur de omnibus entibus tam physicis quæ vere moventur, quam mathematicis quæ secundum esse sunt in his quæ moventur, quam etiam divinis quæ referuntur ad motum : et propter hoc nihil omnino relinquit qui sic dubitat. Amplius autem sicut in rarationibus doctrinalibus quæ sunt mathematicae1, nihil pertinet ad mathematicum contradicere et refellere importunitates quæ sunt contra principia : et sic hoc non pertinet similiter ad aliquem artificem, qui considerat ens contractum ad materiam specialem, ita etiam non pertinet ad naturalem aliquid dicere et refellere de eo quod nunc dicitur, scilicet
<--- Page Split --->
quod nihil omnino moveatur. Est enim principium suppositum in Physicis, quod natura est principium motus, sicut dixi in secundo libro hujus scientiae 1. Pertinet igitur hoc inquisitive ex communibus refellere ad logicam, quae ad omnia methodorum principia viam habet : aut per certitudinem pertinet hoc ad Philosophum primum, qui ex communitate sui subjecti et suorum principiorum aliarum scientiarum principia habet probare et determinare. Fere autem tantum falsum est dictum ejus qui dicit omnia continue moveri et semper, sicut dicit Heraclitus : est enim in re ipsa tantum falsum unum quantum aliud : sed in modo quidem in Physicis dictum ejus qui dicit moveri, est minus falsum : eo quod est secundum scientiam naturalem, et non contra principia ejus. Suppositum est enim, quod omnibus physicis inest natura quae est principium motus et quietis : et ideo dicens motum, non negat principium quod est natura, et principium physicorum. Similiter autem una de passionibus rerum naturalium est motus. Passio autem propria est etiam quoddam principium incomplexum in scientia in qua passio illa probatur subjecto inesse. Dicens ergo omnia moveri, minus mentitur quam dicens omnia quiescere.
præcipue cum ipsi non distinguant quali motu moveantur semper et continue omnia quæ sunt, sed potius videantur dicere, quod omnibus motibus moveantur omnia. Dicimus ergo contra tales, quod non est possibile ut aliquid augeatur vel minuatur continue : sed potius est manifestum tempus inter statum augmenti et diminutionis inceptionem. Probavimus enim in sexto libro 2, quod neque augmentum vel diminutio, neque alius motus est continuus tempore infinito : quia cum augmentum sit finitum secundum mensuram distantiae quæ est inter perfectionem in quantitate, et inter imperfectionem contingentiae, quod finitum moveretur tempore infinito si augerot aliquid continentiae tempore infinito : et idem est de diminutione : et hoc quidem demonstratum est esse impossibile in sexto superiorum librorum. Nec iterum potest dici, quod res moveatur ita continue quod mutatio sit ad mutationem essentialiter : quia jam in quinto librorum superiorum demonstratum est hoc esse impossibile 3 : possibile tamen est, quod accidentaliter motus terminetur ad motum : sed hoc non inducit necessitatem : quia hoc quod per accidens est, hoc convenit inesse et non inesse : oportet ergo medium tempus status inter augmentum et diminutionem esse : et hic est status rei antequam incipiat diminui, sicut nos tempus infantiae et juventutis damus augmento, et tempus aetatis virilis damus statui, tempus senectutis et senii, ut in pluribus damus diminutioni, ita quod in senectute fit diminutio virtutis, et non substantiae : in senio autem diminutio substantiae simul cum virtute. Est autem de augmento et alteratione rerum ratio similis rationi huic quæ est de eo quod est guttam conterere, et perforare lapidem, et alia quæ sunt apta nata conteri : vel ei etiam quod est lignum scindere lapidem, quando plantatur sub lapide :
Quidam autem dicunt, ut diximus, quod omnia quæ sunt continue et semper moventur, et quod non est talis divisio in entibus, quod alia quidem moveantur et alia non moveantur, sed omnia moveantur et semper. Sed dicunt quod motus quorumdam latet nos secundum nostrum sensum, quia paulatim moventur : et non percipitur motus eorum nisi post aetates multorum hominum. Et contra hæc non est difficile contradicere,
<--- Page Split --->
sicut dixisse nos meminimus in septimo superiorum librorum, non est necessarium si gutta in aliquo toto tempore tantum effodit de lapide, verbi gratia, in tribus annis, vel si planta tantum perforat de lapide in tribus annis, quod medietatem illius foveae faciat in medietate illius temporis, et tertiam in tertia, et millesimam in millesima : quia sic contingeret, cum divisio vadat in infinitum, in maxima quantitate temporis, quod in qualibet minima aliquid effoderet : et hoc non est verum, quia hujus partes non sunt nisi in potentia in continuo et in tempore, sicut diximus in septimo superiorum librorum. Sed potius hoc est sicut de tractu navis, praeter hoc solum quod gutta cadentes et rodentes partes lapidis non sunt simul, sed trahentes navim sunt simul : et ideo non sequitur quod tot guttae quot in toto tempore foveae cadere possunt, moveant partem lapidis ut separetur a lapide et fiat fovea, quod pars illarum guttarum tertia vel aliquota in tertia parte temporis aliquotam reddat partem foveae : quia forte pars in nullo tempore aliquid radit de lapide, ut fovea fieri possit, vel pars foveae : quia licet quod de lapide remotum est sit quantitas qua divisi potest in plurima et infinita, cum nulla earum partium seorsum et divisim remota est a parte guttarum praecedentium, sed potius praecedentes dispouserunt et fecerunt simul aliquid separabile, quod ad ultimam guttam quain actu est respectu praecedentium, totum simul separatum est : et hujus perfectam rationem reddidimus in septimo 1. A simili igitur dicimus fieri in diminutione : et ideo si aliquid diminuatur, non est necessarium quod in toto tempore d'minutionis sua aliquid continue abeat ab ipso in qualibet parte temporis : sed potius per partes temporis disponitur : et tunc aliquando quando ultime dispositum est, totum simul abit in ipso quod est divisibile : aliter enim oporteret,
quod in infinitum divideretur, cum partes temporis potentiae sint infinitae sine qualibet parte, et parte temporis continue diminuerentur vel augerentur. Similiter autem est in alteratione secundum quamlibet specierum alterationem. Non enim sequitur quod partibile est infinitum id quod alteratur, quod propter hoc etiam ipsa alteratio secundum partem et partem in partibus temporis in infinitum divisibilis introducatur : sed fit alteratio multoties valde velociter in multis partibus alterati simul : quia alterans ante disposuit id quod alteratum est : et cum ultime dispositum est, tunc in pluribus partibus velociter introducitur alteratio : sicut esse videmus in densatione congelationis et coagulationis, in qua densantia primum disponunt, et postea velociter densatur id quod coagulandum est.
Omnia autem haec ideo dicuntur, ut sciamus quod non est necesse aliquid continue augeri, vel diminui, vel alterari. Si enim partes qualitatis quas addit augmentum; referantur ad partes temporis in quo fit augmentum, sequuntur duo inconvenientia : quorum unum est, quod eadem ratio est de omnibus partibus quantitatis addita, et de omnibus partibus temporis : ergo vel in omnibus partibus temporis fit pars augmenti, vel in nulla : sed non in nulla, ut dicit adversarius : ergo in omnibus. Sicut ergo datur dici pars quantitatis addita, ita dabitur hora per pars proportionalis sibi, et similiter medietati hora, et sic in infinitum : ergo per infinitas partes temporis facta est quantitas addita per augmentum : sed infinita non convenit pertransire, quando actu accipiuntur : ergo nunquam fuit devenire ad quantitatem additam illi per augmentum. Accipit enim haec ratio partes infinitas actu diversas in continuo 2. Aliud autem est inconveniens, quod si in qualibet parte augeretur aliquid secundum partem proportionalem parti tem-
<--- Page Split --->
poris, tunc oportet quod id quod augetur, semper sit æqualiter dispositum ad augmentum, et quod semper in partibus temporis æqualibus secundum æqualem quantitatem augeatur : et hoc est contra sensum : quia nos videmus, quod infans in utero matris plus augmenti accipit in novem mensibus, quam postea addatur ei in pluribus annis : et quod infra primum septennium plus augetur, quam infra secundum : et ita infra secundum septennium plus augetur, quam infra tertium : et hujus causa spectat ad libri Animalium scientiam. Eadem ratio est de diminutione et alteratione, ut patet ex dictis.
Amplius cum aliquis infirmatur et movetur de infirmitate ad sanitatem, necesse est determinatum esse tempus in quo sanabitur : et non potest illud tempus dividi ad partes individuas, ita quod pars sanitatis fiat in uno indivisibili, et alia pars in alio indivisibili temporis, sicut dixit Zeno : sed potius sanitas ejus perficitur in tempore postquam dispositus est ad sanitatem, et non dividitur secundum temporis divisionem, sicut diximus ante. Non autem potest dici, quod ideo moveatur continue ille qui sanatur : quia licet finita sit mutatio ejus ad sanitatem, tamen cum pervenerit ad sanitatem, non quiescit ibi, sed movetur ad aliud : et ideo continue et semper movetur : quia hoc nos destruximus in prehabitis quod non est mutatio mutationis, nec motus est ad motum : quare dicere quod omnes continue alterantur secundum partes omnes temporis, est ambigere in his quæ multum sunt ad sensum manifesta. Diximus autem jam ante, quod alteratio est ad suum contrarium et quiescit in illo, et videmus etiam quod a multis generationibus lapidis nihil videtur durior fieri neque mollior.
tum : quia si dicatur aliquid continue ferri quod fertur, tunc mirabile est quod latet nos suus motus deorsum qui continue est et semper : quia nos videmus eum quiescere cum pervenerit ad centrum : et ideo si latuit nos suum movens quando est in terra, et qua quiescere videtur, hoc est mirabile. Amplius nos videmus quod terra et quodlibet simplex corpus de numero aliorum permanent necessario et quiescunt quando sunt in propriis locis, et a locis illis non moventur nisi per violentiam. Ex his igitur necessario concluditur , quod quaedam ipsorum sunt in propriis locis, et quod in eis non moventur secundum locum : ergo non omnia moventur continue et semper secundum locum. Ergo aliquis potest de facili scire ex his quæ hic dicta sunt et aliis similibus illis, quod utraque positio impossibilis sit, et illa scilicet quæ dicit omnia moveri, et illa quæ dicit omnia quiescere.
At vero de facili ostenditur tertium membrum superius dictæ divisionis esse falsum, quod scilicet entium quædam continue moveantur, et quædam continue quiescant : et nihil sit de omnibus, quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat. Dicendum enim est ad hoc, quod illud sit impossibile per easdem rationes quibus probatum est quod superius improbata membra sunt impossibilia. Nos enim videmus ad oculum in eisdem rebus fieri omnes mutationes : et illæ mutationes necessario stant in finibus suis : ergo talia et moventur quandoque, et quandoque quiescunt. Adhuc dicemus ad hoc, quoniam circa hoc dubitans oppugnat his quæ sunt manifesta : secundum enim dictum suum non erit aliquod augmentum, cum supra probatum sit quod augmentum non sit continue et semper in tempore : et etiam nihil movebitur violenter, quia propter hoc aliquid dicitur violenter moveri, quia expellitur a loco suo in quo quievit naturaliter. Hæc etiam ratio removet ab entibus generationem et corruptionem : quia nihil gene-
<--- Page Split --->
ratur infinite, cum terminorum generationis et corruptionis non sit aliquod medium. Fere autem positio talis destruit totum motum universaliter et moveri : quia motus alterationis finis est generatio, et motus localis causat alterationem. Similiter autem opinio communis est, quod in omni motu sit fieri quoddam, et generari quoddam, et quoddam corrumpi : quia sicut diximus in tertio 1, motus est generatio formae post formam, vel ubi post ubi, et ejus quod abjicitur corruptio : et ideo illud quod mutatur, fit continue durante motu hoc in quod mutatur, sicut album vel nigrum vel alia forma ad quam mutatio est : aut si non est motus ad formam, sed ad ubi, tunc hoc quod movetur fit in hoc ubi ad quod movetur, et corrumpitur ab eo ex quo est motus : et si haec est forma. tunc corrumpitur hoc quod est album vel nigrum quod movetur : aut corrumpitur ab ipso si motus est secundum locum : quia locus non fit id quod movetur in loco. Cum autem motus est ad formam, tunc id quod movetur, fit secundum aliquod esse suum : et ideo homo fit sanus : quia, sicut diximus in quinto, id quod movetur dicitur denominative fieri hoc ad quod est motus. Quare ex dictis manifestum est, quod entium quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt.
CAPUT II.
In quo per sensus experimentum ostenditur quod non omnia semper moventur, nec omnia semper quiescunt, nec quadam semper moventur, nec quaedam semper quiescunt, ita quod nihil aliquando movetur et aliquando quiescit, sed potius est quod aliquando moventur et aliquando quiescunt.
ventur, et aliquando quiescunt : et quod nihil est quod continue et semper moveatur, et semper quiescat, sicut dicebant Anaxagoras et Empedocles : copulandum est ad rationes quas antiquitus Antiqui adduxerunt. Contra hoc quidem accingi nos oportet. Nos enim in quinto et sexto et in septimo librorum ostendimus, quod omnis motus aliquando perveniet ad finem si rectus est : et illud valebit nobis ad declarandum, quod aliquid est quod aliquando quiescit, et aliquando movetur. Sed tamen adhuc altius ordinare volentes quaestionem, principium hujus disputationis adhuc iterato sumemus ab his quae nunc determinata sunt, hoc est, eamdem divisionem resumentes quam fecimus in capitulo praecedenti.
Dicimus igitur summatim, quod aut Text. et com. 26. omnia quiescunt, aut omnia moventur, aut alia quiescunt, et alia moventur. Et si hoc tertium membrum concedatur, tunc hoc non potest esse, nisi uno trium modorum : aut enim omnia simul aliquando quiescunt, aliquando moventur, sicut fuit opinio Anaxagoræ et Empedoclis : aut ita quod semper quiescunt, et nunquam moventur : quædam autem semper moventur et nunquam quiescunt, et nihil omnium est quod idem numero quiescat, et aliquando moveatur : aut ita est, quod quædam entium aliquando quiescunt, aliquando autem moventur, eadem numero existentia : et nos non indigemus hic ut plures articulos repetamus de superiorum divisione. Quod quidem igitur non sit possibile ut omnia quiescant. et nunquam moveantur, sicut dixerunt Melissus et Zeno, ostensum est prius : sed adhuc quædam dictis adjungemus. Si enim sic se habet, quod omnia quiescunt, tunc in rei veritate sic se habet sicut dicunt quidam, quod omne ens est infinitum et immobile : quia cum sit infinitum, non habet quo moveatur : in-
<--- Page Split --->
finitum enim secundum locum occupat omnem locum, et infinitum secundum formam occupat omnem formam. Sed tamen quod omnia sint quiescentia, non videtur esse verum secundum sensum : sed multa entium quae sunt finita secundum materiam, videntur moveri. Et hoc etiam per varietatem probatur opinionis in eo quod comparatur ad res. Si enim ponatur alia opinio esse falsa sive universaliter aliqua opinio supponatur esse, tunc sequitur necessario, quod motus sit etiam : quia aut vera erit opinio de eo quod est Socratem sedere, et non sedere : aut oportet esse motum : quia cum opinio sit receptiva contrariorum, hoc est, veri et falsi, nisi per mutationem rerum oportet motum esse in rebus. Idem autem sequitur si sit phantasia : illa enim est vera vel falsa per eamdem rerum mutationem : et idem sequitur generaliter quando de re aliqua aliquando sic videatur, et aliquando aliter apud sapientes : quia hoc esse et fieri non potest per rerum mutationem. Phantasia enim et opinio sic variate per res sunt motus quidam : licet enim phantasia et opinio motus quidam sint a sensu secundum actum facti.
Quod autem nos diximus probari motum esse per phantasiam et opinionem, intelligimus de phantasia et opinione secundum comparationem ad res : quia sicut oratio vera vel falsa est, non in eo quod ipsa est susceptibilis contrariorum, sed in eo quod suscipit contrarietatem cujus ipsa oratio est signum : ita etiam phantasia et opinio suscipiunt contrarietatem. Non enim phantasiam et opinionem hic accipimus secundum quod sunt in opinante tantum : quia re uno modo se habente, potest opinio esse vera et falsa per deceptionem opinantium de ipsa, sicut est opinio de quantitate solis et stellis : quia qui sequitur sensum et deceptionem sensus, dicit solem esse monopedialem : et qui sequitur demonstratio-
nem, dicit ipsum majorem quam sit terra, uno modo se habente re ipsa. De intellectu autem et scientia non est eadem ratio : quia intellectus et scientia sunt de his quae sunt uno modo, et de necessitate invariabilia.
Ista tamen omnes rationes quas hic induximus a divisione superius posita, logicae sunt non habentes necessitatem : sed tamen in eis sunt propositiones praemissae majoris probabilitatis quam conclusio : et nos contra tales veritatis adversarios hic aliis rationibus non indigemus. Quia intendere et quaerere rationem de his habemus aliquid dignius quam sit ratio, ita quod sint nota per se ad sensum ad quem omnis propositio universalis certificatur, hoc est proprium ejus qui indiget mente et ratione : eo quod ipse amen s et mente captus est : talis autem hominis proprium est male judicare inter melius et pejus, et inter credibile et non credibile, et inter principium et non principium ; omnis autem acceptio quae firmatur a sensu, melior est quam illa quae sensui contradicit 1 : et conclusio quae sensui contradicit, est incredibilis : principium autem quod experimentali cognitioni in sensu non concordat, non est principium, sed potius contrarium principio. Similiter autem per omnem modum impossibile est quod omnia moveantur : et similiter adhuc impossibile est quod omnium entium quaedam semper moveantur, et quaedam quae semper quiescant, et nihil sit quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat eorum quae sunt de numero entium. Ad omnia enim tria membra sufficiens est accipere unius acceptionis fidem. Videmus enim ad sensum quaedam aliquando moveri, et aliquando quiescere eadem numero existentia. Licet enim visus aliquando decipiatr in quantitate visibilis, aut in eo quod videtur aliquando moveri, ad quod non movetur : tamen congregatio sensuum de eodem non decipitur. Et ideo
<--- Page Split --->
Inilicium tripliciter se habet judicium sensuum. Alieumnum quando enim decipitur visus, sicut quando judicatur ad visum de quantitate solis, vel motu stellarum, qui dicitur scintillatio. Aliquando enim non decipitur, sicut quando judicium plurium sensuum est de eodem, sicut quod aliquid aliquando movetur, et aliquando quiescit: et ideo judicium est aliquando praecise verum, et aliquando praecise falsum, sicut probatur in scientia de fallacia visus. Aliquando autem est dubium donec feratur demonstratio, quae certificat alteram partem. Sed causa de hoc quod diximus aliquid aliquando moveri, et aliquando quiescere, est praecise verum: et ex illo testimonio manifestum est, quod impossibile est quod omnia semper quiescant, vel quod omnia semper et continue moveantur, vel quod entia omnia sic se habeant, quod quaedam eorum semper moveantur, et quaedam semper quiescant, et nihil sit quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat.
moveturomnino , ettamenestineoquodmovetursecundumlocum : ethocestprimummovens , etprimummobile .
CAPUT III.
Quod omne quod movetur, movetur a motore distincto ab ipso, aut per esse et diffinitionem, aut per diffinitionem tantum et non per esse.
Incipiamus igitur investigando utrum omne quod movetur, habet motorem, ut perfecta sit doctrina quam incipimus in sexto superiorum librorum : et dicamus per ea quae sunt determinata in principio quinti 1, quod tam moventium quam eorum quae moventur, alia quidem secundum accidens movent, et secundum accidens moventur ; alia autem per se movent vel per se moventur. Secundum accidens autem movent, et secundum accidens moventur, quae cumque quidem dicuntur moventia vel mota propter id quod sunt in his quae moventur vel movent : et hoc est duobus modis : aut enim sic sunt in moventibus vel motis, quod nullo modo possunt per se movere vel moveri, sicut albedo vel musica dicitur movere, cum dicimus quod musicus projicit lapidem, vel musicus ambulat : aut ita quod potest movere per se, si separetur ab eo cui inest, sicut dicimus quod manus percutitur, vel manus movetur, in eo quod percutit Socrates, vel movetur ambulando : et quia id quod est per accidens, quoad nos notius est eo quod est per se, ex abnegatione ejus quod est per accidens tam in movente quam in eo quod movetur, possumus cognoscere id quod movet per se, et id quod movetur. Quod enim sic movent, quod non dicun-
<--- Page Split --->
tur movere, quia insunt moventibus ut accidentia ipsorum, vel ut partes ipsorrum. Iterum quia quae dicuntur moveri non quo insint motis altero dictorum modorum, illa dicuntur movere et moveri per se. Et haec omnia patent liquide ex his quae in quinto librorum superiorum sunt dicta : et ideo non oportet nos hic amplius explanare ista, praeter solum hoc quod patet ex dictis, quod anima nunquam movetur per se, nec potest moveri per se : cum ipsa non moveatur nisi in corpore : et si separetur a corpore, non erit mobilis motu physico cum sit indivisibilis secundum quantitatem.
Ulterius autem dividendo ea quae moventur per se, et non secundum accidens, dicimus quod eorum quae moventur per se, alia quidem moventur a seipsis, ita quod motorem habent indistinctum a seipsis secundum esse : alia vero moventur ab aliis quae per esse distincta sunt ab ipsis per diffinitionem : et intelligimus distinctionem secundum esse et diffinitionem, quando movens et mobile differunt ratione diffinitiva, et etiam subjecto et loco : distinctionem autem secundum diffinitionem et non secundum esse, quando diffinitio data per formam entis moventis alia est a diffinitione quae est a forma mobilis : sed non differunt subjecto et loco : eo quod movens est quaedam forma et perfectio ejus quod movetur.
Adhuc autem ulterius dividendo id quod movetur, dicimus quod eorum quae moventur, aliud movetur a natura, et aliud movetur a violentia et extra naturam. Quaecumque enim eorum quae moventur, moventur a seipsis, ita quod principium sui motus est in eis, illa moventur a natura, sicut constat per ea quae diximus in secundo libro superiorum. Tamen diffiniendo naturam diximus, quod natura est principium et causa motus et quietis in quo est primum per se, et non per accidens. Hoc autem modo movetur etiam quodlibet animalium, quia animal quodlibet movetur a seipso : quia quocumque principium motus est in seipsis, hoc di-
cimus moveri natura : unde considerando totum animal prout componitur ex motore et mobili, dicimus quod animal movet seipsum, et naturaliter movet, et naturaliter movetur : quia anima quae movet est forma et natura totius, et corpus quod movetur hoc modo, est perfectum ab anima, et refertur ad animam moventem, ita quod ipsum naturaliter suscipit motum ab ipsa, et cum motus qui est ab anima, potentia sit in ipso corpore, et fiat in ipso actu, quando movetur secundum actum. Omne enim illud mobile quod potentia habet actum alicujus moventis, naturaliter movetur ab illa, sicut inferius declarabimus. Si autem consideretur corpus animalis non in relatione ad animam, sed in relatione ad elementa ex partibus materialibus quibus componitur, convenit ipsum naturaliter moveri, et quandoque non naturaliter, sive extra naturam. Et ideo differentia magna est secundum qualem motum eveniat motus corporis, et ex quali elemento constet. Quia si moveatur corpus ab anima secundum eumdem motum quo naturaliter movetur corpus, sicut si moveat ipsum descendendo, quod est corpus terrectre et grave, tunc erit motus secundum naturam animalis et corporis materialis. Si autem moveat ipsum contra naturam corporis et elementi corporalis quod dominatur in ipso corpore, tunc erit talis motus cum pсna etlassitudine : et ideo erit naturalis animali, sed tamen contra naturam corporis, sicut si homo vel aliud grave animal ascendat. Si autem corpus sit ex elemento quod non habet contrarium, ita quod motor nunc movet ipsum contrario motu naturae corporalis elementi quod in ipso est, tunc ille motus non habebit pсnam et lassitudinem, et erit secundum naturam totius animati et corporis ejus : et per similitudinem ad istud est motus corporis cсlestis, sicut inferius ostendemus. Et ideo dicit Ptolemaeus in Almagesto, quod creaPtolemaei sententia l ter corporis cсlestis ita formavit ipsum, Almagesto quod obediret motoi secundum natu-
<--- Page Split --->
ram, ut omnis motus sui motoris perfici possit in ipso : hoc autem non perfecte hic, sed in libro de Cælo et Mundo habet declarari.
Hoc igitur nunc dimittes dividendo alterum superiorum membrorum, quod eorum quae moventur ab alio distincto secundum diffinitionem et esse, quaedam moventur naturaliter et a natura, et quaedam moventur extra naturam. Extra naturam quidem sive violenter moventur, sicut terra movetur sursum, et ignis deorsum. Amplius etiam partes animalium relatae et comparatae ad elementa ex quibus consistunt materialiter, quandoque moventur extra naturam juxta positiones diversas in situ sursum et deorsum, et modos motus, qui sunt ascensio vel descensio. Quod autem sint illa quae moventur ab aliquo extrinseco sibi, et tamen moventur a natura, non statim potest determinari, sed manifestabitur inferius.
Tali igitur posita divisione, si probaverimus quod omne quod movetur a se et a natura, et omne quod movetur violenter, et quando movetur naturaliter, habet motorem a se distinctum per diffinitionem et esse, vel per diffinitionem tantum, probata erit sufficienter una propositionum dictarum superius, quae dicit quod omne quod movetur, habet motorem distinctum a se, aut secundum esse et secundum diffinitionem, aut secundum diffinitionem tantum. Declarantes igitur per inductionem omnium eorum quae moventur, quod moventur a motore distincto a se, incipiemus a magis notis apud nos.
ctum ab eis per esse et diffinitionem : quia manifestum est in talibus, quod movens ad sensum diversum est ab ipsis, sicut quando lapis projicitur sursum, patet omnibus diversum esse projiciens a projecto : et ideo in talibus patet, quod omne quod movetur violenter, movetur ab aliquo distincto ab ipsis. Post autem illa quae moventur sic violenter et extra naturam, magis est manifestum in his quae a seipsis moventur et naturaliter, sicut moventur animalia. In animalibus vero non est immanifestum, utrum ab alio moventur vel non : quia omnes sciunt quod corpus quod movetur, per diffinitionem aliud est ab anima movente ipsum : sed forte immanifestum est qualiter est accipere diversum movens, et id quod movetur, utrum scilicet anima movens et corpus motum distinguantur diffinitione solum et non esse, vel distinguantur ita quod sicut separantur suis diffinitionibus, ita etiam sint separabilia secundum esse : quia in rei veritate in animalibus brutis in quibus ultimae perfectiones sunt animae sensibiles, motor autem a mobili non distinguitur per esse, sed per diffinitionem : sed in anima rationali intellectuali secus est, quae per esse et diffinitionem separatur : propter quod etiam tam Alexander quam Themistius eam æquivoce dicunt vocari animam cum vegetabili et sensibili : sed de hoc alibi erit locus inquirendi 1. Quod autem diximus, quod non est immanifestum in omnibus animalibus motorem alium esse ab eo quod movetur, probatur ex hoc quod videtur esse in animalibus quantum ad motorem et id quod movetur, sicut est in navibus et aliis artificiatis quae non moventur nisi ab artifice distincto ab ipsis, licet non subsistat per naturam, sed per artem. Ars enim naturam imitatur, et præcipue animam secundum quam ipsa est natura : et ideo sicut in artificiatis motor artifex di-
Text, et com. In his enim motis quae moventur vio- 28. lenter et extra naturam, maxime quoad nos manifestum est quod moventur ab alio quod est eis extrinsecum, et distin-
<--- Page Split --->
visus est ab artificiato, ita etiam est in animalibus, et in omnibus quae a seipsis moventur, praeter hoc solum quod artifex extrinsecus est ad artificiatum, et distinguitar ab ipso loco et subjecto, et diffinitione : anima autem non generaliter distinguitur a corpore quod movet secundum esse, sed secundum diffinitionem generaliter distinguitur ab ipso. Et sic patet, quod etiam illa quae movent ipsa seipsa, habent motorem per diffinitionem a se distinctum.
Maxime autem dubitatur de reliquo membro ultimo dicte divisionis. Dictum est enim quod eorum quae moventur ab illo, quaedam moventur violenter, et quaedam naturaliter : et non est dubium quin illa moveantur ab alio quae violenter moventur : sed illa quae moventur naturaliter et non moventur a se ipsis, ut animalia faciunt, habent maximam dubitationem, utrum habeant aliquem motorem vel non habeant : et illa sunt quae superius in ultima divisione posuimus contra illa quae moventur ab aliis violenter : et ideo ista moventur naturaliter. Et quia natura est principium intrinsecum eorum quorum est natura, ideo ista maximam afferunt dubitationem a quo moveantur, sicut levia et gravia : haec enim ad opposita loca moventur per violentiam : locus enim oppositus et contra naturam gravi est sursum, et locus oppositus levi est deorsum : et in illa loca moventur violenter grave et leve. In propria autem loca moventur naturaliter, leve quod sursum, et grave quod deorsum.
tem a seipsis animalium et animatorum est proprium : et quaecumque animalium moventur a seipsis. illa etiam possunt stare a se ipsis. Omne enim animal quod est sibi causa ambulandi per principium conjunctum sibi, per idem etiam est sibi causa non ambulandi : quia sicut supra in primo hujus libri tractatu diximus, anima est principium motuum et quietum et plurium et non unius. In hoc enim differt a natura, quae est forma corporalis, sicut diximus in secundo libro superiorum. Quare si dicatur in ipso igne per principium conjunctum sibi esse sursum ferri, sicut in animali est causa ambulandi, tunc etiam erit in igne causa standi, et causa quod fertur aliquando deorsum quando fuerit sibi appetitus descendendi: et hoc est falsum : ergo non a seipso movetur sursum ignis. Irrationabile enim est, quod illa quae movent seipsa, moveantur tantum secundum unum motum, ut diximus prius. Hoc autem melius in libro de motibus animalium habet declarari.
Amplius quomodo posset esse, quod Text. et com 30. continuum aliquod physicum sive naturale quod unam habeat in omnibus partibus rationem, sicut elementa simplicia movent seipsa. Secundum enim quod ipsum est unum in forma et continuum in toto et in partibus, non est contactum : ergo non potest in ipso esse ratio diversa moventis, et ejus quod movetur : et ideo vel quælibet pars movet, et nulla movetur : vel quælibet pars movetur, et nulla movet : vel quælibet pars simul movetur, et movet : quia cum sint unius rationis, non potest dici quod una moveat et altera moveatur. Et siquidem dicatur quod quælibet movet et nulla movetur, tunc ipsum erit movens immobile : et tunc assignandum est quid ab eo quod movetur : et hoc non fit : et cum movens immobile sit impartibile, sicut inferius probabitur, oportet quod conti-
<--- Page Split --->
nuum esset impartibile, quod falsum est. Si autem quælibet movetur et nulla movet, tamen habemus quod non movetur a se, sed a quodam alio extrinseco sibi : impossibile autem est quod quælibet moveatur et moveat, quia sic quælibet esset in potentia et in actu. Omne enim movens est in actu, et omne quod movetur est in potentia : et sic quælibet esset completa et incompleta, et educens se de potentia ad actum : quæ omnia sunt absurda : ergo impossibile est dicere quod moveantur a se talia simplicia et continua corpora, sicut grave et leve, et universaliter quatuor elementa : sed oportet secundum quod dividitur et separatur unum ad minus per diffinitionem, sicut unum aptum natum est agere, et aliud pati, et unum movere, et alterum moveri. Nullum igitur horum simplicium continuorum ipsum seipsum movet, et quod composita sunt sub forma continui habent jam in omnibus partibus unitatem. Similiter etiam est in aliis partibus continuis quæ composita sunt, ut ossa et pili. In quantum enim continua sunt, non movent ipsa seipsa : sed oportet quod in unoquoque talium movens dividatur essentiali divisione diffinitionis, vel esse et diffinitionis ab eo quod movetur, sicut videmus fieri in his quæ animata sunt : cum notum sit omnibus, quod aliquid distinctum ab eo quod movetur movet ea.
Sed objicit nobis forte aliquis dicens, quod sicut in animalibus distinguitur forma quæ est anima movens a corpore quod est motum : ita etiam in elementis simplicibus forma specifica distinguitur ab essentia materiae : et ideo essentia formae potest movere intellectum, et materia moveri, sicut in animalibus anima movet, et corpus movetur : et sic potest dici quod elementa a seipsis moventur. Sed hoc non est conveniens. Nos enim ostendimus in quinto librorum superiorum 1, quod materia secundum quod
est in potentia ad esse, non est aliquo modo mobilis. Et quod oportet quod mobile sit actu quoad esse, licet sit in potentia secundum quod est motum. Materia enim elementorum distincta a forma non est actu aliquo modo : et ideo non potest eam movere forma : propter quod talia corpora simplicia a seipsis non sunt mobilia. Jam enim habemus propositum : quia probavimus omne violenter motum, et omne quod movetur ab anima, et omne quod movetur naturaliter et non ab anima, et non violenter, ab alio moveri : licet non adhuc probaverimus quod vel quale sit illud movens quod movet corpora simplicia naturaliter mota, et ad hoc consequenter ponemus considerationem.
CAPUT IV.
Quod omne id quod movetur natura, et non ab anima, per se movetur a suo generante, et per accidens ab eo quod removet impedimentum sua actionis.
Si enim accidit id quod natura et non Text et com. 31. ab anima movetur, ab aliquo a se distincto per esse et diffinitionem semper moveri, fiet manifestum quoniam in per se et per accidens secundum naturam et extra nataram fuerint causæ diversæ quæ sunt magis essentiales motui quæ sunt mobile et movens, est etiam in moventibus accipere ea quæ dicta sunt. Moventia enim quædam movent extra naturam, sicut quæ movent violenter : et quædam movent secundum naturam, sicut quæ movent naturaliter. Exemplum autem eorum quæ movent extra naturam et violenter, est in omnibus illis quæ non movent ad hoc ut imprimant ei quod
<--- Page Split --->
movent formam suam secundum quam movent, sicut vecti in machinis qui dicuntur manganelli, vel tribuchi, vel blidæ, movent lapidem : et sic chorda arcus movet sagittam, et sic manus projicit lapidem : talia enim omnia non sunt natura sua propria moventia grave, sed per impetum qui fit in eis, aliunde movent. Exemplum autem eorum quæ movent naturaliter, est in omnibus his quæ formam secundum quam sunt moventia, nituntur motu suo imprimere ei quod movent, sicut actu calidum movet potentia calidum, et sicut anima movet corpus prosequendo formam quam concepit. Similiter autem est in omnibus aliis hujusmodi, et in consimilibus istis. Hæc autem eadem divisio est de mobili secundum quod est mobile. Illud enim est dupliciter mobile : aliud enim nobilium movetur secundum naturam, et aliud extra naturam et violenter. Et quod movetur secundum 'naturam, est per se moveri. Et quod movetur violenter, est per accidens. Illud autem quod absolute et simpliciter movetur naturaliter, est illud quod habet in se susceptivam et passivam potentiam recipiendi formam, secundum quam movet motor suus per inchoationem ipsius formæ in ipso : quoniam intendit ei suus motor imprimere per motum quo ipsum movet : et habet in se tale principium per se, et non secundum accidens, sicut potentia quale vel potentia calidum vel frigidum efficitur actu secundum qualitatem illam informative, ad quam fuit ordinata potentia ejus : et similiter est de eo quod potentia quantum, aut potentia ubi. Dico autem absolute et simpliciter talia esse quæ moventur naturaliter, præter ea quæ moventur violenter. Illa enim aliquid naturae habent in motu quo moventur, sed non absolute moventur secundum naturam, sed secundum quid : et hoc declarabitur in tertio de Cælo et Mundo 1. Et voco principium passivum receptum in quo
inchoata est forma agentis hoc modo quo dixi in primo horum librorum, quia omnis forma moventis inchoata est in materia : aliter enim non est materia propria, neque mobile proprium motori suo potius quam alii : oportet enim quod moventia inferant passiones suis propriis mobilibus, et agentia suis propriis passivis; et hujusmodi passivi et mobilis generale signum est quando in eo talis invenitur potentia, quæ non indiget nisi uno determinato motore ut exeat in actum. Si enim plures exigeret motores, tunc non esset per se appropriata uni : et sic non esset alicujus agentis proprium, sicut figura hominis potentia est in semine hominis, et figura idoli potentia est in cupro eo modo quo cuprum est subjectum arti. Dico autem quod hæc potentia insit illi passivo per se, et non secundum accidens : quia aliquando idem numero mobile movetur et quale et quantum : sed tunc alterum alteri accidit, et non est ei essentiale, sicut quando calidum potentia fit actu calidum : tunc enim ideo quod calor est dissolvens et extensivus, fit etiam id quod sit calidum majoris quantitatis : hoc forte non fuit de intentione agentis : sed ideo fit, quia talis extensio accidit calori quando est in materia dissolubili et extensibili. Hoc autem quod jam diximus, universaliter dicimus fieri in corporibus simplicibus quando moventur secundum locum : illa enim ab alio moventur extra naturam et violenter, et ab alio moventur secundum naturam sive naturaliter, sicut ignis et terra, quorum unum est leve simpliciter, et aliud grave simpliciter : et ideo magis manifesti sunt in eis motus dicti quam in elementis mediis. Moventur autem natura cum actus eorum quos imprimunt eis sua propria agentia, sunt potentia ipsorum, et in eis ipsis eo modo quo dictum est.
<--- Page Split --->
Causa autem quod non manifestatur in talibus quid sit ea movens, est quia potentia ponitur esse multipliciter : et ideo non expresse scitur a quibusdam a quo ignis moveatur sursum, et a quo terra moveatur deorsum. Hoc autem demonstrabimus in simili. Potentia enim passiva quæ receptiva est actus et complementi, dicitur dupliciter: quia nos dicimus, quod secundum alium modum potentiae receptivæ est potentia sciens ille qui adhuc addiscit et eget ut doceatur, et secundum alium modum potentia est sciens ille qui jam habet scientiam in habitu, sed non considerat secundum actum : prior enim qui eget doctrina, non habet potentiam in qua fit complementum, nisi per inchoationem : quia est in potentia sua habitus confusus non adunatus, qui est in primus principiis scientiarum quæ homo scit per naturam. Secundus autem habet habitum, et potest agere actiones habitus quando voluerit, nisi sit impeditus : et ideo primus est per se potentia sciens : sed secundus non est per se potentia sciens in actu, sed potius per accidens impeditur ab opere scientiæ : et generale est in utroque istorum modorum, quod semper sit actu id quod est potentia, quando simul sunt activum et passivum. Si enim docens secundum suam doctrinam tangat et informat potentia scientem quæ potentia scit, per se efficitur actu doctus et sciens. Similiter cum removens impedimentum simul sit cum sciente non considerant, efficitur sciens actu considerans : sic enim addiscens ex potentia esse ad discentem fit alterum aliquid a potentia, quia efficitur in actu. Cum autem sic habet a tum sciendi et non sit aliquid quod prohibeat ipsum, tunc secundum actum et complementum quod recipit, operabitur, hoc est, considerabit secundum actum de scibilibus quæ jam didicit. Si enim ita non diceretur, tunc sequeretur necessario quod post scientiam acceptam inesset sibi adhuc ignorantia, quæ secundum contradictionem habet se ad scire : et sic si-
mul sciret et non sciret : quia non valens considerare cum non habeat impedimentum, est ignorans : et hoc est impossibile : ergo oportet dicere quod habens scientiam secundum actum considerat, si non habet impedimentum. Si autem nos quæramus quid moveat cum ad considerandum inter duo moventia, scilicet utrum moveat eum ad considerandum ille qui docet eum et generat in eo scientiam, vel ille qui removet ei impedimentum postquam doctus est, invenimus quod docens ipsum movet eum per se ad considerandum : quia dat ei formam, ad quam necessario consequitur considerare si non impediatur : sed removens obstaculum, movet eum per accidens : quia motus ejus non dat ei considerare, nisi per accidens : eo quod considerare inerat ei prius si impedimentum non habuisset. Si autem aliquis objiciens dicat, quod sciens seipsum movet ad considerandum, et sic non indiget motore removente impedimentum : quia impedimentum considerationis suæ non est nisi voluntas sua : et ideo quando vult, tunc considerabit. Dicemus quod hoc per accidens est, sicut medicus sanat seipsum, et non in quantum medicus efficitur sanus, sed in quantum æger : ita et hoc. Iste enim remotor est impedimenti sui non in quantum est effectus de potentia considerante actu considerans, sed accidit hoc ex illo quod in potestate habet impedimentum removere.
Est autem adhuc intelligendum, quod considerare secundum actum est a forma scientiæ quam iste accipit a sciente : et ideo quando docens dat ei scientiam, tunc cum scientia dat ei omne quod sequitur ad scientiam : et ideo docens per se movens est in utroque motu, sicut supra diximus. Similiter autem per omnem modum se habet in physicis quantum ad moventia corpora simplicia, quæ sunt quatuor elementa. In talibus enim id quod est actu frigidum, potentia est calidum, antequam generetur et fiat secundum actum calidum. Cum autem gene-
<--- Page Split --->
ratum est et accipit formam calidi, et fit ignis, tunc operabitur operationem calidi, quae est ardere, nisi habeat aliquid quod ipsum impediat ab operatione : unde ab eo a quo accipit formam ignis et caloris, ab eodem accipit omnem operationem et omnem proprietatem, quae sequitur formam ignis et caloris. Similiter autem se habet et tunc grave et leve. Leve enim fit ex gravi per hoc quod grave est leve in potentia : et tunc fit leve a generante ipsum a gravi : sicut quando fit ex aqua aer, vel ignis : vel quando fit ex terra alterum illorum. Grave enim primum potentia est leve, et tali potentia quam vocamus per se potentiam passivam et receptivam, in qua per inchoationem solam est forma levis. Cum autem jam est leve secundum complementum, tunc habebit ab eodem generante omnia quae sequuntur levitatem, quae sunt motus ad superius, et locus superior, nisi aliquid impediat. Actus enim consequens levitatem est in aliquo ubi determinatum esse, et hoc est sursum : sed aliquando prohibetur, quando detinetur in loco contrario : sicut quando ignis vel aer clauditur in vase, vel retinetur in materia deorsum cadente, sicut est de igne in lignis : et sicut diximus de motu secundum locum simplicium corporum, ita etiam se habet in quanto secundum motum augmenti vel diminutionis, et in quali secundum motum alterationis. Signum autem hujus est, quia nos videmus quod quantum generans ei quod generatur, largitur de sua forma, tantum largitur ei de suo loco et de suo motu. Cum enim ignis agit in grave quod est terra, primum dissolvit ipsum, et tunc elevat ipsum parum, et postea dissolvit et rarificat ipsum plus et plus : et cum omnino ipsum igniverit, tunc adjuvat sibi id quod generavit in loco suo naturali : et ideo locus et motus datur a generante sicut forma : sed forma datur principaliter, et locus et motus dantur per consequens, sicut ea quae propria accidentia sunt formae datae per generatio-
nem : et licet ita sit ut dictum est, tamen propter hoc quod latet hoc in corporibus simplicibus, quaeritur a Platone et a quibusdam aliis, quare in suum proprium locum moventur gravia et levia, quando sunt extra ipsa? cum non videatur distinctus ab eis motor intrinsecus vel extrinsecus, sicut in animalibus et in his quae moventur violenter distinctus motor invenitur. Causa autem quare moventur in propria loca quando non sunt prohibita, nulla alia est, nisi quia ex forma accepta a generante ipsa apta nata sunt inesse, et non alibi ubi sunt sua generantia, et hoc esse forma levi et gravi : unde per essentiam est leve sursum, et grave deorsum, et levi sursum moveri, et gravi deorsum moveri, sicut diximus.
Sed potentia leve et potentia grave di- 32. citur multipliciter, sicut dictum est de potentia sciente. Cum enim adhuc est sub forma aquae et terrse secundum actum est grave, tunc quodammodo potentia est leve : quia materia sua susceptiva est formae levis : et quando jam factus est aer vel ignis, et habet in se formam levis, tunc aliquando convenit ipsum esse potentia leve. Convenit autem aliquando, quod propter aliquod impedimentum neque sursum est, neque sursum ascendere potest, sed continue quando ablatum fuerit impedimentum, tunc agit actum levis, et tunc fit sursum per hoc quod ascendit. Similiter autem est de quali, quando de generatione deductum est ad formam qualitatis generatae, tunc in actu immutat secundum illam, sicut superius diximus, quod sciens mox considerat, nisi aliquid prohibeat ipsum. Similiter autem quod est actu factum quantum, mox extenditur in majorem locum, nisi aliquid prohibeat ipsum. Illud autem quod est movens sive removens id quod sustinet et prohibet generatum ne agat operationem sua forma, illud potest dici movens et
<--- Page Split --->
non movens, sicut ille qui divellit columnas domus, aut qui dejicit lapides qui jacuerunt super columnas : aut ille qui emittit aquam contentam in vase. Ille enim secundum accidens movet, sed per se non movet. Movere autem secundum accidens dico sicut paries dicitur pilam sphæricam movere, quando repercutitur projecta ad parietem : hanc enim projiciens per se movet, sed per ipsum movet ipsam paries : et similiter movet ipsum generans dando ei formam, dat ei omnia formam generantis consequentia. Sed auferens impedimentum movet ipsum per accidens nihil dando sibi, sed tantum impediens id quod jam inest ea removendo. Jam enim per formam sibi datam inest ei esse illud quod per se consequitur forman datam, licet impeditur ab exteriori. Iste tamen sermo quem hic fecimus de movente, licet sit generalis secundum omne genus motus, complebitur specialiter de movente secundum locum in tertio de Cælo et Mundo, ubi cum perscrutatione diligenti inquiremus de motibus levis et gravis. Manifestum igitur ex dictis est, quod nihil horum simplicium corporum movet seipsum, sicut antiquitus opinatus est Plato, et post eum Galenus, et in processu temporis Seneca. Sed omnia talia sui motus in se habent principium, non quidem movendi se active et faciendi et recipiendi hoc a generante ipsa, et dante eis formam cujus est motus et locus ad quem moventur.
lia moventur a motore aliquo distincto ab eo quod movetur per diffinitionem et non per esse. Et similiter ea quae non moventur a seipsis et moventur natura, ut gravia et levia, moventur et ab aliquo motore, qui distinctus est ab eis per esse : quia aut moventur a generante et faciente leve et grave in forma levis et gravis, aut ab eo quod solvit et removet ab eis inpedientia et prohibentia, ut agant actum gravis et levis. Omnia igitur quae moventur, ab aliquo movebuntur distincto ab ipsis per diffinitionem et esse, aut per diffinitionem solum : et hoc est quod volumus declarare.
Nec aliquis miretur si tantam quaestionæm determinamus per inductionem 1 : scimus enim quod inductio non certificat quantumcumque universaliter inducatur, nisi prædicatum ab omnibus particularibus inductis participetur essentialiter : quia tunc particularia participant prædicatum per se, et universalis recipiet prædicationem per se prædicati ejusdem : quia licet probemus quod quilibet triangulus in particulari est albus, non possumus probare quod triangulus universaliter et necessario est albus : quia convenit quemlibet album non esse. Et ideo forte mirabitur aliquis, quod sumus contenti inductione : quamvis enim induxissemus hic particulariter omnia mota ubi, nisi prius in principio septimi induxissemus demonstrationem de universali, quod scilicet omne quod movetur, ab alio a se distincto movetur. Nec hic fecimus inductionem ut probaremus universalem quam hic demonstravimus, sed potius ut excluderemus quaestionem Platonis et Galeni et Senecæ contingentem de corporibus simplicibus, quæ videntur per se moveri ad loca sua quando sunt extra ubi prius. Nos enim diximus quod tunc moventur a motore qui est motor per accidens : eo quod et ipsa non sunt in potentia per se, sed per accidens, cum jam per se habeant formam per quam ascendant,
<--- Page Split --->
et sunt in loco sursum vel deorsum, sed impediuntur ab aliquo per accidens et non per se.
CAPUT V.
Quod omne quod movetur, reducitur in aliquod movens primum quod movet seipsum.
Postquam autem jam probavimus unam duarum propositionum quam supra praemisimus, scilicet quod omne quod movetur, movetur ab alio a se distincto, tunc procedemus ad alterius propositionis declarationem, scilicet quod omnia mota reducuntur ad aliquod primum motum unum : et ille est motus quod movetur a suo motore intrinseco sibi, sicut animalia moventur ab anima.
Text et nom. Incipimus autem istam considerationem 33. ab eo quod dicimus, quod omne quod movetur ab alio, non movetur ab alio nisi altero duorum modorum. Aut enim movetur ab alio quod est movens ipsum, non secundum ipsum, sed propter alterum : aut est movens ipsum propter seipsum. Si autem movet ipsum non propter ipsum, tunc aut movebit ipsum per unum medium : quia scilicet ipsum est proximum movens post ultimum movens, secundum viam resolutionis : et hoc est primum movens in ordine naturali moventium : aut est movens per plura media, ita quod inter primum movens et ultimum motum sint plura media. Et exemplum hujus quod habet plura media, est secundum quod baculus est primum movens lapidem percussum. Et movetur baculus non secundum se, sed per
aliud, quia movetur a manu : et manus etiam movetur ab alio, quia movetur a virtute hominis et moventis manum : utraque enim moventium dicimus movere, sed tamen dicimus primum magis movere quam ultimum, quia primum dat ultimo quod moveat : et ideo non movente ultimo, adhuc potest movere primum : sed non movente primo, non potest ultimum movere, quod proximum est juxta rem motam : et ideo est primum sicut causa primaria : quia retrahente ipso causalitatem suam, nihil erit deinceps moventium : sed retrahentibus aliis suas causalitates, nihilominus ipsum causabit motum : propter quod ipsum est magis movens omnibus aliis. Et exemplum est, quia baculus non movebit lapidem, nisi moveatur ab homine : sed homo movebit etiam baculo non movente.
Si ergo secundum prædicta necesse Text.et com 31. est, quod omne quod movetur, ab aliquo a se distincto secundum esse movetur, et illud iterum aut movetur ab alio, aut movetur a seipso : et si movetur ab alio a se distincto secundum esse, tunc necesse est quod sit aliquid movens primum quod non movetur ab alio a se distincto secundum esse, sed secundum diffinitionem solam : et si hoc est quod sit movens seipsum, est primum movens, tunc non est necesse quod hoc moveatur ab alio, sed ipsum in quantum reducitur omne movens motum aliquid in natura. Et probatur hoc ex hoc, quod impossibile est ut in infinitum vadat moventium numerus et motorum : quia cum infinitorum ex parte ante nihil sit primum, nunquam possumus devenire ad id quod movet per se : et quia omne movens ab alio reducitur ad movens per se, si non sit accipere movens a se, non erit accipere movens ab alio : et cum omne movens sit per se movens, aut ab alio, oporteret quod nullum movens omnino seipso
<--- Page Split --->
esset, quod est impossibile : quia ex hoc sequeretur nullum esse motum omnino : oportet ergo dicere, quod movens seipso sit primum movens. Et haec propositio fundatur super tres propositiones, quarum una accipitur ex secundo Metaphysicae Aristotelis 1, et est, quod omne quod invenitur in pluribus et est univocum in illis, oportet quod inveniatur in uno primo quod est causa omnium illorum : et ideo cum movere in multis moventibus motis, oportet quod inveniatur in uno primo movente moto quod est causa omnibus aliis movendi. Alia autem propositio est, quod omne quod movetur ab alio distincto a se per esse et diffinitionem, movetur ab eo quod quandoque movet et quandoque non movet : eo quod ipsum est quandoque conjunctum, et quandoque non conjunctum, sicut probatum est in primo tractatu hujus octavi libri : omne autem tale movens quod aliquando movet, et aliquando non movet, est aliquando in potentia movens, et non in actu : quod autem est in potentia movens, indiget movente generante, sicut in praecedenti capitulo monstratum est : et ideo omne quod motorem habet extra se, movetur non perpetuo motu : et ideo motus suus non potest esse primus : et ideo oportet ipsum reduci ad alium primum. Tertia propositio est, quod movet se habet motorem conjunctum sibi et extrinsecum sibi : et ideo si ille motor non sit in potentia ad aliquid movebit perpetuum motum qui est primus motuum, et causa omnium motuum aliorum. Est igitur sciendum, quod duplex est primum movens 2 : unum quidem in genere, et alterum extra genus. Primum autem movens in genere est movens quod movet seipsum et illud movetur : et de hoc ponimus modo nostrum studium ad investigandum. Alterum autem est movens non motum omnino : et de hoc inquiremus posterius quantum pertinet ad prae-
sens negotium. Quod ergo sic movetur, quod ipsum non movetur ab alio extrinseco sibi, illud necesse est moveri a seipso : et illud est primum movens per rationem praedictam.
Amplius etiam alio modo apertiori est Text, et com. 35. aggredi ipsam eamdem rationem quae habita est. Omne enim movens oportet quod aliquid moveat, et per aliquid sive aliquo quod est sicut instrumentum movendi : et hoc patet ex hoc, quod sicut habitum est, omne quod movet, aut movet seipso, aut movet quodam alio quod movetur prius ab ipso. Cujus exemplum est, quia cum animatum movet aliquid, tunc anima movet sicut motor immobilis, sed utitur corpore sicut instrumento sui motus, et per illud movet. Et si velimus accipere quod est causa motus, et est motum, tunc erit ratio clarior : quia tunc homo motus seipso movet aliquando aliquid, et aliquando utitur baculo per quem movet sicut instrumentum : et ideo quod diximus in prehabita ratione esse medium movens inter primum movens et ultimum motum, hoc dicimus esse instrumentum : sed in nomine instrumenti clarius est quod dicitur : quia instrumentum sonat ut ab alio motum semper, et modum instrumenti habet corpus, quod movetur ab anima, et est extrinsecum aliquid movens sicut baculus. Et hujus exemplum est, quando ventus projicit sine medio instrumentali, et aliquando dicitur projicere lapidem quem projicit ventus : et tunc lapis movet sicut instrumentum, nec tamen dicimus quod ventus moveatur a se, sed potius movetur a generante quod dat ei talem motum : et per hoc quod dat ei talem levitatem : et de hoc in libro Meteororum erit locus optimus tractandi : et simile est de magnete, qui movet ferrum per hoc quod alterat
<--- Page Split --->
solum virtute sua, et generat aliquid circa ipsum 1. Cujus signum est, quod kakabre non attrahit calamos nisi prius calefiat, ut per calorem ejus virtus ejus spargatur usque ad calamum, et per hoc aliquid formae suae generet in calamo, per hoc quod calamus moveatur a kakabre : et sic in omnibus est, quod omne quod movetur ab alio movente quod movet aliquid movetur et movet alia, quod est sicut instrumentum movendi : et impossibile est motum aliquem fieri, nisi sit aliquid quod seipsum movet: et illud quod seipsum movet, compositum erit ex movente quod non movetur omnino, et ex corpore quod movetur et movet sicut instrumentum movens. Sed in hoc est differentia moventium, quod si sit quidam movens seipsum movens, tunc non est necessarium quod sit aliquid aliorum moventium quae movent in hoc quod ab alio extrinseco sibi movet: sed si movens sit extrinsecum et sit ab altero motum extrinseco sibi, tunc oportebit quod ante illud sit aliquid movens seipsum per rationem superius positam, in qua probatum est quod omne movens motum ab altero movente extrinseco sibi reducitur ad aliud movens quod movetur a seipso, et non ab altero: aut oporteret, quod in infinitum abiret: et tunc omne movens movet sicut instrumentum: et hoc est impossibile, quia non potest omne movens movere instrumentaliter nisi aliud sit movens seipso, quod ulterius movet id quod movet instrumentaliter. Si ergo detur quod id quod movetur movet, tunc necesse est hoc in aliquo numero moventium stare, et non abire in infinitum: stabit enim in eo quod movet seipsum, sicut habitum est: et hoc manifestum est in omni ordine moventium. Si enim baculus movet et baculus movetur a manu, tunc manus movet baculum. Si autem et manum aliquid aliud movet, et hoc iterum aliquid est movens: et cum id quod movetur moveatur ab aliquo, tunc sem-
per necesse est quod aliquid sit prius eo quod movetur ab alio, donec deveniatur ad illud quod movet ipsum per seipsum : licet enim hoc moveatur, dummod otamen non sit ipsum movens aliquid aliud extrinsecum, et distinctum ab ipso secundum esse, tunc necesse est quod illud moveat ipsum seipsum, secundum istam rationem quae sumpta est a ratione instrumentaliter moventis, et ejus quod movet instrumentum : eo quod omne id quod move tur, aut oportet quod sine aliquo medio moveatur ab ipso quod movet seipsum : aut si per media multa movetur, tunc decurrendo per omnia media instrumentaliter moventia aliquando devenitur in id quod movet movendo seipsum : et hoc erit primum motum movens.
CAPUT VI.
Quod primo primus motor est omnino immobilis, ut per hoc concludatur quod id quod est causa omnis motus, est movens seipsum.
Juxta autem haec quae praedicta sunt, inducemus rationes ad hoc quod primo primus motor est immobilis in quolibet genere motus: propter hoc etiam ille motor dicitur esse extra genus mobilium motorum: et tunc redibimus et faciemus per easdem rationes constare eadem haec quae nunc diximus secundum quod primum illud quod est causa omnis motus et est motum, est illud quod move tur a seipso et movet seipsum. Erunt autem istae easdem rationes contra Platonis positionem, qui dicit quod nihil movet immobile existens, sed quod primi motores movendo se movent omne quod est.
<--- Page Split --->
Dicimus igitur si det nobis adversarius, quod omne quod movetur ab eo movetur quod secundum naturam movetur, sicut dicit Plato: tunc moveri quod est in primo motore qui est causa motus in omnibus aliis, aut convenit ei essentialiter et per se. Si autem primus motor qui est causa motus universaliter in omnibus, movetur per accidens, tunc non propter idem movet, et est causa motus quia movetur: sed accidit eidem moveri qui est causa motus movendo: ergo primum motorem non est necesse moveri ad hoc quod moveat. Si autem hoc detur, tunc sequitur contra Platonem inconveniens, quod scilicet possibile est contingere, quod nulla res movetur in omnibus partibus mundi: et hoc ideo sequitur, quia id quod est per accidens, non necessario inest, sed contingit inesse et non inesse. Si ergo tale quod per accidens inest, ponamus non esse, tunc secundum doctrinam Priorum Analyticorum, nullum debet sequi impossibile: quia falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile: sic igitur accidit hic: sed quod hoc accidit, est falsum et impossibile: quia sequitur ex hoc, quod si nos ponamus primum motorem non moveri, cum hoc quod Plato dicit non movere eumdem nisi moveatur, quod possibile est nullum motum esse in mundo: quia sic ostendimus quod primo motore non movente, non contingit movere aliquem secundorum motorum qui sunt post ipsum. Dicit autem Plato omnino non movere nisi moveatur: ergo cum contingat ipsum non moveri, non erit motus in aliquo entium hujus mundi. Hoc autem est impossibile: quia nos supra probavimus, quia necessarium est primum motum esse, qui est primi mobilis: ergo positio fuit impossibilis, quae dixit quod primus motor moveur per accidens et non per se.
Hoc autem quidem dictum esse ratioText, et com, 37. naliter accidit, quod scilicet primum movens quod omnino est primum motus principium, sit mobile et non moveatur. In ordine autem omnis motus necesse est tria esse, quorum unum est quod movetur tantum, secundum quod est movens tantum, et tertium quod instrumentaliter fit motus, et hoc movet et movetur. Et horum exemplum est in motu processivo hominis : quia quod movetur tantum, est membrum, sicut pes, vel manus : quod autem movet tantum, est virtus movens quæ est appetitus movendi : et quod movet instrumentaliter, est sicut nervus vel musculus, et hoc movetur a virtute, et membrum movet. Exemplum autem horum est in ordine naturalium motuum. Cum enim aliquid calefit, est calidum movens motum : et id quod calefit, est motum. Est autem necessarium quod sit aliqua causa prima caloris movens tantum, sicut stella, vel motus qui non movetur secundum qualitatem secundum quam movet, licet moveatur forte localiter : hoc autem in sequentibus ostendetur. Inter hæc autem quod movetur quidem, necesse est generaliter moveri, sed non generaliter necesse est movere : quia ultimum motum sic est motum, quod ipsum nullo modo movet : sed illud quod movet movens etiam necesse est moveri et movere : quia medium est inter primum movens et ultimum motum : illud enim simul communicat participando hæc duo : et secundum idem esse diffinitum convenit cum eo quod movetur, quia in veritate movetur ab alio : et convenit cum movente, quia movet ulterius id quod est ultimo motum.
Hæc autem quæ dicta sunt, sunt maxime manifesta in his quæ movent et moventur secundum locum. Hæc enim tria necesse est tangere se invicem aut simpliciter, quod inter ea nullum sit medium, aut usque ad aliquid, hoc est, usque ad spatium et distantiam determinatam, ad quam distendi potest virtus
<--- Page Split --->
moventis, sicut nos videmus quod secundum determinatum spatium movet chorda sagittam, et non ultra usque ad determinatum spatium distans movet magnes ferrum, et piscis stupefactor usque ad determinatam distantiam immutat rete in quo manum tangentis stupefacit, et non ultra. Piscis autem qui Latine dicitur stupefactor, Arabice autem rachadam vocatur. Sicut autem sol vel mare calefaciunt aerem, et universaliter omne quod movet habet spatium determinatum ultra quod non distenditur virtus motiva. Movens autem primum, quod non sic movet, sicut in quo instrumentaliter fiat motus, illud movet, ita quod est immobile ab alio. Et quia nos videmus, quod medium horum est compositum ex utroque extremorum, et videmus quod ultimum in ordine isto quod est illud quod potest ita moveri, quod ipsum nullum habet principium activum motus, potest inveniri per se separatum : et videmus etiam existere illud quod est movens motum, quod quidem movetur ab alio extrinseco sibi, et non a seipso : tunc etiam rationale est quod dicamus etiam tertium existere illud quod est ita movens quod ipsum est immobile omnino, sicut nos hoc videmus existere in compositione mixtorum. Nos enim in compositione hydromellis invenimus et aquam per se existere et mel : et multo magis hoc est in proposito, cum id quod movetur instrumentaliter divisivum sit secundum rationem, tam ab eo quod movet primum, quam ab eo quod movet ultimum. Irrationabiliter igitur dixit Plato nullum movens inveniri et immobile. Sed rectius dixit Anaxagoras in hoc : quia cum posuit intelligentiam universaliter agentem esse primum movens mixturam de qua superius locuti sumus, tunc posuit ipsam impassibilem et immixtam. In hoc enim recte ponit intelligentiam primum motus principium, quia immobilis erit per hoc quod erit impassibilis : et si esset mixta materiae ex contrariis, sicut virtutes phy-
sicae moventur, tunc esset generabilis et corruptibilis : et ideo imperare habet motum per hoc quod est immixtus, sicut faciunt intelligentiae separatae. Et ex ista probatione habetur, quod impossibile est quod primo motori accidat moveri cum movet : quia secundum dicta necesse est inveniri primum motorem, qui non possit moveri per se, vel per accidens, quod impossibile est quod accidit ei moveri cum movet.
At vero si dicat adversarius, quod Text.et com. 38. primus motor non secundum accidens, sed per se et essentialiter movetur, ita quod non potest movere nisi moveatur, eo quod ex necessitate movetur : tunc necesse est quod hoc fiat altero duorum modorum : aut enim movetur secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, aut movet secundum unam speciem motus et movetur secundum alteram. Dico autem secundum eamdem speciem motus movere et moveri, sicut si calidum quod calefacit, etiam caledit, et sanans sanatur, et latum secundum locum movet secundum locum. Et dico secundum alteram speciem motus moveri et movere, sicut si sanans fertur et movetur secundum locum, et motum secundum locum augetur, aut aliquo modo motus movetur diverso ab illo quod movet. Sed manifestum erit statim quod utrumque horum est impossibile. Si enim sic dicatur, tunc non erimus contenti universali dictione, ut dicamus quod movens movetur : sed nos descendemus ad individuos secundum speciem et numerum motus : quia in illis magis manifestum est inconveniens. Si enim movetur movens secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, tunc oportet quod ille qui docet geometricare, addiscat et doceatur geometricare : et oportet quod docens sit ignorans secundum eumdem motum numero : aut oportet etiam quod ille qui projicit
<--- Page Split --->
lapidem vel aliud quodlibet quod projici potest, projiciatur eadem projectione : quae aperte sunt inconvenientia : ergo non est possibile quod movens moveatur secundum illum modum motus quo movet.
Si autem dicat sic quidem, quod non moveatur secundum eumdem motum quo movens movet, sed movetur secundum alium modum et speciem motus : sicut si dicamus id quod fertur secundum locum, augeri : aut id quod auget, alterari ab alio : et hoc alterans moveri dicamus secundum alterum quemdam m odum motus quemcumque volueri mus. Adhuc ostendemus hoc esse impossibile : quia jam supra probavimus quod species motuum sunt infinitae : e t ideo necesse est stare, cum finiti sint motus secundum speciem : oportet ergo, si hoc semper dicatur fieri, quod fiat reflexio in primum motum : quia si ferens secu ndum locum dicatur augeri et augens alterari, et alterans doceri, e t sic de singulis, quod tamen redeant, quod alterans vel docens dicantur moveri secundum locum. Idem autem est quantum ad convenientiam inconvenientis si mox dicatur movens secundum locum moveri secundum locum, et si dicatur post multa media aliorum motuum moveri secundum locum : quia in utroque sequitur ferens secundum locum ferri, et docens doceri : licet enim post multa media deveniatur ad eumdem modum motus quo movet primum movens, tamen refertur motus ille ad primum motorem plus quam ad aliquem secundorum : quia jam manifestum est ex superius habitis, quod omne quod movetur, movetur ab eo quod est movens superius et prius, et magis movetur ab illo quam ab aliquo alio. At vero jam prius ostendimus hoc esse impossibile : eo quod secundum hoc docens accidit addiscere, et movens secundum locum moveri ad locum : et ideo dicimus quod hoc est impossibile, quia docens habet scientiam, et addiscens
non habet eam : et sic in uno tempore, et secundum unum et eumdem motum aliquid habet scientiam et non habet eam, quod est impossibile.
Amplius autem quod magis est irrationale quam ea quae dicta sunt, hoc est, quod motuum secundum locum vel secundum quemlibet alium motum sit mobile : et hoc est improbabile etiam secundum opinionem. Si enim omne quod movetur, dicatur moveri ab eo quod movetur, tunc mobile erit aliquid simile : sicut si aliquis dicat, quod sanativum et sanans est sanabile secundum eumdem motum ad sanitatem : et tunc quando medicus sanat aliquem a febre, oportet quod ipse sanetur a febre : et sicut aliquis dicat, quod id quod ædificat, ædificatur secundum eamdem ædificationem, aut mox sine medio, aut per plura media, sicut in præcedentibus est explanatum. Dico autem per plura media, sicut si dicatur quod omne quod movet, est mobile ab aliquo movente, sed non secundum eumdem motum secundum quem movet proximum quod movetur ab ipso, scilicet secundum istum motum quo movet alterum, quo mediante conjungitur ei : ut si sanans dicamus non addiscere, quia proximum est illud quod dicit, sed altero modo moveri, hoc est, ascendens et decurrens per omnes modos motuum aliquando perveniþ et ad eamdem speciem motus quo movet ipsum movens, sicut diximus prius. Cum enim motus in omnibus substantiis inventus sit a primo motore, de necessitate refertur ad ipsum in quocumque inveniatur ; et tunc sequitur inconveniens; sicut si mox sine medio moveatur secundum eumdem modum motus quo movetur : et sic patet quod utrumque horum est inconveniens. Vel potius dicamus, quod unum illorum est impossibile, scilicet quod mox moveatur secundum eamdem speciem motus qua movet : alterum autem est figmentum, ex quo tamen sequitur impossibile, licet non ita sit manifestum, quod
<--- Page Split --->
scilicet moveatur secundum aliam speciem motus qua movet. Inconveniens enim est, quod alterativum sit ex necessitate et essentialiter augmentativum et augibile, licet forte accidat : ergo non potest dici, quod primo primus motor semper moveatur : et inde ulterius concluditur, quod non est necessarium quod omne quod movetur, semper moveatur ab alio a se distincto per esse : quia superius habitum est quod omnis motor extrinsecus distinctus movetur ab alio motore, qui etiam movetur, et est sicut instrumentalter movens : quia si ita esset, oporteret quod iterut in infinitum : oportet ergo dicere, quod id quod movetur a motore primo immobili, sit seipsum movens, sicut animal movet seipsum, et motor immobilis non est extrinsecus ei, sicut intellectus movet hominem, cum tamen sit per se immobilis et per accidens mobilis. Sed motor primus in hoc differt ab intellectu, quod nec per se nec per accidens est mobilis.
et potior causa quam id quod est causa in altero quodam habens causalitatem. Hoc enim licet et ipsum sit causa, non tamen a se, sed ab altero habet causalitatem.
Oportet igitur nos illud considerare Text et com, accipiendo aliud principium consilera- 40. tionis quam prius, ut quaeramus, si aliquid movet seipsum, secundum quem modum movet, et secundum quem est motum.
CAPUT VII.
In quo eliditur error Platonis in eo quod dixit, quod primo primus motor movetur a seipso.
Text, et com. 39.
Ergo non est necessarium, quod omne id quod movetur, semper moveatur ab alio, quod etiam ipsum ab alio moveatur : ergo stabit hoc in aliquo motore, qui est causa omnis motus : aut ergo a quiescente, hoc est, immobili movebitur sicut a motore primo : aut movebitur a motore qui seipsum movet, qui compositus est ex motore et mobili, qui est sicut motor secundo primus. At vero si oportet considerationem facere et quaerere, utrum causa universaliter omnis motus sit motor seipsum movens, aut motor qui movetur ab aliquo extrinseco sibi secundum esse, omnes homines, licet aliquid modicum rationis habentes, ponent quod illud est causa universalis omnis motus, qui est movens seipsum, eo quod illud componitur ex primo motore immobili, et primo moto quod movetur ab ipso. Illud enim quod per se et non ab alio causa est, semper est prior
Ad hoc autem demonstrandum, probaText, et com 40. 39. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. bimus primo omne quod movet seipsum esse compositum ex motore et mobili. Ad hoc autem probandum sumemus hanc propositionem, quod omne quod movetur est divisibile in partes quae semper in infinitum sunt divisibiles. Hanc enim propositionem jam ostendimus in sexto superiorum librorum, ubi locuti sumus de universalibus physicis, quae sunt continuam dividi in infinitum, et compositum componi ex divisibilibus in infinitum, et motum esse continuum : quia est actus continui : et si esset motus actus subjecti indivisibilis, non esset motus continuus, sed indivisibilis : et tunc non esset motus : oportet ergo ex his quae ibi dicta sunt, supponere quod omne quod movetur, est continuum. Impossibile est igitur, quod hoc quod movet seipsum, penitus secundum totum quod est in ipso, moveat seipsum. Si enim moveret penitus secundum totum seipsum, tunc opor-
<--- Page Split --->
teret quod quidquid est in ipso, moveret seipsum : ergo quidquid est in ipso, movet et movetur : et tunc sequitur ex individuis et singularibus motibus, quod idem secundum totum quod est in ipso feret, hoc est, movebit se localiter : et fertur, hoc est, movetur localiter secundum speciem et formam : et idem alterabitur et alterabit, et docebit utique et docebitur simul, et sanabit et sanabitur secundum eamdem sanitatem :* quae omnia inconvenientia esse ostensa sunt, sive fiant per medium unum, sive per plura, sive etiam fiant mox sine medio : quia cum nullo modo motus media moveant, nisi illo quem habent a primo motore, idem est si millesimum moveat, ac si primum moverit : quia semper sequitur quod movetur eodem modo motus quo movetur. Amplius determinatum est in tertio librorum superiorum, quod non movetur nisi mobile, in quo sicut in subjecto inest motus. Mobile autem est, quod potentia movetur antequam sit in actu. Omne autem quod potentia est ad aliquem actum, vadit in illum : et motus est actus et perfectio mobilis : quia actus est imperfectus, eo quod est imperfecti, et sicut in via ad perfectionem veram existentis, sicut in tertio librorum superiorum determinatum est : et sic patet quod omne quod movetur, simpliciter erit imperfectum : quod autem movet, oportet quod sit perfectum : quia motor univocus movendo dat formam suam : et ideo cum non det nisi quod habet, oportet quod ipse secundum formam illam perfectus sit, sicut videmus quod calefacit ens actu calidum, vel calor ipse et generans univoce est id quod habet speciem et formam quam largitur generato. Si ergo dicatur quod aliquid omnino secundum omnia quae sunt in ipso, simul movet et moveatur, oportet quod idem simul sit calidum et non calidum, et completum et incompletum, et secundum unum quemque aliorum motuum secundum quem potest movere movens univocum. Cum igitur hoc sit impossibile, tunc oportet dicere
quod movens seipsum sit compositum ex motore et moto : et ita quod aliquid ejus moveat, et aliquid moveatur. Quia vero aliquis Platonem defendere volens dicere posset, quod primum movens movet se, ita quod una pars moveat alteram et moveatur ab ipsa, et e converso, ideo ostendimus hoc esse impossibile.
Hoc enim ita est dictum ac si movens Text. et com 41. se, compositum scilicet ex motore et mobili ita moveatur secundum motorem et mobile, quia mobile movet motorem, et sic motor move tur, et motor etiam movet mobile, et ideo etiam mobile movetur : et hoc dato accidit multiplex inconveniens. Quorum unum quidem est, quia secundum hoc neutrum erit primum movens : quia utrumque move tur et movet aequaliter alterum, et move tur ab ipso : secundum enim rationes supra inductas id erit tunc prius in ordine moventium, quod magis distat ab eo quod ultimo move tur : et illud quod sic prius est, magis est causa movendi quam quod sequitur ipsum et continetur sub ipso. Diximus autem quod ea quae move tur, a duplici motore move tur : aut enim moventur ab eo quod move tur ab alio extrinseco sibi, aut move tur ab eo quod move t seipsum : et ostendimus quod in ordine illo movens se remotius est ab ultimo moto quam quod move t in eo quod move tur ab alio : et ideo proximius est primo principio motus quod move tur a seipso, quam id quod move tur ab alio : quia hoc diximus supra, quod hoc move t per modum instrumenti quod medium est. Id autem quod move t seipsum, movet per modum instrumenti moventis, sicut manus vel homo move t baculum : ergo primo motui non competit quod move tur ab alio, quia sequeretur quod ipse non esset principium motus : ergo non potest dici quod hoc modo una pars moveat aliam, et per hoc una move tur ab alia.
<--- Page Split --->
Amplius autem secundum inconveniens est, quod secundum Platonem etiam non est necesse etiam, quod primum movens quod est primo primum, moveatur nisi a seipso : ergo potuit eum movere in hoc quod movetur ab eo quod movetur ab ipso : ipse contrarium sua positi onis ponit : ergo nisi secundum accidens e contra moveatur ab eo quod ipse movet, secundum Platonem non movebitur ab alio secundum quod movet in eo quod per accidens movetur ab alio, superius accipimus possibile non contingere movere : et sic possibile est cessare omnes motus cum cessatione primi motus : et quia hoc est inconveniens, erit absque dubio in eo quod movet seipsum compositio duorum : quorum unum erit quod movetur et movet alia, et hoc est cœelum primum : et aliud erit quod movet penitus immobile, et hoc est motor primus.
Amplius tertium inconveniens est in dicta positione, quod non est necessarium quod dicunt. Si enim debeamus invenire principia motus qui est semper et sempitternus secundum temporis durationem omnem, non est necesse quod ponamus cœelum motorem primum, qui e contra movetur a suo mobili, sive per se, sive per accidens, etiamsi detur quod non movet in eo quod movetur : quod tamen dixit Plato. Sed dicemus quod immobile necesse est movere, sicut est primo primus motor : aut dicemus quod movens seipsum est causa motus sempiterni, sicut est secundo primus motor, qui est compositus ex primo motore et primo mobili, cujus motus causa est omnium motuum aliorum. Si enim nos daremus quod motor primo primus posset moveri per accidens, etiamsi taliter moveri non daret ei esse motorem, tunc ipse moveretur motu sui mobilis, sicut anima movetur motu corporis quod movet, et tunc ipse non esset perpetuus, cum aliqua renovatio et immutatio acciderit circa ipsum : et hoc est impossibile, quia ex hoc sequeretur quod ipse non esset in corpore secundum partes corporis, sicut
oculus habet visum, et auris auditum : et ut universaliter dicatur, oporteret quod ipse esset actus et perfectio corporis, quod non convenit substantiae quae est intellectus purus immixtus sicut est motor separatus : et ideo valde inconveniens est dicere motorem primum esse mobile per accidens, etiamsi non dicamus quod movet primus motor in eo quod movetur : et haec probatio valde notanda est, quia ex illa inferius ostendemus utrum primus motor sit anima cœeli, quod movet, vel non : et ex illo probatur primus motor esse separatus et simplex, et multa alia quae in scientia divina necessaria sunt.
Amplius quartum est inconveniens : quia si moveret primus motor in eo quod movetur, tunc oporteret hoc esse secundum unicum motum, sive esset per medium, sive sine medio, ut supra diximus : ergo sequeretur iterum, quod id quod calefacit aliquid, quod calefieret ab eodem : et in omnibus aliis motibus quos supra diximus, idem sequeretur. Non enim potest dici, quod movens ita moveatur, quod unum quod est in ipso moveat reliquum, et moveatur ab ipso e converso.
At vero quod violentissimum est conText. et com. 42. tra Platonem, est quod id quod primum motum est ex seipso, non potest esse nisi uno quinque modorum, per oppositas divisiones acceptorum : etenim si diceret, quod totum movet totum, et non partes : aut sic quod utraque pars movet utramque partem, et non movetur ab utraque parte : aut pars movet totum : aut e converso totum movet partem : aut quod reliquum est, una pars ejus sit immobilis movens, et reliqua sit mota ab illa. Sed tamen de istis quatuor prioribus modis duo sunt latentis, et duo sunt apparentis inconvenientis. Certum enim omnibus est, quod per accidens motus est quo pars movet totum, et quo totum movet partem. Per accidens autem mo-
<--- Page Split --->
tus non convenit motori primo, qui movet essentialiter ; et ideo de his duobus membris non oportet nos multum sollicitari qualiter improbentur. Est tamen in omnibus primis quatuor membris unus modus improbationis, scilicet quod semper sequitur hoc inconveniens, scilicet quod idem sit movens et motum et secundum eumdem modum motus : eo quod Plato posuit quod movens non movet nisi in eo quod movetur. Sive ergo totum movet totum, sive pars partem, sive totum partem, sive pars totum hoc modo quo dicit Plato, semper sequitur inconveniens quod supra est improbatum, scilicet quod idem sit movens et motum. Et quia, ut diximus, duo membra magis latent, dicamus quod neque primum ita ipsum seipsum movet, ita quod totum moveat totum, neque quod una pars vel plures movebunt ipsae seipsas, ita quod unaquaeque ipsarum moveat ipsa seipsam, et moveatur ab alia. Si enim dicatur totum in seipso movere, et moveri sine relatione ad partes, aut ita moveitur in seipso, quod moveitur ab aliqua sui parte quae primo movet seipsam : et ita est causa motus totius. Siquidem igitur dicatur quod totum moveatur a seipso, eo quod alia pars movens se moveat totum quod moveitur a seipso, tunc pars erit primum quod moveitur in seipso. Si enim detur separari a toto illa pars, tunc ipsa movebitur in seipsa, eo quod non a toto habet moveri in seipsa, sed potius totum ab ipsa. Si autem totum a toto moveitur sine relatione facta ad partes, tunc partes non movent seipsas nisi secundum accidens. Quod autem secundum accidens moveitur a seipso, non est necessarium moveri, ut supra ostendimus : ergo si accipiantur a seipsis non moveri, tunc nihil sequetur impossibile. Sequitur autem tunc motorem qui est altera pars componens totum quod moveitur a seipso, non moveri : igitur tunc non nisi movens immobile : ergo totius quidem moti in seipso aliud partiale movebit, cum sit immobile. Aliud autem partiale movetur,
et potest movere ulterius aliud vel non movere. Solum enim sic possibile est, quod aliquid compositum sit mobile et motum in seipso : et sic falsum est quod dicit Plato, primo primum motorem motum esse in seipso. Amplius autem si conceditur, quod tota prima animata movent ipsa seipsa, et etiam motores movent ipsi seipsos, tunc hoc erit ideo dictum in toto, quia hoc partiale totius movebit hoc: aut aliquod aliud partiale movetur. Partiale autem quod movet illa, etiam movetur a seipso, ut dixit Plato : ergo hoc est dictum, scilicet si totum aut compositum moveatur a seipso : eo quod habet in se motorem et mobile, et quod nihilominus moveatur ab A moto in seipso per motum quo movet B, et hoc est inconveniens : quia sequitur quod ante primum motum in seipso sit aliud motum in seipso, quia A motum in seipso erit ante A B, et sequitur quod motus A non pervenit ad A B totum nisi per medium B, quia prior est motus partis quam motus totius, ut probatum est in sextolibrorum superiorum : ergo A B non erit primum quod movetur in seipso.
CAPUT VIII.
Et est digressio in qua ostenditur convenientia et differentia opinionis Platonis ad opinionem Peripaticorum quantum ad positionem motorum superiorum.
Nos autem hic oportet facere digressionem ut ostendamus differentiam opinionis Platonis ad opinionem Peripateticorum : et quia licet hoc ad scientiam istam non pertineat, tamen facit ad doctrinam faciliorem. Oportet igitur scire, quod In quibus conveniat in tribus quantum ad motores primos Plato cum Aristotele. convenit Plato cum Aristotele qui fuit
<--- Page Split --->
dux et princeps sectæ Peripateticorum. Quorum unum est, quod convenit in probatione priorum motorum quæ habita est superius : et hoc est, quod sicut est in inferioribus, ita est in superioribus, quod scilicet in inferioribus quædam moventur in se, et quædam ab alio : et eorum quæ moventur ab alio, quædam moventur naturaliter a generante, et quædam ab alio per violentiam : et quod illa quæ moventur ab alio, non moventur nisi a motore moto : et quod illum reducere oportet vel in motorem qui movetur a seipso, vel oporteret quod iteru in infinitum : in hanc enim probationem consentit Plato.
Secundum autem est in quod consentit, quod primum movens quod movet mobile primum, est substantia intellectualis, quæ dicitur intellectus sive intelligentia separata: quia vidit bene quod nihil est in potentia ad motum localem, nec per se, nec per accidens in loco suo existens, nisi id quod est mobile a substantia spirituali, quæ est anima vel intellectus. Et vidit bene, quod continuum corpus in quantum est corpus, non movet seipsum : quia omne corpus motum movetur ab alio distincto a se per diffinitionem tantum, vel per esse et diffinitionem, sicut patet ex dictis.
Tertius autem est, quod bene consentit in hoc quod motores corporum cælestium sunt indivisibiles non habentes magnitudinem : et ideo nec finitam, nec infinitam potentiam habentes, sicut sunt potentiae quæ sunt virtutes corporales, sicut est gravitas et levitas, caliditas et frigiditas, et hujusmodi : quod nos etiam ita probabimus.
Sed dissentit in duobus : quorum unum est, quod ipse dixit quod motores primi per hoc movent, quod a se moventur : et dixit hoc non tantum de motoribus corporum cœlestium, sed etiam de anima, quam ideo dixit esse immortalem, quia movet seipsam, sicut expresse patet legenti Phædonem Platonis. Dixit enim quod intellectus separatus in eo quod fa-
cit ipse formas intellectus, movet se : quia nihil facit intelligibilia nisi intellectus, sicut nihil facit calida nisi calor. Faciendo autem intelligibilia in eo quod sunt intelligibilia, movet se intellectus : et quod sic movet se, est causa motus localis : quia scientia intellectus et conceptio est causa motus localis in habente intellectum : et ideo movendo se in intelligibilibus, movet motum localem : et similiter est in anima intellectuali quoad intellectum practicum : ideo dicebat quod anima movendo se in seipsa, est causa motus localis : et quia id quod movet se, nunquam deficit sibi, et non est in eo contrarietas moventis et moti, neque distantia, ideo dixit quod quodlibet talium est immortale et perpetuum. Et quia hoc primitus est in cœlestibus, ideo dixit semen animarum esse in cœlestibus, vocans semen animarum animas separatas quæ descendunt a comparibus stellis. Taliter autem non fuit dictum Aristotelis, quia ipse voluit per rationes supra habitas, quod primus motor est omnino immobilis, et per se et per accidens, et movet mobile primum conjunctum sibi, et non movetur motu ipsius, nec per se, nec per accidens. Quod autem non moveatur in motu ipsius mobilis, posuit duas causas, quarum una est ex parte motoris, alia ex parte mobilis. Ex parte motoris quidem : quia cum ipse sit substantia intellectualis quæ nullius corporis est actus, ipse non est in corpore sicut actus corporis organici physici potentia vitam habentis : neque etiam est in corpore non organico sicut actus in potentia, quia sic esset anima secundum unam rationem et eamdem ad animam animalis : et hoc non est verum : et ideo cum non sit sicut actus in potentia in ipso corpore cœlesti, non movetur motu ipsius, neque essentialiter, neque accidentaliter : et hæc est etiam causa, quare non dixerunt priores Peripatetici, quod intellectus movens corpus cœleste esset anima, sed potius esset separatus, cum anima non dicat substantiam separatam, sed conjun-
<--- Page Split --->
ctam in eo quod est anima 1. Et ulterius non dixerunt, quod compositum ex motore tali et moto esset animal, cum motor non habeat vere rationem animæ, nisi æquivocetur anima ab eo quod intellectualis substantia separata nullam habet potentiam sive vim per quam sit actus corporis et corpore indigeat, eo quod de virtutibus ejus non inveniatur nisi intellectus et voluntas : et quando movet, non movet sicut anima, ita quod habeat quasdam vires affixas ipsi mobili, et alias imperantes motum, et alias dirigentes motum ipsum, sicut habet anima intellectualis hominis : anima enim intellectualis hominis non habet corpus, cui motus ejus sit omnino naturalis, ut supra diximus : et ideo oportet quod virtutes quasdam habeat affixas corpori, per quas quasi trahendo movet corpus contra pondus proprium. In cœlo autem non est nisi voluntas imperans motum proprium, et non indiget viribus affixis corpori : quia ipsum corpus secundum suum esse ad motum illum est complendum quem imperavit voluntas : propter quod dicit Ptolemaeus in decima tertia divisione Almagesti 2, quod non debet sumi judicium corporis cœlestis ab aliquo corpore inferiorum simplicium : quia corpus cœleste obedit in omnem motum quem vult fieri in eo motor suus absque lassitudine et tristitia : non autem sic est in corporibus inferioribus a se motis.
Quidam autem ex posterioribus Peripateticis ex quadam difficultate seducti, sicut Avicenna et Alqazel et Moyses Ægyptius, et quidam alii dixerunt substantiam intellectualem moventem cœlum habere imaginationem, non quidem assuefactam, sed potius sicut habet artifex ad formas artis quando derivat eas in materia : et hoc ipsi dicebant ideo, quia si forma quas explet ex motu sui mobilis in natura motor cœlestis, essent in intellectu tantum, cum intellectus non ha-
beat nisi formas universales, et ex universali non derivetur particulare nisi secundum potentiam, ideo dixerunt quod non posset intendere hunc motum modo quo movet ipse suum mobile, sicut nec operativus intellectus in nobis, cum operatur ca quae sunt artis, oportet quod primo reducat rationem universalem ad imaginatum particulare, et tunc secundum illud moveat corpus per vires affixas membris, et traducatur in ligni materiam vel lapidem : et ideo dixerunt cœlestia corpora esse animalia de sensibilibus virtutibus solam imaginationem habentia. Et hoc non est verum : quia licet universalis forma sit in intellectu substantiae separatae, tamen quia corpus ex sui natura ad motum intellectus exequendum ipso motu corporis particulatur, et sit determinata. Et cum dicitur quod forma universalis est in intellectu operante, non sic intelligitur esse universalis, quod sit prædicabilis de multis sicut forma abstracta a rebus, sed intellectus universalis esse sicut causa multa explicans et causans dicitur esse universalis, et tunc intelligentia talem motum universalem imperat, qui licet particularis sit in quantum est in moto corpore, universalis tamen est sicut causa multa causans, et est in intellectu sicut ratio simplex motus taliter universaliter, sicut dictum est. In corpore autem quod movetur, est sicut passio determinata sui subjecti. Et in hoc differunt positiones Aristotelis et Platonis secundum certius intelligentes in philosophia de primis motoribus.
Secundum autem est in quo differunt, quod Plato dicit animas esse perpetuas, et descendisse a comparibus stellis : et hoc non dixit Aristoteles Peripateticorum dux, sed potius causatas in corpore, licet quaedam sint post mortem manentes, et quaedam non : nec dixit quod seipsas moveant, sed potius movent motae
<--- Page Split --->
quantum ad nos, sicut superius in primo tractatu explanavimus. Hæc igitur hic sufficiant ad faciliorem intellectum eorum quæ hic habent dici. In scientia enim divina plurima de his habent disputari.
CAPUT IX.
Quod omne movens seipsum componitur ex tribus ad minus, et de solutione dubitationis quæ est circa hoc.
T e x t . etcom . 43. Redeamus ergo nunc ad propositum loquentes de eo quod movet seipsum : quoniam secundum prius dicta, aliud sic movet quod movetur ab alio, sicut id quod movet instrumentaliter : aliud autem movet, cum ipsum sit penitus immobile, sicut motor primo primus : iterum autem quoniam aliud movetur sic, quod ipsum est aliquid ulterius movens, sicut id quod movetur sicut instrumentum : aliud autem sic movetur, quod ipsum nihil ulterius sic movet et ultimum motum : tunc oportet quod illud quod est primum seipsum movens, sit compositum ex immobili moventi, et etiam ex eo quod movetur, sed non necessario movet aliquid aliud, et aliquando nihil movet. Si enim nos considerationem ponamus in primo movente seipsum, non erunt sibi intrinseca componentia nisi duo, scilicet movens immobile, quod est intellectus separatus et immixtus : et id quod movetur tantum, quod est corpus celeste, sive id sit orbis, sive stella : et licet orbis et stella moveant inferiora, non tamen illa sunt componentia celeste movens seipsum. Et hujus causa jam expedita est, quia scilicet hoc corpus de se aptum natum est recipere omnem motum qui fluit a motore intelligibili : et ideo motor in movendo seipsum non indiget aliquibus mediis, qui sint ex parte ejus quod mo-
vetur ab ipso : et ideo in talibus id quod movetur, non movet aliquid ulterius : et perficitur compositio taliter moventium seipsa ex duobus. Si autem nos consideremus inferiora seipsa moventia, sicut sunt homines et cætera animalia, tunc oportet ad compositionem se moventis venire tria secundum rationem, quæ tamen plura sunt secundum numerum quam tria. Anima enim non movet corpus vel membrum corporis nisi per medium : et hoc dupliciter: scilicet medium ex parte sui, et medium ex parte corporis. Ex parte enim animæ est vis affixa corporalibus partibus, ut nervis et musculis. Ex parte autem corporis medium est calor naturalis, quo ablato a membro corrumpitur motus membri, et ipsum membrum, et etiam nervus et musculus, et cætera hujusmodi, quæ omnia movent mota : et ideo compositio taliter seipsum moventis est ex tribus secundum rationem, hoc est, ex movente immobili per se, licet sit mobile per accidens, et ex movente moto, et ex eo quod movetur tantum.
Modum autem horum compositorum et compositionis generaliter investigare possumus secundum hujus scientiae proprietatem in litteris, ut dicamus quod movens seipsum in cujus constitutionem tria prædicta conveniunt, significatur per A B C, ita quod A sit movens immobile, A B vero sit movens et motum a seipso : quia movetur motum ab A, et movet ulterius cum c quod movetur ab ipso B, sed non movet aliquid ulterius : et hæc tria sunt anima, et musculus, et membrum quod movetur : licet enim aliquando motus per plura media veniat in ultimum motum quod significatur per c cum sufficiat unum medium : quia, sicut diximus, omnia media erunt idem in ratione medii, licet plura sint aliquando secundum subjectum et numerum. Totum igitur compositum quod estABCipsum seipsum movet. Sed si aufero de hoc toto c quod tantum movetur et non movet aliquid, adhuc remanet A B et move-
<--- Page Split --->
bit seipsum: quia adhuc componitur ex duobus, a scilicet movente et b moto : et hoc erit simile primo moventi seipsum : c autem quod separatum est, non movebit nec movebitur: quia positum fuit c esse ultimum motum : et ideo nihil movebit: et quia separatum est a suo motore, et ideo non movetur, et ideo non movebit ipsum seipsum c, neque penitus movetur. At vero si ab a primo movente separavero b c, sicut si separarem ab anima musculum et membrum, tunc b c magnitudo non movebit ipsa seipsam : quia est sine a movente primo. Dicit enim hypothesis, quod b movet non a seipso, sed in eo quod movetur ab alio, et non movet in aliqua sui parte continua sibi: et ideo quando separatur ab a primo movente ipsum, nullum tunc habebit motum omnino, nec active, nec passive: a b autem si accipiatur, sive c solum, adhuc seipsum se movebit, ut diximus prius : ergo necesse est quod ipsum quod est seipsum movens, habeat movens quod sit immobile, et habeat motum quod quidem movetur, sed non est necessarium, quod aliquid tertium ulterius moveat, licet contingat aliquando tertium adesse componentibus quod movetur a secundo. Haec autem componentia dicuntur aliquando contacta ad invicem, ita quod contactus per conjunctionem sumatur. Aut est conjunctum unum alteri quando sunt duo: quando enim sunt tria, tunc secundum et tertium contacta sunt proprie: quia sunt corpora secundum ultima simul existentia in unius membri compositione. Primum autem quod est immobile et indivisibile, non est contactum proprie, sed conjunctum eis sicut forma materiae, sicut anima conjungitur corporibus animatis. Quando autem sunt duo omnino, non sunt contacta proprie loquendo, sed continua, sicut motor immediatus convenit suo moto quod movet: quia, sicut diximus superius, motor corporis cœelestis non est immixtus sicut miscentur vires animae corpori animato, sed potius sicut separa-
tus intellectus, qui nullius corporis est actus: sed per modum superius dictum fit motor corporis, qui corpore utitur sicut instrumento, et non est in eo sicut in subjecto: et hanc immediationem aliqui vocant contactum. Si igitur movet seipsum, est continuum, sicut est in rei veritate: eo quod nihil movetur continuo motu nisi continuum, sicut probavimus in sexto: tunc oportet quod omne movens seipsum non sit movens seipsum, ideo quod alia pars quantitativa ipsius moveat seipsam vel totum, sed ideo quod totum in quantitate movet ipsum seipsum. Quod autem sic movetur a seipso, est movens seipsum in eo quod ipsius aliqua pars compositionis est movens, non aliqua pars quantitativa: et in eo quod ipsius altera pars componens est mota: non enim totum secundum utramque partem componentem ipsum movet, neque totum secundum utramque partem componentem movetur, ut diximus in superioribus exemplis, quod movet quidem a b movetur: et non est impossibile quin etiam c moveatur ab ipso b, quando sunt tria in compositione ejus quod movet ipsum seipsum. Hoc autem videre possumus in ipsis animalibus. In illis enim nulla pars quantitativa movet seipsam, sed potius anima quae infusa non est parti, sed toti corpori animalis: et ideo ratione illius totum animal movet seipsum: neque est in eo aliqua pars quantitativa primo movens seipsam, ex qua postea moveantur aliae partes, cum tamen non utraque pars ipsum essentialiter componens sit movens et mota, sed una movens et altera mota: et hoc multo magis verum est in corporibus cœelestibus, quae amplioris sunt simplicitatis quam omnia inferiora.
Dubitationem autem gravem habere 4t. Text. et com. videtur id quod dictum est de primo mo- 41. vente seipsum. Dictum est enim quod primum movens seipsum ita est, quod
<--- Page Split --->
totum movet totum : et hoc quidem ratione corporum cœelestium nullam habet dubitationem, quia in illis motor simplex est : quoniam non dividitur divisione corporis, etiamsi corpus cœeleste ponatur dividi. Sed ratione quorumdam animalium magnam habet dubitationem, et praecipue in illis quae corpora habent similia, et non habent magnam differentiam organicae compositionis, sicut sunt anulosa, quae a quibusdam rugosa dicuntur, sicut lumbrici terrae, serpentes, anguillae, et hujusmodi. In illis enim motor primus qui non movetur, virtus est constituta in constitutione corporis, et est permixta ei, et dividitur corporis divisione. Et ideo ratione talium potest aliquis dubitare, et dicere, quod si aliquis ab ipso A, quod suppositum est generaliter motor omnium seipsa moventium, faciat ablationem per divisionem : et hoc quidem possibile est si A dicatur esse continuum, sive per se, sive per accidens: est enim per accidens continuum, quia distensa est vis movens in continuo corpore in talibus animalibus: aliquando autem non est continua vis movens, sicut in cœelestibus, ut diximus ante. Et si aliquis per divisionem faciat ablationem ab ipso mobili quod est A B, tunc enim maximum dubium nascitur ex dictis, quod tali divisione facta, adhuc utraque pars remanet movens seipsam sicut nos expresse videmus in anguilla divisa : ergo relinquitur pars ipsius A qui est motor, adhuc movebit, et reliqua pars per divisionem relicta ipsius B, adhuc movebitur. Si autem sicut, tunc cum motus partis sit prior motu totius, et divisio ista currat in infinitum, non potest dici quod aliquid primo moveatur a seipso secundum ea quae determinata sunt in sexto supra : quia sicut totum dividitur in duo mota a seipsis, ita pars dividetur in duo, et pars partis, et sic in infinitum. Dictum autem est quod in continuo divisibili in infinitum non est dare primum : ergo non generaliter in omnibus a seipsis motis est invenire primum movens seipsum : et sic
videbitur doctrina superius inducta, aut falsa esse, aut non esse generalis. Dici igitur convenit ad hoc, quod absque dubio in omni virtute corporali diffusa per continuum corpus et movente, et in omni corpore animato, si in potentia accipiantur, tunc sunt dissimilia in infinitum : quia non accipiuntur sic nisi in forma continui per se vel per accidens. Si autem accipiantur secundum quod sunt actu, tunc non possunt dividi in infinitum : quia virtus in actu est, quod potest exercere actum virtutis : et hoc exigit determinatam quantitatem sui. Si minor accipitur, corrumpitur virtus : et hoc est verum in omni corpore physico : quia virtus ignis est in determinata quantitate ignis, cui si minor accipitur per divisionem, non erit ignis, sed corrumpetur : et hoc multo magis est de corporibus animati corporis. Cum igitur hoc modo non sit divisibile in infinitum, continget in ipsa accipere primum movens seipsum, ante quod nihil movet seipsum : et si illud dividatur, tunc A quod est virtus movens, non esset habens eamdem potentiam quam habuit prius : quia corrumpitur, et non movebit partem ipsius B, sicut dictum est. Sic ergo nihil prohibet, quod in his quae divisibilia sunt potentia et actu indivisibilia, accipiatur aliquid quod est primum movens seipsum quod est indivisibile actu.
Manifestum est igitur ex his quae dicta Text, et com. 44. sunt, quod in omnibus est devenire ad primum movens immobile. Cum enim duo sunt ordines eorum quae moventur ab alio, in utroque convenit devenire ad primum movens seipsum : quia si dicamus, quod id quod movetur, mox movetur ab alio extrinseco sibi, tunc oportet quod hoc deducatur usque ad primum movens seipsum, sicut docuimus superius in his quae moventur violenter, et in his quae moventur naturaliter a suis generantibus : et illud etiam ulterius re-
<--- Page Split --->
ducitur in primum movens immobile. Et si dicamus quod id quod movetur est ipsum in quo movetur ipsum a seipso, quod est seipsum movens, et est stans, et etiam ex seipso, eo quod sibi ipsis est causa movendi et standi : tunc iterum accidit hoc reduci in primum movens immobile : utrobique igitur accidit in omnibus motis primum movens esse immobile.
CAPUT X.
Qualiter omne quod est aliquando, et aliquando non, necessario supponit primum movens, quod movet semper et regit ipsum, et quod illud movetur a primo motore immobili; qui est unus et primus et perpetuus.
Cum his autem quae nunc determinata sunt de primo motore, resumamus ea quae a principio hujus libri probata sunt.
Et haec sunt : quoniam secundum naturam oportet motum esse et non deficere secundum aliquod praeteritum, neque secundum aliquod tempus futurum : quia hoc est necessarium : tunc etiam oportet esse aliquid quod primum movet hunc motum necessarium qui non deficit. Sive autem sit unum tale, sive plura, eo quod tales motus indeficientes forte sunt plures, oportet quod movens primum in talibus sit omnino immobile, et per se et per accidens. Si enim per accidens moveretur, tunc oporteret alium priorem motum aliquem existere, ut supra ostendimus.
Sed ad rationem istius scientiae non Text. et com. 46. pertinet determinare, utrum unumquodque moventium immobilium sit perpetuum, vel non : quia utrum animae animalium quae sunt per se immobilia moventia, sint perpetua moventia, sicut dicit Plato, non pertinet ad scientiam istam : sed in scientia de Anima hoc habet inquiri. Sed ad nos spectat hic determinare, quoniam necessarium est esse aliquid immobile ab omni immutatione intrinseca, id est, quae cadere potest in ipsum, sive sit mutatio per se, sive per accidens, et sive sit mutatio in substantia, sicut generatio et corruptio, sive in accidentibus, sicut alteratio et caeterae mutationes, quae non sunt secundum substantiam : et hoc oportet esse motivum alterius quod movetur ab ipso. Quod enim hoc sit verum, manifestum est omnibus considerantibus ea quae dicturi sumus per hunc modum. Si enim vult aliquis, ut Plato, quod contingunt aliqua moventia impartibilia esse moventia aliquando, et aliquando non moventia, quia cum nec generantur, nec corrumpuntur, sicut dicit Plato de animabus animalium, tunc absque dubio oportet aliquem motorem esse primum, qui est causa motus continui et perpetui, qui est causa omnium eorum quae fiunt aliquando, et deficiunt aliquando. Est enim fortasse necessarium : quia si dicatur aliquod impartibile ut anima movens, et aliquando esse et aliquando non esse, quod tamen sine mutatione per se quod hoc sit aliquando hujusmodi movens, et aliquando non movens. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia deinceps in libro de Anima probarihabet. Et dico aliquando non esse sine mutatione per se : quia Plato ponit hujusmodi moventia esse perpetua : et licet in rei veritate secundum esse non sint perpetua secundum Peripateticos, cum non generantur per se, neque corrumpuntur, sed potius fiunt et desinunt ad generationem corporum et corruptionem praeter animam intellectualem, quae non educitur de materia cor-
<--- Page Split --->
porali : et ideo non deficit propter defectum ejus. Necessarium est igitur principiorum moventium immobilium contingere quaedam aliquando quidem esse, et aliquando non esse : sed nequaquam est possibile hoc contingere in omnibus hujusmodi causis. Manifestum est igitur, quod una aliqua participationum inest sicut movens et continens omnibus partibus inferioribus quae movent seipsa, quae causa est eis secundum successionem continuae mutationis, in qua particulariter comparata singula aliquando sunt, et aliquando non sunt, cum tamen secundum successionem semper saluentur. Diximus enim supra, quod ipsum seipsum movens quod compositum est ex motore et moto, necesse est habere magnitudinem corporalem : eo quod omne quod movetur, est corpus : sed non est necessitas aliqua, quod id quod est movens immobile, habeat magnitudinem aliquam: quinimo, ut inferius probabimus, quod nullam penitus habeat magnitudinem primum movens immobile : quia primum movens seipsum movens habet magnitudinem quae est primi corporis moti, potest ipsum effici propinquum et remotum ei quod movet : et sic causate aliquando esse et aliquando non esse in eo quod movetur ab ipso, tanquam ab alio extrinseco sibi : et sic patet quod ejus. successionis secundum quam est alia fieri et alia corrumpi, et hoc continue sit succedere, nihil eorum est causa quae sunt de numero moventium immobilium, quae aliquando sunt et aliquando non sunt : neque etiam est causa, quare hoc est quod se semper moveat secundum successionem. Sed oportet quod horum quae dicta sunt, sit aliqua altera causa quae semper moveat. Ipsius enim quod est semper et continue hoc sibi succedere, neque ipsorum unumquodque divisim est causa, nec omnia simul. Et hujus ratio est, quia omnia singularia haec quae generantur, sic se secundum successionem habere perpetuum est, et ex necessitate secundum naturam : et hujusmodi omnia non
possunt esse causa simul : quia omnia sunt infinita, cum in numero considerantur, et non sunt simul. Causæ autem motus non sunt infinitæ, et sunt simul. Et redit totum hoc quod dictum est ad hoc, quod omnium eorum quæ movent et moventur in materia generabilium et corruptibilium, quæ aliquando sunt et aliquando non sunt, necesse est esse aliquam causam perpetuæ successionis extra ipsa, cum ipsa infinita sint, et ideo reduci habent ad finitam causam : et non simul sunt, sed succedunt : et ideo reduci habent ad causam quæ de necessitate est semper. Nihil enim generabilium est casu : quia casu in natura non fiunt nisi monstra : et illa non permanent, sicut diximus in secundo hujus supra.
Sed generabilia dupliciter considerantur : uno enim modo comparantur ad id quod proxime movet ad actum generationis : et alio modo comparantur ad naturam, virtute cujus fit generatio. Et siquidem comparantur ad id quod movet ad generationem, sic non habent causam suæ generationis nisi per accidens, sicut patet in animalibus quæ generantur. Inclinans enim ad actum generationis voluntas est coeuntis, qui non intendit nisi delectari, et forte projicere semen : sed ulterius non operatur ad generationem : et ideo hoc modo generantur res a causis accidentalibus. Si autem comparatio fit ad naturam virtute cujus est generatio : tunc est sicut ex homine homo, et ex capra caper fit : propter hoc quod in semine hominis projecto in matricem, est virtus formativa hominis et non alterius. Et comparatione prima est causa quæ fit raro : et comparatione secunda sunt causæ quæ operantur frequenter, et non semper et necessario. Tamen quia semen projectum indiget movente et regente, oportet quod extra causam quæ operatur per accidens, et extra eam quæ operatur frequenter, sit illud quod movet semper adducendo et reducendo generans et movens primum quod movetur a seipso : et illud est quasi in omni operatione naturae.
<--- Page Split --->
Virtutes autem quae sunt in semine, sunt instrumenta quibus operatur virtus cœlestis quae est ut artifex. Et quia instrumenta non necessario sunt finita, sed artifex est unus et finitus, propter hoc ea quae sunt in materia infinita, reducuntur ad operans cœleste finitum : et iterum quia illa quae sunt in materia succedunt, oportet quod reducantur ad cœlestem virtutem quae reiterat idem in substantia corruptum, quod reducendo et adducendo causat totam multitudinem eorum, et causa est succedentis sibi continuæ generationis et corruptionis : et ideo omnia ista sunt necessaria in generatione et corruptione.
seipso : et ideo si dispositiones et temperationes seminis possint sufficienter haberi per stellas, tunc posset fieri homo de eo semine quod non est abscissum ab homine vel capra, et esset ejusdem specei cum aliis : quia virtutes cœlestes quæ inducunt seminis causas specificas, operarentur ad eamdem speciem ad quam dispositum est semen : et de hoc multa diximus in secundo libro supra.
Hoc igitur modo manifestum est, quod Text, et com 47 quamvis millies reiterentur principia particularium motorum quæ sunt per se mobiles, sicut animæ animalium. Et quamvis multa de numero eorum quæ seipsa movent continue corrumpuntur, et alia fiant sive generantur, et in quolibet illorum sint duo quorum unum est immobile per se, sicut anima, et alterum sit motum, sicut corpus, et horum alterum unum sit distinctum ab alio secundum diffinitionem, quod nihil oportet aliquid esse extra hæc omnia quod continet ista, sicut causa omnium istorum, et hoc extra unumquodque istorum est, sicut diximus, et est causa, quod alia sint, et alia non sint, sed corrumpuntur : et est causa continuæ mutationis secundum successionem : et quædam inferiorum sunt quibusdam causa mutationum, et quædam alia sunt causa mutationis aliis, si aliquid extra ea erit causa mutationis omnibus inferioribus : hoc autem est quod seipsum movet perpetuo in numero idem conservatum.
Si enim solum movens regens primum 46. sufficeret, hoc est, virtus cœlestis, tunc superflueret materia propria : et tunc ad generationem hominis non exigeretur semen hominis, sed posset generari ex terra vel qualibet alia materia quæ aliquo respectu moveretur a virtute cœlesti. Sed hoc non videtur esse verum secundum Averoem qui dicit, quod si ex alia materia quam ex semine hominis posset generari homo, tunc ille talis homo æquivoce diceretur homo cum illis qui generantur ex semine hominis : quia homo dicit formam in materia : et ideo quando diffinitur, in diffinitione concipit materiam propriam. Propria autem materia non est eadem quæ est hominis decisum semen ab ipso, et non decisum semen ab ipso. Et ideo reprehendit Avicennam dicentem, quod ex semine hominis generatur homo, et matrix facit ad hoc quod generatur i n loco convenienti sibi : sed tamen ex stellis potest præparari materia ad figur am hominis, sicut patet in scrophis parientibus porcellos aliquando in figura capitis humani. Et hanc reprehensionem ego non judico convenientem generaliter : quia efficiens non est aliquid seminis : licet a b ipso in semine sint plures virtutes formativæ ad speciem et formam ejus quod generat efficienter deducendo semen a
Redibimus igitur ad conclusionem priText, et com. 48. mam, et si talis motus qui causa omnis motus est, perpetuus est, tunc oportet etiam quod movens immobile quod movet hunc motum sit perpetuum, et primum sic est unum. Si autem plura sint talia moventia se, tunc etiam plura erunt
<--- Page Split --->
perpetua : sed oportet magis existimare, quod est unum quam quod sint multa : quia in rei veritate primum movens non est nisi unum quod primo primum mobile movet. Sed tamen sunt plura inferiores sphæras moventia, quæ magis oportet existimare esse finita quam infinita. Considerantibus autem de tali reductione motus ad motum, et motoris ad motorem qualem nos diximus, semper sunt finita magis accipienda quam infinita : quia cum coelestia operentur per modum artificum, oportet quod sint finita. Infinita autem particularium causarum sunt per modum instrumentorum, quæ non oportet redigi ad finitum numerum : sed sunt infinita per accidens : quia secundum successionem sunt infinita, et non actu, neque per se. In omnibus enim quæ naturaliter sunt, oportet quod melius sit finitum quam infinitum, dummodo possibile sit ipsum esse finitum : et hoc dico ideo, quia in generabilibus non potest esse finitas aliqua, sed in generabilibus est infinitas. Est autem sufficiens ad omnem naturalem motum, quod unicum et infinitum sit id quod est primum immobilium, et principium aliis mutationis et motus est : et hoc ideo sufficit unicum esse, quia est perpetuum : et ideo non indiget successione inferiorum. Hæc enim est causa motoribus sphærarum inferiorum, quod moventur : et causa est generabilibus et corruptibilibus, quod mutentur successione.
pore : sed si continuus est motus qui est semper, tunc oportet unum esse per ea quæ determinata sunt in quinto supra. Sed unus vere est motus qui est ab eodem continuo movente, et in eodem quod continue movetur. Si enim quoddam aliud et aliud movens movebit, tunc non erit continuus motus totus, sed erit frequenter : quia quando movens movet, tunc esset id quod movetur non moveretur, tunc non erit continuus motus. Cum igitur motus semper sit, oportet idem numero movens semper esse movens, et idem numero motum semper esse motum : et ex his duobus compositum idem numero movens seipsum semper esse movens se. Ex his igitur quæ dicta sunt, sciet aliquis certificatus certissime, quod est aliquid primum movens immobile quod non movet seipsum.
CAPUT XI.
In quo ex consideratione infinitorum probatur primus motor esse immobilis tam per se quam per accidens : et probatio procedit per conversum modum probationi quæ est in præcedenti capitulo.
Et iterum erit hic certius per aliam viam, quod scilicet aliquis consideret ibi principia moventium, et in illis quæ sunt animata in inferioribus. Sicut enim in præcedenti capitulo probatum est primum motorem esse unicum et perpetuum et immobilem, per hoc quod motus suus est continuus et unus et causa omnis motus: et ita e converso procedemus in hoc capitulo, ut ex consideratione motorum inferiorum demonstremus primum motorem esse perpetuum et unicum : quia ex conjunctione duarum viarum istarum certissimum erit id quod intendimus declarare.
<--- Page Split --->
Dicamus igitur quod manifestum est secundum sensum, quod quaedam eorum quae sunt hic apud nos, aliquando quiescunt, et aliquando moventur, sicut in omnibus animatis apparet sensibiliter : et propter hoc diximus supra quod manifestum est, quod neque omnia entia moventur, neque omnia quiescunt, neque talis divisio est in entibus, quod quaedam eorum quiescant semper, et quaedam alia moveantur semper, ita quod nihil sit quod aliquando quiescat et aliquando moveatur. Illa enim quae utrobique sunt, in motu scilicet et quiete secundum diversa tempora sunt habentia potentiam ipsius quod esse est utrobique: quia possunt quando volunt moveri, et quando volunt quiescere. His autem demonstrantur quod alia sunt quae aliquando moventur, et alia quae aliquando quiescunt. Et iterum ex his scitur, quod aliquid est quod semper movetur sicut primum movens seipsum : et aliquid est quod semper quiescit, hoc est semper immobile : et hic est primo primus motor. Et quoniam hujusmodi omnibus hominibus sunt manifesta ad sensum, et nos intendimus demonstrare duorum ultimo dictorum naturam utramque, quod scilicet alia sunt immobilia semper, sicut motores corporum cœlestium : alia autem moventur semper, sicut ipsa corpora cœlestia, et componuntur ex motore et moto quae movent seipsa, oportet incipere ab his quae moventur apud nos, ut sic per effectum deveniamus in causam. Procedentes vero hac via et proponentes ea mota quae sunt apud nos in genere, quod scilicet omne quod movetur ab aliquo, movetur ab aliquo distincto ab ipso, sicut supra diximus. Et proponentes ulterius, quod illud a quo movetur, aut est immobile, aut etiam ipsum movetur. Et si movetur, aut movetur a seipso, aut ab alio : semper devenimus in hoc quod oportet nos accipere, quod omnium horum quae moventur, est aliquod principium in genere mobilium motorum, et hoc quidem movetur, sed ipsum movet
seipsum, et est principium omnium : et extra genus motorum est quod movet immobile. Et hoc, ut diximus, declaratur ex his qua sunt inferius mota : quia videmus manifesta quaedam esse apud nos quae movent seipsa, ut sunt omnia animata habentia motum processivum. Haec enim sunt quae, ut diximus in primo hujus libri tractatu, opinionem multis Philosophis attulerunt, quod motus universalis in mundo incipit aliquando : cum nullus motus praecesserit ipsum : quia videtur nobis, quod hoc in istis tanquam in minoribus mundis contingat. Ista enim omnia post immobilitatem in qua fuerunt, aliquando incipiunt moveri, sicut videtur secundum sensum, licet aliter sit secundum rationem, ut superius ostendimus.
Unde ad veritatem in his intelligendam 51. oportet accipere, quod haec non movent se nisi secundum unum et eumdem motum : quia per se nota est propositio, quod ab uno non est nisi unum : et ideo si unus accipiatur in animabus motor primus, qui non movetur ab alio aliquo, ille est qui uno modo omnino se habet, et ab alio sic se habente non est nisi unus motus continuus. Si autem quiescat a motu illo aliquando, tunc aliquid movet ad hoc praeter motorem : et tunc primus motor erit alius : et ideo oportet accipere quod habent motum qui est post quietem, nam non movet proprie per se motor ille qui dicitur primus in animalibus, qui est anima : eo quod ipse non est causa hujus motus per seipsum, sed potius causatur iste motus ex eo quod multi alii motus insunt animalibus, qui motus non movent animalia per seipsa, ita quod sint a motore animalium essentialiter : et tales motus sunt augmentum et decrementum secundum quantitatem ejus quod est potentia quantum augens et transmutans corpus : et respiratio quae est ad caloris naturalis mitigationem in omnibus respi-
<--- Page Split --->
rantibus. Et secundum hos motus movetur et movet se unumquodque animalium, tunc quando quiescit a motu locali, hoc est, quando movetur motu illo qui pure causatur a seipso. Horum autem motuum causa prima non est anima animalium, sed potius continens aliquando, sicut aer variatur secundum cœelestes virtutes et qualitates calidi, frigidi, humidi, et sic. Aliquando autem prima causa eorum est multa quae insunt corporibus, sicut sunt alimentum quorumdam animatorum quae dormiunt et quiescunt dum coquitur cibus eorum : eo quod resolvitur vapor ab alimento, et humefacit cerebrum vel cor, et infrigidat instrumenta motus localis : et ideo nutrimento disgregato per membra surgunt et movent tunc seipsa : unde quaedam spissae pellis et viscosae multae humiditatis multum dormiunt tempore phlegmatico, ut in hyeme, sicut nisus et glires et similes, et quaedam aves.
Ex omnibus his autem est accipere, quod prima causa movens in talibus extra animam et animal est : et cum talia movent corpora, redundat motus corporis ad animam : et anima sic mota in corpore per accidens ab alio motore priore se est causa variorum motuum, et motus aliquando, et quietis aliquando : quia impossibile est quod ab anima vel a primo motore esset haec diversitas, cum ab uno motore simplici non possit esse nisi unus motus uno modo se habens. Hae igitur est causa quod non semper continue movent se animalia. Aliud enim et extrinsecum est movens, et aliud quod movetur, et aliud est mutans propter primum in talibus motibus ad unumquodque quod movet seipsum. In omnibus autem his motibus movetur ab aliquo alio primum movens quod est anima : et causa ipsum seipsum movendi in talibus motibus est quidem anima, sed per accidens : quia talia movent corpus : et ideo per accidens mutatur anima.
Et etiam iste modus alius ab eo quod per accidens dicimus moveri partem quando movetur totum, et per accidens
moveri albedinem quando movetur subjectum albedinis : quia dicimus quod per accidens moventur omnia, quia motus corporis redundantes ad ipsam faciunt ipsam esse causam diversorum motuum. Anima enim causa est augmenti et decrementi, et respirationis, et operum, et vigiliae : sed non est causa prima, ut diximus : et ideo quia sic est in corpore ut actus totius secundum se, et partium, et per partes ejus, sicut dicitur in secundo de Anima, ideo corpore mutante locum, necesse est ipsam per accidens locum mutare. Motus enim corporis perveniunt ad ipsam animam, sicut jam ostendimus : et tali motu anima movens corpus movet scipsam, sed ab alio motore priore se mota. Et ex dictis colligitur, quod omnis motor qui movetur per accidens ejus quod ipse movet, necessario etiam movetur secundum locum : quoniam suum motum quod ipse movet, mutat locum. Utrum autem sit e converso, quod scilicet omnis motor qui movetur secundum locum, moveatur etiam ab accidentibus ejus, quod ipse movet, nondum probatum est : sed de hoc faciemus inferius considerationem.
Ex istis est scire manifeste, quod si Text et com. 52 aliquid est de numero moventium per se immobilium, quod tamen mutatur per accidens, impossibile est ab illo moveri continuum motum : et ideo siquidem necesse est aliquem esse continuum motum, sicut in principio istius octavi libri dictum est et probatum, necesse est esse aliquid primum movens immobile tam per se quam per accidens : quia diximus quod oportet esse aliquem immortalem et impassibilem esse motum in his quae sunt per naturam, qui sunt quasi vita omnibus existentibus : et oportet quod ille cujus est ille motus, moveat ipsum seipsum, et in eodem principio quod est movens primum : principio enim illo movente secundum unum modum necessarium est
<--- Page Split --->
etiam quod totum illud moveatur uno modo, quod continuum, hoc est, conjunctum principio : et ideo suum motum ab ipso et suum movere semper manebit in omni tempore secundum naturam. Oportet autem scire, quod non est idem moveri secundum accidens a seipso, et moveri ab alio : quia motor constituitur per esse mobilis sui, sicut anima animalium in cujus diffinitione cadit corpus quod movetur ab ipsa, per accidens movetur, quando movet suum corpus : et hoc dupliciter, sicut diximus in praemissis : ab alio autem bene convenit aliquid moveri, ita quod tamen motor ejus non movebitur per accidens motu illo : et hoc ideo est, quia motor talis non constituur in esse per suum motum : et ideo nec motor essentialiter diffinitur per corpus quod movet, sicut sunt motores cœelestes, qui sunt separati per diffinitionem, et tamen movent corpora cœelestia, quorum quaedam sicut inferiores orbes et stellae omnes, tam planetae, quam aliae moventur motu corporis primi superioris ab Oriente in Occidentem per motum diurnum, qui est supra polos mundi et super circulos aequinoctiales et parallelos ad aequinoctialem : cum tamen a motoribus propriis moveantur ab Occidente in Orientem e contrario motui primo, secundum quod tradit propria disciplina mathematicorum: et cum sic moventur per aliud superius corpus, secundum illum motum non movetur motor ipsorum proprius, sicut nec movetur illo motu quo ipse movet : quia propter causam superius assignatam saepius, nullus motorum cœelestium movetur per accidens secundum aliquem modum accidentis supra determinatum : sed moveri per accidens convenit solis motoribus corporalibus.
per accidens : et tunc etiam necessarium est quod primum corpus quod movetur ab ipso, sit perpetuum : quia aliter, sicut a principio hujus libri diximus, oporteret quod ante primum motum esset motus, quod est impossibile. Hoc autem manifestum est alio modo a prædicto in quo progrediemur ab effectu inferiorum ad superiora quæ sunt causæ. Non enim est possibile, quod aliter nisi dicto modo fiat generatio et corruptio, et universaliter mutatio in inferioribus quæ aliquando moventur et aliquando quiescunt : oportet enim si hæc debent esse in inferioribus, quod aliquid sit ita movens continue, quod etiam ipsum movetur, sicut est id quod diximus primum movens seipsum. Si enim esset tantum immobile primum, per hoc quidem semper moveret eumdem motum : et sic nihil erit mutans seipsum in diversas dispositiones respectu ejus quod movetur ab ipso : et ideo si poneretur primus motor movere materiam generabilium et corruptibilium, cum ipse sit uno modo et simpliciter, et nihil variet ipsum ad generabilia, non faceret nisi generationem et corruptionem, vel aliam mutationem unitam, et non induceret diversitatem specierum in his quæ sunt naturaliter : et ideo oportet quod primus motor qui non movetur, habeat corpus motum ab ipso quod non deficiet ei secundum omne tempus futurum : nec deficit ei secundum omne præteritum : quia quod movetur sic, scilicet quod movetur quidem ab immobili primo, jam non erit causa ejusdem motus, neque ejusden formæ : eo quod motu suo aliter et aliter se habet ad rerum generabilium et corruptibilium materiam. Illud enim continue affert et defert generans, sicut solem et stellæ quæ aliter secundum radios suos et angulos respiciunt res quando sunt in tropico hyemali, et aliter quando sunt in tropico æstivali : et quia illa puncta maxime distant in cursu planetarum et solis, ideo in his oppositis rebus inferioribus imprimunt dispositiones. Similiter autem est de punctis æquinoctialibus in vere et
<--- Page Split --->
in autumno, et idem est de discursu planetarum in signis secundum conjunctiones et praventiones, et alios respectus planetarum in quibus diversimode respiciunt res in ortu suo et in occasu in climatibus diversis : et ideo causant diversos motus, sicut diversas generationes, et diversas corruptiones, et diversas alterationes, et sic de aliis motibus : propterea quod quando sunt in locis contrariis et formis et figuris ipsi motores, tunc oportet quod contrario modo se habeat unumquodque aliorum quod movetur ab his : et ideo oportet quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat.
Ex dictis etiam manifestum est, quod soluta est illa dubitatio quae in primo hujus libri tractatu inducta est, et a qua inchoamus totam hujus secundi tractatus dispositionem, scilicet quare quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt. Quoniam igitur jam patet ex praedictis, quod non omnia quiescunt, neque omnia moventur, nec iterum talis divisio est in entibus, quod aliqua eorum semper quiescant, et aliqua semper moveantur, et nulla sunt quae aliquando quiescant et aliquando moveantur. Et quia jam patet quod quaedam aliquando quiescunt, et aliquando moventur : et etiam quia patet hujus causa, quae jam saepius
dicta est, etc. Nunc ex dictis etiam manifestum est, quod quaedam sunt quae nunquam moventur, nec per se, nec per accidens, sicut sunt motores cœelestes : et causa hujus est, quia sunt indivisibles, et ideo per se non possunt moveri. Causa autem quod non moventur per accidens est, quia nullius corporis sunt actus, sicut saepe diximus. Alia autem sunt quae perpetuo secundum omne tempus moventur : et haec sunt corpora cœelestia quae moventur ab immobili motore perpetuo, et movent seipsa : ideo etiam est causa quare perpetuo moventur, quia movent seipsa. Alia vero moventur quandoque et quiescunt quandoque. Et causa hujus est, quia moventur ab alio extrinseco sibi, quod diversimode respicit ipsa per motum suum, sicut sunt generabilia et corruptibilia : et ideo movens ista inferiora necesse est mutari : sed movens immobile et motum a seipso non habent nisi motum localem. Sed illa quae moventur ab alio exteriori, moventur secundum omnem motum in mobile : igitur movens sic, sicut determinatum est, similiter in eodem permanens unum tantum et simplicem movebit motum : eo quod motore uno simplici non est nisi unus motus simplex : et de illo motu considerationem faciemus deinceps.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
AN SIT ALIQUIS MOTUS PERPETUUS SECUNDUM NATURAM, ET QUIS SIT ILLE, UT SCIATUR QUOD ILLUM MOVET MOTOR PRIMUS?
CAPUT I.
Quis sit primus motuum in genere?
quod aliquis motus sit semper secundum omne tempus, et ille erit primus et continuus motus qui nullo tempore interruptus est, tunc declaratum erit quod primum movens movet hunc motum : et illum motum necessarium erit esse unum et eumdem et continuum et primum omnium motuum.
Text et com 51.
Nos autem deinceps iterum aliud faciemus principium nostrae disputationis, et quaeremus duo, utrum scilicet aliquem motum contingat esse perpetuum secundum naturam, et quis sit ille? Quia hoc investigalo, iterum concludemus ex illo, quod motor illius motus erit perpetuus secundum naturam. Incipiendo autem istam investigationem, oportet nos investigare etiam iterum scilicet quis sit primus motuum : quia licet in sexto jam ostenderimus, tamen nos oportet hic reiterare. Ex eo namque nos oportet investigare duo quae praemisimus. Haec enim investigatio in hoc tertio nostro tractatu necessaria est nobis ad cognitionem primi motoris. Si enim necessarium esse ostendetur,
Hanc igitur incipientes investigatioText et com. 55. nem, dicimus quod cum sint tria genera motus ut diximus in quinto supra, alius quidem secundum imaginationem quantitatis, et alius secundum passionem qualitatis, et alius secundum locum quem vocamus loci mutationem, necessarium est quod ille qui vocatur loci mutatio sit motus prior aliis in genere. Alteratio enim secundum genus prior est augmento et decremento : quia non fit augmentum vel decrementum, alteratione non praexistente : omne quod augmentatur proprie augetur cibo augente ipsum : et ideo quodammodo augetur cibo sibi simili facto, et quodammodo augetur cibo
<--- Page Split --->
sibi dissimili. Dicitur enim quod alimentum fit alimentum ex contrario : quia per digestionem completur, et decoquitur, et removetur a contrariis accidentibus et contrariis qualitatibus. Cum autem primo sit dissimile, et postea fiat simile, oportet quod alteretur per calorem naturalem et digestionem antequam augeat : quia per calorem mutatur de dissimili in simile : ergo alteratio est ante augmentum. Similis autem ratio est et de decremento, quia decrementum non fit nisi per calorem consumentem et deperdentem aliquid de substantia ejus quod dimittitur. At vero si alteratio fiat, necesse est quod agens alterans secundum locum appropinquet alterato passo et tangat ipsum : quia aliter non faceret ex potentia calido actu calidum. Calidum ergo movens in alterationem secundum distantiam loci ad patiens non similiter se habet, sed aliquando est longius, aliquando propius ei quod alteratur ab ipso : prope autem fieri et longe non possunt esse sine loci mutatione : ergo loci mutatio est ante alterationem : ergo et ante augmentum et decrementum : patet quia quod est prius priore, est prius posteriore. Ex illo infertur ulterius, quod si semper oportet motum esse in genere, sicut in fine sexti diximus, tunc oportebit esse motum aliquem secundum locum, qui est causa omnium motuum et successionis eorum : et in loci mutatione si alia species est prior alia, necesse est quod illa sit prima loci mutatio, quae semper est, et illa est circularis, sicut infra ostendemus.
Sed quia forte aliquis diceret quod loci mutatio est prima motuum, sed non est prima mutationum : quia forte videtur illi, quod sicut substantia est genus quod est ante omnia genera entis, ita mutatio quae est in ipsa, fit ante ceteras mutationes aliorum generum : et ideo etiam probabimus loci mutationem esse primam mutationem : et hoc tam secundum nostras opiniones, qui dicimus primas esse qualitates calidi; frigidi, humidi, sicci, et horum transmutationem fieri generatio-
nem et corruptionem simplicium corporum, quam etiam secundum illos qui dixerunt atomorum aggregatione et disgregatione fieri generationem et corruptionem per densitatem et raritatem. Illi enim dicunt primas qualitates densum et rarum, et rarum esse principium calidi et humidi et mollis, densum autem principium frigidi et sicci et duri : secundum enim illos omnium passionum sunt principium densitas et raritas : secundum enim istos grave et leve, et molle et durum videntur esse causaliter quaedam densitates et raritates : eo quod sunt materiales dispositiones ad istas qualitates secundum rei veritatem : et hoc induxit Democritum, quod posuit ea esse vera principia primarum qualitatum : quia nescivit distinguere inter dispositionem materialem et causam sive principium verum. Densitas autem et raritas sunt quaedam aggregationes et disgregationes partium materiae in locum parvum vel magnum : et secundum has, ut illi dicunt, sunt generationes substantiarum corporalium et corruptiones. Quaecumque autem sic congregantur et disgregantur hoc modo, necesse est mutari secundum locum : ergo loci mutatio praecedit generationem et corruptionem substantiarum : et sic ipsa in generatione simpliciter prior est. Similiter autem de eo quod augmentatur et decrementum patitur. Oportet enim quod magnitudo augmentans mutet locum, quia in augmento oportet quod cibus ascendat, et localiter moveatur ad membrum, et in decremento oportet quod recedat a membro diminuto. Haec autem sunt loci mutationes, et etiam id quod augetur, crescit in majorem locum : et id quod diminuitur, decrescit in minorem. Sed ista loci mutatio est per accidens, et non per se.
Amplius autem et alio modo consideTextet com. 56. rantibus erit manifestum, quod loci mutatio prior est omnibus aliis mutationibus
<--- Page Split --->
et motibus. Sicut enim primum dicitur multipliciter in aliis, ita etiam dicitur multipliciter in motu, et omnibus illis modis vel pluribus vel potioribus quibus dicitur in aliis entibus, vel etiam dicitur in motu. Dicitur enim primum in natura, quo non existente, alia non erunt : sed non convertitur : quia id existere potest sine aliis. Dicitur etiam prius secundum substantiam sive diffinitionem et formam, et dicitur prius tempore. Et nos quidem jam ante ostendimus, quod loci mutatio prior est natura : tamen etiam haec ostendemus. Dicimus enim prius a quo non convertitur consequen- tia, sicut est unum ante duo, et causa ante causatum. Adhuc autem sumemus id quod in praecedentibus est probatum, scilicet quod motum necesse est esse continue secundum omne tempus, et nunquam deficere tempore. Non potest autem esse continuus secundum tempus, nisi altero duorum modorum, scilicet ut sit continuus non interruptus, aut ut sit successivus, ita quod finis in uno sit principium in alio secundum temporis successionem. Sed in natura magis ponendum est id pro principio quod est continuum, quod dignius est in natura, quod motus continuus sit prior aliorum etprincipium eorum, quam id quod est consequenter. Id autem quod dignius est, semper in Physicis accipitur esse prius et principium, quam id quod est indignius esse, dummodo ipsum esse possibile sit in natura. Sed nos monstrabimus posterius quod non solum possibile, sed et necessarium est aliquem motum esse unum continuum non interruptum secundum omne tempus : et hoc ergo nunc petatur et supponatur. Taliter autem est motum nullum esse possibile, nisi motum aliquem localem : quia sicut supra diximus, omnes alii terminantur et interrumpuntur, vel contrariis, vel etiam contradictione : ergo necesse est quod loci mutatio sit prior aliis. Nulla enim necessitas est, quod id quod fertur secundum locum, aut alteratur, aut augmentetur, aut
generetur, aut corrumpatur. Harum autem mutationum nullam convenit esse, nisi sit loci mutatio prior : ergo loci mutatio prior est natura, quam aliae mutationes.
Adhuc etiam tempore prior est : quia Text, et com. 57. quod perpetuum est secundum tempus non interruptum, praecedit esse quod incipit et desinit in tempore. Est autem ,solus motus localis perpetuus : quia perpetuitas temporis per se est in eo quod commetitur se tempori non interruptum in illo. Per accidens autem est in eo secundum successionem talem, quod finis unius est initium alterius : sed tamen in uno et eodem individuo quod omnium vel plurium motuum est susceptibile, motus localis est ultimus motuum. In illo enim prius est via in esse quae est generatio, et post illum est alteratio et augmentum in consolidatione et quantitate debita organorum : et tunc deinde loci mutatio est motus animalium jam perfectorum in esse et robore et quantitate organorum. Sed in mundo universo necesse est quod sit quiddam alterum non generatum, neque corruptum, neque alteratum, neque auctum, quod moveatur secundum loci mutationem, quod prius est omnibus his mutationibus, quod est causa generationis omnibus quae generantur hoc modo quo generans causa est generati. Igitur forte videbitur generatio prima inter motus et mutationes : propter id quod videtur, quod oportet rem prius generari, et tunc demum motum secundum alios motus, quia diximus in quinto quod non movetur nisi quod est : et hoc in unoquoque generabilium sic se habet, ut dicit objectio. Sed tamen in universo necesse est prius moveri in his quae fiunt et generantur in mundo quod fit ingenerabile : et hoc alterum sic motum prius est generatione et generato. Impossibile est enim esse generationem primam simpliciter in mutationibus mun-
<--- Page Split --->
di. Si enim ipsa esset prior, cum primus motuum sit principiorum naturalium motus, oporteret quod ipsa principia rerum essent corruptibilia: quia omne generabile est corruptibile. Et si principia mundi corruptibilia essent, tunc per consequens omnia alia corruptibilia essent: et sic nihil esset perpetuum: et hoc modo iretur in infinitum: quia licet cujus generalis esset alia causa movens praecedens ipsum: et sic oporteret quod mutatio esset ante mutationem in infinitum. Si autem generatio non esset ante loci mutationem, tunc manifestum est quod neque aliquis consequentium motuum post generationem erit ante loci mutationem. Dico autem motus consequentes post generationem, sicut est augmentum et decrementum et alteratio et corruptio. Omnes enim istae mutationes sunt posteriores generatione: quare si non est generatio prior loci mutatione, tunc etiam nulla aliarum mutationum prior est loci mutatione. Sed forte videbitur alicui inconveniens et contrarium nobismetipsis, quod dicimus generationem priorem aliis mutationibus esse in generabilibus et corruptibilibus, cum supra probatum sit alterationem praecedere generationem: eo quod oportet alterari materiam generabilium et corruptibilium antequam generetur. Sed ad hoc sciendum est, quod prius et posterius in his diversimode accipitur. Si enim prius et posterius simpliciter accipiantur, hoc est, universaliter, tunc absque dubio alteratio prior est quam generatio: quia aliquid alteratur ante generationem quamlibet. Si autem accipiatur eodem modo, tunc generatio est prior eo: quia non alteratur nisi quod est: et ideo oportet quod prius sit via in esse quam alteratur illud idem.
natura aliis generibus. Quando autem dicitur alteratio prior, tunc hoc intelligitur de priori secundum tempus. Possemus autem aliter dicere, quod est generatio universaliter dicta et particulariter. Generatio autem universalis est illa qua ingreditur in esse quodlibet ens, sive sit substantia, sive accidens: et haec est prior alteratione: sed alteratio est prior generatione particulari, secundum quam substantia procedit in esse. Sed haec solutio licet sit quorumdam Arabum, non est valde conveniens: et ideo puto primam esse veriorem. Ex his igitur puto, quod motus localis prior est natura, tempore, et omnibus aliis motibus et mutationibus. Consequenter etiam probabimus, quod est prior substantia, hoc est, diffinitione.
Ad hoc autem probandum dicimus Tex.: et com 58. quod universaliter omne quod fit, aut generatur, est imperfectum in esse: quia est in principio sui esse quando non habet perfectionem debitam secundum quantitatem: ab imperfecto autem non sumitur diffinitio, sed potius ab ultimo et perfectissimo: et hoc est postremum in generatis: et ideo convenit quod id quod est in generatione posterius, est natura prius et substantia. Palam autem est quod ultimum et completum in animalibus est loci mutatio. In animalibus dico quæ sunt subjacentia gradui et sunt perfecta: et ideo quæ non habent nisi partem partis animæ, ut vegetabilia, non moventur, licet vivant: propter hoc quod habent defectum organici motus secundum locum et indigentiam, ut plantæ, et multa animalium genera, ut ostreæ et conchæ quædam. Hæc enim non habent virtutem motivam processivi motus: et ideo natura non dedit eis organa: propter quod etiam dicuntur imperfecta. Sed in omnibus perfectis secundum animam sensibilem quoad omnes sensus inest motus processivus: et ideo si motus secun-
<--- Page Split --->
dum locum perfectioribus secundum naturam inest, quae maxime comprehenduntur de naturae perfectione, tunc etiam oportet quod motus hic sit prior aliis secundum substantiam : quia ultimum est quod dat substantiam et diffinitionem, et quod est actus et complementum respectu omnium praecedentium.
est localis, prior est natura aliis motibus.
Igitur ex his omnibus quæ dicta sunt, Text, et com. 61. manifestum est quod loci mutatio est prima motuum, et natura, et tempore, et substantia.
Et haec est etiam causa, quod ipse in 59. his in quibus convenit, nihil mutat de esse vel substantia : quia id quod est actio ultimo complentis naturam, nihil tollit ab esse vel substantia : sed motivum in eo quod fertur aliquid secundum locum, est actio et motus ultimo complentis naturam : et ideo nihil mutat ab esse et substantia : et hoc est solum huic motui proprium, quia est id quod alteratur et mutat quale secundum esse : et si passio magis fit, incipit abjicere a substantia. Ejus autem quod augetur et decrementum patientis mutatur quantum : sed solus motus localis nihil mutat omnino, sed totum motum transfert in alium locum.
CAPUT II.
Quod nulla mutationum potest esse continua semper, nisi loci mutatio.
Quæ autem loci mutatio secundum speciem accepta sit prima, deinceps dicemus : sed tamen simul cum illo erit manifestum, quod etiam aliquando quæsitum est, quod scilicet aliae mutationes non erunt continuæ præter loci mutationem quamdam.
Maxime autem ex his manifestum est, 60. quod id quod movet seipsum, movet se maxime secundum hunc motum : et hic motus est in potestate sua, et non alii : et cum ipsum sit perfectioris naturae quam ea quæ moventur ab alio, patet etiam ex hoc quod ipse prior et perfectior aliis secundum naturam sui generis est. Et etiam quia dicimus hunc esse principium, et eorum quæ moventur, et moventium ea : quia hic motus causat ea quæ moventur et aliquando non : et causat etiam motores eorum quæ aliquando moventur, aliquando non, ut patet ex prius habitis. Adhuc autem quia, sicut probatum est, ipsum seipsum movens primum est in ordine eorum quæ moventur : ergo etiam suus motus qui
Quod tamen nullus aliorum motuum Text, et com. 62. possit esse continuus, manifestum erit ex his quæ hic inducemus. Omnes enim motus et mutationes præter unum circularem sunt ex oppositis in contraria. Diximus autem in quinto, quod illi sunt motus oppositi, qui sunt ex contrariis in contraria vel in contradictoria, sicut generationis et corruptionis termini sunt esse et non esse. Alterationis autem contrariae passiones sunt termini : augmentum autem et decrementum, magnitudo et parvitas, vel quod est verius, perfectio magnitudinis et imperfectio : et sicut non provenit actio alicujus rei secundum naturam, nisi a forma sua propria secundum naturam, verbi gratia, actio hominis non provenit nisi a forma propria hominis : ita etiam robur illius actionis
<--- Page Split --->
est in quantitate debita hominis 1. Est enim in homine maximum determinatum et minimum, et extra illud non est quantitas in qua salvetur actio forma hominis : et ideo omnium natura constantium est terminus aliquis et ratio perfectionis et magnitudinis sive augmenti : et si forma sit extra quantitatem illam, non agit opus hominis vel alterius naturale, sed corrumpetur. Secundum autem omnes istos enumeratos terminos contrarii motus dicuntur, qui sunt in contraria : quia illi etiam iidem motus sunt ex contrariis. Quidquid autem sic est, quod non semper continue movetur secundum eumdem motum numero et specie quo prius movebatur, illud necesse est quiescere in fine motus ejusdem. Manifestum est enim, quod omne illud quiescit quod mutatur in contrarium, sicut in terminum. Et similiter est in mutationibus quae non sunt motus : quia generatio universalis opponitur corruptioni universali, et generatio singularis hujus opponitur corruptioni singulari ejusdem. Cum igitur impossibile sit simul opposita inesse eidem, impossibile erit inesse eidem motus, vel mutationes oppositas. Et si impossibile est simul eidem inesse mutationes oppositas, tunc impossibile est quod continua sit mutatio quae est de opposito in oppositum, et reflectens ab opposito in ipsum. Continuum autem in mutationibus non est interruptum nisi tempore : ergo tempus aliquod quietis est inter duas mutationes tales. Et quoad hanc demonstrationem nullam habet differentiam utrum dicamus duas mutationes quae non possunt esse continuae, contrarias, aut non contrarias, sed secundum contradictionem opponi : dummodo ostendamus quod non possunt esse simul in uno tempore continuo in eodem subjecto mutabili. Hoc enim solum utile est nobis secundum probationem qua probare intendimus, quod non possit esse continuitas secundum
tempus indeficiens in omnibus mutationibus quae sunt ad formam : nec iterum indigemus hoc probare, quod in contradictione non est quies pure, sed immutatio : sed de hoc expedivimus nos in quinto, et hoc non est nobis utile. Nec iterum indigemus probare vel distinguere, quod mutatio non est contraria quieti, sed potius motui : fortasse enim verum est, quod non quiescit id quod non est actu : et constat quod corruptio mutatio est ad non ens simpliciter : et ideo non terminatur ad quietem, sed ad immutationem ubi quies valde large accipitur : sed nos hic nihil habemus probare de talibus, sed solum hoc, quod mutationes oppositæ intercipiuntur medio tempore. Sic enim cum illo statim probatum erit, quod mutatio non est continua : et quod diximus in Prioribus, non insunt simul eisdem, non fuit nobis utile ad declarandum quod volumus declarare : propter hoc quod sunt contrarii, sed tantum propter hoc quod non est contingere illos simul inesse eidem in tempore non interrupto. Nec etiam oportet hoc turbare, quod dicimus idem pluribus esse contrarium, sicut dicimus quod motus contrariatur motui et quieti. Motui enim qui est in contrarium unum, contrariatur motus qui est in contrarium illi oppositum 2 : et etiam quieti quae est in contrario illo ex quo est motus : quia non indigemus hoc nisi ut accipiamus modo quodam, quod idem opponitur pluribus, sicut motus quieti et motui, sicut æquale et medium opponitur excellenti, et ei quod excellitur ab ipso : hoc enim bene convenit dupliciter, scilicet quod unum non secundum idem acceptum habet plura contraria, sicut medium oppositum extremis : et oportet accipere, quod sive vere, sive non vere opponitur, quod non convenit simul oppositos motus, sive mutationes simul eidem inesse. De omnibus autem his sufficienter in quinto tradidimus doctrinam quam hic repetere
<--- Page Split --->
non est necessarium, sed quod ex omnibus his quae dicta sunt colligitur. Et sunt quatuor propositiones, ex quibus de facili demonstratur id quod intendimus. Quarum prima est, quod omnis motus qui est ad formam, et non ad ubi, et similiter omnis mutatio est de opposito ad oppositum. Secunda autem est, quod et hoc sufficit, quod oppositi motus et mutationes sunt quae in opposita. Tertia vero est, quod quoniam idem numero motum movetur duobus motibus oppositis, hoc erit successive in tempore : et necesse est quod inter illos duos motus cadat tempus. Quarta vero, quod motus inter quos cadit tempus, sunt interrupti, et non continui. Cum enim omne quod movetur sit in potentia quamdiu movetur, et omnis potentia progreditur ad actum, oportet quod cum est in contrario ad quod movetur, sit in actu : quia hoc est terminus motus ejus : ergo aut tunc est non in motu, sed in motum esse, aut ipsum movetur adhuc. Si autem non est in motu, sed in motum esse, tunc propositum habetur, scilicet quod motus non est continuus, sed interruptus. Si autem est adhuc in motu, ergo adhuc est in potentia : et prius habitum est quod erat in habitu, sive in actu : ergo idem et secundum idem est in potentia et in actu : ergo simul est in actu et non actu, quod est impossibile : ergo necesse est in termino quiescere. Quod autem nos dicinius motus contrarios non posse sibi succedere, hoc intelligitur in eodem mobili : quia si sunt diversa mobilia, tunc bene potest fieri, sicut patet in motu chordarum : hoc enim modo supra in fine sexti diximus continui in infinitum tempus secundum naturam esse mutationem in genere : quia ex principiis mediae non habemus finem talium mutationum.
posizione necesse est corrumpi, et nullo tempore permanere id quod factum est in esse : quia sic omnis labor naturae esset frustra : quia ipsa laborat generando ad hoc quod res sit et permaneat aliquandiu in esse : sic etiam nunquam aliquid generaretur, sed tantum esset generatio, ut non terminaretur ad ens generatum : et id quod corrumpitur, non esset simpliciter, sed secundum quid, in quantum scilicet fuit in generatione, quod est contra rationem generationis et corruptionis : quia generatio est via ad esse simpliciter, et corruptio est via ab esse simpliciter. Ex his utique fides potest inesse de aliis motibus, quia demonstratio ista generalis est de omnibus motibus. In omnibus enim procedit potentia ad actum ut sit in illo. Et secundum dicta si motus non terminantur, tunc nunquam esset in actu id quod est in potentia, et tunc potentia est frustra : et secundum hoc etiam res procedit ad actum, et recedit ab actu per motum vel per mutationem oppositam, absque hoc quod nunquam pervenit ad actum illum : quae omnia sunt absurda : et ideo etiam nulla mutatione vel motu potest esse id quod dictum est. Naturale enim est quod omnibus similiter se habeat, quia omnes similes sunt in hoc quod terminati sunt et oppositi, et quod in eis progreditur potentia ad actum.
CAPUT III.
Quod motus rectus, et ille qui est super circulum, et ille qui est mixtus ex utrisque, non possunt esse continuum et infinitum.
Amplius autem in generatione et corruptione motus inconveniens esse videtur si factum mox continue sine quietis inter-
Quod autem contingat quemdam unum Text. et com. 64. motum numero infinitum esse et continum secundum tempus, et hic est circularis, deinceps dicemus : sed ad hoc
<--- Page Split --->
demonstrandum ordinate praemittemus demonstrationes et rationes logicas probabiles, per quas ostendemus nullum aliorum motuum posse esse continuum et infinitum secundum tempus. Incipientes autem hic dicimus, quod omne quod movetur et fertur secundum locum, necesse est uno trium modorum moveri, aut ferri : aut enim movetur circulariter, aut secundum rectam lineam, aut secundum motum mixtum. Mixtum autem motum intelligimus alio duorum modorum : si enim medios qui componitur ex utroque mixtus dicatur, sicut est motus in curvo, qui componitur ex recto et circulari : eo quod in aliquo habet formam recti, et in aliquo formam curvi : ostendemus quod non potest esse continuus : et ille vocatur a quibusdam Philosophis gyrativus, et habet in se in actu utrumque et rectum et circularem : per hoc quod dicit formam naturae circularis in curvo, et formam recti in recto. Forma enim recti non est exire ab extremis : et habet locum in linea aliqua partiali, quae est inter puncta signalbia in ipso. Forma autem circuli est convexum et concavum : et hoc etiam habet : et ideo talis motus est rectus secundum partem rectam, et circularis secundum partem curvam in lineam secundum quam est motus : et quia in parte una regyrat principium versus finem, ideo vocatur motus gyrativus. Alio autem modo dicitur mixtus, qui potest esse in circulo vel recto mixtus de circulari et recto, ita quod unus sit vincens et sit in actu, alter sit victus et sit in potentia : et tunc illa mixtura non procedit semper : quia necessarium est quod omne quod est potentia, aliquando exeat ad actum. Ista autem potentia nunquam potest procedere in actum : et sic non est ibi motus victus, sed tantum vincens : et ideo si demonstrabitur quod vincens non est continuus, probatum erit quod nec mixtus taliter erit continuus. Quando autem nos dicimus, quod in curvo est mixtus motus primo modo mixtionis,
sicut componitur medius ex extremis, non intelligitur nisi regulariter curvum : hoc enim est quod opponitur curvo circulari et recto, sicut medium extremis. Sed quocumque dictorum modorum dicatur mixtum, semper erit probatum quod mixtus non erit continuus, si probaverimus quod rectus non est continuus: quia infiniti recti continui essent in uno mixto semper : et ideo si rectus in se finitur, tunc infinitis erit finitus mixtus : propter quod etiam non potest esse continuus: quia nullus finitus est continuus, sicut ostendimus in capitulo praecedenti. Quod autem id quod movetur sive fertur supra rectum in finitum, non fertur continue secundum tempus, manifestum est ex his quae hic inducuntur. Non enim potest esse continuus motus secundum rectum in infinitum: quia nihil est taliter infinitum, sicut ostendimus supra in libro tertio. Et adhuc ostendemus pluribus rationibus in primo de Cælo et Mundo. Hic autem supponitur. Si ergo sit et rectus motuus continuus, oportet quod ille sit continue reflexus a principio recto ad finem ejusdem, et a fine ejus ad principium ejusdem sine quietis interpositione. Sed oportet scire quod omne quod sic reflectitur supra rectum, movetur motibus contrariis: nos enim non accipimus mathematicum rectum, sed physicum, quod distinguitur differentiis situs contrariis, aut non: et secundum hanc differentiam nos videmus quod motus qui est sursum, contrarius est motui qui est deorsum: et contraria sunt corpora quae naturaliter moventur his motibus: et motus qui est ante, est contrarius motui qui est retro: et qui est ad dextrum, contrarius est ei qui est ad sinistrum. Cum enim tres sint dimensiones, longitudo, latitudo, profunditas, oportet quod ipsæ sex oppositis differentiis situs terminentur: quia istæ quidem differentiæ manifestæ sunt in homine figura et virtute differente. Sunt autem etiam in mundo secundum veritatem, sicut in secundo de Cælo et Mundo
<--- Page Split --->
habet determinari 1. Loci enim contrarietates sunt istae sex quae dictae sunt. In prioribus autem habitis in quinto diligenter diffinivimus 2, quis est unus motus et continuus, et quot exiguntur ad essentiam unius et continui motus: et diximus inter caetera, quod ad hoc quod sit unus et continuus motus, oportet quod sit unius mobilis secundum numerum, et unico tempore, et ad unum secundum speciem terminum. Tria enim erant in quibus fuit omnis motus, ut supra diximus, scilicet quod movetur, ut homo, aut austrum, quod Empedocles et alii quidam credebant esse Deum: et quando, ut tempus in quo est motus: et secundum natura in qua est motus: et tertium in quo est motus secundum genus vel speciem, sicut est locus in motu lo cali, aut passio in motu qualitatis, aut species in mutatione generationis et corruptionis, aut magnitudo sicut est in motu augmenti vel diminutionis. Contraria autem inter quae est omnis motus, differunt specie, et non sunt unum. Constat autem quod praedictae differentiae sunt loci, et sunt contrariae: quod licet sit manifestum, tamen signum probans contrarietatem differentiarum est: quia motus hater tales differentias sunt contrarii. Si enim signaveris aliquam divisionem loci physici per a b lineam, sive a sursum in decorum, sive secundum alias differentias situs motus qui est ab a in b, contrarius erit motui qui est e converso, ab eo quod est b in id quod est a, et corpora mota erunt contraria secundum qualitates. Quod enim isti motus sint contrarii, patet ex hoc quod si sint in eodem mobili, stant et quiescunt et repausant, et corrumpunt se invicem: et si sunt in diversis mobilibus sibi directe ex opposito obviantibus, iterum sistunt se et repausant, si fuerint aequaliter fortes: ergo sicut nos ostendimus supra in motu qui est ad formam, quod necesse est quiescere antequam redeat in primum oppositum
ex quo fuit motus, ita necesse est quiescere reflectens in linea recta antequam redeat ad situm ex quo motus fuit. Non tamen indigemus nos hic vera contrarietate motuum ad hoc quod probemus, quod non sit continuus motus reflexus super aliquod spatium: quia vera contrarietas motuum exigit duo, scilicet quod motus sint contrarii, et ipsa corpora nota sint contrariis qualitatibus distincta. Et sufficit nobis hoc quod motus invicem se sistant in uno mobili succedentes, et in diversis mobilibus sibi directe obviates, etiamsi non sint contraria corpora. Si enim hoc habuimus, habebimus etiam illum effectum contrariorum, qui est non posse simul secundum unum continuum tempus et unum esse in uno subjecto, ita quod non fiat interruptio: et per hoc probabimus tales motus reflexos non esse continuos secundum tempus. Hoc autem ideo dicimus, quia in circulo quantum ad illum motum qui non est circuli, sed alicujus super circulum, est similiter quod non potest reflecti aliquid continue super cum. Accipiatur enim in circulo portio major vel minor semicirculo, quae sit a c, tunc dico quod motus qui est super portionem illam, quae est ab a in c, oppositus est dicto modo oppositionis ei, qui est e converso ab eo qui est c in id quod est a: id autem est, si signetur portio illa per b c litteras, sive per alias quascumque: statur enim et quiescitur unus motus ab alio, quamvis uterque continuus sit in se, etiamsi non fiat reflexio quando motum unum istorum motuum venit directe contra alterum per oppositas virtutes moventium: et hoc fit ideo, quia contraria sese corrumpunt et prohibent ad invicem: et ideo quæcumque sunt se invicem corrumpentia et prohibentia, aliquid habent contrarietatis: tamen ille qui est ad latus non est contrarius ei qui est directe sursum, quia illi situs non sunt opposita differentiae: quia dextrum non opponitur ei quod est sursum: et jam
<--- Page Split --->
etiam reflexio non potest esse inter illa, quia impossibile est quod idem motum simul moveatur motibus illis : et ideo non potest esse compositus motus ex talibus differentiis situs non oppositis : propter quod etiam de talibus motibus non oportet adducere demonstrationem. Cum autem et ad istam et ad praecedentes demonstrationes nihil exigatur probandum, nisi quod necessario intercidit tempus quietis inter duos motus qui sunt ex oppositis eisdem ad opposita eadem, hic demonstrabimus.
Maxime enim manifestum est, quod impossibile est quod duo motus sint continuì qui sunt secundum rectitudinem euntes, et reflexi inter easdem differentias situs contrarias. Omne enim reflexum necesse est stare non solum in recta, sed etiam si secundum circulum feratur. Non enim idem est aliquid ferri circulo, hoc est, super circulum, et circulum ipsum ferri : aliquando enim id quod movetur, est continuum in motu situm quando circulus movetur circulando, et tunc dicitur moveri circulus : aliquando autem aliquid movetur reflexum, ita quod super eumdem arcum circuli super quem venit in aliquod punctum, revertitur et reflecitur in punctum unde exivit, et hoc non movetur circulando, sed reflectendo, quod non fit in circulatione circuli : quia quicumque arcus in circulatione elevatur, tunc ille idem deprimitur, et non fit secundum arcum eumdem. Hæc igitur est differentia inter moveri circulum et moveri per reflexionem super circulum, quod in omni motu tam ad formam quam ad locum qui est ex reflexione, sit necesse stare in medio puncto reflexionis, fidem et probationem accipit, non solum in sensu in quo aliquando manifestatur, sed etiam per rationem. Dico autem manifestum esse sensui, quia sic est : sed propter quid sic est, accipitur per rationem. Cum enim motus sit objectum sen-
sus communis, tunc erit privatio ipsius apprehensibilis per sensum : propter quod etiam medicorum peritissimi judicant per tactum de quiete pulsus inter duos motus ejus reflexivos, qui sunt diastoles et systoles. Et si dicatur forte, quod quies illa manifestatur in sensu, tunc ponemus ad hoc demonstrationem cujus principium est illud, quod tria sunt necessario in omnibus duobus motibus reflexivis, scilicet principium, medium, et finis. Principium quidem unde vadit motus primus, et medium in quo finitur primus, et incipit secundus. Medium enim ad utrumque motum comparatum, est tam finis quam principium. Et est quidem unum numero et substantia, ratione autem et forma est ipsum duo : quia alia est ratio principii, et alia finis. Aliud autem quod accipiemus pro principio, est quod in omni motu aliud est quod est potentia, et aliud quod est actu : quia, sicut nos diximus in præhabitis et probavimus, quod quamdiu motus durat in esse motus, tamdiu res est in potentia : quando autem est in termino motus, tunc res mota est in actu, et in motum fuisse, et non in motu. His autem adjungemus ea quæ probata sunt in sexto, quod finis motus est in indivisibili temporis, et magnitudinis in tempore. Et ex his ulterius adjungemus, quod per se notum est quod terminus rei est indivisibilis, et omne continuum finitum est inter duo indivisibilia, quorum unum est principium, et alterum finis : et quod nullum indivisibile in continuo est actu, sed potentia solum, præter principium ejus, et finem ipsius. His autem habitis, leve est probare quod intendimus : secundum dicta enim quodcumque punctum accipiatur in rectitudine quæ est media inter duo extrema, potentia medium est et non actu, nisi dividat actu rectitudinem illam. Medium enim dicitur ab actu medicandi, sicut signum ab actu signandi : et ideo quamdiu non accipitur ut actu signans et dividens, tunc in rectitudine non est nisi in potentia : et ideo quia non dividit spa-
<--- Page Split --->
tium, non dividit etiam motum: sed si accipiatur actu dividens, tunc efficitur finis unius partis, et principium actu alterius partis: et tunc etiam dividit motum qui est super spatium: et ideo quando motus terminatus est ad ipsum, tunc erit in fine suo qui non est motus, sed potius motum fuisse est tunc verum et continuatum usque ad indivisibile hoc: et alius motus incipit ab eodem in quantum est principium spatii alterius: sic ergo stans in ipso indivisibili medio in quantum est finis spatii actu praecedentis, iterum incipit moveri alio motu ab ipso in quantum est principium actu spatii sequentis: sic enim medium fit actu principium et finis respectu diversorum: principium enim posterioris spatii, et finis prioris. Per omnem autem eumdem modum se habet instans, sive nunc, etiam in tempore: quia terminatur tempus mensurans motum unum ad instans in quo est finis motus. Per omnem eumdem modum est in motibus reflexis duobus: quia finis lineæ super quam est motus, necessario accipitur et in ratione finis et in ratione principii secundum actum, non secundum potentiam. Oportet enim quod in aliquo indivisibili finiatur terminus primi motus: et oportet quod ab eodem incipiat reflexio secundi motus: ergo quod movetur motu reflexo necessario utitur puncto finali lineæ uno secundum subjectum, ut duobus secundum formam et rationem: quia ut fine actu finiente, et ut principio actu principiante. Et hujus exemplum sic est, sicut dicamus, quod a est signum ejus quod movetur reflexive, et linea super quam movetur et reflectitur sit b c: et venit a ex b in c et revertitur ex c in b, tunc enim ipso puncto c utitur ut fine praecedentis motus, ut in principio sequentis: ergo necessario erunt ibi duæ quietes, et duo motus: una quidem quies ex qua est motus primus, et illa fuit in b, antequam moveretur primo motu: et alia pars ad quam terminatur motus, id est, ex qua est motus reflexus: et illa quies est est in c: ergo necesse est esse
in quatuor tempora quæ mensurant dictas quietes, et dictos motus. Si autem diceret aliquis, quod in c non quievit, hoc est impossibile: quia cum continue feratur motu primo usque ad c, non potuit simul in uno instanti factum esse in c ut in fine motus primi, et ab esse ab ipso secundum principium motus secundi: quia aliter indivisibile esset divisibile: quia constat quod non potest in eodem indivisibili adesse et abesse: ergo oporteret quod in parte ejus adesset, et in parte ejus abesset: et sic esset divisibile, quod est impossibile. Constat autem quod aliquando a est in ipso signo b: sed cum b sit indivisibile, non potest esse in ipso in tempore vel in aliqua parte temporis, sed in indivisibili nunc temporis, sicut in sexto ostensum est. Est autem in nunc in ipso propter quod nunc est divisio temporis, sicut et punctum lineæ: ipsum autem b est principium a quo est motus, et motus non est in ipso: quia motus non habet primum quod sit motus, sicut jam probatum est in sexto. Eadem autem est ratio de c quod est indivisibile. Si autem aliquis concedat quod a simul adsit in b et absit ab eo, tunc cum res stet quando est in eodem indivisibili, eo quod similiter se habeat nunc et prius, tunc semper stabit in toto motu ipsum a, quia moveri suum non erat nisi fluxu continuo ab esse indivisibili a quo fuit motus. Cum ergo sit impossibile, non potest concedi quod in uno indivisibili temporis affuerit a in c in fine motus praecedentis, et abfuerit ab ipso in motu reflexionis consequentis. Idem autem est de ipso b a quo incipit motus praecedens, quem praeedit quies ex qua est motus: ergo in alio et alio signo, sive nunc signante tempus affuit ad c secundum finem motus praecedentis, et abfuit ab ipso in motu consequenti. Sed inter quælibet duo signa temporis est tempus, ut probavimus in sexto, quia aliter non esset consequens ad nunc: ergo inter signum quo affuit in c et signum quo defuit ab ipso, est tempus quod nec est motus praecedentis, nec
<--- Page Split --->
motus sequentis : ergo est mensura quietis inter duos motus. Idem autem omnino est de quiete temporis in B et motu temporis quo defuit ab ipso B, et similiter est de omnibus aliis signis quae actu in magnitudine et tempore accipiuntur. Eadem autem ratio est in omnibus. Cum enim concurrat A ad ipsum B vel aliud signum medium, quod accipitur ut principium et finis, tunc necesse est stare et quiescere inter duos motus : quia duo facit secundum actum : finit enim motum unum, et post inchoat alium ad indivisibile : et hoc fit utique, sicut si aliquis intelligat quod A c sit magnitudo, et aliquid abeundo ab A movetur in c, perficiendo motum stat et quiescit. Eadem enim necessitate qua in fine suo stat sic motus unus non reflexus, eadem autem necessitate stat ibidem motus ejus qui postea reflectitur ab eodem. Omnis ergo motus generaliter qui reflexus est, sive sit in loco, sive in formis, quiete media interruptus est : et ideo non est continuus : et hoc est quod volumus probare.
CAPUT IV.
De solutione dubitationis quae oritur ex præhabitis.
Text et com. 66.
Dicta autem in præcedenti capitulo, quod scilicet motus continuus medium non habet in actu, sed in potentia, et si habeat actum medium, non erit continuus, sunt dicta ad dubitationis actionem quae oritur ex ipsis. Ponamus enim quod spatium signatum per lineam c sit aequale spatio signato per lineam F, et ponamus quod id quod fertur, signetur per litteram A, et hoc continue feratur in spatio c ad terminum ipsius qui sit B, et similiter sit A in signo quod signatur per B quod sit medium vel spatii, vel duorum motuum reflexorum : utroque enim modo varia-
bimus positionem. Uno quidem, quod linea c B sive B c quod idem est, sit semidupla ad lineam F 1 : et A feratur duobus motibus, quorum unus est A B 1 et c, et alter reflexus. Alius modus positionis est, quod linea B c sit æqualis lineæ F 1, sed in aliquo medio. Si igitur B c sit actu medium, in quo persuperiorem rationem quiescere accidit, utroque enim modo est unus modus dubitationis, sed primus modus magis est ad propositum. Ponamus autem quod quando A movetur reflexive in B c, quod tunc æquali velocitate et regulari motu movetur D super duplam longitudinem quæ est F 1. Cum enim due medietates alicujus æquales sint toti, videtur quod duo motus super B c sint æquales motui F 1 : ergo in æquali tempore debet A ire et redire super c B in quo D transit simpliciter F 1 : sed ostenditur hoc esse falsum : et pariter solutio dubitationis per prius habita, quod ipsum scilicet c citius venit ex F in 1 per duplam longitudinem quam A revertatur in c motum ex B nisi finali semiduplæ longitudinis c D. Id enim quod prius est, hoc est, breviori tempore discedens a medio spatii quam aliud, illud etiam prius et citius venit per æquale spatium : sed D quod continue movetur in medio quod est potentia, citius adest et abest in medio spatii quam A, quia in nunc uno adest in B et in alio abest ab ipso, inter quæ est tempus quietis in quo mansit in B : ergo citius transit D totum spatium F 1 quam A transeat et redeat in sub duplo spatii B, et causa hujus est interpositio quietis, ut dictum est : et ideo æqualiter velocium motuum in æquali spatio non est æqualitas nisi accipiatur motus utriusque continui sine quietis interpositione. Si ergo B sit punctum in quo sit reflexio, tunc non simul in eodem instanti indivisibili ipsum A affuit et abfuit in ipso, sed potius in diversis, inter quæ est tempus quietis mediæ : et ideo etiam posterius fit motus ejus quam ipsius quodest D. Si enim simul adesset et abesset ab ipso B, tunc non posterius perficeretur motus
<--- Page Split --->
ejus quam motus ejus quod est D. Non ergo est ponendum, quod in eodem nunc in quo A abfuit ab ipso B, quod tunc D moveretur ab ultimo longitudinis ipsius F, sed potius prius recessit ab uno suorum ultimorum in continuo tempore et venit ad aliud. Si enim dicatur quod in uno et eodem indivisibili affuit A in B et defuit, tunc similiter erit in uno instanti etiam adesse et abesse: et hoc erit in divisione temporis, hoc est, in nunc in quo deciditur tempus, et non in tempore. Figura autem hujus demonstrationis est illa quam conspicis. Hoc autem quod dictum est de medio in quo fuit reflexio, impossibile est sic dicere in continuo: quia continuum non habet medium nisi in potentia, et non in actu, sed in reflectenti necesse est sic dicere. Et hujus exemplum est, quod nos ponamus lineam super quam est motus reflexus, lineam F D, et sit linea veniens a sursum in deorsum. Si enim tunc aliquid quod est in F feratur ad ipsum D, hoc est, a deorsum in sursum: et iterum reflectens a sursum feratur deorsum, et veniat ultimo in id quod est D, tunc utetur illo ultimo sicut fine et principio duorum motuum: cum tantum ipsum sit ipsum unum in subjecto: et ideo necesse et stare et quiescere inter duo: non enim simul, sicut saepe dictum est, affuit et abfuit ab ipso D. Si enim hoc esset verum, tunc esset simul in D et non esset in D in eodem nunc indivisibili: ergo necesse est quod in alio et alio affuerit quiescens, et abfuerit motum ab ipso: ergo tempus est medium in quo quievit. In omni autem tempore quievit, aut movebatur. Inter duo autem nunc in quibus affuit et defuit ab eodem puncto medio non movebatur: ergo tunc quievit: ergo tales motus omnes interrupti sunt per quietem interpositam: non ergo sunt continui semper.
De dissolutione dubitationis Zenonis per ea quae dicta sunt in prioribus.
Per ea quae dicta sunt, nunc solvenda Text.et com. 67. est dubitatio Zenonis : quia solutio quae dicta est olim in sexto supra 1, non est dicenda : eo quod non secundum rem, sed ad hominem est. Cum enim diceret Zeno ideo non esse motum, quia si motus esset, sequeretur aliquid transire spatium infinitum in tempore finito. Nos autem ibi ad interrogantem, et non ad interrogationem respondentes, diximus quod infinitum dicitur dupliciter, scilicet potentia et actu. Actu quidem nihil diximus esse infinitum, sed potentia, sicut in divisione, et non esse inconveniens spatium infinitum transiri in tempore finito : est enim utrumque, scilicet spatium et tempus infinitum potentia aequaliter secundum divisionem. Solutio autem illa non convenit secundum rem : contingit enim solvendo illud dicere, quod aliquid fertur quod sicut A sit in indivisibili nunc temporis, in quo deciditur tempus in fine spatii super quod est motus, qui quidem finis sit linea D, et non convenit dicere quod in uno et eodem nunc affuerit et abfuerit ab ipso, sicut patet ex praedictis. Quod autem verum sit, manifestatur ex hoc quod necesse est omne finitum aliquando in finem venire : finitur autem magnitudo super quam est motus per id quod fertur, describit indivisibile in fine ejus super ipsum. Est enim finis longitudinis actu,et non potentia: sed puncta quae sunt in medio longitudinis, sunt potentia et non actu: istum autem finale punctum
<--- Page Split --->
est actu, et non potentia : et iste est finis longitudinis quidem quae est de sursum et principium longitudinis deorsum, quae quidem longitudo in essentia spatii una est differens secundum terminos, et in motibus qui sunt supra eam, omnino similiter se habet. Cum igitur in sexto docuimus, id quod fertur nunquam sit in aliquo aequali sibi secundum spatium semper procedens in eo quod est a quo, et ad quid, tandem erit actu in uno quod est finis. Et cum illud sit indivisibile, necesse est ibi stare id quod fertur, cum reflectitur in recto. Media autem cum non sint infinita actu, sed potentia, et infinita potentia, finita autem actu non est possibile pertransiri : sic ergo ex omnibus dictis esset videre, quod non contingit motum continuum esse in recto et perpetuum secundum tempus indeficientem. Eodem autem modo obviandum ex his qui objiciunt rationi Zenonis volentes dicere, quod si omne quod transit spatium, oportet primo transire medium spatii, et medietatis medium, et sic in infinitum, quod non contingit transiri aliquod minimum spatium, cum tales medietates sint infinitæ, et infinita non contingit pertransire. Aut forte si aliter eamdem objectionem formant quoad modum, licet per substantiam sit eadem, volentes dicere, quod omnis intellectus accipiens id quod fertur transire spatium aliquod, oportet quod accipiat, quod id quod fertur accipiendo partes numeret spatium et reddat sic numerando partes spatii, totam spatii quantitatem : sic igitur numerando numerat medietates, et medietatum medietates, et sic in infinitum : ergo illum qui sic abit per totam longitudinem, accidit infinitas medietates numerasse, et esse numerum medietatum infinitum : et hoc omnes confitentur esse impossibile.
quod tempus infinitas habet in seipso partes sicut et spatium. Et diximus non esse inconveniens si in infinito tempore id quod fertur, transeat infinita numerando in spatio. Est autem secundum unam et eamdem similitudinem infiniti ratio et in tempore et in longitudine, sicut probatum est in sexto. Et ideo licet haec conveniens sit responsio ad quaerentem, tamen non est sufficiens ad quaestionem. Est autem conveniens ad quaerentem : quia verum est quod si id quod fertur, transit infinita in spatio, quod transit illa in partibus infinitis : sed tamen falsum est in se, quod id quod fertur, transeat infinita : et ideo si quaerens quaerat mutando quaestionem ad tempus, tamen sic quod dimissa longitudine supra quam est motus, quaerit utrum in tempore finito contingat infinita pertransire : et si interroget eamdem sumens interrogationem ab ipso tempore, utrum scilicet tempus componatur ex infinitis, eo quod habet in se aliquo modo infinita, quaerens utrum in tempore composito ex infinitis indivisibilibus contingat id quod fertur, transire infinita in spatio ? Si quis enim sic quaerat, tunc non erit jam sufficiens supra inducta solutio. Sed in rationibus quas modo dicemus, est verum istius solutionis dicendum : si enim aliquis diviserit continuum in duo media, hoc uno medio signo dividente utitur ut duobus : facit enim ipsum principium et finem : finem quidem unius medietatis, et principium alterius : et ideo dividit continuum, et facit ipsum actu duo, et sic etiam facit actu numerans medietates ejus, et dividens ipsum in medio signo. Si enim in aliquo dividente continuum non remanebunt continua, neque remanebit linea supra quam est motus, neque ipse motus. Motus enim continuus est continui spatii : quia continuitas motus est a continuitate spatii. Diximus enim in praehabitis, quod continuum dividitur in eo quod id fertur indivisibile secundum actum describit super ipsum. In illo enim necessarium erit in motum esse, et non
<--- Page Split --->
in moveri : et ideo dividi eum necesse est, sicut et ipsum spatium accipitur in ipso puncto super ipsum descripto ut divisum. In continuo autem quod accipitur in forma continui, sunt infinita media, sed non actu, sed potentia. Et quando id quod fertur, utitur aliquo aliorum illorung ut actu medio, et sic facit ipsum medium in actu medii, tunc dividitur continuum, sed tunc status erit in seipso, et non continuus motus : et hoc manifestum est in eo qui numerat media. Illi enim accidit dividere continuum secundum media quae numerat : quia necesse habet numerare unum numero et subjecto signum, et ratione duorum, hoc est, finis et principii secundum actum : quia non numerat aliquid nisi actu divisum, nisi forte numeret unum continuum in forma continui secundum duas medietates in potentia tantum. Sed secundum dicta surgit quaestio : quia si id quod fertur describit actu media super magnitudinem, tunc dividit ipsam quiescendo in mediis ejus : sed talia media sunt infinita potentia : et ponamus quod quiescendo describat medium post medium : hoc ergo modo nunquam transibit magnitudinem : et sic videtur quod ad minus hoc modo redit quaestio Zenonis. Sed ad hoc absque dubio debet responderi, quod motus non est nisi super magnitudinem indivisam actu, et divisam potentia : et ideo aliquam partem magnitudinis oportet esse divisam si debeat esse motus. Illam autem quae sic divisa est, non dividit transeundo, nisi in partes æquales potentia, et non actu numeratas. Omne autem quod partibus æqualibus potentia dividitur, transitur : et sic patet quod magnitudo transitur : hoc autem modo quo transit unam partem magnitudinis divisæ, transit etiam aliam : et sic transitur tota. Hæc autem verificata sunt in sexto supra. Ad interrogationem autem qua quæritur, si contingat infinita transire, aut in tempore, aut in magnitudine? Dicendum est quidem ut supra, quod transitur uno modo : est autem non sic.
Alio enim modo non transitur per infinita. Cum enim actu non sint infinita, non contingit ipsa pertransire : sed cum sint potentia, tunc contingit ipsa transire. Qui enim continue sine interpositione quietis movetur super longitudinem, secundum accidens infinita transivit : simpliciter autem non transivit infinita : accidit enim lineæ quod infinita media sint in ipsa potentia, ita quod hoc accidere dicatur, quod non contingit gratia formalium constituentium lineam : substantia autem et esse formale lineæ est altera : quia diffinitur linea recta, quod est longitudo terminata punctis : et linea circularis terminatur ad centrum : et ideo terminatum esse contingit lineæ per se et substantialiter : sed divisio accidit ei gratia media quantitatis scilicet propter quod etiam non soli lineæ contingit.
CAPUT VI.
Quod divisio temporum est per indivisibile temporis, per quod completur doetrina solutionis praecedentis.
Sicut autem nos dicimus, quod inter Text, et com 69. duos motus contrarios in eodem mobili sibi succedentes, necesse est esse distinguens tempus quietis interpositæ : ita necessarium est quod inter omnia duo tempora sit nunc dividens tempus prius a posteriori secundum actum sumptum : et illud quidem est ut principium temporis sequentis, et sicut finis temporis præcedentis : et sic est inter duo tempora quietis et motus. Unum enim tempus præcedit, et aliud tempus posterius est quietis quæ intercidit inter duos motus : et necesse est hæc duo tempora distingui per nunc, quod est finis prioris et principium posterioris. Et per eamdem etiam rationem
<--- Page Split --->
distinguitur tempus quietis praecedentis per aliud indivisibile : nunc autem tempus motus sequentis qui vocatur reflexio. Et quia sicut nunc duobus distinguitur tempus quietis a temporibus motuum, quorum unus praecedit, et alter sequitur, tunc necessarium est quod inter illa duo nunc in toto tempore res quiescat. Et manifestum est nisi aliquis modo dicto dicat sic fieri temporis divisiones, quod scilicet fiant per signum temporis dividens inter tempus prioris motus, et posterioris quietis, vel motus si sequatur motum, tunc semper sequitur inconveniens : sed oportet quod in divisibili signo dividantur tempora duo, quod tamen secundum rei veritatem non est nisi posterius rei factae et constitutae per motum, et non prioris transmutationis, sicut nos statim infra probabimus. Inconveniens autem quod sequitur si aliquis dicto modo tempora non dividat quae se immediate consequuntur, est quod sequitur idem simul in uno tempore esse et non esse : et sequitur quod quando res jam fuit facta, quod ipsa non est. Sed antequam nos declaremus istam consequentiam, dicamus naturam signi distinguentis quælibet duo tempora sibi succedentia : sicut enim punctum dividens lineæ commune est priori et posteriori, ita etiam indivisibile temporis quod est signum divisionis temporum, est commune duobus temporibus, scilicet priori et posteriori, et est idem et unum numero, sed ratione non est idem : quia aliam rationem habet quando est principium, et aliam quando est finis : quia est finis prioris, et principium posterioris : sed tamen nunquam secundum rem refertur ad motum praecedentem : quia motus non est in nunc, sed potius realiter est ad passionem quae posterius per motum est facta, ad quam factam motus terminatur. Verbi gratia, si per alterationem fiat aliquid album, tunc in toto tempore est alteratio, sed album factum est in nunc : et sic indivisibile signum adjacet non priori motui, sed passioni si
ve rei constitutæ per motum qui est terminus motus. Et si quæratur, quare non similiter refertur ad principium motus quod est indivisibile ? Dicendum quod de hoc jam rationem assignavimus in sexto, quia scilicet principium abjicitur, et finis manet, et est dignius: igitur refertur magis ad finem quam ad principium : eo quod ipsum nunc solum est quod esse accipit in tempore. Similiter autem de transmutatione nihil manet nisi res in qua terminatur : et ideo ad illam refertur nunc quod solum est in tempore. Hoc habito autem consequentiam prius inductam verificabimus. Sed oportet præscire quod quidam non talem ut nos dicebant fieri divisionem temporis. Sed dicebant tempus dividi a tempore per tempus medium, et dicebant dividens tempus et etiam divisa tempora etiam ex indivisibilibus esse composita : quod nos in sexto improbavimus sufficienter. Si igitur tempora dividuntur tempore, sicut dicunt adversarii, sint tempora duorum motuum, sive motus et quietis : et tempus dividens etiam ea a B c, ita quod tempus præcedens sit A, et tempus posterius sit B, et tempus dividens, si hoc possibile est, sit tempus c : res autem quæ per motum facta est sit D, sicut si diceremus D esse album, vel non album factum per alterationem præcedentem. Dicamus ergo, quod in toto tempore A ipsum D sit album : et in toto tempore B sit non album : ergo cum aliquando factum sit non album, oportet quod in c tempus sit album et non album simul. Si enim c quod est distinguens tempora, est tempus, tunc ipsum est pars temporis prioris ultima, et pars temporis posterioris prima : et ratione ejus quod est pars prioris, est in ipso D album, quod positum est in toto priori esse album : et ratione ejus quod est pars posterioris prima, tunc in ipso D est non album : quia positum fuit quod in toto posteriori tempore sit non album, et quiescat in non albo. In toto autem priori quod est tempus motus quo movetur D de non albo ad non esse al-
<--- Page Split --->
bum, est adhuc album : quia quamdiu durat motus, tunc non est in termino motus : terminus autem istius motus est esse non album perfecte : ergo in tempore eodem quod est c, ipsum b est album et non album, quod est impossibile. In qualibet enim parte verum est dicere, quod ipsum est album : sed positum erat quod in toto a esset album, et in qualibet. ipsius b non est album : quia positum erat ipsum in toto b perfecte esse non album. Cum ergo c sit tempus quod est in utrisque ut pars quaedam utriusque, tunc oportet quod in c sit simul album, et non album : et cum ipsum dicatur ab adversario esse tempus indivisibile, tunc sequitur quod in tempore indivisibili sit simul album et non album perfecte : quia omnibus modis verum est quod differentia distinguens inter duo , est aliquid utriusque, cum non sit terminus divisibilis utriusque, ut dicit adversarius : sed tempus tunc erit necessario pars utriusque : et sic sequitur necessario prahabitum inconveniens : non igitur est dicendum quod c distinguens inte r duo tempora, sit tempus, sed indivisibile temporis, quod est finis temporis prioris, quod est finis alterationis albi ad non album : unde dicendum quod licet in qualibet parte temporis a sit ipsum b adhuc album, non tamen in quolibet indivisibili quod illius temporis est album : quia in ultimo indivisibili non refertur ad motum, sed ad rem posterius factam per motum est ipsum primo non album factum : sic igitur alteratio ab albo terminatur ad non esse album : et ideo in quolibet quod est in a tempore est album praeter ultimum nunc, quod signatur per litteram c, quia illud, sicut prius diximus, est jam ejus quod est posterius, sicut terminus in motu : et ab illo eodem inchoat sicut ab indivisibili primo tempus quietis ejus in eo quod est perfecte non album esse : quia si dicatur fieri aliquod album in toto a tempore, sive dicatur etiam corrumpi in toto a tempore, tamen oportet quod in termino finali ejusdem temporis dicatur
terminari generatio albi, sive corruptio ejusdem : unde cum illi termino attribuatur c, in ipso c dicetur esse generatum vel corruptum in eodem c : ergo primum in illo tempore finali verum est dicere, quod est album quod ante fiebat album in toto continuo tempore ad c distincto. Et in illo verum est dicere quod primum est non album perfecte si corrumpi ponatur in continuo tunc priori, quod continuatur ad indivisibile ultimum quod est c, aut oportebit dicere primum inconveniens, scilicet quod cum factum est a, sequitur ipsum adhuc non esse : aut cum corruptum est a, sequitur ipsum adhuc esse, aut etiam simul esse album, et non esse album : et omnino, hoc est, universaliter esse et non esse erunt simul in generatione et corruptione : et ista consecutio est manifesta secundum hoc quod praedictum est : quia si dicamus aliquid generari in toto a, tunc in nulla parte ipsius est generatum : ergo non est generatum in ultima : ergo in ultima adhuc generatur : sed ultima est distinquens inter tempus et generationis et generati esse perfecte : igitur in ultima ratione ejus quod est prima pars generati esse, perfecte erit res perfecta per generationem, et ratione ejus quod est generari, non est factum, sed generatur adhuc : ergo in eodem in quo est factum, non est factum adhuc. Si autem ponantur duo tempora corruptionis et corrupti esse distingui per tertium, tunc sequitur quod aliquid erit cum corruptum est, sicut patet cuilibet ex praedictis per similem modum deductionis. Qualiter autem sequatur aliquid esse album, et non esse album simul, superius ostendimus : sed talis distinctio temporis est omnino impossibilis. Si autem, sicut jam dictum est, id quod prius est in non esse fieri prius quam fit, et suum fieri terminatur ad esse, tunc oportet quod similiter sit in tempore, quod scilicet tempus quod mensuratur fieri, terminetur ad indivisibile in quo est primo res facta : et hoc non est distinquens inter duo tempora, scilicet tempus
<--- Page Split --->
quod mensurat motum sive fieri, et tempus quod mensurat quietem in esse : et illud indivisibile est ad utrumque temporis, sed non aliquid ut pars, sed potius ut signum indivisibile distinguens unum ab alio, unius finis, et alterius principium existens : ergo non est possibile quod illi dicunt, quod tempus dividatur in atoma tempora, et unum atomum tempus distinguat inter duo alia atoma, ita quod tria atoma sint se consequentia. Si enim, sicut prius posuimus, ipsum D quod fieri posuimus album, factum est album in toto A tempore : aut si dicamus cum illo simul fieri c tanquam in altero temporis individuo habito et consequenti post illud, aut etiam cum his dicetur fieri in tertio atomo quod est c. Si autem dicatur, quod in A toto fiebat, et quod fit, non est, tunc ipsum non erat album in toto A : in B autem posuimus quod non est generatio sive fieri album, sed potius quies in albo, tunc oportet aliquid esse medium in quo primo sit album : et hoc est tempus secundum adversarium : et tunc sequuntur prius habita inconvenientia. Haec autem ratio deducens ad impossibile non convenit nobis, qui dividimus tempus in atomos : sed dicimus ad distinctionem temporum compositorum esse in atomo nunc, et non in atomo tempore. In ultimo enim ipsius temporis in quo fiebat res quando fuit in motu et mutatione, res ipsa est in factum esse et in esse : quia sicut ultimum temporis est indivisibile nunc, ita ultimum ejus quod est fieri, est factum esse et esse : huic autem indivisibili ultimo temporis praecedentis nihil est habitum, hoc est, consequens ejusdem temporis, neque secundum nostrum dictum indivisibile est consequens ad indivisibile : quia indivisibile est terminus non nunc, sed temporis : sed indivisibilia tempora quae illi ponunt, sunt consequentia se immediate. Ex his igitur manifestum est, quod si aliquid fiebat in A toto tempore, tunc non est addendum aliquid plus temporis in quo fiebat et factum est, quam solum illud in
- quo toto fiebat : quia fiebat in qualibet parte illius temporis, et in ultimo ejusdem indivisibili factum erat, et hoc non erat additum tempus, sed tempus ejusdem. Non igitur dicendum est quod c tempus addendum sit ad A tempus in quo dicatur factum esse id quod fuit in continuo fieri in A : positio enim illa rei non concordat, sed potius nostra positio concordat rei mote, ut patet ex praedictis. Sic ergo modo perfecte probatum est quod inter quoslibet duos motus est tempus quietis, et inter quælibet duo tempora est instans indivisibile secundum actum dividens : ex quo ulterius probatur quod tales motus reflexi non sunt continui. Iste igitur sunt rationes propriæ et demonstrativæ, quibus aliquis credet quod non est motus continuus et perpetuus in recto vel supra circulum : quia una ratio est in ambobus.
CAPUT VII.
De logicis rationibus, quibus probatur quod motus continuus et perpetuus non potest esse in recto.
Rationaliter autem ita quod ex comTret, et con- 70. munibus quæ inveniuntur in multis et nulli sunt propria quæ sunt logicalia intendentibus et procedentibus videbitur idem accidere quod prius, quod scilicet motus continuus non possit esse reflexus in recto. Omne enim quod continue movetur naturaliter vel voluntarie, venit in idem a principio motus et in fine et in medio ejusdem, nisi violenter prohibeatur ab aliquo. Dico autem moveri continue secundum naturam, vel secundum voluntatem, sicut illa quæ a se moventur : quia infra probabimus quod motus violentus non potest esse continuus . Quod autem omne naturaliter motum
<--- Page Split --->
vel voluntarie, in idem veniat secundum loci mutationem posterius in moveri quo venit prius in motu eodem, probatur ex hoc quod motus non est nisi formæ ad formam, vel ubi post ubi : et ideo per omnes partes motus motum ipsum aliquid continue amittit de eo unde est motus, et continue acquirit aliquid de eo ad quod est motus : et sic prius et posterius in motu venit in idem. Verbi gratia, hoc autem modo venit in B, et prius in eo ferebatur in idem B, et non tantum fertur in B cum proximum est ad ipsum, sed etiam mox cum incipit moveri, sicut diximus prius. Quæ enim esset ratio quare non magis fertur in B, cum proximum est B, quam prius quando fuit remotum, cum totus motus sit acceptio ejusdem formæ, vel ejus ubi quod est terminus ipsius. Similiter autem est in omnibus aliis motibus. Si igitur unus et continuus motus est reflexus in recto, sit illud rectum A c linea. Si enim continuus et unus est motus reflexus super A c, tunc unus et continuus est motus ab A in c et reditus ex c in A : et terminus formalis totius reflexi motus secundum unam reflexionem est A : ergo secundum præmissa quando aliquid fertur ex A in principio reflexivi motus, tunc fertur in A et venit in c : ex quo datur quod movetur continue in eundo et redeundo : ergo quando fertur ab A in c, tunc fertur in A secundum motum unum qui est A c, et hoc est ac si dicatur, quod quando aliquid fertur a sursum in deorsum, quod tunc fertur in sursum : et quando aliquid fertur de albo in nigrum, quod tunc fertur in album. Quando autem aliquid sic fertur, tunc fertur secundum motus contrarios : ergo in eodem simul sunt motus contrarii continui sine quietis interpositione. Motus enim qui sunt secundum rectitudinem inter situs oppositos, contrarii sunt. Similiter autem ex hoc sequitur, quod idem quod fertur, movetur mutando ex eo in quo nondum est : quia
cum ex A movetur in c, tunc movetur in A, ut dicit adversarius : sed non movetur in A nisi ex c. Cum igitur non sit in c quando movetur ex A ad c, tunc sequitur quod movetur ex c quando nondum est in c. Si autem impossibilia ambo sunt, tunc necesse est stari in medio omnium duorum contrariorum motuum in eodem motu sibi succedentium : ergo in c statur. Non est igitur unus motus ab A in c et a c in A : reditus enim non est unus statui, nec etiam motui. Haec Quæ sit ratio logica. autem ratio ideo logica dicitur, quia est universaliter ex omnibus motibus convenientibus, et non tantum ex convenientibus motui locali 1.
Amplius etiam ex his manifestum est Text, et com, 71. quod dictum est, si loquamur de hoc quod est magis universaliter omni motui. Si enim omne quod movetur, aliquo dictorum in sexto motuum movetur, et quiescit aliqua quietum ibi determinatarum, tunc nullus motus neque quies erit praeter istos qui ibidem sunt determinati. Omne autem quod non semper movetur uno et eodem motu secundum speciem, et non movetur motu qui est pars alterius motus, necesse est prius quiescere secundum oppositam quietem illi motui quo movetur : et hoc est ideo, quia motus nunquam est ad motum, neque ex motu, sicut in superioribus probatum est, nisi sit pars illius motus, vel nisi sit hoc per accidens, sicut illuminatio est finis motus candelæ. Illud vero quod movetur motibus diversis secundum speciem, non semper movetur motu eodem secundum speciem : ergo motus ejus procedit ex quiete opposita motui, sicut actus procedit ex privatione et potentia : quia quies est privatio motus. Si igitur illi motus sunt contrarii qui secundum rectitudinem sunt ad oppositos situs, et non convenit aliquid simul moveri secundum contrarios
<--- Page Split --->
motus, oportet absque dubio procedere ex quiete opposita motui, et non a motu opposito immediate : ergo illud quod fertur ab A superiori ad c inferius, utique non simul cum illo, nec immediate post illud fertur etiam a c in A. Quoniam igitur non simul fertur his contrariis motibus, neque unus continuatur ad alterum : et constat quod movetur aliquid secundum alterum illorum motuum, tunc necessarium est quod moveatur a quiete illi opposita motui : ergo antequam exeat revertendo ab ipso c ad A, absque dubio quiescit in ipso c. Sunt enim haec opposita, scilicet quies in ipso c, et motus ab ipso c in id quod est A. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quoniam isti motus non sunt continui, ex quo interponitur eis quies.
rationem, scilicet duae corruptiones, una albi, et altera non albi. Amplius si continuum dicatur esse tempus duorum motuum contrariorum, tunc etiam oportet quod ipsi motus sint continui, sed motus contrarii consequenter sunt et non continui. Cujus probatio est, quia non posset assignari causa, quomodo erit ultimum duorum contrariorum, sicut albedinis et nigredinis : ergo etiam tempus est consequenter et non continuum : ergo non potest esse unus et continuus motus reflexus de contrario in contrarium, et e converso supra rectam dimensionem : et hoc est quod intendimus probare.
CAPUT VIII.
Text, et com. Amplius autem et haec ratio quam 72. modo inducemus inter rationes logicas et communes, est magis continuata proposito, et magis propria illi quam illae quae inductae sunt prius, et deducens ad impossibile, quod habitum est in praecedentibus, scilicet quod sequatur, quod in eodem nunc simul factum est album aliquid et corruptum non album : quia sicut diximus in praehabitis, quod generatio et corruptio utrumque non fit nisi finali instantis motus vel mutationis. Si igitun continua et una dicatur alteratio quae est ex non albo ad album, et e converso ex albo ad non album, et non sit mansio sive quies inter duas alterationes in tempore aliquo, tunc est unum instans utriusque alterationis finale. Cum igitur in una alteratione corrumpatur non album, et fiat album, et in altera corrumpatur album, et fiat non album, oportet quod omnia ista fiant in instanti : et sic alterationis eorum tempus terminatur ad idem nunc numero. Tria autem sunt, scilicet factio albi, et factio non albi, et corruptio non albi, quorum sunt quatuor secundum
Quod nullum inconveniens impedit quin circularis motus possit esse continuus secundum omne tempus.
Motus autem qui est circularis, erit Text, et com. 73. unus et continuus indeficienter. Nullum enim praedictorum impossibilium sequitur, si circularis dicatur esse unus et continuus semper. Quod enim movetur in ipso, est circulus qui non movetur de contrario in contrarium, sed potius ab eodem in idem : sicut si punctum inceptionis ejus signetur per A, tunc movebitur per totum motum in idem punctum A secundum eamdem rationem et situm : quod non facit reflexum, quod movetur ad contrarias oppositiones et situs. Omne enim quod movetur, movetur in hoc ad quod venit per motum suum : sed circulus deveniet per motum suum in punctum : incipiet ergo moveri ab ipso : ergo motus ejus est ab eodem in idem : et sic nulla contrarietas situs vel formarum contrariarum impedit continuationem ejus : quia non similiter
<--- Page Split --->
aliis motibus movetur per contrarios situs; neque in oppositos terminos et situs : non enim est verum, quod omnis motus qui est ex aliquo, sit contrarius illi qui est in illud vel oppositum ei. Sed hoc est verum de omnibus motibus qui sunt in linea recta : quia illa habent contrarietatem secundum lineam rectam, in qua maxima est distantia, sicut distantia secundum extremitates distant plurimum, et sunt oppositi motus, qui sunt secundum eamdem longitudinem in spatio secundum terminos oppositos longitudinis ejusdem, sicut etiam sursum et deorsum. In sphæra autem non est maxima distantia. Sphæra enim dividitur in centrum et circumferentiam, quæ maxime distant, et motus circularis non est nisi circumferentiae, sicut subjecti quod movetur circa centrum, et non ad centrum : et ideo cum sit in eadem circumferentia, nihil est quod prohibeat eum moveri continue secundum continuum : et tempus nullum deficere continuationi ejus : quia nullum punctum per motum sphære in actu describitur super sphæram, sed omnia sunt in potentia : et ideo nusquam dividitur motus, sicut patet ex prædictis. Est enim circularis motus ab eodem in idem continue. Rectus autem est ab uno in aliud, quod est oppositum primo. Et est alia ratio ejusdem rei quam diximus : quia scilicet quando motus est in circulo, tunc nequaquam est motus in eisdem sæpius secundum situm, sed semper secundum duos arcus, quorum unus elevatur, et alter deprimitur, et per unum motus fit, et per alterum regyratio. Motus enim qui reflexus est, secundum rectitudinem in eisdem est : quia super eamdem longitudinem vadit et revertitur, et non ab eodem in idem, sed de alio in alium. Quoniam igitur motus circularis semper sit de arcu alio in alium, convenit ipsum secundum omne tempus moveri continue. Ille autem qui est in eisdem multoties, non convenit moveri continue : quia in eisdem partibus positionis modo
potest esse nisi secundum contrarios terminos : et tamen cum a contrarietate terminorum motus sunt contrarii, oporteret quod contrarii motus essent continui, sicut patet ex præhabitis. Et hæc eadem est causa, quare neque super scmicirculum, neque in aliqua portione circuli sive circulatione quacumque, quod est eundo et revertendo super eumdem arcum semicirculi ad duo extrema puncta chordæ cujuscumque subtense arcu, non potest esse unus et continuus motus : quia omnibus his modis oporteret quod id quod fertur, multoties transiret eundo et redeundo super arcum eumdem circuli, quæ mutationes essent habentes in hoc contrarietatem, ut supra diximus : quia sisterent se, et corrumperent se invicem. In nullo enim talium arcuum copulatur finis ad principium, sed in omnibus eis per extremitates arcuum signantur duo puncta in arcu substantialiter diversa : et utrumque eo in motu reflexo, super arcum accipitur unum in substantia et duo in ratione. Quia enim finis motus ad ipsum, et ut ad principium motus ab ipso : et sic necessario illis duobus motis interponitur quies : et sic discontinuatur motus. Motus enim qui est circulariter et est circuli circulatio, in quolibet puncto copulat finem ad principium : quia nullum habet punctum descriptum in circumferentia : et ideo nusquam intercipitur motus, sed semper manet continuus : et ideo solus hic motus est perfectus, cui nihil addibile est, sicut nec circulo aliquid potest addi, sicut ostendemus in primo de Cælo et Mundo.
Ex hac autem divisione omnium eoText.rt com rum supra quæ vel inter quæ potest esse motus, manifestum est quoniam non convenit alios motus præter localem esse continuos, et quiete non interruptus : quia omnes illi motus sunt inter illa extrema determinate contraria vel con-
<--- Page Split --->
tradictoria, si debeant non deficere, oportet quod eadem multoties moveantur secundum easdem formarum distantias eundo vel revertendo : et ideo secundum prædicta non possunt esse motus continui, sicut in alteratione fit reflexio secundum eadem media duorum extremorum inter quæ est motus alterationis : et similiter in motu augmenti et decrementi, qui est quantitatis in genere motus, reflexio fiet secundum eadem media duorum extremorum inter quæ est augmentum et decrementum : et similiter est in generatione et corruptione quantum ad reflexionem quæ est inter esse et non esse, inter quæ sunt mutationes duæ generationis et corruptionis. Et non est differentia in hoc, utrum media per quæ est reflexio sint pauca, aut multa, aut nulla : quia interruptio motus non est propter media, sed potius propter extremum quo utitur uno ut duobus in omni reflexione, sicut patet ex præhabitis : et ideo sive media sint multa, sive nulla, et sive medium aliquid esse ponatur, vel medium in toto auferatur, semper accidit multoties reflecti propter eamdem distantiam eorum extremorum, propter quod motus discontinuattur per quietem interpositam. Et ex his manifestum est quod physiologi, hoc est, loquentes de natura, qui consenserunt nobiscum, quod necesse est aliquem motum continuum esse in natura, et non bene dixerunt specificando hunc motum in eo quod dixerunt, quod iste motus est quo moventur omnia sensibilia semper. Si enim sensibilia moveantur, oportet quod moveantur aliquo prædictorum motuum, qui sunt motus ad formam substantialem vel accidentalem : quia videmus bene quod semper moventur localiter, et secundum physiologos magis moventur motu alterationis. Dicunt enim omne corpus sensibile semper fluere et corrumpi propter actionem et passionem continuam primarum qualitatum in eis : propter quod etiam indigent quidam eorum cibo propter deperditi
restaurationem. Adhuc dicunt, quod generatio et corruptio sit alteratio, et quod accidentia in nulla hora vel parte horæ remanent eadem : et hujus fuit auctor primus Heraclitus Ephesius, et postea adhuc Seneca, et sunt adhuc nulti defensores hujus erroris. Ratio autem quam nos nunc induximus, probat de omni motu universaliter, quod secundum illum motum evenit moveri continue, nisi secundum circulationem : ergo neque secundum alterationem, neque secundum augmentum vel decrementum convenit moveri continue. Hæc ergo nobis sufficienter sint dicta, quod nulla mutationum est infinita, hoc est, continua per totum tempus, nisi illa quæ est circuli motus.
CAPUT IX.
Quod solum motum circularem convenit esse perfectum et primum incorruptibilem.
Quod autem inter omnes motus solus Text, et com. 75. motus circularis primus et perfectus sit, sicut solus est continuus et perpetuus, erit manifestum ex his quæ nunc inducuntur. Sicut enim diximus in præhabitis, omnis motus secundum locum, aut est in circulo, aut in recto, aut est mixtus ex utroque. Mixtum enim dicimus, aut in linea gyrativa quæ finem vel principium non copulat, aut in linea curva : quia illæ formaliter componuntur in recto et circulari. Rectum enim habet linea curva formaliter per hoc quod est terminata punctis. Hoc enim cadit in diffinitione lineæ rectæ, sicut patet in primo Euclidis. Formam autem circuli habet in hoc, quod habet convexum et concavum, sicut omnes arcus circuli. Sed ad hunc qui mixtus est, necesse est prius esse il-
<--- Page Split --->
los qui sunt simplices : quia ex illis componitur, ut dictum est, et componentia sunt ante compositum : sed circularis est prior recto : eo quod ipse est magis simplex et perfectus magis quam rectus. Et quod ipse sit magis simplex, probatur ex hoc, quod licet circulus duplicis sit formae, concavae scilicet et convexae, et linea recta sit simplicis, et ideo linea recta sit ante circularem, tamen non est similiter de motu : et ideo cum motus circularis copulet finem principio, et rectus habeat diversa actu finem et principium, ideo circularis motus est ante rectum, et simplicior ipso. Quod autem sit magis perfectus quam sit rectus, probatur ex hoc, quia motus rectus non potest esse in infinitum protensus. Si enim protenderetur in infinitum, hoc esset altero duorum modorum : aut enim esset hoc ideo, quod in linea super quam est motus, protenditur in infinitum, aut quia reflectitur super lineam finitam : sed quod reflectitur, non oportet improbare, quia satis improbatum est. Quod autem non sit linea infinita actu, ostensum est in tertio libro supra, ubi probatum est quod nihil est infinitum in actu. Et etiam si poneretur per impossibile, nihil moveretur supra ipsum : quia sicut probavimus in fine sexti, quod impossibile est fieri, nunquam fit vel incipit fieri. In infinitum autem impossibile erit motum fieri rectum, cum omne movens intendat finem determinatum quem consequitur per motum, quia aliter moveret in vanum : vanum autem non est in operibus naturae, sicut ostendimus in secundo libro supra 1. Si autem diceretur quod esset reflectens in eo quod est finitum rectum, et sic dureret in infinitum, tunc esset ex duobus oppositis motibus, et essent duo motus, et non unus continuus : quia inter omnes eos intercidit quies, sicut ostendimus prius. Oportet ergo quod omnis rectus sit finitus : omnis autem rectus finitus possibilis est ad
receptionem additionis : ergo imperfectus est et corruptus : licet enim forte ascensioni ignis nihil possit addi, nec descensioni terrae, tamen motui in genere possibile est addi, sicut linea rectae, ita quod adhuc manet in ratione recti motus in quantum est rectus. Sed circulari in quantum est circularis, nihil addi potest, quiq minanet circularis : ergo rectus est cessans in tempore, sive corruptus. Circularis autem in quantum est circularis, nunquam potest cessare : quia si cessaret, hoc esset in puncto quod actu describeretur super circulum, et tale nullum est in circulo : quia si aliquid esset in circulo, tunc in illo puncto reciperet circulus additionem in potentia. Id autem quod est perfectum et incorruptibile et incessabile secundum tempus, est prius tripliciter, scilicet natura, tempore, et diffinitione, quam imperfectum et corruptibile : et veritas omnium harum plana est ex supra habitis. Amplius inter motus prior motus est ille quem convenit esse perpetuum, quam ille quem non convenit esse perpetuum : sed circularem convenit esse perpetuum, et nullum alium, neque loci mutationem videlicet aliam, neque alium motum quemcumque convenit esse perpetuum. In omnibus enim talibus quando reflectuntur, vel quando sunt in extremo ad quod est motus, oportet fieri statum et quietem. Cum autem quies sit privatio motus, tunc oportebit motum cessare et corrumpi quando intercidit quies.
Et rationabiliter accidit unum solum Teo t. et com. 76. circularem esse unum et continuum et non rectum : ejus enim quod movetur in recto, determinatum est principium et medium et finis : et omnia haec in seipso habet secundum actum, et non secundum potentiam. Principium enim recti est indivisibile, et similiter finis : et ideo in
<--- Page Split --->
omni motu recto necesse est duas quietes, unam scilicet a qua est motus, et aliam ad quam est motus. Medium autem quod actu est in recto, non est indivisibile, sed totum quod interjacet duobus indivisibilibus, hoc est, in quo est motus ipse : quia probatum est in quinto, quod motus non est nisi in intermedio, et non in extremis quae sunt principium et finis : ergo quidquid movetur in recto, habet determinare unde incipit quod movetur, et ubi finis est motus, et ubi movetur : quia omne quod movetur, quiescit juxta terminos unde est motus, sive sit terminus ubi, hoc est, ad quem est motus. Hæc autem omnia prout sunt ipsius motus circularis, sunt indeterminata. Si enim hæc in circumferentia accipiantur, quæ posset esse ratio quod punctum unum magis esset principium vel medium vel finis quam aliud : ex quo omnia sunt in potentia et nullum in actu descriptum super peripheriam : unumquodque enim secundum suam similitudinem et principium est et medium et finis : quia in omni puncto possum imaginari principium arcus, vel medium, vel finem, secundum quod voluero : ergo motus circuli semper est æqualiter in principio, medio, et fine, et nunquam in aliquo istorum : quia potentia semper est in principio, medio, et fine, et nunquam secundum actum. Et hæc est etiam causa, quære sphæra quodammodo movetur et quoda mmodo quiescit, sicut diximus ante finem sexti supra. Non quidem, ut quidam dixerunt, ut quiescat secundum totum, et moveatur secundum partes : sed quia secundum totum movetur formaliter, et non secundum subjectum : secundum partes autem movetur et formaliter et secundum subjectum : quia partes renovant situm in motu sphæra de ubi ad ubi. Sphæra autem immobilis est subjecta : quia subjectum ejus semper eumdem continet locum. Causa autem hujus est, quia omnia hæc quæ sunt principium, medium, et finis, esse accidit centro sphæra, sive
centrum accipiatur mathematico pro puncto indivisibili, sive accipiatur physice pro corpore sphærico, quod est in centro, hoc est, pro terra. Sphæra enim tota dividitur in duo, in circumferentiam scilicet, et centrum : et centrum est principium, medium, et finis sphæra, et magnitudinis ejus. Licet autem ista ratio mathematica sit, tamen applicatur physicis in quantum quaestiones physicorum subalternantur mathematicis, ita quod in mathematicis est propter quid, et in physicis quia. Omnis enim sphæra magnitudinis sua principium habet centrum, in quantum est magnitudo circa centrum unum æqualiter circumducta. Medium autem habet ipsum secundum quod est motus ejus unus motuum localium : quia tunc erunt motus tres, scilicet sursum, et deorsum, hoc est, a medio, et ad medium, et circa medium. Finis autem est continuitatis : eo quod magnitudo tota sphære ipsius continuatur ad centrum : et ideo etiam omnis virtus eorum quæ sunt in circumferentia, refertur ad centrum, nec alibi unitur nisi in ipso. Et hujus dicti causam dicit Ptolemaeus in libro qui vocatur Arabice Alarba, et Latine Quadripartitus, quod radii stellarum non congregantur nisi in centro sphæra. Et forte etiam ejus est causa, quod solum corpus essentialiter situm in sphæra est perfectus locus generationis.
Si autem quis objiciat, quod circumferentia universi non est corpus generabile, sed corpus centrale : et ideo dicatur centrum non esse principium generationis sphæra. Intelligat quod nos non loquimur hic de corpore. mobili contracto ad formam physicam : sed loquimur hic de eo solum prout habet ubi solum unde mobile est in genere : et ad hæc magnitudo sufficit : et sic consideratum, tunc principium generationis ejus est ex centro, et centrum est ingenerabile quemadmodum principium generationis. Diximus enim in sexto libro 1, quod nihil prohibet aliquid accidere mobili in quan-
<--- Page Split --->
tum est mobile, quod tamen non accidit alicui mobili physico in quantum est mobile ad formam physicam determinatam : propter id ergo quod principium et medium et finis sphaera extra circulationem qua est motus circuli, non est aliquod punctum in quo quiescat id quod fertur circulariter sicut in recto, necessario sunt duo puncta, ut diximus in praehabitis : semper enim fertur sphaera circa medium et nunquam fertur ad ipsum sicut ad ultimum motus : et propter hoc ipsum semper quiescit quodammodo semper movendo subjectum suum in eodem loco totum : et non movetur continue, quia motus. suus accidit conversive circa idem centrum. Adhuc autem alia ratio est : quare prior est et perfectior, et hoc est, quia est mensura omnium motuum loci mutatio : sicut enim probari habet in prima philosophia 1, omnia qua sunt, dum mensurantur aliquo sui generis principio : et quia iste motus circularis est primus, sicut jam dudum probavimus, tunc oportet quod sit omnium motuum aliorum principium. Adhuc autem et haec causa est, quare convenit ipsum solum esse regularem : quia ille qui est in recto regulariter fertur a principio usque ad finem : omnia enim talia quanto plus distant a quiescente primo, a cujus quiete est motus eorum, velocius et velocius feruntur : et hujus causam diximus superius, quia omnes motus naturales intenduntur in fine, et violenti intenduntur in principio : sed cum circularis solum nec principium nec finem habet in se, nec aptum natum sit habere, sed extra ipsum, sicut habitum est jam, tunc semper aequaliter distat a principio et a fine : et ideo semper est uniformis.
CAPUT X.
Quod omnes physice loquentes testantur motum localem primum esse, cui natura inest motus.
Quod autem loci mutatio secundum Text, et com. 72. genus sit primus motuum, testantur omnes naturales Philosophi quicumque de motu fecerunt mentionem, principia motus tradunt quae sunt moventia secundum hujusmodi motum qui est localis motus. Disgregatio enim et congregatio sunt motus secundum locum : et tale motum dixerunt esse primum in entibus illi qui dixerunt principia prima moventia esse concordiam et discordiam, sicut fecit Empedocles : horum enim duorum principiorum disgregat discordia, et concordia congregat. Anaxagoras autem qui posuit intellectum agentem esse primum principium faciens motum, dixit eumdem primum motum facere congregando. Similiter autem et illi qui nec unam causam moventem dicunt esse : eo quod illi dicunt, quod primi motus fiunt per vacuum : et illi quidem dicunt primum motum esse loci mutationem, et dicunt quod est natura prior ceteris hic motus. Motus enim per vacuum aut est loci mutatio aut est sicut in loco motus : quia vacuum licet non sit actu, tamen ponitur sicut locus ab ipsis qui sunt Auctores vacui. Aliorum autem motuum neque unum dicunt inesse principiis primo qua sunt secundum eos inane et atomi, sed potius opinantur ea quae sunt ex atomis et vacuo, sicut ex principiis moveri aliis motibus postquam constituta sunt ex ipsis. Dicunt enim quod res augmentatur, quando imbibit in sua vacua atomos : et
<--- Page Split --->
diminuitur, quando emittit eas ex suis vacuis. Et similiter dicunt, quod res generantur et corrumpuntur congregatione et segregatione atomorum : quia generationem dicunt fieri congregatione et segregatione atomorum. Alterationem autem non ponebant fieri nisi ex situ et conversione atomorum : et ideo generationem dicebant esse quamdam alterationem, sicut determinare habemus in primo libro Peri genesees 1. Et hujus quidem sententiae Auctores fuerunt Democritus et Leucippus. Eodem autem modo quicumque ponebant generationem fieri per densitatem et raritatem, dicunt loci mutationem esse primam inter omnes motus. Omnes enim illi ponunt haec sensibilia generata per disgregationem rarorum, vel congregationem densorum : prius autem disgregationem et congregationem ostendimus fieri per motum localem : quia congregata moventur a circumferentia versus centrum in locum parvum, et disgregata moventur a centro versus circumfererentiam in locum magnum. Xutus autem quidam Philosophus hujus sectae defensor, amplius autem praeter hos omnes Platonici dixerunt animam esse causam motus, et animam mundi esse causam primi motus. Dicunt autem loci mutationem esse primam inter motus in generatione. Hi enim sunt qui dicunt, quod illud principium primi motus quod movet ipsum seipsum : et hoc dicunt esse principium omnium quae moventur, sicut patuit in priori tractatu, quem ei in quo nunc sumus, proposuimus. Constat autem quod anima et omne animatum motum ab anima movet proprie localem motum si movetur
secundum ipsum et non ab alio, sicut nos probavimus supra. Cum igitur secundum Platonem ita sit in majori mundo, sicut est in minori, consensus Platonis est primum motum in universo esse motum localem. Sic igitur ab omnium naturalium Philosophorum judicio manifestum est quod motus localis prior est inter motus. Hoc autem rationale est. Quia etiam ipsi Philosophi victi ratione consenserunt in id quod loci mutatio est prima : quia in veritate illud proprie et per se dicitur moveri, et primo quidem movetur secundum loci mutationem. Si enim aliquis quiescat in seipso a loci mutatione, et tamen augeatur, vel decrementum patiatur, vel alteretur, licet tunc contingat ipsum quodammodo moveri aliis motibus qui sunt ad formam, dicimus quod ipsum non simpliciter movetur, sed quodammodo : et hujus causa est, quia motus dicitur per prius et posterius : et prius quidem est motus localis, sed alii motus sunt modi quidam motus potius quam motus per se. Dicunt igitur nobis sufficienter, quod aliquis motus est qui est semper secundum omne tempus, et dictum est quis est ille motus qui erit in omni tempore, et dictum est quod est principium movens proprie istius motus 2. Adhuc autem dictum est quis est motus, et in genere et in specie primus, et quem motum solum inter omnes motus convenit esse perpetuum et continuum. Et dictum est nihilominus a nobis, quod primo primum movens est immobile. Transibimus igitur nunc ad consideranda ea quae hic dicenda sunt de primo motore, et finiemus nostrum librum.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
IN QUO INTENDITUR, QUOD MOTORES PRIMI SUNT IMPARTIBILES, NON HABENTES MAGNITUDINEM.
CAPUT I.
Quæ tractatus intentio, et quis dicendorum ordo, et quod nullum finitum movet mobile finitum secundum tempus infinitum.
Tract. et com.
Nunc igitur dicimus in ultimo tractatu nostri libri, quod primum motorem necesse est esse impartibilem, et non habere magnitudinem penitus. Hoc autem contemplari congrue non possumus, nisi ponamus quaedam primo de his quae non duo ad nos priora sunt, scilicet de motoribus divisibilibus, qui habent magnitudinem et divisibilitatem per accidens, sed non per se. Non enim possumus in cognitionem primi motoris venire nisi ex posterioribus ipso quae sunt priora quoad nos. Horum autem unum et primum est quod dicimus, quod impossibile est quod aliquid habens divisibilem et finitam vir-
tutem, moveat secundum tempus infinitum. Dico autem divisibilem virtutem, sicut est levitas, vel gravitas, vel aliqua alia forma corporalis, quae in majori materia est major, et in minori minor, et hujusmodi quidem causam jam ostendimus in sexto, quia non movetur in tempore infinito nisi super spatium infinitum : et tale impossibile est fieri, vel incipere fieri : et ideo nullus motor corporeus est ad hoc quod moveat tali motu. Hujus tamen inducemus hic propriam demonstrationem, dicentes quod talia sunt in omni motu, scilicet quod movetur, hoc est, subjectum motus, et movens quod est efficiens causa motus, et tertium in quo est motus, sicut in mensurante, et hoc est tempus. Haec autem omnia quando corporales sunt virtutes moventes, aut sunt simul finita, aut simul infinita, aut quaedam sunt finita, et quaedam infinita : et tunc aut duo sunt finita, et tertium infinitum, aut unum est finitum, et duo sunt infinita, quaecumque esse illa dicantur. Si ergo possibile est quod movens finitum mobile moveat tempore infinito, ponamus in terminis universalibus, et dicamus,
<--- Page Split --->
quod a signet movens corporeum partibile et unitum, et b signet id quod movetur quod est corpus finitum, et c signet tempus infinitum in quo est iste motus. Cum autem corporea virtus particularis corporis divisione non sit nisi in corpore, tale movens necessario erit corpus : et supra habitum est quod corpus non movet nisi motum ab alio extrinseco sibi: ergo tale movens erit motum ab aliquo extrinseco sibi. Tali igitur positione facta, ponamus etiam quod quia a movens est partibile, et quod b significet aliquam partem moventis quæ sit aliquota in ipso, sicut in decima, vel quarta, vel media, vel secundum aliam aliquam proportionem denominatam, sicut sexquialtera, et subsexquiteria, et sic de aliis proportionibus quæ possunt esse inter totum et partem. Similiter ponamus quod e significet aliquam partem ejus quod fertur vel movetur, hoc est, ipsius b, quæ in tali proportione se habeat ad totum quod movetur, sicut se habet b ad a : tunc enim per ea quæ dicta sunt inultimo tractatu septimi libri, sicut totum movet totum, ita pars movebit partem. Hac igitur positione facta, dico quod b movebit e quod est b in aliquo tempore quod est minus quam infinitum : quia jam posuimus quod totum movetur in tempore infinito : et ideo partem oportebit moveri in minori quam sit infinitum : et dicamus quod illud minus tempus infinitum signatur per litteram F : ergo si addam aliquotam æqualem moventis ad b movens, et aliquotam moti ad motum E, tunc movebitur ipsum in majori tempore quam sit F, tantum quantum est ipsum F : et sic addendo opponam omnes partes moventis ad movens, et secundum omnes partes moti ad motum : et tunc etiam quiescent incrementa temporis secundum omnes partes moti ad motum : et tunc etiam quiescent increment a temporis secundum partes æquales temporis : et quia partes sunt finitæ, erit necessario tempus quod componitur ex omnibus illis partibus finitum : ergo movens quod
est æquale omnibus partibus moventis, et motum quod est æquale omnibus partibus moti, movet in tempore finito : sed æqualia moventia movent æqualia mota in æqualibus temporibus : ergo tempus infinitum fuit æquale tempori finito : et hoc est impossibile : ergo positio fuit impossibilis, ex qua sequitur quod movens finitum moveat aliquod finitum motum in tempore infinito. Istum autem quod dictum est, sic intelligendum est quod non sit proportio nisi in divisione moventis ad quantitatem temporis, et æqualitas velocitatis semper moveat eadem : sicut si totum ex congregatione omnium partium suarum moveat decem dies, quod quælibet decima dat ei movere unum diem : et tunc necessaria est ista consequentia. Sic enim auferentes continue ipsi a quod dividere possumus, apponemus divisas partes ab ipso ei quod est b, et tandem consumemus dividendo per æqualia totum a, et omnes ejus partes opponemus ipsi b et ipsi e. Similiter ponemus omnes partes quas secamus æquales ab ipso b, et cum perveniamus ad totum movens et mobile, tunc non possumus pervenire per partes temporis ad totum tempus quod est infinitum : et ideo sequitur quod omnis pars a simul collecta movet omnes partes b simul collectas in parte temporis c finita : quod erit impossibile, et contra hypothesim. Non igitur possibile est aliquid moveri a finito secundum tempus infinitum, et motum infinitum. Et hujus causa expressa est, quod nihil movetur secundum tempus infinitum, nisi .moveatur secundum motum infinitum : et nihil movetur secundum motum infinitum, nisi quod movetur secundum spatium infinitum, vel secundum reflexum motum. Cum autem modo contingat infinite moveri secundum reflexum motum, oportet infinitum motum esse secundum spatium infinitum : et hoc non potest esse si motor sit finitus et motum finitum, sicut probatum est in sexto. Manifestum igitur
<--- Page Split --->
est, quod non convenit finitum movere finitum secundum tempus infinitum.
CAPUT II.
Quod non est infinita potentia movens in magnitudine finita.
Tetzr. et com 79. Quod autem omnino in finita magnitudine non convenit esse potentiam corporalem infinitam, ex his quæ nunc dicentur, est manifestum. Supponamus enim quod in sexto libro est habitum, quod scilicet potentia movens quod est plus, hoc est, major, in minori tempore facit æquale : quia major potentia necessario facit velocius movens : et cum velocius sit quod in minori tempore facit æquale ei quod tardius facit in majori tempore, oportet etiam quod major potentia faciat æquale in tempore breviori ei quod facit potentia minor in majori tempore, sicut magis calefaciens, aut magis dulce inferens, aut prohibens ista, aut universaliter majoris potentiae in movendo : ergo secundum hanc communem conceptionem animi, quæ tamen etiam supra probata est, necessarium est, si aliquid finitum habeat potentiam moventem finitam, quod id quod patitur ab ipso, breviori tempore patiatur quam ab aliquo finito : et plus tamen patitur ab ipso, quam ab aliquo finitæ potentiae : eo quod infinitum excellit, et plus est potentia infinita quam sit aliqua potentia finita. Sed secundum rationem istam sequitur, quod nullum tempus sit in quo moveat potentia infinita, sed potius, quod movebit in nunc : et cum in nunc non possit esse motus, tunc ostendetur quod ista positio est impossibilis. Sit enim tempus in quo vis infinita calefaciat designatum per a, ita tamen quod a sit tempus finitum, quodcumque voluerit : aut etiam in quo
depulit motu violento scilicet vis infinita : sed tempus quod signatur per a B sit illud in quo depulit vel calefacit virtus finita : hoc enim necesse est esse longius quam tempus primum in quo movet vis infinita: sed cum illud tempus virtutis finitæ in aliqua proportione se habeat ad tempus determinatum virtutis infinitæ, eo quod triplum, vel quadruplum ad ipsum, vel in aliqua alia proportione. Si ergo ego augeam virtutem finitam moventem supra, diminuetur tempus : ergo aliquando veniet ad tempus, in quo movet virtus infinita : et sic tunc virtus quæ aggregatur ex finitis, erit finita : et illa movetur tantum in a tempore : sed si ego addam ad finitam potentiam, nunquam veniam ad infinitam : quia ipsa excellit omne infinitum : et hoc est sive auferam ab infinito et faciam eam deficere sive addam : ergo tunc potentia finita et infinita movebunt in tempore æquali : hoc autem est impossibile, sicut per se patet cuilibet : ergo non convenit quod aliquid finitum in magnitudine habeat in se potentiam infinitam, quia aliter potentia movens extenderet se ultra suum subjectum : et hoc etiam intelligi non potest.
CAPUT III.
Quod in magnitudine infinita non potest esse potentia finita.
Sed tamen nec etiam infinita magnituTetz. et com. 80. do habet in se potentiam finitam, licet aliquando contingat in minori corpore esse majorem potentiam quam in majori : quia licet hoc aliquando contingat, tamen toties posset accipi reduplicari majus, quod in majori esset plurima quam in minori. Si enim in majori corpore ponatur esse minor quam in minori, sicut in lapide parvo cadente, major est cali-
<--- Page Split --->
ditas quam in magno aere, et in plumbo parvo major gravitas est quam in spongia magna : tamen toties potest reduplicari, sive aer, sive spongia, quod major esset in aere vel in spongia, quam in lapide, vel in plumbo. Si autem aliquis adversarius ponit, quod in magnitudine infinita convenit esse potentiam finitam, dicamus tunc quod a B sit infinitum secundum magnitudinem : sed B c sit aliqua pars ejusdem quae in aliquoto tempore movet hoc mobile quod signatur per D in aliquoto tempore finito quod signatur per E F. Si igitur ego ponam duplicem potentiam B c finitam, tunc movebit idem mobile in dimidio tempore E F, quia talis est proportio moventis ad tempus : quia quanto movens fuerit fortius super mobile, tanto in breviori tempore movebit, sicut patet ex his quae dicta sunt in septimo. Hæc vero medietas temporis sit signata per F c. Si igitur sic accipiam duplum ad B c, nunquam veniam ad quantitatem infinitam quae est ad A B, quia infinitum non convenit transiri aliquo numero partium. Quocumque enim tempore dato, nos accipiemus semper minorem partem temporis, in quo movet major potentia, quae est accepta ex duplicatione prius datae potentiae : sed quod non convenit transiri, habet infinitam potentiam, ut dictum est in principio hujus capituli : id enim subjectae magnitudinis quod remanet semper accipiendum ultra omne acceptum, habet aliquid potentiae : ergo sua potentia erit infinita, cum infinitum sit quod excellit omne acceptum finitum : et hoc est contra hypothesim. Istud autem sequitur ex hoc quod omnis potentiae finita necesse est esse tempus in quo movet finitum. Si enim detur quod movet hæc potentia in quodam tempore causato, tunc major movebit in minori, sed finito et determinato secundum quantitatem, et secundum conversionem proportionis, ut quanto tempore fuerit minus, tanto potentia sit major movens, et e converso. Si autem ali quis dicat, quod infinitis partibus sub-
jecti sumptis convenit potentiam esse finitam, hoc esse non potest : quia diffinitio potentiae infinitae est, quod sit sicut multitudo et magnitudo excellens omne finitum. Cum igitur loquamur de potentia corporis, quae movet corpus, infinita potentia erit quae erit ex infinitis partibus subjecti, ex quibus per additionem constituitur magnitudo infinita, quae excellit omne infinitum sicut partes numeratae in ipsa excellunt omnes numeros partium in magnitudine finita.
Est etiam hoc aliter demonstrare le- 81. viori modo quam dictum est. Si enim dicatur quod in magnitudine infinita sit potentia finita, tunc accipiamus corpus ejusdem generationis, cujus est infinitum : et hoc sit finitum, in quo sit tanta potentia quantum est potentia finita corporis infiniti : quia omnis potentia infinita potest esse in corpore finito. Illa igitur potentia finita quae est in tempore infinito, mensurabit per aequalitatem potentiam finitam corporis infiniti. Hoc autem est impossibile : quia sicut diximus, in corpore quidem minori potest esse potentia major quam in majori : sed in corpore minori ejusdem generis non potest esse potentia major, vel aequalis ei quae est in corpore majori : ergo multo fortius in corpore finito non potest esse potentia aequalis ei quae est in corpore infinito. Ex his patet quod non convenit aliquo modo, quod potentia terminata sit in magnitudine infinita, neque quod potentia sit infinita in magnitudine finita.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
De solutione dubitationis, quae est in his quae feruntur expulsa.
Sed quia jam diximus in praecedentibus, quod aliquis motus est unus et continuus, et diximus quod non potest esse medium inter motorem et id quod movetur ab eo, oportet nos movere dubium de his quae feruntur localiter per medium motu violento, quem expulsionem vocamus supra in septimo. Hanc enim dubitationem, antequam determinemus de primo motore, oportet nos determinare : quia forte aliter instaretur nostrae determinationi per ea quae videntur accidere in motibus expulsionis. Potest enim aliquis dubitare et dicere. quod si ea quae moventur de aliquo moventur extrinseco sibi conjuncto per tactum. quae cumque ipsa se movent, sicut animata, quomodo potest esse quod aliqua tunc moventur continue non existente aliquo movente, quod continue tangat ea quae moventur, sicut sunt projecta et sagittata? Si autem dicatur, quod in talibus motibus non est nisi unum primum movens, sed est et aliud movens a primo movente, sicut aer qui movetur a manu et chorda, et movet lapidem vel sagittam projectam : tunc adhuc videntur sequi impossibile : quia supra determinavimus, quod quando primum movens quod non contingit motum, non movet, tunc non convenit moveri ab aliquo secundorum moventium, sed potius secundum ea quae sunt determinata convenit simul omnia moveri primo movente, aut simul omnia quiescere, cum primum movens quiescit : aut etiam si facit sicut lapis dictus magnes movere quod movet, tunc adhuc videmus quod primo non movente, nihil movet secun-
dorum moventium : quia licet lapis magnes moveat acum, vel aliud ferrum, et aliud motum a magnete moveat aliud, tamen subtracto magnete primo lapide a primo ferro moto per lapidem, ferrum quod secundo movet, non movebit : et sic adhuc sequitur, quod primo non movente non debet manere motus projectionis, et universaliter omnis expulsionis : et hoc nos non videmus accidere : quia manu quiescente et chorda arcus stante quieta, adhuc movetur lapis vel sagitta. Ex hoc videtur adhuc, quod ad hoc quod sit motus continuus, non oportet motorem movere continue : et sic superius habita doctrina tota est vana et nulla, ut videtur.
Sed ad hoc dicendum est, quod necesse est dicere et concedere, quod primum movens non continue movet, sed potius motu suo facit et agit virtutem et robur suum in hoc quod possibile est suscipere vim et robur suum, quod est aer, aut aqua, aut aliquid talium, quod aptum est de facili moveri et movere, sicut nuhes vel nebula, vel cætera corpora quæ sunt media inter aquam et aerem. Talia autem corpora sunt, quæ tria maxime in seipsis habent, quorum unum est, quod nullius sunt figurae determinatæ : quia per hoc sunt omnis figurae susceptibilia : et tunc necessario erunt humida, sicut aqua et aer. Secundum est, quod talia sunt, quorum una parte mota non necesse sit aliam partem moveri : et hoc habent ista corpora in quantum sunt spiritualia : sic enim accidunt corpori quod projicitur in ipsa : et tunc una pers inundat supra aliam, et expellit una aliam donec cessat violentia, sicut videre possumus in lapide projecto in aqua, qui circulum aquæ a se expulsæ facit, et ille alium majorem, et sic circuli crescunt donec deficit violentia multitudine media.
Et quod quidem cedunt aer et aqua corpori in se projecto, hoc habent in quantum corpus : quia duo corpora non possunt esse simul in eodem loco. Quod autem pars inundat supra partem et non
<--- Page Split --->
extendat eam continue, hoc est in quantum est spirituale corpus aliquo modo : quia si esset terminatum, pars extenderet partem usque ad sircumferentiam ultimam cœeli : et tunc tumultuaret cœelum ad jactum lapidis in aerem velin aquam : et hoc est inconveniens : et ideo pars stat supra partem et cessat motus. Tertium autem est vicinitas talium corporum ad materiam, ex qua vicinitate omnes motus de facili recipiunt : ideo concedendum est, quod taliter mota moventur ab aliquo extrinseco sibi : sed tamen non simul pulsat secundum et tertium movens pausante primo movente, sicut exemplum dedimus in circulis in aqua : quia lapide projecto stante, adhuc circulus unus movetur ad secundum circulum : et sic deinceps : unde quod movetur adhuc est movens, cum quiescit primum movens in omni tali motu : et ideo in talibus habitum quod est conveniens prius movens movetur ab ipso : et in hoc secundo movente est eadem ratio : quia etiam illud movet tertium movens, et tertium movens quartum : et sic procedit semper quamdiu durat motus expulsionis : cum in habito, hoc est, consequenter moto fiat potentia et virtus minor quam in antecedenter motis et moventibus, ita scilicet quod ultimum habitum non nisi moveatur, et non moveat : tunc aliquid ulterius id quod ferebatur expulsum pausat : quia finis ultimus moventium quiescit a movendo, cum primum, hoc est, proximum movens non agit amplius, sed ipsum movetur tantum, et non movet aliud : eo quod jam cessavit impetus violentiæ primi moventis. Per hoc autem quod illud pausat, necesse est simpliciter pausare et movens et totum motum expulsionis qui fuit per diversa moventia successione per aerem et aquam. Hic autem motus sicut et prius diximus, non fit nisi in illis corporibus quæ convenit de facili aliquando moveri, et aliquando quiescere : et illa sunt humida propinqua materiæ aliquid spiritualitatis habentia : per hoc enim illa secundum partem ali-
quam moventur, et non secundum totum : et una pars ipsorum potest movere, et alia moveri ab ipsa : et de facili generantur in ipsa formæ et violentiæ, et virtutes moventium, et talia sunt, neque simpliciter levia, neque simpliciter gravia, et ideo de facili in omnem situm moventia : et sic coadjuvat motum expulsionis, qui fit per ipsa ad quamcumque differentiam situs fiat : propter quod etiam ista duo sola corpora sunt media sensuum illorum qui sentiunt eminus remoti a suis sensibilibus. Et oportet scire, quod quando impetus generatur in talibus, oportet quod ad perfectam virtutem impetus fiat generatio in pluri aere vel aqua quam sit ille quem percutit expellens : et hoc est videre in eo qui propicit lapidem in aquam, ita quod juxta centrum lapidis cadentis jaceant ligna parva vel media in quantitate, et remotius aliquantulum alia jaceant : tunc enim circuli aquæ generati a lapide cadente fortius impellunt ligna quæ aliquantulum distant quam illa quæ sunt vicina multum centro. Quærit igitur impetus quantitatem mediam debitam, in qua sit summa virtus ejus, et illa non est quæ primo percutiat : eo quod illa est minus parva. Hinc est etiam, quod arcus, et balistæ, et blidæ, et tribuchi, et cætera instrumenta fortius projiciunt ad debitam quantitatem vel distantiam, quam juxta chordam quæ primo percutit : eo quod licet aer primo percussus fortiorem habeat impetum in potentia, tamen ille educitur in actum, quando fuerit in debita materiæ quantitate, sicut et alia omnis virtus corporalis. Motus autem talis nequaquam est continuus, sed sunt multi successive, licet secundum sensum continuus esse videatur. Aut enim eorum quæ sunt consequenter moventium, et motorum, aut eorum quæ se tangentia movent et moventur. In aqua enim, quod est elementum spissius, videmus quod circuli sunt consequenter generati, et non per se tangentes : sed in aere propter subtilitatem elementi sunt tangentia : non enim unum est movens
<--- Page Split --->
sicut in continuo motu est unum, sed moventia sunt habita, et consequentia : unde in duobus elementis quæ sunt aer et aqua, fit tantum hujusmodi motus : quem quidam objiciunt ferentes instan- tiam contra motus continuitatem : et ad hoc quod dicimus in continuo motu mo- torem esse immediate conjunctum mobili quod movetur ab ipso. Sunt autem Pla- tonici qui ista objiciunt, et etiam isti qui hunc motum vocaverunt successionem, et denominaverunt ab ea eum : eo quod isti dixerunt quod non est ibi movens, nisi primum movens, hoc est, primum percutiens et expellens, præterquam quod virtus ejus generatur in aliis moventibus consequenter. Sed dicuntur quod conti- nuitas istius motus fit per materiam ex- pulsi : quia dicunt quod quælibet pars expellit aliam successive, quamdiu durat vis primi percutientis in percusso : hanc enim dicunt manere in percusso, et aerem non percutere, sed per expulsionem suc- cessivam dare locum ei quod fertur primo impetu per ipsum. Hoc autem modo non potest solvi prædicta quæstio : quia sic primo motore penitus quiescente, rema- net motus in eo quod movetur tantum : et sic separatum id quod movetur a mo- tore movebitur : et hoc est cujus contra- rium est supra demonstratum in secundo tractatu. Opposita igitur non possunt solvi nisi prædicto modo, qui dictus est a nobis : oportet enim sic dicere sicut dictum est, aut secundum Platonicos oportet dici quod successio expulsorum esset in causa : et tunc absque dubio se- quitur quod omnia movent simul et mo- ventur, et simul omnia quiescunt : quia primum expellens est simul cum expulso, et secundum cum tertio, et sic deinceps : ergo primum est cum ultimo etsi con- cedatur vis motiva non successive gene- rari in expellentibus : quia tunc nulla vis est ibi movens nisi primi percutientis, et cum illa quiescit, tota expulsio cessat et quiescit. Sed hoc non est verum etiam secundum sensum visus : quia expelli vi- detur unum aliquid, sicut sagitta, vel la-
pis, quod movetur continue, quoad hoc quod non interrumpatur aliquid de tempore, et movetur a quolibet movente secundo et tertio, et sic deinceps, scilicet modo qui dictus est supra : non tamen est ibi vera motus continuitas, quam diversitas moventium impedit : quia in vere continuo motu est unum et idem movens. Quod autem illud moveatur a quolibet moventium dictorum, probatur ex hoc quod nos scimus quod non movetur a se ipso : et secundum dicta oportebit quod moveatur ab aliis successive sibi conjunctis. Est autem hic error Averrois rois. gravis : quia dicit ex isto manifestum esse, quod stelle non moventur per medium, quia sequeretur quod motus earum non esset continuus. Et intendit improbare mathematicorum quorumdam opinionem dicentium, quod stelle non moventur motu circulorum aliquorum deferentium eas, sed moventur a se per medium corpus aethereum, et motu suo describunt in eo circulos non reales, sed intellectuales : et haec fuit opinio mathematicorum Ægyptiorum. Et licet nos opinemur hanc opinionem non esse veram, tamen non dicimus falsitatis ejus esse causam quam dicit Averroes, quod scilicet secundum opinionem illam motus earum non esset continuus et unus. Si enim nos dicamus quod motus earum per medium aethereum est motus intellectus, sicut in praecedentibus diximus, quod intellectus movet corpora cœelestia, tunc non sequitur quod dicit Averroes : quia intellectus uno modo se habet in movendo, et mobile suum uno modo se habet in moveri absque eo quod intellectus moveat aliquod corpus quod ultimas moveat stellas.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Quod motus primi motoris est infatigabilis et regularis motus.
Text, et com
Quoniam autem sicut diximus a principio istius libri, necesse est quod in his quae sunt, sit motus aliquis continuus unus, qui sit tanquam vita quaedam omnibus existentibus, continuus autem et unus, oportebit mobile esse unicum et indivisum secundum actum, licet sit divisibile secundum quod est quantum, sicut etiam diximus quod necesse est esse unum motorem, necesse est quod iste motus sit alicujus mobilis, non renovati vel multiplicati secundum formas peregrinas in ipso : et necesse est quod hoc sit alicujus magnitudinis, quia sicut nos ostendimus in praehabitis, quod impartibile non est mobile : et necesse est quod sit unus ab uno motore, quia ab uno motore simplici non potest esse nisi unus motus. Si enim movens non esset unum, aut etiam si mobile non esset unum, tunc motus non esset continuus, neque unus, sed etiam divisus et habitus sive successivus, sicut ex praehabitis satis habetur. Si autem dicitur et concedatur movens esse unum, tunc oportet alterum duorum dare, quod scilicet aut movetur in eo quod movet, aut immobile est in eo quod movet. Si autem detur quod movetur in eo quod movet, tunc cum illo oportebit sequi quod ipsum mutant motu quo movet. Movens autem quod et ipsum mutatur per se vel per accidens, non est motor primus. Omne enim quod movetur, movetur ab aliquo extrinseco vel intrinseco
sibi : et illud movens aut movetur ab alio aut a seipso : et hanc resolutionem oportebit stare in primo movente immobili, sicut sufficienter constat ex predictis. Hoc autem quod sic est immobile tam per se quam per accidens, non est necesse simul mutari cum eo quod mutat, quia non est actus alicujus corporis, sed semper poterit movere et mutare. Talem autem motorem movere est infatigabile : quia omnis fatigatio aut provenit ex motore, aut ex eo quod movetur. Et ex motore quidem separato non poterit provenire fatigatio : quia per hoc quod ipse nulla est virtus quae situm habeat in materia subjecti, tunc ipse non movetur : et omnis fatigatio est ex motu aliquo vincente super facultatem ejus quod movetur. Movens igitur illud non fatigatur ex seipso. Ex eo autem quod ipse movet, non fatigatur etiam : quia corpus hoc ex se est ad motum ordinatum, quo movetur a motore, sicut nos supra ostendimus : fatigatio autem provenit ex inobedientia ejus quod movetur ad motorem : et ideo ex neutra causa fatigationis fatigatur : et hoc in secundo de Cælo et Mundo, et in decimo primæ philosophiæ latius habet tractari 1.
Ex hoc autem quod diximus, quod cœlum ordinatur ad suscipiendum motum primi motoris, sumit Averroes actionem, et reprehendit Avicennam dicentem, quod cœlum et omne corpus et omne creatum possibile est et non necessarium 2 : quia necessarium non est nisi prima causa quod est ens primum. Dicit enim Averroes quod cœlum est ens necessarium, licet necessitas ejus in suscipiendo sit, et non in agendo. Et hæc reprehensio non est rationalis, quia necesse dicitur dupliciter. Dicitur enim necesse, quod suum esse non debet alii, et est sine omni dependentia ad aliud : et hoc modo non est necesse nisi prima causa, quæ causam nullam habet : quia
<--- Page Split --->
omne quod habet causam vel causas sui esse, esse suum debet alii : et hoc modo corpus et omne causatum est possibile esse. Alio iterum modo dicitur necesse esse, quod non potest non esse, et cujus causa nunquam fuit secundum actum extra ipsum : causa, inquam, essentialis, sicut forma, vel materia : et hoc modo cœlum et cœtera immortalia sunt necesse esse. Sed in hoc sensu non loquitur Avicenna, sicut patet in spicienti verba sua in prima philosophia. Ex prædictis etiam patet, quod solus iste motus qui est primi motoris uno modo se habentis, et regularis, aut maxime regularis et uniformis : movens enim suum nullam habet mutationem semper uno modo se habens : et oportebit quod id quod movetur ab uno et juxta ipsum et simile sibi sit in hoc quod nullam habeat mutationem, quatenus uno modo et semper et simul se habens sit motus. Hæc autem omnia patent sufficienter ex præmissis.
CAPUT VI.
Ubi sit in sphæra primus motor.
Text, et com. 84.
Hunc autem motorem qui nec corpus est, nec aliqua virtus quae sit actus alicujus corporis, necesse est secundum aliquid esse in mobili : et cum totum non dividatur nisi in duo principia motus, et hoc est in circumferentiam et centrum sphæræ, necesse est ipsum esse in altero istorum . Videmus enim in motibus membrorum animalium , quod omne quod movetur in eis, circa aliquid immobile movetur, in quo situs est motor ejus : et ideo virtus motiva membri quæ conjuncta est organo, sita est in nervis motivis et musculis . Musculus autem membrum movens semper est extra illud quod movet, et membrum motum
jungitur ei articulus' circa quem movetur qui in motis est motu membri, licet alio motu moveatur, sicut manus, quæ movetur in articulo restæ manus, ubi conjungitur ad asseid brachii, quæ dicuntur arundines brachii : et brachium cum movetur motu proprio, volvitur in cubito qui non movetur, et sic de aliis. Nisi enim sic esset, tunc ad motum unius membri, quodlibet extenderetur de loco suo : et hoc non convenit. Omnia autem membra motiva ad unum universalem motorem ordinantur, quæ vis sita in posterioribus partibus cerebri, vel in vicario cerebri, quæ est nucha per spondiles dorsi descendens, vel aliquid loco cerebri, vel nuchæ in animalibus quæ non habent cerebrum vel nucham : et hæc est vis immobilis ibi consistens, a qua fluit totus motus in totum corpus animalis. Et siquidem primus motor esset virtus talis ut haberet situm in corpore, et esset actus ejus, absque dubio oporteret quod ipsum esset situm in centro super quod est motus : ipsum enim est immobile. Hujusmodi enim virtus est stare perpetuo : quia aliter extruderetur motus totius mundi totus de loco ad locum : et hoc non convenit. Sed quia ipse est virtus separata et substantia non infusa alicui materiae, oportet ipsum esse ubi major est effectus ejus qui est motus : erit igitur in circumferentia : eo quod circumferentiae influit motum qui in omnibus partibus circumferentiae est æqualis : et hoc maxime verum est de primo motore et primo mobili : quia illius est totius mundi motus primus qui velocissimus est , et quem participant omnia mobilia inferiora : et cum in sphæra sint multi circuli imaginati, et sic paralleli circuli quos describit axis circuli signorum circa polos, et paralleli circuli quos describit sol motu suo diurno, quorum sunt duo solstitiales qui maxime distant, et unus æquinoticialis qui maximorum circulorum est unus, constat quod motus velocissimus est orbis super circulum illum æquinoticalem. Dicimus enim pro
<--- Page Split --->
pter hoc quod motus totius orbis diurnus est super circulum æquinotcialem, et super polos ejus : et videmus oculis nostris, quod stella quæ sunt in hoc circulo, velocioris sunt motus quam stella juxta polos sita : tunc oportet quod vis motoris maxime sit in circulo qui æquator diei et noctis appellatur, non ita quod sit ibi, ut in loco qui nullum habet locum proprie loquendo : sed quia est ibi effectus potius, cum tamen ipse sit secundum esse separatus, et non sit actus alicujus corporis, quemadmodum diximus saepe. Hæc autem est causa, quod omnes gentes in hoc conveniunt, quod Deus est in cœlo, videntes ibi majores effectus ejus apparere 1.
CAPUT VII.
Quod primus motor neque corpus est, neque virtus in corpore, sed est indivisibilis perpetuus.
Habet autem dubitationem, utrum aliquid eorum quæ moventur , convenit moveri continue omninq : et hoc est quærere utrum primus motor sit corpus, vel alia virtus situm habens in materia corporis? Videtur enim omne quod movetur, movere sicut impellens iterum et iterum hoc quod sequitur ipsum continue sine temporis interruptione : quia aut oportet ipsum trahere si motum habet ad seipsum, aut oportet ipsum utroque modo istorum modorum movere, sicut si vertigine ducit, aut oportet esse aliquem alium motum sub alio factum per expulsionem, in qua movens deficit ei quod movetur, sicut olim diximus in his quæ projiciuntur. Diximus enim in septimo, quod licet isti motus sint vio-
lenti, tamen etiam motus naturales similes sunt illis. Si autem dicatur, quod ali- . quo istorum modorum movet motor primus, tunc absque dubio ipsum erit corpus movens, et moveret secundum hoc situm in aere, aut in aqua : quia illa duo elementa sunt facile divisibilia, sicut patet ex dictis : sed si sic moveret, tunc motus ille esset sicut motus qui fit iterato sempcr et succedente motore : sicut diximus quod multis motoribus perficiuntur motus eorum qui feruntur expulsione. Et simile his habet motor naturalis qui est corpus, eo quod ipse non in una dispositione se habet ad mobile suum, eo quod non aequaliter vincit ipsum in principio et fine, sicut patet ex praehabitis : et ideo licet motor naturalis unus sit in substantia, tamen multus est in dispositionibus, et non uno modo movet. Unde utrobique tam in motu in quo non deficit movens moventi , quam in motu expulsionis in quo deficit movens moventi, non possibile est motum unum et eumdem esse omnino : sed potius est habitus, et consequens ad minus ex parte moventium, licet forte nihil intercipiat de tempore ex parte ejus quod movetur. Cum autem primus motus sit continuus omnino, sicut in praehabitis probatum est ; non potest primus motor esse corpus vel aliqua virtus in corpore sita, sicut in materia : et quia ipse solus separatus est et uno modo se habens, suus motus continuus est : eo quod ipse est immobilis per se et per accidens existens : et similiter se habet in se et in comparatione ad mobile, et ad id quod movetur ab eo, se habet uno modo. Secundi autem motores inferiorum orbium eo quod ipsi sunt separati per diffinitiones suas, etiam uno et continuo movent motu.
<--- Page Split --->
7vzt. et com. Determinatis autem his, manifestum 86. est quod impossibile est quod primum movens quod est immobile, habeat magnitudinem aliquam: eo quod ipsum non est corpus, sicut jam probatum est. Si enim diceretur quod magnitudinem habet, necesse esset quod finitum aut infinitum esset secundum virtutem et quantitatem. Probatum est autem, quod non convenit magnitudinem aliquam esse infinitam secundum actum in tertio libro supra. Quod autem corpus finitum impossibile sit habere potentiam infinitam, et iterum, quod a finito corpore possibile est moveri aliquid secundum tempus infinitum, demonstratum est nunc in isto ultimo tractatu : et habitum est jam ante, quod primum movens immobile movet motu perpetuo secundum tempus infinitum secundum naturam. Manifestum est
igitur quod neque corpus est, neque virtus aliqua quae sit actus corporis : ergo est indivisibile in se et impartibile : et cum nec corpus sit ut per se dividatur, nec virtus corporis ut dividatur per accidens : et etiam est incorruptibile in se et in quantum movet. Causa autem incorruptionis ejus in se est, quia separatum est per diffinitionem : et causa incorrupibilitatis ejus in quantum est movens, est quia non est actus corporis, sicut ex praehabitis est manifestum : et ideo est simplex, nullam habens magnitudinem penitus. Haec autem est conclusio ultima a nobis in hoc opere intenta. Et penitus ab omnibus hoc opus inspecturis, ut diligenter examinent, non conceptiones suas, sed dicta antiquorum Peripateticorum : et tunc vel reprehendant, vel diminuant secundum quod placuerit eis.