D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRÆDICATORUM, METAPHYSICORUM LIBRI XIII
LIBER PRIMUS
QUI TOTUS EST DE STABILITATE HUIUS SCIENTIÆ ET STABILITATE PRINCIPIORUM QUÆ SUNT CAUSÆ.
TRACTATUS I
DE STABILITATE HUIUS SCIENTIÆ ET NOBILITATE.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quod tres sunt scientiae theoricae: et quod ista inter tres est principalis et stabiliens alias scientias.
aiter in. 1. b. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1.
Naturalibus et doctrinalibus jam, quantum licuit, scientiis elucidatis, jam ad veram philosophiae sapientiam accedamus, quae sic perficit intellectum secundum quod divinum quoddam existit in nobis, sicut scientia naturalis perfecit eumdem prout est cum tempore, et quemadmodum perfectus est a doctrinalibus
in quantum ad continuum inclinatur. Omnino enim necesse est perfici intellectum speculativum secundum omnem rationem formae speculativa secundum quam circa verum speculatur. Constat autem ex his quae subtiliter in naturis considerata sunt, omnem diffinitionem aut rationem formarum physicarum conceptam esse cum materia, quae motui subjacet, aut mutationi, aut utrique : et ideo concipi oportet eam cum tempore secundum quod tempus est in re temporali. Propter quod etiam id quod scitur de hujusmodi, multum miscetur opinioni, et pertingere non potest ad confirmatum constantem et necessarium scientiae habitum, sicut dicit Ptolemaeus. Ex his autem quae in quadrivio bene probata sunt, scitur omnes scientias doctrinales medium sua demonstrationis accipere, secundum rationem diffinitivam formae,
<--- Page Split --->
quæ licet esse habeat in physicis et extra physica non inveniatur, tamen rationem diffinitivam non habet conceptam cum materia physica, neque secundum principia essentialia dependet ad physicam materiam, sed extra eam accepit principia essentiae : et ideo in omni varietate physicorum inventa via in natura manet univoca, sicut circulus, et quadratum, et par et impar, et omnis proportio numeri et continui, et diapente, et diatesseron in musicis, et conjunctio et praeventio et omnis stellarum respectus, et quæcumque alia sunt hujusmodi. Et sicut ista stantes habent formas secundum principia essentialia motum et mutationem evadentes, ita statem de se generant speculationem, nihil opinionis habentem, sed potius scientiam necessariam de se præhentem : et ideo tales habitus per speculativum intellectum adeptæ veræ scientiæ nomen acceperunt, et doctrinales et disciplinales vocantur, ideo quia ex principiis non imitantibus quæ discipulus a magistro non accepit nisi per terminorum notitias, docentur, experientia non indigentes , ut dicit Aristoteles libro quarto, sed simplici demonstratione Doctoris constante intellectu discipuli : propter quod etiam juvenes inexperti ut plurimum magis excellunt in ipsis : quod nullo modo possibile fuit in physicis speculabilibus, in quibus experientia multo plus confert quam doctrina per demonstrationem . Speculationes autem iste gradus sunt et manuductiones ad speculationem divinam, sicut optime loquens dicit Maurus Albu bacher in epistola quam de contemplatione scripsit. Hæc enim speculatio intellectus nostri non existit in eo quod est humanus, sed in eo quod ut divinum quoddam existit in nobis. Sicut enim subtiliter dicit Hermes Trismegistus in libro quem de Deo deorum ad Eusclepium collegam composuit, ho-
tur, et hoc modo mundi gubernator congrue vocatur : subnexus est autem Deo, pulchritudines ejus non immensas mundo, hoc est, continuo et tempore, accipiens per similitudinem divinam, quae in eo est per lumen simplicis intellectus, quod a Deo deorum participat. Hæc autem speculatio est rerum altissimarum divinarum quae sunt esse simplicis differentie et passiones, præter conceptionem cum continuo et tempore nihil accipientes principiorum essendi ab eis, eo quod illis priora sunt et causæ esse eorum : et ideo ista stabiliunt in esse omnia continua et omnia temporalia. Quod esse stabile et fundatum supponitur, et non quaeritur in eis in scientiis doctrinalibus et physicis partes entis continui vel mobilis considerantibus. Sicut enim causa tertia in ordine fundatur in secundaria; et secundaria in primaria, et primaria non fundatur in aliquo, sed est fundamentum omnium consequentium : ita naturalia et doctrinalia fundantur in divinis, et divina non fundantur, sed fundant tam mathematica quam physica.
Cavendus est autem hic error Platonis, qui dixit naturalia fundari in mathematicis, et mathematica in divinis, sicut causa tertia fundatur in secunda, et secunda in prima, et ideo dixit esse principia naturalium mathematica, quod omnino falsum est. Et causa erroris fuit, quia videbat consequentiam sine conversione inter mathematica et physica et divina : quia esse mobile est continuum, et esse continuum est esse simplex, et non convertitur : et substantia mobilis est substantia continua, substantia continua est substantia simplex, et non convertitur. Et quia id a quo non convertitur consequentia , est natura prius et ante id quod antecedit in consequentia, ideo posuit dimensiones mathematicas principia esse physicorum. Et hoc est error quem in libris physicis reprobavimus : et iterum in consequentibus hujus scientiae reprobabimus eumdem. Dimensiones enim non sunt principia cor-
<--- Page Split --->
porumsecundumessealiquod , sedpo - tiusconsequentiaesseejusquodestcor - p u s , etsuaprincipiasecundumessera - tumquodhabetsicutformaetmateriaetilliusmateriaesubjectæinessequoddatforma . Dimensionessuntlineæetsuperliciesetcorpusmathematicum : propterquodmateriasecundumesseaptamensuraritribusdiametrisseadregtosangulossecantibus , estantemateriamquæsubjiciturmotuiettemporiperessequodhabetaformaphysica : etinhocerravitPlato . Materiaautemdeterminatasecun - dumformamdantemessetantum , c o n - stituitsubstantiamineoquodsubstantiaestabsolute , e t c . Divinasuntanteeamquædeterminaturquantitate , etanteeamquædeterminaturcontraricateacti - vorumetpassivorum : ethocmodophysicafundantursecundumesseetse - cundumprincipiacognoscendiinhisquæquantitatedeterminantur , noninquan - tumquantitatedeterminantur , sedinquantumessedeterminabilesolaquanti - tateestfundamentumessedeterminabiliscontrarietatepassivorumetactivorum : etutrumqueistorumfundaturinessescecundumquodestsimplexesseactusexistensprimæessentiæquæest , inquastatomniscompositiresolutioultima : hocenimnondependetabaliquosecun - dumprincipiaessendi , eoquodpriorasecundumprincipiaessendinondepen - dentæaposterioribus , sedposteriorase - cundumprincipiaessendiaprioribusde - pendent : quiaprioraprincipiaessendisuntposterioribus . Propterquodest , quodphysicussupponitessecorpusmo - b i l e : etcummathematicussupponitessecontinumquantumetdiscretum , ideoponitesse , quiaexpropriisprincipiisesseipsumprobarenonpotest . Sedoportetquodesseprobeturexprincipiisessesim - pliciter : etideoistascientiastabilireha - betetsubjectaetprincipiaomnium
aliarumscientiarum . Nonenimstabiliretfundaripossuntabilisscientiisparti - cularibus , inquibus , quiasuntvelesserelinquunturvelsupponuntur . Nequeverosuntsicprima , quodipsasuntom - niumaliorumfundamentanonfundatainalioquodampræcedenteipsasecun - dumnaturam . Etexhisduobusneces - sariosequiturquodinistascientiaha - beantfundarietstabiliri . Propterhocistascientiaistatransphysicavocatur : quoniamtur , etdivi - t u r , etdivi - n a .
p h y s . t e x . c o m . 1 5 , etBoetiumsuperPorphy - r i o .
<--- Page Split --->
lationibus, quæ non concernunt continuum vel tempus, sed simplices sunt et puræ ab hujusmodi esse divinum obumbrantibus, et firmæ per hoc quod fundant alia et non fundantur : admirabiles ergo sunt altitudine, et nobiles dignitate vel divinitate.
CAPUT II.
Et est digressio declarans quid sit hujus scientiæ proprium subjectum : et est in eo de tribus opinionibus disputationum Philosophorum, quæ sunt de subjecto.
Quamvis autem in consequentibus hujus scientiæ plenius dicturi simus de subjecto et passionibus scientiæ istius, tamen ad faciliorem doctrinam oportet nos hic prælibare quæstionem de subjecto, propter diversitates de subjecto positionum. Nonnulli enim fuerunt, qui posuerunt causam in eo quod causa est prima in unoquoque genere causarum, esse subjectum hujus scientiæ, ratione ista utentes, quod ista scientia considerat de causis ultimis, ad quas ordinantur omnes causæ quæ secundum ordinem secundæ sunt primæ, quia in illis stabiliuntur et firmantur omnes causæ particulares et secundariæ, nec per aliquid aliud stabiliri possunt. Addentes ad sui dicti confirmationem, quod scire in particularibus scientiis theoricis, est cum causam cognoscimus : et cum particularis causa hujus sciti, quæ huic scito est essentialis et convertibilis, in particulari scientia stabiliri non possit, eo quod ipsa in ordine illius generis aliam ante se habet, oportet quod in ista scientia considerentur causæ primæ, ante quas simpliciter nihil est : quia per illas stabilitur omnis causa in genere particulari scientiæ pri-
ma et suo quæsito proxima, et sic scire stat perfectum, dum suppositum in particulari scientia probatur in ea ista per ea quæ sunt simpliciter prima, sicut in omnibus scitis et scientiis quæ per ea demonstrantur quæ non sunt simpliciter prima, non perficitur scire nisi postquam reducuntur in ea quæ simpliciter prius sunt, et per ista determinatur : et similiter est in cognitione indivisibilium sive complexorum : quia diffinitiones illorum non satis certe notificantur nisi postquam in primas causas et formas sunt reductae. Ex his igitur et hujusmodi talem isti acceperunt opinionem. Sed quod errent, Impugnatio. non est difficile ostendere : quia subjectum est in scientia, ad quod sicut ad commune prædicatum reducuntur partes et differentiæ, quarum quæruntur proprietates in ipsa, et ad quod consequuntur passiones quæ inesse subjecto demonstrantur. Certo autem certius est, quod substantia, qualitas, et hujusmodi non reducuntur ad causam sicut ad prædicatum commune, cum tamen de modis et proprietatibus talium omnium in hac scientia determinetur. Simpliciter aut per se esse et per accidens, potentia et actus, unum et multum, idem et diversum, conveniens et contrarium, separatum et non separatum, et hujusmodi, quæ sunt passiones quæ subjecto hujus scientiæ universaliter et ubique probantur inesse, non sequuntur causam in quantum causa, aut in quantum est prima. Et cum passio immediata sit subjecto in scientia omni, non potest esse causa subjectum hujus scientiæ.
Ideo fuerunt alii qui dixerunt Deum et secunda po atio assedivina subjectum esse hujus scientiæ : dentum retinium Deum et diet ratio fortior quam ad hoc induxerunt, vina scientiae istius subjectum esse. exst.
<--- Page Split --->
primum subsistere, primum vivere, et hujusmodi : quae omnia separatas habent rationes a magnitudine et tempore. Cum igitur in his et hujusmodi simplicibus divinis fundentur omnia quae magnitudine et tempore determinata sunt, et ipsa divina principia sint esse illorum, scientia ista erit de Deo et talibus divinis sicut de subjecto. Adhuc autem haec quae magnitudine et tempore determinatasunt, imagines quaedam simplicium sunt divinorum, et umbrae sive resultationes : et tantum habent, quantum illa possunt imitari : et in quo deficiunt abillis, tantum obumbrantur et obtenebrantur et ad non esse appropinquant. Ex qua consideratione constare dicunt isti, quod rerum mundi prima fundamenta sunt renemorata divina cum suo universitatis principio quod est Deus. Et cum ista scientia sit de existentium omnium primis fundamentis, erit ista scientia de Deo et divinis supra dicto modo dictis, quae Dionysius vocat processiones divinas, et quod sunt essentiae prima simplices a Deo procedentes, in quibus tota mundi universitas fundatur. Platoni autem hi consentire videntur, qui talia vocat formas, quarum imagines esse dicit eas essentias, substantias, vitas, et alia hujusmodi quae in sensibus apparent. Secutus est etiam dogma Socratis, qui hoc a Trismegisto Hermete primo hujus dogmatis auctore suscepit. Amplius autem tam hi quam primo inducti Philosophi ratiocinantur ens non posse esse subjectum scientiae hujus : eo quod subjectum scientiae hujus est, de quo aliquid diversum ab ipso potest demonstrari : nihil autem est diversum ab ente : propter quod non differt ab ipso esse demonstrabile : ideo subjectum esse non posse. Amplius si ens, ut inquiunt, esset subjectum, et omnia stabilirentur in esse et partibus entis, verificaret ista scientia omnia quae sunt et principia omnium : et tunc omnes aliae scientiae superfluerent, eo quod nobilissimam scientiam de omnibus haberemus : nec minus nobilem
tunc oporteret invenire scientiam. Quod Impugnatio autem erronea sit haec opinio, constat quia nihil ratione quaesitum est et subjectum in scientia aliqua subjecta : Deus autem et divina separata quaeruntur in ista scientia : ergo subjectum esse non possunt. Amplius partes de quibus multa demonstrantur in scientia hac, non reducuntur ad Deum sicut ad commune praedicatum de ipsis, sive communitas generis, sive analogice accipiatur. Adhuc passiones in hac scientia consideratae quae supra inductae sunt, non consequuntur immediate Deum et divina : igitur subjectum non potest esse Deus hujus scientiae.
Ideo cum omnibus Peripateticis vera Opinto prodicentibus dicendum videtur, quod ens pria. est subjectum in quantum ens est, et ea quae sequuntur ens in quantum est ens et non in quantum hoc ens, sunt passiones ejus, sicut est causa tantum substantiva, et accidens, separatum et non separatum, potentia et actus, et hujusmodi. Cum enim sit prima ista inter omnes scientias, oportet quod ipsa sit de primo, hoc autem est ens, et stabiliat omnium particularium principia tam complexa quam incomplexa, nec stabiliri possunt nisi per ea quae sunt ipsis priora, et non sint eis aliqua priora nisi et entis secundum quod ens principiat, non quidem principient ens, cum ipsum sit principium omnium primum, sed principia quae sunt ex ente secundum quod ens est, oportet quod omnium principia per istam scientiam stabiliantur per hoc quod ipsa est de ente, quod primum est omnium fundamentum in nullo penitus ante se fundatum.
Quod autem dicunt hi qui . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . am dimotiva pricunt esse subjectum, causas considerari me posizionis. in particularibus scientiis, est falsum : sed potius in eis considerantur ea quae insunt partibus entis conceptis cum quantitate et tempore : sed per causas probantur inesse ea quae insunt partibus entis : et ideo tales causae reducuntur in causas primas, quae considerantur in
<--- Page Split --->
ista scientia consequentia ad ens in quantum est ens : et ideo ista non est de causa ut de subjecto : propter quod etiam scire omne stabilimentum accipit ab ista : quia causæ quæ sunt media per quæ scimus, stant in causis in scientia ista consideratis, non quidem sicut subjectum, sed potius sicut quædam subjecti differentia.
Probabilior secunda est positio, et tamen falsa : quia processiones illæ divinae quas inducit, non sunt primæ per hoc quod sunt divinæ, sed per hoc quod ad entis primi simplicitatem sunt reductae : et ideo patet quod nulla ipsarum est absolute prima nisi ens, et omnes sunt ad ens consequentes : et ideo solum ens simplex est primum subjectum, et alia consequenter ad ipsum sicut ad partes et passiones ejus. Talia etiam licet sunt tanta divina et processiones simplices, non tamen esse habent extra materiam, sicut dixit Plato : et ideo ista sensibilia non fundantur in ipsis per modum illum, quem Plato induxit : sed de hoc locus erit inquirendi in hujus scientiae libro septimo. Quod autem nihil de ente dicunt demonstrari posse diversum, etiam falsum est, quia non probat intentionem eorum : licet enim ad ens nihil habeant realem diversitatem, habent tamen omnia communia ad ens modum quemdam additionis ad ipsum : et per hunc modum diversitatis, qui sufficit ad hoc quod inesse monstretur alicui sicut subjecto sibi, haec quæ dicuntur passiones entis, enti inesse probantur. Hujus tamen est alia solutio : quoniam etsi daremus quod enti secundum se nihil possit probari inesse, tamen partibus entis quæ secundum se sunt partes ejus, multa possunt probari inesse : et hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit subjectum scientiae. Nec aliae scientiae superfluunt, eo quod causæ omnium et principia stabiliuntur in ista : quia primo a transcendentibus scitis, non propter hoc scitur scientia vel
cuidam naturæ propinqua et proxima, sed potius per entis principia stabiliuntur ea quæ propria sunt, non in eo quod propria, sed resoluta et reducta ad ens vel partes entis secundum quod est ens, et non secundum quod est hoc ens : et ideo ad sciendas res in propria natura, summe requiruntur scientiæ particulares, quæ tamen nihil penitus probare possent, nisi eo modo quo subjecta et principia sua omnia relinquunt per entis principia esse stabilita in scientia ista. Nec etiam proprie determinatæ scientiæ cujusdam entis, isti subalternantur : quia ad subalternationem non requiritur quod subjectum sit sub subjecto tantum, sed quod medium quod est causa propter quid, subalternatæ scientiæ medio concludatur vel contineatur : et sic fit in perspectiva, et geometria : et sic in scientia naturali quæ traditur in libro Physicorum, et in scientia de Cælo et Mundo, et aliis scientiis naturalibus.
Sunt autem quidam Latinorum logice persuasi dicentes Deum esse subjectum, et primæ scientiæ primum subjectum, et divinæ divinum, et altissime altissimum : et hujusmodi multa ponunt secundum logicas et communes consequentias : et hi more Latinorum, qui omnem distinctionem solutionem esse reputant, dicentes subjectum tribus modis dici in scientia, scilicet quod communius subjicitur, aut certius, aut in scientia dignius : et primo modo dicunt ens in ista subjici scientia, et secundo causam, et tertio modo Deum : et hanc scientiam non a toto, sed a quadam sui parte dignissima vocari divinam. Sed ego tales logicas consequentias in scientiis de rebus abhorreo, eo quod ad multos deducunt errores. Distinctionem etiam non approbo, propter rationes in præhabitis inductas. Nec denominatio ideo fit quod divina dicitur. Omnia enim apud naturam omnium rerum manifestissima sunt divinissima et nobilissima et priora omnibus, et hæc sunt ens et entis partes et principia, sicut patet per ante dicta, et ideo et hono-
<--- Page Split --->
rabilissimorum et mirabilissimorum et certissimorum per totum, et non in quadum sui parte est ista scientia, quam ideo morto vocamus primam philosophiam.
CAPUT III.
Et est digressio declarans qua unitate, et qualiter haec scientia sit una.
Hæc etiam scientia una est : quoniam licet sit de multis, de omnibus tamen illis est prout reducta sunt in ens ut partes, prout sunt ens consequentia in eo quod ens est : et ideo ens in omnibus his unitatem habet analogice, quæ unitas non est quid æquivoci omnino, sed est multorum ad unum respicientium, non quidem quod per unam rationem est in illis, nec etiam quod per diversam est in illis, sicut quidam male dicunt, sed potius sic, quod ista diversa aliquo modo sunt unius, et ille modus quo sunt unius, est diversus in diversis : sed quilibet diversorum modorum est ejus quod simpliciter verum est, sicut ens simplicit er est substantia, et aliquid illius et ejusdem entis est quantitas, et aliquid ejusdem qualitas, et sic de aliis, et hac unitate unitur subjectum hujus scientiæ cum his quæ sunt partes ejus. Alia autem unitate unitur ad passiones : et hæc est immediatio substandi passionibus quæ insunt eis, sicut quælibet unitur scientia : et tantum extenditur illa unitas, quantum extenditur immediatio subjecti ad quascumque passiones. Omnus enim illæ per principia illius et ejusdem scientiæ probantur inesse eidem absque mutatione generis subjecti : nec demonstratio mutatur de genere in ge-
nus alterum : et hæc est unitas propria scientiæ secundum quod est demonstrativa vel doctrinalis : quia sic cognitio accidentium inesse subjecto maxime confert ad sciendum quod quid est. Quia autem passiones sunt primæ et simplices, sicut et ipsum subjectum, ideo ex his viam habet ad stabiliendum omnia quæcumque supponuntur in scientiis aliis : et ideo non habet unitatem unius particularium scientiarum : quia hoc modo non proficeret ad stabiliendum principia, sicut jam sæpius dictum est. Igitur quod ista scientia sit theorica, et qualis theorica, amplius autem de quo sit sicut de subjecto, et qualiter, adhuc autem quali unitate sit una tam ad partem subjecti quam ad passiones, determinatum sit a nobis hoc modo.
CAPUT IV.
De primo principio generativo scientiæ ex parte nostra, quod est naturale sciendi desiderium.
Quia igitur ista est prima philosophia, non accipiens aliquid ab aliis, sed ab ipsa omnes aliæ accipientes, incipiemus dicentes scientiæ generationem, quam omnes alii supponunt. Et primo scientiæ generationem ostendentes in ipso sciente 1 : deinde stabilientes scientiam secundum ea quæ sunt scientiæ secundum seipsam. Tertio autem stabiliemus ipsam ex parte scibilis de quo est. Ex parte scientis incipiemus stabilire eam per primum et remotissimum sciendi principium, subjicientes quæcumque jam in scientiis inferioribus a nobis bene sunt probata. Subjiciatur ergo a nobis primum, quod non potest
<--- Page Split --->
esse vanum naturale et toti speciei conveniens desiderium. Hoc enim supposito, probabimus quod omnes homines natura scire desiderant : et cum non sit vanum desiderium, erit hoc desiderium ad inquirendum de scibilibus inclinativum principium, et per consequens erit id desiderium primum sciendi principium. In secundo autem hujus scientiae libro probabimus quod omne quod est in multis per unam rationem generis vel speciei in illis existens, est in aliquo uno primo quod est prima causa omnium in quibus existit 1. Est autem cognitio rerum una quidem genere in multis existens variatis per species cognitionis sensibilis et intelligibilis et rationalis. Oportet igitur quod unum aliquid sit, in quo cognitio est prima, quod est causa cognitionis utriusque. Adhuc quoties imperfectum et perfectum sunt in uno et eodem secundum potestates diversas, semper imperfectum est ad perfectum sicut ad finem. Ex prima harum propositionum dicit Eustachius recte loqueus, quod omnis cognitio praecise in eodem existens causatur a fonte cognitionis intellectualis, et quod nulla forma principium cognitionis existeret sensibiliter vel intellectualiter, nisi a fonte cognitionis intelligentiae procederet. Ex hoc enim (ut ita dicam) quod candor lucis intelligentiae forma existit, principium potest esse cognitionis : obumbrata quidem faciet cognitionem sensibilem, depurata vero faciet cognitionem intellectualem. Ex scecunda accipitur, quod in quocumque uno est sentire secundum actum et intelligere, et sentire non propter aliud quoddam est, nisi propter ipsam cognitionem sensibilem, cognitio illa sensibilis ordinatur ad cognitionem intellectualem ut ad finem, et perficitur in illa.
His itaque præsuppositis, dico quod in sólo homine inter alia sensibilia se-
cundum agere sensuum est delectatio propter ipsum sentire et accipere sensibilium cognitionem, præter omnem utilitatem nocivi vel convenientis, quod cum ipso sensibili accipiatur. Alia enim animalia non quærunt uti sensibus propter delectationem quam habent in ipsa sensibilium cognitione, sed propter nocivum vel convenientes, quod cum ipso accipiunt sensibili apprehenso : propter quod nec coloribus, nec sonis, neque musicis, neque odoribus, neque universaliter sensibilibus delectantur, nisi prout nuntia convenientis ad vitæ ipsorum commodum vel incommodum. Homo autem delectatur in usu sensuum in sensibili per se et per accidens : et sensibili proprio et communi, propter ipsum sentire, præter omnem aliam adjunctam delectationem vel commodum vel incommodum vel quamcumque aliam utilitatem ad vitam conferentium ei, hoc est, delectari in ipsa cognitione sensibilium, secundum quod cognitio quædam est de fonte cognitionis omnis emanans. Cum igitur in eodem homine cognitio sit intellectualis, non erit delec tatio in cognitione sensibili nisi in ordine ad intellectualem : igitur nec delectatur in cognitione sensibili, nisi propter intellectualem : et sic delectatio in cognitione sensibilium in eo quod secundum se sine aliqua sunt utilitate, signum est quod natura scire desiderat.
Omnes igitur homines, propter hoc quod sunt homines, per intellectum in specie et natura hominum constituti, naturaliter scire desiderant : et hujus signum est cum causa vera, convertibile enim est, delectatio sensuum secundum agere accepta in apprehensione sensibilium præter omnem aliam utilitatem conferentium ad vitam, sæcundum quam nuntiant de conferente vel non conferente, propter seipsos in quantum sunt sensibilium cognitiones tantum, diliguntur et libenter exercentur ad sensibilium cognitionem. Hæc
<--- Page Split --->
autem inter alios sensus visus qui fit per oculos : luminositate enim oculorum delectamur, non solum ut agamus quippiam conferentium ad vitam ad nuntiationem vel directionem oculi, sed etiam quando nihil omnino convenit nobis agere circa hoc quod videre quarimus : concupiscimus tamen videre propter ipsum videre prae omnibus aliis, sola illecli curiositate videndi. Hujus autem causa est quam diximus : quia scilicet sensibilium cognitio, quando sine alia utilitate desideratur, ad scientiam intellectivam ordinatur, et propter ipsam appetitur. Et cum visus per hoc quod plures differentias sensibilium expressius aliis repraesentat, magis omnibus sensibus cognoscere facit. Expressius enim in omnibus aliis sensibus repraesentat visus sensata communia, et sensata per accidens, et ea quavidentur tam corporalia sunt, quam incorporalia : et quia quidquid videtur, videtur secundum actum luminis et lucidi, et istae sunt prima forma omnium rerum corporalium, plures differentias sensibilium repraesentat visus quam aliquis sensuum aliorum. Quia vero magnitudo et figura certissime repraesentat res visas, et hoc melius repraesentat visus omnibus aliis sensibus, ideo etiam certius cognoscere facit. Et cum duo sint sensus disciplinales, visus et auditus, et visus deserviat disciplinae secundum quod est per inventionem, auditus vero secundum quod est per doctrinam, nec doctrina fiat nisi postquam scientia jam generata est in anima docentis, nos autem hic loquimur de primo scientiae generativo, non facimus mentionem de auditu, nec auditus exercitium est adeo delectabile sicut visus. Sic igitur necessario concluditur quod omnes homines natura scire desiderant. Cum enim hoc desiderium sit omnium quorum in specie determinata est natura una, hoc erit desiderium naturale et naturam speciei consequens.
CAPUT V.
In quo disputat quid sit naturale sciendi desiderium, a quo scire, et unde provenit tota diversitas studiorum.
Quæret autem fortasse aliquis, quæ illa natura in homine sit, qua omnes homines natura scire desiderant? Homo enim studet adipisci quod desiderat : et si desiderat illud natura, erit vehementius in seipsum desiderium, et hoc vehementius accendet ad studium : et hoc in multis hominibus non videmus. Amplius universaliter non desideratur nisi quod est de naturae perfectione, cum sit non habitum : sicut enim in primo Physicorum in fine traditum est a nobis 1, desiderium est imperfecti ad bonum et optimum et divinum, cujus inchoatio est in ipso, sed a perfecto deficit. Non enim desideraret nisi per aliud simile, quod est in eo, ad bonum et optimum, sicut turpe desiderat bonum et femina masculum. Non enim desiderant in quantum turpe vel femina : quia sic sunt contraria masculo et bono, et contrarium non desiderat contrarium : sed potius desiderant in quantum imperfecta, sic turpe aliquid boni habet et femina masculi. Et sic oportet, quod sit hoc propter quod intellectus possibilis est sicut tabula rasa ad scibilia præparatus, natura qua omnes homines scire desiderant 2. Et quia corruptelæ consuetudinum et affectionum a natura deducunt hominem, ut in decimo Ethicorum probatum est, ideo natura hæc non potest semper movere ad studium, sed manet in potentia et virtute, contrariis habitibus na-
<--- Page Split --->
turale bonum corrumpentibus et impedientibus ne in actum procedat. Non enim vehementius accendit ad studium quam dilectio passionum secundum actum, sed secundum naturam intellectus tantum, cum fortiores dominantur concupiscentiae innaturales corruptae consuetudinis.
Addendum autem est, quod id quod desideratur, de perfectione naturae est hominis in quantum homo existens est : et ideo scientiam attingens non alteratus, sed perfectus est, sicut ostendimus in septimo Physicorum 1, et in libro decimo Ethicorum : nec hic repetere oportet. Praecipue enim subtiles ad hoc indiximus rationes in epistola quam sociiis nostris edidimus de Natura animae et contemplatione ipsius.
Cum autem sic omnes homines natura scire desiderant, et desiderium non sit infinitum, oportet quod in aliquo scire desiderium illud finite quaerant hoc autem non potest esse nisi illud scitum quod est causa et lumen omnium entium et scitorum : et hoc non est nisi intellectus divinus, ut in undecimo hujus scientiae libro demonstrabimus : sed non quietat desiderium sciendi secundum quod est Deus vel natura quadam secundum se existens, sed potius secundum quod est causa rerum altissima, cujus scientia causat ens : quia sic etiam est ratio et lumen scitorum omnium, sicut ars est ratio et lumen omnium artificiatorum. Et ideo dicit Averroes in commento super undecimo Metaphysicorum Aristotelis 2, quod quaestio de intellectu divino est desiderata sciri ab omnibus hominibus. Istis principio sciendi et fine sic habitis et non diversificatis, in intermediis est maxime diversitas : quoniam quidam violentia passionum omnino deducuntur a sciendi studio 3. Quidam autem magis bonum naturae sequentes, ad inquisitio-
nem perveniunt et ad studium : et horum quorumcumque intellectus quidem immixtus et purus est, complexio subtilis specie caloris et humoris luminosi non constantis per frigidum congelans, nec turbata per calidum commiscens, illi student bene et libenter divinis et subtilibus et magnis rebus. Quorum autem organum imaginationis ad racipiendum figuras per temperate siccum et complexionale non congelans frigidum præparatum est, et intellectus reflexus ad ipsum, hi doctrinalibus et mathematicis gaudent studiis et hujusmodi. Quorum autem medullosum et bene purum est organum sensus cum spiritu lucido non commixto et non pigro per frigidum congelans, et organum imaginationis consequenter erit non bene tenens figuras, et intellectus est reflexus ad subjectum, hi gratas habent speculationes naturales. Quorum autem congelati sunt spiritus et non bene clari propter frigus inspissans, occupantur circa signa theologica, et detinentur in ipsis, nec profundantur in aliqua veri speculatione. De his et hujusmodi in Physicis determinatum est a nobis, ubi de organorum complexionibus, et de natura locorum habitabilium locuti sumus. Ex inductis igitur patet, quod primum sciendi in sciente est principium naturae desiderium, quo omnes homines natura scire desiderant.
CAPUT VI.
De principiis secundum quaensit primo scientia in scientibus, quaesunt sensus, memoria et ratio.
Post hoc, autem inquirendae sunt poIn Philosopho ubi sutentiae secundum quas insit in sciente pra.
<--- Page Split --->
«ientia. Dicamus igitur quod animalia quidem fiunt sive generantur habentia «nsum : actus enim animalis est sensibilis anima, et sentire secundum potentias vitæ sensibilis ipsis sentientibus animabus est esse. Est autem primus hujus actus animalium sicut somnus, et sensus sicut vigilia. Primitus igitur fiunt animalia sensum habentia, in quo habitus «sensus est sicut somnus : et deinde utuntur sensu, sicut vigilia est expansio sensuum extra ad sensibilia. Cum igitur prima facultas cognitionis, et prima secundum nos potentia sentiendi sit sensatoris, unde primo «ritur scientia in nobis, et primo prinum sit habere sensum, et primum susceptibile hujus cognitionis fit ex genere animalis, et non ex differentia constitutiva hominis, quaeramus quis sit sensus qui primum dat sciendi facultatem et potentiam. Et ex his quæ in secundo de Anima 4, et in libro de Animalibus determinata sunt, planum est quod sensus ille est tactus qui est fundamentum aliorum sensuum, et hic est cujus complexio mollis et recedens ab excellentia contrariorum ad medium venit, quod ex temperantia et crisi temperationi cœli aliqualiter propinquant : et ideo principia sortitur in aliquo simili motori cœli : et ideo habens sciendi potentiam, et ex mollitie potest in ipso spiritus animalis discurrere, qui vehit formas cognitionis sensibilis, et quoad hæc duo perficitur apprehensio cognitionis sensibilis quoad accipere.
Sed cum scire non perficiatur per unicam sensibilium apprehensionem, sed potius ex aliis duobus cum isto, quorum unum est tentio sensibilium acceptorum simillium, eo quod universale est una de multis essentialiter similibus acceptio, tentio autem prius accepti cum posterius accepto : et horum duorum cum tertio et quarto et deinceps acceptis non fit nisi per memoriam : et una acceptio de his
omnibus non fit nisi per rationem, per quae tria insit in sciente scientia, oportet nos distinguere in generibus animalium, et videre in quo conveniant ista tria sciendi principia. Dicamus igitur, quod sicut diximus, animalia secundum suum genus sensum habentia generantur, licet quaedam eorum parum utantur sensu secundum vitam sensus manifestam. Sed quibusdam animalium ex sensu secundum actum facto memoria non est facta : quia non tenent sensata apprehensa propter suæ complexionis aqueam frigiditatem, aut terrestrietatem, quæ immobilitat spiritum animalem formas sensibiles deferentem, sicut patet in muscarum generibus, quæ abjectæ flabello statim se inferunt læsionis immemores, nec ad certas se conferunt causas, nec aliquid videntur habere memoriae simile : et ideo quæcumque talium sunt, nihil providentiae vel prudentiae habent, sed ex sensu sola convenientia in sensu prosequuntur et inconvenientia fugiunt. Quibusdam vero ex sensu secundum actum facto fit memoria prius acceptorum sensibilium : et cum memoria non tantum sit thesaurus et coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum, sed etiam intentionum convenientis et inconvenientis, boni et mali, amici et inimici, et hujusmodi cum sensibus ab æstimativa acceptorum, sicut in libro nostro de Memoria et Reminiscentia probavimus . Propter hoc quod alia prudentia sunt animalia habentia regimen vitæ ex memoria, alia vero solo sensu vigentia sunt imprudentia. Dico autem memorantia prudentia non secundum perfectam prudentiae rationem, quæ est activus habitus cum ratione vera eorum quæ in nobis sunt ad vitam conferentium. Sed non habentia rationem veram, memoria utuntur loco rationis, et ordinant aliquo modo vitæ suæ commodum per quamdam civilitatis et felicitatis similitudinem, sicut est videre in apibus, et gruibus, et hujusmodi
<--- Page Split --->
multis animalibus : sed tam apes quam grues vigent solum memoria. Cujus signum est, quod a longinquis locis ad quae transferuntur, revertuntur ad proprias habitationes et casas.
Est autem adhuc alia animalium differentia, non quidem secundum memoriam et sensum propter quem animal est animal, sed secundum duo dicta, et secundum participationem auditus non in omni, sed in quadam sui ratione. Convenit autem dupliciter participare auditum. Uno quidem modo secundum conjunctam cum sensu utilitatem conferentium, et secundum hoc sonus vel vox audita est, quasi prodens id circa quod est affectus, sicut videmus aves fugere vel convenire ad garritus tristes auditos vel lætos. Alia est participatio auditus in quantum auditus est nominum conceptus rerum significantium : et hoc modo quædam animalia videmus participare auditum cum memoria quæ sibi sensum animalitatis præsupponit, videmus disciplinabiliora esse quam ea quæ non habent facultatum memorandi hujusmodi auditorum. Hæc enim animalia sonos sic et nomina audientia conservant ea in memoria, et ad voces vel sonos similes agunt multa similia disciplinæ actibus. Disciplinam enim hic vocamus quamcumque doctrinam acceptam per auditum, sicut et ipse auditus sensus vocatur disciplinalis : nec attendimus hic proprietatem doctrinæ vel disciplinæ quæ intellectualis est, sed vocamus disciplinam eruditionem per sensibilia signa factam, sicut erudiuntur canes et simiæ et psittaci et hujusmodi. Cum autem hujusmodi eruditio sit duplicis artis, liberalis scilicet et mechanicae, videntur plura animalia imbui secundum liberales faciles quasdam artes, sicut sunt saltus, et tripudium, vel turbatio, vel aliquid hujusmodi : pauca vero secundum mechanicas. Simia enim quædam mechanicorum aliqua imitatur propter sui accessum ad hominis similitudinem. Liberales autem artes dico, quas propter se et non propter aliud volumus, sicut
musicorum ars, et tripudium, et saltus, et pugilatio, et torneamentum, et hujusmodi cætera quorum exercitiis solis delectamur. Mechanicas autem voco, quascumque non propter se, sed propter alterius utilitatem quærimus, sicut est fabricatio, non propter fabricare, sed propter ensem : sutoris propter calceum, et hujusmodi. Multa hæc autem pertractata sufficienter sunt in Ethicis.
Est autem differentia inter prudentiam et disciplinam secundum ea circa quæ sunt ex quibus sunt : quoniam prudentia est sagacitas quædam circa conferentia ad vitam existens ex memoria convenientium acceptorum cum sensu secundum actum sensibilis facto. Disciplina autem est sagacitas circa ea de quibus est ars ex memoria sonorum secundum quod sunt signa rerum per modum conceptus et nominum : igitur illa animalia sunt prudentia quidem disciplina , quæcumque memorativa quidem sunt, sed sonos secundum quod per modum nominum sunt signa rerum, audire non possunt, ut apes, quæ cum audiant sonos, non tamen per prædictum modum auditus audiunt, et si aliquod aliud animalium genus hujusmodi in hoc est : talis enim auditus sonorum non simplici auditu perficitur, sed virtute æstimationis conferentis aliqualiter designata per nomen vel per sonum ad modum nominis. Addiscut autem aliquid disciplinæ quæcumque animalia juxta memoriam reservantem intentiones et notitias rerum et nominum, etiam hunc sensum habent auditus præmemoratum.
Ex omnibus supra inductis concluditorium, quod animalia quædam vivunt in et rationibus viget. regimine suæ vitæ solum imaginationibus et memoriis. Diximus enim in scientia de Anima, quod imaginatio reservatio est specierum sensibilium, prout sunt imagines rerum : et hoc modo aliquid memoriæ est imaginatio. Memoria autem est coacervatio convenientium et inconvenientium ad vitam, ad quas intenditur per motum : et ideo intentiones a Peri-
<--- Page Split --->
pateticis Philosophis talia vocantur. Hæc igitur animalia quæcumque ex talibus regimen vitæ accipiunt, parum experimenti participant : quia cum duo sunt in experimento, unum quasi formale, quod est acceptio similis de multis, alterum materiale, quod est memoria conferens, non participant experimento nisi secundum id quod materiale est in ipsis, sicut in scientia de Animalibus diximus 1 , quod avis serpentem expugnans, vulneratam se sentiens, accipit lactucam agrestem, et redit ad pugnam. Sed hominum genus ad omnem sui diversitatem viget in suæ vitæ regimine arte in factivis, quia ars est cum certa ratione factivus habitus, et viget rationibus in activis et contemplativis : et de his in Ethicis determinatum est a nobis : hominum enim licet sit una natura secundum speciem determinata, in multa tamen est latitudine secundum animæ facultates secundum complexiones et habitationes. Sed in tota latitudine illa et ambitu participat artibus in communicativis, et rationibus in contemplatione et more secundum virtutem. De facultatibus igitur sive spectantibus naturae quibus perficitur scibilium acceptio , determinatum sit hoc modo.
CAPUT VII.
De formaliter in nobis scientiam generantibus, quae sunt experimentum et universale.
Cum autem universale sit principium artis et scientiae, et universale dicatur dupliciter, uno modo prout est in multis confusum et immixtum in illis secundum quod est esse multorum, quo-
modo et secundum sensus notius est, sicut ostensum est in primo Physicorum, alio autem modo prout est de multis unum separatum per rationem ab illis, oportet iterum determinationem facere de principio generationis scientiae, quod formaliter generat eam in nobis : hoc autem est universale : sic autem in nullo deficiemus quando et secundum naturae potestatem, et secundum quod formaliter complet scientiae generationem ostendemus. Ex quo enim hæc scientia omnem stabilit scientiam, a nulla aliquid accipiens, sed omnibus stabili mentum largiens, oportet hæc quæ dicta sunt, in ista docere scientia : hic igitur scientiae principium utroque supra dictorum modorum determinemus. Dicamus igitur, quod ex quo hominum genus viget arte et rationibus, quod in generatione artis et scientiae quæ per rationem inest hominibus qui perfectæ sunt memoriae, fit ex memoria prius acceptorum per sensum et cum sensu experimentum ejusdem rei secundum speciem. Multæ etenim memoriae in effectibus similibus acceptæ, faciunt in hominibus potentiam unius experimenti. Potentiam autem dico non actum : quia sicut nos meminimus docuisse in Ethicis, sicut duplex est actus in physicis, unus quidem permixtus potentiae, et imperfectus et imperfecti actus qui est motus, et alius impermixtus potentiae et completus completi et perfecti actus qui est forma : ita est et duplex actus in potentiis animæ, unus quidem permixtus potentiae imperfectus et imperfecti actus qui non stabilit potentiam, sicut est opinio quæ adhuc fluctuat ad oppositum, sicut et ipsa potentia est oppositorum, et hic est quasi materia : et alter qui est purus, nihil habens de opposito, in toto complens potentiam, sicut est scientia, et intellectus, et sapientia : acceptio autem universalis in singularibus confusi et permixti est actus imperfectus, et ideo potentiae habet rationem
<--- Page Split --->
et similitudinem. Propter hoc dictum est, quod memoriæ multæ unius et ejusdem sensus universalis in ipsis permixti et confusi, experimenti pariunt potentiam et non actum simplicem et perfectum : et quia experimenti potentia sic est imperfectus actus fere est scientia, sicut motus in physicis fere est forma, et in termino motus, in quo finis est motus secundum motum esse, est forma, et sic experimentum in fine experiendi in quo est, sed sufficienter expertum esse est scientia.
Est autem experimentum etiam arti simile, non tamen ars : est enim ars illa operum factibilium cum universalis vera ratione, quæ per modum actus inest artifici. Experimentum autem est regulans opus per acceptionem confusi in illis, et ideo potentialiter regulat : propter quod et frequenter fallit ex defectu regulantis, et non tantum ex defectu rei circa quam est opus. Ars autem nunquam fallit ex defectu regulantis : quia hæc est ratio certa et vera : sed fallit quandoque per accidens ex defectu eorum in quibus factio consistit : propter quæ finem in ipso si de contingentibus nihil omiserit, semper consequitur artifex, ut habetur in Topicis. Cum igitur, ut superius diximus, aliqua animalia secundum partem experimento participent, homines autem secundum perfectum, accidit et accedit hominibus scientia et ars per experimentum, sicut in physicis accedit forma per motum, scientia quidem in experimento contemplabilium, ars autem in experimento factibilium. Experientia quidem artem facit, sicut ait quidam Philosophus 1 recte dicens, sed inexperientia facit casum. Quemadmodum enim in physicis casus est causa per accidens in his quæ propter aliquid fiunt, ita in actibus eorum quæ fiunt per nos, quæ omnia propter aliquid fiunt, experimenti potentia fecit causam per se eorum quæ a nobis propter aliquid fiunt : et hæc est ars in finem regulans et dirigens opus.
Inexperientia autem si pertingat ad finem sine regulante finem contingit : et hoc fit casu, sicut non expertus aliquando sanat : sanare autem non intendens, sed casu dans medicinam sanitatis perfectivam. Ars autem fit et generatur et perficitur in nobis, cum ex multis non confusis quodam jam experimento per deputationem universalis intellectus per causam veram et certam una ex omnibus abstracta fit de similibus essentialiter acceptio universalis, in qua instantia non esse probatur : et tunc experimenti potentia perducta est ad actum completum et depuratum. Est etiam simplex quod prius in confusione multorum erat acceptum. Oportet autem quod universale per se substantialiter sit multorum illorum similitudo : quia si per accidens et non per se unirentur multa uni, non unum facerent effectum, nec unam certam de se generarent notionem. Acceptam namque notionem habere, quod Platoni et Socrati et aliis pluribus ejusdem complexionis et aetatis et habitationis et dieta et exercitii et accidentium animi et periodi et omnium talium circa hanc ægritudinem et ex eadem causa et eorumdem symptomatum insudantibus et laborantibus hoc jam contulit, sicut scamonea ad cholera purgationem, et unumquodque sit in multis probatum inveniri sine instantia, experimenti est. Quod autem universaliter omnibus contulit hujusmodi qui secundum unam speciem complexionis determinati sunt, et hac per omnia simili ægritudine laboraverunt, sicut si contulit similibus per naturam similibus phlegmaticis, hoc est, ex phlegmate laborantibus, aut cholericis, aut æstu sanguinis, aut melancholiae intensæ vel combustæ febrientibus, artis est : quoniam hoc est acceptum cum ratione vera et certa. Hæc igitur sunt in hominibus scientiæ et artis generativa.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
Et est disputatio de solutione dubitationis prædictæ.
Dubitabit autem aliquis de his quæ dicta sunt, eo quod non semper scientia et ars ex his generari videntur. In doctrinalibus enim non multum oportet experiri : quoniam in uno viso triangulo quod sit rectilineus habens tres angulos æquos duobus rectis, per necessariam habetur rationem in omnibus : in quibusdam nec in uno possibile est experiri, sicut quod stelle æ fixæ super polos orbis signorum rotunde perficiant in triginta sex millibus annis circulum : hoc tamen certe et per demonstrationes scit astronomus. Amplius cum universale sit essentialis similitudo particularibus immixta, forte videbitur alicui, quod in uno acceptum, per rationem similitudinis in omnibus acceptum sit, cum eorum quibus est una natura communis, una sit illius naturae operatio. Quæcumque autem talium sunt dubitationum, sibi unam accipiunt solutionem, quam etiam in Ethicis nos dixisse meminimus, quoniam mathematica non multis indigent tempore et experimento : eo quod talia probantur per causam propter quid, et sunt separata : et ideo in talibus excellunt juvenes : et sic est in materia cœli orbibus et stellarum motibus, quæ regularem habent motum per gradus et partes cœli : et ideo accepto tempore motus per unum gradum, scitur tempus totius motus. Hæc autem et hujusmodi omnia sunt de quibus est scientia secundum quod scientia est demonstrationis proprius effectus : «t ideo non universaliter diximus scientiam secundum veram scientiæ rationem indigere experimento : sed in artificiali-
bus et physicis et sapientialibus secus est, quia in his ex rebus circa quas sunt, magna est aliquando mutatio : eo quod contingentes sunt, et aliquando magna et excellens super nos altitudo, sicut in sapientialibus divinis : et ideo illa antequam acceptio universalis possit fieri, saepe et diligenter oportet experiri : propter quod universaliter ars generatur ab experimento, non universaliter scientia : et hæc est solutio Aristotelis, sicut patet inspicienti in Ethicis. In his enim omnibus similis acceptio non est perspicua antequam probatur ad singula : neque perspicue scitur quando in uno acceptum est utrum per eumdem modum sit in alio.
Quod autem Platonis amici dicunt, omnem scientiam esse in anima, nec accipi aliquam per experimentum et doctrinam, nullam habet fortem rationem. Quod enim dicunt eum qui quaerit experimento, aut invenire scitum universale, aut non invenire. Et siquidem non potest invenire, frustra est inquisitio. Si autem inveniet, per aliquid scit se invenisse quando invenit, aut nescit se invenisse, et tunc nunquam cessabit ibi ab inquisitione. Si autem per aliquid scit, cum non sciatur nisi simili, oportet quod simile ei quod invenit, jam intus habuit : ergo omnium quæ inveniri possunt, jam ante intus sunt similes habitus : duæ autem per omnia similes et ejusdem speciei qualitates et formæ non possunt secundum idem in eodem fieri : cum igitur sit in anima secundum intellectum similis cum quæsito habitus, per experimentum et doctrinam nihil generatur in anima, sed per talia excitatur anima ad reminiscendum ea quæ prius novit. Et hoc dicit Boetius in tertio de Consolatione philosophiæ dicens, quod si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. Omnia autem hæc deceptiones sunt erroneæ : quoniam hoc quidem verum est, quod sicut in omni potentia actus alicujus præcessit illius actus inchoatio, ita etiam in intel-
<--- Page Split --->
lectu possibili secundum inchoationem confusam præexistit notio quæsitorum : aliter enim non esset potentia propria perfectibilis hoc actu : et quoad hæc sunt in ipsa dignitatum notitiæ vel notiones, quas quisque probat auditas : nec oportet ad notionem hanc aliquid facere per experimentum vel doctrinam, nisi terminorum tantum notitiam. Hic ergo confusus habitus est in intellectu, sicut forma per inchoationem esse potentialis est in materia : sicut autem materia per hujusmodi esse possibile confusum, non exit ad actum, nisi per aliquid agens quod est in actu completo et determinato : ita etiam intellectus possibilis non exit actu ex forma notitiæ confusæ, nisi per aliquid quod est in actu completo et determinato : et hoc est experimentum universalis speciei movens, vel doctrina movens signo speciei. Sed hic non loquimur de generatione scientiæ per doctrinam, quia intendimus de prima scientiæ generatione : et hoc non fit per doctrinam : quia doctrinaliter non generatur scientia, nisi postquam generata est in anima docentis. Sicut autem possibilitas materiæ quietatur et determinatur in fine motus contingens actum completum, ita determinatur confusus et potentialis actus ad quæsiti notitiam, et scit se invenisse quod quærit per hoc quod determinatur ad speciem quæsiti. Et quod dicunt, quod non scitur nisi simile simili, dico quod pro certo verum est hoc : sed hoc modo quod scit iste simile et tamen imperfecte confuso habitu scit, imperfecte etiam confusa forma est similis. Cum autem perfecte scit, perfecte etiam secundum speciem determinatam efficitur similis : sed Plato hoc non consideravit, et ideo formas potentiæ generationis et scientiæ principium dixit : de quibus congruis locis et temporibus in sequentibus subtiliter inquiremus.
CAPUT IX.
De comparatione artis et scientiæ et experientiæ secundum convenientiam et differentiam.
Sic igitur determinatis generationibus artis et scientiæ secundum facultates nature, quibus secundum primas acceptiones fiunt in nobis, inquirimus convenientias et differentias artis ad experimentum, ut melius intelligatur proprium esse utriusque ipsorum. Dicamus igitur quod experientia nihil penitus differre videtur ab arte in hoc, quod utraque istarum acceptionum sive cognitionum est relata ad actum qui dicitur operatio circa singularia existens : actus enim licet multipliciter dicatur ad complementum et complementi propriam actionem quæ ab actu nomen accepit, et ad operationem, hic tamen non accepimus actum nisi pro operatione. Hæc autem convenientia ex ipsis probatur nominum rationibus diffinitivis, quoniam experientia est cognitio singularium ex multiplicatis accepta memoriis circa quæ est actus : ars autem, sicut in VI Ethicorum 1 diximus, est cum certa ratione factivus habitus. Sed si attendamus profectum in operibus, qui est in consecutione finis operis, erit differentia inter experientiam et artem in hoc quod expertos magis videmus proficere in operis fine consequendo, quam eos qui sine experientia habent artis rationem. Hujus autem causa est, quia, sicut diximus, experientia est cognitio singularium in una similitudine memoratorum : quam similitudinem non separat ab illis, et sic' dirigens in ipso est conjunctum his circa quæ est actus : ars autem
<--- Page Split --->
est acceptio universalium a singularibus separatorum, quae non nisi potentia ad singularia respiciunt. Actus autem et generationes omnes quorumcumque, sive per se, sive per accidens sumantur, sive artificiatorum, sive naturalium, sunt circa singulare hoc demonstratum illud : et hoc probatur inducendo in uno : et hoc sufficit, cum in omnibus eadem sit ratio penitus. Ille enim qui est medicans, non sanat hominem nisi secundum accidens, sed per se sanat aut Platonem, aut Socratem, cui accidit esse hominem. Si enim per se ponamus sanantem et sanatum, dicimus quod hic medicus secundum medicinam sicut hic et nunc operans, sanat hunc ægrum, sicut hic et nunc infirmatum. Cum autem esse hominis in quantum hic sanatus homo est, sit esse formæ hominis ut esse, et sic esse hujus hominis ut subjecti vel perfecti per ipsum esse prout est hujus ut subjecti est esse materiae et complexionatae ex contrariis : et sic respicit ægrotare et sanare et sanum esse : quia sic abjicitur ei aliquid et aliquid advenit ei, et non per hoc quod est esse hominis ut formae et causa. Quamvis ergo medicus operetur circa habitudinem esse hujus hominis secundum esse hujus hominis, non tamen operatur circa esse hominis in quantum est esse hominis nisi per accidens : quia scilicet operatur circa eum cui per esse hujus hominis accidit hominem esse. Si igitur sine experimento quis rationem artis habeat, illud in universali accepto et universale quoddam sic cognoscat, sed hoc in universali singulare ignoret, multotics quidem curando, si medicus est, peccabit. Dico autem singulare in universali accipiendum ignorari : quia licet ars sit factivus habitus cum certa ratione, certe actio quae dirigit in opere artis, est universale factivum sive practicum : ideo particulare cui applicari debet illud universale, practice accipere oportet : et hoc modo saepe ignoratur, etiamsi sciatur theorice : quia nescitur modus quo praeparandum vel dandum est. Cum igitur
singulare per se sit curabile, et universale non, sed per accidens, magis proficiet expertus circa singularia, quam rationem artis sine experimento habens universalem potentiam tantum particularibus applicabilem : et circa quod universale non est operatio nisi per accidens. Ex hoc autem intelligitur, quod quia forte in singularibus confusa operans usu quodam memoratorum et sensuum, colligitur quod experientiae cognitio movet ad opus sicut forma generata mixti assuetudine et cognitione, et sic movet in modum naturae : quia consuetudinis forma in naram transponitur : eo quod ut natura quaedam movet, ut diximus in libro de Memoria et Reminiscentia : et ex illa parte sicut natura est omni arte certior, et ideo utilius attingit finem operis. Ars autem non est dirigens nisi ut scientia quaedam practica, et ideo si sine experientia fit, frequenter peccabit.
Lice t autem sic experientia artem Ar s præpræcellat utilitate operis, e contra tamen minet experientiae quantum ad ars præcellit experientiam nobilitate cocognitiogentionis. Scire enim et audire, hoc est, Prima ratio. de auditis judicare, et obviare dictis, magis arbitramur esse per artem quam per experimentum. Et cum hoc opinamur artifices artis rationem habentes, sapientiores esse quam expertos, tanquam omnis sapientia cujuslibet rei magis sequatur ipsum scire rationem, quam expertum esse circa singularia. Causa autem hujus est, quia artifices sciunt causam quae est ratio faciendorum : illi vero, hoc est, experti non sciunt causam. Experti enim non causam quidem, sed tantum habent scientiam quia sic fit, sed propter quid sic fit, nesciunt. Artifices autem si perfecte rationem artis habeant, sciunt causam efficientem, et materiam, et propter quid, hoc est, finem, hoc est, ratio illa dirigens in opere artis. Unde architectores, de quibus in II Physicorum determinavimus, denominamus ex ipso nomine principalitatis magis scire,significamus nobiliores esse circa quodlibet genus artificiatorum : et hos significamus
<--- Page Split --->
magis sit sapientiæ similis, quæ sapientior a Græcis ab Arabibus aut Philosophis magis sapientialis vocetur, quæ secundum veritatem vocatur sapientiæ magis similis. Dicamus autem primo in quo omnis ars cum omni convenit arte. Cum autem sicut ex superioribus probatur, universale sit principium artis et scientia, conveniens est quod ille qui quamcumque artem per inventionem sensuum, hoc est, sensibilem cognitionem primo accipit, admirando quærat id quod est ultra communem in hominibus sensum, hoc est, sensibilem cognitionem, sive in omni, sive in memorii, sive in experimentis acceptam. In omni enim communi hominibus sensibili cognitione universale confusum et mixtum sensibus, secundum sensus notius est, ut in principio de physico auditu demonstratum est : et hoc non est principium artis et scientiæ secundum quod sic singularibus permixtum est, sed potius prout est ad rationem simplicem et causam deductum per depurationem : aliter enim in singularibus adhuc confusum obumbratum est ex materiæ appendiciis et variabile secundum esse, et non potest esse perfectæ et certæ cognitionis principaliter. Ars autem est cum ratione certa factivus habitus, ut dictum est in Ethicis. Cum autem sic miretur inveniens quamlibet artem ultra communem in hominibus omnibus pueris et senibus sensibilem cognitionem, non mirabitur solum id quod miratur propter aliquam utilitatem ad vitæ necessaria et adminicula pertinentem : quia supra habitum est, quod utilitas magis fit a singularibus in quibus est actus quam ex universali : sed mirabitur sicut miratur sapiens, qui mirando quærit causam primam, in qua stat rei demonstratio et ratio certa, et mirabitur sicut miratur ab aliis distinguens per quid et propter quid dicentem diffinitionem, quæ terminus vocatur, et rem cujus est, propriis differentiis ab aliis distinguit. Dico autem quod non solum habet mirari propter utilitatem invento-
rum : quia cum in arte duo sint : est enim factivus habitus, et sic est ad utilitatem vitæ : et sic ex parte illa qua operatur, oportet præmirari utile circa quod et ad quod sicut ad finem operis est opus artis. Sed quia hoc habet commune ars cum experimento, et ex parte illa operatur per formam consuetudinis per modum naturae operantis, ideo hoc non sufficit. Sed ex illa parte qua ars est cum certa ratione causæ, oportet mirari artificem sicut miratur sapiens, et ab aliis distinguens, qui ultra communem omnibus miratur sensibilium cognitionem. Hoc est igitur in quo omnis ars cum arte convenit omni.
Differentia autem artium est in modo illius admirationis : quoniam cum plures reperte per inventionem sint artes, quaedam quidem ad necessaria sive utilia vitæ civilis, sicut mechanicae vocatæ, quae sunt pannifica, lanificium, militaris, architectura, et hujusmodi : quaedam vero sunt ad introductionem seu adminiculum scientiarum, sicut grammatica, logica, rhetorica, poetica, et hujusmodi, arbitrandum est quod hujusmodi quales dicæ sunt artes, quæ scilicet sunt ultra communem in hominibus sensum, sicut sapiens et sicut distinguens, sunt sapientiores vel magis sapientiales : eo quod magis se exaltando a sensu accedunt ad similitudinem admirationis sapientis et ab aliis distinguentis : et hoc propter illud quod illorum est, hoc est, sapientis et ab alio distinguentis, non sunt ad aliquam utilitatem, eo quod sunt non in singularibus in quibus omnis utilitatis perficitur operatio. Omnis autem admiratio sapientis et distinguentis est causæ demonstrantis quid et propter quid : et hoc consistit in speculatione, non in operatione. Hujus autem signum est, quod hujusmodi sapientiæ et distinguentes scientiæ repertae sunt postea quam omnes artes ad utilitatem existentes, et omnes scientiæ adminiculantes ad instructionem jam fuerunt repertae sive inventæ : quoniam nisi artes civilitatem conservantes
<--- Page Split --->
inventæ fuissent, non fuisset habitum otium et libertas inquirendi, deficientibus necessariis vitæ : et nisi fuissent inventæ scientiæ adminiculantes ad instructionem, non fuisset habitus modus proprius inquirendi : et ideo illis non ante repertis inutile fuisset admirantis studium et inquirendi investigatio. Hujus autem ulterius signum est, quod tales scientiæ non ad utilitatem relatae, nec adminiculum, sed per se propter ipsum scire desideratae, primum repertae sunt in his locis ubi omnibus ad commodum et adminiculum existentibus primitus studuerunt primi philosophantes : et hoc est circa Ægyptum et in Ægypto, ubi primum substiterunt artes mathematicæ, doctrinales, demonstrativæ : ibi namque liberis possessionibus donata sacerdotum libera a curis gens, studere concessa est. Sic ergo differt ars ab arte penes magis et minus accedere ad sapientis et ab aliis distinguentis admirationem. In Ethicis autem libro sexto 1, ubi de intellectualibus virtutibus determinatum, est dictum quæ sit artis et scientiæ differentia, et ibi etiam omnium habituum qui sunt similium generum cum istis, eo quod intellectuales sunt, determinatum est.
Cujus autem gratia nunc orationem istam introduximus, hoc est, quod cum sapientia sit omnis scientiae virtus et ultimum posse, oportet eam quae simpliciter sapientia denominatur, esse circa primas causas et principia. Et hoc quidem omnes opinantur. Artifex autem magis est circa causas quam experimentum tantum habens vel habentes : inter artifices autem architector magis est circa causas quam ille qui est manu artifex sive usualis. Omnes autem speculantes magis sunt circa causas quam practicae. Manifestum autem ex inductis est, quod illa quae est sapientia, est scientia circa quasdam causas existens, quoniam est circa primas rerum causas. Et per haec eadem
patet qualiter sapientia et scientia et ars fiant in nobis.
CAPUT XI.
De convenientia artis cum sapientia et scientia, et differentia artium in majori et minori similitudine ad ipsas.
Quod autem primum est in quo conIn Plii venit omnis ars in quocumque modo conpho ubi pra. siderata, hoc est, quod quicumque invenit quamcumque artem , oportet illum mirari aliquod quod est ultra communem in hominibus sensum. Nec voco sensum illum tantum qui fortis est apprehensivus sensibilium specierum praexistente materia, sed in communi voco sensum omnem etiam hominis sensibilem cognitionem, quæ cum in homine potentior sit quam in aliis animalibus, eo quod est acceptio universalis mixti et confusi in singularibus, tamen inveniens artem, necesse habet mirari universale et causam et rationem certam quæ sunt ultra omnem cognitionem in sensibus acceptam sensu et memoris et experimento. Omnia enim hæc tria sunt in hominibus sensibilis cognitionis. Dico autem quod inveniens artem, sic necesse habet mirari : quia discens et accipiens artem per docritnam, non sic incipit ab admiratione : quia tunc inciperet ab effectu, sed statim a docente accipit causam : inveniens autem artem quamcumque ex sensu et memoriis et experimento, incipit ab admiratione causæ universalis et rationis investigare causam, ad quam agonia quadam suspenditur dum admiratur. Et ideo non admiratur in arte quam invenit solum referens hæc ad utilitatem civilem vel ad-
<--- Page Split --->
minicularem, sed oportet eum admirari causam et rationem dicentem ad quid et propter quid, sicut miratur sapiens qui causam primam quaerit: et sicut miratur difinitionem quaerens, quae ab omnibus aliis distinguit diffinitum: aliter enim non esset ars inventa, cum ratione certa et causae cognitione factivus habitus. Si enim diffinitur ars, et est una intellectualium virtutum, sicut dictum est in Ethiris. In hoc igitur convenientibus omnibus artibus in communi, differunt tamen ex hoc quod magis et minus in hoc sapientiae similes sunt: plurimis enim artibus repertis, quibusdam quidem ad utilitatem civilibus necessariam, quibusdam vero ad adminiculum instructionis deservientibus, arbitrandum est quod semper ex sunt sapientiores, hoc est, sapientiae magis similes, quo non ad utilitatem respiciunt plus, sed id quo admirantur ultra cognitionem sensibilem in hominibus: quia, sicut diximus, cum in arte duo sint, ratio scilicet certa quae est ex causae alicujus vel plurium cognitione, et factio artis: factio est circa singularia, in qua ars non differt a sensibili cognitione experimenti, sed in causae cognitione accedit ad sapientiam. Et ideo quanto magis elevatur ad rationem quae est per causam, tanto magis recedit a sensibilibus in quibus est utilitatis profectio: et ideo si aliqua est simpliciter cognitio causae praeter omnem relationem ad utilitatem quae est in opere, illa maxime sapientialis est, ut dicit Avicenna. Sicut sunt scientiae metaphysicae, quia simpliciter sunt theorica: licet etiam ad opus referri possunt. Iuius autem signum est, quod postquam omnes artes ad utilitatem necessitatis civilis et adminiculum instructionis deservientes, repertae fuerunt, jam circa Athenas et alibi illae theoriae utilitates causarum inquirere coeperunt: quia nisi omnes aliae prius repertae fuissent, animus occupatus necessariis, otium non habuisut ad quaerendum sapientiae rationes.
Propter quod etiam Plato in Timaeo dicit, quod jam ex Vulcani seimine et indigena agro constitutis Athenis, et ex electa juventute ordinata militia, et cateris omnibus adhibitis ad commodum vita pertinentibus, liberato a curis animo philosophari Athenis et academiae inceptum est. Signum autem hujus est, quod in nostro habitabili primo sunt repertae scientiae mathematicae, hoc est, scientiales a sensibus separatae in his locis, ubi primo liberi a curis necessariis vita studuerunt: unde circa ^Egyptum mathematicae artes primum repertae substiterunt: ibi namque gens sacerdotum, liberis reditibus a regibus donatis, in scholam intrare et studere concessa est: propter quod Horatius dicit:
Sit mihi frugis copia, animum ipse parabo.
Cum igitur ibi exstiterint ubi jam omnia ad necessitatem et adminiculum deservientia fuerunt reperta, et ab his qui a curis liberum habebant animum, constat quod non ad utilitatem sunt inventae, sed potius ad contemplationem causarum earum quas mirantur ultra sensibilium in hominibus cognitionem : et illae maxime similes sunt sapientiae. In artibus autem quaecumque magis mirantur causas ultra sensibilem cognitionem altiores magis sunt sapientiales, sicut architectonica sapientialior est quam usualis : et in talibus ab initio mirantur ^Egyptios. Propter quod etiam Plato narrat ad Solonem, sacerdotem dixisse ^Egyptum : « O Graeci, pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia ». In Ethicis et hoc ante jam declaravimus 1, quae sit differentia artis et scientiae, et omnium similium generum quae in virtutum intellectualium cadunt communitatem, ibi assignavimus differentias.
Istam autem opinionem hic jam non induximus ex intentione principali. Sed propter hoc quod sciamus, quod omnibus sapientibus videtur, quod illam jam
<--- Page Split --->
scientiam quae inter caeteras magis denominatur a sapientia, maxime oportet esse circa primas causas ante quas nullae sunt, et circa prima principia. Dico autem causas esse rerum constituentes : principia autem licet pluribus modis dicantur, tamen secundum intentionem praepositam principia haec diximus, quae sicut prima se habent ad aliqua, et omnia reliqua per prius et posterius referuntur ad ipsa, sicut est ens et unum et verum et bonum et hujusmodi quaedam alia. Secundum autem hanc rationem artifex magis sapientiae nomen et rationem participat
quam experti : et architectus magis participat ipsum quam usualis qui manu artifex vocatur, eo quod manu utitur ad opus apotelesmate quod præparavit artifex, sicut miles utitur gladio qui præparatur a fabro ferrario, non considerans in eo nisi speciem et actum : et sic speculativæ scientiæ magis sapientiæ nomen participant quam activæ, et præ omnibus circa primas causas erit ipsa quæ per se sapientia vocatur. Manifestum est igitur ex inductis, quod sapientia est circa quasdam causas et quædam principia.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE PROPRIETATIBUS SAPIENTIAE ISTIUS SECUNDUM SE.
CAPUT I.
Qualiter dicitur sapientia, et per consequens philosophia propter rationes sapientis et sapientiae.
Quoniam autem in hac nostra intentione quaerimus eam quae verae sapientiae habet nomen, per rationem considerandum est nobis circa quales causas et circa qualia principia sit. Fortassis autem fiet nobis manifestius, si primo comprehendumus descriptiones et opiniones quas ab antiquis Philosophis habemus approbutus : virtutem enim quamdam habet communis animi conceptionis, quam quisque probat postquam audierit.
Omnes enim ab Antiquis in philosophia communiter tradiderunt, quod hunc praecipue dicimus esse sapientem, qui omnia maxime scit sicut decet, et non habet secundum unumquodque singularum de ipsis scientiam. Qui enim omnia scit, non potest omnia scire, nisi ex his
quae sunt causa omnium, et non quorumdam causae, et quorumdam non : et illae omnium causae non sunt nisi illae quae sunt causae, non quidem entis secundum esse, sed secundum quod ipsum est actus simplex entis per se secundum quod ens : illae enim solae sunt causae omnis esse, et non habent alias se priores. Scit autem iste, sicut dicit, persuasus non ab alio, sed propter scire facientia considerans, quod non decet physicum vel metaphysicum qui ea quibus scit, esse et subsistere sive entitatem habere supponit ab isto Philosopho : et hoc quia maxime ascendit ultra communem in hominibus sensibilem cognitionem, non habet scientiam eorum quae scit secundum unumquodque sensibile : quia non accepit universale in sensibus mixtum, sicut sentiens et memorans et experiens, sed potius scit quae scit per primas entium causas. Haec igitur una est acceptio sapientis accepta penes medium, per quod scit absolute relatum ad scibile quod scitur per ipsum secundum quod ipsum est per se et non per aliud ante se acceptum faciens scire.
Postea autem secundario et minus propria ratione dicimus hunc esse sapientem, qui cognoscit ea quae duplici
<--- Page Split --->
difficultate cognoscuntur : quia sunt et difficilia homini cognoscere, et difficilia noscere secundum seipsa. Quæ enim difficilia sunt homini, sunt a sensu remotissima : et hæc sunt recte principia ante quæ nihil est penitus : hæc enim ideo difficulter homo cognoscit, quia intellectus hominis cum continuo et tempore cognoscere natus est. Ista autem intellectualia secundum intellectum divinum sunt, qui quidem solus locus est hujusmodi veritatum purissimarum. Et sunt etiam in se cognoscere non levia et divino intellectu : cujus probatio est, quia cum sint duo difficulter intelligibilia per se, unum est difficile intelligibile ex sui imperfectione, alterum vero ex sui perfectione. Ex sui autem imperfectione non levia sunt cognoscere quæcumque principium intelligendi, quod est forma, perfectum non habent, sed potentia valde permixtum, sicut hyle, et motus, et tempus : ex sui autem perfectione non levia sunt ad dignoscendum, quæ omne principium intelligendi præveniunt, sicut Deus deorum Dominus, qui non intelligitur nec enarratur nisi per formam sui causati primi, vel secundi, et sic deinceps : et ideo dicit Philosophus, quod non habet nomen, et quod deficiunt linguæ ab enarratione ejus : et talia, prout possunt, in ista declarantur scientia. Hæc igitur est acceptio sapientis, et est data secundum proportionem scibilis sibi proprii ad intellectum humanum qui accipit ipsum.
Adhuc autem hunc dicimus esse sapientiorem circa omnem scientiam, qui certior est et doctissimus causarum in hoc quod dicit eas quæ magis sunt causæ quam aliae : et hæc acceptio sapientis est accepta prius in scire quam in agere. Sunt autem certiores causæ quæ ex substantialioribus certificant, et sunt doctissimi causarum, et dicentes eas quæ causarum sunt causæ in hoc quod sunt et in hoc quod causæ sunt. Patet autem unum etiam parum scienti, quod illæ quæ certificant ex his quæ sunt causæ esse secundum quod est esse simplex omnium
rerum, magis ex substantialibus certificant quam illæ quæ certificant ex his quæ concepta sunt cum materia mobili vel quantitate : quia illa non sunt de esse secundum quod est esse, sed sunt de modo essendi quodam. Et tunc ille doctissimus est causarum : quia reddit causas quæ magis influunt omnibus , quoniam influant, aliis nullis influentibus, et nullæ aliarum influunt sine istis : causæ enim esse simplicis sunt substantialcentes et causantes esse cuicumque esse in quantum est esse, sicut patet in corpore mobili : hoc enim ipsum esse non habet a principiis motus et mutabilitatis, cum suum esse sit secundum naturam ante illa : sed habet ipsum a principiis substantiæ secundum quod sunt principia substantiæ et principia motus sive esse : et quod principia sunt, habent a principiis ipsius esse : et sic patet qualiter principia esse magis sunt etiam causæ principiis aliis. Dico autem esse simplex, non esse universale, sed esse cujuscumque non conceptum cum magnitudine et materia subjecta motui per principia motus. Istius enim esse principia sunt principia a quibus omnia alia principia habent, et quod sunt, et quod sint principia.
His igitur de sapiente conceptionibus V eresapientiaepantes. sic suppositis, dicimus illam scientiam esse veram sapientiam, quæ per se est scientia, ita quod suiipsius ipsa est causa, hoc est, quam gratia suiipsius quærimus scire et volumus, et hoc cujus finis propter quam scire volumus, est in ipsamet scientia : sicut enim patet ex jam dictis, non potest esse causa suæ scientiæ ipsamet scientia, sed ab aliqua aliarum aliquid probatum et in esse stabilitum accipiat, sed potius illa a qua accipit hoc, erit sibi causa scientiæ, et tunc non erit ultimum scientiæ et virtus sapientia. Quod tamen jam determinatum est in Ethicis. Oportet autem ipsammet ex omnium principiis sibi esse causam scientiæ.
Amplius, si non gratia suiipsius volita
<--- Page Split --->
sit, oportet quod non sit sapientia : quia si detur, quod propter aliud utile vel ad quod adminiculatur, ipsam esse quaesitam et volitam, illa propter quam, erit altior et dignior quam ista : igitur ista non erit virtus scientiae et ultimum, sed potius illa propter quam istam quaerimus : hoc autem est contra hypothesim : quoniam ponimus istam esse sapientium : ergo non erit propter alterum aliquid : sapientiae enim ratio est, ut in Ethicis determinatum est, quod sit virtus scientiae circa ultimum et maxima virtutis scibile existens : hoc enim magis habet nomen sapientiae quam illae scientia quae quorumlibet ultium causa quaesit et adminiculantes ad alia contingentia quaecumque. Sic igitur ista scientia vere et proprie habet nomen sapientiae.
CAPUT II.
Et est per solutionem dubitationum digressio declarans quae videntur esse contra inducta de diffinitione sapientiv.
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum verum sit sapientiam esse circa omnium principia, et non secundum unumquodque scientiam habere : tam enim Logicis quam in Ethicis probatum est quod per communissima enuntians, nihil enuntiat certum, et communissimis non sciuntur determinata et in propria natura, nisi in potentia : et hoc est im perfectissimum genus sciendi : et si illa scientia quae omnium stabilit principia, est imperfectiori modo scita, sequitur quod omnino nihil perfecte sciatur. Amplius si ex talibus certificat, nunquam certificat : quoniam illa non sunt convertibilia, nec proxima, sed sunt quidem causa sine qua non est res, sed non sunt
causa propter quam est res. Amplius si sic se habeat ista scientia, tunc omnium aliarum scientiarum scita continebuntur sub scito hujus scientiae sicut species sub genere : et hoc videtur inconveniens, quia ejusdem est determinare speciem et genus. Et hujusmodi tales dubitationes plurimas objiciunt imperiti, quae omnia solvere non est difficile, si ea quae determinata sunt, ad memoriam revocentur. Omnium enim principia non Dieantur. Quiue princlpia omnium dicantur. dicuntur.
Quae principia omnium dicantur.
<--- Page Split --->
anguli non scitur nisi per principia geometriæ : similiter est in aliis. Sic autem principia esse veri et puri simplicis non se habent ad passiones corporis mobilis secundum quod mobile, vel ad passiones quanti mensurabilis in eo quod est mensurabile : sed conferunt esse talibus tantum principia esse puri, et stabilita in esse postea causant tales passiones in esse proximis et propriis subjectis. Sic igitur clarum est qualiter sapientia est de primis, quando omnia et præ omnibus et de omnibus certificantibus, et qualiter ipsa non est de ipsis secundum unumquodque scientiam habens, sed potius secundum unumquodque de ipsis habet scientiam scientia particularis quæ considerat id quod esse puro additur, aut de ipsis habet secundum unumquodque scientiam expertus, qui singularium ex memoriiis ortam habet de unoquoque cognitionem.
CAPUT III.
Qualiter hæc sapientia sit antiquior et prima, et ordinans et suadens omnes alias.
rimus eas, quia in eis invenimus intellectualia quasi incorporata, sicut lucem videmus incorporatam coloribus, et quærimus eos, ut id quod veritatis et luminis puri et intellectualis est in ipsis, separando colligamus, et ex hoc in nobis perficiamus theoremata pura et firma, quorum delectatio speculativam in nobis complet felicitatem, sicut divini esse et puri et simplicis sparsa sunt in physicis et mathematicis : et hoc modo aliae duæ speculationis partes famulantur sapientiae ambæ, et ista est prior et antiquior eis. Et siquidem in via compositionis considerentur principia simplicis esse, constituunt et causant esse quod est in aliis consideratum : si autem consideratur in via resolutionis, esse aliorum resolvitur ad esse consideratum in ista : propter quod prior et antiquior sive æternior, ut ita liceat loqui, omnibus aliis esse probatur. Cujus signum est, quod justum et dignum esse dicimus officium sapientis, quod non ab alio quodam ordinetur, sed ipse ordinet omnia alia. Cum enim omnis ordo secundum potestatem qua unum est primum et alterum posterius, esse determinetur, illius est ordinare cujus est prioris et posterioris habere rationem. Scitur autem ab omnibus quod in posteriori non est ratio prioris, sed potius prius est ratio posterioris : et ideo sapientis qui omnium priora considerat, omnia est ordinare sequentia sapientia.
Ex prædictis autem sequitur, quod ista sapientia sit antiquior et prior omni alia scientia quæ famulatur. Famulari autem dicimus scientias tribus modis. Famulatur autem illa quæ est quæsita non propter scire, sed propter opus, sicut universaliter illæ artes quæ mechanicae vocantur, famulantur. Famulatur etiam illa quæ quæritur propter hoc quod est modus quidam et adminiculans ad aliud, sicut rationales scientiæ ad aliud famulantur. Præter autem dictos modos famulantur illæ quas non quærimus ut fines cognitionis speculativae in quibus sit felicitas ultima : sed potius ideo quæ-
Amplius autem sapientis est quod non sibi persuadeatur ab altero, sed potius ab ipso sapiente persuaderi debet minus sapiens. Cum enim omnium stabiliat minus sapientium principia, oportet ipsum persuadere aliis, non sibi ab aliis. Dico autem persuadere vera demonstrare vel docere : quia quædam principia nec demonstrari nec doceri possunt, sed tamen habent quæsdam persuasiones quas facere habet sapiens, sicut non convenit simul affirmare et negare de aliquo et hujusmodi.
Cum igitur tales quales dictæ sunt
<--- Page Split --->
conceptiones habeamus de sapiente sapiuntia, et omnia illa quae in conceptionibus illis dicuntur, maxime necesse est scire cum qui maxime est sapiens, eo quod ille omnia novit quae primis subjecta sunt, oportet quod ipse habeat scientiam universalem quoad subjectum et principia : et sic habet omnium scientiam prout decet, sicut dicit prima concrepito de sapiente. Haec eadem fere difficilia sunt hominibus ad cognoscendum quam maxime sunt universalia in causis, eo quod sunt remotissima a sensibus. Certissimae etiam scientiarum sunt, sicut dicit conceptio tertia de sapiente habita, quae maxime prima sunt, et illae sunt quae sunt de simplicissimo scibili, respectu cujus ex additione se habet consequens scientia. Nam quae ex paucioribus sunt, certiores sunt quam illae quae sunt ex additione, sicut arithmetica quae in demonstrando non egreditur genus discreti, certior est quam geometria quae in multis passionibus egreditur genus continui immobilis et mensurabilis. Sicut enim in primo Posteriorum determinatum est, non est arithmeticam demonstrationem invenire in magnitudinibus, et accidentia demonstranda, nisi magnitudines non solum continuas et immobiles, sed etiam commensurabiles et incommunicantes, sicut patet in decimo libro Theorematum Euclidis. Quantitus autem quae commensuratur, aliter secundum numerum aliquem commensuratur, et omnium duarum quantitatum communicantium proportio alterius ad alterum est tanquam proportio numeri ad numerum : et ideo in talibus passionibus magnitudinum demonstrandis se habet per additionem geometria et arithmetica : quia tales passiones demonstrantur de magnitudine divisa vel signata per partes dividentes eam in aliquotas. Cum igitur numerum cognoscamus divisione continui, tales passiones numeri concepti sunt cum continui partibus, et sic continuum ex additione se habet ad discretum. Etenim eodem mo-
do se habent principia esse mobilis ut est mobile ad principia esse puri et simplicis. Ex paucioribus igitur est sapientia omnium alia quam particularis scientia, sicut ex paucioribus est arithmetica quam geometria. Ex paucioribus autem dico idem quod ex simplicioribus esse. Quae autem ex paucioribus sunt, certiores sunt, eo modo certitudinis quo alia certificant non certificata ab eis. Ista igitur quae simpliciter prae omnibus ex paucissimis est, nulli aliquid addentibus, est certissima simpliciter, et prima, et sui indigentia est in demonstrationibus omnium, et nulla indiget omnino. Sicut enim se habent illae quae non sunt ex additione ad eas quae ex additione sunt : sicut enim quaedam magnitudines sunt quidam numeri, et numeri illi concipiunt magnitudines illas esse corporis mobilis, in eo quod mobile est quoddam esse de principiis substantiae fluens et creatum, et illud esse substantiae est conceptum cum motu et materia. Est igitur ista sapientia sic prima omnium, et ideo vocata philosophia prima. Quare autem doceatur post omnes, posterius determinabitur.
CAPUT IV.
Qualiter prima philosophia est maxime doctrinalis et maxime desiderata.
Est autem ista prima philosophia Etiam doctrinalis maxime inter doctrinaetiam Sicut enim ex superius habitis constat, hi docent qui causas proprias essentiales de singulis dicunt. Cum igitur noscere sive intelligere et scire sit maxime propter causas intelligere, et scire maxime erit scientiae illius quae est sciti illius quod est maxime scibile : hoc autem, sicut ex Physicis constat, est
<--- Page Split --->
ejus quæ primas priorum causas assignat. Hoc autem probatur ex hoc quod quicumque scire non propter aliud scire, sed propter idem ipsum scire quod quærit, desiderat, maxime desiderabit scire illam scientiam quæ maxime est scientia, ex hoc quod plene satisfacit desiderio scientis in hoc quod prima docet, ultra quæ non remanet aliquid inquirendum : talis autem ista quæ, sicut probatum est, ejus rei est quæ maxime scibilis est quantum ad modum vel medium sciendi quod est causa prima et principium, nulli aliquid addens, sed simplex : principia enim et causæ sunt maxime scibilia quoad medium per quod fit demonstratio : quia ex his alia dignoscuntur. Ista autem non dignoscuntur demonstrata per sequentia quæ subjecta sunt, sicut causata per ea : licet ergo per modum abstractionis sint remotissima a sensibus, et ideo difficulter scibilia, homini autem sunt in hoc præ omnibus scire facientia, quia certificant per prima : sicut enim diffinitiones dicentes quid, necesse est resolvi usque ad genus primum, quia aliter non satis notificant diffinitum : ita oportet resolvi causam quæ medium demonstrationis est usque ad primam causam quæ non priorem se habet quam certificet, sed certificat per scipsam : quia sic primæ demonstratione nes erunt ex primis et veris, et consequentes demonstrationes erunt ex his quæ per prima et vera acceperunt fidem. Devenire autem in primam causam contingit dupliciter, in genere scilicet et extra genus : in genere quidem, sicut in passionibus discreti vel continui venitur ad primam causam dicentem quid est passio, et propter quid inest subjecto : extra genus, sicut quando fit demonstratio de genere in genus, sicut in his quæ superius dicta sunt, quando unum genus subjectum ex additione se habet ad aliud genus subjectum, sicut quædam magnitudines se habent ad numerum : et hoc modo ista scientia licet alterius generis quibus subjecti dat primas causas et ma-
xime docentes. Quicumque autem desiderat scire propter idem ipsum scire, cum scire non contingat nisi per causam, magis scire magis desiderabit, et maxime scire maxime desiderabit : sed magis scire est per magis doctrinales causas, et maxime scire est per maxime doctrinales : maxime autem doctrinalis est ista : ergo istam scientiam maxime desiderabit. Sic ergo duæ conclusiones habentur in hoc capitulo. Una quidem, quod principalis et prima philosophia: maxime est doctrinalis. Altera autem quæ est corollarium istius per hoc quod est maxime doctrinalis maxime est desiderata scire : et per hoc ulterius patet quod in antehabitis diximus, quod cum omnes homines natura scire desiderent, desiderium sciendi, sicut in fine non stat nisi in scientia ista, nec in tota scientia stabit æqualiter ad omnia quæsita in ea, sed stabit et omnino quiescet ad entis et universitatis principium et causam primam quæ ect intellectus divinus ex se producens universum, cujus totum bonum est in ipso, sicut totum bonum victoriae est in duce exercitus. Haec autem sequentia magis clare demonstrabuntur in libro undecimo.
CAPUT V.
Qualiter ista scientia per hoc quod est de eo quod vere bonum est, principalis est et princeps scientiarum.
Eodem autem delectationis modo determinatur, quod ista scientia principalis est et princeps scientiarum. Quæcumque enim scientiarum præticarum non ignorat cujus causa agenda sunt singula, non in uno, sed in omnibus agendis, illa maxime principalis est et magis principalis servili quæ subservit ad illud : et
<--- Page Split --->
hoc quidem jam in primo Ethicorum nostrorum ostensum est a nobis 1. Est enim hoc videre in quibusdam et in omnibus : in quibusdam quidem, sicut in questri, gladiatoria, et frænifactrice, et militari. Militaris enim non ignorat quod est cujus causa agenda sunt singula in his artibus et quæ cognatae sunt istis. Equestris enim quæ docet currere equos, et præparare ad cursum, et omnem equi motum, respectum habet ad bonum militari : quoniam illi præparatur equus : cujus signum est milites equites ab equo esse denotatos. Ad idem autem bonum respicit factrix armorum et gladiatoria et sagittatoria et frænifactrix artes, et sunt omnes istae militari ancillantes et subservientes istae artes : et militaris quæ bonum cognoscit et finem omnium istarum, ordinat istas, et est princeps omnium istarum. In omnibus autem agendis apparet hoc verum esse in civili, quæ quia humanum bonum publicum non privatum considerat, omnes ordinat ad bonum humanum subservientes, sicut militarem, prætoriam, senatoriam, præfectoram, religionis cultricem, mercatoriam, et omnes his cognatas, et ideo omnium prædictarum princeps est et ordinat cas : sicut enim jamdudum in ante habitis diximus, illius est ordinare, cujus est cognoscere rationes et causas ordinis : bonum autem humanum publicum est causa et ratio ordinis in his omnibus : et ideo civilis in omnibus his ordinat. Si igitur principalior est, quæ considerat uniuscujusque bonum; principulissima erit et princeps omnium aliarum quæ considerat id quod est omnium in omni re rei bonum. Bonum autem omnis rei est, quod in omni et tota natura rerum est bonum, secundum quod diximus in VIII Physicorum 2, quod natura est causa ordinis in omnibus : bonum autem quod omni naturae est bonum, est participatio divini intellectus secundum quod ipse est efficiens et for-
ma et finis universaliter entis sive universitatis. Ad hoc enim est omne quod est, et propter illud agit omne quod agit, et ipsum est causa ordinis secundum omnem gradum omnis entis : quia vicinius illi esse est ipsum nobilius, et per plura participare : et semotum esse ab ipso, est ipsum minus nobile, et per pauciora participare : et sic per modum participationis unumquodque disponitur in gradu universitatis, et per hoc est causa ordinis universi, et uniuscujusque naturae malum nihil aliud est, nisi infirmari et corrumpi in modis commensurationibus sive proportionibus et habitudinibus participandi bonum illud secundum gradum uniuscujusque naturae debitum : perfici vero in bono illo est vigorari, et secundum totum esse commensurari proportionaliter sibi secundum naturam et habitudine optima participare illud secundum analogiam unicuique gradui entis debitam. Hoc igitur bonum est in prima causa, sicut victoria totius exercitus est in duce exercitus. In exercitu autem quidam secundum parum participant victoriae bonum, ut sternentes equos et coquinantes militi. Quidam autem plus, ut armantes militem. Alii vero propinqui, sicut pugnantes milites. Alii eminenter participant, ut vexilliferi. Totum autem ipse dux ordinans et continens exercitum totum. Hoc autem, sicut diximus, subtiliter in sequentibus hujus scientiae declarabitur. Sufficit enim quod nunc dictum est ad propositi ostensionem, quod scilicet ex omnibus quæ nunc dicta sunt, in eamdem istam scientiam cadit nomen quod quæsitum est hic, et hoc est, quod sit philosophia prima maxime doctrinalis et scientiarum princeps. Ex inductis enim patet, quod oportet istam sapientiam esse theoricam, sive contemplationem esse omnium principiorum et primarum causarum non uniuscujusque secundum unumquodque, sed universaliter omnium
<--- Page Split --->
ipsa erit speculatrix causæ finalis omnium : et hoc est bonum in omnium natura : bonum enim hoc esse quod est cujus causa est omne quod est, una est causarum, et principalis scientia considerabit illam : et propter illud dignum est causam esse principalissimam et principium omnium scientiarum.
CAPUT VI.
In quo ostenditur, quod ista scientia non est activa, sed contemplativa.
Quod vero ista scientia non sit practica sive activa, palam ex hoc quod ad philosophandum movit eos qui primo philosophati sunt. Nam omnes homines qui nunc in nostro tempore et primum ante nostra tempora philosophati sunt, non sunt moti ad philosophandum nisi admirative. Admirationem autem vocamus agoniam et suspensionem cordis in stuporem prodigii magni in sensum apparentis, ita quod cor systolem patitur. Propter quod etiam admiratio aliquid simile habet timori in motu cordis, qui est ex suspensione. Hujus igitur motus admirationis in agonia et systole cordis est ex suspensione desiderii ad cognoscendam causam entis quod apparet prodigii : et ideo a principio cum adhuc rudes philosophari inceperunt, mirantes erant quaedam dubitabilium quae paratiora erant ad solvendum, sicut Pythagorici de numerorum passionibus, et de pari et impari, et perfecto et abundanti et diminuto numero : deinde paulatim procedentes in eruditione, et melius proficientes, etiam de majoribus dubitantes erant, quorum causa non erat adeo parata, sicut de passionibus lunae secundum mansiones, accessiones, et eclipses, et de his quae sunt circa solem et astra,
sicut quod sol declinat ad utramque partem æquinocialis, quod quartus circuli signorum transit temporibus inæqualibus, quia eclipsatur, quod æquat tempus generationis et corruptionis terræ nascentium, et hujusmodi, et quod astra moventur a locis suis et non a figura imaginum, quod motum proprium habent super polos circuli signorum, et motum diurnum super polos mundi, et hujusmodi, quæ ignorans scientiam astrorum admiratur. Similiter autem proficientes in physicis plus et plus admirari cæperunt de generatione universi, quærentes utrum mundus esset factus vel non? Qui autem dubitat et admiratur, ignorans videtur : est enim admiratio motus ignorantis procedentis ad inquirendum, ut sciat causam ejus de quo miratur : cujus signum est, quia ipse Philomithes secundum hunc modum Philosophus est : quia fabula sua construitur ab ipso ex mirandis. Dico autem Philomiton poetam amantem fingere fabulas. Miton enim, prima producta, fabulam sonat, et Philomiton sonat amatorem fabularum si penultima producatur : sicut enim in ea parte logica, quæ poetica est ostendit Aristoteles, poeta fingit fabulam ut excitet ad admirandum, et quod admiratio ulterius excitet ad inquirendum : et sic constet philosophia, sicut est de Phaetonte, et sicut de Deucalione monstrat Plato : in qua fabula non intenditur nisi excitatio ad mirandum causas duorum diluviorum aquæ et ignis ex orbitatione stellarum eraticarum provenientium, ut per admirationem causa quæratur, et sciatur veritas : et ideo poesis modum dat philosophandi sicut aliae scientiae logices : sed aliae scientiae vel partes logices modum dant probandi propositum a ratione vel argumentatione perfecta vel imperfecta : poesis autem non, sed modum dat admirandi per quem excitatur inquirens : licet ergo quoad mensuram metri poetria sit sub grammatica, tamen quoad intentionem logicae est poesis quædam pars. Omissis
<--- Page Split --->
autem his, redeamus ad propositum, dicentes quod admirans ignorans suspenditur ad causam propter quam sciat quod miratur. Igitur iste non philosophatur ut aliqua agat utilium, sed tantum ut fugiat ignorantiam : non autem fugit ignorantiam nisi per scire : ergo non philosophatur nisi propter scire. Finis autem omnis speculationis est scire et veritas : et praxis omnis finis est opus : ergo scientiae sunt speculativae : hi ergo prosecuti sunt scientiam propter notitiam simpliciter, non causa alicujus utilitatis. Testatur autem hoc etiam id quod accidit philosophantibus : sicut enim jam in praehabitis diximus, fere omnibus quae ad utilitatem et necessitatem sunt vitae et ad pigritiam sive voluptatem superfluam quae repletione pigros facit, et similiter cunctis jam inventis quae sunt adminiculum eruditionis, tunc primum a curis libero animo, et ad modum quaerendi erudito, incepit inquiri hujusmodi prudentia sive notitia quae ex admiratione prodigiorum exorta est. Palam igitur est, quia non quaeritur propter aliquam aliam necessitatem vel utilitatem, nisi propter scire simpliciter. Cum igitur scire maxime quaeratur secundum istam scientiam, ista scientia magis inter omnes est speculativa.
CAPUT VII.
Quod hæc sola sapientia sit libera omnino, et quot modis dicitur scientia liberalis.
Ista scientia sola est libera inter scientias: et hujus ratio est, quia sicut dicitur homo liber, qui sui ipsius causa est et non causa alterius, ita scientia dicitur libera, quae nullius alterius utilitatis vel scientiae causa est : et hoc ex praecedenti-
bus manifestum est soli isti convenire scientiae. Dicuntur quidem aliae scientiae liberales et quaedam exercitia liberalia : sed aliud est esse scientiam omnino liberam, et aliud est esse scientiam liberalem : quia liberam esse scientiam, est nulli in principiis, vel in demonstratione esse obnoxiam, et in fine suiipsius esse causam, ita quod finis quaerendi causa et sciendi gratia sit in ipsamet scientia. Illa enim stat in seipsa, non indigens aliqua aliarum, et ideo nulli ancillatur : et hoc modo geometria est ancilla in quibusdam demonstrationibus arithmeticae : et omnis scientia ex additione se habens ad aliam, ancillatur illi : et cum omnis scientia de particulari ente existens ex additione se habeat ad istam, omnis scientia ancillatur isti : et ista libera existens in se, omnibus aliis libertatem quamdam in hoc quod eis certitudinem in his supponunt, administrat : per hoc enim liberas facit ab obligatione qua sibi non sufficiunt. Liberalis autem est, quae non quidem est libera, sed libertatis habet quemdam modum. Sciendum igitur quod modus iste libertatis, meo quidem judicio, potissimus est sumendus ex parte scibilis et medii per quod scitur : et quia totum physicum negotium motui subjacet et mutationi, propter quod non perfecte scitur quod est de naturis, sed error magnus est in physicis, et diversae diversorum opiniones, ideo scientia physicae non est libera, sed obnoxia est potius forma physicae varietati : et ideo non est libere principium sciendi. Similiter autem in divinis quae, ut diximus, omnem praeveniunt intellectum, forma non libere creat scientiam : et ideo nec physica, nec prima philosophia scientiae dicuntur liberales, sed potius scientiae mathematicae formas stantes habentes quae principium liberorum sunt sciendi in ipsis et non praeveniunt : hoc modo enim liberalis dicitur, quae non alterius utilitatis causa quaeritur, et libere scire facit scientem scientia dubitationi non obnoxia : et hoc modo sunt liberales illae quae dicun-
<--- Page Split --->
proprie sortiuntur locum, eo modo quo intellectus locus dicitur specierum : talis autem intelligendo non est hominis intellectus. Est autem non omnino simplex etiam intellectus humanus per alium modum : quoniam enim non est causa rerum, sed potius causatur a rebus, non perficitur, neque finitur ad res accipiendo rerum causas et principia a materialibus: ergo necesse est quod incipiens sit plus materialis aliis intellectibus : propter quod simplicissimus non omnino proportionalis est secundum quod est in nobis et vocatur humanus : et quando simplicium et divinorum aliquid percipit, recte putatur non hoc ex hoc quod est humanus percipere, sed ex hoc quod participat aliquid divinum. Simplicissimorum igitur scientia est non humana possessio per naturam, sed id quod de ea habetur, lucrum potius est quam possessio habita ad nutum. Trismegistus enim Hermes dicit possessionem esse id in quo per naturam sedet possidens, quieto jure utens. Ipse hoc modo sedet in cognitione sensibilium non divinissimorum : sed intellectus simplex causa rerum per suam scientiam existens, proprie est divinissimorum simplicium. In nulla enim parte ancillans divina natura cognitionem a posterioribus non accipit, sed ex fonte et cardine causarum quae ipsamet est, omnium rerum praebabet intellectus simpliciter, composita temporalia intemporaliter, materialia immaterialiter intelligens : quod proprium est hujus scientiae : ideo divina non humana proprie possessio est istius.
Propter quod dicit Simonides poeta, quod solus quidem Deus in sciendo habet honorem. Sed sicut non est hujus scientiae possessio hominis, sic non est dignum omnem virum inquirere hujusmodi scientiam : quia omnino secundum seipsam et propter seipsam est scientia : et ideo non possessive sed inquisitive a viro accipitur. Dico autem virum : quoniam muliebris animi est ad sensibilia resolvi propter frigidum motum animalis
spiritus sistens, et humidum viscosum malos spiritus inobedientes administrans : utilis autem per calidum bene movens, et humidum subtile bene mobile ad simplicia attolli et aeterna : quoniam talium a sensibus alienato multum et remoto intellectu vix aliquatenus percipitur intentio : hac enim de causa dixit Simonides et caeteri ejus collegae poetae, quod principium divinum invidit homini hanc scientiam : et ideo intellectum hominis reflectit ad continuum et tempus, ut semper imaginabilibus et sensualibus detentus, nunquam assurgat ad simplicium intellectum.
Sed inconveniens est dictum poetarum Improbatio ejusdem. si non secundum fabulam dictum acci- piatur : quia si aliquid extra fabulam di- cere intendunt, quod scilicet principium divinum invidiae subjacet, maxime inju- stum est : ex hoc sequitur, quod nunquam perfecti et optimi sed imperfecti et infor- mati sunt dii omnes : quia invidia non est passio nisi ejus cujus bono potest perfici aliud alterius bonum, vel excelli ab ipso, et per hoc effici minus glorio- sum. Et ideo dicit Plato, quod invidia Divini Pla- tonis sen- ab optimo longe relegata est, et impotenia. Invidia ab opti- tentia ab omnipotente : et ideo divinum mo longe relegata. invidum esse non contingit. Et hoc etiam poetae intendunt, sed secundum integu- menta proverbiorum et fabularum multa fingunt metro cantantes mendacia. In- tendunt enim per invidiam deorum, in altissimo et summe desiderabili locare hanc scientiam, et ita desiderium homi- nis ad ipsam excitare : quia natum est desiderium hominis altiora magis appete- re : propter quod dicunt deos hanc invi- disse scientiam, ne in altissima sapientia homo diis parificaretur, et sic minuere- tur honor divinus : propter quod etiam referunt Apollinem Hippocratem Choum percussisse fulmine, ne sibi in futurorum prognosticatione parificaretur.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
Quod ista sapientia sola dupliciter est honorabilissima.
Per eadem etiam quae dicta sunt, probatur hanc ipsam scientiam honorabilissimam esse. Si enim honor praemium est virtutis, ut in primo Ethicorum determinatum est, consequens est dignissimam omnium virtutum, honore esse dignissimam : haec autem est quae maxime est divina. Nec dubium est sapientiam esse virtutem maxime divinam ei qui advertit secundum eam et secundum ejus actum esse felicitatem contemplativam. Sapientia igitur sola honorabilissima est, eo quod sola maxime divina est dupliciter : illa enim de numero scientiarum maxime divina est, quam maxime habet Deus : Deus autem, ut ex antecedenti capitulo constat, hanc habet solus et simpliciter. Et si dicatur homo habere eam, habet eam non simpliciter, sed inquisitive et discursive, et secundum hunc modum eam Deus maxime habet, ita quod modo simplicitatis habet eam solus, qui modus est possessionis. Quoad scitum autem in ea habet eam maxime. Si qua autem scientiarum humanarum sit scibilium divinorum, ea tamen scientia quae Dei est, haec utraque habet. Deus enim omnibus videtur esse aliqua causarum et quoddam entis universi principium : per hoc autem idem principimn quod ipse est, habere scientiam entis aut solius Dei est, aut maxime suum est : quia suiipsius contemplationem omnia scire simpliciter et intemporaliter et immaterialiter, praebhendo scita secundum
species secundum quod suus intellectus species specierum est, solius Dei est : scita autem ipsa nosse non est solius Dei, sed maxime suum. Sic igitur dupliciter sapientia existente divina, tum propter modum, tum propter scita, propter utrumque horum est honorabilissima. Licet igitur aliae quaedam sunt magis necessariae ad vitae regimen, sicut praecipue sunt architectonicae et civilis et medicina, nulla tamen inter omnes dignior est quam ista : sicut enim ex antehabitis patet, illae quae sunt operatrices apotelesmatum, quibus vitae humanae conservatur communicatio, sunt maxime necessariae : quia sine illis aut vita hominis non est, aut omnino mala et laboriosa est, et ideo sapientiae intendere non potest : propter quod etiam in III Topicorum 1 dicit Aristoteles, quod tempore necessitatis magis est eligendum ditarí quam philosophari : quia tempore necessitatis parum proficit philosophari, magis occupato animo circa procurationem necessariorum, et ideo minus dedito inquisitioni mirabilium quae inquirit maxime sapientia : haec enim etiam est causa, quod fere totus mundus scientiis utilium deditus est : eo quod omnes lucris, et pauci intendant his quae sunt per se causa sciendi. Quae tamen sola humana sunt secundum quod homo tantum causatus est intellectus, sicut in Ethicis determinatum est. Proter hoc etiam dicit Avendreth fere omnes homines, exceptis paucis honorandis viris, esse computandos in numerum bestiarum. Ex his igitur clarum est hanc sapientiam esse digniorem.
<--- Page Split --->
CAPUT X.
De ordine doctrinæ sapientiæ hujus, et qualiter per contrarium inchoat omnem admirationem.
Oportet vero hujus sapientiæ ordinem determinare. Quia igitur ista sapientia maxime doctrinalis est docens per causum, oportet eam incipere a causis, et sic continuatur ordo ipsius ad ordinem contrarium quæstionum a quibus incipit inquisitio ejus. Diximus autem jam in praehabitis, quod initiatur inquisitio ipsius ab admiratione omnium quæ inquiruntur, sicut causæ et principia universi entis : talis enim admiratio omnium est causa inquisitionis in scientia ista. Quæritur enim ab incipientibus in hac scientia, si ita se habet esse rei per causam, quemadmodum se habent automata, hoc est, per se effectus existentes, et non per accidens alicujus causae : et hæc quæstio quæritur ab his qui nondum speculantur causam nisi confuse et in universali. Sciunt enim hujusmodi automata aliquas per se causas hahere : sed nesciunt quæ sit determinate causa dicens quid et propter quid hujusmodi automata, sicut patet in his qui inquirunt causas passionum quæ fiunt ex mole et motu suo in circulo deferente sub circulo declivi, quæ sunt vocata solis conversiones ad signa tropica et æquinoctilia : et sicut in mathematicis fit in his qui quærunt quare diameter quadrati non commensuratur. Omnes enim hujusmodi effectuum et passionum causam ignorantes, ab effectibus sive passionibus inchoant inquisitionem, inquirendo tendentes ad causam. Omnibus enim
hujusmodi causas ignorantibus mirum videtur, si in genere continuorum aliquid non minorum acceptum, non commensuratur alii non minimo finito. Dico autem non minimum quod non in puncto est divisum : minimum enim in quantitate non est accipere : et quidquid accipitur non ut minimum accipitur, et ideo accipi videtur ut aliquoties sumptum reddat totum, et ideo a numero aliquo videtur esse denominatum, sicut dimidium, vel tertium, vel quartum, et sic deinceps. Cum igitur omne quod mensuratur alii, secundum numerum aliquem commensuratur ei, et partes tam diametri quam lateris quadrati sint non minimæ, sed aliquotæ secundum numeri denominationem acceptæ, valde videtur mirabile ei qui causam nescit quod diameter non commensuratur. Ostendimus enim in III Physicorum 1, quod quantitas continua si secundum aliquotæ dividatur, stabit in aliquo numero diviso, et non dividitur ad infinita. Si autem secundum minima dividatur, cum non contingat dividi in puncta, nunquam stabit divisio. Sicut igitur diximus, stantibus divisionibus diametri et lateris quadrati in numero, cujus partes mensurant totum, videtur mirum si non commensuretur in aliqua proportione numeri. Inchoat igitur in omnibus his ab admiratione et ab effectu. Sed oportet doctrinam dignius in contrarium modum proficere, ut inchoet a causa, et deveniens sit ad effectum, juxta proverbium quod etiam in moribus est, ubi passio non ordinatur nisi per conatum in contrarium passionis, sicut faciunt qui tortuosa lignorum dirigunt. Illi enim per oppositum curvati lateris incurvant formam convexi, curvantes super formam concavi, et e converso, ut quod superficies convexa efficiatur concava, et concava efficiatur convexa : et tunc redit ad situm rectum : ita ergo oportet facere et hic, quoniam admirans admiratur causam, et non sa-
<--- Page Split --->
tisfacit admiranti nisi per eum quidocet causam. Docens autem causam non miratur, quia scit causam. Signum enim scientis, ut diximus, est posse docere. Quando igitur discunt qui mirantur a docentibus, oportet doctrinam a contrario ejus secundum ordinem inchoare a quo inchoat admiratio : unde enim geometricus sciens causam, non mirabitur si diametrum non fiat commensurabile lateri quadrati : scit enim omnia quae commensurantur, secundum aliquem numerum parem commensurari : diametrum autem lateri neque communicari in numero pari, neque in numero impari : quia si detur quod communicant in numero pari, sequitur quod par numerus sit impari et si detur quod communicant in numero impari, sequetur e converso quod numerus impar sit par : hoc autem a nobis jam in geometricis est demonstratum. Ea autem quae dicta sunt, ad hoc sunt inducta, ut sciamus viam doctrinae per contrarium inchoare viae inquisitionis : quoniam via in inquisitione inchoat ab effectu et admiratione ignorantis causam. Via autem doctrinae inchoat a causae assignatione nihil mirantis, eo quod ipse scit automatum et prodigiorum causas.
Amplius sicut patet ex praehabitis aliae scientiae speculativae ex additione se habent ad istas, et ideo demonstrationes earum in istam exaltantur et per istam fundantur : lumen ergo intelligibilium hujus sapientiae colligit in omnibus aliis particularibus entibus quae sunt in intellectu qui continuo et tempore conjungitur, et ipsi naturalius proportionantur. Paulatim igitur ac magis accipit luminis ex resolutione intelligibilium physicorum et mathematicorum ad divina : et ideo quoad nos etiam inchoat haec scientia a physicis et mathematicis, et determinatur ad speculationes divinorum : propter quod ultimo docetur, et Philosophi aliis scientiis manuducti in ista terminant totam vitam. Modo autem postquam inducti et cruditi sumus ex aliis, per contra-
rium modum inchoabimus sumentes ex ordine doctrinae ab ultimo genere causarum et principiorum. Quae igitur sit natura hujus scientiae quam modo quaerimus, dictum est : et etiam cum hoc determinatum, quae sit intentio in qua oportet habere quaestionem de eo quod scire desideramus, et in qua oportet habere totam istam methodum.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans quatuor de quibus est haec sapientia, et in quo convenit cum topica et sophistica, et in quo differt ab ipsis.
Dubitabit autem fortassis aliquis, quoniam si ipsa sapientia est de esse quod simpliciter, et ad quod ex additione est se habens esse mensurabile vel numerabile vel esse physicum, vel esse mobile, et omne universaliter esse determinatum,videbitur haec scientia non posse inquirere de principiis illius esse : nulla enim scientia omnino inquirit de sui subjecti principiiis : et sic videtur quod nec de causis esse sit, nec de principiis entis ista scientia. Sed hoc, ut videtur, solvitur citius si ea quae dicta sunt, ad mentem subtiliter revocemus : sicut enim Boetius in Hebdomadibus verissime dicit : « Omne quod est, ab alio habet esse, et ab alio habet quod hoc est : quoniam a simplici conceptu entis et essentiae habet esse : eo quod esse nihil aliud est nisi actus entis vel essentiae : quod autem id quod est, hoc est quod est, habet ex eo quod ex additione se habet ad ens et determinat ipsum et ponit in numerum. » Principium igitur et causa cum non simplex dicant esse, sed quod hoc est, quod distinctum habet esse, palam quod sunt entis et esse consequentia. Hoc autem adhuc manifestum
<--- Page Split --->
est ex hoc quod dividentia sunt ens et causa et principium : non enim omne quod est scitum, principium habet, quia sic ipsius principii esset principium, et non staret illud usque in infinitum : sed omne quod est scitum, oportet quod habeat causas et principia, quoniam intelligere et scire circa omnes scientias convenit ex principiis et causis acceptis usque ad elementa rerum quae sciuntur. Altamen quamvis causa et principium sint consequentia ens, non tamen hoc quod causae sunt et principia, habent ex hoc ente mensurabili vel mobili quod est mathematicum vel physicum, sed sunt ante hoc per intellectum. Et ideo neque mathesis neque physica habet loqui de eis, neque stabilire ea, secundum quod hujusmodi sunt. Licet ergo tam mathesis quam physica determinent de causis et principiis propriis sibi, non tamen determinare habent de causa secundum quod causa est, vel de principio secundum quod est principium : sed relinquitur hoc primae philosophiae determinandum.
S equitur igitur ex his, quod haec scient a est de quatuor in universo. Est enim de ente secundum quod ens, et de partibus ejus, et hoc est primum de quatuor. Est iterum de consequentibus ens secundum quod est ens, quae sunt ante esse mathematicum vel physicum, et ideo per esse non dependent a mathematico vel physico, sed accidit esse talibus in physicis vel mathematicis, quia inveniuntur extra ipsa, et talia sunt principium et causa unde, et unum et multa et hujusmodi, et hoc est secundum inter ea de quibus est sapientia. Tertium autem est, quod est de physicis conceptis cum motu et materia, et de mathematicis secundum esse in materia existentibus, sicut est de motu et materia et qualitate et hujusmodi : sed non est de his secundum quod in materia sunt, quin potius, sicut
diximus, cum omne quod est ab alio habeat esse ab alio quod hoc est, sapientia ista est de istis secundum quod a principiis esse simplicis habent esse, et physica vel mathesis est de eis secundum quod a physicis principiis vel mathematicis habent quod hoc sunt. Quartum autem est de his qua ad ea quae nunc dicta sunt, habent modum oppositum, et haec sunt separata omnino per esse suum ubique et semper existentia, sicut est Deus et intelligentiae secundum ordines suos in quibus sunt. Licet autem de his sit sapientia ista, patet tamen ex dictis quod una est, quoniam de omnibus his est secundum esse non conceptum cum continuo et tempore : haec enim forma est uniens omne vel esse de quo est ista sapientia, et sic inquirit propria accidentia omnibus praedictis.
Convenit autem ista scientia cum ea parte logicæ quæ topicæ dicitur, et cum ea parte quæ dicitur sophisticæ, cum utraque partium dictarum sit de eisdem quatuor istis : sed differt ab utraque simul in hoc quod utraque illarum sic est de his quatuor, quod non secundum esse simplex totum est de his, sed etiam secundum esse additum, quod est physicum, vel mathematicum, eo quod procedunt a communibus quæ in singulis inveniuntur. Sapientia autem non est de his nisi secundum esse simplex, non secundum esse additum. Differt autem hoc a topica specialiter, eo quod ista ex veris principiis rerum docet virtutem et generat scientiam veram et puram. Topica autem ex iotibus quæ sunt signa in singulis inventa communiter non docet veritatem, sed generat opinionem. A sophistica autem specialiter differt in fine,quoniam sophisticæ gloriari quærit de apparenti sapientia. Sapiens autem non intendens gloriam, intendit docere veritatem multum dignam gloria et honore.
<--- Page Split ---> TRACTATUS III
DE CAUSIS ET PRINCIPIIS SECUNDUM ANTIQUORUM EPICUREORUM OPINIONEM.
CAPUT I.
De acceptione specierum et causarum.
Primo metaphysica, cap. I.
Quoniam vero jam perante dicta ma- nifesta sunt omnia haec, et jam de sapien- tia ista diximus quidquid necessarium fuit, ad investigandum quaesita quae sunt prima ens consequentia nunc est atten- dendum. Ante igitur omnia alia, oportet quod a principio hujus scientiae sumamus scientiam causarum : quia ex scientia causarum sciemus omnia alia quae quae- runtur : tunc enim singula quaesita nos debemus scire, quando putamus nos non ignorare primam causam quae omnibus aliis dat causare. Dico autem quando scimus primam causam, non per subje- ctum solum, sed in ratione et virtute causandi. Sic enim virtus ejus et ratio primitatis extenditur usque ad proximos, et tunc optime scimus quaesitum causae. Causae vero secundum modum causalita-
tis, quadrupliciter dicuntur : quia licet Quadrup'ae tres earum aliquando in unam coincidant, modus tamen causalitatis semper divisus est. Unam autem causarum dicimus esse substantiam quae est forma, quae quid erat esse, hoc est, quidditatem rei dat et rationem. Si enim quaeratur, quare res est haec : quod est illud, quare vel quid principium sive rei proximum, re- ducitur per resolutionem ad rationem ultimam in qua stat diffinitio : causa vero rei et principium esse ejus est pri- mum ipsum quare vel propter quid est res hoc quod est : per quare enim vel quid quaeritur de forma vel quidditate rei, nec quaereretur per quare vel quid nisi ipsa esset causa et principium et quidditas. Unam etiam causarum dici- mus esse materiam : et hae duae causae sunt intrinsecea rei quae habet causas. Tertiam vero dicimus esse causam unde est prin- cipium motus, quae est efficiens movens materiam ut inducat formam. Quartam vero dicimus causam quae huic habet modum oppositum : quia ista inchoat motum, illa vero terminat ipsum : hoc autem est quae est, cujus causa fit totum quod fit, et hoc est, quae est uniuscucu- jusque bonum, hoc est enim finis omnis
Quadrup'ae causa.
Forma.
Materia.
Efficiens.
Finis.
<--- Page Split --->
motus et omnis generationis : et ideo causa causarum vocatur et est, quia per intentionem movet efficientem : et hoc movet materiam et educit formam. De his causis secundum physicam intentionem sufficienter speculatum est in Physicis : sed secundum ea quae jam ante tracata sunt, oportet de his aliam esse speculationem in sapientia de qua nunc intendimus : quaeremus enim de his secundum quod consequuntur ad ens, et sunt ante esse physicum, et sic de physicis causis et principiis faciemus mentionem : nec inquiremus de eis nisi secundum quod dependent a principiis esse secundum quod est esse, et non secundum esse physicum quod est in ipsis.
Dicto autem modo de causis, quaerentes accipiemus opiniones Antiquorum inducentes nobis priores in philosophia quicumque veniunt philosophando ad perscrutationem entium secundum quod esse, et quaecumque non topice vel sophistice sed doctrinaliter sunt de veritate puri et simplicis esse philosophantes. Palam enim erit ex positionibus eorum quas inducemus, quod et isti dicunt principia esse quaedam sive causas. Igitur via sive methodus quae nobis nunc est prae manibus, erit aliquid opus sive utile via esti supervenientibus. Supervenient enim dicta eorum huic nostrae viae : et hoc erit magnae utilitatis in opere pretium : aut enim in hac via aliud genus causae quod Antiqui non invenerunt, inveniemus : aut si non possumus, etiam magis acquiescemus his quas jam enumerando induximus.
CAPUT II.
De opinione et rationibus dicentium unum solum esse principium, quod est materia in communi sumpta, non determinata ad hanc vel illam, nec ad unam rem vel plures.
Primum igitur philosophantium pluriIn Philosopho ubi sumi opinati sunt omnium eorum quae sunt pra. principia, inesse in sola specie materiae. Nullam enim speciem causae penitus esse dixerunt, nisi illam causae speciem quae est in materia : et hanc retulerunt causam esse entis et motus. Rationem autem induxerunt dicentes hoc esse universaliter principium et causam, ex quo fiunt omnia entia, sicut conferentem substantiam et esse subjecti : et hoc esse principium motus ex quo fiunt primo, et in quod corrumpuntur ultimo, in fine manente substantia, et passionibus qualitatum solummodo mutatis : hoc est elementum, ut dicunt, componens esse principium : et id idem dicunt esse primum eorum quae sunt omnium esse. Elementum enim est, quod compositione est primum, et resolutione ultimum, manens secundum quod principium est, in omni eo cujus est elementum, sicut jam probatum est in Peri genesees libro primo*. Materia autem sic est ex qua res primo et in quod corrumpitur ultimo, manens secundum esse materiae una. et eadem, mutata in passionibus. Igitur materia est principium. Hi autem nullas causarum et principiorum nisi in re ipsa esse dixerunt : quia causam et principium in ratione elementi esse ponebant. Formam autem quae ingreditur in rem, non
<--- Page Split --->
dicebant esse causam, sed qualitatem sive passionem, eo quod non manet. Manere autem secundum substantiam dixerunt esse de ratione principii.
pium. Quidam enim aquam, et quidam aerem, et quidam ignem illud principium esse dixerunt : hoc autem sequentia declarabunt.
Et propter hoc nihil dixerunt secundum esse substantiale vel generari vel corrumpi, eo quod substantiale esse manet semper et conservatur, quod solum dicebant entium esse substantiam, argumentantes ex ratione accidentis : quia quidquid adest et abest praeter subjecti corruptionem, non est in eo velut quaedam ipsius esse pars, et impossibile est esse sine eo in quo est : et formam autem sic incsse dicebant materiae, quod inest et non inest praeter materiae corruptionem : et ideo hanc non inesse dicebant velut quamdam partem ipsius esse, sed potius ut passionem subjecti quae a subjecto habet quod est, et non dat esse verum : subjectum enim est existens in se completum, et causa alteri subsistendi in eo, quod in eo est, non est sicut quaedam pars. Sicut enim dicimus Socratem esse nec generari simpliciter, quando secundum corpus fit albus, et secundum animum bonus vel musicus : neque dicimus eumdem simpliciter secundum substantiale esse corrumpi, quando deponit habitus dictarum formarum, cum in talibus mutationibus subjectum maneat quod est ipse Socrates. Sic nihil aliorum dicunt simpliciter generari et corrumpi : viderunt enim isti, quod in omnibus mutationibus oportet esse unam aliquam naturam subjectam motui et mutationi, conservatam secundum subjectum, ex qua fiunt talia omnia quae fiunt, sive illa una sit numero, sive plures : unam enim semper oportet esse secundum subjecti rationem.
Et ideo licet omnes Antiqui conveniunt in hoc quod materia sola est principium cujuscumque, in hoc diferebant, quod quidam plura corpora dicebant esse materiale principium, quidam autem unum solum : et diferebant etiam in hoc quod aliud et aliud corpus secundum speciem diversum dicebant esse materiale princi-
Hæc autem ipsorum positio multis Antiquorum rationibus fulta fuit, quæ usque hodie apud quosdam perseverat. Fortiores autem rationes eorum inveniuntur, quæ præcipue videbantur inducere hujusmodi positionem. Id enim, ut inquiunt, quod universi esse primum est principium, ingenerabile et incorruptibile per se et per accidens est. Si enim daretur corrumpi per se vel per accidens, oporteret quod haberet aliud suæ corrumpitonis et generationis principium, et sic principium esset primi principii, et sic ibitur in infinitum. Constat autem formam secundum esse generari et corrumpi in his quæ generantur et corrumpuntur : ergo forma non potest esse unum de principiis primis : et cum finis et forma sint res una, tunc etiam finis non erit principium. Efficiens autem non potest movere nisi propter formam et finem. Ergo nec efficiens erit : et sic sola remanet causa materialis principium esse. Amplius si detur aliud principium primum esse præter materiam, aut illud erit simplex, aut compositum. Compositum autem esse non potest : quoniam compositi est principium, et non ipsum est principium primum, quoniam omnis compositi compositiva sunt principium primum. Si autem detur esse omnino simplex, oportet quod ipsum a nullo sibi coexistente distinctum sit. Omne enim quod distinguitur in esse ab alio ente, per aliud additum ad esse distinguitur : esse enim est, in quo conveniunt duo existentia vel plura : et non est idem ratio convenientiæ et ratio differentiæ : oportet igitur quod aliud addatur super esse, quod sit distinctionis causa et principium, et sic est compositum. Compositum autem probatum fuit non posse esse principium. Igitur quidquid detur, quod principium primum in ratione principii habeat simplicitatem, non potest nisi principium
<--- Page Split --->
et causa unica quae est materia : quia hanc subjectam videmus esse in rebus. Amplius cum forma non agat secundum quod est essentia simplex, sed secundum esse quod habet in agente, forma et efficiens secundum intellectum sibi praejacere relinquunt subjectum : quod autem ante omnia est, principium est : igitur subjecta materia est principium sola. Amplius si dicatur quod principium est consequens ens primum, secundum quod in ante habitis dictum est, tunc oportet quod illud ens quod consequitur principium, sit simplex omnino : ab uno autem simplici non causatur nisi unum proxime : ergo principium quod immediate sequitur ad ens, non est nisi unum. Nec potest dici quod illud sit efficiens, vel forma ad ens : quoniam haec ponuntur per substantiam subjectam, quia causa movens non movet nisi materiam subjectam : et si movendo dicatur inducere formam, non inducit autem eam nisi in materia subjecta : et sic iterum relinquitur quod nihil æternæ sit permanentiæ nisi materia subjecta, et ante motum, et in motu, et post : ergo nihil est principium et causa nisi materia subjecta : hæc enim sola est æternaliter permanens, sola simplex et prima ex qua sunt omnia alia. Addunt autem hi in suæ positionis confirmationem, quod oportet cum materia aliquid aliorum poni principiorum, supponentes quoniam rarum et densum nihil addunt supra materiam, nisi partium positionem propinque vel remote. Sicut enim motu videmus ex materia generari omne elementum secundum quod partes magis distant vel minus, sic etiam cœlum generatur ex ratione perspicui, quod nihil est aliud nisi rarum depuratum in partibus. Et sic, quod plus est, generari dicunt deorum et animarum naturas : ex subtiliori namque raro spiritum produci : quoniam spiritus principium est operum vitæ in diis et animabus : sed in hoc esse differentiam, quod dii de cœli luminoso spiritu producti, immortales sunt propter longissimam ab excellentia passionum
in eis factam remotionem, quemadmodum est et in ipso cœlo : animas autem esse moribundas propter majorem ad passionum contrarietatem affinitatem. Spiritus enim ex subtili et raro et claro perfectos et deos esse dixerunt et animas : et horum omnium nutriculam et matrem et principium et causam primam materiam asserebant.
Error autem hoc est, et sequentia hæc Error Antiquorum et declarabunt : quoniam fundamenta ensolutio ad sua motiva. tium quæ supponunt, falsa sunt, et perverse intellecta sunt, si qua vera esse dicuntur : forma enim non secundum omne esse natura corruptibilis est, sed tantum secundum esse actu quod habet in hoc generabili et corruptibili, secundum esse autem potentia non corrumpitur in isto : secundum vero esse in actu quod habet in efficiente qui per se movet et non per accidens, qualis causa est motor primus, non corrumpitur per aliquem modum per se vel per accidens : et secundum hanc sui considerationem inferius ostendetur quod est ante potentiam materiæ substantia et ratione et tempore : et sic ipsa est principium, et ad ipsam educendam in similem formam efficienti secundum convenientiam aliquam ponitur efficiens et finis : et per hæc destruitur ratio inducta. Quod autem dicunt simplex a nullo distingui, verum est de eo quod per resolventem intellectum est simplex, et hoc non est nisi conceptus simplex entis, quod non est conceptus materiæ, sed potius notio principii quæ est ante notionem generis et speciei omnis : sed de simplici secundum esse non est hoc verum, quia simplicia prima secundum esse seipsis distinguuntur a seipsis : illa enim supra simplicem notionem entis addunt esse quo sunt hoc quod sunt, et per hoc distinguuntur ab invicem, et cadunt in pluralitatem : quia distinctio est causa numeri. Nec est verum quod dicunt formam non agere nisi per esse moventis, quod habet in subjecta materia : sed potius agit, prout probamus in fine VIII Physicorum esse simplicem et
<--- Page Split --->
impartibilem et nullam penitus habere magnitudinem. Nec dicunt bene unum solum sequi unum simplex, quia unum est causa pluralitatis : quia unum quanto fuerit simplicius, tanto erit multiplicius secundum potestatem : et quoad has potestates multa potestates illas determinantia exeunt ex uno : et ut breviter dicatur, nihil sapienter dictum illa profert positio. Quod autem idem per se subjecti naturam dicunt esse Deum et animam et corpus, penitus nihil habet rationis : quia si daremus rarum et densum esse sicut dicunt, et spiritum hujusmodi generari qualem ponunt, non habebit vitae operationem, nisi insit causa et principium vitæ, sicut clarum est ex his quæ in scientia de Anima bene et subtiliter probata sunt : hoc autem vitæ operum principium et causa nihil potest esse materiæ, nec harmonia ipsius aliqua.
Propter hæc tamen et hujusmodi frivola quæ induxerunt, dixerunt primam materiam Deum esse, et quidquid est, et formas omnes hujus naturae dixerunt esse passiones, præcipue inintentes ei quod distinctum in rebus et divisum aliquid est, quod est omnium distinctum esse habentium principium et causa, et indistinctum ante ea existens : Deus autem et anima et cœlum et elementum quoddam distinctum esse habent : distinctio vero nonnisi de subjecto fit : et ideo si distinguentia per intellectum tollantur, videtur unum manere omnium subjectum : distinguentia autem dicunt formas non substantiales, eo quod posterius sunt per naturam eo quod distinguitur : sed dicunt eas esse passiones. Et hoc frivolum est, ut patet per ante dicta : tamen illud intenditur, cum dicunt ex uno eodem omnia esse, et ad unum idem in finem etiam reverti. Ex his igitur et similibus talem induxerunt positionem, et differunt in hoc quod quidam unum, et quidam plura, et quidam hoc, quidam
vero aliud dixerunt esse principium omnium materiale.
CAPUT III.
De opinione Thaletis Philosophi, qui aquam omnium dixit esse principium, et de rationibus ejus.
Thales enim Milesius, qui unus fuit de septem sapientibus quos Apollo probavit, hujus philosophiæ major princeps fuisse videtur, eo quod in ea maxime floruit, et magis efficaces et proprias induxit rationes, ut aquam omnium dixerit esse principium : qui a vero vidit quod principium etsi sit subjecto unum, virtute tamen multipliciter inesse oportuit, ideo terram super aquam esse dixit id quod virtute omni est, per hoc quod in centro ponitur æqualem ad omnia habere respectum. In minori enim mundo, qui est animal, sicut declaratum est in VIII Physicorum 1, locus medius datur nutrimento : et quod est in minori, per convenientiam causatur ab eo quod est in majori, et ideo aquæ ut nutrimenti omnium dixit locum esse medium : proculdubio enim iste fuit de opinantibus mundum esse animal, sicut fere omnes opinabantur Antiqui.
Quod autem sit principium omnium forsitan inde opinatus est, quia nutrimentum omnium est humidum. Nutrimentum enim oportet esse immanativum ei quod nutritur, et receptivum figurarum et formarum ejus quod nutritur : et ideo oportet ipsum esse terminabile termino alieno, non terminabile proprio : et ideo verissime dixit humidum esse actu nutrimentum omnium. Cum autem in-
<--- Page Split --->
corporabile ei quod nutritur sit nutrimentum omne : humidum autem aeris cum sit spirituale, non sit incorporale : ideo dixit humidum aqua nutrimentum esse, et non aereum. Adhuc quia nutrimentum ad omnem nutriti corporis movetur partem : quod non facit aer, qui levis est in duobus elementis, et ascendit, in uno tantum descendens. Omnia autem iste Thales nutriti dixit, eo quod omnia capiunt augmentum. Non enim augmentum est sine nutrimento. Ignem enim videmus ab humido nutriti : et cum deficit humidum, non remanet nisi cinis, et deficit ignis. Adhuc autem aerem ali nubibus videmus, qua sunt aqua formam aeris accipientes. Terram etiam videmus humore cibatam producere qua producit. Similiter autem solem et lunam et planetas et universaliter astra humore nutriri Oceani et paludum Maetidarum, et ideo deprimi impleta, et elevari vacua, et aliquando in cursu directa, et aliquando esse stationaria, aliquando autem retrocedentia. Id enim quod fluit et effluit subjecto manente, est nutrimentum secundum naturam, ut probatur in libro Perihermenias : humidum aqua solum influit in omnia alia, et effluit in pluviis et roribus : ergo ipsa est nutrimentum omnium aliorum. Propter hoc etiam iste dicebat diluvium ex hujusmodi causa fieri : a multis enim temporibus minutissimis guttis aqua paulatim ingredientibus in alia elementa, paulatim dixit suspendi, et tandem vincentibus aqua partibus effluere de sublimi ex uno et ex omnibus, et sic inundare diluvium. Cum igitur istis rationibus omnia dixerit aqua nutriti humido, intulit quod cum ex codem principio materiali generentur omnia et nutriantur, quod illud idem omnium generationis est idem humidum aqueum principium.
Cum autem ipsa veritate cogeretur dicere, duo esse in quibus est ipsa vita, humidum et calidum, dixit calidum non esse per se vitae causam, sed humidi passionem : quaecumque autem est passio
subjecti alicujus, secundum naturam principiatur a subjecto sicut a causa : et sic non calidum est causa vel principium, quia calidum vitale causatur ab humido ; et ideo humidum simpliciter est principium : et ideo dicebat animal isto modo vivere. Nutrimenti autem actum ponebat vitae principium : quia cum Dionysio Philosopho et pluribus aliis dicebat vitam esse motum generis nutribilis, quod est naturam assequens : et calidum naturale quod est digerens, dicebat esse passionem humidi, sicut paulo ante diximus. Ex quo enim fit aliquid sicut ex materia et subjecto, hoc dicebat esse omnium entium principium. Hac igitur de causa eam quae dicta est, accepit opinionem.
Amplius vidit iste Thales, quod semina spermatica cunctorum habent naturam. Cum enim semen sit, quod figuras suscipit generatorum, oportet quod potentia ipsius secundum bene suscipere determinetur : potentia autem bene suscipiendi est humidum spermatis : igitur natura determinatur humido : et hoc quidem est in animatis omnibus. Sed quia potentiae factorum omnium non sunt in eis nisi ex potentiis principiorum, videtur quod calidum et humidum sit principium ex quo fiunt omnia : omnium enim humidorum prima natura qua est materia, est aqua : igitur aqua est primum principium omnium. Hæc igitur Thaletis est positio : et hanc propter inductas et similes istis dixit rationes.
CAPUT IV.
De opinione antiquissima eorum qui aquam, scilicet Thetim, dixerunt esse omnium principium, stygem eam vocantes.
Fuerunt autem alii quidam istius opinionis multum antiquiores, et multum
<--- Page Split --->
ante eam quæ nunc est generationem, et ante eos qui fuerunt primo de divinis theologizati existentes. Ista enim quasi prior omnibus est opinio de philosophia. Putant autem de omni et tota materia existentium æstimandum esse, quod aqua sit principium universorum : et ideo isti poetice fingentes fecerunt Oceanum ut patrem, et Thetim deam aquarum quasi matrem : et hæc duo dixerunt esse parentes omnis generationis omnium rerum. Ratio autem quare posuerunt Oceanum, fuit quod proprius est locus aquarum : et res in loco naturali sunt sincere secundum naturam, et sunt simplices, et verius suæ naturae terminum et rationem habentes : et hæc conveniunt rationi primi principii : quia multa accidunt ei quod extra locum suum naturalem egreditur : propter quod non sunt sincerum et verissimum naturae suæ terminum attingentia. Cum enim sicut in VIII Physicorum probatum est, idem sit motus ad locum et ad formam, locus qui est terminus motus localis, erit etiam terminus motus ad formam : et relinquitur ex hoc sinceram naturam non habere quod extra locum est naturalem : et ideo cum natura principii sit prima et sincera, oportebat quod humorem ponerent, qui est in proprio loco humoris. Signum autem inducens eos fuit, quia ex humore nasci cuncta videbant, ut præcedenti capitulo dictum est, et humorem aquæ ubique ad Oceanum moveri sicut res movetur ad locum naturalem. Ratio autem quare posuerunt humorem aquæ, est quod humidum aquæ facile est pinguescens, et facile evaporans, et facile dilatabile, et facile figurabile : et cum pinguescit, concrescit in corpus solidum : et cum vaporat, spirat in spiritum : et cum dilatatur, distenditur in membra et partes : et cum figuratur, recipit figuras animalium et membrorum animalium et aliorum corporum.
Horum autem princeps fuit Homerus sive Hesiodus, et convenerunt isti cum præcedentibus, quia in ordine elementorum
aquam dixerunt esse in centro. Cujus ratio fuit, quia posuerunt totum cœlum et stellas esse deos propter creationes et divinas virtutes quas habent : et viderunt quia virtus stellarum et totius cœli non congregatur nisi in medio, et ad medium perpendiculariter incidit omnis radius et virtus eorum : perpendiculariter autem incidens restringitur in seipsam, et multiplicatur et intenditur virtus eorum plus quam intendi potest ex aliquo alio situ : et ideo id quod ex omnibus in se refractis radiis in aqua generatur, Thetim nomen aquarum vocaverunt, obscure videntes motivam causam. Sed quia non per substantiam commiscetur aquæ, ideo putabant hanc non esse principium, opinantes nihil esse principium nisi quod per substantiam constituit principiatum. Hunc igitur conventum virtutis deorum cœlestium medium aquæ quidam vocant deorum synodum, quidam autem deorum sacramentum. Synodum quippe propter virtutum suarum congregationem in loco illo. Sacramentum autem propter suorum sacrorum nimium influxum in aquam. Ipsam autem aquam in loco ubi recipit hæc numina, stygem vocaverunt, hoc est, paludem infernalem. Infernalem quippe propter locum infimum. Paludem autem propter inflexionem in ea virtutum cœlestium : quia in palude magis figurantur, eo quod non fluit, sed in eamdem semper incidit aquam. In stagnis autem non paludosis renovatur aqua de fundo fontaliter manans : et ideo sæpe renovata non recipit stantem virtutem : et in hac regnare dixerunt regem stygis vel styge, quem regem regitivam virtutem et formativam voluerunt secundum fabulam, mentiendo mirabiles philosophias docentes. Et istae virtutes sunt semina rerum, in qui bus Plato de naturali justitia loquens, ait : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum erit par exsequi. » Hoc est igitur sacramentum quod ex omnibus honorabilius esse dicebant,
<--- Page Split --->
eo quod primum est entium principium in aqua. Quod enim secundum naturam antiquius sive prius est, secundum naturam est honorabilius : sacramentum autem praememoratum est omnibus honorabilius : igitur est antiquius.
Hi autem Philosophi vel Hesiodistae terram in medio esse non posuerunt : quia frigida existens et sicca, sacramenti hujusmodi non esset receptiva. Amplius dubitantibus Philosophis utrum virtus motoris caeli sit in circumferentia, vel in centro, sicut et ipse Aristoteles in quibusdam locis dubitare videtur, consenserunt isti in hac parte problematis, quod virtus ejus sit in centro, ideo non posse ignobilius elementorum, quod quasi fex aliorum quod est terra, sed potius removeri ab ipso. Quod quidem dixit hujus secta princeps Hesiodus, et terram latam esse posuit, ut ex figura et dimensione latitudinis natare possit super aquas quae sunt inferiores. Forsan autem non est mirum alicui si aliqua antiquior et senior sit opinio de natura et naturae principiis. Tales igitur saevissimos Philosophos dicimus hunc affirmare modum de prima causa naturae et principio. Unus enim sequentium eos qui praedecesserunt in secta ista, Hippon nomine, non est dignatus aliquid proprium ponere cum his quae illi dixerant. Causa autem hujus fuit, sicut et in illis, imperfectio suae sententiae de principiis : quia non vidit nisi causam materialem, et hanc vidit subobscure.
CAPUT V.
De opinione Anaximenis et Diogenis aerem dicentium universorum esse principium.
lam materialem causam rerum sive entium dixerunt, sicut qui unam corporum dixerunt esse universalem omnium causam : sed differebant ab aliis in specie illius corporis. Isti enim aerem priorem aqua esse dixerunt, et esse aerem omnium principium. Fuit autem Anaximenes iste Philosophus Epicureus, nihil omnino principium esse dicens nisi corpus. Diogenes autem licet ex conditione, ut legitur, fuerit servus, tamen ex liberalium studiis libertate est donatus. Hi ergo et quidam alii aerem dixerunt antiquiorem omnibus maxime principium corporum simplicium, et per consequens etiam esse principium corporum compositorum. Ratio autem inducens ad hoc fuit, quia videbant isti humidum cum frigido non esse causam vitae : quia frigiditas est qualitas sistens motum. Omnes autem isti licet ponerent unum solum principium, tamen ponebant illud esse multarum virtutum agentium, sed omnes illas a subjecto causari dicebant, sicut passio a subjecto causatur : quia igitur frigiditas tollit motum et comprimit ad centrum, ideo humidum cum frigido negabant esse principium : videntes quod calidum cum humido, vitae et esse principium est : calidum autem cum humido primo non est nisi in aere. Amplius humidum nutriens est ingrediens intra per os ejus quod nutritur : non autem ingredi potest nisi spirans : et spirans habet naturam et formam aeris. Amplius cum calido humidum movetur ad circumferentiam, et sic fluit ad omnia quae in circumferentia continentur. Iste autem motus convenit constitutioni rerum : et sic aer videtur esse omnium primum et principium. Amplius vehiculum omnis virtutis est spiritus, et est formativus omnium : et ideo dixerunt hunc spiritum esse omnium principium vitae et causam et animam. Persuasi etiam fuerunt ex hoc, quod circa circumferentiam ignis est, qui est consumptivae naturae, et destruit entia propter suae
<--- Page Split --->
vehementiam actionis : circa centrum autem videbant dominari qualitates mortificativas : et ideo medium elementorum temperatum et principium esse dixerunt. Adhuc autem omne corpus spirare viderunt id quod est in omni corpore humidum : et ideo quod ex omnibus spirat, videbatur esse omnium principium primum. Videbant etiam ex aere aquam fieri facili conversione, et in ignem mutari de facili : et cum nullus terram poneret esse principium, sed principiatum, videbatur istis aerem aquæ et ignis esse principium, et priorem aqua et igne : et cum hæc priora sint quam terra, videbatur eis quod aer omnibus simpliciter sit prior : et per hanc rationem videtur principii nomen habens et naturam illam. Omnes autem isti supponunt quod nihil per simplicem virtutem principium sit, dicentes nihil fieri ex aliquo sicut ex principio, nisi cujus substantia materialis efficitur ex ipso : ex quo enim generatur res et in quod corrumpitur, in fine substantia principii salva, sed mutata secundum passiones, dixerunt esse principium, sicut jam ante determinatum est.
CAPUT VI.
De opinione Hipasi et Heracliti ignem dicentium esse universorum entium principium,
Hipasus autem Metapontinus et Heraclitus civis Ephesius ignem dixerunt esse omnium causam et principium. Omnes enim isti non quæsuerunt principia nisi entis corporei : eo quod Epicurei Philosophi existentes, nihil dixerunt esse nisi corpora. Cum autem omnes conveniunt in hoc quod rarum et
densum non sunt nist partium corporis positiones, sicut et veritas est, dixerunt hoc universi entis principium esse, quod in genere corporum est simplicius. Est autem ignis subtilissimum corporum sphæræ : ignis igitur erit principium omnium. Supponunt autem omnes isti tres propositiones, quarum prima est, quod principium est compositione primum, et resolutione ultimum, quia in ipso stat resolutio. Secunda autem est, quod principium sit simplex : quia si esset compositum, non esset primum entis principium, sed esset a suis componentibus principiatum. Tertia est, quod non ens non est entis principium sed potius ens est principium non entis : non ens autem est entis negatio. Et per primam quidem propositionem videntes quod rarum constantia et multiplicatione partium componit spissum, et quod spissum resolvitur ad rarum, et hæc resolutio stat in raritate ignis, argumentabantur ignem esse principium. Per secundam autem considerantes ignem esse simplicissimum, et ideo ad concavum circumferentiæ moveri, iterum dixerunt ignem esse principium : simplex enim implicando se producit compositum, et compositum explicando se constituit et restituit simplex. Non ens enim non est principium entis : et ideo corpus a non corpore principiari non potest. Relinquitur igitur quod principiatur ab eo quod maxime habet corporeitatem, et hoc est simplicissimum corporum sphæræ, et hoc est ignis. Sicut enim in omnium calorum generibus unum est principium, quod est calidissimum, ita etiam in corporum constitutionem unum dixerunt esse principium, quod maxime habet corporeitatem : hoc autem est ignis, quoniam in physico corpore materia non est amplioris extensionis susceptiva quam in igne. Addebant hi illud, quod secundum opinionem eorum et multorum aliorum dicebatu rcelum esse : igneum,et stella ignea et has videbant esse perpetuas et rerum
<--- Page Split --->
nferiorum quaedam esse principia. Quod enim perpetuum est, principium non habet : et quod principium non habet, est principium, cum omne quod est, aut est de principio, aut principium. Perpetuum autem non est de principio, ut dicunt. Amplius ratione utebantur quae usque hodie multos decepit : quoniam id quod primo movet ad esse, principium est : lumen autem est id quod movet ad esse omnia corporalia : lumen, inquam, quod de cœlo descendit, et hoc dicebant esse defluxum lucentis corporis, quod per indivisibilia fluit in perspicua, et per perspicua in terminata corpora, et sic constituit omnia : nihil enim est, cui lumen sic se non misceat : et ideo hoc principium dixerunt lumen esse defluxum corporis : lucem autem primam esse dixerunt ignem, et sic ignem omnium dixerunt esse principium. Addunt autem his ad reflexionem luminis verum fieri ignem et operationes ignis, sicut patet in speculis, et aliis solidis et politis soli diametraliter oppositis : fit enim tunc dissolutio per rarefactionem, et intensio per calorem, et illuminatio per partium lucentis corporis influxionem : et cum sint ista prima in omnium naturarum transmutatione, videbatur lux ignis esse principium : est autem vera natura ignis lux : vera igitur ignis natura principium est. Adhuc autem addebant, quoniam ignis assumit vincendo omnia alia propter naturam activam quam habet : principii autem est posse in alia, et quod alia non possint in ipsum, quia principia minima sunt in quantitate et maxima virtute, ut in libro Cœli et Mundi dictum est 2. Ex his igitur et talibus isti ignem esse dixerunt omnium entium principia.
CAPUT VII.
De opinione Empedoclis de principio materiali entis.
Empedocles igitur quamvis ponat plures causas et non unam solam, posuit ex parte causæ materialis esse quatuor elementa. Cum his autem quæ sigillatim alii dixerunt materiam, posuit terram : sicut enim in libro de Anima diximus, omnia elementa judicem acceperunt sigillatim præter terram : hanc enim sigillatim nullus posuit esse materiale omnium principium, sed cum aliis principium materiale dixit eam esse Enpedocles. Terra enim sola per se existens ambas habet qualitates mortificativas. Sua enim frigiditas cum sit constrictiva, et per hoc humiditatis expressiva, per effectum repugnat subjecto vitæ, quod est humidum : per se autem repugnat calido quod est activum vitæ : per hoc autem quod partes constringit, fortius repugnat motui spiritus, qui omnium virtutum quæ sunt secundum vitæ opera, vector est, et omnis vitæ formator et rector. Secundum situm etiam terra a fonte vitæ, quem cœlum dixit esse Empedocles, terra est remotissima, nullo motu bonitates ejus participans. Quinimo cum omne quod progreditur ad vitam, extendat se versus vitæ principia quantum potest, et aperiat se ad ipsum, terra motu suo recedit a principio vitæ et esse : et cum in hoc quod est materiale principium, esse et vivere sit inchoatum, non potest terra sola esse materiale principium vel causa. Hujus autem testimonium est, quod lumine participantur formæ cœlestes, esse et vivere
<--- Page Split --->
conferentes his quæ fiunt, et perspicuum sit aliquid naturae luminosæ, eo quod in illis in quibus est ex communicatione cum perpetuo superius corpore, terra sola privata est illo, et habet privationem illi oppositam, quæ est esse opacum : propter quod non est ipsa per se materia eorum quæ conferuntur lumine colesti. His igitur et similibus de causis dictum est terram per se solam non esse principium. Et Empedocles quidem sicut soli et cœlo multas dedit differentias, et ipsum ignem esse fatebatur, sicut fere omnes Antiqui : ita per omnia terræ tot differentias dedit oppositas, et ipsam per se acceptam nihil dixit participare divinum, dicens quod sol est res calida, rotunda, alba, semper mota, propter vitæ principium quod est in ipso, ita dixit quod terra est res nigra, immobilis, frigida, propter vitæ privationem ; et ideo dicit quod terra non nisi mixta cum aliis, esset materiale principium : et ideo tria elementa, terram, aquam, et aerem, simul permixta dixit esse materiale principium unum, et solum ignem posuit ejusdem materiae partem alteram : et hujus ratio in sequentibus opportunius declarabitur. Videns enim Empedocles ea quæ fiunt, figuras tenere et formas, et considerans in eis esse soliditatem, conjecit hæc in entibus non nisi ex terra causari posse : quoniam humidum aquæ etsi formas quadam teneat, tamen nullam prorsus tenet figuram. Aerem autem nec formam tenet nec figuram, nec soliditatem praestat, quamvis via et transitus formarum sensibilium sit per ipsum. Siccum autem quod est in igne, motum habet ad circumferentiam : et ideo non tantum non tenet, sed etiam dissipat figuras, et permisect et confundit formas quæ ad ipsum perveniunt. Hac igitur necessitate terram cum aliis permixtam et non per se solam materiale principium esse dixit Empedocles, et in hoc bene dixit et sapienter. Fuit autem et hic de secta Epicureorum, et ideo entis
principia non dixit esse nisi corporalia : et sola corpora confitebantur esse existentia, et ignem cœlestem præcipue per limpidas flammas siderum entibus principaliter esse Deum. In modo autem generationis omnino dixit idem cum aliis : dixit enim nihil simpliciter generari de non esse ad esse, et nihil corrumpi de esse in non esse, sed potius ista vocata elementa dixit secundum omne esse suum semper manere, et generari res ex eis per congregationem quorumdam ex uno mixto, et corrumpi segregatione in unum mixtum ex terrestribus elementis, et res denominari ab eo quod magis abundat in eis, per congregationem quarumdam partium elementarium fit generatio. Quid autem effectivum sit in hujusmodi generatione secundum Empedoclem, posterius erit manifestum.
CAPUT VIII.
De opinione Anaxagoræ de principio materiali.
Anaxagoras autem, compatriota Empedoclis, (ambo erant italici), sed Anaxagoras fuit civis Clazonemius, Empedocles autem Siculus, postea in olla Vulcani sepultus, quæ etiam eadem de causa atrum Empedoclis vocatur ab Antiquis: ætate quidem temporis prior fuit Empedocles, sed operibus philosophiæ et scriptis multo fuit posterior quoad positionem principii materialis : irrationabilius enim multo quam Empedocles pronuntiavit de principio materiali, licet in aliis melius quam Empedocles diceret, sicut de intellectu agente et separato et impermixto multo melius dixit Anaxagoras quam Empedocles. Hic igitur Anaxagoras maxime principium materiale dixit
<--- Page Split --->
fere omnia corpora homogenia vocata numero et quantitate infinita existentia. Hico autem homogenia, quaecumque sunt unius formae et rationis in toto et in omnibus partibus divisim acceptis : et haec sunt quae dividi dicuntur divisione continuii. Continui enim quaelibet pars per divisionem accepta, continua est, et similiter quaelibet pars lactis est lac, et similiter quaelibet pars sanguinis est sanquis, et sic de aliis. Non omnia tamen talia dixit esse principia materialia, sed quadam : vidit enim quadam similia specie actu et opere esse diversa, sicut radix et ramus est in arbore, quae cum aqualiter ligni habeant speciem, operatione diversa sunt : et sic est de ligno in arboribus diversis, et simile de carne in animalibus diversis, et hujusmodi quaedum excepit : dicens tamen horum principia esse eadem, sicut succum in plantis, et sanguinem vel humorem qui loco sanguinis est, esse principium materiale in animalibus. Hic autem infinita dixit et numero et quantitate continua, hoc est, a multitudine et magnitudine esse infinita. Multitudine quidem propterea quod infinita in particulari dixit constitui ex his tam in totis ipsis quam in partibus totorum. Quantitate autem magnitudinis cogebatur ista infinita ponere : quia aliter in toto separaretur unum ex alio, ita quod amplius non posset produci ex ipso, sicut si in lacte esset finitus et non infinitus sanguis, tandem inveniretur aliquid lactis, in quo nihil esset sanguinis, et ex illo sanguis produci non posset, quod falsum est : et ideo in lacte sanguinem oportet esse infinitum, et similiter est in aliis. Infinitum enim dixit esse passionem substantiae materialis et non quantitatis, sicut et usque hodie multi confitentur. Cui tamen dicto nullus Peripateticorum consensit. De hoc autem declaratum est in Physicis. Iste etiam, sicut omnes alii Epicurei Philosophi, dixit generationem et corruptionem fieri congregatione et segregatione solum harum materierum quae sunt similium partium,
et aliter non dixit aliquid generari vel corrumpi : sed dixit omnia talia manere sempiterna secundum substantiam similium inviolatam. Hæc est igitur opinio Anaxagoræ.
Sine philosophia vero nec iste dixit quae asseruit : videns enim hoc esse materiam ex quo fit res primo, et ad quod corrumpitur ultimo, et considerans omnia heterogenia componi ex homogeniis et resolvi in ea, dixit homogenia esse materiam heterogeniorum : quamvis enim putrefactis animalibus et plantis non remaneant visibilia similia ex quibus componitur, ita nec visibilia manent elementa præter terram solam : et ideo dixit hoc fieri : quia licet quodlibet sit in quolibet, tamen denominatur ab abundantiori : et in terra quæ residua est, manet sanguis, et cætera similia. Causa autem cogens Anaxagoram ad hoc fuit, quod non vidit principium formale, et ideo posuit omnium formas esse intra materiam genere et specie et numero determinatas actu, sed latere, putans, et vere, quod nihil educitur de aliquo nisi quod secundum esse est in ipso. Nesciens igitur distinguere esse secundum quod est in potentia et actu, pro constanti reliquit omnes formas esse in materia actu numero et specie et genere determinatas : et quia formarum genere et specie et numero determinatarum principia materialia non sunt nisi proxima, ideo oportuit supposito hoc supponi quod essent infinita : cum autem dissimilia sint composita, oportuit quod dissimilia non sint principia sed principiata. Remanet igitur quod principia omnia similia sint. Totum hoc sequitur ex duabus propositionibus quas et Anaxagoras et omnis concessit Philosophus : quia verissimæ sunt si bene fuerint intellectæ. Una fuit, quod nihil educitur de aliquo nisi quod est in illo : secunda autem est, quod omne quod est in aliquo, uno et simplici movente educitur de ipso. Cum autem videret esse simplex per naturam reduci ex alio, ponebat
<--- Page Split --->
quodlibet esse in quolibet actu, sed latere sub forma illius quod abundat in illo: et hoc dixit propter propositionem primam : et cum vidit uno motore non educi nisi ex proximo sibi materiali et proxima esse infinita, hac necessitate coactus dixit esse finita materialia principia. Et quia vidit quod formæ non extrinsecus adveniunt, posuit eas omnes esse intus, sed latere, dixit quod sicut compositorum non est forma nisi figura quæ resultat ex simplicium compositione, ita etiam dixit generationem esse ex forma congregationis simplicium, et corruptionem fieri quando ista forma sive figura congregatorum secernitur : et in hoc habuit plurimos sequaces, qui generationem nihil esse dixerunt nisi manifestationem occulti : et isti in hoc quod ultimo dictum est, deducti sunt ex quadam propositione quam supposuerunt : et una est, scilicet quod non corrumpitur aliquid existentium, sed id quod corruptionem vocamus, est dissolutio modi et commensurationis et harmoniae compositorum : et per convenientes tales modos et commensurationes et harmonias generatur, et per destitutionem talium infirmatur, et roboratur per confortationes earumdem : sed existens quod non corrumpitur, est per se et non per aliud existens, et hoc est simplex sicut est materia per se, et sicut est forma per se, quorum neutrum generatur per se, neque corrumpitur, sed corruptio et generatio sunt compositi : et nec illud generatur nec corrumpitur secundum componentia, sed potius quia omnia componentia modis quibusdam componunt, ita quod unum habet modum potentiae, et alterum modum actus, corrupto modo illo quo conveniunt, necesse est compositi fieri dissolutionem. Similiter est de commensuratione quæ est penes materiam et quantitatem convenientium ad formam compositionis. Harmonia autem est penes virtutem activorum et passivorum quibus commiscentur et uniuntur : his enim constantibus constant sub-
stantiae rerum, et his dissolutis dissolvuntur. Ex his igitur positionibus Philosophorum potest aliquis cognoscere solam causam de numero quatuor causarum superius enumeratarum, quæ dicitur secundum speciem causæ materialis : quia parum vel nihil dixerunt de aliis causis, et etiam de ista non satis certa pronuntiaverunt, sicut per se patet.
CAPUT IX.
De ratione per quam coacti sunt ponere Antiqui causam moventem cum materiali.
Sic autem procedentibus Antiquis in Primo metophysiæ, philosophando, ipsa rei veritas viam fecap. 2. cit ampliorem, et de aliis principiis quærere coegit. Si enim secundum omnes Antiquos quammaxime, quia valde pauci erant qui ponebant ens unum et immobile ut Milesius et Zenon, quammaxime igitur convenit secundum Antiquos, quod omnis generatio et corruptio est ex aliquo materiali vel potentiali, et nihil seipsum inducit in actum, tunc quærere oportuit quare hoc convenit quod generatio est de isto : sicut enim dixi, nihil movet seipsum, nec aliquid educit seipsum de potentia ad actum. Si enim hoc detur, verificabuntur contraria de eodem. Quod enim in potentia est, non est actu : et quod modo educit aliquid de potentia ad actum, est actu. Si ergo illa duo sunt idem in re, oportet quod aliquid idem in re sit actu, et non sit actu, et sic contradictoria de eodem verificantur, quod falsum est. Relinquitur ergo aliam esse causam moventem a materia. Quærebant igitur, quæ esset ista causa movens secundum rem. Per inductam rationem convicti fuerunt, quod sub-
<--- Page Split --->
muntia materiae non facit transmutare mipsam : et hujus exemplum est in artiliciatis : in his enim neque lignum, neque res, quae sunt materiae subjectae diversis actibus, est causa transmutandi mipsum in formam artis. Lignum enim non seipsum movendo facit se lectum, neque es seipsum movendo facit se statuam indii. Sed aliud aliquid a ligno et aere semundum rem est causa movens, et facines hujusmodi mutationem, qua lignum fit lectus, et aes statua imaginis. Quaere re autem hoc quod sic fiat et movut, est quaerere aliquid principium a materia subjecta secundum rem et rationem causalitatis. Materia enim et efficiens nunquam sunt idem secundum rem, sicut jam ante probatum est.
Universali ter igitur quicumque Philosophorum talem tetigerunt viam in philosophando de his de quibus mirabantur a principio, et post talem viam inventam unum solum principium materiale esse dixerunt, nec aggravaverunt se in considerando multum ut animum applicarent ad ea quae res ipsa ultro ingressit vis. Caeterum quidam eorum, qui dixerunt unum solum esse entis principium, quasi devicti apud semetipsos, et videntes quod oporteret plura ponere principia si concederent ipsum unum esse mobile, dixerunt illud unum quod dixerunt immobile esse : et illi iidem Philosophi totam naturam dixerunt omnino esse immobilem, non solum dicentes eam esse immobilem secundum generationem et corruptionem, quia hoc antiquum est, dixerunt Antiqui non esse generationem et corruptionem secundum esse et non esse mutationem, sed esse tantum secundum congregationem et segregationem in unum mixtum et ex uno, et hoc est auferre generationem et corruptionem veram : sed isti addiderunt, quod secundum aliam omnem mutationem secundum locum et alterationem et augmentum et diminutionem ens immobile
est et unum. Et haec positio est propria istorum, et hi fuerunt Milesius et Zenon : sed Milesius, ut fugeret inconveniens superius inductae rationis, hoc dixit : Zenon autem negavit motum propter divisionem spatii : quoniam id quod movetur, ut sibi videbatur, faceret ad infinita si moveretur, sicut disputarum est in VI Physicorum 1. Inter omnes igitur qui omne quod est, unum solum materiale principium esse dicunt, nulli convenit intelligere dictam causam quam moventem vocamus, nisi Parmenidi : et hoc etiam ideo convenit, quia non dicit illud esse immobile. Adhuc autem non convenit Parmenidi dicere causam moventem, nisi in tantum quod victus superius inducta ratione, non solum unam, sed duas ponit causas : tamen non bene et certe enunti at de ipsis. His autem qui non unum solum, sed plura dicunt esse principia, magis convenit dicere causam moventem quam Parmenidi. Sicut si dicamus, quod convenit eis dicere ipsum calidum et frigidum secundum qualitatem esse moventia, aut subjecta horum esse moventia et mota, ita quod unum moveat et alterum moveatur, quae sunt ignis et terra. Hi enim omnes utuntur igne quasi moventem habente naturam. Aqua vero et terra et hujusmodi quae motum habent deorsum, utuntur e converso, quasi habentibus naturam mobilem, hoc est, quae moveatur. Parmenide unum solum dicente quod est esse, cum ista sui positione non convenit dicere movens principium esse subjecto et loco a materia separatum, sed ratione tantum, ut dicat passionem a subjectis causatam movere, quemadmodum a principio harum opinionum diximus. Aliter enim non salvaretur hypothesis sua, quod unum solum esse omnium principium entium diceret, nisi illud movens, quod postponeret a subjecto causari, et ideo non veram principii rationem habere. Aliis autem qui plura entium princi-
<--- Page Split --->
pia dicunt esse, convenit secundum suas positiones dicere principium movens esse distinctum a materia et separatum ipsum ponere ab eo quod movetur : quia isti secundum aliquid imperfectum magis appropinquaverunt veritati.
CAPUT X.
De Anaxagoræ et Hermotimi opinione, quam predicti determinant de principio efficiente.
In PhilosoPost hos autem et talia entium principho wbi sucipia, sicut prius aiebant, iterum et isti pra. coacti ab ipsa veritate, quaesierunt habitum sive consequens principium, ac si non sufficiant generare sive causam existentium naturam ex his quae dixerunt. Habitum autem principium dico id quod ipsa offert considerando materia, mobili supposito, per necessitatem superius inductæ rationis oportuit ponere efficientem causam. Posita autem illa, in genere viderunt quod esse efficiens movet secundum formam quae actu est, et movet materiam ad formam similem in specie ratione formæ moventis : et ideo nusquam videntes formam sub ratione causæ formalis, determinaverunt melius de efficiente, cum dixerunt quod efficiens movet secundum formam determinatam et speciem quae est univoce movens aut secundum convenientiam movens, inquirere : quia non quodcumque movens est ad hoc secundum convenientiam habens : et ideo dixerunt quod eorum quae sunt existentia, quaedam habent hujus principium ipsius esse et bene esse, et quaedam fiunt ab hujusmodi in esse et bene esse. Esse enim et bene esse est unicuique secundum quod optimum suæ naturae at-
tingit : et hoc est in eis quæ sunt, et fit in eis quæ fiunt ab hujusmodi determinato efficiente : quia nisi sic determinatum sit movens, nec erit causa esse nec bene rerum esse. Et sic philosophantes obscure viderunt formam, sed non in ratione causæ formalis, sed prout incidit in idem cum efficiente : et ideo isti in numero principiorum nihil præinductis addiderunt, sed melius determinaverunt de efficiente sive movente quam præhabiti. Sic autem rationabiliter quærentes, forsan non est conveniens ignem vel terram vel aliquod talium elementorum causam esse moventem, neque conveniens æstimare, quod taliter procedentes in philosophia aliquid talium causam esse dixerunt. Ignis enim et terra et hujusmodi qualitatibus suis agentia, non agunt nisi ad formas suas. Jam autem habitum est quod efficiens oportet esse conveniens secundum rationem : quia aliter non erit causa et bene eorum quæ fiunt et sunt. Neque iterum conveniens est æstimare hujus causam sibiipsis esse automata sive effecta, quia jam habitum est quod nihil sibiipsi causa est transmutationis. Similiter non est conveniens quod ipsum bene habere rerum secundum optimum uniuscujusque, fortunæ sit tantum immutare, nec habeat aliquam aliam causam : quoniam sicut in secundo Physicorum probatum est 1, fortuna non est causa nisi per accidens in his quæ propter aliquid et raro fiunt. Ista autem automata non raro, sed semper vel frequenter fiunt. Oportet igitur quod causam efficientem habeant ad formam determinatam et ordinatam, et non per accidens existentem.
Dicens autem aliquis inter Antiquos Primo causa efficiens est intellectum immixtum et purum unum intellectus. esse principiorum quod est principium movens : intellectum dico dantem formas suo lumine, quod ad res naturales est forma sicut ars ad materiam arti operativæ subjectam, et habet esse unum primum principium, sicut causa in anima-
<--- Page Split --->
lium generatione et in natura generabilium, et habet esse causa totius mundi et ordinis omnium formatorum secundum suas formas : hæc pro certo talia dicens, apparuit sicut purificans priores Philosophos circa principia aliquid præter convenientia dicentes. Palam autem est, quoniam Anaxagoras hos tetigit sermones : videns enim quoniam intellectus agentis lumine formæ constituuntur et determinantur secundum quod lumen illud miscetur corporibus, sicut lux solis mixta cum perspicuo terminato constituit colorum formas, dicebat intellectum agentem sic esse causam animalium et naturae mundi et ordinis universi. Et licet primus clare dixerit Anaxagoras, tamen alium ante concivem et compatriotam suum habuit causam hæc dicendi. Hermotimus enim, sicut Anaxagoras, civis Clazomenius causam hæc dicendi dedit. Omnes ergo sic opinantes pariter uno consensu simul posuerunt principium existentium esse causam, quæ est causa ipsius bene in rebus, et tale principium est causa, unde motus inest existentibus moventibus secundum formæ suæ convenientem proportionem.
CAPUT XI.
De opinione Hesiodi et Parmenidis dicentium amorem deorum et naturalem esse movens principium.
Est autem opinio alicujus, quod Hesiodus primus fuit, quæ quæsivit hujusmodi movens principium. Similiter autem si quis alius præter Hesiodum posuisset principiorum unum amorem qui inditus est naturae existentium, hic est Parmenides. Parmenides enim tentans monstrare generationem mundi universi, quod videlicet mundus factus est, et non
fuit ab æterno, primum omnium posuit, quod amor deorum providit omnibus et præordinavit unumquodque, et secundum quod proposuit et præordinavit per amoris providentiam, sic unumquodque produxit in ordine et tempore suo, et in hac productione indidit et amorem eorum quæ consistuerunt ipsum, et hoc ex amore sibi a differentiis indito commovetur ad suæ naturae constitutionem : et sic posuit amorem ut movens principium. Hesiodus vero dicit omnium primum fuisse chaos, quod est væuum spatium in quo mundus factus est : deinde autem dixit factam terram esse latam natantem super aquas, sicut in ante habitis dictum est : et hæc dicit esse facta amore movente, qui omnia condocet inmortalia, quæ deos appellavit, sicut superius digestum est. Ab his enim, sicut dicit Plato, invidia longe relegata est : et quidquid faciunt ex providentia, faciunt ex amore : et hunc amorem influunt unicuique rerum secundum conveniens suæ naturae. Ideoque etiam hunc amorem diffinientes, dicunt amorem esse unitivam quamdam virtutem superiora moventem ad inferiorum providentiam, inferiora autem ad reverentiam superiorum, et ad commanendum germana : et hunc amorem dividunt in divinum, intellectualem, animalem, et naturalem. In omnibus enim his superiorum est providere, et ex provisione amativa bona inferioribus influere, ad quæ suscipienda inferiorum est se reverenter aptare et ad indita sibi bona secundum analogiam naturae quantum fas est assurgere : germanorum autem in his bonis coexistere et concordare simul in unum : sic enim in omnibus participatur esse divinum, et bonum provisionis secundum analogiam ad omnia se extendit. Sic enim fit necessariam causam quamdam et principium quoddam esse in ipsis rerum existentiis, quæ res ipsas moveat congregando et uniendo : hoc autem est movens causa tam prima in diis, quam proxima ex bono amoris, quod inditum est unicuique secundum
<--- Page Split --->
suæ naturae propriam analogiam : et movet tam deos quam intellectus divinos, qui intellectualiter nælli commixti per modum virtutum corporalium, licet separatim movet ad congregandum orbes connexu amoris : et amor hic est causa quæ movet animas, ut dicit Hesiodus, ad corporum provisionem, et movet naturaliter totam naturam : et in hoc amoris vinculo omnia connexa sunt et se invicem complectuntur. In hoc igitur conveniunt tam Hesiodus quam Parmenides, et omnes qui amorem principium esse dixerunt. Quoniam autem oportet opiniones eorum specialiter distribuere, quis scilicet eorum sit prior, et quis posterior, in sequentibus facilius erit indicare. Amorem autem omnes isti ponunt motivum entium, et per modum congregationis motivum unius ad alterum, dicentes inferiora a superioribus nihil penitus posse suscipere, nisi quod illa ex amore volunt impartiri : et hoc esse multum cum invidere non possint et larga sint : et ideo de bonis suis unicuique tantum dat, quantum est susceptibile unumquodque : et hoc quod quodlibet suscipit, esse quamdam naturalem qua sibi invicem in bonis communicant et bona distribuunt pro uniuscujusque propria dignitate : et hunc amorem movens principium esse dixerunt, et quod non tam materiam movet quam etiam immortalia omnia genera dictorum coelestium.
CAPUT XII.
De opinionibus et rationibus Empedoclis qui dicit contraria esse moventia principia.
Quia vero in natura quæ tota motui et mutationi subjecta est, inesse videntur contraria, eo quod omnis mutatio est in-
ter contraria ex parte mobilis, et contrariorum moventium per se est contraria movere : et non solum in natura invenitur ordinatio et bonum, sed etiam inordinabile et turpe : et ideo inveniuntur plura quæ sunt mala contraria melioribus, et prava inveniuntur contraria bonis : et ideo aliquis posteriorum Philosophorum induxit contraria moventia principia, amorem et odium scilicet, ita ut sigillatim singula contraria sua habeant contraria moventia. Consideraverunt enim hi, ut diximus, quod omnis motus est inter contrarios situs, aut inter contrarias formas, quando rectus est motus et finitus : et ideo isti ponunt contraria bonum et malum sicut contrarias formas, bonum vocantes id per quod natura attingit finem optimum, et malum id quod abjicitur in motu : et hoc est a quo est motus. Videntes iterum quod motus non est inter contraria, nisi ponatur natura subjecta motui cujus ipse motus est actus imperfectus : et videntes illam naturam subjectam in motu continuo exire de privatione ad actum, ex illa posuerunt esse terminos motus, turpe et bonum, et inordinationem et ordinem. Turpe enim dicit privationem prout aufert materiae pulchritudinem ad actum : et inordinatio dicit eamdem prout privat ordinans ad actum et locum et alia quæ formam sunt concomitantia. Hæc autem videntes non viderunt formam sub ratione causæ formalis : sed ista dicebant esse passiones de movente in materiam inductas : quia contariorum effectuum per se contrariæ sunt causæ, ideo dicebant quod movens ad hoc non potest esse unum sed contraria : et ideo dicebant quod amor non est sufficiens motivum principium, sed oportet contrarium amori ponere etiam odium : hoc autem ideo posuerunt, quia non dicebant esse generationem et corruptionem simpliciter, sed fieri generationem quamdam per amoris congregationem, et corruptionem per segregationem odii : amoris enim est unire et congregare, odii autem segregare et disper-
<--- Page Split --->
gere. Hoc etiam aliquando vocant litem et amicitiam. Supponunt autem isti quod omni amori odium sit contrarium, et amori naturali naturale odium sit contrarium, et amorem esse inditum a diis providentibus, et odium inditum esse a dæmone invido et malo, quem calkatheon appellabant, quos postea Platonic vocaverunt cacodæmones. Videntes autem ista subobscure balbutiendo per impropria dixerunt : sed tamen istam sententiam conati sunt dicere, licet non expresserint per priora. Patet enim ex probationibus quas supponunt et ex quibus procedunt, quod ista sequuntur secundum intentiones eorum. Si quis enim per complexionem simul exsequatur, et accipiat hanc sententiam secundum veritatem quod dicit Empedocles, et non curet de verbis impropriis ad quæ deveniunt balbutiendo circa veritatem, inveniet secundum eum, quod amor est causa àyaðw sive perfectorum bonorum, odium vero causa malorum. Secundum dicta itaque si quis dixerit, quod Empedocles dixit et primus invenit quod bonum et malum sunt principia moventia, forsitan bene et vere id quod dicere intendit comprehendens, supposito quod contrariorum sunt contrariae causæ moventes, ita quod bonorum omnium causa movens sit bonum, et malorum omnium causa sit malum eo modo quo dictum est. De hoc tamen in sequentibus erit perscrutandum : quoniam in proximis et physice moventibus Empedocles vera dixit, sed non in primo moventibus : quoniam licet optimi primi sit optima prima inducere, ut bene dixit Plato : cum tamen hoc non habet contrarium malum, quod sit omnis
taumnon mali causa : quia malum est infirmitas et defectus, et non producitur ex aliqua efficiente eam, sed incidit ex defectu alicujus principiorum : sicut diminutio membrorum causatur in generatione, sed non est ad propositum.
Igitur isti omnes, sicut diximus, et usque ad hoc balbutiendo, duas causas tetigerunt, quas in secundo Physicorum
determinavimus, scilicet mäteriam, et id quod vocatur unus motus, sive movens causa, obscure quidem enuntiantes, sed non manifeste : et qualiter in bellis pugiliciis faciunt primi ineruditi, ita fecerunt et primi philosophantes. Etenim sicut primo illi a pugilibus circumducti sape faciunt bonas plagas, ita isti balbutientes aliquas de principiis produxerunt bonas sententias : at illi nec pugnis faciunt plagas ex scientia artis pugilum, nec isti in philosophando usi sunt scientialibus verbis dicere quod debent. Scientialibus enim fere non usi sunt nisi parum : quia non ex habitu scientiæ et conclusionum, sed tantum ex habitu principiorum primorum, ad quæ ex ipsa veritate coacti sunt concedenda.
CAPUT XIII.
Qualiter Anaxagoras utitur intellectu ut principio movente.
Anaxagoras quidem artificialiter ad mundi generationem utitur intellectu. Dico autem mundi generationem, generationem cœli et elementorum quæ ex motu cœli et proportione situs ad cœlum generantur, sicut etiam in scientia Cœli et Mundi dictum est. Hæc autem sunt primo mobilia secundum locum. In horum enim prima generatione satis artificialiter vel pro causa proprio utitur intellectu. Nam quando quærens dubitat qua de causa de necessitate est hoc vel illud, sicut cœlum stellatum una stella vel pluribus, aut qua de causa hoc est motum circulariter et aliud recte, tunc oportet quod attrahat pro causa intellectum. Hoc autem sic probatur, sicut in secundo Physicorum probatum est, quod necessarium in physicis aliter est quam in disciplinis. In disciplinis enim posito an-
<--- Page Split --->
tecedente et principio, de necessitate ponitur consequens, sed in physicis posito principio et antecedente, non ponitur consequens, sed potius e converso, posito consequente, necessario ponitur antecedens : si enim domus est, oportet poni fundamentum, et non e converso : et ideo in physicis sicut et in artificialis non est necessarium nisi ex suppositione finis. De his autem in Physicis satis determinatum est. Quæramus igitur, qua de causa necesse est cœlorum unum esse uniforme et alterum multiforme, et unum habere unum motum et alterum plures, et unum mobilium cœlorum habere motum aplanes vocatum, hoc est, regulariter super polos æquinocialis et circulos æquinocziali parallelos a dextro mundi per sinistrum revolutum : et alterum habere motum planes, hoc est, errantium vel errativum super polos zodiaci, et super circulos zodiaco parallelos a sinistro mundi per dextrum rotatum. Hanc enim quæstionem hic determinare non possumus, nisi ostendamus qualiter ex luce simplicis et permixti et omnino separati et primi intellectus constituitur primi ordinis intellgentia : et ex luce et intelligentia primi ordinis obumbrante causæ primæ quam vocat intellectum Anaxagoras educitur orbis primus : et ideo est uniforme et unius motus simplicis et aplanes. Iterum autem ex luce et lumine intelligentiae primi ordinis constituitur intelligentia secundi ordinis multiplicior quam intellgentia : et iterum ubi lumen intelligentiæ primi ordinis occumbit intelligentiæ secundi ordinis potentia, exit orbis secundus non uniformis, duos habens motus, et habens motum planes : et sic est de aliis descendendo. Non enim potest determinari necessitas ordinis mundi mobilium primorum nisi determinetur quod est ante ea ratione, sicut nec necessitas carnium et ossium in homine nisi supposito homine, et ut generaliter dicatur, nulla determinabilis est necessitas materiæ nisi ex suppositione formæ, quæ est causa et ratio ipsius : et
similiter quæcumque quærunt de diversitate primorum mobilium, necesse est determinare ex præsuppositione motorum intelligentiarum et intellectus primi. Et ideo Anaxagoras satis artificialiter utitur intellectu, quando dubitabat de necessario in mundi generatione quoad mobilia prima in quibus mundi determinatur generatio. In aliis vero quæ sunt non de mobilibus primis, omnia homogenia infinita quæ materialia ponit principia, magis causantur, sive pro causis assignat intellectum. Alia enim sunt mobilia ad formam, et hujusmodi motus dicit esse aggregationem homogeniorum: et quando plura unius formæ conveniunt ad hoc, dicit fieri denominationem, et esse rem ad illius formam generatam, quemadmodum in antehabitis dictum est. Sic autem dicere est imperfecte valde de principio motus dicere : ponere enim principium in mundi generatione ad formam substantialem, et faciens in aliis mobilibus ad formam negare generationem, eo quod in illis congregatio similium, ad quædam est mobilia ponere principium movens, et ad quædam non. Hoc autem provenit ex imperfectione considerationis : quia omnia quæ moventur ad formam, moventur virtutibus eorum quæ moventur secundum locum : et quæ moventur secundum locum, moventur virtutibus intelligentiæ, et non ex congregatione : et sic virtus intelligentiæ movet in tota natura, et totum opus naturæ efficitur per hunc modum opus motus intelligentiæ, et quælibet formarum substantialium efficitur lumen intelligentiæ et non ex congregatio ne similium : et hæc ignoravit Anaxagoras, et tamen bene et artificialiter inceperat philosophari in causa mobilium secundum locum secundum quod habent potentiam ad ubi, tamen male et insipienter terminavit in determinando movens ad principium mobilium quæ sunt in potentia ad formam. Sic igitur insufficienter dixit Anaxagoras.
<--- Page Split --->
CAPUT XIV.
De dictis Empedoclis circa divisionem principiorum moventium et materialium.
Empedocles autem magis utitur causis quam iste, quia moventia quae ponit, omnibus adaptat : tamen et ipse insufficienter enuntiat de causis efficientibus sive moventibus : et quod pejus est, quia in causis quas ponit, non invenitur quod verum est, et confessum est ab ipso et ab omnibus aliis Philosophis . Confessum enim dicitur; quod communis animi acceptio est, quod quisque probat auditum : et tales sunt duae propositiones, quarum una est, quod ea quae prima sunt rerum principia, per essentiam sunt principia et non per aliud aliquid : quoniam si per aliud aliquid sunt principia, tunc non sunt principia : et hoc est contra hypothesim. Alia autem est, quod ea quae per essentiam sunt principia activa, unam et eamdem actionem habent in omnibus, et non sunt contrariarum actionum. Et contraria istis dixit Empedocles. Cum enim poneret amorem et odium principia esse effectiva, oportet quod per essentiam sint effectiva, sicut dicit prima propositio : et simplices et essentiales habeant actus, sicut dicit secunda propositio : igitur amoris non erit nisi congregare et continere vel concernere tam in toto quam in partibus, sicut caloris actus non est nisi calefacere, et lucis actus non est nisi lucere : et per oppositum actus odii non est nisi separare et secernere. Sed e converso secundum Empedoclem multis in locis id quod est vel fit, amor secernit et dispergit, et odium concernit et congregat. Nam cum ipsum quod esse dicit Empedocles, hoc est, chaos in quo
omnia permixta sunt, distrahitur ad elementorum species ab odio, cujus est secernere cuncta : tunc ea quae ad ignem constituendum conveniunt, in unum concernuntur : et similiter concernuntur ea quae ad singula aliorum elementorum constituenda conveniunt : et sic odium secernens in toto, concernit in partibus. Cum autem e contra post annum magnum iterum ex constitutis elementis et elementatis conveniunt amore movente, necesse est ut rursus particulae quae singula constituunt, secernantur : et sic amor secernendo singula congregat in unum, sicut odium secernendo ex uno concernit ad singula : et sic principium horum simplicium primorum principiorum actus essentiales sunt oppositi in toto et in partibus entis, quod est contra omnia confessa.
Empedocles igitur inter priores causam efficientem dividens, eam positionem induxit, quod non est unum primum faciens motus principium, sed diversa et contraria. Amplius autem quae in materialis causae specie sunt, ipse dixit esse plura quae dicuntur quatuor elementa, et causa quaedam dicti superius assignata est, quod scilicet motus est inter contraria, et quod contrariorum per se causae moventes sunt contrariae, si essentialiter moveant, quemadmodum movere habent principia. Sed licet quatuor ponat elementa, tamen utitur his quatuor ut duobus solum existentibus, sicut supra diximus. Igne enim utitur quasi secundum se existente propter motum et perpetuitatem et speciem quae cœelestibus flammis vidit inesse. Tribus autem elementis igni oppositis, eo quod ad centrum omnia moventur, et non perpetua sunt, et materialia, utitur quasi una natura materiali : et haec sunt terra, et aer, et aqua. Haec autem quicumque vult, potest sumere ex speculatione naturae ipsorum elementorum. Haec igitur Philosophus Empedocles sicut diximus, sic dixit, scilicet quod principia sunt, qualiter sunt, et quot sunt.
<--- Page Split --->
CAPUT XV.
De positione Leucippi et Democriti et Zenonis, qui ponebant inane et atomos.
Leucippus vero et amicus ejus Democritus, et ipsi Epicurei Philosophi existentes, dicunt prima elementa existentium esse plenum et inane sive vacuum. Ratio autem ipsorum fuit, quia videbant in corporibus duo esse, substantiam et quantitatem sive dimensionem, et duo dicebant horum esse principia. Primum igitur dicebant esse plenum elementum substantiae, et inane dimensionum : primas enim dimensiones dicebant esse vacui, quod nihil aliud esse dicebant, nisi distantias loci sine omni corpore vel cum corpore. Nec dicebant distantias dimensionem vacui fieri in corpore, nisi interpositione divisionum vacui : quia quando rarum fit ex denso, nihil aliud dicebant esse dimensionem, nisi positionem partium rari. Atomus discedit ab atomo, et interponitur distantia vacui. Et quando spissum fit ex raro, coeunt atomi in distantias rari, quia nisi vacuum sit in medio, contingeret quod quando inspissatur rarum, duo vel plures atomi essent in loco unius : et hoc est impossibile. Elementum substantiae igitur corporis elementatur ab atomis corporalibus, et dimensio ex vacui interpositione : quoniam quaecumque corpora atomalia multiplicentur ad invicem, non habebunt dimensiones, eo quod indivisibilia sunt : oportet autem omnia naturalia quantitatem habere, eo quod omnia naturalia mobilia sunt, et omne mobile divisibile. Amplius cum esse quod principiat res, sit prius accipere simplex quam compositum : et cum videamus quod haec duo constituunt
corpora naturalia, oportet quod ipsa prius sint in se simplicia : et sic prima simplicia res constituentia sunt vacuum et plenum quod est corpus atomum sive indivisibile. Has autem rationes hujus positionis quas induximus, Xenophontes induxit probatissimus istius opinionis defensor : unde plenum dicunt esse velut ens, et inane velut non ens : quia si ipsum poneretur esse ens, esset corpus : et tunc non posset in ipso aliud esse corpus : et sic non posset principiare cum corpore pleno. Dicunt igitur plenum quidem et solidum quod idem est ens, inane vero sive vacuum dicunt non ens : et ideo dicunt quod non est magis principium corporum ens quam non ens, quia nec inane magis vel minus est principium quam corpus solidum atomum, sed æqualiter : corpus autem quod vocant plenum, dicunt esse corpus atomum, hoc est, indivisibile : et dicunt quod ista duo sint causæ entium velut causa materialis : sicut et illi qui unam dicunt vel unum substantiam subjectam sive naturam, de quibus in principio hujus tractatus diximus. Sed dixerunt isti quod substantia corporum consistit ex corporibus atomis, et dimensio ex distantiis inanis.
Dicti autem Leucippus et Democritus et Xenophontes omnem dicebant esse non mutationem de non esse ad esse, sed potius sicut illi qui dicebant unum aliquid esse materiam, aliam generabant passionibus et qualitatibus illius quod materiam subjectam esse dicebant, et dicebant generationem esse alterationem : ita et isti dicebant generationem alterationem secundum mutationem primarum qualitatum vacui et pleni, quæ sunt rarum et densum, sicut patet per ante dicta. Dicunt autem adhuc causas aliorum differentes esse, et dicunt vacuum et plenum per mutationem rari et spissi. Has autem differentiæ rerum causas, quod una fiat hoc quod est homo, et altera lignum, vel aliquid aliud, dant esse tres, figuram quidam atomorum, et ordinem ipsorum, et positiones in raro vel
<--- Page Split --->
spisso. Graece enim significantius hoc dicunt, quod differentia rerum sit aut rhysmo, aut diathige, aut tropo solis, ita quod non est alia causa differentiae horum : at rhysm os figura est, diathige vero ordo, tropus autem positio. Dicebant enim atomos esse rotundos, et hos mobiles : aut acuti anguli, et hos penetrativos : aut quadratos, et hos stabiles. Ordinem autem dicebant ex hoc, quod primum illius figurae vel alterius ordinatur in compositione corporis. Positionem autem ex hoc, quod unius figurae extra, vel intus, vel altius, vel infra, vel supra, vel ante, vel retro, et de aliis similiter, et sic causari rerum diversas compositiones. Hujus autem exemplum dabant in elementis litterarum. Dicunt enim quod eisdem litteris aliter ordinatis et aliter situatis dicuntur comediae et tragediae : quae tamen sunt opposita vel composita carmina laudis hominum vel vituperationis : eo quod in figura vocis quando formatur vocalis prima, differt a figura propria vocis non solum quae scribitur, sed qua formatur vocalis secunda. Quae 1 apud Graecos, apud nos e est vocata. Secunda autem differt a prima ordine : quia profundius formatur A quam e, et simpliciorem habet figuram formationis suae. Tertia autem in formando non ordine differt ab his, cum non sit ejusdem ordinationis, eo quod sit consonans : sed differt et generat sui differentiam positione, eo quod ante vocalem vel postposita aliter sonat, et immediata vocali conjuncta, vel alia interjecta, sonat aliter : et hoc modo diversis positionibus suis cum vocali multas vocis litteratae generat differentias : et sic dicebant facere atomos figura et ordine et situ diverso compositas multas valde compositionum differentias generare.
Scias autem hos etiam sicut alios balbutiendo palpitasse circa veritatem. Nescientes enim distinguere inter potentiam et actum, videbant bene quod oporteret aliquod esse principium quod esset natura subjecti et fundamenti in corporibus,
et hoc putabant esse corpus : quia supponebant cum omnibus antiquis Philosophis, quod ex nihilo nihil fit : non corpus autem putabant esse nihil corporis, et sic ex non corpore non fieri corpus omnino : et eadem ratione ex non homine non posse fieri hominem : non videntes distinctionem inter non corpus nihil existens corporis, et non corpus quod non actu est corpus, sed potentia est corpus et est fundamentum corporis. Sic igitur supponentes ex corpore fieri corpus, videbant ab ipsa veritate coacti, quod darent illi corpori dimensionem, essetque sic principiatum et non 'principium. Et ideo 'vocaverunt atomum, nescientes distinguere inter corpus physicum et mathematicum : quoniam primum corpus physicum est aptum natum mensurari tribus diametris et ad rectos angulos undique se secantes : et hoc cum actu atomum et potentia atomum, et haec est subjecta corporis materia : et hoc quidam dicere intendebant, sed non valebant exprimere. Amplius iterum supponentes ex nihilo nihil fieri, et nihil quantitatis videntes esse in materia subjecta prima, secundum quod est subjecta, et nescientes quod potentia est in ea dimensio, dixerunt quod oporteret principium dare dimensionibus : et non invenientes dimensiones simplices omnino nihil nisi in vacuo, posuerunt vacuum esse, et hujusmodi interceptione vel spissari vel rarificari corpora, et sic fieri generationem et figuras corporum ex tribus superius dictis, figura, et ordine, et oppositione. Haec igitur de principiis est positio istorum. De motu vero unde, hoc est, qua de causa movente inest existentibus, et his aliis omnibus, et in hoc similes existentes negligenter dimiserunt intactum. De duabus igitur causis visum est prius a primis philosophantibus in tantum quaesitum esse in quantum a nobis dictum est in ante habitis : et haec dicta sufficiant de positione Epicureorum.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
DE OPINIONIBUS STOICORUM DE PRINCIPIIS.
CAPUT I.
De Pythagoricis qualiter dicebant numeros mathematicos esse principia.
In Philosopho, 1 Metapby. cap. 2
Stoicorum autem circa principia nunc in alio tractatu inducemus assertiones, incipientes a Pythagoricis, qui primi principes in hac secta floruerunt. Dicamus autem primo, quod omnes Stoici conveniebant in hoc quod physicorum principia ponebant esse non physica : sicut Epicurci in hoc convenerunt, quod principia physicorum physica esse corpora perhibuerunt, sicut patet in omnibus ante habitis opinionibus quas induximus. In his igitur Philosophis et ante hos de quibus diximus in Physicis, illi qui vocantur Pythagorici, tangentes physicorum mathematica principia esse, primi inter Philosophos produxerunt ea in medium philosophantium, et in talibus principiis connutriti per totum tempus philosophiae suae dixerunt, quod ea quae sunt princi-
pia mathematicorum, principia sunt cunctorum existentium. Rationem autem hujus assignantes dixerunt, quod omnia corpora mobilia in motu considerantur, et ante corpora non sunt nisi ordines intelligentiarum quarum principia hic non quaeruntur. Cum igitur ante corpus mobile sit corpus secundum naturam, principia corporis erunt ante principia corporis mobilis : sed quae sunt principia prioris secundum naturam, magis habent rationem principiorum quam ea quae sunt principia posterioris. Sunt igitur principia corporis magis principia quam ea quae sunt principia mobilis. Similiter quo principia sunt priora, eo magis sunt universalia et plurium principiorum : ergo principia cunctorum sunt principia corporis : corporis autem vel cujuslibet quantitatis sunt principia quae constituunt ipsum in esse corporis secundum quod corpus est : non autem constituunt ipsum in esse corporis nisi mathematica : ergo mathematica sunt principia corporis, et per consequens sunt principia cunctorum.
Et omnis iste error provenit ex hoc quod non distinguebatur natura corporis quod præreliquit sibi corpus mobile, et quod supponitur in ipso. Si enim hoc
<--- Page Split --->
dicatur esse corpus tribus diametris dimensum, et in esse corporis constitutum, impossibile est evadere rationes induetas : et hoc putabant Pythagorici persumsi a quodam signo non sufficienti, quod scilicet corpus mobile per velox et tardum divisibile est in infinitum, sicut ostendimus in VI Physicorum nostrorum : et cum dividi in infinitum sit passio mathematici corporis, oportet mathematicum corpus esse quod supponitur in corpore mobili physico. Hoc autem non est necessarium : quoniam si corpus accipiatur sub forma mobilitatis solum, sic abstrahit a mobili ad situm, et a mobili ad formam, et a figura recti motus, et a figura motus circularis, et hujusmodi motus addibilis est in velocitate additioni temporis, et addibilis in tarditate ad divisionem spatii : et ex illa parte sequitur dividi in infinitum etiam corpus physicum sicut et mathematicum corpus : aut quod subjicitur in corpore sic mobili, non est constitutum tribus dimensionibus quae per tres fiunt diametros, sed potius quod aptitudinem habet extendi tribus diametris : hoc autem est substantia in qua fundatur secundum esse mensurae diametrorum, et non ipsa dimensio est quae habet hujusmodi aptitudinem : et sic principia hujus corporis sunt cunctorum corporum principia : haec autem sunt principia substantiae : et hoc ignorantes Pythagorici prædictos inciderunt in errores.
A principio igitur sua philosophiae persuasi, quod mathematicorum principia sunt cunctorum principia, sic processionent ulterius, inquirentes quae sunt prima principia mathematicorum. Videntes autem, quoniam numeri sunt natura primi in genere mathematicorum, quo quod numeri qui differentiis causantur, prout sunt pluralitas, ab unitate procedunt formae simplicis, quae primae considerationes sunt entis et differentiarum entis et unitatis ipsius, ideo nisi et romati sunt isti speculari et multas similitudines in numeris, quas aptabant exi-
stentibus, sive essent per se non facta per generationem, sive essent facta, sicut fiunt generata : etsi magis sint conati per similitudines aptare entibus quam ea quae speculantur in igne et aqua et terra vel aere vel aliis corporibus physicis, quae Epicurei Philosophi principia esse dixerunt. Dicebant quidem, quod haec talis numerorum passio est justitia : eo quod justitia in communicatione est secundum medietatem proportionis geometricæ, et in distributione est secundum medietatem proportionis arithmeticæ. Illa vero talis numeri passio est anima, et talis anima est intellectus : quoniam dicebant quod nobilior anima ad intellectum sive intelligentiam se habet secundum proportionem dupli, et sensus se habet ad animam superiorem secundum proportionem sexquialteri, et ad intellectum purum secundum proportionem tripli : natura autem corporis ad sensum quidem secundum propositionem superbipartientis, et ad animam nobilem secundum proportionem dupli, ad intellectum secundum proportionem quadrupli. His enim proportionibus se habent invicem, unum, duo, tria, quatuor, qui sunt primi numeri secundum quod numerus duo : est autem principaliter multi secundum quod multum est ad infinitum tendens, et tria principium est finiti in numero, et quatuor est primum multum constitutum : numero vero accidit et multum et paucum finitum et infinitum esse. Similiter autem dicebant, quod est in his quorum esse permixtum est cum potentia, sicut materia, et tempus, et motus. Talis enim proportio vel passio numeri est materia, et talis est motus, et tale est tempus : quoniam tempus ad motum se habet sicut proportio æqualis ad æquale, et motus ad mobile, sicut tria ad unum, et materia ad formam sicut duo ad unum : et ita in omnibus dicebant singulorum esse principia singulos numeros.
Amplius speculabantur etiam passiones et rationes harmoniarum, quibus corpo-
<--- Page Split --->
ra componebantur, et ex miscibilibus, aliter unibilibus, principiis constituebantur, dicentes haec uniri secundum proportionem hanc, et ita secundum aliam, sicut subtriplum aquae ad triplum est terrae, et quadruplum aeris in hoc vel illo mixto, sicut dicebat Empedocles, constituitur ex partibus sex, quarum quatuor dedit Vulcano, et alias duas distribuit aliis elementis. Sic igitur quoniam et alia ab his quae hic diximus secundum essentiam accepta videbantur assimilari numeris, et numeri sunt primi omnis naturae existentium, sicut ante probatum est, ideo aestimaverunt quod elementa numerorum et principia sunt elementa et principia cunctorum entium. Haec igitur in numeris est positio Stoicorum, quorum praecipuus princeps fuit Pythagoras, vir utique probatissimus, do quo ab omnibus Philosophis primis praejudicatum est primus dicta sua pro auctoritate debere recipi, et nihil amplius probationis debere exigi a quoquam dicta sua referente, nisi quia ipse dixit : ipse autem erat Pythagoras, sicut dicit Tullius in libro de Natura deorum.
CAPUT II.
Et est digressio declarans qualiter principia numerorum secundum Stoicos sunt principia cunctorum.
Nos autem ad intellectum Stoicae positionis aliquantulum digrediemur : videtur enim nobis haec summa esse philosophia. Dicamus igitur incipientes ab his quae omnes Peripatetici principia esse dicunt : haec autem sunt forma et materia, sicut manifestum est ex determinatis a nobis in II Physicorum, licet sint tria principia motus : privatio vero quae abji-
citur in motu continue, et forma quae continue edueitur, et subjectum quod movetur : tamen non sunt nisi duo principia entis, quae sunt forma et materia. Loquamur igitur de forma, quaerentes an forma et unitas sint idem aut non. Constat autem quod sunt idem intellectu : quoniam sicut dicit Euclides in VII Geometriae et Pythagoras in Arithmetica, unitas est qua quaelibet res una est. Quaelibet autem res est una ea natura qua ipsa est hoc quod est : sed quaelibet res est hoc quod est per formam : ergo quaelibet res est una per formam : et sic intellectus unitatis positus concludit intellectum formae : et si e converso forma prius sumatur, per formam concludetur intellectus unitatis. Ex quo convincitur idem intellectus esse formae et unitatis. Modum tamen alium habet unitas, et alium forma : quoniam in se considerata est unitas, sed considerata prout ejus proprietas est esse quod dat rei, est forma. Esse autem dico formae proprietatem potius quam effectum : quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in eo quod est actu existens. Ex hoc accipitur, quod licet idem sit intellectus unitatis et formae, tamen modus unitatis simplicior est quam modus formae. Quod sic clare videtur : esse quod est proprietas formae, quae propter hanc ipsam proprietaetem quid erat esse vocatur, diffusio est formae in eo quod participat actum essendi : ergo tendit esse in potentias ejus quod est ut perficiat res : et sic procedit spargendo se, sicut lumen procedit a lucente : unitas autem a qua res una est, procedit sparsa in potentiis ejus quod est, colligendo uniendo et finiendo ipsa et terminando ipsa ad unitatem : et isti sunt actus principii quod est naturans res : igitur forma est principium per hoc quod est unitas : et si unitas est ratio principii cum per scipsa sunt prima principia, unitas erit per se primum principium omnis entis. Similiter consideremus id quod Peripatetici principium vocant, quod est materia : hujus enim
<--- Page Split --->
romideratioestquodestsubjectumetfundumentum , etquodipsaestinpoten - t i a : etperprimumquidemsustinetfor - m u m , persecundumestinfinita , sedfi - nibilis . Quæramusigitur , utrummateriaperhocquodestrerumprincipium , autperhocquodestistaduo . Siestprinci - piumperhocquodestinse , tuncinmullahabitudineadformametadmo - tumestprincipium : quiaperhocquodestidquodestinseispas : sedoportetprincipiumabactuprincip ' andidictum , principiumesseabhabitudineprinci - piumdi : ergomateriaperhocquodestduoista , estexistentiumprincipium . R e - sumoigitureaquæsuntprincipiiprimi , quodpersuamessentiamestprincipium , etmoncuialiquidabipsoconfertprinci - p i u m : dualitasautemistaconfertmate - tivprincipiare , sicutunitasconfertprin - cipiumformæ : ergobinariusisteestprincipiummaterialererum : etindequaliterbinariusisteexunitateformaliprimoprocedit . Constatautemexhisquæinpræhabitisbenedisputatasuntdeprincipiis , materiamnonessesubje - ctumnecpotentiamnisiperaliquidfor - mumquodincohativeestinipsa : hocau - temestesseformæinpotentia : esseigiturformæetinpotentiaessesuntumiusiterati : quiaesseformæquale - rumquesit , materiædatunitatemetessetalequalecompetitmateriæ , quandononetatuperformam . Esseautemtaleinruquodtale , nonestnisismplicisumius . Potentialitasautemipsiusestexhocquodcumprivationepermixtumest . Estigituriteratioistiusessequodidquodestesseetunumreiteraturinpri - vationisinfinitatem , eomodoquounumreiteratumsupersedivisionisestcau - saetininitatis , nonperhocquodestunum , sedperhocquodestag - ærægatumsibi : sicunitasestprinci - pumrerumetnatura , etbinariuspri - mumutmateria . SedhocestcavendumquodPythagorasdixittriplicemessenu - merum , scilicetinstrumentalem , forma - l e m , etmaterialem . Instrumentalemau -
temvocavitnumerumabstractumare - busquoutunturadresnumerandas : ethocvelhoc , cumabstractumsitrationeabstractumabaliquo , posteriussitillo , nonpotestisteesseprimumexistentiumprincipium . Formalemautemvocavitnumerum , quiponitresinnumero , etquoresipsæinpluralitateessendicog - noscuntur : etistenumerusestformaleessesingulorumessentialibusdifferentiisdistributum : ethicnumerusadhæretrebus , etestprincipiumrerum . Materia - temautemnumerumvocavitresipsasnumeratas . Cumautemadprimasspe - ciesnumerorumrecurrimus , priminu - merirerumsuntunitasformæetbina - riusmateriæ : etsicistisuntprincipiarerumprima . Sicigiturprincipiatuminentibusestnumerusreiteratusmateria - lissivemateriatus , principiansentianu - merusestformalis : etratioidprin - cipiandiostenditurinpropricitatibusin - strumentalisnumeri . Hæcautemadhucestaccipereinhisquæproceduntabunoprimosimplici , quodestuniversiessecausa , nulliinnitensnumero , omnita - menreinumerumdante , sicutdicitPy - thagoras . Inhocenimprocessuluxcau - sæprimæ , quæsimplexestradiusintel - ligentiæagentis , cujuslumineomniscujusqueestunitas , ethocpræhabetsimpliciter , etestomnisreiunitaspote - state , sicutunitaspotestateestomnisnumerus , etprincipiumetcausaetfinisomnisrei , sicetluxprimumprincipiumetcausaetfinisestomnisessecujuscum - quereisit . Hæcautemluxinsereflexaetdiffusaincausatoprimoconstituitin - telligentiamquæintelligitsuamnaturametlucem , perquamconstituitur , ethæcineanonsuntæqualia : sedluxperquamconstituitur , nobiliormultoestquamsuasubstantiaconstituta : etideoexpartesuænaturæinquodagitetcuidat , estcelumprimum : exparteautemlucisprimæparticipatæ , estconstituensintelligentiamsecundam . Sednosdeomnibushisinultimohujusscientiæli - brotractabimussubtiliter . Exhisenim
<--- Page Split --->
quae hic diximus, satis intelligitur quod prima causa luce sua ex ipsa procedente, est lux unitas quae nullo modo unitur numero. Participata autem haec lux a tanto primo cujus ipsa constituit naturam duo constituens et constitutum : et haec est anima nobilis et intellectualis, quam Peripatetici vocant motorem cœeli primi, in qua sunt formae quas per motum cœeli explicat in materiam, et haec est anima intellectualis in quacumque, quae non est alicujus corporis actus per lucem qua constituitur : licet per hoc quod est constitutum in substantia, natura lucis diversos habet gradus et diversas potentias ex se manantes. Lux autem illa occumbens in materia opaca, sensus efficitur cum hic et nunc operans : et ideo tres sunt ibi reflexiones quando lux participata in se reflexa dat substantiam animae et corpori : obumbrata dat naturam sentiendi, et proportionata organo dividitur harmonice ad sensibilia : propter quod sensus est sicut tria haec. Adhuc autem lux mixta mobili cœelesti et lumini motoris, constituit naturam : quia incidens materiae ejus quod est, non incidit ei secundum quod est lux primi numeri nisi per substantiam : sed incidit ei per constitutum in anima nobili : et sic est alia per esse : et tunc materia est subjectum ei primum : et haec est quarta substantia, lucis esse, lucis intelligentia, et esse in substantia sine eo quod est et substat luci in anima nobili, et ejus esse incidens corporali materiae : et haec est quatuor, qui quaternarius a prima procedit unitate. In genere igitur loquendo ab unitate procedit binarius qui est anima in genere, et ab unitate per binarium procedit ternarius primus, et ab unitate per binarium et ternarium procedit primus quaternarius. Si autem species animarum et sensuum et corporum sigillatim recipiantur, multi erunt numeri, et multae numerorum proportiones. Et hoc est quod dixit Boetius substantiam verborum Pythagore transferens, et de substantia numeri in principio Arithme-
tice» loquens : « Omnia quae a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata : hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar : hinc enim quatuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum cœelique conversio. » Ex his intelligi possunt ea quae dixit Pythagoras, et ex his scitur quod ea quae dixit, non dixit sine magna philosophia.
CAPUT III.
Qualiter Pythagoras numeros entibus adaptacit, et quae elementa esse dicebat et per quam rationem.
Redeamus igitur dicentes, quod hoc modo totum cœelum harmoniam esse dixit et numerum : et quaecumque ipse Pythagoras et sui habebant monstrare per demonstrationem sicut confessa et certa, aptabant colligentes ea in numeris et harmoniis, hoc est, proportionibus numerorum ad cœeli passiones et partes cœeli et ad totum ornatum cœelestem. Eodem modo est in non confessis et non certis. Sed si quid deficiebant dubitando et quaerendo, advocabant ad hoc solvendum et determinandum omne negotium numeris rerum continuatum. Dico autem ut quoniam denarius numerus ea perfectione perfectus est, qui continet in se omnem numerum simplicem, ideo spharea cœelestes quae sunt prima causarum cœelestia et simplicia, et simplicis sive regularis motus sunt decem. Cum autem novem tantum sunt manifesti, octo planetarum et stellarum fixarum, quae omnes octo dicuntur spharea stellarum, ideo decimam fecerunt primam antitonam, hoc est, contrarium motum habentem, quam vocabant motum planes, sicut diximus. Et de his cer-
<--- Page Split --->
tius in secundo nostro de Cælo et Mundo determinavimus, ubi probavimus decem esse sphæras, sicut et ante nos posuerunt et Peripatetici et Pythagorici et Aristoteles.
Sed cujus gratia in hanc disputationem de positionibus Pythagoricorum intravimus, hoc est ut tractemus quæ possunt esse principia rerum existentium, et quomodo omnia dicta sua etiam isti in supernis claudunt causis, nullam novam adjicientes : videntur igitur hi sicut et alii putare, quod numerus sit principium existentium quasi natura eorum quæ sunt, hoc est, forma et quasi privationes et habitus entium sicut numeri quidam : prima vero elementa numeri sicut et unum dicunt esse par et impar : quoniam elementum est ex quo componitur res primo, et quod secundum formam non ad formam resolvitur aliam : et cum nihil componatur ex omnino similibus, non potest unitas esse elementum numerorum, licet sit principium eorum, sicut punctum lineæ, et nunc temporis. Adhuc autem nihil componitur ex omnino dissimilibus et naturaliter sejunctis nullam penitus proportionis affinitatem habentibus. Oportet igitur quod dissimilia ex uno principio exorta sint elementa compositionis prima : et sic se habent par et impar in numero : et ideo sunt principia compositionis ejus : et par quidem est sicut infinitum, et impar sicut finitum : quia divisione facta per æqualia semper non stat : divisione autem facta per æqualia semper stabit, sicut ostensum est in tertio nostrorum Physicorum : et licet numerus additione sit infinitus et non divisione, tamen quia de numero reali loquuntur Pythagorici, et in illis par est principium infinitatis, et impar stat in uno quod divisibilibus interjacet, impediens per par æquam divisionem, ideo dixerunt quod est principium infinitatis. Aliquando tamen in sistitiis quas ponit Pythagoras, invenitur imparem conjungere cum infinito, et parem cum finito : et hoc est per numeri instrumen-
talis proprietatem : quia cum infinitum respectu adjiciendi in numeris sit, impar numerus est, qui omni pari adjicit unitatem. Sicut autem numerus par diffiniri non potest secundum ipsum nomen, quoniam paritas partium intrinsecarum primam dicit æqualitatem, ex quibus par consistit numerus, et illis impar numerus ut causam imparitatis dicit adjectam esse unitatem, et sic impar diffinitur per adjectum, adjectum semper in numeris causa est infinitatis. De sistitiis autem illis posterius faciemus mentionem.
Quia autem vidit Pythagoras, quod omnino contraria in nullo convenientia nihil penitus componunt : et iterum vidit quod nihil fit ex non entibus omnino, dixit quod unitas sive unum est ex utrisque, scilicet pari et impari resolutis : et unitatem utrisque esse parem scilicet et imparem, sicut principium : ex pari igitur et impari sunt numeri : ex uno dixit esse numerum qui est par vel impar : et qui est etiam sic in reali numero sicut ante ostendimus, quia binarius materiae procedit ex unitate formæ, et pluralitas rerum ex unitate luminis causæ primæ, ideo sicut dictum est, dicit numeros totum cœlum tam quoad motores quam quoad ea quæ moventur in ipso, et quoad motus ipsorum, omnia hæc numeris ligari et conjungi perhibet, et similiter elementa et quæcumque naturaliter constant.
CAPUT IV.
De esse coelementationum quas principia posuerunt quidam Pythagorici.
Quorumdam autem Pythagoricorum quidam duas dixerunt esse sistitias principiorum, unam quidem boni et perfecti, et alteram mali, et has duas coelementaliter jungebant, unumquodque bonum
<--- Page Split --->
suo coelemento contrario malo jungentes : et sic quia viginti erant, decem bona et decem mala coelementaliter juncta, decem faciebant principia. Hæc autem dicebant principia omnia, cum tribus modis varientur existentia quidem, ita quod quædam ordinantur ad alia a quibus accipiunt esse : quædam autem sunt absoluta : et inter absoluta quædam prima existentia, quædam autem sunt mobilia sive mota : dixerunt hæc decem istam triplicem entium diversitatem a decem coelementariis principiis sufficienter causari : tria vero coelementaliter accepta dixerunt esse entis principia, infinitum et finitum, par et impar, unum et plura : et accipiuntur ista secundum ordinem resolutionis, ita quod prius causatur a consequente et resolvitur in illud. Finitum enim omne per unum primo, et par secundo, sive per par proxime, et per unum primo finitum est : quoniam finitum est cujus omnis pluralitas et potentialitas par sibi in complemento formæ ad terminum unitatis formæ reducta est, et aliter non existens perfecte : et e contra cujus pluralitas et varietas potentiae impar sibi ad unius terminum reducta non est, infinitum est. Similiter autem in eadem coelementatione ponebant principia motus coelementaliter accepta, scilicet dextrum et sinistrum, masculinum et femininum, quiescens et motum, sicut dictum est in aliis non æque prima : quoniam in his quiescens abusive vocaverunt, quod nullo modo movetur : et hoc est cujus omnis bonitas est intra ipsum, sicut unitas prima in qua nullus est numerus, et nulli unitur, et hoc est primum non motum stabile dans cuncta moveri : et hoc est omnia alia formis sigillans, et omnibus aliis formas suas imprimens, et ideo masculinum : et quia formans est movens ad locum, sicut in VIII Physicorum probatum est, ideo ubi abundat virtus sic entia sigillantis et formantis, ibi est dextrum. Propter hoc etiam Pythagorici pri-
mi inter philosophos in primo corpor sic formato dextrum et sinistrum posuerunt, non secundum figuram, sed secundum virtutem dextrum et sinstrum distinguentes. E contra vero cujus non omnis bonitas secundum actum rerum est intra, per motum acquiritur, et illud etiam est in potentia ad motum et est motum : et quia id recipit et sigillatur ab alio quodam movente et sigillante, est femininum : et quia semper regyrat de imperfecto ad perfectum, et quod trahit potentiam sui ad moventis virtutem, est sinistrum : sinistrum enim est quod trahitur in motu post dextrum, et per quod ad dextrum fit regyratio. Quatuor autem coelementaria quæ reliqua sunt in ente generabili, inferiora posuerunt, et duas quidem coelementationes in simplici posuerunt esse principia : duas autem composito secundum prima elementantia. In simplici quidem posuerunt rectum et curvum : quoniam simpliciter leve et simpliciter grave recta sunt a medio vel ad medium mota. In alio autem leve et in alio grave sunt curva et reflexa et sursum et quæ curvantur inferius. In igne quidem aer, in aere autem et igne aqua. A deorsum autem superius : in terra quidem aqua, in aqua autem et terra aer : et ideo hæc et media et alterabilia et imparia sibi et multarum formarum esse dixerunt : quia curvum habet tres formas recti et concavi et convexi : rectum autem tantum unam. Secundum autem ordinem inferioris ad superius ponebant lucem et tenebras : quoniam secundum Commentatorem, cum perpetuo superius corpore participant ista 1. Quæ enim participant actu et potentia perspicuum, luminosa sunt et lucent, sicut dixerunt lucere ignem. Quæ autem communicant cum perpetuo superiori in potentia perspicui tantum, sunt transparentia et non luminosa : et quæ privantur utraque, sunt opaca : et hæc tenebrosa vocaverunt : et hæc sunt in elementis
<--- Page Split --->
ante formas et qualitates elementorum secundum naturam : et ideo ista principia vocaverunt elementorum, nihil in hac falsitatis dicentes, nisi quia principia substantiae elementorum neglexerunt. In non simplicibus autem secundum perfectionem quidem finis et motus dicebant principium esse bonum, et secundum infirmitatem et defectum consequendi verum motus terminum et verum finem, dixerunt esse malum. Et secundum consecutionem virtutis cœelestis quae inferius generata movet ex quatuor punctis obliqui circuli, et non pluribus, secundum quae distinguitur uniuscujusque periodus, est quadrangulum ex altera parte longius. Puncta sunt duo solstitialia distinguentia profundum ab ante et retro, et duo aequationalia ab ortu in occasum accepta distinguentia latum : longum etiam inferius generatorum distinguitur secundum motum rectum ab inferiori ad superius ascendendo. Dicebant enim et vere, quod quadratum ex ductu ejusdem lineae in seipsam producitur, sicut determinatum est in secundo Geometriae. Quadrangulum autem quod est longius altera parte, conficitur ex unius lineae ductu in aliam. Quaecumque igitur inferiorum aequales habent arcus periodi, ad statum et decrementum pertinentes, et arcus sive semicirculus sub quo conducuntur ad statum secundum aequales medietates quae sunt quartae circuli, distinguitur, ita quod una quarta conducit ad statum quantitatis, et altera ad terminum roboris et virtutis, et tertia a quantitate virtutis declinat sive ad diminutionem quantitatis, et quarta mensurat declinationem quantitatis, horum periodus est circulus inscriptus quadrato : et latera quadrati sunt mensura totius suae durationis regulariter, et unice hanc solum periodum naturalem et bonum esse posuerunt, sicut et in veritate res se habet. Quorumcumque autem incrementa et decrementa quantitatis et virtutis materialia sunt, tunc erit maxima materialitas in eo quod parum cresci vir-
tus post acceptam quantitatem et velociter declinat : et horum periodos inscripta altera parte longiori quadrangulo, et est ipsorum duratorum permanentia irregularis et mala et cum aegritudinibus multis, et infirma sunt ad sui esse opiniones naturales. Sic igitur viginti quidem principia in duabus sistitiis boni et mali ordinata Pythagorici posuerunt : quae tantum decem sunt, quando elementallier accipiuntur, haec scilicet, finitum et infinitum, par et impar, unum et plura, dextrum et sinistrum, masculinum et femininum, quiescens et motum, rectum et curvum, lucem et tenebras, bonum et malum, quadrangulare quadratum, altera parte longius quadrangulum. Et in istis rationibus quas induximus ista principia esse dixerunt, non multum a veritate deviantes.
CAPUT V.
De his in quo Alcmæon Crotoniates convenit cum Pythagora in positione principiorum.
His autem aliquid simile videtur suscipe re et approbare Alcmæon de Crotomantia civitate exortus. Aut enim iste Alcmæon recipit istam opinionem a Pythagoricis, aut e converso Pythagorici suam opinionem receperunt ab isto. Alcmæon enim iste fuit jam in ætate robusta, quando senio confectus fuit Pythagoras, et valde simpliciter sic enuntiavit principia rerum cum Pythagoricis. Alcmæon enim dixit, quod multa sunt duo, eo quod principium sunt multitudinis : et hoc dixit Alcmæon quando determinavit contrarietatem humanorum. De aliis enim paucis et parum loquebatur nisi de humanis ad mores pertinentibus, et in his omnem multitudinem vitiorum et vir-
<--- Page Split --->
tutum reduxit ad duo : unum quidem quod est virtutis, alterum autem quod est vitii : et hoc est duo, abundantia scilicet, et defectus. Sed iste Alcmaeon non posuit contrarietates determinatas et puras secundum naturam, sed quascumque fortuna et casu contingentes et non puras secundum naturam, sicut album et nigrum, dulce et amarum, bonum et malum, magnum et parvum, et sic de aliis quae casu contingunt : haec enim contraria posuit iste de caeteris contrariis indeterminate : et ideo quasdam 1 aliquando dixit esse principia, aliquando principiata : et Pythagorici vero denuntiant et quot et quas contrarietates dicunt esse principia.
Ex his igitur ambobus Philosophis tantum est accipiendum, quod contraria sunt existentium principia, et hoc non potuit accipi ab aliis qui generationem negabant, et unum solum principium esse dicebant : aut si dicebant plura esse principia, non dicebant agere et pati. Sed congregatione et segregatione fieri generationem et corruptionem per litem et amicitiam, quae vere non sunt contraria, eo quod non agunt et patiuntur ab invicem. Item accipitur ab istis quae sunt illa quae dicunt esse principia et contraria. Sed quomodo hoc convenit ducere ad causas a nobis superius per quatuor causas, non satis plane est articulatum sive distinctum ab istis Philosophis. Videntur tamen haec ordinare elementa sicut in specie causalitatis et materiae. Dicunt enim constitui et plantari substantiam eorum quae sunt ex his, sicut ex eis quae sunt sicut materia : plantari enim dicunt generabilia, et ingenerabilium dicunt substantiam esse ex istis. Ex quo autem res sunt vel fiunt, et est in eis manens, est materia. Sufficit igitur quantum ad praesentem spectat intentionem Antiquorum et de principiis intentionem speculari ex his quae dicta sunt a nobis.
CAPUT VI.
De tribus positionibus in naturalibus, quae omnes in hoc conveniunt quod unum dicunt omne esse quod est, et sunt Parmenidis et Melissi.
Sunt autem quidam Philosophorum, qui de omnis entis principiis enuntiaverunt, ac si omnia sint una sola natura et tantum unius naturae. Quia dicunt omnia per naturam esse unum et idem, et totam pluralitatem quae est in rebus, non esse nisi per accidens : sed non omnes illi qui hoc dicunt, dicunt illud uno modo, sed in tres opiniones distribuuntur, sicut patebit in sequentibus. In hoc tamen conveniunt omnes, quod non bene dicunt quod dicunt : quia in syllogismis probationum quos adducunt, peccant, et in materia falsas propositiones ponendo, et in forma syllogismi, quia non syllogizant bene, sicut ostendimus in primo Physicorum, nec oportet hic repetere 2. Conveniunt iterum in hoc quod dicunt quod non est secundum naturam dictum, quia motum et principium motus auferunt : et ideo naturalis Philosophus non habet disputare cum eis. Omnes isti convenerunt in hoc quod illud unum quod dicunt esse, sit immobile. Igitur cum in praesenti quaeramus causas naturales quae determinatae sunt a nobis in Physicis, nullatenus convenit ut habeatur sermo de istis quoad praesentem causarum perscrutationem, in qua per habita quaerimus numerum causarum naturalium. Isti enim non loquuntur ut quidam Philosophorum, qui naturaliter loquentes, ipsum ens unum esse sicut aquam, vel aerem, vel ignem, et non omnino
<--- Page Split --->
unferbant motum, sed omnia generant ex uno per motum quasi ex una materia omnia ex uno esse dicentes : sed isti dicunt alio modo omnia esse unum. Illi namque qui physice loquuntur, illi uno quod dicunt esse ex quo omnia sunt, motum apponunt, dicentes omne quod est, generari quocumque modo generationis : sed isti non physice loquentes, dicunt unum quidem omnia esse, et dicunt illud esse immobile, et secundum tantum quod auferunt motum, istius speculationis sive inquisitionis in qua sumus, ens in quantum est inquirentes, est proprium de eis disputare et non philosophiae naturalis. Et haec omnia determinuta sunt in primo Physicorum, unde cum ibi disputavimus de istis, diximus nos facere inducendo Philosophum prinum : quia ex principiis naturae non potuimus habere viam contra ipsos. Haec autem in altiori existentes inquisitione, quamvis de re naturali quaeratur, oportet nos latius de his interius considerando, perquirere eorum positiones, et rationes eorum quibus ponunt quod ponunt, et in quo conveniunt, et in quo differunt, ut videamus quid philosophiae dicta eorum contineant.
Parmenides dicit omnia esse unum, et videtur tangere quod omnia sunt unum ratione formae et speciei quae est rerum quidditas. Melissus vero ipsum quod est omne, dicit unum et idem esse secundum materiam : et ideo Melissus dicit omnia esse unum finitum et immobile. Parmenides autem omnia dicit unum esse infilum et immobile. Xenophanes vero qui primus fuit inter hos tres, eo quod Parmenides fuisse dicitur ejus discipulus, dicit quidem omnia esse unum, sed nihil explanat de altera istarum naturarum, ultrum scilicet sint unum per formam, vel unum per materiam : et ideo Xenophanes neutrum istorum visus est attingere : sed respiciens ad totum cœelum cum omnibus coordinatis sibi, dicit hoc unum totum esse quod est Deus, et Deum dicit esse omnia.
Sicut igitur diximus in praehabitis, hi praetermittendi sunt quoad praesentem de physicis causis quaestionem. Duo quidem omnino, scilicet Melissus et Xenophanes, quasi parum rudiores et agrestiores, in schola non connutriti : eo quod dicunt ipsum unum quod est omnia, esse infinitum et immobile. Parmenides autem curialior esse dicitur, quia motum aliquem dat entibus, sed absolute substantialem aufert generationem : et ideo Parmenides visus est dicere quod dicit, melius videns quid dicere congruit. Arguit sic Parmenides : quodcumque praeter ens est, de omnibus nihil est omnino: quia ens non distinguitur ab aliquo entium : ergo ens omne est una et eadem natura entis indistincta ab aliquo entium: et sic Parmenides nihil dignatur esse praeter ens. Non ens igitur quod est praeter ens solum, nihil dignatur penitus esse. Si ergo aliquid sit illud, non est aliquid praeter ens. Quod autem non est aliquid praeter ens, est ens solum. Ergo omne quod aliquid est, ens solum est, et unicum ens : igitur omne quod est aliquid, est unum solum ens : sed omne quod est, aliquid est : ergo omne quod est, unum solum ens est. De his autem manifestius diximus in Physicis, in libro primo : sic autem omnia unum solum ens esse dicens, ab ipso sensu coactus sequi ea quae apparent in sensu, dixit omnia esse unum secundum rationem et quid est et formam, plura vero per accidens in formis sensibilibus esse suscepit, et ibi accidentalem motum esse non negavit. Et ideo postquam unum omnia esse dixit in substantia et esse, rursus in sensibilibus duo ponit esse principia, calidum et frigidum, ut terram et ignem dicens esse principia. Ex his autem quod principium est secundum proprietatem entis, est calidum, quia motum habet a centro : frigidum autem eo quod privat motum, et constringitur ad centrum, ordinat principium esse per modum non entis. Hae igitur sunt horum trium Philosophorum positiones et in quo
<--- Page Split --->
conveniunt, et in quo differunt dictum est.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans rationem Xenophanis, qua omnia dicit esse unum Deum.
Rursus autem istorum scrutabimur propositiones, ponentes rationes et defectus eorum, et ponemus primo positionem Xenophanis, qui non distinguens de materia et forma dixit omnia esse Deum. Innitebatur autem iste quatuor propositionibus, quarum una est, quod quæcumque distinctum esse habent sub uno communi intellectuali alicujus naturæ, per divisionem differentiarum oppositarum exeunt ab illo communi intellectu naturae illius. Secunda est, quod omne quod distinctum esse habet sub uno sibi communi et aliis, est compositum ex alia natura communi et differentia continente ipsum in actu. Tertia est, quod idem est a quo non differt differentia. Quarta est, quod simplex omnino nullam habet differentiam secundum inesse distinctum distinguentem. Hæ propositiones colliguntur ex libro Alexandri Græci cujusdam Peripatetici, qui opinionem istius Xenophanis post eum suscepit. Accipiamus igitur primo propositionem per se notam, quod omne quod prædicatur de pluribus, et non conversim de illis prædicatur, et non accidentaliter illis est conveniens, est una natura quædam quæ est substantialiter in omnibus illis : ens enim prædicatur de Deo, vot, et materia prima, non conversim, et non accidentaliter conveniens illis : igitur est una natura quædam quæ substantialiter est in omnibus illis. Nec potest dici quod intellectus entis est intellectus
principii et non generis, quia de hoc quoad propositum concludendum nulla est penitus differentia. Modi enim entis quibus dicitur per prius et posterius, non sunt de substantia et substantia, sed de substantia et accidente. Quod si etiam per prius et posterius diceretur, adhuc esset aliquo modo communis intellectus entis de ipsis de quibus dicitur, et non haberet aliquod ens determinationem ad hoc ens ab ipso intellectu entis : quia aliter idem esset principium convenientiae multorum ad invicem, et principium differentiae eorumdem ad invicem, quod est impossibile. Redit ergo, quod ens primum de natura divina et materia et mente sit una natura communis in illis. Accipio ergo quartam superius positam propositionem, quod simplex non habet differentiam, et procedo sic : materia prima est quæ non habet aliquam differentiam, eo quod omnis differentia est a forma : et prima materia est ante omnem formam : quia aliter non esset in potentia ad omnem formam : ergo non habet aliquam sub entis intellectu differentiam : igitur ipsa nihil addit super ens. Eodem modo Deus, qui causa prima est, simplex est, et nullam super entis intellectum addit differentiam. Eodem modo vosc sive mens nihil addit, secundum quod mens dicit ipsam primam et simplicem naturam naturae incorporeæ, non contractam ad aliquam naturam ceclestem, vel animæ, vel alicujus alterius. Revocemus igitur ad memoriam tertio superius positam propositionem, quod idem est a quo non differt differentia. Et concludemus quod Deus, vosc, et materia prima sunt idem et unum ens penitus : eo quod quæcumque entia sunt, et nullam sub ente participant differentiam, eadem sunt : Deus autem, vosc, et materia entia sunt, et sub ente nullam entis differentiam participant : ergo Deus et vosc et materia sunt eadem. Si autem daretur quod aliquam sub ente differentiam participant, vel modum differentiæ, cum illæ ad ens quod est in eis se habeant ex
<--- Page Split --->
additione, sequeretur quod essent composita : et hoc esset contra rationem primi : quia principium non potest esse compositum : eo quod omne compositum suis componentibus debet esse suum tanquam principiis. Sunt autem ista prima in omni natura, Deus, vos, et materia. Sequitur igitur quod ista sunt eadem in natura et esse.
Ulterius autem probat Xenophanes ex his omnia esse substantialiter unum, supponens tres propositiones, quarum una est, quod de consequentibus esse, nihil est substantia rei. Secunda est, quod differentiae accidentales non variant substantiam. Tertia est, quod consequentia esse sunt accidentia. Et inde processit sic : quæcumque sunt post prima de essentia rei existentia, sunt esse substantiae consequentia. Omnia autem quæ sunt, sunt post prima superius inducta, quæ sunt rerum substantia. Ergo omnia quæ sunt, sunt esse substantiae consequentia. Non enim posset poni forma, quæ est substantia, præcedere materiam, nisi poneretur esse lumen Dei vel vos sive intelligentiae : hæc autem sunt eadem ipsi materiae : ergo ut lumen illorum non præcedit esse substantiae ipsa forma : omnia igitur substantiae esse sunt consequentia : ergo per primam propositionem sunt illa non substantiae : ergo sunt accidentia si aliquid sunt, sicut dicit tertio supposita propositio : ergo non distinguit in esse substantiali, sicut dicit propositio secundo supposita. Ex hoc igitur concluditur : quæcumque in esse substantiali indifferentia sunt, substantialiter eadem sunt : ergo omnia quæ sunt, substantialiter et in esse substantiali eadem sunt.
omnibus quod sunt. Tertia divinum ubique et semper esse. Quarta est divinum ad sui substantiam nullo indigens. Ex his igitur sic procedebat : materia est quæ ante omnem et post omnem mutationem, et in omni mutatione manet eadem, eo quod incorruptibilis et ingenita, et per eamdem rationem immobilis : quoniam si moveretur ad esse materiae, tunc motui in esse materiae et subjecti non subjiceretur, quod est falsum : igitur ipsa est immobilis et æterna. Adhuc ipsa sola est, quæ de seipsa largitur ommibus hæc quæ sunt : quia ipsa præstat omnibus subsistere et substare per seipsa : quod non facit forma, etiamsi forma esse poneretur, eo quod forma non est fundamentum substans et subsistens, sed potius si esset, inesset fundata et inhærens. Similiter ipsa est in omnibus ubique et semper : quoniam in secundo hujus scientiæ habebitur, quod quando aliquid unum est in multis, per unam rationem illis existens, oportet quod illud sit primo in aliquo uno, quod est causa omnium illorum : sustinere autem et fundare in se formas et suscipere eas, est in omnibus quæ sunt hoc aliquid : ergo est in eis gratia primi fundantis et suscipientis et sustinentis : hoc autem est materia : ergo materia est ubique, ut habitum est superius, quod ipsa est semper. Similiter materia ad sui esse nullo penitus indiget : quoniam si aliquo indigeret, jam non esset prima. Congregabat igitur Xenophanes omnia hæc in materia prima, esse divinum, esse perpetuum immobile, omnibus dans moveri in ipso, omnibus per seipsum esse largiens, ubique et semper esse, et nullo ad sui esse indigere : et concludebat quod materia prima sit Deus.
Amplius propositiones ab omnibus Philosophis suppositæ sunt quatuor de esse divino, quarum una est illud esse perpetuum et æternum, quod idem substantialiter manet ante omnem et post omnem mutationem. Secunda est illud esse divinum, quod per seipsum largitur
Amplius hyle secundum se accepta est impartibilis et impassibilis : ergo et immobilis : quia non patitur aliquid nisi moveatur, et non movetur nisi sit divisibile, sicut in VI Physicorum probatum est 1. Quod igitur mobilis efficitur hyle,
<--- Page Split --->
hoc est a corporeitate quae advenit ei. Corporeitas autem adveniens ei, est accidens ipsius. Ergo motus accidit ei per actus ipsius : et similiter passio et omnis diversitas corporum et motuum et passionum est ex hoc quod advenit ex corporeitate et contrarietate : ergo una hyle est in omnibus illis indivisibilis et immobilis et impassibilis : multa autem corpora mota et multa patientia : ergo omnis diversitas est ab accidentibus et proprietatibus advenientibus : et nihil diversitatis est a substantia ex parte materiae, sicut dicit Xenophanes.
Omnino autem eodem modo se habet voo; ad animam et animae differentias, quo se habet hyle ad corpus et corporis differentias : quoniam voo; in eo quod hujusmodi, non comprehendit formas corporum nisi per aliquid adveniens ei quod facit ipsam voo; proportionalem corpori : et tunc efficitur imaginans et sentiens et patiens a sensibus et motibus a sensu factis. Sicut ergo hyle non distinguitur a diversitatibus corporum, eo quod sunt post ipsam : ita voo; non distinguitur a diversitatibus animarum, eo quod sunt post ipsam : et sic erit una hyle omnium corporum, et una voo; omnium animarum. Quaecumque autem non differunt, danda sunt eadem : impartibile autem immobile et impassibile non differunt in vo; et hyle, eo quod utrique advenit partitio et mobilitas et passio ex posterius adveniente corporeitate et contrarietate, in se autem sunt uno et eodem modo impartibilia et immobilia et impassibilia : ergo nulla differentia differunt voo; et hyle : ergo eadem sunt per omnia.
Eodem autem modo conclusit haec ambo esse Deum : et sic intulit Deum esse omnia, et fieri Deum corporalem ex posterius adveniente corporeitate, et sensibilem ex posterius advenientibus formis sensibilius. Hoc autem alii quidam imitati sunt templorum facientes inscriptiones : circa idola enim Palladis inscrip-
tum fertur fuisse, quod Pallas est quidquid est, et quidquid erat, et quidquid erit, et quidquid vides, cujus peplum nullus unquam sapientium revelarepotuit. Et haec opinio placuit Alexandro Peripatetico : et aliquid ejus quantum scivit, David de Dinando ascivit, sed perfecte et profunde non intellexit. Hoc autem quod hic inductum est de eo, sufficit ad hoc quod sciantur rationes Xenophanis, quae cum in hunc produxerunt errorem, quod ad totum respiciens ipsum dixit esse Deum. Ccelum autem vocavit omnia mundi simplicia corpora, dicens Deum corporeitate distinctum sine passionum differentiis esse cœelum. Ccelum autem sive corporeitatem assumptis passionum differentiis fieri elementum : et sic omnia substantialiter esse Deum.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans improbationes et solutiones rationum ipsius Xenophanis.
Ne autem in errore isto cujusque remaneat intellectus, licet nobis non sit hic contra istas positiones disputare, tamen ad faciliorem doctrinam ista improbabimus hic, et vias solvendi demonstrabimus, et tunc ad Melissi procedemus positionem. Dico igitur, sicut probavimus in II Physicorum 1, quod movens et materia nunquam sunt res una : et sicut patet per antedicta, si res movens et materia essent res una per substantiam, sequeretur quod contradictoria essent simul vera : Deus autem est movens primum, et materia prima est motum primum : et sic illa duo nunquam possunt esse res una. Quod autem Deus sit causa
<--- Page Split --->
prima et movens primum, et sic causans per suam essentialem scientiam, probabitur a nobis in undecimo hujus scientiae libro. Amplius probatum est in VIII Physicorum 1, quod primus motor nec potest esse finitus, nec infinitus per quantitatem vel virtutem corpoream, neque divisibilis : sed oportet ipsum esse indivisibilem et impartibilem, nullam penitus potentum habere magnitudinem. Si autem esset idem cum materia, posset esse in majori major, et in minori minor, et esset divisibilis. Potentia igitur non potest esse idem cum materia. Adhuc primum regit omnes res praeter quod commisceatur cum eis : materia autem in nulla rerum est nisi per unionem et mixtionem substantiae et virtutis : igitur Deus nullateuus potest esse materia prima. Eodem autem modo probatur omnino in minori mundo, quod vos, Deus et mens et materia et hyle non sunt idem : et hoc satis patet per ea quae scripsimus in nostra epistola de natura animae et contemplatione et immortalitate ejus : et ideo ista relinquantur : agrestes enim et rudes sunt in philosophia qui his ad consentiendum moventur.
Ad propositiones ergo quas in prima sua disputatione supponit Xenophanes, dicendum ad primam, quod illa propositio quam inducit, quod quaecumque distinctum esse habent sub uno communi intellectu alicujus naturae, per divisionem oppositarum differentiarum exeunt ab illo, falsa est, nisi intelligatur de sola generis communitate : quoniam multa individua distinctum esse habent sub uno communi intellectu naturae communis, quae est essentialis similitudo ipsorum, et totum esse ipsorum, et per divisionem tamen oppositarum differentiarum non exeunt ab illo, sed potius per divisionem materia. Si autem accipiatur de intellectui entis qui est ante omne genus, tunc omnino seipsum non intelligit Xenophanes : falsum enim est quod notio entis sit
intellectus communis his de quibus praedicatur ens, ita quod ipsa per oppositas differentias exeant ab ente : sed natura entis simpliciter est unum, et alia omnia sunt modi illius unius, quod vere est ens, sicut ens est substantia, et omnis varietas accidentium est secundum diversos modos esse substantiae : licet enim ipsa substantia sit ens vere unum, esse tamen ejus non est unum et idem secundum quod est materia vel disposita qualitas, vel relata, vel agens, vel patiens, et sic de aliis : et sic accidentium varietates sunt non essentia, sed entis esse quod est substantia. Quod autem ulterius ex ista procedit, et dicit quod ens dictum de substantiis diversis, non dicatur per prius et posterius, iterum est falsum : quia ens per prius est actus, et ens per posterius est potentia, et ens simpliciter est substantia quae est hoc aliquid. Adhuc autem alio modo falsum est, quod ens sit commune sive per modum principii sive Deo sive causae primae et suo causato, ita quod sit aliquid quocumque modo in utroque : quia secundum hoc aliquid esset commune causae primae et suo causato : et sic causa prima esset composita ex illo communi et quodam alio : et tunc non esset prima causa. Ens autem scimus esse causatum primum causae primae : et sic non est commune causae et causato : sed potius ante omnem entis divisionem est haec divisio, ens a seipso et ens ab alio : et ens quod ibi dividitur, est ens simpliciter, et potius entitatis ejus quod non est ab alio et ens ejus quod est ab alio, non est sub illa, sed potius vestigium illius et resultatio quaedam et imitatio et non pars illius tanquam communis natura quae sit in ente a seipso et in ente ab alio : et patet ideo, quod nihil valet processus quo procedit ex illa propositione. Similiter secunda propositio quam ponit, quod id quod distinctum esse habet sub una natura communi sibi et aliis, est compositum ex
<--- Page Split --->
illa natura et differentia constituente, falsa est, nisi intelligatur de generis distinctione vel speciei : quoniam illa differentia distinctum habet esse sub una natura communi sibi et aliis, in qua est potestate, et tamen non est composita ex illa natura et differentia constituente, sed est simplex : et similiter omnia prima seipsis differunt et distinguuntur, et ex hoc nullam penitus probantur habere compositionem, sicut Deus, vos, et materia sive hyle. Tertia autem simplex est vera, sed maxima differentia differunt quae seipsis differunt et aliis differre sua differentia tribuunt, sicut homo et asinus seipsis non differunt, sed eis sua differentia, quae sunt rationale et irrationale, differre tribuunt. Differentiae autem differunt seipsis : quia aliter differentiae esset differentia, et abiret in infinitum. Quarta autem falsa est, nisi fieret vis in habere differentiam : eo quod habens et habitum sunt diversa : tunc enim verum est quod habens differentias sit compositum. Si autem in hoc non fiat vis, tunc falsum est : quia id quod est in fine simplicitatis, est quidquid habet, tamen multas habet differentias. Ex his igitur satis patet solutio prima sua disputationis. Patet etiam quod est agrestis et sine disciplina.
Adhuc autem, quod in secunda disputatione dicitur, quatuor esse de esse divino, sine intellectu omnino est dictum. Omnibus enim parum scientibus patet, quod natura supponitur omni mutationi, et relinquitur post omnem mutationem sicut subjectum omnis mutationis : Deus autem et vos; nullius penitus sunt vel esse possunt mutationis subjecta : et quod ex ista ulterius assumit non esse mutationem ad hyle, illud verum est quod hyle est quod mutatur ad formam : et ideo licet non sit mutatio ad hyle, tamen immutabilis non est hyle ipsa. Deus autem et vos; nec mutantur nec ad ipsa potest esse mutatio aliqua : et cum aeternum sit immutabile, patet quod hyle non est aeterna, sed in temporalibus omnibus
magis temporalis et prope nihil existens. Secunda autem qua dicit, quod divinum est per seipsum largum et largiens omnibus de scipso, hoc omnino verum est : quia hoc est dives in se et in aliis. Et cum largitur esse secundum actum, largitur et bonitates quae sunt ab ipso et lumine divitiarum suarum. Materia autem sive hyle pauperrima est omnino, nihil de esse largiens, cum totum esse sit effectus formae, et avara est suscipiens, et turpis omnibus indigens. Et quod ulterius inducit, eam omnibus dare quod sunt, omnino falsum est : quia hoc dat forma per hoc quod est aliquid de esse divino : fundamentum tamen est in quo recipitur et fundatur esse, et contrahitur ad hoc quod sit esse hujus secundum quod hoc est, et hoc est paupertatis et particularitatis ipsius. Similiter verum est hoc, quod divinum est ubique et semper : sed hoc nullo modo convenit materiae, quae per partes est, et non ubique tota, hoc est, ita quod pars ejus una est hic et alia pars alibi : propter quod etiam in poeticis Atlas vocatur, qui ubique est et semper : ubique quidem, quia per partium distensionem : semper autem per successionem formarum, in qua successione manet hyle et subjectum unum et idem. Deus autem ubique est per rationem sua simplicitatis, non divisus per partes, sed semper est non ut subjectum omnium quae succedunt ibi formarum : sed extra tempus excellens et mensurans et regens omnia, nulli divino permixtus est ex omnibus. Quarta autem propositio, quod divinum nullo indigens ad esse suum, omnino vera est de Deo, et de materia omnino falsa : quia licet nullo indigeat ut materia, tamen omnibus indiget ad esse perfectum. Adhuc enim nihil omnium est quod ita et tot et tantis indigeat sicut ipsa : et quod ad esse materiae nullo indiget, hoc ideo est, quia hoc est primum in ratione subjecti : et si ad hoc alio indigeret, oporteret quod hoc esset subjectum prius primo, et abiret hoc in infinitum : et in-
<--- Page Split --->
finitum abhorret intellectus omnis. Patet igitur, quod haec disciplina etiam praeter omnem rationem ficta est.
Quod autem tertio adducit, quod hyle secundum se est impartibilis et immobilis et impassibilis, et quod hyle accepta corporeitate efficitur divisibilis et mobilis, et accepta contrarietate efficitur passibilis et sensibilis : et quod vos similiter se habet ad acceptionem sensus et imaginationis, et Deus similiter ad indumentum quantitatis cœelorum et elementi, multum est irrationabile et totum penitus impossibile et abominabile. Dicere enim hyle esse indivisibilium, etiam quando est secundum se accepta, est penitus falsum. Tunc enim est divisibilis in potentia, non actu. Unde hoc non fuit dictum alicujus sapientis scientis philosophiam. Similiter dicere quod per contrarietatem assumptam sit mobilis, omnino falsum est, et a nobis improbatum est in Physiris : secundum hoc enim maneret corporeitas una numero in toto et omni motu et mutatione, sicut subjectum motus et nutationis manet unum numero : et secundum hoc corpus naturale constitueretur dimensionibus quantitatum : et mathematica secundum esse accepta erunt principia physicorum, quae ambo sunt absurda apud omnes qui aliquid noverunt de peritia Peripateticorum : ideo in Physicis determinavimus corpus physirum ab aptitudine mensurationis trium diametrorum constitui, et non ab actuali mensuratione quantitatis mathematicae secundum esse acceptae : haec enim aptitudo subjecti et materiae, quod unum numero manet in toto motu et mutatione, et ab hoc habet mobilitatem. Receptibilitatem autem formae habet ante hanc a scipisai : et si passibilitas dicitur receptibilitas, tunc passibilitatem habet a seipsa hyl. Si autem passio est a contrario, tunc passibilitatem habet a contrariorum susceptibilitate, et passionem ipsam habet a contrariis susceptis et secundum autum agentibus : quia haec passio magis facta abjicit a substantia, et non fit nisi
agentibus ad invicem contrariis, et mutuo se abjicientibus a subjecto. Nos, autem non sic se habet ad imaginationem : quia cum vos, in anima hominis habet imaginationem, habet illam ex potentia organica, cujus organum non recipit nisi figuras corporum : et haec potentia fluit ab animae substantia secundum quod ipsa est endelechia corporis organici physici habentis potentiam ad vitae opera : et non est ex hoc, quod ipsa anima per hoc efficiatur, quod formam assumat corpoream, sicut iste fatuus dicit, et eum Alexander secutus est. Et fuit hoc principium haeresis cujusdam Tertulli Graeci opinantis animam habere effigiem membromum. Si enim sic dimensiones corporum accipit sicut hyle, eo quod idem est vos, et hyle, ut isti dicunt, oportebit quod sicut hyle corporeitate vestita et contrarietate disposita, nullum prorsus actum habet extra corporis et contrarietatis permissionem, ita vos, induta forma animae quae est dimensiones, ut iste dicit, nullam habeat operationem separatam a corporis mensuratione et similitudine : et sic nulla esset in nobis operatio intellectus omnino : quod experimenta docent esse falsum. Isti concedunt hoc adducentes pro se quod dicit Aristoteles, quod noster intellectus est cum continuo et tempore. Sed jam in praehabitis ostendimus, quod licet sit cum continuo et tempore in prima intelligibilis acceptione, tamen apud se invenit sine continuo et tempore intelligibile quod est ipsa rei veritas et quidditas : et tunc omnino est sine continuo et tempore. Deus autem sine syllogismo inducitur sic se habere ad colum et ad mundum, et ideo esse vos, et hyle : et secundum hoc nec divinus intellectus esset etiam sine continuo et tempore, quinimo hyle : et secundum hoc in omnibus rebus esset intellectus apud se, et cum continuo et tempore intelligeret in omnibus, et secundum hoc secundum prudentiam dictus intellectus esset in omnibus : et si dicat iste, sicut dicit Democritus, quod hoc verum est,
<--- Page Split --->
sed in quibusdam obruitur corporeitate, quod ad judicium de rebus et conceptionem et notionem venire non potest, illud, est absurdum : quia propter formam est materia : et ideo secundum potestates formae aptatur materia. Si igitur hyle potestates has habet in omnibus, aptabitur ei organum potestati suae ad operationes congruum. Loqui autem diu de abusionibus istorum virorum frivolum est : ex dictis enim satis intelligitur istos in philosophia agrestes esse et rusticos, et naturales eorum positiones nullo modo existere.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans opiniones et rationes, et solutiones rationum Melissi.
Melissus autem positionis hujus susceptor, articulavit eam: eo quod Xenophanes non distinxit aliquid, sed omnia dixit esse Deum. Melissus autem omnia dixit esse unum in materia, persuasus rationibus tribus, quas ex propositionibus quatuor assumpsit, quas putabat esse veras. Una autem et prima suarum propositionum est, ante principium materiam nihil esse omnino de rebus naturaliter et substantialiter existentibus. Secunda est, formam vel aliquid aliud non causare et agere, nisi actu sit et substantificata. Tertia est, formam non substantificari ad hoc quod actu sit et agat nisi per materiam. Quarta est, consequentia non esse substantias rerum, sed esse accidentia quae substantiam nec distinguunt nec in numero ponunt. Ex his igitur sic processit: principium est rerum omnium, ante quod nihil est de esse rerum, et ex ipsa est esse totum: ergo materia est solum rerum principium. Si enim detur
forma esse ante materiam, tunc non est actu, neque agit, nisi substantificata et fundata per materiam. Igitur oportebit quod materia fundans formam sit ante primam materiam, quod est absurdum. Si autem sit non fundata forma, hoc est contra tertiam propositionem : et tunc quaeratur in quo sit vel quale esse habeat ? et si dicatur quod est in intellectu agentis, cum igitur hoc quod intellectu est, sit secundum quid et non simpliciter, erit actu agens id quod tantum est secundum quid : et hoc est contra propositionem secundam. Ex his igitur relinquitur formas omnes accipere esse ex hoc quod fundantur in materia, et sic esse materiae consequuntur, et tunc nihil secundum substantiam diversificant, sicut dicit propositio quarta. Amplius iste Melissus dixit esse accidens id quod nihil addit de substantialitate formarum, aut nullum aliquid addit substantialitati materiae : eo quod suam substantialitatem nec acquirit per formam advenientem, nec amittit eam ea recedente : et sic forma de substantialitate nihil existens, materiam non diversificat, neque numerat, nisi per accidens. Tertio autem induxit id, quod omnis forma qualitas quaedam est, et in quale prædicatur. Quod autem qualitas est, substantiam non diversificat : eo quod multæ qualitates sunt in uno et eodem et propriæ et communes. Et ex his dicebat materiam solam esse rerum substantiam : et quia formis non dividitur nisi per accidens, ideo dixit omnia esse substantialiter unum et idem : et cum ex se sit infinita materia, et non possit per formam distingui, dixit eam esse infinitam : et cum infinitum non habeat quo moveatur, dixit illud unum esse infinitum et immobile.
Hæc autem nihil habent veritatis: licet enim in ordine materiae nihil sit ante materiam, et ideo sit ipsa materiale principium, tamen simpliciter forma est ante materiam tempore, et ratione, et substantia. Ipsa enim efficiens per se forma est omnium, non quidem appropriata
<--- Page Split --->
omnibus et incorporata, sed praebabens in se omnia formata et omnia faciens ea, sicut principium non coessentiale, sed immediatum in omnibus per substantiam suam agens. Et hoc quidem exemplum est in microcosmo in quo una numero anima in semine ut artifex existens, et non ut perfectio formalis ipsius, non per accidens, vel per aliud, sed per se et immediate agit formam capitis, cordis, et hepatis, et carnis, et ossis, et nervi, et aliorum omnium per hoc quod est forma talis corporis : et hoc modo ut artifex talis per seipsum, non per accidens, vel per aliud agit materiam ad formas, et est ante eam duratione et ratione et substantia. Quod autem forma non sit actu nisi fundata et substantialcata in materia, penitus est falsum : quia sic materia conferret esse forma, quod falsum est : quia e converso forma dat esse materiae : forma enim est quasi foris manens dicta : et quanto plus manet foras materiam substantia et esse et operatione, verius habet nomen forma : et ideo intellectus verius est forma quam sensus, et intelligentia verius est forma quam anima, et Deus maxime est forma omnia formans. Illae autem forma quae in materia sunt, imagines vocantur : eo quod sunt formarum verarum resultationes et imitationes quantum permittunt materiae, ut dicit Plato. Ex hoc autem patet non esse verum dictum Melissi. Licet autem forma nihil conferat materiae de esse materiae, eo quod esse materiae habeat materia a seipsa, tamen composito sola confert esse forma, et materia suscipit illud, et distinguitur et numeratur ex ipso. Nec sequitur si in quale praedicatur, quod sit accidentalis qualitas, quia est qualitas essentialis, quae est conferens esse : et hoc ignoravit Melissus : tamen forma non praedicatur per hoc quod est causa rei, sed per hoc quod est esse rei : sed de hoc modo disputandi non est locus. Sic igitur finita materia per formam nec una manet, nec infinita : quoniam quae cumque pars ejus clauditur inter fines unius forma, dividi-
tur ab altera et numeratur cum illa et finitur : et ideo nec unum ens, neque infinitum : sed quia quod in ipso fuit in potentia ad esse, est etiam in potentia ad non esse, habet quo et ad quod moveatur : et ideo non est unum omnia infinitum et immobile, sicut dixit Melissus. Agrestis enim et iste est et rusticus in physicis, non civiliter dispositus, sicut et doctor suus Xenophanes : et ideo sermones istorum relinquuntur : quia sufficit id quod dictum est in contradictione positionis istorum. Diximus tamen in Physicis quaedam de ista positione, quae si addantur ad ea quae hic dicta sunt, magis erit sufficiens contradictum.
CAPUT X.
Et est digressio declarans positionem Parmenidis et rationes ejus, et in quo peccavit.
Parmenides autem ambobus his rationabilius dixit : omnia enim dixit unum esse secundum formam et rationem : et fundatur dictum suum super sex propositiones, quarum prima est, primam formam omnium esse lumen causae primae. Secunda est, omne quod agit ad inductionem formae primae, informatum esse virtute luminis, et ideo omnes secundas causas agere secundum formam primae causae. Tertia, nihil esse in actu nisi quod a lumine primae causae in esse constituitur. Quarta est, lumen illud causae primae per secundam non multiplicari, sed potius secunda per ipsam uniri. Quinta est, lumen illud praebareve virtute omne quod est et fit simpliciter, et in se continere omnia. Sexta et ultima est, quod quidquid praeter illud est quod vere est et unum et simplex est, non esse sive nihil penitus esse. Prima autem istarum
<--- Page Split --->
propositionum constat per hoc , quod omnis causarum multiplicitas quae in eodem genere est causae, reducitur ad aliquam unam primam in eodem genere, in quo stat, et quod est prima causa : quia aliter in causis iretur in infinitum. Nulla autem formalis causa accipi potest ante causalitatem largissimi. Cum enim quaelibet intelligentia sit plena formis, constat primam causam cujus lumen influit omnibus intelligentiis, lumen universaliter formans omne quod est habere. Non enim largitur omnibus nisi per intelligibile lumen suum. Secunda autem constat per hoc, quod causa et secunda et tertia et deinceps, quod est et quod causa est, habet a causa prima : et hoc non posset esse in ordine causarum formalium, nisi causa prima informet sequentes lumine suo : et hoc patet, quod inde virtus cœeli movens cum virtute elementi et calore complexiones, sic informat virtutem elementi, ut secundum eam agat ad formam substantiae, quam virtus elementi nunquam produceret. Similiter in semine calor animae animalis informans calorem cœeli et elementi, sic informat, ut secundum rationem ejus fiat actio ad formam yivi et animati, et sic est in omnibus videre. In eadem igitur similitudine se habebit forma causae primae ad omnes alias secundas formas et tertias et sic deinceps. Et per idem autem manifestatur veritas propositionis tertiae : quoniam ex quo secundae causae virtutem causandi esse non habent a se, sed a lumine super eas a prima causa fluente, lumen causae primae causativum est omnis esse : et sic nihil in esse actu constituitur nisi a lumine causae primae. Quarta autem constat per hoc quod nihil multiplicatur nisi per differentias dividentes ipsum. Secunda autem et omnia sequentia non sunt differentiae luminis causae primae, sed sunt post ipsum : et ideo non dividunt et multiplicant ipsum : et per hoc constat prima pars quarta propositionis. Secunda autem per hoc quod omne quod est ab uno simplici, unitivum est et col-
lectivum et comprehensivum eorum quae sunt sub ipso : quia ipsum comprehendit omnia illa : et sic constat utraque pars quarta propositionis. Quinta autem constat per hoc, quod nihil largitur aliquid nisi praeb heat et contineat illud virtute ad minus : quia aliter non posset largiri ipsum, Sexta et ultima constat per hoc, quod extra vel praeter esse est nihil esse : quia omne quod est, per hoc est quod aliquid esse habet. Constat autem jam per ante dicta, quod omne esse luminis simplicis est causae primae : et sic quod praeter illud est, nihil est omnino. Procedit ergo sic : omne esse existentium omnium est luminis causae primae quod est unum in se, non multiplicatum per aliquod signorum : ergo omne esse uniuscujusque rei est simplex, unde non multicipatum : omne quod est simplex, unum est non multiplicatum : quia ad multiplicationem esse sequitur multiplicatio ejus quod est, quia unum esse est unius rei substantialiter. Adhuc quod praeter esse est, nihil est : sed quod praeter esse unum simplex est, praeter esse est : ergo quod praeter esse unum simplex est, omnino non est, et nihil est. Haec igitur positio est Parmenidis : et quia omne quod terminatur per formam, finitum est, ideo dixit omnia esse unum finitum : quia vero extra esse nullus motus est, et extra esse est, quod est extra unius simplicis primi esse, ideo dixit unum esse omnia finitum et immobile. Et patet quod hoc quod dixit, non enuntiavit absque physica et magna ratione : peccavit autem in hoc, quod posuit primum per secunda non multiplicari : cum enim sint secunda subjecta ipsius primi, constat quod prima per esse multiplicantur in ipsis : et sic multa fiunt in genere et specie et numero : et unio qua uniuntur secunda in primis, est unio secundum rationem principii unientis principiata : et haec est unio proportionis sive analogia, et non unitas secundum esse alicujus substantiae. Attende autem, quod Averroes dicit peccasse Parmenidem in
<--- Page Split --->
hoc quod illud unum quod est omnia, putabat esse unitatem quae est discreta quantitatis principium quae est numerus 1: et hoc ego non puto: quia parum experti in philosophia sciunt hoc unum quod convertitur cum ente et in genere, non est unum quod principium numeri est, non esse: sed potius ita intelligendum est, sicut diximus, de positione et peccato ipsius.
moventem et efficientem : vel accipiamus iterum illam quae est unde motus a quibusdam Epicureis positam esse unam simplicem, sicut ab Hesiodo, qui non ponit nisi amorem deorum moventem. Ab aliis vero ejusdem sectae Philosophis ponentibus eam, duas accipimus duo esse moventia, sicut Empedocle dixit movere litem et amicitiam.
CAPUT XI.
Quid in summa colligitur ex omnibus opinionibus et questionibus inductis tam Epicureorum quam Stoicorum : et hoc est quod non ponit alia praeter praedictas causas.
Omnes tamen Epicurei alii ab Italicis Text, et con. obscurius Italicis dixerunt de causis his, et praecipue de movente causa. Italici enim Anaxagoras et Hermotimus et Empedocles fuerunt, et illi distinctius posuerunt aut intellectum agentem, ut Anaxagoras et Hermotimus : aut duo moventia posuerunt, ut Empedocles : et tamen omnes isti, ut diximus, tantum dictis causis unde sunt, materiali scilicet, et unde motus, et harum alteram, scilicet qua est unde motus, quidam eorum dixerunt esse unum, quidam autem duas.
Habitis autem his ex omnibus dictis Philosophis concedentibus idem et sapiuntibus per rationem uniuscujusque positionis suae accipimus ea quae a principio diximus. A primis enim Epicureis Philosophis accipimus quod principium existentium et formarum sit corporeum : aqua namque et ignis et his similia sunt corpora, et talia pro principiis esse posuerunt, sed differenter : quia a quibusdum eorum accipimus, quod principium existentium et subjectorum sit unum : ab aliis vero accipimus quod sint plura, sed tamen corporea principia, utrisque tamen tam dicentibus quod unum, quam dicentibus quod plura sint corporea principia, non ponentibus ea in aliam speciem causalitatis nisi in speciem materiae. A quibusdam vero eorumdem Epicureorun accipimus, quod ponunt istam causam quam diximus esse materialem, et cum ea quam yocamus unde motus, sive
Pythagorici vero a quibus secta inceText, et con. 3. pit Stoicorum, duo principia dixerunt secundum eumdem modum causarum, materialis scilicet et formalis. Quos modos superius inter causas enumeravimus : sed addiderunt unum in positione sua quod istorum est proprium. Dixerunt enim quod finitum et infinitum et unitas, quae posuerunt esse principia tam existentium quam factorum, non sunt aliae quidem naturae corporum quibus ista insint ut passiones subjectis : sicut si diceremus quod finitum et infinitum et unum esset ignis finitus vel infinitus vel unus, vel terra finita vel infinita vel una, vel aliud tale corpus : sed ipsum finitum vel infinitum et ipsum unum, quae sunt finitas vel infinitas et unitas, dixerunt horum esse substantiam de quibus predicantur sicut principia de principiatis.
1 Ista positio Commentatoris bene est contru Avicennam (IV Metaphys. Com. 10). Sed ubi
Parmenidi hoc imponat, non memini me legisse. P. J.
<--- Page Split --->
Horum autem omnium rationem nos superius assignavimus in capitulo ubi Pythagoricorum assignavimus rationes : et ideo numerum dixerunt formalem esse substantiam omnium per modum quem superius declaravimus.
Teat. et com. De his igitur causis secundum hunc 4. quem diximus modum, enuntiaverunt. Inceperunt autem isti Pythagorici unum dicere et diffinire de ipso quid est, sive rerum quidditatem : sed valde simpliciter et sine arte tractaverunt superficialiter, et non per substantialia res diffinierunt : et cum primum inest hoc quod dicitur rei terminus, hoc putaverunt esse substantiam rei sive quidditatem. Dicentes enim formam non esse principium in eo quod forma est, sed in eo quod est unitas : et materiam non esse principium in eo quod materia, sed in eo quod duo : dixerunt per prius convenire terminum esse unitati et binario quam formae et materiae : et ideo numerum substantialilem terminum et principium dixerunt esse omnium tam existentium quam factorum. Et hoc est simile, ac si aliquis dicat quod idem est dupla res et dualitas sive binarius, et quod esse omnis dupli est esse binarii : eo quod primo binario contingit esse duplum ad unum. Sed fortasse hoc non semper est verum : si enim in discretis accipiatur, est verum : sed in aliis contingit quod idem non est esse dupli quod binarii : quia uni et eidem rei accidit aliquando aliqua duplicitas potentiae et actus vel alterius, cujus tamen esse non est esse binarii et discreti : et si detur oppositum, sequitur quod multa erunt unum solum : quia binarius vel ternarius vel alius numerus in multitudine discreta consistens erit una sola res : quia diffinitum terminatum ex actu et potentia ex omnibus diffinientibus est unum solum : et hoc inconveniens sequitur generaliter ad dictum Pythagoricorum, et est inconveniens magnum : quia multa in numero et in discretione consi-
stunt, et simpliciter sunt multa, et nullo modo unum formaliter. Quidditas autem rei simpliciter est unum et non multa, sicut probabitur in septimo libro scientiae hujus. De prioribus igitur Philosophis Epicureis et aliis Stoicis sequentibus tot causas quot diximus, est accipere et non plures : et patet quod nullam novam causam addunt superius dictis a nobis.
CAPUT XII.
De causa positionis Platonis, et modo quo colligit eam ex Heraclito et Socrate Philosophis, et qualiter posuit ideas, et quid ideas esse dixit, et qualiter unam, et qualiter plures dixit esse ideas.
Post omnes autem dictas philosophias Teat. et 5. et diligenter inspectas ipsarum causas in omnibus praehabitis, supervenit Platonis in philosophia negotium sive studium : et in multis quidem sequabatur Pythagoricos, aliqua tamen pauciora habens propria quae invenit praeter Italicorum de physicis philosophiam. Cum enim consuectudo facile inducat ad opinandum, et quod consuetum est, de difficili sit moveri, Plato consuetus audire illud quod conveniens videbatur cuidam Philosopho nomine Cratilo et opinionibus Heracliti Ephesini Philosophi, convenit cum eis in opinionibus quibusdam. Dicebant autem de sensibilibus particularibus nullam posse esse scientiam, eo quod continue defluant et nunquam permaneant in eodem statu. Agentibus enim qualitatibus sensibilibus et patientibus ab invicem, oportere dixerunt fieri abjectionem continuam in subjecto et renovationem : et ideo esse, quod est formae proprietas et effectus, non stat in talibus, sed fluit
<--- Page Split --->
continuæ, et forma quæ inest materiæ similiter. Quod autem fluit, non est una forma, sed forma post formam, et semper habet permixtum esse cum non esse, et potentiam cum actu : et ideo cum omne nomen imponatur ab una aliqua forma, dixerunt isti quod res tales nomina rem eorum significantia habere non possunt : et si habent, dixerunt illi quod infinita significant : eo quod in quolibet fieri sunt infinita facta, sicut ostendimus in VI Physicorum : et ideo ulterius intulerunt de quolibet simul affirmare et negare : et isti plurimos averterunt a studio philosophiae naturalis : eo quod desperaverunt de scientia naturalium. Et ideo dirta istorum Plato posterius veniens suscipit ita esse : et ideo Porphyrius dicit, quod descendentem a generalissimis usque ad specialissima jubet Plato quiescere : eo quod esse individui indivisibile sit, et terminari propter sui esse transmutationem non possit : et ideo de ipso non possit fieri disciplina. Hæc igitur ita suscepit Plato a Cratilo et Heracliti positionibus : ab alia autem parte a Socrate de Macedonia doctore suo : et præcipue circa Stoicos in id circa moralia tantum studente et negotiante, et de philosophia naturali non se intromittente, licet de omnibus scientiis plenus exstiterit.
per transmutentur. Sic itaque tali necessitate compulsus, talia communiter diffinientia quid et propter quid dicentia appellavit existentium ideas et species: idea enim Graece, Latine est forma vel species. Sensualia vero particularia dixit omnia dici de nominibus suam naturam significantibus, sicut Socrates dicitur homo, et Brunellus dicitur asinus. Propterea autem ideæ vocantur in quantum causae sunt, sed species in quantum sunt formaæ, et secundum ea in quantum sunt formaæ quid est esse rerum significantes : dixit enim quod a speciebus idealibus multa sunt et fiunt de ratione univocorum, omnia scilicet quæ ad unam communem idealem speciem habent respectum unum : et hoc dicit fieri secundum participationem ideæ unius a multis. Plato enim mutavit nomen dictum Pythagoricum in participationem. Pythagorici namque dicunt, quod existentia physica sunt numerorum primorum mathematicorum immutatio in res physicas, sicut patet per ante dicta : et non posuerunt participationem, sed potius totum numerum secundum esse immutari, et fieri physicas res ex quibus sunt sensibilia. Plato vero quia dixit ideas esse perpetuas, dixit non immutari in physica, sed participari : sicut id quod est corruptibile et particulare, participat incorruptibile et universale. Nomen ergo sive appellationem transmutavit, participationem vocans hoc quod imitationem illi vocaverunt : quia etiam illi numeros primos dixerunt esse perpetuos et universales virtute, licet de universali sub ratione universalis non fecerunt aliquam considerationem. In communi autem tam Pythagorici quam Platonici dimiserunt et neglexerunt quarere si sit specierum aliqua imitatio vel participatio : et si sit, quæ sit illa : sed tantum supposuerunt hujusmodi esse specierum participationem sive imitationem qualem diximus.
Plato enim dixit sementem omnis naturae facere Deum deorum, et tradere cum diis inferioribus ad par exsequendum in
<--- Page Split --->
rebus physicis. Hoc autem dicebat fieri per lumen causæ primæ, sicut diximus in opinione Parmenidis : et hoc lumen dixit esse omnis naturae sementem, eo quod secundum suam virtutem efficitur omne quod fit. Lumen autem illud habet se ad physica sicut forma artis ad materiam, et sicut lux ad esse et substantiam colorum, et sicut formativa quæ est in semine animalium et præcipue hominis, se habet ad figuras et species membrorum : forma enim artis non inducitur in materiam nisi applicetur virtuti manuum artificis, et virtuti securis, et perpendicularium, et omnium simetrarum, et omnium instrumentorum per quæ deducitur a mente sive intellectu practico artificis in materiam : et omnia in quæ deducitur, et quorum virtutibus applicatur, determinant ipsam, et informantur ex ipsa : et per hoc quidem quod determinant eam et coaptant eam particularitate materiae : et quia informantur ex ipsa, ideo agunt ad esse quod est actus ipsius solius, et non alicujus eorum quibus applicatur. Domus enim non est actus securis vel perpendiculi formaliter loquendo, sed est actus formalis formæ artis domificandi quæ est in anima architecti. Similiter autem lux se habet ad colores : eo quod, sicut diximus, omnium colorum lux est una simplex hypostasis, applicata tamen superficiei clare, in qua plene diffundi potest propter multum perspicuum terminatum quod est in ea, albedinem producit : applicata autem sive diffusa in superficie unius de perspicuo terminato habente magis, impeditur diffusio, et erit pallor : et applicata ei in qua est perspicuum aqueum, producit virorem clariorem vel minus clarum : et sic est de aliis secundum quod perspicuum aqueum est clarius colorum generibus, ita quod in omnibus lux colorum existens hypostasis determinatur, et proprium generans hujus vel illius efficitur : et in omnibus forma ad quam color constituitur non est nisi lucis vel luminis forma : propter quod etiam omnibus color motivus visus
est secundum actum sive lucidi effectum sive formam lucidi, quæ lux vel lumen est, ut in II de Anima a nobis determinatum est. Eodem modo formativa quæ est in semine primo in corde se ponens, una quidem est secundum substantiam et formam et substantiali operatione formam suam quæ vitæ forma est, communicans accipit spiritum instrumentum, per quem sicut suæ virtutis vectorem cuncta distincte producit : in se enim una existens et per spiritum applicata et influxa spiritibus et humiditatibus et caloribus et locis et complexionibus membrorum, ex unoquoque istorum distincte producit hoc membrum quod est cerebrum, vel hoc quod est hepar, vel hoc quod est oculus, vel pes, vel manus : quia tamen omnia quibus miscetur, format vel continet ad formam suam quæ est vitæ hominis vel alterius, ideo omnis illa membrorum diversitas concorditer est ad vitæ operationem, et figura ad opus hominis vel alterius a qua virtus formativa descendit in semen : et nisi esset unum sic omnium diversitatem operantium continens et informans, tunc quod producitur, esset confusum : quia calor ignis unum, et virtus cœli aliud, et virtus humidi iterum aliud, et unumquodque similiter aliud et aliud produceret. Propter quod etiam ex dicto Parmenidis, dicente quod primum formans non distinguitur ex secundis quibus adjungitur, sequebatur in toto non esse differentiam partium : propter quam causam illam dubitationem movit Aristoteles in primo Physicorum ubi tractat Parmenidis positionem. Sed Plato melius ista declarans, dicit primum misceri cum secundis : et ideo partes quodammodo idem esse cum toto, et quodammodo esse diversas, sicut in primo nostrorum Physicorum determinavimus. Sic igitur Plato : « Paterni intellectus lumen ejus qui est pater, omnium una et simplex est idea, virtute quidem et causalitate universalis, et ideo in seipsa præhabens virtualiter omnes omnium formas excellentiori esse quam
<--- Page Split --->
sint in seipsis : quoniam in intellectu paterno sunt lux et vita ipsius operativi intellectus : et haec idea procedens ex ipso, conjungitur luminibus omnium notorum orbium et motuum totius orbis, et miscetur cum ipsis, et ipsi desiderant eam sicut formantem lumina sua propria : et motus processus ejus est, quod mixta lumini primi motoris sic determinata procedit in secundum, et ex illo determinata procedit in tertium, et sic procedit in omnes, omnes informans et ab omnibus accipiens determinationem : et hoc est sementem primum virtute multiplicabilem Deum deorum facere, et diis inferioribus tradere : ipsisque praecipitur ut exsequantur eum per infusionem ejus in virtute cœelestium corporum per omnem periodi mensuram in omnibus luminarium applicationibus et praeventionibus et radiationibus trigonis et exagonis et tetragonis tam accedendo quam recedendo sumptis, et ut universaliter dicatur, in omnibus periodi partibus et virtutibus planes et aplanes motuum in circulo perfectorum : et tunc efficitur plus a pluribus determinata, et plura informans, et sic infunditur elementorum virtutibus : et in illis simpliciter determinata, informat omnis et infunditur particulari generanti et materiae particulariter generantis : et ex omnibus virtutibus illis illa iterum determinata et informans eas, efficitur tunc huic vel illi materiae congrua, simplex in se quidem in essentia existens : sed omnium quibus determinatur, habens virtutes : et sic ideatur id quod generatur : et hoc est deos sementem a Deo deorum acceptum ad par exsequi. Quia autem in tuli infusione lumen primum aliquando plus vincit lumen motorum super virtutes materiae corporeae, et aliquando e converso plus vincunt virtutes corporeae, et magis occumbit lumen intelligentiae et paterni et primi intellectus. Sed in quo plus occumbit lumen, efficitur corruptibile. In quo autem vincit et irradiat non commixtum materiae primum lumen, manet incorruptibile, secundum aliquid
immixlum materiae, et secundum aliquid non commixtum : ideo praeceptum Dei deorum est, ut id quod ex productis sibi simile viderent, ad se sumerent ad sedes sidereas : et quod sibi dissimile cernerent, dimitterent corpori materiae et transcorporationi subjacere. » Ex omnibus igitur inductis patet, qualiter una omnibus idea universalis est causa, virtute omnia.habens et praebabens et continens ad unum : et hoc multiplicatur ex resectu ad ideata, non in se, sed quia multorum est. Et patet qualiter ex mente divina procedit in corpora. Et haec est in omnibus Platonis intentio : et istae sunt universales idea sive species, quae sunt ante res, et sunt multae et una : origine enim una et formante luce. Multae autem ex determinantibus sic vel aliter, et luce prima occumbente plus vel minus. Causa autem positionis est quae dicta est a nobis in principio capituli.
CAPUT XIII.
Qualiter Plato posuit mathematica et principium materiale et formale, et in quo conveniebat cum Pythagoricis, et in quo differebat ab eis.
Amplius autem praeter sensibilia et ideas 6. Plato posuit mathematica corpora, quae secundum esse sunt infra res sensibiles, et differunt tam ab ideis quam a sensibilibus : a sensibilibus quidem, quia secundum rationem sempiterna sunt et immobilia : a speciebus vero differunt, quia sunt quaedam in multitudine existentia sicut sensibilia, cum species sint eaedem : eadem enim species est una, et eadem unius multitudinis univoce et unius et ejusdem secundum formam et speciem. Mathematica autem sunt in multis unius rationis, sicut omnis circulus et omne
<--- Page Split --->
quadratum est unius rationis in quocumque sit : eo quod abstrahit a materia sensibilii : unde etiam quinque regularia corpora quae in ultimo Euclidis probant, adaptabat quinque corporibus simplicibus. Hoc autem non convenit speciebus: quia ideae secundum diversitatem rerum sunt diversae secundum rationem : sensibilia autem concipiunt materiam determinatam. Causa autem hujus positionis erat, quod videbat mobile corpus in quantum est mobile, praerelinquere ante se corpus, et ideo illud putabat esse principium corporis mobilis. Corpus autem omne putabat constitui ex principiis quantitatis : et ideo corporum naturalium ex qua cum diversitate causabat diversitatem : et hoc quidem non est verum, sicut per antecedentia satis est manifestum. Quoniam autem species ideales sunt causae omnibus aliis quae sunt per naturam secundum Platonem, putabat Plato quod elementa specierum idealium, omnium existentium essent elementa. Posuit igitur, quod causa materialis omnium sit magnum et parvum principia rerum : sed illud quod est causa formalis ut substantia, unum est quod est idea prima. Dixit enim ex illis quae sint magnum et parvum, fieri et esse species et numeros rerum secundum participationem unius ideae primae : et illud unum ideale principium dixit esse rerum substantiam, et nullum aliud entium dixit esse unum nisi illud unum : quoniam illud unum est quod unitur, etiamsi in multitudine quadam sit, sicut patet ex superius inductis : et illud unum dixit fieri numerum ex communicatione primi cum secundis, et hunc numerum dicit esse formas et species rerum omnium. Magnum autem dixit componi ex parvis infinitis, et magnum quidem esse subjectum, sed elementum magni dixit esse multa vel infinita parva.
In his autem positionibus fere Plato 7. 7. dicit ut Pythagorici dixerunt. Non enim differt quod ille dixit numeros mathematicos esse principia : Plato autem ponit principium esse numerum idealem. In hoc igitur quod dicit, quod numeri sunt causa substantiae sive formae cunctis existentibus, simpliciter dicit ut Pythagorici : pro infinito vero quod quasi unum materiale principium ponit Plato, illi fecerunt principium materiale dualitem : et infinitum illud quod est materia, dixit Plato constitutum ex magno et parvo : et hoc est propria positio ejus in qua differt a Pythagoricis.
Amplius Plato quidem ponit numeros Text. et con 8. ideales esse praeter sensibilia : eo quod secundum principia suae essentiae non dependent ab illis, sicut nullum superius secundum principia essentialia dependet ab inferiori : Pythagorici vero numeros quos dicebant esse principia, dixerunt res ipsas esse secundum formam, et non habere essentiam extra res ipsas : et adhuc Pythagorici non ponunt mathematica inter res et numeros, sicut Plato ponit mathematica esse inter species et res sensibiles. Quod autem Plato posuit unum et numeros esse praeter res ipsas quae sunt in natura, et non dixit unum et numerum esse res ipsas sicut Pythagorici dixerunt : et quod universaliter introduxit ideas, apparet perscrutatio de rationibus diffinitivis, sicut diximus in ante habitis : quia cum videret quod non convenit scire nisi per demonstrationem, et demonstrationis medium est diffinitio, investigabat diffinitionem, et videns quod in sensibilibus nihil est finitum et manens, quod sit ratio omnium quae sunt diffinientia extra res sensibiles : et sic introducit ideas. Et ideo fuit quia priores Philosophi non habebant artem resolutoriam docentem demonstrare quae docet invenire rei diffinitionem in ea parte logicae, quae posteriora analytica vocatur. Isti autem Platonic
<--- Page Split --->
fecerunt in positione sua dualitatem veram aliam principii, quia dixerunt eam esse materiam, sicut jam ante diximus : et hoc ideo, quia sicut omnes numeri praeter primos quae principia sunt numerorum, generantur ex dualitate , ita omnia generantur ex magno et parvo. Primi autem numeri sunt unitas et binarius : quia unitas est principium numeri, et binarius est principium pluralitatis. Generantur autem ex dualitate magni et parvi sine materia et speciebus sicut procedant ex quodam ethimagio sive sigillo : quia sicut sigillum est praeter causam quam imprimit, et non dat ei esse suum, sed tantum formam sine materia : ita sigillant ipsae ideae materiam sensibilem , et nihil dant ei de esse perpetui, sed tantum formam. Hoc autem ita non est, sed potius e converso, quia non rationabile est sic contingere : hujusmodi autem in sequentibus hujus scientiae est manifestum.
Sed quia nunc intendimus hoc quod Platonici ex materia magno et parvo divisa multa faciunt, sive fieri dicunt : sed ipsae species non generant nisi sigillando semel quantum ad unitatem sigillantis : videtur enim in natura rerum, quod ex una materia fit una mensura quantitatis ex qua sit res una : sed ille qui inducit species in res sensibiles sicut formator et sigillator unus et idem existens in specie et forma separatus, multas facit species particulares in rebus sensibilibus. Et hoc habet secundum aliquam similitudinem masculi ad feeminam : feemina enim impletur impraegnata ab uno motu masculi seminis in eam : masculus autem separatus a feemina, multas implet : et sic dixerunt separatum inductorem formae sigillare multas materias : et formae tales sunt multae similitudines et imitationes principiorum quae dixerunt esse principia existentium. Isto igitur qui dictus est modo, Plato determinavit de principiis quae nunc quaeri-
mus. Palam autem est ex his quae diximus, quia non est usus nisi solum duabus causis, scilicet ipsa quae quod quid est, sive forma, et illa quae est materia : species enim sunt causae ejus quod quid est omnibus formas participantibus : speciebus vero dixit causam esse unum parvum omnia alia formans. Utitur autem et illa quae est materia subjecta de qua species dicitur. Species autem sigillare habent in sensibilibus : sed unum primum formans habet esse in speciebus. Materia vero subjecta qua utitur Plato, est illa dualitas quae est magnum et parvum, sicut diximus. Amplius ad hoc bene et male in moribus dedit causam elementis hujusmodi idealibus, ita quod singulis dedit singulam causam. Elementum enim boni est causa bonorum ; et elementum mali causa malorum : et ista elementa sunt ideae boni et mali : quod tamen non oportuit, quia existente quadam causa boni, non oportuit esse causam formalem mali : et quia malum est privatio boni, et formam non habet : et ideo elementa rerum magis et melius dicimus investigasse quosdam primorum Philosophorum ante Platonem , sicut Empedocles et Anaxagoras, eo quod illi propria rerum naturalium principia posuerunt : Plato autem extra naturalia principia quae sunt rerum naturalium. Haec igitur dicta sunt de opinione Platonis.
CAPUT XIV.
Quod non est addere quinia... causam praememoratis quatuor causis ex omnibus dictis intentionibus Philosophorum.
Breviter igitur et summatim sive particulariter pertransivimus determinan-
<--- Page Split --->
do qui Philosophi, et quomodo sive quibus rationibus dixerunt de principiis sive causis rerum existentium, et de ipsa veritate rerum, quæ est rerum quidditas ex simplicibus et primis substantiæ subjectæ principiis constituta 1. Omnia enim aliorum dicta redeunt aut ad opinionem Epicuri, qui ponit corporea : aut ad opinionem Stoici, qui mathematica ponit principia : aut ad opinionem Platonis, qui consentit in aliquo cum utrisque. Ex omnibus inductis licet irrationalibiliter dicta sunt, hoc tamen ab eis habemus, quia omnium loquentium de principio et causa nullus dixit aliquod novum genus causæ quod præter quatuor genera causarum quæ a nobis in secundo Physicorum sunt diffinita, quasi quintum genus esse addere intenderit. Sed omnes Philosophi sive de natura sola loquentes, sive de ipsa veritate prima existentium loquantur , obscure quidem quantum potuerant, videntur in positionibus suis appropinquare illis causarum generibus, et nullum genus causæ novum addere. Illi namque Philosophi qui solum materiam principium omnium esse dicunt, sive ponant materiam esse unum aliquid, sive plura : et sive ponant esse corpus, sive incorpoream, sicut Plato, qui dixit materiam esse duo, magnum scilicet et parvum. Mathematici autem omnes qui ponunt causam, materialem esse dicunt. Similiter et Stoici qui dixerunt infinitum esse similium partium commixtum principium. Et similiter Empedocles qui ignem et terram et aquam dixit esse principium materiale. Anaxagoras enim materialem causam dixit finitationem mixtionis similium partium, sicut patet per determinata in ante habitis. Omnes enim isti sunt agentes causam quam vocamus materialem. Amplius autem quicumque dicunt, aut ignem solum, aut aerem solum, aut aquam solam, aut corpus medium quod sit igne spissius et acre sub-
tilius. Omnes enim isti tale corpus quale posuerunt, dixerunt esse materiam. Omnes igitur isti non tetigerunt nisi solam materiam, nihil ex quo fierent res, novum quod non rationem materiæ habeat, adjicientes.
Alii autem Philosophorum locuti sunt de causa unde est principium motus sive movente, sicut illi qui dixerunt amorem et odium, sive litem et amicitiam, quod idem est, esse causas. Similiter autem et illi qui dixerunt esse causam aliquid ex cujuslibet quæ enumeravimus, dixerunt esse aliquid movens, sicut calidum, vel frigidum, vel aliquid hujusmodi. Nullus enim horum in hoc genere causalitatis invenit aliquid quod haberet rationem causalitatis novæ : quia omnes in ratione moventis dixerunt esse quod posuerunt. Sed nullus Antiquorum plane et manifeste dixit causam formalem, quæ quid erat esse rerum et substantia, eo quod esse et quidditatem et rationem dat his quæ sunt. Maxime tamen hanc dederunt causam illi qui species esse posuerunt, sicut Platonici, et illi qui ponunt rationem diffinitivam esse in speciebus et non in sensibilibus continue transmutabilibus. Isti enim non ponunt species esse ut materiam sensibilibus : neque etiam quæ sunt in speciebus prima principia, sicut unum primæ causæ et luminum numeri, de quibus diximus supra, ponunt esse materiam sensibilibus : neque suscipiunt species sicut ea a quibus proveniat principium motus sicut a movente et efficiente. Dicunt enim quod species magis sunt causa immobilitatis et sunt in quiete quam sint causa motus vel moventis : sed potius dicunt quod species præstant singulis sive singularibus aliorum omnium a speciebus quid erat esse, propter hoc quod immobiles sunt et quiescentes. Speciebus autem unum quod est idea causæ primæ, præstat esse.
1 Textus iste non est in Averroe quem exponit Doctor, sed in translatione Joannis Argy-
<--- Page Split --->
Illam vero causam quae est causa actus sive perfectionis et transmutationis omnis rei, et causa motus, hoc est, propter quam est id quod est, et vocatur causa finalis, modo quodam dicunt: sed isto modo non dicunt quo vere est secundum rationem causalitatis finis: quia eum non dicunt prout est finis intentionis moventis et finis motus prout desiderium materiae est in ea: sed balbutiundo dicunt eam prout inclinat aliquo modo efficientem, et hoc ipsum non determinant. Quidam enim ponentes intellectum agentem, cujus facere est propter aliquid, et ponentes amorem intellectus, ut bonum quoddam, dicunt esse istas causas sicut hoc esse bonum a quo invidia est longe relegata, et hoc quia bonum est ex amore causante res quas facit: sed hoc vero intellectum ut bonum ponentes, non ponunt hoc sicut propter quid causam, quia scilicet sit causa propter quam sicut finem, sicut illud quod est existens, aut propter quam sit factum id quod sit in numero existentium, sed potius ponunt eas esse causas sicut ab his, sicut motus eorum qui fiunt et esse eorum qui sunt: finis enim est quod in termino motus includit id quod fit: et tunc ultra id non movet efficiens: et hoc modo amor intellectus non est causa, sed potius movens, sicut jam dictum est. Similiter autem et illi qui dicunt, quod omnia ista sunt unum aut ens principium, sicut Xenophanes et Parmenides, dicunt causam talem esmi quae est natura substantiae, et ejus
quod quid est : sed non dicunt hoc quod est esse hujus causa : nec dicunt hujus causa fieri quod fit sicut causa finis : igitur accidit eis modo quodam dicere id quod est causa, sicut bonum rei et finis. Dicunt enim secundum accidens obscure secundum quod est dispositio efficientis ad movendum, et simpliciter non dicunt : et hoc est secundum accidens dicere, non simpliciter : hoc enim accidit fini, quod inclinatio sit efficientis : substantialiter autem est terminus intentionis et motus.
Quia igitur sic ab istis diffinitum est Text et com. 10. de causis et determinatum est quot et quae sunt secundum istos, dicimus quod omnes inducti Philosophi videntur testimonium perhibere in numero superius dictarum causarum per hoc quod aliquam quinte causalitatis causam addere non valent.
Amplius autem ex inductis Philosophorum inquisitionibus palam est, quia inquirenda sunt principia vel in modo sic dicto per rationem omnium causarum, aut secundum alium modum quarumdam dictarum causarum. Quo autem modo vero vel falso quilibet inductorum Philosophorum dixit, et quomodo per rationes probavit dictum suum, et quomodo se habent quaestiones quae contingunt de principiis entis, post hoc deinceps de his percurrarnus, videntes utrum vera sunt quae dixerunt, et utrum valentes rationes eorum.
<--- Page Split --->
TRACTATUS V
DE CONTRADICTIONE OPINIONUM INDUCTARUM DE PRINCIPIIS.
CAPUT I.
De contradictione Epicureorum, qui ponebant corjorum materiam esse omnium, unum corpus dicentes eam esse.
Text. et com. Incipientes igitur abhinc ad contradi- 11. cendum his quae inducta sunt, dicimus quod quicumque omne quod est ponunt esse unam quamdam naturam quae est materia omnium, et hanc dicunt esse corpoream, hoc est, mensuram quantitatis habentem, facile palam est quia multipliciter delinquunt : diminute enim loquuntur de priacipiis, et rationes non probantes inducunt. Diminute autem et insufficienter loquentes, primo insufficiens ponunt principium materiale : corpoream enim materiam ponentes non ponunt nisi naturam corporum, et non ponunt materiam incorporeorum : cum tamen sint et existant incorporea, sicut substantia secundum quod substantia, et ens secundum quod ens, et omnia divi-
na : hæc enim sunt ante corpoream mensuram, et sunt in eis potentia et actus, et materia et substantialis forma, ut sæpius in præhabitis determinatum est. Amplius autem diminute loquuntur de principiis generabilium et corruptibilium : quia cum conentur physice tractare de omnibus corporibus, abstulerunt motum qui est movens et efficiens in materia generabilium et corruptibilium : cum tamen sine causa movente materia nequaquam moveatur ad generationem et corruptionem. Amplius autem diminuti sunt et insufficientes : quia cum ponant tantum materiam, convenit eis quod substantiam et quod quid est nullius entis ponunt esse causam, quod est valde inconveniens.
Adhuc autem rationes quibus utuntur Text. et n- 12. in ponendo hoc vel illud corpus materiam, sunt valde vanæ et debiles : quo enim modo faciunt quodlibet simplicium corporum per se solum omnium esse materiale principium ? aut quomodo per rationem faciunt quodcumque per se solam esse materiam omnium, præter terram, cum speculentur in entibus generationem et ad invicem factam ? Dico au-
<--- Page Split --->
tum quod ponunt corpoream omnium eum naturam aut ignem, aut aquam, aut terram, aut aerem, vel plura horum simul, vel omnia, aut aliud aliquid tale corporem : quaedam enim horum, ut dirunt, liunt ex ad invicem concreatione sivo inspissatione, ut densa ex raris : quadam autem discretione sicut rara ex densis : horum autem quod materiale principium esse dicunt, plurimum differt secundum eos in prius esse vel posterius esse : eo quod ipsi supponebant esse, id est, hoc elementum quod est primum in compositione, et posterius in resolut- tione : et in hoc conveniunt omnes.
praeinducte consenserunt rationi, duabus disturbantur rationibus : quarum una fuit, quod in circulari generatione elementorum ad invicem, videbant aliquid esse oportere subjectum mutationis salvatum : hoc autem nullum esse elementorum : et ideo consentientes superius inductae rationi dixerunt illud esse igne spissius et aere subtilius. Causa autem quare dicebant igne spissius, fuit, quia videbant materiam corpoream amplius extendit et rarificari non posse quantum extenditur in igne : et cum hoc ignis non sit, dixerunt ipsum minus rarum esse quam ignem. Aere autem subtilius dicebant, propter superius dictam rationem : quia scilicet subtile ex quo fit spissum, resolvitur ultimum. Secunda ratio fuit, quia videbant subtile spirituale non esse incorporabile : et ideo cum ex elemento corporea fiant, dicebant elementum esse subtile quod incorporabile est, et hoc esse aquam : quia humidum aquae est, eo quod est penetrativum partium et partis partium. Sic igitur et his de causis singulum elementorum judicem accepit, praeter terram quam nullus Antiquorum ponit : propter hoc quod confessum esse opinati sunt spissum componi ex raris, sicut magnum ex parvis : spissum enim dicebant quoddam magnum esse. Sed cum ratio elementi sit, quod est primum generatione in simplicium generatione, et quod est in compositione primum et resolutione ultimum, sicut confitebantur, quare non dicunt etiam terram elementum omnium esse corporum, sicut multi hominum esse dixerunt ? Multi namque dicunt quod omnia sunt terra, quia cum non dicant esse formam aliquam, materiam dixerunt esse omnia, et accidentibus dtversificatam, et situ partium fieri hoc vel illud. Dixit enim Hesiodus poeta, qui et Homerus dictus est, terram primum fieri inter corpora simplicia, et eam natare lato pectore super aquam. Sic enim, ut recitat Hesiodus, convenit esse antiquam et publicam sive vulgarem
Quidam autem dixerunt quod spissum componitur ex multis raris subtilibus, et resolvitur in ea ultimo : et illi omnes opinabantur illud nunc maxime esse elementum inter omnia ex quo fit concretione et inspissatione aliquid sicut primum compositum : tale vero est quod minutissimae est partis, et subtilissimum est corporum : unde quicumque ignem ponunt esse principium materiale omnium, dicunt hoc maxime confitendo hanc quam diximus rationem. Similiter autem et quicumque confitentur quodlihet aliorum corporum esse elementale, subtile scilicet in partibus, praedicta ratione dicunt quod dicunt.
Nullus enim posteriorum Philosophorum unum solum corpus materiam omnium esse dicentium, dignatus est terram esse elementum, persuasus praeinducta ratione : et ideo propter magnitudinem et grossitiem partialitatis terrae dixerunt eam non esse elementum. Quodlihet autem aliorum trium elementorum judicem quemdam Philosophum accepit, qui ipsum posuit corporum esse materiam : hi namque Philosophi dixerunt ignem materiam esse, alii vero dixerunt materiam esse aquam, alii vero aerem hoc elementum esse dicunt. Qui enim
<--- Page Split --->
esse susceptionem quam omnes suscepe runt. Ratio autem antiquitatis est duplex. Una quidem, quoniam locus generationis circa centrum est : et ibi est locus primus terrae : et ideo in principio producitur ut mater et materia aliorum. Alia autem ratio est, quod elementa omnia composita sunt maxime ex terra, et in ipsam maxime resolvuntur. Iste igitur sunt duae sectae Philosophorum sic de materia corporum loquentium. Secundum igitur istorum primam sectam, nec bene dicit si quis horum simplicium corporum aliquod praeter ignem qui est subtilissimus corporum specie : et secundum eosdem neque recte neque bene dicit, qui ponit quod elementum omnium est corpus quod est igne grossius et aere subtilius, quia nihil horum est subtilissimum corporum : et ideo secundum dicta eorum non est principium. Si vero, sicut posterior dixit secta, quod est generatione posterius, hoc est, remotius a generatione, est prima natura prius in omnibus : et quod est densatum et concretum, est posterius sive longinquius in generatione, tunc accidit contrarium dicto primorum : aqua enim secundum hoc erit prior aere, et terra prior aqua, et sic terra est elementum primum, ex quo cuncta alia per resolutionem generantur, et quae praestant materiam generatis. Ista igitur sunt dicta de opinionibus eorum qui unam causam materialem qualem diximus, inter simplicia corpora posuerunt.
CAPUT II.
De contradictione Empedoclis plura mamaterialia ponentis, et de contradictione ejus quod dicit de movente principio.
omnium posuit, sicut dictum est Empedoclis qui posuit quatuor corpora simplicia esse omnium materiam : hinc autem Empedocli contingunt quaedam inconvenientia, quae sunt eadem cum his quae contingunt prehabitis, qui unum corpus ponunt esse numerum : quaedam etiam propria inconvenientia his accidere necesse est. Et illa quidem quae illis et isti contingunt, sunt inconvenienter dixisse de principiis, sicut et illi propter insufficientiam materiae, et efficientis, et forma. Proprium autem inconveniens est quod accidit Empedocli, quia nos cernimus elementa esse generata ex ad invicem, non salvata una elementi forma in subjecto generationis, quasi non semper in subjecto transmutationis igne et terra eodem secundum formam corpore permanente in tota transmutatione ignis : et terra et alia hujusmodi non existent prima materia generationis. De his autem et hujusmodi satis in Physicis nostris est dictum versus finem primi libri, ubi de principiis determinatum est.
Similiter Empedocles nec recte nec omnino irrationabiliter putandus est dixisse de causis eorum quae movent, utrum unum vel plura sint moventia. Quod enim moventem causam posuit, rationale fuit : et hoc fuit ipsa veritate coactus, sicut in ante habitis dictum est. Quod autem litem ponit et amicitiam quae sunt secundum prima moventia et non determinant subjectum actionis et passionis eorum, non rectum fuit. Adhuc autem sic dicentibus sicut dicit Empedocles, necesse est quod ex toto alteratio auferatur. Lis enim et amicitia non faciunt nisi congregationem et segregationem, et non alterationem in congregatis et segregatis. Similiter ex calido non exit frigidum, nec e converso ex frigido calidum secundum dicta Empedoclis. Ipse enim ponit quid ista patitur contraria quasi materia et subjectum : nec dicit quod est una natura sicut subjectum. manens in tota transmutatione
<--- Page Split --->
q u o facta est ignis quando fit ignis exaqua , etquefacta est aqua quando fitaquaex igne. Non enim ponit nisi agentialitumet amicitiam, et non dat eis materiamsubjectam, sed tantum congregationeet segregatione sine materia subjec t a , q u e una est sub utroque contrariorum : et sic patet quod insufficienterlocutusest de principio movente. Adhucaulemponere duo eque primo moventia, etpenitusinconveniens. Necesse estnumquod omnis multitudo moventiumetmotumreductor ad primummotumetad movens primum, sicut inVIIIPhysicorumostendimus. Adhuc autemquoniamsi demus litem movere et amicitiam , quid movebit litem aliquando utmoveatpostquamautem non moveat, Empedoclesnon determinavit : et eademratioest de amicitia : et sic antehaecduomoventia necesse est aliud movensponere : et his similia sequuntur inconvenientia .
CAPUT III.
De contradictione ad positionem Anaxagora.
Si quis autem suscipere voluerit Anaxagoram dicentem duo esse elementa sive principia, quorum unum est proprie principium, et alterum elementum, oportet quod suscipiat eum secundum Antiquorum positionem, quam tamen ipse Anaxagoras non articulavit. Dico autem articulare ad intellectum et intentionem exprimere et proferre. Secutus est enim iste Anaxagoras quosdam Antiquos direntes eam esse necessariam. Est autem illa quam diximus in Physicis, quod scilicet ex nihilo nihil fit : et cum non
album nihil supponatur esse de natura albi, album non fiet ex non albo. Et eadem ratio est de omnibus aliis : heterogenia autem fiunt ex compositione homogeniorum : omnia igitur homogenia sunt elementa prima. Cum autem multa et infinita sunt et distincta sicut facta et existentia, oportet quod ex aliquo fiant in quo actu sint omnia, sed lateant : et ideo oportet quod primum elementum sit mixtum ex omnibus homogeniis, in quo actu sint, sed lateant. Hanc ergo rationem ab Antiquis latentiam formarum ponentibus suscepit Anaxagoras et non articulavit eam, ut per intellectum videretur quid esset dictum, omnia esse permixta, et ad unum actum mixti redacta. Est enim mixtum, sicut in primo Peri genesees determinavimus 1, miscibilium alteratorum unio ad invicem : et hoc modo non articulavit Anaxagoras per intellectum probando quae miscibilia essent, et quae non, et quae essent natura mixti et mixtionis : sed simpliciter accepit haec ab Antiquis, ac si esset ex necessitate, sicut dixerunt. Accepit igitur ipsum, illo dicto tamen absurdo existente, quod scilicet secundum principium alicui uni fiunt permixta. Sequuntur enim ex hoc tria inconvenientia, quorum unum est quod accidit per syllogismum ea ante ea oportere praeexistere impermixta : quaecumque enim miscentur ad invicem, prius alterari necesse est ab invicem : non enim alterantur ab invicem, nisi quae separata sunt : igitur non miscentur ad invicem, nisi quae sunt separatim distincta. Secundum autem inconveniens est, quia non est quodlibet aptum secundum naturam permisceri cuilibet. Dicere igitur omnia permisceri ad invicem, est absurdum. Non enim miscentur ad invicem, nisi quorum una est materia et excellentiae qualitatum activarum et passivarum frangibiles et remissibiles ab invicem. Adhuc
<--- Page Split --->
autem tertium inconveniens est, quia secundum hoc dictum passiones et accidentia alia separantur a substantiis : quia per eamdem rationem sunt mixta accidentia, per quam alia mixta dicuntur esse : quia album non fit formaliter ex non albo, nec albedo ex non albedine. Igitur accidentia omnia mixta sunt, et latent actu existentia in mixto, sed eorum est permixtio et separatio : igitur accidentia sunt separabilia a substantiis : et sic accidentia sunt substantiae. Patet igitur quod ratio suscepta non fuit articulata.
Si quis tamen exsequatur articulans ea quae intendit dicere Anaxagoras, apparebit multo mirabilius dicens : quia invenietur contradicere sibi ipsi. Quoniam namque in illo mixto nihil penitus erit discretum, quia discretum non est mixtum, patet quia nihil erit verum dicere de substantia illa permixta nisi quod permixta est : sed nihil omnino poterit prædicari vere de ea. Dico autem quod neque nigrum, aut cæruleum, aut colorem poterit aliquis prædicare de ea, sed potius non colorata erit. Si enim colorata esset, ex necessitate haberet aliquid colorum supra dictorum extremorum vel mediorum. Similiter autem per eamdem rationem erit etiam sine humoribus : eadem quoque ratione non erit illa substantia mixta aliquod homogeniorum : non potest enim esse aliquod quale vel quantum, nec aliquod aliorum homogeniorum. Si enim aliquod talium inesset ei, oporteret quod inesset ei in parte aliqua dictarum entis specierum : hoc autem est impossibile, quod aliquod horum actu prædicetur de ipso, ideo quod hæc omnia ponuntur esse permixta. Si enim prædicantur actu de mixto, tunc jam sunt discreta secundum actum : et hoc est contra hypothesim, quia dicit omnia esse permixta præter
intellectum : hunc enim solum dicit impermixtum et purum. Patet igitur quod mirabilia dicit, et quod contradicit sibiipsi.
Ex his autem eisdem dictis accidit Tret, his qui sequuntur Anaxagoram dicere duo principia quae ponit. Unum quidem, quod est agens omnia intellectus : hoc enim dicit esse principium simplex et impermixtum. Alterum autem, quod secundum Anaxagoram et secundum veritatem, omnes ponimus velut indeterminate antequam determinetur et quadam specie participet. Sed Anaxagoras dicit hoc indeterminatum ex mixtura et latentia. Materia autem dicitur indeterminata ex privatione et potentia cujus ipsa est subjectum. Anaxagoras igitur nec plane nec recte dixit de principiis : maxime quia intellectum ponit aliquando movere, aliquando non : et tunc oportet quod intellectus habeat alium se motorem sui, sicut in VIII Physicorum ostendimus : et quia dixit mixtum interponens ipsum, sicut ostensum est hic. Dicit tamen velut aliquid dicto eorum qui posterius dixerunt de principiis propinquum, et his quæ nunc magis apparent : quia etiam Plato posuit datorem formarum Deum deorum aliquando movere et aliquando non, sicut Anaxagoras : et posuerunt multi mixtum, sicut testatur Ovidius tangens opinionem eorum dicens 1 :
Ante mare et terras et quod tegit omnia cæ- [lum,
Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.
Sed hi sermones etiam si recipiantur proprii sunt sermonibus principiorum, qui sunt circa generationem et corruptionem et motum solum : omnes namque hujusmodi Epicurei Philosophi solum philosophantur, et quaerunt circa principia et causas talis substantiæ quæ est
<--- Page Split --->
generabilis et mobilis : et ideo inquisitio eorum est insufficiens de substantiis et principiis substantiae secundum quod est substantia. Quicumque enim speculationem faciunt de omnibus exitentibus, et ponunt quod existentium quaedam sunt sensibilia sicut naturalia, quaedam insensibilia sicut mathematica et divina, palam est quia faciunt percretationem de utrisque generibus sensibilium et insensibilium : propter quod magis nobis etiam investigandum est, quid bene aut quod non bene dicant ad ea quae conveniunt nobis ad perscrutationem propositorum quae modo inquirimus in sapientia ista quam prae manibus habemus nunc.
CAPUT IV.
De contradictione ad positionem Pythagoricum de numeris quos ponebant esse principia.
Ergo Philosophi qui primi fuerunt Stoicorum et vocati sunt Pythagorici, cupientes supplere hanc quae dicta est principiorum insufficientia, usi sunt eis principiis et elementis extranee ab eo modo quo usi sunt physiologi, qui naturaliter et per naturalia principia de naturis locuti sunt : quia devitantes rationem Heracliti et Xenophanis et quorumdam aliorum sophistarum, acceperunt principia sensibilium ex non sensibilibus : acceperunt enim principia de natura et genere mathematicorum : et haec non sunt naturalia. Nam mathematica de natura quidem sunt existentium sicut partes entis : sed sine motu sunt : quia principia mathematicorum non concipiuntur cum materiis quae in motu sunt
et ideo secundum principia suae existententiae sunt sine motu, et generaliter dicuntur esse sine motu, praeter ea quae sunt de astrologia, non quod astrologia considerat quae de mobilibus et motibus considerat per principia motus, sed potius quantitates et situs mobilium et motuum et quantitates temporum considerat in astris per principia quantitatis mathematicae, et non considerat naturas astrorum quibus disponuntur ad motum, nisi illa pars astrologiae quae mixta est physicae, de qua diximus in secundo Physicorum 1. Sed redeamus ad propositum dicentes quod Pythagorici quidem disputant et tractant de omni natura, et dicunt modum generationis cœeli, et observant ea quae accidunt circa partes cœeli, sicut circa solem et lunam et alias stellas, et observant ea quae accidunt circa passiones et operationes eorum. Dico autem passiones sicut eclipses et praventiones et situs eorum. Operationes autem voco quae faciunt secundum naturam in calore et frigore et imbribus et ventis et hujusmodi. Haec enim omnia diligenter observant Pythagorici, et omnes communes et proprias dispensant causas ex principiis mathematicis, non naturalibus, quasi consentiant physiologis, quod quantumcumque communiter accipiatur, quod non est nisi sensibile et naturale. Omne enim quod comprehendit id quod vocatur cœelum et continet, dicunt esse sensibile ens : et ideo licet non naturalia posuerunt principia, tamen ipsa eadem principia non attribuebant nisi naturali enti.
Haec enim principia quae ponunt, sicText. et eow. ut diximus, sufficientia dicunt esse, quod ascendant et exaltentur ad principiandum quae sunt superiora inter entia sicut est cœelum et partes cœeli, quae nobilitate et loco altiora sunt caeteris en-
<--- Page Split --->
tibus : et dicunt ea magis esse convenientia entibus quam rationes principiorum quæ sunt de natura et naturaliter sumptæ, eo quod principium perpetuum debet esse. In naturalibus autem naturaliter sumptum nihil est stans et perpetuum. Sic igitur dicunt de principiis entis sensibilis : sed non dicunt per quem modum causatur motus, non positis principiis, nisi fine sive finito et infinito, pro subjectis motus solum, et posito pare et impare numero pro principiis : ex his enim non causatur motus.
T e x t , etcom . 2 1 . Adhuc autem si dicatur non esse motus, non dicunt illi quomodo sit possibile sic generationem et corruptionem esse sine motu : cum tamen generatio et corruptio conveniant sensibilibus. Adhuc ex his quæ ponunt principiis, non dicunt quomodo possibile est esse operationes eorum quæ gestiuntur sive feruntur et moventur circa cœlum. Amplius sive demus et concedamus ex his principiis quæ ponit Pythagoras, esse magnitudinem sine probatione, sive etiam hoc ostendatur per apparentem aliquam probationem, et non fiat vis in hoc aliqua, quin magnitudines ex talibus constitui possint : tamen ex his sic existentibus magnitudinibus quæremus ab eis, qualiter ex his principiis quædam corporum fiunt levia et quædam gravia sive gravitatem habentia. Ex quibus enim principiis supponunt ista fieri, et dicunt ea ex illis esse facta, nihil magis dicunt fieri de mathematicis corporibus quam de sensibilibus : scimus autem quod mathematica nec levia nec gravia secundum quod talia, non constituuntur ab hujusmodi principiis. Et ex hoc ulterius sequitur, quod de igne secundum quod est corpus naturale leve, aut de terra secundum quod est corpus naturale grave, aut de aliis corporibus hujusmodi naturalibus, nihil penitus dixerunt per hujusmodi principia, sicut sunt di-
centes nihil existere de sensibilibus proprium principium.
Amplius quæramus ab eis, quomodoText , t oportet accipere illa quæ dicunt esse causas entium quæ sunt numeri passiones, et numerus ipse, quod sunt causæ et principia eorum quæ sunt circa naturam cœli et eorum quæ sunt facta ab initio mundi, et rerum quæ fiunt nunc, cum ipsi dicant nullum penitus esse numerum alium præter eum ex quo constat mundus a principio facturæ mundi ? Et hæc ratio fundatur super hoc quod non est principium essentialiter constitutivum alicujus corporis, nisi quod incorporatur illi. Si ergo numerus constituit a principio mundi corpora incorruptibilia quæ in motu reiterantur secundum eamdem manentem substantiam, et non sit alius numerus nisi ille : tunc oportet quod aut ille numerus excorporetur illis, et illa corrumpantur, quod est absurdum. Aut oportet quod alius sit numerus quo ista et illa constituuntur : et hoc est contra hypothesim et contra veritatem : quia cum uterque sit mathematicus, una species numeri non differt ab alia simili specie, sicut nullæ formæ ejusdem speciei acceptæ sine materia differentiam habent.
Dicunt tamen Pythagorici numeroText , etcom . mathematico res constitui. Nam cum in hac parte entis sit res mota non habens esse habile, de qua non potest esse firma et stans conceptio scientificis, sed potius est de ea opinio, et tempus mensura esse ipsius, sicut dicunt Pythagorici : parum vero desuper aut subtus est injustitia : cum tamen sic non diversificet : id enim quod est subtus, non subjacet ordini recto : et sic injustitia dominatur in eo, et hoc quod est supra, ordini subjacet recto : et sic patet quod subtus et supra differunt, ut justitia, et injustitia. Similiter autem discretio rerum, quod quæ-
<--- Page Split --->
dum res stant discretae suis formis et suo esse : quaedam autem sunt permixtae sumper, et semper est in eis permixtio. Omnia enim haec, ut dicunt Pythagorici, cum per situm non causentur, demonstrationem faciunt quod horum diversorum unumquodque est numerus, et diversitas numeri secundum quod numerus generatur ex numero, hanc facit rerum diversitatem : et accidit secundum hunc locum jam quamdam pluralitatem esse constitutarum magnitudinum : quia passiones numeri tales sequuntur singula loca, ita quod alius numerus est in uno loco, et alius in alio secundum Pythagoricos. Quaeramus igitur utrum idem est hic numerus qui est in cœelo constituens cœelum, quem eumdem specie et numero oportet accipere, quod est horum unumquodque quae modo fiant et generantur quae sunt sensibilia : aut ille numerus est alius qui est praeter sensibilia : et tunc redit superius inducta ratio contra Pythagoram.
uniuscujusque generis principia oporteret reduci in idem genus, sicut principia substanstantia in substantiam, et principia quantitatis in quantitatem, et principia corporis mobilis ad corpus mobile : nec videbant corruptibilia reduci ad principia incorruptibilium, sicut omnis motus reducitur ad primum motum qui est causa ejus, et motus primus ad motum primum quod est incorruptibile et simplex. De Pythagoricis ergo dimittatur ad praesens. Sufficit enim quae dixit tangere tantum nunc quoad praesentem speculationem.
CAPUT V.
De contradictione contra Platonem, qui posuit ideas, et sumitur contradictio ex hoc quod separatae ideae non possunt esse substantiae rerum sensibilium formales, per quas sensibilia numerantur et ponuntur in numerum, sicut numeratur res per suam formam.
Liet autem Pythagoras eumdem numerum utraque constituentem esse dixerit, tamen Plato motus praeinducta ratione dixit esse alium et alium numerum incorruptibilium et corruptibilium. Sed dixit, quod illi qui sunt intellectuales et incorruptibiles numeri sunt causae : et alios autem dixit esse rerum corruptibilium sensibilium, et hos dixit esse sensuales et corruptibiles. Omnis autem ista diversitas provenit ex hoc quod Pythagoras ponit numeros mathematicos principia, et non vidit quod mathematica aliquam differentiam haberent a mathematicis quae sunt ejusdem generis et speciei : et ideo dixit perpetuorum et fientium eosdeus esse numeros Numeros autem res materialas principia dixit esse Plato : et ideo diversorum numeros dixit esse diversos, et praecipue incorruptibilium et corruptibilium. Ambo autem hujusmodi principia posuerunt, ut evaderent sophisticata Heracliti. Non enim videbant quod
Qui vero posuerunt quod ideae sunt Text. et com. principia entium, multipliciter peceant. Primum quidem, quia cum ipsi sint quaerentes causas existentium horum quae sunt sensibilia, attulerunt alla ab his aequalia numero istis. Dico autem alia, quia separata quae cum istis sensibilibus etiam sunt, nec habent esse idem : et hoc est ac si quis velit per formas rerum numerare res, sive in numerum ponere, sicut quaelibet res per suam formam ponitur in numerum, putet quod non possit res istas numerare sive in numerum ponere paucioribus existentibus numeris idearum sive formarum per quas ista res ponuntur in numerum : quia res numeranda supersunt numero numeranti : sed cum plura facit quibus numeret, putet se posse numerare. Species enim ideales sunt fere aequales his quae sensibilia
<--- Page Split --->
numeramus. Non enim sunt pauciores eis. Dico tamen fere, quoniam essentialibus horum sensibilium æquales ponuntur esse species : sed individuantia excrescunt super numerum idearum.
De quibus ideis quaerendo causas sensibilium, processimus ad ideas, rationem Heracliti fugientes : unaquæque enim idearum nomen habet commune cum istis quorum causa est, et rationem diversam : quia separati et sensibilis non est una ratio, quod unum est perpetuum, et aliud corruptibile : circa substantias enim rerum quæ suñt alia ab ideis, et hæc sunt individua sub communibus speciebus contenta, est unum quod est species in multis et de multis tam in sensibilibus quam in sempiternis separatis. Hæc igitur quæ in sempiternis sunt, et substantialia prædicata sunt sempiternorum, attulerunt Platonici ad sensibilia, ut per ea ponantur in numerum, sicut res in numero ponitur per suam formam, et sicut per suam formam numeratur : et sic id quod est a re separatum, numerat eam et dat ei esse : et id quod æquivocæ convenit ei, numerat rem et dat ei esse. Sicut si diceremus quod homo unus numeratur forma hominis picti, quod est magnum inconveniens.
Aliter autem dicit Averroes objicere Aristotelem contra Platonem, dicens quod Aristoteles vocat numerum æqualem numerum parem, et quod inconveniens sit dicere, quod par numerus numeretur, et non impar, cum uterque sit numerus, et dicta illa non sunt curanda : quia non est verum quod Plato posuit numerum mathematicum esse rerum principium, sed potius numerum rerum, sicut dictum est in ante habitis : et hæc perversitas contingit ex translatione Arabica quæ mendosa et corrupta est. Objectio ergo est, quod numerus sensibilium est numerus suarum formarum : formæ autem sunt separatae : ergo numerantur sensibilia alio quodam ab eis allato nu-
mero : res autem numeratae formis suis non numerantur paucioribus quam ipsa res sunt : oportet igitur formas tot esse ad quas a sensibilibus processimus, quot sunt sensibilia. Est autem hoc inconveniens, quod quælibet istarum formarum quæ ponitur separata, est æquivoca ad sensibilia ejusdem nominis existentia, cum ea quæ sunt de esse separato, non sunt univoca ad ea quæ per esse concepta sunt cum materia : sed in separatis multis est unum prædicatum univoce de illis : et similiter in multis conceptis cum materia est prædicatum commune univoce prædicatum de ipsis : sed non est unum univoce prædicatum in separatis, et cum materia conceptis. Si ergo ista per separata sicut per formas suas numerantur per alia in ratione ab ipsis quæ non conveniunt cum eis nisi in multitudine et paucitate numeri, quod est absurdum : quia sic eadem ratione decem lupi possent numerari per formas decem ovium, et sic forma canis vel lupi esset forma ovis, quod absurdissimum est et falsum.
CAPUT VI.
Et est secunda contradictio contra Platonem ex hoc quod ideæ ponuntur non esse præter proprium rei intellectum, per quem de re syllogizatur.
Amplius secundum quos modos secun- 27. dum Platonem ostendimus, quia sunt et esse habent species ideales, secundum nullum eorumdem modorum videtur quod aliqua species separata esse possit : propter syllogismum enim et scientiam ostendimus secundum Platonem species esse. Scimus autem quoniam ex quibusdam non est necesse fieri syllogismum. Ex speciebus enim et intentionibus particularibus ad nihil possumus syllogizare.
<--- Page Split --->
Ex quibusdam vero est syllogismus : quia «x speciebus et notionibus universalibus rerum quae sunt ubique et semper, syllogizamus ad quamlibet rem demonstrandam. Sed istae species et notiones ex quibus syllogizamus, non sunt eorum quorum nos Platonici putamus eas esse : quia species ex quibus syllogizamus omnia, quorumcumque sunt scientiae secundum rationes illarum scientiarum sumptae, hae rationes sunt secundum id quod in affirmationibus est unum de multis non habens esse separatum ab illis, et in negationibus est similiter secundum diversionem : quia illud quod est unum in multis non habens esse separatum, negatur de quibusdam : hoc autem est illud secundum quod per intentionem acceptam aliquod particularium corruptibilium intelligitur, quod universale habet esse in ipso, et est esse ipsius : igitur syllogismus non it per notionem et speciem separatam. Horum enim sensibiliter demonstrator est quidem intentio et forma quae est phantasia : sed per universale abstractum quod est in intellectu ab eis, syllogizatur de eis, nec posset de eis syllogizari, nisi esset esse ipsorum : igitur per hoc quod separatum est ab eis, nihil potest syllogizari de ipsis : igitur ideae non sunt ponenda eo modo quo ponuntur propter syllogismum.
stens, sicut patet ex ipsa talium notionum diffinitione : quoniam species est eorum quae principaliter in quid praedicatum magis proprium, et genus eorum quae principaliter in quid praedicatum magis commune, et sic facile est videre in aliis : igitur species ex quibus rationes certissimae procedunt, secundum esse dependent ad ea quorum sunt esse et notiones : ergo non habent esse absolutum et separatum, sicut dicimus loquentes secundum Platonem : et haec est una pars notionum et specierum ex quibus procedunt rationes certissimae, quae de rebus per ea quae sunt essentialia rebus, de rebus syllogizantes. Alia pars earumdem rationum quae de rebus sensibilibus syllogizat, est quae de homine per formam hominis concludit : et cum homo in eo quod homo, sit solus et simplex intellectus, per quem concluditur delectatio quae est ex contemplatione theorematum esse pura et firma, non habens contrarium : et haec sola notio sive species in syllogismo posita, habet esse separatum, sicut in sequentibus hujus scientiae probavimus : et ideo secundum ordines specierum per quas res, quia sunt sensibilium secundum quod sensibilia, de quibus non est intellectus, sed phantasia, sicut diximus : et sunt notiones universales essentiales sensibilibus, de quibus est intellectus, et per esse non sunt separatae, et est intellectus ipse qui est species et notio hominis per quem opera propria homini, et passiones concluduntur : et hic solus habet esse separatum. Nullo igitur modo per rationem et syllogismum certissime de re concludentem potest esse demonstrari idea, quam nos Platonici ponimus : et omnino rationes quas inducunt illi qui ponunt species ideales propter quas ponunt ideas, auferunt ea quae magis esse volunt, quoniam ideas ipsas quas ponunt hi qui dicunt esse ideas. Cum enim idea non sit inventa nisi propter universale praedicatum et essentiale quod substantialiter similitudo sensibilium, oportet quod om-
<--- Page Split --->
ne commune prædicatum essentiale colligens multitudinem contentorum sub ipso, prius sit ipsius natura, tempore, et ratione, sicut in principio Physicorum ostensum est. Tale autem prædicatum est numerus ad omnem numerum sub ipso acceptum, qui est binarius, ternarius, et sic de aliis : et hoc prædicatum commune est separate existens extra particularia : igitur idea numeri erit ante primam dualitatem : ergo dualitas non est numerus primus, quod absurdum est et secundum rei veritatem et secundum ponentes ideas. Supra enim ostendimus quod post monadem luminis causæ primæ, primum quod constituitur est bias intelligentiæ. Quod autem numerus separatus sit ante primum binarium, est simile ac si dicamus elementatum esse ante elementum, cum tamen elementum sit principium elementati. Componitur enim numerus ex primo elemento pluralitatis quod est binarius, et ipse principium pluralitatis suæ, sicut unitas est principium discretionis : quia sicut unitate divisa ab aliis et in se indivisa fit discretio in omnibus unis, ita pluralitas aggregatione discreti cum discretum sit principium pluralitatis : et hoc magis volunt esse Platonici quam omnes ideas, eo quod hoc est principium primum unde causant et constituunt multidinem idearum secundum quod ideæ sunt formæ separatæ et discretæ facientes et discernentes ideata sensibilia : et numerus in his quæ constituunt ideas, a prima qualitate constituitur. Sequitur autem secundum rationes secundum quas ponunt ideas, quod aliquid prius sit natura et tempore et ratione, eo quod est secundum se absolutum. Diximus enim prædicatum commune per hoc quod est elementalis natura quorumdam, non esse sine respectu ad illa : prima autem sunt secundum se sicut prima unitas binarius : idea igitur numeri quæ separata est, et ad aliquid est, prior est primo binario qui absolute et simpliciter : et ut universaliter dicamus, hæc quæ dicta sunt inconvenientia sequuntur : et omnia
alia inconvenientia quæcumque aliqui qui opiniones quæ sunt de ideis et rationes opinionum sequuntur, opponendo his qui dicunt de principiis. Sequens enim et examinans rationes eorum de principiis plurima ex ipsis rationibus eorum concludet inconvenientia talia.
Amplius ad eamdem æstimationem Text.et com 29. rationis secundum quam et propter quam dicimus esse ideas, non solum ponentur ideæ esse species substantiarum, sed etiam multorum aliorum. Intelligentia enim sive notio una in multis existens quæ est scientiæ principium propter quam ponimus ideam non solum esse circa substantias individuales et sensibiles, sed etiam de aliis et scientiæ quarum principium est universale, non solum sunt de substantiis, sed aliorum sunt multorum quæ sciuntur. Oportet igitur quod idea quæ est quidditas accidentium, habeat esse separatum, per hoc quod oportet quod habeat ideam quæ est principium sciendi ipsum : hoc autem absurdissimum est quidditatem alicujus quæ ad aliquid est, habere esse separatum, et per se existere, et substantiam esse non habere nisi ab alio. Accident autem mille talia inconvenientia si quis sequatur rationes quas ponunt de principiis, sicut diximus.
CAPUT VII.
Et est tertia contradictio contra Platonem accepta simul ex veritate rei, et ratione opinionis ponentium ideas.
Considerando autem ea quæ dicunt seText.et com. 30. cundum necessitatem et secundum opinionem sive opinionis rationem, qua ponunt ideas, dicimus quod ideas nihil aliud esse
<--- Page Split --->
necesse est, nisi species participabiles substantiis particularibus substantialiter: non enim ideae participantur secundum accidens aliquod, sed oportet quod ideam unumquodque participet in quantum non de subjecto prædicatur de illo, sed substantialiter: potest enim aliquid participare aliquod prædicatum et substantialiter et per accidens. Et hoc explanando dico, ut si quid particulare subjectum per se duplo vel binario participat quod est substantiale prædicatum ejus, participabit etiam sempiterno, sed per accidens: accidit enim duplo quod sit sempiternum quia separatum est, ut dicunt: igitur species prædicata de multis erit substantia ipsorum, et non participata per accidens. Species autem illae sic de substantiis prædicatae, substantiam significant tam hic in sensibilibus quam illic in separatis: quia etiam in illis multitudo colligit ad unum aliquod prædicatum de ipsis: igitur in separatis necesse est apparere aliquid unum in multis prædicutum de illis, quod sit habens esse præter ea de quibus prædicatur, secundum rationes per quas ponunt ideas. Et tunc quaeremus de illo communi: quoniam siquidem una et eadem species idealis est idearum habentium unum commune prædicatum, et sensibilium participantum ideis: tunc oportet quod aliquod commune sit univoce prædicatum desensibilibus participantibus ideas, et de ideis quas participant sensibilia. Et per hoc exemplum videre possumus. Quod enim magis est in dualitatibus hic demonstratis corrutibilitibus singulis et in aliis dualitatibus quae multae sunt, sed sempiternae sunt, est ipsa dualitas, quae commune prædicatum est unum et idem? aut quod magis est prædicatum commune unum et idem in ea dualitate quae est sensibilis, et in alia quae est in sempiternis incorruptibilis? Non enim potest dici quod prædicatum commune unum et idem, quod est dualitas, contra participata magis insit illis quam istis. Ostendimus enim quod accidit dualitati illi, quod sit sempiterna: et
hoc non facit magis inesse illis quam istis : et ex hoc sequitur quod idearum sint ideae, et quidditatis quidditas, et formae forma, quae omnia sunt absurda. Si vero dicatur propter hoc quod non est eadem species participata ab his et illis, tunc non conveniunt ista et illa nisi nomine et non ratione : quoniam tunc idea non dicetur de sensibilibus secundum suam substantialem rationem : et sic dicetur de sensibilibus æquivoce : et hoc est si aliquis vocat communi nomine Calliam sive Socratem hominem, et statuam ligneam hominem, nullam inspiciens rei et naturæ communicationem : et sequitur quod ideæ non sunt formæ essentialiter participatae et substantialiter, sicut vero Callias homo per intentionem et naturam hominis lignei vel idoli, quod similitudo quaedam est ejus. Veritas ergo rei et ratio qua ponitur idea simul accepta probant ideas omnino esse nihil : et hoc intendimus.
CAPUT VIII.
Et est contradictio sumpta ex hoc quod sunt inutiles ideæ ad motum et scientiam, et est ratio sensibilium.
Maxime autem inter omnia præhabita Text. et com. 31. aliquis considerans subtiliter dubitabit, quid utilitatis conferre possunt species ideales sempiternæ secundum esse his quæ sunt facta vel corrupta de numero sensibilium existentibus : talis enim species idealis supposita nec potest esse causa motus qui est de subjecto ad subjectum : nec potest esse causa transmutationis alicujus quæ est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : et hoc est ideo, quia mo-
<--- Page Split --->
Movensma - teriamestinmateria . vensmateriamestinmateria 1 , etaliternonmovereteam , sicutpatetquodse - menmovensingeneratione , uniturma - teriægenerabilium , etingrediturineam , sicutspiritusingrediturincorpus , etvirtutescœlestesnonmoventmateriamnisipriusingredianturmateriamcumvir - tutibuselementalibus , sicutostendimusinXVIdeAnimalibus : quoniamsinonessentintus , nontangerent : etsinonagerent , nonagerent : etsinonagerem , nonsequereturalteratio . Separatumau - temessehabensnecintusest , nectangit , necagit . Ergonihilconfertadmotumveltransmutationem . Sednecadscien - tiamsensibiliumauxiliabituridea : eoquodsecundumessedenumeroaliorumestquæsuntseparatimessehabentia . Nonenimpossuntseparataessesubjectaeorumquæsensibiliasunt : quianulliussubstantiaquæestesseipsius , separatumhabetesseabipso . Sienimessentsub - stantiæetquidditatesipsorumsensibi - l i u m , procertononhaberentessenisiinipsis : etmotiseismoverentur , eteisdestructisimpossibileessetaliquodillo - rumremanere . Sicautemnonsunt , sedpermanentiaetseparatasunt . Ergodis - tinctumessehabentiahissensibilibusni - hilconferuntutilitatisadesseistorum . Sicautemseparatimexistentianecadscientiam , necadesseconferunt , cumeademsintprincipiaessendiesseetcog - noscendiipsum : necistaseparatain - suntparticipantibuseasensibilibus , sicutcausaadessequæestcausaformalis . Sictamenfortassecansasesseopinaban - turilliquiponebantideas , sicutdicimusfierialbumexhocquodmisceturcoloralbussubjectoabextrinsecoadveniens , sicutessemixtumpriusestseparatum : etadhocfaciliusintelligendum , oportetnoshicanticipareeaquæposteriusinhujusscientiælibrononoprobandasunt . DicimusigitursecundumdoctrinamAri - stotelis , quodnullaformamixtaestcum
subjecto quod est materia : sed omnibus formis in materia potentia existentibus fit reductio earum ad hoc quod in effectu et actu sint per motum qui est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia : quod sic probat Aristoteles. Quoniam enim hyle est subjectum mutationis et motus primum, oportet in hyle ipsa tria supponi, sine quibus nullo modo est transmutatio vel motus : est in transmutatione quod continue abjicitur, et hæc est privatio : et est in ea quod continue fit et educitur, et hoc est esse formæ : et est quod unum et idem numero manet in toto actu, et hæc est substantia materiae : et quodcumque horum desit, non est hyle subjectum mutationis et motus : igitur in intellectu materiae clauditur esse formæ in ea secundum inchoationem, quia aliter non exiret continue accepta per motum : forma igitur non est ei immixta per adventum ab extrinseco, sed intrinseca in intellectu ejus : et hæc est causa, quod unum est unius naturæ constitutum ex materia et forma : sed non constituunt ex subjecto et accidente : et ideo dicit Aristoteles quod materia non intelligitur nisi per analogiam ad formam.
Duæautemaliæsuntopinioniesdeformis 2 . UnaquidemPlatonis , quodscilicetomnesaliæformæsintadatoreabextrinsecoinfluxæmateriæ : ethocdicitPlato : etsecundumhocformæsuntsicutmateriæsuperlinitæetnonintrin - secæperesseetintellectummateriæ , etsicsuntsicutmixtæ . AliaautemestAnaxagoræ , quidixitomnesinmateriaesseactu , sedlatere , etquoadhocite - rumcummateriamixtasunt , etutin - trinsecænaturæperesseetintellectummateriæ : etquoadhocPlatoetAnaxa - gorasunumponunt , licetcausasuæpo - stionisnonsitunaeteadem . OmniaautemistaortasuntexpropositionequamomnesconcesseruntAntiqui , q u o d
<--- Page Split --->
scilicet ex nihilo nihil fit omnino : et id quo cum forma actu fiat, dicebant opor- tore praeexistere formam ex qua fit : et tunc diverterunt Plato quidem ad dato- rum et ideas, Anaxagoras autem ad la- tentiam,et dixerunt formas praeexistentes esse mixtas materiae : et Aristoteles videns inconvenientia quae sequuntur, elegit verum dicere, quod sunt in potestate ma- teriae. Dicere igitur praedicto modo mix- ta esse cum materia, ratio mobilis valde et subvertibilis est, quam, sicut per an- tcedentia patet, primus dixit : licet per hoc motivum ante se causam sic dicendi haberet, et postea in ea successorem ha- buit Eudoxum, et alii quidam consense- runt istis : facile namque est colligere multa et valde impossibilia ad talem opi- nionem destruendam : quia jam dictum est unum inconvenientissimum, quod ex forma scilicet et materia non sit unum : et secundum est, quod motus non est ac- tus ejus quod est in potentia, sed effi- ciens : nec motus est exitus de potentia ad actum, sed est influxus agentis secuin- dum formam : et quia materia non est subjectum motus proprium, sed est tan- tum in quantum influit agens formam : et quia materia non desiderat formam, eo quod nihil desiderat aliquid nisi per ali- quid similitudinis quod habet cum ipsa : et quod quaelibet forma potest fieri in quacumque materia, cum nihil formae approprietur haec forma huic materiae : et quod generatio non est compositi, sed formae tantum, quia generatio nihil est nisi dato formae a datore : et quod mate- ria non movetur, sed potius in eam quie- tam ingreditur forma : et multa talia fa- cile inveniuntur quae vidit Aristoteles, cum abhorruit istam positionem. Adhuc autem non est aliquis consuetus modus dici, quo ex speciebus sempiternis fiant alia ab eis quae sunt sensibilia corrupti- bilia. Patet igitur omnino ad esse et scien- tiam rerum inutilem esse idearum posi- tionem.
CAPUT IX.
De contradictione contra. Platonem sumpta penes ideas secundum quod dicunt esse exemplaria opificis.
Dicere vero quod species sunt paraText, et com. 32. digmata sive exemplaria esse, ad quae re- spexit opifex quando fecit istum sensibi- lem mundum, et quod ista ab exempla- ribus participant existentiam in isto mundo sensibili : et ideo istae formae sunt imagines illarum quae sunt in mundo archetypo, sicut dicit Plato, vaniloquium est : et est hoc dicere fabulosas et poe- ticas fabulas : poemata enim figmentis talia sub integumentis mentiuntur, vo- lentes corruptibili metaphora significare universalitatem virtutis operativa primi intellectus, qui omnia recte producit ac si producit ad exemplar unumquodque. Dicere autem hoc simpliciter et sine me- taphora esse unum, vaniloquium est : quia ad perfectam rationem agentis non requiritur, nisi quod formam, quae est principium actionis, apud se habeat : hanc autem formam habet agens intelle- ctus per formam quae est scientia sua : et naturaliter agens habet eam, quia ipsa est forma per quam inest ei agere : et ideo neutrum agens indiget exemplari extra ad quod inspiciat quando agit. Quae- ramus igitur a Platone quid sit nqens vel operans in tota natura, i: si ad ideas respiciens ? sine enim onu: cxem- plari convenit, quod aliquando sit in na- tura simile illi, et aliquando non, sed sit dissimile : fit enim aliquando quod ge- neratur simile generanti, aliquando non: igitur etiam existente exemplari, So- crate separato, et non existente eo, fit iste Socrates ex Domonis patris sui, qua- lis in natura est iste sensibilis Socrates.
<--- Page Split --->
Similiter autem palam est, quando secundum Platonem exemplaria ponantur propter communia prædicata quibus uniuntur particularia, erunt tot exemplaria, quot sunt prædicata communia, quæ sunt prædicata per se, ex quibus scitur et syllogizatur : ergo etsi ponatur Socrates sempiternus ad quem respiciens operato fecit istum sensibilem Socratem, oportet concedere quod illius sempiterni Socratis sint exemplaria plura : ergo et species plures erunt exemplaris Socratis sicut sunt hominis prædicata communia per se, animal, et substantia, et hujusmodi : hæcenimsimiliter erunt et aòtòç àvòçwtoç,(1) hoc est, per se homo, qui est homo separatus : ergo speciei erit alia species prior ea : quod non dicunt qui ponunt exemplaria esse.
Amplius etiamsi dentur existere speText. 21 cies, tamen hæc singularia non participabunt ea, nisi ponatur aliquid movens in materia, quod faciat separata venire in ista singularia : et hoc jam in superiori capitulo ostendimus esse impossibile . Adhuc autem multa fiunt per artem quæ sunt alia a specicibus : quia non dubitamus quin formæ artificialium sint accidentes materiae : et ideo scimus talia non habere species quæ per se existunt : et sic domus et annulus fiunt sine speciebus separatis : quia horum non dicimus species esse, sicut jam diximus. Igitur cum artificialia imitentur naturam, palam quia contingit et alia quæ naturalia sunt, et esse, et fieri, propter tales causas conjunctas cum materia, quales et nunc dictæ sunt esse in artificialibus.
Amplius species erunt non solum 33. exempla sensibilium, sed etiam exempla specierum, sicut genus exemplatum est speciei : et hoc ibi cum illud quod fit ad ejus exemplar, sit imago, et non idea, sive forma, sive species, sicut patet per prædicta exempla specierum quæ ponit Plato, erunt imagines sicut et illæ formæ quæ sunt in materia : et hoc est contra Platonem dicentem formas formantes, quæ sunt separatae, non esse imagines. Amplius quilibet recte opinans opinabitur impossibile esse, quod forma substantialis quæ est rei quidditas, et id cujus est illa substantia, sint secundum, rem separata : substantia enim est esse ejus cujus est substantia, et non habet aliud esse ab ipso, ita quod de subjectis illis quorum est substantia, impossibile est remanere aliquod substantialium secundum esse : quomodo ergo erunt ideæ separatim secundum esse, cum sint substantiae rerum ? Et licet hoc absurdum sit et contra opinionem omnium, tamen in Phædone sic dicitur, quod species separatae sint causæ esse rerum et fieri earumdem.
CAPUT X.
De contradictione contra positionem Platonis, quod numerus idearum est principium.
Plato autem non solum posuit ideas Text. et cum. 35. esse formas rerum et principia, sed etiam dixit species esse numerum, sicut diximus superius. Non autem dixit numeNota quem. numerum rum illum qui in genere est discretae Plato posurit princiquantitatis esse principium, sed potius pium rerum et quomodo. illum numerum qui est specierum et triplex est numerus senumerare adicarum. Has enim dixit numeris et nucundum iusum. merorum proportionibus junetas constituere res in harmonicis compositionibus tam ex parte formæ quam ex parte materiae : propter quod triplicem dixit esse numerum, instrumentalem scilicet, quo redditur et mensuratur entium discreta quantitas : et formalem, quo res quælibet ponitur in numero et constituitur in
<--- Page Split --->
proportione numeri : et materialem , quae est res sensibiles in proportione constitutae. Procedamus igitur nunc contra istam positionem, dicentes quaecumque inconvenientia sequuntur. Nec curamus hic de his quae dicit Averroes : quia non videntur nobis esse secundum litteralem Aristotelis intellectum. Dicamus igitur, quia si numeri quidam formales sunt ideales species, per quem modum erunt isti numeri causae rerum existentium ? Queramus utrum sint sicut causae rerum ? quia res ipse constitutae sunt alii quidem causati ab illis numeris, sicut si dicamus quod unus numerus causatus ab illis est homo qui est species et esse individuorum, et alius numerus etiam ab illis causatus est Socrates individus, et alius iterum numerus sub communi numero hominis acceptus est Callias, et sic de omnibus individuis et communibus speciebus et generibus acceptis ac individuis. Si autem sic dicatur, tunc quaeramus quid causalitatis habent illi numeri separati ad istos conceptos cum materia ? Non enim est sufficiens differentia quam dicunt, quod illi sunt sempiterni, et isti non, ad hoc quod illi sunt causae, et isti causati. Quod enim aliquid sit sempiternum, non confert ei quod sit causa, praecipue prout causa et principium est forma : sed potius hoc quod essentialiter constituit ipsum, et sit de esse ipsius, sicut et in ante habitis diximus saepius.
Si vero dicatur quod proportiones sive rationes numerorum sunt hoc in sensibili bus substantiis constitutis, sicut symphonia quaedam proportio numerorum in sonis, ita etiam in harmonia principiorum constituitur substantia, illud non longe est a veritate : sed secundum hoc, cum omnis proportio sumatur in aliqua natura, palam est esse aliquem numerum cujus est ista proportio, et ea sensibilia constituta quorum sunt ista proportiones, sunt illa natura : et si illa natura
quae sic proportionata constituit substantias, est materia corporum sensibilium, oportet quod et ipsi numeri sint proportiones illius materiae, et sint proportiones alterius ad aliud. Omnis enim proportio est habitudo unius ad aliud, sicut est proportio partium materiae carnis ad formam carnis. Dico autem partes materiae sicut tot partes terrae ad tot aquae, et tot aeris ad tot ignis, et in complexionatis omnibus et compositis est similiter. Dico autem generaliter, quod hoc dictum est sicut si est Callias proportio in numeris partium ignis, terrae, et aquae, et aeris : tunc oportet etiam quod aoroc avoovtooc, hoc est, per se homo sive separatus homo, sive ponatur esse numerus, sive non : tamen oportet quod proportio sit in numeris quarumdam rerum, quae aliud sunt quam numerus, quae non nisi in proportione constituunt ipsum : constat enim quod non est simplex, sed est in eo potentia genus et actus : nec ista conveniunt ad invicem in proportione potentiae ad actum et actus ad potentiam. Sicut autem in proportione existens rerum quae non sunt numerus, non erit ille homo aliquis numerus qui sit praeter res illas ex quibus in proportione convenientibus constituitur : et sic male homo separatus numerus esse ponitur a Platone.
Amplius si numerus dicitur esse ideae Text, et com, quas ponit Plato, ita quod esse idearum sit esse cujusdam numeri facientis ideas, sicut anima dicitur esse numerus seipsum movens, sicut dicit Plato : tunc oportet quod ea quae conveniunt numero communi, conveniant et formis idearum. Videmus autem quod ex multis numeris fit unus per aggregationem, et ex quibuscumque numeris aggregatis fit unus numerus: quomodo autem ex quibuscumque speciebus pluribus fit una species ? Et si forte dicat Plato quod non constituitur numerus ex numeris primis, sed ex unis sive unitatibus numeri, eo quod numerus est aggregatio unitatum, et ita
<--- Page Split --->
dicat fieri in formis, sicut millenarius constituitur ex decies centum, et centum ex decies decem, et decem ex decies uno, et recurrit constitutio omnis numeri usque ad unitatem quae primum constituens. Tunc quaeramus quomodo se habent unitates in numero qui formas constituit ? Si namque illæ conformes sunt unius speciei secundum naturam, multa sequuntur inconvenientia, quorum principale est, quod ex his quæ sunt unius speciei et naturae, nihil fit omnino : quia ex homine et asino nihil fit omnino : et non est inter ea proportio nisi æqualitatis et similitudinis : proportio autem in qua res constituitur, est habitudo diversorum ad unum secundum aliquam medietatem arithmeticam, vel geometricam, vel musicam. Secundum autem est, quod si ponamus aliquod fieri in talibus totum esse ejusdem speciei : et sic omnia essent ejus speciei : quia ex eisdem unitatibus fierent et ejusdem speciei ideæ : et ex ideis ejusdem speciei fierent ejusdem speciei ideata sensibilia. Et alia infinita sequuntur inconvenientia.
Et si propter hoc dicatur, quod unitates non sunt conformes, sequitur statim quod nec eaedem sibi invicem sunt unitates separatae quae constituunt formas : et sequitur propter hoc, quod nec aliae possunt esse omnes omnibus ad invicem, ita quod quælibet sit alia in specie ab alia.
concessa intelligentiæ, sicut sunt principia per se nota : ergo forma non sunt sicut formas numerus constituens. Amplius autem cum numerus circa quem est arithmetica, sit genus discretae quantitatis, qui nullum ens vel formam constituit, oportet ad genus aliquod a numero formas faciente numerum illum facere, circa quod est arithmetica : illius enim unitatis nihil constituunt nisi numerum : et sic habemus quatuor numeros : unum arithmeticum, qui est determinati generis : et unum indeterminati generis, qui in esse formali constituit ideas : et tertium numerum idearum : et quartum numerum ideatorum constitutorum, et hæc est derisio : et ideo ideæ numeri esse non possunt.
Adhuc autem secundum ea quae ul- 39. timo diximus, numerus qui constituit, medius est inter numerum simplicem arithmeticum, et ipsas ideas constitutas : omnia autem quae sunt infra aliqua sive media aliquorum secundum naturam sunt composita aut ex his quibus est simpliciter compositio mediorum, et hæc sunt quae maxime distant in genere illo. Aut enim sunt ex aliquibus quae sunt principia ad ipsa media, licet non sint principia et prima simplicia absolute : sicut componuntur media quaedam ex mediis, quae comparata ad ipsa, sunt extrema, sicut docuimus in V Physicorum.(1) Aliter enim non posset dici quare numeri formarum essent medii inter formas et præsentia sensibilia secundum Platonem : quia formæ ideales non constituunt res præsentes, nisi mediante ratione numeri, quia ligantur cum sensibilibus : et sicut illi numeri medii sunt inter eas et sensibilia præsentia, ita necesse est numeros qui constituunt formas, esse medios inter numeros mathematicos et ideas.
<--- Page Split --->
Amplius secundum haec quae dicta sunt, unitates quae sunt in dualitate contitutae, ideas habent alias priores se unitates dualitatis quae prior est ea : et hoc est impossibile, cum una unitatum nihil addat super aliam, eo quod utraque ab omnium materia materiata separata est, sicut patet per ante dicta. Amplius in isto numero medio quaeramus, quare ille numerus est unum simul collectum sive comprehensum ? Dico autem unum, quod simpliciter est unum : et hoc est quod forma unum est : hoc enim non crit assignare, quia discretio non est causa unitatis simpliciter, cum ipsa sit simpliciter multitudo : et multitudo in eo quod hujusmodi, non est causa unitatis simpliciter : igitur idea est multa simpliciter, et non unum, eo quod ejus causa est multitudo simpliciter.
tunc sequitur quod substantiae formales rerum non sunt numeri, sed potius illud unum quodcumque est illud. Palam autem, quia si universitas rerum est aliquid unum et idem, et hoc est principium omnium formale, oportet quod illud unum multipliciter dicatur, et non uno modo : aliter enim impossibile est omnia dicere unum, sicut patet in ipso ente : quia,sicut dicit Porphyrius, si quis omnia entia vocet, æquivoce nuncupabit : et ita est de lumine primæ causæ quod sementem omnium dixit Plato : hoc enim non omnibus uno modo acceptum erit principium.
CAPUT XI.
Amplius autem ad omnia quae dicta sunt si in numero constituente ideas unitates sunt differentes secundum speciem et formam, cum illa sint elementa prima rerum, tunc oportebit eum aliquid simile dicere, quemadmodum dicunt quicumque quatuor dicunt aut duo specie differentia. Horum enim quilibet si plura dicit elementa specie differentia : quia non dicit primum elementum esse corpus quod commune est his quae ponunt esse principia : sed dicit ignem et terram esse elementa, sive sit eis commune, sive non : et ita dicit Plato unitates difformes esse principia prima, non considerando communem eis numerum, sicut patet per ante dicta. Et sic aliquando dictum fuit : sed nunc dicitur a Platoniris, quod unitates quae sunt principia idem, sunt similes : et hoc est dicere, ac si diceremus quod quasi uno in forma existente elemento fiant tres, sicut ex igne, vel aqua quae sunt similium partium secundum formam. Si autem sic dicant aliquid unum esse elementum, et non unitatem absolutam, sed suppositum et subjectum unum homogenium :
De contradictione contra Platonem de reductione substantiarum ad principium numerorum.
Nos autem volentes substantias sensi- 42. biles corporeas reducere ad principia prima praememorati numeri secundum Platonicos, tunc ponimus lineæ longitutudines constare ex primis contrariis lineæ, quæ sunt productum sive longum, et breve : et hoc dicimus esse ex contrariis primis quantitatis quæ sunt magnum et parvum, ut dicit Plato : et planum sive superficiem dicemus constare ex primis suis contrariis, quæ sunt latum et arctum sive strictum, quæ etiam sunt magnum sive parvum in superficie. Corpus vero dicimus componi ex profundo sive alto, et humili sive imo. In unoquoque enim genere principia proxima ad constituendum res generis illius, prima contraria sunt. Primum autem omnium in genere continui, quæ sunt ut primum subjectum sive materia eorum quæ sunt in quantitate, est magnum et parvum, inter quæ est motus augmenti
<--- Page Split --->
et diminutionis. Secundum igitur Platonis philosophiam corpus reducitur cum sua contrarietate ad superficiem et contrarietatem suam sicut ad principium, et superficies cum sua contrarietate ad lineam cum sua contrarietate, et linea cum sua contrarietate reducitur ad magnum et parvum, magnum et parvum reducuntur ad prima contraria numeri, quae sunt multum et paucum. Magnum enim diffiniunt, quod componitur ex multis : et parvum, quod componitur ex paucis : et sic omnia reducimus ad numeros sicut ad prima constituentia.
profundi latum esse, profundum esset latum, sed etiam corpus latum quoddam est sive superficies, quod impossibile est. Amplius puncta quae prima continui sunt principia, ex quo sicut ex principio exeunt, si omnia continua reducuntur ad numeros sicut ad prima constituentia. De hoc enim genere principiorum contendebat Plato, ac si tota naturalium doctrina et existentium universaliter esset geometrica : sed aliquando vocabat punctum principium materiale lineae : et videns impossibilia quae sequuntur, scilicet quod longitudo componitur ex non longis, et quod rectum recto continuaretur, et punctum puncto tangeretur, et punctum consequens sive habitum esset ad punctum, et multa alia quae in VI Physicorum a nobis determinata sunt 1, mutavit sententiam : et hoc quod est principium lineae, indivisibiles lineas esse posuit. Sed non evadit per hoc praenductam quaestionem, quid sit principium puncti? et quia si concedamus indivisibiles esse lineas, quod tamen falsum est, quælibet indivisibilium linearum habebit necessario terminum punctum : igitur ex qua ratione numeri linea est numerus aliquis, ex eadem ratione etiam punctum erit numerus aliquis. Non enim unitas sola punctum constituit : quia sic differret constitutum a constituente, hoc est, punctum ab unitate. Oportet igitur quod punctum sit quidam numerus : et sic id cui penitus pars non est, numerus est, quod absurdissimum esse judicatur ab omnibus. Sic igitur numeri non possunt esse principia ad quae substantiae rerum quantitatem habentium reducuntur, nec ipsæ quantitates continuæ ad se invicem causantur.
Attamen licet hoc ita dicamus secundum eos, quaeramus ab eis quomodo sic principium se materialiter constituens, habebit aut planum sive superficiem lineam quae nullam habet latitudinem? Aut quomodo habebit solidum corpus sicut principia sic constituentia lineam et planum quae nihil habent profunditatis. Aliud enim genus contrariorum est latum et arctum sive strictum : et aliud genus contrariorum profundum sive altum, et humile sive imum : et non subalternatim posita ista, nec reducibilia ad se invicem, nec sunt unius motus principia, sicut patet ex his quae in Cælo et Mundo determinavimus. Quemadmodum ergo numerus in eis non est sicut principium, eo quod multum et paucum ab his per aliud genus divisum est, cui nihil horum subalternatim positum est : ita nihil eorum quae sunt sub numero, et super numerum, contingit istis quasi inferioribus sub numero constitutis : et ita non reducitur ad numerum quasi ad principium aliquod prædictorum. Sed nec est profundi latum : si enim hoc daretur, tunc oporteret quod esset aliqua superficies. Quando enim alterum de altero ut de subjecto prædicatur, quæcumque prædicantur de prædicato, et de subjecto prædicantur. Si autem genus esset
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Ir contradictione contra Platonem serundum quod ideæ dicuntur esse cause generationis.
Ommium autem et universaliter omni -apientia quaerente causam de manifetis, eo quod occultum non probatur nisi per manifestum, nos qui philosophantes -unius secundum Platonis scientiam, praetermisimus haec quae manifesta sunt inquirere : eo quod nihil omnino dicinus de causa movente quae est principium transmutationis materiae ad formun : hanc enim, sicut in ante habitis diximus, in materia esse necesse est. Sed philosophando putantes nos dicere horum quae sensibilia sunt, substantiam formalem, et opinantes formas quae in transmutationibus sunt, non posse principii esse eorum quae sunt et scientiae, divinus sine magna ratione alias quasdum a sensibilium formis esse separatas substantias. Sed omnino supervacaneo dicimus quomodo illae separatae substantie sint horum quae in sensu demontruntur, substantiae formales : cum sine transmutatione nihil sensibilium participare conveniat hujusmodi separatis, sicut in ante habitis prius diximus. Sic igitur frustra ponuntur esse ideae sicut causae formales sensibilium. Adhuc autom nullam prorsus ex istis positionibus in scientiis videmus causam existentem propter quam omnis intellectus rerum et omnis natura facit, sicut ponit Plato idem, propter quas omnis intellectus farit scire res esse : intellectus enim non facit scire per separatas : eo quod separatum secundum esse non est quid et propter quid rerum, et natura non facit esse res hoc quod sunt per separata :
quia non conjunguntur rebus, ita quod sint esse rerum sensibilium. Nec videmus in tota ista philosophia Platonis, quod species ideales tangant illam causam quam dicimus esse unum principiorum rem constituentium et facientem scire eam quae est causa quae vera est rei quidditas, sicut paulo ante diximus. Sed secundum dicta Platonis mathematica, sive separata, secundum rem facta sunt praesentibus in sensu, philosophiam adjicientibus Platonicis oportere tractare hujusmodi separata gratia aliorum ab eis quae sunt separabilia. Cum enim in sensibilibus non inveniatur aliquid permanens unum in multis et de multis existens, oportere judicabant ponere mathematicas, hoc est, separatas formas quae immobiles existentes unum essent in multis et de multis : et sic facere res esse quae sunt et sunt principium sciendi quae sciuntur. Et sic oportebat, ut dicunt, mathematicas formas tractari propter sensibilia.
Amplius autem si rei sequantur con- 45. venientiam, magis rationabiliter suscipiet aliquis mathematicam esse substantiam illam quae subjecta est ut materia, quam formam rerum esse mathematicam . Materiam enim mathematicam quam posuit Plato esse magnum et parvum, sicut diximus in ante habitis, suscipiet aliquis prædicari communiter de materia sensibilium, et ipsam esse subjectum primæ contrarietatis formæ et materiae : hoc enim convenit dictis Physiologorum, qui ponunt rarum et spissum, dicentes ea esse primas subjecti materialis differentias. Cum enim omnia contraria quae principia sunt transmutationis et motus, reducantur ad privationem et habitum per hoc quod unum est superabundantia et alterum defectus, dicebant Philosophi spissum esse defectum et rarum superabundantiam, qui ponebant principia elementa magis formalia : et illi qui ponebant principium
<--- Page Split --->
esse materiale, magis dicebant e converso spissum esse abundantiam, et rarum esse defectum : et huic convenire videtur dictum Platonis : quia ex hoc quod magnum est secundum eum quod componitur ex multis, parvum quod componitur ex paucis, erit spissum sicut magnum, et rarum sicut parvum. Spissum enim est quod ex multis constantibus proprie, et rarum quod ex paucis distantibus longe : et sic ad minus congregatione in spissum et segregatione in rarum possit fieri generatio et transmutatio. Et de motu quidem aliquid fit rationabiliter susceptibile dicit Plato. Squidem enim ea quae materialia dicit Plato, fuerint motus principia, palam quia species quas ponit, moventur. Dico autem moveri, sicut moveri dicunt ea quae per motum accipiuntur, et non sicut illud quod subjicitur motui : et hoc multo magis susceptibile esset quam species dicere mathematicas nullo modo motus. Si enim species prædicto modo non moventur, unde ergo venerunt in ista generata sensibilia ? Non enim erit assignare speciem quam non semper habuit, nisi per motum accipiat eam : et si sic non dicantur venisse in materiam, non potest dici unde venerint : quia per hoc quod separata esse et immobiles ponuntur, tota perscrutatio qua de materia proprie est, aufertur et destruitur per istam positionem. Licet ergo etiam ex parte materialis principii non satis bene dixerit Plato, tamen susceptibilius et tolerabilius dixit quam ex parte forma quam posuit esse separatam secundum esse.
CAPUT XIII.
De contradictione contra Platonem in hoc quod formas easdem secundum esse separatum et distinctum dicit esse in omnibus et in pluribus.
Quod autem Plato dicit unum esse seretu, paratum acceptum in multis esse et praedicari de illis, et hoc dicit propter universalem et simplicem naturam qua invenitur in multis et de multis prædicari in ratione una, et hoc maxime dicit de magis universalibus qua sunt ens et unum, improbare illud non est difficile : facile namque videtur esse monstrare parum studentibus in philosophia, quod unum secundum esse acceptum non sit omnia. Nam ex suppositione qua per se intellecta concedenda sit, non potest dici quod unum secundum esse distinctum omnia sunt, sicut dixit Plato : sed si quis dicit concedendo, quod omnia sunt id aliquid demonstratum unum, quod habet esse separatum, sicut dicit Plato unam ideam entis omnia informare, sicut unus masculus implet multas fecminas secundum esse separatus ab eis : quod non faceret si uni fecminæ per materiam esset conjunctus, sicut masculinum et fecmininum non implet in plantis : et ideo masculinum non implet in plantis nisi unum fecmininum. Sic dicenti objiciemus dicentes, quod hoc non potest esse verum, nisi det illud unum quod in omnibus existendo idem de omnibus prædicatur esse universale, sicut genus quod una ratione prædicatur de omnibus in quibus est : hoc enim esse oportet unde illud quod secundum esse unum est numero in omnibus : et hoc non potest diversa ratione prædicari de eis. Sic autem unum in omnibus multis esse est
<--- Page Split --->
impossibile, sicut patet in quibusdam : nullum enim unam unius naturae secundum esse habent rationem ea quae sunt omnia : nec etiam ea quae in quantitate sunt post numeros, ut dicit Plato, longitudines scilicet, et latitudines, et profunditates hujusmodi unius generis habent unam rationem. Probavimus enim jam pridem hoc in unum genus non reduci, nec reduci ea ad genus numeri : similiter autem nec ea quae modo sunt, et ea quae post futura sunt, hujusmodi unius generis habent unam rationem : quia sic dicrudo unum et idem actu secundum esse acceptum et formam reiteraretur in his quae secundum substantiam corrumpuntur, quod est impossibile : quia in secundo Peri genescos probatum est quod quacumque corporalem substantiam habenti motam, non reiterantur eadem numero 1. Eodem autem modo nec illa quae aliquam habent potentiam ad esse, possunt hoc modo esse unum : eo quod potentia eorum non est una et uniformis : ista enim quae sic sunt in omnibus, non possunt aliquae species esse separatae. Dictum enim Platonis est, quod species sunt numeri quidam constituti a numeris simplicibus : et ista quae insunt rebus secundum suum esse, non sunt numeri, nec possunt esse media quae dicunt esse infra duo extrema, sensibilia scilicet, et numeros ideales. Si enim essent media, tunc essent mathematica materialia quae dicit Plato esse, et non in omnibus esse eadem. Nec etiam possunt corporalia esse ista sensibilia : quia tunc, ut dicit, nec ad esse proficerent, nec ad scire. Oportet igitur quod ista quae in omnibus sunt eadem secundum rem, sint quartum genus entis : et sic erit de ipsis quartum genus scientiae theoricae : quia nec est divinum, nec mathematicum, nec physicum : et cum illa quae in omnibus sunt sicut causa prima et propria entis universaliter, erit ista scientia universalis ad
divinam, et omnes alias, et habebit stabilire principia et causas tam divina scientiae quam aliarum : et haec est absurditas maxima.
Adhuc omnino et universaliter si aliText. et com. 47. quis quaerat elementa sive principia quae in esse existentium omnium ingrediuntur, sicut principia rerum existentium sunt forma et materia, et non dividat multipliciter dicta ens et unum, quae sunt in multis, impossibile est invenire, eo quod nihil unum per unam rationem et esse unum sit in omnibus, quin potius nihil unum secundum esse est in pluribus omnibus. Et si considerentur etiam ea quae ut genera sunt in pluribus, quae secundum esse tamen non sunt in eis, cum sint eadem per unam communem rationem existendi in multis : unde in libro de Anima diximus 2, quod ratio animalis universalis secundum unumquodque speciale animal cui inest, altera est : et si secundum unam communem rationem sumptam penes intentionem simplicem et absolutam animalis est in multis, ista ratio logica est et non physice sumpta. Multo ergo minus unum secundum esse distinctum et separatum ab esse ejus cui inest, potest esse in omnibus vel pluribus. Et aliter adhuc in ista positione est peccatum. Quarentes enim secundum dictum modum de rebus physicis, ex quibus sicut principiis suum esse elementatis non convenit accipere causas aliquas, ex quibus est facere, aut pati physica, aut ex quibus causatur corpus rectum, cujus est facere, aut pati : sicut enim dicitur corpus rectum propter motum rectum quem habet. Separata enim secundum esse actionis et passionis et rectorum corporum principia : licet enim causas habent in materia secundum esse agentes, sicut in omnibus physicis demonstratum est. Si autem quis dicat
<--- Page Split --->
quod non oportet dividere multipliciter dictum quod est in omnibus vel pluribus, quia talia principia non dicuntur esse nisi solarum substantiarum, et illis insunt per unum modum : tunc etiam si hoc concedatur, quod tamen verum non est, si aliquis quaerens solius substantiae elementa, putet se habere omnium existentium elementa, deceptus est : et non est verum si hoc dicat, quia secundum diversitatem existentium differunt elementa rerum quae sunt ingredientia esse ipsorum. Patet ergo ad esse non proficere hujusmodi unum, quod in omnibus vel pluribus esse dicitur, et tamen habet esse separatum et distinctum ab esse ipsorum.
CAPUT XIV.
De contradictione contra Platonem in hoc quod dixit ideas principium scientiae.
Quod autem ad scire ideæ non conferant, sic ostendimus. Si enim formæ per quas scimus quid est vel propter quid est quælibet rerum, extra animam habent esse separatum, oportet quod sint singulares, et comparatio earum ad intellectum non est ita quod intellectus abstrahat eas a rebus, sed potius sicut comparatur ad sensata, ita intellectus comparabitur ad intellecta extra eum entia : unde sicut habentes per naturam facultatem sentiendi non discimus videre, sed præsente sensibili sine doctrina accipimus sensatum, ita omnino non discimus scire, sed præsente forma separata scimus. Non enim tunc ex multis sensibilibus memoria, nec ex multis memorii s experimenttum, nec ex multis experimentis acceptis universale, sed omnino per nihil prius acceptum doctrina vel natura statim præ-
sente idea scimus. Quæramus igitur, cum non fiat scientia in nobis nisi per principia, et præcipue per essentiales causas et proprias quæ sunt elementa, quomodo volens discere et scire disce istas ideas, quas Plato posuit omnium esse elementa. Palam enim, quia non est possibile sic dicere, quia sit quædam præcognoscens prius : cum tamen omnis scientia et omnis doctrina fiat ex præexistenti intellectiva cognitione quorumdam, ex quibus sicut ex principiis cognoscimus alia de quibus quærimus et dubitamus : sicut enim geometram discentem conclusiones geometricas oportet præscire alia quæ sunt principia, quorum sicut principiorum est scientia conclusionum quam addiscit, et non procognoscat quæsita de quibus futurus est discere nisi per præsentia præcognita : ita est etiam in omnibus aliis quæ addiscimus. Si autem ideæ principium sunt sciendi, unaquæque idearum immediatum ordinem habebit ad intellectum, sicut immediatum ordinem ad sensum habent sensibilia : et sicut non accipimus unum sensibilium per aliud præexistens in sensu, ita non sciemus in intellectu per aliud præexistens in intellectu : igitur si aliqua per ideas omnium est omnium scientia, quæ ideæ sunt particulares formæ secundum esse separatae motiva intellectus,sicut sensibilia movent sensum,sicut aiunt quidam, hinc taliter et ex talibus omnia non præexistit aliquid cognoscens : sed omne per seipsum cognoscit, et nullum per aliud prius cognitum cognoscit.
Cum tamen omnis disciplinaliter cog- 48. noscens, non disciplinatus, nisi per cognita, aut omnia, aut quædam, quæ maxime prima sunt aliorum : hoc enim in omni disciplina complexorum et incomplexorum tam secundum viam intellectus quam secundum viam sensus. In demonstratione enim quæ est cognitio complexi secundum viam intellectus, oportet prin-
<--- Page Split --->
ripia praecognoscere, et in diffinitione per quam scitur incomplexum secundum viam intellectus, oportet praescire et esse nata ea ex quibus est diffinitio. Similiter autem et in his quae sciuntur per indutionem quae est ex prioribus secundum viam sensus. Sed si dicat Plato, quod ea quae sunt principia sciendi omnem rem, non accipiuntur ab intellectu, sed sunt in nobis connaturalia nobis existentia : et tunc cum illa sint quid est et propter quid est res quaelibet connaturalis, erit vientia quid et propter quid est quaelibet res : et sic potissima omnium scientiarum connaturalis est nobis. Connaturalia enim naturam non derelinquunt.
Mirum ergo est quomodo alicujus rei aliviscimur, aut aliquid nos latet, cum connaturaliter in nobis habeamus potis- simum omnium scientiarum de qualibet rerum : quae enim connaturaliter haben- tur et perfecta per naturalem habitum, magis habentur facultate et usu quam ea qua acquireuntur doctrina vel assuetudi- ne. Amplius his suppositis, quomodo cognitionem aliquam potest suscipere aliquis ? hoc enim non potest videre, quia manifestum habet apud se ex tali- bus formis ex quibus est res quaelibet, et quomodo est ex illis : et hoc est cogno- vere perfecte et de nullo dubitare. Quod falsum sit, patet : quia videmus multas dubitationes et opiniones diversas esse de nullis rebus. Ambigit enim aliquis de rebus quemadmodum et circa quasdam vlllubas ambigunt grammatici : cum nimisyllaba sit comprehensio litterarum, quidam opinantur ? quae una est littera Graeca, elemento composito venire in compositionem syllaba, et dicunt com- pui ex s et e : vel secundum hoc nomen litterae ex s y in a, sicut grammatici no- tri dicunt,et esse duplicem consonantem v s et e. Alii vero dicunt alium esse duplicem sonum, qui nullis sit cognita- rum in aliis litterarum. Si enim, ut di- cunt Platonici, omnia perfecte scimus,
nulla debet esse dubitatio de una et eadem re, nec diversorum diversa opinio, sed de omnibus una omnium perfectae scientiae conceptio. Amplius autem ea scibilia quorum est sensus aliquis, sicut colorum, quomodo potest illa cognoscere non habens illum sensum ? cum in posterioribus Analyticis ostendimus quod omnis nostra cognitio oritur ex sensu : et tamen si verum dicunt Platonic, hoc oportet accidere. Si enim illae quas dixerunt ideas, sunt omnium elementa et immediata principia et quid et propter quid omnium dicentia et existentia,quemadmodum compositae voces syllabarum et dictionum sunt ex propriis elementis, et haec sunt apud nos connaturaliter, caecus natus et omnino nullum sensum habens, per ideas colorum demonstrabit de coloribus, quod absurdum patet esse omnibus. Ex omnibus igitur inductis, est manifestum quod ideae naturaliter nihil ad scire proficiunt.
CAPUT XV.
Et est digressio declarans positionem Platonis, ut melius intelligatur contradictio contra ipsum.
Ad intelligentiam autem eorum quae dicta sunt, interponere nos oportet quaedam de opinione Platonis. Quia igitur superius diximus qualiter Deus opifex et pater deorum sementem deorum facit, et diis filiis tradit, et illi ad par exsequuntur. Dicebat Plato primas rerum formas, quae verae forma dicuntur, esse lumina intelligentiarum quae a nullo formantur, sed omnia formant alia, quamvis quibusdam virtutibus materialibus determinentur et approprientur materia: tamen quidquid illae virtutes formativae virtutis habent, ab istis est: et
<--- Page Split --->
sic conferunt istae virtutibus materiae determinantibus eas et ab eis nihil accipiunt : et hoc est quod in libro de Causis dicitur, quod omnis intelligentia est plena formis : verumtamen ex intelligentiis est quae habet formas magis universales, et quaedam quae habet formas minus universales : quoniam quo illud lumen fuerit intelligentiae superioris, eo erit magis universalis virtutis, et plura informans, et virtutem prehabens in se inferiorum, ita tamen quod formae illae non distinguuntur ab essentiali lumine intelligentiae, et non sunt concepta quaedam variata secundum res quarum sunt formae, sed potius lumen formans, sicut diximus animam se habere ad formas membrorum quas facit, et lucem se habere ad formas colorum.
Propter hoc dicebat Plato, quod res sensibiles sunt nobilius in suis formis separatis quam in seipsis et numeris : quia in seipsis sunt per casum et obtenebrationem lucis intelligentiae : in lumine autem intelligentiarum sunt lux quae est ratio conformativa formae eorum quae formas attingunt : et dicebat quod principium cognitionis est forma prout lumen est, et non prout obruitur materia et occumbit, quod forma per hoc quod est separata, est principium cognitionis, et non per hoc quod est conjuncta cum materia. Nec tamen intendebat, quod simpliciter esse haberet separatum secundum rem in natura existentem particulariter, sed intendebat esse formae in eo quod forma est : hoc enim esse formae eo verius est, quo magis separata forma est : esse autem formae non habet forma, nec a materia, nec in materia per se, ita quod non habeat ipsum extra materiam. Si enim non haberet nisi in materia, non esset aliqua forma, nisi esset virtus in materia, quod falsum est : nec esset aliqua forma, nisi esset virtus materialiter operans, quae omnia falsa sunt. Sed forma habet esse formae in eo quod separatum lumen est hypostasis formarum :
sicut lux corporalis est hypostasis colorum : per hoc enim nullo modo dependent ad materiam. Sic igitur separatum esse formae habens per hypostasim suam quae in esse formali substantificat eam, habet quod principium est et scientiae, sicut patet per ante dicta. Quia autem anima intellectualis sacramentum est luminis intelligentiae, habet forma per lumen quod est in ipsa quasi hypostasis cognitionem ad intellectum, qui est imago intelligentiae, cujus lumine est hypostasis formarum omnium, et sic connaturales animae Plato posuit ideas intellectui nostro, et studium nihil aliud esse dixit, nisi quod anima abstrahendo a sensibilibus quibus intendit, hoc lumen inveniet in seipsa, et non abstrahat ista a sensibilibus rebus, sed potius quod seipsam a sensibilibus quibus intendit, avertat, et lumina veritatum omnium in seipsa inveniat. Quia tamen haec lumina sunt imagines primae lucis, formae rerum sensibilium sunt imagines formarum sic separatarum.
Bene autem oportebat in acquisitioneAdtqdiumcemsentplatquem demonstrari ad formas rerum per sensum acceptas, et sic fieri propriam uniuscujusque cognitionem : quia dicebat Plato quod intellectus universalia retinet, et singularia perdit, et sic cognitionem omnium esse apud nos, et tamen studio indigere propter haec duo, scilicet ut intellectus se in se convertens et a sensibilibus abstrahens, lumina formarum apud se inveniat : et ut lumina illa ad formam rerum determinata propriam rei cognitionem perficiant : et hoc modo intelligendo Platonem, non multum deviavit a vero : quia etiam Aristoteles non multum diversa dicitur ab hoc intellectu. Secundum dicta igitur omnis contemplationis nostrae finis est, quod anima hypostasis formarum omnium, quae est lumen intelligentiae purum ab omni eo quod materiale est vel virtutis
<--- Page Split --->
materia, inveniat : quia tunc recte invenit seipsam prout ipsa est solus et purus intellectus sine continuo et tempore.
De his autem locuti sumus in epistola nostra de Natura intellectualis animae et contemplatione, et perfectius de hoc traulemus notitiam in ultimo scientiae hujus. Aristoteles autem ivit contra illa non in hoc quod sic formas a prinius luminibus intelligentiarum dixit derivari, sed potius in hoc quod istas non ex materia educi dicebat, sed a datore formarum extrinsecus dari : quia sic non esset motus, sicut superius ostenminus. Ivit etiam contra ista in hoc quod unum secundum esse Plato in multis esse dixit, et non multipliciter dictum : volebat enim Plato quod unitas formae esset ab unitate luminis quod est hypostasis ejus. Aristoteles autem dicebat, et verum est, quod licet lumen hoc sit hypostasis formarum, tamen determinantia lumen illud sunt esse naturalia formae in quantum est forma rei illius : et ideo materia participatur esse luminis in formis et formatis, sicut et lux corporalis multipliciter esse accipit in coloribus diversis : et quia sicut resolutio colorum est ad hypostasim unicam lucis coloris, ita dicebat Plato quod resolutio formae est ad hypostasim unicam primae lucis : et ideo aliquando objicit contra eum Aristoteles, ac si dicat omnium esse unam ideam quae per unicum esse sit in omnibus eadem : et scias quod non perficitur homo in philosophia nisi ex scientia duarum philosophiarum Aristotelis et Platonis. Ex his igitur praeinducta facile possunt intelligi, tam ex parte Platonis, quam etiam ex parte Aristotelis. Haec igitur dicta sufficiant.
CAPUT XVI.
Quod non sunt inventæ ab Antiquis nisi quatuor causæ extra superius dictas.
Quoniam ergo omnes dictas a nobis Text, et com. 50. in secundo Physicorum causas omnes Philosophi præinducti nisi sunt quaerere, et quia extra has nullam penitus ex dictis eorum habemus dicere novam causam, palam est et nunc et ex superius dictis a nobis. Sed licet nisi sint dicere istas et nullam extra eas, tamen obscure, et modo quodam obscuro omnes istae causæ prius dictæ sunt : quia etiam finalem apposuit Socrates, licet quicumque efficientem. Cum enim omnis efficiens ad finem moveat determinatum, implicite etiam et obscure dixit causam finalem : modo ergo quodam omnes ab eis dictæ sunt, modo autem alio nullatenus secundum veritatem sunt dictæ.
Primi enim temporis philosophia visa Text, et com. 51. est ut infans adhuc balbutiens de omnibus his causis, velut adhuc nova existens circa principia qua quesivit, et praecipue circa primum entis principium, quod homini cognoscere est difficile : hoc autem patet ex hoc, quia etiam Empedocles ante nos diu os dixit inesse ratione qua est forma dans esse et rationem : hoc autem quod dixit, est ipsum formale principium, quod erat esse, et substantia formalis rei quælibet est id quod est. Sicut autem dixit ens secundum id quod est inesse rationis, similiter necessarium est carnem sic dicere inesse rationi et aliorum singula, qua distinctum habent esse in natura : aut enim omnia sic sunt a forma hoc quod sunt, aut nihil eorum suum esse habet
<--- Page Split --->
a forma : propter hoc enim principium formale et caro et os est hoc quod est et aliorum unumquodque, et non propter materiam in qua non distinguuntur ab invicem : hanc autem materiam Empedocles dixit esse ignem et terram et aerem et aquam, sicut patet ex dictis in opinione Empedoclis. Sed ista sic dixit esse de necessitate duo principia sine quibus non est res, quod alium ante se dicentem hoc causam habuit dicendi, manifesta vero et propria determinatione secundum naturam rei non dixit : de talibus autem quid et qualiter dixerit quilibet. dictum est a nobis in praecedentibus. Causa autem quod non nisi quatuor dicere putaverunt, est quia quaerentes principium entis sicut fecit Empedocles, non nisi duo intrinseca elementa invenerunt, scilicet formam quae esse confert et id cui confert quod est subjecta materia : considerantes autem principia motus et fieri, omnia ista quatuor ipso motu extraxerunt. Motus est actus imperfectus : et cum sit actus, et actus fluens et non permanens, et omne quod fuit, aliquando erit in termino fluxus. Per hoc igitur quod est actus, viderunt quod non estagentis nisi in actu existentis: cum autem quod-
libet imperfectum, actu sit agens perfectum, et ab hac veritate compulsi posueverunt causam moventem et agentem. Per hoc autem quod est imperfectus actus, erit actus existentis in potentia, quod est subjecta materia : et per hanc necessitatem posuerunt materiam. Per hoc autem quod est continue fluens actus secundum ipsum esse ipsius motus, quod non competit nisi formae, posuerunt formam. Per hoc autem quod ad finem fluit intentum ab efficiente, causam finalem esse posuerunt. Nec plura sunt in motu, et ideo veritas compulit causas quatuor quae dictae sunt quaerere, et nullam eis quae dictae sunt, potuisse invenire. Quaecumque vero de his causis et principiis dubitaverunt, recapitulabimus iterum de causis intendentes secundum illas dubitationes, utrum scilicet finitae sunt vel infinitae, et utrum sunt primae et ultimae in eis vel non, et quem ordinem habeant primae ad sequentes, et de aliis hujusmodi quaeremus in sequenti libro : forsitan enim in talibus causarum demonstrationibus aliquid investigabimus utile ad determinandas dubitationes posteriores, quas in tertio hujus scientiae libro disponemus.
<--- Page Split --->
LIBER II
METAPHYSICORUM.
TRACTATUS UNICUS
DE SCIENTIA VERITATIS, ET QUOMODO CONSIDERATIO DE VERITATE UNO MODO EST FACILIS, ALIO MODO DIFFICILIS.
CAPUT I.
De comparatione intellectus, quomodo se habet ad res cognoscendas.
sciendas dubitationes nos oportet uti causis : quia aliter conclusiones quas conclusimus ex causis, non erunt firma et stabilitæ. Quia autem scientia veritatis est quam per causas accipimus, ideo oportet nos primo determinare de scientia veritatis : hoc enim potissimum faciendum nobis hic putamus, eo quod veritas istius scientiæ causa est veritatis in omnibus, sicut posterius ostendemus.
Cum autem habitum sit quod causæ sunt quatuor, et non possunt esse plures species causarum, causa autem est medium per quod scimus omne quod vere scimus, nec causa faciat scire nisi secundum quod est finita numero specierum, et secundum quod causa in ante habitis accipiendo, quamvis post oportet nos ostendere finitas esse causas, antequam progrediamur ad solvendas quaestiones et dubitationes posteriores, in quibus ad
Dicimus enim, quod theoria sive conText, et com. 1. templatio sive consideratio de veritate existens, uno modo est difficilis, alio modo facilis. Hoc autem probabitur per signum ex parte sui effectus sumptum. Signum autem illud est, quod nullus Philosophorum digne, prout ipsa res exigit, unquam potuit acquirere inventione, vel doctrina, vel doctrina et inventione simul : hoc enim signum est quod
<--- Page Split --->
aliquo modo est difficile. Quod autem alio modo sit facilis, signum est quod nullus omnium eorum qui consideraverrunt in ea, omnino et universaliter fefellit, ita quod nihil veritatis participaret in ea : sed unusquisque aliquid dixit de natura ejus, licet balbutiendo id dixerit tamen ab ipsa manifesta veritate compulsus aliquid veritatis nisus est dicere. Ulterius autem ad hoc signum quod secundum unum aliquem in ea considerantem aut nihil aut parum valde convenit immittere de veritate ipsi sapientiae. Dico autem nihil propter modum, et parum propter dictum quod dixit : modo enim aperto nullus Antiquorum id dixit. Dixit tamen quilibet intendendo et conando aliquid dicere principiorum, et parum circa hoc quod dixit quod aliorum dictis conjungibile et commiscibile fuit ad sapientiae sacramentum et augmentum. Signum vero ulterius facilitatis est, quod ex omnium considerantium in veritate dictis simul coarticulatis fit aliqua vocabulis sapientiae mensura quantitatis. Dico autem ex dictis simul coarticulatis : quia, sicut in ante habito libro diximus, Antiqui dicta sua non articulaverunt. Nos autem et articulabimus quae balbutientes dixerunt et coadministiclabimur in unum, quae sparsa et non congregata dixerunt : nec ex his coarticulatis proficiens fieret sapientiae mensura, nisi, sicut diximus, ab ipsa veritate quae ultro se eis offerebat, compulsi multa vera dixissent. Hujus autem simile est, quod in proverbio vulgari solemus dicere. In foribus quis delinquit ? intendentes quod in eo quod coram et prae foribus est, non est qui in toto deviet et in toto averti possit, eo quod totum impingit seipsum, quod omnino coram et prae foribus esse probatur. Sic enim in omnibus quae considerantur, sunt quaedam prima principia coram et prae foribus, per quae aditus est ad alia : et in
his non est aliqui errans et ignorans omnino, præcipue tamen hoc est in communissimis et primis quæ in hac scientia considerantur : quamvis enim quidam Heracliti sequacium contradictoria simul esse vera dixerunt, et nominum significationem non esse finitam, tamen hoc nec ad idem nunc temporis, sed sub forma retulerunt, et propter subjectam rerum transmutationem quam sensibilibus in esse videbant, dixerunt nihil vere de rebus posse enuntiari. Et sic patet, quod ab his quæ præ foribus sunt, non in toto deliquerunt vel deviaverunt. Hoc igitur modo quo præ foribus est ipsæ veritas, facilis esse significatur. Sed in hoc quod non posse eam habere pro toto vel pro parte, vocabulis quantitatis ostenditur, quod est difficile : et ideo in superiori diximus libro, quod ista sapientia est de his quæ difficile est homini cognoscere, et quod possessio ejus est non humana, sed divina, et quod tamen non in toto effugit hominem, quia omnis homo naturaliter scire desiderat ipsam, et non est inane desiderium. Et hæc omnia in præhabitis sunt ostensa. Sed in his attendendum est quod in Alarba sua dixit Ptolemaeus : « Si aliqua scientia secundum aliquid ultra nosse nostrum exaltata est, et secundum aliquid comprehensibilis est a nobis, omnino et penitus stultissimus est, qui propter desperationem ejus quod supra nostrum nosse et posse est, comprehendere negligit et illud quod de ipsa noscibile sit. Sic enim et omnia scibilia posset negligere : quia in humanis inventionibus nihil exomni parte beatum est ». » Sic igitur et in sapientia illis quæ præ foribus sunt, primum insistentes, quantum possumus, nitemur etiam ad ea quæ magis remota ad cognoscendum.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
In causa difficultatis et facilitatis in theoria veritatis.
ctum et sic fit obscurum, non est non est haec obscuritas in ipso, sed in lippitudine et imperfectione cognoscentis intellectus quem prævenit : et haec satis in ante habitis ostensa sunt. Patet igitur, quod sicut oculi noctiocraciis et noctuæ sive vespertilionis ad lucem diei sive solis se habent, sic et intellectus animæ nostræ se habet ad ea quæ natura sua omnium cognitio scibilium sunt manifestissima. Hoc autem sic probatur : lux solis sive diei tripliciter se ostendit, scilicet in sole, in sereno et claro aere, et immixta tenebris, sicut in crepusculo vel diluculo. Et in rota quidem solis non aspicitur nisi a visu valde coadunato et forti, sicut aquilæ oculum solem videre dicunt, cujus tamen oculos si diu aspiciant solem, splendor solis vincit et excellit. In sereno autem diei et aeris multi vident oculi lumen solis et clare non offensi, omnes scilicet habentes pupillam mundam et spiritum plenum et fortem qui vocatur clarus spiritus. Immixtum autem lumen tenebris vident oculi debiles, spiritum obscurum visivum habentes et pupillam humoris non coadunatam. Est autem iis proportionatum triplex intelligibile et triplex intellectus : est enim intelligibile sicut lumen solis in sole, et hoc est triplex sicut lumen solis in sole est triplex. Est enim lumen solis in sole soli incorporatum, et lumen solis a sole existens, sed in sole dictum, eo quod fulgor ejus est in solis claritate, nulla parte per aliud aliquid temperamentum vel parum habens temperamenti : et est lumen solis a sole procedens, temporale quidem, sed non adhuc temperatum. Primum est solis natura, secundum est solis character et forma, tertium illuminationis ex parte illuminatorum prima formalis causa : et sic triplex est cognoscibile primum et divinum : et primum quidem est lux primæ causæ in seipsa, et secundum est lux primæ causæ ab ipsa procedens in fulgoris suæ lucis vigore intelligentia, et tertium est lux procedens ab ipsa in prima rerum entitate et substantia antequam contra-
Difficultate autem secundum causam facientem eam existente secundum duos modos, scilicet rebus cognoscendis, quæ aliquando sunt causa difficultatis, et ex dispositione cognoscentis, quæ etiam nonnunquam est causa difficultatis cognoscendi, hoc in theoria sapientiæ non in rebus cognoscendis est causa difficultatis, sed in nobis cognoscentibus causa hujus difficultatis existit. Hoc autem, ut melius intelligatur, attendendum est, quod non potest idem esse causa oppositorum per se loquendo : igitur idem non erit causa difficultatis et facilitatis in theoria sapientiæ : non autem sunt in ipsa nisi duo, theorans videlicet, et res theorata : habitum autem est, quod ipsa res est præ furibus : est enim res in sapientia considerata præ foribus, et via ad omne scire et principia per quæ est scire stabilienda : igitur facilitatis est causa res theorata, et difficultatis causa est in theorante. Exemplum autem horum quæ dicuntur, habetur ex his quæ diximus in primi libri proemiiis : quoniam quando res ipsa immixta potentia quæ nullius scibilis cognoscendi principium esse potest, cum et ipsa non cognoscatur nisi per analogiam ad formam, illa est causa difficultutis cognoscendi ex seipsa, sicut multa difficulter causatur physica. Quando autem res ipsa ut primum principium penitus est, nihil habens potentiae obumbrantis, tunc si hoc difficulter cognoscitur, erit causa difficultatis non in re cognoscenda, sed in dispositione cognoscentis : licet enim quod simpliciter primum est et causa omnium, sit præveniens intelle-
<--- Page Split --->
hatur determinatione quantitatis et contrarietatis ad imaginata et sensata. Sicut enim in praehabitis diximus, lux causae primae omnium formarum est hypostasis, formas praebabens, et has simpliciter et immaterialiter habens, et virtutis eximiae omnibus conferens formationem, et a nullo aliquid recipiens : et isti sunt modi primi intelligibilis, quod luci solis comparatur quod est causa diei. Intelligibile autem secundum est sicut lumen solis in sereno aere, et hoc est sicut intelligibile mathematicum cum Intelligibile materia sensibili inquieta et obscura non mathematirum triplex, conceptum, sed secundum diffinitionem ab ea separatum, stantia et firma habens theoremata circa imaginatis conceptum, sicut lumen solis a sole in aerem transfusum, et hoc etiam triplex : quoniam id quod serenissimum in eo est, illud est quod absolutum et simplex in seipso existens ab omnibus aliis separatum, et hoc est theorema arhimetricum : et illud quod minus serenum est in eo, est illud quod ex additione se habet ad istud, sicut theorema geometricum, ut in ante habitis diximus : et id quod magis trahitur ad declinationem, est illud quod utroque istorum indiget in demonstrationibus : et in altera parte sui conjungitur etiam rationibus physicis, et hoc est theorema astronomicum. Tertium autem lumen contemplationis est quod est sicut lumen tenebris permixtum et aeri inquieto non sereno : et haec est theoria physica concepta cum materia, contitnuo, et tempore, sicut saepe diximus, et occumbit ab intellectu in opiniones, sensitin digniorem habens quam rationem : et habet etiam tres gradus, et acceptuini in universali est magis certuini, et habens viam demonstrationis, sicut patet in Physicis : et est acceptum in mobili ad situm magis inclinatiun et minus mixtum, nitens modo demohtrationi et modo rationi, sicut in Celo et Mundo patuit : et acceptum in eo quod mobile est ad formam, nitens simul rationi et opinioni, et ibi multum est permixtum tenebris propter potentiam
materiae cui in parte illa plurimum permiscetur. Triplex autem intellectus, divinus, et intelligentiae separatae, et hominis intellectus. Est autem divinus omnium horum causa per seipsum : et ideo iste simpliciter et universaliter omnia praebabendo intelligit, et nunquam occumbit, et est sicut lumen solis in rota solis, quod omnium luminum est causa et universaliter praebabet ea. Intellectus autem intelligentiae separatus participando lumem primae causae quae universaliter praebabet omnia, intelligit omnia per lumien quod est causa omnium : et hoc exsequitur quaelibet intelligentiarum per motum sui orbis : et hoc modo desiderat ipsum. Et ideo isti duo intellectus a lumine incipiunt, et tenebris nunquam permiscentur : quia licet lumen formae quae ab ipsis est, occumbat et tenebris permisceatur, hoc accidit lumini non secundum quod ex ipsis est, sed secundum quod esse habet in continuo et contrarietate quae tempus metitur. Intellectus autem humanus, eo quod est animae intellectus, quae imaginatione distenditur et sensu patitur et alteratur, conjunctus est imaginationi et sensui : et ideo incipit ab eo lumine quod est permixtum tenebris, et per separationem apud se factam tandem venit in intelligibile sincerum, propter quod est sicut visus nocticoracis in inceptione sua. Sed quia praeexistentium cognitio multum confortat lumen ipsius, per studium facit, quod visus noctuae non habet : venit enim ab intellectu obscuro ad lumen sincerum, et a lumine sincero coadunato visu venit ad lumen primum, et per gradus ascendens tandem accipit ipsum in fonte luminis sicut aquila contuetur lumen in rota solis : et haec est summa felicitas : et in eo finitur desiderium quoties homines natura scire desiderant : haec enim contemplabilia sunt naturae manifestissima : quia per se manifesta existentia, omnibus aliis causa sunt manifestationis.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
Quod grates omnibus referendae sunt, qui in tanta difficultate ad veritatem conati sunt.
Non solum autem justum est his referre grates Philosophis, quorum aliquis in veris opinionibus communicat, sed «tiam illis qui de veritate aliquid superficialiter enuntiaverunt : ideo enim quia difficultatis causa in natura plantata est, «cuscandi sunt de babutione, et grates «is referendae de studii labore : cum primi viam aliis fecerunt, et in hoc pro certo aliquid sunt cooperati, et non connexuerunt nobiscum. Remansit enim veritas in via quam fecerunt et possibilitatem ostenderunt perveniendi, quamvis errarent in multis : sic enim praenstruxerunt et praeparaverunt, ut ab inventis ab eis proficeretur in philosophia. Et hoc quidem videre possumus in scientia particulari quam Timotheus optimè considerans perfecit, qui si non fuisset, multam et multimodam melodiam secundum novem musarum causas iii voce, fidibus, et fistulis, et cymballis iton haberemus : et si primis qui prius viam dedit, non fuisset, Timotheus excitatus ad studium in musicis non fuisset, et Phrynis causa fuit meritorum studioruin Timotheo. Ita Pythagoras causa fuit Timotheo, et Timotheus Ptolemaeo, et hic Boetio, et Boetius multis aliis. Et eodem modo de «nuntiantibus veritatem in theoria veritatis. A quibusdam enim primis et laudabilibus viris quasdam accepimus opiniones dubias et debiles : eo quod illi victoratis oculis in initio viam panderunt, et praeterea alii meliores et acceptabilio-
res dederunt opiniones quias et nos accepimus : sed et primi fierunt his causae dicehdi et studendi, et ideo utrique latidabilcs et gratiiis extollendi : propter quod et primitus hujusmodi viri laudabilibus studiis operati dantes, a quibus oneribus et urbanitatibus absoluti sunt liberas accipientes possessiones, nulla necessitate familiaris rei retracti, sapientiam invenirent et scriberent in otio et animum nullis necessitatibus ad exteriora retractum ad interiora colligerent : et intellectum, ut ita dicam, ittius legeretit et invenirent in luntine soli intellectui connaturali : et de his quidem in praecedentibus dictum est, sed adhuc in sequentibus determinabitur. Patet igitur qualiter theoria veritatis sic quidem facilis est, sic autem difficilis.
CAPUT IV.
Quaestio scientiae veritatis, et quod a verissimo causatur omnis veritas.
Quod autem sola philosophia veritatis Text, et com. scientia vocetur, recte habet rationem. Ex his enim quae in priori ante hunc librum determinata sunt, manifestum est, quod theoricae sive contemplativae sive speculativa scientiae veritas est finis : practicae autem sive operativae scientiae secundum suum nomen finis est opus : quamvis enim practicae intendant aliquando quomodo se habet opus secundum motus efficientis et materiae sicut architectonicae faciunt, sicut superius et in II Physicorum 1 determinavimus, tamen non considerant causam secundum se prout principium est esse et scientiae in causato : sed practici omnes speculantur causam relatam ad aliquid usus sive
<--- Page Split --->
utilitatis prout nunc et non semper simpliciter : et ad hoc utilis est, sicut qui facit serram, considerat ferrum, eo quod de lana incidens serra fieri non potest utiliter : et considerat formam in figura dentium, quia nisi dentata sit, non incidit per minutias : et hoc modo nauta temonis considerat speciem et formam ad usum gubernationis. Omnis igitur practicorum speculatio non est ut sciamus, sed ut agamus aliquid utiliter et ut nunc. In speculativis autem theoriis consideramus universaliter et ut semper causam rei secundum quod causa est : et hoc ideo faciamus, quia verum de re nescimus sine causa.
unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad veritatem. Cum igitur haec scientia quae est de ente secundum quod est ens, se habeat ad principia esse prima, non cuidam, et alii non, nec quandoque, et quandoque non, nec aliqua sit ante eam, et hoc modo nulla particularium scientiarum se habeat ad esse et veritatem : sed unaquaeque particularium considerat principia cujusdam et cujusdam non : et quae quandoque sunt principia, et quandoque non, et quaelibet aliarum habeat ante se istam, patet quod ista scientia causa est veritatis omnibus particularibus scientiis. Et ab ista omnes accipiunt principia veritatis quae est in eisdem.
Scire enim arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus : unumquodque enim sic consideramus, et non aliquid specialiter vel magis particulariter ad opus relatum. Id autem inter alia pro causa maxime consideramus, secundum quod sicut causa in omnibus est, aliis est univocatio neminis et rationis. Sicut, verbi gratia, dicimus quod ignis calidissimus est : quia caliditatem habet simplicem et in termino : et hoc est caloris causa omnibus aliis in rei et nominis participatione. Licet enim aer calidus sit, non tamen sic activam in alia habet caliditatem : a simili ergo arguendo verissimum est illud quod omnibus posterioribus est causa in hoc quod vera sunt, et .veritatis nomen et rationem participant : haec autem sunt principia existentis secundum quod existens est, sicut saepius ostendimus. Quapropter ea quae perpetua et semper existentis sunt principia, necesse est esse verissima : haec enim sunt quae non sunt quandoque vera, et quandoque non, sed semper : nec sunt illis vera et non aliis, sed omnibus et ubique : nec talibus sicut causa prima, causa aliqua est esse vera, sed ista omnibus aliis sunt causa veritatis. Cum autem eadem sint principia esse et veri et scire, sequitur necessario, quod
CAPUT V.
In quo inducendo probatur, quod ad reclam theoriam causæ non procedunt in infinitum.
Quia autem theoria veritatis non haText. et... 5. betur nisi per causam, nec theoria unquam perficitur nisi causæ sint finita, oportet nos ostendere causas esse finitas. Dicimus igitur quod in omni esse et in omni theoria, sicut cuilibet palam est, principium est quoddam in quodam genere causalitatis : et ideo causæ existentium infinitæ esse non possunt, sive secundum directam theoriam : unam autem alteram ejusdem modi causam accipiamus, sive sumamus secundum species causarum infinitos esse causalitatis modos : hoc autem inductionis modo probatur in singulis causarum speciebus. Nec enim est possibile ut secundum modum causalitatis materiae hoc progrediatur ex hoc secundum rectam theoriam in infinitum : velut si diceremus carnem quidem progredi ex terra velut ex sua
<--- Page Split --->
propria materia, terram vero progredi ex aere sicut ex sua propria materia, et aerem ex igne, sicut dixit Empedocles : et hoc secundum rectam theoriam nunquam stare, sed abire in infinitum, ita quod non sit devenire ad materiam prinuam, quae communis est omnibus materiatis. Quod si commune primum distat per infinita, nunquam convenit fieri appropriationem usque ad propriam illius et istius materiam : quia quaecumque additis non appropriabitur quod a proprietate istius distat per infinita : et cum non fiat generatio alicujus nisi ex propria sua materia, non fieret unquam generatio alicujus. Similiter autem hoc manifestum est secundum eumdem theoria modum in causa efficiente, quae est unum principium motus : sicut si diceremus hominem ab aere circumstante moveri secundum virtutes cœli, et aerem moveri a sole qui fert omnes virtutes cœli et advehit radiiis suis, et solem diceremus moveri ab odio, sicut dixit Empedocles, et hujusmodi moventium nullum omnino esse finem : quia in causis moventibus communis causa et remota efficitur propria, sicut et in materialibus osse diximus : et omnes movent virtute moventis primi. Et ideo si movens primum distat per infinita, nunquam fiet appropriatio : et cessabit omnis motus et tota natura. Similiter et secundum eumdem probationis modum ostenditur hoc in causa finali, quae est cujus causa lit omne quod fit in aliis causis : quia propter illam movet efficiens, et ad eam movetur materia. Hanc igitur secundum directam theoriam non est possibile abire in infinitum : sicut si dicamus, quod ambulare est propter sanitatem, sanitas est propter felicitatem, et felicitas iterum est alterius gratia : et ita dicamus semper aliud esse alterius causa in infinitum : quia si sic esset, cum omnia priora sint propter ultimum, contingeret si ultimum non esset, quod nec priora essent propter
ultimum : et sic propter nihil esset omnino : ultimum enim non est, si distat per infinita media. Secundum autem omnem eumdem modum considerationis probatur, quod similiter est in quid erat esse, quae causa est formalis et rei propria quidditas : quia cum motus sit forma post formam, si forma quae est rei terminus, distaret per infinita in actu accepta media, nunquam contingeret aliquem motum perfici, quod plane et absolute est falsissimum.
CAPUT VI.
Qualiter demonstrative probatur, quod causae efficientes secundum speciem non vadunt in infinitum, et hoc per syllogismum.
Hoc autem idem per syllogismum sic Test, et com. demonstratur, et primum in causa efficiente. In causis enim moventibus, sicut in VIII Physicorum 1 declaratum est, quaedam sunt prime, et quaedam medio, et quaedam ultime. In talibus autem omnium mediorum moventium quae sunt moventium mota, extra quae est accipere aliquod quod est ultimum, quod est motum tantum, et extra quae est accipere aliquid primum, quod est movens tantum, non motum, omnium talium in toto ordine moventium vel motorum, id quod prius est in ordine moventium est causa movens omnium eorum quae sunt post ipsum in eodem ordine : et priori cessante a movendo movens, necesse est omnia alia cessare : et in hoc toto ordine quantumlibet multa sint numero et sub-jecto, non tamen sunt nisi causa secundum speciem moventis, si movens tantum non motum ab alio, et movens aliud
<--- Page Split --->
et motum ab alio, et tertium quod est motum tantum. Et si nos interrogati fuerimus, quod istorum trium oportet dicere simpliciter causam moventem? Dicemus quod id quod est primum quod per se movens est, oportet simpliciter, et ultra dicere moventem esse causam et esse universaliter movens. Non enim possumus dicere quod id quod est ultimum, sit causa motus et movens, quia hoc est motum tantum: et ideo illud nulli est causa movens, sed est finale in quo stat virtus et causalitas moventium. Sed neque medium possumus dicere esse simpliciter causam moventem et motus principium: eo quod medium est movens motum, et est secundum formam moventis unum, et non est causa motus nisi unius quod est motum tantum. Quod autem non est nisi causa unius in genere aliquo, non est causa simpliciter: quia quod simpliciter est causa in aliquo genere causalitatis, omnibus illam speciem causae participantibus est causa, sicut jam in ante habitis hujus ejusdem libri ostendimus. Sicut autem jam ante diximus, quoad formam moventis moti nulla est differentia, sive unum, vel plura subjecto dicantur esse moventia mota, sive etiam dicantur finita, aut infinita: quia quantumlibet finite vel infinite multiplicentur subjecto vel numero formaliter, tamen omnia media sunt unum: et non curamus de materiali multiplicatione, sed de formali tantum: infinitorum enim numero et subjecto et omnino et universaliter infiniti alicujus secundum istum accepti partes omnes in forma medi moventis sunt, et in illius forma sunt unum: et similiter est si demonstratur per omnia media quae a principio moverunt usque ad illud quod movet hoc et modo sive nunc. Cum igitur omnia media non tantum moveantur et moveant, nisi ex aliquo primo et per se movente: et id quod movetur tantum, etiam non moveatur nisi ex movente et moto, si in
toto isto ordine moventium non est aliquid quod sit universaliter movens primum omnia movens et non motum ab aliquo, sequitur quod ex toto ordine istorum nulla sit penitus causa movens : quia non existente primo, nullum movebit aliorum.
In hac autem demonstratione, quae etiam posita est in VIII Physicorum, eo quod quia movens motum compositum est, et hujus compositionis id quod est motum per se, invenitur extra compositionem, oportet etiam, quod id quod est movens tantum, per se inveniatur : et tunc demonstratio eadem superat idem quod hic dictum est. Videbitur autem forte aliter contrarium quod hic dicitur, ad id quod in VIII Physicorum diximus, motum infinitum esse et non stare : ab uno enim motore simplici secundum formam in eo quod immediate movet, non est nisi motus unus : primum autem movens simplex est secundum formam : et sic ab ipsa non est nisi motus unus. Similiter autem et media moventia omnia non sunt nisi formaliter unum. Ergo et in illis et ab illis non est nisi motus unus : et sic stant isti motus in ultimo quod movetur. Ostensum autem est in VIII Physicorum, quod non stant omnino. Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod nos ordinem et numerum moventium causarum dupliciter possumus accipere 2 : et dupliciter est iste ordo in natura : uno quidem modo ut moventium ordo et numerus accipiatur cum ordine convertente situm : et sic primum movens est primum cœelum compositum ex motore et ex corpore quod primo movetur, et media quae sunt moventia quod mota sunt omnia sic composita, et ultimum motum est corpus in quo consistit virtus primi moventis quae est actus ejus secundum quod est movens : quia sicut diximus in III Physicorum, motus est actus moventis : haec enim non sunt moventia situ et numero determinata secun-
<--- Page Split --->
dunt ordinem decem spheararum, et undecima est sphera ignis, et praeter haec sphera aeris, et deinde sphera aquae, et ultimo sphera terra et moventia propria ad generationem singularum plantarum et animalium quae finita sunt numero et forma in subjecto et situ. Aliter accipitur ordo moventium per se secundum quod abstrahit a situ : et secundum hoc movens est primum simpliciter movens et non motum, et movet motum primum per se uniforme, et post ea venit motus per moventia mota per se, sicut prius dilectim est, usque ad id quod movetur tantum : et sic iterum finitus est motus qui est actus primi motoris, et stat infra duos terminos, quorum primus est movenus taitum, et secundus est motum tanlum : et hoc modo processimus in demonstratione a nobis hic inducta. Tertio modo suinitur numerus et ordo moventuiti per accidens et non per se, secundum quod accipitur movens primum uno modo se habens ad aeternum, nec finitum, nec infinitum hoc modo prout corpus vel virtus corporis est finita vel infinita, et motum primum accipitur secundum quod ipsum est in principio et fine simul potentia et non actu : secundum enim hunc modum unus motus infinitus secundum naturam est a primo motore in mobili primo, et hoc non est secundum formam primi moventis secundum quod est movens, sed potius secundum quod est ipsum est sphericum semper in potentia in principio in fine existens. Hoc igitur modo accidentis quo essentialiter convenit quod non convenit secundum ipsum moventi secundum quod est movens, et moto secundum quod est motum, accidit motum esse infinitum, neque finitur intra aliquos duos terminus : et hoc dico secundum naturam primi moventis et mori primi, et non secundum quod determinatur voluntas ejus ad movendum ad quoddam determinatum, sicut dixerunt multi theologizantes. Et
attendè, quod hoc modo accidentis moventia media potentia sunt infinita : quoniam si ponamus duos motus, scilicet planes et aplanes esse super polos diversos secundum inaequalem velocitatem et tarditatem, et primum est motum aplanes, qui vocatur diurnus, et secundum est motum planes super diversos polos, sequetur necessario, quod quoniam propter diversitatem mediorum relatorum ad superius quolibet in momento motus est diversitas angulorum et formarum moventium, et hoc potentia continue exeunte in actum est infinitum : et quia secundum has formas currit generatio et diversitas figurarum in generatis, sequetur necessario, quod generatio secundum hujusmodi circulum qui propter diversitatem polorum obliquus est, erit inquieta et virtualiter infinita, sicut diximus in secundo Peri genescos 1. Et iste est intellectus Peripateticorum in hoc loco, quem multi ignoraverunt : non enim est dubium motum et generationem infinitam esse secundum convenientiam moventis et moti, quamvis finiri possit omni hora et omni die secundum imperium Dei illius qui dicitur deorum Dominus et Deus Socratis, sicut bene dixerunt Trismegistus Hermes et Plato. Sic igitur patet, qualiter consistit motus secundum quod est actus moventis et mobilis, et finitur, et qualiter non consistit neque finitur.
CAPUT VII.
Qualiter demonstratur quod causæ materiales stant in deorsum.
Dum autem jam manifestum sit, quod Text.et com. 7. in ordine moventium est status sursum ad movens, sicut probavimus. Per se
<--- Page Split --->
enim ad sensum nobis erat certum, quod in deorsum steterint moventia : eo quod apud nos in sensu videmus mota nihil ulterius moventia : si e contra in materia videmus certissime, quod in sursum in prima materia stant causæ : quia necesse est, quod primum ex quo fit quidquid fit, sit incorruptibile et ingenitum, sicut jam ante diximus : et ideo constat per se, quod causæ materiales stant in sursum, sicut etiam constitit quod causæ efficientes stant in deorsum : et ideo sicut probavimus causas efficientes stare in sursum, ita oportet quod probemus causas materiales stare in deorsum. Dicamus igitur, quod sicut non est possibile in moventibus in sursum in infinitum abire, ita nec in deorsum in causis materialibus possibile est abire in infinitum, licet sursum habeat principium in eo quod primum est ex quo fit aliquid, sicut si dicamus cum Empedocle ignem esse primum, et dicamus ex igne quidem ut ex prima materia fieri aquam, et ex aqua terram, et ita semper fieri aliquid aliud ex aliquo, et hoc nunquam stabit. Dupliciter enim fit aliquid ex aliquo : aut quod mutetur ordo prioris ad posterius : et tunc oportet quod posterius sit perfectio priorum, et prius sit via ad posterius, sicut diximus quod ex Isthmiis sive ludis inchoativis agonum fiunt perfecti agones olympii 1 : aut sicut diximus in exemplo nobis noto, quod ex vespera fiunt torneamenta : aut sicut diximus, quod ex ordinatione castrorum fiunt bella sive aggressiones : et universaliter sicut diximus fieri completum ex hoc quod imperfectum ejusdem formæ existens. Nec hoc dicimus solum in artificialibus, sed verius dicimus in naturalibus, sicut dicimus ex puero ad robur et consistentiam complexionis mutato fieri virum perfectum. Secundus autem modus, est, sicut diximus, quod ex aqua fit aer.
Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quod esse ad quod est motus materiæ dupliciter accipitur. Est enim esse formæ quæ est sicut somnus, et esse formæ quæ est sicut vigilia, sicut diximus in secundo de Anima 2 : esse autem formæ quæ est sicut somnus, est esse ligatum et potentiae materiali permixtum et imperfectum : et hoc esse habet multos gradus, eo quod motus est forma post formam : et hoc esse est esse formæ secundum quod forma adhuc est fluens in motu de esse ad esse, sicut diximus in XVI de Animalibus quod non est vivum et animal simul, et non est homo et animal simul : et hoc modo non est infans et puer simul, et non est puer juvenis et adultus simul, et non est juvenis et vir simul : et in viro est status esse formæ quæ est sicut vigilia, non ligatas vel impeditas habens operationes : quia sicut diximus in VII Physicorum 3, non æqualiter pueri judicant senibus presbyteris : et secundum hoc secundum prudentiam dictus intellectus non æqualiter inest omnibus hominibus, sed potius in sedendc et quiescendo complexionem fit anima sciens et prudens. Alio autem modo fit aliquid ex aliquo sicut ex potentia materiæ quæ est subjectum transmutationis et motus. Primo ergo modo hoc fieri ex hoc est hoc fieri post hoc sine transmutatione substantiæ, sed non sine alteratione qualitatis materiæ. Secundo autem modo fieri hoc ex hoc est unum fieri ex altero non sine transmutatione substantiæ. Ergo secundum ea quæ nunc dicta sunt, sic ex puero virum fieri dicimus, sicut dicitur fieri hoc quod continue fit ex forma post formam ex eo quod jam factum est secundum eamdem formam, secundum quod est sicut somnus : et sicut fieri dicimus id quod continue pericitur per gressum ad perfectum esse formæ, qui est sicut vigilia ex eo quod perfectum secundum esse est imperfectum
<--- Page Split --->
et diminutum quod est formae quae est sicut somnus ligare mutationibus et qualitatibus materiae. Generatio enim quae est continua mutatio ad ultimam perfectionem,semper est materiae infra esse et non esse, donec ad complementum ultimo deveniat, in quo forma perfecte terminat materiam, et sic omnes suas operationes exercere super eam in nulla parte impedita : et similiter quod quodlibet factum semper est existentis et non existentis quid cujuslibet fieri multa sunt haec facta, et in quolibet abjicitur non esse et accipitur esse : et continue si est forma post formam et esse post esse, primo quidem ex non esse ad esse procedums, et postea continue procedens quasi ex somno ad vigiliam : et cum evigilat secundum operationem unam, non evigilat secundum operationem aliam : et hoc de quodam non esse et quoddam esse progrediens. Et hoc exemplum est, quod non solum dicimus, ex ignorante fit sciens, sed etiam dicimus, quod addiscens qui jam secundum aliquid habet scientia formam, factus est sciens perfecte : et hoc significamus in motu cum dicimus, quod ex addiscente fit sciens,cum sic dupliciter dicatur hoc fieri ex hoc, illud quod sic dicitur fieri ex hoc, sicut ex potentia et non esse, sicut fit ex aere aqua, non fit ex illo nisi corrupto altero secundum substantiam. Illud autem quo hoc dicitur fieri ex hoc sicut post hoc, non fit ex hoc illo corrupto secundum substantiam : et hoc est in omnibus commixtis ex elementis, in quibus paulatim progressus fit ad esse perfectum per multa media : quod non fit in simplicium generatione ex invicem.
Propter quod etiam illa in quibus fit hoc ex hoc sicut post hoc, non reflectuntur sive convertuntur ad invicem : quia id quod est prius, non potest esse posterius ad idem : unde nec dicimus quod ex viro fiat puer, ex congressione ordinatio creatorum : non enim dicimus, quod farum jam in esse perfecto fiat ex generatione illa quae est forma post formam :
sed potius dicimus, quod sic factum et perfectum in ultimo termino generationis fit post generationem imperfecti progredientis ad perfectum sine corruptione substantiae : et sic dies perfecta quae est meridies, quando lumen solis totum implet hemisphaerium, circulo pyramidis luminis solaris directe super terram undique jacente, et diametro pyramidis perpendiculariter centrum in hemisphaerio percutiente, fit ex aurora vel mane, in quo lumen quod est forma diei, permixtum est opacitati, et pyramidis solis non nisi in puncto tangit sphaeram terrae secundum hemisphaerii descriptionem : ab illo enim mane continue erigitur pyramis donec in meridie perfecte stat super hemisphaerium, ita quod circulus qui est basis pyramidis, ambit circulum horizontis : et ideo non potest dici, quod secundum generationem diei aurora sive mane fiat ex meridie. Exemplum autem quod quidam hic ponunt, sicut in vapore fit nebula, non est conveniens : quia non semper ex vapore fit nebula, sed vapor depressus est nebula, nisi dicamus quod nebula dicatur vapor spissus : et quia vapor per naturam factus est, continue inspissatur egrediente accidentali calido, et sic motus ille perficitur in esse nebulæ. Altera quæ est generatio simplicium quibus nihil præjacet nisi materia simplex ingenerabilis et incorruptibilis, reflectuntur sive convertuntur ad invicem.
Sic igitur hoc fieri ex hoc dupliciter dicimus, quod utrumque horum impossibile est in infinitum abire. Nam generatio eorum quae non convertuntur, est infra existentia imperfectum et perfectum, et in his necesse est esse finem in quo stet generatio : quia aliter periret finis qui in natura intenditur, et esset casuale opus naturae : igitur non fit hoc ex hoc in talibus. Alia autem quae sunt simplicia,reflectuntur ad invicem, et non semper fit hoc ex hoc in infinitum secundum rectam generationis theoriam, sed alterius generatio est alterius corruptio
<--- Page Split --->
in talibus, sicut ostensum est a nobis in secundo Peri genescos 4. Ex hoc igitur ulterius concluditur, quod primum sempiternum ingenerabile, ex quo aliquid fit, impossibile est corrumpi : constat enim ex omnibus quae in fine primi Physicorum et hic dicta sunt, quod secundum nullius unquam Philosophi positionem generatio est infinita in sursum respectu primi : quia quilibet posuit aliquid materiale elementum esse primum. Necesse est autem ex quo primo secundum substantiam corrupto aliquid factum est, non esse illud sempiternum. Cum vero circularis sit talium generatio, et uniuscujusque eorum generatio ex altero sit alterius corruptio, nullum elementum manet incorruptum, et sic nullum eorum est simpliciter materia prima, sed potius quod est incorruptibile et ingeniitum.
CAPUT VIII.
Quod causa finalis non potest abire in infinitum.
Text, et com. Amplius autem id quod est cujus causa sumit omnia alia, est finis sive causa finalis : et talis causa sic ultima est in motu et prima in intentione, quod ipsa non est alicujus alterius causa, sed alia omnia sunt propter eam et causa ipsius. Prima ratio. Si igitur tale quid quod talis habet causae modum et rationem, fuerit ipsum quod ultimum est in motu moventis et materiae hujus quod est finis motus utriusque dictarum causarum, non potest esse infinitum : quia ultimum quod est finis ultimo acceptum est actu qui est motus efficientis et materiae : et per sic acceptum actu perfecta quiescit
materia quae est subjectum motus, et principium movens cessat movere : infinitum autem est, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere : et ideo nunquam in ipso convenit accipere ultimum. Si vero detur quod id quod est finis, non erit tale ultimum, sequetur quod finis non erit id cujus causa movet efficiens, et cujus causa movetur materia : et hoc est, quod causa finalis non est causa finalis.
Amplius autem illi qui sua positione Secundu fui faciunt infinitum in causa finali, quasi sui dicti obliviscuntur : quia volunt entia esse bona, et bonum esse quod omnia optant et ad quod et propter quod moventur : et in ista positione auferunt boni naturam et rationem : nihil enim optat hoc naturali appetitu quod nunquam contingit consequi : quia esset vanum et inutile naturale desiderium : id autem quod in infinitum distat a quolibet entium, nunquam contingit consequi : igitur illud non contingit appeti : et sic illud non esse bonum alicujus consequitur ex hoc quod infinitum. Infinitum igitur faciens in causa finali, aufert rationem boni entium.
Amplius autem nullus omnino moTertium ventium et efficientium conabitur aliquid facere, si non sit futurus venire ad terminum motus vel operis sui : quia nec opus regitur intelligentia, quia movens est universale motum, et ab ipsa est naturalis appetitus boni omnis rei naturaliter : et tunc sequitur quod aut casu moveat omne quod movet,et casu moveatur omne quod movetur : aut quod causa finalis actu includatur a motu qui est actus perfecti moventis,et actus imperfecti mobilis : primum autem horum est impossibile : secundum igitur erit necessario concedendum.
Atuplius autem intellectus activus, qui Text, et Graece vocatur practicus, secundum hoc Quarta du
<--- Page Split --->
nihil esset in existentibus. Omnis enim qui talem habet intellectum, causa alicujus facit omne quod facit. In liberalibus enim finis est operatio ipsa, in mechanicis autem apotelesma sive operatum, in musicis autem causatum volumus, in fabrili autem gladium vel quid tale per operationem effectum, sicut determinatum est in principio nostrorum Ethicorum : id autem propter quod facit qui intellectum habet, terminus est aliquis quem opere consequi intendit : igitur idipsum est causa finalis : quia finis intentus nihil aliud est quam terminus operis et intentionis et appetitus.
CAPUT IX.
Quid causæ formales non vadunt in infinitum.
viduantibus, non contingit dividendo per sua diffinientia reduci ad aliam rationem quæ suorum diffinientium sit diffinitio, quæ multiplicetur super rationem diffinientium superiorum in infinitum. In talibus enim constat id quod est superius et prius sive ante, semper esse magis causam rationis et esse : et id quod est posterius, minus esse causam prædictorum : quoniam id quod est prius, consequentibus est causa, et non e converso, sicut diximus saepe : in omnibus autem talibus necesse est primum aliquod quod est causa omnium : quoniam sicut in moventibus prius diximus, in talibus cujus primum non est, nec consequens est, cum primum sit causa consequenti, et quod est, causa est : igitur genera in quæ ad superius forma resolvitur speciei, stant in aliquo uno primo, et sic ad superius forma non procedit in infinitum.
■■. Fodem autem modo ostendemus, quod infinitum non est in causa formali : forma enim resolvitur in diffinientia, si est forma quæ est species. Si autem est forma generationis, stat in aliquo primo, sicut jam ostendemus. Loquamur ergo primo de forma quæ est totum esse et est species. De illa enim secundum duas comparationes oportet ostendere quod non est infinita : quia enim illa constituitur ex genere et differentia, oportet ostendere quod stans inferius ad differentiam ultimam constituentem non est infinita ad superius per genera : et hæc est prima ostensio. Et secundo revertemur ostendentes, quod stans superius in genere, non est infinita versus inferius differentias divisisas propter quarum infinitatem non est accipere ultimam contituentem differentiam.
■■. Dicamus igitur, quod forma quæ quid erat esse rei, eo quod quidquid est præter ipsum, non est de esse, sed de indi-
Amplius dicentes formam ab inferiori Text. et com. per differentias divisivas procedere in Secunda ratio. infinitum, destruunt scire quod est de re secundum propriam naturam et substantiam. Non est enim possibile scire aliquid secundum perfectum et verum sciendi modum, nisi prius per diffinientia dividendo perveniatur ad ea quæ secundum formam individua sunt, ita quod formalibus ad esse conducentibus ulterius non dividuntur : quia illa forma sic accepta est ultima et propria rei perfectio, et convertibilis causa essentialis : sed non est aliquam rem cognoscere, si ponatur infinitus esse per divisas formas progressus : impossibile est enim quæ sic sunt infinita, intelligendo pertransire.
Si enim detur, sicut dixit Plato, quod Tertia ratio. sic intelligere oportet. Quæramus, quomodo intelligere oportet quodlibet compositum ex multis? non enim simile intelligere ei quod est, scilicet infinita accipiendo in talibus, sicut quidam dicunt, quod in linea intelligitur totalitas lineæ per divisiones medietatum, secundum
<--- Page Split --->
q . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
ria verificabuntur de eodem, quod est impossibile. Quod igitur nullum genus causarum sit infinitum secundum rectam theoriam, probatum est a nobis.
CAPUT X.
Quod causæ non sunt infinitæ secundum speciem causalitatum.
Quod autem neque secundum species tert. 14 causalitatum causæ sunt infinitæ, sic declaratur. Si enim non quatuor tantum, ut in præcedenti libro diximus, sed infinitæ essent pluralitate species causarum, non contingeret etiam hoc supposito aliquid perfecte cognoscere. Sicut enim sæpius diximus, tunc opinamur nos scire quamlibet rerum, cum cognoscamus causas omnes ex quibus est : et si qua deesset, non esset vera rei comprehensio per intellectum. Quia vero esse non cognoscitur nisi per formam et materiam, eo quod forma multarum rerum materiam concipit in ratione sua, fieri autem rerum non cognoscitur nisi per movens et subjectum et finem : sed infinitum est quod per adjectionem specierum et causarum infinitum est, non contingit pertransire in tempore finito a quoquam intellectum rei per causas accipiente : igitur cum esse et fieri rei perfecte per intellectum comprehendatur, non possunt species causarum esse infinitæ : esse enim rei est per suas causas actu : et ideo non possunt esse infinitæ : quia cum infinitum non sit nisi potentia,impossibile est quod per infinitum aliquid sit in actu : quamvis enim forma universalis quæ est esse rei, sit infinitorum, hoc non est nisi in potentia et non in actu. Nullo igitur modo causæ sunt infinitæ secundum aliquam rectam theoriam, licet per acci-
Sed adhuc etiam si formam consideremus prout est actus materiæ et perfectio compositi ex materia et forma, adhuc impossibile est, quod ipsa sit infinita : quia hoc modo intelligendi necesse est, quod materia intelligatur in eo quod jam motum est et generatum : compositum enim hoc modo per motum esse et generatum esse perfectum est, et hoc quod in actu est et perfectum esse habet in natura : ei autem quod infinitum est magnitudine vel multitudine, nullum est esse actu et perfectum in natura : igitur infinitum non est hoc modo actu perfectum : ergo forma sic actu perficiens non est ejus quod est infinitum. Si autem detur, quod infiniti est taliter forma actu perficiens et complens, sequetur quod ei quod non est infinitum, eo quod est per formam terminatum et perfectum, convenit esse infinitum : et sic terminatum et finitum erit non terminatum et non finitum : et sic contradicto-
<--- Page Split --->
dum secundum theoriam circularem, mirul diximus, quadam earum sunt intinile : finitis autem sive existentibus sunt ipsa principia sciendi sicut sunt principia essendi.
CAPUT XI.
Qualiter consuetudinis habitus impedimentum est theoriae veritatis.
t t m . Cum autem jam determinatum sit a nobis qualiter theoria veritatis facilis sit secundum aliquem modum, et difficilis secundum alium, et quod theoria veritatis sit per causas quibus non accidit in infinitum abire, oportet nos determinare theoriae veritatis impedimenta. Sunt autem duo in genere impedimenta videndi veritatem. Unum quidem quod est ex modo naturae, et alterum quod est ex natura. Ex modo autem naturae existens est ex consuetudine : quia sicut diximus in Ethicis et libro de Memoria et Reminiscentia, consuetudo in natura transponitur, et consuetudinalis habitus in modum naturae movet ad consentiendum, etiamsi sit contra naturam et contra rationem. Unde ethicus suum calorem praeternaturalem esse non sentit, quamvis major sit quam calor febricitantis. Contingunt igitur auditiones eorum qui auribus insonant secundum consuetudines. Nam ut consuevimus audire, ita dignum videtur nobis dici et esse verum : et quaecumque sunt audita praeter ea quae consuevimus audire, non videntur adeo nobis verisimilia, sed potius talia propter hoc quod inconsueta sunt, minus nota et magis extranea nobis esse videntur. Nam id quod consuetum est, notius nobis esse videtur : eo quod ad modum naturae nobis accidit.
Quantam vero habeat vim hujus con-
suetudinis habitus, leges ostendunt : quia enim homo civile animal est naturaliter et non potest perfici civilitas sine congregatione, nec congregatio potest esse sine republica, oportuit leges ponere ad rempublicam continendam : multa autem in legibus hujusmodi propter metum poenarum et allocationes praemiorum de his conficta sunt, quae praeter rationem sunt et praeter veritatem : in hujusmodi enim legalibus fabularia et puerilia quaedam de pœenis et praemiis conficta magis quidem valent apud eos qui talia semper audire consueverunt, quam vera cognitio de praemio virtutis et poena vitiorum : et hoc non est nisi propter consuetudinem quae facit credibilia, quae alias omnino incredibilia judicarentur : sicut expresse videmus in legibus his quae carnalia sibi praemia constituunt, sicut delectari venereis et potibus et cibis post mortem : cum ratio non admittit aliquod virtutis praemium nisi in quo et Deus delectatur, hoc est, contemplationem suiipsius, sicut in fine Ethicorum determinatum est a nobis. Sed quia non necessarium est ad hominum civilitatem homines pure intelligere veritatem, sed potius hominem pietatem colere et justitiam servare et rempublicam tenere, ideo a legislatoribus non principia quaeruntur veritatis, sed potius dantur praecepta pietatis, et quae facilius movent spe praemiorum et metu penarum ad regimen et conservationem reipublicae : et ideo facti sunt esse dii multi, et cultus multi, et religiones in quibus non attenditur quod verius, sed potius quid facilius moveat ad reipublicae conservationem. Hoc autem praecipue fit secundum hujusmodi sapientiae principia, quae de universitatis principio et de separatis intendit : propter quod de his et exitu rerum in esse multi multa confinxerunt. Sicut et Socrates tria genera deorum quasi rerum introduxit principia, et in primo genere duodecim nomina praeter Deum deorum esse posuit. Dixerunt enim alii alia secundum leges diversorum. In tantum autem factum est
<--- Page Split --->
dum secundum theoriam circularem, mirul diximus, quadam earum sunt intinile : finitis autem sive existentibus sunt ipsa principia sciendi sicut sunt principia essendi.
CAPUT XI.
Qualiter consuetudinis habitus impedimentum est theoriae veritatis.
t t m . Cum autem jam determinatum sit a nobis qualiter theoria veritatis facilis sit secundum aliquem modum, et difficilis secundum alium, et quod theoria veritatis sit per causas quibus non accidit in infinitum abire, oportet nos determinare theoriae veritatis impedimenta. Sunt autem duo in genere impedimenta videndi veritatem. Unum quidem quod est ex modo naturae, et alterum quod est ex natura. Ex modo autem naturae existens est ex consuetudine : quia sicut diximus in Ethicis et libro de Memoria et Reminiscentia, consuetudo in natura transponitur, et consuetudinalis habitus in modum naturae movet ad consentiendum, etiamsi sit contra naturam et contra rationem. Unde ethicus suum calorem praeternaturalem esse non sentit, quamvis major sit quam calor febricitantis. Contingunt igitur auditiones eorum qui auribus insonant secundum consuetudines. Nam ut consuevimus audire, ita dignum videtur nobis dici et esse verum : et quaecumque sunt audita praeter ea quae consuevimus audire, non videntur adeo nobis verisimilia, sed potius talia propter hoc quod inconsueta sunt, minus nota et magis extranea nobis esse videntur. Nam id quod consuetum est, notius nobis esse videtur : eo quod ad modum naturae nobis accidit.
Quantam vero habeat vim hujus con-
suetudinis habitus, leges ostendunt : quia enim homo civile animal est naturaliter et non potest perfici civilitas sine congregatione, nec congregatio potest esse sine republica, oportuit leges ponere ad rempublicam continendam : multa autem in legibus hujusmodi propter metum poenarum et allocationes praemiorum de his conficta sunt, quae praeter rationem sunt et praeter veritatem : in hujusmodi enim legalibus fabularia et puerilia quaedam de pœenis et praemiis conficta magis quidem valent apud eos qui talia semper audire consueverunt, quam vera cognitio de praemio virtutis et poena vitiorum : et hoc non est nisi propter consuetudinem quae facit credibilia, quae alias omnino incredibilia judicarentur : sicut expresse videmus in legibus his quae carnalia sibi praemia constituunt, sicut delectari venereis et potibus et cibis post mortem : cum ratio non admittit aliquod virtutis praemium nisi in quo et Deus delectatur, hoc est, contemplationem suiipsius, sicut in fine Ethicorum determinatum est a nobis. Sed quia non necessarium est ad hominum civilitatem homines pure intelligere veritatem, sed potius hominem pietatem colere et justitiam servare et rempublicam tenere, ideo a legislatoribus non principia quaeruntur veritatis, sed potius dantur praecepta pietatis, et quae facilius movent spe praemiorum et metu penarum ad regimen et conservationem reipublicae : et ideo facti sunt esse dii multi, et cultus multi, et religiones in quibus non attenditur quod verius, sed potius quid facilius moveat ad reipublicae conservationem. Hoc autem praecipue fit secundum hujusmodi sapientiae principia, quae de universitatis principio et de separatis intendit : propter quod de his et exitu rerum in esse multi multa confinxerunt. Sicut et Socrates tria genera deorum quasi rerum introduxit principia, et in primo genere duodecim nomina praeter Deum deorum esse posuit. Dixerunt enim alii alia secundum leges diversorum. In tantum autem factum est
<--- Page Split --->
hoc credibile apud diversos, quod cum omnis intellectus in theoria veritatis in quibusdam ut primis principiis utatur, illi propter vim consuetudinis contraria horum principiis esse et veritatis supponant : ostendimus enim superius in quo omnes convenerunt sapientes ex nihilo secundum naturam nihil posse fieri, sed omnem formam ex propria educi materia, et ideo rerum perfectarum specificas differentias et species proprias habere materias : quae omnia sunt principia apud recte philosophantem, tamen sunt quidam physice loqui volentes, dicentes aliquid ex nihilo fieri suae essentiae, ut magnitudinem ex nihilo magnitudinis, et sic de aliis : et dicunt, quod species rerum et specificae differentiae fiunt ex non propriis materiis, ut homo non ex homine, sicut imperfecta quaedam ex putrefactione terrae generantur animalia. His igitur et hujusmodi apologis vis perpenditur consuetudinis.
CAPUT XII.
De impedimento naturali ad veritatis theoriam.
Test. et com. Est autem aliud impedimentum theoriae 15. veritatis ex ipso modo nativitatis : quoniam licet homo secundum quod homo solus intellectus sit, tamen intellectus in homine secundum esse trahitur ab imaginatione et sensu et aliis corporeis virtutibus non sinentibus eum pure contemplari theoriam veritatis. Alii enim si non mathematicae quis demonstrat ea quae dicit, non recipiunt per consensum ea quae dicit : et isti sunt in quibus praevalet super intellectum virtus imaginationis : et isti nihil credunt nisi quod imaginari poterit : et ideo extra mundum similem huic mundo imaginantur mundum et lo-
cum et tempus usque in infinitum, nec suscipiunt aliquas esse intellectuales substantias quae sine hoc sint et nunc, nec aliquid dicunt esse aeternitatem et hujusmodi quae accipiuntur per intellectum ab imaginatione non recipientem. Alii in quibus omnino intellectus ad sensum reflexus est, nec recipiunt aliquid si non extra id per sensum demonstretur. Hi autem qui figmentis legum consueti sunt, conantur induci sibi testem poetam talia poetizantem. Illi autem qui physicis assueti sunt, omnia volunt audire secundum certitudinem aut per se notorum, aut ex his demonstratorum. Aliis autem qui vulgaribus imperiti assueti sunt, flebilis et contristabilis est certitudo physica : aut quia propter defectum studii non possunt complecti talem sermonem ignorantes veritatem conclusionis syllogizatae, aut propter naturalem micrologiam, sive defectum rationis vel ingenii. Id enim quod certum est per syllogismum, aliquid habet tale ad quod non de facili potest deficiens a studio, et id quod non potest deficiens in usu rationis. Et ideo ex omnibus inductis patet, quod sicut est in symbolis contractuum in mercationibus, ita non liberum est unicuique eligere secundum naturam in rationibus. In contractibus enim non semper attenditur valor rei, sed potius placitum vendentis vel ementis, et ad illud obtinendum contenditur : et causa contentionis potius est in vendente vel emente, quam in re ipsa. Et sic in susceptione propositorum circa principia theoriae veritatis, ut patet ex inductis. Maxime autem hoc est in sapientia prima, in qua, sicut diximus, multa sunt in quibus homines omnes communicant : circa prima enim magis communicant homines, quam circa sequentia : et error circa illa est causa erroris circa consequentia. Cujus signum est, quod omnes homines circa principium universitatis rerum aliqua niti, et circa exitum rerum in esse et causas multa fingere et paucos attingere veritatem in illis videmus.
<--- Page Split --->
Contra secundum vero quod ex natura Text, et com. 16, est impedimentum , est quod accepto modo communi argumentationum discernat circa uniuscujusque modum proprium : quia sapientis hoc est, quod de unoquoque prout res se habet sicut est de eo tentet accipere : et ideo demonstratio sive perscrutatio mathematica non in omnibus est appetenda : quia si in una scientia differunt demonstrationes, ita quod demonstratio prime certitudinis est demonstratio propter quid : et ea quae est secundae certitudinis, est demonstratio quia : multo magis in diversis scientiiis erit diversitas demonstrationis : et Vide in sisc comparando scientias in genere prirem hic. me certitudinis demonstratio erit mathematica : quia illa est de non conceptis cum materia, licet secundum esse sit in materia. Secundae autem certitudinis demonstratio est physica, in quibus ipsa materia et motus varietatem inducunt et casum a certitudine prima, sicut in principiiis hujus scientiae diximus : igitur in non habentibus materiam, esse tamen habentibus in materia, appetenda acribologia mathematica. In rhetoricis autem et ethicis sufficiat persuasionem inducere. Propter quod etiam hic modus istius scientiae proprius, in quo modo sumus, non naturalis est, nec in eo physica a nobis quaerenda est certitudo. Omnis enim natura forsan materiam habet. Forsan autem dico propter intellectum qui est ultima perfectio hominis, qui a materia separatus sicut ipsae intelligentiae, quae secundum Peripateticos ultimae sunt perfectiones cœelorum : sed hominis intellectus continuus est cum continuo et tempore per imaginationem et sensum : et quoad hoc aliquam inclinationem habet ad materiam, quam non habent intelligentiae quas Peripatetici dicunt esse coclorum perfectiones. Tamen materia aequivoce est in his quae sunt in potentia ad vbi tantum, et in his quae sunt in potentia ad ubi et formam 1 : et ideo etiam naI de Caelo et Mundo, tex. et com. 92
CAPUT XIII.
De remediis contra impedimenta indueta. Remedia vero contra inducta impedimenta sunt. Contra primum quidem quod est ex vi consuetudinis et secum habet ignorantiam male dispositionis, est, quod oportet hominem primum erudiri modum philosophiae, quo sciat quomodo singula sunt accipienda : quia tunc audita contra modum illum existentia refutabit et non probabit ut animi conceptum. Modus autem iste est in scientiis logicis secundum omnes partes perfectarum et imperfectarum argumentationum : quia ex illis potentes erimus syllogizare de omni problemate : et ipsi disputationes sustinentes nihil dicemus repugnans omnibus, probabilia communia in omnibus vel pluribus inventa, ab his quae propria et sensibilia sunt, singulis scientes distinguere, et perfecta rhetoricis et poeticis per illa sciemus dignoscere . Propter quod absurdum , quod aliquis illis non imbuatur, sed simul velit quaerere scientiam speculativam aliquam de his quae essentialis est speculativa, et modum proprium illius, non praebabendo prius modum omnium philosophiae comnumem : alterum enim istorum quod est acceptio scientiae cum modo proprio, neglecto modo communi, non est facile accipere : quia tales virtutes et complexiones probationum non cognoscet, et saepe falsa pro veris accipiet, et non probata sumet pro probatis : et ideo tales qui in logicis instructi non sunt, in omnibus errantes invenimus.
<--- Page Split --->
tura dicitur æquivoce de illis, quoniam non est principium motus et quietis in quibus est per se et non secundum accidens : et ideo de reiteratis in ubi secundum substantiam incorporalem semper motis, non per eamdem rationem dicitur in his quæ secundum substantiam incorporalem moventur. Ista sapientia vero quamvis sit de physicis quibusdam, tamen non est de his prout sunt physica, sicut in ante habitis sæpius declaratum est. Et oportet nos perscrutari primum quod est natura in universali, quod et fecimus in scientia de auditu physico : sic enim de quibus particularibus est physica, manifestum erit, sicut docuimus in libris qui sunt de particularibus naturalibus, sicut est mobile ad formam et ad locum, de quo in Cælo et Mundo : et mobile ad formam, de quo secundum sui diversitatem in aliis libris naturalibus
tractatum est a nobis. Ex his enim quæ ibi dicta sunt, scitur quod ista sapientia non naturalem modum nec mathematicum habere potest, sed universaliorem utroque modo : et probationes ejus erunt citra certitudinem mathematicam et physicam et supra certitudinem topicam quæ est in logicis. Oportet etiam nos primo quærere, utrum unius et ejusdem scientiæ sit quærere causas et principia omnia entis, aut plurium : si enim plurium esset hoc, ita quod una scientia quæreret quædam principia et quasdam causas, et alia scientia quæreret alias, sequeretur quod non omnes causæ et principia essent entis secundum quod ens, et quædam essent cujusdam entis, et aliae erunt alterius entis, quod esse non potest : et ideo de omnibus hujusmodi quæstionibus et similibus oportet nos hic adunare dubitationes.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE INTENTIONE LIBRI ET NUMERO CONCLUSIONUM.
CAPUT I.
De ratione quare in hac scientia rationes proponuntur simul.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Nobisadquæsitamscientiamquæso - latheoriaveritatisestaccederevolenti - b u s , necesseestprimumaggrediquæ - stiones , dequibusinhacscientiainpri - misdubitareetdisputareoportet : inparticularibusenimscientiisdubitatio - nesdequæsitisnonsimulsedsigillatimcumhisquætractatasunt , commiscui - m u s . Inhacautemuniversalisapientiaquædeprincipiisestaliarumscientia - r u m , omniasimuldubitabiliaetmateria -
liter dicta determinata sunt : quia ex materialiter dictis et distinctis oportet procedere, quod fieri non posset, nisi prius essent distincta. Similiter autem ad quæsita communia procedere habemus, quod iterum fieri non posset, nisi quæsita essent præordinata. Non enim illius sapientiae quæ omnia declarat, celare est intentum, sed declarare quod intendit, ut sciatur quibus et qualibus principiis et probationibus venitur ad illud. Ea vero quærenda sunt, quæ quicumque quidem non ignotæ auctoritatis Philosophorum aliter et aliter de diversis susceperunt per rationem : et ea etiam quæ similia istis extra ea quæ suscepta sunt, prætermissa sunt et intacta : hæc enim quæ aliter et aliter dicto modo suspecta sunt, disputabilia sunt in utramque partem : et quia latent, oportet ea præordinare et prædisputare, ut bene declaretur omne quod intendimus. Omnibus enim utiliter investi-
<--- Page Split --->
gare aliquid volentibus, inest bene disputare ad utramque partem ab initio circa ea quae primum quaesita declarationes debent esse omnium aliorum in particularibus scientiis determinandorum : quia omnium posteriorum in scientiis particularibus certa investigatio est solutio certa priorum circa communia in universali scientia dubitatorum. Solvere vero non est ejus quae ignorat modum dubitationis. Dubitatio namque interminatus motus est rationis super utramque partem contradictionis : et ideo nodata est et ligata ratio ne procedat ad alteram partem contradictionis, aequaliter ambiens utramque. Hoc autem de ipsa re de qua dubitatur, demonstrat dubitatio ipsa mentis, quae utramque contradictionis metitur partem : in quantum enim sic metiens mens dubitat, in tantum patitur aliquid simile ligatis : hoc autem est, quod utrisque, dubitantibus scilicet et ligatis impossibile est procedere et pervenire ad id quod est ante, ad quod conantur et contendunt. Propter quam rationem in hac sapientia oportet prius omnes difficultates speculari et causas earum, sicut diximus. Quia in hac methodo quaerentes de intentis consequentibus sine investigatione disputativa consequentiam, similes sunt his qui quidem in via se ponunt, et ignorant quo debeant ire, non determinantes prius quo tendere velint.
Et ad haec quae diximus contingit talibus, quod non cognoscunt quando quaesitum inveniunt : quia nesciunt ad quid disputant. Finis enim inquisitionis quae est conclusio quaestionis, in talibus est incognitus. Sic ergo non praedubitans dupliciter errat, in via scilicet et in fine. In via quidem, quia nescit ad quid inducit principia ex quibus procedit. In fine autem, quia nescit se conclusisse proprium quando conclusit, et ideo nihil certum habet. Et horum utrumque valde impertinens est huic sapientiae : et ideo in ea praedubitandum est.
Cum enim haec scientia omnium stabiliat principia, nec stabiliri et fundari possint, nisi contradictionum solvantur rationes, et universaliter illae solvi non possunt, nisi praedubitaretur de quibus contradicit adversarius, necesse est hanc sapientiam habere per praedubitationem rationum omnium eorum quae audiuntur propositae ab his qui sunt adversarii et praedubitantes, et has necesse est habere ad judican dum et determinandum de auditis
Ad intelligentiam autem horum quae dicta sunt, sciendum quod nos dubitationem pro interminato motu ratiocinationis accipimus in praemissis, quando ratio ante consensum modo viam habet ad unum, modo ad alterum : et hoc esse non potest, nisi quia in universalibus et primis non potest haberi modus demonstrationis : et quia ista sapientia de talibus est, oportet quod medius sit inter logicum et demonstrativum : quia enim ex communibus est, oportet ipsum esse non demonstrativum : quia vero non est interminati generis, sed ex his quae sunt entis in quantum ens est, procedit, est modus ejus praeter logicum. Aliter autem minus large sumendo dubitatio est indeterminatus motus rationis super partes contradictionis sine ratiocinatione consensum inclinante. Ambiguum autem est, quando ambit utramque partem per rationes aequipotentes. Opinio autem, quando non confirmato quidem consensu complectitur alteram. Fides vero quando fortificatur in alteram sine fundatione in eadem scientia, aut quando fundatur per demonstrationem.
CAPUT II.
De numero quaestionum in primis ponendarum, et quae sint ipsae quaestiones.
Est autem circa communia ista dubitaText, et com. 2. tio prima quidem de his de quibus dubi-
<--- Page Split --->
tuvimus in prædictis in fine libri præcedentis, utrum unius vel multarum est scientiarum causas speculari. Quædam enim scientiæ sunt in quibus nihil demonstratur per finem vel efficientem, eo quod abstracta a motu sunt ea quæ considerant : et forte aliquis crederet, quod sic esset in prima omnium sapientia, quod non omnium speculatio causarum pertineret ad unam scientiam primam, eo quod ipsa magis abstrahit a motu et materia quam mathematica : et ideo hic oportet quærere, quia sicut diximus in fine libri præcedents, si non unius primæ scientiæ esset contemplatio causarum omnium, non esset una prima scientia quæ stabiliret principia omnium, sed oporteret inquiri aliam ab ista scientia quæ de quibusdam principiis certificaret. Hæc igitur quæstio primo est quærenda.
Secundo quærendum est, utrum istius scientiæ primæ est scire principia primi entis, quæ sunt principia substantiæ tantum, quæ sunt quatuor causæ superius inductæ : aut ipsa eadem scientia cum causis et principiis esse habet etiam considerare de principiis demonstrationis primis, ex quibus non quidem in uno genere, sed omnes et in omni genere demonstrationum ostendunt hoc quod probant, ut utrum convenit unum et idem simul affirmare et negare vel non, et utrum uni et eidem sint inter se æqualia, et de aliis talibus primis principiis et dignitatibus. Hæc enim etiam quædam principia sunt et causæ, et sunt circa esse et non esse in quantum est esse et in quantum est hoc esse vel illud.
sunt de diversis genere sbstantiiis et entibus et secundum rationem diffinitivam diversitatis, utrum omnes illæ sunt cognatæ tanquam partes unius substantiæ existentes, aut earum una quidem quæ est de separatis secundum esse et rationem, habet nomen sapientiæ, aliæ vero aliquo alio causentur nomine, ut illa quæ est de separatis secundum rationem non secundum esse, dicatur doctrinalis : quæ vero de conceptis secundum esse et rationem, dicatur naturalis.
Quinto autem necessarium est quærere propter Platonicos, utrum sensibiles substantiæ solum esse dicendæ sunt, an præter eas dicendæ sunt esse et aliæ a sensibilibus.
Sexto autem propter eosdem quærere oportet, utrum omnes substantiæ non sensibiles sint unitæ secundum genus unum, aut sunt plura genera substantiarum non sensibilium, sicut dicunt illi qui sua positione faciunt esse plures species ideales substantias separatas et causales, et mathematica quæ dicuntur esse media inter hæc divina et sensibilia. De his enim, ut diximus, perscrutandum est.
Adhuc autem septimo quærendum est, utrum speculatio istius sapientiæ sit circa substantias entium solum, aut sit etiam circa ea quæ secundum se aæcidunt substantiis.
Adhuc autem octavo quæritur de eodem et diverso : et quia ab eodem ens causatur in quantitate æquale, et in quantitate simile, ideo sub eodem quæstionis articulo quæretur de æquali et inæquali, et simili et dissimili.
Tertia autem quæstio est, si hæc prima scientia est circa substantiam sicut circa ens primum, utrum ista sola scientia sit circa omnes substantias in quacumque accipiantur diversitate generis, aut non sit circa omnes, sed circa plures quæ magis accedunt ad unam generis rationem : quoniam substantiarum multa sunt genera abstracta et concepta cum materia secundum rationem diffinitivam.
Quarta quæstio est, si plures scientiæ
Nono autem quia diversitatis causa contrarietas est, quæretur de contrario et de non contrario.
Et decimo de priori et posteriori, et de aliis omnibus talibus de quibuscumque dialectici ex probabilibus incedere tentant, licet non bene certificent ex probabilibus solum facientes perscrutationem. Eorum enim theoria inquisitiva est de omnibus : sed primus Philosophus de his certificat ex propriis entis secun-
<--- Page Split --->
dum quod ens est, quia ista consequuntur ens in quantum est ens. Omne enim ens comparatum ad ens, aut idem est illi, aut diversum : aut contrarium, aut conveniens : aut prius, aut posterius, et sic de aliis.
Amplius et undecimo quaeritur de his quaecumque his eisdem accidunt secundum se et non secundum accidens.
Duodecimo autem quaeritur non solum quod in se est horum unumquodque praedictorum, sed etiam utrum unum uni tantum est contrarium, plura opponuntur uni, sicut uni videntur et multum et paucum esse contraria.
Tertiodecimo vero quaeritur, utrum illa quae sunt principia et elementa rerum, sunt genera communia, aut sunt particularia, in quae dividitur et resolvitur singularium existentia compositorum.
Quartodecimo quaeritur, si detur quod genera communia sunt entis principia, utrum finalia sive ultima genera quaecumque de individuis praedicantur, sunt principia, aut sint prima genera priora finalibus et prima. Finalia autem dico in quibus stat generis communitas, et haec sunt species specialissimae. Et hoc est quaerere, utrum animal vel homo magis sit principium, quia multis videtur homo magis esse principium, eo quod magis et proximus est circa singularia : hoc enim Platonici inferunt quaerendo universalia ponentes principia quae sunt in anima.
Quintodecimo quaerendum est, quod et maxime tractandum est, utrum ens est aliqua secundum se causa praeter numerum, aut non: hoc autem quaeritur propter formam quam nullus omnino Antiquorum nisi balbutiendo posuit.
Sextodecimo juxta hoc quaerendum occurrit, utrum illa causa quae propter naturam entis causa esse ponitur, sicut separata a materia, sicut quidam eam a datore exteriori esse dixerunt, aut non sit separata ab ea, sed de materia producatur de potentia exiens ad actum.
Decimoseptimo quaerendum relinqui-
tur, cum in compositis aliquando sint plura genera componentium, et sint quadam etiam simplicia, utrum forma perficiens sit unum vel plura, utrumque enim ab antiquis dictum est, quod Anaxagoras multas et infinitas in quolibet esse posuit, et Empedocles dixit inesse unam quae est harmonia. Dico autem unum quod ratione est unum, et plura quae subjecto et loco sunt plura. Et quia sic de unitate et pluralitate sunt Philosophi locuti.
Decimooctavo etiam de forma quaerendum est, utrum ipsa est aliquid praeter totalitatem cujus est forma, sicut dicitur anima addita toti quam Democritus in omnibus esse dixit, et Orpheus, licet aliter diceret quam Democritus. Dico autem simul totum quod Graeci sinolon vocant, quando praedicatur aliquid de materia sive compositione materiali, quod nihil est additum illi, sed tantum praedicat compositionem ejus aut harmoniam : tunc enim quaeritur, utrum forma est aliquid praeter formam totalitatis illius aut nihil aliud. De his quidem dicta aliquid est praeter compositionem materia, sicut de vegetativis et sensibilibus et per se motis : de aliis vero dicta forma nihil est praeter totalitatem materiae. Tunc sub eadem quaestione quaeritur, qualiter sunt talia de numero existentium quae in eis sunt ornalia principia.
Decimonono quaerendum est, utrum principia entium sint determinata numero, aut specie : et hoc est quaerere utrum sint ea quae in rationibus diffinitivis sunt, determinata, aut subjecto, aut loco. De hoc enim inter Stoicos et Epicureos non parva est contentio.
Vigesimo autem quaerendum est, utrum eadem sint principia corruptibilium, et incorruptibilium aut diversa.
Et si sint eadem, tunc vigesimoprimo loco quaeritur, utrum sint omnia principia tam corruptibilium quam incorruptibilium incorruptibilia omnia : vel si sint diversa corruptibilium et incorruptibilium principia, tunc sub eadem quaestione quaeritur, utrum incorruptibilium princi-
<--- Page Split --->
pia sint incorruptibilia et corruptibilium corruptibilia.
Amplius autem quaeritur vigesimosecundo, quod omnium difficillimum et plurimam habet dubitationem, utrum unum quod est principium numeri, et ens quod est principium et causa prima omnium, sint non diversum aliquid, sed sint omnium existentium substantia, quemadmodum Pythagorici et Plato dixerunt, licet differenter dixerint, sicut in primo hujus sapientiæ et scientie libro ostendimus, aut non est unum quod est principium numeri idem omnino enti, sed id quod est entis principium, est diversum aliquid ab uno et ente, et est aliquid subjectum et determinatum sub ente, et hoc aut movens ponitur sicut principium omnium. Empedocles dicit amorem, aut materiam, sicut Philosophorum alius dicit ignem, alius vero aquam, alius aerem, sicut in primo libro a nobis determinatum est de his qui unum aliquod subjectum omnium esse dixerunt principium, ita quod quodlibet elementum judicem accipit præter terram.
Vigesimotertio quaeritur, utrum principia rerum sint universalia, aut singularia, propter eos qui universalia ante res esse dixerunt, sicut causæ sunt ante causatum.
Vigesimoquarto quaeritur, utrum principia rerum sint potentia vel actu : quia id quod est in potentia, non fit in actu nisi per hoc quod est in actu : quod tamen multi negaverunt.
Amplius quaeritur vigesimoquinto, utrum universitatis principia sint aliter principia entium quam per motum, aut non principient aliquid nisi per motum : et hoc præcipue quaerendum est propter motorem primum, quem aliter quam per motum qui est actus moventis, dixerunt quidam esse principium. Hæc enim magnam in hac sapientia præstant dubitationem.
Adhuc etiam vigesimosexto quaerendum est, utrum numeri mathematici et longitudines et figurae superficierum et
puncta sint substantiæ et substantialia principia entium, sicut quidam dixerunt, vel non.
Et si sunt substantiæ rerum, ut dicunt quidam, tunc vigesimoseptimo quærendum, utrum hæc mathematica secundum esse separata sint a sensibilibus, aut secundum esse sint in eis. De omnibus enim his quæstionibus non solum difficile est veritatem ipsam inquirere, sed nec facile est bene dubitare, ita quod ipsa dubitatio in rationem disputativam deducatur.
CAPUT III.
Et est digressio declarans numerum et ordinem quæstionum inductarum.
Nos autem non omnes disputabimus nec solvemus inductas quæstiones : eo quod quibusdam earum disputatis et solutis, facile est determinare de aliis : licet enim omnes inductæ quæstiones sint de principiis, tamen quædam earum sunt de principiis secundum quod theoria veritatis fit super ea, sicut duodecim a principio secundum ordinem inductæ : aliæ autem quindecim sunt de ipsa natura principiorum. Principia autem, secundum quod theoria veritatis est de eis, dupliciter considerantur, ex parte scilicet speculationis in qua secundum rationem scientiæ uniuntur speculata omnia, quæ reducibilia sunt in unum genus speculationis : aut ex parte speculatorum, secundum quod genus speculationis unum multiplicatur in speculatis secundum diversas speculatorum rationes. Et secundum primum modum quo speculata uniuntur in uno genere speculationis, sunt acceptæ quatuor quæstiones primæ : secundum autem modum alterum sunt sumptæ octo quæstiones quæ sequuntur.
<--- Page Split --->
Inter quatuor autem prime tres priores sunt de unione quam potest facere theoria sub scientia una : et quarta est de ipsa ratione et dignitate talis scientiae. Primae autem tres diversificantur secundum principii rationem ex qua informatur speculatio. Haec autem est triplex : est enim principium primum ex quo est aliud : si ergo sit principium essendi, habet rationem causae secundum causae diversitatem : et quaeritur de hac diversitate si est reducibilis in scientiam unam, et haec est quaestio prima. Et est principium non esse, sed cognitionis : et de hoc quemadmodum reducatur ad scientiam est quaestio secunda. Et est principium primum et principale ejus quod est substantia : et de hoc qualiter in scientiam incidit, est quaestio tertia. Quarta est de principalitate et natura hujus scientiae. Per jam dicta patet ordo et connaturalitas inductarum quaestionum, et qualiter determinatio secundae et tertiae dependet a determinatione primae et quarta, sicut patebit in sequentibus. Ita in octo autem sequentibus, quia patet quod primae duae sunt de subjectis speculationis, et sequentes sex sunt de per se accidentibus : et inter duas primas prima est de divisione primi entis secundum naturam, et secunda est de divisione ejusdem secundum quorumdam positionem, secundum quod de ipsis est scientia. Sex autem quae sunt de per se accidentibus, diversificantur secundum considerationem accidentis absoluti et comparati : absoluti quidem in genere vel specie considerati secundum quod habet comparationem ad subjectum cujus est per se accidens : aut secundum quod comparatur ut subjectum ad accidens proprium quod per se convenit ei. Septima enim est in genere de accidente proprio absolute accepto. Octava, nona et decima sunt de accidente absolute in specie accepto. Et harum diversitas plana est per ea quae dicta sunt in praehabitis. Undecima vero est de accidente accidentium, et ultima est de accidente comparato : et de omni-
bus dictis non quaeritur nisi secundum quod una scientia est de his, vel plures, sicut cuilibet patet per seipsum.
Aliae vero quindecim quaestiones sic dividuntur, quod primae novem sunt de principiis quae sunt causae secundum rem sive naturam earum acceptae. Sequentes autem sex sunt de his quae Pythagorici et Platonici posuerunt circa principia et causas. Inter noven autem primastres sunt diversitates secundum tres causarum considerationes, et omnes praecipue sunt de causa formali. Cum enim principium et causa esse dicatur causa in quantum ab ipso causatum, et dicatur elementum in quantum est essentiale primum componens, potest esse quaestio, utrum remotum et confusum in re inventum sicut genus sit principium et elementum, vel propinquum determinatum et specificatum, vel etiam quod est pars esse vel id quod est totum vel esse causatorum : et penes hoc accipiuntur duae quaestiones primae. Hoc autem formali principio sic accepto dubitatur de ipso per comparationem ipsius ad aliud coessentiale principium quod est materia, utrum aliud sit ab ipso vel non : et si aliud, utrum separatum secundum esse : et si non separatum, utrum sit vel multiplicetur secundum materiam in qua est : et quia forma est natura et forma est anima, dubitatur utrum aliquid sit additum vel non : et penes hoc accipiuntur quatuor quaestiones sequentes, sicut cuilibet patere potest. Tertia autem diversitas sumitur penes esse principii formalis in se vel in subjecto, quod est materia in genere vel secundum materia determinationem per potentiam ad motum et transmutationem et sic accipiuntur tres quaestiones consequentes, utrum numero vel specie sive ratione determinetur, et utrum corruptibilium et incorruptibilium sint principia eadem, et utrum principia corruptibilium et incorruptibilium sint incorruptibilia, sicut patere potest facile per ante dicta. Sex autem ultimarum quaestionum prima est de principio formali propter positio-
<--- Page Split --->
nemPythagorefactam , sicutsciturexhisquæloquentesdepositionePythago - ruædeterminavimus . AliæautemquinquefluntpropterPlatonisphilosophiam : etprimæquidemtressuntdeprincipiisprimisquænonsuntelementa , sedsuntanterespræhabentiaeassimpliciteretinnuteraliter , sicutdixitPlato : aliæautemduæsuntdehisquæposuitesseprincipiaetelementa . Tresautemprimædifferuntsic , quodprimaintertresestdemodoipsarumcausarum , quæsuntprincipiapræhabentiadequibusquæri - turansintuniversaliavelparticulariaquædam . Sequentesautemduæsuntdemodocausandiillarumcausarum : quiaPlatoposuitformasæternascausare : etideosimoduscausandiattenditurexpar - tecausæcausantis , quæriturutrumcau - sentpotestatevelactucausæexistentes .
Si autem modus idem ex parte causati accipitur, quæritur utrum causent cum motu vel sine : quia causatum non sine motu producitur, et tamen hujusmodi principia separata videntur materiam movere non posse. Ultimæ autem duæ sunt de his quæ sunt principia et elementa : et penultima quidem est de substantia hujusmodi elementorum quæ sit : et secunda est de modo, quoniam si mathematica sint substantia entium, cum ea quæ sunt de substantia rerum in ratione sua concipiant materiam rerum, videbuntur talia non esse separata per rationem diffinitivam. E contra autem cum sint mathematica, separata esse videntur: et ideo insurgit quæstio, utrum sint separata. Ex dictis igitur ratio et ordo facile quæstionum manifestatur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE DISPUTATIONE QUÆSTIONUM INDUCTARUM.
CAPUT I.
De disputatione primæ quæstionis et quartæ.
Text, et eam. 3. Utrum unius, vel plurium scientiarum sit omnia genera causarum speculari?
Disputando autem de quæstionibus inductis, non eumdem tenebimus ordinem, sed conjungemus eas quarum ad invicem manifestatur determinatio. Primum igitur disputemus de quibus in primis diximus, scilicet utrum unius vel plurium scientiarum sint omnia genera causarum quae speculandae sunt? Et quia logice disputabimus, et logici est inquisitive procedere, quæramus quomodo erit unius et ejusdem scientiae principia cognoscere quae non sunt contraria existentia ? In Analyticis enim posterioribus determinatum est 1, quod una scientia quae est unius generis subjecti, et quæcumque considerantur in scientia, per divisionem contrarium exeunt a genere illo. Quæ-
cumque igitur per divisionem contrariorum non reducuntur ad genus unum, non sunt considerata in scientia una. Genera autem causarum, licet diversa sunt, non tamen per modum hujusmodi contrariorum reducuntur ad genus unum. Non igitur una de ipsis est scientia : quia omnium hujusmodi contrariorum est scientia una, et non aliorum, ut per se patet in omnibus.
Amplius cum una scientia sit de ente aliquo uno secundum genus, facile est videre quod non omnis scientiae considerare de omnibus generibus causarum : quia multa sunt de numero existentium quibus non omnia insunt genera causarum. Quo namque modo possibile est causam quae est motus principium sive movens, quae vocatur efficiens, inesse his quae sunt immobilia ? et cum omne quod participat bonum, non participat ipsum nisi exeundo ad finem motus qui est appetitus ejus quod movetur appetita perfeetio, quomodo possibile est inesse boni naturam in his quae sunt immobilia ? Omne enim quod secundum se et sui naturam bonum est, finis est : et secundum quod est finis et ultimum appeti-
<--- Page Split --->
lum, est causa : et ideo, sicut jam ante diximus, illius causa, et propter illud fiunt et sunt omnia caetera. Non enim loquimur hic de puro et primo bono, quod secundum quod ait Plato, per substantiam est bonum. Nec loquimur de bono quod secundum supposita cum ente convertitur : hoc enim eo quod a bono est, boni sumit rationem, quia boni est bona adducere. Nec potest intelligi, quod non est bonum quod ab eo bono est, quod essentialiter bonum, et quod non aliud disponit ad causandum nisi bonitas. Causa enim prima quia bona est, diffundit causata. Et ideo omnia quæ ab ipso sunt, bona sunt : quia prima bonitatis ratio, quantum possibile est, resultat in ipsis. Sed nos hic non de tali loquimur bonitate, sed de eo quod est ex ultimo et optimo quod res appetit ab ipsa : hæc enim est finis. Finis autem talis in quid est appetitus et cujus causa fit totum quod fit, est finis actus et complementi cujusdam. Omnis enim talis actus est cum motu, quia est ultimum motus. Ergo tale principium boni et finis non convenit esse in immobilibus. Nec in talibus convenit aliquid esse autoagatum, hoc est, per se bonum in quantum hujusmodi sunt. Propter quod in signum hujus etiam in mathematicis nihil ostenditur per eam causam quam finalem vocamus. Non enim in mathematicis est demonstratio aliqua, eo quod melius aut deterius sit aliquid. Nec omnino ullus mathematicorum talium alicujus reminiscitur causarum : quia nulla conclusionum mathematicarum posset concludi. Quæ enim separantur, secundum formam et rationem separantur : secundum finem autem et efficientem et materiam semper volunt esse concepta et conjuncta, et non separata. Propter quod etiam sophistarum quidam, ut Aristippus, causam in genere causarum ponere præneglexit : opinatus est enim omnia causari naturalia mathematicis, sicut et multi alii : in mathematicis autem non videns eam, etiam in aliis dixit non
inesse hanc causam : sed casu fieri ea quæ fiunt. In aliis autem artibus illiberalibus quæ mechanicae vocantur, ut est tectonica sive ædificativa, et coriaria, dicit omnia dici ita quod aliquid in eis est melius et aliquid vilius sive deterius : mathematicas autem scientias nullam de bonis vel de malis rationem facere. Ex his igitur patet non esse unam aliquam scientiam de particulari ente tractantem, quæ de omnibus inquirat generibus causarum.
Sed si propter hoc dicatur, quod scientia considerantes diversitates causarum sunt plures, ita quod diversa principia sive causae sint attributa diversis scientiis, sicut mathematicis attribuitur forma per quam demonstrant, et physicis movens et materia per quam specialiter demonstrantur physica, et isti scientia attribuitur ultimus finis et forma principalis : tunc antequam ad istam disputemus, oportet nos quartam superius motam hic inducere quaestionem : quia ex ejus determinatione dependet determinatio quastionis primae. Quæramus igitur, si diversis scientiis speculativis diversæ attribuuntur causae, quæ illarum scientiarum dicenda est sapientia illa quæ hic quæritur, aut quis illorum Philosophorum est maxime sciens rem quamcumque de qua quæritur habentium causas illas quibus causae attribuuntur ? Aliquando enim contingit uni et eidem inesse omnes quatior modos causarum, sicut domus causa unde motus sive movens, formaliter quidem movens est ars tectonica, efficienter autem movens est ædificator. Cujus vero causa sit sive finis est operatio sive utilitas domus, sicut operire a caumate et a pluviis. Materia vero domus est terra, lapides, et ligna. Species vero sive forma domus est ratio, quæ dat esse et rationem quæ est figura in talibus artificialis. Nec potest esse, quod per quamlibet istarum causarum notificata æqualiter sciatur . Quæramus igitur, si diversis scientiis diversa attribuuntur genera illa causarum, quam ipsarum scientiarum secundum
<--- Page Split --->
dudum a nobis de sapientia et sapiente in primo libro determinata decet vocare sapientiam ? Cum enim sapiens sit qui causam cognoscit, quia doctissimum causarum sapientem esse dicimus, videtur quamdam rationem habere quamlibet scientiam vocari sapientiam, quae docet per aliquam causam.
Sed hæc omnia facile determinantur, si considerantur in modo causarum quas considerant scientiæ theoricæ : in quantum enim causa considerata in scientia senior est et prior, in tantum est principalior, et ipsa et scientia quae eam considerat : et hoc est cujus veluti servientes et famulantes existentes alias scientias quæ famulantes causas considerant, non convenit contradicere, sed in omnibus obedire et famulari. Talis autem juste est, qui est ultimi finis et boni ejus quod totius universalitatis est bonum : hujus enim causa sicut ducis et ordinantis fiunt omnia cætera Ad hoc enim famulatur efficiens et materia et forma omnis, et ad hoc bonum ordinatur omne quod est in prima universitatis causa sicut in duce exercitus, sicut sæpius diximus : et ideo cum ista scientia principaliter consideret hunc finem, ipsa erit vocata sapientia. In quantum vero hæc eadem sapientia est primarum causarum, sicut in ante habitis determinatum est, et in quantum diffinita est esse ejus quod maxime scibile est, secundum suam naturam maxime etiam faciens scire : sic etiam post considerationem ultimi finis, erit etiam considerativa substantiæ quæ est forma et quidditas rerum. Cum enim multis modis aliquis idem sciat, magis quidem dicimus scire eum qui per demonstrationem rem illam in ipso esse formali quid ipsa res est secundum substantiam, quæ quid est et propter quid dicit, quam qui non novit rei substantiale esse. Et horum et eorumdem qui sic diversimode per diversa noverunt rem, dicimus alium alio magis et certius nosse, in quantum novit per formam priorem, sed maxime illum nosse dicimus, qui
novit primum quid est. Non autem dicimus illum maxime nosse, qui novit accidentia rei, sicut qui novit quanta, et qualis est, aut quid facere, aut quid pati apta nata sit. Amplius et in aliis speculativis scientiis, quæ non adeo post formas considerant sicut ista : tunc putamus scire ea quæ singularia sunt, hoc est, determinati entis accidentia, quorum sunt mathematicæ demonstrationes, quando scimus formaliter quid est, sicut patet ex ultimo secundi Geometriæ. Si enim quæramus, quid est tetragonizare ? hoc est altera parte longiori quadrangulo et dato trigono æquum quadratum describere ? Dicemus, quia medie intentionis proportio inter latus longius et brevius, dat lineam quæ in se ducta tale describit quadratum : et hujus causa est formalis talis æqualitatis quadrati. Similiter est in aliis omnibus demonstrabilibus. Igitur ista scientia princeps erit ex consideratione nobilissimi finis, et certissima ex consideratione formæ quæ principalis et vera rei quidditas est. Hoc enim est principium substantiæ in eo quod substantia est entis in eo quod ens, sicut sæpius dictum est. Considerat hæc scientia etiam efficientem, sed non ita principaliter : sed considerat moventia prima et facientia. Et considerat ultimo loco materiam secundum redditionem in substantiam et ens. Et considerat omnes causas : eo quod est de ente, et id quod consequitur ad ens in quantum est ens, et causa vel causatum : quia omne ens vel est causa vel causatum. Et sic prima quæstio est determinata : quia causa et causatum sunt generis subjecti hujus scientiæ quod est ens. Nec tamen sic uniuntur tantum quæ sunt unius scientiæ, sed potius ejusdem scientiæ sunt quæ sunt ad finem ultimum unum, qui est finis illius scientiæ, sicut patet in medicina quæ scientia una est, et omnia considerat quæ sunt ad sanitatem quocumque modo, aut judicandam, aut faciendam, aut conservandam, et sic de aliis. Et sic etiam ista scientia de omni-
<--- Page Split --->
mis ex quibus omnia sciuntur, et non secundum unum quodlibet ipsorum habetur scientia per ipsa, sicut patet in acceptione sapientiae et sapientis in scientia primi libri.
Disputemus ergo de prima parte quastionis, dicentes opponendo, quod unius scientiae esse cognoscere de omnibus principiis demonstrationum, non est rationabile. Cum enim in illa sint ex quibus omnes demonstrant, quid magis geometriae est de his certificare, quam qualiscumque alterius scientiae universalis vel particularis de his est obaudire quid certitudinis est in eis? Similitudine enim una se habet, qualiscumque scientia dicatur stabilire debere eas, hoc supposito quod dictum est, quod illa principia sunt ex quibus omnes demonstrant : quia hoc dato, omnes procedunt ex eis, et nulla certificat ea per demonstrationem : omnium vero scientiarum, ita quod cuilibet cognoscere de hujusmodi dignitatibus non convenit, eo quod quaelibet scientia secundum se sumpta utitur eis et non certificat eas. Et ad istam disputationem alteram partem hujus quaestionis oportet inducere : sic enim nullius aliorum ens particulare mathematicum vel physicum scientium est certificare de dignitatibus dictis ita universaliter, nec ipsas substantias secundum quod substantiae sunt cognoscentes, circa propriam de eis certitudinem cognoscere per demonstrationem : eo quod et ipse qui substantias cognoscit, procedit ex eis et supponit eas. Similiter autem natura earum demonstrationi repugnat. Qua via enim demonstrationis erit scientia, qui effectus demonstrationis est de talibus dignitatibus ? Cum enim omnis demonstratio primum per se demonstret inesse subjecto, nos etiam nunc sine demonstratione novimus per se quid cuilibet insit subjecto in dignitatibus : eo quod per se notae sint : et omnes artes aliae ab ista sapientia utuntur eis ut per se notis. Ad oppositum autem hujus objicitur. Si enim dicatur quod de hujns-
modi dignitatibus est aliqua demonstrativa scientia, oportet quod illa sit alicujus generis subjecti. Omnis enim scientia demonstrativa exigit aliquod genus subjectum, et quaedam habet sicut passiones quae subjecto probantur inesse : quaedam autem habet dignitates illorum ex quibus procedit, cum passiones sub-jecto inesse demonstrat. Nam impossibile est de omnibus esse demonstrationem. Omnem enim demonstrationem necesse est de aliquibus subjectis sive circa aliquid et aliquorum quae inesse probantur, et ex aliquibus confessis et notis dignitatibus. Sic igitur convenit unam esse scientiam demonstrativam de his quibus utuntur scientiae omnes dignitatibus, tunc necessario ex syllogismo accidit omnium esse genus unum de quo fit illa scientia. Omnes enim particulares demonstrativae de quocumque ente sint, utuntur ipsis dignitatibus. Et haec quidem vera est demonstratio primae partis quaestionis, quod una est scientia quae est unius subjecti non determinati de ipsis : et haec est ipsa quae est de ente secundum quod ens in quantum ens consequens est principium demonstrationum, licet antecedat hoc ens vel illud : et tamen haec scientia non per viam demonstrationis ostensivae certificat de ipsis, sed potius deducendo ad impossibile eum qui posuit horum contraria principiorum.
Sed hic positive quaeritur altera pars quaestionis, utrum sit ista scientia eadem vel alia ab ea quae est de primo ente quod est substantia ? Si enim alia est scientia quae est de substantia, et quae est de dignitatibus his, tunc superius diximus quae est earum principalior, et quae earum est prior. Universaliter enim et maxime principia et prima aliorum sunt dignitates, et similiter universaliter et maxime principium omnium est substantia. Si igitur primi Philosophi qui considerat substantiam, non est de dignitatibus specierum veritatem et falsitatem quaerere et sta-
<--- Page Split --->
hilire eas, cujus ergo erit? sicut enim in ante habitis saepius dictum est, de dignitatibus quibus utuntur omnes, oportet ab aliquo stabiliri : aut oportet quod omnes ex dubiis procederent.
Et tunc oportet nos tantum inducere questionem, utrum scilicet totaliter sive universaliter una scientia est omnium substantiarum, sicut in ultima parte questionis praeinductae supponi videtur, aut sunt de substantiis scientiae plures? Siquidem ergo dicatur, non de omni- bus substantiis est una scientia, tunc quaeratur cujus substantiae est scientia ista philosophia prima quae certificat di- gnitates, et non erit assignare. Si au- tem detur de omnibus substantiis esse scientiam unam, hoc non videtur ratio- nabile esse : quia secundum hoc una scientia demonstrativa esset de omnibus per se existentibus, et de accidentibus propriis sive praedicatis quae sunt in eis, quod est impossibile : quia substantia communis quae subjectum est scientiae, non scitur nisi per divisionem : eo quod non habet prius et posterius : partes autem per divisionem acceptae per diffi- nitionem notificantur : sed accidentia sequuntur inesse substantiis per coll e- ctionem syllogisticam, quae est demon- stratio propter quid : et veteres Peripa- tetici artem logices diviserunt in artem dividendi et diffiniendi et colligendi. Non igitur una et eadem scientia vide- tur esse de substantiis et dignitatibus. Siquidem autem demonstrativa omnis speculatur singularia, hoc est, propria accidentia, et concludit hoc ex commu- nibus opinionibus sive conceptionibus animi, quas quilibet probat auditas, videbitur iterum una esse scientia de his. Nam hoc modo in subalternis scien- tiis circa demonstrationem, quia de om- nibus subjectis ejusdem generis et acci- dentibus et dignitatibus est unius scientiae cognoscere, similiter in subalternantibus propter quid et ex quibus aliae probant,
est etiam unius, sive sit ejusdem, sive alterius, sicut alterae, sicut subalternans et subalternata : sive ergo haec scientia speculetur accidentia in propter quid, sive speculetur ex his in scientia quia, semper de accidentibus et substantiis et dignitatibus est scientia una in communi. Est igitur veritas, quod scientia de dignitatibus et de substantia quae est primum ens, est una, sicut diximus : et scientia de omni substantia secundum quod reducitur in substantiam primam, est una. Substantia autem prima est illa quae simpliciter est accepta secundum separata substantiae principia, non concepta cum quantitate et sensibili materia : haec enim est causa et subjectum substantiae conceptae, sicut saepius jam patuit per ante dicta : hoc enim modo nihil prohibet corruptibilium et incorruptibilium esse genus unum, quod est principium in uno quidem existens per se, in aliis autem per analogiam ad illud : et tunc subjectum hoc convenit scientiae propriae : et cum una scientia communis dicto modo sit de inductis, non enim est unus modus sciendi de ipsis, sed quaedam divisione, quaedam autem diffinitione, quaedam vero demonstrative sciuntur : quia nihil prohibet multos esse modos sciendi in una scientia eorum quae diversimode sunt in ipsa, sicut subjectum et partes subjecti et passiones.
Amplius autem quod septimo quaereText, et com. 6. batur, nunc tractandum, quia ex dictis Urem haec scientia sit facile accipit determinationem : et hoc solum circa substantias? est, utrum theoria illius scientiae est solum circa substantias subjectas, aut est circa ea quae accidunt substantiis? Dico autem exemplificando, sicut si solidum sive dimensio corporis substantia subjecta quaedam, ut aliqui dixerunt, esse ponatur, et similiter lineae et superficies, tunc quaeritur utrum unius et ejusdem scientiae est ea cognoscere et accidentia propria quae accidunt circa unumquodque istorum generum subje-
<--- Page Split --->
ctorum, de quibus quidam ostendunt accidentia mathematica, aut alterius scientiae esse cognoscere subjecta, et alterius accidentia. Nam si detur quod ejusdem scientiae est utrumque istorum, cum una scientia sit ejusdem demonstrationis effectus, non erit sola demonstratio per diffinitionem passionis, sed etiam erit demonstrativa quaedam scientia, quae est substantiae subjectae per diffinitionem subjecti, et erit una demonstrativa scientia de subjecto et passione, quod est contra praeinducta. Non enim videtur demonstratio esse de aliquo si ipsum est quid sive substantia. Si vero propter hoc dicatur quod sunt diversae, tunc quaeratur, quae sit scientia quae erit speculans accidentia quae sunt circa substantiam, quae non speculatur aliquo modo substantiam? hoc enim reddere est valde difficile : quia sicut in sequentibus hujus scientiae patebit, principia substantiae sunt principia accidentium propriorum, et quorum eadem sunt principia, illorum est una scientia : et hoc quidem est verum. Et prima pars quaestionis patet per ea quae in praecedenti sunt dicta quaestione.
CAPUT III.
De disputatione quinta et sexta quaestionum.
aut sint plura genera substantiarum, sicut dixerunt Platonici dicentes species ideales, et ea quae infra haec media inter sensibilia et ideas esse dixerunt, inter quae media mathematicas dicunt esse scientias. Quomodo autem nos dicimus, quod species sive forma causae sint entium et substantiae, dictum est a nobis in prioribus sermonibus habitis de eisdem. His autem positionibus multis modis habentibus difficultatem, nullo minus absurdum est dicere aliquas quidem esse naturas praeter eas quae in coelo sicut in continente et per motum causante continentur. Hoc enim absurdius est omni eo quod aliquis posuit Philosophorum de principiis loquens : sed istas medias inter sensibilia et ideas easdem nomine et ratione sensibilibus praeterquam quod ideae et materia sunt sempiterna, sensibilia vero sunt corruptibilia, absurdius est omni absurditate. Nam autoantropon, sive per se separatum hominem et equum, et per se separatam sanitatem, et haec omnia nihil aliud dicunt esse ab homine concepto cum materia, et equo, et sanitate quae sunt in materia sensibili, simile aliquid facientes his qui deos esse dicunt similes hominibus et animalibus, quos in omnibus praeter solam corruptibilitatem nomine et ratione humana speciei dicunt esse : talia enim dicentes nihil aliud positione sua fecerunt, nisi quod dii quidam sempiterni sint homines : sic nec isti qui ideas et media ponunt praedicto modo, nihil aliud aliquid faciunt nisi quod res sensibiles sint intransmutabiles et sempiternae : quia quae ratione et nomine cum sensibilibus conveniunt, acceptam cum materia sensibili habent rationem, et non ideo sunt sensibilia necessario. Amplius autem si quis praeter ideas et sensibilia ea ponat quae dicuntur infra sive media, sicut quidam fecerunt Platonicorum, dicentes mathematica media secundum esse in sensibilibus non esse, sed separatum esse habentia, hoc quidem sic dictum multas per se sine idearum positione et sine his quae talia in sensibilibus dicunt inesse,
Text, et com. Amplius autem quod quinto et sexto 8. quaerebatur, hic determinandum est. Utrum sole substantiae sensibilies Quaeratur igitur quaestio quinta, quomoinveniantur? Et supposido sensibilis substantiae sole dicendae to quod sint aliquae subsint esse sicut Epicureis placuit, aut sint stantiae praedicendae praeter eas etiam aliae substantiae? ter sensibiles, utrum illae sint Et adjungatur huic quaestioni quod sexto unius generis? quaerebatur, secundum quosdam Stoicorum sunt dicendae aliae a sensibilibus substantiae, utrum illae sint unici generis,
<--- Page Split --->
habebit dubitationes. Statim enim palam est, quia eadem ratione qua corpora sic ponunt separata, similiter erunt separatae lineae quae secundum esse sunt praeter ideas linearum et sensibiles lineas : et similiter unumquodque generum mathematicorum, sicut superficies, et punctum, et unitas, et numerus, et proportiones, et alia hujusmodi. Igitur quoniam astrologia una est scientiarum mathematicarum, et ipsa circa cœelum medium, et non circa hoc sensibile cœelum, quia scientiae mathematicae sunt circa mathematica media, ut isti dicunt. Secundum hoc ergo erit, quod cœelum secundum separatum esse existens ab hoc cœelo sensibili, et similiter alia, sol, et luna, et stella, et circuli, et omnia quae in cœelo, alia erunt media separata secundum esse. Et quomodo tantis absurditatibus nos credere oportet? hoc enim cœelum et cœelostia non est rationabile esse immobile : quia ad nihil tunc utile esset : mobile vero esse cum separatum esse, omnino est impossibile : quia nihil mobile nisi quod cum materia, et motus conceptus est secundum rationem. Similiter autem est de his de quibus tractat optica sive perspectiva. Oportet enim esse radios et lineas visuales medias alias secundum esse a sensibilibus. Et simile sequitur de his de quibus inter mathematicas tracant harmonica sive musica : hoc enim impossibile est esse praeter substantialia propter easdem quae dictae sunt causas : et tamen hoc sequitur secundum positionem istorum. Nam etsi ea quae nomine et ratione sensibilia sunt infra sive media, tunc palam est, quoniam et sensus medii et separati, et similiter animalia erunt separata materia infra ista sensibilia corruptibilia et aeterna idealia.
cunt isti, nihil solum differt geometria mathematica ab ea quam vocant geodasiam, hoc est, scientiam mensura agrorum : quia haec quidem quam geodaesiam dicunt sive mensuram sapientier areas mensurandi, est quidem mensurandi ratio horum quae sentimus sicut arearum, et dividitur in planimetriam et profundimetriam et altimetriam et cosmimetriam : illa vero quam vocamus geometriam, est non sensibilium quantitatum, quae media et separatae esse dicuntur : palam est, quia eadem ratione propter scientiae separationem praeter medicinabilem sensibilium corporum scientiam, et erit alia scientia medicinabilis separatorum, cujus ratio ponatur ut regula circa causas medicina sensibilium, sicut ibi ratio geometrica ponitur circa geodaesica : et similiter est alia scientia medicorum in omnibus aliis quae est praeter singulas aliarum quae sunt de sensibilibus scientias : et quod plus est, quaedam erit media inter hanc sensibilium medicabilem, et illam quae est idearum medicabilem. Sed quomodo potest hoc judicari ab aliquo possibile ? Nam si quaedam salubria sive sana sunt praeter sensibilia, tunc oportet quod etiam praeter ea sit salubre judicans sanitatem et faciens eam, sicut urina, potio, et cibus, quod absurdissimum esse nullus dubitat. Similiter autem quidam istorum sunt, qui simplici ter inducta negant et alia : ideas enim et media propter scientiam quae incorruptibilium tantum est, ponentes, dicunt nec verum esse, quia geodaesia sensibilium sit mensurarum et corruptibilium : quia si ita esset, corrupta esset scientia, lineis corruptis : quod est inconveniens, cum scientia sit incorruptibilis et incorruptibilium. Adhuc autem dicunt hi, quod nec sensibilium mensurarum est scientia aliqua : astrologia enim scientia non est circa cœelum hoc sensibile, neque etiam sensibiles lineae tales sunt quales dicit esse geometria : quod patet ex hoc, quod cum nihil sensibilium sit longitudo sine omni latitudine, ni-
<--- Page Split --->
hil omnino est sensibile rectum : et eadem ratione nihil sensibile est flexum sive curvum, cum tamen rectum et curvum lineam dividant : et ideo circulus sensibilis qui est lineæ flexæ, tangit regulam quæ est linea recta sensibilis, non secundum punctum : cum tamen, sicut in XV et XVI tertii Geometriæ nostræ determinatum est, linea contingens non nisi secundum punctum contingat ipsum 1 : hujus autem causa est quam diximus, quod scilicet omne sensibiliter acceptum corpus est, et corpus secundum superficiem tangit, et non secundum punctum. Propter quod etiam Pythagoras alia non dicens a sensibilibus, et ideo geometras redarguens, ait nec motus sive motuum quantitates cicles, hoc est, circulos cœli similes in aliquo esse his de quibus in astrologia fiunt sermones per demonstrationes geometricas, nec astris puncta dicit habere eamdem naturam. Cum tamen astrologia non nisi de centris astrorum facit demonstrationes, et illam demonstrationem ponat circa astra : dicit enim iste abstrahentium hoc modo esse mendacium.
lam est per eamdem rationem, quia cum species ideales convenit per eamdem rationem in sensibilibus esse, nec extra ea habere esse aliquod : quia ejusdem rationis et nominis cum sensibilibus sunt utraque istorum, sicut scitur ex ante habitis. Amplius autem cum esse mediorum sit esse perpetuorum et esse sensibilium sit esse corruptibilium, esse illorum non est esse istorum, licet unum fingatur esse in alio : secundum hoc ergo duo solida corpora duas quantitates secundum esse habentia, necesse est esse in eodem loco : et sic duo corpora essent unum corpus, sicut demonstravimus in IV Physicorum. Et ad hoc sequitur quædam non esse mobilia, sicut separata secundum esse existentia, cum tamen sint in subjecto et loco in his quæ sunt mota sensibilia : quod est inconveniens, quia talia solida quantitatem habentia, moventibus nobis moventur si in nobis sint. Universaliter autem sive totaliter quæramus, cujus causa aliquis quidem ponit hoc esse in sensibilibus? Eadem enim contingunt inconvenientia huic positioni, eis quæ in prima parte hujus disputationis dicta sunt. Est enim secundum istos cœlum aliquod secundum esse præter hoc cœlum sensibile, quod tamen non est extra illud, sed in eodem loco cum isto : quod impossibile est magis quam si extra ipsum po neretur : et sic etiam redarguuntur nostri temporis et gentis quidam figmentis gaudentes, qui cœlum quoddam immobile dicunt penetrare per hoc cœlum sensibile, et per quatuor naturas elementorum, quod loco confert mobilitatem : et alia multa mendacia fingunt de loco. De his ergo et hujusmodi quæstionibus dubitatio est multa, quomodo oportuit positam a Philosophis se habere veritatem.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Ine disputatione tertiae decimae quaestionis : et est digressio declarans qualiter eadem sunt principia essendi et cognoscendi, et qualiter diffinitio substantiae data per componentia substantiae particularia et data per universalia formalia, est una eadem et non diversa.
Consequenter disputabimus id quod decimo tertio quaesitum est de principiis, utrum oportet suscipere quod genera sunt principia et elementa rerum, an magis elementa et principia rerum ea sunt particularia ex quibus res ipsa secundum substantiam componuntur, quae compositione prima sunt et insunt rebus, sicut elementa vocis litteratae esse videntur, quibus primis componuntur voces litteratae omnes. Sed non videtur elementum vocum litteratarum genus commune quod est vox. Similiter autem diagrammatum, hoc est, propositionum ea dicinus esse elementa quorum sicut materialium vel essentialium demonstrationes insunt in aliorum demonstrationibus, et ex quibus ut probatis componuntur aut propositio communis et genus existens ad omnes propositiones vel plures. Ista igitur est quaestio : sed si sequamur ea quae dicunt Epicurei, sive plura corpora ponunt elementa, sive unum : tunc dicimus particularia ex quibus componuntur corpora, esse elementa : quia illi dicunt principia rerum esse res ex quibus corpora componuntur et constant, sicut Empedocles dicit principia esse ignem et aquam et elementa media quae sunt infra hoc, ut dicit Empedocles quae sunt terra et aqua ex quibus com-
posita sunt entia et insunt eis secundum essentias suas primas. Sed non dicit esse principia rerum quae sunt ut genera eorum quae sunt. Et similiter si quis vult ad haec naturalia speculari et ad naturam eorum quae sunt artificialia, quaerens cognoscere naturam eorum : sicut si speculetur an lectum, speculabitur ex quibus partibus est, et quomodo sint composita partes in eo ad formam : et tunc si speculans vere cognoscet naturam illorum. Ex his igitur et hujusmodi rationibus dicetur, quod genera eorum quae sunt, non sunt principia entium.
In oppositum autem hujus objicitur, quod si cognoscimus unumquodque per diffinitiones, sicut in sequentibus ostendetur, et principia diffinitionum sunt ipsa genera in quibus potestate sunt omnes differentiae : tunc videtur quod necesse est etiam diffinitorum principia essentialia esse ipsa genera. Adhuc autem cum unumquodque ex eisdem sciatur principiis ex quibus est secundum substantiam, sicut eorum quae sunt accipienda scientia, oportet quod accipiatur scientia specierum sive formarum secundum quas dicuntur esse essentia et secundum quas sunt hoc quod sunt. Harum autem formarum sive specierum secundum quidditatem prima principia sunt genera. Genera autem prima principia sunt entium. Ad hoc idem inducitur, quod dicunt quidam Philosophorum qui loquuntur de entium elementis : et dicunt elementa entium esse unum et ens formalia, aut magnum, aut parvum materialia : et utuntur eis sicut generibus : secundum istos igitur sunt genera principia rerum.
In contrarium autem horum est, quod ambo illa dicta, quorum primum est Epicureorum, secundum autem Stoicorum, non simul possunt esse vera : quia non est possibile ambo ista secundum intentiones ponentium ea dicere esse principia : et ideo hoc est, quia sicut esse substantiae rei diffinitae est unum, ita ratio diffinitiva substantiae est una secundum intentiones istorum, ea diffinitio
<--- Page Split --->
quæ est per genera, diversa erit ab ea quæ dicit ex quibus materialiter est res, cum substantialiter insint eidem sicut componentia composito. Hoc autem ut melius intelligatur, oportet scire quod, sicut paulo ante objiciendo ad utramque partem quæstionis innuimus, eadem sunt principia essendi rei et cognoscendi eam, si non eodem modo sint accepta : principia enim essendi sunt hæc materia in qua res est in proxima potentia, et ex qua, sicut in præcedenti hujus philosophiæ libro diximus, procedit res sicut ex imperfecto ad perfectum : et aliud est principium essendi rem, hoc est, actus qui est finis generationis ejus vel a quo res est id quod est : et hæc sunt ambo particularia : et ex his realiter diffinitur res, quando dicitur quod est composita ex tali materia et tali forma : sicut si de homine loqueremur, et diceremus quod homo est id quod componitur ex tali corpore quod est physicum organicum ad potentias vitæ hominis, et ex anima quæ est endelechia et principium et causa hujus vitæ. Hæc autem eadem principia per intellectum accepta sunt universalia et principia cognitionis : quia sic corpus hujusmodi physicum et organicum ad potentias et opera vitæ, est in quo potentiae vitæ sunt confuse et indeterminate et imperfecte et inchoate tantum : et hæc intentio per intellectum abstracta et simpliciter accepta est, alias forma aut quæ est actus et causæ vitæ et determinatio ipsius : et completio est anima rationalis : et hujus intentio universaliter et simpliciter per intellectum accepta est differentia constitutiva hominis, quæ est rationale : non modo ergo eodem accepta, sed eadem sunt principia essendi et cognoscendi : et ratio substantiæ est una et eadem, sed modus diversos : et hoc est secundum Peripateticorum sapientiam. Sed secundum Epicureos quia secundum materiam diffinierunt, et secundum Stoicos qui formas posuerunt in diffinitione, non est una. Quia Epicurei formam nullam dixerunt esse in mate-
ria, dicentes generationem esse alterationem : et idcirco intentio materiæ non est per analogiam ad formam determinata propter hoc intentio communis abstracta per intellectum ab hujusmodi materia, non habet rationem generis, quia nulla potestate in se habet differentias, sicut nulla potentia materia quam ponunt, in se habet formam. Similiter Stoici formas ponentes, eas ab extrinseco datore esse dixerunt, et ideo non educi de materia, et per consequens eas non esse actus et determinationes et causas et principia completa potestatum materiæ : et ideo diximus, quod secundum intentiones ipsorum diffinitiones substantiæ quas dederunt, sunt diversæ, nec reduci possunt ad unum, cum tamen diffinita substantia sit una et eadem.
CAPUT V.
De hoc quod quæritur in quarta decima quæstione, et est in eo de generibus et speciebus et differentiis.
Ad hæc autem quæ dicta sunt, induce- 10. mus hoc quod quarto decima quæsitum Urum t ma eum est. Si enim secundum Stoicorum perian ultu ponemh» principi» sunt principia, sunt genera, quæretur consequenter, utrum oportet æstimare prima et altissima esse generum principia, aut ultima specialissima quæ immediate prædicata sunt de individuis. Etenim hoc habet dubitationem : nam si universalia in eo quod sunt universalia, sunt principia magis quam non universalia, vel minus universalia, palam est tunc, quod suprema inter genera maxime sunt principia : illa autem ambitu suæ universitatis dicuntur de omnibus : et secundum hoc tot erunt numero principia entium, quot sunt genera prima :
<--- Page Split --->
et tunc secundum Pythagoricos et omnes Stoicos erunt ens et unum, quae communissima sunt principia entium et ejus quod quid est. Ita namque secundum ambitum suae communitatis maxima de omnibus praedicatur existentibus. Isti enim ens in ratione generis non acceperunt, nisi quia de differentibus specie praedicatur.
omnibus. Si autem non sunt genera, tunc non erunt principia si principia genera esse ponuntur.
CAPUT VI.
In contrarium autem hujus est, quod secundum rei veritatem non est possibile quod unum et idem genus sit omnium entium, quod sit unum vel ens : quia non omnia entia in unam possunt colligi generis communitatem. Necessarium est enim quod differentiae, hoc est, ea in qua per differentias dividitur, et sub eo per eas constituuntur, sicut et ens et unum, in sui natura quodlibet et quodlihet eorum sit una natura generis, qua de ipso in quid univoce praedicatur : hoc enim de ratione generis quod praedicatur univoce in quid de pluribus specie differentibus. Sed impossibile est quod aut species praedicetur de differentiis propriorum generum essentiali praedicatione, aut quod genus praedicetur de differentiis, si pura differentiae sine speciebus in quibus sunt per esse accipiantur. Differentia enim, sicut jam paulo ante diximus, est intentio forma purae, et genus est intentio materia propria, et species est intentio compositi : forma autem pura neque est materia, neque compositum : et ideo natura differentiae neque genus, neque est species, neque in praedicatione essentiali subjicitur ei genus vel species, nisi differentia secundum esse accipiatur per species cujus est actus. Differentia enim secundum sui naturam praedicatur in quale, licet univoce sit quid : genus autem et species in quid praedicantur secundum naturam. His ergo sic suppositis, concluditur unum et ens impossibile genera esse : quia si unum aut ens genera essent, nulla differentia divident unum, et ens esset secundum sui naturam unum et ens, quod falsum est : quia unum et ens indistincta praedicatione praedicantur de
De duabus conclusionibus ad intellectum praecedentium introductis.
Amplius autem juxta illud quaeritur de Text. et com. 11. mediis, quae sunt post ens et unum, et infimis quae sunt sub communissimis generibus. Omnia quae infra sive media sunt, quaedam sunt genera concepta cum differentiis quae divisiva sunt superiorum et constitutiva inferiorum, et hoc est usque ad specialissima quae ulterius formaliter per differentias individua sunt : et ideo quaedam horum videntur genera esse, et quaedam genera esse non videntur : propter quod quaerendum relinquitur, quae illorum magis sint principia ? Adhuc autem amplius quaeritur, cum duo sint constituentia species individuas, genus scilicet et differentia, utrum differentiae magis sint principia quam genera, vel e converso ? Si autem haec quae differentias vocamus, sunt principia, hoc est ac si dicatur infinita esse principia : quia cum positione materiae non sunt ad tot quin possunt esse ad plura, et materiale praedicatum sit divisibile generatione inquieta, quae generatio causatur a figuris periodi in declivi circulo, quae secundum renovationem situs moventium potentia sunt infinitae forma differentiales, hoc modo potentia sunt infinitae, sicut patet ex multis quae in libris naturalibus a nobis secundum perfectam rationem determinata sunt : sunt tamen etiam differentiae infinitae nobis : et sic si sunt principia, principia sunt ignorata a nobis : quia infinitum quoad nos non est notum nobis. Aliter autem objicitur ad
<--- Page Split --->
præcedens problema quæstionis, si aliquis ponat primum et conveniens genus esse principium, sicut in præcedenti videtur relinqui quæstione : tunc enim differentia non erit principium.
Contra hoc autem esse videtur : quia si de ratione principii est, quod est simplex et spirituale sive secundum speciem unum, unum autem est magis quod magis est indivisibile, videbitur magis specialissimum esse principium quam generalissimum vel subalternum : omne enim quod divisibile aut est divisibile secundum materiae proprietatum quantitatem per quam in partes dividitur et in multitudinem agitur, aut per formam sive speciem, sicut quod dividitur per oppositionem differentiarum. Quod autem prius participat divisionem, secundum magis est id quod dividitur secundum speciem, sicut genera in species dividuntur per formales differentias : species vero non dividuntur nisi per materiam, quæ non tota est in ipso quod dicitur : et ideo species dicitur sic ut integrum esse potentia et operatione in omnibus individuis : genus autem est potestas, non secundum idem esse in omnibus individuis, neque etiam secundum eamdem potestatem, neque secundum easdam operationes, sed potius secundum unumquodque est altera : et ideo animal non salvat integrum universale quod totum secundum partem materiae in qua potentia est, multiplicatur : genus autem dividitur divisione universalis, quod multa ambit in quibus est secundum formam, et ideo pars est illorum multorum. Species autem integrum totum omnium suorum individuorum, quæ sunt materialis multiplicatio. Ipsius igitur ultimum pradicatum quod est specialissimum, est magis unum integrum quam generalissimum vel subalternum : homo enim materialiter tantum multiplicatus in homines, non est genus hominum aliorum sive diversorum : species ergo magis est principium quam genus.
Amplius in quibuscumque est aliquid
secundum naturam prius, et aliquid secundum naturam posterius, ita quod prius non habet nisi esse imperfectum et confusum, quod perficitur et determinatur per posterius, non est possibile prius quod in posterioribus est, secundum aliquid esse in natura praeter ea quæ sunt posteriora : quia in talibus esse prioris est esse secundum quid : et ideo talium determinatio, sicut in libro secundo de Anima diximus, est sicut determinatio numerorum et figurarum : et hoc est sicut si prima inter species numeri est dualitas, non erit aliquis numerus in genere, qui sit præter species numerorum, et in omnibus sequentibus est dualitas : et similiter non erit figura in genere extra species figurarum, et in omnibus consequentibus erit figura prima, trigonum enim est in tetragono. Si horum autem genera non sunt præter species, quæ tamen sunt a quibus omnium aliorum esse dicuntur principium esse, eo quod mathematica omnium aliorum principia esse dicebant, tunc multo magis systola, hoc est, contracta ad species, etiam aliorum erunt : genera mathematicorum genera maxime præter species esse videntur. Sic autem genera se habent ad subalterna et species, et est habitudo hæc prioris imperfecti ad posterius sicut ad actum et complementum, sicut dualitas secundum potentiam est in sequentibus numeris, et trigonum est in sequentibus figuris, et genus in sequentibus speciebus : in individuis vero quorum esse totum integrum est species, non est hoc principium secundum naturam, hoc posterius secundum naturam aliam quæ se habent ad invicem sicut actus ad potentiam, sed omnia sunt coæqua secundum naturam perfecti actus : principium autem perfectissimum est et maxime secundum actum : specialissimum igitur magis est principium quam generalissimum vel subalternum.
Amplius ubicumque est hoc quidem melius et nobilius, id vero vilius et ignobilius est, semper quod melius et
<--- Page Split --->
nobilius, est prius et magis principium quam id quod est vilius et ignobilius. Cum igitur nihil horum sit genus : quia secundum potentiam dictam et privationon et vilius et ignobilius est, species autem secundum actum divinum et optimum dicta et melius et nobilius est. Cum igitur principium sit melius et diviniis et nobilius, specialissimum erit principium, et non genus aliquod. Ex his igitur et hujus rationibus videtur, quod specialissima quae de individuis solis sunt prædicata, esse principia generum potius quam e contrario.
Iterum autem in contrarium hujus objiciendo, quomodo oportet suscipere ista principia, non est facile dicere per rationem. Id enim quod est principium et causa, oportet esse praeter res principiatas, quarum est principium, et oportet quod possibile sit quod separetur ab eis, et secundum esse principii et essentiam non dependent ab ipsa : tale vero quod sic est, oportet aliquid esse in se praeter singularia : quare autem sive qua rationo suscipiat aliquis sic separatum principium esse, nisi quia universaliter et de omnibus non conversim prædicatur? Sed si propter hoc principium dicatur esse principium, ea quae magis sunt universalia, magis dicuntur esse principia, quae de pluribus absque conversione sunt prædicata : igitur prima principia prima erunt genera. Iste igitur sunt rationes disputative ad quaestiones præinductas ab Antiquis ad utramque partem disputationis inductae.
CAPUT VII.
De disputatione quaestionum decimae quinta, decima sexta, et decima septima.
Est autem continua his quae dicta sunt T xt. et eom. 12. dubitatio, et cum præcedente convenientiam habens, et omnium dubitationum difficillima, et ad considerandum maxime necessaria, de qua secundum aliquam sui convenientiam et partem etiam nunc in præcedenti quaestione institit ratio disputativa, et ex qua simul determinatur totum quod quaeritur in quaestionibus decima quinta, decima sexta et decima septima. Quæstio autem hæc est, utrum aliquid sit forma et universale præter materiam et synolon sive simul totum quod est particulare, sicut quidam Stoicorum dixerunt ? Nam si, sicut illi objicientes dicunt, non est aliquid forma sive universale præter particularia sive singularia, et singularia sunt infinita, sicut in ante habitis ostensum est, et infinitorum non est disciplina, quomodo conveniet accipere scientiam infinitorum ? Non enim sciuntur singularia per hoc quod sunt infinita, sed per unum quod unum aliquid et idem est secundum substantiam et rationem : et hoc non est principium cognoscendi secundum quod est individuatum in quolibet ipsorum, sed est principium cognoscendi in quantum est universale in anima secundum esse abstractum et separatum ab istis : in tantum enim in quantum sic separatum est, in tantum scimus et cognoscimus omnia per ipsum.
Sed in contrarium hujus est, quod si hoc est necessarium, et oportet propter istam rationem aliquid esse universale præter singularia secundum esse separa-
<--- Page Split --->
tum ab eis, tunc per eamdem rationem erit necesse quod genera sint præter singularia, sive ultima, sive sint subalterna, sive sint prima generalissima, sive etiam generum principia quæ sunt unum et ens. Quod autem hoc sit impossibile, nunc in quæstione immediate præcedente, dubitativa et disputativa ratione probavimus.
Amplius si præter hoc maxime ponitur forma et universale esse aliquid præter synolon, hoc est, quod est simul totum, et hoc est particulare simul habens formam cum materia, quando conceditur aliquid esse primum de materia sine multitudine materiali, quæramus utrum prædicatum illud est species aliqua? Si enim est species aliqua prædicata de multis, cum id quod est in particulari uno, non prædicetur de alio, sed potius negetur de ipso, oportet quod illa species sit aliquid aut præter omnia, aut præter quædam sit, et præter quædam non sit, aut præter nihil omnino sit eorum de quibus prædicatur. Non est rationabile, quod præter quædam sit : quia non est ratio quare sit præter quædam, et quædam non. Si autem detur quod nihil est præter aliquod singularium, sed est in omnibus illis, cum omne singulare sit tantum cum sentitur, sequitur quod nihil erit omnino intellectuale, sed omnia erunt sensibilia : et non erit scientia alicujus comprehensio, nisi aliquis dicat sensum et comprehensionem sensus qua singularia comprehendit, esse scientiam, sicut dixit Heraclitus.
Amplius autem si hoc detur, quod universale nihil sit præter singularia, non est aliquid sempiternum et immobile : omnia enim sensibilia qualitatibus sensuum affecta et determinata corrumpuntur et sunt in motu, et de talibus, ut Heraclito visum est, non est scientia. Si autem cum Heraclito concedatur quod nihil est sempiternum, et ea quæ inducta sunt non esse inconvenientia, tunc sequitur quod impossibile est esse generationem. In omni enim generatione ne-
cesse est esse aliquid quod factum et generatum est, et aliquid necesse est esse ex quo fit sicut ex materia : et horum ex quibus fit res per generationem, ultimum per resolutionem oportet esse ingenitum et incorruptibile, si sicut in secundo libro hujus sapientiae ostendimus, stans est in causis materialibus : etsi supponatur, quod omnes philosophantes supposuerunt, quod ex non ente sive ex nihilo non possibile est fieri generationem.
Amplius autem cum omnis generatio sit etiam motus quidam rectus, et omnis motus rectus sit finitus, necesse est esse finem omnis generationis, in quo id quod generabitur, est in generatum esse. Nullus enim omnino motus est infinitus : cum enim motus sit forma post formam, omnis motus est actus imperfectus, hæc est forma permixta potentiae, hic autem permixtus potentiae non est nisi sit actus purus qui est finis motus : motus ergo omnis stabit in actu puro : et cum motus localis et locus sit a generante, stabit etiam motus localis quando stabit motus generationis in omnibus in quibus simul est motus ad formam ad locum, sicut alibi ostendimus. Sed omnis motus recti est aliquis finis in quo est in motum esse id quod movebatur : generari enim quod non est possibile generari, hoc est, generatione perfici, est impossibile, quia movens ad generari infinitum est impossibile inveniri. Quod autem generatum jam est, illud est necesse esse, quando primum ingeneratum et factum esse completum est : et horum nihil potest esse, nisi materia incorruptibilis et ingenita generationi subjiciatur, et nisi sit forma impermixta potentiae motum terminans : ergo materia est incorruptibilis et ingenita, et per consequens perpetua secundum naturam.
Amplius autem si materia sic est, quia incorruptibilis et ingenita est, tunc multo rationabilius est substantiam formalem sic incorruptibilem et immobilem esse. Hoc autem ideo rationabilius est,
<--- Page Split --->
quia hæc quæ est materia, aliquando fit in eo quod ipsi fieri et generari subjicitur. Forma autem nunquam fit vel hoc modo vel alio modo : nam si daretur quod universale nec erit hæc materia, nec illa de qua dictum est formalis substantia, tunc sequeretur quod universale nihil omnino erit : quia universale non est particulare sicut communicabile non est incommunicabile, sed sunt opposita. Si igitur hæc quæ dicta sunt, impossibilia sunt, necesse est formam et speciem universalem esse aliquid præter synolon, hoc est, simul totum quod est particulare, sicut diximus. Actus enim purus potentiae non est permixtus, neque est in materia : quia totum quod est in materia et educitur de ea, est potentiae permixtum.
Sed si hoc iterum tanquam verum quis ponat propter rationes inductas, dubitatio in contrarium procedens ponet hoc in quibusdam quæ per se substantiales formæ sunt : in his enim habet aliquam rationem : in quibusdam autem ratio dubitativa non permittit hoc poni : quia in omnibus non æstimatur æqualiter esse materiam. Cum enim in omnibus artificialibus non sit forma nisi figura accidentalis, constat quod non ponemus rationabiliter formalem et separatam donum aliquam quæ sit præter domos materiales, nisi ponamus eam in anima tetonici. Similiter autem se habet in omnibus formis accidentalibus. Ratio enim accidentis repugnat ad separatum esse : et cum universalia accidentium sint principia scientiæ et universalia, videtur quod non propter scientiam vel utilitatum oportet nos ponere formam extra animam habere esse præter synolon Græce vocatum, quod nos particulare vocamus.
Hæc autem quæstionis determinatio patet per se ex his quæ ante determinata sunt : tamen scias, quod hæc fuit ratio et causa quæstionis : quia Stoici videbant, quod nihil educit aliud de potentia nisi quod est in actu potentiae impermixto et
puro, et nihil finit motum nisi actus impermixtus et purus, et nihil est in materia nisi quod est permixtum potentiae : et quando hæc tria conjungebantur, concludebant formas moventes esse et extra materiam esse, et quod moventes formæ essent fines motus, et nihil essent de motu, syllogizantes ex affirmativis in secunda figura, quod licet movens et finis sint idem, non tamen in eodem sunt idem : et licet movens sit in actu, tamen non oportet quod sit idem numero vel specie semper, sed conveniens, sicut spiritus formativus cum anima, et sicut forma manens in arte cum domo, et sicut forma intelligentiae incorrupta coelestibus virtutibus et elementalibus cum formis naturalibus : facientes autem formæ non sunt endelechiæ aliquorum, sed factæ sunt endelechiæ eorum quarum sunt formæ.
CAPUT VIII.
De disputatione quæstionis decimæ octavæ principaliter inductæ.
Ad hæc autem quæ determinata sunt, Text. et com. querere oportet utrum omnium quæ Utrum sit una substantsunt sub uno communi, hoc ipsum comma suive formune est una substantia eorum omnium. xistentium in una speEx hoc enim declarabitut, quod quæcie, ut puta stione nonadecima est inquisitum : et hujus quæstionis est exemplum. Sicut si dicamus omnium hominum esse substantiam unam. Sed hoc statim in superficie impossibile esse videtur : hoc enim ad sensum patet, quod non omnia particularia sunt unum, quorum formalis substantia est una : sed multa sunt numero, et differentiam, quæ causa numeri est, habentia ad invicem secundum esse. Si autem hoc concedatur, est hoc etiam , ut videtur , extra rationem.
<--- Page Split --->
Uniens enim omnia hæc est forma, quæ non nisi per accidens, hoc est, secundum esse dicitur per materiam : cum omnia sint simpliciter unum, quorum est forma una, omnia quæ sub uno communi sunt, simpliciter sunt unum, et per accidens multa. Adhuc autem ex parte materiae in quantum est materia, non dicitur species : quia si ita esset, in omni materia divideretur, quod non est verum, sed fit divisio per hoc accidens materiae, quod non est totam materiam esse intra formam : et ideo in primo Cæli et Mundi diximus, quod si homo unus esset ex omnibus carnibus et omnibus ossibus humanis, tunc non esset possibile esse plures homines : igitur per accidens formæ non dicitur forma primo, sed potius per accidens materiae : et sic forma in se et in materia est una, sed per accidens ejus in quo ipsa non per se dividitur. Et ideo similiter extra rationem est, quando materia fit horum singulum quæ particularia sunt, et tamen id quod synolon est et vocatur, sit ea ambo, materia scilicet et forma. Si ergo sic est, formaliter sunt omnia unum ratione et substantia : per accidens autem materiae quæ non est particulare, sunt multa : et sic quidem secundum veram quæstionis determinationem est unum in multis per accidens et de multis per seipsum.
ÇAPUT IX.
De disputatione quæstionis decimæ nonæ inductæ.
Text. et com. Amplius autem etiam de principiis cum 14. Ultram prinaliis quæ inducta sunt etiam hoc quod cipia rerum sunt eadem quæstione decima nona quæsitum est , numero vel speciæ ? dubitabit aliquis : et hic est quærere, utrum principia essendi et cognoscendi sint ratione et specie determinata, sic
quod omnino non sint in materia et numero, sed tantum formæ in nulla existentes multitudine, neque potentia, neque actu, aut sint determinati numeri secundum speciem et materiam, ita quod illi numero nihil addi possit omnino secundum aliquod subjectum in quo sint vel esse possint? Nam si sicut primo ponitur, specie simplici nec multiplicabili per materiam sint unum, tunc nihil omnino sub ipsis erit unum numero : quia unum numero est synolon per hanc formam participatam et individuatam per hanc materiam. Nec iterum unum erit unum et ens : quia eorum in omnibus non est forma unica et vere una, et sic unum et ens non sunt principia. Hoc etiam modo non erit generatio : quia hoc modo unum forma de potentia ad actum non procedit, sed actus est simplex et purus. Hoc etiam modo scire oportet quomodo erit. Non enim sciuntur naturæ et substantiæ rerum per hujusmodi separata ab eis : non enim sciuntur nisi fuerint unum ratione et forma in omnibus, quod sit esse et substantia ipsorum.
Sed si propter hoc dicat . aliquis quod principia non sunt determinata forma et ratione, sed subjectum habentia et materiam sunt numero unum vel determinata in numero, ita quod quodlibet principiorum est numero unum, sicut si dicerem, ignis unus non multiplicabilis in amplius quam in unum, et non sunt principia in multitudine agibilia quemadmodum multiplicantur sensibilia, et sunt in sensibilibus quæ principia sunt aliorum, sicut alia forma et alia materia est diversorum sensibilium, sicut videmus multiplicari numero elementa orationum in diversis compositionibus vocum, sicut in hac alicujus dictionis syllaba quæ specie eadem existit cum alia alterius syllaba, sicut specie eadem sunt primæ syllabæ syllogismi et syllabæ numero diversæ : tunc enim elementa litterarum sunt specie eadem et numero diversa. Quod si non ita est in principiis entium, sed
<--- Page Split --->
potius quae sunt existentium principia semper numero unum et idem sunt, nec iteruntur secundum numerum in principiis : tunc sequetur, quod nihil omnino aliud est in omnibus entibus praeter principia : quia dicere numero unum, et dicere unumquodque totum particulare constitutum in esse, nihil differt : quia vocamus sic hoc aliquid unumquodque quando sic numero unum est. Si ergo principia sic una numero constituta sunt, nec sunt iterabilia, nec miscibilia in alia, nunquam constituent aliquid, sed semper in numero in quo sunt, manebunt : et si nihil erit penitus praeter principia, universale vero erit forma quae est in his principiis. Et hoc est simile ei quod si diceremus, quod vocis litteratae elementa essent numero determinata, ita quod quodlibet eorum essent tantum unum, non iterabile vel numerabile vel communicabile ad formam aliam, sicut si esset tantum unum A, et unum B, et sic de aliis, nec essent iterabilia vel jungibilia ad formas alias, sed semper manerent in forma sua quae numero sunt una : tunc oporteret, quod litterae omnes essent tantum secundum numerum elementorum suorum, et nulla duo essent eadem specie neque etiam plura : et sic omnia constituta ex litteris non essent : quia litterae in eis diversa conjunctione elementorum numerari possent. Hoc autem falsum est, et causa dicti fuit : quia considerabant rationem principii esse primam et intransmutabilem, non autem posse putabant talem esse, si unum numero et subjecto non remanerent. His igitur qui primam hujus quaestionis partem defendunt, convenit principia generationis non esse contraria : his autem qui secundam affirmant, convenit quod licet contraria sint, tamen non se transmutant ad invicem : et sic secundum utrumque partem aufertur generatio physica, sicut facile patet per ea quae praedicta sunt a nobis.
CAPUT X.
De dissolutione quaestionum vigesimae et vigesimae primae secundum Hesiodistas et secundum Empedoclem et Peripateticos.
Non minor autem ea quae determinata Text, et com. 15. est dubitatio de principiis, relinquitur Urum eadem sunt tam modernis Philosophis quam etiam corrputibillum et inprioribus, qui licet laboraverint in ea, corrputibilium princi pia ? tamen non nisi balbutientes tetigerunt eam : et haec est quae duabus superius positis vigesima et vigesima prima quaestionibus est proposita , utrum scilicet eadem corrputibiiium et incorrputibiiium sint principia, aut diversa ? Nam si dicantur eadem utrorumque esse principia, cum causatum sequatur causam, et principiatum sit secundum numerum principiorum suorum, quae sunt ipsius elementa essentialia, et unum uno modo se habens non constituat nisi unum, quomodo potest esse quod principiatorum haec quidem erunt incorrputibilia, sicut cœelum, illa vero corrputibilia, sicut ea quae habent corporalem substantiam motam : et propter quam causam talis in principiatis erit variatio eisdem et eodem modo existentibus utrorumque principiis.
Igitur de ista quaestione quaerentes rasolutio Hesiodistationem reddere Hesiodistae et omnes qui rum. primi temporis Philosophi theologizantes, hoc est, principia divina ponentes erant, curaverunt persuadere ex talibus quae solum ad eos ipsis sufficientia erant. Nos enim Philosophos per syllogismum omnia investigantes spreverunt tanquam ex his certificati quae omni ratione certiora essent : et haec fuerunt oracula revelationum et responsa deorum , quae omni dicebant esse certiora syllogismo :
<--- Page Split --->
et ideo quidquid a Pqilosophis syllogismo in contrarium objici poterat, fallibile contempserunt et incertum. Deos enim isti facientes sua positione principia prima, et unum quidem deorum esse dicentes, qui opifex paterque est omnium duodecim, alios deos incorporeos esse posuerunt. Ex his autem deis vel diis omnia esse facta dixerunt: et unum quoddam his omnibus esse inditum tam celestibus quam terrenis: et ideo duo genera deorum esse dixerunt, et tertium compositum ex utrisque: et quidam quartum addiderunt de helisiis loquentes. Primum autem genus esse dixerunt celestium, secundum terrestrium, et tertium hominum genus cœelestium deorum habentium in veritatis cognitione, pietatis cultura, et justitie amore. Quartum autem infernalium deorum quidam conjunxerunt. Cum ergo omnis ista diversitas a primis et incorruptibilibus qui dii sunt, procedat, quaestionem inductam solvebant, quod quaedam facta sunt incorruptibilia, quae nectar et manna degustant, quae quidquid est hic sive admiratio interpretatur, et a poetis ambrosia deorum dicitur, sicut cœelestia: quaedam autem facta sunt corruptibilia, quae nectar et manna non degustant.
Impugnatio. Palam autem est, quod ista nomina symbolice sumpta dicunt sibi secundum suam facultatem nota, in qua non est peccatum uti metaphoris: eo quod divina non bene nisi metaphoris vestita intelliguntur : et ideo praeter nos Philosophos inter quos peccatum in problematibus est metaphoris uti, dixerunt esse quod de prolatione harum divinarum causarum enuntiaverunt. Si enim proprie secundum quod sonant hi accipiantur sermones, objiciemus eis dicentes : quia gratia voluptatis et non naturalis necessitatis tangunt ea quae nectar et manna sive ambrosia deorum dicuntur, nectar et manna non sunt causa existendi : si vero tangunt ea gustu causa existendi, et naturalis necessitatis, ut restauretur deperditum in corpore per cibum, tunc mi-
rabile videbitur si sempiterni erunt hi qui propter restaurationem deperditi cibo indigent.
Sed isti fabulose philosophantur, nectar dicentes subtile resolutivum a palude sive mari Meotide. Manna autem dulce divinum signant in fabula motorem primum esse in centro media immobilitatis sphare totius : resolutum autem primitus ex isto et ascendens esse subtile et nobile materiae superiorum, quod tantum est in potentia ad motum. Dulce autem formam sive luci similem : et hoc gustari continue dicebant dum per motum cœelestia continue primo motori se assimilare, et bonitates ejus participare satagunt : et ideo cibata ex his cœelestia poetae dicunt deprimi, dum hoc per motum generabilibus infundunt, et jejunia his dicunt levari de cursu dirigi ut bonitates divinas percipiant. Quae autem hic non nisi quadam remota resultatione percipiunt, dicunt fieri corruptibilia participantia materiam secundum potentiam ad formam privationi subjectam. In omnibus autem numinis aliquid remanere, quod facit ipsa ad aliquam deorum similitudinem restitui. Haec autem in poeticis determinata sunt. Sed in ista philosophia non est dignum cum studio intendere de his quae fabulose sunt sophizata.
De his autem qui positionem suam per demonstrationem sive qualemcumque probationis dicunt rationem, oportet cum studio contradicendi vel consentiendi audire, cum interrogando proponunt de praedicta quaestione, quare scilicet ex eisdem et hujusmodi principiis existentia principiata quaedam secundum naturam sempiterna sunt de numero existentium principiatorum, quaedam vero secundum naturam corrumpuntur? Sed quoniam Antiqui nec causam hujus veram dicunt, nec rationabile est sic se habere ut dicunt, palam est dicendum hoc a nobis, quia nec eaedem sunt causae corruptibilium et incorruptibilium sunt illae causae quas illi dicunt. Quod ex hoc constat, quia causa hujus quam aliquis Antiquo-
<--- Page Split --->
ruin maxime existimat per rationem differuntiae confessae rei quaesitae secundum consonantiam ejus quod quaeritur, est mententia Empedoclis : et hoc idem inconveniens passus est, quod alii : hic enim principia omnia materialia quatuor elementa, et formalia amorem et odium ponens incorruptibilia, dicit ex his eisdem incorruptibilibus principiis quaedam fieri corruptibilia et quaedam incorruptibilia : ponit enim principium quoddam et causam corruptionis esse odium, in quibus est et in quibus odium non est, haec esse incorrupta moventia. Videbitur autem aliter secundum dicta Empedoclis etiam haec omnia generare odium praeter unum solum. Nam omnia secundum Empedoclem ex odio fiunt praeter Deum quom cœelum et cœelestia vocat. Dicit ergo isto Empedocles principia ex quibus omnia sunt praesentia, et quaecumque futura erunt, et ex quibus arbores pullulaverunt secundum partem animae, et ex quibus viri secundum perfectionem nexus, et feminae secundum sexus occasionem et imperfectionem, et bestiae gressibiles, et vultures volatiles, et aqua natatiles nutriti pisces, et etiam praeter haec dii cœelestes longaevi et immortales. Et praeter quae dicta sunt, dicit, quia si non esset odium in rebus, amore uniente essent unum omnia. Nam quando ista conveniunt in unum, tunc illud constitutum scit et experimento novit odium, quod ultimo facit dissolutionem in omnibus cum quibus est per naturam.
Proter quod etiam accidit ex syllogismo Empedoclis secundum suam positionem felicissimum Deum, qui infelicitati corruptionis non subjacet, quem cculum vocat, minus prudentem esse omnibus aliis : eo quod non omnia elementa et principia secundum eum cognoscit. Nam odium in se non habet : notitia vero secundum Empedoclem perficitur similis simili, sicut in primo de Anima diximus : terram namque per terram cognoscimus, et per aquam aquam, et per affectum sive amorem cognoscimus
affectum sive amorem, et odium scimus per difficile et abominabile cunctis odium. Sed quia nos de Empedoclis positione multa in praecedentibus et in libris physicis diximus, redeamus ad quaestionem unde incepit disputationis ratio. Hoc tamen palam est ex dictis Empedoclis, quod odium non magis sit causa corruptionis quam existendi sive generationis. Similiter autem nec amor secundum dicta ejus non est magis causa existendi quam non existendi : amor enim colligens quaedam in unum, quibus est causa existendi, corrumpit alia quibus collecta separantur. Similiter autem odium separans quaedam conjungit ad alia.
Simul autem cum his quae dicta sunt reprehensibilis est Empedocles, quod transmutationis quae in entibus, nullam dicit causam sufficientem, praecipue quare haec transmutantur ad hanc formam et illa ad aliam. Non enim dicit nisi quod sic aptum natum est ex natura, quod amantia se et habentia symbolum et germanitatem, conveniunt, et diversa ab his separantur. Sed quando magnum odium ex multa elementorum componentium contrarietate in membris ejus quod compositum est, nutritum est, et amicitiae colla dissoluta sunt, ad honorem intendebat ut separatum esset et vinceret perfecto tempore periodi : hic enim honor quo gloriatur odium dissolvendo colla amicitiae, dissolvit sacramentum a diis cœelestibus perfectum omnis ejus quod est mutabile. Est autem mutabile omne id in cujus compositione miscetur odium colligatum amicitiae. Hoc igitur dicit Empedocles quasi necessarium sit ex istis causis transmutari omne quod transmutatur. Causam vero convenientem quare sic vel sic mutetur, nullam ostendit.
Attamen tantum solum dicit quod etiam confessum est ab aliis. Non enim dicit quod existentium principiatorum quaedam sunt corruptibilia, et quaedam incorruptibilia, sed omnia dicit corruptibilia praeter elementa. Dicta vero superius disputatio, quam hic disputavimus, quaerit cur
<--- Page Split --->
hæc existentium sint corruptibilia, illa vero non, si ex eisdem sint principiis ? et ideo pro illa parte non solvit : quia cum dicit causam quare quædam non corrumpuntur, dicit ideo esse, quia non habent odium principium : et sic dicit non ex eisdem principiis esse corruptibilia et incorruptibibilia : et hoc in ista parte quæstionis non quærebatur. Tot igitur et talia dicta a nobis ad probandum quod sunt eadem principia corruptibilium et incorruptibilium.
Si vero dicit quis diversa esse corruptibilium et incorruptibilium, una quidem erit prima dubitatio, utrum principia ipsa corruptibilium sint corruptibilia et incorruptibilium incorruptibilia, sicut vigesima prima quaerit quaestio. Nam si dicantur illa principia esse corruptibilia, tunc manifestum est, quia necessarium est quod ipsa principia ex aliquibus aliis inter se sint principiis. Omnia enim quae physice corrumpuntur resolvuntur in ea ex quibus sunt principia principiorum priora ipsis : hoc autem est impossibile sive status sit in principiis in ante sumendo, sive non, sive in infinitum principiis sicut alia principia priora. De principiis enim principiorum eadem est quaestio quae de istis : et sic abitur in infinitum. Si autem status sic non potest esse nisi in corruptibilibus principiis : et tunc non solvitur quaestio, sed manet. Amplius aliud inconveniens est : quia corruptibilia principia possunt non esse et auferri per corruptionem : et tunc quaeramus, quomodo erunt in natura principiata corruptibilia ablatis principiis ? ablato enim principio non potest causari principiatum.
Si vero propter ea quae dicta sunt, iterum quis eligat aliam partem istius quastionis dicensis, quod principia corruptibilium sunt incorruptibilia : tunc quaeritur, cur ex quibusdam principiis incorruptibilibus existentibus fiunt corruptibilia, ex diversis autem ab his quae cum his similiter incorruptibilia sunt, et incorruptibilia causata : similium enim causa-
rum similes videntur debere esse effectus : unde sic contrarios a similibus principiis fieri effectus non congruum : sed aut impossibile est si essentiales et immediti sunt effectus, aut multa indiget ratione, si effectus non sunt aequaliter immediati et essentiales. Amplius autem in hoc ostenditur ista opinio esse vilis : quia nullus unquam Philosophorum ratione utentium conatus est dicere praeter studium diversa esse principia corruptibilium et incorruptibilium, sed concorditer omnes per studium loquentes eadem dicunt utrorumque esse principia : verum omnes Philosophi concordant et quasimasticando et dividendo per distinctiones inquirunt qualiter eisdem existentibus principiis quaedam principiatorum fiant corruptibilia, et quaedam incorruptibilia, alteram partem hujus quaestionis accipientes ut parum aliquid. Et in hoc ostenditur vilissima esse omnium haeresis Manichaei, qui istam quaestionem solvens, duo dixit esse principia, unum incorruptionis, alterum corruptionis.
Non ignoro autem Avicebron in libro Fontis vitæ istam videri solvere quaestionem, dicentem ea quae principia sunt et elementa, sicut forma et materia prima, quidem esse omnium eadem, proxima autem non esse eadem, Et primam quidem materiam vocat in qua prime inveninutur materialis principii proprietates, quae sunt sustinere, recipere, substare, fundamentum esse sive fundare, individuare, participare, et hujusmodi : et hanc dicit eamdem esse tam corporalium quam spiritualium et tam corruptibilium quam incorruptibilium. Proximam autem esse determinatam forma substantiali secundum gradus ipsius quae sunt esse, vivere, sentire, et intelligere, et determinatam cum forma substantiali aptitudine per tres diametros orthogonaliter se secantes : et hanc secundum suos gradus esse materiam corporum omnium, et determinatam tertio loco per qualitates primas activas et passivas, et hanc secundum suos gradus esse physicorum trans-
<--- Page Split --->
mutabilium materiam. Quod autem istam materiae facit diversitatem, non dicit, nec intendit dicere de principio et elemento quod est forma : hoc enim lumen est intelligentiae, sicut saepissime diximus : et gradus accipimus secundum lumen intelligentiae purum, et secundum lumen intelligentiae virtuti corporis, quod ejus instrumentum est, permixtum : et tunc secundum gradus illius diversificatur : quoniam si virtus corporis non determinatur qualitate, efficitur forma physice transmutabilis : et sic unam primam formam ponit in omnibus : et fere tendit hoc ad positionem Platonis : multa enim dicta Parmenidis et Xenophanis et aliorum de quibus in primo libro mentionem fecimus, omnia dicta sunt ad hujus quaestionis solutionem.
Opinio autem Aristotelis est, quod principium movens idem sit : et cum motus sit actus moventis primi et instrumentum, et motor moveat ad formam quam habet in seipso, quod forma quae est in materia potentiali sit una, sicut una sanitas ex anima medici per instrumenta medicinae in animal traductae, et sicut forma formative virtutis quae ipsa est per virtutem spirituum in distincta membra traducta. Sic enim motus primi motoris stat ad id quod movetur et non movet, et est dux virtus ejus omnibus ad formam moventibus. Materia autem secundum Aristotelem secundum esse accepta, sicut proprie sumitur in physicis, non est unius generis, sed accepta sicut substantia fundans una est. Similiter autem est de fine qui ultimus quidem unus est : uniuscujusque autem est diversus. Causa autem corruptionis in omnibus est longe a principio primo distare, et causo incorruptionis est propinque esse juxta principium, et causa motus est participare valle esse divinum. De omnibus autem his in physicis quidem multa diximus, praecipue in VIII Physicorum et in secundo Celi et Mundi, et ubi de natura loci disputavimus : iterum autem de his
cum studio in undecimo hujus sapientiae libro intendemus.
CAPUT XI.
De dissolutione quaestionis vigesimae secunda.
Omnium autem ad considerandum difText. et com. ficillimum, et ad considerandam et viUtrum undam veritatem maxime necessarium sunt sub- stantiae re- est, utrum unum et ens sint substantiae erum ? Et quia difficile est valde videre quid Antiqui in illa senserunt quaestione, repetemus eam de verbo ad verbum se- cundum quod superius posita est. Vigesi- ma secunda enim est quaestio, et quaeri- tur in ea, utrum unum quod est princi- pium numeri, et ens quod est principium omnium et ad aliquid ante se non resol- vitur, sint omnino idem et non diversum aliquid, sed tamen sint separata et prima substantia entium, an non sint ista pri- ma substantia entium, sed potius aliquod subjectum et determinatum sub unoetente sit principium rerum, sive illud sit mo- vens, ut amorem unitatem et principium entium ponit Empedocles, sive sit aliud materiale principium, sicut ignem vel aquam vel aliquod tale, ut ponebant di- versi Philosophorum esse substantiam, et non unum et ens? Quæramus igitur secundum hunc intellectum quaestionis, utrum unum primum separatum quod secundum Antiquos est principium nu- meri et est ipsa unitas prima, qua quæli- bet res est una, et ens quod est entitas primo, sit separata existentia substantiae omnium entium, eo modo quo de eis in opinione Pythagoræ et Platonis in libro primo expositum est, ita quod utrum- que eorum ita est substantia rerum, quod præter ea nihil aliud est entium aliquid, nec ipsa ad invicem sunt alia, ita quod
<--- Page Split --->
hoc quidem sit ens, illud vero unum, sed ipsa rei unitas sit ipsa rei entitas, et substantia sui quidditas ipsius : aut oporttet quaerere quid in entibus determinatis est ipsum ens, quod est principium entis, vel quid est et quae est substantia in ipsum primum ens quod est principium, quasi sit quaedam alia natura subjecta huic communi intentioni quae est ens et unum.
Hi namque Philosophorum qui mathematica principia ponunt, dicunt primo modo. Illi vero de numero Philosophorum sicut naturalia principia ponentes, secundo modo naturam entis et unius habere se putant. Plato namque et Pythagorici putant ens et unum quae primae sunt intentiones, esse non aliud aliquid ab invicem : et hoc idem quod est unum et ens, esse naturam entium substantialem, quasi substantia entium sit id quod est unum aliquod esse et ens : eo quod viderunt, quod in quolibet ab eo est rei entitas et rei unitas, idemque est entitas unitas et substantia qua res est id quod est : et dixerunt ista esse prima ab omnibus particularibus maxime separata, et incorruptibilia, et ideo esse principia prima. Alii vero de natura loquentes, et ut Empedocles, quasi ad notius secundum sensum reducentes principia, dicunt quia aliquod unum determinatum in natura ens est principium. Videbitur autem alicui effectum amoris, sicut Empedoclis vel dicta consideranti hoc principium quod est unitatis et entitatis causa, amorem esse conciliativum eorum quae in generatione unius uniuntur, et sic amorem esse unum, et ens entium sic per causam dicta : hic enim amor, sicut diximus, est causa quare omnibus insit unum. Alii vero dicunt hoc ignem esse, alii aerem dicunt esse unum hoc et ens, ex quo facta sunt entia, et esse entium. Similiter autem aliquid subjectum communi intentioni entis dicunt,et illi qui plura ponunt elementa esse principia entium. Necesse est etiam iis tot dicere ens et unum, quot dicunt esse essentialia princi-
pia entium. Omnes enim isti coguntur ab ista ratione quae super duas fundatur propositiones, quarum una est, quod principium substantiale rei ejus est entitas qua est id quod est. Alia est, quod idem omnino est rei unius quae est ejus entitas. Ista igitur est diversitas opinionum de hac quaestione.
Objiciamus igitur primo contra eos qui dicunt unum et ens communia non esse rerum substantiam, sed aliquid subjectum ejus, sicut dicunt Philosophi. Dicimus ergo quod si qui non ponunt unum et ens, quae sunt primi intellectus, esse substantiam et quidditatem primam quae est rerum substantia et principium, illis ex syllogismo accidit nec aliorum aliquod esse separatum et rerum substantiam : unum enim et ens sunt prima et magis omnibus universalia : et ideo si principium quod est substantia entium est quod est primum et in pluribus invenitur, ens et unum substantiae sunt, vel nullum aliorum est substantia : quia secunda habent a primis et quod sunt principia sunt. Si vero non est aliquid quod sit in se separatum et principium unum et ens, vix aliorum aliquid erit praeter ea quae dicta sunt singularia : et sic nec diffinitiones erunt, nec demonstrationes, quod valde impossibile est. Amplius cum unum sit principium numeri, et numerus sit multitudo ex unitatibus aggregata, et unum sit conversum cum ente, si ponatur substantia unius quod est principum non existere per se et esse principium, tunc palam est quod nec numerus erit quasi natura aliqua separata ab existentibus. Numerus enim est unitas, sicut diximus. Unitas autem est principium unum : et ideo est quod est aliquod separatum : quia de ratione principii est quod sit separatum per se existens, quod est contra omnes Pythagoricos et Platonicos, qui ponebant numerum esse rerum et primum unum separatum principium, sicut satis in primo libro est expeditum. Si enim aliquis dicat, quod unum et ens
<--- Page Split --->
non sunt substantiae separatae, quae sunt rerum principia, hoc stare non potest : quia si aliquid est unum et ens idem, quia convertuntur, tunc necesse est quod prima eorum principia sint unum et ens : quia nihil aliud ab ipsis praedicatur de eis universaliter non conversim, sed ea ipsa sunt prima praedicata per se et de omnibus aliis. Cum igitur quid est res et substantia rei est quod substantialiter non conversim de re praedicatur, et est a re separatum, eo quod non convertitur cum ipsa, oportet quod substantiae primae sint ens et unum, et sint principia et substantia rerum omnium.
Sed in contrarium hujus objiciendo videtur, quod si ipsum ens et ipsum unum secundum se acceptum dicitur esse quid et substantia separata et quidditas omnium aliorum, multa erit dubitatio, per quem modum esse possit diversum aliquid praeter ea. Dico autem hoc exponendo, quod dubitatio magna erit, quomodo uno erunt plura entia : quia cum differentia sit causa pluralitatis et numeri, et nihil differentiae et distinctionis in entibus ponant primum ens et primum unum, eo quod omnia conveniunt in eo quod ens et unum sunt : et quod est principium convenientiae, non est principium differentiae. Si ergo dicatur quod tota substantia et quidditas omnium entium sunt primum ens et unum, non erit possibile dicere unde veniat entium diversitas et pluralitas : quia quod diversum est ab ente, non est omnino : igitur, sicut in primo libro diximus, necesse est accidere secundum Parmenidis rationem, quia omnia entia sunt unum et idem primum ens. Utrumque ergo dictorum in ista quaestione est valde difficile, sive namque dicamus, quod unum primum ens sit idem rebus et substantia earum, sequitur impossibile esse quod numerus rerum sit rerum substantia sive substantiale principium entium. Si autem dicamus primo modo, quod unum et ens non sunt substantiae et principium prius anima, sicut paulo ante diximus quare, sequitur im-
possibile esse quod numerus sit quidditas et substantia entium : quia diximus quod numerus est unitates : et ideo si prima unitas entium substantia non est, numerus substantia entium non erit. Quod si dixerimus aliam partem, quod unum et ens est tota substantia entium, eadem dubitatio est de ente quae prius dicta est, unde scilicet veniat pluralitas rerum? Id enim unum quod alietatem et diversitatem habet ab uno quod est principium et primum unum, hoc est,secundum unum quod aggregatur primo uno, necessario erit ex aliquo quod sit praeter ens primum : et si tunc primum ens est tota rei substantia, tunc illud secundum nihil esse necesse est, ex quo in numero substantiali quod diversitatem facit, abundat ab ente primo. Sed hoc dato, iterum non erit numerus : et sic iterum numerus non potest esse substantia rerum. Omnia enim cttia aut sunt tantum unum, aut multa quorum quodlibet est primum tantum unum, et sic unitatis unius : et hoc non facit numerum, quia una unitas non est numerus, sed multa et diversa. Et ille est intellectus hujus disputationis : et ideo Averroes errat non tangens verum intellectum. Amplius Zeno omnibus his contradicens dicebat unum non esse aliquod ens. Si enim unum est indivisibile sicut vere, tunc secundum hoc quod dignius in opinando judicavit Zeno, unum nihil erit omnino : quia quod nec additum facit majus, nec ablatum facit minus, existentium omnino nihil esse dixit, pro ratione accipiens quod tale tali additum facit magis tale : et si unitas et punctum essent entia, addita entibus facerent majus, et ablata facerent minus : hoc autem dixit Zeno quasi palam sit quod entis veri sit mensura, et quod non est dimensum non sit ens : quod autem dimensum est, corporale est aliquid. Corpus enim solum secundum Zenonem est vere ens. Alia vero diversa aliquo modo dimensa faciunt majus, et quodam modo addita nihil faciunt majus, et quoad hoc sunt non entia. Linea addi-
<--- Page Split --->
ta longitudinem auget, et diminuit ablata, sed non latitudinem et profunditatem. Superficies autem addita auget longitudinem et latitudinem, et ablata easdem dimensiones diminuit, sed non profunditatem. Et ideo quodam modo sunt, et quodam modo non sunt. Corpus autem est simplex : punctum vero et unitas secundum dictam rationem nullatenus sunt.
Sed quoniam iste Philosophus Zeno sic ponderose per graves rationes speculatur, et secundum eum indivisibile unum non convenit esse, quod falsum est et rei veritati repugnans, ideo licet non ad propositam quaestionem pertinens, tamen ut perfectior sit doctrina, habeatur responsio suae orationis. Dicamus igitur, quod indivisibile additum alicui, majus non faciet : sed additum aliis, faciet plus secundum discretam quantitatem : quoniam additur vel indivisibili vel divisibili tale indivisibile : quia antea additum plus facit, et subtractum paucius vero nihil, sed aliquid.
Sed quaerendum est, quomodo ex tali uno indivisibili a pluribus erit mensura sive dimensio quantitatis continuæ, sicut quidam dixerunt ? hoc enim simile est ei quod est lineam ex punctis componi dicere : quia jam in multis locis libromum naturalium testatum est.
palam, quod mensuræ continuæ fiant ex uno et eodem ex quo fiunt numeri : nec etiam palam est, quomodo continua fiant ex numero : quia ex principiis essentialibus eodem modo se habentibus palam non est quomodo diversorum generum sunt facta : ergo quantitas continua non est ex uno unico, nec ex pluribus unis, nec ex uno et non uno : et sic nullo modo unum quod est indivisibile et principium numeri, est principium entium omnium. Omnis autem illa Antiquorum omnium contradictio causatur ex hoc, quod non distinxerunt multitudinem unius et entis : quoniam in veritate communissima ens et unum non sunt subjecto entium sicut univoce prædicata de entibus, sed analoga sunt primo quidem dicta de substantia, et de aliis prout sunt substantiae, sicut in sequentibus hujus scientiae declarabitur.
CAPUT XII.
De disputatione vigesimæ sextæ quæstionis.
Adhuc autem si quis suscipiat opinionem aliter dicentium, quod scilicet ut quidam dicunt, fiet quantitas in genere tam discreata quam continua ex duobus, quorum unum est ipsum unum indivisibile, et aliud sit non unum, et ex his duobus dicat quod fiat numerus, nihil minus quam prius quaerendum est, quare et quomodo ex uno et non uno quandoque fiat numerus qui est discreta quantitas, et quandoque mensura quæ est quantitas continua, id quod factum est ex uno et non uno, si illud non unum quod additum uni est principium factorum est æqualitas quædam, et una natura semper, sicut principium primum semper convenit unam naturam esse : nec enim
Consequens autem dubitatio post ea Text, et con- 17. quæ dicta sunt, est quæ vigesimo sexto Utrum nmerus et loco proposita fuit, utrum scilicet numeri magnitud sint substanet superficies et corpora et puncta subtiae rerum. stantiae aliquæ sunt, an non ? Nam si ita substantiæ non sunt, et principia sensibilium, ut quidam dicunt, diffugit a nobis aliquid esse ipsum ens sensibile : quia non videmus ex quibus componatur nisi componatur ex dimensionibus : et si ista non sint substantialia principia, diffugit rationem nostram quænam entium sint substantiæ sive substantialia principia corporum physicorum : omnis enim quantitas corporum constituitur ex tribus dimensionibus : nec est corpus aliquod nec rationem corporis habet, quod
<--- Page Split --->
non est dimensum : et ideo corpus physicum secundum hanc rationem est, quod cum quantitate trium dimensionum motui et mutationi subjectum est : et cum nihil mobile sit nisi quantum tribus dimensionibus terminatur, et non converlatur, quia non omne tribus dimensionibus terminatum est mobile secundum saepius jam inductam rationem, erit corpus dimensum tribus diametris predicatum substantiale et principium substantiale physici corporis : et sic principia corporis erunt principia corporis physici: quia quod est principium principii, est etiam principium principiati. Si ergo illa dicantur non esse principia, videtur effugere rationem nostram quae sunt principia : passiones enim sive passibiles qualitates, et ea quae sunt ad aliquid sive relationes, et dispositiones sive habitus et rationes, et omnis alia multitudo accidentium, nullius penitus videntur significare substantiam, sed potius sicut consequentia esse substantiae individuae referuntur ad subjectum quod est hoc aliquid sicut ad causam, sicut in sequentibus ostendemus : omnia enim ista et sunt in subjecto, et denominatione dicuntur de aliquo ut de subjecto. Subjectum autem est in se completum, quod est causa existendi in eo, et nihil eorum hoc aliquid : ea vero quae maxime sunt prima secundum naturam, subjectum significare videntur, ut sunt aqua, ignis, et caetera elementa ex quibus constant composita sive commixta corpora : horum autem corporum calores et frigiditates et similes passiones, sicut humiditates et siccitates, licet sint potentiae naturales, tamen non sunt substantia, sed corpus ista suscipiens et patiens solum remanet ut ens aliquod per se, et sicut substantia alia per se existens : corpus autem componitur ex dimensionibus linearum et superficierum. Et ideo Plato tradidit, quod quinque primis corporibus attribuuntur quinque corpora secundaria, ita quod corpus quatuor basinum quod continet triangulos aequales et similes, attribuitur igni : et habens
sex bases quadratas et similes aequales, comparatur terrae : et quod habet octo bases triangulatas aequales et similes, comparatur aeri : id autem quod est viginti basium triangularium aequalium et similium, comparatur aquae : habens autem duas et viginti bases pentagonales et aequales et similes, comparatur coelo. Sed secundum dicta corpus est minus substantia quam superficies, et superficies est minus substantia quam linea, et linea minus est substantia quam unitas et punctum, sicut principiatum et constitutum minus est substantia quam principium constituens : his enim diffinitur et determinatur corpus : et haec quidem contingere videntur esse sine corpore : corpus vero esse sine his impossibile est : quia si corpus est, superficies est et linea, et non convertitur : et talia omnia separata per naturam, sunt praedicata essentialia et ratio essendi et cognoscendi, sicut saepe dictum est in hujus libri ante habitis. Propter quod multi quidem de prioribus Philosophis, qui Epicureorum sectam tenebant, putant quod id quod vere ens est, corpus est et substantia. Alia vero omnia quaecumque formae putabant esse passiones, et ideo corporum principia vere entium principia esse opinati sunt. Posteriores vero qui Stoicorum sectam inchoaverunt, et sapientores fuerunt quam priores, principia entium opinati sunt numeros esse, et hos esse ante principia corporis. Quemadmodum autem dicebamus, si ea quae dicta sunt, non sunt substantia et principia vere entis, omnino nulla sunt substantia ut vera et principia physicorum corporum, quae sola vere sunt : et omnino, ut videtur, nullum vere ens, si corpus dimensum non sit vere ens : quia, sicut diximus, horum accidentia non est dignum vocari vere entia esse.
Sed in contrarium objiciendo, si haec quae inducta sunt confitetur aliquis, quod scilicet corporum longitudines et puncta sunt magis substantia et principia, tunc non videmus secundum rectam
<--- Page Split --->
rationem considerando qualium corporum sunt substantia et principia. Nam si ista impossibile est esse principia et substantiam in sensibilibus, cum illa sola sint corpora physica principiata, tunc nulla erunt substantia et principium puncta et lineae et superficies. Quod autem impossibile sit esse ista principia et substantiam in sensibilibus, relinquitur ex dudum determinatis a nobis in Physics. Corpus enim physicum secundum naturam est ante corpus mathematicum : quia corpus physicum est substantia ex materia et forma aptum undique intersecantibus se ad rectos angulos tribus diametris determinari, et hoc est ante corpus tribus diametris mensuratum et ante ipsas dimensiones quae sunt corpus mathematicum. Relinquitur ergo, quod impossibile est quod ista dimensiones sint principia et substantia sensibilium corporum. Amplius autem ea quae dicta sunt omnia videntur esse dimensiones corporis jam secundum substantiam subsistentis, superficies quidem mensurans ad latitudines, corpus vero sive corpora dimensio mensurans ad profunditatem, linea vero mensurans ad longitudinem. Sunt igitur omnia ista secundum naturam consequentia corpus jam constitutum ex principiis substantialibus, non sunt principia substantialia ipsius. Ad haec autem quae inducta sunt, est quod si dimensiones sunt in quolibet corpore, simpliciter est figura in quocumque solido corpore naturali. Igitur si in lapide figura Mercurii non est principium substantiale, nec in cubo figura cubi sicut principium determinatum et substantia, tunc nec firmi sive corporis dimensio, nec superficies erunt principia ad esse determinantia corpus sensibile : quia figura nihil est aliud quam quantitas linea vel lineis determinata : et ideo si divisiones debeant dici substantialia principia, ideo quod corpus secundum quod est non est sine eis, tunc etiam figura erit substantiale principium : quia nullum corpus est sine figura. Nam si quocumque dimensio sub-
stantiale principium est, tunc figura est consubstantiale principium. Quamvis enim ipsa figura sit determinans medietatem corporis, et sic dividatur diviso corpore sicut dimensio, et nec separetur a corpore nec a medietate, quia corpore resoluto in partes dimensionis, resolvitur figura in partes figurae : tamen non est propter hoc substantiale principium corporum : ergo nec dimensiones primorum et superficierum erunt principia corporum. Eadem autem ratio est et in puncto et unitate, quorum utrumque accidentalis quantitatis est principium et non substantiae. Est igitur secundum dictum istorum, si maxime inter principiata substantia est corpus, dimensiones autem et principia quantitatum sunt magis substantia quam ea substantia quae est corpus, et ista, sicut jam probatum est, non sunt substantiae aliquae : tunc diffugit a nobis, sicut a principio quaestionis dictum est, aliquid esse primum, quod secundum ipsos vere est ens, et diffugit a nobis id quod vere est aliqua substantia vere entium.
Ad haec autem omnia quae dicta sunt circa generationem et corruptionem accidunt ex ista positione irrationabilia. In generatione enim videtur vera substantia non ens prius nunc esse per generationem, cum generatio sit mutatio ex non ente in ens : aut per corruptionem videtur e contra, prius existens posterius non existere, et substantia sensibilis videtur pati ista cum generatione et corruptione, et sic fieri a principiis substantiae vel resolvi in ea : et generatio quidem est compositi ex his quae non idem sunt nomine et diffinitione, sicut ex eisdem nomine et diffinitione componitur linea et superficies, similiter et mathematicum corpus : et cum dividuntur ista, dividuntur in ea quae eadem sunt cum diviso nomine et diffinitione. Secundum autem ea quae nunc dicta sunt, non convenit fieri sive generari et corrumpi puncta et lineas et superficies et corporis dimensiones, ita quod quandoque illae dimensiones
<--- Page Split --->
int existentes generatae ex non punctis et non lineis et non superficiebus et non corporibus, et quandoque sint non exitentes corruptae ex punctis in non puncta et ex lineis in non lineas, et ex superficiebus in non superficies, et ex corporibus in non corpora. Nam sicut quando fiunt mathematicae quantitates ex pluribus quae conveniunt nomine et ratione corpora simul copulantur, sicut quidam Antiquorum corpora ex corporibus dicebant copulari, tunc quandoque fit una quantitas copulatorum nomine et ratione convenientium, aut distinguuntur ex uno in ea quae nomine et ratione conveniunt : quia duae quantitates fiunt sic distinctorum, sicut omne continuum ex continuis copulutur et in continua diffinitur. Igitur secundum superius inductam generationis rationem taliter copulatum non est compositum, sed potius id quod est corruptum : et cum accidit corruptio cum sit do numero discretorum, hoc est in principia sua ex quibus est resolutorum, quae prius sunt non substantiae existentes, illarum, inquam, compositio est generatio, et sic componitur generatum. Indivisibile autem punctum non potest sic dividi in duo componentium, materiam et formam : quia mutationi et motui non subjicitur, et per consequens ea sic dividuntur : quia essentialiter principiantur a puncto sicut linea et superficies et corporalis dimensio. Non ergo subjiciuntur generationi, et componuntur et dividuntur per materiam et formam sicut generuta et corrupta. Et si datur quod generuntur et corrumpuntur, oportet quod ex aliquo quod sub privatione ipsorum est materiali principio generentur, et ad idem corrumpantur, quae omnia impossibilia sunt.
Similiter etiam se habet circa id quod ipsum nunc est in tempore : hoc enim etiam non per se convenit fieri et corrumpi : attamen ipsum nunc in tempore videtur semper aliud et aliud esse, non quidem substantia alia vel alia existens, sed aliud secundum esse praeteriti et fu-
turi quod constituat : sed de hoc sufficienter determinatum est in quarto nostrorum Physicorum. Sed quoad praesentem intentionem sufficit hoc quod non est compositum ex materia et forma, sive potentia et actu, ut possit generationi subjici et corruptioni : et sua copulatio qua prius et posterius copulat, non est compositio qua componitur generatum. Palam est autem, sicut diximus, quod similiter se habet circa puncta et lineas et superficies. Eadem enim ratio quae ad ea quae dicta sunt, est de omnibus. Omnia enim haec secundum unam similitudinem sunt aut termini copulantes continuum ex continuis, aut divisiones sunt distinguentes continuum in continua. Haec autem questio accidit his qui non distinguunt inter corpus mathematicum et physicum, et principia mathematici dicunt esse principia physici : et haec disputatio quae facta est in contrarium, est ejus vera determinatio, tamen a nobis in pluribus digesta.
CAPUT XIII.
De solutione ultimae quaestionis prius inductae.
Omnino vero sive universaliter dubitaText. et com. 18. bit aliquis de quaestione ultimo superius Utrum preter matheposita, sive de vigesima septima, quia matica sint alia quahaec affinitatem habet cum ea quae jam dam principia sensibidisputata est. Haec autem est, quare lium quae dicuntur etiam praeter mathematica et sensibilia in species ? quibus sunt mathematica secundum esse, oportet quaerere quaedam quae nec infra sunt sive media ? et hoc est quaerere, si substantiae quaedam separatae sunt praeter sensibilia, aut omnes sunt in eis ? Quarimus hic ergo, ad quam utilitatem quaeruntur haec quae sunt substantiae quas secundum Platonem ponimus esse species ?
<--- Page Split --->
Nam hoc cogit nos quaerere species : quia mathematica non possunt esse formalia principia sensibilium, cum in aliquo quodam quam species ideales differant a sensibilibus : eo quod mathematica cum formis substantialibus non conveniunt nomine et diffinitione, sed differunt ab eis; eo quod non habent rationem conceptam cum materia sensibili, et tamen secundum esse sunt in eis : et ideo non possunt esse principia eorum : quia principia nomine et ratione conveniunt his quorum sunt principia, sicut per se homo cum homine, et per se asinus cum asino, et sic de aliis, et sic esse plura similia specie, quorum quaedam sunt separata, et quaedam sensibilia, non differunt ratione diffinitiva sicut mathematica et physica, et hac necessitate species inquiruntur : quia id quod non est in actu speciei et formae, sed in potentia, non fit in actu nisi per hoc quod est actus et species.
Sed si sic dicatur, sequitur quod principia horum sensibilium quae sunt ideae, non erunt in aliquo determinato numero : quia sicut praesentium sive sensibilium litterarum, hoc est, litteratarum vocum quidem omnium non possunt esse numero determinata principia quae componunt eas, cum ipse litteratae voces infinitae sint, sed specie et forma possunt esse hujus vocum principia elementalia determinata, sicut sunt Latina elementa determinata, quae tamen voces componunt infinitas in quibus materiata sunt infinita, nisi quis sumat elementa et principia hujus syllabae determinatae aut hujus determinatae vocis : harum enim principia et elementa sunt numero etiam determinata, et non tantum specie. Secundum hanc igitur rationem, si ideae quaeruntur ad hoc quod principia et elementa sint sensibilium existentia de ratione eorum in eis, oportet quod specie quidem determinata sunt, sicut et sensibilia, sed non numero, sicut nec sensibilia sunt determinata per materiam. Omni autem eodem modo simile est in eis quae sunt infra sive media : mathematica
namque et illis in mediis infinita sunt per numerum quae specie sunt determinata : ergo non habent diversum modum essendi a mathematicis : ergo si non sunt in aliquo esse differenti quod sit praeter sensibilia et mathematica alia quaedam entia, qualia esse dicunt quidam ipsas species ideales, non erit idea una numero et specie substantia separata, sicut dicunt unum esse hominem specie et numero, ex quo sicut ex sigillo fiunt omnes homines, et sic dicunt esse unum numero asinum, et sic de aliis. Et iterum ex ista ratione sequitur, quod nec principia entium numero erunt quanta sunt alia ab eis sensibilia, sed specie tot erunt quanta sunt illa specie, et quot sunt in eis multiplicata per numerum eorum : et sic non sunt separata. Igitur si hoc quod dictum est necessarium est, tunc etiam necessarium est propter hoc quod dictum est sic esse : etenim quamvis hoc per talem rationem non certificaverint illi qui dicunt esse species ideales, hoc tamen est quod dicere volunt, et eos ea quae dicta sunt necesse est dicere : quia secundum eos idearum singula substantia quaedam formalis est, et non secundum accidens, sed per se, quia est forma et ratio substantiae.
In contrarium objiciendo, quod si ponimus species esse et non esse numero determinatas sicut sunt singularia sensibilia quorum sunt principia, sed ponimus multas quidem species, sed quamlibet unam numero et esse sicut principia, jam disputando quaestione decima nona diximus quae ex hoc contingere necesse est impossibilia : cum enim sint principia et elementa, contingit secundum hoc tot esse principiata, quot sunt principia et non plura.
Est autem hujus quaestionis solutio, quod Plato non sic ponit ideas : licet enim poneret specie multas et numero unam, ipse tamen virtute dixit eas universales, sicut causa una eadem manens praebabet causata multa et facit ea. Sed ista disputatio destruit formas in hoc quod sunt
<--- Page Split --->
principia essendi et cognoscendi : quia sic oportet ipsa esse in re et aliquid esse rei : et sic veritas est, quod in artifice primo sive motore primo est forma una, et multa in rebus, et haec forma una est ipsa mens motoris secundum substantium et esse, et non multiplicatur nisi unum dum rationem relationis agentis per intellectum ad ea qua agit.
CAPUT XIV.
Iu quæstionibus vigesima quarta et vigesima quinta.
His autem quae in hac quaestione dicla sunt, affine et cognatum est quaerere quod vigesimo quarto loco supra in numeratione quaestionum est positum, utrum scilicet illa quae sunt principia et elementa entium, sunt principia potistate existentia, aut alio modo, hoc est, actu? Haec autem quaestio causatur ex hoc quod unumquodque prius videtur esse in se, quam in actione producendi alterum. Si igitur detur, quod aliter existentia sunt principia quam potistate, ita quod sunt actu principia, tunc sequitur, ut videtur, quod aliquid sit prius principiis primis : quia in unoquoque uno quod est actu quandoque, et potentia quandoque, prior est potestas quam actus qui est causa alia secundum modum a potentia ente : sed possibile non est quod aliquid sit prius primis principiis : ergo necessarium est esse illo modo quo potentia videlicet sunt principia, propter rationem quam primo induximus : propter quam fere omnes Antiqui posuerunt et dixerunt aliquando ex non agentibus principiis facta esse agentia, et sic incepisse mundum per generationem, sicut disputatum
est a nobis in principio VIII Physicorum nostrorum.
In contrarium autem hujus objicitur, quod si detur quod principia et elementa primo sunt potestate principia, tunc contingere potest quod aliquando nihil omnino sit entium : et hoc ideo contingit, quia illud quod nondum est, possibile est esse : non enim fit aliquid nisi quod primo est non ens. Et hoc impossibile est produci in esse nisi ab eo quod actu est. Cum igitur nihil fiat quod est de numero impossibilium esse, nihil erit omnino si principia non actu sint.
Est autem hujus quaestionis veritas, quod necessarium est primum principium actu esse et primum motum, et per illa naturaliter produci omne quod producitur et causatur: a primo enim principio causantur intelligentiae secundum suos ordines et cœelorum ordines, sicut ostendemus in sequentibus. Non autem loquimur hic de elementis quaturox ex quibus fiunt mixta corpora, quia illa non sunt elementa entis: sed loquimur de elementis et principiis entis, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato posuerunt principia quandoque agentia et quandoque non agentia, et incipere agentia fieri postquam non egerunt: et hoc saepius fieri in revolutionibus multorum saeculorum, quae successive fieri dicebant post magnum mundi annum revolutum. Contra quas positiones perfecte disputatum est in VIII nostrorum Physicorum, sicut diximus. Istas igitur omnes disputationes quaerere est necessarium de principiis. Ex istius autem ejusdem quaestionis disputatione et determinatione scitur id quod vigesimo quinto quaesitum est, utrum scilicet cum motu principia vel sine motu sint? constat enim, quod si primo potentia sunt quam actu, quod oportet ea per motum fieri principia: et haec est falsa pars quaestionis. Si autem sunt actu, tunc primum principium est immobile, sed per motum qui est actus ejus, prin-
<--- Page Split --->
cipiabit omne quod est, sicut diximus in ante habitis.
CAPUT XV.
De solutione quaestionis vigesimae tertiae prius proposita.
Text, et com 20. Utrum principia sint universalia vel singularia?
Ultimo quaeramus quod vigesimo tertio quaesitum est, utrum principia universalia sint, aut, ut dicimus, singularia rerum singularium? licet enim aliquid simile quaesiverimus huic in quaestione vigesima quarta, tamen non est idem : quia ibi quaesivimus quae sit natura generis tantum, hic autem quaerimus de natura formae quae vere est rei principium. Si enim detur quod principia sint universalia, tunc videtur quod non erunt vere et realiter substantiae : nihil enim praedicatorum communium significat hoc aliquid, sicut omne quod hoc aliquid signatur per suam formam, sed potius significat quale quid : substantia vero omnis significat hoc aliquid, eo quod dat ei rationem et nomen : hoc autem etiam ostenditur de-
ducendo ad impossibile : si enim tale significans est hoc aliquid, et est forma particularis quae praedicatur, sicut quidam dicunt : et cum hoc supponitur, quod praedicatur communiter, tunc idem numero praedicatur de omnibus, sicut homo unus numero de Socrate et Platone et omnibus aliis. Socrates ergo est idem homini, idem Plato, et omnes alii : et quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo omnes homines sunt unus numero homo. Idem est cum dicitur Socrates animal, quod idem numero animal cum omnibus animalibus aliis, si singulum talium praedicatorum significat hoc aliquid et unum idem : ergo si detur quod universalia sint principia, haec et talia contingunt impossibilia.
Si autem detur quod non sunt universalia, sed quasi singularia, tunc nulla erunt per ea scibila : eo quod omnes omnium scientiae sunt universales : ergo principia universaliter praedicata oportet ponere diversa a principiis istis primis, si futura est esse eorum scientia de ipsis.
Et veritas hujus quaestionis est, quod eadem principia sunt universalia et particularia et praesentia essendi et cognoscendi diversimode accepta, sicut in ante habitis diximus.
<--- Page Split --->
TRACTATUS
QUI EST DE ITERATA DISPUTATIONE VIGINTI SEPTEM INDUCTARUM QUESTIONUM, ET EST TOTUS DIGRESSIO DECLARANS ANTE HIABITA.
CAPUT I.
Ir disputatione quaestionis primae et determinatione ejusdem.
Expeditis autem et determinatis his quam secundum Aristotelem de viginti septem problematibus succincte disputantur, videtur nobis rursum de his eisdem a principio inquirendum et latis disputandum secundum ea quae a postoris considerata et inventa sunt, ut ex collatione ipsorum cum praehabitis melius videatur theoria veritatis. In substantiali enim discussione quaestionum inductarum de principiis maxima consistit pars istius sapientiae, et praeter hoc secundum seipsum philosophiam habet ille modus. Quaeramus igitur id quod a principio quaesitum est, utrum unius aut plurium scientiarum sit spe-
culari omnium genera causarum? Si enim, sicut in hujus sapientiae primo libro determinatum est, una sit scientia ab aliqua unitate qua subjectum unum immediate substat passionibus, eo quod passiones ejusdem omnes fluunt de substantia una, videbitur non esse unius et ejusdem theoria causarum : eo quod causarum non sunt ejusdem naturae passiones : aliae enim sunt passiones efficientis, et aliae materialis, et aliae formalis, et aliae finalis causae. Nec videtur aliqua esse unitas qua causa secundum genus commune accepta substet accidentibus propriis uniuscujusque causae : eo quod passio immediata efficienti non fit immediata causae secundum se, sicut nec passio trianguli est immediata figurae in eo quod figura est in genere sumpta abstrahens a qualibet specie figurae. Amplius in multis scientis usus est causarum, in quibus tamen nullius causarum est consideratio. In geometricis enim et arithmeticis et aliis doctrinalibus usus est causae formalis : cum tamen nulla sit de causa formali consideratio sive theoria. Sic igitur licet
<--- Page Split --->
et primus Philosophus utatur omnibus generibus causarum, eo quod per omnia demonstrat, non tamen propter hoc theoria causarum videtur pertinere ad ipsum. Amplius causa unde motus et causa quae secundum se subjectum mutationis et motus est, non videntur considerari nisi ab illa scientia quae considerat motus principia : haec autem est physica : videtur ergo, quod hae duae causae a sola physica habeant considerari. Aliae autem, sicut formalis causa videtur secundum sui primam rationem non respicere motum si recipiamus formas formantes separatas esse, quarum illae quae sunt in materia sunt imagines : et sic trium causarum quae sunt, unde motus, et materia, et forma, consideratio ad nullam unam scientiam videtur pertinere, eo quod non unius est scientiae consideratio mobilis et immobilis, nec eadem sunt principia mobilis et ejus quod est immobile. Similiter autem causa finalis propter quam fit quidquid fit, et movet omne quod movet, non videtur esse nisi finis motus, et in cujus consecutione et movens cessat a movendo, et id quod movetur quiescit : et sic etiam illa ad physicae videtur pertinere theoriam. Et sic hujus scientiae non erit considerare nisi causam unam, et ad physicam pertinet theoria trium causarum aliarum et forma cujusdam quae posita est in materia, et per mutationem et motum educitur de eadem.
Sed si hoc aliquis confiteatur, objicit in contrarium hujusmodi Avicenna, dicens ens dividi in causam et causatum, et hanc esse divisionem entis secundum quod est ens : entis autem theoria et omnium partium entis quae sunt ejus partes in eo quod ens, est theoria prima philosophiae : et ideo dicit omnium causarum speculationem non esse nisi primi Philosophi. In idem et per eamdem rationem consentit Algazel, et his consentire videtur, quod haec scientia est de primis principiis entis : et haec non videntur esse nisi causarum genera :
unde in primo libro de numero quaesivimus et speciebus causarum, quarum etiam finitatem et statum determinavimus in secundo hujus sapientiae libro : nec posset inquiri status causarum per singula genera, nisi etiam causarum pertineret ad eamdem scientiam consideratio.
Sed hoc dato, iterum omnino inordinatum videtur in primo Philosopho prius quaerere causarum genera et determinare quot et quae sunt, et deinde finita illa est ostendere, et tunc deinde dubitare utrum ad se pertineat hujusmodi consideratio vel non : cum enim sapientis sit ordinare et non ordinari ab alio, omnino judicamus inconveniens aliquid ordinationis esse in eo qui sapientissimus est omnium, et cujus error a nullo unquam corrigi posset superiori.
Propter quod absque praejudicio senSolutio ad questionem: tentiae melioris nobis videtur, quod tota ex intentione propria. theoria causarum ab una eadem scienTheoria causarum tia potest inquiri, scilicet ut quaesitum triplex concipi potest. et conclusum per consequens, et ut par subjecti sive subjectum de quo aliquid concluditur, et tertio ut medium sive principium per quod concluditur id quod concluditur de subjecto vel de parte subjecti. In hac autem quaestione non quaeritur de causis primo vel secundo modo, licet hoc videatur innuere ratio Avicennae, sed solum tertio modo quaritur hoc, utrum unius et ejusdem scientiae sit consideratio causarum, et in hac intentione a nobis in praehabitis secundum intentionem Aristotelis disputata est quaestio, et oritur ex hoc quod ex praeinductis scitur, quod causarum genera ut partes entis et passiones ejus pertinent ad hanc sapientiam : ideo necessarium est quaerere, utrum etiam per omnia haec demonstret, aut non, eo quod ipse est de separatis ratione et re : et quae sic separata sunt, principia habent separata. Causarum autem genera
<--- Page Split --->
non omnia separata esse videntur, sicut in objiciendo ostensum est. Quod igitur dicitur, unam scientiam esse ab unitate aliqua substandi passionibus, omnino concedendum est : sed secundum hoc causalitatis vel causarum esse sunt passiones quae insunt enti, et sic quae sitae sunt in scientia de ente secundum omnes causalitatis et causarum esse differentias, sicut in primo et secundo libro docuimus, et sicut docent verba Avicennae et Algazelis. Et quod dicit esse non unitatem aliquam qua causa in genere substet passionibus causarum, dicendum est quod passionibus quae sunt communes omnibus substant causae in genere, et passiones specialium causarum per se insunt specialibus causis quae per divisionem sub communi genere causa accipiuntur, sicut in ante habitis diximus, in una et eadem scientia diversi sunt modi sciendi, ita quod primum subjectum quod prius non habet ex posterioribus quae potestate sunt in ipso, scitur per divisionem, eo quod per prior a sciri non potest : et partes ejusdem subjecti quae priora se habent sciuntur per diffinitionem : et passiones tam subjecti quam partium subjecti, per collectivam sive syllogisticam demonstrationem sciuntur. Sed secundum hoc scientia non est effectus demonstrationis sive habitus conclusionis tantum, sed est habitus omnium eorum quae ad idem immediate ordinantur. Hoc autem quod inducitur de usu causarum, non habet rationem : quia non est aliqua scientia quae in suis demonstrationibus causis non utatur, sed ejusdem scientiae quae utitur causis, si est essentialis pars theoriae, est determinare modum causae qua utitur, secundum modum separationis subjecti et passionum quas communicat : et ideo in praehabitis ubi secundum verba Aristotelis disputavimus, induximus quod geometra nihil demonstrat per causam unde motus vel finalem :
quia cum sit geometria de conceptis cum materia secundum esse, et separatis secundum rationem, et efficiens et finis sunt causae esse potius quam rationis, et non posset considerari in mathematicis causa unde motus vel finalis, nisi quae sunt principia concepti cum materia mobili, quae consideratio non pertinet mathematicis, sed in divinis est consideratio esse praecipue, et hujusmodi sunt principia ante esse mobile, et sunt ejus principium omnia genera causarum : et ideo cum haec scientia utatur his, oportet inquiri in ea qualiter demonstret per omnia genera causarum : causis considerat. ideo simile non fuit quod pro simili inducitur : licet enim causa unde motus et materia et finis videantur mobilis in eo quod mobile est esse principia, tamen et causa unde motus immobilis praedicatur, et est materia non determinata per subjectum mutationis et motus, sed potius per hoc quod ipsa est fundans ens et individuans et substans entitati et hujusmodi quae sunt ante motus subjectum, eo quod non subjicitur mutationi et motui nisi fundatum et inviduum et substans, et non convertitur quod causae fundamentum et individuatum et substans in seipso mutationi subjiciatur et motui : et similiter est finis qui est in primo motore universum esse immobili, qui est in eo sicut in duce exercitus, quam non includit aliquis motus secundum se : et quoad hujus considerationes determinatur primum movens et prima materia substans et abstractus ab omnibus finis : et sic illae causae sunt, quarum modum determinare habet primus Philosophus, et secundum eumdem modum utitur eisdem : et per hoc satis clare patet et necessitas et intellectus et determinatio quaestionis primae t.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
Et est digressio declarans disputationem et determinationem quaestionis quartæ.
His itaque determinatis, consequenter oritur ex ista quaestione quod quarto quaesitum induximus. Si enim concedatur quod plures scientiae sunt in suis demonstrationibus utentes causis, et ad diversa quae diversitatem habeant concepti esse et separati : quia secundum hunc modum diversa diversis sunt principia, tunc quaeri habet, quae scientiarum causis in demonstrando utentium sit notanda nomine scientiae quaesite quam primam sapientiam sive philosophiam vocamus, et quis scientium habentium scientiam per causas est maxime sciens rem quaesitam. Surgit autem hic quaestio,sicut in ante habitis diximus, ex hoc quod uni et eidem conveniunt aliquando omnes causae, licet secundum diversum esse, conceptum scilicet et separatum diversimode conveniant ei, et cum rei conceptae omnia genera causarum conveniant, demonstrabitur et illud per omnia genera causarum : et cum sapiens sit doctissimus causarum, sicut in primo libro determinavimus, videbuntur plures esse causarum doctissimi et plures sapientes et sic primi Philosophi. Et quamquam mathematicus sui esse causas dat formales in demonstrando, et non materiales, vel moventes, vel finales, non erit minus doctus causarum, sicut placuit Aristippo, quam alii qui ejus quod considerant omnes causas considerant : sicut non est minus sapiens qui docet rem per causam quam habet, et non docet per causam quam non habet. Non enim est sapientia docere per causam quae non est. Secundum hoc igitur videtur quod quilibet scientium sit
aequaliter sapiens, quia et mathematicus docet mathematica per causam, et natu ralis naturalia, sicut divinus divina : vi debitur ergo quod plures sunt prima philosophiae sive sapientiae secundum datam in primo libro sapientiae diffinitionem. Hoc autem videtur adhuc per hor quod ab Antiquis omnibus confessum est, opus esse sapientis de unoquoque prout res se habet de eo, ita fidem facertentare, sive igitur fidem faciat per unam, sive per plures, sive naturaliter, sive mathematicae, sive divine, dummodo doceat per causas rei prout res ipsa se habet, sapiens erit, et suas habitus vocatur sapientia. Amplius si secundum quod in Ethicis determinatum, haec sapientia virtus sit scientiae et ultimum : tunc quando uniuscujusque demonstratione ducitur et resolvitur ad ultima quae secundum naturam prima sunt, erit effectus talis demonstrationis sapientia. Fit autem hoc tam in physicis et mathematicis quam in divinis, eo quod medium esse demonstrationis, aut est primum, aut ex primo ad quod reducitur fidem faciens. Erunt igitur secundum omnia inducta multae sapientiae.
Hoc autem quam impossibile sit, iph. sum demonstrat nomen : sive enim sapientiam primam philosophiam dicimus, sive ultimum dicamus scientiae, non potest esse nisi una : quia non sunt multa ultima, sicut nec sunt duo prima. Amplius omnis multitudo reducitur ad aliquod unum primum unde sicut a principio procedit. Si igitur multitudo sive pluralitas sit in speculativis theorias qua essentialiter speculativae theoriae sunt, apparet illam pluralitatem reduci ad principium aliquod primum, a quo sicut fonte tota in omnibus emanat consideratio : hoc autem saepius docuimus, quod illa prima quae considerationis principium est et finis, est scientia divina. Illa igitur sola vocabitur omnis scientiae virtus et ultimum philosophia prima.
Quod absque omni ambiguitate verum Sdli est : sicut enim ex ante dictis patet, ipsa
<--- Page Split --->
u» principalior omnibus, quia est senissimi et antiquissimi finis, qui omnia secundum ordinem causalitatis antecedit, qui et in sola universitatis est causa, sicut et bonum victoriae est in duce exercitu» : ille enim finis est ad quem omnes alin causae famulantur, et se coaptant ad hoc quod nihil ominno agant contradicum illi, sed omnia quae agunt, setiper sunt illi subservientia, sicut quilibet cujuslibet operis in exercitu, coquinando, multi sternendo equos, gladios aptando, et quaelibet arma parando, subserviunt ad includendum ducis militis victoriam : quamvis unus agat aliquid quod vicinius subservit, alius autem quod remotius : et cum sola divina sit de hujusmodi fine propter quem sunt omnia, et propter quem quaeritur quidquid scire desideratur, ab hoc habet quod est principalior et prima, et quod finis ejus et faciendi genera in semetipso est : sicut autem causa non sunt aequaliter prima et principules et antiquae, ita nec aequaliter faciunt scire : forma enim est per quam officacissime scimus, et a qua potissima scientiarum omnium quae est per quid est res. Formarum autem omnium duces et prima sunt illae quae sunt prima intelligentiae rerum ideales : istae enim dicunt et informant omnes orbium et elementorum virtutes, et eas quae sunt in generatis et corruptis, et ad ipsas omnes aliae forma resolvuntur, et ab ipsorum imitatione in minori vel majori habent quod forma sunt et quidditas. Propter quod etiam optime Plato enuntiat de eis, quod Deus deorum opifex et pater producit istus ex seipso sicut sementem esse et vitae et sensus et rationis et intelligentiae. Et cum has formas solus considerat primus Philosophus, ab eis habet quod ipse solus attingit ultimum scientiae quod est scientiae virtus.
Licet igitur mathematicus quasdam consideret quidditates, sicut ejus quod est tetragonizare, et physicus etiam consideret quasdam, illae tamen non sunt prima : et ideo non sunt ex se scire fa-
cientes : quia non subsistunt intra sola subjectae rei principia, sed concepta sunt cum his quæ determinant subjectum mensuris : et quælibet licet substantiæ non sint, et hæc sunt accidentia quæ aliquo modo faciunt ad cognitionem ejus quod quid est sive substantiæ physicorum : sed hæc cognitio est ex posteriori, et ideo non est potissima nec prima : talia tamen quia eorum esse et natura intransmutabilis est, sunt circa generationes et actus et complementa quæ sunt generationum fines, in quibus id quod generatur, est in esse et perfectum, et sunt citra omnem transmutationem : et quia omnium talis motus est moventis, et est actus ejus quod movetur, ita talia propria cognoscuntur ex movente et materia : forma enim in his in idem coincidit cum fine, et forma in fieri est motus in talibus, et est concepta cum materia quæ mutatur principuliter : ergo physicus considerat movement quemdam et materiam, et considerat formam non separatam a materia : ergo moventis est et materia : propter quod neque principalis est nec virtus scientiæ in faciendo scire. Sed modum oppositum in his habet prima philosophia propter considerationem antiquissimi finis et prima substantiæ formalis et quidditatis, sicut diximus : et quia sic in his movens et materia opponitur fini, ideo secundum dictos modos demonstrare per diversitatem inductarum causarum, erit alterius et alterius scientiæ : et quamvis philosophia prima demonstret per causam quæ principium est movens, tamen tantum considerat primum movens immobile, quod per suam formam quam intra se substantialiter habet, agendo ad formam, facit scire substantiam : sicut cognoscitur domus ex forma domificantis in quantum domificans est, et sanus ex forma medici sanantis in quantum est sanans : et si utitur materia in demonstrando, illam inducit per analogiam relatam ad formam quæ confusa est in ipsa : quia aliter non esset principium
<--- Page Split --->
cognoscendi aliquid. Et patet clare qualiter primus Philosophus usum moventis et materiae ad formam refert et finem : sicut etiam domus cognoscitur de efficiente secundum actum formae moventis et materiae relate ad formam, et per formam quae est actus efficientis, et finem qui est efficiens ultimum intentum ad quam famulantur ligna et lapides et quaecumque aliae partes secundum modum sibi proportionatum : cum tamen ille finis sit in prima causa domus sicut in duce omnium illorum : et sic est in omni anima agente formas membrorum ex suis formis quae in ipso substantialiter existunt, et sunt virtutes ejus : et similiter est in omni causa universaliter agente formas multitudinis ad unum universalem finem ordinatas. Patet igitur, quod licet physicus omnes inducat causas et physica doceat per eas, non tamen ipse potissime facit scire : neque est primus Philosophus, sed doctus et ordinatus et persuasus est a primo. Et similiter licet nunquam assignetur a sapiente causa quae non est, tamen assignatur ab ipso potissima causa quae est : nec a numero causarum inductarum dicitur sapiens, sed potius quia inducit primas quae non docentur per alia quae sunt ante ipsas. Opus autem sapientis quod ab Antiquis determinatum est, intelligitur quod fidem facit sapiens de unoquoque prout res se habet : et ideo cum naturalia doceat, haec ulterius non docerent, nisi docta essent per divina : et sic facit fidem sapiens. Et hoc etiam modo sapientia virtus esse scientiae dicitur et ultimum. Igitur sic ipsius inducitur et deducitur per disputationem et determinatur tertio quaesitum.
CAPUT III.
Et est digressio declarans secundum quaesitum ex rationibus posteriorum Peripateticorum.
Rursus autem revertentes ad secundum superius inductum problema, quaeremus utrum unius et ejusdem scientiae sit cognoscere substantiae principia demonstrationis universalia, ex quibus omnes scientiae demonstrant quae quidem in hac sapientia communes opiniones dicuntur, eo quod non supponitur, sed inquirendo disputatur de ipsis : et ideo per modum opinionis quae est non confirmatus habitus, accipiuntur, et non per modum intellectus. Hæ autem ab Antiquis demonstrationes vocantur : ideo quod omnis demonstratio fit per eas. Quæsitum igitur principale in hoc capitulo est, quod dictum est : sed adjungi iterum hoc quæsitum ad quartum oportet, quod si detur non esse unius scientiae determinare de utrisque his, tunc oportet quaerere quae scientiarum sit appellata prima philosophia quam hic inquirimus ? Oritur autem hæc quaestio de principiis ex hoc quod omnium primarum propositionum complexio fit ex primis et simplicibus substantiæ principiis, sicut omnis complexus et compositus intellectus fit ex simplicibus : quia sicut Empedocles de talibus, quod germanorum primorum omnia capita fuerunt prius sine cervice, et postea per amicitiam colla conjuncta sunt indissolubiliter. Capita autem vocat primas causas simplices : cervicem vocat compositionem : et germanitatem vocat habitudinem proximam primorum ad invicem, sicut quando prædicatum est ratio subjecti, vel e converso : et hujus amicitiam vocat naturalem talium incli-
<--- Page Split --->
nutionem : et colla vocat eorum quae conjuncta sunt necessitatem. Cum ex prinis simplicibus principiis ita componantur, et ex tali compositione faciant scire et doceant, videntur ad idem genus scientiae pertinere cum primis substantiae principiis. Hoc autem et hoc efficiens probatur per hoc quod talia principia demonstrationum non sunt in genere aliquo affirmantia vel negantia, sicut est idem quod impossibile est simul esse et non esse, aut quod nomina finita significant, aut quod nomina infinita non significant, et hujusmodi : haec enim nullum sibi penitus vindicant determinatum genus. Si igitur extra genus omne sunt, videntur esse circa esse et non esse simpliciter : esse autem et non esse simpliciter non considerat nisi sapientia ista : et ideo videtur quod ad istam sapientiam pertineat scientia istorum, ad quam pertinet cognitio et theoria entis. Amplius quaecumque demonstrative docentur, docentur ex talibus opinionibus primis : docere autem universaliter non est nisi hujus scientiae : cognoscere igitur de talibus ex quibus universaliter docetur omne quod demonstratur, non est nisi hujus sapientiae primae.
Si autem hoc concedatur, in contrarium hujus sunt quaecumque in ante habitis secundum verba Aristotelis bene objecta sunt, et haec dimittantur. Praeter autem omnia illa, hoc esse videtur, quod omnis qui aliquid docet, ex aliquibus principiis docere videtur hoc : et illa principia non demonstrat, quia aliter demonstratio iret in infinitum in ante sumendo : videtur igitur quod sicut omnes aliae scientiae, ita et prima philosophia supponere habet propositiones primas. Hoc autem iterum videtur inconveniens : quia ex quo inquirit de causis primis et principiis ex quibus oriuntur complexiones primarum propositionum, et affirmationes et negationes, oportet quod etiam inquirat de propositionibus primis : et si inquirit, oportet quod per disputationem stabiliat et probet esse earum. Non enim
potest dici, quod alia scientia inquireret de principiis demonstrationum quam illa quae inquirit de ente primo et principiis ejus : quia, sicut diximus, propositionum primarum complexio est compositio primorum simplicium intellectuum entis primi et principiorum ejus : et ideo aeque primae secundum theoriam sunt propositiones primae cum principiis entis primi secundum materiam et eodem genere prioritatis. Incomplexum enim et complexum prius et posterius non causantur in rerum generibus, sed in intellectuum compositione tantum. Hoc autem in hujus libri sequentibus erit manifestum. Non igitur posset assignari rationabiliter quae scientia esset de primis propositionibus ab ea quae est de principiis primi et principalis entis.
Et ideo procul dubio quaesiti hujus veritas est, sicut et inevitabiliter probatum est, ad istam eamdem pertinere cognoscere non modo per usum, sed per inquisitionem tam de principiis substantiae quae est ens primum, quam etiam de principiis primis demonstrationum ex quibus omnes demonstrant universaliter. Sed inquisitio de eis duplex est, ad hominem scilicet, et ad rei naturam : et prima quidem melius fit deducendo ad impossibile, si protervus et errans fit homo : aut per viam sensus per inductionem, si manu ducendus sit et in via accipiendi scientiam ex nobis notis : aut per terminorum expositionem, si sit ignorans signata nominum : et hoc modo sapiens ille inquirit de principiis demonstrationum. Ex prioribus autem secundum naturam et ostensive nec inquiri nec determinari potest de ipsis, sicut ex necessitate inducta probat objectio.
<--- Page Split --->
consideratio subjecti et passionis : in omnibus enim illis ex communibus conceptionibus speculatur accidens esse in subjecto. Si vero diceret aliquis, quod prima philosophia non esset omnium substantiarum, sed quarumdam, sicut Platoni videbatur dicenti, quod sit substantiarum separatarum non sensibilium, videtur hoc esse inconveniens. Cum enim ipsa sensibilitas videatur esse passio substantiae, videtur ipsa substantia subjecta sensibilitati non dependere nisi ex ipsis principiis substantiae secundum se sumptae, quae abstrahit a substantia sensibili : et sic iterum redit, quod omnis substantia est de contemplatione ejus de cujus contemplatione est cognoscere principia substantiae secundum se sumptae : et si cognoscere habet subjecta, habet etiam cognoscere accidentia : et sic secundum prius inducta videbuntur aliae scientiae esse superflua.
Est autem hujus quaesiti determinatio, quaedam. quod cum quaeritur utrum una et eadem sit scientia omnium substantiarum, potest quaeri de substantia in eo quod substantia est : quia sic est primum ens ad quod omnis alia reducitur multitudo accidentium : et sic etiam quaecumque sunt substantiae determinatae, dependent secundum theoriam veritatis ab ista substantia : et hoc modo ista sapientia quae est de causis et principiis entis et demonstrationum, una et eadem sit existens de omnibus substantiis. Si autem substantia in ambitu toto accipiatur suae praedicationis, prout omnis substantia stat in terminis generalissimi et individui, sic una scientia quae essentialis pars est theoriae, non est de omni substantia : est tamen una quae docet modum theoriae scientia de omnibus substantiis. Sed haec est pars rationalis scientiae quae coordinationem docet praedicabilium exeuntium ab uno primo praedicato : accepta enim substantia in hujus praedicationis ambitu, non habet eadem nec univoca principia secundum esse : quia non sunt eadem nec unius rationis principia mobilis et immo-
CAPUT IV.
Et est digressio declarans iteratam disputationem et determinationem quaestionis tertiae.
Est autem adhibita praeinductis quaestio tertia, utrum una et eadem scientia est de omnibus substantiis, ut videtur? quia ex quo scitur unumquodque per sua principia prima, ex quibus tota ratio sciendi emanat, videtur illius similiter cognoscere omnes, cujus est cognoscere prima principia substantiae : et sic prima philosophiae est cognoscere substantias omnes. Ex quo etiam patet, quod haec quaestio oritur ex determinatione quaestionis secundae. Amplius principia quidditatum sunt principia substantiae in quolibet : jam autem in secunda patuit quaestione, quod principia quidditatum quae sunt forma et finis, ex quibus diffinitur omne quod recipit diffinitionem, cognoscit sapiens qui est primus philosophus : cognoscere igitur videtur substantias et subjecta omnium : subjecta enim, sicut diximus, aut divisione aut diffinitione cognoscuntur.
Sed si hoc conceditur, videbitur prima philosophia esse sufficiens ad omnia scienda, et omnes aliae videbuntur superflua scientiae : quoniam accidentia propria sciuntur per sua subjecta, cum subjectum non solum substet accidentibus, sed etiam sit causa eorum, et in diffinitione accidentis loco differentiae ponatur et actus : cognitis igitur in prima philosophia omnibus subjectis et passionibus omnium substantiarum sive subjectorum, superflua erunt omnes particulares scientiae : in omnibus enim illis, sive sint scientiae quia, sive scientiae quid et propter quid, unius et ejusdem scientiae est
<--- Page Split --->
bilis, neque sunt eadem vel unius rationis principia corruptibilis vel incorruptibilis substantiae : propter quod quaedam principia substantiae diffinientia ipsam sunt separata, et quaedam sunt cum materia concepta : et horum non est una scientia et eadem : propter quod etiam non sunt eadem omnes substantiae passiones.
Quod igitur dicitur prima philosophia sola cognoscere principia substantiae, hoc quidem verum est de substantia quae ens est, ad quod sicut ad subjectum et causam refertur accidentium multiplicitas, et ad quod secundum ordinem principii reducitur totius determinatae substantiae communitas : et sic est de omni substantia et accidente una scientia quae est prima philosophia. Aliae tamen scientiae particulares necessariae sunt, quae substantiam determinatam secundum esse considerant, et per principia concepta cum materia et motu determinant de ipsa, quod non facit prima philosophia. Sic enim substantia habet multas passiones quas non habet in quantum est ens primum et aliorum existentium principium. Nec est verum quod sensibilitas sit passio substantiae, sed potius est differentia constituens cum motu et materia conceptis substantiam. Sicut enim de talibus formis dixerunt Peripatetici, Porphyrius, Alexander et Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes : secundum autem doctrinam Aristotelis, hujusmodi forma sunt verae substantiae, et nominant formam cum virtute naturali quam habet ad agendum vel patiendum : propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur. Haec igitur hujusmodi est determinatio quaetionis: sicut enim ad alia quaesita, ita etiam necesse est ad hoc quaesitum referri quod quarto quaesitum est. Si enim aliquo modo una est scientia de omnibus substantiis et aliquo modo plures, surgit quaestio utrum omnes dicantur primae sapientiae aequaliter, vel non? Et si non, tunc quaeritur quae illarum sit vocanda
sapientia? Et constat quod secundum praedeterminata, non omnes sapientiae sunt dicendae, sed ea sola quae est de substantia quae est ens primum et omnium principium. Nec omnes de substantia scientiae sic cognatae sunt quasi unius et ejusdem generis, sed affinitate cum philosophia in hoc quod sua principia stabilimentum habent ab ea quae est philosophia prima, sicut omnis substantia stabilitur a principiis primae substantiae quae est ens primum et universi entis principium. Haec igitur est determinatio inductorum.
CAPUT V.
Et est digressio declarans septimum quaesitum aliter quam superius disputatum est.
Pradictis autem adjiciendum est quod septimo quaeritur, utrum videlicet primae philosophiae circa substantias theoria est, aut etiam circa omnia ea quaecumque per se accidunt substantiis ? Haec cum praedinctis fere habet eamdem determinationem. Oritur autem haec quaestio ex immediate quaesito : quia dicto quod prima philosophia est de omni substantia reducta et resoluta in eam quae est primum ens et entium principium, surgit quaestio utrum eodem modo etiam sit de omnibus differentiis passionum omnis substantiae vel non, ut si dicamus quod substantiae subjecta sunt corpora mathematica, et similiter lineae quae secundum Platonem substantialiter constituunt superficies, quae sunt substantiae constituentes corpora ? tunc prima philosophia erit de his secundum quod resolvuntur ad substantiae, quae est primum ens, substantialia principia. Tunc igitur quaeritur, utrum etiam sit de per se accidentibus istarum
<--- Page Split --->
substantiarum subjectarum de quibus sunt demonstrations mathematicae, aut alterius scientiae est accidentium horum speculatio ? Si enim detur quod est de horum per se accidentibus sicut de substantiis subjectis, tunc prima philosophia erit demonstrativa quaedam sive particularis considerans ens in parte et substantiam particularem : quia accidens determinatum non inest immediate nisi subjecto determinato. Non autem videtur demonstratio esse primae philosophiae si sic quid, sive aliquid est, sed de eo quod simpliciter est et accidentibus ejus. Haec igitur est disputatio et causa preiudicatae questionis, quam aliter in praecedentibus disputavimus sequentes Averroem, qui in alio intellectu eam exponit, et videtur sua expositio verum Aristotelis intellectum non tangere : quia parum est quaerere, utrum unus et idem modus sciendi sit subjectum scire et accidens, et talis quaestio non est de principiis : sed prout hoc disputatur, quaestionis habet rationem et est de principiis. Adhuc autem non est inconveniens passionem concludi de subjecto per diffinitionem subjecti, si subjectum non ut subjectum tantum, sed ut subjectum et causa passionis diffinitur : quod tamen Averroes habet pro inconvenienti.
Est igitur hujus quaestionis determinatio, quod prima philosophia aliquo modo est de substantiis omnibus, sed non est de omnibus accidentibus : quia accidentia determinatarum substantiarum non emanant de ipsis secundum quod reducuntur in ens primum, sed potius prout cum materia determinata conceptas habent rationes, et ideo de talibus substantiis concluduntur. Hoc autem patet in simo et claudio et omnibus accidentibus determinatarum substantiarum subjectarum. Per haec igitur patet determinatio quaesiti.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans determinationem octavi, noni et decimi quaesitorum prius inductorum in ante habitis.
Dixit autem Aristoteles quod si diversae sunt scientiae considerantes subjecta et accidentia, quod hoc reddere erit valde difficile : quoniam si accidens (ut diximus) causatur a substantia, et est substantia loco determinantis differentiae in diffinitione ipsius, non potest cognosci accidens sine substantia, sed accidens non proprium cognosci non habet a scientia quae est aliquo modo omnium substantiarum, sed cognoscitur de his quae fluint immediate ab ente quod est subjectum primum, vel ab eo quod convertitur cum eo sicut est unum : et ideo cognoscitur de eodem et diverso, simili et dissimili, aequali et inaequali : quia unum in substantia causat idem, et unum in quali substantia secundum qualitatem causat simile, et unum in quanta substantia secundum quantitatem causat aequale : et quia haec a primis fluint, ideo etiam a prima habent determinari philosophia. Adhuc cum omnis divisio fiat per oppositionem, et oppositio sit causa prima diversitatis eorum quae exeunt ab uno primo, in quo sunt potestate, erit ejusdem scientiae primae determinare diversum et dissimile et inaequale, quae causantur ex hoc quod dividenda prima comparantur ad invicem. Et si accipiatur comparatio in formis primorum dividentium, invenitur quod contrarietas formarum est causa divisionis : et sic iterum ad eamdem scientiam de contrarietate pertinet considerare. Si autem dividens primum comparetur primo diviso,
<--- Page Split --->
murget natura prioris et natura posterioris : et tunc eadem scientia tractare habet de priore et posteriore : et sic contrarietas in actu in his quae idem sunt potentia, causa est diversitatis in substantia : et causa dissimilitudinis in qualitate, et cauma inaequalitatis in quantitate. Et cum comparatur haec contrarietas ad id in quo contraria simul sunt in potentia, causa est prioris et posterioris secundum naturam. Et sic terminatur id quod octavo quæritur et nono et decimo.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans disputationem et determinationem undecimæ et duodecimæ quæstionum.
Sed dubitatio incidit : quoniam de his omnibus determinant dialectici ex probabilibus facientes perscrutationem : et nos jam ante diximus, quod dialectica non est aliqua pars essentialis philosophiae : unde videri posset alicui, quod ad sapientiam primam, quae potissima est pars theorum et dea scientiarum, tractare de his non pertineat. Sed hoc facile solvitur per hoc quod dialectica et prima philosophia saepe sunt eadem et de eisdem tracantes : sed dialectica inquisitiva est : et ideo facit interrogationem per inesse sicut accidens, vel inesse sicut predicatum substantiale non convertibile, vel inesse sicut prædicatum convertibile ad quod consequitur idem : et ideo inquirit non de natura talium prædicatorum, sed potius quid cui insit secundum horum prædicatorum rationes : et ideo ex prohabilibus oportet dialecticum procedere, quia non quærit rei naturam per essentialia illi naturae convenientia : et propter eamdem causam non est philosophus, sed potius docens modum philosophandi. Sed sapientia prima de natura horum inquirit per ea quae essentialia sunt ipsis naturis istorum, sicut nos jam in hoc eodem capitulo naturas et origines horum ostendimus : et ideo patet quod aliter tractat de his primus Philosophus, et aliter dialecticus. Hoc igitur modo sunt determinate hae quaestiones : nec opinor vera esse quae dicit Averroes in talibus, quod scilicet dialecticus et primus Philosophus communicent in probabilibus rationibus.
Juxta haec quae dicta sunt, quaeremus id quod undecimo loco posuimus : et hoc est quaerere de his quaecumque his eisdem quae enumeravimus, accidunt. Quamvis enim aliquibus videatur hoc incredibile, si accidenti aliquid accidat, eo quod videatur abire in infinitum : tamen hujusmodi accidentibus primis qualia determinavimus, multa accidunt : eo quod quodlibet istorum multipliciter est dictum: et quaedam conveniunt eis per se prædicata de ipsis, quaedam autem per accidens sunt attributa eisdem, et ipsa accidentia quibusdam per se, quibusdam per accidens conveniunt secundum quod per accidens convenire dicitur, quod per aliud convenit, sicut patebit in quinto hujus sapientiae libro. Ex quo enim multipliciter dicitur unum et ens quae sunt prima quibus haec accidunt, oportet etiam quod accidentia eorum multipliciter dicantur tali multiplicitate quae est principii multiplicitas, scilicet quod quodlibet illorum primo quidem sit in uno, et posterius in aliis : et tunc in ambitu illius multiplicitatis in accidentia et prima dicentur multipliciter, in qua multiplicitate multa conveniunt uni et eidem in uno suæ multiplicitatis modo, quæ non conveniunt ei in modo alio multiplicitatis ejusdem. Propter quod etiam id quod duodecimo est quæsitum, his adjungemus, quod est, utrum unum uni sit contrarium vel non ? sicut unum videtur contrarium esse multo et pauco : et multa sunt huic similia, sicut voluntario in moralibus opponi videtur tam involunta-
<--- Page Split --->
rium per ignorantiam quam etiam voluntarium per violentiam.
De omnibus enim his oportet determinare ad quam scientiam pertinet tractare de istis : constat enim ex his quae jam ante determinata sunt, quod prime philosophiae est determinare de primis. Non autem sufficienter determinatur de ipsis, nisi determinet ambitum communitatis eorum : communitas autem primorum quae sunt unum et ens, non est communitas generis, sed potius ejus quod per prius et posterius dicitur de multis. Oportet igitur primam philosophiam omnes tales primorum determinare multiplicitates : non autem sufficienter determinatur de multiplicibus, nisi etiam ostendatur quid accidat omnibus his in quibus aliquo modo per suam communitatem est primum multipliciter dictum. Oportet igitur philosophiam primam determinare de accidentibus omnium supra dictorum : et per hanc rationem etiam habetur vera ratio quare in prima philosophia simul oportet tangere distinctiones multipliciter dictorum. E contra autem videtur quod si determinantur accidentia eorum in quae dividitur multipliciter dictum, cum ea in quibus dividitur multiciter dictum sint entia determinata, videbitur prima sapientia determinare accidentia omnium determinatorum : quod superius dictum est esse particularis speculativae quae considerat ens determinatum : hoc enim accidens si secundum ipsum et per se convenit sive accidenti, sive subjecto, de particulari ente emanat : et sic convenit scientiae particulari. Huic autem occurrit quod non quodcumque determinatum ad scientiam pertinet particularem, sed potius id quod tali forma determinatur, quae per esse et rationem vel per esse solum est in sensibili materia. Si enim aliquid per divisionem determinetur ad speciem quae nec secundum esse nec secundum rationem et esse sit in sensibili materia, quantumcumque determinetur, tamen adhuc ad considerationem metaphysici pertinebit : sicut hoc ipsum quod
vocamus intelligentiam secundum rationem determinatum esse habet, et tamen est de consideratione Philosophi primi : eo quod sua forma non concretam habet rationem, sed potius separatam.
Quod autem dicitur, quod si accidens accidat accidenti, quod hoc abiit in infinitum, non est verum in his quae per se accidunt, sicut patet cum dicitur quod numero accidunt par et impar, et pari et impari multa accidunt, quae omnia determinare habet arithmeticus. Quod autem multa accidunt pari et impari, patet cum par dividitur in pariter parem, et in pariter imparem, et similiter impari et unicuique illorum accidunt multa. Similiter autem rectum et curvum accidunt lineae, et tam recto quam curvo multa accidunt, de quibus omnibus tractat geometer. Similiter igitur tractabit Philosophus primus de per se accidentibus primorum, et de accidentium accidentibus omnibus,et tanget omnes multiplicitates eorum, et utrum unum uno opponatur, vel plura uno opponantur, et quaeret de omnibus his secundum naturas ipsorum et non per signa et icotes prædicatorum quae in multis inveniuntur inesse. Iste igitur sunt quaestiones duodecim qua sunt de principiis primis secundum quod theoria veritatis philosophiae est de ipsis, sicut diximus in hujus libri principio.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans decimo tertio loco quaesitum.
Jam autem quaestiones quae de ipsis sunt principiis aggrediamur. Primum autem tangemus eas quae de ipsis sunt substantiis principiorum , quaerendo in quo genere substantiae quaerenda sunt principia. Primum igitur id quod decimo
<--- Page Split --->
tortio loco superius positum est, tangamus, utrum scilicet principia et elementa genera sint quae sunt principia formalia, aut principia sunt illa materialia in quae secundum materiam dividitur singulum existentium ? et hoc est quaerere, utrum principia et elementa rerum primarum sint in genere substantiae formalis, aut in genere substantiae materialis ? Stoicorum enim studium videns, quod forma dat esse et per formam res est id quod est, et quod esse proprius actus et effectus est essentialis forma, et quod in formis prima sunt genera universaliora, adhuc autem, quod res omnes cognoscuntur per formas suas secundum hoc quod sunt, et quod haec notitia incipit a generibus primis, dixerunt genera esse principia et elementa existentium. Amplius autem viderunt aliud esse principium, et aliud principiatum, et aliud id in quo principiatum est id quod principiatur a principio et elemento. Cum igitur esse singulorum sit id quod principiatum est, subjectum autem sive materia sit in quo fundatur esse quod principiatum est, neutrum horum erit esse principium et elementum : et cum in re nihil sit praeter hoc nisi forma, relinquitur quod forma est esse et entis principium et elementum.
E contra autem Epicurei, considerantes omne esse per generationem de materia educi, et diversa compositione eorumdem elementorum diversa fieri, sicut patet in diversa compositione litterarum ad orationes diversas constituendas, et in diversa compositione simplicium ad diversitates complexorum, et in diversa compositione primarum propositionum ad diversitatem syllogismorum, et in diversa compositione elementorum ad diversitatem complexionum, pronuntiaverunt materiam et partes materiae principia esse et elementa eorum quae sunt : et sicut in ante habitis diximus, has sententias non ad unum referebant intellectum, cum nec Stoici formam dixerunt esse in materia, sed a datore extrinseco : nec Epi-
curei dixerunt materiam in se formam habere, sed diversa disgregatione et aggregatione fieri generationem.
Nos autem, secundum Peripateticorum questionis, peritiam, in ante habitis diximus quid de hac tenendum est quaestione. Hoc tamen hic adjungamus, quod materia nullo modo potest esse generationis aut entis principium, nisi secundum analogiam ad formam : ad formam autem non habet analogiam nisi per forma esse imperfectum et indeterminatum et confusum existens in ea : propter quod ipsa non est substantia simplex : et si ut substantia simplex acciperetur, non potest esse mutationis subjectum, cum mutatio sit forma facta post formam continuè : nec simpliciter accepta esset entis principium, cum omne ens perfectum principietur ab imperfecto secundum idem esse : imperfectum autem secundum idem esse perfecti sumptum est ejusdem forma cum perfecto secundum modum et esse differens : et sic materia est principium esse et generationis subjectum. Sic autem accepta habet potentiam ad actum forma et operationes : et si intentio hujus esse per intellectum accipitur, haec intentio est genus secundum quod genus est primum subjectum confuse et indeterminate, et potentia in se habens differentias quibus determinatur et perficitur potentia ejus. Peccatum igitur Epicureorum fuit mate- riam ut substantiam simplicem accipere, et eam sic principium et elementum entis esse dicere. Stoici autem peceabant in hoc quod formam ab extra venire esse dixerunt. Secundum autem illum modum nec est esse principium, nec cum materia facit unum nisi congregatum. Non enim est unum et idem, nisi quod prius est in potentia sit idèm numero postea in actu, licet secundum modum et esse sit differens : idem autem numero sic non est materia cum forma simplici : et ideo non fieret ex istis unum nisi congregatione unius cum alio. Propter quod forma extra materiam sumpta dici esse principium et elementum non potest. In'
<--- Page Split --->
materia autem sumpta est ipsa finis generationis et actus materiæ, et principium esse et distinctionis ab aliis : propter quod est idem quod differentia secundum rationem differens. Sic igitur patet qualiter forma sit principium, et qualiter materia, et qualiter in idem concurrit diffinitio data per materiam et formam cum ea quæ datur per genus et differentiam.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans intellectum decimæ quartæ quæstionis prius propositæ.
Ex isto autem aliquiditer innotescit quod decimo quarto quæsitum est. Si enim genera per aliquem modum principia sunt et elementa entium, cum in formis illæ quæ sunt magis universales, influant secundum causalitatem, non influentibus minus universalibus, et non e converso , videtur maxime universales esse per se principia et elementa, et minus universales non esse per se principia, sed per maxime universales . Amplius autem in motu ad formam, illa maxime est principium ante quam nihil est in motu : hæc autem est maxime confusa et indeterminata : sed sicut est in fieri, ita est in esse et in entibus : maxime igitur universalia videntur maxima principia : sunt autem maxime universalia unum et ens : igitur hæc videntur esse principia entium prima. Non huic obsistere videtur, quod unum et ens non sunt genera : non enim præindusta ratio probat universalia esse principia per hoc quod sunt genera, sed per hoc quod sunt prima essentialia : prima autem essentialia esse uni et enti maxime convenit. Adhuc autem in ratione principii, esse videtur ante ipsum nihil esse, et ex ejus
esse sequentia constitui : sic igitur ad omnia sequentia se habent unum et ens. Ex his igitur et hujusmodi rationibus Stoici unum et ens esse dixerunt principia et elementa entium.
In contrarium autem hujus PeripatetiAd oprimti tum. corum objicit subtilitas, dicens omne quod est principium entium, aut in quid, aut in quale esse prædicatum de ipsis. Et siquidem in quid sit prædicatum , oportet ipsum esse principium ut subjectum primum quod primum est ad esse potentia ad primum subjectum. Si autem sit prædicatum in quale, oportet tamen illam qualitatem esse substantialem sicut est actus rerum et differentia : et ideo dicunt illam verissime esse rerum substantiam et entium formam. In his autem principiis neque potentia est actus neque actus potentia : et idem compositum non est aliquod istorum, sed naturae differentes et a se invicem et a composito sunt ambo prædica : unum autem et ens sunt naturae, non differentes ab aliquo eorum quae sub ipsis accipiuntur : non igitur possunt esse principia et substantiae existentium.
Quia autem quæstio superius inducta quæsivit utrum universaliora genera magis sint principia vel specialia magis, ideo etiam de hoc aliter quam superius oportet disputare . Stoici enim magis universalia genera magis dicebant esse principia, tum propter hoc quod sunt priora, tum propter hoc quod magis sunt simplicia et in pluribus inventa, tum quia etiam ab aliis separata sunt non ab aliis dependentia, sed alia ab ipsis : et maxime quia prime causæ magis sunt propinqua cum omnis denominatio fiat ab aliquo propriorum : talia autem non sunt materiæ vel specialissima. Cum enim prima causa æqualiter se habeat ad oinnia, et æqualiter omnia præhabeat in seipsa, in ea quæ maxime æqualiter se habent ad entia et maxime præhabent ea, maxime sunt principia. His autem adhuc addebant rationem, cujus sophisma non videbant, dicentes hoc non posse esse principium
<--- Page Split --->
quod per aliquem modum est in alio, et educitur de ipso : species autem omnes et differentias per aliquem modum videbant esse in genere, et per intellectum educlus de ipso esse : propter quod subalterra et ultima specialissima nullo modo dicebant esse principia. E contra Peripatelici dicebant naturam eam et substantiam secundum hoc quod differens est substantia a natura generis, non esse in genere, nec educi eam de ipso, sed semundum esse potentiale forma et differentia est in genere et ad esse accidentale educitur de ipso : et ideo prior est actus potentia substantia et ratione. Est autem et simplicior, cum non dividatur nisi per accidens, scilicet quantitate materiae, et est ratio sua secundum unumquodque dividentium eadem. Similiter autem et operatio substantialis. Genus autem cum dividatur potentiae divisione, et cum potentia perfecta per actum secundum unumquodque dividentium ratione efficiatur alia et alia, erit etiam substantialis operatio altera : eo quod omnis potentia determinatur per analogiam ad actum : et sic divisibilius est genus quam differentia : et licet in pluribus inveniatur hoc, non est ratione simplicitatis, sed ratione divisibilitatis quam diximus : et quod dicitur separari ab aliis et non alia ab ipso, et ideo prius est natura et intellectu, dicendum quod verum est hoc, quod prius est his quorum est primum, et haec sunt species constituta, sed non est principium naturae illius quae est differentia et actus et forma, et ideo non separatur ab ipsa sicut prior natura, sed sicut imperfectum a perficiente, et sicut confusum a determinante, sicut separatur dualitas a qualibet specie pluralitatis constituta per aggregationem, et sicut separatur trigonum a qualibet figura plurium angulorum in qua est secundum quantitatem et quantitatis divisionem, quando per formas numerorum et figurarum quantitatis continuae et discreta fit divisio. Secundum hanc divisionem dualitas et trigonum non dividuntur, sed
sunt quasi prima subjecta quae formis diversis constituunt species discretorum et continuorum. Hoc etiam modo scitur, quod actus et forma et differentia propinquior est motori, et genus propinquius materiae, eo quod actus est divinum et optimum et desideratum quod pluribus bonitatibus cum primo convenit motore, et est melius eadem de causa et perfectius, non dependens ad aliquid, sed potius ad quod est aliorum dependentia : et hic est verus Peripateticorum intellectus et subtilis : et secundum hunc intellectum propinquiora genera sunt magis principia : et ut generaliter dicatur, quodlibet generum eo magis est principium, quo magis ultimas differentias participat.
CAPUT X.
Et est digressio declarans intellectum decima quinta quaestionis prius inducta.
Continua autem cum his dubitatio qua omnium est difficillima propter rationum ad utramque partem obviantium difficultatem, et ad considerandum maxime necessaria, eo quod est de essentialibus et primis principiis, et estea quae decimo quinto inducta est loco in ordine quastionum superius inductarum, de qua tamen jam aliquid in praeinductis est disputatum. Haec autem quaestio est, utrum illa quae secundum se est causa et principium substantiae quae forma vocatur, sit aliquid praeter materiam, aut non sit aliquid praeter eam? In hac autem quaestione diu contenderunt duae sectae Stoicorum et Epicureorum, dicentibus Epicureis nullam penitus esse causam praeter materiam, Stoicis autem formam praeter materiam causam esse asserentibus. Nec
<--- Page Split --->
hæc quæstio quærit utrum forma sit aliquid separatum a materia ? sed utrum aliqua substantia diversa ab ipsa ? Cum enim materia sola principium sit individuationis, et nihil sit singulare nisi materia vel per materiam, sed nihil est forma præter materiam, sed est quidam motus materiae resultans ex ordine et compositione et figura materiae, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, nihil erit in re nisi singulare. Et cum hæc infinita sunt, et infinitorum non est scientia, non erit scientia aliqua de rebus : eo quod non est scientia alicujus nisi per id quod est unum in multis et de multis, et hoc non est materia, quia materia non est unum in multis et de multis. Adhuc autem esse perpetuum et immobile non est nisi unum : materia autem habet esse perpetuum et immobile in omnibus : igitur hoc esse est unum : eo quod ipsa ante omnem mutationem est et motum, et post omnem mutationem et motum eadem permanens, sicut alibi sæpe probavimus: est igitur materia perpetuum quid et immobile secundum substantiam : a forma igitur non recipit esse aliquod. Cum igitur forma non sit inventa nisi propter esse quod confert, videtur propter nihil penitus forma esse inventa : forma igitur non est aliquid in genere causarum præter materiam. Amplius ex duobus diversis in natura et esse non fit unum aliquid secundum esse et naturam : propositio enim per se nota est, quod ex uno simplici fit unum, et ex duobus diversos modos habentibus in causando nunquam fit unum : ex materia et forma fit unum non congregatione, sed natura et esse : igitur forma unum videtur esse cum materia, licet modo quodam differat : et hæc ratio maxime movebat Epicureos. Adhuc autem inducebant quod quidquid est in re est singulare : singulare autem est incommunicabile : forma autem ab omnibus a quibus esse ponitur, dicitur esse communicabilis et communis : igitur nihil est in rerum natura de formis. Substantia autem omnium rerum aliquid est
in ipsis rebus. Cum igitur non sint nisi duo essentialia rerum principia, forma scilicet et materia, non videtur aliquod esse principium rerum præter materiam. His igitur et similibus rationibus quidam cum antiquis Epicureorum Philosophis consentientes dicunt formam nihil penitus esse præter materiam.
Contra quod Stoici objicientes, dicunt quod si verum est quod inductum est, perire scientiam, et perire intellectum, et perire id quod est per naturam : scientia enim non est nisi per id quod unum est in multis, sicut præinductum est : intellectus autem non est de hoc quod sentitur, sed potius de hoc quod per abstractionem accipitur ab intellectu : non autem fit abstractio materiae a materia, sed potius formæ a materia : igitur forma est aliud a materia. Intellectus enim fit per id quod idem et unum est in multis similitudo essentialis eorum : hoc autem non est materia : quia non est una materia in multis, sed potius diversa, quæ diversitas causa est diversitatis numeri in eis. Esse etiam perit ab existentibus si non sit forma : esse enim actus est alicujus essentialis causæ : non autem est actus causæ illius quæ se habet ad esse et non esse : ad esse autem et non esse se habet potentia : materiae igitur esse non est actus sive effectus materiae. Oportet igitur ponere formam præter materiam, cujus effectus sit esse. His igitur et hujusmodi rationibus forma ponitur esse causa præter materiam. Et quod materia ponitur unum quid et perpetuum et immobile, hoc est verum quantum ad hoc quod non mutatur vel movetur ab esse vel ad esse materiae, sed non quantum ad hoc quod non mutetur secundum esse et esse sicut mutatur subjectum mutationis et motus, et propter hoc esse necessaria est forma. Similiter etiam unum fit ex materia et forma non in eo quod hæc duo sunt substantiæ differentes secundum seipsas, sed in eo quod materia analogiam habet ad formam, per hoc quod forma secundum esse confusum et
<--- Page Split --->
Imperfectum est in ipsa. Idem enim quod est in potentia, fit in actu : et ideo idem et non congregatum fit ex potentia et actu. Propter quod etiam diffinitio complectens potentiam et actum est unum secundum esse et non multa : licet etiam in re existentia singularia sint et incomnunicabilia, tamen forma accepta propter rem cujus est forma communis est et principium cognitionis, sicut saepe in ante habitis determinatum est. Et tunc accipitur tribus modis, ante rem scilicet sicut causa formalis, et in re, et post rem per abstractionem separata ab ipsa, secrundum quos modos triplex universale Stoici esse dixerunt, sicut in aliis locis mipius determinavimus. Hic igitur est intellectus decima quinta questionis.
CAPUT XI.
It est digressio declarans intellectum decima sexta questionis.
Sexto decimo vero loco quaeritur, utrum forma loco et subjecto et esse sepurata sit a materia, vel non sit separata ab ea, sed conjuncta eidem loco et subjectio, esse habens in ipsa, et non ens extra ipsam? Et haec quaestio est inducta ex contrariis assertionibus Stoicorum et Peripateticorum. Stoici enim formas extra materiam separatas esse dicunt, et esse formantes eas quae sunt in materia, et eas quae sunt in materia esse imagines quasdam et resultationes et umbras earum quae vera forma sunt et extra materium esse habent: hujus quae assertionis multas et fortes afferentes probationes, quarum prima est, quod forma omnos prodeunt ex lumine prima causae, quae se habet ad totam materiam sicut artifex ad totum artificialum, et sicut formativa virtus quae est in semine, ad for-
mationes membrorum. Si igitur sic sunt in lumine causae primae, sunt omnes ante materiam, et extra eam secundum esse et locum : et sic constat omnes formas secundum esse separatas existere a materia. Adhuc autem omne formatum habet aliquid formans ipsum quod est extra ipsum, sicut agens et operans est extra patiens et operatum. Cum igitur formae materiales in materia formatae sunt, oportet quod agens et formans sint extra materiam. Hoc etiam argui videtur ex ratione generantis : quoniam generans est dans formam quam superflue dare videtur, si forma est in materia, et cum ipsum generans et movens sit extra mateeiam, videntur formae omnes separata extra materiam existere. Amplius ad hoc est motus cœelestium, ut ex motore primo formas in se defluentes per motus suos activis et passivis influant, et per generationem et complexionem illorum inferioribus explicentur. Si igitur sic discedunt nec descendunt nisi ab his principiiis in quibus sunt, videntur formae primitus in his quae extra materiam sunt, existere separatae, et primae quidem forma esse divina et intellectuales, secunda autem in sitibus et proportionibus periodi, quasi mathematicam ante qualitates activas accipientes dimensionem : in tertio loco subjici passivis et activis sensibilium. Sunt igitur triplices formae, divinae, mathematicae, et sensibiles, sicut Plato tradidit, qui in secta Stoicorum praecipue floruit. Et secunda quidem imagines quaedam sunt primarum, tertiae autem resultationes et umbrae quaedam secundarum, primae autem secundarum et tertiarum archetypus.
Si autem objicitur de formis accidentium, quae non possunt intelligi esse separatae, dicunt Stoici nullam esse instantiam : quia accidentia potius sunt esse quam essentiae, nec sunt esse simpliciter, sed modi quidam essendi : et cum in accidentibus accipitur universale quod dicit quid accidentis, est ipsa quidditas non simpliciter quidditas, sed qualitas, vel
<--- Page Split --->
quantitas modum quemdam imitans quidditatis et substantiae: et ideo accidens causatur omnifariam, nec habet talem a primo descensum, sicut formae substantiales, sed fluit a subjecto cujuslibet formae substantialis.
Addunt etiam Stoici, quod cum in omni substantia naturali triplicem inveniamus modum, unum quidem quod substantia est, alium autem quod determinabilis est et determinata dimensionibus et figuris, tertium autem quod distincta est et distinguibilis affectionibus qualitatum activarum et passivarum, oportet quod isti modi causas habeant ad quas referantur. Quod autem substantia est, non potest habere nisi a primis substantiae principiis, inter quae fons et origo est lux et intellectus causae primae: fons autem et origo omnis mensurae et figurae est dimensio et figura periodi. Cum igitur in his sicut in moventibus et instrumentis sui esse est substantia, mensurabilitatem accipit et figurabilitatem: in materia autem activorum et passivorum necesse est quod affectum agentium et patientium accipiat.
Adhuc autem in assertionem suae opinionis adducunt, sic esse in majori mundo, sicut est in minori: minor autem mundus perfectus non est nisi homo per intellectum agentem et operativum operans, et sub se habens motores per imaginationes et sensum moventes et in potestate habentes universam materiam membrorum corporis: in hoc autem exemplo omnes formas substantiae membrorum ab intellectu agente procedere, et in ipso simplices esse substantias, in imaginativis autem virtutibus dimensibilitatem et figurabilitatem accipere, et in materia qualitatibus sensibilibus affici. Similiter igitur erit in mundo majori, in quo ad intellectum primi motores secundi qui quantitati conjuncti sunt, ordinantur ut instrumentaliter servientes: et materia elementorum subjacet sicut materia quam in potestate habet motor primus. Propter quod primum vocant
paternum intellectum, secundum autem sicut deos quorum opifex et pater est intellectus primus, mundum autem sensibilem sicut filium, et materiam sicut materculam. Aliquando autem primum dicunt sicut animam mundi, et secundum sicut vires, et tertium sicut corpus, diffinientes primum, sicut Apuleius tradit, dicens primum esse mundi animam motu et ratione mundum gubernantem. Hæc igitur confirmatio est opinionis Stoicorum de separatione formarum.
In contrarium autem hujus totis viribus Peripatetici objiciunt dicentes, quod sine natura intrinseca, ut est omnis forma substantialis, materia subjectum esse non potest motus et mutationis quæ est generatio: cujus in propatulo demonstratio est: quia mutatio omnis est forma post formam, et ideo prima mutationis inchoatio est forma de potentia exiens ad effectum. Cum igitur materia subjectum sit generationis primum, oportet formas omnium generabilium esse in materia. Adhuc autem si nihil formæ præexistit in materia, materia per analogiam ad formam non determinatur: non igitur est aliqua materia alicui rei magis propria quam alia: et sic redit inconveniens in Physicis improbatum, quod ex quibus libet quodlibet potest generari: quia materia per hoc quod est tantum substantia a forma differens, æqualiter se habet ad omnem formam recipiendam. Amplius si nihil formæ in materia præexistit, secundum hoc unum secundum esse vel essentiam non fit ex materia et forma: quia non est idem secundum substantiam quod primo est in potentia et postea in actu: sed est ibi congregatio duorum naturas differentes habentium, quæ non vere faciunt unum: neque una diffinitio erit sic ex materia et forma constituti, quæ omnia absurda sunt et recto intellectui contraria. Amplius si forma extrinsecus est ingrediens in materiam, in omni generatione formæ inductio incipiet in exterioribus materiae, et sic paulatim ingredietur ad interiores partes materiae,
<--- Page Split --->
sicut videmus fieri in inflammatione lignorum ab igne. Hujus autem contrarium videmus in omnium generatione physica, ut praecipue in generatione animatorum in quibus partes materiae prius interioribus distribuuntur : et tunc demum exteriorum incipit formatio. Amplius autem formam quae omnino est ab extrinseco, est ingrediens in materiam, de potentia nulla materiae educatam, sicut est intellectus, videmus in nulla materiae obligatione coarctari, neque alicujus corporis actum fieri. Si igitur omnis forma sic ab extrinseco ingreditur, de nulla materiae potentia educta, necessario relinquitur omnem formam esse liberam, et nullius materiae actum existere. Et hujus consequentiae necessitatem Plato vidit, quando dixit substantias rerum esse intellectus simplices ab omni materia puros.
IIec igitur et hujusmodi sunt quae Peripatetici inducunt : et quia nos hic suscepimus vias Peripateticorum declarare, dicimus cum Averroe quod nulla causa fuit quare Philosophi vias Aristotelis Peripatetici in pluribus secuti sunt, nisi quia pauciora vel nulla inconvenientia sequuntur ex dictis ejus 1. Secundum igitur intellectum Aristotelis, dicimus omnus formas potentia esse in materia et per motum educi de ipsa.
Ad ea autem quae inducunt Stoici de lumine primi moventis, dicendum videtur quod illa non probant formas esse distinctas extra materias nisi in ratione forma efficientis, quae causa alia est a causa formali : forma enim eadem numero quae in efficiente primo est, et est lumen intellectus et ratio operis, non efficitur in materia, sed conveniens vel similis, secundum quod est possibile quod effectus imitetur causam : et omnia secunda moventia sunt instrumenta primi, et movent in virtute forma intellectus agentis a primo usque ad ultimum, sicut movent qualitates elementales in semine per virtutem et speciem formativa virtutis qua
est in spiritu seminis, et sicut moventur qualitates elementales in corpore animato per virtutem et speciem animae quae est in eo. Et quoad hunc modum motus primi moventis et instrumentorum dicuntur divinae ideae et coelestes formae formantes et imprimentes et agentes et extra manere, et materiales formae dicuntur resolutiones et umbrae et imagines, et formata quaedam, licet totum esse earum educatur de materia. Hoc etiam modo generans est dans formam, non quidem eamdem quae secundum esse est in ipso, sed similem illi vel convenientem quantum possibile est educendo de materia. Nec ad hoc est motus coelestium ut eadem quae in primo sunt, motus influat, sed ut instrumenti virtute formetur a primo ut ad conveniens moveat materiam. Et ex his patet, quod non est aliud universale a particulari nisi in modo, et quod sunt eadem principia essendi et cognoscendi, nec sunt aliquae formae mathematicae inter ideales et sensibiles, et quod vera est instantia de accidentibus quoad hoc quod forma substantialis educitur de materia sicut et accidens, licet alius sit modus eductionis utriusque : et ideo sicut accidens non habet esse separatum a substantia, sic forma substantialis non habet esse separatum a materia. Quod autem est triplex formae determinatio, causatur ex principiis ejus propriis : quoniam illa per se faciunt eam esse substantiam : per esse autem quod habent in materia mobili, faciunt ipsam quantitatem determinabilem : et per esse quod habent in materia sensibili, faciunt ipsam affici passionibus : et hujus causam in multis locis determinavimus. Ex his autem ulterius patet, quod forma secundum esse non est ante rem cujus forma est, nec aliud est intellectus entis, et aliud esse ejus, sed idem. Et sic dissolvitur quod inducunt Stoici.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Et est digressio declarans intellectum decima septima quaestionis inducta.
Consequens autem quaesitum est decimo septimo in ordine superius enumeratarum quaestionum, et hoc est, utrum unum sit hoc principium quod est substantia, aut plura numero ? Haec enim quaestio est orta ex praeinducta et superius secundum dicta Aristotelis imperfecte disputata : omnium enim Stoicorum sententia fuit substantiam hanc unam numero simpliciter, annexam tamen sibi esse quamdam pluralitatem. Hujus autem rationem assignabant : quia sive forma consideretur ex parte originis, sive in seipsa, sive secundum comparationem ad ea quorum est forma, semper est una numero et eadem. Si enim ex parte originis consideretur, est ipsa una et eadem quae lumen est operativum intellectus primi agentis : nec hoc secundum esse vel essentiam multiplicabile est per aliquem modum, cum sit substantia primi intellectus, sicut substantia animae una est non multiplicata, separans tamen virtute propria unius et ejusdem speciei formas ossis et carnis et nervi et aliorum membrorum similium et heterogeniorum. Si autem in se consideretur forma simplex, est essentia simplex et invariabilis. Igitur ex illa parte etiam est una simplex. Si autem comparetur ad ea quae sunt post eam, hoc est, ad ea quorum est forma, constat quod ipsa causa est unitatis et pluralitatis omnium illorum. Igitur unitas et pluralitas ipsius non causatur ab ipsa : et ideo si in se est una, ipsa etiam in illis erit una : et sic videtur omnibus modis forma una et eadem numero remanere.
Amplius quod subtractis omnibus se consequentibus remanet unum et idem, ipsum in se unum est et idem : subtractis autem omnibus formam consequentibus non remanet nisi forma una et eadem : ergo in se forma est una et eadem. Amplius forma quae praedicatur de omnibus similitudinem essentialem habentibus, aut est una et eadem re et nomine, aut nomine quidem eadem, sed re diversa. Et si eadem re et nomine forma, una erit in omnibus re et nomine. Si autem est diversa re et nomine eadem, tunc æquivoce praedicatur. Et hæc est ratio Averrois in quibusdam librorum suorum, et reputat eam fortem et insolubilem.
In contrarium autem hujus est, quod Ad opposisit in praemisiss habitum est, quaedam tum. formarum dividitur quantitate, et quadam dividitur formalibus differentiis : et quocumque modo fiat, forma semper agitur in pluralitatem. Ad hoc autem omnis forma numeratur numero subjecti : constat autem subjecta esse plura : plures igitur sunt et forma et multa numero. Hujus autem quaestionis veritas satis patet in disputatione priori, in qua Aristotelis sententiam declaravimus : forma enim secundum quod est in multis, multiplicatur per aliud : secundum autem quod est de multis, est una per se, et secundum rationem, non habens ex se diversitatem numeri. Licet autem sit una secundum originem et in se et secundum quod est de multis, tamen cuilibet harum unitatum quaedam est annexa pluralitas. Una enim idea in lumine intellectus practici pluralitatem habet rationum ad speciem et finem operum relatarum, sicut unus intellectus ratio est ossis et nervi et manus et pedis, quando intellectus corpus operatur, cum tamen intellectus per se idea sive species una sit : et hanc pluralitatem facit relatio speciei intellectus ad opus. Formae autem secundum se connexa virtutum et potestatum pluralitas est : et hanc pluralitatem facit fluxus forma de pluribus
<--- Page Split --->
por ordinem ante se propositis, sicut plurium potestatum est vita quam esse, et sensus quam vita, et intellectus quam sensus. Formae autem quae est de multis, connexa est subjectorum pluralitas secundum potentiam vel actum : quia vel est in multis, vel in multis potest esse quantum est de sua natura, cum sit communicabilis. Hoc igitur modo forma est una de multis re et ratione, sicut dicit Averroes. Separata enim ab hoc et nunc removet id quod idem est ubique et semper, cujus locus et species est intellectus, eo quod, sicut diximus in libro de Natura animae et opere ipsius, intellectus est species intelligibilium et locus: erit enim agens intelligibilia per intellectum agentem : et est species intelligibilium per lumen agentis, quod proprie est intelligibilium forma : et est locus intelligibilium per intellectum possibilem : ex his enim tribus et minimis natura constat intellectualis : et haec se habent sicut sol et lumen solis et perspicuum ad colores esse secundum quod est motivus visus. Et hoc modo dicunt Philosophi quod idem universale est in omni intellectu, et est ubique, et semper praesentia sui potius quam informatione subjecti alicujus.
CAPUT XIII.
Et est digressio declarans intellectum decima octavae quaestionis.
Quia autem principium quod vere est substantia, est in materia, nec separatum ab ea, et est unum, conjunctum tamen multitudini, oportet induci quaesionem decimam octavam, utrum scilicet sit aliquid praeter simul totum compositum ex mixtis et compositis alia quacumque compositione, quod Graece
synolon vocant? et hoc maxime dico synolon sive totum, quando aliquid nomine formae totius et compositi praedicatur de materia sic composita, nihil addens nomine praedicati nisi materiae compositionem, sicut coagulatum, liquabile, arefactibile, scissibile, et alia hujusmodi quae in scientia Meteororum sunt a nobis determinata : aut forte nihil addit supra hoc, aut in quibusdam addit, in quibusdam autem non addit : et tunc oportet quaerere et scire qualia sunt in quibus addit, et qualia sunt talia in quibus non addit? Si enim nihil addit in omnibus, sicut Empedocles et multi dixerunt quod substantialis formalis non est nisi harmonia compositorum et compositionis, tunc non oportet nos aliqua considerare per speciem, sed invenire quae sit prima materia in quolibet, et qua qualitate activa vel passiva illa materia ad formam synolon deducatur : et sciemus totam materiam entium, sicut in liquabilibus calido et humido diximus materiam primam esse aquam : arefactibilium autem talem calido et sicco diximus de materia terrae esse : et si sic est in omnibus. Omnium etiam animatorum et cœelestium sciremus naturam, quoniam scimus propriam eorum materiam, et quo agente, et quo patiente ad compositionem conveniunt. Et hoc quidem multi etiam posteriorum Philosophorum et modernorum dixerunt, volentes formas nihil esse nisi accidentia compositionis et miscibilium, in tantum quod et intellectum possibilem qui locus est specierum, mixturam quamdam elementorum tradiderunt esse. Quorum ratio est, quod omne esse quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Cum igitur formae sunt in composito synolon, sunt in eo secundum potestates compositi : est autem potestas compositi proportio potestatum eorum qua composita sunt et mixta : forma igitur omnis quae est in composito synolon, non est nisi proportio mixturae et compositionis eorum quae miscentur et componuntur.
<--- Page Split --->
Hoc idem adstruebant per rationem formae. Cum enim omnis forma endelechia sit potentiae materiae, sicut docent Peripatetici, et potentiae materiae non sunt nisi proportiones potentiarum et virtutum eorum quae mixta sunt et composita, non erit forma actus nisi hujusmodi potentiarum synolon, et sic forma non erit nisi talis compositionis et synolon harmonia. Talibus igitur formis et non aliis circumdatam dixerunt esse materiam : et hoc secundum poeticas fabulas peplum dixerunt esse Palladis : et quia difficile est scire naturas et quantitates hujusmodi miscibilium, dixerunt quod peplum hoc nullus hominum revelare potest : cum tamen Pallas scit quidquid est et erat et erit, et quidquid in mundo apparet et non apparet. Et de his nos alibi locuti sumus.
In contrarium hujus objicitur : quonniam si forma non est aliquid praeter synolon, non est ambo ista quae sunt forma et materia, tunc nulla potestas apparet in synolon nisi qualitatum compositi : sed ubi non est potestas, ibi non est opus : opus ergo omnino nullum erit nisi qualitatum compositionis : nullum igitur erit opus animae : quia omne illud opus est secundum potentias vitae et non secundum potentias synolon sive compositionis. Opera autem vitae sunt nutrire, augere, movere secundum locum, sentire, et intelligere, et hujusmodi alia. Quod quia omnibus patet esse falsum, constat praeinducta non solum esse falsa, sed haeretica. Nec patientum est tales homines vivere, qui quidquid boni est in natura, nituntur destruere.
Dicamus igitur hujus quaestionis determinationem, quod in quibusdam forma non est aliquid praeter synolon, quae sunt materialia non attingentia naturae perfectum, sicut est nix, grando, et qualia diximus in Meteoris : et in aliis est aliquid praeter formas synolon quae naturae perfectius attingunt, sicut maxime sunt animata. Si autem in animatis aliquid est, cujus anima separatur a materia ut
perpetua et incorruptibilis, hoc jam in parte in scientia de immortalitate animae tradidimus : et ad hoc in hac scientia posterius ostendemus. Ea autem quae inducta sunt in contrarium, non est difficile solvere. Materia enim non solum habet potentias et virtutes ex miscibilibus, sed etiam ex influentia celestium desuper, ex virtute moventium intellectuum supercelestium, et ex virtute animarum, in quantum corporibus dirigitur et maturatur, sicut in scientia de Animalibus determinatum est, et secundum hujusmodi potentias perfectivos accipit actus qui sunt aliquid praeter synolon. Tanta igitur de decima octava quaestione dicta sunt.
CAPUT XIV.
Et est digressio declarans intellectum decimae nonae quaestionis.
Ex quo igitur jam constat principia formalia esse aliquid in quibusdam praeter synolon, in quibusdam autem nihil, restat inducere id quod decimo nono quaesitum est, utrum sint determinata principia talia, sive sint in rationibus, sicut illa quae sunt aliquid praeter synolon, sive sint in subjecto, sicut illa quae nihil sunt, nisi formae synolon, sint determinata numero, ita quod sint duo vel tria vel aliquid secundum numerum aliquem et non plura : aut determinata secundum speciem, ita quod sint unius vel duarum specierum vel alicujus determinati alterius numeri, licet sint indeterminata secundum numerum subjectorum suorum. Et quocumque modo dicantur esse determinata, ita quod nec ordine nec compositione sint agibilia in pluralitatem majorem quam sit numerus in quo determinata sunt principia, cum principia formalia entibus dent esse
<--- Page Split --->
et rationem et substantialitatem, concluditur quod entia non erunt plura quam sunt principia, sicut in ante habitis osteissum est disputationibus : et ideo multi fuerunt qui infinita dixerunt esse principia forma et subjecto et omnia esse in omnibus. Consideraverunt enim quod principia incorruptibilia sunt, et ideo ad invicem in compositione et mixtura non transmutantur : propter quod nullum dixerunt esse actum mixti, sed omnis actus esse principiorum compositorum et denominationem fieri a dominante, cum tamen omnia sint in omnibus. Cum enim incorruptibilia sint, non alterantur ad invicem, sicut dicunt. Alii autem determinata dicunt esse principia in specie, et non secundum numerum subjecti, ut Platonici qui ideas dicunt esse principia, et has numero intellectium primorum esse species determinatas : eo quod tot sunt ideae prima, quot sunt intellectus activi qui in potestate habent materiam : quae tamen ideae omnes sunt ex ipsa unius et simplicis intellectus primi idea, et ad illas omnia formantur subjecta materiae : pro ratione ponentes, quod ante omnem multitudinem est unitas, et omnis multitudo reducitur ad unum : et sic omnis multitudo subjectorum ad unum in forma reducitur, et omnis multitudo formarum reducitur ad unitatem illam quae est formarum species, et hoc est intellectus agens formas, et multitudo talium intellectuum reducitur ad unam unius primi ideam quae est species et lumen omnium intellectuum activorum. Et isti non aberrant omnino, sicut in consequentibus apparebit. Alii autem subjecti numero dicunt principia esse determinata, dicentes quod omnia sunt aut aqua una, aut unus aer, aut unus ignis, aut aqua et ignis, aut quaecumque duo aut tria aut omnia quatuor elementa intransmutabiliter composita, et compositione sua entia facientia, quae non sunt aliud ab ipsis. Et horum omnium rationes jam in ante habitis determinavi-
mus. Hæc igitur de ista quaestione cum his quae in præcedentibus determinata sunt, sufficiant. Sic igitur patet determinatio septem quaestionum quæ de principio formali sunt.
CAPUT XV.
Et est digressio declarans intellectum quaesiti vigesimi.
Vigesima autem quaestio est, utrum eadem sint corruptibilium et incorruptibilium principia, an diversa? Nec modo quaeritur quae sunt principia, sed quorum : nec de uno quaerimus quocumque principio, sed de quolibet secundum quamlibet causam determinatam. De hac igitur quaestione, si qua multa secundum theologizantes dicta sunt, aliter autem adhuc de hac disputare oportet. Si enim eorumdem effectuum sunt principia eadem, videtur quod contrariorum effectuum sunt principia contraria : corruptibilia autem et incorruptibilia sunt contraria : videtur igitur quod corruptibilium et incorruptibilium principia sunt contraria : et haec fuit ratio Manichæi de duobus principiis. Adhuc autem principium primum causa est per se, aut non. Si non est causa per se, non est primum, sed ante ipsum est principium aliud. Si autem per se causa, tunc non causat aliquid nisi in sui conformitatem. Si igitur principium est incorruptibile, erit omne causatum suum incorruptibile. Videmus autem multa corruptibilia. Ergo illa sunt ab illo quodam principio. Dicet autem fortasse aliquis, quod primum principium causat per voluntatem et intellectum, et ideo causat prout vult. Contra hoc est, quod in sequentibus hujus scientiæ probabitur, quod in pri-
<--- Page Split --->
mo voluntas est idem quod essentia, et non disponitur diversis volitis : igitur causatio sua voluntatis est uno modo sicut causatio naturae : et sic sequitur idem quod prius conclusum est. Adhuc detur quod causet per intellectum : videmus autem quod ecclestia per intellectum mota uno modo moventur semper, et nulli subjacent diversitati. Cum igitur intellectus primi magis sit stabilis quam intellectus motorum, magis uno modo erit causatio intellectus primi quam sphærarum ecclestium. Quidquid igitur procedit per ipsum, procedit per unum modum et in dispositione una. Cum igitur res sint contrariarum dispositionum, non videntur procedere ab uno et eodem principio. Haec et hujusmodi movebant Pythagoram ad ponendum duas sistitias principiorum, unam boni, et alteram mali : et tota causa hujus dispositionis est, quia quaerebant causam mali, ignorantes an est malum, et quid est malum.
Nos autem, quantum hoc negotium exigit, determinare volentes inducta, dicimus quod malum in natura non est aliquid existentium, et ideo non habet causam aliquam essentialem, sed privatio est harmoniae et commensurationis principiorum consituentium, et privatio modi ipsorum, et ideo non habet causam esse causantem, sed defectus causalitatis est sibi causa, cum malum naturalium quod est corruptio, nihil aliud sit quam contra naturam illam esse quae est proportio principiorum constituentium in esse, et solutio modi compositionis et harmoniae eorum. Dico igitur, quod in his in quibus inæqualis est distantia et convenientia ad principium primum, non est æqualis participatio esse divini : quoniam propinquissima, sicut intelligentiæ, sine motu participant : propter quod intelligentia indivisibilis et simplex facta est in luce principii primi. Magis autem distantia participant hoc per motum localem, in quo est substantia incorruptibilis mota, sicut corpora supercelestia. Quæ autem sunt in ulti-
ma resultatione, participant hoc per successionem generationis, habentia causam sua successionis motum declivi circuli, in quo elongatio generantis primi solvit harmoniam et inducit corruptionem generatorum : et hoc est corruptio et naturee malum : et per hoc patet quod cadem sunt moventia principia corruptibilium et incorruptibilium, sed moventia non mota sunt principia corruptibilium per instrumenta quae sunt moventia mota per accessum et recessum et alios motus sive diversitates, ita quod semper mali nulla est causa efficiens, sed deficiens. Quoniam si movens præsentia facit esse, absentia facit non esse, sicut patet per inducta. Quod igitur dicitur, quod contrariorum contrariae sunt causæ, per se falsum est, si sub contrariis comprehenduntur privative opposita : sed unum et idem diversimode se habens, causat taliter opposita. Nec negandum est quin principium primum sit causa per se et essentialiter, et secundum voluntatem uno modo stantem semper : et ideo ad omnia æqualiter se habet : sed non omnia æqualiter se habent ad ipsum, sed quædam propinquius, et quædam longinquius secundum perceptionem suarum bonitatum, sicut alibi saepe diximus. Et ex his cum illis quæ in ante habitis determinata sunt, patet satis quod tenendum est de præinducta quaestione. Nos enim hoc de malo animæ et hominis in moribus non loquimur : quia non est de proposita quaestione secundum propositum opus quod hic prosequimur.
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans intellectum vigesimæ primæ quæstionis.
Deinde est quaerendum de intellectu quæstionis vigesimæ primæ, utrum sci-
<--- Page Split --->
licet omnium tam corruptibilium quam jucorruptibilium principia sunt incorrup- tibilia, aut corruptibilium principia sunt corruptibilia, et incorruptibilium incor- rupibilia ? Et quia de moventibus jam constat per determinationem quaestionis praecedentis, quaeramus de aliis principiis materialibus et formalibus et finalibus. Videntur enim principia materialia esse incorruptibilia per Aristotelis determina- tionem in superiori positam disputatione : quia nec motus esset neque mutatio, nisi subjectum quod est materia, incorrupti- bile et ingenerabile ponatur, sicut cons- tat ex scientia primi Physicorum. Per eundem enim demonstrationem constat, quod forma neque generabilis est, neque corruptibilis, neque mobilis. Quidquid enim secundum essentiam non fit per motum vel generationem, esse suppo- nitur ante omnem motum et ante om- nem generationem, secundum essentiam non fit per motum vel generationem : formae autem essentia esse supponitur in materia ante motum omnem et ante ge- nerationem omnem : non fit igitur per motum vel generationem. Huic demon- strationi non obstat quod forma non est in materia nisi in potentia. In potentia enim esse dicitur esse compositi, non esse for- me secundum essentiam : forma enim per essentiam eadem est, sive sit in po- tentia, sive sit in actu. Quod autem se- cundum essentiam praesupponatur esse in materia, ex hoc patet quod omnes Philosophi in hoc convenerunt, quod ni- hil fit physice ex nihilo, sed ex aliquo. Si autem essentialiter forma non prae- cxisteret in materia, oporteret quod ab alio extrinseco daretur materia, aut quod fieret ex nihilo, quorum utrumque sae- pius a nobis improbatum est. Amplius motus et mutatio non sunt nisi ad esse : et hoc est compositi et non essentiae for- me simplicis : ergo forma neque per motum neque per mutationem fit quae est generatio. Cum igitur generatio et
corruptio non sint circa idem, necessario sequitur quod neque corrumpitur per corruptionem.
In contrarium autem hujus est, quod moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt, et generatis nobis generantur ea quae in nobis sunt, et corruptis nobis corrumpuntur ea quae in nobis sunt : formae autem quae sunt principia substantiarum, sunt in nobis : videtur igitur quod moventur et generantur et corrumpuntur, nobis corruptis et generatis et motis. Adhuc autem aliter videntur formae incorruptibiles esse, per hoc quod principia scientiae perpetua sunt et incorruptibilia, sicut Platoni videtur.
Haec autem et hujusmodi in praehabitis sufficienter pertractata sunt : quia principia proxima rei principiatae et essentialia, corruptibilia sunt per accidens, quando res corrumpuntur per se, et sic sunt etiam generalbia et mobilia : per se autem sunt ingenerabilia, incorruptibilia et immobilia, sicut optime est probatum 1. Formae autem primae quae sunt movendi rationes in movente, et fines ultimi qui sunt in primo motore sicut in duce exercitus, sunt absolute immutabiles et immobiles. Materia autem secundum id quod subjectum est et fundamentum, incorruptibilis est et ingenita : per esse tamen quod habet a disponentibus corrumpitur et generatur, et corruptio unius est generatio alterius.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans intellectum vigesima secunda quaestionis.
Difficillimum autem ad considerandum omnibus Antiquis visum est id quod
<--- Page Split --->
vigesima secunda quaeritur quaestione, utrum scilicet unum et ens quae sunt primi entium intellectus, eadem sint substantia, et non diversum aliquod subjectum, aut non, sed aliqua contenta sub ipsis sunt rerum substantiae, sicut amor, aut odium, aut ignis, aut aqua, aut aliquid aliud hujusmodi ? Et hanc quidem quaestionem superius multum exquisite disputavimus per Aristotelis rationes, et ideo illa non repetemus : sed altius ordinantes disputationem, rationes Platonis et Pythagore inducemus. Videamus igitur de rerum principiis primis. Omnium enim quorum resolutio stat in uno, est una natura principium in quam decurrit omnium resolutio, et non resolvitur in aliud: sed entium omnium resolutio stat in ente et uno : haec non resolvuntur in aliquid quod sit prius ipsis : igitur ens et unum substantiae sunt et principia omnium entium. Amplius omnium eorum quorum est substantialis egressus sive profluxus ab uno faciente per essentiam omnia, necesse est esse naturam unam, sicut patet per inductionem omnium ab uno essentialiter fluentium, quod per essentialem operationem producit ea : non autem dubium est omnium entium profluxum esse ab uno primo principio faciente essentialiter et non accidentaliter operationem : videbitur igitur esse omnium natura una : et hoc non potest esse nisi ens et unum : sunt igitur principia et substantiae omnium unum et ens. Simile hujus videtur tam in sensibilibus quam in intellectualibus : quoniam quia visibilia fluunt a luce, omnium visibilium principium essentiale est lumen : et quia omnium intelligibilium fluxus est ab intellectu agente, lumen intellectus agentis principium essentiale omnium est eorum quae intelliguntur. Hinc est quod Plato Deum deorum patrem et opificem inducit dicentem : « Horum sementem ergo faciam vobisque tradam, vestrum erit par exsequi ». Et haec est causa quod
una natura quae primum ens est et primum unum, antiqui Pythagorici et Plato dicebant omnium principia : lumen enim intellectuale factivum quod fluit a prima causa, sementis est omnium, et hoc est causa entitatis omnium, et unitatis omnium aliorum, quae sunt posteriora ipso et hoc aliquando volebant dicere quando dixerunt omnia fieri ex ipsa unius et entis idea.
Est autem deceptio secundum aliquid in hac opinione, quia cum resolvuntur omnia in ens et unum, non stat in ens resolutio in una natura quae univocé sit una natura omnium : id autem quod substantiale est principium entium, univoce est in illis quorum est principium, quia aliter non esset diffinitivum : et ideo peccaverunt hi Philosophi in eo quod non distinxerunt unum et ens. Similiter autem cum fluxus omnium est ab uno faciente, illud faciens non influens etiam essentiam suam in facta, licet non operetur accidentaliter, eo quod nihil penitus potest accidere illi, sed operatur per suam scientiam, quae est lumen intellectus sui qui activus est, et hoc lumen procedit in diversitatem generum et specierum secundum ordinem quem constituit sapientia sua, quae causa ordinis est universi : et cum illud lumen non participetur secundum potestatem et naturam ejus a quo fluit, sed secundum potestatem percipientium ipsum : et haec potestas sit valde difformis genere et specie, non est in eis ut una natura uno modo accepta, sed potius ut unum multiformiter participatum : et hoc non est substantiale principium, sicut paulo ante diximus. Et est simile hujus in lumine solis, quod formativum est omnium generatorum : et tamen quia non participatur unica solis potestate, sed multis potestatibus participantium, non facit ut omnia sint unius naturae per quam diffiniantur formaliter, sed sunt diversarum naturarum et formarum et diffinitionum, et tamen in lumine solis est ut fiat quidquid fit in eis : et similiter in lumine
<--- Page Split --->
intellectus primi est, ut fiat quidquid fit, et tamen non est formalis substantia omnium. Et forte ideo hoc vocavit Plato smentem potius quam genus vel formam : quia informativa sementis est ut fiat radix et stipes et folium et ramus et fructus, et tamen non est univocum principium salvatum in omnibus inductis. Ex his igitur probatur, quod non est recta demonstratio superius inducta et probata per ea quae univoce procedunt ab uno essentiali aliquo principio. Patet igitur preinductae quaestionis determinatio secundum Peripateticorum subtilitatem.
CAPUT XVIII.
Et est digressio declarans intellectum vigesimae tertiae quaestionis.
Consequens quaestio quae vigesimo tertio, ordine quaestionum est ponitur in utrum principia sint universalia, aut ut singularia rerum ? quae licet jam in aliis determinata sit, tamen ut sufficientior sit doctrina, dignum est de ea aliquid disputare. Omnium autem Stoicorum sententia fuit universalia rerum esse principia, et hujus potissimum causas res assignabant : quoniam si essent singularia, cum singularia sint infinita, et infinita non sint scita, neque perfecta essent rerum principia et ignorata et imperfectissima : non ergo essent causa scientiae rerum et perfectiones earum. Secunda autem causa est, quia si essent singularia, non essent nisi tantum unius solius rei principia : quia singulare non convenit nisi uni : principia autem quaeruntur quae sunt omnium principia. Tertia autem causa est, quia si essent singularia, non essent diffinitiva : diffinientia enim priora sunt diffinitis secundum naturam : singulare autem nullum
omnino est prius, sed omnibus est posterius secundum naturam : et ideo singulare non praebabet aliquid, sed praebaetur ab universali causa : et cum diffinientia praebaeant diffinitum, diffinientia non possunt esse principia.
E contra autem illi qui dicuntur Epicurei, concedebant omnium principia esse singularia, causas sui dicti potissime quatuor assignantes. Quarum prima est, quod principium rei secundum naturam esse habet in re ipsa : nihil autem est in singulari nisi singulare. Secunda autem est, quia principium rerum singularium est proprium et proximum : quia aliter singulare non constitueret : proprium autem et proximum singulari est singulare. Tertia vero est, quia singulare non constituitur nisi per generationem : generatio autem cum sit actus quidam principii, et actus particularium et singularium sint, oportet principia singularia esse. Quarta cui potissime innituntur, est, quia universalia in intellectu sunt : ea autem quae in intellectu sunt simplici, causae rerum secundum esse quod habent in natura, esse non possunt.
Sententia autem Peripateticorum media via inter haec incedens dicit, quod principia rerum secundum esse accepta singularia sunt : secundum rationem autem abstracta a rebus et separata universalia sunt : et si hoc modo natura simplex principiorum consideratur, sunt ante res et principia cognitionis earum, licet abstractio eorum sit post esse, et accidit rei, et universale abstrahatur ab ea. Et quia de hujusmodi multa dicta sunt, videntur nobis sufficere quae diximus ad praeinductae quaestionis determinationem.
<--- Page Split --->
CAPUT XIX.
in uno et eodem genere prius primo, quod est impossibile. Si autem propter hoc detur prima in actu esse, et non poten tia : tunc sequitur quod aliquis sit unus actus primus qui est actus omnium, et in hoc omnia erunt unum, quod sæpius in ante habitis improbatum est.
Et est digressio declarans intellectum vigesimæ quartæ quæstionis.
Quærebatur autem vigesimo quarto, utrum potestate vel actu sunt principia? quæ quidem quæstio secundum superius inducta non est disputata nisi secundum contrarietates assertionum Epicureorum Philosophorum ad Peripateticos : nunc autem de ipsa secundum Stoicorum subtilitatem disserendum est. Quia igitur sicut in præhabitis diximus, ista sapientia maxime intendit de fine ultimo et prima forma, quæramus an hæc principia potestate sint principia aut actu ? Videbitur fortassis finis ultimus esse potestate : propter quod enim movet principium movens, et movetur omne quod movetur, potestate est et non actu : quoniam si actu esset, non moveret motor, nec moveretur materia. Quamdiu igitur durat motus, videtur potestate esse finis ultimus moventis, et ejus quod movetur. Amplius dux exercitus tamdiu movet exercitum quamdiu in potentia est victoria : linis autem ultimus universi entis est sicut finis ducis exercitus. Ex his igitur et hujusmodi videtur esse in potentia.
Secundum Peripateticos autem quos defendimus, dicemus adhuc quod finis ultimus est in actu et non in potentia, nisi secundum aliquid. Finis enim ultimus est bonitas et perfectio causæ primæ, quæ omnimode actu est et non potestate, sed consecutio ejus in parte cuilibet enti proportionata est in potentia : et ideo prima causa est immobilis in se, cum nihil sui sit extra ipsam, sed movet omnia alia quæ sui consecutionem habent extra se secundum aliquam bonitatum suarum participationem. Similiter autem et prima forma quæ lumen est intellectus ejus, in actu est, in qua est quod fiat omne quod fit. Sed resultatio ejus quæ est forma entis facti, est in potentia : sicut forma artis in actu est, sed resultatio ejus in lignis et lapidibus est in potentia : et sic est de forma solis ad formas generatorum, et forma luminis ad colores. Per hæc igitur patet determinatio quæstionis hujus.
CAPUT XX.
Huic autem contrarium videtur : quia id extra quod aliquid est et maxime finis, est indigens et imperfectum : primus autem motor nullo est indigens omnino et omni perfectione perfectior : videtur ergo quod omnis finis motus et operum ejus sit intra ipsum. Similiter autem videtur de forma prima : si enim illa in potentia sit, et non sit actu, cum nihil reducatur de potentia ad actum nisi per id quod est in actu, erit ante primam formam alia quæ educit primam materiam de potentia ad actum : et sic aliquid erit
Et est digressio declarans intellectum quæstionis vigesimæ quintæ.
Jam de vigesima quinta quæstione perscrutandum est, utrum scilicet principia aliter sint principia quam secundum motum, aut per motum sint principia rerum ? Dicebat enim Plato formalia principia rerum et idealia sine omni motu principia rerum existere et remanere, et etiam remotis eis quorum sunt principia : hujus assignabat causas tres et
<--- Page Split --->
modos duos. Causarum autem una est, quia separata sunt a materia hujusmodi principia : aliter enim non possent esse principia, cum omne quod in materia est, principiatum sit : et cum formae principia sint, oportet formas esse separatus. Secunda autem causa est, quod formae secundum essentiam sunt ante materiam, et non dependent ab ipsa, sed convenso materia dependent ad formam : quod autem ante aliud est secundum naturam non dependens ad ipsum, non subjacet motibus et passionibus ejus : forma igitur non subjacet motibus et passionibus materiae. Tertia causa est, quod forma sit praeter omnem motum et causa immobilitatis : quia omne quod movetur, quiescit quando adipiscitur formam ad quam est motus. Cum igitur separatum ante mobile existens quod est causa quietis et immobilitatis, sit praeter omnem motum, et forma sit hujusmodi principium, videtur forma aliter quam secundum motum esse existentium principium. Hujus autem quidam Platonicorum ponebant duos modos, quorum unus est in sigillo, quod absque omni motu quo cera movetur, nihil accipiens, et nihil abjiciens, format ceram, et est principium formationis ejus. Alius est forma artis secundum quam fit calceus, in qua arte ad unam formam separatam et immobilem multi fiunt calcei. Et sic dicunt esse de opifice primo et rerum paradigmatibus.
In contrarium hujus est quod in octavo l'lysicorum demonstratum est, quod videlicet nunc agens et ante non agens, non agit nunc nisi per motum aliquem factum in ipso. Si igitur principia sint aliquando principiatum, aliquando principia non fuerunt, et sunt facta principia per motum. Propter quod Peripatetici dixerunt, quod principia rerum per motum sunt principia, neque sunt formae rerum separatae nisi per motum illum quo principia sunt scientiae rerum. Qui modus a nobis determinatus est.
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans intellectum quaestionis vigesimae sextae.
Utrum autem numeri et longitudines et figurae et puncta substantiae quaedam sint entium, aut non, vigesimo sexto est quaesitum, et a nobis in anteriori disputatione secundum sententiam Aristotelis multum discussum : et ideo pauca de hoc quaesito remanent addenda. Non enim Plato dixit hoc omnium esse principium, sed mundi sensibilis tantum : et ideo quaedam hic dixit esse principia, et non simpliciter. Videbatur enim hac praeter inductas uti ratione : quia id quod est substantiae aliquid, non habet accidens causam sui et principium : partes autem substantiae sunt substantiae aliquid : non habent igitur partes substantiae principium et causam sui accidens : partes autem substantiae non sunt aliquid substantiae nisi per dimensiones dividi possunt : dimensiones autem quae diversitatem substantiae conferunt in ea quae aliquid substantiae sunt, sunt substantiae et non accidentia : cum enim divisibilitas non fiat substantiae nisi in substantias, ipsa divisibilitas non videtur accidens causam habere. Adhuc prima indivisibilitas in habentibus situm in potentia est puncti : si autem substantia sola sit, ipsa sic indivisibilis est : videtur ergo puncti habere rationem. Haec et hujusmodi multos moverunt ad dicendum, quod dimensiones substantiae sunt rerum diversarum.
Sed ad omnia haec sciendum, quod licet substantia indivisa sit actu, si sola intelligatur, tamen potentia divisibilis est, sed non est potentia divisibilis nisi quia potentia habet partes : et ea quidem quae sunt partes, habet in seipsa, sed secun-
Solutio.
Nota subtilem modum loquendi Doctoris et pondera.
<--- Page Split --->
dum actum partium non habet ea nisi quando partitur et dividitur : non autem dividitur nisi cum dimensionibus accepta: et ideo accidens partialitatis secundum actum habet a quantitate : sed id quod est pars quod potentia est ad hujusmodi accidens, habet in seipsa : et quando dicitur indivisibilis si sola esse intelligatur, est illa alia indivisibilitas a puncti indivisibilitate : quoniam negatio est divisibilitatis a substantia secundum omne genus, ita quod nihil est divisibilium. Non autem ita est de puncto : quia licet sit indivisibile secundum potentiam et actum, est tamen hoc aliquid in genere divisibilium , quia principium divisibilium et substantia. Et per hoc patet inductae quaestionis declaratio secundum Peripateticorum studium et subtilitatem : sicut enim in Physicis nos dixisse meminimus, a substantia quae actu quanta non est, sed potentia, educitur sicut a causa et subjecto quantitas, quando fit actu quanta : et similiter ab eadem quae actu divisibilis non est, egreditur divisio : et haec quidem divisio primo est quanti : secundo autem per quantum est substantiae. Nec propter hoc aliquid sibi substantialium habet ab accidente, sed aliquid habet substantia quanta a quantitate, quae non habet substantia per se solam.
CAPUT XXII.
Et est digressio declarans ultimae quastionis determinationem.
Ultima omnium superius enumeratarum quaestionum est, qua quaeritur, quod si quaedam horum substantiae sunt, utrum sint nomine et ratione separata a sensibus, aut sunt in eis secundum convenientiam
nominis et rationis ? Sicut enim olim disputavimus, ea quae principia sunt rerum, dant eis nomina et rationes : et ideo si dimensiones et numeri mathematici sint principia sensibilium, oportet quod cum sensibus nomine et ratione conveniant : sic quaedam lineae et superficies erunt rationale animal, quaedam autem rudibile, quaedam hininibile, et sic de aliis, quae valde absurda : et ideo coactus fuit Plato haec principia secundum materiam dicere, et alia separata ponere formalia, quae nomine et ratione cum sensibilibus conveniant, sicut et autoantropos, et autoanos, et autopegasos, et hujusmodi de quibus saepius multa dicta sunt. Ratione autem usus est Plato ad probandum hujus principia esse : eo quod haec nullum relinquunt sensibilium et omnium eorum quorum est una in communi natura, est etiam quantitas una et una in communi figura. Amplius autem omnium quorum est una figura, duo sunt termini quantitatis in magno et parvo, inter quae secundum materiam est ista natura : sicut enim diximus in libro de Anima 1, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : videtur igitur, quod haec sunt principium corporum sensibilium secundum materiam. Amplius non subditur materia generationi nisi divisibilis et quanta. Non est autem divisibilis et quanta, nisi per magnitudinem et parvitatem : quia non dividitur nisi compositum ex parvis, et est hoc magnum : nec per divisionem accipitur nisi minus toto, et hoc erit parvum : parvum igitur et magnum sunt principia substantiae secundum materiam.
Quod si concedatur, optime disputatum est in contrarium per sententiam Aristotelis in praecedentibus inductam, quae omnino est necessaria : et secundum eumdem Aristotelem dicendum est, quod dimensiones et figurae nec sunt principia substantiae secundum formam , neque
<--- Page Split --->
mccundum materiam. Et quod non sint principia substantiae secundum formam, patet ex superius inductis. Quod autem mccundum materiam non sunt principia, ex hoc patet quod materia principium est et non habet principium. Est autem principium ut subjectum, et non ut quanta magna vel parva. Et quod aliqua quantitas et aliqua quantitatis figura consequitur esse generatum, est propter potestates formae, quas non explet nisi in quanta et tali figura partium materiae et organorum compositi : et ideo omnium talium est ratio quantitatis et figurae : et cum haec sint consequentia compositum, patet quod non sint principia substantiae secundum materiam, nec materia subjicitur formae vel generationi secundum quod est quanta, licet sine quantitate motui et mutationi non subjiciatur : quia cum per se sit generationis et corruptionis sub-
jectum, generatio autem et corruptio non sint nisi fines motuum, nec mobile nisi quantum, inde est quod oportet generabilium materiam esse quantam . Patet igitur quod accidit materiae quantam esse : et hoc ignoravit Plato, et adhuc multi ignorare videntur. Similiter autem materia non subjicitur forma sensibilium secundum quod est quanta, sed cum forma sensibilium sint multarum potestatum, et haec diversitas potestatum exigat materiae diversitatem in quantitate partium materiae et figura, oportet materiam subjectam sensibilibus formis quantam et distributam esse, et in diversas figuras in partibus illis. Non ergo haec sunt principia materiae, sed potius in composito principiantur ab ipsa. Sic igitur determinatae sunt quaestiones in hac scientia de principiis inductae.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE QUO SIT UT DE SUBJECTO, ET DE QUIBUS PASSIONIBUS.
CAPUT I.
Quod haec scientia est universalis, et nulli scientiarum particularium est eadem.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
librum est, quae sunt quaesita istius sapientiae, atque causae jamdudum investigate quaeruntur. Restat igitur nunc ut ostendamus in hoc libro sapientiam hanc esse talium quaesitorum, et per hujusmodi extremas causas quales assignavimus, licet jam dixerimus in praemissis, non omnis entis omnes causas esse : quia si omnes causae aeque principaliter essent omnis entis, oporteret quod omne ens esset ejusdem naturae cum ente transmutabili, in quod conveniunt omnes causae, sicut diximus in secundo Physicorum 1 : non igitur entis in quantum est ens sunt omnes causae : diximus autem in prehabitis, quod sapiens qui dicitur Philosophus, est doctissimus causarum, principaliter autem cognoscit finem ultimum
<--- Page Split --->
et formam primam entis secundum quod est ens : et hoc quidem sine demonstratione dictum est in præhabitis : nunc autem demonstrare intendimus, quod est quædam scientia quæ per extrema et prima principia formæ primæ et finis ultimi considerat ens in quantum est ens, et quæ insunt enti : hoc enim habito stabilita est sufficienter scientia ista, cum jam determinata sint principia et quæsita et subjectum et passiones ipsius 1. Hoc igitur facere principaliter intendimus in hoc libro quarto : ex consequentia autem, quia scientia de primo ente secundum quod est ens, est etiam de primis principiis demonstrationis omnium scientiarum, sicut in secunda quæstione libri præcedentis determinavimus . Quidam contradicunt principiis illis , asserentes nihil penitus scire aliquem nec scire posse, ideo ex consequentia manifestabimus mendacium hujusmodi sophistarum et in his duobus tractatibus completur liber iste quartus.
In primis igitur præmittemus propositionem tria quæ in primo tractatu intendimus continentem, dicentes quod certissime scientia quædam una est et eadem, quæ speculari habet ens in quantum est ens et subjectum, et eadem speculari habet eas passiones et prædicat quæ huic enti insunt secundum se sive essentialiter secundum quod est ens : hæc autem scientia nulli scientiarum quæ in parte entis speculari dicuntur, est eadem. Hoc autem ultimum primo ostendemus, quod scilicet scientia universalis quæ est de ente secundum quod ens, et de prædicatis entis, nulli particularium scientiarum est eadem. Nullam enim scientiarum speculativarum intendit universaliter de ente in quantum est ens, cum duæ sint speculativæ præter hanc, physica scilicet et mathematica, utraque istarum est abscindens per formam ens, ad genus determinatum trahens partem aliquam determi-
n atam entis, et speculatur accidens sive passionem et prædicatum quod accidit per se circa partem illam entis determinati per principia non extrema, sed propria et proxima, sicut faciunt illæ de numero scientiarum speculativarum quæ sunt mathematicæ, et sicut facit physica : physica enim ens contrahit ad corpus mobile, et illius accidentia per principia propria entis mobilis speculatur : ita mathesis tota contractum ens ad quantum a motu et materia sensibili separatum considerat, et prædicata quæ insunt illi per se considerat per principia non extrema, sed propria. Cum igitur non sint plures speculativæ quam istæ quæ inductæ sunt, scientia quæ considerat ens in quantum ens, nec in substantia, nec in passionibus, neque in principiis est alicui scientiarum particularium eadem. Nulla enim scientia considerans ens non in parte, et principia et passiones entis non in parte, est eadem alicui ens in parte, et passiones in parte entis et per principia propria consideranti. Scientia autem ista quæ sapientia vocatur, considerat ens non in partem determinatum, et accidentia entis non determinati, et per principia entis non determinati : igitur illa scientia nulli particularium est eadem, sed diversa ab ambabus illis. Non dicimus autem hic scientiam particularem ideo quod particulariter prædicato subjiciatur, aut ideo quod prædicatum particulariter et non universaliter insit subjecto : hoc enim modo omnis scientia universalis et universalium est : sed dicimus scientiam particularem, quæ considerat naturam determinatam per formam unam generis, aut speciei, aut passiones quæ secundum illam naturam illius formæ illi enti determinato conveniunt secundum ipsam naturam per quam determinatur, sicut est corpus physicum et quantitas mathematica. Per oppositum autem hujus dicimus scientiam universalem, quæ est en-
<--- Page Split --->
ti» indeterminati secundum se et secundum sui communitatem. Sic igitur patet quod scientia universalis non est aliqua particularium speculativarum. Quod autem haec scientia universalis non sit sibi subalternans particulares speculutivas, et quod ita habita adhuc necesse sunt aliae, jamdudum in scientia primi libri declaravimus.
CAPUT II.
In quo probatur, quod haec scientia est de ente secundum quod ens, et solvunlur objecta qua sunt contra haec.
quaeruntur principia naturae subjectae secundum accidens, sive secundum aliud convenientia. Si igitur Philosophi alii praeter nos etiam sicut et nos entium elementa et principia quaerentes, ea quaesierunt principia quae naturae rei subjectae convenerunt secundum ipsam, et non per aliud, sicut quaerentes naturae transmutabilis elementa, attulerunt ea quae conveniunt transmutabili in eo quod transmutabile, et non in eo quod elementum vel ignis, necesse est etiam entis elementa et principia esse principia entis, non secundum accidens, nec secundum aliud, sed secundum ipsum essentialiter in quantum est ens. Nobis igitur istam sapientiam tradere volentibus, necesse est accipere causas primas entis in quantum est ens, et non in quantum hoc ens vel illud.
Ostendamus autem primam partem superius inducte propositionis, quod scilicet sit scientia quae speculatur ens in quantum est ens, et quod haec scientia sit ista sapientia, cujus esse stabilire intendimus. Si enim est scientia quae per extremas causas et per extrema principia speculatur primum ens, oportet quod quaedam scientia sit quae speculetur ens in quantum ens. Jam autem in quaestione habitum est primi libri praeinducti, quod extremarum causarum et principiorum consideratio pertinet ad hanc scientiam, et in quaestione tertia habitum est, quod ejusdem est speculatio primi entis: igitur scientiae istius est entis speculatio: quoniam enim principia prima, et extremas in quibus stat resolutio quaerimus causas, sicut primam formam, et ultimum finem, palam, quia prima illa et illas caunas necesse est esse alicujus naturae subjectae in hac scientia, non secundum accidens, sed secundum ipsam: causae autem illae et principia non sunt naturae alicujus significantis ens in parte, sed naturae entis secundum quod est ens. Oportet igitur quod ista scientia sit entis in quantum est ens. In nulla enim scientia
Dubitabit forte aliquis si de ente possit Objectiones sophista- esse scientia, cum nihil diversum praedi- rum contra praedicta. cabile sit de ente: omnis autem scientia est passionis quae sic est in subjecto, quod in numero est cum subjecto: differentia autem causa est numeri: ubi igitur nulla differentia est et nulla diversitas, nullus est numerus: et sic nulla demonstratio et nulla scientia. Amplius ens est causa- tum primum et non est causatum aliquod ante ipsum: igitur nulli subjicibile esse videtur, sed praedicabile de omnibus: et sic scientia non videtur esse de ente ut de subjecto, neque ut de praedicato, cum non habeant differentiam ad aliquod en- tium. Et sunt ista objecta sophista- rum.
Ens enim subjectum est habens accidentia multa quae accidunt ei per se, licet realem ad ipsam non habeant differentiam, habent tamen differentiam in modo: quod patet per hoc, quia cum ens nihil habeat ante se, patet quod non procedit in esse sicut forma alicui addita praecedenti, sed sicut subjectum in quo informata sunt omnia sequentia: vita enim est ex additione formae cujusdam se habens ad ens, et similiter substantia, et sensus, et ratio, et intellectus. Nec di-
<--- Page Split --->
citur esse subjectum sicut species quae subjicitur generi differentia constitutiva : sed dicitur subjectum sicut illud quod præsupponitur in omnibus sequentibus, et omnibus substat eis. Et sic patet, quod licet sequentia realem ad ipsum non habeant differentiam, habent tamen ad ipsum differentiam in modo. Et hæc differentia sufficit scientiæ primæ philosophiæ. Sic enim antecedentia enti demonstrantur inesse, ut entia per informationem esse habentia insunt enti per creationem solam habentis esse in eo quod nihil penitus ante se habeat. Reliqua autem ad minus sibi præsupponunt ipsum ens. Sic enim intelligitur quod in libro de Causis dicitur, quod prima rerum causatarum est esse, et non est ante ipsum causatum aliquod. Omnia autem alia sunt per informationem, ut bonum, et verum, et omnia alia.
CAPUT III.
Qualiter scientia quæ considerat ens in quantum ens est scientia una.
Quia vero omnis scientia una est unius generis subjecti, ens autem non est unum genus aliorum, oportet nos ostendere quomodo possibile sit scientiam de ente esse unam scientiam. Dicamus igitur quod ens multis quidem modis dicitur de his quæ sunt sub ipso, ut partes ipsius. Et ideo non dicitur univoce : quia univocum de multis dicitur uno modo et ratione una, licet forte magis et minus communicat illis de quibus univoca prædicatione prædicatur, sicut substantia maxime dicitur de prima substantia, et minus de secunda, si ab actu substandi substantia dicatur. Ens autem cum multis modis diversis re et ratione de multis dicatur, dicitur tamen omnibus his modis ad unum nomen, et ad unam aliquam
naturam, ad quam omnes illi modi dependent : et ideo non est æquivocum sccundum veram æquivocationem, secundum quam solum nomen commune est et ratio substantiæ et naturæ diversa est, et ad unam naturam non dependet ipsa diversitas. Et hoc videmus in analogia communitatis dictæ secundum causam finalem. Sic enim dicitur salubre multis modis diversis ad unum quod est sanitas, et finis omnium salubrium : hoc enim dicitur salubre sive sanum ut conservans sanitatem sicut exercitium : aliud autem salubre sive sanum diverso modo dicitur a conservante sicut in actione sua sanitatem faciens, sicut potio sive pharmacia humorem putridum expellens : aliud autem salubre sive sanum dicitur tertio modo a dictis duobus sicut signum sanitatis, sicut pulsus, vel urina, vel cretici dies laudabiles : quartum autem salubre sive sanum dicitur sicut susceptibile sanitatis de facili, sicut corpus mundum ab humoribus malis. Et cum diversi sint modi quibus ista sana dicuntur, est tamen unica natura sanitatis ad quam sicut ad finem omnia sana dicuntur, et a qua sani accipiunt nomen.
Hujus autem adhuc simile exemplum est in communitate analogiæ causæ efficientis dictum, et est communitas qua multa dicimus esse medicinalia per comparationem ad unam eamdem medicinam. Dicitur enim hic medicus medicinalis in habendo facultatem medicinæ secundum habitum regentem actum medicæ actionis. Aliud autem dicitur medicinale in existendo subtile secundum industriam ad medicinam, sicut vetula sine arte operans. Aliud autem dicitur medicinale, quia facit actum conferentem medicinæ, ut clyster vel syringa. Et cum modi sint diversi omnes isti, tamen una est ars medicinæ secundum naturam et nomen et rationem ad quam omnia ista modis diversis dependent, et a qua accipiunt nomen medicinalis. Similiter autem multa alia sumemus ad similitudinem istorum multipliciter secundum ana-
<--- Page Split --->
loqium dicta, de quibus in quinto hujus sapientiae libro determinabimus. Simile vero istorum multipliciter dictorum ad unam formam et ad unam materiam dictorum, non est possibile invenire: quia multa respicientia unum secundum formam sunt univoca: eorum autem quorum est una materia, est transmutatio ad invicem: si autem non transmutantur ad invicem, non est eorum materia genero una. Quando autem est una materia secundum genus multorum, haec non tota est in aliquo ipsorum: et ideo sicut ad ipsum ad materiam unam multa non dicuntur. Multipliciter igitur dicta ad unum sunt secundum finem et efficientem causum.
Ita etiam multipliciter ad unum subjectum omnium, sicut superius dictum est, etiam ens multipliciter dicitur de multis, quae omnia dependent ad unum eius, quod est verum ens et subjectum unicum omnium, et accipiunt nomen ab ipso: et ideo talis dicti multipliciter ratio refertur ad principium unum: quaedam enim dicuntur etiam quae sunt substantiae, quaedam vero ad substantiam depondentia, quaedam sicut passiones substantiae, quaedam autem sicut viae in substantiam, sicut generatio quae est substantiae actus potentiae permixtus, aut sicut corruptiones quae sunt via in non esse in qua esse substantiae continue abjicitur, aut sicut privationes quae sunt potentia pura actui non permixta, aut sicut qualitates primae vel secundae alterantes substantiam, alterationis enim finis est generatio vel corruptio: aut sicut effectiva substantiae, sicut sunt virtutes informantes qualitates activas et passivas ut actum inducant substantiae, sicut sunt virtutes cœelestes, et animae virtutes in caloribus et spiritibus seminum et aninatorum: aut sicut generantia substantiam elementaliter, sicut materia et forma: virtutes enim faciunt substantiam effective, generantia aut constituunt eam elementaliter, aut sunt entia, eo quod sint aliqua de his quae ad substantiam
dicuntur, sicut tota accidentium multitudo: nec tantum recipiunt nomen entis quae sic secundum primos intellectus rerum, sed etiam quae respiciunt ens secundum intellectus secundos logicos: unde horum quae dicta sunt, non solum affirmationes, sed etiam negationes: horum autem entium negationes substantiae dicimus esse et non esse significare. licet hujusmodi intentionum dispositio non sit nisi in anima: propter quod etiam dicimus non ens esse non ens. Omnibus igitur dictis modis dicitur ens per dependentiam ad subjectum unum, quod est vere ens, cui alia vel inferunt passiones, vel sunt transmutationes ejus, vel transmutantia ens verum, vel ad ipsum dicta sicut dispositiones, vel mensurae, vel respectus. vel habitus, vel actiones vere entis, vel intentiones secunda acceptae circa ipsum esse vere entis, vel alicujus quod dicitur ad ipsum ut accidens ad subjectum: propter quod etiam quidam dicunt accidens non ens, sed esse quodam esse et signare. Omnia igitur diversis modis dicuntur ad unum.
Quemadmodum igitur salubrium omnium una et eadem est scientia quae est de vere sano, et medicinalium omnium una est scientia cum vere medicinali dicto : ita hoc convenit esse et in aliis multipliciter ad unum dictis. Non enim solum est unius et ejusdem scientiae speculari circa ea quae univoce unum dicuntur, sed etiam est unius et ejusdem scientiae speculari omnia illa quae praedictis modis ad unam dicuntur naturam : omnia enim illa quodam modo dicuntur circa unum, et secundum quod circa unum sunt, essentialia habent praedicata quae probantur eis inesse. Ea autem quae aequivoca sunt, licet aliquod habeant praedicatum quod universaliter convenit secundum totum ambitum vocis, tamen nullum penitus habent praedicatum essentiale secundum communitatem vocis omnibus conveniens. Vere enim dici potest, quod omnis canis est pulcher : sed cum res penitus sit diversa quae in communi-
<--- Page Split --->
tate vocis continetur, quod essentiale est uni, non est essentiale alteri : et sic nihil essentiale prædicari potest de æquivoco. Ex dictis igitur palam est, quod unius et ejusdem scientiæ est speculari entia secundum quod entia sunt in tota entis communitate dicta. Quia vero analogum esse dicitur et dependens ad unum cujus simpliciter et primo est ipsum nomen, ideo proprie illius primi est ipsa scientia, ex quo omnia dependent alia, propter quod accipiunt ipsum nomen commune. Si igitur in analogia entis hoc primum est substantia, oportet primum Philosophum, qui de ente intendit habere scientiam substantiarum : et quia scientia non habetur nisi per causas et principia, oportet Philosophum habere causas et principia substantiarum. Adhuc quoniam omne analogum est in communitate quadam cujusdam generalitatis et ambitus multorum, et omnis generis unius est unus sensus et una scientia, sicut grammatica quæ orthographia dicitur, una existens scientia omnes speculatur litteratas voces, ideo etiam unius et ejusdem scientiæ est speculari entis in quantum est ens omnes species quascumque species habet ens, et species specierum, sive sint separatæ, ut Platoni placuit, sive sint in re, sive in anima, secundum quod ad ens referuntur. Sic enim unum genus vocamus, quod est unum et primum subjectum, ad quod alia quocumque modo omnia referuntur. Palam igitur est de ente omni esse scientiam unam ut de subjecto, quod multa habet essentialia prædicata, quæ sequuntur ens in quantum est ens, sicut potentiam et actum, et idem et diversum, et hujusmodi : et hæc eadem est de speciesbus entis omnibus et specierum speciebus, secundum quod ad ens primum sicut ad unum subjectum quocumque modo referuntur.
CAPUT IV.
In quo declaratur, quod hæc eadem scientia est de his quæ insunt enti secundum quod ens, et convertuntur cum ipsum, sicut est unum.
Nunc igitur tempus est ut secundam 3. partem a principio hujus libri inductæ propositionis declaremus, quod scilicet secundum hoc eadem scientia est de his quæ insunt enti secundum quod est ens, sicut superius diximus. Primum autem inter hæc quæ sunt entis in quantum est ens, unum est, quod convertitur cum ipso. Si enim ens et unum sunt sic idem quod sunt una natura formæ et non tantum unum suppositum quod subjicitur illi naturæ, sed sunt sic idem, quia consequuntur se ad invicem sicut consequuntur hæc duo nomina principium et causa, quæ eamdem rem modis diversis significant, et ideo non consequuntur se sicut ostensa uno et eodem verbo sive nomine. Sed illa diversitas verbi nihil restat sive resistit, si utrumque istorum similiter accipiamus ut magis primum inter alia. Principium enim et causa unam dicunt naturam, sed non modum unum : quoniam principium dicit modum negationis, secundum quod ante non est aliud : dicit igitur modum abnegationis prioris illius naturæ, quæ est causa ad quam sequitur aliud, quod est ex ipsa natura quæ est causa : et sic principium non addit super causam rem aliquam secundum modum qui consistit in negatione quæ consequitur naturam illam quam dicit causa, quæ est ex qua sunt omnia alia : hæc enim est ratio causæ quæ tantum causæ, et non causati habet nomen et rationem. Si igitur sic unam naturam modo negationis consequentem
<--- Page Split --->
dicit unum, non differt ab ente : et talis differentia, quod non ostenditur hæc natura nomine uno, non impedit quin ipsum unum sit magis primum inter alia sicut et ens. Quod autem principium et causa non sunt nominabilia nomine uno, et quod similiter ens et unum non sunt nominabilia sive ostensibilia nomine uno, ideo est, quia omne nomen sicut alicui imponitur, ita quod ab aliqua imponitur qualitate vel modo qualitatis : propter quod etiam omne nomen substantiam cum qualitate dicit significare grammaticus : qualitatem tamen large accipit pro qualitate et modo qualitatis sive per affirmationem sive per negationem dictæ : modos enim potius quam res attendit grammaticus. Non autem idem modus ejusdem naturæ est a quo imponitur nomen principii, et a quo imponitur nomen causæ in eo quod est causa : quia causæ nomen imponitur a modo affirmationis, quod est universaliter et essentiliter aliud esse ex ipsa. Nomen autem principii imponitur a modo negationis.
Hanc affirmationem consequentis quod est ipsum non esse ex alio, quæ negotio non consistit nisi ex affirmatione priori : et ideo nihil apponit causæ, sed dicit modum alium : et cum illi modi sint affirmationis et negationis, non sunt significabiles nomine uno et diffinitione una, modos illos determinante. Et similiter est de modis entis et unius. Ens enim est a forma : forma autem duo facit per suam essentiam, et non per accidens. Unum quidem, quia dat esse per hoc quod est actus : alterum autem est quod terminat per hoc quod est terminus entis : terminat autem per hoc quod facit indivisum in se ab aliis divisum, et divisum ab aliis est per hoc quod non est alia : et sic terminatio formæ consistit in negatione quæ consequitur entitatem formæ in eo quod est : nomen ergo entis est formæ per hoc quod dat esse, et nomen unius est ejusdem naturæ per hoc quod est terminus : nec addit super ens naturam, sed modum qui consistit in negatione
consequente hanc affirmationem qua dicitur hoc ens esse ens. Patet igitur quod licet differentia sit in ostensione nominis, non tamen ista nominatio removet ipsum a natura primi entis.
Hujus autem probatio est, quod cum dicitur unus homo, et ens homo, et homo, non est aliquid diversum sive divisum in nominibus istis, sed una et eadem natura hominis : sed ostendunt hæc tria dictionem ejusdem naturæ diversis modis significandi repetitam, cum dicitur ens homo, et unus homo, et homo : palam autem est, quia non separatur natura illa per hæc nomina : eo quod est eadem generatio et eadem corruptio entis hominis, et unius hominis, et hominis. Nullam enim naturam per se vel per accidens addit generatio unius super generationem entis hominis, vel hominis. Et nullam alicujus naturæ substantialis vel accidentalis adimit corruptionem corruptio unius hominis aliam a corruptione entis hominis, vel hominis. Si autem unum aliquid adderet super ens, haberet illud generationem et corruptionem præter generationem et corruptionem entis, sicut Michaeles generatur, et corrumpitur musicus, manens Michaeles et homo. Et ideo palam est, quia in his nominibus unus homo et ens homo et homo, et ostendunt hoc quod diximus de diverso modo significandi, et quod nihil aliud sit unum præter ens. Amplius autem uniuscujusque rei substantia est unum quoddam non secundum aliquod accidens, sed per seipsam. Si enim secundum actiones aliquod aliud a se esset una, illud accidens aut esset unum, aut non. Si non esset unum, tunc non esse unum faceret substantiam unam, quod non potest esse. Si autem esse unum, tunc aut illud per seipsum esset unum, aut per aliud. Et non dici potest quod per seipsum, quia datum est quod addit naturam aliam qua id est unum quod unum dicitur. Si autem per aliud est unum, tunc iterum quaeritur de illo alio : et ibit in infinitum. Igitur dare oportet, quod uniuscu-
<--- Page Split --->
jusque rei per se unum est non secundum aliud accidens aliquod. Similiter autem substantia uniuscujusque entis ens est per seipsam et non secundum accidens aliud substantiae ejus : ergo ens est et unum, cum dico, hoc est ens, et hoc est unum, sunt ipsa natura quae est rei substantia : ergo ens et unum sunt idem, sive una et eadem natura.
Ex hoc autem corollarium sequitur ulterius quod quot sunt species unius, tot sunt species entis : et de omnibus illis est unius scientiae secundum genus speculari, quae est illa quae vocatur philosophia prima. Unum autem in substantiis facit idem, et unum in qualitate est simile, et unum in quantitate est aequale : et haec omnia species sunt unius et entis, et consideratio horum et similium his pertinet ad Philosophum.
CAPUT V.
Et est digressio declarans solutionem rationum sophistarum inductarum ad hoc quod ens et unum non sunt una et eadem natura.
Dubitabit aliquis de inductis an unum et ens consequuntur scinvicem sicut unam et eamdem rem et naturam significantia. Objicit enim contra hoc Avicenna dicens, quod si unum et ens significant eamdem naturam, tunc ista nomina unum et ens sunt synonima, et est nugatio quando unum alteri additur, cum dicitur ens unum.
Amplius cum dicitur ens unum, haec duo nomina junguntur sibi per appositionem, sicut cum dicitur animal homo : quia unum non determinat alterum : videtur ergo, quod unum jungatur enti per denominationem et informationem : hoc
enim videtur ex hoc quod numerum et suppositum trahit ab ente sicut denominans a denominato, et adjectivum a substantivo. Omne autem denominativum formam aliqui ponit quamdam supra denominatum. Unum igitur dicit aliquam formam enti additam, cum dicitur unum ens.
Amplius unum dicit indivisionem quam non dicit ens : et cum dicitur unum ens, indivisionem ponit unum super ens : addit ergo aliquid enti.
Amplius unum principium est numeri : sicut igitur punctum est natura continui, licet non sit continuum : ita unum est natura numeri, licet non sit numerus : est igitur unum accidens. Cum igitur dicitur unum ens, addit unum quoddam accidens super ens.
Adhuc sicut ex praehabitis scitur, ens solum est creatum : unum autem est per informationem : quia suum intellectum ponit circa ens praesuppositum : est enim unum ens indivisum : ergo addit aliquid super ens.
Amplius omne dividens aliquid addit super divisum : unum autem cum multo sibi opposito dividit ens : ergo addit aliquid enti.
Amplius si ens et unum sint penitus una et eadem natura, quidquid opponitur uni, opponitur et alteri : multum autem opponitur uni : ergo opponitur et enti, quod falsum est : ergo unum et ens non sunt penitus una et eadem natura. Haec et similia inducit Avicenna pro se, quando contradicit Aristotclem in supra inductis rationibus.
Quia autem superius inductae rationes sunt irrefragabiles, revertemur dicentes quod ens et unum sunt una et eadem natura : et uniuscujusque rei vera entitas est ejusdem rei vera unitas : nec addit unitas entitati nisi indivisionem quae non ponit aliquid, sed in negatione consistit : et haec negatio consequens est affirmationem verae entitatis, quando dicitur, hoc est ens, vel ens est ens, vel hoc ens
<--- Page Split --->
est hoc ens 1. Cum enim duo facit forma dundo esse et determinando, et terminet per hoc quod esse dat, erit terminatio secundum rationem intelligendi consequens dationem esse, licet simul generatione et tempore sit utrumque : et quoad hoc unum est consequens ad ens, cum tanum una natura sit utriusque : modus igitur, diversus importatus per ens et unum, facit quod nomina non sunt synonima, nec est nugatio, quando sibi conjunguntur, nec per appositionem conjunguntur sibi. Et licet unum ponat modum suum quem importat circa ens, sicut circa suppnsitum suum, tamen ille modus non est alicujus formae alterius ab ente, sed modus negationis qui sufficit grammatico : et ideo non est denominativum, sed modum habens denominativi : et hoc forte atten dit Avicenna cum dicit esse denominativum, sed modum habens denominativi. Sic igitur licet indivisionem addat supra ens, et quoad hoc praesupponat eus, hoc tamen non est aliquam formam addere, sed potius modum qui ex negatione resultat.
Quod autem dicitur, quod unum principium est numeri, dupliciter accipi potest, propter æquivocationem principii : est enim principium connaturale ei cujus est principium et reductum ad genus principiati, et hoc est quasi principium intra, sicut punctum est principium continui, et nunc temporis : et est principium quod est causa non intrans in genus causati, sicut substantia est causa accidentis, et subjectum passionis, et hoc modo duplex est unitas 2, quarum una est terminus substantiae vel entis, et unum hujusmodi est entis terminatio, et hoc est causa unitatum non de genere unitatum existens : alia est unitas quae est indivisibile sive indivisibilitas causata et abstracta ab hoc uno, et hoc est accidens, cujus collection facit numerum : et hoc unum non
est convertibile cum ente, sed primum. Ex dictis autem patet qualiter unum sit factum per informationem, et ens per creationem, et qualiter unum consequitur ens : et ideo dividit ipsum, et modum quemdam addit ei, gratia cujus opponitur multitudini, cui non opponitur ens : et sic patet omnium præinductorum solutio. Et facile est per hæc quæ hic dicta sunt, excusare dicta Avicennæ, quia pro certo si quis subtiliter dicta sua inspiciat, dicere intendit hoc quod dictum est. Ex omnibus autem inductis hoc accipiendum est, quod ens et unum unam dicunt naturam : et ideo species unius sunt species entis. Et philosophus tractans de ente et speciebus ejus, tractabit de uno et speciebus unius.
CAPUT VI.
In quo ex prædictis declarantur partes et ordo primæ philosophiæ.
Redeamus igitur ad propositum, diText, et com. 4. centes quod fere omnia contraria reducuntur ad unum et sicut ad principium : quia cum idem sit unum, sicut diximus, et illi opponitur diversum, a diversitate incipit omnis contrarietas et omnis oppositio. Dico autem fere propter oppositionem privativam quae relinquit subjectum : et quoad hoc a diversitate non incipit : hæc autem speculata sunt in parte in Logicis et speculanda sunt melius posterius in egloga, hoc est in distinctione contrariorum : et in quantum principiantur ab uno, in tantum speculatio eorum pertinet ad istam philosophiam : quia tamen speculatur Philosophus de ente, et primum ens ex quo alia pendent
<--- Page Split --->
et entia nominantur, est substantia, quot sunt substantiae, tot sunt partes philoso phiae primae. Sunt autem substantiae separatae quae primae sunt in esse secun dum omnes sui differentias, licet ultimae sunt in nostra cognitione, et sunt substantiae physicae quae secundum suas dif ferentias posteriores sunt in natura, licet priores sint in nostra cognitione quae a sensu incipit : et ideo sequentes facilitatem doctrinae in septimo et octavo determinabimus quidditates physicarum substantiarum, et sua consequentia, sicut potentiam et actum, unum et multum in nono et in decimo,et tuncin undecimo libro deinceps et de separatis cum subtilitate loquemur. Ex his igitur patet, quod necesse est esse aliquam primam philosophiam habentem istas substantias, et similiter habentem cognoscere unum et ens. Omnia enim ista recta ratione existunt habentia pro generibus primis unum et ens.
D'co autem unum et ens esse genera : eo quod sunt prima subjecta, ad quae omnia alia se habent per informationem et additionem, sicut diximus in ante habitis. Ex quo prima philosophia est de his, necesse est etiam quod scientiae librorum in quos ista philosophia dividitur, sequantur hoc sicut diximus : est enim Philosophus in hac parte similis illi qui dicitur mathematicus. Mathesis enim habet partes in quibus quaedam est scientia prima, sicut in quanto discreto est arithmetica prima, et in quanto continuo geometria est prima. Est autem in discretis secunda scientia, sicut musica : et in continuis, sicut perspectiva : et sunt in mathematibus aliae deinde scientiae, sicut in discretis scientia Algorismi et de pugnis numerorum, et scientia abachi et hujusmodi : et in continuis scientia de planimetria et cosmimetria et de ponderibus et de ingeniis. Et sic etiam partes habet philosophia prima de substantia et accidente, quae erit scientia libri sexti : et de quidditate substantiae, quae erit scientia libri septimi, et de substantia
physica, quae erit determinanda in octavo, et de consequentibus substantiam et unam substantiam, quae erunt scientiae noni, libri, quoniam potentia et actus sequuntur primum ens, et unum et multum, et idem et diversum et contrarium sequuntur primum unum : et potentiam et actum considerabimus in nono, et unum et multum et idem et diversum et contrarium pertractabimus in decimo, et undecimo, et deinceps attingemus ad loquendum de substantiis separatis : et in his complebitur tota ista philosophia. Quoniam autem est istius scientiae speculari ea quae opponuntur uni, et uni opponitur pluralitas quacumque oppositione, oportet quod ista scientia speculetur et negationem et privationem unius : utraque enim istarum oppositionum speculatur unum, cujus aliqua oppositio est sicut negatio, et aliqua sicut privatio : haec autem negatio cujus oppositionem aliquando importat unum, est duplex : aut enim simpliciter dicitur extra genus et negat universaliter, quia non est illi universaliter conveniens : aut negat in genere, quia scilicet non est illi conveniens de his quae sunt alicujus generis determinati. Hoc autem est, quia sicut diximus in praehabitis, unum non addit supra ens nisi modum negationis : est enim unum indivisum in se et divisum ab aliis : et cum actus negationis sit dividere, est unum non alia sibi opposita, et cum sic negatur ab aliis sibi oppositis, quae sunt plura et multa et pauca, his enim opponitur, potest esse oppositio negationis, et potest esse oppositio privationis. Et sicut oppositio negationis potest esse oppositio universalis negationis in omni genere vel in genere determinato : sicut si dicam unum in discretis esse negativum pluralitatis, aut paucitatis, aut multitudinis, sicut par et impar negative possunt opponi in genere numeri. Quando autem habet oppositionem privativam ad sua opposita, accipitur ut potentia privata formis opposi-
<--- Page Split --->
turum suorum : et hoc est quando accipitur ut potentia omnis numerus : quia sic potentia est pluralitas, et potentia multitudo, et potentia paucitas. Omnes autem istos modos oppositionum unius oportet determinare hanc scientiam : huic enim uni quod haec scientia considerat, adest differentia harum oppositionum, sicut diximus. Et causa differentia est, quia intellectus ejus est in negatione. Absentia enim unius in suis oppositis negotio est ipsius in oppositione qua opponitur ut negotio : in oppositione autem privationis quaedam fit natura subjerta quae potentia est sub formis suorum oppositorum : et de illa dicitur privatio. Horum autem omnium causa est, quod unum extra genus est, et unum in genere. Extra genus quidem universaliter convertitur cum ente : in genere autem unum quidem in substantia facit et est idem, et in qualitate est simile, et in quantitate est aequale, et sic de aliis. Importet igitur quod unum extra genus importet modum negationis extra genus, et unum in genere importet modum negationis in genere. Si autem accipitur ut potentia pura, importabit modum privationis.
Quia igitur omnes istos oppositionis modos habet unum, et pluralitas opponitur uni, oportet quod jam dictae scientiae quae est prima philosophia, sit cognovere quaecumque his opponuntur quae dicta sunt prædictis modis oppositionum: ut habebit cognoscere quaecumque opponuntur his quae dicta sunt præinductis modis oppositionum, et habebit cognoscere opposita modis unius, quod in uno sumitur genere, sicut diversum, et dissimile, et inaequale, et quaecumque alia uni in modum genere dicto opponuntur, aut quae sunt dicta secundum ista opposita, aut etiam quocumque modo dicuntur secundum pluralitatem et unum sicut causata ab ipsis : unum enim in genere substantiae dicitur idem, et unum in genere qualitatis dicitur simile, et unum in genere quantitatis dicitur aequale : et
his opponitur diversum et dissimile et inaequale causata a pluralitate in dictis generibus accepta : et ideo diximus quod negatio unius duplex est, extra genus secundum quod cum ente convertitur, in genere quando in uno determinato genere accipitur, ut idem, simile, et aequale : unum autem eorum quae sic uni opponuntur in genere uno accepto, est contrarietas. Differentiae namque accipiuntur in genere determinato, et differentiae sunt contrarietas generis in quo potestate sunt differentiae : contrarietas autem diversitas est et causa diversitatis.
Ex omnibus igitur inductis planum est, quod cum multipliciter dicatur unum, oportet quod et ea quae dicta sunt oppositionum, multipliciter dicantur : attamen quia non dicuntur æquivoce, omnia hæc est cognoscere unius et ejusdem scientiæ. Non enim sic multipliciter dicta sunt simpliciter diversa sicut æquivoca : sed erunt æquivoca, si nec secundum primum dicerentur a quo nomen accipiunt : nec dicerentur ad unum ad quod dependent secundum rationem : tunc enim omnino esset ratio substantiæ diversa : et ideo de eis non posset determinare una et eadem scientia. Hoc igitur est causa divisionis et ordinis partium hujus scientiæ. Quoniam vero omnia sic multipliciter dicta referuntur ad id quod primum et principaliter habet nomen illud et rationem, sicut verbi gratia quæcumque multipliciter unum dicuntur, referuntur ad primum unum, quod principaliter unum dicitur, et similiter dicendum est se habere in aliis multipliciter dictis, sicut est idem, et diversum, et contrarium, et his similia, oportet quod sigillatim sic reddendum sit ad primum cum divisum et distinctum est, quoties sive quot modis dicitur in singulis prædicamæntis quæ tali multiplicitate communiter de multis dicuntur : oportet enim distinguere quomodo singula ad suum primum dicuntur : in tali enim multiplicitate dicitur hoc quidem habendo illud primum per nomen et
<--- Page Split --->
principalem rationem : illa vero alia dicuntur nomine illa faciendo actionem aliquam illius, sicut vetula dicitur medica : alia vero secundum quosdam alios modos dicuntur. Sic igitur oportet nos in hac sapientia specialem inducere librum, ut distinguamus quoties singulum talium dicitur, et ille erit liber quintus.
De principiis autem entis et de statu principiorum oportuit fieri librum primum et librum secundum. Et quia principia sunt per quae determinantur hujus scientiae quaesita, et oportuit praescire quaesita, oportuit de quaesitis inducere librum tertium. Qualiter autem quaesita sunt determinanda per principia, et qualiter in unam scientiam reducuntur, et quo ordine terminanda sunt, oportuit scire per istum librum quartum.
Palam est igitur illud quod in quaestionibus in praecedenti libro dictum est, quod unius et ejusdem scientiae est sermonem habere de his omnibus quae sequuntur unum, et de substantia et consequentibus ejus : hoc enim fuit unum dubitatorum in quaestionibus : quia licet plures fuerint quaestiones, tamen circa unum versantur omnes. In sex enim quaestionibus quae sunt a septima usque ad duodecimam inclusive, haec quaesita sunt, utrum scilicet unius et ejusdem scientiae esset determinare de substantiis et consequentibus vel non.
CAPUT VII.
In quo probantur ea quae dicta sunt in praecedenti capitulo.
Text, et com. Haec autem omnia probantur ex hoc quod Philosophi de omnibus inductis est posse speculari secundum facultatem istam : quia si non est Philosophi, tunc
oportet quod sit alicujus qui consideret ens determinatum quem supra vocavimus Philosophum particularem, sicut est mathematicus, vel physicus : et tunc quaeratur quis sit ille qui investigat, si idem est Socrates et Socrates sedens, et similiter in aliis in quibus dicitur idem vel diversum : aut quis sit ille qui investigat, si unum uni est contrarium vel non : aut qui investigat quid est contrarium secundum esse et naturam : aut qui investigat quoties dicitur singulum multipliciter dictorum : et similiter quis est ille qui investigat de omnibus talibus. Quoniam enim secundum omnia quae induximus entis secundum quod est ens et unius secundum quod est unum, sunt eadem passiones, et eadem passiones non sunt numeri in quantum est numerus, nec sunt lineae in quantum est linea, nec sunt ignis in quantum est ignis, palam est quod non particularis scientiae, sed universalis illius scientiae quae considerat ens et unum, est in talibus cognoscere et quid est sive substantiam, et omnia accidentia consequentia eam : et ideo etiam primi Philosophi qui de illis accidentibus intendebant, non peccant, sicut nec recte vel de quibus convenit philosophari : sed ideo peccant, quia in omnibus talibus primum ens est substantia, de qua nihil audiunt per inquisitionem, quia non receperunt, dicentes et ponentes principia substantiae, et noluerunt ponere numerum et unum et multa esse principia, cum illa sint substantiam et substantiae principia consequentia. Sicut enim numeri sunt quaedam subjecta, et illorum subjectorum in quantum sunt numeri sunt numerorum quaedam passiones per se consequentes numerum, sicut imparitas, et paritas, et commensuratio, et aequalitas, et excedentia sive abundantia, et defectus, de quibus in arithmetica dictum est,et alia his similia quae ad invicem secundum seipsa insunt numeris ut passiones subjectis. Similiter autem sicut insunt quaedam passiones per se et solido et immobili et levi et gravi, quae in phy-
<--- Page Split --->
sica sunt determinata, insunt aliqua propria : sic etiam enti in quantum est ens, quoslam insunt propria, et illa sunt etiam de quibus primi Philosophi est sortari veritatem, sicut diximus.
Signum autem hujus est, quod dialectici et sophistae licet docendo dialecticam et sophisticam sint determinati generis, tamen in usu eamdem subinduunt figurum cum primo Philosopho, eo quod inluntur eum : sophistica enim circa omnia apparens est sophia sive sapientia, et dialectica disputat de omnibus sicut et Philosophus. Disputans autem de omnibus non potest inquirere de omnibus nisi secundum id quod commune est omnibus : ens autem est id quod commune est omnibus et unum. Similiter circa ista eadem vero communia est philosophia, sicut dictum est : tam sophistica enim quam dialectica circa idem genus subjectum versantur cum prima philosophia. Sed differt philosophia a dialectica quidem modo potestatis et virtutis medii : quoniam dialectica procedit ex signis quae inveniuntur in multis : sed philosophia procedit ex essentialibus propriis et profundatis in natura rei. A sophistica autem differt secundum vitae prohaeresim sive electibnem : quia sophistica eligit consequi gloriam, philosophia autem veritatem. Est enim dialectica quasi cum formidine tentans per probabile de eisdem de quibus philosophia per essentiale medium est sciens quidem veritatem : sophistica enim visa est scire, sed non est secundum veritatem ens sciens.
vationem et habitum : et qualiter fit, in parte diximus in Physicis et in parte posterius dicemus. Omnia enim taliter opposita referuntur ad ens et non ens, secundum quod ens et non ens privative opponiuntur, et referuntur ad unum et pluralitatem secundum quod unum potentia plura privata actu pluralitatis. Sic enim inter ea est oppositio privationis et habitus, sicut ex ante habitis constat : secundum hoc enim motus et status, hoc est, immobilitas quae sunt contraria, referuntur secundum Antiquos ad unum et plura : quoniam indivisibile quod vere est unum, est immobile, et mobile pluralitate partium quae sunt ante et post, continue refertur ad pluralitatem. Similiter autem fere omnes Philosophi confitentur omnia entia et substantiam componi ex contrariis. Fere autem dico propter eos qui ponebant unum ens infinitum et immobile, sicut Melissus et Parmenides. Hi enim entia ex contrariis componi non dicebant. Omnes autem alii dicebant entia componi ex contrariis : quidam namque dicebant numeros esse principia, et hi dicebant entia componi ex pari et impari. Alii autem physica ponentes principia, dicebant contraria esse calidum et frigidum, ex quibus omnia dicebant componi. Alii autem materialia volentes ponere contraria, dicebant ea esse finitum et infinitum, ex quibus omnia dicebant componi : ex his enim dicebant componi magnum et parvum. Alii autem formalia ponentes contraria, dicebant illa esse amorem et odium, ex quibus omnia dicebant componi. Alia etiam omnia quaecumque contraria ponebant Antiqui, redueta videntur secundum veritatem et secundum eos ad unum, et pluralitatem, sicut ad ens et non ens privative opposita. Hic igitur ipsa reductio sumatur et supponatur a nobis ab ipsis Antiquis : principia vero omnia quae sunt praeter alia quae dicuntur principiata entia, cadunt secundum reductionem ad unum et ens, quasi ad ea genera quae dicta sunt esse genera principiorum. Sicut enim in primo Phy-
<--- Page Split --->
sicorum ostendimus 1, omnes qui ponebant principia contraria, ponebant unum sicut ens, et alterum sicut non ens, et sicut diximus, hoc ponebant sicut unum, et alterum sicut plura.
Palam igitur est de his quae dicta sunt hic, quia unius et ejusdem scientiae est de his quae dicta sunt contraria speculari, et ens in quantum est ens. Et hujus ratio est, quia secundum praeinductos Philosophos, omnia aut contraria, aut ex contrariis facta : principia vero contrariorum secundum eosdem Philosophos sunt unum et pluralitas, et illa quae sic reducuntur ad unum et ens, sunt unius et ejusdem scientiae, sive unum quod est genus ad quod reducuntur secundum unum et idem nomine et ratione, dicatur univoce, sicut dixit Plato, sive non dicatur secundum unum univocum, sed multipliciter, sicut forsan veritas se habet : et hoc hic non probatur, sed supponimus, et in consequentibus ostendemus. Attamen quamvis multipliciter dicatur unum de multis, alia tamen omnia una dicuntur ad unum primum, et contraria uni, sicut multa, et diversa, et dissimilia, et inequalia, et hujusmodi alia, dicuntur etiam ad unum primum. Et quamvis ens et unum non sint universaliter idem nomine et ratione sicut univocum, tamen forsan in omnibus non separatas habent rationes sicut æquivocum, sed quidam modorum ejus est dictus ad unum primum nomine et ratione : alii vero modorum ejus participant nomen ad idem dictum sive posterius : et hæc omnia speculari est istius universalis scientiae.
Propter quod non est geometriæ speculari quid absolute et universaliter sit contrarium, aut quid absolute et universaliter sit perfectum, aut quid universaliter sit unum, aut ens, aut idem, aut diversum : non enim ista considerat nisi ex conditione qua ad materiam sibi propriam contrahuntur.
Manifestum est igitur, quod unius et ejusdem scientiae universalis est ens in quantum est ens speculari, et omnia quae in sunt ei in quantum est ens. Manifestum est etiam, quod theoria ista non solum est substantiarum secundum suas diversitates, sed etiam existentium quocumque modo, secundum quod ad ens reducuntur, et etiam dictorum superius quae insunt enti secundum quod ens : est igitur de inductis supra, et de priori et posteriori, et genere et specie, et toto et parte, et aliis et de omnibus talibus. Et sic patet de quibus est scientia ista. Ex istis patet solutio omnium quaestionum duodecim primarum præter secundam.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans coelem entationem contrariorum ad privationem et habitum, qualiter unum in genere et extra genus habent negationem.
Ad faciliorem autem doctrinam oportet nos hic ostendere quod supposuimus, qualiter scilicet coelementatio contrariorum ad privationem et habitum reducatur, et qualiter prima contraria sint contraria accepta secundum situm. Ad hoc autem intelligendum est, quod et in quarto Cæli et Mundi diximus, et perfecctius in libro de Natura loci et locati. Si enim intelligamus materiam universitatis generatorum extensam in concavo orbis lunæ sine forma naturali cum potentia ad ipsam, non erit causa quare hic generatur terra et ibi aer, nisi aliquod generans : quia generans dando formam dat locum : generans autem non potest esse nisi motus cæli secundum quod motus est actus talis corporis secundum
<--- Page Split --->
quod est compositum ex motore et mobili : quia sic virtus ejus formas producit substantiales, sicut et calor naturalis per hoc quod est instrumentum animae. Si igitur concavum luna sumatur secundum quod est locus, sunt in concavo virtutes molestes generantes. Non enim accipitur locus mathematico, sed physice. Virtutes igitur istae sunt fortiores etiam in immediato quam in mediato, et fortiores in propinquo quam in remoto. In eo igitur quod immediate conjungitur concavo superficiei luna, qua est locus altus, simpliciter generabitur corpus rarum et calidum et formalissimum inter corpora, et in concavo ignis in quo jam virtus cedi diminuta et privata est, et deficit virtus ignis, generabitur illi conveniens magis : et iterum in concavo illius ubi virtus cedi adhuc minor est, et deficit virtus aeris, generabitur copus quod est sub illo materialius et spissius illo,et sic deinceps, sicut diximus in libris physicis. Et si objiciat aliquis, quod differentiae situs sunt accidentia : et secundum hoc accidentia sunt causa substantiae : patet quod hoc non valet, quia accipit hic locum physice in quo agunt virtutes corporis illius cujus est superficies, et agunt ut vires substantiae coelestis et elementalis. Hoc autem modo producunt substantias et generant eas : et hoc modo prima in materia accepta contrarietas est rarum et spissum ex parte patientis : ex parte autem generantis est prima contrarietas altera, et unum, et in omnibus forma et virtus est generans et dans locum, et privatio virtutis et formae inducit aliquid materialius, quod se habet per modum privationis ad illud : et hoc modo calidum est habitus, et frigiditas est privatio : quia in ea deficit virtus coelestis, et deficit in ea virtus
motus, et ideo sistit motum. Sic etiam rarum est habitus, et spissum est privatio propter eamdem causam : et album est habitus propter lucis participationem, et nigrum est privatio ejusdem : in igne autem siccum est habitus, et humidum est a privatione causatum : et in terra est conversus modus horum contrariorum : et hoc est ideo, quia humidum in aere est ex privatione completae raritatis : in terra autem siccum est ex privatione, quia est ex sicco humidum exprimente, sicut in aliis locis satis declaratum est. Philosophi autem haec omnia reducebant ad ens et non ens, quae similiter dicebant opponi sicut privatio et habitus opponuntur, et ad unum et plura quae similiter dicebant opponi. Et causam hujus assignavimus in primo libro : entitatem enim dicebant esse in omni re ab uno primo, quodcumque ponebant esse illud primum, et illud esse univocum in omni genere entis dicebant, et hoc dicebant esse unum : sed non ens dicebant esse privationem illius primi in omni eo quod non est, et sic cadebat in resolutionem in plura : et ideo dicebant pluralitatem esse non ens : et sic sicut ad prima opposita reducebant omnia in ens et non ens, et in unum et plura. Unum autem secundum intellectum Aristotelis dupliciter accipitur, extra genus scilicet, secundum quod convertitur cum ente : et in genere, et sic in substantia unum est idem, et in qualitate unum est simile, et in quantitate est aequale, et sic de aliis : et ideo cum unum sit non divisum in se et divisum ab aliis, habet negationem extra genus et in genere, et habet etiam oppositum privationis ad ea qua sibi opponuntur, sicut patet per ante dicta.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE STABILIMENTO PRINCIPIORUM DEMONSTRATIONIS
CAPUT I.
Quod unius et ejusdem scientiae est tractare de primis principiis demonstrationis, et de ente primo quod est substantia.
Text. et com.
Determinatis autem his, dicendum est de hoc quod in secunda quaestione quae rebatur, utrum videlicet unius et ejusdem scientiae sit tractare de his dignitatibus quae in omnibus mathematicis dignitates vocantur, et de primo ente quod est substantia, an de hoc determinare sit scientiarum diversarum ? Ex his autem quae ante dicta sunt, palam est quod unius et ejusdem scientiae tractare est de utrisque, et est illius scientiae quae est Philosophi primi perscrutatio illa quae est de his utrisque. Dignitates enim communes sunt omnibus generibus subjectis in omnibus scientiis, et non sunt convenientes tantum et contractae ad unum genus aliquod proprium aliorum Philo-
sophorum, sed potius omnes utuntur primis dignitatibus. Et hoc non potest esse causa, nisi quia prime dignitates quae sunt principia omnium demonstrationum, sunt entis in quantum est ens : nihil enim aliud commune est omni generi subjecto nisi ens secundum se acceptum. Cum igitur dignitatibus demonstrationum utantur omnia genera scientiarum, oportet quod dignitates sint secundum ens acceptae : unumquodque enim genus subjectum particularis scientiae unum est et determinatum, sicut corpus mobile, et sicut continuum, et sicut numerus, et hujusmodi. In tantum ergo haec genera determinata utuntur principiis, in quantum eis sufficiens est ad naturam propriam. Sed hoc principio quod de quolibet affirmare vel negare, et de nullo simul, quod est circa esse et non esse, utitur geometer sic, quod quamlibet lineam necesse est esse simetram vel asimetram : et arithmeticus utitur eo sic, quod quemlibet numerum necesse est esse parem vel imparem. Sufficienter ergo sibi his dignitatibus utitur quilibet Philosophus particularis : hoc autem est quod utitur dignitatibus quantum continet genus sibi subjectum, de quo faciunt demonstrationes Philoso-
<--- Page Split --->
phi particulares per ipsum demonstrationis principium. Manifestum est igitur ex dictis, quod dicta omnium demonstrationum principia insunt omnibus in quantum communicant in ente, et hoc est in quantum entia sunt. Igitur speculatio de his principiis est illius Philosophi qui cognoscit ens in quantum est ens. Hujus autem signum est, quod nullus Philosophorum particulariter de parte aliqua entis intendentium nititur aliquid dicere de generalibus et universaliter primis principiis demonstrationum. Nullus enim intromittit se dicere vel probare si hac prima vera sint, an non. Et hoc patet per inductionem : quia nec geometricus facit hoc, nec arithmeticus.
Sed quidam Philosophorum ignorantes proprium subjectum, de his volebant determinare, et hoc secundum suam falsam opinionem merito fecerunt, qui ipsi soli a suis sequacibus putantur de natura tota intendere : et quia putant naturale esse totum universaliter ens, putabant quod illius sit intendere de ente cujus est intendere de natura. Sed quoniam ex praedictis patet, quod aliquis Philosophus est superior physico, eo quod natura est determinatum quoddam genus et subjectum entis, ideo de his principiis perscrutari erit illius qui theorizat ea quae sunt entis universalis, et qui speculatur ea quae sunt circa primam substantiam quae est omnium principium, et hoc est ipse Deus. Physica enim philosophia quaedam quidem est, sed non philosophia prima : et ideo non est physici de his cognoscere.
CAPUT II.
Quod principium firmissimum congruit dictæ primæ philosophiæ, et quæ sint principii firmissimi proprietates et differentiæ.
Quicumque vero Philosophi qui de Text, et com. 8. veritate prima loquuntur, dicere conantur quomodo oportuit recipere per intellectum prima demonstrationum principia, non faciunt hoc nisi propterea quod ignorant posteriora analytica. Si enim illa scient, profecto supponerent quod circulo non potest fieri demonstratio : et ideo principia per conclusiones demonstrari non possunt. Scirent etiam per eadem analytica, quod demonstratio non vadit in infinitum in ante sumendo, sed stat in principiis primis demonstrationum, quæ ante se alia principia non habent ex quibus demonstrentur : et ideo nullus est modus doctrinæ quo sciantur, nisi forte per cognitionem terminorum in principiis positorum, qui suis diffinitionibus sciuntur. Ipsa autem principia secundum se quæ dignitates vocantur, oportet scientes prævenire, antequam aliquid sciant per demonstrationem : et non oportet discipulos audientes hæc quærere a doctoribus : hæc enim sunt instrumenta quibus omnis intellectus accipit omnem scientiam : et ideo ex potentia sciendi non egreditur in actum sciendi, nisi per illa, et est talium scientia innata nobis. Palam igitur ex dictis est, quod Philosophi primi cujus est speculari de substantia prima, quæ est substantia omnium dicta, eo quod est causa omnium, est perscrutari etiam de principiis prìntis syllogisticis, ex quibus omnis scientia demonstrat omne esse quod probat : illi enim Philosopho qui
<--- Page Split --->
maxime inter omnes Philosophos habet dicere et docere de unoquoque prout se habet in rei veritate, maxime convenit dicere firmissima rei principia : quia non potest docere de re qualibet ita ut se habet, nisi per rei cujuslibet principia : igitur illi maxime convenit qui habet docere de ente secundum quod est ens, firmissima entis principia : quia ille solus habet dicere de re qualibet ut se habet, et non est circa hoc ens prout est hoc ens vel illud : hic autem Philosophus qui sic de ente loquitur, est Philosophus primus, sicut patet per descriptionem sapientis quam in primo hujus sapientiae libro posuimus. Diximus enim ibi omnia maxime scire sicut decet non singularem, sed unumquodque eorum scientiam habentem.
Firmissimum autem omnium principiorum est quatuor differentiis omnia alia excedens : est enim manifestissimum circa quod mentiri et decipi nullatenus contingit, absque conditione universaliter verum existens, et quod oportet praevenire scientes, et non audientes quaerere, sicut diximus. Quod enim impossibile sit mentiri circa ipsum, ex hoc patet quod notissimum esse est necesse. Nemo autem deceptus mentitur in notissimo : omnes enim qui decipiuntur et abducuntur in mendacium, decipiuntur circa ea quae ignorant : et tunc modica deceptio in principio, maximum in conclusione inducit mendacium et defectum. Oportet etiam hoc principium firmissimum esse non conditionale, ut hic vel nunc vel huic sit verum, et non verum ubique et semper et in omnibus. Diximus enim, quod principium illud necessarium est praebalere apud se antequam aliqua per doctrinam accipiat quilibet intelligens aliquid. Quod autem sic necessarium est praebalere, non est conditio quaedam secundum quam sit verum et non aliter sit verum : hoc enim principium necessarium est cognoscere quemlibet qui aliquid habet cognitionis, et cognitionem hujus principii est necesse
venire ei qui habet eam, et non per auditum discere. Venire autem dico cum natura potentia scientiam accipiente. Palam agitur est quod tale principium quod quatuor illa habet quæ induximus, omnium est firmissimum. Quod autem vel quod sit principium postea ea quæ dicta sunt, continue deinceps dicam. Principium igitur de quo diximus, est quod affirmatio et negotio de nullo verificantur simul eodem et secundum idem et in eodem tempore, sed de quolibet est affirmatio vel negotio vera.
Idem enim simul inesse et non inesse text. 11 eidem et secundum idem est impossibile : et accipiantur adhuc omnia quæ circa principium determinata sunt, sicut quod in eodem loco et in eodem tempore et eidem et secundum idem omnia talia sint hic determinata, quæ ad hoc principium exiguntur, quando accipitur ad logicas difficultates determinandas. Logici enim utuntur hoc principio sicut et metaphysicus, eo quod uterque horum Philosophorum viam habet ad principia methodorum. Id igitur principium quod nunc diximus, est omnium principiorum firmissimum : habet enim illud principium prædictam determinationem per quatuor præinducta : impossibile namque est quemlibet suscipere per intellectum, quod idem et secundum idem simul sit et non sit : non enim est sic in rei veritate, quemadmodum quidam putant Heraclitum dicere. Non est enim necesse quod illa suscipiantur esse vera et intellecta, quæcumque aliquis dicit simplici dictione : et si dicatur quod non sit verum quod nos hic dicimus, sed verum sit quidquid aliquis dicit, tunc sequitur quod eidem et secundum idem simul insint contraria, quod est impossibile. Quod autem hoc sequatur, palam est : determinentur enim nobis et concedantur ea quæ consueta sunt concedi per eamdem quam nunc diximus propositionem, quod impossibile sit idem esse etnon
<--- Page Split --->
essimul et secundum idem. Scimus autem quod opinio contraria est opinioni, cum opinio sit habitus suscipiens verum et falsum secundum rei mutationem, sicut et oratio verum et falsum suscipit. Opinio autem opinioni contraria praecipue est, quae est oppositionem secundum contradictionem habens. Palam igitur est quod impossibile suscipere per intellectum vel opinionem eumdem et secundum idem esse et non esse simul. Si enim hoc detur, sequitur quod ille qui hoc mentiens dicit, simul et idem et seeundum idem habebit opiniones contrarias : si enim dicat se opinari idem esse et non esse, oportet quod cum hoc opinetur illud non esse verum quod dicit : ex quo contraria dicit simul esse vera : et sic habebit simul duas contrarias opiniones de eodem et secundum idem, quod videlicet contradictoria eidem insint simul et secundum idem, et non insint eidem et secundum idem. Patet igitur quod non est accipere per intellectum contradictoria simul inesse eidem et secundum idem : et haec est causa quare omnes demonstrantes, principia suarum demonstrationum resolventes, reducunt ea in istam quae dicta est, ultinam 'opinionem sive acceptionem, et istam non reducunt in aliquam acceptionem principii quae sit ante istud. Ista enim dignitas est naturaliter principium etiam aliarum dignitatum omnium.
Sunt autem multi, sicut paulo ante diximus, qui dicebant hoc contingere, quod idem secundum idem simul sit et non sit, et dicunt se ita existimare, quorum in sequentibus dabimus rationes. Hac autem ratione existimationis multi utuntur in his tantum quae de natura sunt, eo quod illa in motu omnia esse dicunt. Et quia motus est actus existentis in potentia, dicunt omnia simul esse per actum et non esse per potentiam. Nos autem nunc quantum proposito sufficit sine probatione accipimus supponentes ex inductis, quasi impossibile sit hoc quod idem secundum idem simul sit et
non sit : per hoc enim ostendimus quod istud est firmissimum principiorum omnium.
Quidam tamen imperiti dignantur demonstrare principium istud, volentes ad hoc inducere demonstrationem ostensivam : et iste error contingit eis propter aedepsiam. Est autem apedepsia ignorantia, qua non cognoscitur quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non oportet quaerere demonstrationem. Omnium enim esse demonstrationem est impossibile. Si enim hoc daretur, tunc procederet demonstratio in infinitum in ante sumendo : igitur tunc demonstratio nulla fieret sic, cum omnis demonstratio sit ex primis : in infinitis autem nullum est primum. Si vero quorumdam non oportet quaerere demonstrationem quae sunt principia omnium demonstrantium, tunc non haberent ex ratione dicere quae sunt illa quae magis dignantur tale esse principium de quo non quaeritur demonstratio, quam id quod induximus. Contingit autem aliquando non quidem demonstrationem semper esse propter quid, sed contingit quaedam argumentative demonstrare, demonstratione scilicet quia, quae est per effectum vel per causam remotam non convertibilem. Et etiam hoc modo impossibile est demonstrare principium superius inductum, dummodo hoc solum supponatur, quod ille qui dubitat circa hoc, aliquid dicit et scit se aliquid dicere. Si vero nihil dicit vel scit se dicere, derisio est, quod quaeramus rationem ad eum qui nullam habet in seipso dicti sui rationem,in quantum nullam habet rationem, similis est planta talis in quantum talis est : vincitur enim ab asino et quolibet bruto, quod non existimat idem esse et non esse. Quod si existimaret asinus idem esse et non esse, non vitaret foveas, existimans idem esse cadere in foveam, et non cadere. Dico ergo differentiam esse inter argumentative demonstrare, et demonstrare : quia in veritate demonstrans opinabitur accipere
<--- Page Split --->
quod in veritate est in principio per quod demonstrat propter quid : sed si talis non sit demonstratio, tunc argumentatio erit et non demonstratio, sicut scilicet si per effectum vel per causam remotam arguat. Oportet autem dignari quemlibet etiam sine demonstratione argumenta ad omnia talia quae sic argumentative probantur, id quod diximus esse principium talium omnium dicere, scilicet idem secundum idem esse vel non esse : hoc enim forsitan quilibet arguens sic opinabitur quaerere a principio antequam ad aliquid procedat : quia sine illo nullam penitus in argumentatione potest ponere propositionem. Manifestum igitur, quod hoc principium non est audientem quaerere, sed praescientem habere. Habet igitur hoc principium totam firmissimi quam diximus determinationem.
CAPUT III.
Quod non convenit simul affirmare et negare per probationem sumptam ex hoc quod sermo aliquid significat.
nobis invicem significemus. Si igitur nihil significat dictio, non esset talis dictio sermo, nec ei qui loquitur ad seipsum aliquid significans, neque aliquid designans ad alium cui loquitur. Sed si dederit aliquis, quod dictum aliquid significat, tunc erit demonstratio quod idem secundum idem non simul est et non est: ecce namque aliquid erit diffinitum nomine significatum, quod dicitur inesse vel non inesse : sed causa demonstrans hoc quod erit hujusmodi demonstratio, est ille qui sustinet hoc esse verum, quod sermo loquentis aliquid significat : dummodo enim hoc detur, ipse qui dicit rationem sive locutionem interpretativam non esse, et destruit eam, de necessitate sustinet et ponit eam esse. Dicens enim rationem interpretativam non esse, aliquid significat, sicut jam ex hypothesis concessum est : et si hoc dicto aliquid determinatum dicit, hoc idem verum est quod significat per nomen. Deinde igitur nomen dictum significat determinate aliquid esse vel non esse : igitur non omne dictum se habet simul sic et non sic, quod significat simul idem esse et non esse secundum idem. Amplius per eamdem hypothesis in homo significat unum determinatum et univoce, sit hoc quod significat, animal bipes. Dico autem etiam unum significare in his complexis enuntiationibus, quando significant hoc esse si hoc est : et siquidem illud significatum sit homo, hoc erit homini esse : quia hoc est essentialiter prædicatum de ipso et totum et solum significatum ipsius. Si autem aliquis dicat cum Heraclito, quod homo vel aliud nomen non significat unum solum, sed plura : hoc nihil restat sive impedit, dummodo solummodo illa plura dicat esse finita, et essentialiter significata, non denominative, sed sicut plura quorum quodlibet est essentiale subjecto de quo prædicatur nomen : ponatur enim in singulis rationibus nominis proprium nomen diversum. Dico autem exponendo hoc, ut si quis non dicat, quod hoc nomen, homo, significat
Texti, et eom. 10.
Quanvis autem ostensive non prohetur praememoratum principium, tamen deducitur ad multa impossibilia qui hoc praesumpserit negare, si dederit quod dicta sua, sermones et rationes aliquid significant in quantum in eo sunt sibi significando vel in quantum in alio sunt per auditum significando alteri : hoc enim est necesse, quod scilicet sibi et alteri significant aliquid, si per sermones aliquid dicere intendit. Sin autem detur quod nihil significando dicit, tunc dictum tale non habebit virtutem et rationem sermonis : nec erit talis dictio sermo : quia omnis sermo institutus est aliquid significare, cum sermo ad aliud non sit nisi ut conceptus cordium nostrorum
<--- Page Split --->
unum, sed multa, de quibus tamen univoce dicatur animal bipes, si illa plura quae significat hoc nomen, homo, sint unum in natura et univoca ; tunc enim patet quod hoc nomen, homo, significat illud unum univocum, quod dicitur de pluribus, et dicet illud esse, et non dicit illud esse et non esse simul. Si vero honu dicit rationes diversas et plures, sed distinctas numero, idem sequitur. Ponatur enim nomen speciale cullibet rationi substantiae diversae secundum unamquamque rationem : licet enim nobis nonima fingere : tunc enim nomen illud significabit ea quae significat esse tantum, et non significat ea esse simul et non esse. Haec autem positio fuit Heracliti, quod plura significat nomen, sed finita. Si autem non ponatur nomen significare plura et finita, sed potius plura et infinita, sicut dixit Anaxagoras, tunc palam ex praedictis est, quod nulla erit ratio vel disputatio vel sermocinatio inter hominus : quia nomen non significare unum, est nomen nihil significare. Unum enim nomen univocum est ab una forma impositum, et hoc importatur per nomen : et si non significat illam rem, penitus nihil significat. Illam autem rem significare non potest, si infinita significat : quia si plura significaret, tunc posset cujuslibet nomen aptari, sicut diximus : sed si infinita significat, non possunt aptari nomina infinitis : et sic illa tunc uno nomine significari non possunt : quia uno nomine semel posito, nullus potest uti cujuvoce simul : quia non contingit intelligi simul nisi unum nomine uno. Non significantibus autem nominibus a nobis aufertur disputatio quam simul habemus ad invicem, et illa quae secundum veritatem est disputatio ad alterum, et illa quae minus proprie disputatio vocatur, quae est hominis ad seipsum. Nihil enim contingit intelligere secundum actum, si nihil intelligat esse unum : sed si convenit intelligere, tunc hoc modo convenit ut ponatur huic determinatae rei quae inteljigitur, nomen unum.
Sed sic sicut a principio dictum est, Text, et com. 11. erit aliquid unum significans nomen unum, et significabit unum in re. Nec hoc modo igitur convenit quod hominem esse significet, cum hoc eodem modo simul hominem non esse. Si autem aliquis dixerit, quod homo non solum significat multa ut denominative dicta de uno ut subjecto, sed significat ea ut multa quae denominant ipsum ut unum sibi essentialiter et univoce : et hoc ideo dicunt, quia nos non dignamur dicere ut unum significent ea quae de uno denominative predicantur, hoc iterum erit inconveniens : quoniam sic musicum et album erunt essentialiter unum univocum in nomine hominis musici et albi. Sequitur autem ex hoc ulterius, quod omnia erunt unum ratione et genere, quia omnia de substantia denominative praedicantur. Omnia enim secundum hoc erunt univocea. Et hoc falsum est, quia denominativa non sunt univocea. Tamen etiam secundum hanc positionem in uno nomine non erit idem esse et non esse nisi secundum aequivocationem illam solam, si quem nos Latine hominem vocamus, alii autem alterius linguae vocant non hominem : tunc enim nomen unum diversis idiomatibus significabit finitum et infinitum, et affirmatio et negatio in genere quae est negatio termini infiniti, quod scilicet non homo significet aliquid in genere uno, quae est negatio termini infiniti animalis, quod est non homo, referruntur ad vocem unam predicto modo aequivocam. Sed quod a nobis hic dubitatum et quaesitum est, non est hoc quod quaeramus, si contingit simul hominem esse et non hominem esse secundum aequivocum nomen tantum : sed quaesitum est a nobis hoc, si contingit secundum rem idem esse hominem et non esse hominem simul et secundum idem. Si autem dicatur quod non homo et homo non significant aliquid diversum, tunc palam est quia non esse hominem secundum rem non erit diversum ab esse hominem : ergo hominem esse erit non ho-
<--- Page Split --->
minem esse secundum rem : haec enim duo erunt unum et idem secundum rem et rationem. Esse enim unum et idem significat re et nomine esse unum, sicut unum et idem sunt synonima vestis et indumentum, et vinum et merum et bacchus, et ensis et gladius : et hoc unum est quando ratio rei est una. Si vero ista fuerint sic re et ratione unum, nomine tantum differentia, tunc hominem esse significabit hominem non esse : et hoc est contra hypothesis : quia datum fuit quod ista diversa significant, quando datum fuit quod quodlibet significat id cujus est ipsa diffinitio. Verbi gratia homo significat id quod est animal bipes. Itaque si quidem est verum dicere quod homo est animal bipes : hoc enim, sicut diximus, significat nomen, cum dicimus quod homo erat, necessarium est quod nomen non significat nisi unum : sed si hoc est necesse, tunc nullo modo contingit quod hoc idem hominem esse sit non animal bipes esse. Necesse enim esse, sicut in Logici s dictum est, significat idem quod impossibile non esse, et convertitur cum ipso. Igitur ex omnibus praedictis sequitur, quod non contingit hoc quod simul verum sit dicere una dictione hominem esse et non esse hominem.
catione. Si quis autem dixerit quod album natura et diffinitione idem quod homo significat, tunc contra hoc idem dicimus quod et prius diximus, quod scilicet secundum hoc omnia erunt unum et idem natura et diffinitione, quia omnia alia denominant substantiam, et erunt idem natura et diffinitione cum ipsa : omnia igitur erunt unum, et non solum opposita erunt unum. Si autem hoc non contingat, sed est impossibile, tunc sequitur necessario quod uno nomine non significantur opposita : et hoc maxime patet, si concedatur quod interroganti et quaerenti potest responderi directe ad propositum hoc quod interrogat et quaerit : si enim aliquis interrogat et quaerit una simplici interrogatione, an hoc est homo? et respondens respondeat negationem cum affirmatione, dicens quod hoc est homo et non homo, non dat responsionem congruam interroganti, quia plura respondet unum solum interroganti et quaerenti. Quamvis enim nihil abest sive differt unum et idem esse in re hominem et album, et alia mille in pluralitate accidentium, quae omnia unum sunt subjecto, tamen interroganti simplici et unica quaestione, et verum est dicere hoc esse hominem vel non, danda est unica responsio, et respondendum est ei nomen unum significans id quod interrogat, et non est addendum in responsione, quia hoc sit etiam album et nigrum et magnum et alia mille talia quae accidunt ei : impossibile est enim accidentia quae infinita permanere debent pertransire respondentem. Oportet ergo quod aut omnia respondendo permeet, cum eadem ratio sit de omnibus, aut nullum : sed non omnia permeabit : nullum igitur respondebit nisi interrogatum. Similiter igitur secundum omnem eumdem modum, quamvis millies idem sit homo et non homo, quia mille per negationem termini infiniti supponere potest, tamen interroganti si est homo ? non est respondendum simul, quia est homo et non homo, si, sicut dictum est, non homo, et alia quaeque acci-
<--- Page Split --->
dunt homini, sunt respondenda secundum affirmationem et negationem, ut respondeat quaecumque sunt et non sunt, sicut album et non album, et nigrum et non nigrum,et magnum et non magnum, et alia infinita talia quae accidunt. Si enim hoc facit sic respondendo una responsione unum interroganti,tunc non disputat : quia nunquam respondet ad intentionem interrogantis. Ex omnibus igitur quae inducta sunt, planum est quod nomina nec infinita neque opposita neque multa significant. Et sic patet ulterius quod signilicant contradictoria.
CAPUT IV.
Quod si contradictoria sint simul vera, sequitur nihil dici secundum substantialem prædicationem, sed omnia secundum accidens.
non est verum, cum ista sint negatione quidditatis quæ est esse hominis : secundum enim rei veritatem unum tantum erat quod significabat rei substantiam quæ est quid ipsius, sicut et unum est esse. Ostendimus enim in ante habitis, quod diffinitio data per materiam, reducitur ad eam quæ datur per formam : hoc autem unum quod significabat substantiam, erat secundum rem substantia alicujus : significare vero substantiam est terminum rei significare : et hoc est non alicui convenire nisi rei illi et ab omnibus aliis separare : et ideo significans substantiam rei est non esse aliud aliquid illud ipsum quod est rei diffinitio. Si ergo omnia ista dicantur esse falsa, et contradictoria dicantur esse simul vera, cum ei quod est hominem esse sit aliud illud quod est non hominem esse. Et similiter aliud sit ab ipso quod est non esse hominem : eo quod negatio sive sit infiniti, sive simpliciter negationis, semper est aliud ab affirmatione : et si tunc contradictoria contingunt eidem, ut dicunt, tunc diffinitio non contingit tantum uni, sed uni et alii : et quod contingit eidem inesse et non inesse, est accidens : necessarium ergo est istis, ut dicant quod non erit aliquid ratio diffinitiva alicujus : sed omnia dicuntur secundum accidens quæ prædicantur de aliquo : ratione enim inducta diffinita est substantia et accidens, quod scilicet substantia quæ est quidditas, non alii convenit, sed ab omnibus separat : accidens autem est quod contingit eidem inesse et non inesse : hoc enim modo album accidit homini : homo albus enim est et non albedo, et ideo contingit albedinem sibi inesse et non inesse : quod non contingeret si substantialiter esset albedo.
Omnino vero destruunt substantialem diffinitionem quæ quid erat esse rerum dicebat, qui dicunt quod contradictoria sunt simul vera. Est enim secundum istos necessarium dicere, quod omnia quæ de re prædicantur, accidunt ei, et nihil sit substantiale prædicatum, et quod accidat homini hominem esse, et similiter accidit ei animal esse, et alia similiter prædicata non prædicantur nisi secundum accidens. Si enim dicamus contradictoria de eodem prædicari, tunc si detur quod id prædicatum quod est hominis esse sit quid ipsius, sequitur statim ex tali hypothesis, quod illud idem erit non hominem esse, aut non esse hominem. Negatione enim infinita quæ relinquit aliquid, sequitur quod idem sit esse non hominem, et negatione extra genus quæ nihil relinquit, sequitur quod idem sit non esse hominem vel non sit esse hominem : et hoc
Si autem forte aliquis diceret, quod Text, et com. 14. hoc non esset inconveniens,et concederet quod omnia secundum accidens dicuntur quaecumque prædicantur de aliquo, tunc cum hoc dicatur secundum accidens,
<--- Page Split --->
quod non contingit secundum ipsum : quod autem non secundum ipsum contingit, contingit secundum aliud : tunc omnia prædicantur secundum aliud, et nihil secundum scipsum. Sequitur ergo ex hoc, quod nullum est primum universale prædicatum, sed ibitur in prædicatis secundum aliud in infinitum, si semper accidens non secundum ipsum de subjecto aliquo significat prædicationem : hoc autem est impossibile : oportet enim quod omne per accidens ad aliquod per se prædicatum reducatur : accidens enim est quod cum sit in aliquo, non est in eo velut quædam pars : et impossibile est esse sine eo in quo est : et sic patet quod in ratione accidentis cadit esse in alio et de alio prædicari, aut simpliciter, aut secundum quid : et sic accidens secundum se et secundum ipsum prædicatur de subjecto. Subjectum non est nisi duplex subjectum, videlicet per accidens, et quod per se est subjectum. Subjectum vero per accidens dico, quod non gratia sui et secundum se est subjectum, sicut quando accidens dicitur inesse accidenti, sicut musicus dicitur albus, vel e converso. Subjectum vero per se, est in cujus ratione est quod sit subjectum, sicut substantia, quæ ideo substantia est, quia substat accidenti, in se perfectum quid et per se ens existens : et hoc cum dicitur, Socrates est albus, non potest esse pluribus modis prædicatum accidens : et sic non abibit in infinitum. Non enim, sicut diximus, plura duobus complectitur : accidens enim non accidit accidenti, sicut diximus, nisi quia ambo eidem accidunt, quod per se est subjectum, quia quod sit subjectum, cadit in ratione sua : et si mille essent accidentia, idem esset ac si essent tantum duo. Dico autem hoc explanando, sicut quando dicimus album esse musicum, aut e converso, hoc scilicet musicum esse album, eo quod ambo ista accidunt homini qui per se subjectum est, eo quod est substantia quæ de ratione sua habet quod est subjectum. Sed non est eodem modo si dica-
tur, Socrates est musicus, eo quod ambo dicantur eidem accidere tertio quod diversum sit secundum esse substantiale ab utroque : quia Socrates est prima substantia quæ de ratione sua maxime substat. Quoniam igitur quædam accidentium ita dicuntur, quod de ratione sua inhaerentia illi insunt quod de ratione sua et non secundum accidens subjicitur, alia vero dicuntur alio modo, quia ambo de ratione sua inhaerentia accidunt ei quod de ratione et natura propria substat, oportet quod quæcumque sic dicuntur esse in subjecto accidentia, sicut album inest Socrati, non contingit esse infinita in superius, ita quod semper unum prædicatum gratia alterius insit : quia tale accidens de ratione sua incet ei quod de natura et ratione propria subjicitur. Non igitur vadit hoc in infinitum, ita quod Socrati albo diversum aliquod ab albo accidat propter quod insit ei albedo : et hoc ideo est, quia non fit unum diffinitione et esse ex omnibus subjectis et accidentibus in infinitum : et ideo Socrates per se et de natura sua habet subjici, et non gratia alterius alicujus quod faciat ipsum subjectum, sicut Socrates gratia alterius participat rationale, quia gratia hominis, cum unum fiat ex animali quod est esse Socratis : et ideo cum dicitur Socrates albus, non oportet quod Socrati aliquid aliud accidat, gratia cujus subjicitur illi, sicut gratia alterius subjicitur rationali animali, cum dicitur Socrates rationale animale : nec etiam oportet quod albo aliquid aliud accidat, gratia cujus insit Socrati, sicut musicum : quia neutrum horum magis accidit alii quam reliquum reliquo : et hoc simul et æqualiter una accidentis diffinitione sunt diffinita, scilicet quod cum sit in alio, impossibile est esse sine eo in quo est, cum non sit pars : et ideo utrumque per se, id est, per suam rationem inest, et non unum per alterum vel per aliud : et hoc ideo est, quia hoc quidem sunt accidenti quæ prædicantur et insunt : illa vero non sunt accidentia quæ subjiciuntur et quibus in-
<--- Page Split --->
unit. Quæcumque vero sic insunt de ratione propria, illa non insunt accidenti pur aliud in infinitum accidens : sed quæcumque alio modo dicuntur sicut musicum alio, illa quidem accidenti insunt per accidens, hoc est, gratia alterius quod est de se subjectum : et illa etiam non vadunt in infinitum : ergo neutro istorum modorum omnia semper dicuntur secundum accidens aliud, et hæc est detructio hypothesis inductæ : ergo falsa est et impossibilis : et sequebatur ex hoc quod dicebatur nihil dici secundum substantium : oportet igitur necessario, quod aliquid sit substantiam et quod quid erat esse significans. Si autem hoc detur, tunc in principio hujus capituli ostensum est, quia impossibile est simul prædicari contrudictiones. Quando autem dicimus substantiam et maxime substantiam primam pur se esse subjectum, et accidens per se esse in alio, et esse prædicatum, intelligimus de illo modo dicendi per se, in quo prædicatum est de ratione subjecti : quem modum inter modos dicendi per se in Analyticis posterioribus jam dudum diximus esse primum : sic enim substantia est, quæ substat, ens in se perfecta : et accidens est, quod est in alio in quo habet esse : propter quod et accidens potius est esse quam essentia, et ideo etiam perfectam non habet diffinitionem. Sic igitur patet quod impossibile est omnia dici per accidens et inesse per accidens, quia ipsum accidens per se inest subjecto. Nec possibile omnia subjici et substare per accidens, quia ipsa substantia et præcipue prima substat per se. Et sic patet quod contradictoria non verificantur de eodem, ut manifestum est per ea quæ induximus : nec ibitur in infinitum in his quæ prædicantur de accidentibus. Nec est hæc differentia in his quæ per accidens prædicantur, utrum simpliciter vel secundum quid prædicentur : hoc enim nihil impedit propositam hic nostram intentionem.
CAPUT V.
Quod ad dicere contradictoria esse simul vera de eodem secundum idem, sequitur omnia esse unum et idem secundum idem.
Amplius autem si contradictions siText.et com. 15. mul de eodem veræ sunt omnes, sicut quidam dicunt, tunc palam erit ex ista quam hic inducemus ratione, quod omnia erunt unum et idem : sequitur quod idem quodcumque subjectum sit navis triremis quam galeram vocant, et hoc idem sit navis uniremis quam scapham vocamus, et illud idem erit homo, sicut consequenter ostendemus. Dicitur autem galera navis triremis, propter tres ordines remorum qui sunt in ea, quorum unus remigubernantes, et hinc et inde sunt duo ordines in lateribus remorum remigantium unus super alterum. Scapha autem uniremis vocatur, quia uno utitur remo tam ad gubernandum quam ad remigandum. Sic ergo si de omni uno et eodem subjecto et secundum idem simul contingat affirmare et negare, tunc sequetur illud unum subjectum esse navim triremem et uniremem et hominem : et hoc inconveniens necesse est concedere omnes illos qui dicunt illam rationem Pythagoræ veram esse, quam ipse assignat causam esse ejus quod est contradictorias simul esse veras de eodem. Pythagoras autem, sicut inferius ostendemus, dicebat quod existimationes hominum sunt causæ affirmationis et negationis rerum, et non rerum compositiones et divisiones : quia mille sunt extra animam, ut dicebat, causa existimationis. Sequitur igitur secundum Pythagoram, quod si alicui videtur quod homo non sit triremis navis : quia tunc negatio est vera, quæ
<--- Page Split --->
dicit quod homo non est triremis navis. Si autem contradictoriae omnes sunt simul verae de eodem secundum idem, tunc sequitur quod affirmatio dictae negationi contradictoria sit simul vera de eodem. Ex eadem etiam causa fit ut concedatur dictum Anaxagorae, qui dixit omnia esse in omnibus. Et sic dixit omnes res simul secundum actus suos simul in eodem esse, et nihil vere esse unum ab una forma, sed unumquodque esse omnia: et hoc verificatur secundum istam opinionem, quae dixit contradictoria simul esse vera. Anaxagoras enim videtur quodlibet ens dicere esse indefinitum sive non definitum ad formam unam, eo quod dicit omnium esse in omnibus esse : et isti putantes dicere ens actu secundum formam quod indefinitum sit, eo quod omnes formae sint in quolibet, dicunt ignorantes de non ente actu quod sit indefinitum. Nam indefinitum ad esse est potestate ens et non endelechia : et hoc quidem voluerunt dicere, sed propriis verbis exprimere nescierunt : sed tamen quia isti indefinitum quodlibet esse dixerunt ex hoc quod in quolibet sunt infinita secundum formam, oportet quod dicant de uno omni simul vera est affirmatio et negatio omnium, sicut etiam sequitur hoc contra eos qui dicunt rationem Pythagorae. Hujus autem haec est ratio. Inconveniens enim videtur si de aliquo verificetur sui substantialis praedicati negatio, et quod non verificetur de eo negatio praedicati, quod diversum per disparationem vel oppositionem est ab illo : cum minus videatur verificari de eo negatio sui essentialis praedicati, quam disparati vel oppositi. Dico autem explanando hoc, quod si secundum istos verum est dicere de eo quod est homo, quia non est homo : tunc multo fortius verius est de eodem dicere, quod non est navis triremis : et sequetur quia etiam est triremis, et non triremis navis. Secundum istos igitur si est affirmatio de aliquo et alicujus, tunc necesse est etiam negationem ejusdem inesse eidem. Sed si
alicui subjecto non convenit affirmatio disparati vel oppositi prædicati, sequitur quod illud principium negatur de eodem magis quam suum essentiale prædicatum, sicut jam ante diximus. Si autem ipsa negatio inest talis prædicati, tunc etiam affirmatio inest eidem, ex quo contradictoria sunt vera de eodem : et sic quod non est triremis navis, est triremis navis : quia cui convenit negatio, convenit et opposita affirmatio : et sic est de quolibet essentiali et disparato prædicato : ergo omnia sunt unum et idem : quia omnia quæ sunt, de uno et eodem prædicantur. Hæc igitur impossibilia sequuntur contra eos, qui istam Pythagoræ et Anaxagoræ defendunt rationem : quia etiam secundum Pythagoram esse rerum sequitur modum opinionum in anima : quia idem et diversum cum eodem et ab eodem potest componere et dividere. Secundum Anaxagoram vero omnia sunt in omnibus, et sic omnia de omnibus negantur vel affirmantur . Adhuc autem ipsum non esse secundum has opiniones necessarium est de eodem dicere prædicando, et de eodem simul negare : est enim negatio negationis. Si autem concedatur quod verum est quod idem secundum idem sit homo et non homo, tunc negationes utriusque horum sunt etiam veræ de eodem : et sic palam est quia id quod est homo et non homo, neque homo est neque non homo : hæc enim duo duæ sunt negationes prædictorum duorum. Si autem dicatur quod una sola negatio est quæ componitur ex utrisque negationibus, tunc etiam opposita illi compositæ erit etiam una. Et tunc illæ contradictoriæ simul verificantur de eodem. Patet igitur quod quocumque modo accipiantur contradictoria, dummodo concedatur eas simul de eodem et secundum idem veras esse, sequetur quod omnia sunt unum.
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
In quo per consequentiam affirmationis et negationis, et e contra, probatur quod contradictoria non sunt simul vera.
Amplius si dicantur contradictoria simul esse vera, aut hoc est ita in omnibus quod ad affirmationem sequetur negatio, et converso ad negationem affirmatio, aut non in omnibus sic se habet, sed in quibusdam tantum. Si dicatur hoc in omnibus sic se habere, tunc omne quod est cum, est etiam non ens, et omne quod est album, est etiam non album. Et simili modo se habet circa alias affirmationes et negationes : et hoc esse inconveniens in praecedentibus est ostensum : quia sic nihil praedicatur in quid, et omnia erunt unum et idem. Si autem dicatur quod hoc est circa quasdam res, et circa quasdam non est ita, sicut dixerunt Pythagoras et Heraclitus, quoniam de quibus sunt opiniones contradictoriae, de illis sunt contradictoria vera, de quibus non sunt opiniones contradictoriae, de illis non sunt contradictoriae verae, sicut inferius patebit, tunc ad minus concessum erit, quod contradictoriae sunt opposita non habentes medium secundum se in quibus sunt secundum se : et contra hoc nihil habemus dicere disputando, quia hoc absolute est verum. Si vero diritur quod contradictio simul verificatur circa res omnes, iterum quaeremus dividendo sic : aut enim tunc dicetur quod de quocumque contingit aliquid dicere affirmative, de eodem contingit hoc idem negare : et de quocumque contingit aliquid negare, de eodem contingit etiam e universo illud idem affirmative dicere, ita quod negatio universaliter sequatur
ad affirmationem, et e converso affirmatio ad negationem, ita quod istae conditionales sunt vera : si aliquid affirmatur de aliquo, hoc idem negatur de eodem : et e converso, si negatur de aliquo, hoc illud affirmatur de eodem. Aut non est quod de quibuscumque quidem contingit aliquid affirmando dicere, de eisdem contingit hoc idem negare, sed non e converso est, quod de quibuscumque contingit aliquid negare, quod de eisdem contingat illud idem affirmare : et hoc est quod negatio quidem sequatur universaliter ad affirmationem, sed affirmatio non universaliter ad negationem sequatur. Et si sic dicatur quod sequatur ad affirmationem negatio, et non e converso, cum negatio dicat non esse quod non est, et non sequatur ad eam affirmatio, tunc non esse erit firmum et intransmutabile in esse, et opinio negationis et non entis erit firma secundum eos qui ens dicunt sequi opinionem : secundum illos enim hoc loquimur, quia tunc opinio non entis non potest esse opinio entis. Si autem hoc datur quod ipsum non esse quod significat negatio, firmum sit et notum, tunc necessario sequitur quod affirmatio erit notior, aut negatio quae opponitur negationi : quia illa affirmationi æquipollet, sicut si dicam negationem hujus quod est hoc, non est ens : hoc enim negatio est, non hoc est non ens, et hoc æquipollet huic, hoc est ens : et ideo affirmatio, hoc est ens, et negatio negationis quæ est, non hoc est non ens, sunt notiores quam negatio quæ est, hoc non ens, vel hoc non est ens : quia privatio non intelligitur nisi per habitum, et negatio non intelligitur nisi per affirmationem. Si ergo negatio est opinionis firmae, ita quod ad eam non sequitur affirmatio, tunc multo magis erit quæstio de affirmatione firma, ita quod etiam ad affirmare non sequitur negare : et sic concluditur propositum, quod nec ad affirmare sequitur negare, nec ad negare sequitur affirmare : et sic nunquam simul verificantur contradictoria. Heraclitus tamen cu-
<--- Page Split --->
jus est hæc positio, dicebat negationem sequi ad affirmationem, et non e converso dicebat negationem notiorem quam sit affirmatio : quia dixit res simpliciter non esse, esse autem secundum quid, eo quod omnes in motu sunt. Si autem aliquis dicat similiter esse de negando sicut de affirmando, ita quod quidquid de aliquibus contingit negare, de eisdem necessarium est hoc idem affirmando dicere : tunc iterum dividendo quærimus : aut enim verum est quod dividens negando dicat illud idem affirmando, ut verbi gratia una pronuntiatione dicat aliquid esse album, dicendo per affirmationem, et eadem dicat dividendo per negationem illud idem non esse album : aut non affirmat dividens sive negans, aut afirmans dividit sive negat Et si detur quod non est verum, quod dividens sive negans dicat sive afirmet, non affirmabit ea eo ipso quod negat ea : nec est causa quod non affirmat ea nisi quia non sunt : quæ enim non sunt, non possunt afirmari : et quæ non sunt, non possunt aliquo modo pronuntiari affirmando . Et causa hujus est, quia non intelliguntur esse, et quæ non contingit intelligi, non contingit significari : igitur in talibus affirmatio non sequitur negationem : et dictum erat quod in omnibus sequeretur. Si vero verum est dividentem eo ipso quod negando dividit aliquid ab aliquo, affirmat dicendo illud idem de eodem, tunc omnia erunt unum et idem, sicut etiam in ante habitis dictum est : et idem erit homo, et triremis navis, et Deus, et asinus, et sic de aliis : et eorum contradictiones erunt veræ de eodem, de quo veræ sunt affirmationes. Sed adhuc secundum hanc positionem nihil videtur differre una res ab alia : si enim diceretur una res ab alia differre, cum non differat nisi per formam propriam, illa prædicaretur de illa re, sicut prædicalur verum de ea et proprium : et ideo negatio ejusdem non esset vera de eodem. Similiter autem si detur quod dividentem aliquid ab aliquo contingit esse verum, tunc
oportet quod hoc ipsum verum et proprium significet ipsum suum dictum : quia nisi conveniat ei aliquid vere et proprie quod dividit ipsum ab aliis : alia vero non vere negantur de ipso. Ex his igitur omnibus non sequitur ad affirmationem negatio, nec e converso ad negationem affirmatio, sicut dicebant in priori membro superius inductae divisionis.
Ad hæc autem quæ dicta sunt, sequitur aliud inconveniens : quia si ita est, ut dicunt, quod affirmatio sequitur ad negationem, et negatio sequitur ad affirmationem, sequitur quod omnes aliquid dicentes dicunt verum, et cum hoc mentiuntur, et dicunt falsum : et idem homo seipsum falsum dicere confitetur in omni dicto suo : quia si detur quod dicat verum, sequitur quod non dicat verum : et hoc idem confitetur quando dicit affirmationem sequi ad negationem, et e converso. Similiter autem palam est ad hæc inconvenientia quæ dicta sunt, quod sequitur etiam, quia de nullo penitus potest esse perscrutatio vel disputatio : eo quod nihil concedit vel dicit proponens, et nihil respondet respondens : quia quidquid dicit, interimit : et quidquid interimit, asserit : non enim dicit ita esse vel ita non esse aliquid quod dicit, nec etiam dicit non sic vel sic esse, sed simul esse dicit ita et non ita dicit esse, et iterum ambo ista negat simul, quod scilicet nec ita sit sicut dixit. Si enim non ita affirmat et negat esse quod dicit, tunc necessario quod opinando de re novit, aliquid determinatum novit : tunc quando affirmatio est vera, negatio est falsa : et quando negatio est vera, affirmatio est falsa : tunc sequitur quod non contingit simul idem de eodem et secundum idem vere affirmare et negare simul. Sed forsan dicet aliquis sophistarum ad hæc quæ induximus, quod hoc quod induximus, est positum a principio, scilicet quod simul contingat affirmare et negare, et ideo ea quæ inducta sunt, non sunt inconvenientia, quia sequuntur ex hypothesi : et sic dixit Heraclitus : et ideo con-
<--- Page Split --->
cessit quod nihil penitur sciretur, nec aliquid vere possit responderi vel interrogari, et positio sua fuit contradictoria simul esse vera.
CAPUT VII.
In quo probatur, quod contraria non simul verificantur propter mutationem et fugam de ipsis : quod est secundum susceptionem cui acquiescunt homines.
sunt et non sunt, propter motum continuum quem videbat in eis : et ideo dixit omne esse continue non esse : et dicebat hoc non converti, et nihil posse dici, nihil responderi, et penitus nihil sciri : et contra hunc Philosophum vadit nostra disputatio. Si autem aliquis dicat, quod hoc dicens nihil penitus suscipit in anima per consensum : et dicit impossibile esse quod aliquid sciatur, sed secundum similitudinem unam aestimat de quolibet, et non aestimat de eodem, quid iste bruto pejor differentiae habet ad plantam? sicut etiam in ante habitis diximus.
Propter quod etiam maxime patet, 18. quod nec aliorum a philosophis qui idiotes sunt, aliquis ita disponitur quod hoc credat : nec etiam ita disponitur aliquis eorum qui istas rationes et positiones dicunt, licet verbotenus ita dicant. Si enim ita disponitur ut dicit, quare vadit domum motu pedis, nec acquiescit dicto suo, quando putat quod est eamdem domum, si idem est ire domum, et non ire domum? Si enim huic dicto suo suo acquiescit, tunc quando putat ire domum, non debet ire : quia, sicut diximus, idem est ire quod non ire. Similiter iste non vadit rectam viam ducentem ad casum in puteum vel in torrentem : sed videns puteum vel torrentem, est timens, eo quod putans est quod non similiter sit bonum incidere in puteum vel torrentem, et non incidere : cum tamen utrumque horum similiter bonum sit, si dicto suo acquiescit : ex quo igitur cavet viam ad puteum et ad torrentem, palam est non esse melius, sed nocivius. Sed si dicatur hoc, sequitur quod unum est bonum et aliud non bonum, et per eumdem modum hoc quidem esse dulce, aliud vero dulce non esse, sequitur necesse esse suscipiendum : iste enim non omnia contradictoria aequaliter quaerit et suscipit : quando enim putans est melius sibi vinum quam aquam bibere, et aliquem ho-
Amplius qui dicit contradictoria simul esse vera, aut est suscipiens per interiorem conceptum animi, quod ita sit vere sicut dicit, aut mentitus est ita se habere dicens, et intus tamen non suscipiens. Si enim suscipit se verum dicere, tunc oportet quod aliquid sit ipsum dictum : oportet igitur quod ipsum dictum suum referatur ad rem, et quod talis sit entium natura sicut dicit, et sic ens non est ens : et hoc jam ante ostendimus esse impossibile. Si vero non verum dicit, et suscipit se verum non dicere, sed tamen dicat se verius dicere quam ille qui dicit de contradictoriis sicut et ipsa res se hahet, quod scilicet dividant verum et falsum, tunc ex quo dicit verius, sequitur quod non simul cum illo veriori dicat non verum : et sic contradictoria non sunt sinul. Sed tamen secundum istius dictum etiam omnes mentiuntur, et simul cum illo verum dicunt : et nec pronuntiandum est aliquid tali homini, nec aliquid dicendum est ei : eo quod iste secundum unam similitudinem ea quae pronuntiantur vel dicuntur, dicit esse et non esse. Et haec omnia dixit Heraclitus : quoniam ille dixit verius nihil esse quam esse, et nihil verius dici de re quam quod simul
<--- Page Split --->
minem amicum videre, deinde post istam apprehensionem cui acquiescit, quaerit ista : et equidem oporteret quod aequaliter se haberet ad quaerere utilia sibi et ad non quaerere eadem, si daretur quod idem esset apud eum homo et non homo, et alia contradictoria, de quibus dictum est. Sed hoc quod dictum est, per hoc esse verum perpenditur, quod nullus idiotarum et istorummet Philosophorum est, qui ad certitudinem oculorum non videat hoc quod est nocivum timens, et non nocivum non timens : igitur, sicut visu videmus, in eis omnes homines et isti et alii suscipiunt per interiorem consensum, sicut dictum est simpliciter et universaliter habere circa contradictoria circa omnia entia, aut ad minus circa eligibilia et fugibilia, quae suscipiuntur ut meliora nobis et deteriora. Et si dicat aliquis quod non sumus aliquid scientes vera scientia, sed sumus opinantes aliquid habitu trepidante et non confirmato, sed inter utramque partem contradictionis vacillante : tunc multo magis curandum est nobis de veritate scienda, quam si omnia sciremus per causam essentialem, quemadmodum infirmo magis curandum est de sanitate quam sano. Opinans enim propter trepidantem inter contradictoria habitum, non salubriter, sed infirme sed habet ad scientem : quod non faceret nisi aliquid esset scitum : sicut aeger ad sanitatem non se haberet corruptus morbo, nisi aliquid esset vera sanitas : non ergo potest dici, quod nulla sit scientia de veritate. Dicebant autem quidam nihil sciri, sed habitum omnium quo concipitur de rebus esse opinionem : et quia opinans trepidat inter contradictoria et complectitur utrumque, dicebant hoc esse signum quod utrumque sit verum : causam vero veritatis in opinando esse dixerunt. Amplius adhuc isti dicebant nihil esse certissime verum, sed omnia falsa esse, unum tamen esse falsius alio.
Dicamus igitur, quod si ideo sunt contradictiones simul verae, quia maxime
sic se habent res, et non sic, sed tamen et hoc, ut dicunt, est magis et minus verum, et magis et minus falsum, oportet ergo quod ita hoc sit in natura entium de quibus est affirmare et negare. Non enim dicimus secundum unam similitudinem esse in vero et falso, quando dicimus quod duo sunt paria et tria sunt imparia, sed potius unum horum est verum, et alterum est falsum : et non potest dici quin in falso sit falsius aliquando, et in vero verius. Nam si daretur hoc, similiter et aequaliter mentiretur, qui opinatur quia quatuor sunt nevis sive quinque, et qui opinatur quod quatuor sunt mille. Et si dicatur quod non similiter et aequaliter isti duo mentiuntur, palam est quod alter istorum minus mentitur quam alius : ergo etiam unus magis verum dicit quam alius : magis autem et minus non dicuntur in rebus, nisi ex altera duarum causarum, quod intensius et contrario est impermixtius : et sic suscipiunt intensionem mediam quae sunt inter duo contraria, quorum utrumque est qualitas positiva, sicut album et nigrum, et caeteri colores. Altera est, quod suscipit magis et minus secundum accessum et recessum ad unum, quod dicit rem illam in termino, sicut in his quae opponuntur ut privatio et habitus, et affirmatio et negatio : et in hoc non potest esse falsius quod est falso permixtius : eo quod falsum nihil est : et similiter non est caecius quod est caecitati permixtius, quia caecitas non est aliquid : sed est verius certissimo vero vicinius, et falsius a certissimo vero longinquius : hoc igitur modo si dicatur, quod id quod magis est verum, est certissimo vero affinius, erit de necessitate aliquid certissimum verum, quo judicatur quod nulli affinius est magis verum. Et si ita non est, sicut diximus, et tamen concedatur quod aliquid est firmius et verius quam aliud, tunc in veriori ibitur in infinitum et in falsiori similiter. Cum ergo omnis intellectus refugiat infinitum, oportet nos liberos esse a ratione illa quam in-
<--- Page Split --->
ducent, quae nulli menti sive intellectui res mensuranti permixta est : quia ipsa prohibet diffinire per finem id de quo est
sermo,dicit vero verius in infinitum esse, et similiter falso falsius. Non igitur disputabimus cum istis qui sic dicunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE OPINIONIBUS DICTORUM PHILOSOPHORUM DICENTIUM SIMUL VERA ESSE CONTRADICTORIA.
CAPUT I.
De opinione Pythagoræ et sequentium in eadem opinione.
T e x t , etcom . 1 9 . Abeademautemopinionequænuncdictaest , quodvidelicetcontradictoriasuntsimulvera , inducituretiamratioPythagoræ : etsecundumunameteam - demsimilitudinemneesseestamboseosPhilosophosquosinduximus , Pytha - goramscilicetetistumquidixitcontra - dictoriasimulessevera , autnonessevera . Sienimeaquæcumquevidenturomniasuntvera , sicutdicitPythagoras , etverasuntomniaquæcumqueapparent , tuncsequiturneessarioquodsimulom - niasuntetiamfalsa . Multinamquesunt , quiperopinionemsuscipiunteaquæcontrariasuntsibiadinvicem , ettamenfirmisuntsibiinopinioneilla , quodpu - tantomnesillosmentiri , quinonopi - nantureaquæipsijamperopinionem
susceperunt. Cum igitur ens secundum Pythagoram sequitur opinionem, et multi opinantur contraria, necesse est idem esse et non esse. Et si hoc concedatur, sequitur necessario quod omnia visa alici sunt vera. Sed opposita sibi invicem opinantur : hi autem ad opinionem mentiuntur, et ad opinionem verum dicunt, sicut quod sol est monopedalis, et non monopedalis. Si igitur entia sic se habent opposita, dicto modo opinantes verum dicunt omnes secundum Pythagoram : et sic contradictoria sunt simul vera. Palam igitur est, quod utraque rationes superius scilicet inductæ et Pythagoræ ab eadem sunt sententia.
FueruntautemrationesinducentesPy - thagoramquodenssequereturopinio - n e m , tresfortioresinteralias , quarumuna , etcuimagisinnitebatur , eratilla , quodtotumopusnaturæestopusintelli - gentiæ : quiaaliternonessetadfinemdeterminatum , sicutsæpeinlibrisna - turalibusostendimus : intelligentiaau - temcumsolasitpuraetimmixta , nullialiquidhabenscommune , separataestetubiqueetsemper , etnonfitpropriarei , nisiperaliquidproprium , etcumappendiciismateriæsumptum : hæcau -
<--- Page Split --->
tum est forma opinionis et aestimationis : pur aestimationem ergo et imaginationem fiunt propriae formae quae inducuntur in materiam. Quod autem est principium essendi in propria natura, hoc est etiam principium cognoscendi eam : ergo for- me aestimationis sunt principia essendi et cognoscendi omnes res. Ad opposi- tioem ergo opinionum et aestimationum sequitur oppositio rerum : et sic si con- tructioria simul sunt aestimata vera, contradictoria erunt simul vera.
Secunda autem est, quod cum opinio sive aestimatio sit passiva quaedam virtus, oportet quod aliquod agens inferat ei passionem : non autem infert passionem nisi quod agens est : quod autem est et agens est, actu est : oppositarum autem passionum opposita sunt agentia quae sunt et actu sunt : oppositae autem opiniones sive aestimationes sunt oppositae passiones : igitur agentia eas ambo simul sunt et actu sunt : sed unum est esse actu, et alterum non esse : igitur simul actu est id quod est, et quod actu non est : et sic ambo sunt simul vera.
Tertia ratio est, quia in omnibus sicut motor est causa mobilis, ita forma quae est in movente, causa est formae quae est in mobili : anima autem est motor naturae, ut probatur in libro de Causis : quia imprimit in naturam sicut intelligentia in animam. Forma igitur quae est in anima, causa est formae naturalis in materia : ens igitur in natura sequitur formas aestimationum et opinionum quae sunt in anima : et sic iterum redit, quod opposita aestimationes si sint simul verae, causa erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera, causa erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera.
Signum hujus dicebat esse Pythagoras fascinationem . Est autem fascinatio, quando anima unius per visum vel aliam appropinquationem imaginationis vel excitationis operationem impedit alterius. Hanc autem virtutem fascinandi anima fortis non habet, nisi ex similitu-
dine motoris orbis alicujus de superioribus : anima igitur ex eadem orbis motoris virtute imprimere habet in materiam : et sic omnis diversitas materiae sequitur quarumdam animarum opiniones et aestimationes : et sic iterum concluditur, quod contradictio aestimationum contradictionem facit rerum : et sic contradictio est simul vera. Hoc igitur et hujusmodi moverunt Pythagoram : et est sententia eorum, quod animas dicebat esse imagines et resultationes motorum orbium : et ideo sicut materia non recipit formas, nisi a motoribus orbium per cœelorum motum, ita etiam recipit mutationes ex formis aestimationum quae sunt in anima, et eas sequitur omnis rerum diversitas, sicut effectus causas suas sequuntur : et si non sequitur res visa omnis animae, sequitur tamen visa animarum quarumdam : et quod non sequitur omnium visa, ex defectu est animarum, quae non perfectam attingunt rationein imaginationis motorum orbium. Deceptus est autem Pythagoras, quia licet anima sit umbra et resultatio et imago intelligentiae, non tamen est imago ejus in orbe, sed in corpore quodam animato animae illi conveniente : et ideo non oportet quod visa ejus quantumque sint propria et determinata moveant, nisi corpus illi animae moventi conjunctum : nec tunc semper movent, sed cum sunt ut appetitae vel detestatae : cum non conjunctis autem non habent communicantiam, et ideo illa non movent. Nec oportet quod moventia astimationem sint in rerum natura, sed sufficit quod sint in imaginatione solum, et sic sunt secundum quid, et non simpliciter : et non sequitur quod contradictoria simul sint in rerum natura, ad hoc quod moveant aestimationem : sed sufficit quod sint secundum esse imaginatum in anima, sicut jam determinatum est : et hoc modo sunt in motore corporis qui est anima, et sunt causae motuum et mutationum corporis, horum, dico, motuum quibus moventur, ut est ani-
<--- Page Split --->
matum organa habens ad potentias vi tæ : sic enim non movetur nisi motibus animæ : prout autem ex contrariis commixtum est, movetur motibus naturae, alteratione quæ ex actione provenit et passione qualitatum primarum. Fascinatio autem, sicut dicit scientia incantationum, pro certo est ex virtutibus animæ, quas accipit a cælestibus secundum quod est imago motorum superiorum : sic enim habens virtutem illius, non habet movere solum corpus sibi conjunctum, sed totum quod subjacet sphæræ circuli quam movet motor, cujus ipse est imago : hæc enim anima duo habet, quod videlicet est anima, et quod est imago ejus qui movet sphæram motoris cælestis alicujus, aut Jovis, aut Saturni, aut alicujus aliorum : et hæc consecuta resultationem et umbram aliquam virtutis illius, movet ea quæ subjacent illi sphæræ, et movens ea secundum propriam virtutem impedit ab operatione naturali. Et hæc est fascinatio, et movet maxime ea quæ virtutem cœlestium minorem aut Scintia fasminimum consecuta sunt : et quoad hoc cationum astrologie fascinantium scientia quæ una est de subalterna- tur. speciebus incantationum , astronomiae subalternatur : sed hæc relinquantur ad præsens. Hoc autem attendendum est, quod Pythagoras et multi alii adhuc viventes ponebant animam a rebus nihil pati et nihil recipere, sed potius sentire, et omnia alia fieri extra mittendo, ita quod virtus supponit se sensibili : quam opinionem nos subtiliter prosecuti sumus in libro de Sensu et sensato : et quia nihil accipit anima a rebus extra, ponebant quod formæ æstimationum et opinionum sunt ab anima potestate circa res : et ideo rerum veritates et falsitates dixit sequi conceptus æstimationum et opinanium. Hæc igitur et similia dicta sunt pro ratione Pythagoræ.
CAPUT II.
De medela harum corruptionum quæ inductæ sunt a nobis.
Licet autem ab eadem opinione sint Tret, qui utræque rationes inductæ, non tamen idem modus homiliae est ad omnes. Homilia autem idem quod colloquium vulgariter vocamus. Quidam enim præinductas positiones affirmantes, indigent persuasione, alii indigent vi sive violentia. Quicumque enim Philosophorum suscipiunt et acquiescunt dictis rationibus ex dubitatione, eo quod non intelligunt bene principia, et ideo dubitant de eis, horum ignorantia curabilis est, ita, sicut jam diximus, quod persuadetur verus intellectus principiorum per distinctiones et declarationes nominum : talium enim dubitatio est non ad proterviam orationis, sed ad mentem, quæ habet in aliquo malo intellectu principiorum, vel terminorum quorum complexione fit principium : et hoc modo oportet quod per antidotum obvietur eis. Quicumque autem Philosophorum dicunt contradictoria simul esse vera causa orationis in voce, cujus protervia gloriam quærunt, horum medela est argumentatio violenta ex positione eorum ad inconvenientia tot ducens, quod ipsimet cogantur ad veritatem : et oportet quod hoc fiat in voce et nominibus, quod scilicet voces aliquid significant, et quod non significant infinita nec opposita, sicut nos fecimus in principio hujus disputationis usque modo. Ab hinc autem volumus uti medela obviationis quæ est persuasio ad intellectum : posita enim utraque via, facilius curabitur morbus in philosophando tam periculosus. Si autem forte etiam aliqui concedunt dictis talibus propter dicentium
<--- Page Split --->
auctoritatem et amicitiam, erit cura eorum cum attenderint, quod prisca auctoritatis viri, non dii, sed homines fuerant et errare potuerunt : nec ita amandus est aliquis ut veritas deseratur propter cum : quia licet diligamus et veritatem et amicos, tamen omnibus oportet praehonorare veritatem. Hoc enim modo curabilis est morbus iste. Si enim credant dictum hominis esse oraculum, sicut multi crediderunt de scholis Pythagore et Platonis, illi sicut Hesiodista quaerunt ex revelatione sibi satisfacere, et non habent communicationem cum Philosophis : et ideo non convincitur error eorum, et ideo non curatur. Cum enim veritas omnibus praehonoranda est, veritatem praeponere amicis non est inconveniens : et si persuadeatur amicus, bene est actum cum eo.
CAPUT III.
He ortu erroris eorum qui ex sensibilium motu dicebant simul esse contradictoria vera, et de medela erroris eorumdem.
Adhuc autem ut melius isti morbo paremus antidotum, oportet nos praesotendere ortum hujus morbi et causam, ut ea amputata curetur ex integro labor infirmitatis. Venit igitur multis Antiquorum ista opinio ex consideratione nature sensibilium corporum, quod videlicet dicunt contradictiones et contraria simul esse in eodem et secundum idem, vident ex uno quod est subjectum motus et mulationis, facta esse per motum et mutationem contraria et contradictoria : et arguunt ex eo quod supponit omnis Philosophus, quod ex non ente simplicitor nihil fit, oportet quod res subjecta motui praeesset simpliciter, et aequaliter
ambo contradictoria et contraria ens. Cum enim dicam, homo fit ex non homine, aut album ex nigro, homo non fit ex nihilo sua formalis essentiae, sed fit ex aliquo sua formalis essentiae : quia forma non fit ex materia, sed potius compositum, et non fit etiam ex nihilo : ergo fit ex aliquo sua essentiae : hoc aut non est nisi homo : id ergo quod fit ante motum et in motu, est homo et non homo : post motum autem fit non homo ex homine : et illud iterum per eamdem rationem est homo et non homo simul. Quod ut melius intelligatur, reducenda sunt ad memoriam quae in Naturalibus perfecte et in praehabitis hujus sapientiae terminata sunt, quod videlicet mutatio finis motus est et non motus : in toto autem motu qualitates primae movent in virtute generantium cœelestium et communium et propriorum quae sunt planta, et animal, et homo, et motus ipse est forma post formam, et est multa fieri et multa facta, et est continue in potentia et actu : quia est actus potentiae permixtus : et ideo motus ipse dicitur esse imperfectus actus, et est continuus processus potentiae ad actum, sicut de somno ad vigiliam, sicut in ante habitis dictum est : et iste motus durat usque ad statum substantiae et virtutis : et tunc continue reflectitur primo cum determinatione virtutis, postea cum diminutione substantiae usque ad dissolutionem : propter quod aequalia sunt tempora generationis et corruptionis : et gratia hujus habet continue praeteritum et futurum et praesens. Hoc autem considerantes quidam Philosophi viderunt, quod sicut in tempore non est accipere nisi nunc, quia nihil est temporis, sed est indivisibilis temporis substantia, ita in re sic continue fluente non est accipere nisi ipsam rem et substantiam, non sub esse alicujus formae : et ideo constantiores et firmiores sunt in ea negationes quam affirmationes : quia cum continuus est fluxus non entis in ens, vel e converso entis in non ens : quod verissime de ea di-
<--- Page Split --->
citur, hoc est quod sit ens et non ens simul. Et haec est causa quare secundum quod dicit Ptolemaeus, res naturales perfecta scientia sciri non possunt. Et hoc est causa quare augmentum et diminutio et alteratio secundum materiam nunquam stant : quia materia continue influit et effluit, sicut determinatum est in primo Peri genesees1 : Et quia omnis scientia et nomen et diffinitio est per formam stantem, ideo dicebant res naturales nec scientiam nec nomen nec diffinitionem habere : in talibus enim nunquam est planta et herba simul, nec est herba et olus simul, neque arbor et ficus simul, sicut neque vivum et animal, neque animal et equus, neque animal et homo, et etiam cum homo est secundum prudentiam dictus intellectus, non tamen aequaliter inost, sed plus et plus et minus et minus, et sensus similiter, ut dicunt. Hi igitur qui rationem Heracliti suscipiunt, ex tali eam suscipiunt ratione qualis nunc dicta est.
Anaxagoras autem eo quod omnia vidit fieri ex omnibus, aut omnia homiomera misceri ex omnibus homiomeris : similiter autem et Democritus dixit ens et non ens inesse eidem atomo, quod principium materiale dixit omnium esse : contraria enim prima dixit esse inane et plenum : et inane dixit esse non ens, et plenum ens : et haec duo dixit esse simul secundum quamlibet partem materiae indivisibilem, quam atomum vocavit. Anaxagoræ autem et Democriti rationes opinionum nos in primo hujus sapientiae libro sumus prosecuti. Igitur ex his quæ ante de homilicis sermonibus diximus, dicimus ad eos qui ista suscipiunt et his acquiescunt : medicina enim horum est persuasio ad mentem per distinctionem entis et non entis quæ dicunt esse in codem simul et secundum idem. Dicimus enim, quod modo quodam non ente intellecto de ente ignorando dubitant, et modo quodam non recte. Ens enim du-
pliciter dicitur. Est ergo quaestio, quomodo contingit aliquid fieri ex non ente? Est etiam, quomodo non contingit aliquid ex non ente fieri? Et est aliquis modus, quomodo aliquid simul est ens et non ens. Est etiam aliquis modus, secundum quem non simul est idem ens et non ens. Ex non ente tantum actu, potestate autem ente, contingit aliquid fieri ex non ente : et similiter contraria potestate sunt simul in eodem, sed actu contraria non sunt simul. Hoc autem multoties determinatum est a nobis : quia quamdiu in motu sunt contraria, sunt potestate, et non perfecte sive actu : et ideo quamdiu potentia sunt, non dant nomen, neque rationem rei. Amplius autem instando rationibus istorum, dignabimur eosdem Philosophos suscipere et acquiescere, quod aliqua sit substantia secundum eos ipsos cui nec motus inest nec generatio neque corruptio omnino : et illa substantia est species idealis, quas dicunt esse generationis et scientiae principia.
CAPUT IV.
De errore eorum qui verum esse dixerunt, quod apparet secundum sensum.
Similiter autem secundum alios Philo- 7ext.1 1 sophos qui contradictoria simul esse dicunt, eo quod dicunt quod veritas est circa apparentia in sensu, sicut superius determinavimus : hic enim error venit eis ex sensibilibus, et ex his quæ fiunt in sensu ex actionibus sensibilium, quæ sensibilibus inferunt passiones : isti enim putant, quod verum non sit attendendum et judicandum hominum pluralitate, ita
<--- Page Split --->
quod hoc sit verum quod plures esse verum dicunt. Nec etiam dicunt quod judirandum sit paucitate. Idem enim numero quibusdam gustantibus dulce esse videtur, et quibusdam videtur esse amarum. Nec est ratio quare quorumdam judicium verum sit, quorumdam non. Si enim judicium verius debet esse ex eo quod est plurium vel pauciorum, tunc si ponamus omnes infirmitate laborare, vel omnes esse insanos vel amentes, et duos vel tres esse convalescentes sive sanos, aut intellectus judicium habentes, videbitur tunc quod sani et compotes sui sint sicut laborantes, aut amentes, eo quod plurium judicium judicat eos laborare et omni insanos, et judicat alios qui plures sunt, esse sanos et sui secundum intellectum compotes: cum tamen in veritate pauci sunt sani, et plures infirmi. Judicium ergo sensus non fit verius vel falsius: eo quod est plurium vel pauciorum, sed potius est in ipso sic vel sic secundum sensum apparere, sive pluribus, sive paucioribus appareat. Amplius multis aliorum ab homine animalium brutorum dicunt contraria videri: quia quod uni est delectabile, alteri est contrarium: et etiam quod uni est conveniens, alteri est nocivum: et similiter est in nobis: quia quod uni homini est delectabile, altori est contrarium: et etiam sibimet homini unicuique ad seipsum contraria viduntur: quod modo est alicui delectabile, postea videbitur contrarium: et ideo patet non eadem semper videri secundum sensum. Quae igitur horum quae sic contraria videntur secundum sensum, veru sint, vel falsa, non est manifestum, ut dicunt: nihil enim magis videntur hinc vera esse quam alia, ex quo judirium paucorum vel multorum nihil facit verius vel falsius: sed similiter et aequalitur vera esse videntur, quaecumque apparent secundum sensum. Propter quod etiam Democritus ait quod nihil est verum: aut si aliquid est verum, nobis non esse manifestum. Omnino vero sive universaliter causa hujus erroris est, quia
suscipitur ab eis quod secundum prudentiam dictus intellectus sit sensus : propter hoc enim oportet talem esse alterationem, quod idem sit et non sit, et sit verum et falsum. Hinc enim est, quod id quod videtur secundum sensum et apparet, dicunt esse verum ex necessitate : ex his enim positionibus duabus, quod scilicet idem verum sit in apparendo secundum sensum, et quod secundum prudentiam dictus intellectus sit sensus, Empedocles et Democritus et aliorum Philosophorum singuli (ut ita loqui liceat) facti sunt rei talibus opinionibus. Reatus enim magnus est Philosophum tales incurrere opiniones. Empedocles enim eos qui permutant habitum complexionis et sanitatis, dicit etiam permutare eum qui secundum prudentiam dictus est intellectus: vidit enim quod sensus est harmonia quaedam: et ideo sensum qui est fundamentum sensuum et primorum sensibilium et plurium differentiarum, qui est tactus, dixit esse secundum prudentiam dictum intellectum. Est autem tactus secundum medietatem complexionis corporis. Et ideo sicut non est una numero sanitas in mane et in vespere, ita dixit non unum numero esse tactum : et cum tactus sit intellectus, dixit quod non est unus numero intellectus. Hoc autem de intellectu possibili intellexit et ipse et alii, quem etiam secutus Alexander, possibilem intellectum non dixit esse nisi preparationem quamdam in corpore : et multi hodie sunt de hoc errore, et jam nos disputavimus contra istos in tertio de Anima, et maxime in libro quem fecimus de natura et origine ejus. Signum autem quod intellectus sit sensus, dicebat esse Empedocles quia ad apparens in sensu multa homini accrescit intelligentia, sicut in principio hujus sapientiae est ostensum. Dicit autem et in aliis ab homine : quia quanto sensibilia transformant alteratum, tanto inquit esse difficile curare eisdem, quia attendere non possunt : et ideo non provenit eis aliqua ex his intelligentia. Parmeni-
<--- Page Split --->
des vero eodem modo de intellectu enuntiat : dicit enim quod ut quilibet homo habet membrorum complexionem mollem valde circumflexorum et ad diversa mobilium, ite etiam omnibus adest secundum prudentiam dictus intellectus : circumflexibilia enim membra sunt ex spiritu et calido bene moventibus et humido optime mobili : et tales optime dispositi sunt mente. Quod, ut dicit Parmenides, esse non posset, nisi intellectus possibilis qui locus est specierum, esset quaedam praeparatio corporei spiritus, in quo est etiam sensus. Idem enim esse dicit, quod curat de membris et ossibus et omni sive toti homini, et quod curat de intellectu : quia bonus et clarus spiritus et calidum temperatum et bene commixtum et subtile humidum curat optime de membris omnibus ad sensuum et intellectus operationem : in talibus enim est intelligentia ad plus quod potest esse in hominibus. Anaxagoræ quoque pronuntiatio de intellectu secundum prudentiam dicta est eodem modo : sicut enim in aliis, ita etiam in hoc recordatur ad quosdam Italicorum, quorum dictis amicus fuit, et ea ab eis suscepit : et illi dixerunt quod talia in veritate et falsitate erant eis entia, qualia suscipiunt per æstimationem sensualem : et hoc non posset esse, nisi æstimatio per sensum esset ratio rerum : et ad hoc sequitur quod intellectus sit sensus, ex quo unum et idem est, quod est per se movens utramque potentiam inferens ei passionem : dicit autem, ut dictum est, de possibili intellectu. De agente enim melius omnibus Antiquis enuntiavit, quod est separatus et immixtus et simplex et nulli aliquid habens commune.
Dicunt autem quidam, quod etiam Homerus videtur hanc defendisse quaestionem seu opinionem. In poematibus enim heroicis fecit Hectorem jacere, ut in ex-
tasi ab ictu plagæ aliud cunctantem : cunctabatur enim primo ratiocinans per intellectum quemdam suæ sanitatis, et turbata sanitate per amentiam inductam a plaga cunctabatur aliud ipse alium intellectum qui sequentis fuit sanitatis et æqualitatis alterius, ad quam reducta fuit complexio : unde dictum fuit Homicri, ac si Hector cunctaretur quidem, sed non eodem modo cunctaretur ut prius, nec eodem modo quo prius cunctaretur intellectu eodem. Sicut enim in Problematibus dicit Aristoteles, Hector melancholiam patiebatur accidentalem, eam scilicet quæ est ex humore adusto, quæ per acumen sibi aliquando adduxit amentiam : in bello autem Trojano ex animositate efflabat per nares spiritum ex ira, ita quod debullivit sanguis cum spiritu, et quasi amentiam sui oblitus patiebatur in ictibus gladiorum et telorum, et sic quasi amens tandem jacuit extasim passus : et ut videbatur Hectori, non fuisset talis alteratio intellectus, nisi intellectus fuisset virtus organica fundata in organis sensus. Hi enim Philosophi considerare nesciverunt, quod intellectus possibilis secundum id quod est cum continuo et tempore, continuatur cum organis virium sensibilium, et ex ea parte destituitur a regimine et opere, quando complexio organorum illorum turbatur : et hæc fuit eis causa erroris, et est adhuc multis, ut dictum est a nobis de his in aliis. Palam est ergo ex dictis Homeri et aliorum Philosophorum quos diximus, quia utraque sensus et intellectus sunt prudentiae, sive intellectus quidam secundum prudentiam dicti : et ideo secundum istos entia simul in uno tempore sic se habent, ita quod contradictoria sunt simul vera. Sed numquid non gravissimum aliquid accidit ex consideratione dictorum istorum ? Quis enim considerans, quod illi Philosophi qui maxime inter alios videbant
<--- Page Split --->
vrum, quod possibile est videri, sive quod contingit videri ab homine, et quod hi quidem Philosophi sunt id quod dictum est, verum maxime quaerentes per studium et amantes, et non protervientes contra ipsum ut sophistæ, propter quod etiam Philosophorum nomen meruerunt : hi, inquam, tales acceperunt per consensum opiniones et acquiescentes eidem, talia qualia dicta sunt, enuntiaverunt de veritate rerum : quis non desperabit et retrahet se a philosophiæ inquisitione? Sic enim philosophia videtur ducere hominem in stultitiam. Quomodo ergo non est dignum omnes qui philosophari parati sunt, dolere de proposito ? Nam secundum istos veritatem quaerere, est persequi aves volantes, in qua persecutione nihil nisi lassitado acquiritur.
Sicut autem horum Philosophorum ex parte opinantium causa erroris fuit, quia secundum prudentiam dictum intellectum dicebant esse apprehensionem per tonsum, ita ex parte apprehensi causa fuit opinionis eorum erroneæ : quia de entibus quidem veritatem quæ per diffinitionem et demonstrationem est, intendunt quaerere, et susceperunt acquiescentes positioni illi quæ supra dicta est, quod entia omnia secundum totum esse suum sunt sensibilia solum, nullas substantias nec esse habentes nisi sensibilium qualitatum. In his enim quæ sensibilia solum sunt, existit multa natura indiffiniti et indeterminati : quia propter continuam actionem et passionem talium qualitatum continue abjicitur et adjicitur aliquid a subjecto : et ideo nec diffiniti nominis est, nec diffinitæ rationis : et ideo etiam non est diffiniti intellectus, nec diffinitæ veritatis, nec diffinitæ falsitatis, sed est simul sic et non sic, et similiter indiffinitam naturam dicunt entis, ut diximus : quia dicunt quod ens non est nisi sensibile ens, sicut prædictum est : et ideo pro certo hoc quod dicunt, decenter dicunt : quia dicta eorum secun-
dum hypothesim suam, consequentiam habent, sed tamen non dicunt vera. Et causa hujus est, quia falsa est hypothesis, et uno falso dato alia consequuntur. Dico autem quod decenter dicunt, quod sic ex hypothesis quam ponunt magis convenit eos dicere, aut congruit eos dicere, sicut Epicharmus quidam nomine dixit ad Xenophanem. Cum enim Xenophanes omnia diceret unum, et hoc esse Deum, Epicharmus instabat per multitudinem quæ videtur esse in sensu diversarum substantiarum sensibilium, et convenit cum istis omne ens nihil nisi sensibile esse dicentibus, et ideo non omnia esse unum quod est Deus : et de hujusmodi talibus quantum oportuit, in primo hujus sapientiae libro disputatum est.
Amplius autem isti, quia viderunt eam naturam quæ continue movetur esse naturam omnium, et huic acquiescentes positioni, dicunt quod nihil verum dicimus vel dicere possumus de eo quod sic continue se permutat. Non enim dicunt contingere aliquid verum dicere circa id quod omnino sic permutans est et continuæ : ex ista enim susceptione sive æstimatione pullulat extrema et ultima hujus sectæ opinio, quæ opinio est eorum qui docent heraclizare, hæc est quam Heraclitus tenuit, qui tandem post longum studium in fine vitæ suæ sic profecit in philosophia, quod opinatus est quod nihil penitus de aliquo verum posset dicere : quia ante dictum mutaretur ad aliam formam per quam dictum falsificaretur : et ideo dixit digitum debere solum moveri, quo significaretur res esse in continuo motu. Et cum Aristippus dixisset quod bis eadem aqua secundum formam ab eo qui flumen ad hauriendum intrat, hauriri non potest, prohibuit eum increpando propter dictum, dicens se æstimare quod nec semel hauriri potest, quin ante haustum ad formam non aquæ mutata sit, et iterum ad aliam et aliam.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
De medicina erroris eorum qui contradictoria simul esse et non esse dicebant propter motum sensibilium.
Nos autem istis ægris opinionibus ho- 22. milicis sermonibus medelam apponentes, dicimus quod etiam id quod seipsum continue permutat, ut illis videtur, habet tamen quamdam orationem veram, quæ etiam secundum omnes sequitur dicenda de ipsa vere, ita quod contradictoria ipsius est falsa : et hæc oratio est, quod nihil existimetur vere esse. Hanc enim orationem ipsimet pronuntiant de existentibus, et negant contradictoriam ejus: non semper igitur contradictoriae sunt simul veræ. Et tamen etiam est dubitatio alicui per instantiam in dicto eorum. Nam omne permutans se secundum formam, habet necessario permutari in aliquid, eo quod recta mutatio non potest esse infinita. Similiter omnis facti per mutationem necesse est jam aliquid esse universaliter : eo quod motus est forma post formam sive forma fluens : et sic aliquid affirmari potest de mutante se postquam immutatum est, et aliquid affirmabile de ipso quamdiu est in fieri : affirmatur enim forma quando mutatum est, et id quod anticipat de forma, affirmatur de ipso dum adhuc mutatur. Quod si corrumpitur, constat quod non corrumpitur in non ens simpliciter, sed in materiam quæ existens aliquid manebit post corruptionem. Et similiter si sit per generationem, oportet quod aliquid sit ingenitum ex quo fit, et hæc est materia, et a quo sicut a movente et generante generatur : et hoc etiam est non muta-
tum : illa enim ambo necesse est esse et non procedere in infinitum, sicut sæpius ostendimus in secundo hujus sapientiæ libro : aliquid igitur affirmatur de generato et de eo quod generatur per formam in qua non est esse simul et non esse simul : et aliquid affirmatur de principiis ejus quod movetur, quæ sunt materia et movens, in quibus iterum non est simul esse et non esse. Sed hæc prætermittentes quæ secundum naturam rei adducuntur contra eos, illa solum dicimus quæ sequuntur ex positione ipsorum.
Dicimus igitur, quod causa dicti ipsorum, ut supra diximus, est quia videbant ista sensibilia non stare, sed influere et effluere secundum partes materiae uniuscujusque eorum : et hujusmodi motus est acceptus in partibus quantitatis materiae. Nos autem dicimus, quia non est idem permutari rem aliquam secundum materiae quantitatem, et permutare se secundum qualitatem substantialem quæ dat nomen et speciem et rationem. Si ergo demus eis quod corpus sensibile secundum materiae quantitatem sit non manens, tamen secundum speciem est manens. Cum igitur secundum speciem omnia cognoscamus, relinquitur quod aliquid certum de re potest prædicari et sciri : esse enim quod est actus formæ sicut causæ, et est perfectio materiae sicut subjecti consideratum secundum quod fluit a forma, manet idem numero non motum : materiae autem partes influunt et effluunt in id quod est : et ex parte illa habet aliquid quod continue abjicit in præteritum, et aliquid quod continue acquiritur in futurum, et aliquid quod ut nunc est accipere : et ideo diximus in primo libro Peri geneses 1, quod in his quæ augentur et nutriuntur , quælibet pars secundum formam nutritur et augetur, sed non quælibet secundum materiam, quia illa influit et effluit sub forma et esse formæ eisdem permanentibus : et hæc est vera solutio totius dubitationis
<--- Page Split --->
istorum. Sed de accidente non est simile : quia illius esse est inesse, et ideo mutatur : propter quod dicit Aristoteles quod non est eadem sanitas in mane et in vespore, etiam non intercepta infirmitate. Causa autem quare omnino erraverunt, est quia non cognoverunt formas substantiales, sed materiam tantum. Et ideo quod in partibus materiae accidit, in tota esse materia judicaverunt.
Amplius autem dignum est renuere sic recipientes et dictis opinionibus acquiescentes : quia cum essent scientes quod numerus talium sensibilium dicto modo mutabilium esset in minoribus et paucioribus, et quod quaedam parva et pauca se, sicut eis videbatur, sic habebant quod continue mutabantur, enuntiaverunt de toto cœelo superiori, quod ita esset transmutabile, et continue de forma in formam mutaretur. Nam solum ille locus qui est circa nos est in terra, ubi concurrunt tria elementa, et calor perreverberationem radiorum stellarum ens in generationem et corruptionem determinatus est sensibilis, ita quod activus et passivus sensibilibus qualitatibus est determinatus, quae agendo et patiendo mutant subjectum corporum illorum. Sed ille locus qui est circa nos, ut ita loqui liceat, nulla pars est universi, praecipue in comparationem stellarum fixarum et spherae ipsarum : quia diversitas aspectus nulla est a centro terrae et a superficie productis lineis respectu spherae stellurum fixarum : et ideo non habet totus locus generationis et corruptionis aliquam quantitatem sensibilem respectu spherae illius : justius ergo fuerat propter immutabilitatem tam magnorum et tam multorum corporum haec parva et pauca immutabilia dicere, quam propter mutabilitum istorum parvorum et paucorum illa dicere mutabilia.
Amplius autem ad omnia haec quae di-
cta sunt, dicemus eadem his quae olim diximus : hoc autem est quod dicendum est de ipsis et credendum est, quod natura omnium in tota est quaedam res immobilis omnino : hoc enim sequitur ex hoc quod dicunt : eis enim dicentibus in omnibus et secundum idem simul esse omnia et non esse, contingit magis dicere quod omnia quiescant et immobilia sint quam quod moveantur. Est enim omnis mutatio ad aliquid quod non inest secundum actum : in omnibus autem simul existentibus et non existentibus non est aliquid in quod moveatur id quod ponitur moveri : omnia enim insunt omnibus secundum istos qui dicunt omnia mutari. Haec igitur dicta sunt ad medicinam eorum, qui simul esse et non esse dicunt, propter hoc quod omnia dicunt continue mutari.
CAPUT VI.
De medela eorum qui contradictoria simul esse dicebant, ideo quod ponebant verum esse quod apparet sentienti et aestimanti.
De opinione autem altera quae dicit Tcat. et com. verum id quod apparet aestimanti, dicimus quia de veritate rerum secundum ipsam rei naturam loquentes, quia non est verum omne quod verum in sensu aut estimatione apparet. Et primum quidem quod contra illos est : quia sensus proprius non est hoc quod dicit verum et falsum in sensibilibus : sed potius phantasia quae componit et dividit sensata. Phantasia autem licet sit motus a sensu secundum actum factus, tamen non est sensus. Haec autem in secundo de Anima a nobis determinata sunt4. Deinde autem
<--- Page Split --->
dicimus increpando istos : quia valde dignum est admiratione si tanti Philosophi hic ponunt in quaestionem, utrum tanta sunt quantitates et mensurae rerum, quantae remotis videntur, aut quantae videntur propinquis, aut colores sint tales quales videntur remotis, aut quales videntur propinquis. Scit enim quilibet, quod omnia minus vere videntur remota quam propinqua. Et si ponant in quaestione utrum saporosa talia sint, qualia sanis videntur, aut qualia ægrotis sive laborantibus : quia scitur quod tales sunt sapores quales sanis videntur, infirmis autem omnia amara videntur, eo quod cholera combusta inficit eis linguam. Et utrum graviora secundum pondus judicanda sint, qualia videntur debilibus, aut qualia videntur robustis : robusti enim non sentiunt pondus, infirmi autem etiam levi valde supergravantur pondere : et si iterum de veris quaeritur, utrum sit judicandum de veris per illa quae videntur dormientibus et somnia sequentibus, aut illa judicanda sint vera quae vigilantibus videntur. Palam enim est per ea quae inducta sunt, quod isti non æstimant ea quae dicunt vera esse : quia si verum esset quod dicunt, quod in apparendo esset verum, ita verum esset quod apparet longe, sicut id quod prope : et ita verum esset quod apparet infirmo, sicut et sano : et adeo verum esset quod apparet dormienti, sicut quod apparet vigilanti. Similis enim eorum qui hoc dicunt, est qui si per æstimationem suscipit sive acquiescit in aliqua nocte esse Athenis, cum secundum veritatem sit in Libya, surrexit ut iret ad portum Atheniensem qui vocatur δέξιον. Amplius autem, sicut et Plato dicit, de futuris per nos operabilibus non est æqualiter valens consilium sapienti, et visum ignoranti, sicut de futura sanitate acquisita qua quaeritur aliquos fore sanos, non est æquivalens propria opinio medici quam habet ex propriis medicinæ, et opinio ignorantis : et tamen hoc oportet si omnia sint vera quae cuicumque videntur.
Amplius autem si considerentur ipsa sensuum judicia de sensibilibus, non sunt simpliciter sive æqualiter propria et certa quæ sunt objecti proprii, et quæ alieni, aut ejus objecti quod est proprio propinquum, sicut quod est commune sensatum. Visus enim certissime judicat et non fallitur circa proprium sensatum quod est color, nisi sit ex mala habitudine oculi, aut turbatione medii, aut ex longinquitate objecti : et hæc omnia visui accidunt. Alienum autem objectum est quod alterius sensus non certificat. Commune autem objectum quod etiam per se apprehendit, sicut est magnitudo, vel figura, vel numerus, vel motus, vel quies, non simpliciter et æqualiter certificat sicut proprium : de coloribus enim certificat visus, non gustus. De chimis autem, hoc est, saporibus est gustus, non visus : et in eodem quidem tempore quisque sensus circa idem proprium objectum, et eodem modo se habens medium nunquam mutatur aliquis sensuum, ut dicatur quod æqualiter proprium objectum ita et non ita habere simul : sed certe suum nuntiat objectum, sed nec in diverso tempore nuntiat idem et eodem modo se habens objectum se habere aliter. Quod enim visus nuntiat album, semper nuntiat album, si album similiter ut prius se habeat, et sic de aliis. Sensus ergo non sic et non sic se habere nuntiat circa proprium objectum.
Dubitant autem isti circa sensus passionum infirmorum, aut circa id cui passio accidit membrum quod est superficies lingua æ adusta. Dico autem, exempli gratia, veluti vinum quod in se dulce est, videtur amarum : et dubitant isti, utrum hoc sit quia ipsum vinum est mutatum, aut accidit quandoque quidem esse dulce, quandoque autem non, corpore gustante mutato. Sed ad hoc dicitur, quod dulce quale est quando est in sua causa manens, nunquam mutatur, sed manet dulce, et semper dicitur verum de eo quod est dulce, et tale manens de necessitate etiam futurum est dulce : et ideo non est
<--- Page Split --->
tule quale videtur in passione infirmi : hoc enim sapere accidit ex linguae adusione, sicut diximus : non ergo verum est quod apparet in sensu. Adhuc autem ha rationes quae inductae sunt horum Philosophorum, omnes auferunt hic sensibilia omnia. Sicut enim concluditur, quod secundum dictas rationes non est substantia alicujus, ita convenit secundum eas non esse aliquid penitus : hoc enim est necessarium, quod non contingit aliter et aliter se habere. Si igitur aliquid est ex necessitate, hoc non se habebit ita et ita. Si igitur se ita et ita habeat, non est ex necessitate : sed si verum est in apparendo, habebit se quodlibet ita et ita : ergo nihil est ex necessitate. Non ergo est aliquid sua substantia, vel aliud aliquid erit sua quidditas, quae necessario praedicatur de ipso, et sic nihil erit penitus : secundum omnia enim genera praedicamentorum praedicatur ex necessitate aliquid de altero ut de subjecto : et si haec praediatio non erit, nihil penitus relinquitur quod sit.
enim quod aliquid inferat ei passionem, quod est praeter ipsum et aliud ab ipso : omne autem agens et movens prius est eo quod movetur et agitur : ergo sensibile faciens sensum prius natura esse necesse est ipso sensu qui fit secundum actum sensibilis. Quod autem prius est natura alio sicut agens acto, prius esse potest sine illo : ergo sensibilium subjecta sine sensibus esse possunt. Nam quamvis agens et actum aliquo modo ad invicem per respectum dicantur, tamen nihilominus sequuntur eadem quae diximus inconvenientia.
CAPUT VII.
De revictione eorum qui ista ratione non persuasi, sed ex contentione dicunt, quaerentes victoriam in conflictu orationis.
Amplius autem ex toto et universaliter secundum dicta istorum sensibile secundum totum esse suum, et id quod est, ad sensum est : quia si sensus dat ei veritatem et falsitatem et esse et non esse, sicut consequens est dicere necessarium qui dicunt quod verum et falsum, et esse et non esse rerum est in apparendo : tunc non existentibus animalibus sentientibus se et esse et non esse rerum, nihil erit omnino : eo quod isti dicunt omnino nihil in sentiendo esse praeter sensibilia, et horum esse et non esse in sentiendo esse. Si enim animalia non sunt, sensus non erit : nam sensu non existente, sensibilia non esse secundum quod sunt sensibilia secundum actum forsan verum est : sensibile enim ut sensibile dicit passionem sentientis ut est sentiens : sed impossibile est non esse subjecta quae sensum movendo facere possint sine sensu : hoc autem probatur ex hoc quod sensus cum sit potentia passiva, non secundum actum suimet ipsius : oportet
Sunt autem aliqui qui non interrogant Text, et com. 26. de veritate rerum, nisi eos solum qui persuasi sunt in his positionibus, et non interrogant nisi has tantum quas isti judicant per se rationes. Quærunt enim illi quis sit iste qui judicat judicio apprehensionis omnino, et universaliter convalesentem opinionem quæ in nullo aliter se habeat : et quærunt universaliter et omnino recte judicantem circa singula : et quærunt ad hoc quod consentiunt quod verum est omnino in opinando illum de rebus sic vel aliter, ac si res et esse rerum et veritates non sint nisi in anima secundum æstimationis sensualis apprehensionem. Tales vero dubitationes similes sunt, ac si nos dubitaremus, utrum nunc loquentes de rerum quidditatibus, dormimus, aut vigilamus : quia in dormitione movemur ad imagines apprehensas sicut ad res : et ideo isti faciunt, ac si tota philosophiæ consideratio sit som-
<--- Page Split --->
nium et passio dormientis. Omnes autem hujusmodi dubitationes idem valent. Hi enim qui hoc dicunt, dignantur dicere principium quoddam esse rationem omnium per quod probantur : et illud etiam quod est omnium principium, quaerunt accipere per demonstrationem. Volunt enim supponere, quod hoc sit principium indemonstrabile quod non contingat simul affirmare et negare : et ideo quia quaerunt hoc aliud accipere principium, et non invenientes ipsum in rebus, recurrunt ad ea quæ sunt in anima : et cum ibi inveniunt opposita in uno tempore de eodem apprehendi, dicunt simul contingere affirmare et negare. Quod igitur persuasi sint rationibus istorum, manifestum est in actibus eorum : quia opera eorum interrogando declarant, quod jam in rationes eorum quæ inductæ sunt, sunt introducti. Hæc autem est passio sive ægritudo eorum quam diximus. Quærunt enim rationem demonstrationis in his in quibus nulla est ratio demonstrationis : principii enim primi per quod alia demonstrantur non est demonstratio : et hæc quidem quæ nunc dicimus, quidam istorum qui persuasi sunt, facile credent. Non enim est difficile sumere per intellectum id quod dicimus, quando solvitur eis ratio in qua de errore sunt persuasi: illi enim qui non quaerunt nisi vim sive victoriam in verbo disputationis et gloriam, sicut sophistæ, et persuasi sunt, quaerunt impossibile ad quod sicut ad metam deducant : hi enim dignantur pro magno reputantes contraria dicere in sermone disputationis, et recte sibi ipsis dicunt contraria : et per hoc convincuntur : verum etiam sic contra illos disputabimus dicentes, quia si detur quod non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam dentur esse secundum se et absolute dicta, tunc non erit omne quod apparet verum. Nam quod apparet, alicui apparet : et ideo qui omnia quæ apparent dicit esse vera, et ideo quia apparent, cum idem sit verum esse quod esse omnia quæ sunt dicit esse, ideo quia apparent :
eo igitur cui apparent æstimante, ea sunt, et non æstimante, ea non sunt. Sunt igitur relativa, et apparentia æstimantis dat eis esse, sicut lux dat esse coloribus : igitur qui omnia quæ apparent esse, vera dicit, et ideo quia apparent omnia quæ sunt, facit esse ad aliquid : propter quod sophistis quaerentibus vim et victoriam in oratione, custodiendum et præservandum est nobis dignantibus eis simul sive similiter dare, sive reddere orationem contra proterviam orationis : quia non res, sed pugnas et conflationes verborum ostendunt. Dicemus ergo quia non apparens est. Non enim est proprium quod apparens sit simpliciter quod res secundum sui substantiam non est apparens, ita quod apparentia sit esse et substantia ejus. Sed quando apparet alicui cui apparet et quando apparet et in quantum apparet,sic in apparentia est, et non simpliciter : et sic solvitur dubitatio persuasi in rationibus inductis. Si autem non persuasi sunt, sed dant orationem ut in verbis quaerant victoriam, et non ita dicunt ex mentis persuasione : tunc sequitur contra eos, quod statim coguntur dicere contraria sibiipsis, et sic confusionem pro gloria reportant : contingit enim, quod eidem homini idem secundum rem diversum apparet secundum diversos sensus : citrina enim cholera eidem visui potest apparere mel, et gustui non mel : et duobus oculis existentibus contingit, quod non uterque unum et idem videt, si dissimiliter situs eorum mutetur. Si enim digitus uni oculorum supponetur, et exprimatur ad superius extra situm naturalem oculus, contingit unum et idem non unum, sed duo videri : et sic contraria idem homo et de eodem judicabit : quæ contraria ambo sunt vera, si totum est verum quod apparet : quoniam quoad præinductos sophisticos dicentes quod apparet verum esse propter jam dictas causas, sequuntur statim ista contraria sui dicti : et sequitur propter hoc quæ dicunt omnia similiter simul esse falsa et vera : neque enim pos-
<--- Page Split --->
munt omnibus semper eadem apparere : nique potest esse quod eidem homini semper appareant eadem, sed multoties contraria sunt, et quae secundum idem tempus apparent eidem secundum diversensus : tactus enim unus in duobus digitis variatis, ita quod medius supra indicum exterius recurvetur, et globulus rotundus sub digitis moveatur, dicit unum esse duo, quod tamen visus dicit unum in eidem tempore. Aut igitur nullatenus est causa, quare hoc sit quod est idem et secundum idem sensu, et similiter et in eidem tempore : aut contraria, sicut dictum est, coguntur concedere secundum judicia diversorum sensuum simul esse vera : hoc autem est impossibile : oportet igitur aliam partem disjunctivae esse veram, scilicet quod hoc nullatenus sit causa, quia hoc sit verum vel illud, quia est idem et secundum idem sensu cui apparet et similiter et in eodem tempore.
Sed forsan diceret aliquis ad hoc, quod hoc quod dictum est, ideo necesse erat eis dicere, non propter hoc quod dubitent in re, sed orationis causa et victoria quam quaerunt in disputando, necesse fuit hoc dicere, dicentibus eis quia hoc non est verum in re, sed est verum huic cui apparet, ita quod totius veritatis apparentia sit causa : tunc sicut prius dictum, sequitur quod necesse est, quod isti faciant suo dicto omnia ad aliquid esse et nihil esse absolutum, et quod omnia sint relata et ad opinionem et ad sensum : igitur nihil factum est in praeterito, nec est in praesenti, nec erit in futuro aliquid quod nullius sit opinantis, sicut nullus est filius nullius patris nec fuit nec erit. Si vero aliquid in praeterito factum est, aut aliquid factum erit in futuro absolutum, quod ipsum quod est, non opinantis est, tunc palam quod sequitur, quod non omnia ad opinionem esse dicuntur. Amplius autem si concedamus, quod et verum est, quod unum relativum
dicitur et est ad unum solum sibi oppositum correlativum : aut concedamus, quod suum correlativum est determinatum et non abibit in infinitum : et si concedamus quod ita ad unum et ad finitum est idem et dimidium et aequale et omnia alia relativa, et quod secundum hoc duplum non dicitur ad aequale, nec aliquid aliud nisi ad suum oppositum correlativum. Sed secundum haec quae diximus, dicemus quod duplum non dicitur ad suum correlativum quod est dimidium, sed dicetur ad opinantem : et iterum secundum dicta dicemus, quod homo est ad opinans ut opinans, si idem penitus est esse hominis et esse opinati : tunc enim opinans non est homo in esse hominis, sed est opinatum in esse opinati : et iterum ille homo opinans non habebit esse nisi opinati, ex quo datur quod nullum sit esse nisi opinati, et sic erit quartus opinans : et hoc modo in infinitum ibitur in speciebus opinantium, quod est impossibile : falsum est ergo quod non sit esse verum in rebus nisi opinionis. Haec igitur dicta sunt ad hoc probandum, quod cunctorum hominum firmissima omnium opinionum est haec, quod oppositae propositiones contradictoriae non sunt simul verae neque simul falsae. Dictum est etiam quid inconvenientium sequitur contra eos qui hoc dicunt, et qua de causa hoc dicunt.
CAPUT VIII.
In quo ulterius concluditur, quod contraria in eodem simul esse non possunt.
Quoniam autem jam probatum est, Text.e com 23. quod impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem secundum idem et in eodem tempore : ulterius ex eisdem
<--- Page Split --->
probationibus palam est, quia nec contraria simul actu convenit inesse eidem secundum idem et in eodem tempore: cujus certissima ratio est, quia alterum contrariorum est in omni genere privatio. Quamvis enim rationes contrariorum non sunt rationes privative oppositorum, eo quod aliud genus est oppositionis contrarietas, et aliud privative oppositorum: tamen prima causa contrarietatis est oppositio privationis et habitus secundum naturam: sic enim calidum et frigidum causantur a propinquitate generantis calidum per modum localem, et a defectu propinquitatis hujus generatur frigidum: et album causatur a receptione luminis a superficie clara, et nigrum a defectu susceptionis hujusmodi, et humidum a subtili interminato, et siccum a defectu subtilis hujus: et sic est in omnibus aliis contrariis secundum naturam. Licet autem contraria sint in genere qualitatis secundum rationem eorum quae sunt contraria, sunt tamen in omni genere in quo est motus vel mutatio secundum ipsas naturas et essentias quae sunt contrariae: nihil enim prohibet nomen aliquod dicere qualitatem quae qualitas est circa naturam aliquam, quae est alterius generis, sicut magnum et parvum qualitatem dicunt circa id quod est quantitas, sicut etiam modus substantiae est circa ea quae significant res aliorum generum. Si quis enim bicubitali longitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid est dicit, et quantum significat: et si quis albedine posita, dixerit id quod positum est, colorem esse: qui est dicit, et qualitatem significat. Omni eodem modo licet modus contrarietatis quale dicat, tamen ea quae sunt contraria, in omni sunt genere in quo sunt mutationes vel motus: hoc autem in Physicis determinatum est. Secundum hoc igitur privatio quae est contrarium, non minus est substantiae quam alterius generis, in quo motus est. Privatio autem est negationis
in genere virtutem habens: est enim privatio negatio ab aliquo genere determinato. Quod autem contradictoria non possunt esse simul, non est ex hoc quod sunt extra genus, sed potius hoc est ex natura oppositionis: eadem enim est natura oppositionis in genere et extra genus, quantum ad oppositorum repugnantiam. Cum igitur contradictoria repugnantiam habeant contradictionis in genere, sicut contradictoria simul esse non possunt, ita nec contraria simul esse possunt actu in eodem secundum idem. Si igitur impossibile est secundum veritatem unum de uno eodem secundum idem et in eodem tempore simul affirmare et negare, tunc etiam impossibile est contraria simul actu inesse in eodem secundum idem et in eodem tempore: sed vel quandoque insunt ambo secundum participationem utriusque secundum formam, vel ita insunt, quod alterum inest quandoque et non perfecte, alterum vero simpliciter inest et secundum perfectionem. Hoc autem ideo dico, quia contrariorum quaedam sunt immediata, et quaedam mediata. Ea vero quae habent medium, utrumque contrariorum est in medio secundum formam, sed non est in eo distinctum: quinimo utrumque est ad actum medii reductum: et hoc modo contraria sunt in quolibet mixto, sicut in fine primi libri Peri genesees a nobis est determinatum 4. Si autem non habent medium, sicut calidum et frigidum, quae non habent medium secundum formam: tunc nunquam simul ambo inesse possunt, nisi ita quod unum insit secundum exitum, et alterum perfecte, sicut est in motu, in quo ambo sunt in eodem contraria et secundum idem et in eodem tempore: sed unum est in abjectione sicut id a quo est motus, et alterum perfecte sicut id quod denominat motum, et ad quod est motus: utrumque tamen est in potentia adhuc permixta actui: et sic simul esse contraria non est impossibile.
<--- Page Split --->
Nie enim quod in abjiciendo est quandoquo quidem et secundum quid inest, quia secundum potentiam. Quod autem est in intraudo, simpliciter inest, non quandoquo, sed permanens. Patet igitur ex his, quod contraria propter eamdem causam non possunt esse in eodem simul, propter quod etiam in eodem esse simul non possunt contradictoria. Jam igitur probutum est sufficienter a nobis, quod contradictoria simul esse non possunt, sive hoc dicatur a sic persuasis, sive dicatur ab his qui victoriam quaerunt in oratione sive disputatione. Sicut enim dictum est, contraria si sunt simul in mixto, non sunt in eo secundum excellentias suarum actionum : et ideo in illo non sunt secundum quod maxime distant. Si autem sunt in fieri, tunc unum inest sicut quandoquo et in exitu, et alterum sicut simpliciter et semper et permanens. In fieri enim sunt contraria secundum potentiam et non secundum actum purum : et hoc non est simpliciter simul esse contraria.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans qualiter esse secundum formam manet in re mutata secundum materie quantitatem, et ideo res non simul est et non est, et est perfecta solutio dubitationis Antiquorum qui dixerunt simul esse contradictoria.
Oportet autem nos ad eorum quae inducta sunt majorem intelligentiam, aliquantulum plus intrare in rationes eorum qui dixerunt omnia simul esse et non esse propter motum secundum formam, quem continue dicebant omnibus rebus sensibilibus inesse. Motum enim ponebant esse de non esse hoc ad esse hoc, continuum fluxum. Et quia in fluxu
est id a quo fluit, et id in quod influitdicebant in eodem continue esse et esse et non esse, nec tantum dum est in fieri et corrumpi, sed etiam dum generatum est : propter hoc quod sensibile est, et est in eo continua et passio contrariorum. Diximus autem supra ad hoc, quod iste motus qui est in sensibili generato, est secundum continuum influxum et effluxum partium materiae et quantitatis, et quod forma et esse quod est actus forma, fiat unum et idem, et illud est quod praedicatur vel negatur : et ideo diximus quod non esse et esse non sunt permixta in talibus, sed tantum sunt vel non sunt. Hoc autem addidimus ad hoc quod in mixto sunt forma et esse earum secundum actum medii, et non secundum actum extremorum, et sic praedicantur, et non esse earum sic non est permixtum ad esse : secundum autem quod sunt in fieri, una inest ut via, altera ut finis mutationis : et ideo iterum neque in motu et fieri rei est esse permixtum ad non esse, sed est ibi esse tantum. Dubitabit autem aliquis de hoc fortasse : cum enim forma materialis fit, videtur quod mota materia dum mutatur, demutatur secundum aliquid forma, et sic non est motus tantum secundum quantitatem partium materiae, sed etiam secundum formam materialem. Adhuc autem cum res cognoscatur secundum id quod affirmatur de ea, nec negari possit ab aliquo nisi sit alicujus forma quae distinguit eam a rebus aliis, videtur quod id quod affirmatur et negatur de rebus, sit in ipsa re principium cognitionis ejus : mota autem re, moventur ea quae in ipsa sunt : et sic id per quod cognoscitur esse mobile, et movetur in re ipsa, ut videtur : nec movetur tantum secundum quantitatem et materiam, sed etiam secundum formam. Si forte dicatur quod forma secundum quod est rei ratio, est principium cognitionis et nominis : et hoc modo forma est in anima et non in re : et hoc modo non mutatur, sed manet, et sic non praedicatur et negatur : videtur hoc
<--- Page Split --->
adhuc nihil penitus esse : quia ideo non prædicatur aliquid, neque negatur aliquid, nisi quod est in re ipsa : quia aliter nulla esset prædicatio vel negatio. Id autem quod est in anima, non est in re secundum quod est anima : quia aliter una numero forma esset in duobus, quod est impossibile : videtur igitur, quod ista nulla sit solutio dubitationis inductæ.
Ulterius autem quaeritur a multis, utrum forma quae est in re, re mutata, cedit in non esse, vel manet. Si autem cedit in non esse, tunc aliquid ex ente fit nihil, quod est impossibile, sicut si dicatur fieri aliquid ex nihilo, quod abhorruit semper omnis Philosophus. Adhuc autem secundum hoc, id quod est principium cognoscendi et existendi, non est idem in his quae sunt unius et ejusdem rationis, et sic sunt æquivoca : et adhuc secundum hoc, non sunt principia cognoscendi res incorruptibilia, quod in tantum abhorruit Plato, quod formas ideales posuit. Si autem dicatur manere forma, re ipsa mutata, hoc est iterum impossibile : non enim esse maneret in materia propria : absurdum autem est ut dicatur manere in aliena : nec iterum manet prout est in seipsa : quia forma materialis est materialis, nec habet esse in seipsa, nec iterum manet in anima : quia prout est in anima, non habet aliquod esse in rebus extra : abstractionis enim habet esse in anima et secundum hoc nullum esse habet forma : quia prout est in anima, non habet aliquod esse cujus ratio concepta est cum materia in rebus extra : omnis autem forma naturalis hoc modo rationem habet conceptam cum materia, sicut in sexto hujus scientiae libro ostendetur. Nulla igitur talium formarum habet esse extra materiam. Et sic videtur quod non possumus evadere difficultates superius inductas. Omnes enim entis forma talis erit, si ponatur nihil entium nisi sensibile esse.
Adhuc autem secundum Peripateticorum sententiam caute valde solvendum
est, ne vel incidamus in opinionem Stoicorum, qui ad hæc evadenda ideas invenerunt, et formas aliquas medias inter formas materiales et ideas esse dixerunt : et ab altera parte, nec incidamus in errores Epicureorum, qui non nisi materialia esse dixerunt, et ideo simul esse et non esse in rebus esse concesserunt. Dicamus igitur ad primam hujus quaestionis partem, sicut superius diximus, quod res aut est in fieri, aut in esse, aut in corrumpi : et demus omnes res sensibiles : quia hoc nihil facit ad difficultatis evasionem, utrum quedam res tales sint vel omnes. Res igitur quæ est in fieri, esse habet accipiendo et non est in abjiciendo. Quod patet jam per ante dicta : et hoc non est simul habere esse et non esse. Res autem quæ est in corrumpi, non esse habet accipiendo, et esse non habet nisi abjiciendo : et hoc iterum non est contradictoria vel contraria esse simul. Res autem quæ est in esse stante, non fluit et refluit, nisi secundum quantitatem partium materiae, stante immobiliter esse secundum quod est actus formæ : et hoc stat in hoc quod est proprium ejus subjectum, quo manente manet et ipsum : nec hoc totum fluit, sed sicut dictum est, secundum quantitatem aliquam partium materiae venit et recedit. Et hujus imaginatio per simile est, sicut si aqua in idem vas influat et effluat, vase manente immobili. Aliter enim dici non posset quod idem de præterito per præsens stat in futurum : continens enim est forma quæ stat in proprio subjecto, cujus dum una pars secundum materiam recedit, venit alia in formam quæ jam fuit, et est et erit et continetur ab illo, sicut illa quæ jam effluxit, continebatur. Non enim fluit vel mutatur esse formæ cum una materiali parte materiae vel subjecti, sed cum omnes simul fluunt vel radicales. Et hæc est solutio Aristetelis si bene intelligantur ea quæ dicta sunt in primo Peri geneesos libro 2 : et hoc non viderunt isti Philosophi, quorum rationes in-
<--- Page Split --->
ducto sunt : nec etiam Stoici, qui proptor timorem istarum rationum formas mediis et ideas invenerunt.
Sod hoc magis est difficile, quia ulterius quaeritur utrum scilicet manet formu, toto mutato subjecto, aut cedit in non esse. Ad hoc dicendum est secundum Propriateticos, et secundum hujus sapientim proprietatem, quod sicut forma artificiatorum se habent ad intellectum praeticum artificis, ita se habent forma rerum naturalium ad lumen intelligentiae agentis in natura. Si autem resolvatur forma artificialis in principia formalia proxima, resolvetur in moventia instrumenta et membra artificis quae informavit ars et movit dum produceretur in materium, et in motus illorum instrumentorum : quod si ulterius resolvatur in principia formalia, resolvetur in imaginationes motuum instrumentorum et membrorum quibus ordinata sunt instrumenta ad motus, quae imaginationes in se forman intellectus et membra in spiritibus duluxerunt : et si in prima formalia resolvatur, resolvetur in lumine artis et intellectus quod apud se habet et prehahet omnium imaginationum et organorum et motuum determinationes, quibus ipsa forma inducitur : et in illo lumine simplix est essentia, cum tamen multiplicis sit virtutis et immaterialis et incorruptilis. Eadem tamen est in essentia, sed diversa in esse in his quatuor in quibus est, et non manens in uno secundum esse munet in altero. Sed connaturalius est ubi esse quod habet in lumine intellectus et artis, quam id quod habet in imaginationibus : et adhuc magis connaturale est sibi esse quod habet in imaginationibus, quam id quod habet in instrumentis et motibus membrorum organicorum : quia quanto resolvitur ad simplicius, tanto habet esse formalius. Sed hoc est non praetereundum in formis hujus : quia ea ad quae resolvitur principia formulia, sunt extrinseca extra materiam in quam inducitur existentia. Forma autem naturalis si resolvatur ad principia for-
malia, resolvetur in dirigens et terminans calidum elementi et spiritum corporeum, qui vehiculum est virtutum agentium in generabilium materia. Et si ulterius resolvatur, resolvetur in radios et angulos radiorum cœelestium, informantes calidum digerens et terminans, et informantes spiritum qui est instrumentum virtutum generantium : et si iterum resolvatur ulterius, resolvetur in motus corporum hos radios ad locum generationis mittentium : et si ulterius iterum fiat resolutio, stabit in lumine inlelligentiae agentis et informantis omnia ista, et in illo est secundum formalissimum esse suum et simplicissimum, et in illo lumine est ubique et semper : sed haec omnia in generatione intrinseca sunt materiae : et ideo transmutantia materiam generant : et ita manifestum est, quod nulla formarum substantialium cedit in non esse. Cederet autem pro certo in non esse, si opus naturae non esset opus agentis intelligentiae : et quia quando forma est in lumine agentis intelligentiae, sine hoc et nunc est in eo, ideo praesentia suiipsius est in omni lumine tali : et hoc modo est in anima intellectuali quando est sine materia : et non est in ea per informationem sicut forma in subjecto, sed est ea sicut in loco specierum, sicut docuimus in libro de Natura animae et ejus naturali operatione. Et hoc modo patet qualiter non fit equivocatio in his quae de pluribus praedicantur, et qualiter unum universale est in multis intellectibus, non prout multi sunt, sed prout unum sunt in lumine inintelligentiae agentis. Et scitur hoc modo, qualiter principium scientiae est incorruptibile, et qualiter idem est principium esse et scientiae secundum esse differens. Et hoc modo scitur ortus alterius opinionis quae dixit verum esse in apparendo : eo quod supponit idem esse intellectum et sensum : convicti enim fuerunt illi qui tenuerunt illam opinionem ab ipsa veritate, quod primum principium etiam est forma in lumine intelligentiae agentis
<--- Page Split --->
existens : et tunc suum intelligere est dans esse : et quod est causa esse, est causa veri : et sic verum est in lumine intelligentiae. Errore autem praepediti dicebant idem esse intellectum et sensum : et sic idem est esse in apparentia intellectus et sensus : et sic procedentes, dede-
runt quod verum et falsum est in apparendo sensui, sicut in prima causa veritatis, et non in rebus ipsis. Hæc igitur est solutio vera præinductorum. Sic igitur manifestum est quod contradictoria non sunt simul vera, nec esse et non esse sunt simul in aliquo.
<--- Page Split ---> TRACTATUS IV
QUI EST OSTENSIVUS QUOD CONTRADICTIO EST OPPOSITIO NON HABENS MEDIUM SECUNDUM SE.
CAPUT I.
In quo multis rationibus probatur, quod inter duo extrema contradictionis non est medium aliquod.
M. Est autem contradictio oppositio cujus non est medium secundum se : et ideo sicut contradictoria non sunt simul, ita etiam necessarium est quod inter contraditoria nihil sit medium : sed de quocumque uno unum vel alterum verum sit contradictoriorum, et reliquum falsum de eodem : hoc autem ostenditur multis modis. Et primum quidem ostenditur hoc si diffinientes determinemus quid sit verum et falsum. Est autem falsum dicere ens sive quod est, non esse, aut dicere quod non est, esse : verum autem est dicere quod est, esse, aut quod non est, non esse : ergo qui dixerit illud quod non est, esse, aut non verum dicet si persuasus est, aut mentitur si non est
persuasus, sed dicit haec causa victoriae in oratione sive disputatione. Similiter autem neque id quod est, dicitur non esse : neque id quod non est, esse, nisi falsum dicat vel mentiatur. Si igitur inter falsum dicere vel verum in partibus contradictionis non est medium, sicut jam probatum est, concluditur necessario quod inter contradictoria nihil est medium.
Amplius autem si aliquid est medium Secunda ratio. contradictionis, hoc dicetur aut medium per abnegationem utriusque extremorum quae commisceri non possunt, sicut medium inter equum et hominem, quod neque equus est, neque homo, sicut grammatici dicunt neutrum genus esse medium masculini et feminini, quia masculinum et femininum dicunt essentiam formatam, neutrum autem dicit essentiam informem privatam utraque formatione : aut erit medium quod est participando utrumque extremorum, quemadmodum viride medium est albi et nigri : et quocumque duorum modorum dicatur medium, ens actu erit medium, et mutatio quae est in ipsum, vel ex ipso, erit de subjecto ad subjectum, et non de non subjecto ad subjectum, vel de
<--- Page Split --->
est a diffinitionibus substantialibus extrumorum.
Amplius quando ad interrogationem qua quaeritur, si hoc est album? respondetur quia non est album, nihil negavit nisi ipsum esse album. Negatio enim non est nisi non esse simpliciter. Si erko non negat nisi unum extremum contradictionis, quod affirmatio dixit esse, tunc nullum est medium inter ea. Si enim esset medium, oporteret sic quaerere, aut est album, aut non album, aut medium? Et similiter oporteret respondere. Ex his igitur patet quod contradictionis non est medium secundum so.
CAPUT II.
De aegritudinibus unde contingunt ista opiniones, et homiliis contra eas, et quae sunt ipsae opiniones, et Auctores earum.
Ist a utem opinio quæ dicit contradictionis esse medium, evenit quibusdam ex altera tantum duarum causarum, sicut etiam aliae opiniones inopinabiles quas supra diximus eveniunt. Aut enim eveniunt ex hoc quod non possunt solvere oppositiones litigiosas sive contentionas sophistarum : et tunc annuentes orationi confirmant verum esse quod sophistico syllogismo syllogizatum est : et quidem quidam tali de causa concedunt istas inopinabiles positiones. Aut propterea quod quidam quidem putant omnium esse demonstrationem : et cum quaedam verissima et prima demonstrare non possunt, dicunt ea esse falsa, et concedunt opposita principiorum esse vera. Quacumque autem harum causarum aegritudo causetur, unus modus erit homiliæ cum istis : ad hos enim omnes principium disputationis est
ex nominum diffinitione. Diffinitio autem est ex hoc quod concedunt nomina aliquid finitum significare, quod sit res esse necessario : ista enim oratio quam nomen significat, est diffinitio Heracliti quam supra diximus, oratio quidem videtur esse dicens omnia simul esse et non esse propter motum qui ex esse et non esse componitur : et licet ita dicat, tamen ex dicto suo sequitur quod omnia sunt vera : quia ex quo omnibus simul inest esse et non esse, quidquid negatur vel affirmatur de eis in quibus est esse vel non esse, totum erit verum : sic igitur patet Heraclitum omnia vera esse facere ex consequentia suae positionis. Ea vero ratio quæ est Anaxagoræ, quæ dicit aliquid esse medium contradictionis, quod medium neutrum est extremorum, necesse est omnia facere falsa : quia de medio utrumque falsificatur extremorum. Quando enim miscentur extrema, tunc mixtum medium nec bonum est, nec non bonum : et similiter est de aliis extremis contradictionis : nihil igitur erit verum dicere de tali medio : omnia autem quæ sunt, dicit sic mixta esse : nihil igitur verum dicere contingit de his quæ sunt omnibus. His autem sic determinatis, palam est quia impossibile est esse verum de omnibus aliquid esse univoce sive uno modo dictum, sive dicatur per affirmationem, sive negationem : eo quod nihil est unum, sed quodlibet mixtum ex omnibus : et hoc quidem concedentes dicunt. Quidam enim dicunt nihil omnino esse verum : et dicunt quod nihil prohibet omnia esse falsa sic, sicut falsum et impossibile est diametrum esse simetrum : et isti sequuntur ea quæ sequuntur ex dictis Anaxagoræ, alii vero qui sequuntur id quod sequitur ex dictis Heracliti, dicunt omnia esse vera : hæ enim rationes sive positiones fere sunt eaedem ipsius Heracliti rationibus : sequuntur enim istae ex illis. Nam cum Heraclitus dicat quod omnia simul sunt vera et falsa, utrumque dicit aliquantulum extra orationes istas, quæ divisim
<--- Page Split --->
dicunt omnia vera et alii omnia falsa : propter quod si illa quæ Heraclitus dicit, sunt impossibilia, sicut in ante habitis probatum est esse quod quaedam sunt vera, quaedam falsa, tunc etiam ista sunt impossibilia per eamdem rationem, sicut patet cuilibet.
CAPUT III.
De improbatione opinionum Anaxagoræ et Heracliti et sequentium secundum cumdem modum de contradictoris.
His igitur ita suppositis, palam est ex prius habitis, quia extrema contradictionis sunt quæ non est possibile simul vera esse, neque simul falsa : et putabitur hoc maxime contingere vel sequi ex dictis quæ diximus, cum tamen ad omnes tales orationes inopinabiles disputandum est, tunc quemadmodum in superioribus orationibus pluries dictum est, oportet quæri non quidem de re ipsa, utrum scilicet aliquid sit, aut non sit : sed quæri oportet de significare aliquid per orationem : igitur ex diffinitione nominum disputare oportet, sicut si accipiamus quid per diffinitionem significat verum vel falsum : quæ contradictorie opponuntur, cum nulla sit diffinitio falsi nisi per veri negationem : unde circa orationem opponuntur verum et falsum, sicut par et impar opponuntur circa numerum. Si igitur nihil aliud est falsum, nisi negare verum quod dicitur,tunc patet positionem esse falsam quæ dicit omnia esse falsa, quæ est positio Anaxagoræ : est enim necessarium alteram partem contradictionis esse veram. Amplius si secundum præindustca necesse est omnia aut dicere affirmando aut negare, tunc impossibile est utrasque falsas esse contraditiones : altera namque pars con-
tradictionis hujus est falsa etiam secundum Anaxagoram, contradictoriam enim hujus qua dixit omnia esse falsa, supponit esse falsam, et istam veram. Contingit etiam quoddam quod omnibus talibus firmatum est per consequentiam : hoc autem est quod seipsas destruunt. Nam qui omnia vera esse dicit sicut Heraclitus, ex dicto suo sequitur quod propositionis sua contraria et contradictoria etiam sit vera : igitur cum contradictiones non possint esse simul, sicut dudum ostensum est, oportet quod sua oratio quæ contradictoriæ quam concedit opponitur, non sit vera : et sic destruit hæc omnino seipsam. Qui vero omnia dicit esse falsa, sicut Anaxagoras, sequitur ut etiam seipsum dicat esse falsum in hoc quod omnia dicit esse falsa.
Si autem forte adhuc dicere velit Heraclitus quidem auferendo sive excipiendo contrariam sui dicti, dicendo quod sola illa est non vera, aliae autem omnes veræ. Anaxagoras autem excipiet solam propriam quam dicit esse veram, tunc erit consequens, quod non minus quam istas quas excipiunt, oportet significare infinitas quas necesse est excipere. Et hoc contingit dupliciter, quod videlicet inducendo de quolibet quod dicunt esse verum vel falsum, et hoc sunt infinita : dicit enim Heraclitus hoc et illud et hujusmodi infinita esse vera, et cujuslibet orationis oppositum dicit esse falsum. Anaxagoras autem hoc et illud et hujusmodi dicit esse falsa, et cujuslibet suae orationis oppositam dicit esse veram. Alius autem modus ejusdem est, quod qui dicit omnia esse vera, dabit omnia esse vera esse verum : et dabit quod qui opinatur hoc, opinatur verum : et quod qui dicit hoc, dicit verum : et qui significat hoc et intelligit hoc, et talia hujusmodi infinita. Per hunc etiam modum infinita vera esse cogetur concedere, qui dicit omnia esse falsa quocumque modo varientur concessæ ab eis : necesse est quod oppositæ earum
<--- Page Split --->
quas concedunt, sint falsa, et esse false credantur ab eisdem. Qui enim quoeumquo modo variatam dicit veram orationem, est verus secundum istos : et hoc in infinitum vadit, ut jam ostendimus. Harum autem opinionum causasunt omnia in omnibus dicere quiescere, aut omnia dicere continue moveri : et pulam est ex his qua in praehabitis determinata sunt, quia nec illi verum dicunt qui omnia dicunt quiescere, nec illi qui dicunt omnia moveri. Nam si contraria existentia in eodem quiescunt, tunc semper sequitur quod eadem vera sint et falsa secundum Anaxagoram. Hoc autem statim ad visum est falsum, quia hoc aliquid est transmutatum. Qui enim dicit istam orationem : Anaxagoras ipse idem aliquando non erat, et iterum aliquando post mortem non erit : et sic patet quod falsum dicit. Si vero omnia moventur, sicut dicit Heraclitus, tunc sequitur secundum eum, quod nihil sit verum : ergo omnia sunt falsa : hoc autem ostomum est impossibile esse jam pluries : quia oppositum hujus erit verum. Amplius ens permutari est necesse, sicut dicit Heraclitus et consonat ipsa veritas, ex aliquo ente in aliquid est omnis permutatio : sed jam in praehabitis utendumius quod nec omnia quiescunt nec omnia ita quandoque moventur quod nihil semper moveatur : quaedam enim sunt qua semper moventur,sicut coelum, et sunt mota a motoribus suis, et primum movens est semper id ipsum et immobile : et quaedam sunt qua aliquando moventur, et aliquando non, sicut inferiora. Palam igitur est quod non semper omnia moventur.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans utrum veritas hujus principii, quod est contradictorias non esse simul veras, sit ab aterno.
Ex omnibus autem inductis oportet nos inducere dubitationem de veritate hujus principii : quidam enim ex hoc quod istud principium est simpliciter et absolute primum, non in genere, quod omnibus est manifestissimum, et circa quod non contingit errare, quod non habet contradictionem, et non est acceptum ab alio, dicunt hoc principium esse veritatis prima. Prima autem veritas non est nisi unica et aeterna : videtur igitur hoc esse principium veritatis prima et aeterna. Adhuc autem hoc idem affirmant quidam per hunc modum : aut enim veritas fuit ab aeterno,aut non. Si fuit ab aeterno, habetur propositum. Si autem non fuit ab aeterno, tunc veritatem fuisse ab aeterno est falsum : et si hoc est falsum, ejus contradictorium est verum : et si contradictorium est verum, veritas est : ergo si veritas ab aeterno non est, veritas est ab aeterno. Quidquid ad destructionem sui sequitur esse, aeternum est : ergo veritas enuntiationis est ab aeterno et aeterna est. Amplius simus eodem in spatio vel in instanti aliquo aeternitatis ante mundum : in illo igitur aut verum est mundum fore, aut non. Si detur esse verum mundum fore : ergo ab aeterno fuit verum, eadem ratione : et sic veritas aliqua est aeterna. Si autem non fuit verum, ejus contradictorium erat verum : et si hoc fuit verum ab aeterno, verum fuit : et sic iterum redit quod veritas enuntiationis fuit ab aeterno. Hoc autem et
<--- Page Split --->
cendum est quod omnia futura quae postea facta sunt, fuerunt in mente divina sed in mente divina existentia fuerunt ipsa mens divina simpliciter, et sine omni complexione : est enim notitia divina materiulium immaterialiter, et temporalium intemporaliter, et compositorum et complexorum simpliciter, et diversorum unite : et ideo non fuerunt in ea per esse et rationem complexorum vel enuntiationum : et ideo nihil accidit eis ibi de his quae consequuntur enuntiationior in eo quod enuntiatio est. Non enim capit aliquis intellectus, quod enuntiatio sit nullo existente subjecto et predicato : et iterum non capit intellectus, quod subjectum sit et praedicatum, nullo penitus existente subjicibili et praedicabili : et iterum non capit intellectus quod sit aliquid consequentium enuntiationem, nulla penitus existente enuntiatione. Omni eodem modo dicendum videtur ad ea quae quaeruntur in futurum, etsi per hypothesim ponatur quod omnia desinant esse in futurum : haec enim penitus eumdem habent modum solutionis.
De quadam autem veritate rerum et signorum, qua signum verum dicitur, quando recte facit hoc ad quod faciendum est ordinatum a prima veritate, secundum quam rectitudinem haec oratio, me sedere, vera dicitur esse, sive ego secundum rem sedearn, sive non sedearn, eo quod oratio facit suum rectum debitum significando, nos hic nihil loquimur : quia nihil spectat ad praesens in quo sumus negotium : et ideo non quaerimus utrum illa veritas separabilis sit a signo quod est oratio vel non ? Nec quaerimus utrum sit una in omnibus signis vel non ? nec etiam curamus hic quaerere, utrum omnia talia vera sint sicut vera divina et aeterna veritate ? De his enim omnibus reputamus determinare non esse difficile sufficienter litteratis, et ad propositum ncgotium nihil prosunt : hoc enim hic sufficit, quod istud est principium pri-
mum, quod non est simul affirmare et negare, et quod contradictio est oppositio, cujus non est medium secundum se, et est principium quo sicut quodam instrumento intellectus hominis omnem accepit scientiam aliorum : et hoc est secundum quod in hoc quarto libro intendimus, quod scilicet ejusdem scientiae universalis quae est philosophia prima, sit determinare de primo ente, et de primis principiis demonstrationum. In hoc enim, sicut a principio hujus libri diximus, completur hujus quarti libri tota intentio.
CAPUT V.
Et est digressio declarans, quod major est oppositio contradictionis quam aliqua aliarum.
Licet autem jam tota nostra in hoc libro pateat intentio, tamen ad faciliorem intellectum praecedentium et sequentium, adhuc attendendum est quod hoc principium de quolibet affirmatio vel negatio vera,et de nullo simul vera est: quia affirmatio maxima est oppositionum : quoniam inter ens et non ens nihil omnino est medium : quoniam licet idem sit subjectum in affirmatione et negatione, tamen esse et non esse quae attribuuntur eidem subjecto, nihil penitus habent medium, et non distant tantum secundum extensionem quae potest esse in una natura generis, sicut contraria, sed infinite distant extra omne genus : et quidquid affirmatur in una, totum negatur in altera : et ideo in nullo penitus conveniunt, nec uniri possunt, sicut contraria quidem in uno actu esse non possunt, et maxime distant secundum extensionem quae potest esse in generis natura, sicut album et nigrum
<--- Page Split --->
secundum coloris naturam, quae est ex susceptibilitate lucis in subjecto uno, quae quidem susceptibilitas privata est in nigro, ita tamen quod remanet esse coloris. Et sic est in calido et frigido secundum participationem virtutis motus dissolventis, qui quidem privatur in frigido, ita tamen quod remanet virtus motus secundum qualitatis quidditatem, licet non dissolvat situm partium materiae. Et ita est in humido fluente ad aliud propter motum et ad seipsum cum diminuitur vis motus, et cum cessat, tantum constringuntur ad se partes, quod exprimitur humidum, et causatur siccum, ita tamen quod qualitas virtutis motus remanet. Et sic est de omnibus contrariis maxime sub eadem natura generis distantibus, ita quod semper remanet una natura in omnibus extremis, sive habeant medium, sive non habeant : et ideo distant in genere : et si unum negatur de alio, non est semper negatio secundum se, sed per aliud potius. Si enim secundum se esset, sicut uno posito negatur aliud, ita uno negato inferretur et poneretur aliud. Hoc autem non est verum : quoniam si dicam, hoc est album, sequitur quod non est nigrum : sed non convertitur, quod si dicam, hoc non est nigrum, quod propter hoc sit album : et hoc ideo est, quia non esse nigrum est negatio consequens ad affir-
mationem praecedentem quae est aliquid repugnans nigro : et sic est in omnibus diversis : cum enim dico, homo non est capra, haec negatio causatur ab hac affirmatione, homo est homo. Sed cum dico, est et non est, negatio non causatur nisi ab eadem affirmatione cui opponitur : et quod ponitur in una secundum seipsum, negatur in alia. De privatione autem et habitu constat, quod licet privatio dicat non ens, non tamen dicit simpliciter non ens, sed dicit non ens entis et in ente. De relativis etiam constat quod posita se ponunt, licet non ponant se ut sunt opposita. Et ideo patet contradictoria maxime esse opposita, et non esse medium contradictionis : quia inter esse et non esse non est aliqua unius naturae extensio, neque est non ens quod ponat aliquid illius esse quod negatur, neque uno posito aliud ponitur. Sunt igitur contradictorie opposita maxime opposita, et non possunt simul congregari, et inter ea nullum potest esse medium. ·Utrum autem hoc principium habeat causam vel sit commune causato et incausato, non potest hic determinari, sed inferius, ubi ostendemus quod nihil univoce prædicatur de causato et incausato, vel negatur de eodem,et quod tamen negationes veriores sunt de incausato quam affirmationes. Hæc igitur de his hic dicta sufficiant-
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE DISTINCTIONE NOMINUM PRINCIPIORUM ENTIS.
CAPUT I.
De distinctione principii sive initii.
Sicut in ante habitis diximus, ista sapientia sicut præstituit quæsita et principia, ita præponere habet analogorum de quibus intendit multiplicitatem : potestas enim subjecti non scitur nisi per divisionem subjecti in partes, et partium ulterius in partes. Et ideo cum de principiis entis et ipso ente et partibus entis primis secundum quod ad ens reducuntur, ista intendit sapientia, oportet in ea tangere
divisionem istorum, ut sciatur in qua sunt multiplicitate : tunc enim sciemus nos habere scientiam perfecte, cum omnium illarum partium assignatae fuerint diffinitiones et propriae passiones. Non enim adhuc distinguemus nomina huic scientiae convenientia, ut aliquid intentum accipiatur, et aliud abjiciatur non intentum, quemadmodum fit in scientiis particularibus : quia sic cujuslibet distinctio cum tractatu de eo esset ordinanda, sed potius distinguemus principia et ens et partes entis primas, ut totus ambitus eorum quae consideranda sunt, sciatur, et cum de omnibus erit tractatum, perfecta sciatur esse doctrina. Sic igitur distinguemus primo nomina principiorum entis, et deinde ens et unum, et postea nomina partium entis primarum et communium : hoc enim spectat ad sapien-
<--- Page Split --->
tiam de omnibus habere scientiam, et non secundum unumquodque particularium reddere rationem de ipsis, sicut diximus in primo libro : quia vero principium prius est quam causa, eo quod omnis causa principium est, et non convertitur quod omne principium sit causa, ideo prius de principio incipiemus distinctionem.
Dicamus igitur, quod principium omne est primum in ordine ante quod nihil est, et post quod sunt ea quae sunt ex ipso principiata. Primum autem in ordine situs maxime inter omnia habet primi rationem, et ideo praecipue dicitur principium, unde aliquid esse quantumcumque primum moveat, ita quod ante ipsum nihil sit unde fiat motus, sicut dicimus primum in longitudine et in via, siccut dicimus quod venientes Athenas primum movimus a Thebis : et sicut dicimus quod incrementum primum est secundum diametrum longitudinis, et postea secundum diametrum latitudinis, et ultimo secundum diametrum profunditatis, sicut in libris Physicis ostendimus. Sic autem dicto principio, per contrariam hujus rationem dicitur diversum a principio quod est ultimum : hoc enim quod vocamus ultimum, maxime .opponitur ultimo in hac intentione principali dicto.
Secundo vero dicitur principium, non secundum rationem primi in situ, sed primi in tempore, et non simpliciter, sed secundum rationem primi quod accipitur secundum convenientiam ejus quod movetur ad aliquid : et tunc dicitur principium unde, sive a quo optime fit unumquodque. Sicut quando aliquis debet fieri imbutus disciplinis. Ille enim non fit primo incipiens a principio rei illius quam debet discere : quia sic inceptio doctrinae esset a divinis metaphysicis, ad quae se habet dispositio nostri intellectus, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis : unde a tali rei principio in docendo non est inchoandum, sed a primo, unde qui docendus est, opportunius addiscat.
Tertio autem modo dicitur principium
a primo secundum ordinem temporis : quia ad alia quamdam addit super ordinem temporis causae rationem, sicut in generatione tam naturali quam artificiali dicimus principium unde, sive ex quo primum res generatur, quae composita est ex multis se per ordinem temporis et motus et formationis consequentibus, ita quod illud primum sit existens per substantiam in eo quod accipit generationem ex ipso, sicut fabricae navis dicimus esse principium id quod vocatur carina navis et hoc est lignum quod in carina navis, per totam vadit navis longitudinem : quia in illa sedet tota navis compaginatio, et ad ipsum sicut ad fundamentum quoddam omnes partes navis referuntur. Sic etiam principium domus est fundamentum, et principium animalium alii dicunt esse cor, quidam alii autem cerebrum, alii autem quodcumque aliud membrum dicunt esse principium, secundum quod susceperit quilibet per consensum suae opinionis. De hoc autem tradidimus in libro nostro de Animalibus, quod in omnium generatione animalium principium est cor, praeterquam in his quae de ovis in vermes et de vermibus in volantia quaedam generantur, sicut sunt apum genera. In his enim principium est caput, et id quod est loco cerebri. Si qua tamen est generatio animalium ex putrefactione, in talibus etiam necesse est principium, scilicet primo caput formari : quia aliter non sumeret nutrimentum a circumstantibus, quod ei quod formatur est necessarium.
His igitur tribus modis dicitur principium, quod est primum, ita quod intrinsecum est et manet in eo existente cujus est principium : hoc enim cum sit ordine primum, aut est secundum duplicem ordinem primum situs scilicet et temporis, aut secundum alterum tantum, ut est temporis. Et siquidem est secundum duplicem ordinem primum, est primo modo primum principium. Si autem est primum tempore, non situ necessario, aut est secundum bene esse, aut secun-
<--- Page Split --->
dum esse. Et secundum bene esse, est modus secundus : secundum esse autem est modus tertius. Et hos quidem modos addit intentio principii super intentionem causae secundum ambitum suae communitatis: et ideo non convertitur consequentia a principio ad causam. Et in his quidem modis primus modus est principalis, et principium in his modis dictum quidum dicunt magis proprie initium appellari.
Quarto autem modo dicitur principium sub intentione causae efficientis, id unde sive a quo res primo fit et generatur prinum, cum non insit in illo existente cujus est principium : et hoc est unde sive a quo principium primum motus quo fit et generatur aliquid, natus est initiari, et permutatio qua aliquid permutatur ad esse, sicut pueri principium dicuntur esse pater et mater : quia sunt extrinsecum principium suae generationis per modum moventis et initiantis. Sic enim in voluntariis dicitur principium belli convicium, quia primum movit ad iram eos qui pugnant in bello.
Quinto modo dicitur principium etiam secundum causae intentionem, quae causa finalis est movens efficientem et moventem primum : et illo modo dicitur principium illud secundum cujus praevoluntatem moventur mobilia aliqua et mutantur mutabilia, sicut movere civitatem, principatus, et potestates, et regna sive imperia : haec enim sicut animata quaedam justa movent ut finis reipublicae. Non enim aliter possent movere multitudinem, nisi omnium eorum qui moventur voluntatum finis esset principis praevoluntas, quae non nisi justa esse supponitur : et secundum hunc modum etiam artes mechanicae dicuntur principia, eo quod ars quae est recta ratio factibilium, nihil aliud est, ut dicit Tullius, nisi collectio principiorum ad eumdem finem tendentium, qui finis causa est motus in omnibus mobilibus arti subjectis. Inter
artes autem maxime dicuntur esse hoc modo principia illae quae sunt architectonicae, praecipue secundum illam architectonicarum rationem, quam in principio Ethicorum assignavimus t, scilicet quia architectonica dicitur magis considerativa finis : quia illius est praeordinare omnes alias ad illum finem quocumque modo respicientes, sicut dux exercitus ordinat eos qui diversis - actibus respiciunt ad victoriam.
Amplius autem sexto modo dicitur principium unde, sive per quod res primum fit nota : et hoc oportet aliquid esse rei, et quoad hoc vergit jam aliquiditer ad intentionem elementi, et ideo minus proprie inter omnia dicitur principium : hoc autem principium dicitur sicut suppositiones dicuntur principia demonstrationum. Hoc igitur secundario modo principium dicitur, quod virtute movet, quamvis per substantiam non sit intus in re mota. Hoc autem aut est principium nihil rei existens, aut aliquid rei existens. Et siquidem nihil rei existit, aut est principium secundum totam substantialem et naturalem virtutem movens, aut secundum virtutem finis tantum. Et primo quidem modo principium est quod posuimus in quarto modo, et secundo modo est principium quod posuimus loco quinto. Aliquid autem rei est quod facit ad rei notitiam, cum eadem sint principia esse et cognitionis, sicut saepe diximus. Hoc igitur modo primus modus principalius attingit rationem nominis, et deinceps quilibet secundum ordinem suum propinquiorem vel remotiorem dicit principii modum. Et sic accipienda sunt quae dicuntur de principio, et non secundum Averrois considerationem. Putabat enim Nota contra exposito: quod id quod participat verius causae ranon Averrios.
rationem principii : et hoc non est verum, sicut patet ex jam dictis.
Ulterius autem majori improprietate dicitur principium tot modis, quot di-
<--- Page Split --->
cuntur causæ : omnes enim causæ sunt principia, sed non convertitur : ratio autem una primi communis est per analogiam omnibus modis dictis principiis : et hoc est unde omne principiatum aut est, aut unde fit, aut unde cognoscitur. Primum horum autem, quæ sic prima sunt, quædam quidem sunt in ipsa existentia rei principiatæ : quædam autem sunt extra existentiam principiati. Sed secundum primos tres modos cum sit intra existentiam principiati, non est in eo sicut elementum, sed sicut pars prima a qua incipit motus, vel doctrina, vel generatio : extra vero est sicut in sequentibus tribus modis : quia licet principium cognitionis realiter sit intra cognitum, non tamen est hoc modo intra cognitionis principium, quia sic est universale in lumine intellectus existens. Quando vero intus et extra esse extensius accipiuntur, tunc ea a quibus fit vel cognoscitur vel est res, quocumque modo sumatur intus vel extra existentia, principii habent nomen, et sic natura dicitur esse principium, et elementum dicitur esse principium, et mens quæ per rationem rei et notionem ipsius mensurat res, dicitur esse principium : et hoc modo praelvuntas et substantia formalis, et id quod est cujus causa sunt omnia, finis videlicet, est principium : bonum enim quod est finis et malum ei oppositum sunt causa multis, et principium et cognitionis et motus. Multa enim cognoscuntur per fines suos : et quæcumque moventur, propter finem moventur : et ideo superius diximus quod in mathematicis quæ immobilia sunt, non fit demonstratio per finem. Non ignoramus autem quosdam accipere modum quintum secundum rationem causæ efficientis : sed illorum dicta non curamus : quia inductos modos non nisi secundum materiam verificant, et civilia et civilium rationes ignorant, ut videtur hic : igitur de principii distinctione dicta sint a nobis.
Causa autem quæ minoris ambitus est Text, q. quam principium, consequenter distinguenda est : videtur autem a nobis tenendus esse idem modus quem tenuimus in secundo Physicorum 1, nisi quod hic dicemus causas secundum quod sunt entis : ibi autem diximus eas secundum quod corporis mobilis. Causa igitur dicitur uno quidem modo, ex quo sicut ex materia fit aliquid, ita quod sit in ipso causato existente, sicut æs dicitur causa statuæ sive idoli : et sicut argentum dicitur causa phialaæ sive scyphi, et horum similium genera dicuntur per modum dictum causæ. Alio vero modo causa dicitur forma sive species et exemplar, quod a quibusdam Græcis paradigma vocatur : hæc autem causa quæ sic vocatur, ratio est et quid erat esse, sive rei quidditas : et hujus quidditatis genera quæ cadunt in cujuslibet rei diffinitione, sicut causam formalem et rationem ejus notæ quæ est diapason, est proportio dupli, sic habent se duo ad unum secundum speciem, et ex toto sive universaliter forma ejus est numerus : quia ille est ultimum genus talis forma. Hoc etiam modo partes essentiales quæ cadunt in diffinitione, sunt formalis causa. Nos autem hic ordinamus causas secundum quod sunt causato propinquiores. Sicut enim materia est propinquior quam forma : quia forma aliqua est etiam secundum modum aliquem extra. Nulla autem materia et secundum nullum modum est extra : omnis autem materia est intra
<--- Page Split --->
causatum. Amplius autem causa etiam dicitur id unde est primum principium motus aut quietis, sicut consiliator est causa, et pater pueri sic causa est, et generaliter omne faciens hoc modo est causa facti, et hoc modo mutans sive novens est causa mutabilis quod movetur : haec enim causa prius secundum esse est quam finalis : quia motus efficientis ad finem stat quando secundum esse includit ipsum. Amplius autem causa dicitur principaliter et primo quod est causa ut finis : hoc autem est quod est cujus causa sunt omnia alia, sicut saepius in ante habitis determinatum est, sicut causa ambulandi est sanitas. Nam quando quaerimus quare aliquis ambulat, respondentes dicimus ut sanetur, et ita respondentes putamus nos causam reddidisse. Est autem finis duplex, ultimus scilicet qui est finis in quo quiescit intentio moventis : et finis circa illum qui est terminus moventis cujuscumque operis ad finem illum ordinatus : et sic dicuntur fines quaecumque movente aliquo fiunt infra finem ultimum, sicut fines dicuntur circa sanitatem attenuatio, seu purgatio, aut pharmacia, aut organa sive instrumenta medicinae, sicut clyster, et chirurgia, et hujusmodi. Ista enim omnia sunt finis causa sicut differunt ab invicem in modo : quaedam enim horum sunt organa sive instrumenta : quaedam autem sunt opera medicinae, sicut attenuatio et purgatio. Causae igitur fere tot modis dicuntur. Dico autem fere, quia divisio essentialis causarum est in quatuor dictos modos : sed modi accidentales causarum sunt plures, sicut inferius ostendemus. Accidit autem sic multis modis dictis causis, quod multae ejusdem rei sunt causae immediate et non secundum accidens, sed non in una ratione causalitatis, sicut causa statua sive idoli efficiens quidem est effector statua, et as est causa materialis statua ejusdem : et sunt hae causae ambe non secundum aliud aliquid sive secundum accidens, sed sunt causa sta-
tuae in quantum est statua : sed non eodem modo, sicut diximus : sed hoc quidem est causa sicut materia, scilicet as : illud vero est causa unde motus sive efficiens, effector scilicet statua. Adhuc autem ista causa comparata ad invicem sunt causa ad invicem, ut dolor sectionis causa est efficiens sanitatis, et sanitas est causa dolendi sive doloris : sed non eodem modo et secundum unam causalitatis rationem, sed sanitas est causa dolendi ut finis, et dolere est causa sanitatis ut unde motus sive efficiens. Amplius autem idem in eodem genere causalitatis aliquando est causa contrariorum. Quod enim praesens alicujus effectus est causa, hoc absens causa videtur quandoque de contrario, sicut absentiam gubernatoris dicimus esse causam perditionis navis, cujus praesentia erat causa salutis : utraque vero praesentia scilicet et privatio causae sunt in genere causa moventis.
Omnes vero causae dictae in quatuor Text, et com. 3. modos cadunt manifestissimos et essentiales. Nam elementa sive litterae syllabarum et materia in mechanicis factorum, et ignis et terra, et hujusmodi simplicia omnia quae quidam ponunt elementa corporum commixtorum et compositorum, et partes totius compositi ex partibus, sicut heterogenia in partibus animalium componuntur ex homogeniis, et etiam suppositiones sive propositiones conclusionis, omnia sunt causae sicut ex quo fit res sicut ex materia : sed in hoc differunt, quod quaedam horum sunt quasi subjectum forma artificialis vel naturalis, sicut materia factorum, et materia corporum naturalium : quaedam sunt materia et virtus ejus quod fit ex ipsis, sicut litterae sunt materia syllabae ordine aggregationis in ea, et elementa simplicia corporum sunt materia per mixtionem ab excellentia contrariorum : quaedam autem sunt sicut compositione sua constituentia, sicut partes constituunt totum :
<--- Page Split --->
et quædam sunt sicut necessitas quæ per oppositum modum est in disciplinis et naturalibus et mechanicis, sicut ostendimus in II Physicorum, et sic sunt suppositiones materia conclusionis, aliquo existente in ea : quoniam ex ambabus extremitatibus conclusio conficitur, et ipsa conjunctio extremitatum est per medii virtutem. Causa autem quæ est ut quid erat esse sive quidditas, est diversificata ut forma totius sive totalitas et forma compositionis et species : sed species est materiæ totum partium et compositio mixtorum. Sperma vero et medicus et consiliator et universaliter omne efficiens, omnia hæc sunt causa quam vocamus causam unde est principium motus et permutationis, aut status sive quietis : sed sperma est resolutum in spiritum moventem materiam generationis animatorum ad organa deservientia ad vitæ potentiam. Medicus autem ex forma quæ est in anima, movet ad sanitatem per id quod juvat naturam. Consiliator autem movet ad eligendum in dubiis per nos operabilibus. Alia autem sunt causa sicut finis et bonum aliorum quæ sunt propter illa. Illud enim quod est causa, cujus causa fiunt omnia alia, vult esse optimum in eo quod finis ultimus appetitus moventis et mobilis. Quantum autem ad istam attinet intentionem nihil refert dicere finem sive bonum simpliciter sive apparens bonum, quod est bonum huic et hic et nunc, et non simpliciter omnibus, neque ubique, neque semper bonum. Causæ igitur per essentiam divisæ hæ sunt : et tot sunt species earum, quot sunt dictæ a nobis.
Modi autem causarum accidentales sunt quidem multi numero valde. Hi tamen modi capitulariter in summa accepti sunt pauciores : secundum accidentales enim modos causæ divisæ dicuntur multipliciter etiam quæ sunt conspeciales in una specie, et ratione causalitatis acceptæ : efficientes enim dicuntur secundum multos modos quæ conspeciales sunt et similiter materiales, et eodem modo
formales et finales : et est unus modus conspecialium causarum quæ dicuntur prius et posterius una ad aliam in comparatione ad unum et eumdem effectum, sicut in conspecialitate causæ efficientis istius effectus qui est sanitas, dicitur causa proxima hic medicus, et remotior medicus, et remotissima dicitur artifex. In conspecialitate autem causarum formalium unius et ejusdem effectus qui est diapason, proportio dupli in tonis, causa est prima, et remotior est proportio dupli, et remotissima est numerus : et in omnibus conspecialibus causis semper illa quæ sicut species et genera sunt continentia singulares et proprias causas, sunt posterius et remotius causæ, et ipsa singularia sunt propinquius causæ ejusdem effectus. Eædem autem causæ dicuntur communes et propriæ : quia commune et proprium cum priori et posteriori, et propinquo et remoto in eodem ordine causarum facit unum modum : et in isto modo omnis communis et remota potest fieri propinqua et propria per appositionem et determinationem propriorum supra communem.
Amplius autem secundus modus divisionis conspecialium causarum est, ut causa per se et causa per accidens respectu ejusdem effectus : et hoc modo accipitur etiam propinquum et remotum si accipiantur genera ejus quod est causa per accidens, sicut dicimus Polycle tum esse causam statuæ, aliter statuæ factorem : quia statuarius est causa per se, Polycle tus autem per accidens, in eo quod accidit ei statuarium esse, et accidit etiam statuario Polycle tum esse : et in hoc ordine accipiuntur commune et proprium : quia accipiuntur ea quæ sicut genus et species continent causas per accidens, sicut dicimus quod homo est causa statuæ : aut etiam universaliter accipiendo dicimus, quod animal est statuæ causa, eo quod Polycle tus qui est propriæ causa, per accidens est homo, et homo est animal. Contingit autem non solum ponere causam per accidens, sed etiam causam
<--- Page Split --->
quae est accidens, et per accidens causa quae quidem est accidens accidentaliter causa existens : et in ista quidem contingit accipere propinquum vel remotum, sicut si album vel musicum dicamus esse causam statua, eo quod statuarius est albus musicus : et si dicamus coloratum vel disciplinatum esse causam statua et non solum tale per accidens, quod est in mipsa substantia, sicut Polycle tus aut homo aut animal. Licet autem isti modi conjungantur unus cum alio in his quae causa dicuntur, differunt tamen : quia alia omnino est ratio communis et proprii, et alia ejus quod est per accidens et per se, sicut patet cuilibet.
Præ omnibus enumeratis quæ scilicet communiter et proprie sunt dicta, et quæ sunt dicta per se et secundum accidens, quædam dicuntur ut potentia causæ, quædam autem dicuntur causæ ut actu agentia. Sed iste modus non addit super alios modos naturam aliquam specialem ; quia ipsa natura una et eadem qua causa propria est propria, vel remota est renota causa : accipitur autem ut potentia agens, aut ut actu agens. Et similiter est de natura qua causa per se est per se causa, et qua causa per accidens est causa per accidens, sicut diximus causam ædificationis esse ædificatorem in potentia, quia ex habitu artis potest ædificare cum voluerit : sed ædificantem dicimus in actu agentem ipsam ædificationem. Sicut autem diximus, quod causarum modi accidentales sunt multi, ita multi modi sunt eorum effectuum in quibus dicuntur causæ, sicut dicitur causa esse hujusmodi effectus, qui est hæc statua, aut statuæ, aut imaginis, aut etiam æris figurati : aut secundum materiam dicitur causa hujus æris, aut æris, aut metalli, aut universaliter materiae : et in accidentibus similiter accipitur effectus secundum diversitatem accidentium, sicut patere potest cuilibet.
Amplius autem non in re solum simpliciter, sed secundum complexionem subjecti et accidentis vel etiam accidentis cum accidente dicuntur causæ. Et iste
est tertius modus specialis causarum, ut si dicamus non Polycle tum secundum se, nec statuæ factorem secundum se, sed complexe Polycle tum statuæ factorem esse causam statuæ. Sic igitur cum multi sint modi causarum omnes sunt in pluritate capitulariter accepta, sex numero, dupliciter acceptis tribus modis inductis : aut enim sunt ut singulare, aut ut genus continens, sicut dicit primus : aut secundum se, aut secundum accidens, sicut dicit secundus modus, in quo etiam est accipere commune ut genus accidentis, sicut diximus : aut ista accipere est complexa aut simpliciter et incomplexa dicta, sicut dicit tertius modus. Sic igitur per opposita in tribus modis dicta sunt sex modi causarum. Amplius omnia ista accipiuntur ut agentia secundum actum, aut secundum potentiam causa dicta : et sex multiplicata per duo quæ sunt potentia et actus, faciunt numero duodecim : differunt autem in tantum, quando sic per potentiam et actum accipiuntur, quod quando causa singularis proxima causa accipitur secundum actum agens, tunc simul sunt, et non sunt eadem manentia et posita in esse vel destructa cum his quorum sunt causæ : et sic singulariter acceptis secundum actum : quia sic sumpta causa 'posita ponit effectum, et e converso : et destructa destruit, ut hic medens secundum actum hoc convalescente secundum actum convalescentiae, hic ædificator secundum actum cum hoc ædificato secundum actum ædificationis. Quæ vero sunt secundum potestatem causæ non semper. Non enim simul corrumpuntur ædifici um et ædificator secundum potestatem. Si enim accipiatur ædificator secundum potestatem quam habet ex habitu, non est causa propria et per se ædificii, sed appropriabitur per hoc quod ædificet in actu, hoc est, ex hoc quod fluat ab ipso motus ædificationis : et hæc est causa propria ædificii eodem modo non secundum potestatem, sed secundum actum accepti. Ædificium enim secundum actum ædificationis acceptum est
<--- Page Split --->
aedificium subjectum aedificationi secundum actum : aedificium autem quod est lectus vel domus, est apotelesma Graece vocatum : et hoc est factum ab aedificatore per aedificationem, et inter aedificatorem et tale apotelesma sunt multae causae aliae efficientes, sicut dolatio, compaginatio, et conclavatio, et partium compositio ad hanc figuram quae est ultima causa efficiens artificiati, et est et non est cum artificiato existente vel non existente.
CAPUT III.
Et est digressio declarans numerum causarum et modum aliter quam prius.
Subtilius autem ista speculando, eo quod in his consistit magna pars hujus sapientiæ, dicimus quod omnis pars quocumque modo dicatur, prior est suo toto, et est causa causandi suum totum : et non e converso totum est causa essendi parti. Hoc autem patet in aceto et melle ex quibus fit oxymel quæ causa sunt oxymellis, cum oxymel neque causa sit melli ut sit, neque ut sit acetum. Causam autem voco, quod facit aliud habere esse: partes autem faciunt habere esse totum, et non e converso, et præcipue partes essentiales. Cum autem causa sit quam sequitur esse, causa est quæ facit habere esse. Quæ autem sequitur esse, aut intrinseca est ei quod debet esse, et ex quibus pendet esse ipsius, aut extrinseca. Si autem est intrinseca ei cujus esse sequitur ex ipsis, aut est sicut dans esse et rationem, hoc est, cujus esse continue sequitur esse : aut quidem non continue sequitur esse, sed potestate tantum. Et siquidem esse ipsius continue sequitur esse causati, tunc est ea causa quam formalem vocamus. Si
autem non continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc etiam est ea causa quam formalem vocamus. Si autem hoc continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc est illa quam vocamus causam materialem. Vel sic : cum omne causatum sit hoc aliquid quod est, aut causa ex parte esse, aut ex parte hujus in quantum est hoc. Et primo quidem modo est forma, secundo autem est materia. Si autem id cujus esse sequitur aliud esse, non est in re sed extra, aut est propter quod est, aut a quo. Et siquidem est propter quod, tunc est finis qui distinctus est a forma. Omne enim agens agit propter aliquid, et ex illo pendet esse ejus quod fit, sicut esse scammi pendet ex apta sessione quam intendit ei qui facit scammum : et si illa non sit, non fit scammum nec est. Si autem est a quo fit motus ad hoc quod illud fit, tunc est efficiens sive movens. Ex quatuor igitur pendet esse rei, ex duobus intrinsecis, quorum unum sequitur esse in quantum est esse, et aliud sequitur hoc esse in quantum est hoc. Et ex duobus extrinsecis, quorum unum est propter quod est esse in quantum est, et aliud a quo est illud ut movente ad hoc ut fiat. Sic igitur intentio causa, et ratio est cujus esse sequitur aliud, et intentio forma est dare esse, et intentio materia est facere hoc quod est esse hoc, et intentio efficientis est inducere esse et dare ipsum post non esse, et intentio finis est omnia propter ipsum et sic esse compositi pendere ex ipso : et ideo oportet quod finis prior sit in intentione agentis, ultimus autem secundum esse rei.
Amplius autem adhuc considerando modos causæ efficientis, sunt quidam modi valde ad considerandum utiles in hac scientia. Si enim res essent semper uno modo, et motus nullus esset, neque generatio et ingressus rerum in esse et universaliter rei novæ inceptio, causa efficiens non quæreretur. Et tunc penderet esse rerum ex forma et materia : quoniam finis etiam tunc propter quem mo-
<--- Page Split --->
vst efficiens, universaliter nullus esset. Sunt autem modi efficientis qui statim occurrunt, per se, et per accidens. Efficius autem per accidens est non finitorum modorum : quia infinita eidem accidunt. Movens autem quandoque, et non movens quandoque, necessario movet per accidens, sicut ostenditur in principio VIII Physicorum, aliquid necessario accidit ei, et quod non accidit ante, quod facit eum movere nunc et non ante : et ideo etiam ipse movens movetur, et ideo non potest esse movens primum. Ante igitur hoc movens est per se movens. In moventibus autem per se aliud est movens simpliciter ; aliud est movens determinate ad hoc in quantum est hoc, sicut dicimus quod est movens univocum, sicut sperma hominis ad hominis generationem. Simpliciter autem movens est id quod est regens et ordinans omne particulare movens, sicut est motus celetium. Ad hoc autem in simpliciter et universaliter moventibus, omnis multitudo necesse est quod reducatur ad unum primum movens : et de ipso est adhuc considerandum, utrum ejusdem est facere esse et movere id quod est et mobile est vel non : cum enim omne esse sit necessario ab ente primo, eo quod principium universi esse sit necessario unum, non puto quemquam sapientium dubitare, quin ante movens hunc motum et hoc mobile sit esse hujus moventis et hujus mobilis : hoc autem esse cum jam sit in pluribus et de pluribus predicatum, et non æquivoce omnino, oportet ad unum reduci principium quod sit ipsius causa et a quo ipsum fluit in multa : erit igitur causa esse ante movens primum secundum ordinem naturae et rationom. Cum autem causa esse sit, non est causa formalis, quia forma est in omni - bus his quorum est forma : et hoc non potest esse primum nec potest esse finis, quia ille est ultimus secundum esse : oportet igitur quod sit causa efficiens : ergo causa efficiens est ante causam movontem secundum naturae et intellectus
ordinem : esse autem sibi secundum intellectum nihil ante ponit a quo fit. Cum igitur sit a causa efficiente, necessario fit ex nihilo : jam autem ostensum est quod ipsum est a causa efficiente. Amplius efficiens illud non est nisi efficiens : igitur per essentiam suam est efficiens. Oportet igitur quod sit essentia separata omnia efficiens secundum esse. Si enim detur quod est composita substantia sicut ignis, tunc sequitur quod agit per virtutem aliquam quae in ipso est, et non per essentiam, sed per aliquid additum essentiae, et sic non est primum nec per se et essentialiter agens : quae omnia sunt impossibilia.
Congregemus ergo omnia quae dicta sunt, quod sit agens per se, et quod sit agens simpliciter, et quod agens per essentiam, et quod sit agens primum, et quod agens unicum, et quod sit agens primum quod est actum, et hoc est esse in omnibus his quae sunt. Cum autem dicimus quod esse necesse est fieri ex nihilo, sensus est, quod nihil fit ante esse actu eo modo quo nihil potest habere ordinem: consideratum enim in ratione oppositionis qua opponitur ad aliquid sive ad esse, ordinis est particeps. Hoc igitur ante potest dicere ordinem temporis, aut ordinem non temporis, sed existendi simpliciter. Temporis autem ordo physice loquendo esse non potest : quia omnis ordo temporis fundatur in potentia exeunte de potentia ad actum per motum : nos autem jam ostendimus istum causalitatis modum esse ante motum omnem secundum naturae ordinem : igitur oportet quod cum dicitur, esse primum causatum est ex nihilo, quod aut dicat ordinem essendi, et hoc est esse quod nunc primo est, et non ante, vel esse quod ab alio incipit esse, vel secundum aliquem talem modum. Amplius etiam si ponamus quod hujus esse nunquam incepit, sed semper fuit, nihil minus sequitur ex dictis ipsum et ab alio esse, et ex nihilo esse. Resumamus igitur quod jam ante probatum est, quod causa se-
<--- Page Split --->
cundum actum est, et non est cum effectu secundum actum : et tunc sciemus quod si esse est permanens in actu, oportet eum semper agere et fluere fontaliter esse omnis ejus quod est : ex quo constat primam causam non nisi per essentiam agere. Amplius cum agere sit perfectius quam habitus, secundum quem facultas agendi, et perfectio secundum habitum non sit nisi compositi, et non per essentiam suam agentis, oportet necessario quod primum agens sit agens continue, et non sit agens per intentionem acquisitam in eo. Quod enim agit per intentionem acquisitam, aliquo indiget et est imperfectum : et sicut dicit Algazel, si objiciatur quod aliquis agat intendens aliquid acquirere alii, et non sibi, non est instantia : quia nisi aliquid boni sibi acquiri intenderet, in alio non ageret. Haec ergo est vera consideratio causae agentis secundum hujus sapientiae propriam considerationem : et ex ista consideratione scitur, quod causa movens est intendens, et quod illa est de consideratione physici. Causa autem agens prima, est per essentiam separatum agens: et hoc est proprie de consideratione primi Philosophi. Scitur etiam qualiter esse pendet ex causa ista, qualiter ipsa est una de causis quatuor et prima inter eas. Scitur etiam ex his quae dicta sunt, qualiter quidam dixerunt esse quinque causas : eo quod efficientem quam sequitur esse in quantum est esse, diviserunt a causa movente in quantum est movens. Quidem autem quatuor esse dixerunt : eo quod una in communi est ratio efficientis et moventis: et hujus est facere esse quod non est. Patet etiam quod efficiens secundum istam rationem est ante omnes alias substantia et ratione et ordine naturae. Sed non oportet quod movens in eo quod movens sit ante omnes alias substantias, nisi in quodam quod videlicet movetur, sed simpliciter et universaliter accipiendo non est verum, quin potius finis ante erit, et etiam forma quaedam si qua est forma prima :
sed in sequentibus erit de talibus tempus inquirendi.
Cum autem causæ efficientis duplices sint effectus, scilicet univoci et æquivoci: univoci quando in specie una vel genere uno vel secundum proportionem communicant effectus in eo quod effectus est, et causa secundum quod causa est, sicut ignis calidus calefacit et ignit: æquivoci autem, quando communicant dicto modo, sicut motus calefacit, et ignis rarefacit et dissolvit: constat quod primo modo cum effectu communicans causa comparatur causato secundum æquale vel inæquale magis et minus. Est autem hæc comparatio aut in his quæ communicant in materia una, et est eorum transmutatio ad invicem, sicut est materia generabilium, sicut ignis calidus qui causa est aquæ calidæ : aut est in his quorum materia non est una, sicut lumen solis, quod est causa luminis in luna. Et sicut quorum materia non est una, tunc aut est ita quod diversa materia nihil penitus habet prohibens ad effectum suscipiendum, aut habet aliquid prohibens. Et primi exemplum est superioris ætheris superficies ad suscipiendum lumen lunæ et stellarum: et ideo per totum illuminatur in profundum sui æquali lumine et æquipotente, ut est in stellis. Exemplum autem secundi est lumen in sole sicut in causa, et stellis et luna sicut in effectu : et non est æque potens in luminositate, eo quod luna aliquid habeat opacitatis: propter quod de natura terræ esse dicitur. Et similiter propter aliquam substantiae materialis puritatem non est æque potens lumen in stellis. Si autem est comparatio in his quorum est materia una, aut est in ea materia effectus quæ ad effectum habent potentiam adjuvantis, aut potentiam non prohibentis, aut potentiam prohibentem. Et si habet potentiam adjuvantis, aut est potentia completa et perfecta, aut diminuta et imperfecta. Si autem est completa, tunc æquipotens potest esse effectus cum causa : et hujus exemplum est, sicut quando
<--- Page Split --->
ignis agit in aerem adjutus calido aeris, tunc enim potest ignire ipsum et facere ignem, sicut ipse ignis generans est ignis. Exemplum autem secundi est, sicut cum ignis agit in aquam calidam, quae virtutem habet caloris incompletam. Et ideo nisi illa virtus perficiatur, non erit æquipotens effectus cum causa. Exemplum autem virtutis non prohibentis est materia ad igneitatem præparata, quae sine prohibitione parata est suscipere ignem : et in his potest esse æquipotentia. Exemplum autem virtutis prohibentis est quando materia in quam agit ignis, est actualiter facta : tunc enim manente eo quo agit in contrarium, non est æquipotentia. Ex his patet, quod cum causa prima nihil commune habeat cum causatis suis, nulla est æquipotentia inter causam primam agentem et sua causata. Amplius cum illud quod per essentiam est agens, totum est agens et nihil patiens in ipso. Et cum illud quod primum est agens, a nullo sit aliquid suscipiens vel habens, patet quod sola prima causa vere est agens, et quod nulla secundarum causarum vere agens est, sed agere suum habet ab alia, vel secundum aliquid agit et secundum aliquid patitur. Haec ergo est consideratio causæ agentis.
In causa autem finali considerandum est, quod alius est finis operis, alius est finis intentionis : et sic in natura alius est finis generationis, et alius est finis naturae generantis. In arte enim mechanica alius est finis operis, ut forte domus, vel aliud in quo quiescit operatio operantis. Finis autem intentionis est aliud a fine operis, sicut forte securitas habitationis a pluviis, caumate, et securitate latronum, vel hostium irrumpentium est finis : et hic finis constat quod diversus est a forma artificiali. Et similiter est in natura : quoniam forte finis generationis est forma : finis autem generantis secundum naturam est esse divinum quod participatur per generationem. Et haec non est forma, sed assimilatio prima causæ, seundum quod possibile est participare
unicuique : et sic patet qualiter causa finalis est divisa a forma, licet aliquando finis et terminus in unam rem coincidat cum forma. Haec ergo est determinatio finis quæ est terminus operis, et causa finalis quæ est finis intentionis. Amplius autem finis dupliciter consideratur, secundum esse videlicet et secundum quod movet efficientem et materiam, et forma etiam ordinatur ad eam, non est in ipsa causa secundum quod accipitur in esse, sed potius est finis, licet multi dicant contrarium : non enim sic est causa omnium, sed potius prout est in intentione, sic est causa omnium : quia sic movet propter eam efficiens, et sic appetit eam materia : et etiam forma talis aptatur materiae per quam finis includatur : secundum esse ergo est finis, sed secundum quod est in intentione causæ finalis sic est causa.
Sicut autem jam consideravimus modos efficientis et finis, sic iterum considerabimus modos materiae. Sunt autem modi materiae multi: aliquando enim materia dicitur quod sine omni sua mutatione est receptibile alicujus, sicut tabula rasa receptibilis est imaginis. Aliquando fit receptibilis cum aliqua permutatione : et hoc fit dupliciter : aut enim est causa cum permutatione situs partium, aut cum permutatione situs et alteratione. Si autem est cum permutatione situs, hoc est dupliciter : aut enim est permutatio cum transpositione partium materia tantum, aut cum abjectione partium aliquarum. Et cum transpositione partium est materia sicut cera sigilli, et sensibilia receptibilia sunt imaginum, et similiter illa quae dicuntur productibilia. Si autem cum ablatione et additione vel altero istorum, tunc est sicut figura incisionis, sicut ex ligno lectus vel ex ligno Aesculapius. Si autem est cum alteratione, hoc potest esse duobus modis : aut enim est solum unicum alterationis subjectum, aut unum cum aliis. Si quidem unum est cum aliis, tunc est sicut miscibilia sunt materia mixti. Si
<--- Page Split --->
autem per se solum, tunc aut est materia ex qua fit, aut postquam, sicut osten- sum est in libro secundo hujus sapientiae superius. Et siquidem est ex qua fit, tunc aut subjicitur cum privatione, aut cum contrario, aut simpliciter. His enim tri- bus modis subjectum motus consideratur cum dicitur: ex non albo, aut ex nigro, aut ex eo quod fit album, fit album : hyle enim est substantia generationis et corruptionis primum, et per conse- quens aliorum motuum est subjectum. Et si est ut post quod fit id quod fit, tunc est sicut ex puero fit vir, et sicut ex addiscente et disposito fit sciens. In his omnibus est commune accipere quod id quod est potentia aliquid et non actus, dicitur materia cum fit potentia quod re- cipiat id quod fit ex ipso, vel habeat illud ut subjectum, vel mutetur ad ipsum. Et ideo materia est subjectum mutationis per hoc quod est in potentia, et funda- mentum rei per hoc quod est suscipiens et habens et substans. Et per haec et si- milia satis cognosci potest materia.
riæ secundum se acceptæ. Ad imitationem hujus dicuntur formæ accidentia, quia constituunt secundum quid in esse quodam. Et quia formam dantem esse propriam in omnibus sequitur figura quæ est determinatio quanti, ideo figura dicitur forma extra circa aliquid consistens. In artificialibus tamen figura est principalis forma, sicut patet cuilibet, nisi forte ars sit naturae juvamentum, sicut in alchimicis et in his artibus quarum operationes sunt mixturæ digestiones et corporum transmutationes. Ex his ergo et hujusmodi formarum sciuntur diversitates. Qualiter autem tres causæ aliquando in unam coincidunt, in secundo Physicorum est determinatum. Hæc ergo dicta sint de causis et causarum differentiis et modis.
CAPUT IV.
Forma vero etiam dicitur multis modis. Et tamen proprie dicta forma quæ principium est constituendi id quod est secundum actum et esse: et ideo quia separata sunt prima quæ constituunt id quod est in actu, separatæ dicebantur formæ principaliter ab Antiquis: et deinde dicebantur formæ imagines harum quæ constituunt in actu materiam. Et hæ quidem duplices sunt: quia aut constituunt in actu perfecto, aut imperfecto. Actus enim perfecti sunt qui dant esse et rationem ei quod constituitur in actuali esse, sicut formæ materiae quas vocamus formas. Imperfectus autem actus et imperfecta forma motus est. Actus autem perfectus, aut respicit et perficit materiam simpliciter, et sic dicitur forma: aut respicit materiam in multitudine quadam compositionis existentem, et sic dicitur totum sive forma totius: tunc enim forma virtutum habet multiplicitates per quas est perfectio partium materiæ, sicut per seipsam est perfectio mate-
De modis elementi.
Elementum post causam est distinText, t. 4. guendum : quia elementum de ratione sui dicit aliquid constituens rei constitutæ intrinsecum, quod non omnino dicit causa. Dicamus ergo quod elementum dicitur illud ex quo componitur res primo, ita quod ante ipsum nihil venit ad rei compositionem, ita quod illud primum componens sit in existente composito, et sit indivisibile et irresolubile secundum speciem ad aliam speciem se componentem. Et hoc est quod elementum est in compositione primum, et in resolutione ultimum. Et quia est ultimum in quo stat resolutio, ideo non dividitur resolutione ad speciem aliquam sive speciei priorem. Sic autem dicto elemento dividitur secundum modos primi componentis existentis in composito : aut enim-est intus re sive substantia, aut virtute. Et si dein-
<--- Page Split --->
de est intus virtute, tunc est sicut demonstrationes prime dicuntur elementa sequentium demonstrationum. Si autem est substantia intus, tunc aut situ solo componit, aut ordine, aut etiam componentium alteratione. Situ autem sunt lineae elementa figurarum : et ordine sunt elementa litterae syllabarum, et syllabae dictionum. Alteratione autem miscibilium ad invicem, sunt ignis, aer, et aqua, et terra elementa corporum physicorum. Secundum hoc ergo quod est esse compositione primum et resolutione ultinum substantialiter intrinsecum existens et ordine componens, sunt vocis litterate elementa illa ex quibus primis vox litterata componitur, et in quae ipse voces litterata dividuntur ultimo : et illa non dividuntur in alias voces priores se et specie diversas ab eis. Aut forte si aliquibus prima elementa dividantur, non dividuntur nisi in partes similes sibi invicem et toti secundum speciem, sicut aqua quae est elementum, dividitur in particulas quarum quaelibet est aqua : sed hoc modo non dividuntur syllaba, et elementa syllabarum divisibilia secundum quantitates homogenii : sed elementa syllabarum simpliciter sunt indivisibilia.
Similiter autem secundum rationem elementi praescriptam, dicunt Philosophi elementa ea quae ponunt corporum physicorum esse elementa. Sed hoc jam secundum veritatem alterata ad invicem fiunt elementa, ita quod minimum unius sit cum minimo alterius : quia non sunt alterabilia ad invicem nisi divisa per minima. Hoc autem primo libro Peri geneesos satis est ostensum. Philosophi tamen antiqui non omnes sic esse dicebant : eo quod quidam ponebant non nisi ordine et figura et conversione, sicut compositiones quas vocabant rhysmum et diathigen et tropen, sicut alibi diximus1. Quocumque autem modo positiones varient, in hoc conveniunt quod elementa corporum
dicebant ultima illa in quae dividuntur resoluta corpora, ita quod illa ultima non resolvuntur in alia a se specie differentia : talia enim dicunt esse elementa omnes Antiqui, sive unum tale, sive plura talia dicant corporum physicorum esse elementa.
Similiter autem secundum eamdem elementi rationem, sed solo situ componentia dicuntur elementa ea quae sunt prima componentia diagrammatum, hoc est, descriptarum in continuo figurarum. Et ex toto sive universaliter si elementum virtute dicatur intrinsecum, tunc adhuc secundum inductam elementi rationem dicuntur elementa demonstrationum. Nam prime demonstrationes ante quas nullae sunt, in pluribus sequentibus virtute existentes esse demonstrationum elementa dicuntur. Licet autem virtute dictae sint prime demonstrationes in consequentibus inesse, insunt tamen aliquo modo secundum substantiam : fit enim circa subjectum et praedicatum implicatio demonstrationis prime in secunda, et sic deinceps semper prior est in consequente secundum theorematicum ordinem. Et secundum hunc modum sunt petitiones et suppositiones et diffinitiones elementa primarum demonstrationum. Et hoc etiam modo verissimae sunt propositiones elementa quaedam conclusionum. Et hoc non vidit Avicenna qui negat omnia ista, et similiter Algazel insecutor Avicenne. His ergo modis dicitur elementum magis proprie : sunt enim primi syllogismi ex tribus terminis per unum medium : et horum implicatio fit in omnibus consequentibus.
Transferentes autem elementum ab ista similitudine, vocant Stoici elementum hoc quod in se est unum existens et parvum substantia, non virtute, ad multa est utile in quibus est salvatum. Et determinantes elementum, dicunt quod parvum est substantia et simplex, et indivisibile. Parvum autem dicunt in quan-
<--- Page Split --->
tit ate, simplex autem in formis, et indivisibile in materia substantiae secundum se acceptae : dicunt enim magnum componi ex parvis, et species ex simplicibus formis, et substantiam ex indivisibili materia. Et ex ista translatione elementi provenit alia elementi multiplicitas diversa ab ea quae inducta est : secundum enim praedictam elementi multiplicitatem elementum est materiale componens, quod in esse formae salvatum intus existit. Ab illa autem secunda acceptione elementi evenit, quod maxime universalia ante quae non sunt alia sunt elementa vocata : eo quod unumquodque ipsorum unum ens et simplex inest in multis formaliter salvatum in illis, aut inest omnibus, aut pluribus sub ipso existentibus : omnibus quidem sicut unum et ens : pluribus autem sicut genera entium. Est autem quodlibet ipsorum unum in lumine intelligentiae et simplex, eo quod non habet aliquid ante se ex quo fit : deficit tamen ab elementi ratione, quia non est coordinatum aliis et mixtum, quod est de elementi ratione. Hac etiam translatione unitas et punctum videntur esse quibusdam elementalia principia : unitas quidem quia ipsa est simplex indivisibilitas rerum : punctum autem, quia constituitur uno tantum situ addito super rationem simplicem indivisibilis, et hoc remoto non differt penitus ab unitate.
Hæc autem elementa dicebant esse quidam Stoicorum antiquorum rerum principia. Et horum alibi assignavimus rationes : tamen hoc convenit tantum dicere, quod illa quae simpliciter vocantur genera, ita quod nullo modo sunt species, sunt indivisibilia, eo quod non habent diffinitionem, illa genera quidam vocant elementa, et magis dicunt elementa esse hæc genera quam differentiam : eo quod secundum esse accepta in plus sunt illa genera quam differentia : nam cui convenit inesse differentiam, sequitur genus inesse : sed non sequitur e converso, cui insit genus, quod continuo insit differentia : generalissima enim rationes non
habent : quia licet dicatur substantia ens per se existens, et hoc videatur esse ratio ipsius, id tamen est indivisus intellectus substantiae : per hoc enim separatur ab accidente. Unde sicut ens simpliciter est simplex, non habens rationem, ita in substantia : quia idem est ens simpliciter et substantia. Quod enim dicitur per se existens, non dicit nisi modum illius simplicis entis quod est substantia. Unde non est verum quod quidam dicunt, quod generalissimum non habet rationem extra se, sed intra se, et sic sit compositum ex potentia et actu : quidquid enim intra se habet diffinitionia, illa extra se explicat diffinitio. Sic ergo generalissimum simplex et primus est conceptus substantiae et indivisibilis : et ideo diffinitorum resolutio stat ad ipsum, et ideo vocatur clementum.
Colligamus ergo modos inductos de elemento, et videbuntur reduci ad tres in communi. Est enim indivisibile primum compositione, et ultimum resolutione formæ elementum : hoc autem indivisibile aut est indivisibile diffinitione, aut forma, aut quantitate. Et siquidem quantitate est indivisibile, aut indivisibilitas est natura ejus per quam in esse constituitur, et est unitas : aut constituitur situ addito super indivisibilitatem, et est punctum. Siautem est indivisibile forma, hoc est dupliciter secundum duplex esse formæ universalis vel particularis, et secundum divisionem formæ particularis vel universalis. Et secundum divisionem formæ particularis dicuntur elementa vocum, et corporum, et diagrammatum, secundum differentias superius inductas : quia elementa vocum in aliam formam non dividuntur. Et similiter quælibet pars aquæ aqua est, sicut quælibet pars lineæ linea. Si autem est secundum esse formæ universalis, tunc universalia sunt elementa : eo quod ipsa in pluribus existentia salvata manent secundum unam formam simplicem, quæ est intellectus omnium illorum in quibus sunt. Si autem indivisibilia sunt per diffinitionem, sunt
<--- Page Split --->
prima genera elementa. Omnium autem sic dictorum elementorum commune est hoc quod elementum cujuslibet esse dicatur, quod primum est indivisibile subjectum unicuique. Et hoc modo materia prima est subjectum, eo quod ipsa est indivisibilis diffinitione et forma et quantitate : sic enim sumpta prima materia est simplex natura sine forma et quantitate existens : et hoc modo nec motui nec mutationi subjicitur, sed est id quod est in composito praeter omnem formam.
CAPUT V.
De modis naturae.
Naturam autem post hoc convenit distinguere, quod licet prout principium motus et status per se et non secundum accidens, sit a nobis distinctum in II Physicorum, tamen etiam hic communius naturam speculantes congruit distinguere : quia et formam quae natura est, et alia hujusmodi specularur : secundum enim quod sunt entis consideramus hujusmodi et non secundum quod sunt rei vel mobilis corporis. Dicimus ergo quod natura dicitur uno modo quaedam generatio generatorum : talis, inquam, generatio quae non sit ipsa ad esse mutatum, sed talis ut si quis id quod est ex se aliquid porrigens, dicat naturam : dicimus enim virtutem illam naturam, quia ex se porrigit formatum sibi cohaerens, sicut virtutem pullulantem quae ex se porrigit id quod ex se formatum dicimus naturam : sicut videmus a semine pullulare radices et stipitem, et a stipite ramos, et hujusmodi : et dicimus quod natura seminis porrigit illa, et natura stipitis porrigit ramos et vigas et hujusmodi.
Et juxta illum modum dicimus illud naturam, ex quo generatur sive formatur pullulando id quod est generatum, ita
quod illud ex quo formatur, sit formans primum, ita quod sit in ipso existente formato per aliquem modum, sicut membra formantur ex corde, et sunt in ipso per aliquem modum quem consequenter determinabimus, et sicut fructus et semina formantur ex plantis, et sunt in eis per modum statim determinandum.
Amplius adhuc juxta hunc modum dicitur natura id unde motus primus est in quolibet naturaliter existentium, ita quod principium illius motus sit in eo, et intrinsecum eidem existens, sicut in animatis primum motum dicimus esse motum nutrimenti, et principium hujus motus intrinsecum esse naturam nutriti, sive illud virtus sit cordis, sive hepatis, sive radicis in plantis, sive alterius : hoc enim non est de intentione propositi distinguere : quia hoc in libro de Animalibus est disputatum. Hoc etiam modo motus primus spermatis in se habet principium, quod est natura ipsius in quantum existit sperma. Et hoc modo omnia quae moventur secundum naturam, habent in se principium motus sui in quantum sunt talia. Quid autem sit hoc in quo convenire videntur omnia sic mota per naturam, non habemus cum studio hoc dicere : quia in sequentibus de hoc erit tractatus. Sed quod hic sufficit, hoc est, quod sicut diximus, forma primi motoris stat ad ultimum quod movetur tantum : nec staret ad id ultimum, nisi per omnia media diffunderetur usque ad ultimum. Et hoc est principium motus commune in eis, sicut supra in secundo hujus scientiae libro est declaratum. Quod autem principium motus est omnibus attribuens motum secundum naturam, declaratum est in VIII nostrorum Physicorum. In consequentibus tamen cum studio subtili de hoc intendemus. His ergo tribus modis dicta natura convenit in hoc quod est principium motus existens in eo quod movetur. Et ideo oportet distinguere qualiter insit his quae pullulando ex aliquo porriguntur.
<--- Page Split --->
Dico ergo, quod hoc modo porrectionis generari ex aliquo dicuntur quaecumque nutrimentum et augmentum habent per aliquid a se divisum et in substantia et figura, et motum nutrimenti et augmenti et formationis accipiunt ex ipso in tangendo ipsum. Et in hoc quod insimul apte sunt cum ipso in aliud ad esse apte ultima eorum cum ultimis eorum ex quibus pullulant, sicut embrya plantarum et animalium : quoniam fructus plantarum poris suorum apte adsunt ultimis pororum plantarum : et adhaerent ultima ultimis adeo apte, quod parvus spiritus et porus recipiens succum est super porum per quem decurrit succus in planta : et sic ex planta continue haurit spiritum et nutrimentum et virtutem formantem. In animalibus autem embrya per umbilicum cohaerent apte matricibus, ita quod porus arteriaeembryi est super porum arteriae matricis, et porum venae super porum venae, et porus nervi sensibilis super porum nervi sensibilis, et porus nervi motivi super porum nervi motivi : et sic apte cohaerens adest matrici in tangendo apte. Ei ideo forte et nutrita coalescunt : virtute enim et porriguntur ex matrice. Hoc etiam modo apte conjuncta cordi pullulant ex ipso, sic patet per ea quae in libro de Animalibus et Plantis disputata sunt. Omnia autem quae sic simul sunt apte, sunt simul tactu ultimorum reciproce agentium et patientium invicem et ab invicem aut super tactum conflatione et conglutinatione quadam. Hujus autem conflatio sive conglutinatio differt a tactu : quia in tactu nihil est praeter contactum ultimorum quae sine medio sunt simul : nihil, inquam, quod diversum esse sit necesse a tangentibus. In his autem simul apte conflata vel conglutinata est aliquid unum et idem medium in ambobus existens, quod pro tactu facit simul apte esse, et facit ea unum esse secundum quantitatem extensivam, et continuitatis modum illum quo apte utriusque particulae ad medium copulantur, licet non faciat ea unum secundum quali-
tatem : quia alia est qualitas porrigentis, et alia porrecti, et alia medii. Et hoc vocatur coctilidon in plantis, et umbilicus in animalium conceptibus, et subnesis in membris. Sic ergo dicitur natura principium quoddam motus primi secundum tres diversitates. Et hoc modo natura aliquod habet de ratione causae moventis.
Amplius autem natura ex quo sicut ex materiali principio, aut est aliquid, aut fit aliquid eorum quae naturaliter sunt, ita quod illud ex quo fit sit salvatum in eo quod existit ordinatum in effectu, et non sit mutatum a proprietate suae essentiae, vel a sua naturali potestate : et hoc modo dicitur maxime materia artificialorum natura eorum : quia illa salvatur in eis secundum esse, et potestatem naturae, sicut statuae et vasis areorum aes dicitur natura, et lignorum dicitur natura lignum, et similiter est in aliis. Et ideo ab hac materia denominativam accipiunt prædicationem, qua ærea et lignea dicuntur : unumquodque enim talium per artem factorum est ex his, ita quod prima materia in qua conveniunt secundum naturae potestatem, salvata est in ipsis. Empedocles enim hoc probavit esse naturam et non formam, dicens quoniam si plantatur lectus, pullulavit utique lignum, non lectus. Et quia ars imitatur naturam, ideo quidam Philosophorum dicunt elementa ex quibus fiunt naturalia corpora, esse naturam eorum quae sunt ex ipsis. Elementa enim salvata sunt in ipsis secundum primum esse ipsorum : nec omnino potestate privata sunt, licet excellentiam naturalium potestatum amiserunt per aliquod medium mixtum alteratione. Hanc autem alii dicunt ignem, alii terram, alii aquam, alii aerem, alii aliud aliquid tale ex quo fiunt corpora dicentes esse naturam, alii autem quaedam plura eorum dicunt esse naturam, alii autem omnia ista quatuor, sicut saepe alibi diximus. Cum autem natura dicitur materia, per posterius 'dicitur natura, cum natura proprie sit principium
<--- Page Split --->
motus et quietis, sicut diximus nuper. Est tamen etiam ibi materia et aliquid formale, quod principium est materialis motus, sicut saepius ostensum est.
Amplius alio modo dicitur natura proprie ea quae est natura existentium et substantia quae est forma rerum et quidditas. Et quia forma est multiplex, quaedam enim est harmonia compositionis, quae in Meteoris determinatur : et quaedam est actus et perfectio materiae, non harmonia, nec harmoniam consequens : et ideo quidam sunt dicentes naturam rerum esse primam compositionem quae est harmonia compositorum ad medium geometrium, sicut alibit saepe ostensum est a nobis. Aut etiam ratio illius compositionis, sicut dicit Empedocles, quod natura rei compositae nullius est simplicis existentium. Sed natura est solum permixtio, et relatio sive remissio permixtorum ab excellentiis miscibilium ad mixti rationem mediam, ita quod talis ratio etiam in hominibus qui substantiam habent magis super miscibilium naturam elevatam, vocatur natura. Et si sit ut est in hominibus, quod natura est mixti, ideo et harmonia, tunc multo magis est hoc in aliis aliorum formis naturalibus. Quapropter etiam quaecumque a natura sunt, aut fiunt, etiamsi jam existat materia ex qua nata sunt fieri, aut esse, non dicimus ea habere naturam, si non habent species secundum rationem et formam quae dat esse et nomen. Gratia hujus etiam id quod ex his utriusque est, ex materia videlicet et forma, ut ipsa animalia et partes eorum similes et dissimiles, dicuntur naturae quaedam, secundum quod talem naturam quae forma est, attingunt.
Et etiam dicitur natura juxta modum quo materia est natura : dicitur autem materia quae est in materiatò ab esse suo Mod. et potestate permutata. Et hæc materia dupliciter considerata natura dicitur : aut enim est materia quae est secundum genus prima ante quam nulla est in genere eorum quorum est natura : aut quæ
non simpliciter, sed quæ ad hoc in specie determinata est prima : et hæc vocatur proxima, sicut operum æreorum ad ipsa quidem opera prima sive proxima materia est æs : totaliter autem et universaliter prima materia ad illa est aqua, quia in quarto nostrorum Meteororum ostendimus omnium eorum quæ liquefiunt calido sicco, primam naturam esse aquam. Æris ideo forsan prima materia est aqua, si omnia liquescentia secundum primam materiam sunt aqua. Ex juxta quintum modum sumendo naturam, et species et substantia rei formalis est natura : substantia, dico, quæ est finis sive terminus generationis, quamvis non sit forte finis generantis, sicut in præcedenti capitulo diximus. His ergo modis dicitur natura magis proprie : metaphorice vero et minus proprie et universaliter omnis substantia dicitur natura quaedam composita : propterea quia a natura illa quæ forma est substantia, est substantia id substantia quaedam est. Secundum quam rationem etiam Boetius dicit, quod natura est omne quod agere et pati potest.
Ex dictis ergo patet, quod primo et principaliter natura est substantia formalis : hæc enim secundum quod est causa agendi principium motus habentium hoc principium in seipsis, non per accidens, sed inquantum ipsa sunt. Materia namque natura dicitur, quia hujus naturae quae est forma, susceptibilis. Similiter autem generationes sive pullulationes, et etiam ipsa mutatio generari vocata, naturae dicuntur : quia sunt motus sive mutationis ab ea vel ad eam. Similiter id quod est principium motus eorum quae a natura sunt, dicitur natura, quia est talis forma : existens autem potestate, aut perfectione : potestate quidem quando non movet actualiter, potest tamen movere : perfectione autem quando movet secundum effectum motus. Hæc ergo dicta sint de modis naturae.
<--- Page Split --->
vigare, ut recipiatur pecunia quae ibi et non alibi dabitur. Haec enim licet absolute necessaria non sint, tamen supposito fine tali, si includi debeat, sunt necessaria. Et similiter est in mechanicis et naturis. Si enim militaris esse debeat, necessaria est ea quae est fabricativa armorum. Et si homo esse debeat, necesse est et humorum sit complexio.
CAPUT VI.
De modis necessarii.
Necessarium autem post hoc distinguemus : quoniam licet necessarium simpliciter non sit nisi id quod est causa, tamen non dicit causalitatis modo causam, et minus dicit eam quam natura quae aliquid habet efficientis et formae, sicut diximus. Dicimus ergo quod necessarium aliquando dicitur, sine quo vivere viventibus non contingit, et est ad vitam coelementale, et tenet se tamen ex parte materiae, sicut spirare interiori vel exteriori spiritu, et cibus animalium ad vitam dicitur esse quodd am necessarium ex parte corporum vivorum : sine his enim impossibile est vivere. Quid autem sit spirare spiritu interiori, quod necessarium est omnibus viventibus, et quid spirare spiritu exteriori, diximus in libro nostro de Spiritu et Respiratione.
Et alio modo dicitur necessarium per comparationem ad causam finalem et non materialem. Et hoc vocatur necessarium suppositionis : quia posito in talibus posteriori secundum esse, necessario infertur prius quod est ad illud, quasi via ad obtinendum, ut sine quibus bonum alicujus esse non contingit, propter talem suppositionem necessaria dicuntur. Et pro uno accipimus et eodem modo, sive per hoc detur fieri bonum, aut aliquod malum expelli, aut etiam malum privari, aut cessare non expulsum : velut dicimus necessarium esse bibere pharmaciam, si debeat expelli putridus humor, ut homo ex putrida febre non laboret : aut alterativis uti necessarium est, si debeat privari febris incensa ex humore alio non putrefacto : et sicut dicimus necessarium ad Æginam civitatem na-
Amplius vim faciens et ipsa vis sive violentia quamdam dicuntur inferre necessitatem : hoc autem est secundum b2μτν sive metum et voluntatem impediens proprios actus, et prohibens ab his quae libere concupiscimus. Hoc enim involuntarium est, cujus principium est in alio, nihil conferente eo quod vim patitur. Et ideo vim patiens necessarium dicitur : eo quod cogatur ex necessitate suam præpediente voluntatem. Propter quod omne tale necessarium flebile est et contristabile. Unde Evcnus poeta dicit, quod omuis res tali modo necessaria flebilis facta est : vis enim ipsa necessitas quædam est. Et ideo Sophocles rector ad Periclem dicit : « Hoc quidem quod suades facio, sed vis me ea quæ jubes, facere cogit. » Et ideo in civilibus ait prætor : « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. » Videtur tamen hujus necessitas per rectam rationem esse quoddam incredibile et inopinabile. Cum enim opinio sive credulitas præordinet agenda per voluntatem, est necessitas violentiae et motus contraria motui illi qui secundum prohæresim est et prævoluntatem et præcogitationem. Et hoc necessarium sumptum est secundum modum causæ efficientis et moventis.
Amplius penees causam formalem sumptum necessarium est, quod non contingit aliter se habere : hoc enim dicimus necessarium sic se habere ut habet. Et hoc necessarium quidam posteriorum Peripateticorum vocaverunt debitum sic esse, et huic oppositum impossibile esse vocaverunt prohibitum esse : medium autem cujus esse ex aliis quibusdam pendet causis, vocaverunt possibile. Se-
<--- Page Split --->
cundum hoc ergo necessarium quod est dubitum sic esse et prohibitum non esse et non possibile ad esse et non esse, et alia omnia dicuntur necessaria. Iste enim est modus principalis, et ad istum respiciendo omnia alia proportionaliter necessitatis nomen accipiunt : id enim quod patitur vim, cujus principium est in alio, dicitur ideo pati vel facere, quod patitur vel facit necessario, quando non contingit aliter facere vel pati propter 6pavv sive metum vel coactionem : quasi illa existat necessitatis ratio, propter quam non contingit aliter pati vel facere. Similiter autem est in concausatibus vivendi, et suppositione boni quod debeat includi : natura cum aliter non contingit hinc quidem bonum finale, illinc vero vivere in concausalibus, vel cum non contingit esse sine aliquibus pro suppositis, ea necessaria esse dicimus. Est enim necessitas quaedam causi, et juxta numerum et conditionem causarum sumpta. In his autem, sicut in secundo Physicorum ostendimus, supposito posteriori, necessario infertur id quod est prius, tam in physicis quam metaphysicis. Sed in doctrinilibus et demonstrativis per conversum modum est necessarium.
Et ideo, praeter omnia praedicta, oportet scire quod demonstratio est etiam de numero necessariorum : eo quod demonstratum et demonstrans non contingit aliter se habere, si bene et simpliciter demonstratum est. Hujus autem causa est, quia prima sunt ex quibus est demonstratio : sed illa impossibile est aliter se habere ex quibus demonstrativis est syllogismus : in demonstratiune enim quorumdam necessario est diversa causa ab ipsis per quam demonstrantur, et haec sunt conclusa et causata : aliorum autem nulla est causa, sed ipsa sunt propter quam alia sunt ex necessitate.
Ex his autem necessario concluditur, quod omnium primum et quod secundum omnem conditionem et proprieta-
tem necessitatis est necessarium, est ipsum simplex primum quod non habet causam, sed est causa omnium prima. Hoc enim solum est quod non contingit plus habere, eo quod a nullo aliquid recipit : sed omnibus largitur quidquid habent et sunt : omne enim quod ab alio recipit, quocumque modo, contingit habere plus et minus : igitur omne tale contingit habere aliter et aliter : quia plus et minus habetur, et habetur aliter et aliter. Quod autem a nullo recipit, nullo modo contingit plus habere quam habeat, quare nec aliter et aliter contingit ipsum plus habere. Quia si aliter et aliter contingeret ipsum habere, contingeret ipsum plus habere. Hoc autem ideo est, quia causam non habet a qua recipiat esse, vel lumen, vel bonum, vel aliquid talium. Et hoc est ex seipso esse debitum. Si qua igitur talia sempiterna et immobilia sint, sicut in sequentibus et ultimis partibus hujus sapientiae ostendemus, illis nihil est vi vel praeter naturam : cum omnis violentia et praeter naturam existens fit ex quadam extrinseca et fortiori causa : et illud vere est necesse, cui opponitur impossibile esse, quod prohibitum est esse omnino, et in se, et in ordine ad causam.
Possibile autem esse est duobus modis : est enim possibile esse, quod in quadam alterius est potentia, ex qua pendet esse suum : et hoc modo omne causatum est possibile secundum naturam suam. Alio modo dicitur possibile esse, quod ex infirmitate causa sua ad esse et ad non esse se habet : et hoc opponitur necessario secundum modum esse sui. Et utroque modo dictum possibile secundum esse suum pendet ex alio, et illi debetur esse suum : propter quod omne suum esse quod debet alteri, est possibile secundum hoc quod debet alteri : quia sic est recipiens. Si autem aliquid est causa et causatum respectu diversorum, hoc necessitatis rationem potest habere in quantum est causa, si sit
<--- Page Split --->
causa stans, cujus esse propter necessitatem sui esse sequitur aliud cui esse attribuit : quia sic largitur, et non recipit : et ideo in ista consideratione non plus habere poterit, nec aliter et aliter habere. Sed secundum quod causatum est, recipit et plus habere poterit et aliter et aliter : et ideo possibile et non necessarium. Haec autem dicta sunt de ordinibus causarum in esse sumptarum ex primo motore usque ad ultimum, quod movetur motum tantum, in quo stat motus primi motoris : et non sunt dicta de necessario demonstrationum. In his enim licet conclusum ex alio accipiat necessitatem, tamen est necessarium non habens plus ut habens aliter et aliter. Haec autem de necessario dicta sunt : valde enim erunt utilia ad ultimam istius sapientiae partem, in qua de prima causa erit loquendum, etc.
CAPUT VII.
De modis unius.
Text. et com. Quamvis autem jam diximus de quin- 7. que intentionibus quae sunt de ratione principiorum entis, secundum quod est ens, necessitas enim concomitantur causam, et est quaedam proprietas ipsius : et natura est causa quaedam, et praecipue est causa quae principaliter est consideranda a Philosopho primo, quae est forma. Causa autem est principium entis, et omnis causa est principium, sed non convertitur. Oportet tamen adhuc tractatui isti inserere distinctiones duorum nominum quae sunt primi intellectus universorum, et ideo principia sunt omnium. Et hoc sunt unum et ens : prius tamen distinguemus intentionem unius : eo quod unum a multis entis dicebatur esse principium, et quia amplioris est
divisionis quam ens, propter modum quem addit supra ipsum ens. Dicimus ergo quod unum communiori divisione dicitur quam habet, ita quod aliud dicatur unum secundum accidens, et aliud dicatur unum secundum se.
Attendendum autem, quod nihil omnino unit nisi quod continet et terminat : nihil autem continet et terminat nisi quod perficit : unde fit quod nihil unit nisi quod perficit. Ex hoc enim quod perficit, totum intra terminos sui esse concludit : et quod intra terminum sui esse conclusum est, unum est : quia in se indivisum est, et ab aliis est divisum. Ex his autem facile elicitur accidens nihil penitus unire. Et ideo unum secundum accidens esse non potest per unionem quam facit accidens, sed per unitatem quam facit subjectum. Dicuntur ergo unum secundum accidens dupliciter, accidens videlicet subjecto, et accidens accidenti gratia ejusdem subjecti. Et utrumque horum est dupliciter propter duplex subjectum, particulare scilicet et universale : particulare enim est accidenti, quod communiter accidens vocatur sive accidens per accidens, principaliter et maxime substat. Universale autem est, quod est quidem in subjecto particulari sicut esse ipsius : accidens autem est in eo sicut esse habens ab eo. Horum autem omnium exempla sunt, quoniam subjectum et accidens sunt unum, sicut si dicam Coriscum et musicum esse unum, et Coriscum musicum, eo quod idem subjecto est dicere, Coriscus et musicus, et Coriscus musicus. Exemplum autem de unitate accidentis cum accidente est, sicut si dicam et musicum et justum esse idem quod justus musicus Coriscus : unum enim dicuntur omnia haec secundum accidens. Justum quidem et musicum unum dicuntur, quia uni subjecto accidunt ambo. Musicus vero et Coriscus dicuntur unum, quia alterum alteri accidit. Similiter autem sicut in subjecto posita ista sunt unum per accidens, ita etiam modo quodam sunt unum si in
<--- Page Split --->
prudicato ponantur, ut si dicam Coriscus est Coriscus musieus : hoc enim unum sunt cum Corisco : quia earum partium quem sic unum sunt, altera accidit alteri. Et similiter est in oratione complexa, quando duo accidentia dicuntur idem, ut si dicam, sicut enim dico in dictione simplici, quod musicum est idem Corisco prudicatum de eo : ita dico in oratione, quod Coriscus musicus est idem justo Corisco : quia Coriscus musicus praedicator de justo Corisco : pars enim utriusque orationis, sive in subjecto, sive in prudicato posita, accidit eidem uni : pars enim unius est justum, et alterius est musicum, et haec ambo accidunt Corisco. Cum enim dicitur musicum esse justum, nihil differt quam si dicatur Corisco accidere musicum, eo quod accidens accidunti non subjicitur nisi gratia subjecti in quo est, sicut patet per ante dicta. Similiter autem unum est per accidens, sive in nomine generis, sive in nomine equiscumque universalis dicatur subjecto inesse accidens : ut si dicam quod idem est homo et musicus homo : hoc enim est altero duorum modorum : aut enim sic est, quod uni subjectae substantiae existenti accidit musicum : aut ambo, videlicet homo et musicus, accidunt alii de numero singulorum, hoc est, singularium, ut Corisco : non tamen eidem ambo ista insunt singulari subjecto. Sed hoc quidem quod est secunda substantia, forsan ut genus vel sicut species inest, et est natura et esse ipsius : et ideo est in substantia ipsius, aliud vero non : sed aut inest ut habitus, sicut musicum et justum : aut passio, sicut album, dulce, vel aliud tale accidens : quaecumque ergo secundum accidens unum dicuntur, hoc modo qui dictus est dicuntur unum.
ad unum copulata, sive per artem, sive per naturam copulata. Copulata per artem, ut onus quod ligatione et ligamentis est unum ex multis copulatis in unum : et lignum quod copulatur visco sive glutino, est unum ex multis conglutinatis in unum. Et linea etiam si sit indirecta, sive curva, una dicitur. Et etiam haec omnia dicuntur in communi continente unum, sicut unum dicuntur singulae partium animalis, sicut tibia dicitur unum : sicut linea indirecta et brachium dicitur unum ex multis conviscatum et conglutinatum, et corpus dicitur unum sicut ligamentis colligatum ad cor, sicut ostendimus in libris Animalium, et in libro qui de Principiis motuum Animalium intitulatur. Ea autem quae de numero horum continuorum sunt natura unum, magis unum sunt quam ea quae sunt arte unum. Continuum vero in natura dicitur unum, cujus motus qui secundum se finis est est unus, et non possibile est aliter esse, sed est unus motus qui est unius indivisibilis subjecti, et est indivisibilis secundum tempus. Hic autem est sicut in his quae de Principiis motuum Animalium disputavimus, qui est ab immobili uno, sicut motus brachii totius ab immobili humero, et motus assed sive focilium ab immobili cubito, et motus manus ab immobili rasceta, et motus totius corporis ab immobili corde. Tales enim motus omnes sunt ab uno immobili secundum unum tempus indivisibile secundum actum : non enim in uno tempore movetur una pars membri colligati et in alio alia, ita quod ab immobili humero prius moveatur adjutorium, et posterius asseid, et deinde manus : sed haec omnia moventur simul indiviso tempore. Hoc ergo dicto modo sunt continua.
Secundum se autem sunt continua quaecumque non tactu sunt unum, sicut colligata, aut conglutinata : quia quae tactu sunt unum, horum ultima sunt simul et continentur haec intra sua ultima non copulata ad unum et eumdem com-
<--- Page Split --->
munem terminum. Et ideo secundum se non sunt continua : nam si ponis se esse tangentia ligna, non dices ea esse unum continuatione quæ secundum se et proprie continuatio est, sive sint ligna, sive corpus, sive aliud quod continuum esse dicitur secundum se. Ea vero quæ omnino sunt continua ad unum communem terminum secundum se copulata, ea simpliciter sunt continua : quamvis etiam habeant curvitatem, magis tamen una est linea quæ non habet curvitatem ad angulum, eo quod ad unum punctum est continua copulatio lineæ rectæ, qui est terminus ipsius : ad angulum autem signatur situs, et ideo dividitur quodammodo in angulo, et recedit secundum aliquem modum ab unitate. Et similiter etiam est in partibus membrorum animalium quæcumque recta sunt copulata in una partium positione, magis sunt unum quam curva ad angulum, sicut tibia inter genu et talos, aut femur quod est coxa cruris a femore usque ad genu porrecta. Causa est, aut quod curva minus est continua in membris animalium, aut quia curvæ ad angulum non contingit unum esse motum totius, sed plures : quia unus motus est a quolibet musculo immobili uno. Talis autem musculus unus est post quamlibet juncturam curvaturæ : et recta propter causam hujus magis est unum quam curva ad angulum. Curvam vero et eam quæ habet angulum in membris animalium, et unam et non unam esse dicimus : quia contingit et non simul esse motum ejus, sicut quando movetur motu diverso diversorum conjunctorum ad angulum. Et contingit etiam simul esse motum totius, quando movetur motu musculi post totum membrum positi et moventis totum membrum. Rectæ vero lineæ in membris animalium motus est simul semper : quia in ea nec una particula quidem mensuram habens in parte quiescit, et in parte movetur : non enim hæc pars quidem sua quiescit, illa vero movetur,
sicut faciunt particulæ lineæ curvæ, quæ in parte quiescunt et in parte moventur.
Amplius alio modo dicitur unum speT. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. cie sive unum forma, et hoc dupliciter : aut enim forma est causa unitatis repugnans multitudini divisionis subjecti per situm et locum, aut non repugnat huic multitudini, sed partes divisæ per divisionem subjecti adhuc recipiunt prædicationem totius sicut prius. Et si forma uniens substantiam non repugnat divisioni subjecti, tunc forma substantialis in toto non est causa unitatis totius, sed potius causa unitatis est superficies plana concava continentis corporis extrema, vel superficies plana continens intra quæ est superficies rotunda corporis contacti : et sic dicitur unum subjectum corporum simplicium forma indifferens. Indifferens vero specie sive forma est species quæ non dividitur secundum sensum, ut pars ejus sit hic, et pars ejus sit ibi, sed totum intra unam superficiem continuatur, sicut una aqua quæ in una superficie aquæ forma indifferens continetur. Similiter dicitur unus aer, et una terra, et sic de aliis simplicibus homogenìis. Sed subjectum quod sic intra unam superficiem contentum ab ipsa unitate superficiei habet unitatem, est duplex : aut est primum quod est primum subjectum omnium in illo genere generalium, aut est finale ad finem uniuscujusque acceptum, et ab utriusque indivisione per situm dicitur corpus unum : vinum enim unum dicitur, et aqua una ab hujus mensuræ superficiei indivisione secundum speciem quam habet subjectum indivisum. Et similiter liquores omnes sic unum dicuntur, ut oleum unum, et fluida omnia, ut lixivia. Hæc enim dicuntur unum, non a forma substantiali quæ divisioni non repugnat : eo quod quælibet pars aquæ aqua est, et quælibet pars vini vinum est : sed potius ideo quia omnium ultimum et primum
<--- Page Split --->
unum subjectum et idem est indivisum superficiebus secantibus et dividentibus ea per situm diversum : omnia enim talia unum existentia sunt aqua eadem, aut idem aer per subjectum primum et ultimum. Dico autem primum subjectum, sicut omnium quae sunt aquae species, aqua est subjectum primum : proximum autem sive finale subjectum secundum unumquodque est alterum. Oportet autem in his quorum forma divisioni non repugnat, utrumque subjectum esse indivisum in una superficie esse contentum, si una esse dicuntur hujusmodi corpora. Si autem est forma quae divisioni repugnat, sicut est forma hominis ejus non quælibet pars est homo, tunc hæc aliam habebunt unitatem, de qua inferius prosequemur, cum de illa loquemur unitate quae est a tali perfectione quam non facit continuitas ad unam superficiem, sicut facit ea de qua nunc diximus, sed quam facit formæ perfectio sic ordinatis partibus attribuens esse perfectum. Hæc ergo sic una dicuntur forma subjecti in divisione.
dum esse autem est differens. Et hæc differentia per accidens est, et secundum seipsam naturam non dividit generis, sed secundum esse, ut diximus.
Et modo propinquissimo ad istum Text. et com. modum dicuntur unum quae sunt unum Nota quomodo genus in materia, differentia oppositis formis : in duobus praecipue licet enim genus non sit materia, in duomateriae assimilarur. bus tamen ad minus materiae est propinquissimum, quorum unum est, quod materia est formarum primum subjectum, sicut et genus est subjectum primum differentiarum. Secundum est, quia sicut et genus potestate habet differentias, actu vero nullam, et hæc potestas non ipsa natura est generis et substantia, sed est habitualis inchoatio confusa et imperfecta differentiarum : ita et materia potestate habet formas, quae potestas non est ipsamet materia, sed est habitualis confusio et inchoatio formæ ad speciem indistincta et indeterminata, et ideo ambit formas oppositas, sicut potestas generis differentiarum ambit oppositionem . Est enim hæc confusio permixta potentiae : et ideo sic non est quod præhabeat contraria simul in esse. Ea autem quae sic genere aut communi forma unum sunt, dupliciter sunt unum : quaedam enim quandoque quidem unum dicuntur in communi modo prædicto generis, quod ambit differentias oppositas : quandoque vero dicuntur unum genere super id quod idem dicitur : hoc autem dicitur idem si species habeat finales sive specialissimas superiores his quae in numero singularium demonstrantur : tunc enim illa sunt eadem genere, quia a generis divisione non exeunt, nec ipsum genus dividunt per differentiam aliquam. Et ideo cum idem sit a quo non differt per differentiam, remanet idem genus cum illis secundum se et unius potestatis : sicut dicimus, quod isopleurus qui est æquitibiarum triangulus, duas tibias æquales habens et tertiam inæqualem, et isosceles qui est æquilaterus triangu-
t, et rom. Dicuntur etiam unum forma, quorum genus est unum differens oppositis differentiis. In his enim generis natura una extensa ad totam differentiarum distantiam unit, et in uno retinet quidquid dividit differentiarum oppositio. Unum ergo etiam ista dicuntur. Et id quod unit ea, est subjectum primum quod differentiis supponitur, sicut homo et equus et canis sunt unum quidem existens in eis, et in quid prædicatum : quia omnia ista sunt animalia. Nec hoc dico secundum hoc quod abstrahitur ab eis, sed potius secundum id quod realiter in ipsis subjicitur differentiis. Ostendimus enim superius omnia hæc in lumine intelligentiæ agentis primitus esse, et lumen intelligentiæ omnibus formas attribuere. Unum autem est et una natura, quae in lumine est intelligentiæ ab omnibus quae sub genere continentur participata, secun-
<--- Page Split --->
lus sunt unum in figura quae est genus, licet non sint unum in specie trianguli. Quadratum autem et triangulus non sunt unum generis potestate. Et hoc probatur ex hoc, quod figura erit ex figura, si potestas qua figura est in figura, reducatur ad actum per divisionem : quoniam trigonum est in tetragono potestate : et si dividatur tetragonum lineis ductis diagonaliter de angulo uno in sibi oppositum angulum quadrati continuum, continue fiet in actu trigonum : sed diviso trigono non erit ex divisione nisi trigonum. Et ideo trigonum et quadratum non sunt ejusdem potestatis propinque figurae : sed trigonum et tetragonum sunt ejusdem potestatis figurae, sed non ejusdem sunt esse in triangulatione. Similiter descendendo per genera : quoniam ejusdem potestatis sunt in genere quae uno vel unius generis agente educuntur de generis potestate. Et similiter est in formis quae sunt potestate in materia : harum enim omnium eadem est determinatio quae figurae est, sicut jam dictum est. Sic enim exit vivere de esse, et sentire exit de vivere, et sic de aliis, et in perfectis vivere est in sentire potestate, et esse in vivere, et quodlibet ab alio educitur agente : et ideo est unius simplicis potestatis : unum enim agens est ad actum vitae, et unum ad actum sensus, et unum ad actum intellectus. Et cum differentia sit ad conformitatem actus agentis, patet quod per se non determinat nisi confusionem immediate sibi potestatis. Media autem potestas alio quodam secundum naturam priore indiget agente, qui in agente secundo est potestate, sicut trigonum in tetragono : sic enim esse est in vita, et vita in sensu, et sic deinceps. Sic ergo idem genere sit determinatum.
Amplius autem unum dicuntur, quorum est diffinitio una. Et haec sunt quorumcumque ratio diffinitiva quae ipsum quid erat esse dicit indivisibilis, hoc est, indifferens est ad aliam alterius rationem ostendentem esse ipsum hoc quod quid
erat esse ipsius. Rationem autem dico indivisibilem, hoc est, indifferentem : secundum se enim ratio diffinitiva omnis est divisibilis, cum ex genere sit et differentia, vel ex genere et eo quod est loco differentiae, quae divisa sunt secundum suas naturas. Taliter autem dicta unum, dupliciter sunt unum, secundum quod dupliciter est ratio diffinitiva. Est enim ratio passionis, et ratio subjecti : et in ratione quidem passionis subjectum est loco differentiae, et genus est commune. Si enim diffiniam claudum et simum, haec genere quidem eadem sunt, quia utrumque est curvum : sed subjecto solo differentia sunt : quia simum est nasi, et claudum cruris curvitas. Et sic augmentatum et minutum idem sunt : quoniam utrumque est passio ejusdem subjecti : augmentum enim est existentis magnitudinis additamentum : minutio autem est existentis magnitudinis decrementum : id autem quod augetur et minuitur, jam est penitus idem in utroque. Et sic ejusdem est diffinitionis id quod augetur, et id quod minuitur : hoc enim est existens subjecti magnitudo. Sic etiam est una ratio in differentiis speciei unius in superficiebus, sicut indifferens ratio est superficierum planarum, sive sint una linea, sive pluribus contentae. Est enim plana supra quam non elevatur angulus. In diffinitionibus autem subjectorum hoc planissimum est, quod eadem sunt diffinitione, quorum diffinitiones sunt indifferentes, sicut ensis et mucro sunt unum. Omnino-vero sive universaliter in talibus ea sunt unum diffinitione, quorum intelligentia indivisibilis est sive indifferens est, quae est formaliter intelligens quid erat esse, ita quod non possit separari in aliquo essentiali quo uni et non alteri conveniat in tempore aliquo vel in aliquo loco, neque aliqua ratione : et haec sunt maxime unum inter ea quae secundum formam sunt unum. Inter omnia tamen ea magis sunt unum, quae diffinitiones simpliciter habent : et haec sunt in genere substantiae : unde sub-
<--- Page Split --->
santiae indifferentes secundum rationem, maxime secundum formam unum sunt. Universali ter autem omnia inde nomen et rationem unius accipiunt, unde indivisionem habent : ut si in quantum hono unicam per formam hominis non hahet divisionem, omnia sub forma hominis unita sunt unus homo. Si autem sunt indivisa in quantum animal, ambitu animalis unita sunt unum animal, sicut ea quae genere sunt unum : et si sunt unum per subjecti mensuram sicut copulata sub una superficie ad unius corporis mensuram unam unum sunt corpus, sicut diximus aquam esse unam, et vinum unum indivisione primi et ultimi subjecti. Igitur etiam plura unum dicuntur in hoc quod faciunt aliquid unum indivisum et indifferens : haec enim in nullo uniuntur, aut in hoc quod patiuntur unum, sicut duo oculi unius visus, et duae aures unius auditus : quia unius sunt passionis : aut dicuntur unum in ambitu uno quem habent : aut esse in hoc quod uniuntur relatione ad aliquod unum. Primum autem in omnibus his modis unius secundum diversitatem praedicamentorum est unum quo dicuntur unum, quorum substantia est una. Talia vero, quorum substantia est una, dicuntur aut continua ratione quae mensura est subjecti, aut specie remota vel propinqua : et ad hanc unitatem reducitur unitas differentiae : quia non sunt unum differentia, nisi quae specie sunt una : aut sunt una ratione diffinitiva. Ea autem quae plura sunt istis opposita, per id unum divisionem habent, plura sunt : et hoc est, quia aut numero sunt plura solum, aut quia non sunt continua, aut quia sunt quorum species non est una, aut quorum ratio diffinitiva non est una.
Amplius autem adhuc unum forma totius ut totum et perfectum idem est. Contingit autem aliquando, quod unum dicimus totum si quantitas ejus est continua, sicut in his quae divisa nomen et rationem habent totius, sicut dicimus unam aquam continuitate subjecti primi
vel ultimi esse unam. Contingit autem aliquando, quod non possumus unum dicere propter talem continuitatem, eo quod ipsa non est causa unius : contingit autem hoc quod videlicet ex una continuitate non unum dicimus, si istud quod unum dicimus, non habet unam speciem praeter continuitatem qua ipsa res dicitur una : sicut non dicimus unum calceum, licet videamus continuitate quadam ad similitudinem unam compositas et continuas esse, qualitercumque contingit partes calceamenti, si non sunt composite propter continuitatem solam : sed potius sicut est calceamentum et speciem habet calcei quae dat esse calceamento in quantum calceamentum est. Haec enim species est propter continuitatem, ita quod ab ipsa continuitate calceamentum non habet esse et rationem calceamenti. Et tamen cum omnis unitas sit a forma, jam est unum calceamentum quando ultra continuitatem talem attingit formam. Propter quod et ipsa circuli linea inter omnes lineas hoc modo unitatis est maxime una, eo quod tota et perfecta est : perfectum autem est, cui ad complementum nihil deest : et ideo nihil sibi addi potest : lineis autem rectis et curvis in eadem forma quam habent, addi aliquid et minui ab ipsis aliquid potest : sed circulari nihil addi potest vel minui secundum formam qua circularis est. Hoc autem in primo de Cælo et Mundo perfectius ostensum est.
CAPUT VIII.
Et digestio declarans quidditatem unius secundum quod est principium numeri.
Unum autem praeter inductos modos sumptum est id quod est principium nu-
<--- Page Split --->
meri. Et hoc valde difficile est determinare per ejus propriam diffinitionem et naturam. Si enim dicimus sic, quod est indivisibile non habens positionem in partibus, idem erit dictum, quod unum est, quod non dividitur positione carens : sed quod non dividitur, convertitur secundum intellectum cum hoc quod non multiplicatur : cum hoc constat, quod nihil est causa numeri et multitudinis nisi divisio : sic ergo dicendo, multitudo et numerus sunt in diffinitione unius, quod est inconveniens : cum unum sit principium sui iteratione et aggregatione et constituens numerum et multitudinem. Amplius quacumque diffinitione diffinitur multitudo sive numerus, semper in diffinitione illa ponitur unum. Multitudo enim est illud quod aggregatur ex uno vel unitatibus. Cadet ergo unum in diffinitione multitudinis et numeri. Et etiam alio modo videtur peccare diffinitio : quia cum dicitur quod multitudo vel numerus est aggregatum ex uno, cum aggregatum non sit aliquid aliud quam ipsa multitudo vel numerus, ponitur idem sub alio nomine in diffinitione suiipsius. Amplius si aggregatum est aliquid intelligibile vel diffinibile, hoc non potest intelligi nisi per multitudinem et numerum. Et sic ista circulariter diffiniumt se invicem. Si autem sic dicamus, numerus est multitudo numerata vel mensurata per unum, jam cadit unitas in diffinitione numeri, et in eadem diffinitione ponitur numerata, quae non intelligitur sine numero : et cadit in ea multitudo quae est idem cum numero : et haec omnia valde absurda sunt in ea quae vera et propria est rei diffinitio. Si quis forte ad hoc velit dicere, quod cum dicitur, quod numerus est multitudo mensurata vel aggregata ex uno, multitudo est ut genus numeri, quoniam multitudo est in multis quae non sunt numerus, ut in canibus, et hominibus, est ridicolosum : quodiam multitudo non est in illis nisi sicut in subjectis mensuratis per eam : et in illis per eumdem modum est etiam
numerus : et ideo patet, quod multitudo non est aliquid praeter numerum numero communius.
Sunt autem aliqui omnia inducta pu tantes evadere diffiniendo numerum, quod numerus sit quantitas discreta habens ordinem, et non evadunt : quoniam discretum habens ordinem non intelligitur nisi ex numero. Ordo enim numerailis est, quem habet qui a numero determinatur, cum dicitur primus, secundus, tertius, quartus : et sicut species ordinis illius determinatur a speciebus numeri, ita ordo ipse determinatur ab ipso numero. Adhuc autem cum discretum dicitur, est idem quod multum et numeratum. Et hoc iterum non intelligitur nisi per divisionem, quae est causa numeri, sicut docuimus in III Physicorum. Per omnia ergo inducta patet, quod difficile est valde invenire quidditatem unius secundum quod est numeri principium : cum tamen hoc sit esse unius proprium, quod est principium numeri esse : et cum numerus sit accidens, oportet ipsum unum quod est principium numeri, de natura accidentis esse.
Nos ergo in his sine præjudicio meliosoluti pr' ris sententiae dicimus supponentes quædam quæ jam ante diximus, quod cum dicimus unum, aut est adeo simplex, quod ipsum constituitur in esse et unius esse ipsa indivisibilitate, aut præter indivisibilitatem constituitur in esse quadam alia natura sui generis. Et si quidem præter indivisibilitatem a natura constituitur in esse sui generis, aut hæc est natura corporis quædam, aut non. Et si quidem est natura corporis, sive quantitatis corporeæ, sive etiam positionis, tunc est punctum. Si autem est alia natura quæcumque, tunc est indivisibile principium illius generis cujus est natura constituens ipsum : et hoc forte in genere substantiæ est intelligentia, et in generibus aliis alia natura ad quam fit resolutio ipsorum quæ sunt in genere illo sicut ad primum. Si autem nullo nisi ipsa constituitur indivisibilitate, et ipsa
<--- Page Split --->
indivisibilitatis ratio non ad aliquid determinuta est ratio ipsius, sic est unitas quum est principium numeri. Quod autem hoc sit accidens, sic probatur. Quamvis enim, sicut jamdudum diximus, unum cum ete convertatur, et ipsa forma rei cum terminans sit unitas ipsius : tamen ex hoc quod quodlibet sic in se terminatum est, sequitur ipsum indivisibilitas quam secundum naturam est post esse ipnus : quod autem posterius est ipso esse, neque genus, neque differentia est : quod autem neque genus neque differentia est esse consequens, de natura accidulum est : indivisibilitas igitur rei de natura accidentium est. Quod autem sit hunc natura discretionis principium, sic probatur. Discretio est separatio rerum inter se : idem enim est discernere et separare. Res autem separantur per hoc quod dividuntur ab aliis : sed indivisibilitas ipsa principium separationis est : per idem enim dividitur ab aliis, per quod in se est indivisibilis : nihil igitur dividitur ab aliis, nisi quod in se est indivisibile : detur quod sit adhuc divisibile ab aliis : ergo non est divisum : ergo in seipso non est indivisibile : datum autem erat quod fuit indivisibile. Quod autem sit discretum permanens in suis partibus, per hoc patet : quia indivisibilitates permanent rebus permanentibus. Est ergo haec unitas quae est principium numeri, accidens : ergo et numerus acridens qui est collectio taliter discretorum, et habent permanentiam in suis partibus propter indivisibilitates permanentes : et sic inventum est verum esse unius quod est principium numeri, et verum esse numeri.
Incidit autem haec quaestio gravis, et non dissimulanda. Quaeritur, utrum unitus qua, ut dicit Euclides, quaelibet res dicitur una, sit separabilis ab ipsa re, vel non? Si enim detur quod sit separabilis, ideo quod cum nec sit genus, nec differentia, non est in re sicut quaedam pars, et ita videtur a re posse separari : detur separata esse : res autem a qua
separata est, aut est una, aut non una. Si detur quod non est una cum re in esse superposita ad non unum, sequitur esse multa, erit ipsa res multa : quod est absurdum : divisio enim est causa numeri : nulla autem divisio est facta in re ex eo quod ab ea separatur unitas. Si autem detur quod est adhuc una, tunc sequitur quod aliqua unitate est una, et illam habuit ante separationem prioris unitatis : et tunc habuit duas unitates : duae autem unitates faciunt duo : ergo una res tunc fuit duo, quod absurdum est. Amplius de ipsa quaeratur separata unitate : aut enim aliquid praedicatur de ipsa, aut nihil. Constat quod aliquid praedicatur de ipsa : quia ad minus praedicatur ens de ipsa, ut dicatur, unitas est ens. Et de illo ente quaero, utrum sit substantia, vel accidens? Si detur esse accidens : cum igitur et ipsa sit accidens, accidens quod est unitas per accidens, ponitur circa ea quae dicuntur una, quod est absurdum. Si autem est substantia, tunc unitas per substantiam aliquam accidit unis, quod est absurdissimum. Similiter quaeritur, utrum illud ens quod praedicatur de unitate, sit unum, vel non? Et de ipsa et de unitate subjecta multa sequuntur inconvenientia : unitas autem per unitatem applicabitur uni, et sic essent duae unitates vel plures in eodem. Et multa alia hujusmodi sequuntur inconvenientia.
Et ideo dicendum, quod unitas nullo modo separatur ab unis : licet enim secundum quod principium numeri est, non sit pars quae sit genus, vel differentia : tamen manat hoc accidens quod est indivisibilitas, sive unitas, de differentiae proprio actu qui est terminare et finire etiam ad terminum potentiae et actus. Et quia iste actus differentiae rem non relinquit, ideo unitas qua quaelibet res dicitur una, rem ipsam nunquam relinquit. Et si quaeritur, cum dicitur, unitas est, vel unitas est ens, quid de unitate praedicetur ? Dicendum mihi videtur ip-
<--- Page Split --->
sum esse indivisibilitatis, et nihil aliud : hoc autem esse est accidens per modum supra dictum, et non aliter : quia si daretur quod esse alicujus generis ibi praedicaretur, tunc hoc esset substantia vel accidens. Et hoc esset esse unitatis. Et quodcumque horum daretur, sequeretur inconveniens : quia si diceretur quod hoc esse sit de natura accidentis, tunc per naturam accidentis constitueretur numerus substantiarum. Et si daretur quod esset natura substantiae, tunc numerus qui est collectio unitatum per naturam substantiae poneretur circa accidentia quando numerantur : et sic substantia accideret accidenti : quod valde inconveniens est et absurdum. Et ideo, sicut diximus, unitas per nihil ita penitus constituitur in esse unitatis, nisi per ipsam indivisibilitatem : et cum dicitur, unitas est ens, esse indivisibilitate illius prædicatur de ipsa, et nihil aliud penitus. Et quod a principio quaeritur de hujusmodi assignationibus, unitas est principium numeri, et numerus est multitudo numerata vel mensurata per unum, et hujusmodi. Dicendum nihil horum esse veram diffinitionem, sed assignationes quaedam sunt. Et de hujusmodi in consequentibus erit tractandum : ad presentem enim intentionem sufficit quod nunc dictum est.
CAPUT IX.
De modis unius indivisibilis quantitate, aut specie, sive forma.
pium mensurans, totum esse relinquitur: quia aliter non ut mensura aliis applicaretur. Nam quo primo agnoscimus, hoc est mensura eorum quae cognoscuntur per ipsum in quolibet genere. Principium autem esse quod noscitur in quolibet, est unum et indivisibile primum esse, ad quod fit resolutio omnium eorum quae verificantur. Et hoc est unitas et indivisibilitas cujuslibet generis : unum quodque enim cognoscitur per suum terminum : terminus autem est unitas ipsius, sicut patet per ante dicta. Sed hoc unum quod est terminus cujuslibet non est unum in omnibus generibus : hinc enim in musicis est unum mensura omnium discretive, hoc est, nota discreta mensura totius quod iteratione sua mensurat novem notas sive neumata. Et illinc in orthographia est primum principium indivisibile vocalis simplicissima vel consonans gravitatis, aut iterum est aliquid indivisibile primum mensurans diversum a prædictis : et licet hoc non sit indivisibile secundum rem, est tamen indivisibile positione, ut pondus gravi, vel aliquod aliud. Similiter est aliud indivisibile mensurans motum, et hoc est motus velocissimus, quo omnes alii motus numerantur : et hoc est motus diurnus : in omnibus ergo et ubicumque est unum indivisibile, quod iteratum mensurat ea quae sunt sui generis, ut quantus est cantus, ascendendo tono mensuratur, et quanta est littera vel vox, vocali longa vel brevi mensuratur : et quanta est gravitas, minimo pondere mensuratur : et quantus est motus, mensuratur minimo motu : est enim diurnus, vel horanus : et hoc accipitur ad partes primi motus. Cum ergo in omnibus ita sit, erit etiam in quantitate numeri discreta unum primum principium totam mensurans numeri quantitatem : et illius esse et quidditas est principium numeri esse : in omnibus enim, sicut diximus, est unum mensurans primum. Et hoc aut quantitate est indivisibile unum, aut specie est indivisibile unum
<--- Page Split --->
sorundum diversitatem eorum quorum ipsum unum est mensura et principium. Illud ergo unum quod est unum secundum quantitatem, et est indivisibile quantitatum ut quantitatum in ipsa natura quantitatis acceptarum, est duplex : quoddam enim individisibile non habens positionem a sola indivisibilitate est habens esse et rationem, est unitas : aliud vero quod habet positionem a qua habel esse et rationem, est punctum. Et forte aliud adhuc, quod non est quantitutis ut quantitatis, sed substantiae ut substantia est prima forma, quae est intolligentia : et sic est in aliis generibus : licet enim in omnibus generibus indivisibile primum reddat quantitatem esse illius generis, tamen non semper reddit quantitatem ut quantitatem : nec reddit cum iteratum super quantitatem : quia sic punctum mensurat continuum, quod est impossibile : sed reddit eam modo principii determinantis esse principiati, sicut indivisibile quod est principium continui per hoc quod est terminus linus secundum lineam unica dictione divisibilem duas habere indivisiones. Et per hoc scitur, quod non est quantitas nisi secundum longitudinem fluens a puncto motu imaginationis puncti. Et per hoc quod superficies terminatur ad lineam terminatam puncto, facit sciri quantitatem quae est superficies, quae est indivisa unica indivisione profundi, duabus autem divisionibus divisibilis. Et ideo scitur, quod est quantitas fluens a linea motu lineae imaginario. Et per hoc quod est superficies terminus corporis, superficies dico terminata linea quae terminatur puncto, scitur quod corpus est in toto perfecta quantitas, nullo modo indivisibilis, fluens a motu imaginario superficiei. Facta etiam conversione in his tunc duale divisibile in divisione est superficies, unicum autem secundum divisionem est linea, nullatenus autem divisibile est punctum et unitas. Hoc enim quod non habet positionem, est unitas : illud vero quod habet positionem, est
punctum. Et ideo contingit, quod motus imaginarius puncti facit continuum : quia esse suum est a positione, et non ab indivisibilitate. Sed motus imaginarius unitatis facit discretum : quia esse suum a sola et simplici est indivisibilitate quae nihil est continui. Et quia esse illius indivisibilitatis omnem rem in quantum est una est consequens per unam rationem, ideo est unus numerus et unicus quo omnia numeramus. Et nisi ita dicatur, oporteret concedere quod alius est numerus substantiae, et alius accidentium secundum diversa genera, sicut unum terminans aliud est substantiae, et aliud accidentium. Hoc enim unum quod est aliud et aliquid secundum diversitatem generum, non est principium, nec a sola et simplici indivisibilitate esse accipit, sed potius ab ipsa rei forma prout est terminus, sicut saepe in ante habitis dictum est. Per dicta ergo scitur natura unitatis et numeri quantum pertinet ad istam intentionem quae rerum genera in esse habet producere et in esse stabilire : et numerum sic in esse stabilitum deinceps accipiat arithmeticus, et consideret partes ejus et differentias et passiones. Haec ergo dicta sint de indivisibili quod est quantitatis ut quantitatis.
Diximus autem quod unum est indivisibile aut quantitate, aut specie. Specie ergo distinguentes unum, dicimus quod quaedam sunt secundum numerum unum, quaedam autem secundum speciem sunt unum, et quaedam genere sunt unum : et quaedam analogia unum, sive proportione. Numero quidem sunt unum, quorum materia est una, sicut Marcus Tullius Cicero, quae sunt nomina unius secundum numerum homini. Specie autem sunt, quorum ratio diffinitiva una est, sicut Socrates et Plato. Genere autem sunt unum quorum eadem est figura prædicationis, sicut homo, et equus. Dico autem figuram prædicationis eamdem : quoniam sicut figura una est, quae linea vel lineis terminatur : ita potestas est generis differentiis ad speciem vel spe-
<--- Page Split --->
cics terminata : quæ enim sic sunt sub generis potestate una, in una sunt quantitate illius ambitus generis. Hæc enim translatio similitudinis facit generis ambitum appellari figuram prædicationis. Secundum analogiam enim sunt unum, quæcumque se habent in una habitudine aliud et aliud, ut sicut tria ad unum, ita sex ad quatuor : et sicut gubernator navis ad navem, ita rector civitatis ad civitatem. Et in his et talibus unis semper posteriora sequuntur ad præcedentia. Quæcumque enim numero sunt unum, etiam specie sunt unum : sed non convertitur, quod omnia quæcumque specie sunt unum, sint etiam et numero. Quædam enim sunt specie unum, quæ non unum numero sunt, sicut ea quorum natura est diversa, et forma una, ut Socrates et Plato. Quædam etiam quæ sunt unum numero, sunt unum specie, sicut ea quorum tota materia secundum potentiam est intra formam, et nihil de eadem secundum potentiam ad formam est extra, sicut sol, et cælum, universaliter et mundus, et universaliter quorum nulla est transmutatio ad invicem : et etiam sicut diffinitio et diffinitum quæ sunt eadem numero, licet verius illa dicantur unum simpliciter quam unum numero. Non igitur omnia quæ sunt eadem specie, sunt eadem numero. Et quæcumque sunt unum specie, sunt eadem genere : sed non convertitur, quia non quæcumque sunt eadem genere, sunt eadem specie : quia homo et asinus sunt eadem genere, sed non sunt eadem specie. Et quæcumque sunt eadem genere, sunt eadem proportione : sed non convertitur, quod quæcumque sunt eadem proportione, sint
tes et Plato sunt supposita ejusdem gencris vel ejusdem speciei. Conveniunt ergo Socrates et Plato in hoc quod supposita sunt, et suppositi communitas est communitas proportionis, quia est communitas unius habitudinis duorum vel plurium inferiorum ad unam naturam communem.
Unum autem in his quatuor consideratur, aut in eo quod ad naturam comparatur, vel ad aliud. Et per similem comparationem accipitur unum proportione. Si autem unum causatur a natura una, aut hoc est materia, aut forma. Si forma, aut est totum esse, aut non totum esse, sed est potentia ad esse. Et primo quidem modo a materia accipitur unum numero. Et secundo modo a forma accipitur unum specie. Et tertio modo a forma accipitur unum genere. Palam autem est per hoc quod indivisio est causa unius, quod et divisio quæ est indivisioni opposita, causa est multitudinis quæ est opposita uni. Et quia multa modo oppositionis se habent ad unum, et scimus, quod si unum oppositorum dicitur multipliciter, quod reliquum est multiplex, oportet quod multa ita sint multipliciter dicta sicut unum. Alia enim dicuntur multa per hoc quod non sunt continua per subjectum primum, vel ultimum, vel secundum aliquem alium modum continui superius determinatum. Alia autem dicuntur multa per hoc quod habent diversam materiam secundum speciem diversam, sive illa materia sit prima, sicut omnium specierum aquæ et liquefactibilium est una materia : aut in hoc quod habent materiam finalem quæ proxima est divisa. Alia etiam dicuntur multa ; qua diversas habent rationes diffinitivas per formam datas, quæ dicunt quid erat esse. Et ut universaliter dicatur secundum omnem defectum unitatis ante determinatæ inducitur pluralitas, quæ principium est multitudinis cujusdam quæ opponitur uni in aliqua significatione unius. Hæc ergo de uno et multo dicta sint, et in eo stabilitum est esse unius
<--- Page Split --->
quod est principium numeri, et stabilitum est esse ipsius numeri, ita quod non oportet nos amplius de hoc in illa scientia sollicitari : quoniam dicta sufficiunt secundum hujus sapientiae proprietatem.
CAPUT X.
It est digressio declarans esse numeri, et qualiter unum constituit numerum, et qualiter duo est multitudinis principium, et qualiter multitudo quaedam est numerus, et qualiter non est numerus.
Cum autem istius sapientiae sit stabilire partes entis quas supponunt scientiae particulares, sicut saepe jam in ante habitis diximus, et numerus sit unum tale ens de quo considerat arithmeticus, quia jam quod diximus de esse numeri digressionon faciendo, complebimus id quod de numero secundum prime philosophiae proprietatem videtur esse dicendum : sic enim facilior fit doctrina quando ea quae jusdem sunt naturae, simul ponuntur, quando bono modo fieri potest : quia tunc intellectus unius manifestatur ex altero. Quia ergo jam determinatum est quae sit unitas, quae est principium numeri, et quod unitas haec non sit separabilis a rebus unis, licet ratio unitatis sit in anima abstractione intellectus a rebus abstracta, facile est ostendere quod unitas nullo modo potest esse numerus : quia cum non sit esse unitatis aliud ab esse simplicis indivisibilitatis, et simplex indivisibilitas nullo modo possit dividi, et omnis multitudinis causa sit divisio, unitas non potest fieri multitudo : omnis autem numerus multitudo est quaedam : unitas ergo nullo modo potest esse numerus. Si autem non potest unitas esse numerus, constat ergo quod neque est par, neque inpar. Omne enim quod est par vel im-
par, est numerus : eo quod par et impar numeri sunt passiones, in quarum ratione diffinitiva subjectum est. Est ergo hujusmodi unitas principium numeri, non numerus. Considerandum ergo hic est de ipso numero, quid sit, et quid sint species ejus. Et ut melius intelligatur, accipiatur species aliqua numeri : quia quod in una est, in omnibus esse est necesse. Si enim sic dicam, denarius ex septem et tribus constituitur, vel denarius est septem et tria, nihil amplius addens, falsum est quod dicitur : quia secundum hoc denarius esset septem, et denarius esset tria, et esset ex septem et tribus, quod falsum est. Similiter etiam si dicam, denarius est septem et tria simul sumpta, hoc iterum est falsum : quia ex quo denarius non est septem, relinquitur quod denarius non est septem cum quibuscumque aliis. Et ut universaliter dicatur, una species numeri de alia non praedicatur nec diffinit eam : et ideo denarius non est novem et unum, neque octo et duo, neque septem et tria, neque sex et quatuor, neque quinque et quinque.
Forte diceret aliquis quod denarius est summa quae excrescit ex aggregatione septem et trium, vel sex et quatuor, vel quinque et quinque. Ad hoc autem dico, quod hoc quidem verum est : sed haec non est diffinitio denarii, quod est species discreti quod est numerus : quia septem et tria quae ponuntur in illa descriptione, aequaliter sunt ignota sicut ipse denarius. Nulla enim quantitas divisibilis nota est nisi per suam mensuram primam : constat autem septem et tria quantitates esse divisibiles : non ergo certificant esse alicujus numeri, secundum quod hujusmodi sunt. Mensura autem prima numeri est unitas aggregatione sua certificans omnem numeri quantitatem : idem autem est omnino in talibus certificans et constituens in esse aggregativo : ergo unitas et constituit et certificat omnem numerum : oportet ergo quod denarius sit aggregatus ex uno et uno et uno et uno usque ad decimam unitatem.
<--- Page Split --->
Nec iterum erit denarius id quod fit ex uno decies sumpto. Et hujus sunt duae rationes, quarum una est, quia cum dico decies, facio denominationem de decem : et ideo decem notius est quam decies : propter quod decies non cadit in denarii diffinitione. Alia ratio est, quia si unum decies sumatur, nihil multiplicat, nec facit actualem discretionem : sed denarius constituitur ex unis diversis, quæ aggregata actualem faciunt discretionem : idem autem est intelligere de esse cujuslibet numeri.
Sed tunc forte quaereret aliquis, quæ sit unitas qua numerus est unus, cum dicitur, binarius est unus, et denarius unus, et ternarius unus ? Cum enim unumquodque sua forma et sua essentia sit unum, videtur quod et numerus habeat formam qua dicitur unus. Ad hoc autem dicendum, quod cum numerus sit in genere discreti, forma cujuslibet numeri est forma summae aggregati ex unis sive unitatibus : propter quod ultima unitas accepta ut finis, in qua et ad quam finitur motus aggregationis, est unitas numeri et forma : illa enim sola est causa indivisionis talis summae sicut finis accepta, ut dictum est : habitum autem est in praehabitis, quod idem est causa indivisionis et unitatis. Patet ergo quod haec est causa unitatis et omnis numeri.
Amplius in praehabitis ostendimus, quod unum non est separabile a rebus : quia si separaretur, adhuc remaneret res una. Et si separatum esset unum a rebus, et intelligeretur conjungi, iterum esset res duabus diversis unitatibus una : et sic esset quælibet res una duæ res : et multa alia sequerentur inconvenientia. Omnino autem eodem modo probatur, quod nec duo separabile est et a rebus duabus, nec aliquis alius numerus separari potest ab ipsis rebus quæ sunt in numero ipso. Hujus autem licet sint multæ rationes, tamen ad præsentem intentionem duæ sufficiunt, quarum una est, quod jam probatum est numerum nihil esse penitus nisi discretum aggregatum
ex uno, et uno, et sic deinceps : si ergo unum inseparabile est a rebus unis, relinquitur et numerum inseparabilem esse. Secunda ratio est, quia quæcumque numerantur, non veniunt in numerum nisi formis suis quibus distinguuntur : quamdiu ergo salvantur in esse suo, tamdiu adhaeret eis numerus. Si enim daretur hoc accidens separari, tunc quæratur utrum separato binario a duabus ovibus, adhuc remanent oves duæ, vel non ? Si adhuc remanent duæ, tunc aliquo binario sunt duæ : et ille binarius cum priore qui infuit, facit quatuor : prius ergo quatuor fuerunt : quatuor ergo sunt quæcumque duobus binariiis numerantur. Si autem non remanent duæ, tunc sequitur quod non remanent oves : et hoc falsum est, cum accidente separato a subjecto non destruatur subjectum. Idem autem est de aliis numeris. Licet autem hoc modo inseparabilis sit numerus, non tamen falsum omnino dicunt numerum in anima esse dicentes. Ratio enim numeri formalis, qui numerus est quo numeramus, in anima est. Est autem quo numeramus, non numerus : et est quo numeramus, numerus. Forma enim indivisionem causante numeramus, et est non numerus. Et coacervatione unitatum numeramus, et hæc coacervatio est numerus numerans omnia : et hic numerus potissime est in anima, si formaliter accipiatur ipsa coacervatio : materialiter vero subjectum materia dicitur et est in rebus numeratis.
De binario etiam scire oportet specialiter, quod mathematicae de illo loquendo, probatur non esse numerus, sed pluralitatis principium. Si enim numerus esse detur, aut erit numerus simplex, aut compositus. Si autem sit numerus simplex, tunc sequitur quod non dividitur : et hoc est falsum. Si autem sit numerus compositus, sequuntur duo inconvenientia, quorum primum est, quod componitur ex numeris quibusdam, quod falsum est. Alterum autem est quod sequitur, quod non sit numerus primus, nec pluralitatis prin-
<--- Page Split --->
cipium : et hoc est falsum. Videtur ergo quod binarius non sit numerus. Ad hoc autem secundum proprietatem hujus scientiae dicendum est, quod dicitur numerus dupliciter. Uno modo prout numerus ad suum ordinatur principium : et sic omne illud est numerus, quod coacrvatur ex unis : et hoc modo binarius est numerus. Alio modo dicitur numerus passionibus substans numerorum, quae sunt par et impar, et perfectum et diminutum, et abundans, et simplex et compositum, et hujusmodi. Et sic binarius non est numerus, sed pluralitatis principium. Et haec est causa, quod antiquissimi grammatici dixerunt tres esse numeros, scilicet singularem, dualem, et pluralem. Quia autem haec scientia numerum prout est ens in parte substans passionibus non considerat, ideo binarium dicit esse numerum. Omnis enim unitatum coacervatio esse habet numeri : esse enim secundum quod ex primis principiis causatur et pendet, considerat iste Philosophus. Sic autem sumpto binario, numerus est in ultimo paucitatis consistens, et numerus stat in minimo, licet respectu maximi non stet, sed procedat in infinitum. Adhuc autem ipsa multitudo dupliciter consideratur, et similiter multum et etiam paucum et paucitas : quoniam quodlibet istorum potest accipi absolute vel comparatum per respectum ad alterum. Et siquidem absolute accipitur, tunc numerus quilibet est multum quoddam et multitudo : omne enim coacervatum ex unis est multum et multitudo quadam. Si autem multum dicat respectum ad alterum, tunc opponitur pauco : et sic duo erunt paucum et nullo modo multum : quilibet autem alter numerus erit multum et paucum respectu diversorum. Multum ergo et paucum sic opponuntur sicut correlativa : unum autem opponitur et pauco et multo sicut principium principiato, sicut patet per ea quae hic dicta sunt. Nos tamen in sequentibus hujus sapientiae subtilius de his disseremus per haec enim quae hic dicta sunt, suffi-
cienter scitur esse numeri : et hoc intendimus in hoc quinto libro, quod stabiliamus ens et partes entis et principia ipsius, sicut a principio hujus libri diximus.
CAPUT XI.
De modis entis quod nec diffiniri, nec describi potest.
Ens diffinitionem vel descriptionem seu Text.et com. 13. interpretationem, seu quamcumque assignationem habere non potest : quia propter quidquid notificaretur, hoc esset ens et minus notum et simpliciter et quoad nos, quam ens ipsum. Et hoc quidem patet ex hoc quod nobis nihil notum est penitus, nisi ens ipsum ens esse supponamus. Et sic quoad nos ens notius est omni eo per quod posset notificari. Simpliciter autem notius esse probatur per hoc quod est simplicissimum et primum. Dividemus ergo ipsum, dicentes quod ens sicut et unum dicitur, aut secundum accidens, aut secundum se. Secundum accidens autem dupliciter, vel forte melius tripliciter. Uno quidem modo, quod unum accidens alteri accidere dicitur, propter unum subjectum cui ambo accidunt, sicut dicimus justum esse musicum. Alio modo dicitur esse secundum accidens, quando accidens subjecto accidit, non quidem subjecto primo, sed ei quod substantialiter inest subjecto primo, et per primum subjectum subjicitur accidenti, sicut dicimus hominem esse musicum, et musicum hominem : hoc enim quodammodo dicitur similiter ei quod est musicum aedificatorem esse : quia accidit aedificatori musicum esse, aut e converso accidit musico esse aedificatorem : in talibus enim hoc esse hoc, quando unum simpliciter inesse alteri dicimus et non inesse ut genus, neque
<--- Page Split --->
inesse ut convertibile quod est proprium vel diffinitio, significat hoc huic accidere et inesse ut accidens, sicut etiam in secundo Topicorum est determinatum : prædicatum enim accidentale nihil addit super inesse simpliciter. Et sic est in his quæ nunc dicta sunt, quando dicimus hominem musicum, aut e converso musicum hominem, aut etiam unum accidens alteri inesse, ut quando dicimus musicum album, aut e converso album musicum. Hoc enim ultimo inductum ideo dicimus esse, quia ambo accidentia eidem subjecto accidunt. Aliud vero dicimus sic ut significemus alterum inesse alteri, quia accidens accidit ei quod est vere ens completum in seipso. Tertium vero dicimus, ut quando dicimus musicum esse hominem, ideo hoc dicimus, quia huic quod est homo, musicum accidit, quod tamen non est primum subjectum ipsius. Et similiter etiam dicitur et musicum album esse, ideo quia cui accidit musicum, illud est album. Epilogando ergo dicimus, quod secundum accidens dicta sic dicuntur, aut eo quia eidem enti ambo accidunt, aut quia enti per se accidens accidit, aut quia illud cui inest accidens, est illi subjecto idem de quo prædicatur accidens, sicut secunda substantia idem subjectum est substantiæ primæ cui proprie inest accidens prædicatum de ipsa.
alia situm, et alia habitum. Et esse quidem sive ens significat idem aliquid unicuique generum horum : cujus probatio est, quia nihil refert dicere, homo convalescens est, ut esse significetur in dictione, et homo convalescit : et homo vadens est aut stans, et homo vadit aut stat. In omnibus enim adjectivis quocumque modo significatis principaliter importatur accidens, et secundario subjectum : et quando prædicatur de substantia tale esse significatur, quale importatur per adjectivum et non esse substantiæ. Et ideo tale esse secundum figuras prædicamentorum variatur.
Amplius autem esse et ens significat ipsam rei veritatem. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo in ipsa re extra animam, et extra sermonem accepta : et sic veritas rei est ipsa entitas quam habet ex sui perfectione : sic dicimus verum aurum quod perfectionem auri attingit, et verum hominem, et verum tempus, et veram materiam, et hujusmodi. Huic vero opponitur permixtum sive apparens et non existens, quod vulgariter falsum vocatur, et hoc verum cum quolibet ente convertitur, nec est separabile ab ipso, sicut nec unum. Et hoc probatur per easdem rationes quibus probatum est, quod unum non separatur a rebus unis. Alio modo significat esse veritatem compositionis in complexione sermonis : quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur : et hoc proprie est esse quoddam, quia compositio dicit esse potius quam ens simplex : quia cum dicimus aliquid esse, monstramus ipsa dictione ipsum esse verum : et quando dicimus non aliquid esse, ipsa dictione monstramus quia non est verum, sed falsum : hoc autem secundum similitudinem unam est in affirmatione et negatione, ut quando dicimus quod Socrates est musicus, significamus hoc esse verum. Et quando dicimus quia Socrates est non albus, significamus quia non est verum ipsum esse album. Dicimus autem non esse diametrum commensurabi-
<--- Page Split --->
lom, significantes hoc esse falsum : in omnibus enim talibus esse et non esse secundum se sunt causa veritatis et falsitatis, quamvis forte attributio extremorum ad invicem sit accidentalis.
Amplius autem esse et ens dicitur aut potentia effabile aut perfectione effabile sive significabile : horum enim duorum terminorum sive extremorum et hoc esse dicimus, quod potestate est effabile sive significabile de duobus extremis : et hoc esse dicimus, quod est effabile sive significabile perfectione. Sed in talibus potentia ens est posterius ens, et non addens supra generis naturam. Perfectione autem ens est, quod determinatum est ad esse per differentiam et formam. Dicitur tamen potestate ens dupliciter, potentia videlicet materiae et potentia habitualis formae, sicut dicimus scire dupliciter, scilicet quod potens est uti scientia secundum habitus facultatem, et id quod est utens sive considerans. Et hoc modo dicitur dupliciter quiescens : secundum actum enim quiescens dicitur, cui jam inest quies : et id quod potens est quiescere, dicitur potentia quiescens. Similiter autem dicitur hoc secundum actum et potentiam in substantiis. In artificialibus enim dicimus idolum Mercurii esse in lapide, vel actu, vel potentia. Et similiter potentia vel actu dicimus in lapide esse medietatem lineae vel lineationis et idoli. Et dicimus etiam frumentum nondum perfectum esse actu et potentia secundum modum quo actu et potentia dicitur esse, quod secundum aliquid perfectum est, et secundum ultimum agere nondum habet perfectionem, sicut puer est vir potentia. In omnibus autem talibus potentia dicitur esse, quod est in potentia proxima : potentia vero proxima est, quae unico motu deducitur ad actum, sicut habitus ad agere, et habilis ad habitum, et etiam de aliis est accipiendum. Quando vero res fit potens et quando non, subtilius in
sequentibus dicetur. Hæc enim breviter dicta sufficiunt.
Est autem hic non præterendum quod ens etiam, sicut in ante hunc habito libro diximus, etiam comprehendit ea quæ sunt in anima et esse, et enti opponitur non ens : non entis autem quod nihil omnino est, nullæ sunt species, nullæ differentiæ, nullæ proprietates, et nullæ comparationes. Et si aliquid illorum attribuatur non enti, oportet quod sibi aliquod esse ponatur, sicut ponitur ei esse quando dicitur esse significatum in oratione, vel quando dicitur altera pars contradictionis, vel aliquid hujusmodi : et hoc transeo, quia est manifestum.
Sed dubitabit forte aliquis de hoc quod Dixibum. diximus, quod ens dividitur in potentia effabile et actu effabile, et utrumque horum quemdam diximus esse terminorum, potentia non videtur offari nisi per actum, nec terminum habet nisi actus : potentia diffinitur per actum, sicut in secundo de Anima ostensum est 1. Adhuc autem obiiciens quis, quod cum omne dividens positum relinquat divisum, videbitur sequi secundum ea quæ dicta sunt, si est aliquid potentia ens, quod ipsum sit ens secundum se. Est enim entis secundum se divisio in ens potentia, et non in ens actu. Hæc autem omnia et Solutio. quæcumque talia sunt, solvuntur per hoc quod ens secundum se sumitur hic a nobis per oppositionem ad ens per accidens. Ens ergo secundum se dicitur hic, quando unum attribuitur alteri gratia sui et non gratia alterius, ita quod ipsum est de natura illius. Hoc autem variabile est dupliciter, scilicet secundum rei principia et secundum esse quod est in anima de rebus extra. Et si quidem est secundum ipsa entis principia, illa dupliciter est accipere, scilicet aut secundum quod sunt diffinientia universaliter accepta, sic enim dicunt esse quod determinabitur figuris prædicamentorum. Et quod quidam di-
<--- Page Split --->
cunt esse accidentia, per hoc probatur, quod quando denominative prædicantur de substantia, esse quoddam dicunt, et illius esse oportet accipere principia secundum diffinitionem secundum primum modum dicendi per se. Et hoc esse secundum se determinabitur figuris prædicamentorum. Alio autem modo accipiuntur rei principia secundum quod ipsam rem constituunt. Et hæc sunt actus et potentia in omni genere. Quia vero ex inhærentia prædicati cum subjecto causatur esse veritatis rerum significatum in oratione, et hæc est causa veritatis secundum se, et non secundum accidens aliquod : propter hoc inter primum modum entis secundum se qui accipitur ex ipsis rerum principiis, et secundum qui
etiam accipitur ex eisdem principiis secundum alium modum esse consideratis, interposuimus modum esse secundum se quo veritas rerum demonstratur. Quod autem dicitur potentia non esse effabilis nec diffinitionem habere nisi per actum, nihil est ad propositum : quia licet non sit effabilis nisi per actum, tamen est effabilis et diffinibilis. Et hoc modo significat modum quemdam esse, quem modum non significat actu ens. Et quod dicitur dividens debere relinquere divisum, verum est in divisione univoci : hic autem dividuntur analoga, et ideo dividentia non simpliciter relinquunt divisum, sed relinquunt ipsum secundum modum quemdam, etc.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE SUBSTANTIA ET SIBI ADJUNCTIS.
CAPUT I.
Et est digressio declarans generaliter quid est substantia, et quae sunt divisiones ejus generales et primae.
Antequam nos distinguendo dicamus modos substantiae, oportet nos stabilire substantiam secundum hujus primae philosophiae proprietatem. Et ideo ex praeinductis dicimus, quod esse aut est per essentiam, aut per accidens. Esse autem per accidens est infinitum, eo quod sunt infinita quae per accidens conveniunt. Esse vero per essentiam est per essentialia quae sunt finita, et fines esse rei. Inter omnia autem quae sunt essentialiter, substantia est primum, sicut patet ex prima divisione esse secundum se, quam in praesenti capite induximus. Esse enim secundum se est duobus modis in genere. Unum quidem esse, cujus essentia acquisita ex sibi essentialibus est : sed
cum ipsum sit in aliquo, non est in eo sicut quaedam pars, et impossibile est esse sine eo in quo est : et hoc est accidens, et est in subjecto. Aliud autem est, quod est essentia acquisita ex principiis essentialibus, sed secundum esse non in alio hoc modo, eo quod non est in subjecto, et haec est substantia. Si enim daretur quod substantia esset in subjecto, tunc quaeritur de isto subjecto : aut enim haec iterum esset in subjecto alio, vel non. Et si diceretur quod esset in' subjecto, iterum de illo quaereretur, et abiret hoc in infinitum. Et ideo oportet quod primum accidentis subjectum non sit in subjecto. Propter quod dicit Avicenna quod substantia est constituens esse accidentiis non constituta ab illo : et ideo est esse substantiae ante esse accidentis. Ex hoc tamen non negatur accidens esse aliquando in accidente, ut velocitas in motu, et rectitudo in linea, et figura in superficie, et accidentia etiam dicuntur multa et unum, et hujusmodi plura inveniuntur. Propter quod oportet quod ambo accidentia talia sint in alio quodam quod est subjectum amborum, quia accidens non substat accidenti, nisi accidens staret in substantia, quae ipsum es-
<--- Page Split --->
sursum et deorsum. Et aliquando dicitur longitudo climatis et habitationis arcus, qui interjacet inter punctum Orientis et punctum Meridiani cujuslibet hominis. Latitudo etiam dicitur multipliciter. Aliquando dicitur latitudo ipsa superficies. Et dicitur latitudo mensura minor duarum dimensionum. Et dicitur latitudo spatium orbis arcus, qui est inter Oriens et Occidens. Et dicitur latitudo climatis Meridiani arcus qui est inter æquinocitalem et zenith capitis cujuslibet hominis. Profunditas etiam dicitur multis modis. Uno quidem et primo modo quantitas diametri quæ continuat inter duas superficies : et hæc habet duo nomina, a supremo ad immum mensurando dicitur profundum : ab imo autem ad supremum mensurando dicitur altum sive altitudo. Et dicitur profundum quod est inter ante et retro animalium. Et dicitur profundum orbis quod est ab Austro in Aquilonem, quæ sunt ante et retro mundi. Et dicitur profundum climatis medium ipsius in quo sicut in centro figitur diameter pyramidis luminis coelestis quod incidit in clima. Isti enim sunt modi communiores quibus utuntur Philosophi istis nominibus istarum dimensionum.
Cum autem dicitur corpus longum, latum, et profundum, non oportet quod istæ dimensiones actu sint in ipso. Videmus ergo sphæram esse corpus in quo nulla penitus est longitudo sive linea. Quod enim dicitur axis sphære, quem meguat Arabes vocant, qui est linea transiens per polos et centrum sphære, non assignatur sphære nisi cum movetur : sphæra autem non est corpus, ex hoc quod movetur : nec est corpus, ex hoc quod est sphæra : sed principia corporeitatis sunt in ipsa constitutionis esse corporis ante utrumque illorum. Nec iterum oportet quod corpus in eo quod corpus sit terminatum superficie : quia si ponamus corpus infinitum sicut multi posuerunt, ipsum erit corpus, et non erit superficie terminatum : et tamen ponens corpus esse infinitum, non errat in
hoc quod ipsum ponit esse corpus, sed in hoc quod ipsum ponit infinitum esse. Nec iterum ad esse corporis requiritur, quod habeat plures actu superficies præter corpora terminata : est enim corpus unica superficie terminatum, quod est sphæra. Nec oportet iterum ad esse corporis ipsum esse positum sub cœlo quocumque modo, ut ab ipso recipiat dimensiones : quia ipsum cœlum est corpus, et sic dimensiones non recipit. Ex omnibus ergo hujusmodi concluditur, quod corporis esse non pendet ex habere tres secundum actum dimensiones : sed potius corpus est, quod aptum est tribus dimensionibus mensurari, ita quod tres diametri orthogonaliter ad unum angulum conjuncti mensurabunt ipsum : nec plures possunt in ipso esse orthogonaliter in angulo uno convenientes, licet plures et infiniti possunt non orthogonaliter penetrare per ipsum. Forma autem hujus aptitudinis facit corpus esse corpus : sed mensuræ secundum actum in ipso acceptæ consequuntur esse ipsius et ejus substantiam et succedunt sibi, substantia manente una et eadem. Si enim accipiatur cera et comprimatur, pro certo mutantur in ea dimensiones quæ sunt actu in ea, et tamen manet idem corpus.
Dixerunt autem quidam, quod longitudo est spatium quod extenditur in dimensionibus in omni corpore. Et constat quod etiam hæc longitudo non est essentialis corpori, quia cubus est corpus contentum sex superficiebus, quarum nulla excedit aliam. Aliqui autem omnino imperiti dixerunt dupliciter dici corpus, a corporeitate videlicet et a repletione quam vocant corporalitatem. Et primum quidem dicunt corpus esse mathematicum, et secundum corpus physicum sive substantiale : sed hæc verba adeo fatua sunt, quod non est de his dignum cum studio intendere : quæ enim differentia sit corporalitatis et corporeitatis, usque adhuc non est auditum. Præterea si corpus a repletione dicitur, hoc non distinguit : quia omne corpus replet, etiam mathe-
<--- Page Split --->
maticum. Si autem dicunt grossitiem esse replentem, hoc est idiotarum : et secundum hoc aliam naturam corporeitatis habebit ignis, et aliam terra, quod est penitus absurdum. Si autem est aliquod corpus quod retinet et conservat perpetuo divisiones actuales quae sunt in ipso, hoc non habebit a natura corporeitatis secundum quod est corporeitas, sed a forma physica addita corporeitati. Ex omnibus ergo inductis concluditur, quod corpus in eo quod corpus est substantia corporalis, est substantia continua, in qua possunt poni tres diametri orthogonaliter se secantes in omni parte sui : et secundum hanc formam omne corpus aequaliter est corpus omni corpori. Sed secundum mensurare vel communicare vel hujusmodi non omne corpus aequalter se habet omni corpori : quia talia accidunt ex dimensionibus disciplinalium quae secundum actum accipiuntur in corporis actuali quantitate. Constat etiam quod corpus per formam corporeitatis sub eadem forma corporeitatis est rarefactibile et condensabile, licet non retineat secundum eamdem formam dimensionum secundum actum. Corpus autem disciplinale est quantitas actualium dimensionum superficie vel superficiebus terminatum, non secundum esse, sed secundum rationem mensurae quantitatis acceptum. Et hoc consequitur ad corpus prædicto modo acceptum : et ideo est accidens ipsius : corpori autem omni sicut et omni quanto accidit divisibilitas ratione continuationis quam habet. Et si non dividatur, hoc non est ratione continuationis, sed ratione physicae formae continuationi superaddita, sicut diximus : forma ergo continuationis forma est materia corporis : et hoc probatur per hoc quod idem est susceptibile continuationis et discontinuationis sive incontinuitatis: continuatio autem est forma non susceptibilis incontinuitatis : ergo quod suscipit continuationem, aliud est
ab ipsa continuitate. Et hoc est materia. Amplius cum dimensio propria passio sit continui, patet quod incontinuum non est susceptibile dimensionis, nisi forte in potentia, sicut etiam in potentia est continuum. Ex his autem colligitur, quod substantia corporea secundum quod est substantia corporea, est aliquid in potentia, et aliquid in effectu : in potentia enim est id quod est susceptibilis dimensionis secundum actum : in actu autem est corpus continuum, et in eo quod est continuum, est compositum ex forma continuitatis et materia quod est hyle, qua de se aequaliter se habet ad continuum et incontinuum, licet a continuo nunquam separetur, sicut inferius probabimus.
Objiciet autem forte aliquid dicens, quod hyle corpus est compositum ex materia et forma : quia hyle est in actu substantia quaedam apta continuitatis. Igitur est substantia actu ens et aptitudinem habens, et sic est composita ex actu et potentia. Sed ad hoc dicendum, quod substantialitas hyle nihil addit supra hyle nisi modum negationis, quod non videtur esse in subjecto. Et ideo per hoc quod est actu substantia, non ponitur in actu alicujus forma. Et per hoc quod additur apta continuationi, non ponitur in actu aliquid esse, sed in potentia. Et ideo si haec potentia determinatur ad actum corporeitatis indistinctæ, in quantum possunt orthogonaliter penetrare tres diametri, efficitur compositum ex materia et forma. Corporeitas autem rursum determinabilis differentiis corporeitatis, qua sunt sphæricum, cubitum, et hujusmodi, et cum comparatur materia ad hujusmodi aptitudinem et actum qui determinat aptitudinem illam, potius est compositio simplicis materia æ and genus et differentiam, quam compositi ad materiam et formam. Corporeitas enim ista in se non differt in aliquo corpore : sed species ejus differunt ab invicem : et hoc ideo est, quia sicut dicit Porphyrius 1, nulla
<--- Page Split --->
specie intellecta ratio generis potest accipi : ergo cum generis natura non pendeat ex principiis speciei, sed ex his quæ sunt ante omnem speciem : si autem adveniant formæ physicae, sicut coelestis et terrestris, et calidum et frigidum et humidum, non dividunt corporeitatem : cum non sint differentiæ ipsius, sed consequentia, sicut dictum est.
CAPUT III.
Et est digressio declarans utrum materia prima, qua est substantia, separata esse possit a forma corporeitatis.
Licet autem corpus sit compositum ex materia et forma, et corporeitas prima qua est forma substantialis corporis non sit nisi continuitas apta penetrari tribus diametris, tamen hyle non est separabile ab hujusmodi forma prima, ita quod realiter actu existat sine ipsa. Hoc autem sic probatur : si enim materia potest separari a forma corporis prima, detur hoc : possibili enim posito nihil accidit impossibile. Separata ergo materia, aut est divisibilis actu, aut non. Si autem est divisibilis, cum dividi sit propria passio continui, ipsa materia est continua, et cum non habeat nisi continuitatem corporis, sequitur ipsam esse corpus. Datum autem erat ipsam separatam esse a forma corporis. Si autem est indivisibilis, aut indivisibilitas est ei essentialis, aut accidentalis. Si autem est ei naturalis vel essentialis, nihil unquam potest recipere contrarium, quod falsum est : quia susceptibilis est formae corporis, etiam per consequens susceptibilis est divisionis. Si autem non est ei naturalis, tunc est ei accidentalis, et sic accidentale esse est, quod non constituitur per subjectum in se perfectum, quod esse non potest. Am-
plius si separatur a forma corporis, aut est designabilis in loco, aut non. Si est designabilis in loco, cum omne id quod realiter in loco designatur sit divisibile, sequitur materiam divisibilem esse. Si autem non est designabilis in loco, aut habet situm, aut non. Si habet situm, tunc est punctum : et cum ad omne punctum possit duci linea, linea ducetur ad ipsam. Si autem non habet situm, et est indivisibile, videamus quomodo acquirit formam corporis. Aut enim acquirit eam subito aut successive. Si acquirit successive, tunc erit divisibilis : quia omne quod movetur, est divisibile. Si autem accipit subito, aut accipit eam in omni loco subito, aut in nullo, aut in uno et non in alio. Si autem diceretur quod accipit eam in omni loco : cum non sit causa quare accipiat eam in omni loco, nisi quia est in omni loco : et quod in omni loco est divisibile et quantum : ergo corporis forma invenit materiam sub forma corporis, quando venit in eam. Non autem potest dici quod nusquam inveniat eam corporis forma, quando accipit eam : quia hoc est impossibile apud quemlibet. Si autem dicatur quod in uno et non in alio, hoc erit irrationale etiam fingere volenti.
Si autem forte dicat aliquis, quod corporis forma dat ei locum quando accipitur a materia, hoc est inconveniens : quia nec omne corpus est in loco, nec forma corporis dat unum locum potius quam alium : cum nos videamus ex materia in uno loco fieri terram, et in alio ignem : et hujus causa nulla esse potest, nisi quia forma ignis materiae partem invenit in suo loco : et forma terrae vel generans terram, aliam partem materia invenit in loco centri vel juxta centrum distandi, et circumferentia ad centrum non convenit materiae sine corporeitate. Patet ergo quod materia a corporeitate non est separabilis, ita quod aliquid sine ea actu ens designatum existat. Sunt autem quidam qui dicunt divisionem non primo convenire continuo, sed materia, assi-
<--- Page Split --->
gnantes pro ratione, quod partes substantiæ quædam sunt, et substantia non acquiritur per accidens : continuitas autem est accidens : quod quidem licet irrationabile sit, quia tamen sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicimus hoc refellendo id quod est pars esse substantiam : sed quod sit in ratione et esse partis, hoc accidit : et non est inconveniens accidens acquiri ex accidente. Hoc ergo omittentes redeamus ad propositum.
alia pars, vel quod dextra non est sinistra, vel inferior non est superior, vel alba non est nigra. Sed quando non significatur hujusmodi accidentibus, et non accipitur nisi prout forma terminatur et continetur, una est et indivisa : materia ergo actu a forma corporis non separatur.
CAPUT IV.
Amplius si separari posset materia, a forma corporis separaretur : et constat quod separata erit indeterminata : quod autem separatae materiae et simplici convenit, essentialiter convenit : igitur materiae essentiale est esse indeterminatam. Palam autem est materiam fieri determinatam per continuitatis et mensurarum acceptionem : igitur id quod substantiale et essentiale est sibi, amittit per assumptum, quod omnino esse non potest. Amplius si separabilis est materia a corporeitate, ponamus quod aliquid ejus separetur primo, et postea ab aliqua corporeitate separetur aliud : istae dua ergo materiae aut sunt per omnia idem, aut diversae. Si sint per omnia idem, uniantur. Cum ergo unita sint, aut totum quod provenit, est aequale parti, quod in materialibus est inconveniens : aut altera pars destruitur, et non erit assignare quid destruat eam : aut utraque destruitur, et iterum illius nulla erit ratio : aut oportet dicere quod altera abundat super alteram, et iterum illius nulla existente mensura non erit assignare rationem. Ex omnibus autem his manifestum est materiam a corporeitate nullo modo posse separari. Quod autem materia sit majoris vel minoris spatii, vel rara, vel densa, vel figurae hujus vel illius, hoc habet a forma physica quae separabilis est ab ipsa. Est autem advertendum, quod materia stans sub forma est una et indivisa formae unitate, quamvis forte vocetur dividi per accidens, sicut si dicam quod corporis tacta una parte non est tacta
Et est digressio declarans qualiter forma causa sit quare actu sit materia, et quaestit causa unitatis materiae, et quid forma propriam attribuit materiam.
Sicut autem materia non separatur a forma secundum actum, ita nec forma secundum esse separatur a materia. Eam autem nunc dico formam, quae est forma corporis, quocumque modo sit forma corporis: licet enim materia in eo quod substantia est quae est fundamentum, diversa sit a forma : et forma secundum quod est substantia, sit diversa a materia, nec altera istarum substantiarum referatur ad aliam, nec altera sit causa alterius : materia enim non est causa substantiæ forma, quia id quod est in potentia, non est causa ejus quod est in effectu : forma autem secundum suam naturam actus est. Forma etiam non est causa quare materia sit substantia, vel quare materia sit materia : tamen forma est causa quare materia est seu sit in effectu sive in actu: quia forma dat materiae esse in actu, et non dat ei esse in actu in quantum est forma haec vel illa, sed in quantum est forma. Et ideo per successionem formarum semper est in actu, et corruptio unius est generatio alterius. Et e converso hoc modo etiam est in his quae non generantur : materia enim semper est per formam. Et quia forma est causa actu esse materiam, et
<--- Page Split --->
materia non potest esse in rerum natura nisi sit actu, ideo forma est causa quare sit materia. Et ideo sequitur, si nulla sit forma, quod materia non est. Et si non sit materia, quod non sit materiarum materia : quia causa interempta interim effectum, et effectus interemptus causam interimit. Ex his autem accipitur, quod forma aliquo modo prior est materia prioritate causa : quia licet non sit causa materia vel substantiae in eo quod materia vel substantia est, tamen est causa esse materia et non est causata ab ea.
Quæret autem forte aliquis, utrum maleria sit eadem numero? Videtur enim quod in ipsa materia in eo quod materia est, non invenitur divisio, sic videtur quod quantum est de se eadem numero remaneat. Amplius eadem qua est sub forma una, erit sub alia quando de aqua fit aer. Adhuc autem in artificialis illud maximum videtur, quod idem æs successive accipit formam Mercurii et Jovis : et si hoc est unum, tunc quæret aliquis, quid attribuit ei numeri unitatem? unitas enim in specie vel genere formarum super eam sibi succedentium non attribuit ei unitatem numeri : et tunc remanet adhuc quæstio, quæ sit causa unitatis numeri in ipsa ? nihil enim prohibet diversa numero esse composita, et eamdem numero esse materiam, sicut patet in præinductis, quamvis et hoc quamdam habeat objectionem : quia si eadem numero sunt quorum est una numero materia, tunc duo composita forma differentia succedentia sibi super eamdem materiam, videbuntur esse idem numero.
Ad hæc autem et similia notandum, quod aliud est dicere materiam in esse substantiae eamdem esse numero, et aliud dicere materiam in esse materia esse idem numero, et aliud dicere hoc aliquid esse idem numero : sicut enim supra cum de uno ageretur, dictum est universaliter, indivisio causa est unius : et inde contingit quod materia in esse fundantis substantiae indivisa est et manet.
Et dividitur in esse materia, prout materia est in potentia : quia secundum esse fundamenti videtur esse una materia in omnibus qua materiam habent. Et hoc etiam nihil prohibet esse unam in formis quibuscumque qua sibi super eam succedunt. Sed in esse materia cui conjuncta est potentia, non est sic : quia potentia ad unum non necessario est potentia ad alterum : materia enim ut substantia et fundamentum est, prior est ad materiam secundum quod materia in potentia est : quia isto secundo modo est subjectum mutationis et motus : priori autem modo est ante mutationem et motum. Et quæritur quid attribuit ei unitatem numeri ? Dicendum quod nihil nisi indivisio sui esse, secundum quod sic vel sic consideratur. Hoc aliquid autem numeratur numero compositi. Et quod supra dictum est, quod eadem sunt numero in quibus est una materia, intelligitur de una materia qua est pars compositi per formam ad actum terminata : quia illa in eo quod est idem numero, est indivisa.
Quæret adhuc fortasse aliquis, cum forma sit causa esse actualis materia, quid attribuit forma propriam materiam? Si enim nihil attribuit materiam forma, videbitur quod unius modi penitus remaneant materia : materiarum autem qua sunt penitus unius modi, forma sunt eaedem : et sic omnino viderentur forma esse unius. Si enim aliquis dicat, quod licet substantia materia sit una, tamen habitudines sunt diversæ, et illæ causant formarum diversitatem, hoc est irrationabile : quia secundum hoc potentia esset causa effectus, hoc est, ejus quod est in effectu : et diversitas potentiae causa esset diversitatis ejus qua est in effectu sive in actu : quod esse non potest, cum actus substantia et ratione sit ante potentiam.
Amplius quæratur, quid sit causa illarum diversarum habitudinum ? et tunc reditur ad quæstionem primam : non enim conveniens videtur esse solutio Pla-
<--- Page Split --->
tonis dicentis, quod formæ dantur secundum merita materiae, nisi explanetur quae sint illa merita materiae, et quid attribuit materiae diversitates meritorum.
Ad haec igitur et hujusmodi dicendum, quod id quod formæ attribuit materiam sub diversitate dispositionum sicut sub diversitate meritorum est motus cœli commiscens et in diversas dispositiones agens materiam. Cum enim intelligentiae luminum, sicut nos in parte ostendimus t, et in sequentibus melius sumus ostensuri, det formas intelligentiae cuilibet, cuilibet motu orbis attribuit materias differentes, ut indesinenter dare possit suas divinas bonitates intelligentia : et sic patet, quod propter formam et formæ diversitatem diversitas est materiae, et diversitas est dispositionum ejus, et non e converso. In his autem quæ perpetua sunt sine motu diversitatis, non facit materia neque causa prima : cum utrumque unum sit et uno modo se habens : sed causa diversitatis est longe vel prope distare a primo secundum causalitatis ordinem. Hoc autem est per hunc modum quod a primo est unum, et ab uno et primo necesse est provenire multiplicius et distantius aliquid quam sit primum, et secundum, et a tribus istis iterum major provenit multiplicitas, et magis distans a primo : unde et in his causa diversitatis est ex parte agentis, et non ex parte materiae. Hoc autem in ultima parte istius sapientiae est manifestum : ad praesentem enim intentionem sufficit quod dictum est, etc.
CAPUT V.
De divisione substantiae secundum modos magis communes.
tis, revertentes ad propositum dicamus divisionem per modos ejus communes. Dicamus ergo, quod si incipiamus ab infimo, quod potentia est substantia per sui substantialitatem alia substantificans : tunc substantia dicitur id quod substat primo in compositis, ut simplicia corpora quae elementa vocamus, quæ sunt terra, ignis, et aqua, et aer, et quæcumque sint talia secundum diversorum Philosophorum positiones. Hæc omnia enim primo substant compositis : et jam universaliter hoc modo corpora dicuntur substantiae : eo quod sunt subjecta formis quæ vere actu sunt formæ. Dicuntur autem hæc corpora animalium corpora quæ sunt instrumenta animæ : dicuntur etiam substantiae ex corporibus consistentia animalia. Et quia partium quælibet habet virtutem aliquam animæ qua perficitur, quod si separetur a toto, ipsa pars esset animal, et virtus illa esset anima : propter hoc etiam dicuntur partes animalium substantiae. Et juxta hoc dicuntur etiam substantiae daemonia : δαίμων enim Græce, in Latino sonat intellectum : hic autem ponitur pro idolo, unde alia translatio habet idola, quod dicit substantiam compositam in arte. Omnia autem hujusmodi probantur per hoc esse substantiae : quia non dicuntur de aliquo substantivo sibi subjecto. Hæc enim est generalis ratio substantiae : quia licet secunda substantia dicatur de prima substantia, non dicitur de ea sicut de substantivo in se perfecto, quod constituat secundam substantiam, sed potius dicitur de ea sicut essentiale principium ejus. De his substantiis ergo alia per denominationem dicuntur : sed ipsa substantia non dicitur de aliis in quibus esse accipiat. Omnia ergo quæ dicta sunt, substantiæ dicuntur, sicut individua substantia, vel composita substantia est substantia.
Alio autem modo dicitur substantia, quod existens in talibus sicut essentiale
<--- Page Split --->
principium, est causa existendi, ita quod ipsum est causa talibus per quam sint hoc quod sint illa quæ non dicuntur de subjecto aliquo sicut individuæ substantiae : illæ enim de nullo sibi subjecto dicuntur : secundæ autem substantiæ dicuntur de aliquo ut de subjecto, licet aliter de subjecto dicantur secundæ substantiæ et aliter accidentia : quia cum accidens sit in aliquo, et dicatur de aliquo sicut de subjecto, non est in eo sicut quædam pars : secunda autem substantia est sicut quædam pars essentia. Hoc autem modo sicut existendi causa primis substantiis hoc quod sunt substantia, est forma, et præcipue inter formas anima animalium : quia hæc est actus ultimus naturae : formæ autem corporum sunt formæ quæ sunt in potentia ad alia, et non in actu ultimo, et præcipue formæ elementorum. Sunt etiam aliae ut formæ coagulatorum et complexionatorum et compositorum : omnes enim illæ sunt corporum quæ sunt in potentia ad vitæ opera quæ perficiuntur per actum qui est anima animalium : anima enim, sicut in secundo de Anima dicimus, principium est et causa talis vitæ. Ista enim quæ sic sunt substantiæ, non proprie sunt substantiæ, sed sunt causæ eorum de quibus sicut subjectis alia dicuntur. Cum enim scientia dicatur esse in anima vel virtus, non proprie hæc sunt in anima sicut in subjecto. Et hoc quidem in secundo de Intellectu et Intelligibili jam ostendimus, et melius in sequentibus demonstrabitur.
Amplius secundum quosdam substantia dicuntur, quæ particulæ materiales vel formales sunt existentes in talibus corporibus, quæ non de subjecto aliquo dicuntur, quæ termini sunt terminantes ea in quibus sunt, et hoc aliquid significant, ut quibus destructis destruitur totum, tanquam superficie destructa destruitur corpus, ut quidam dicunt Platonicorum, et linea destructa destruitur superficies, et puncto destructo destruitur linea: et corpus quidem terminat mate-
riam, superficies autem terminat corpus, et linea terminat superficiem, et punctum terminat lineam. Et ideo ista dicunt esse substantiam, et magis puncta dicunt substantiam quam lineam, et lineam magis dicunt substantiam quam superficiem, et superficiem magis dicunt esse substantiam quam corpus: isti enim non potuerunt distinguere inter substantialem corporis formam, et corpus quod non est natura nisi quantitas pendens ex solis quantitatis principiis: et ideo istas substantias esse dixerunt: sicut etiam quidam naturalium qualitates sensibiles, calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et odores, et colores dixerunt esse substantias penetrantes in corporum quantitates: propter quorum sensibilium in se penetrationem ea quæ secundum se quanta sunt, sensibilia fiunt. Sed distinctio corporis substantialis a corpore quantitativo patet per ante dicta: in sequentibus autem ubi loquemur de qualitatibus, ostendemus sensibilia esse accidentia, et non substantias. Universaliter autem numerus quibusdam Pythagoricis videtur esse talis substantia terminans, et quo ablato nihil remanet de rebus. Hoc autem constat per antecedentia quæ diximus de numero. Eadem enim res est una et est res diversæ sive duæ sua dualitate et duæ sunt, et non potest a rebus numerus separari, ita quod aliquid remaneat: et ideo unitatem dicunt esse principium primum, et numerum principium medium inter unitatem et res principiatas: et hæc principia dicunt esse continuorum et continuitatis principia: quia linea et superficies et corpus suis continuationibus sortiuntur unitatem, et quælibet illarum quantitatum est una. Et ideo punctum etiam dicunt principiari ab uno: et discretum ideo dicunt esse principium continui, quia sicut ex præhabitis constat, ideo est unum, et ab alio quam a divisione contrphit punctum esse puncti: a positione enim habet quod punctum est, cum in divisione nec habet positionem vel situm, ita quod sit in lo-
<--- Page Split --->
co : sed quia est principium habentis situm, et ideo ad situm refertur, quia secundum situm est principium vel finis. Ista ergo dictis modis dicuntur substantia.
Amplius autem substantia dicitur id quod quid erat esse uniuscujusque sive quidditas cujuslibet secundum omne praedicamentum. Et hoc est cujus ratio est ipsa rei diffinitio. Hæc ergo ista de causa substantia dicitur uniuscujusque. Tot ergo modis dicitur substantia.
Si autem omnes istos specialiter dictos modos ad invicem referamus et conferamus, tunc accidit substantiam secundum duos modos dici, quorum unus est, quod subjectum ultimum quod de nullo alio dicitur, substantia vocatur : et hoc subjectum dupliciter dicitur, subjectum videlicet accidentium tantum, et sic subjectum ultimum comprehendit tam primam substantiam, quam secundam. Si primum subjectum ab actu substandi sumatur, quod scilicet maxime substat, et de nullo dicitur, sed omnibus subjicitur : tunc primum subjectum adhuc dicitur dupliciter : est enim quod substat, et ab eo cui substat actu efficitur, et gratia cujus substat omne quod substat alicui : et hoc primum subjectum est materia. Est etiam quod substat primo ens in se perfectum, et hæc est prima substantia. Hic ergo est unus modus substantiae a proprietate sumptus materiae, cujus primo et proprium est subjectum esse. Secundo autem dicitur substantia qua est hoc aliquid ens id quod est : et hæc est forma quae dupliciter est : aut enim est conjuncta, aut separata. Conjuncta sicut forma concepta cum materia quae est forma materiae, et species quae est principium scientiae. Separata autem est, quae non est concepta cum materia, sicut anima intellectualis et intelligentia secundum superius inductam divisionem. Isti ergo sunt modi substantiae.
dicitur, sed potius per oppositionem ad accidens : et sic substantia est ens per se existens, sive non in alio : et quia secundum quod ostendimus in ante habitis, maxime ens per se existens est forma, eo quod ipsa per se existere non habet ab aliquo alio, et alia quae per se existunt, habent ab ipsa forma per se existere, ideo primo et principaliter forma est substantia : et hoc concorditer omnes hactenus dixerunt Peripatetici, licet quidam modernorum huic contradicant, propter id quod in Prædicamentis dicitur, quod prima substantia est, quae primo et principaliter substat et maxime. Sed hoc dicitur in coordinatione prædicabilium et subjicibilium, et non ubi natura substantiae principaliter consideratur. De modis ergo substantiae hoc modo determinatum sit a nobis, etc.
CAPUT VI.
De modis ejusdem quod causantur ab uno in subjecto sumpto.
Post substantiam, antequam ad aliohabens nonrum generum distinctionem accedamus, mentium distinguemus ea quae principaliter adjuneta sunt substantiae secundum relationem substantiae ad ea quae sunt ante omne genus entis : relata autem substantia ad unum facit idem, et relata ad principium facit prius, et relata ad causam, elementum, et ad necessarium, incidit in potentiam et actum. De his ergo cum suis oppositis consequenter post substantiae divisionem dicendum est, quia relata substantia ad ens, non fit nisi substantia : quia licet ens habeat plures modos, tamen primo non est nisi substantia et eadem natura entis primo et substantiae. Dicamus ergo primo de eodem
<--- Page Split --->
cum suis oppositis : unum enim in substatia facit idem.
Dicimus ergo, quod eadem dicuntur secundum accidens, et secundum se. Secundum accidens quidem dicuntur eadem sicut et unum, sicut album et musicum sunt idem propter substantiae identitatem : quia ambo illa uni et eidem subjecto accidunt. Alio autem modo dicuntur eadem, sicut homo et musicum sunt idem, eo quod musicum homini sicut subjecto accidit : et sic non ista ambo accidunt alteri cuidam subjecto, sed unum eorum non secundum se existens accidit alteri secundum se existenti, sed etiam secundum istum modum musicum quod non secundum se existit, dicitur homo, et est idem homini secundum se existenti : quia musicum accidit homini. Tertio autem modo dicitur unum quando utrique accidit hoc quod est subjectum, et iterum quando utrumque duorum accidentium accidit subjecto : dicuntur enim idem et homini musicum, et musicum homini : et iterum accidentibus his quae dicta sunt ipsum subjectum quod est homo, dicitur idem secundum dictos secundum accidens ejusdem modos.
Est autem attendendum, quod licet adjectivum primo intellectu dicat accidens, et secundario dicat subjectum, sicut dixit Averroes 1 : et si primo diceret subjectum, esset nugatio cum dicitur homo albus : et sensus esset, homo homo albus, et illud adjectivum iterum diceret subjectum ut diceretur, homo homo, homo albus, et abiret hoc in infinitum, cum albus et alia adjectiva dicunt secundum se existens, sicut patet in divisione entis supra posita, ubi dicimus quod ens secundum se dicitur secundum figuras praedicamentorum : et ideo mirum videtur forte alicui si dicamus hoc esse causam unius et ejusdem secundum accidens. Et si forte dicat aliquis, quod compositio est causa unius et ejusdem secundum ac-
cidens, hoc est omnino falsum. Quia si compositio in eo quod est compositio, est causa unius et ejusdem secundum accidens, tunc omnis compositio esset causa unius et ejusdem secundum accidens, et hoc est omnino falsum. Et ideo, ut haec caveantur, notandum est secundum supra dicta, quod accidens dicitur attributio alicujus alteri, non secundum ipsum, sed per alterum : et ideo quod sic accidit alteri, non necessario est accidens : quia homo sic accidit musico, et tamen homo est substantia : et musicum sic accidit homini, sicut diximus. Qualiter autem accidens sit ens secundum se, et qualiter non, superius in distinctione entis dictum est.
Dubitabit autem forte aliquis : quia cum unum sit causa ejusdem, et est causa per se, videtur quod quamvis unum secundum accidens dicatur, tamen idem ab uno per se causatur semper, et sic idem nunquam videtur dici secundum accidens. Sed ad hoc dicitur quod idem super unum non addit nisi relationem, et relatio in extremis in eamdem divisionem cadit cum eo quod est causa relationis : et ideo sicut unum dicitur secundum accidens, ita secundum accidens dicitur idem : relationis enim esse debile est et multum habens de ratione. Sic ergo dicitur idem secundum accidens, ita quod etiam subjectum quod est homo et subjectum non accidens, hoc modo accidit accidenti : et hujus signum est, quia si secundum ipsum diceretur homo musicus, universaliter omnis homo esset musicus : nunc autem non omnia talia universaliter dicuntur : non enim contingit vere dicere quod omnis homo idem sit et musicum : universalia enim licet sint in particularibus sicut in subjeetis, tamen existunt secundum se, ita quod non sunt in aliis subjectis, sicut accidentia quae cum sint in aliquo, non sunt in eo sicut quaedam pars. Accidentia autem hoc modo non existunt secun-
<--- Page Split --->
dum se : et ideo quia non secundum ipsum homo attribuitur musico, per alterum attribuitur sibi : et ita est unum cum eo secundum accidens, et similiter idem. Sed haec eadem in singularibus dicuntur eadem simpliciter. Socrates enim videtur simpliciter idem cum musico, et tamen Socrates per accidens et non secundum ipsum est idem musico : sed quod simpliciter Socrates dicitur idem musico, est ideo, quia Socrates non est commune quod sit in multis et de multis : propter quod non contingit Socratem significare quoniam universaliter, quia non omnis Socrates dicitur quemadmodum omnis homo dicitur : et ideo cum dicitur Socrates esse idem musico, nihil est de Socrate quod non sit idem, et tamen secundum ipsum Socrates non attribuitur musico. Haec ergo quae dicta sunt, dicto modo dicuntur eadem. Alia vero dicuntur eadem secundum se, sicut et unum secundum se dicitur ab aliqua una natura secundum se unis et eisdem conveniente : et haec quatuor modis dicuntur : dicuntur enim eadem numero sicut et unum numero, quorum materia est una, sicut Mercurii et Stilibontis est eadem materia : quia non differunt nisi nomine : et hoc modo sunt eadem Cynthia et Luna. Et dicuntur etiam eadem specie, quorum forma est una, et haec quandoque sunt eadem numero, quando tota materia est intra : quandoque autem sunt diversa, sicut in his quorum materia non est intra. Dicuntur etiam eadem genere, quorum genus est unum. Et dicuntur eadem, quorum substantialis diffinitio dicens quid erat esse, est una, sicut colorum, qui omnes sunt extremitas perspicui in corpore terminato : horum enim substantia quae est hypostasis omnium, est una, et haec est lux vel lumen. Ex omnibus autem quae inducta sunt, palam est quia identitas est quaedam unio, aut est unio alicujus quod est plurium per hoc quod est in pluribus : aut si est in uno, tunc est illius quando quis utitur illo uno ut pluribus, sicut quando
quis dicit quod idem eidem est idem : tunc enim ut duobus utitur uno eodem : oportet enim ut duobus uti uno propter respectus qui sunt in eodem sibi. Sic ergo determinatum sit de eodem.
CAPUT VII.
De modis diversi et differentis, etc.
Eidem autem propter duo quae in se Cibi supra habet, duo sunt opposita : habet enim unitatem suppositi, quo tamen in eo quod simpliciter est idem, necesse est ut duobus uti uno, et gratia hujus opponitur ei diversum. Habet etiam unionem formae, et gratia hujus opponitur ei differens. Et ideo de modis ejus oportet nos determinare : quia non diffinite scitur unum oppositorum, nisi diffinite sciatur et reliquum. Dicamus ergo quod diversa proprie sunt, quorum aut species sunt plures, ad quarum pluralitatem sequitur etiam pluralitas suppositorum, sicut homo et asinus sunt diversa : aut quorum materia secundum supposita est diversa, sicut Socrates et Plato sunt diversi : aut quorum ratio substantiae diffinitiva est diversa, sicut coloris et odoris rationes sunt diversae. Isti ergo modi diversitatis magis sunt usitati et communes. Cum enim diversitas sit separatio per formas disparatas, quod etiam ipsum nomen indicat, deinde quasi diversos situs, constat quod omnia talia differunt in suis suppositis quæcumque proprie loquendo diversa sunt. Et omnino quidem sive universaliter loquendo diversa dicuntur opposito modo ad ea quae sunt eadem : et ideo quot modis dicitur idem, tot modis dicitur diversum. Sed quae proprie dicuntur illa sunt quae dicta sunt. Hoc ergo modo de diverso sit determinatum.
Differentia vero, sicut diximus, dicun-
<--- Page Split --->
tur quaedam de genere diversitatis : dicuntur enim illa differentia quaecumque quidem sunt diversa in formis suis idem aliquid habentia, quod est quasi subjecta natura in ipsis. Non ergo solum numero dicuntur aliqua differentia in quibus est eadem species et diversa materia, sed etiam dicuntur specie differentia, in quihus est idem genus et diversae differentiae, et genere proximo vel remoto dicuntur differentia, in quibus est vel una natura remoti generis, vel quorum unum est ens simpliciter, et alterum modus entis, sicut substantia et accidens sunt differentia: vel quorum utrumque est modus entis, sicut accidentia diversorum generum sunt differentia : inter differentia enim semper vult esse ambitus naturae unius et ejusdem, in cujus naturae ipsae differentiae uniuntur potestate. Hoc etiam modo dicuntur differentia proportione : quia sicut in ante habitis diximus, unitas proportionis causatur ab unitate generis, et differentia proportionis a differentia generis, licet non semper causetur ab ipsa : quia potest esse quod illa quae sunt diversorum generum, unam aliquam proportionem habeant ad aliquid secundum unum aliquid quod est in eis : est enim proportio identitas habitudinum et differentia proportionis est differentiahujus habitudinis. Amplius etiam differentia dicuntur ea contraria quae largo modo dicuntur contraria, quorum est diversum genus : et etiam dicuntur differentia quaecumque habent diversitatem in substantia, quae est quidditas sive diffinitio.
autem prima et voic et Deus simplicia sunt et prima, et ideo indifferentia : eadem autem sunt quaecumque sunt indifferentia : materia ergo prima, voic, et Deus sunt eadem : et hoc concessit Alexander Graecus. Hoc autem cito refellitur : quia si omnia quae differunt, differentia differunt quae conjuncta est alicui naturae in ipsis differentibus, tunc sequitur ipsas differentias ab invicem non differre : quia differentiae sunt simplices : et si omnia simplicia eadem sunt, omnes oppositae differentiae sunt eadem : quod quia falsum esse constat, patet prima simplicia seipsis differre : et quod jam dictum est, quod differentia sunt quae diversa sunt idem aliquid existentia, intelligitur de his quae quemdam modum habent differentiae, in quibus differentia est primo : haec enim sunt genera in quibus potestate sunt differentiae : in primis tamen differentiis prima est ratio, et causa differendi. Hoc autem videtur ex nomine : quia sicut diversa sunt quaedam separata per formas disparatas, ita differentia sunt quaedam composita unum aliquid existentia, contrarietatem habentia in differentiis : unde differentia sunt quasi denominative et concretive dicta : ipsa autem differentiae sunt forma simplices et actus : et de illis differentiis nos hic nihil loquimur : inferius enim erit tempus loquendi de illis. De differentiis ergo concretive dictis dictum sit tantum.
Est autem hoc attendendum, quod in hoc materiam erroris videtur accepisse Alexander Graecus, qui dicit materiam primam et voic et Deum esse indifferentia et eadem, propter hoc quod generaliter dictum esse putavit, quod quaecumque differentia sunt, quod illa formis diversa sunt, aliquid idem habentia : dicit enim ex hoc omnia differentia esse composita : et ideo quaecumque simplicia sunt et prima esse indifferentia : materia
CAPUT VIII.
De modis similis et dissimilis.
Nos jam in praecedentibus diximus, quod unum in quantitate quod est unio diversorum, facit aequale et aequalitatem:
<--- Page Split --->
sed nos de æquali hic non dicimus, quia ad modum unius in substantia non reducitur : sed cum forma et differentia substantialis in quale prædicetur, et qualitas quædam sit essentialis, et unum quod est unio in qualitate faciat simile, oportet nos distinguere de simili. Dicimus ergo quod similia generaliter dicuntur, quæ in substantia suppositi vel subjecti diversa existentia idem sunt omnino passa secundum qualitatem. Secundum hanc ergo generalem similium diffinitionem plura quæ in specie sunt unum, aut etiam diversa secundum formam et speciem, dicuntur similia, quorum qualitas est una, quamvis non sit de passibilibus qualitatibus, sed quæcumque sit alia qualitas : sed tunc minus proprie dicuntur similia, quia similia primo sunt quæ sunt idem passa : et hoc fit secundum qualitatem quæ est passio vel passibilis qualitas. Ulterius etiam dicitur similitudo quæ attenditur non tam in ipsa qualitate, quam in modo ipsius qualitatis : et secundum hoc dicuntur similia eorum contrariorum, secundum quæ contingit alterari physice : et hæc sunt passio vel passibilis qualitas, quando qui plura habet talium ad primum alterans, dicitur primo alteranti similior : sicut igni similius est quod habet calorem et lumen et raritatem, quam id quod habet calorem tantum.
Juxta eumdem etiam modum dicitur simile, quod inter plures qualitates primi alterantis participat id quod est magis proprium primo alteranti : sicut similius igni est quod participat calorem, quam id quod participat siccitatem. Omnibus autem his modis dicta similitudine, oportet scire quod comparatio et proportio est inter similia quæ non sunt nisi univoce vel analogice idem participantium : similitudo tamen non proprie est causæ ad causatum, sicut dicit magnus Dionysius, præcipue causæ illius quæ excellit causatum, sicut est prima causa, et intelligentiae : et hujus sunt duæ rationes, quarum principalis est, quia causatum
in talibus non adæquat causam, et participat de lumine causæ quamdam resultationem. Et ideo non participat cum causa aliquid univoce. Secunda ratio : quia cum similitudo sit quædam imitatio, causa non imitatur causatum, nec ad hoc infundit lumen ut imitetur : quia sic imitaretur vilius se, quod non potest fieri secundum naturae ordinem : et ideo causa non dicitur similis causato, nisi in his in quibus perfecte assimilat sibi causatum : et adhuc perfecte non dicitur similis sibi propter impedimentum etiam rationis. Contra autem causatum dicitur simile causæ in talibus, cujus sunt duæ rationes. Una quidem, quia nihil est et nihil habet de esse nisi per assimilationem sui ad causam quantum potest. Alia autem, quia imitatur illam quantum potest : et hoc est sibi optimum quod se totum refert ad eam : dissimilia autem dicuntur opposite ad similia : et ideo tot sunt modi dissimilitudinis, quot modi similitudinis sunt jam determinati.
CAPUT IX.
De modis oppositorum et maxime de modis contrariorum.
Oportet nos loqui hic de oppositis, quæ a diversitate causantur. Dicuntur ergo oppositorum esse quatuor genera, contradictionis videlicet, de qua oppositione satis in quarto hujus sapientiæ libro dictum est. Dicuntur etiam opposita contraria. Tertio modo dicuntur opposita quæ sunt ad aliquid. Et quarto modo dicuntur opposita quæ opponuntur ut privatio et habitus. Sed de his quæ sunt ad aliquid, inferius in eodem libro locus erit proprius inquirendi. Restat ergo ut de contrariis hic præcipue disseramus. Dicuntur ergo opposita per modum con-
<--- Page Split --->
trarietatis simul secundum duos modos, scilicet ex quibus sunt generationes sive mutationes, et in quae ultima sunt mutationes tales : generationes enim tales et mutationes sunt inter contraria, et ideo ex quibus sunt contraria ad ea in quae sunt. Dicuntur etiam contraria generaliter quae de numero amborum oppositorum non simul contingit inesse eidem susceptibili : ea enim opponi dicuntur quamvis non sit mutatio inter ea : et haec dupliciter dicuntur opponi : aut enim ea dicuntur opponi gratia sui, aut etiam ea ex quibus talibus sunt quaedam quae simul non insunt. Simplicia enim extrema simpliciter opponuntur. Ea autem quae ex quibus sive quibusdam talibus sunt, etiam sic opponuntur, sicut medium comparatur extremo, non simul inest eidem susceptibili cum contrario : nam viride et album non simul eidem insunt : unde patet quod ea ex quibus talia media sunt, haec contrarie opponuntur. Adhuc autem largius dicuntur contraria quae de numero differentium secundum genus proximum non possunt simul eidem inesse subjecto. Et adhuc magis proprie dicuntur contraria, quae sunt sub eadem generis potestate,' plurimum differunt secundum remotissimas differentias. Et adhuc contraria dicuntur, quorum differentia est maxima aut, simpliciter extra genus, aut secundum idem genus, aut secundum eamdem speciem ad quam oppositio alterius attenditur ejusdem generis speciei : quaedam autem talium contrariorum dicuntur opponi habitu, sicut contrarii habitus virtutis et vitii : quaedam susceptione, sicut substantia suscipientis contraria : alia autem talia dicuntur sicut existentia ipsa secundum se contraria, sicut calor et frigus, et albedo et nigredo : alia autem talium oppositorum activa, licet eadem qualitate non disponuntur, sicut Jupiter, et Saturnus dicuntur contraria, et piper et jusquiamus. Illa autem dicuntur contraria, quia contrariorum sunt passiva, sicut potentiae quibus talia inferunt passio-
nem, sicut visus visui contrarius, sicut est visus herodii ad visum vespertilionis : eo quod lumen infert uni passionem, alii autem delectationem. Alia autem dicuntur contraria : quia contraria sunt agentia, et quaedam sunt contraria agentibus, quia sunt tantum patientia, sicut ipsum agens dicitur contrarium patienti : quia nihil patitur nisi a sibi dissimili : et quoad hoc dicuntur contraria agentia et patientia. Quaedam autem dicuntur contraria per expulsionem et susceptionem, sicut adamas et magnes in trahendo ferrum et expellendo sunt contraria, et sicut combusta et scamonea sunt contraria : quia combusta generant choleram, et scamonea expellit eam. Dicuntur etiam contraria, quae sunt sicut privatio et habitus talium, sicut superficies susceptiva luminis, et superficies non susceptiva se habens ad album et nigrum. Omnibus ergo his modis dicuntur contraria.
CAPUT X.
De modis diversi et contrarii et ejusdem, quae sumuntur penes modos entis et unius.
Est autem et alia horum multiplicitas Text. et com. 16. quae inducta sunt : quoniam enim ens et unum multipliciter dicuntur, sicut praedeterminatum est, necesse est sequi, quod et alia quaecumque dicuntur secundum ens et unum, ita quod sunt sequentia ens in quantum est ens, etiam multipliciter dici secundum entis multiplicitatem. Et ideo idem et diversum et contrarium multipliciter dicuntur, sicut et ens dicitur multipliciter. Dicuntur ergo illa secundum unamquamque categoriam, sicut et ens : diversa enim specie dicuntur in eodem genere quaecumque
<--- Page Split --->
sunt ejusdem generis existentia, non sicut subalterna, sed sicut coaequæva de eodem genere per divisionem exeuntia. Et adhuc diversa dicuntur specie, quæcumque in eodem genere existentia habent ad invicem differentiam, sive sint subalterna, sive non : et hæc minus proprie dicuntur diversa specie. Et adhuc tertio modo dicuntur diversa specie, quæcumque in substantiali quidditate sive diffinitione contrarietatem habent. Et adhuc non tantum species compositæ, sed et ipsa contraria simplicia, sicut ultimæ differentiæ diversæ sunt specie ad invicem : hæc enim aut omnia quæcumque aliquo modo contraria sunt, diversa sunt specie ad invicem, sicut sunt media sive extrema : aut ea quæ primum dicuntur contraria, sicut ea quæ maxime distant, hoc modo dicuntur diversa specie ab invicem. Et adhuc diversa specie dicuntur ab invicem, quorumcumque rationes diffinitivæ sunt diversæ, quæ sunt sumptæ in finali specie generis, quam vocamus specialissimam, sicut homo et equus dicuntur contraria et diversa specie, quæ sunt individua genere, eo quod secundum divisionem generis non dividuntur ulterius. Non enim dividuntur ulterius divisione formæ, sed divisione materiæ : quia individua quæ sunt sub ipsis, non differunt nisi per materiam, et species ipsa totum est esse eorum : et si dividerentur secundum formam, tunc species non esset totum esse ipsorum, sed oporteret quod speciei differentia constitutiva adveniret : et sic species specialissima esset genus : et sic nunquam staret divisio generis descendendo : et ideo descendentem a generalissimo usque ad specialissimum jubet Plato quiescere. Hoc ergo individuorum genere sunt diffinitivæ rationes diversæ. Et adhuc diversa dicuntur, quæcumque adhuc præter prædicta in eadem substantiali et diffinitiva ratione existentia habent differentiam : et hæc non habent differentiam nisi materiæ, sicut Socrates et Plato. Eadem vero specie et eadem simpliciter di-
cuntur per oppositum modum istorum modorum.
CAPUT XI.
De modis priorum et posteriorum.
De adjunctis causæ et principio et substantiæ est prius et posterius : quoniam substantiæ adjunctum est prius secundum quod est substantia et accidenti posterius. Prius etiam est consequens ad causam : et ideo hic convenit nobis determinare modos priorum. Dicamus ergo quod priora et posteriora dicuntur quædam multipliciter. Et quidem primo dicitur prius tanquam illud dicimus prius, quod est primum in singulo genere determinato, a quo sicut a principio fluit tota natura illius generis, sicut a forma in substantiis, et a puncto in continuis, et ab unitate in discretis.
Aliud autem et secundo modo dicitur prius, quod propinquius est alicui principio determinato, quocumque modo illud determinetur, aut simpliciter sive universaliter sit illud principium determinatum, aut naturaliter determinetur, aut in comparatione ad aliquid quod ponitur esse principium, aut determinetur ad ubi sive ad locum, aut etiam determinetur secundum recessum ab aliquibus. Iste enim modus multas habet subdivisiones, ut verbi gratia, priora dicantur quæ sunt secundum locum in hoc quod propinquiora existunt ad principium determinatum in loco, sive natura determinatum sit hoc principium, sive aliter, sicut violentia, vel casu. Hoc autem principium dupliciter potest esse determinatum ad ultimum locum, videlicet qui est cœli concavum, aut medium quod est terræ convexum : et hoc materialiter : aut sicut evenit per violentiam vel casum, tunc
<--- Page Split --->
«nimi dicimus prius quod est illi propinquius, et posterius quod est ab eo remotius, sicut descendenti ab orbe prior est ipsum quam aer, sed ascendenti a medio prior est aer quam ignis. Alia autem in «odem isto secundo modo dicuntur prior a ad principium determinatum in tempore : et si principium id dicatur præsens nunc, tunc aliter dicuntur priora in præterito et aliter in futuro : in factis enim in præterito quædam dicuntur priora quæ renotiora sunt ab ipso præsenti nunc : priora enim dicimus Troica bella quam Medorum, et Medorum bella quam Macædonum, et Macedonum quam Romanorum, eo quod in talibus priora sunt in tempore remotiora ab ipso nunc. Alia autem dicimus priora esse quæ ipsi nunc præsenti sunt affiniora sive viciniora, ut in futuris : in talibus enim si nos esse ponamus in tempore quo adhuc nascituri erant Menelaus et Pyrrhus, dicemus quod Menelaus est prior quam Pyrrhus, et nasciturus ad annum, prior est nascituro post decennium, eo quod prior est ad ipsum nunc. Hi autem qui sic dicunt prius, usi sunt ipso nunc sicut determinato principio ad quod referunt prius tam in præterito quam in futuro. In hoc iterum secundo modo alia dicimus priora esse secundum modum, et ibi determinatum principium ad quod referimus prius et posterius, dicimus primum movens, sicut a spermatis motu dicimus unum motum esse usque ad virilis roboris perfectionem, et in hoc motu dicimus prius quod primo moventi est propinquius, sicut puer est prior viro. Principium etiam hoc modo determinatum est simpliciter principium, et non casu vel voluntate determinatum : et in hoc eodem «ecundo modo dicimus prius secundum ordinem potestatis et dignitatis. Potestatem autem accipimus civilem potentiam ordinatam et stantem ad limites juris secundum continentiam populi secundum urbanitates : in talibus enim excedens potestate, qui majoris est auctoritatis, prius est : ut id quod est potentius secundum
urbanitates. Tale vero potentius est, cujus imperium secundum prævoluntatem potentioris factum necesse est alterum quod illo posterius est sequi obediendo : et ideo in talibus non movente illo quod est potentius, non moventur inferiores, et ipso movente per imperium moventur: et principium ad quod refertur prius et posterius in talibus est prævoluntas excellentioris. Eadem autem ratio est de prævoluntate tyranni. In hoc autem eodem adhuc secundo modo dicuntur alia priora secundum ordinem, et ea sunt quæcumque ad aliquod unum determinatum in ordine illo differunt secundum rationem vicinioris vel remotioris, sicut in neumatibus cantuum parastata prius est quam circotata, et id neuma tricotata prius est neumatibus quæ paramenita vocantur : sicut si apud nos dicamus, semitonum est prius tono, et ditono, et diatesseron, et diapente : eo quod est vicinius in ordine ad unisonum in omnibus musicis : hoc enim initium dicunt, et illum medium sonum dicunt, et utrumque horum dicunt quodammodo primum : est enim medium primum diversimode incipientibus et ponentibus primum. In secundo modo ergo ista dicuntur priora dictis modis quinque.
Alio vero modo et tertio dicitur prius quod cognitione est prius, et hoc est de his quæ simpliciter sunt prius, et non ad principium positum tantum. Horum autem quæ cognitione sunt prius, aliter dicuntur priora, quæ sunt secundum rationem sive intellectum priora : et aliter sunt priora, quæ secundum sensus sunt priora. Nam secundum rationem universalia sunt priora : quia hæc sunt principia cognoscendi particularia. Secundum autem sensum singularia sunt priora : quia hæc prima sensibus occurrunt. Et juxta hunc modum si diffiniri debeat totum aggregatum ex subjecto et accidente, accidens et diffinitio erit prior quam diffinitio totius ex subjecto et accidente : tota enim ratio subjecti simul et accidentis non est sine parte : et ideo partem
<--- Page Split --->
oportet præcognoscere. Oportet autem ante accidens præcognoscere subjectum : quia musicum non contingit esse nisi existente aliquo musico : et ideo diffinitio subjecti secundum rationem est ante accidens, et diffinitio accidentis ante totum secundum viam rationis.
Amplius quarto modo priora dicuntur priorum passiones subjectorum, sicut rectitudo prior est lenitate : rectitudo enim secundum se passio est lineæ, lenitas autem superficiei : et constat quod linea est ante superficieim. Quædam ergo dictis modis dicuntur priora et posteriora.
Alio quinto modo et differenti ab omnibus inductis modis dicuntur priora secundum naturam, et hæc natura est primum subjectum in his in quibus est, et hæc sunt a quibus non convertitur consequentia : sicut quæcumque contingit esse sine aliis salvata secundum suas essentias, et alia non contingit esse sine istis, sicut animal prius est speciebus animalis : et hac divisione prioris et posterioris usus est Plato. Iste autem modus subdividitur : quoniam enim esse et ens multipliciter dicitur, tunc secundum primum modum essendi primum in omnibus subjectum est prius : et ideo substantia prius est in generibus entis : et quia etiam ens in potentiam et actum dividitur, ideo iterum aliter dicitur prius potentia et actu sive potestate et perfectione. Nam quædam potestate sunt priora, sicut in his quæ generantur. Quædam autem priora sunt perfectione secundum ordinem, videlicet naturae et substantiae. Et hoc quidem modo potestate quidem prior est dimidietas toto : quia potentia est dimidium totum : quia duæ medietates constituunt totum. Et hoc modo generaliter pars est prior suo toto : et hoc modo materia prior est quam substantia quæ est forma. Si autem perfectionis et naturae hæc sunt posterius, et totum et substantia sunt prius : et hoc probatur per hoc quod ea quæ secundum perfectionem sunt dissoluta, modo quodam
erunt et resolvuntur in illa, sicut totum in partes et perfectio in materiam.
Attendendum est autem, quod in omnibus dictis modis est aliquo modo prius et posterius secundum ordinem : et ideo prius et posterius secundum ordinem dictum quibusdam non videtur facere modum specialem. Sed hoc est error, quia in omnibus aliis modis aliquid additur ordini quod facit prius et posterius : in priori autem et posteriori secundum ordinem nihil est nisi ipse ordo, qui facit prius et posterius, sicut priorem et posteriorem dicimus in ordine sedentium : omnia ergo prius et posterius dicta dicuntur secundum ea quæ dicta sunt : nam illud quod secundum generationem est prius, est illud quod contingit esse sine divisis quæ sunt partes ejus. Hoc enim est a quo non convertitur consequentia. Dico autem secundum generationem esse quod est secundum generationis intentionem et finem : quia generationis intentio est forma et finis : et in ordine formarum prius est a quo non convertitur consequentia. Alia autem priora sunt secundum corruptionem, sicut pars prior est toto, potentia prior est perfectione : et hoc ideo est, quia corruptio est ad materiam et ad partem resolutio perfecti et totius : et in talibus pars et potentia priora sunt. Dicuntur autem priora secundum naturam, quæcumque sunt causa aliorum : sed de his in Physicis satis dictum est. Quæcumque autem talia sunt priora et posteriora, dicuntur secundum similitudinem alicujus inductorum modorum, etc.
CAPUT XII.
Et est digressio declarans radicem ex qua sumitur diversitas potentiae.
Eorum quæ sunt prius et posterius quædam sunt dicta secundum potentiam,
<--- Page Split --->
sicut in fine capituli praecedentis dictum est. Ens autem jam in ante habitis per potentiam et actum divisum est. Potentiae autem omnis diversitas provenit ab eo quod est in potentia passiva entis in potentia ens, et ab eo quod est ens in actu : quia potentia passiva est entis in potentia, et potentia activa est entis in actu : et ideo subtiliter haec inquiri oportet, quia tunc sciemus unde provenit in veritate diversitas modorum potentiae. Fuerunt autem quidam dubitantes de ipsa divisione entis in potentia et actu. Haec enim si entis est, convenit etiam partibus entis : est ergo homo potentia et actu, et similiter bos, et asinus, et quodlibet aliorum : et hoc verum non videtur : quia cum dico, bos est, vel omnis bos est, cum verbum essendi notet esse ut actum qui egreditur ab ente, sicut luciere egreditur a luce, nec actus alicujus naturae sic egrediatur ab ea nisi qua actu est cujus est suum esse sic diffundere, videtur quod ens in potentia non sit esse, eo quod esse suum non ita diffundit. Cum ergo dicitur, bos est, non videtur hoc bovi in potentia existenti posse convenire. Hujus autem signum est : quoniam si dicam, bos est in potentia, et inferam, ergo est, ponimus paralogismum secundum quid et simpliciter, quod non esset si in potentia ens esse rei ut actum daret : et si non dat actum talem, tunc sequitur ipsum non esse : quoniam sicut lux destitui non potest a proprio actu qui est lucere quamdiu aliquid in se est, ita ens non potest destitui a proprio actu qui est esse, quamdiu aliquid de ente est : hic autem actus significatur per verbum quando dico, hoc est. Amplius nullo existente homine non potest dici quod homo sit in actu. Similiter etiam dici non potest quod homo sit in potentia, si hoc suscipiamus quod nihil est in potentia in aliquo nisi quod est in potentia propinqua ex qua uno motore videtur duci ad actum, sicut Aristoteles videtur dicere : et tamen multi sunt, qui nullo existente homine hanc dicunt esse veram, homo est homo :
et quidam etiam concedunt hanc, homo est animal, et homo est substantia, et homo est ens : quia si homo est homo, homo est animal, et substantia, et ens : et tamen tunc videtur illud esse quod significatur per verbum non esse actus entis actu vel potentia. Amplius juxta eumdem intellectum quo conceditur haec, homo est homo, nullo existente homine, videtur haec esse concedenda, ens est ens, nullo existente ente : et tamen tunc non potest dici esse illius esse actus alicujus essentiae secundum actum vel secundum potentiam dicti.
Sed ad omnia hujusmodi videtur dici secundum supra dicta, quod in veritate ens in potentia radix est potentiae passive, et ens in actu radix est potentiae active : et si non sit ens in actu et ens in potentia, non erit aliqua distinctio modorum potentiae : quia ens in potentia principium est potentiae passive, et ens in actu principium est potentiae active : et illa quae dicitur naturalis potentia, sive ad esse, sive ad bene esse, provenit ex victoria forme supra materiam. E contra autem opposita illi naturalis impotentia provenit ex victoria materie supra formam, vel ex destitutione alicujus principii formalis. Et ideo quando dividitur ens in potentiam et actum, est divisio analogi, et ens in potentia dicit quemdam modum entis, et non simpliciter ens : ens autem in actu non dicit modum entis, sed simpliciter ens : sicut etiam quando ens dividitur in substantiam et accidens, substantia dicit ens simpliciter, et accidens dicit modum entis : et ideo est eadem determinatio entis simpliciter, quae est determinatio substantiae in actu existentis. In talibus ergo non oportet quod omne divisum de dividentibus simpliciter prædicetur, sed prædicatur sub determinatione modi quem importat : et ideo ens in potentia est ens quoddam, non ens simpliciter : et eadem ratio est de partibus entis, ut est bos in potentia, et bos in actu : et ideo cum dicitur, bos est, nullo addito, stat pro bove in actu
<--- Page Split --->
existente propter esse quod ut actus importatur per [verbum substantivum ratione præsentis temporis. Cum autem dicitur, homo est homo, alia ratio est secundum quosdam : quoniam esse actus dupliciter significatur, simpliciter videlicet, et ut nunc : et tempus præsens dupliciter, simpliciter quod re posita semper est præsens, et ut nunc præsens. Dicunt autem in hac, homo est homo, significari esse ut actum simpliciter consignificatur tempus præsens, propter hoc consignificari ut præsens simpliciter, quod est nunc stans in tali terminorum cohærentia : et sic licet nulla sit inhærentia, tamen actum esse qui importatur per verbum esse actum entis in actu talis qualis dictum est : et hoc modo sequitur ad hominem animal, et omne illud quod est in ratione subjecti sicut actu pars esse vel totum esse ipsius secundum actum. Non autem simpliciter est de hac judicandum, ens est, nullo existente ente : quia nullo existente ente nullum est subjectum et nullum prædicatum, nec aliqua cohærentia prædicati et subjecti, nec aliqua propositio, nec aliqua passio propositionis, sicut conversio, vel oppositio, vel aliquid tale : tales autem habitudines non tolluntur per hypothesis aliam, qua ponitur nullus esse homo : et ideo relinquitur illas propositiones esse propositiones, et subjectum esse subjectum, et prædicatum esse prædicatum, et habitudinem esse inter subjectum et prædicatum, propter quod tale esse habitudinis remanet salvatum, ut dicunt. His autem sic prænotatis, adhuc oportet scire quod differt potestas a potentia in hoc : potestas est potentia stans sub complemento actualis habitus, et ideo activa est potestas : potentia autem est interminata adhuc et incompleta, et ideo proprie materialis potentia vocatur.
CAPUT XIII.
De modis potentiae et impotentiae, et possibilis et impossibilis.
Potestas ergo dicitur uno modo et prin- 17. cipali id quod in movente est principium motus, aut in mutante principium mutationis, indivisio ab ipso mutato vel moto, aut diversum secundum rem ipsam, aut in quantum mutans et movens, quamvis forte secundum rem sit idem ipsi. Hujus autem exemplum est, sicut ars ædificativa principium est in ædificante : quia est potestas movendi et transmutandi ædificatum diversa ab ædificato, et non existens in ipso : sed ars medicinalis quæ est potestas transmutandi in sanitatem, aliquando existit in eo qui sanatur, quando medicus curat seipsum : sed tamen tunc non est in eo in quantum sanatum est, sed potius in quantum sanans est. Huic est simile quod naturam dicimus esse potestatem movendi vel transmutandi, et in eo est quod transmutatur, sed non est in eo in quantum transmutatur. Ergo totaliter sive universaliter principium mutationis et motus in movente dicitur potestas mutandi diversum re,vel re idem. Sed tamen movet et mutat in quantum diversum est : tunc enim ab alio principio mutat, et ab alio principio mutatur. Alia autem est potentia secundum materiam dicta, quæ est principium mutandi, hoc est, ut mutetur et moveatur a diverso secundum subjectum, aut sicut idem movens et motum, tamen movetur a movente diverso in quantum sunt diversa movens et motum, sicut prædictum est : hæc enim est potentia secundum quam patiens patitur : ethac potentia dicimus quandoque esse possibile, si aliquid est possibile : et dicimus quod ipsum quandoque patietur
<--- Page Split --->
hac potentia. Quandoque autem quando dicimus aliquid habere hujusmodi potentiam patiendi, non significamus omnem sive quamcumque passionem, sed illam qua patitur excellenter. Diximus enim in primo de Cælo et Mundo 1, quod passiva potentia excellit, quando a minimo patitur : et quando patitur a maximo, non excellit, nec dicitur tunc proprie passibile sive passivum. Isti ergo sunt duo modi potentiae principaliores.
Amplius juxta primum modum potentie sumitur potentiae modus tertius, quo dicimus aliquid habere principium bene perficiendi aliquid, et non simpliciter perficiendi : aut quando dicimus aliquid habere principium perficiendi secundum praevoluntatem et electionem sicut vult et eligit : aliquando enim ii qui progrediuntur, non autem bene progrediuntur, aut non progrediuntur ut maluerunt : sed dicimus habere potentiam progrediendi in alligatis, aut in itinere, significantes quod potentiam quamdam habent ut principium qui hoc optime possunt perficere. Sicut autem modum istum accipimus in agere secundum bene, ita modus accipitur juxta modum potentiae passive secundum bene et optime pati ab aliquo agente.
Amplius quartus modus potentiae vel potestatis est quicumque habitus tales sunt, sive naturales sive acquisiti, secundum quos aliqua efficiuntur impassibilia omnino, ut ecclesia quae sunt immutabilia : aut secundum quos aliqua efficiuntur non facile in pejus mutabilia, dicuntur potestates et potentiae in talibus. Secundum quem modum potentiae dicitur esse una species qualitatis naturalis potentia, et secundum privationem sive contrarietatem ejusdem habitus dicitur naturalis impotentia : franguntur enim ea quae franguntur et conteruntur et curvantur omnino sive universaliter corrumpuntur ea quae ista patiuntur, non per potentiam naturalem, sed potius per im-
potentiam et per defectionem alicujus principii quod est de potentia naturali : et secundum istas potentias et impotentias determinata sunt ea quae de potentiis passivorum in quarto Meteororum dicta sunt a nobis. Impassibilia autem de numero talium existentia sunt, quae per naturalem potentiam resistendi hujusmodi passionibus vix paulatimque patiuntur propter suam naturalem potentiam : et propter posse se aliquo modo habere contra ista. Hæc ergo dicta sunt de modis potentiae et potestatis, etc.
CAPUT XIV.
De potestate agere et de potestate pati.
Dicta vero tot modis potestate, etiam possibile sive potens dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur possibile sive potens juxta potentiam activam quam habet in se motus aut principium mutationis, quo movere potest et mutare : id enim quod in se stabile est et immobile in actu, dicimus possibile sive potens in diverso in quantum est diversum movendi et transmutandi. Alio vero modo dicimus potens juxta potentiam passivam, si aliquid aliud ab eo quod potens esse dicimus talem habet potestatem qua ab alio mutetur secundum quod est aliud. Alio autem modo juxta tertium modum potentie sumptum, dicimus potens communiter sumptum, si habet principium quo permutetur facile in quodlibet secundum potestatem suam, sive hoc sit in pejus, sive sit in melius. Dico autem in pejus : quia id quod est corruptibile quod habet potentiam mutandi in pejus, videtur potens sive possibile esse corrumpi : quia aliter non corrumperetur. Et similiter incorru-
<--- Page Split --->
ptibilequodhabetpotentiamnonpermu - tandiinpejus , videturnonpossecorrum - piperpotentiamresistentemcorruptioni . Ethicmodusestetiamjuxtaquartummodumpotentiæsumptus . Idautemquodsicfacilepermutatur , siveinpejus , siveinmelius , videturnunchaberequam - damdispositionem , etquamdamcausam . Etvideturhaberetalisfacillimæpassio - nisprincipium . Etsiitaest , utvidetur , tuncnonirrationabilitertalisdispositiovideturpotentiæattingererationem : quiatuncradixilliuspotentiæestdispositioformalisaliqua , quæestprincipium : etsicfundaturinentealiquo , etentitatealicujusformæ : etsicestinveritateinomnibusillisinquibusestfacilismutatioadbonumetadmelius .
Sedsibeneistaetsubtiliterinteriusconsiderentureaquæsicsuntfacilemu - tabilia , videturaliquandoessemutabiliaperhaberealiquid , ethocestperhaberealiquamformamsubjectamadtalemmu - tabilitatemdisponentem , sicutdictumest : aliquandoautemnonperhabereali - quidsunttalia , sedpotiusperhocquodprivanturtaliessequodconservabatetpræservabatamutabilitate : ettunctali - terpossibilesivepotensproprieestim - potens , etsuapotentiaestimpotentia : eoquodsuapossibilitasnonfundaturinente , sedinprivationeprincipiiconser - vantis . Siautemdiciturenspotensperhabereprivationemtalisprincipii , illudposseestæquivocumadaliudpossequodfundaturindispositionevelinfor - maaliqua : ettaleposseestcumdicituristepossemori , velposseclaudicare , velpossemalefacere , velpossedeficere , ethujusmodi : talemenimhabereprivatio - nemestquoddamprincipiumquopotensestpossibile . Sitamenconcedaturquodcontingathabereprivationem , eoquodlicetprivationihilsitperse , nontamenestreducibileinsimpliciternihil .
Alioautemmododicituraliquidistomodopotensinhoc , quodnonhabetsuampotestatempræservantemabhu - jusmodipassione . Ethocjamnonper
privationemdicitur , sedpernegationem , nonhabendosuampotestatem , autcorru - ptionempotestatumsuarumnonhaben - doprincipiumtransmutationisinalio , noninre , sedinquantumaliudest , sicuteaquælicethabeantinsematerialiade - bilia , tameninalteraparteexpartefor - maliumhabentpotestatesactivas , quævincuntetcontinentimpotentiasmateria - liumprincipiorum : sedquandoilladefi - ciunt , tuncnonrestatnisideficere .
Ampliusautemeaomniaquædictasunt , dicunturpotentia , itaquodautdi - cuntursinepotentiafieriexsolohocquodsicfueritsimpliciter , autnonfuerit , autexhocquodpotentiasuntbenefieri , autnonbenefieri . Quodenimaliquadicanturpotentiainhocquodbenefieripossuntvelnon , probaturexhocquodquædaminanimatainsetalemhabentadbenepotestatem , utinorga - nismusicis . Dicuntenimmusiciquam - damlyramsonarenonposse , quandononpotestbene . Etaliamdicuntpos - sesonare , quandobenepotestperfi - ceresonum . Impotentiaenim , sicutdixi - m u s , privatioestpotentiæ : etestipsaimpotentiatalisprincipiisublatio , qualispriusdictaest . Sublatioautemprincipiiesttripliciter : autenimomninoaufer - t u r , sicutarboremdicimusinfantem : autauferturinaptonatohabere , sicutdici - mushominemmutuminfantem : autquandoauferturabeoquodjamaptumnatumesthabere , sicutdicimusintrien - neminfantem , nonenimsecundumunamsimilitudinemetrationemdicunturimpo - tentesgenerarepuerquinondumaptusnatusesthaberegenerativam , etvirquijamaptusnatusesthabere , eteunchusaquoomninogenerandipotestasestablata .
<--- Page Split --->
CAPUT XV.
De modis impotentiae et quis modus principalis potentiae.
Amplius autem quia si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, oportet quod secundum unumquodque modum potentiae sit oppositus modus impotentiae, tam in ea potentia quae est respectu mobilis solum secundum se, quam in ea quae accipitur in bene mobili. Et haec opposita proprie dicuntur impotentia. Quidam tamen dicunt ea impossibilia, sed impossibilia dicuntur dupliciter : quaedam enim dicuntur impossibilia secundum eam impotentiam quae nunc dicta est : alia vero alio modo dicuntur impossibilia : sicut enim multipliciter dicitur possibile, ita et per oppositum multipliciter impossibile dicitur. Impossibile namque in disciplinis dicitur, cujus contrarium ex necessitate est verum, sicut est impossibile diametrum commensurabilem esse : ergo diametrum commensurabilem esse non solum est falsum, sed etiam ex necessitate falsum. Dico autem necessarium et impossibile esse contraria : quia si ista inferantur ad res ipsas, necessarium quidem semper et ubique est : impossibile autem nusquam et nunquam est : ideo necessarium non est potens sive possibile illa potentia de qua dicimus, nec impossibile oppositum necessario dicitur per privationem illius, quae nunc dicta est potentiae : impotenti autem sive impossibili de quo hic loquimur, est contrarium illud potens sive possibile, quando contrarium suum non est necessarium falsum esse, sicut sedentem hominem dicimus possibile esse sedere : quia sedere hominem non est ex necessitate falsum : et tale impossibile et
mpotens sive impossibile in rebus physicis mobilibus. Possibile ergo sive potens uno quidem modo, sicut dictum est, dicitur illud quod quidem non significat falsum, sed verum non ex necessitate. Alio autem modo dicitur possibile, quod est quidem falsum, sed non ex necessitate falsum, sed verum non ex necessitate. Tertio vero modo dicitur quod est contingens verum. Et hoc est quod se habet ad verum et falsum : sed potentia quae est in geometria secundum quam necessarium est possibile, non potest dici principium transmutationis aliquo modo. Et ideo talis possibilis potentia dicitur secundum metaphoram, et non secundum analogiam aliquam ad veram potentiam. Et ideo etiam talia non dicuntur possibilia secundum potentiam praedeterminatam. Quae autem vere et proprie dicuntur aliquo modo secundum potentiam, omnia dicuntur aliquo modo a primo modo dicta, quae est una principalis et primo modo dicta, et illa est principium mutationis in alio subjecto et loco, aut si est in eodem, est tamen in ipso secundum quod est aliud. Quaedam namque dicuntur possibilia ab hujusmodi potentia. Et quaedam horum dicuntur potentia in habendo talem potentiam patiendi in habendo aliquid aliud a sua substantia in qua radicatur hujusmodi potentia. Quadam vero potentia pati dicuntur in non habendo aliquid, sicut prius dictum est. Quaedam etiam potentia dicuntur in eo quod sic habent in bene vel male pati. Similiter autem ad dictam potentiam per analogiam dicuntur impotentia sive impossibilia. Erit ergo propria diffinitio potentiae ea quae est primo dictae potentiae diffinitio. Haec autem est, quod potentia est principium permutationis in alio secundum quod est aliud.
<--- Page Split --->
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans differentias potestatum secundum posteriores Peripateticos, etc.
Posteriores autem Peripatetici quaedam addiderunt in consideratione potentiae et potestatis et impotentiae. Dicunt enim nomen potestatis esse proprie nomen valoris animalium virtutum, ex quibus sine impedimento operationes fiunt animales, quae motus animales vocantur, cujus summum augmentum vocatur virtus, et decrementum vocatur debilitas vel impotentia : et iste est unus modus potestatis, ut dicunt Avicenna et Algazel. Secundus autem modus est, quod potestas dicitur, ex qua aliquid facile agit difficilia et difficilia patitur. Si enim facile pateretur, et traheretur ab operatione difficilium sensu laborum et dolore. Juxta autem hunc modum dicitur potestas, ex qua non est pati facile, licet non sit alicujus actionis principium : praecipue tamen potestatis nomen convenit his quae nullo modo patiuntur. Dicunt etiam fortitudinem moralem quamdam esse potestatem : eo quod facit intrepidum et impassibilem circa agressionem magnorum propter bonum. His ergo modis potestas dicitur in habentibus appetitum et voluntatem. Ulterius autem dicitur potestas principium transmutationis aliud sive variationis, sicut dictum est in prehabitis, in quantum est aliud : quoniam si homo calefacit se per motum vel aliquid aliud, est ipse quasi duo, unum movens, et alterum motum : et sic est de sanante seipsum : quia principium motus est in anima, et sanitas inducta est in corpore. Minus autem proprie dictis vocatur potentia aliquid, quod non est perfectio ad
hæc agenda, sed dispositio suscipiendi ista. Et hæc est potentia ut transmutetur aliquid, et hæc est potentia passiva. Transumptive etiam dicitur potestas in geometricis, secundum quod dicimus quod linea potest in quadratum vel exagonum, et præcipue quando imaginamur motum lineæ in seipsam facere quadratum vel aliquam aliam figuram. His ergo modis dicitur potentia. Secundum autem inducta dubitatur de morali fortitudine, utrum ipsa sit potentia? Et eadem est dubitatio de potestate qualibet quæ est ratione : hæc enim est principium actionis qua quis agit quando vult, et non agit quando non vult. Et sic videtur quod idem sit principium agendi et non agendi : quod non est rationabile, quia principium non agendi non habet rationem potestatis. Adhuc autem dicitur, quod in omnibus potestatibus animæ sic est, quod sint liberæ ad agendum et non agendum, et ad hoc et ad illud agendum, nec est in eis aliquis habitus vel principium quod sit unius tantum et non alterius et oppositi illius : unde in omnibus illis principiis agendi exspectatur electio. Ipsum autem principium sive potestas non est nisi agendi principium, et est perpetuum illius actionis principium, sed non agit nisi electione et appetitu accidentibus propter libertatem. Similiter autem est in potestatibus aliis aliquando quæ non agunt nisi cum natura : et tunc oportet ut in talibus principiis et potestatibus natura exspectetur. Hujus autem exemplum est in effectu et potestate stellarum et medicinarum acceptarum. Et hoc est simile ei quod in potestatibus animæ præcipue rationalis exspectatur electio, sicut et potestates quædam sunt et principia agendi consilia, in quibus tamen non sequitur actio nisi concomitetur voluntas accipientis consilium. Sunt in potestatibus natura quædam potestates quorumdam, quæ non agunt nisi per media, sicut est potestas spermatis ad unum producendum. Et tales actiones non proveniunt ab hu-
<--- Page Split --->
jusmodi principiis statim, sed per media.
Amplius autem sunt potestates diversa, quarum quaedam proveniunt ex nalura, quaedam autem ex artificio, quadum vero ex consuetudine, et quaedam casu. Sed potestas ex artificio est ars qua provenit usu, et experimento indijct et tempore. Usum autem voco motum instrumentorum : et forma proveniens in anima, est potestas qua vocatur ars. Ex consuetudine autem in actibus voluntariis provenit forma consuetudinis, qua est potestas agendi tales actiones, quales sunt illa quae usitata sunt in opere, et sunt absque instrumenti ratione, vel concupiscentia, vel irascentia elicita. De potestatibus autem naturalibus jam dictum est. Cum autem jam scitur differentia potestatis, de facili scitur differentia potentis sive possibilis secundum omnem potestatem.
Fuerunt autem quidam asserentes in nullo potentiam praecedere actum, sed in omnibus comitari. Sed secundum hoc sequitur, quod illi non possunt videre saepius una die, et qui non potest videre quando vult, caecus est. Igitur sunt isti fatui et caesi. Attende ergo quod potentia praecedit actum : et ideo omnis potentia ad aliquid relinquit subjectum in quo potentia radicatur, et ex quo pendet inceptio ejus quod est in potentia. Hoc autem fit altero duorum modorum : aut enim subjectum potentiae est ens in se completum per dispositiones advenientes, causans id quod est in potentia eductum ad effectum, et sic accidens est in potentia subjecti : aut subjectum potentia est ens incompletum transmutatione sui educlum ad effectum, et hoc vocatur proprie possibile. Et hoc est duobus modis : aut enim est ex subjecto, vel cum subjecto incipiens id quod possibile esse dicitur. Primo quidem modo sicut omnis forma corporea. Secundo autem modo sicut inceptio animae rationalis, sicut in scientia de Generatione animae determinavimus. His ergo tribus modis dicitur possibile
accidens et generatum corpus et inceptio animae cum educitur de possibili ad effectum.
In omnibus autem istis est attendendum, quod omne corpus a quo provenit actio aliqua non per violentiam neque per casum, habet in se potentiam naturalem qua agit illam actionem. Et haec quidem actio,si ei conveniret in quantum est corpus, sequeretur quod omni corpori conveniret. Et hoc est falsum. Convenit ergo ei in quantum est hoc corpus : non autem est hoc corpus nisi per formam naturalem : naturalis ergo forma est principium et causa omnium hujusmodi potestatum.
Ulterius autem advertendum est hic, quod hanc potestatem aut habet a se semper, aut acquirit eam per generationem. Et si quidem semper habet, tunc est ex immutabilibus et necessariis, quorum potestates sunt tales ex quibus semper sua proveniunt actiones. Si autem est non semper habens eam, tunc oportet quod acquirat eam : et tunc aut acquirit a seipso, aut ab alio quod separatum est ab ipso : et constat quod non acquirit a seipso, quia tunc semper acquireret. Si autem acquirat ab eo quod separatum est ab ipso, cum illud separatum non largiatur ipsi formam nisi per hoc quod istud aliquo modo recipiendi se habet ad illud quo se non habet ad ipsum aliquid aliud : quia aliter generans non daret isti formam plus quam alii, sequitur necessario quod istud sit in potentia recipiendi ad illud : aliter enim aut violenter reciperet, aut casu. Casu autem non recipit : quia ea qua? casu sunt, rara sunt. Istud autem est de his qua? fiunt frequenter. Violentia autem non fit : quia hoc fit per accidens, et non est semper neque frequenter. Oportet ergo quod id quod est in potentia, sit inclinatum ad ipsum per aliquam similitudinem quam habet ad id quod dat formam. Ipsa autem inclinatio aut est res in se completa, aut non. Si est in se completa, tunc est substantia in se exi-
<--- Page Split --->
stens. Substantia autem absolutum habet esse et non esse comparationis. Jam autem diximus quod esse istius potentiae est esse, non absolutum, sed comparatum ad actum. Oportet ergo quod sit in alio quodam. Habemus igitur quod id in quo est, substantia quaedam est, et hoc vocatur materia : idipsum autem quod comparatum habet esse, inchoatio quaedam formae est quae est in materia. Et si hoc determinare velimus qualiter materia est in potentia ad formam, non possumus ita determinare, quod dicamus quod per hoc in potentia est, quia aliquid habet super eam : quia per hoc non cognoscitur esse in potentia ad hoc : imo potentia ejus per hoc efficitur magis ignota quam prius fuit : quia cum dicitur hoc esse in potentia illud, ad minus aliquem intellectum habet potentia ex his ad quae comparatur. Cum autem dicitur aliquid posse super eam, ex hoc nihil intelligitur de potentia materiali : quia sive possit violenter, sive casu, semper potest super ipsum de quo dicimus quod
potest super ipsum. Relinquitur igitur quod ex hoc determinatur potentia, quod est comparatio materiae ad actum, sicut comparatur etiam imperfectum desiderans perfici per hoc quod aliquo modo inchoata est in eo perfectio. Et per hoc possibile est fieri hoc et non aliud. Si enim impossibile esset, nunquam fieret. Agentia ergo prima largientia formas, possunt semper sine impedimento : possibilia autem secundum suas habitudines recipiunt formas et fiunt agentia frequenter : agerent enim semper si non occurreret impedimentum ex parte materiae recipientis : quia id quod est frequenter, est semper aliquo modo impeditum. Sic ergo scitur qualiter forma naturalis principium est omnium potestatum materialium, et qualiter in omni generato quod incipit esse, oportet esse materiam in qua radicatur potentia ejus, quia possibile est esse, et quod perpetuam non habet hujusmodi potentiam, et impossibile similiter. Hæc ergo de potentia et possibili dicta sint a nobis.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT I.
De modis et natura quanti et quantitatis.
Loquentes de generibus accidentium, loquemur primo de quantitate, non quidem prout est mensura corporeae substantiae, prout determinatum est de ipsa in Prædicamentis : quia sic diffiniri non potest : eo quod non est unius rationis mensura discretorum et continuorum, nec entis et esse quae mensurant locus et tempus : neque etiam numeri et orationis, quorum unum permanentiam in partibus habet, et non aliud : sed loquemur hic de quantitate prout pendet ex ente, et ponemus modos ejus qui sunt entitatis modi speciales. Propter quod etiam locus cum non dicat alium entitatis modum specialem a superficie vel spatio, non dicemus hic locum esse specialem modum entis, cum tamen locus dicat specialem modum mensurae, sicut in
Prædicamentis determinavimus. Oratio etiam quae est discreta quantitas, quantitatem esse accipit a mensura motus et temporis : et ideo potius dicit mensurati vel mensurae modum, quam entis : propter quod etiam de ipsa hic non curamus. Accipientes ergo modos quantitatum secundum quod ex ente pendent, diffinimus quantitates, dicentes quod quantum dicitur id quod est divisibile in talibus dividentibus quae insunt ei per essentiam : et quorum uterque si fiat divisio in duo media, aut quorum singulum si divisio fiat in plura, est unum quid quantum in seipso quando actu divisum est a toto : et hoc unum est aptum natum esse salvatum in se, sicut et totum : quia in talibus ratio perfecta uniuscujusque manet in partibus sicut in toto : et non est in quanto sicut in substantia præcipue naturali : quia in illa divisa pars a toto amittit rationem entitatis quam prius habuit. Caro enim non est caro si abscinditur, neque manus est manus : sed si continuum dividitur in aliquot partes, quælibet habent entitatem et unitatem continuitatis sicut et totum. Et si numerus dividitur in unitates, quælibet est unitas, et in divisione sua habet entitatem. Hæc ergo est diffinitio quanti pro-
<--- Page Split --->
pria : quia fit per ea quae essentialiter sunt in quanto : et quantum secundum quod entitate sua constet, non refertur ad alterum sicut mensura, sed per intrinseca sua determinatur, prout absolute quantum est in seipso. Pluralitas ergo est quoddam quantum numerale, hoc est, divisibile in unitates : quia numerus Latine componitur a nutu, et a Graeca dictione quae est memer, quod Latine sonat divisionem. Divisio enim, sicut supra diximus, est causa numeri : et dicitur numerus nutus divisionis : quia ubi est numerus, ibi est nutus mentis ad divisionem concipiendo aggregationem divisionis factae : et ibi est numerus : et huic accidit quod sit mensura ejus quod est mensurabile. Dicitur autem pluralitas proprie per naturam suae entitatis, quod quidem secundum naturam totius accipitur, solum est potestate divisibile in ea quae non sunt continua, sed potius indivisibiles sunt unitates : quia numeri propria divisio est in unitates ex quibus coacervatur. Continui autem divisio est in duo media, et iterum in duo, et sic in infinitum,sicut dictum est in libro de Celo et Mundo. Mensura vero corpore substantiae qua mensuratur, quaedam quidem quae est continua in terminum unum copulata est mensura continuata longitudine : longitudo enim est prima divisio : aliqua vero mensura est continuata in duo, et est continuata latitudine ad terminum longitudinis : quia licet superficies nulla inter duas lineas contineatur, sicut in primo nostrae Geometriae ostendimus, tamen superficies revera est, quod in duo sive in duos terminos copulatur : secundum latitudinem quidem copulatur ad longitudinem, secundum longitudinem vero ad punctum habet copulationem. Alia vero mensura sive quantitas in tria copulata divisibilis est propria divisione secundum profunditatem. Linea ergo longitudine, superficies autem quod latitudine proprie, et corpus profunditate. Horum autem quantorum pluralitas quidem finita numerus est : et quia infinitum cum non sit,
non est numerus, sed longitudo finita est linea, et latitudo est superficies, et profunditas est corpus. Diximus tamen quod nisi quantitas infinita esse supponatur, non cadit propter hoc a ratione quantitatis, sicut saepe quantum infinitum ponit mathematicus. Sed nos hic non loquimur nisi de modis entitatis quanti : nullus autem modus entis est infinitus : isti ergo sunt modi et species per se quantorum et quantitatis.
Amplius alia dicuntur secundum se quanta, alia vero secundum accidens, sicut linea quantum quidem est secundum se. Ea autem quae secundum accidens sunt quanta, dupliciter sunt quanta : quoniam quaedam accidunt quanto in eo quod quantum est, ita quod non substat eis nisi in parte qua quantum est subjectum, sicut album, et calidum, et grave, et hujusmodi : et hoc mensuratur mensura subjecti : unde quanta est superficies, tantum dicimus esse album. Quaedam autem accidunt quanto, non in ea parte qua quantum est, sed in ea parte qua simplex et impartibilis est, sicut musicum dicimus esse quantum. Et hoc non mensuratur mensura subjecti. Non enim possumus dicere quod tanta est musica, quanta est quantitatis hominis musici. Quantorum autem quae secundum se sunt quanta, alia dicuntur secundum se quanta secundum suam substantiam et quidditatem : quia quantitas est in ratione eorum diflinitiva, sicut linea et hujusmodi : in ratione enim talium diflinitiva quae dicit quid, existit quantum quid et quae sunt et quanta et quantitates. Alia autem secundum se quantorum sunt propriae passiones et habitus sive proprietaetes talium quantorum, quae secundum suae substantiae rationem quanta existunt : haec enim sunt secundum se quanta, eo quod subjectum eorum est in ratione diflinitiva ipsorum, sicut multum et paucum circa numerum, et productum sive longum et breve circa lineam, et latum et strictum circa superficiem, et profundum et humile circa corpus. Quia
<--- Page Split --->
autem quantitas est subjectum motus secundum differentias, sicut quae dicunt distantiam quantitatis, et grave et leve determinantia sunt hujusmodi mobile, ideo etiam grave et leve sunt passiones ejus. Et praecipue propter hoc quod penes grave et leve sit divisio motus, sicut in scientia libri Physicorum diximus : haec enim addita et diminuta faciunt velox et tardum, quae dividunt tempus et magnitudinem : tamen haec non sunt adeo prinua passiones quanti sicut ea quae prediximus. Haec ergo et hujusmodi secundum duos modos dicendi per se secundum se dicuntur quanta. Sunt autem praeter ea quae dicta sunt magnum et parvum, et majus et minus relative ad invicem dicta quaedam quanti passiones : quia licet haec imponantur nomina a quibusdam qualitatibus circa quantitates dictis, tamen id cui imponuntur, quantum est quanto comparatum : et ideo per rationem qualitatis quam circa quantitatem dicunt, transferuntur etiam ad alia nomina entis in alio genere quam quantitatis : dicunt enim qualitates quasdam, vel relationes.
Earum vero quantitatum quae secundum accidens dicuntur, aliae quaedam sic dicuntur, sicut dictum est : quia videlicet musicum quantum est et album per hoc quod subjectum est quantum, cui haec accidunt et insunt. Differunt tamen sicut paulo ante dictum est. Alia vero dicuntur quanta : quia accidunt quanto in quantum referuntur ad quantum numerando aliquo modo partes illius quanti, et non secundum se, sicut motus et tempus : haec enim dicuntur quanta quaedam, et sunt continuae quantitatis, ideo quia illa quorum sunt, non sicut subjecti primi, sunt passiones divisibiles, et acceptae sicut continue unum post alterum fluens vel unum ex altero fluens. Hoc autem quantum divisibile dico non ipsum motum quod movetur et fertur, sed potius per esse quantum divisibile ipsum factum quo motum, sive in quo sicut in spatio motum est. Nam per hoc quod spatium illud quantum est, etiam est motus quantus.
Tempus vero est quantum. in hoc quod est passio motus secundum quod motus quantus est. Hoc autem planum est videre, quia motus est in eo quod fertur sicut in subjecto : sed ab illo subjecto absolute non habet quanti esse, nec inest ei absolute considerato, sed inest ei motus in quantum ipsum continue accipit in spatio ante et post ab ante in post procedendo. Et ideo licet unum sit id quod fertur in toto spatio, tamen non accipit unum esse tantum in spatio, sed potius accipit continue aequale sibi ante et post, donec pertranseat totum spatium : et sic motus esse est divisum potentia in eis quorum quodlibet est unum quid. Est ergo quantum et habet esse quantitatis per accidens : eo quod non est passio sui subjecti per se, sed potius in eo quod dicto modo accipit spatium. Tempus autem est quantum per hoc quod accidit huic quanto per accidens.
Si autem ista ut mensurae considerentur relatae ad aliquid quod numerant adjacentia sibi, non habebit motus rationem quanti quod sit quantitas : quia natura motus non est per hoc natura motus, quod mensuratur spatio vel tempore, sed potius per hoc quod est vel ubi fluens vel quale vel quantum fluens, accipiendo ubi post ubi, vel quale post quale, vel quantum post quantum. Et ideo etiam motus non est in genere uno aliquo per hunc modum acceptus. Tempus vero licet referatur ad motum qui est per accidens quantum, non refertur ad ipsum prout habet aliam naturam qua ponitur in genere, sed refertur ad ipsum per esse motus quod habet, et refertur ad ipsum ut numerus ipsius : et ideo non habet nisi esse mensurae : propter quod non est nisi de genere quantitatis. Locus etiam prout accipitur in ratione mensurae per esse mensurae differt ab omnibus aliis mensuris, quia locus est mensurae existentis in quantum est stans in loco : et est alia copulatio loci et locati ad unum communem terminum in quantum spatium sive distantia una est loci et locati, quia fit
<--- Page Split --->
copulatio lineæ vel superficiei vel corporis alia quam temporis. Et ideo locus secundum hoc esse acceptus, rationem habet specialis quantitatis : secundum autem quod pendet ex entitate quam habet, nihil habet additum superficiei vel corpori. Et ideo hic non ponimus locum inter modos quantitatis.
Est autem dubitatio satis rationabilis de ipso angulo, utrum ipse sit specialis modus quanti et quantitatis. Objiciunt enim quidam dicentes angulum esse specialem modum quantitatis. Constat autem angulum non esse quantum ad modum lineæ, eo quod est inter duas lineas angulus contentus : alternus enim contactus duarum linearum expansarum supra superficiem et applicatio non directa est angulus : igitur modum lineæ in quantitate non habet. Similiter autem non habet modum superficiei, quia omnis superficies secundum latum dividitur : angulus autem secundum latum dividi non potest, sed secundum longitudinem solam : aliter enim non esset contactus indivisibilis duarum linearum. Et iterum non sit corpus, hoc patet : quia non habet profundum : quia inter duas tantum lineas nulla potest esse profunditas. Amplius quæcumque est species continuæ quantitatis, duplata manet in eadem specie quantitatis. Et modo angulus autem aliquis est, qui duplatus non manet in eadem specie quantitatis. Et modo sicut angulus rectus, qui si dupletur, nullus manet linearum indirecte applicatarum contactus. Angulus ergo videtur esse specialis modus quantitatis : non enim potest dici non esse quantum quoddam, cui contingit magis et minus esse secundum quantitatem, et finitum esse secundum quantitatem, et præcipue quod constituitur ex mensuris quantitatum : angulus autem est, cui omnia dicta conveniunt.
Hæc autem et similia solvere non est difficile. Dicemus enim angulum non esse specialem modum quanti vel quantitatis : sed potius angulus dicit qualita-
tem circa quantitatem quamdam : unde figurationi quantitatis convenit angulus. Et ideo sicut terminatum esse est qualitas circa quantitatem dicta, ita angulatum esse et ipse angulus. Angulus enim est passio quanti continui finiti linea, sive illud superficies, sive corpus sit. Et ideo in aliquo sequitur lineam, in aliquo sequitur superficiem : in quantum enim puncto terminatur sicut linea, sequitur ipsum latitudine non dividi, sed longitudine : in quantum autem est terminus superficiei plane, sequitur ipsum duabus lineis contineri. Et quod angulus duplatus rectus non fuit angulus, hoc accidit ex esse anguli recti, quia est medium diametri : dum enim supra quamlibet descriptam lineam finitam liceat circumducicircinum, si linea perpendiculariter super lineam ducatur, et in centro contactus pes circini immobilis ponatur, et ad quantitatem unius partis lineæ circulus circumscribatur, angulus rectus est, cui subtenditur quarta pars circuli. Et si dupletur, subtendetur circuli medietas. Et ideo non remanet aliquid tunc præter diametrum circuli, nullo existente angulo in centro circuli. Idem autem accidit, si quocumque modo linea ducatur in continuum, et angulus rectus duplexur super eam : cessante autem angulo et sublato, remanet tamen continuum. Nos autem diximus angulum accidere continuo terminato. Tamen propter hujusmodi rationes quidam dixerunt angulum esse medium inter superficiem et lineam : sed secundum proprietatem istius sapientiæ dicendum est modo prædicto : quia non ponit entitatem aliquam quanti aliam ab inductis. Sed potius sicut si intelligatur punctum terminans a linea tolli in una parte et remanere esse lineæ, remanet linea infinita, ita cum angulus sit terminus continui expansi, si tolli intelligatur per duplicationem recti anguli, remanet continuum expansum infinitum. Nos autem supra ostendimus, quod non est de esse superficiei in quantum superficies est, quod terminetur linea vel lineis : sicut
<--- Page Split --->
nec de esse corporis in quantum corpus est, quod terminetur superficie vel superliciebus. Haec ergo de modis quanti et quantitatis dicta sint a nobis : hic enim aliter habent doctrinari quam in categoriis.
CAPUT II.
Et est digressio declarans esse et naturam quantitatis, etc.
Oportet autem nos hic adhuc declarare, quod omnes praeinducti modi quantorum accidentis habent entitatem et non substantiae. Aliter enim non satisfaceimus de his secundum istius primae philosophiae proprietatem : nec satis erit certum mathematico suum subjectum, nisi ostendamus, quod non nisi accidentis habet esse et rationem : hoc autem si praeinducta ad memoriam revocentur, facile erit nobis. Diximus enim quod substantia quae corpus est, constituitur ex materia et forma corporeitatis tali, quae suscipit omni modo mensuram trium diametrorum. Et in hac forma nullum corpus differt ab alio corpore, nec est magis unum corpus quam aliud. Et ex hoc patet, quod mensura dimensionum actualium secundum quam comparantur ad invicem secundum majus et minus et aequale, est mensura : et quantitas suscepta ab hujus substantia secundum hoc quod susceptibilitas per actum formae substantialis est in ea : igitur quantitas quae mensura est in esse composito et non materiae simplici. Adhuc hoc habitum est supra, quod forma corporeitatis substantialis non relinquit unquam materiam, et est in ipsa ante omnem motum et mutationem, non pendens nisi ex principis substantiae simplicibus. Iste autem dimensiones quibus corpus comparatur ad corpus secundum
majus et minus et aequale, uno corpore manente secundum substantiam, insunt et non insunt, sicut patet in cera extensa et contracta, et nube contracta et dilatata, et generaliter in rarefactis et condensatis : igitur ista insunt ex prima ratione, et non sicut quaedam pars, cum consequantur esse compositi : et ex secunda ratione insunt et insunt eidem salvato secundum esse subjecti. Oportet igitur quod ista sint accidentia, et esse ipsorum est esse accidentis.
Hic tamen Plato non dicit et plures Stoicorum . Attende igitur, quod quia quantitatum mensure non insunt subjecto determinato secundum aliquam formam specialem, sed secundum ipsam formam corporeitatis primam,ideo in diffinitiva ratione quantitatum disciplinabilium non intrat subjectum sensibilis materiae, nec concipiunt illud secundum subjectum intellectualis sive intelligibilis materiae solum : nec est dicendum quod concipiunt materiam imaginabilem. Ipse enim disciplinales quantitates sunt imaginata quaedam : subjectum autem quod in sua ratione diffinitiva concipiunt, non est imaginatum, sed in intellectu conceptum per prima principia substantiae corporeae solum. Et hoc est valde notandum in tota ista philosophia. Ex hoc autem quod illud subjectum nullam habet differentiam ex imaginatis circa ipsum et sensibus , contingit quod dimensiones disciplinales omnes unius sunt rationis in omni materia. Quod esse nequaquam posset, si subjectum imaginatum vel sensatum concipit : quia per imaginata et sensata differunt corpora, et sub talibus differentiis caderent in diffinitione disciplinabilium, oporteret ipsa aequivocari quando unum esset nomen et ratio substantiae diversa : subjectum enim per se et secundum ipsum cadit in passionis diffinitione. Amplius advertendum est, quod totum oppositum ejus quod dixit Plato, est de his divisionibus secundum subtilitatem Peripateticorum : quia Plato dicit quod punctum constituit lineam, et linea
<--- Page Split --->
superficiem, et superficies corpus constituit. Et ideo punctum maxime dicebat esse substantiam, et lineam post hoc, et deinde superficiem, et minime corpus, sicut in praehabitis saepius dictum est. Est autem totum contrarium si esse harum dimensionum secundum hoc quod in esse constituitur, consideretur: superficies autem non habet mensurari in duo, nisi secundum quod est terminus corporis: et nisi corpus mensuraretur per tres diametros, non mensuraretur superficies secundum duas. Hoc autem sic probatur: omne illud cujus perfectio est mensurari per tres diametros quocunque modo ad certum angulum dispositos, perfectius est secundum rationem mensurati, quam illud quod mensuratur secundum duas: quod autem imperfectius est, secundum esse dependet a perfectiori, praecipue quia secundum esse mensuratum non dependet a mensura, sed potius e converso. Mensurat autem omnis mensura secundum id quod est finis, sicut patet in unitate quae est mensura numeri. Cum igitur jam probatum sit quod quantitas omnis est accidens, et istud sit accidens quod est substantiae terminus et finis, constat quod causatur a subjecto: igitur quod proximius est subjecto, est prius: est autem terminus corporalis proximior subjecto quod est mensura perfecta: illa igitur est mensura prima: nec superficies habet mensurari in duas dimensiones, nisi in quantum est terminus hujus corporis, et non secundum se: nec corpus habet hoc a superficie, sed e converso: et adhuc linea habet mensurari in unam dimensionem in quantum est terminus superficiei, et punctum esse habet indivisibile in quantum est terminus lineae: et hoc totum conversum est ejus quod dicit Plato.
Quod autem quidam dicunt de motu puncti, quod motu suo constituit lineam, et linea motu suo superficiem, quando non movetur ad punctum sed ad longitudinem totam simul in continuum, et quando superficies movetur in profun-
dum, constituit corpus, penitus est frivolum : quia punctum non movetur. Et similiter nec linea, nec superficies, neque corpus mathematicum, sicut bene ostensum est in prehabitis. Talia enim dicta sunt secundum imaginationem solam, et non secundum rei naturam. Est tamen non praetereundum, quod in omnibus acIn omni accidentis cidentibus est accipere quid accidentis est assun re quid, secundum principia sui generis. Si enim generis, bicubitali magnitudine posita dixerit qutis, quod propositum est, quantum esse, quid est dicit : et secundum hunc modum natura cujuscumque rei procedit ex primis finibus essentialibus ipsius et terminis. Et necesse est quod omnis quidditas naturae uniuscujusque perveniat ad unum indivisibile ex quo causatur. Et illud est primum indivisibile illius generis : et hoc modo cum punctum sit substantia posita hoc modo quo indivisibile ens in continuo refertur ad potentiam, principium longitudinis est punctum. Dividitur enim in puncto, et terminatur in punctis : nec divideretur in puncto, nisi punctum potentia esset in ipsa. Tamen hoc modo non continuatur linea ex punctis, quia hoc est impossibile : et ideo essentia et substantia potentialis lineae est punctum : forma autem continuatio, quae forma provenit ex processu puncti per continuum, sicut nunc transiens facit tempus, praeter hoc solum quod tempus non permanet . Et ideo dicitur fluxus puncti facere lineam, sicut fluxus formae in materiam et diffusio facit esse. Et ideo facit formale esse temporis a fluxu ipsius nunc, et substantia est nunc ipsum. Ita substantia lineae et subjectiva et fundamentum dicitur esse punctum, et continuatio dicitur processus ejus permanens simul. Et si objicitur quod iste processus nunc non potest esse nisi sit in aliquo sicut in spatio : et haec erit longitudo continua : et sic longitudo est ante processum ipsius : et ideo nunc causatur ab ipso puncto sic procedente : objectio illa non facit ad propositum : processus enim puncti non est motus puncti jam separa-
<--- Page Split --->
tiin existentis in spatio : hoc enim jam diximus esse impossibile in prehabitis : sed est processus principii in diffusionem naturae principiatae, sicut forma dicitur procedere in diffusionem esse, et sicut nunc procedens causat tempus, et in tali processu facientis esse simul est principium, et esse quod est ab ipso : et in omnibus talibus idem est principium procodens secundum substantiam, differens autem secundum esse : quia ipsa processio ipsius facit esse quoddam formale. Utor autem hoc nomine, processio : quia illo maximi viri Peripatetici usi sunt in ista materia loquentes, quando loquuntur de processu principiorum in esse, quod causatur seipsis in eo quod est. Hoc iterum modo processus linea non ad punctum, sed secundum longitudinem totam, per omnem eumdem modum causa est superficiei : et sicut punctum est divisio linea et terminus, ita linea sectio superliciei et terminus est : et hoc iterum modo superficies non ad lineam terminantem se, sed tota latitudine procedens facit corpoream dimensionem : nec sunt plures, eo quod angulus rectus non potest esse nisi per tres diametros, vel per duos, sicut diximus. Hi autem qui angulum ponunt quartam dimensionem esse, dicunt processum linea esse duplicem, directe scilicet secundum processum puncti, et oblique : et hunc secundum processum dicunt facere angulum. Sed hoc nihil esse constat jam ex prædictis : quia cum processus linea sit processus principii et in esse proprium, non potest intelligi processus obliquus nisi sit alia obliquitatis causa qua est extra lineam procedentem, sicut est reflexio, vel aliquid tale : et hoc est per accidens, et non est causa ejus quod est secundum naturam principii. Sic igitur videtur esse intelligendum de quantitatibus tam secundum esse, quam secundum suam quidditatem consideratis.
Ex his autem scitur etiam natura temporis et omnium eorum quae supra dicta sunt : quoniam non omnia illa sunt quid
secundum naturam quantitatis, sed passiones talium omnium eorum quae dicta sunt, pendet ex vero esse entis primi. Et ideo in ista philosophia sic consideranda sunt, sicut in prima hujus capituli parte diximus. Si quis autem connaturalitatem eorum attendat, tunc secundo modo accipiuntur. Et sic fit ex eis coordinatio in genusunum, sicut accipiuntur in categoriiis. Et ideo primo modo considerata multa referuntur ad ipsa sicut passiones ipsorum, sicut motus, et tempus, et hujus. Secundo autem modo non referuntur ad ipsa, nisi quae sunt connaturalia ipsis : quantitas enim vera et secundum naturam quidditatis suae non est nisi id in quo potest accipi aliquid numerans ipsum, sive hoc sit secundum se in ipso sicut unitas in numero, sive sit secundum positionem sicut in continuis et ponderibus. Hæc igitur de quantitate dicta sunt a nobis.
CAPUT III.
Et est digressio declarans an qualitates sunt substantiae quaedam.
De modis autem qualitatis scire non possumus nisi primum sciamus esse qualitates, et ipsas esse non substantias, sed accidentia. Qualitates autem quaem maxime sunt qualitates inter accidentia, sunt illae quaedicuntur passiones et passibiles qualitates. Et hoc quidem jam esse constat ex his quae in libro Peri geneesos et in libro de sensu et sensato a nobis sunt disputata. Sed hic inquirendum est, utrumne istae qualitates substantiae sint vel accidentis habeant esse. Fuerunt enim quidam praecipue de scholis Anaxagora, qui illas qualitates substantias esse dixerunt. Et per ingressum earum substantiarum in corpora dixerunt corpora fieri sensi-
<--- Page Split --->
bilia. Et hæc dixerunt separari et transire de corpore in corpus. Sed separatio earum est successiva et latens, sicut separatur aqua a panno humido per evaporationem, et non annihilatur, et tamen aqua substantia est. Contra hos igitur primum oportet intendere. Quæramus igitur, utrumne substantiæ ista quæ sic ingrediuntur in corpora et separantur quocumque modo ab eis, sunt corporeæ vel incorporeæ? Et si dicatur quod sint incorporeæ, quæramus an ex eis componatur corpus vel non? Si autem dicant quod ex eis componitur corpus, hoc est inconveniens : quia incorporeum non habet situm neque divisibilitatem : et ex hoc nullum omnino potest corpus componi. Si autem dicatur quod ex eis non potest corpus componi, ex hoc sequitur quod ex eis non componitur corpus sensibile : et hoc est contra hypothesim. Si vero dicatur quod calor et frigus et hujusmodi sunt corpora, tunc primum quod sequitur ex illo, est quod de illo est : quia hujus quæ dicimus nos qualitates sensibiles, habent situm et positionem in partibus suis et in loco. Et cum idem sit album, dulce, calidum, et sic de multis aliis, sequetur omnia illa in uno loco esse, et omnia hoc unum esse corpus, sicut in præhabitis est determinatum. Secundum autem quod sequitur ex hoc, est quod ista, quando ingrediuntur corpora ut faciant ea esse sensibilia, aut separari possunt ab eis, aut non. Si non possunt separari, tunc non habent esse nisi in corporibus. Corpora autem in quibus sunt, non constituuntur in esse substantiali per ipsa, sed sine ipsis sunt substantia designata : igitur sunt in corporibus non sicut quædam pars, et non possunt esse sine his in quibus sunt : ergo in veritate sunt accidentia, nec habent de substantia nisi nomen. Si autem dicatur quod possunt separari, tunc hoc non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet quod separata aut sunt manentia per se, aut quod continue transferantur de corpore in corpus. Et si qui-
dem manent secundum se, tunc ipsa sccundum se sensibilia sunt. Et tunc sunt in aliquo spatio et loco et secundum se agentia sine subjecta materia : quæ omnia ostensa sunt esse inconvenientia in libris physicis. Præterea secundum hoc non egeremus aliis corporibus sensibilibus, quæ constituerentur per ista : et sic ista non ingrederentur in corpora ut facerent ea sensibilia :.et hoc est contra hypothesim. Si autem continue transferuntur de corpore in corpus, tunc sequerentur duo inconvenientia, quorum unum est quod non erit assignare ubi sunt in medio quando de corpore moventur ad corpus : quia non semper contingunt se corpora de 'quibus in quæ transferuntur. Secundum autem est, quod tunc quando ipsum corpus calefacit aliud, postquam calidum est, remanebit calefaciens frigidum, et non calidum : quod nos videmus esse falsum. Adhuc autem quid facit ea de subjecto ad subjectum transferri? Translatio enim illa non fit sine causa : quæcumque ergo illa causa est, oportet quod ipsa talis sit, quod faciat ipsa debere non esse in subjecto uno, et esse debere in subjecto altero. Hujus igitur causa non potest esse subjectum in quantum subjectum est : quia causa quæ facit aliquid non existere in subjecto in quantum subjectum est, facit ipsum non debere existere in aliquo subjecto. Eadem ratione non potest ista causa accidere subjecto in quantum subjectum est. Oportet igitur quod accidat huic subjecto in quantum est hoc subjectum : et tunc quæratur, quæ sit illa? Sublatis enim hujusmodi accidentibus omnibus de subjecto videtur non posse inveniri, etiamsi quis velit fingere. Causa enim illa non est de natura accidentium : et si illa causa nulla sit qualitatum quas illi substantias dicunt, non erit tamen neque spissum : quia causa illarum qualitatum sunt calidum et frigidum, quæ cum non sint causæ illæ, patet quod nullæ possunt inveniri. Adhuc autem quod ista transferuntur de
<--- Page Split --->
subjecto ad subjectum, non tollit ab eis accidentalitatem : quia multa sic accidentia transferri possunt. Ex omnibus etiam his videtur relinqui, quod subjectum sit causa esse istorum et singularitatis : et tunc pro certo sunt accidentia. Adhuc autem calor et albedo quando habens esse singulare, sunt distensæ per situm et magnitudinem, sicut constat per sensum. Ista igitur magnitudo aut est de quidditate earum, aut non. Si est de quidditate earum, tunc cum omnes naturæ sint hujusmodi magnitudinis, sicut albedo, dulcedo, et hujusmodi, omnes erunt quoad hoc unius quidditatis. Et insuper habent aliud quod est materia et forma : et sequitur quod sunt corpora multa in eodem loco, sicut superius diximus. Si autem non est ipsa magnitudo de quidditate ipsorum, tunc formæ sunt tantum quæ sunt in magnitudine, et non possunt habere singulare esse sine ipsis : nec sunt in ea sicut pars esse ipsius, cum magnitudo perfectum esse habeat sine ipsis : sequitur igitur ipsa esse accidentia procul dubio : et hoc quidem esse necessarium.
rum : hæ enim separatæ sua præsentia sunt in anima : separatio autem non facit eas esse accidentia : igitur videntur substantiæ esse in anima, præcipue quia ostendimus in libro secundo qui est de Intellectu et Intelligibili, quod hujus formæ non sunt in anima sicut in subjecto omnino. Et sic videtur quod scientia quæ est de hujusmodi formis, non sit accidens : cum tamen scientia dicatur esse habitus qui est una specierum qualitatis.
Si quis autem diceret, quod hujusmodi quidditates in anima quidem sunt accidentia, et in singularibus sunt quidditates, hoc nihil est : quia quod in se est substantia, non potest unquam fieri accidens, in quocumque esse intelligatur. Adhuc autem jam ante parum diximus, quod separatio non facit subjectum esse accidens : quia substantia de se et per se separata est : et accidit ei manere esse conjunctam. Quod autem hanc fortificat questionem, est id quod intelligimus et scimus de substantiis separatis, quæ sunt intelligentiæ agentes. Iste enim per hoc quod sunt scitæ a nobis, non amittunt suam substantialitatem, nec habent esse aliquod nisi separationis.
Sed de omnibus his non est difficile Solutio propria. reddere rationem, si ea quæ in naturalibus multis libris de anima loquentes dicta sunt, ad memoriam revocentur. Dicimus enim quod id quod est in anima, cum revera sit in ea, non sicut quædam pars esse animæ, et animam possibile sit esse salvata m in esse sine eo quod est in ipsa, oportet quod sic est in ea sicut accidens. Et quamvis anima in talibus non in toto se habeat in ratione subjecti, tamen aliquid habet ad ista de subjecti ratione. Et ideo dicitur esse sicut tabula rasa ad illa : et quidditas quidem substantiæ per hoc quod est quidditas substantiæ, nunquam est accidens, sive sit in anima, sive non : sed per esse quod habet in anima, non est quidditas, sed potius per esse quod habet in rebus. Et ideo per esse quod habet in anima, acci-
CAPUT IV.
Et est digressio declarans esse aliarum qualitatum, quæ sunt habitus et dispositio.
Quærunt autem multi qui rationibilius quam isti dubitaverunt de scientia quæ est in anima, utrumne ipsa sit accidens, maxime secundum ea quæ nos in secundo de Intellectu et Intelligibili disputavimus. Scientia enim quæ est in anima, et ex formis quidditatum separatarum, quæ quidem sunt accidentium in anima : et de illis non est dubium quin sint accidentia, sed de quidditatibus substantia-
<--- Page Split --->
dentalis efficitur, et ipsum esse est accidentis esse. Et hoc vocant quidam esse intentionale : et in illo accipitur ut quidditas rerum, non ut quidditas animæ. Quod autem de intelligentiis agentibus quaeritur, frivolum est : quia intelligentias agentes esse in anima non est nisi impressiones earum esse in anima, et non ipsas. Non enim efficiuntur in anima per separationem, cum jam separatae sint : sed ipsæ luminibus suis se sigillant et imprimunt : et hoc esse est accidentale animæ. Hoc autem probatur per hoc quod impossibile est id quod imprimitur in una anima, esse impressum in anima alia : et sic patet impressum et acquisitum in una anima, non esse acquisitum in alia, propter esse singulare aliquo modo quod habet ab anima. Hæc autem omnia sunt melius et subtilius alibi determinata. Hic enim sufficiat hoc quod esse rationes rerum in anima, facit scire : et hoc est quoddam esse in subjeto, licet non sit omnino sic prout accidens naturae est in subjecto extra animam : quia etiam illud ens quod est in anima, non omnino ens si prout est ens in natura extra animam.
CAPUT V.
Et est digressio declarans esse forma et circa aliquid constantis figura.
Est autem una species qualitatis quae est forma vel circa aliquid constans figura, secundum quod in Prædicamentis dictum est, quæ est qualitas in qualitate continua accepta. Et hanc oportet nos probare esse : eo quod hanc esse non probat geometer, sed relinquit eam. Non enim probatur aliquid de aliquo nisi relinquatur esse. Convenit ergo quod probatum sit id esse. Nullius autem figu-
ræ esse potest ostendi, nisi prius ostendatur esse circuli : quia sphæra quæ est figura corporis simplicis, fit ex ductu circuli et processu et revolutione circuli super seipsum. Columna autem fit cum movetur circulus directe procedendo, ita quod centrum ejus procedat in linea recta. Pyramis autem fit quando angulus rectangulus movetur, ita quod centrum fit linea rectum angulum continens, et alterum latus moveatur continue ascendendo circa centrum usque ad extremitatem lineæ.
Antequam autem manifestemus esse circulum, oportet nos removere errorem quorumdam dicentium circulum componi ex atomis. Dico igitur, quod si circulus componatur ex atomis sensibiliter, non erit vere circulus : quia circumferentia erit non indivisibilis, sed anfractuosa propter diversam positionem atomorum. Amplius concedatur atomum indivisibilem secundum sensum esse centrum, licet non sit vere centrum. Educatur autem linea de centro ad aliquam longitudinem : hoc enim est possibile : quia talis linea fiet compositione atomorum, sicut isti dicunt. Principium igitur lineæ quod est in centro, stet immobile, et finis ejus continue componatur ex atomis, donec tangat circumferentiam : et una pars moveatur circa centrum, aut undique tanget circumferentiam, aut non. Si undique tangit circumferentiam circumducta, tunc procul dubio describit circulum circa centrum æquidistanter mota. Si autem non undique tangit, adhuc describet circulum qui non fit compositione atomorum : igitur circuli esse secundum quod est circulus, non fit compositione atomorum. Adhuc ponamus circulum atomorum compositione factum poni in vase aliquo regulariter circulari, sicut in vitro aliquo, aut implet spatium æqualiter, aut excedit, aut diminuitur ab ipso. Si dicatur quod æqualiter : sed quod supponitur alicui quanto divisibili, æqualiter ei est divisibile sicut ipsum : et quod est divisibile,
<--- Page Split --->
componitur ex divisibilibus circuli illius: ergo compositio ex divisibilibus est : et hoc est contra hypothesim. Si autem excedit ipsum, tunc diminuto aliquo ab ipso æquabitur ei. Et si exceditur a vase apposito aliquo, iterum æquabitur, et sequeretur idem quod prius. Si autem dicat aliquis, quod superiori positione salvata linea videlicet positione atomorum continue crescat de centrali atomo usque ad circumferentiam, linea illa in tactu circumferentiae non potest moveri circa centrum æquidistanter : eo quod in motu recederet atomus ab atomo, et corrumperetur linea : hoc non impedit, quia cessantibus omnibus atomis mediis, adhuc remanet directa in situ opposito a centrali atomo ad illum qui tangit circumferentiam, etiam si dicamus inane et vacuum esse in medio, sicut dicunt illi qui ponunt atomos esse : inter centrum igitur et tangens circumferentiam potest describi linea motu alterius atomi ad alteram : quia hoc dicunt esse conveniens quod atomi moveantur in vacuo, et quod vacuum sit locus habens distantias quas nemo potest intelligere sine quantitate : nec est intelligibile aliquid moveri per continuum nisi motu describat lineam vel spatium. Et si quis omnia haec negaret homo, esset sine intellectu, de quo non est curandum.
Sic autem destructa opinione dicentium atomos posito circulo et quantitate linearum, facile destruitur vice versa tota de atomis positio : scimus enim omnem lineam dividi in duo media, et medietatem in duo media, et sic in infinitum : quod non posset esse si componeretur ex atomis, quia staret divisio in atomis. Scimus etiam quod diameter circuli chordae non communicat : et sunt quaedam lineae communicantes, et quaedam incommunicantes : et si linea componeretur ex atomis, omnis linea communicaret omni lineae : quia quaelibet atomis numeraretur, et hoc est inconveniens. Adhuc autem ex propriis istius sapientiae loquentes scimus, quod quantum non componi-
tur nisi ex quantis : et ideo non potest componi ex atomis. Destructo igitur hujusmodi errore, probemus esse circulum, quia ipse radix et principium omnium figurarum est : triangulus enim non componitur nisi per circulum. Dicamus igitur non esse dubium corpora simplicia esse ante composita. Corpora autem simplicia sunt unius naturae, et motus in omnibus partibus : sunt igitur uniusfigura et unius virtutis in omnibus partibus : hujusmodi autem corporibus non convenit nisi figura sphaerica : quia si habuerint angulum, ille plus distaret a medio quam pars alia : et hoc non posset esse nisi propter aliquam differentem virtutem et naturam a natura et virtute partis alterius. Sphaera igitur sic probata dupliciter probatur esse circulus : possibile enim est quamlibet partem in circumferentia sphaera positam tam in convexo quam in concavo positam moveri secundum naturam corporis : sicut stella moventur et partes ignis et partes aeris et partes aquae, quacumque de causa moveantur. Moveatur igitur in una parte superficiei punctum unum, , et in alia aliud, et moveantur contra se invicem. Constat enim tunc, quod propter homogeneitatem corporis movebuntur æquidistanter a centro : ergo una pars obviabit alteri directe : ergo describent circulum. Sic probata sphaera et probato circulo facile est omnes figuras probare per modum superius determinatum.
Attendendum autem, quod circulo posito et moto secundum naturam ejus quod in loco suo movetur, erunt principia recti secundum differentias positionum in circulo : et in his erit rectus motus : et illis motibus existentibus posito motu lineae vel superficiei a dextro in sinistrum, et alterius ascendentis a deorsum inferius, vel e converso, causabitur angulus rectus, et ab ipso causabuntur omnes alii anguli, quocumque modo fuerint: et a recto etiam causabitur curvum : quia quod de circumferentia subtenditur angulo, est curvum. Si autem corpus in una parte gra-
<--- Page Split --->
ve et in alia leve, ducatur super centrum in superficie secante sphaeram in duo media, et ex parte leviori ascendere ponatur, et reflexum stat in inferiori, illud causabit circumflexum. Si autem moveatur inferius, et non recedit a centro nisi discurrendo in superficie in qua est centrum : et ibidem causabit rectum angulum super superficiem descriptum ubicumque fuerit : et motus ejus erit descriptio diametri circuli. Et sic facile est omnia invenire quae faciunt figurationem quantitatum : figura enim nihil aliud est nisi terminalio quantitatis. De ea autem specie qualitatis quae est naturalis potentia vel impotentia, jam diximus in praehabitis, ubi diximus modos potentiae secundum quod est qualitas aliqua : sic enim est accidens, cum sit consequens esse ejus cujus est potentia : et ideo non potest esse pars esse ipsius. Dicemus igitur modos qualitatis aliter quam in Prædicamentis : quia ibi diximus de coordinabilibus ad invicem secundum unam naturam prædicabilis univoce de omnibus : hic autem modos entitatis dicemus, qui sunt qualitatis secundum quod qualitas dicitur quocumque modo qualificans hoc cujus est qualitas.
CAPUT VI.
De modis qualitatis.
Text, et com. 19.
Quale igitur hoc modo communi sumptum dicitur multipliciter per analogiam. Uno enim et primo modo dicitur quale quod est in diffinitione substantiae et quidditatum omnis rei : et hoc est quale quid quod vocatur qualitas essentialis, quae est differentia substantialiter rem constituens, in quale tantum praedicata. Et ideo ipsa est substantia dans esse subjecto primo quod est genus : et quia in alio cau-
sat esse, quasi circa subjectum ponens, et quasi in subjecto existens, ideo quale quoddam est simpliciter. Hoc modo est essentialis qualitas materiae : unde quidam dicunt quod forma in se quidem est qualitas, virtute autem substantia. Unde quaerendo, quale quid homo? respondetur, quia est animal bipes : et quale quid equus ? respondetur, quia est animal quadrupes : et juxta hunc modum dicitur circulus qualis quaedam figura, quando dicitur quod circulus est superficies una linea terminata, in cujus medio est punctum,a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales : vel quando dicitur quod circulus est figura agonalis, hoc est, sine angulo : quoniam nulla omnino una linea angulum facit, cum angulus sit alternus contactus duarum linearum in puncto sibi non directe applicatarum, sicut in ante habitis diximus. Haec enim omnia qualitates dicuntur : quia differentia illa quae secundum se est et quae substantiae est completiva, qualitas existit : uno quidem igitur hoc modo dicitur qualitas substantiae differentia. Et hoc est in omnibus generibus entium quae habent diffinitionem.
Alio vero modo qualitates dicuntur quaedam passiones immobilium et mathematicorum, quae sunt etiam quaedam immobilia et mathematica, sicut numeri dicuntur quales quidem, quando sunt pares et impares vel compositi vel primi et hujus : et non solum numeri existentes ad unum ex quo coacervantur quae sunt unius dispositionis quasi linearum ex unius coacervantia procedentes, sed etiam illi dicuntur hoc modo quales, quorum mutatio quaedam est ad superficiei latitudinem, et ad solidi sive corporis profunditatem sive tertiam dimensionem. Tales vero numeri qui imitantur superficiem, sunt qui sunt quoties quanti. Quoties autem sive aliquoties quanti sunt, qui dicti sunt in se vel in alium quemcumque numerum : sicut si dicamus ter tria, vel quater tria : in hoc enim quod numerus in numerum ducitur, linearis longitudo nume-
<--- Page Split --->
ri in latitudinem dilatatur. Illi autem qui imitantur solidi trinam dimensionem, qui proveniunt ex ductu numeri in numerum, et ex ductu numeri in totum productum, ut si dicam ter tria, vel bis tria, vel quater tria : et illi sunt toties quoties quanti vocati propter duplicem ductum numeri in numerum, et ex ductu numeri in totum productum : numeri enim ex hoc dicuntur trigoni, vel quadrati, vel sphærici, vel cubiti : quæ omnia dicunt qualitates quasdam circa numeros, et totaliter sive universaliter esse illud dici numeri qualitatem, quæ existit in substantia numeri præter quantitatem quæ est unitatis ad aliquam summam coacervatio. Et talia quidem multa sunt in quolibet numero quæ accidunt sibi. Quod probatur ex hoc quod substantia formalis cujuslibet non est nisi una et semel, quæ finit et specificat ipsum : sicut sex non est bis ter, sed est aliquid semel : sex enim sunt semel sex : et de hoc in præhabitis satis dictum est. Cum autem omnia talia sunt in numero præter substantiam numeri, constat quod sunt in eo non sicut quædam pars esse numeri, et pendent secundum esse ex ipso numero : et ideo non possunt esse sine eo in quo sunt : propter quod accidentia esse convenienter dicuntur. Omni autem eodem modo sunt qualitates etiam quæ circa continuam dicuntur quantitatem, sicut rectum, et curvum, et planum, et asperum, et secundum omnium dispositionem figurarum.
Amplius qualitates dicuntur quæcumque sunt passiones vel passibiles qualitates inferentes vel illatæ numeratarum substantiarum, ut calor et frigiditas, et albedo et nigredo, et gravitas et levitas, quæ tamen supra diximus esse quantitates. Nihil enim prohibet has secundum suam essentiam esse qualitates, et tamen esse quanti passiones dividentes motum in velocitate et tarditate secundum quod adduntur sibi duplatae, et diminuuntur sibi subtractae partes gravis et levis, sicut ostensum est in Physicis. Inferunt enim
ista in tactu : eo quod in manu apprehensum grave deprimit, et leve inclinatur sursum per impetum quo impellit manum : et ut universaliter dicatur, qualitates hoc modo dictæ sunt, quæcumque sunt talia secundum quæ dicuntur mutari corpora eorum quæ permutantia sunt ad invicem.
Amplius qualitates dicuntur ea quæ sunt secundum virtutem et vitium dicta: hæc enim sunt quæ vocantur dispositiones et habitus : et generaliter loquendo quæ dicunt bonum et malum quæ sunt genera talium existentium. Et hæc omnia jam in præmissis ostendimus esse accidentia. Eam autem dicimus qualitatis speciem, quæ naturalis potentia vel impotentia vocatur, ubi potentiam distinximus et determinavimus, quamvis ipsa in eo quod potentia non proprie dicat qualitatem jam existentem, sed dicat quamdam subjecti aptitudinem et præparationem ad quædam facienda vel patienda : et secundum hoc consequitur qualitatem primo modo dictam. Et in hoc quod consequitur esse totum, patet quod non est pars, et non potest esse sine eo in quo est : quia intellectus non accipit quod inclinatio sive præparatio vel aptitudo est. Et ideo non oportet nos specialiter ipsius accidentaltatem aliter quam nunc dictum est, demonstrare. Reducendo igitur modos qualitatis dicimus, quod fere secundum duos modos dicitur qualis : et dico fere propter naturalem potentiam vel impotentiam : qualium enim quædam et quæ maxime qualia sunt, dicuntur secundum priorem modum qualitatis : prima enim qualitas et constituens esse et causa omnis alterius qualitatis est differentia substantiae, quæ facit quale quid : istius vero qualitatis quædam pars est ista qualitas quæ est numerus in hoc quod omnes illæ numerorum et continuorum qualitates fluunt ex substantialibus principiis, et in illis quædam est differentia substantiarum diffinitarum, sicut per propria substantiæ differre dicuntur. Et omnes istæ differentiæ sunt aut eorum quæ non moventur,
<--- Page Split --->
aut si sunt eorum quæ moventur, sunt tamen eorum non secundum quod mota sunt : et hæc est causa, quia prima differentia facit substantiam cujuslibet : propria autem substantiæ sunt immediate consequentia substantiam secundum ipsam per se convenientes ei : et nihil movetur nisi quod est : et sicut esse est ante motum, ita istæ qualitates sunt ante motum. Et ideo una earum reducitur ad aliam, et fere unum modum habent qualitatis in ostendendo differentias substantiarum. Passiones vero sive passibiles qualitates sunt motorum in quantum mota sunt et sunt motuum differentiæ : et virtus et vitium, eo quod sunt circa passiones, sunt quædam pars passionum : virtus enim et vitium ostendunt differentias motus et actus, quæ sunt in passionibus fillatis tristitiarum et gaudiorum et delectationum, secundum quos actus homines faciunt aut patiuntur bene aut male sive prave se habendo in eis : et hoc sunt in motu alterationis : passionum ea namque quæ sic possibilia sunt agere vel movere, ut ad modum virtutis exigatur bonum, esse dicimus secundum virtutem : illa vero alia possibilia agere et moveri sic, sicut ad vitii modum et contrarie virtuti, dicimus esse quoddam primum : ergo isti duo modi inducuntur ad invicem, et sunt sibi via : et sic quatuor modi fere reducuntur in duos : sed non sunt in toto duo, quia specialibus modis differentes sunt quatuor : sed bonum et malum quæ sunt passiones et delectiones in communi, secundum quod etiam felicitatem et intellectualem virtutem dicimus esse circa delectationem admirabilem et puram et firmam, maxime significat bene et prave se habere in actibus et motibus, quæ sunt circa hujus passiones in his quæ sunt animata : et inter hæc maxime sunt in eis hominibus qui habent prohæresim, hoc est, discretam et liberam eligentiam : in aliis enim animalibus vel hominibus licet sint pas-
siones, tamen non fit in eis laudabilis actus et motus secundum quem fit bene et prave. Hæc igitur de quali et qualitate dicta sunt a nobis.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans quale ens sit relatio, etc.
Difficile est autem nobis loqui de ad Test.rt... 20. aliquid et relatione : quoniam aliam penitus habet naturam et esse a generibus entis quæ sunt determinata. Et ideo primo oportet nos determinare in communi de modo entitatis istius generis, et postea dividere modos ejus, et tunc redire et substantialiter inquirere quam habeat in suis modis entitatem 1. Dico igitur, quod multi jam fuerunt qui relative ens non esse dixerunt, pro sua assertione inducentes quod quidquid mutatur, alio quodam mutato, nulla mutatione facta circa subjectum in quo est, ens esse non potest secundum veritatem : ad aliquid autem sic mutatur : patre enim mortuo, filius non est filius, nulla facta circa filium mutatione. Amplius quidquid appositum simplici, non tollit simplicitatem ab ipso, dicunt ens non esse : primum autem quodcumque illud est, simplicissimum est et in fine simplicitatis, cum tamen nihil sit adeo multiplex secundum relationem. Amplius quidquid est in re signatum unum solum, est in seipso et non in alio. Si ergo resolutio est aliquid in re unum solum, erit in seipso et non in alio : et quidquid est in seipso, est absolutum : igitur resolutio est quid absolutum : non est autem quid in seipso absolutum : igitur resolutio non est aliqua natura entis, ut illis videtur. Talia autem multa adduci possunt.
<--- Page Split --->
Nos autem dicimus ad hoc, quod in veritate secundum Peripateticorum sapientiam relatio habet esse : sed non habet esse nisi in relativo quod est ad aliquid. Et ut intelligatur, oportet scire quod in eo quod est ad aliquid, non est nisi respectus, quo id quod est aliquid, comparatur ad aliquid : et ille respectus importatur per relativum, cum dicitur pater, vel quando dicitur filius : et hujus quidem quidditas et hoc ipsum quod est, alterius est, et habitudo quæ est media inter tales duos respectus, importatur per nomen relationis. Et ideo relatio, ut dicunt, est in anima : respectus autem est res signata in re ipsa : et hic respectus communi nomine significatur, cum dicitur ad aliquid, et hoc modo est ens et genus quoddam entis. Sed non est nisi in subjecto quod est aliquid designatum : et ideo alium ab inductis generibus habet modum entitatis : quia alia genera dicunt ens absolutum, et ideo essentiae eorum sunt constantes ex suis principiis absque principiis subjecti in quo sunt, sicut quantitas, et qualitas : illud autem non habet entitatem aliquam talem, sed ipse subjecti respectus est sibi entitas : propter quod etiam nomen hujus generis non est relatio vel aliquid tale, sed potius ad aliquid propter dictam causam : eo quod esse suum est in concretione ad subjectum, et non res quædam quæ sit absolute abstracta, aut res quasdam absolutas significat in omnibus. Ea autem quæ vere relativa sunt, ita quod utrumque ipsorum relationem importat ut exercitam, non omnino destruuntur altero mutato : pater enim est qui aliquid sui habet in filio : et ideo patre mortuo, manet adhuc aliquid quo filius dicebatur ad patrem : et ideo filius non omnino cessat esse filius, sed cessat esse filius ex eo quod habitudo cessat quæ fuit inter patrem et filium : et hanc dicimus in anima et non in re ipsa. Similiter autem mortuo filio, remanet adhuc quo respectum habuit ad patrem : hoc enim est id quod habet a patre : sed comparatio non est,
eoqu od illa non sint in re ipsa, sicut jam diximus ante. Et hoc est planum videre in omnibus relativis, quorum utrumque refertur ad alterum secundum suum esse, et quæcumque totum quod sunt ad alterum sunt. De relatione autem fraternitatis et ea quæ causantur ab uno, ut est simile et æquale, jam inveniuntur quidam dubitasse : quia qui jam est, sine omni sua mutatione efficitur frater, nascente quodam alio ex eisdem parentibus : et eodem modo est de simili et æquali, et dextro et sinistro, et multis talibus : propter quod multi præsumpserunt dicere hujus relationes non nisi in anima esse. Sed hoc non esse videtur : quia non nato fratre, sicut jam diximus, respectus est filii ad parentem, ut ad naturae originem : et ex hoc respectu in actu existente est possibilis convenientia ad id quod in origine est in potentia. Et hæc potentia reducitur ad actum nativitate fratrum. Et ideo non omnino nihil est fraternitas in fratre, qui prius natus est. Idem autem est in similibus et æqualibus. Quod autem de primo inducitur, quod est in fine simplicitatis, et tamen multiplicissimum in relatione, non habet rationem : quoniam primum non refertur ad aliquid relatione propria, sed alia referuntur ad ipsum. Multa autem sunt talia relativa, in quibus unum refertur ad alterum, et non e converso, sicut in sequentibus erit manifestum. Ex omnibus igitur quæ dicta sunt, jam videri potest quod relatio dicit esse quoddam, quod est respectus vere in re existens, et quod hoc esse semper est in eo quod respicit ad aliquid, et non est essentia quædam absolute designabilis proprie loquendo. Et ideo genus hujus entis proprie relativum est, et mireproprie relatio vocatur, et convenientissime vocatur ad aliquid : quia hoc oppositum modum habet absolutum.
Est autem dubitatio cum nullum relativorum intelligatur absque suo correlativo, et relativa sint simul natura, utrumne ad aliquid generalissimum habeat respondens sibi correlativum quod simul sit
<--- Page Split --->
natura cum ipso. Si enim sic sit, videbuntur esse relativorum duo genera prima, quae non admittit intellectus : quia sic esset aliqua multitudo naturae unius, quae non ordinatur ad unum et idem principium. Propter quod advertendum est, quod sicut in aliis generibus entium ea quae sunt communia potentiae, quaedam sunt quae operationes naturae illius in qua sunt sicut superius et inferius ordinata, non habent nisi specificata et determinata ad esse determinatum in specie, sicut substantia non agit nisi ad speciem determinatam, neque qualitas qualificat, neque quantitas mensurat nisi determinata : ipsa autem communia dicunt naturam illam abstractam et conceptam, et suas operationes prout accipitur non sic exercentem. Sic etiam est de aliquid : in communi enim acceptum non exercet relationem, sed in esse determinatum, sicut pater et filius, et hujus. Et ideo non oportet quod in genere habeat correlativum simul existens natura cum ipso. Et hoc est quod Antiqui dixerunt, quod talia dicunt relationem ut conceptam, non autem ut exercitam. Ex his igitur patet, quod ad aliquid principia habet potentiae et actus, et generis et differentiae, sicut et alia genera : communia enim sunt genera et differentiis propriis determinata constituunt et faciunt relativa specie determinata : tamen quia non praedicant aliquid rei absolute existens, sed potius praedicant rem se aliquo modo habere ad aliquid, non omnino sunt illa principia ita ratae realitalis sicut principia generum aliorum : fluit tamen esse relationis quod est in relativis, praecipue secundum quod considerantur in suis subjectis, ab hujus principiis : sicut et esse aliorum quae sunt in generibus aliis, fluit a suis diffinientibus. Hoc enim admittit intellectus relativi quidditatem a principiis quidditatis illius causari. Si autem relativum non ut in subjecto consideretur, sed ut est ad alterum, sic pro certo alterius est sine quo intelligi non potest, licet illud nihil sit de quidditate ipsius, sicut pater dicitur
filii pater : quia cum unum relativorum determinat alterum, non determinat ipsum sicut quidditas termini, sed potius determinat ipsum sicut est terminus potestatis secundum quam vincit ipsum, vel vincitur, vel æquatur ei, vel alio aliquo tali modo se habet ad ipsum : et hoc etiam modo accipiuntur species relativorum, sicut patebit inferius. Est autem attendendum, quod sive relativa nominentur ab una forma quae est utraque relativorum, sicut idem, æquale, et similiter, et hujusmodi : sive a diversis, sicut pater et filius, tamen respectus sunt semper diversi in extremis, sicut patet per ea quae ante dicta sunt : et habitudo media est una differens per extrema, sicut eadem via est de Athenis ad Thebas, et de Thebis ad Athenas. De aliis autem quae de relativis inquirenda sunt, magis pertinet ad logicum determinare in categorii.
CAPUT VIII.
De modis relativorum.
Modos igitur relativorum determinantes dicimus, quod quaedam dicuntur ad Text, et conaliquid sine motu per habitudinem mensurati ad mensuram, ut duplum dicitur ad dimidium, et triplum ad tertiam partem sive subtriplum : et totaliter sive universaliter multiplicatum sive multiplex ad submultiplex, quod est multiplicati pars aliquoties sumpta numerans totum : et generaliter sicut se habet continens ad contentum in quantitate ipsius quod proprie subcontentum appellatur. Alia autem dicuntur ad aliquid per actionem et passionem causata, sicut calefactivum et calefactibile, sive calefaciens et calefactum, et sectivum dicitur ad sectabile, et secans ad sectum, et uni-
<--- Page Split --->
versaliter activum ad patiens, et passivum quando actio est comparatio agentis ad patiens, et passio comparatio patientis ad agens, sicut determinatum est in III Physicorum. Et ambo isti modi sunt relativorum, quorum utrumque refertur ad reliquum. Tertio autem modo dicuntur relativa, quorum unum secundum hoc quod est, dependentiam habet ad aliud, et non e converso, sicut mensurabilis ad mensuram, et scibile ad scientiam, et sensibile ad sensum. Iste igitur sunt differentiae eorum quæ per se sunt relativa in communi.
Reverentes autem ad modum primum, dicimus quod primi modi relativa in quocumque sunt, sive in discretis, sive in continuis, dicuntur ad numerum quemdam, et hoc dupliciter : aut enim simpliciter dicuntur ad numerum, non accipiendo nomen ab aliquo species numeri determinata : aut dicuntur determinate sicut ad numeros quod accipiunt nomen a specie numeri determinati : aut dicuntur determinate ad unum ex quo fit numeri coacervatio, sicut duplum dicitur ad unum quod est dimidium ipsius sicut numerus determinatus a quo nomen accipit, qui numerus est duo : multiplex vero sive multiplicatio dicitur secundum numerum ad aliquod unum. Sed hoc non est determinatum, sicut dicimus hunc signatum numerum et determinatum dici ad hunc alium numerum signatum et determinatum : quia multiplex et submultiplex secundum sua nomina denominantur a multo et a pauco, qui licet sint numeri passiones, tamen non determinant et specificant aliquem numerum determinatum, sed emiolium ad subemiolium sive sexquialterum ad subsexquialterum etiam dicitur secundum numerum : et hoc dicitur secundum numerum determinatum a quo nomen accipit : et hoc est continens totam et alteram partem : sed superparticulare ad superparticulare dicitur secundum numerum indeterminatum : quia accipit nomen a toto et aliquot a parte, quæ non dicunt ali-
quam numeri speciem determinatam, sicut neque multum et paucum a quibus accipitur proportio multiplicis et submultplicis : hæc enim omnia sunt sicut multiplicatio quædam ad unum aliquod numerans totum, quod est indeterminatum, et numerus continens ad contentum dicitur omnino secundum determinatum numerum. Quia hæc enim omnia nec in communi nec in speciali numerum determinant, sicut multiplex in communi et triplum in speciali dicunt numerum : numerus enim commensurabilis dicitur secundum aliquem non commensurabilem numerum qui numeratur cum continente. Continens enim numerus dicitur ad contentum in hoc quod est totum contentum et amplius : totum autem et non determinant aliquem numerum specialiter determinatum, sive in communi, sive in speciali, sicut multiplex quidem in communi, quadruplum autem in speciali determinant numerum. Unde quocumque modo evenit sive contentum numeret continentem ad æquale quod nec plus neque minus, sive ad non æquale ita quod sit plus vel minus quam continens si aliquoties sumatur, semper est continens dictus ad contentum. Unde ista talia relativa dicuntur multipliciter sicut videlicet in determinatum ad in specie indeterminatum, et sicut in genere determinatum et sicut omnino indeterminatum et in genere et in specie : hoc igitur ad aliquid quæ sic dicuntur omnia secundum numerum dicuntur et numeri passiones, sicut multiplex et submultiplex, et continens et contentum, quæ dicuntur numeri passiones. Amplius autem æquale et simile et idem dicuntur secundum alium modum ab uno quod est in numero. Hæc enim omia dicuntur secundum unum modum formæ quæ est in utroque relativorum. Eadem namque dicuntur, quorum una est substantia. Similia vero dicuntur, quorum qualitas est una. Æqualia vero, quorum una est quantitas. Unitas vero a quo relativa ista dicuntur, est numeri principium, et metrum sive
<--- Page Split --->
mensura. Omnia igitur quae inducta sunt, dicuntur ad aliquid secundum numerum, sed non eodem modo : quia quaedam ab unitate, quaedam autem a numero diversimode dicuntur.
Activa vero et passiva sunt dicta ad aliquid secundum potentiam activam et passivam et secundum actiones hujusmodi potentiarum, sicut calefactivum et calefactibile ad se invicem dicuntur : quia unum potest agere in aliud, et aliud potest suscipere actionem ipsius : et iterum calefactiones calefacientium ad calefactivum se habent, sicut actus ad potentiam : secundum quos actus comparatur calefaciens ad calefactum, et similiter secans ad sectum. Haec omnia enim comparantur ad passiva sicut agentia eorum. Eorum vero quae sunt secundum numerum dictorum relativorum, non sunt hujusmodi actionis : sed si habent actiones, illae non sunt nisi quemadmodum in mathematicis dictum est, quae sunt sicut numerare et mensurare et hujusmodi : sed ista nullas habent actiones secundum potentiam movendi et mutandi. Eorum autem quae secundum potentias activas et passivas dicuntur ad aliquid, proprium est secundum temporum differentias dici ad aliquid, sicut faciens dicitur ad id quod factum est, vel fit, vel facturum, ad id quod futurum est fieri. Hoc autem modo pater dicitur filii : non enim omni tempore potest generare, sed tempore determinato : pater enim in hoc est sicut faciens, et filius est sicut passum quid. Ad hunc etiam modum reducuntur quaedam relativorum secundum privationem hujus potentiae dicta, sicut impossibile, et alia talia quaecumque sic dicuntur, ut invisibile. Innuitur igitur talis relativorum divisio ex dictis, quod relativa et relationes quibus comparantur ad aliquid, aut habent se secundum numerum ad numerum, aut secundum potentiam ad potentiam. Si quidem secundum numerum ad numerum, aut hoc est secundum diversam formam specierum numeri, aut secundum hoc quod est unius formae in toto nu-
mero. Et si quidem sunt secundum diversam formam numeri, aut hoc est secundum formas numeri in specie determinatas, aut indeterminatas. Et si est secundum formas determinatas, aut determinat determinatum genus numeri quod est pluralitas vel multitudo : aut omnino sunt determinatae diversae formae. His enim modis sunt duplum et dimidium et sexquialterum et subsexquialterum, sicut diversi numeri in specie determinati : et multiplex et submultiplex et superparticulare et subsuperparticulare et superpertinens et subsuperpertinens, sicut diversi numeri in genere et non in specie determinati. Continens autem ad contentum, et commensurabile ad commensurabilem, et communicans ad communicantem, et incommunicans ad incommunicantem, sicut omnino in genere indeterminati numeri et in specie. Idem autem ei simile et aequale sunt ad aliquid, secundum id quod est unum in utroque relativorum, quae forma est ab eo, et quod unius formae est in toto numero. Si autem secundum potentiam innascuntur respectus, tunc cum omnis potentia talis sit aut potentia agentis, aut patientis, et illic coaccidat differentia temporis, eruat illa relativa sicut pater et filius, et dominus et servus, et socius, et amicus, et hujus secundum actionum diversitates : et sunt dicta aut secundum superpositionem et suppositionem, aut secundum aequiparantiam : et hoc modo per aliquem modum iterum causantur diversae species relativorum : relativum enim quia esse dicit et non essentiam quamdam, sicut diximus, non constituitur in speciebus suis per divisionem generis, ut postea genus cum differentia constituat speciem, sed potius per habitudines unius ad alterum species relativorum constituuntur, sicut ex ante dictis ostenditur. Ex his igitur facile cognosci potest, quod omnia ista sunt ad aliquid, quae sunt secundum numerum et potentiam dicta ad aliquid, insunt sicut alicui subjecto, ita quod ipsum ad aliquid hoc ipsum quod est secundum suam quid-
<--- Page Split --->
ditatem alterius dicitur id quod est essentialiter: quia utrumque correlativorum alterius est per ipsam suam quidditatem: et non sufficit ad esse talium relativorum, quod propter hoc dicatur ad aliquid, quia aliud referatur ad ipsum, et id ad quod refertur etiam secundum suum esse non sit ad aliquid. Quædam enim sic dicuntur ad aliquid, non quod ipsa sint ad aliquid hoc ipsum quod sunt, sed ideo quod alia quædam secundum hoc ipsum quod sunt, referuntur ad ipsa: mensurabile enim et sententiabile et scibile et sensibile non hoc ipsum quod sunt ad aliquid sunt, sed suis nominibus signant quædam referri ad ipsa: et illa sunt ad ista secundum hoc ipsum quod sunt suis quidditatibus, quam important per nomen quidditatem designans: sicut enim sensus secundum hoc ipsum quod est, sensibile est, intellectus intelligibile, et sententians sententiabile, et mensura secundum actum mensurabilis, et de aliis similibus est idem judicium: et hoc signatur ipsis nominibus. Sententiabile enim ipso nomine non dicitur quod est ad aliquid, sed potius id quod est aliud: quia sententiabile est id cujus est sententia. Id autem cujus est sententia, non est ad sententiam dictum, sed potius e converso sententia est dicta ad ipsum.
Hujus igitur est alia acceptio specierum relativorum, et secundum hanc omnia illa quibus ex mutatione unius eorum et non amborum innascitur res, dicuntur ad aliquid. Et hoc modo omnia quae sunt primum, dicuntur ad ipsum, et possibile dicitur hoc modo ad necesse, et primum et necesse non dicuntur ad aliquid, sed suis nominibus ostendunt quod alia sunt et dicuntur ad ipsa. Et ideo sua nomina determinant secundum eorum quae ad ipsa referuntur, ita quod illa relativa non indigent alio correlativo ad quod dicantur, et ad quod determinetur respectus ipsorum. Amplius non sunt talia opposita relative, neque sunt simul natura, sed potius priora sunt ea quae suis nominibus signant a se referri, quam illa quae
ad se referuntur. Fuerunt autem quidam errantes qui dixerunt in hoc ordine relativorum quae vere relativa sunt, non dici ad esse ipsorum quae diximus : sed dixerunt sententiam et scientiam dici ad eum cujus est sententia et scientia: et sicut scientia scientis est sententia, et sensus sentientis sensus, et sic de aliis hujus relativis. Et hoc non est verum quod dicunt. Si enim hoc esset verum quod dicunt, oporteret quod bis idem relativum diceretur, et esset relationis relatio. Et hoc abiret in infinitum. Scientia enim non refertur ad habentem scientiam, nisi secundum quod ipse est sciens, hoc est, habens scientiam: ergo dicitur quod scientia est scientis secundum scientiam: bis igitur idem relativum dictum in infinitum abibit. Et similiter secundum istos visus est alicujus visus secundum quod habet visum. Hæc autem omnia impossibilia sunt: et ideo licet visus sit alicujus visus, non tamen est verum dicere, quod sit ejus cujus est visus, sicut videntis sive habentis visum. Sed dicitur ad colorem, non quidem sub nomine coloris, sed ad aliquid tale sub nomine visibilis. Illo vero modo quo diceretur ad videntem dici, bis idem diceretur, et abiret hoc in infinitum, sicut paulo superius diximus: secundum hoc enim visus esset ejus cujus visus est: et hoc non esset nisi secundum visum: et ideo sequeretur infinitas. Hæc autem relativa quorum unum est ad alterum, alterum aut non est ad ipsum, sed nomine suo dicit alterum esse ad ipsum, non ad convertentiam dicuntur. Sed de hoc in Prædicamentis plenarie satis dictum est.
Quæcumque ergo secundum se dicta sunt ad aliquid, dicta sunt prædictis modis. Sunt autem præter omnes dictos modos ea quæ secundum accidens dicuntur ad aliquid: et hæc dicuntur uno aliquo trium modorum: aut enim dicuntur ad aliquid, quia genera eorum sunt ad aliquid secundum quod ipsa participant genera illa, sicut medicina est ad aliquid, quia suum genus quod est scientia, vide-
<--- Page Split --->
tur esse ad aliquid. Amplius secundo modo dicuntur ad aliquid ipsa habitudines secundum quas quaecumque habentia subjecta dicuntur ad aliquid, ut paternitas dicitur ad aliquid, quia pater est ad aliquid: et similitudo est ad aliquid, quia simile est ad aliquid. Alia vero omnino dicuntur secundum accidens ad aliquid, sicut homo dicitur ad aliquid, quia accidit homini duplum esse, quod est ad aliquid, vel ut album esse dicitur ad aliquid, quia accidit eidem subjecto duplum esse et album esse: id enim quod est per accidens, gratia alterius contingit: et hoc aut est substantiale, aut accidentale. Si substantiale, aut dicit relationem ut exercitam, aut ut conceptam. Ex hac igitur divisione vera accipitur diversitas specie-
rum relationis, licet nos hic non intendamus nisi ponere modos relativorum secundum quod sunt modi essendi. Hi autem sunt per se et per accidens. Per se quidem autem in his quae sunt ad aliquid, et in his ad quae sunt ea, et quae sunt ad aliquid: et in his quae sunt ad aliquid, aut secundum numerum, aut secundum potentiam agendi et patiendi acceptis secundum diversitates ante dictas. Probare autem ista accidentia non est opus: quoniam jam ostensum est quod non accipiuntur nisi in subjecto et multiplicantur non secundum differentias per divisionem exeuntes ab uno genere, sed per subjectorum comparatorum diversitates. Hæc igitur de relativis dicta sunt a nobis.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
DE CONSEQUENTIBUS ENS.
CAPUT I.
De modis perfecti.
Exsecutis autem his quae secundum præsens negotium de partibus entis di- cenda videntur, tangemus etiam modos entitatis eorum quae sunt entis conse- quentia. Alia enim prædicamenta omnia potius sunt habitudines quaedam quam ens verum : et cum prædicantur de ali- quo, magis dicunt quomodo se quid ha- bet ad aliud, quam in re aliquid signifi- cent in esse. Sunt etiam eorum quaedam consequentia ens in parte acceptum, sicut quando et ubi : et de his non pertinet ad primum tractare Philosophum : de aliis autem quaedam dicemus in sequentibus. De actione autem, quia non una ratione determinabilis est, partim in libro Peri geneseos, partim etiam in sequentibus, ubi de actione primorum loquemur principio- rum, distinguemus. Ea autem quae ens
consequuntur et quae probantur de ente, dupliciter considerantur : aut enim considerantur secundum ens ipsum determinatum, aut considerantur secundum seipsa. Determinantia autem ipsum ens tripliciter considerantur : aut enim accipiuntur secundum id quod efficitur in ente ex ipsa determinatione, aut accipitur ipsum determinans in ratione determinantis, aut modus quo determinans inharet determinato : et penes haec tria loquemur de tribus, de perfecto videlicet, et termino, et eo quod est per se. Haec enim tria penes tria quae dicta sunt, accipiuntur : et horum trium modum omnia alia quodammodo imitantur.
Dicamus igitur quod perfectum dicitur multis modis. Uno quidem modo dicitur perfectum, extra quod non est accipere aliquam particulam de integrantibus et ad esse pertinentibus : et hoc est dupliciter, secundum exigentiam entis videlicet, et secundum exigentiam esse. Secundum exigentiam autem entis adhuc dupliciter, scilicet essentialium et quantitatis perfectionem. Omnium enim natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti, sicut in secundo de Anima' est ostensum. Secun-
<--- Page Split --->
dum autem esse perfectum quod est secundum tempus quod est mensurans esse, non habet defectum, sicut singulorum dicimus hoc tempus esse perfectum, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit pars quaedam quae ad illius temporis desit complementum. Hoc autem est dupliciter : aut enim simpliciter est hoc secundum tempus, aut secundum tempus singulorum : simpliciter enim non est perfectum tempus nisi esse mundi cui se committitur totum tempus secundum revolutiones causantes omnem generabilium diversitatem et successionem. Tempus autem singulorum est mensura sui periodi secundum naturam procedentem ab imperfecto substantiae et virtutis ad statum in utroque, et a perfecto substantiae et virtutis usque ad ultimam diminutionem in utroque : si enim aliquid desit huic tempori, est imperfectum secundum naturam.
Secundo autem modo dicitur perfecctum, quod est perfectum secundum virtutem, et bene se habens secundum illam, et hoc non habendo hyperbolem sive minus secundum suum genus sive generis et naturae facultatem : et hoc est secundum utramque virtutem, intellectualem videlicet et moralem : has enim innati sumus suscipere : perficere autem quidem unius est per experimentum et doctrinam, alterius autem per assuetudinem. Et quia innati sumus suscipere, non erit anima hominis perfecta nisi quando perfecte invenit se in utraque parte sive virtute, et procedit in ea usque ad summum felicitatis ejus : et hoc jam nos ostendimus in secundo libro de Intellectu et Intelligibili, ubi de perfectione animae ostendimus, sicut etiam in singulis dicimus perfectum, sicut dicitur perfectus medicus et perfectus fistulator sive tibicen, quando secundum speciem et formam propriae sibi virtutis sive artis in nullo deficiunt. Juxta hunc autem modum transferentes nomen perfectionis ad imperfectiones secundum male et pravitatem dictas, dicimus sycophantem sive
mendacem perfectum, et latronem perfecctum : et ratio translationis est, quia etiam ad talia referimus et transferimus nomen boni, dicentes sycophantem bonum, et latronem bonum, quando secundum artem latrocinii et sycophantis nihil deest. In omnibus enim hujusmodi et maxime in his quae secundum bene et virtutem dicuntur, dicimus perfectum, eo quod virtus est perfectio quaedam : quodlibet tunc est perfectum et quælibet substantia tunc perfecta est, quando secundum speciem propriæ virtutis in 'nulla deficit parte quæ virtus sit, sed secundum naturam suæ mensuræ attingit ultimum et summum. Formam autem propriæ virtutis dico virtutis illius quæ convertibilis est, et secundum illam naturam qua est id quod est : sicut virtus hominis est secundum intellectum, quia solus intellectus est quo homo est id quod est homo : propter quod etiam talia adipiscens non est alteratus, sed perfectus : et in oppositis istorum non est alteratus, sed corruptus.
Amplius autem tertio modo perfecta dicuntur esse, quibus jam inest finis studiosus et secundum naturam : perfecta enim dicuntur omnia secundum habere finem optimum. Juxta autem hunc modum iterum fit perfecti translatio ad imperfecta : quia enim finis de numero ultimorum est, ideo etiam nomen perfecti ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et malo, sed est in ultimo in quo esse potest : et ideo mors secundum metaphoram a quibusdam dicitur finis, quia est ultimum, sicut et finis ultimum quoddam est. Sed differenter : quia finis est ultimum cujus causa fit omne quod fit. Mors autem ultimum est non intentum, sed corruptio ejus quod intentum erat. Perfecta igitur secundum se dicta tot modis dicuntur. Et primus quidem modus aliquo modo secundum quantitatem sumptus est, secundus autem modus secundum qualitatem, et tertius penes substantiam quæ est finis et
<--- Page Split --->
perficiens esse. Metaphorici autem modi non sunt modi perfecti secundum esse, sed translatione ad modos perfectionis referuntur sub quadam perfectionis similitudine. His igitur modis alia quidem perfecta dicuntur secundum bene quae in nullo deficiunt secundum genus suum, nec hyperbolem habent. Alia autem quae nihil extra accipiunt, nec sibi deficiet virtus. Alia vero omnia dicuntur perfecta in substantia secundum quod non habent hyperbolem in ultimo genere, quod est naturae ultimum, ita quod non est aliquid extra ipsum ultimum quod exigatur ad esse. Alia vero dicuntur perfecta secundum accidens, et non per se : aut quia faciunt aliquid simile perfecto, aut aliter se habent ad haec quae secundum primum modum perfecta vocantur. Perfectum enim aut est in esse quoad intrinseca rei principia et principiata, aut est in his quae sunt extra esse mensurantibus. Etsi quidem est in his quae sunt extra mensurantia, aut haec sunt secundum modum entis, aut secundum modum esse. Et ista ambo faciunt primum modum qui in vulgari usu principalis est significationis perfecti. Si autem est secundum intrinseca, ad hoc secundum proportionem potentiae naturalis ad bene esse, aut perfectionem potentiae ad actum in esse ipso : et sic accipiuntur modi secundus et tertius, ut patet cuilibet : et isti sunt modi perfecti secundum se dicti, et illis opponitur modus quod secundum accidens vocatur, qui per accidens non est determinabilis.
CAPUT II.
Et est digressio declarans modos perfectionis, et plus quam perfecti, et ultra plus quam perfecti, et deficientis, et abundantis.
Adhuc autem de modis perfecti considerabimus largius extendentes perfectionem secundum quod opponitur abundanti et deficienti, et accipit plus quam perfecti additiones : sic enim quidam Peripateticorum de perfecto consideraverunt de prima philosophia tractantes. Nomen igitur perfectionis primum quidem est in numeris, cum sic ex suis constituitur partibus, quod nec abundat, nec deficit in ipsarum coacervatione. Et hoc modo senarium perfectum esse dixerunt, et ea quae fiunt secundum senarium, perfectioni consecraverunt : propter quod etiam rebus incipientibus sex scintillationes stellarum dederunt, et septimam quieti et custodiae in jurejurando deorum dixerunt esse dedicatam : ad esse enim et ad motum defendendi esse dederunt incipiendi principium. Principia autem esse aut factiva sunt, aut formabilia et materialia, aut sunt instrumentaliter operantia, quemadmodum calor digestivus. Facientia quidem et formantia calido et humido temperato et spirituali dixerunt esse determinata, et haec dederunt Jovi summo patri : propter quod etiam pater juvans vocatur : quia spiritum vivificum et formantem et calidum et humidum omnibus immittit, quem imbrem aureum de vapore cœelesti rorantem esse dixerunt. Huic autem respondens ut proportionata materia est temperate frigidum et humidum. Et ideo factum est, quia subtili terrestri permixtum est, et hoc quasi gutta matris : et hoc venerabili attribuerunt
<--- Page Split --->
matri quam propter naturae venerationem, Venerem placuit appellari. Et primo quidem virtutem formantem, secundo autem informabilem attribuerunt : et ideo Jovem imbrem aureum infundere gremio Veneris poetice loquens dixit Æschylus. Est autem ad rei inceptionem et de intrinsecis maturans et digestivus et vivificus calor cum sicco habens acumen : et hunc dederunt Soli moventi ad vitam spiritus omnia, per formam spiritus omnibus vitam invenhenti : et ideo currum quo vehitur, huic attribuerunt. Ex parte autem materiae duo sunt necessaria, quorum unum est proportio simplicis humidi ad mixtum secundum perceptam cœeli virtutem : et hanc dederunt Lunae moventi primum humidum quod est mare. Alterum autem ipse mixtionis motus : et hunc dederunt Mercurio valde multiplici et tortuoso, ut undique penetret : et ideo stillosopontem, hoc est, bonum stillantem vocaverunt. Ne autem destruatur alterantibus et in contrarium agentibus, calido audaci quod fit in corde dederunt principio, et hoc deo Marti duci belli consecraverunt. Nec plura dicebant exigi ad intentionem et fieri rerum : et ideo magnum annum revolutionibus horum redire jurejurando confirmaverunt.
Quieti autem in esse dederunt septimum : cum enim omnia contineantur in esse, et quiescant frigido comprimente et sicco continente figuras et formas, Saturno omnia circumdanti quietem sanctificaverunt. Est igitur fieri et esse perfectio in senario : in septenario autem tota temporis successio : quia et inceptio quae est motus ad esse, et quies ipsa in esse determinatur tempore. Quia vero calor et spiritus vivificus restaurantur continuo frigido sicco extrinsecus opprimente, sicut reducente et reflectente spiritum ad fontem ipsius, ideo Saturnum patrem esse Jovis dixerunt : qui tamen intus convalescens et ad exteriora confortatus, inundans in exterius expanditur, et patrem Saturnum expellit a regno. Hæc
igitur est perfectio secundum numerum, quod in esse consistit in senario, et in tempore septenarii numeratur perfecctione.
Secunda autem perfectio rei est secundum quantitatis continuæ consummationem, secundum quem modum perfectum dicimus longitudinis et latitudinis et profunditatis motus perfecte attingens, qui etiam a cœli motibus causantur motus quidem augmenti secundum altum et immu, motus autem localis secundum dextrum et sinistrum, et motus sensuum secundum ante et retro in profundum, et ex profundo : ex corde enim in organa diffunditur virtus, et ex organis in cor redeunt sensibilium motus : et in his dicimus perfecta animalia quæ hos tres motus sine defectu attingunt : et quæ ab his deficiunt, dicimus imperfecta.
Amplius tertio modo dicimus perfectum secundum commensurationem potentiarum ad actus secundos, sicut dicimus perfectum robore vel intellectu vel albedine secundum commensurationem superficiei ad lumen, et perfectum pulchritudine, quando quidquid hujusmodi bonitatis debet habere, jam habet, et nihil de his extrinsecus exspectat : additum autem his nec ad necessitatem nec ad esse pertinens, in ratione superflui determinatur : additum autem ad rei necessitatem quod prodest, licet prosit non ad esse, plus quam perfecti accipit rationem. Ex his autem accipitur : cum omnis ordo principio, medio et fine determinetur, numerus autem ordo quidam sit plurium unitatum, patet ternarium primum numerum perfectum esse : ideo hoc subjectum motus determinat, quod diximus esse primum susceptibile trium diametrorum : et hoc modo dictum est quod omnis res est tres, et quod per numerum ternarium Deus magnificent gloriosus. E contra autem est omnis numeri principium et medium et finis. Sic par numerus est imperfectus ex defectu medii, licet habeat principium et finem, eritque omnium numerorum binarius imperfectissi-
<--- Page Split --->
nuus, qui principium et finem habet sine medio, et duos fines suae resolutionis sine principio et medio, et duo principia suae compositionis sine fine et medio. Omnia enim ista est unitas secundum diversas rationes. Propter quod in duobus natura non sistit, sed in tribus in his quæ perfecta sunt : et ideo omnis motus est in tribus, principio, medio et fine : et si quidem sint multa media, hoc tamen in ratione mediis sunt omnia unum.
Amplius perfectum secundum ipsum esse accipitur, quod quidem nihil amplius exigit ad esse quam habet : et hoc quidem est duplex : unum enim necesse est inesse, cujus proprium est non habere plus : alterum autem possibile est inesse, cujus esse quamvis debeat ad aliud quod est causa, habet tamen hoc ad quod pendet conjunctum sibi sine defectu, sicut nos supra diximus in modis necessarii, quos distinximus. Plus quam perfectum autem in esse, quod ultra suum esse in quo nullum patitur defectum, exuberat et profundit esse in alia, ita quod hujus exuberatio sit sibi specialis : et secundum Peripateticorum sapientiam prima causa habet modum perfectionis primum, intelligentia autem habet modum perfectionis secundum. Id autem quod est circa perfectionem, duplex est : est enim unum sufficiens, et alterum insufficiens. Sufficiens autem est, quod licet non simul habeat ea quæ operatur et profundit, tamen habet apud se unde semper efficiet, et motum semper ab ipso attribuit ei materiam : et hoc modo sufficiens dicunt quidam esse mundi animam, quæ semper efficit successive formas, et motus cœli primi attribuit ei materiam. Insufficiens autem est, quod non habet apud se ea quibus perficitur, sed aliunde moventia movent ipsum ut ea consequatur, sicut est generabilium et corruptibilium materia. Haec igitur de modis perfecti dicta sunt a nobis.
CAPUT III.
De modis termini.
Terminus qui est perfectio quaedam et Text, et com, 22. finis, dicitur multipliciter. Dicitur autem terminus id quod est cujuslibet ultimum : et hoc quidem est quod occurit in re primum, extra quod nihil est de re, et infra quod sic occurens in re primum sunt omnia quæ sunt rei : et hoc modo infinitum est interminatum,quia non est accipere aliquod ultimum : et primum intra quod contineatur totum, sicut pellis est ultimum et primum in animalibus, intra quod continetur totum animal : et primum et ultimum cœlum est, intra quod continetur universum. Alio autem modo dicitur ultimum terminus, qui est species mensuræ aut mensurati habentis mensuram, et generaliter finis quantitatis uniuscujusque : tale vero est ad quod est motus et actus mensurantis et non a quo proprie. Aliquando tamen ambo hæc dicuntur termini, a quo videlicet incipit motus, et actus mensurantis, et ad quod pervenit, secundum quod dicimus duos esse terminos quantitatis eorum quorum est quantitas. Tertio autem modo dicitur terminus cujus causa fit omne quod fit : et hic terminus est causa finalis, quæ est terminus intentionis quando in esse accipitur, licet sit principium omnium quando accipitur in intentione : et de hoc quidem qualiter aliquando finis sit et non causa finalis, et aliquando causa finalis et finis, in præhabitis istius ejusdem sapientiæ satis dictum est. Quarto autem modo dicitur terminus substantia cujuslibet diffinitiva, quæ est quidditas sive quid erat esse ipsius : hoc enim est duorum terminorum, potentiae videlicet et actus, sive generis et differentiae. In his enim terminatur esse cujus-
<--- Page Split --->
cumque rei sive entis. Hoc autem probatur per hoc quod si cognitio demonstrationis resolvatur in medium quod est cognitionis causa, resolvetur in diffinitionem quid et propter quid dicentem : et haec diffinitio terminus est et dicitur : et cognitio facta per ipsam, comprehensio vocatur : est enim ista cognitio tactus intellectus super rei terminos. Cum autem diffinitio est cognitionis terminus, oportet quod etiam sit terminus esse et rei : quia eadem sunt principia cognitionis et entis, sicut saepe ostendimus : sed diverso modo hinc et inde sunt accepta. Palam autem est, quia quot modis principia dicuntur, tot modis etiam dicitur terminus, licet in plus sit terminus quam principium : quia terminus primo modo et in prima parte secundi modi acceptus, non est principium. Et ideo omne principium terminus quidam est, non tamen omnis terminus est principium. Terminus enim a terminando dictus est, aut entis, aut esse, aut fieri. Si autem est terminus entis, aut est terminus quanti secundum se, aut quantitatis acceptae secundum numerum. Et terminus quidem quanti secundum se est ultimum et primum ipsius, intra quod est totum, et extra quod nihil est de re : et sic est modus primus. Si autem est terminus quantitatis secundum numerum, est modus secundus. Si vero est terminus secundum fieri, aut hoc est secundum rationem terminantium, aut ejus quod terminatur. Et secundum rationem terminantium quidem omne principium est terminus quidam : secundum rationem autem terminati non est terminus nisi finis et causa finalis, quia illo terminatur quod fit : et finis quidem terminus est motus : causa autem finalis est terminus intentionis, quæ quidem nunquam est terminus operis, sed est aliud ab ipso, sicut in ante habitis est ostensum. Terminus autem esse cognitionis est ipsa quidditas, sive substantia diffinitiva : et haec quidem principaliter dicitur terminus.
CAPUT IV.
De modis ejus quod est per se, sive per ipsum, sive secundum quod vel non quod.
Id quod est per se, pluribus designatur Text. 21. nominibus : designatur enim per secundum ipsum esse, et per secundum quod, et per in eo quod esse : et hoc quocumque modo designetur, significat aliquid esse vel inesse gratia suiipsius, vel gratia ejus quod inest propter seipsum : et ideo dicitur quamdam essendi vel inhaerendi proprietatem : et ideo nos distinguemus ipsum hic secundum quod dicit modum essendi quemcumque, sive immediatum, sive eum qui contingit per aliquid inmediatorum. Dicitur igitur uno et principali modo per se, sicut per se inest species, et id quod est substantia uniuscujusque rei, quæ est ratio vel aliquid de ratione ipsius diffinitiva : sicut id quod est bonum subjecto, dicimus esse bonum per se : et hunc hominem dicimus esse hominem, vel animal, ve rationale per se. Et alio modo secundo dicimus esse per se sive inesse per se passionem in eo in quo primum nata est fieri sine medio, ut color in superficie terminati corporis : hanc enim necesse est compositam esse ex perspicuo terminato : et hoc per se est causa coloris et subjectum. Isti ergo duo modo essendi per se sic differunt, quod primum dictum per se est sicut species et forma. Secundum autem dictum per se sicut materia est et subjectum primum cujuslibet passionis. Universaliter autem id quod vocatur per se, sive secundum quod, dicitur tot modis sicut et causa : et hoc probatur per hoc quod eadem est quaestio de causa et de secundum quod, sive in eo quod. Dicimus enim inquiren-
<--- Page Split --->
tvs causam adventus alicujus secundum quid venit iste, id est, intendentes : ac si dixerimus, qua de causa venit iste : et hoc etiam est in cognitivis, quia dicimus inquirentes medium quod est causa vel quod videtur, et non est secundum quid paralogizatum est aut secundum quid syllogizatum est, intendentes quaerere qua causa syllogismi sunt aut paralogismi. Quantum ergo multiplicatur causa et praecipue immediate, tantumdem etiam nuutliciatur per se, sive secundum quod. Amplius omne quod secundum positionem distinctum dicitur, hoc per se vel secundum quod ipsum est existit, eo quod ipsum non in alio, sed omnia alia existunt in ipso, sicut quod per se existit nullo indigens in loco suo distinctum, aut quod secundum se vadit. Talia enim omnia positionem significant et locum, quia ab individua substantia locus abstrahi non potest : propter quod etiam locus de individuantibus esse dicitur : nec duo in uno loco possunt esse vel imaginari vel intelligi. Hoc autem alibi determinatum est : et ideo iste modus est modus essendi per se.
Ex omnibus autem inductis accipitur quod secundum se et per se multipliciter dici est necesse. Aliud enim secundum ipsum vel per se dicitur, quod hoc aliquid erat esse, sicut Callias secundum se est Callias : et hoc designat quid hoc aliquid erat esse Callias, sicut in ultimo enumerato modo dictum est. Aliud vero dicitur per se sive secundum ipsum, quaecumque insunt in quid sive in quidditate eorum in quibus sunt, sicut Callias animal dicitur esse secundum se, eo quod in ratione diffinitiva Calliae est animal : Callias enim est animal quoddam : universale autem est esse particularis : non enim curamus hoc, utrum mediate vel immediate conveniat, eo quod hoc potius est de conditione propositionis quam dicat modum essendi, sed dicimus esse per se in isto modo, prout substantia inest
cui inesse dicitur. Amplius autem dicimus esse per se, si aliquid ostensum est alicui primo inesse, aut ostensum est inesse primo in aliquo ipsorum quae sunt ejus per substantiam. Ambo enim haec dicuntur per se in secundo modo superius enumerato, sicut superficies in qua multum est perspicui, dicitur alba secundum se, et hoc est cui immediate inest albedo : et homo dicitur esse unum secundum se, eo quod anima est substantialis pars quaedam hominis, in qua sicut in primo subjecto est ipsum vivere. Et sic secundus modus in duos dividitur : eo quod aut passio immediate inest, aut inest gratia alicujus quod substantiale est ei cui passio dicitur inesse : et illi substantiali passio inest immediate. Amplius, sicut diximus, per se et causa aequaliter dicuntur : dicitur igitur per se id cujus non est alia aliqua causa : et haec duo habent membra : aut enim dicitur de causa immediata, qua posita necessario ponitur effectus, et destructa destruitur, sicut hominis quidem multae sunt causae : est enim aliqua causa hominis animal et aliqua bipes, quorum neutrum est convertibile : nec simul ambo dicunt causam convertibilem : attamen secundum se homo est homo : et ideo habet aliquam causam convertibilem, et secundum illam dicitur per se et secundum ipsum. Aliud autem membrorum est, quod omnino nullam habet causam ex qua pendeat secundum se. Hoc enim maxime est per se et secundum ipsum, sicut primum quod solum est necesse, esse non habens plus, ut dictum est in ante habitis. Amplius quinto modo dicimus inesse per se sive secundum se, quaecumque alicui insunt soli, sicut comedere dicimus eum per se, qui solus comedit et non habet socium in comedendo. Hoc ideo est, quia id quod dicimus per se, vel secundum se, dicit quoddam separatum et cum exclusione quadam ab aliis.
<--- Page Split ---> TRACTATUS V
DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT I.
De dispositione sive positione et situ, etc.
Text, et com. Nota qualiter sex principia non dicunt ens aliquod absolutum, sed mixta sunt habitudinibus compositionum.
Sic diligenter exsecutis his quae sunt consequentia ens secundum quod unum refertur ad alterum, loquamur de his quae licet partes entis determinent, tamen non dicunt ens aliquod absolutum : sed omnia mixta sunt habitudinibus comparationum, et comparationes quasdam dicunt : et haec sunt sex genera quae restant, de quibus tamen quatuor veniunt in hanc speculationem : quia quando et ubi cum loco et tempore speculationem habent naturalem in Physicis, et secundum praedicationem in Logicis sunt determinata. Dicamus igitur primo de dispositione sive positione sive situ,' haec enim idem dicunt sub diversa ratione. Dispositio autem in communi dicitur habentis partes ordo : et secundum distinc-
tionem ordinis partium ita distinguitur dispositio vel positio : aut enim ordo ille partium determinatur ad loci differentiam aliquam, et ordinem partium in loco, sicut supra et infra, et dextrorsum et sinistrorsum, et extra et intus : et hoc modo situs sive dispositio est unum decem praedicamentorum, et est ante agere et pati et habere, sicut differentiae situs sunt ante differentias actionis et passionis, et ejus quod est habere : et hac ratione ponimus ipsum in primis. Alio autem modo dicitur dispositio partium ordo in toto : et hoc dupliciter : aut enim est ordo partium in toto secundum positionem distinctus in prius et posterius, et superius et inferius, et alias situs differentias : aut est ordo partium distinctus secundum differentias situs distincte secundum speciem et formam partium in toto dispositarum. Prioris autem exemplum est in his quae componuntur ex homogeniis, ut est aqua vel vinum, in quibus partes non sunt distinctae nisi secundum potentiam, sicut nos supra diximus, ubi nos locuti fuimus de modis unius : quia in talibus non dicimus unam partem esse supra, et aliam esse infra, unam extra, et aliam intra, vel unam es-
<--- Page Split --->
in dextro, et aliam in sinistro, nisi secundum nostram imaginationem, vel tactum, vel in compositione ad vas contincns, vel secundum aliud aliquid tale : simpliciter autem sub forma vivente acceptis partibus nulla distincta est ab alia. Exemplum autem secundi est in partibus heterogeniis totum aliquod componentibus, sicut est in homine, in quibus per ipsas formas suas partes sunt intra, extra, et supra, et infra, et ante, et retro, et dextrae, et sinistrae : et differunt tam figura quam virtute, sicut diximus in II Celi et Mundi, et sicut cuilibet etiam ad sensum patet : positionem enim quamdam oportet in his esse, sicut et ipsa compositio nominis ostendit, cum dicitur dispositio : sonat enim hoc nomen partium positionem in diversa secundum situm.
CAPUT II.
De modis habitus secundum quod continet prædicamentum actionis et habitus et speciem qualitatis, quae dicitur dispositio vel habitus.
Habitus vero non sonat idem quod habere, sed habitus est quoddam resultans medium ex habitudine duorum ad invicem, quorum unum est mutans, et alterum mutatum secundum formam aliquam : et ideo multa istud comprehendit in diversis existentia generibus entis. Dicitur quidem uno enim modo habitus tamquam actio quaedam habentis et habiti, sicut actus quidam medius aut motus secundum quod est actus et motus exiens ab agente et movente in patiens et motum : nam quando hoc quidem facit, illud autem fit et patitur, tunc media est praxis, hoc est, actio secundum quam ipsum agens in id quod subjicitur et pati-
tur, dicitur agere : et hoc proprie est actionis prædicamentum. Et simili modo infra sive intra habentem indumentum et ipsum indutun habitum est medius habitus, qui significatur per indutum esse et cappatum et tunicatum et hujusmodi : et hoc habitus est prædicamentum. Ex hoc autem palam est, quod habitus non est habitus quo habeatur, licet habere sit medium : hoc enim abiret in infinitum, si concederetur quod esset habitus quo haberetur. Alio vero modo tertio dicitur habitus species qualitatis, quae est dispositio quaedam vel habitus vocata : et hoc dupliciter : aut enim hæc dispositio est secundum bene vel male se habere in toto vel in parte aliqua totius : et utrumque horum dupliciter est : quia aut est secundum bene simpliciter, aut secundum bene per comparationem ad aliud quod minus valet in illo habitu, sicut dicitur sanitas habitus quidam corporis ex dispositione mixtorum humorum et compositione membrorum procedens, sicut Socrates sanus dicitur, aut simpliciter, aut respectu Platonis vel alterius. Amplius habitus dicitur si pars quaedam Socratis est talis dispositionis aut simpliciter, aut respectu alterius. Propter quod etiam partium secundum bonam vel malam compositionem ipsarum est quidam habitus : habitus enim semper vult esse quoddam medium habentis et habiti, quorum est mutatio quaedam, et ideo potius habitudo vocatur.
CAPUT III.
De modis passionis.
Passio dicitur uno quidem modo quaText. et com 26. litas secundum quam alterari contingit,sicut album et nigrum, et dulce et amarum, et gravitas et levitas, et quaecumque sunt
<--- Page Split --->
talia sensibilium qualitatum : et sic passio est species qualitatis, quam vocamus passionem vel passibilem qualitatem.
Alio vero modo dicuntur et sunt passiones horum actiones et passiones in subjectum, quae ad agens quidem relate sunt actiones, ad patiens autem relate sunt passiones : et sic dicta passio predicamentum est passionis. Amplius autem sic dictarum passionum quaecumque sunt magis nocivae alterationes et motus in his quae sensum habent et sunt lamentabiles maxime propter nocumentum quod inferunt sensui, illae dicuntur passiones. Amplius autem in talibus quae faciunt in sensum quaecumque sunt ipsarum exultationum vel tristitiarum sive lamentationum, istae magnae passiones vocantur. Et isti tres modi ultimi differunt : eo quod primus dicit ipsius naturae quae praedicamentum est naturam. Duo autem sequentes modi species passionis ejusdem secundum usum nominis determinant : recipere enim quod Graece vocatur πάθειν, facit passionis naturam : recipere autem contrarium inducit lamentum, eo quod dissolvit continuum in quo est sensus : magnitudines autem receptionum in communi, sive sint convenientis, sive inconvenientis, dicuntur passiones, quia vincunt sensum : et unius quidem est voluptas sive delectatio, alterius autem est anxietas sive luctus vel lamentum, sive quocumque alio nomine vocetur. Et contraria nomine quidem passio magis vocatur voluptas quam delectatio : quia non omnis delectatio habet contrarium, sed illa sola quae, ut dicit Plato, generatio est in sensibilem animam : ideo consequenter non omnis delectatio est passio : propter quod etiam delectatio non habens contrarium, magis in genere diffinitur operationis quam passionis : est enim delectatio operatio proprii et connaturalis habitus et non impedita, sive, ut dicit Michael Ephesius, effloritio naturae in propriorum et connaturalium habituum operatione non impedita. Tres igitur ultimi modi sunt prae-
dicamenti passionis : et quia sic passio illata est ab agente secundum potentiam activam agentis, ideo primus modus sumitur penes inferens hujusmodi passiones. Hæc autem duo, habitudo actionis et passionis, pro certo una sunt habitudo in substantia differens secundum esse, quod habet in terminis : sicut eadem est via de Thebis ad Athenas, et de Athenis ad Thebas, differens penes terminos : et quia penes hujusmodi differentias activi et passivi relativa quæ secundum potestates agentium et patientium innasci diximus superius, ideo relationes non sunt eaedem : unde paternitas non est filiatio, neque e converso. Est autem advertendum hic, quod actio agentis licet sit ab agente, et comparationem dicat agentis ad patiens penes potestatem qua agit sumptam, tamen pro certo est in patiente sicut in subjecto, et est passio ipsius, sicut et motus est a movente in motum, sive id quod movetur, et est actus moventis, et tamen est in eo quod movetur sicut in subjectis. Hæc igitur de passione dicta sunt a nobis.
CAPUT IV.
De modis privationis quae opponitur habitui.
Quia vero privatio opponitur habitui, Text. et com. 27. ideo de privatione hic post habitum et passionem oportet interserere. Dicamus igitur quod privatio dicitur a privatione principii naturalis tribus modis. Et uno quidem modo dicitur, quando non habet aliquid quod est aptum natum haberi, licet hoc non sit aptum secundum individuum sive subjectum, neque secundum speciem, neque secundum genus, sicut oculis privari dicitur planta. Est tamen in talibus prima potentia ad habitum :
<--- Page Split --->
vita enim occulta potentia est ad vitam manifestam et perfectam : et hoc est secundum omnium sensuum participationem. Sed neque in subjecto quod est haec planta, neque in specie quae forte est in aliis, neque in genere natum est habere visum vel oculos. Alio vero modo dicitur, quando aptum natum est habere : et hoc dupliciter, aut in genere, aut in specie, et non habet. Aliter enim homo dicitur caecus, quando non habet quod natus est habere in specie, sed non habet, et aliter talpa. Talpa enim privatur eo quod non est apta nata habere secundum speciem, sed quod nata est habere secundum genus. Homo vero caecus privatur eo quod natus est habere secundum se, et secundum suam speciem. Amplius privatur eo quod natum est habere secundum suam speciem sive secundum se, aut natum est habere secundum omne tempus id quo privatur, sicut homo : aut privatur eo quod natum est habere secundum tempus determinatum, sicut catulus qui non habet visum citra nonum diem, unde privari dicitur si non habet quod natum est habere, et quando natum est habere. Cæcitas enim est privatio quædam, sed non secundum tempus quilibet caecus est secundum omnem ætatem : sed tunc caecus est si in ætate in qua aptus natus est habere visum, non habet. Similiter autem in privatione attendendum est non solum tempus, sed etiam subjectum in quo est et secundum quid sive secundum quam potentiam principii, et ad quod membrum determinatum, et si sic non habet id quod aptum natum est habere, tunc privatum dicitur. Amplius præter omnem principii naturalis defectum dicitur aliquando privatum, quod per vim sive violentiam ablatum est. Sed haec est privatio proprii actus et motus, sicut lapis loco deorsum et motu privatus dicitur, quando sursum tenetur violentia : aut quia impeditur columna supposita, aut aliquo hujusmodi. Et hoc advertendum, quod quot modis dicitur negotio in genere quæ relinquit subje-
ctum, tot modis dicitur etiam privatio : quia haec negotio talis reducitur ad privationem : præter hoc solum quod negatio in genere non habet medium, privatio autem aliquando medium habet, sicut ostendemus inferius : et ideo a primo modo inchoando quot modis dicitur negatio, dicitur tot modis privatio. Nam inæquale vel non æquale dicitur, quod non est aptum natum habere æqualitatem, ut color, qui non est aptus natus commensurari alicui : et hoc dicitur non æquale penes modum primum. Invisibile autem dicitur sive non visibile, aut quod non omnino natum est habere colorem, et hoc dicitur penes modum secundum : aut quod turpem habet colorem a quo avertitur visus. Et similiter dicitur id quod est sine pede, aut non habens pedem, aut quod non habet omnino pedes, aut quod turpes habet aut vitiosos et curvos, sicut claudus pedibus. Amplius adhuc privatum aliquid dicitur in parum habere et minus quam exigitur ad operationem, ut non ignitum dicitur quod non habet ignem intensioni sufficientem : sed hoc ultimum reducitur ad turpiter sive corrupte habere secundum aliquem modum. Amplius dicitur privatum, quod non facile aut non bene seu expedite se habet ad actum et operationem vel passionem, sicut insecabile vel non secabile dicitur non solum ideo quod non secatur, sed quia non facile aut non bene secatur. Amplius in privatione considerandum est quod omnino non habeat, non aliquis dicitur privatus, quia dimidio caret, si illud dimidium potest facere actum : monoculus enim non dicitur caecus, sed caecus dicitur, qui in ambobus oculis non habet visum : et hoc est ideo, quia unus oculus per se agit visus operationem : sed monopes dicitur claudus, ideo quia unus pes operationem non perficit gressus. Quia autem sic est quod oportet esse in toto privatum in multis, et privatio reducitur ad negationem in genere, nisi in hoc quod privatio est oppositio habens medium, negotio autem non :
<--- Page Split --->
ideo licet bonum et malum opponuntur per privationem et habitum, tamen non omnis homo bonus est aut malus, aut justus aut injustus : haec enim habent medium : quoniam bonus et justus dicuntur dupliciter, ab actu videlicet virtutis, et officio. Ab actu quidem virtutis privatio secundum se, omnis homo aut est bonus, aut est malus : quia virtus ethica monastica est in seipso perficiens hominem. Officium autem virtutis, ut dicit Tullius, est congruus actus persona secundum statuta prima reipublicae deserviens, sicut dicitur bonus civibus bonus et justus ille qui civilia dirigit : et hoc modo rusticus et eremita neque bonus neque malus est, neque justus neque injustus : quia non est civilis qui hujusmodi est. Affirmationis autem et negationis non est aliquod medium, sicut in quarto hujus sapientiae libro ostendimus superius, etc.
CAPUT V.
Tt, et com. Habere autem dicitur multipliciter. 28. Uno quidem modo dicitur esse illud habere aliud quod tenet ipsum infra terminos suae potestatis, et habere dicitur comparatio media quæ est inter habens sic et habitum : et diversificatur hoc per tres differentias : aut est enim habere secundum genus habitus, aut habet ipsum secundum suam naturam, aut secundum impetum potestatis : unde febris dicitur habere hominem secundum potestatem retinendi naturam : et illa habitudo est comparatio media a calore innaturali procedens et naturae dominans : et eodem modo frigus etiam ha-
bet homines secundum potestatem naturæ. Secundum autem impetum potestatis Trojani victores dicuntur habere Ilion civitatem. Et habere iterum dicit comparationem tenendi a tenentibus ad tentum. Secundum autem essentiam istius generis dicitur vestimentum induti habitus : et est habitus ipse a vestimento circumdate ad eum qui indutus est accepta habitudo sive comparatio, qua quis dicitur tunicatus, vel togatus, vel cappatus, vel generaliter indutus sive vestitus. Alio autem modo dicitur illud habere, in quo aliquid existit sicut in susceptibili materia et subjecto, ut æs habet speciem sive figuram idoli sive statuæ, et corpus habet infirmitatem. Tertio modo dicitur habere sicut habet continens contentum, sive contineat ipsum sicut locus, sive contineat ipsum sicut vas, sive contineat ipsum sicut forma. Contentum enim in aliquo dicitur haberi ab ipso, sicut dicimus lanam habere humidum, et civitatem dicimus habere homines, sicut locus habet locatum, et navem dicimus habere nautas, sicut vas habet id quod est in vase : sic autem et totum dicimus habere partes, sicut forma continet et habet formatum. Cum autem locus habet locatum, est ubi quod est prædicamentum in locato comparatione facta ad locum : e converso autem est de prædicamento habitus, quia hoc est in habitu exteriori compositione facta ad indutum 1. Amplius quarto modo dicitur habere id quod prohibet secundum impetum suæ potestatis aliquid ut moveat se, aut operetur secundum naturae suæ motum aut operationem, sicut columnae dicuntur habere sive tenere ponderosa supposita, quia prohibent ea ne decidant : et hoc modo habere est idem quod per vim retinere, sicut in poeticis fabulis Atlas dicitur habere cœlum, tanquam casurum super terram si non haberetur ab ipso : quemadmodum etiam dicunt quidam Physiologorum sive de natura loquentium, qui
<--- Page Split --->
mulieriam ponunt causam esse solam, illi enim diffusam undique materiam dicunt Atlantem, et sua diffusione tenere cœlum. Ho hoc autem in Principiis motuum animulum, et in secundo Cæli et Mundi, et in Poeticis a nobis dictum est. Hoc igitur modo id quod continens est, dicitur hahere ea quae continet, quasi ipsum contimens sit separata a contento substantia per subjectum et locum, et quasi continent singula quae continet per impetum
violentæ potestatis prohibentis ipsum contentum ab operatione naturali, sicut cœlum Atlas prohibet a casu, et generaliter loquendo esse aliquid in alio similibus modis dicitur, et æque communiter cum habere. Octo autem modis dicitur aliquid esse in aliquo, sicut in præhabitis determinatum est. Quæcumque autem in categorìis de habere diximus, hic supponuntur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS VI
DE CONSEQUENTIBUS ENS SECUNDUM MODOS QUIBUS ENS PRINCIPIATUM EST EX PRINCIPIIS SECUNDUM OMNE GENUS ENTIS.
CAPUT I.
De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
Text. et com. Post ca quae de generibus cetium sec- 29. cundum modum essendi consideratis dicenda esse videbantur, determinabimus ea quae consequuntur : et primo d: modis principiorum entis secundum quod ens ipsum constituunt. In his autem primum est, quod determinat ipsum exitum principiati de principio, et hoc est ex aliquo esse : hoc enim dicit generaliter fluxum principiati de principio. Dicamus igitur quod ex aliquo esse dicitur multis modis. Uno quidem principali et primo, ut ex quo aliquid est sicut ex materia. Hoc autem dupliciter dicitur : unum enim ex quo res esse dicitur, est primum genus subjectum, sive materia prima in genere aliquo rerum. Alio autem modo
dicitur esse ex aliquo quando materia per ultimam speciem determinata est proxima: et ideo propria materia vocatur. Primi autem exemplum est, sicut omnia fluida sive liquabilia dicimus esse ex aqua : quia aqua est prima materia ipsorum. Secundi autem exemplum est, sicut dicimus statuam idoli ex ære ; eo quod æs propria et proxima materia est idoli. Alio vero modo secundo dicitur aliquid esse ex aliquo sicut ex primo movente, sicut aliquando quærentes dicimus, ex quo est pugna ? et respondemus, quoniam est ex convicio, eo quod convicium principium est pugnae. Alio autem modo dicitur aliquid esse ex aliquo secundum intentionem forma e et materia simul, ut patet in his quæ fiunt ex composito : omne enim quod est ex illis, est in quæ resolvitur : resolvitur autem compositum in materiam et formam : et hoc modo juxta hunc modum proprie resolvitur totum in partes : et ideo compositum est ex materia et forma, et totum est ex partibus : et hoc modo versus Homeri de Trojana historia sunt ex historia Ilion civitatis, quæ Troja alio nomine
<--- Page Split --->
vovatur. Et similiter de domo resoluta sunt lapides: et ideo domus est ex lapidibus. In omnibus enim talibus finis est forma totius, et perfectum et totum dicitur id quod habet inclusum quod est forma totius. Amplius autem quarto modo dicitur aliquid ex aliquo sicut ex principio formali, et ex illo tanquam ex parte dicitur esso species, quia est pars esse, sicut hominem dicimus esse ex bipede sive ex rationali quod est forma, quae est pars esse: et hoc modo syllaba est ex elementis, quorum quodlibet est pars esse ipsius: cum syllaba sit comprehensio litterarum indistanter prolatarum: aliter enim syllaba est ex elementis quam statua ex aere: substantia enim naturalis est composita ex sensibili materia sicut ex materiali principio. Species autem est ex speciei materia: syllaba autem forma est species quaedam est: et ideo est ex materia non sensibili, sed ex materia quae est materia et elementum speciei: et hoc est id ex quo componitur syllaba, et est materiale in ipsa. Quaedam igitur sic dicuntur ex aliquo sicut dictum est. Alia vero et quinto modo dicuntur ex aliquo simul secundum causam efficientem et formantem et materialem: et ideo dicuntur ex aliquo secundum partem aliquam praeinductorum modorum omnium, sicut ex patre et matre existit puer, non quod ex parte patris sit et ex parte matris: quia sperma virtute est totus pater, et gutta matris virtute est tota mater: sed quia puer duo est, et secrundum partem formae est ex patre, secrundum autem partem materiae ex matre tota: et similiter licet non omnino est ex terra planta, quia planta secundum aliquam sui partem est ex terra. Alio vero et sexto modo qui inter omnes est minus principalis modus, dicitur aliquid ex aliquo, quia est post illud: et in talibus oportet quod maneat aliquid unum, sicut substantia una est in toto tempore, sicut dicimus ex die fieri noctem, et e
converso : quia nox est post diem, et dies post noctem : tempus est enim circulare : et hoc non tantum dicimus pro substantia temporis, sed etiam pro qualitate: et hoc modo dicimus, quod ex serenitate sit hyems sive tempestas, hoc est, post serenitatem.
Cum autem in omnibus his non considerentur nisi duo, scilicet ipsa principia fieri sive mutationis, et ordo mutatorum, necesse est omnia inducta reduci in duo. Alia enim dicuntur ex aliquo fieri: quia transmutationem habent ad invicem, sicut omnia quae inducta sunt praeter modum ultimum. Alia autem dicuntur fieri ex hoc : quia secundum tempus solum sic dicuntur, sicut dicimus quod ex qualitate dierum tuta fit navigatio : eo quod est post aequalitatem aestivalem navigatio tuta, quando mare quiescit : et hujus usus est in astronomicis, ubi fiunt ordines tales : quia in circulo periodi, alius est ordo ex Ariete in Libram, et alius ex Libra in Capricornum, et sic in festis deorum dicitur quod ex Dionysiis sunt Tragilia : quia sunt post Dionysia festa celebrata Tragilia 1. Dionysia autem quae Latine interpretantur tenebrans extirpantia, fuerunt facta hominum illustrium et laudabilium, quae primo apud veteres cum laude celebrabantur. Tragilia autem fuerunt facta heroum et servilium personarum, quae postea cum vituperio vatum celebrabantur : et ideo Tragilia vocata sunt a τράγος: quod est hircus : quia vituperis insistentes foetens animal, quod erat hircus, in remuneraticnem acceperunt.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De distinctione modorum partis.
. Text, et com. Id ex quo aliquid fit, pars est ejus quod 30. fit ex ipso : et id quod fit ex ipso, totum est : quod si deficiat in aliquo constituentium, ipsum est diminutum : et ideo de his tribus hic per ordinem tractandum est. Pars igitur dicitur secundum quantitatem, et dicitur secundum qualitatem sive formam, et dicitur pars secundum esse quæ est essentialis pars. Pars autem secundum quantitatem dicta est, in quam dividitur quantitas quocumque modo divisionis, sive mensuret et numeret totum, sive non : semper enim id quod aufertur a quantitate aliqua finita tota quantumcumque sit, pars illius dicitur, sicut duo dicuntur pars esse trium, et tria pars quinque : cum tamen aliquoties sumptæ non numerent totum. Alio vero modo dicuntur pars ea quæ sua tota aliquoties sumpta dimensurant solum : et hoc modo sumitur in geometricis pars, sicut duo sunt pars senarii, et similiter tria. Et quia sic dupliciter dicitur pars quantitativa, ideo uno modo duo sunt pars trium, et alio modo pars ipsorum non sunt. Amplius autem præter ambos præinductos modos dicitur pars secundum formam sive quantitatem, in quæ dividitur species sive forma aliqua : ea enim in quæ formaliter aliquid dividitur, dicuntur partes ipsius : ideo species dicuntur partes generis, quia genus dividitur in eas. Amplius adhuc dicitur pars id in quod dividitur per resolutionem, et ex quibus componitur totum aliquod, aut species aliqua, aut aliquis habens speciem, sicut dicimus æneæ sphæræ unam partem esse æs, et aliam partem esse sphæritatem : et cubi ænei unam
partem dicimus esse æs, et alteram cubitatem : æs enim est materia in qua est tanquam in subjecto species sphæræ et species cubi : hujus enim artificialium forma est figura. Hoc etiam modo angulus est pars quædam formalis, secundum quam dicunt angulum esse per se unum genus quantitatis discretum a linea et superficie et corpore, quorum rationes in præcedentibus induximus, licet hoc magis pertineat ad geometram quam ad metaphysicum ostendere. Amplius quinto modo dicuntur pars, quæ sunt in ratione diffinitiva, quæ diffiniendo ostendit unumquodque per terminos sui esse substantialis : illa enim etiam dicuntur partes esse totius, et diffinitum dicitur quoddam totum : propter quod etiam genus dicitur esse pars speciei, quia est pars esse ipsius, et est quid ipsius speciei sicut subjectum in esse ipsius. Differentia autem dicitur pars altera ipsius speciei, et est quale quid in ipsa. Alio autem modo dicitur species pars generis : quia est pars potestatis ejus. Genus enim dividitur in species sicut in partes potestatis suæ. Genus autem ut constituens esse ipsius speciei est pars ipsius.
Ex inductis igitur patet partem esse triplicem in genere, quantitativam videlicet, et potestativam, et essentialem : essentialem autem duplicem secundum viam compositionis rei, et secundum viam rationis. Secundum quantitatem autem pars dicta etiam dicitur et dupliciter pars, ut patet ex præinductis. Principalis autem modus partis est secundus modus, quo dicitur pars quæ aliquoties sumpta reddit totum : et sub hac ratione correlativa sunt ad invicem pars et totum, quia totum non est nisi finitum partibus : secundum primam autem acceptionem partis dicitur pars toto minus, et totum parte majus : istae autem partis et totius diffinitiones nihil diffinitum et determinatum demonstrant. Igitur hæc de modis partis dicta sint a nobis : partes enim sine quantitate non ita proprie dicimus partes : et hoc patet, quia illarum quæli-
<--- Page Split --->
het habet rationem totius, et non tantum partis : quia species est totum genus secundum esse, licet non sit totum ipsum secundum ambitum suae potestatis : genus enim secundum totum suum esse et naturam salvatur in qualibet specie. Similiter autem genus est totum esse ipsius speciei secundum potentiam, et differentia est totum esse ipsius secundum actum. Et similiter etiam in partibus essentialibus secundum realem compositionem acceptis : quia materia est totum in potentia, et forma est totum in actu : et ideo istis modis non proprie pars est minor toto, neque totum proprie majus est sua parte.
CAPUT III.
De distinctione modorum totius.
T otum autem quod fit ex aliquo, dicitur multis modis. Et uno quidem modo et primo et principali dicitur totum, quod idem est quod perfectum, cujus videlicet nulla pars abest ex quibus est sicut se constituentibus : aliqua enim non constituentia principaliter possunt abesse: propter quod etiam distinguitur per partes principales et partes secundarias. Hoc igitur modo principaliter dicitur totum, et iterum secundo modo dicitur totum natura sive per naturam formalem : eo quod forma primo modo dicta est natura et principaliter : hoc autem natura est continens contenta, quae in pluralitate aliqua consistunt terminata ad unum continens : propter quod etiam unum sunt omnia illa contenta. Hoc autem totum quod sic ab uno multa continente totum dicitur, duos habet modos. Aut enim est sic unum continens multa, sicut unumquodque singulare designatum est unum multitudinem in se claudens
partium, et hoc est quod totum integrale vocatur : aut sic est unum, quod est ex his quae continent unum, et hoc vocatur totum universale, sive ut quibusdam placet universum : licet enim ipsa natura uniens multa non sit ex eis quae unit, tamen totalitas ejus sive universitas sive universalitas accidit ei prout aliquo modo est ex ipsis. Omne enim totum habet hoc, quod est aliquo modo ex partibus : hoc autem in sequentibus doctrinae istius ejusdem libri clare probabitur, ubi naturam universalitatis investigabimus. Omne enim quod universaliter dicitur, et similiter omne quod dicitur totaliter, dictum est tamquam unum aliquid ens, quod unit multa : et hoc quod sic unit, est totum quoddam universale, quasi multa continens vel actu vel potentia : prædicatur enim de unoquoque ipsorum : et ea de quibus prædicatur, sunt omnia unum, tanquam ipsum universale prædicatum sit unumquodque ipsorum, sicut homo, equus, et Deus secundum Stoicorum opinionem et Epicureorum, qui deos animata corpora esse dicebant : secundum hoc enim omnia hæc sunt unum uniens ea, eo quod ista omnia sunt animalia : contentum vero et infinitum est intra formam totius, sicut quando unum aliquod totum est ex pluribus, quæ insunt intra formam totius coftenta : et illa quæ insunt, plura quidem sunt aut perfectione partium, sicut est in heterogeniis totis in quibus sunt diversæ formæ perficientis, ut forma ossis, et nervi, et carnis, et hujusmodi. Si vero non fuerint perfectione differentes, tamen sunt differentes inter se potentia sive potestate : quia alia est potestas unius, et alia potestas alterius, sicut est in his quorum partes non multum differunt secundum formam, sicut in plantis est, in quibus et radix et stipes et ramus et virga, lignum est, vel olus : et tamen differentes habent potestates. Sin autem sic non differunt, tamen differunt potestate maxima, sicut in his quorum est una potestas in omnibus partibus : et oportet tunc ut origo
<--- Page Split --->
illius potestatis sit originaliter ex uno quod est loco cordis in omnibus talibus, sicut est in quibusdam ostreis quae homogenia et in substantia et potestate esse videntur: non tamen omnia quae sunt in ipsis, sunt potestatis maxime. Sin autem adhuc, et in hoc non differunt, tamen differunt energia quae est idem quod operatio interior, hoc est, operatione quae ab interiori principio procedit. Alia enim est operatio unius, et alia operatio alterius: quoniam una trahit, et alia dirigit et tertia unit, et sic de aliis operationibus: hae enim operationes diversae sunt in quantumcumque similibus corporibus quae totius habent rationem. Horum autem omnium totorum magis sunt distinctae pluralitatis ea quae sunt naturalia, quam illa quae sunt ab arte: sicut etiam dicimus in uno, quod naturaliter unum magis est unum, quam id quod est unum per artem: et hoc est dictum tanquam totalitas existat per rationem unionis alicujus: ea enim quae sunt unum vel totum per artem, licet forte figura differant membra, tamen formaliter per essentiam non differunt: neque etiam differunt essentiali operatione. Sic igitur tripliciter dicitur totum perfectione, integritate, et universitate.
CAPUT IV.
De differentia totius et universi, quod minus proprie dicitur omne.
Text et com. Amplius autem observandum in diffe- 31. rentia totius integri quod vere totum dicitur, et differentia universi quod magis proprie vocatur omne sive universum, quod in omnibus illis quae sunt quanta quantitate ipsorum habente principium et medium et ultimum, quorum differentiam in partibus non facit potentia natu-
ralis partium, qua una sit supra, et altera infra, et una intus, et alia extra, et sic de aliis positionum differentiis, magis dicitur omne sive universum : in omnibus autem illis in quorum partibus secundum aliquid positio facit differentiam, et secundum aliquid non facit, dicuntur secundum diversam rationem, et omne et totum sive universum et totum. Diximus autem in praecedentibus, quod in heterogeniis positio facit diversitatem : in his enim aliqua pars per naturam est intra, et aliqua extra, et supra, et infra, et dextra, et sinistra, et ante, et retro : et ideo tota illa dicuntur proprie sicut sunt animalium corpora : in his enim quae sunt homogenia per totum substantia et operatione, non est positio faciens differentiam, nisi per accidens, sicut diximus superius ex hoc quod visus vel tactus vel aestimatio vel vicinitas alicujus segregat unam partem ab alia : et illa magis proprie dicuntur universum sive omne : quia universum est unum versum in omnia : et distributio totius universalis est ejus quod per unam rationem est in omnibus partibus : in omnibus autem illis in quibus partim quidem positio facit mutationem, et partim non, in his dicitur totum et omne, sicut in his in quorum positione partium diversa est figura, et tamen una substantia et eadem operatio, sicut est pix et cera et vestis : positio enim in his transposita mutat figuram exteriorem, sed substantia formalis manet eadem : et ideo dicuntur illa et tota et universa recipientia et totum ac omne : aqua vero et quaecumque sunt humida species aquae existentia, sicut vinum et lixivia, et hujusmodi ea quae sunt nullo modo in partibus variata, dicuntur universum et omne quoddam : et similiter numerus dicitur universum et omne, eo quod numerus non est nisi unitates aggregatae, quae omnes unius sunt formae. Haec igitur non dicuntur tota : quia non dicitur tota aqua vel totus numerus, nisi secundum metaphoram, si videlicet fiat distinctio situs per accidens in partibus, sicut in ante ha-
<--- Page Split --->
bitus determinatum est. Omne vero dicitur in his in quibus est et universum similiter, quando est et in uno quodam uniente omnia, ita quod sit in his quae continet sicut in quibusdam diversis specie vel numero, sicut dicimus, omnis hic numerus, et omnes hae unitates significantes universum numerum, et universas unitates : omne enim et universum idem dicinus. Haec igitur de toto dicta sint a nobis.
CAPUT V.
Et est digressio declarans quot modis dicitur universale.
Oportet autem nos hic digressionem facere, ut universalis naturam consideremus, quod jam universum quoddam esse diximus. Et hic enim faciliter erit doctrina tam praecedentium quam sequentium. Quia autem subtiliter universalis naturam inquirere intendimus, primo quot modis universale dicitur, distinguemus : et unde ortum habeat universale, ostendemus. Dicimus igitur universale quatuor modis dici proprie, et hoc quocumque modo dicatur tribus modis vel quatuor considerari. Dicitur enim universale actu et potentia et natura et opinione. Actu autem idem est quod actu esse de multis et in multis secundum esse non divisum ab illis, sicut homo. Potentia autem universale est, quod licet actu non sit, tamen nihil prohibet ipsum esse vel fieri tam in arte quam in natura, sicut domus octangula quae forte nulla est, sed tamen potest esse, vel corpus regulare viginti basium, ita etiam in natura propter renovationes figurarum cœelestium nihil prohибet aliquid fieri quod non est : quod si esset, salvaretur in multis et esset universale. Universale autem natura est sic-
ut id quod quantum de se et natura sua est vel potest esse in multis, licet aliquid impediat ipsum, quod non est de natura sua, sicut sol : quoniam natura suae forme non prohibet esse de multis et in multis : sed hoc prohibet materia in qua est, quae tota est perfecta per formam : et ideo forma non multiplicatur : quia forma non multiplicatur nisi per materia divisionem : et sic est de luna et de omnibus stellis aliis, quarum quælibet in specie est una non multiplicata per numerum. Universale autem secundum opinionem quidam dicunt universale, non tamen vere est universale : et hoc est quando aliquid secundum sui quidem naturam est incommunicabile esse multis, putatur tamen communicabile esse ideo quod partes ejus vel operationes a quibus nomen accipit, sunt communicabiles. Et primi quidem exemplum est mundus, qui multiplicari non potest secundum sui naturam, tamen quia partes plures communicabiles sunt, multi putaverunt multos esse mundos : cum tamen mundus ipso nomine dicat perfectionem quæ multiplicationi contradicit, sicut ostendimus in primo de Cælo et Mundo. Secundi autem exemplum est Deus, cujus operationes sunt providere et gubernare et hujusmodi : quia ista communicabilia sunt multis, multi putaverunt Deum esse quoddam universale, quod prædicatur de multis : cum tamen natura divina dicat quoddam incommunicabile simplex et primum et solum. His ergo modis cum dicatur universale, ante rem videlicet, et in re, et post rem, et in ratione universalitatis. Ante rem autem dicitur universale dupliciter : cum enim omnia, sicut jam multoties diximus, sint in intellectu primaæ causæ sicut in formali et primo luminæ, et ipsa sic hoc modo forma omnium, quæ tamen sunt in ipsa vita et lux, eo quod hæc est vita quædam existentibus omnibus, et est lumen omnis notitiæ et rationis omnium, dixerunt tam Stoici quam Peripatetici hujus causas, universalia esse prima et rationes et formas, quæ
<--- Page Split --->
omnium sunt formae universaliter praehabentes, et immaterialiter praebabentes, et simpliciter habentes omnium apud se rationes. Conceptus autem et notio universaliter habens et simpliciter et materialiter vocatur universale. Hoc igitur modo acceptum universale habet quoddam esse speciale, quod est esse causae intellectualis hoc modo quo lumen intellectus ejus est forma rerum a se fluentium per intellectum universaliter agentem et facientem existentias rerum. Alio autem modo dicunt universale ante rem, non tempore, sed substantia et ratione: et haec est forma aut causa formalis accepta constituens esse rei. Actus enim talis formae et proprius effectus est esse in omni eo quod est: hoc autem cum indifferens sit in omnibus quae sunt ejusdem speciei vel formae et quantum est de se sic indivisum habet unam ad omnia vel multa relationem, et sic accipit universalitatis quamdam naturam et rationem. Universale autem quod dicunt esse in re, est eadem forma participata a multis actu vel potentia: et haec quidem dicitur universalis, eo quod de se semper est communicabilis et propagabilis in multa ex uno: propter quod etiam genus uno modo dicitur unum ex quo est propagatio omnium aliorum. Universale autem quod est post rem, est forma in esse abstractionis, secundum quod dicitur quod experientia facit universale et memoria, sicut nos in principio hujus doctrinae docuimus.
Esse autem universalis in ratione universalitatis est sic accipiendum. In universali quidem aliud est id quod est ipsum universale, et aliud est universalitas sive universitas ipsius, sicut in hoc universali, homo, aliud est ipsa natura quae homo est: et aliud est communitas ipsius sive communio, quia ipsum in se nec unum est quod multitudini contradicat vel multitudini opponatur, nec multa est qua multitudine opponatur unitati solius: et ideo hoc modo dicunt Avicenna et Amihamidin, quod universale nec est
unum, nec est multa. Universalitas autem ipsius quae magis proprie dicitur universitas, est ex respectu sui ad supposita, qua respicit illa sicut uniens: et iste respectus est universitas: quamvis forte tantum sit in uno, quia non unum ut unum, nec multa ut plura sive multa sic respicit, neque finita ut finita, neque infinita, sed respicit ut universum in esse omnium: et ideo hoc modo est universum: et patet quod in ratione hujus universitatis aliud habet esse quam sit esse ejus ante rem, vel in re, vel post rem acceptum. Igitur isti sunt modi universalis et non totius, sicut in sequentibus erit manifestum.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans originem et causam universalis.
Origo autem universalis, et causa duplex est. Una quod prima, et altera conjuncta et quasi causata. Origo quidem Quae sit prt prima est: quia omnis talis natura et universalis prima est: quia omnis talis natura et forma est lumen quoddam intelligentiae procedens in substantia. In praehabitis autem diximus et in sequentibus ostendemus, quod omnis intelligentia lumine suo ambit totam illam materiam quam movet motu sphaere suae: et ideo necesse est quod lumen suum toti illi universitati sit communicabile: et cum forma sit lumen intelligentiae agentis, et lumen ipsum sit hypostasis et radix ejus, ex illo habet universale quod universale esse potest, quia ex hoc ad plura habet communicabilitatem. Amplius universale in genere non habet nisi duplex esse, separatum videlicet, et participatum in hoc aliquid: constat autem quod ex hoc quod est participatum cum hoc aliquid, non habeat communicabilitatem: habet
<--- Page Split --->
igitur ex hoc quod est separatum : primum autem esse separatum quod habet, est in intellectu agente ambiente materiam : ex hoc igitur et non ex alio habet communicabilitatem.
Dicet autem fortasse aliquis, quod communicabilitatem habet ex hoc quod comparatur pluribus actu vel potentia plura existentibus : sed hoc omnino est absurdum : non enim comparatio qua comparatur pluribus, causa est ejus quod per intellectum est ante hujusmodi comparationem : nihil autem comparatur pluribus, nisi quod est communicabile. Communicabilitas igitur causa est, quod comparatur pluribus et non causatur a tali comparatione ad plura. Cum igitur nihil sit primum ambiens multa informanda ab ipso nisi intellectus agens, quod forma aliqua ambiat multa per communicabilitatem sui ad ipsa habet ab intellectu primo agente, cujus ipsa lumen existit : et ideo diximus in scientia de Intellectu agente, quod ipsa est ad ea quae ambit sicut ars ad materiam. Hæc igitur est prima radix universalitatis in omnibus quae universalia sunt.
Causam autem habet universale sua universalitatis conjunctam : et hoc est quod ipsum facit esse de multis potentia vel actu : hæc autem est comparatio ad multitudinem eorum quorum esse est id cui accidit universale esse : quamvis enim forte nihil talium sit ipsum, tamen aptitudinem habet suum esse consequentem, quod omnibus talibus suppositis comparetur : et hæc aptitudo facit ipsum universale. Licet autem habeat hoc in intellectu existens, et non habeat ipsum extra intellectum in re existens, tamen non habet per hoc quod in intellectu est, neque etiam habet hoc per hoc quod est in re ipsa. In re autem existens habet esse reale, et hoc proprium est per individuantia quae accidunt ei in re ipsa : et sic nullo modo habet esse in pluribus potentia : vel quia sic universale secundum
unumquodque est alterum et alterum, sicut in primo de Anima diximus. In intellectu autem existens est separatum et ab esse quidem separati non habet comparari pluribus vel respectum universalitatis, licet non habeat eum nisi separatum. Separatum enim est per hoc quod accipitur non conjunctum, et non conjunctum existens ad hoc quod accipiat universi rationem, oportet quod accipiat ad multa de quibus est relationem : a tali igitur relatione habet universi rationem : et ideo universale duobus constituitur, natura videlicet cui accidit universalitas, et respectu ad multa qui complet illam naturam in ratione universi '. Dubitabit autem fortasse aliquis de his qui nullam subjectam habent suppositorum multitudinem, an ipsa ad multa referuntur. Videtur enim ad multa non referri, quia multitudinem non habet ad quam referatur. Sed ad hæc et his similia per ante dicta patet responsio : sufficit enim universali in eo quod est universum quoddam, quod ipsum de se ambiat multa, sive illa sint, sive non sint, dummodo sint de potentia sui ambitus, sicut patet in forma solis quae de natura sui ambitus et potestate multa ambit, licet nunquam procedat in actum hujusmodi multitudo. Sicut enim ars et intellectus agens multa ambiunt de potestate sua, quamvis forte nunquam aliquid eorum quae ambiunt, procedat in actum. Hoc igitur de origine universalis prout ipsum universale est, tantum dictum sit a nobis.
<--- Page Split --->
CAPUT VII.
Et est digressio declarans naturam ipsam quæ est universalis, et accidentia gene- ra ipsius per quæ efficitur in anima et in rebus, et unum et multum, et com- mune et proprium, per quæ omnia concluditur ipsius differentia totius et universalis.
Natura autem illa quæ est universale simplex, natura est secundum seipsam existens, ex suis constans diffinientibus : aut si ipsa est primum diffinienis, tunc ipsa consistit absoluta in sua quidditate, et non accipitur conjuncta alicui proprie- tati vel accidenti vel respectui quæ con- sequuntur esse suum : sicut si dicamus quod homo secundum ipsum quod homo est vel quod est homo : sic enim non pendet esse suum ex intellectu esse vel in supposito esse : quia secundum hoc nihil est de esse suo, quod non ingreditur in suam rationem diffinitivam ¹ : et ideo hoc modo neque est proprium, neque commune, neque unum, neque multa : quia nihil horum est in ratione diffiniti- va, quamvis non repugnet quin quodli- bet istorum conveniat ei per aliquid ad- junctum naturae suæ sive substantiæ. Ac- cidit enim ei esse in hoc et in illo, et per hoc efficitur proprium. Accidit enim etiam eidem referri ad multa, et per hoc efficitur universale sive commune. Accidit etiam eidem esse separatum, et per hoc efficitur intelligibile. Accidit etiam ei terminatum esse et indivisum, et per hoc efficitur unum. Et accidit ei- dem adhuc dividi per materiae divisio- nem, et per hoc efficitur multum. Si ergo quaeratur a nobis, cum homo secundum
id quod est homo accipitur, utrum sit commune, vel proprium, vel unum, vel multa ? Dicimus quod secundum quod homo est homo, nihil est horum : quia nihil horum diffinit ipsum : sed omnia hæc consequuntur esse ipsius. Si autem sic quaeritur, utrum homo in eo quod homo est, sit unum, vel multa, vel com- ne, vel proprium ? Dicimus quod locutio dupliciter intelligi potest. Si enim cum dicitur in eo quod homo est homo, in prædicato intelligatur, tunc dicimus sicut prius, quod homo in eo quod homo ni- hil est illorum, sed potius in eo quod ho- mo est, animal est rationale. Si autem homo in subjecto sit et esse prædicetur, tunc sensus est, homo in eo quod est, hoc est, in eo quod habet esse, cum esse multipliciter dicatur, nihil prohibet tunc hominem in eo quod est unum vel multa esse commune in re. Cum autem dicitur, homo est homo, et homo in eo quod est homo est homo, non aliud esse importa- tur nisi quod est ex diffinitione : et ideo si omnino simplex talis natura accipiatur, non habebit diffinitionem : et in talibus idem quaeritur per quaestionem an est, et per quaestionem quid est, et tale nec vere unum, nec vere multa est, neque com- mune, neque proprium, sicut est in causa prima. Hoc igitur modo accepta natura secundum se vere est causa eorum quo- rum illa natura est : et hoc modo secun- dum naturam est ante rem ipsam. Sicut autem diximus universale licet ab hoc quod est in intellectu non sit universale, non est tamen universale nisi ens in in- tellectu : et hoc probatur sic : hoc enim modo est universale, prout accipitur unum de omnibus : unum autem de om- nibus non est in esse quod habet in rebus : quia sic uni et eidem rei acciderent mul- tæ individuationes, vel omnes, quod esse non potest. Oportet igitur quod sit unum de omnibus, prout unum est separa- tum ab omnibus. Hujusmodi autem fit per intellectum, cujus probatio hæc
<--- Page Split --->
est. Dua enim forma ejusdem speciei in uno secundum idem inesse non possunt. Accipiatur ergo homo a Socrate et accipiatur a Platone sine omnibus individuantibus, aut sunt dua forma, aut non. Si sint dua et secundum idem sunt in intellectu, tunc dua forma ejusdem speciei insunt eidem, quod jam diximus impossibile. Si autem sunt eaedem, tunc eadem ratione de omnibus individuis acciperetur idem : igitur idem quod in intellectu est unum et idem, quod tamen est de multis : sic igitur non est universale nisi dum intelligitur : et haec est veritas, licet quidam ex sola ignorantia philosophiae hoc negant.
. Est autem hic quoddam advertendum valde notabile : ex quo enim una et simplex est natura qua secundum se neque est in intellectu, neque in rebus, haec pro certo quantum est de se est una ubique et semper : et per hoc quod est in anima, nihil horum amittit : non enim per aliud est intellectu nisi per hoc quod est esse separatum, et hoc non opponitur alicui dictorum : in intellectu igitur existens non videtur esse singulare, licet hoc dicat Avicenna : non enim est in eo sicut in subjecto omnino, sicut alibi ostendimus. Videtur igitur in ipso sicut ubique et semper : et tunc non erit aliud in uno, et aliud in alio. De his autem alibi, et praecipue in libro de Perfectione anima determinatum est. Ex inductis autem quoad propositam intentionem est hoc accipere, quod natura illa cui accidit universalitas, in se est unum quid : et secundum quod accidit ei comparari ad multa, est uniens multa et esse ipsorum.
Et ex hoc accipitur differentia totius et universalis : quoniam totum ex hoc quod est totum, non est nisi in rebus significatis singularibus : universale autem ex hoc quod universale, non est in ipsis. Adhuc autem totum ex hoc quod est totum numeratur partibus suis, et quaelibet
partium est aliquid substantiae ipsius. Universale autem nec numeratur partibus, nec sunt partes aliquid de substantia ipsius. Adhuc autem natura totius non constituit partes suas, sed natura universalis constituit omnes partes suas : totum enim constituitur ex suis partibus : universale autem constituit suas partes, et non constituitur ex ipsis : et ideo totum nunquam potest fieri pars partis sua : sed universale quia constituit partes suas, potest fieri pars essentialis sua partis. Amplius totum non est totum unicuique parti secundum se : universale autem totum est cuilibet parti secundum se. Amplius totum non est totum nisi partibus praesentibus : universale autem est universale praesentibus et absentibus. Amplius totum est totum finitarum partium : universale autem respicit partes infinitas vel non finitas quantum est de se t. Haec igitur de universali sint sic dicta.
CAPUT VIII.
De eo quod dicitur colobon, quod quidem toti opponitur.
Habita differentia totius et universalis Text, et com, 32. facile est scire quid est diminutum secundum quod opponitur toti in eo sensu quo totum idem dicimus quod perfectum. Hoc igitur Graeci significantes dicunt colobon, quod sonat diminutum membrum : sed membrum generaliter vocatur pars quae determinat situm aliquem in toto heterogenio, quod proprie totum vocatur. Dicitur enim colobon esse de numero quantitatum non quantumlibet, sed potius illud quod est colobon, oportet esse quantitatem quae suo nomine et situ sit partialis, et suo nomine sit totum
<--- Page Split --->
continens partes tales multas : et hoc est quando heterogenium totum cujus pars aliqua truncata est, totum non destruens: et hoc est quod nos consuevimus vulgariter vocare mutilatum, licet non proprie, quia mutilatum est amputatum naso : si enim duo dividantur, et altera unitatum auferatur ab altera, non est colobon : quia neutrum est pars alterius : in colobon autem amputatum oportet esse partem, et diminutum sive mutilatum, sive colobonium oportet esse totum. Nunquam enim colobonium est æquale relicto ex amputatione. Et universaliter nullius quantitatis numerus detruncata aliqua parte ipsius ex hoc non efficitur colobonium : in coloboniis enim substantiam formalem quæ est species, oportet manere post partis detruncationem : parte autem aliqua a quolibet numero amputata, resultat alia numeri species, tam in truncato quam in diminuto : et hoc est sicut si dicamus quod cilicx sive arca est coloba : tunc enim post truncationem adhuc manet arca, licet sit aliqua parte diminuta. Numerus autem, sicut diximus, dempta aliqua parte non manet idem.
Adhuc autem quæ dicta sunt, oportet addiscere, quod illa sunt coloba proprie, quæ sunt partium dissimilium, sicut diximus : aut etiam neque hæc omnia quæ dicta sunt, sufficiunt ad esse colobonis. Numerus enim est, ut diximus, non est colobon, quamvis dissimiles habeat partes, ut dualitatem et trinarium. Sed generaliter dicemus quod nullum talium totorum est colobon, cujus partium situs ipso nomine partium non facit differentiam, sicut manus quæ suo nomine dicit positionem extrinsecus in latere, et oculus suo nomine dicit positionem superius, et cor suo nomine positionem interius : et sic de aliis, sicut superius determinatum est : et ideo homogenia, sicut aqua, et ignis, et hujusmodi, quæ in partibus non habent positionem nisi per accidens, non sunt colobonia si diminuantur : ea enim quæ dicuntur colobonia, oportet talia esse
quæ in substantia partium per se habeant positionis differentiam.
Amplius cum omnibus inductis oportet quantitatem esse continuam partium eo modo quo continuum dicitur colligatum ad unum per naturam vel per artem : aliqua enim quæ sunt dissimilium partium, habent quamdam harmoniam, et non continuationem, et in compositione illa habent compositorum positionem, quod unum est extra et aliud intra : et tamen illa non sunt colobonia : quia nullum diminuitur ex alio, cum omnia distincta sint ab invicem secundum suas totalitates, et nullum eorum continuum cum altero.
Ad hæc autem quæ dicta sunt oportet scire, quod non quælibet tota continua dicuntur colobonia, et ea tota quæ colobonia dicuntur, non sortiuntur hoc nomen cujusque particulæ privatione. Si enim auferantur ea quæ non sunt propria substantiæ, sicut ab ave plumæ, vel pili ab homine, non dicuntur colobonia propter talium privationem : hæc enim sunt non de esse totius secundum quod totum, sed quædam superflua quæ recrescunt ablata : et si non recrescunt, hoc est per accidens in quibusdam. Adhuc autem etiam si sunt propria substantiæ totius, tamen non adhuc dicuntur colobonia, si auferatur aliquid ubilibet : in tali enim loco potest esse positum in toto, quod ablatum non diminuit, sed destruit totum : et in tali loco potest esse ablatum, quod est de influentibus et effluentibus secundum materiam, quæ non determinat aliquam partem quæ positionis determinatam habeat differentiam in toto : et hoc est sicut si dicamus, quod cilicx sive arca perforetur in fundo : non enim ex hac parte positionem habente diminuitur, sed pars aliqua læditur in ipsa arca. Sed colobon, sive colobonium vocatur, si auris amputatur ab animali, sive oculus, aut extremitas aliqua pedum vel manuum : ex hoc enim non destruitur animal secundum substantiam, sed manet adhuc animal, licet truncatum vel mutilatum. Hoc ta-
<--- Page Split --->
men totum non dicetur colobonium, si quis ab eo privet carnem aliquam : quia caro est pars secundum materiam influens et effluens, non determinans situm in toto secundum positionis specialem differentiam. Nec est colobonium si diminuatur cor, aut splen, aut hepar, quia illa sunt intra et privata destruunt totum : et ideo illorum subtractio interfectio est et non diminutio : et ideo non dicitur colobonium nisi diminuat extremitatem aliquam, quae est de propria substantia totius, et qua ablata non destruitur totum. Adhuc autem non propter omnem ablationem cujuslibet extremitatis dicitur colobon, sed oportet quod privatum non recrescat. Aliter enim esset de influentibus et effluentibus secundum naturam : et quia oportet colobonium diminutum esse in aliquo quod est de propria substantia totius, ideo calvi non sunt coloboni. Sic igitur patet quod colobon cuidam toti accidit, et non omni, nec accidit universali quod suas constituit partes et salvatur in quolibet eorum : et id quod est totum, pars est universalis. Haec igitur dicta sint de colobon. Oportet autem scire quod si colobon secundum diminutam rationem ipsius accipiatur, tunc quodlibet inductorum aliquo modo improprietatis colobon potest appellari : semper tamen accidit toti et non universali.
tet terminare : quia aliter non possumus venire in cognitionem substantiae, et quid est. Determinemus igitur primo modos generis, et modos differendi secundum genus, et postea accipiamus proprium modum generis, et proprium modum differentiae, et ostendamus naturas ipsorum. Genus ergo dicitur uno modo a generatione, quando eorum quae sunt unius speciei propagatio vel generatio continua est : et hoc modo omnia illa quae multiplicantur sub forma una, generatione univoca dicuntur esse genus unum : haec enim omnia sunt unius potentiae, et unius formae : et eorum propagatio est sub forma una, sicut dicitur hominum esse genus unum, eo quod continua eorum generatio ex uno non intercipitur aliquo generante vel generato secundum formam aliam : et ex hoc patet quod omnium eorum quorum est genus hoc modo dictum unum propagatio, est unum ex uno secundum naturam, quodcumque sit illud : hoc enim quidam ponunt constellationem quamdam : quidam autem individuum ejusdem generis unum : quidam autem rationem naturae unam, quia virtus generantis est a natura illa : et virtus quae est in materia, imago est virtutis illius : et ideo tres opiniones tangunt movens primum et agens primum et determinatum et formam primam virtutes et actus informantem, et quoad hoc quilibet sic opinantium aliquo modo dicit verum.
CAPUT IX.
De modis quibus determinatur generis multiplicitas.
P.ut et con. Ea ex quibus est aliquid, quaedam sunt principia secundum esse, et de his habitum est : quaedam autem sunt principia secundum cognitionem, et haec sunt genus et differentia, et de his opor-
Alio autem modo dicitur genus ex quo aliqua sunt sicut ex primo movente materiam ad generationem ipsorum : sicut enim dicitur vulgariter, quod quidam sunt Elines genere, et quidam Joves, eo quod priores ab Elino primo patre, sequentes vero a Jove primo generante sunt traducti : et magis quidem denominatur consequens a generante patre, quam a materia sive a matre. Aliquando tamen denominatur a matre facmina, sicut a Pyrrhea sive Pyrrha Pyrrithae vocantur : hujusmodi autem causa in libro de Animalibus assignata est :
<--- Page Split --->
quia videlicet mater est sicut materia, pater autem est sicut factor et species in generatione.
Amplius autem tertio modo et genus quod est quasi id in quo sunt species sicut in subjecto substantiali sibi secundum imaginationem et sensum : et hoc est simillimum cum materia, sicut superficies dicitur genus figurarum superficialium, et solidum sive corpus dicitur esse genus figurarum corporalium : sed in hoc est differentia, quod haec sine transmutatione figuris superficialibus vel corporalibus determinantur : figurarum enim est aliqua superficialis : et haec quae est superficies quaedam talis vel talis, hoc est, sic vel sic figurata : figurarum vero alia est quae est solidum sive corpus talis vel talis : hoc autem sive sit superficies, sive solidum subjectum est differentiis et in differentiis quae constituunt figuras esse subjectum, tamen sine sui transmutatione.
ctum : et differentiae sunt sicut qualitates essentiales istius generis, et hoc est genus proprie dictum.
Capitulariter ergo perstringentes quae dicta sunt, dicimus quod genus tot modis dicitur sicut dictum est. Primo enim modo dicitur secundum generationem continuam ejusdem naturae secundum speciem, et hoc est generis fluxus sub una communi natura. Aliud autem secundum genus dicitur secundum generationem ex uno primo movente. Aliud autem dicitur sicut forma sive figura superficiei vel corporis. Aliud autem quarto modo dictum dicitur genus sicut materia, non tamen omnino idem cum materia : id enim cujus differentia est et essentialis qualitas specificans ipsum et determinans, hoc est subjectum quoddam, quod aliquo modo dicimus materiam.
Amplius autem genus dicitur propriissime, quod est genus, sicut dicitur genus in orationibus diffinitivis : in his enim id quod primum inest, et quod in quid praedicatur, hoc dicitur esse genus : et hoc est quasi fundamentum omnium aliorum, sive sint substantialia, sive accidentalia : hoc enim est subjectum primum non existens in aliquo sicut in subjecto : et hujus quidem ipsae differentiae substantiales dicuntur esse qualitates. Et hoc differt ab eo quod ante dictum est : quoniam superficies quidem realiter est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae : et solidum est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae corporeae, et non secundum totum : quia figura non est nisi secundum exterius in solido, et figura non est nisi in termino superficiei. Et hoc quidem non consideraverunt : et ideo non nisi tres modos generis esse determinaverunt. Genus autem in orationibus diffinitivis est ipsa substantia ejus cujus est genus, non secundum potestatem ipsius, sed secundum totam ipsius naturam et subje-
CAPUT X.
Et est digressio declarans naturam generis, et distinctionem ejus 'a materia et a differentia.
Hæc autem ut plenius intelligantur, oportet nos determinare naturam generis subtili determinatione. Sicut autem jam patuit, natura generis est, cujus qualitas essentialis est differentia. Natura igitur quae in suis substantialibus consistit, ad esse suum non indigens differentia, est genus : quoniam si ad esse suum ut genus est, differentia indigeret, oporteret quod in omni generis diffinitione reciperetur differentia : et hoc falsum est : quoniam licet aliquod genus diffiniatur, hoc tamen accidit ei non in quantum quidem genus est, sed potius ut est species quaedam ex genere superiori et differentia constituta : si enim
<--- Page Split --->
genus secundum quod genus haberet diffinitionem, omne genus haberet diffinitionem, quod falsum est : et constat ex praecedentibus, quia id quod simpliciter est genus et non est nisi genus, nullum habet penitus diffinitionem. Jam enim ostendimus, quod cum dicimus, substantia est ens per se existens, per se existens non dicitur nisi non in alio existere : et hoc non addit sicut differentia aliquid super ens : et ideo realiter idem est ens verum et substantia, et omnia alia sunt modi quidam entis. Constat igitur quod genus in eo quod genus, ad esse sui secundum ipsum quod genus est, non indiget differentia : ad esse igitur suum secundum quod genus est, non est natum recipere alterum : est igitur sicut existens in seipso in eo quod est genus. Igitur hoc modo est in se existens, in nullo existens ut in subjecto : et exinde habet, quod in quid praedicatur, et est substantia ejus cujus est genus : quia eo cujus genus est, non indiget aliquo ad esse suum in eo quod genus est. Materia autem non comparatur ad id cujus materia est, sicut non indigens aliquo, sed potius sicut imperfectum indigens forma 1 : et ideo non comparatur nisi sicut pars, quæ est in potentia aliud secundum esse : et ideo in se subsistens non intelligitur, nisi per analogiam ad formam : et ideo differt a genere in hoc ipso : et hoc est una causarum quare materia non prædicatur de eo cujus est materia, cum tamen genus prædicetur de eo cujus est genus : genus enim cum sit substantia non determinata per differentias, sed determinabilis, et non designata per materiam, sed designabilis : et hæc substantia est totum quod in quid dicitur eorum quorum est : oportet quod sicut substantia prædicatur de his quæ sunt sub ipsa, quod ita etiam genus prædicetur : homo enim est substantia animata sensibilis, etiam si non intelligatur designari per accidentia in-
dividuantia : etsi non intelligatur determinari per differentiam rationalem, est enim homo substantia confusa, quæ est quid ipsius, sicut est substantia determinata et designata. De his autem in consequentibus sequentis post istud capitulum plenius agemus. Quantum enim ad praesentem pertinet speculationem, non intendimus ostendere, nisi quid sit generis natura, et qualiter differt a materia.
Quamvis igitur sic differat a materia sicut dictum est, tamen plurimam cum materia habet convenientiam : et inter caeteras convenientias quas habet cum ipsa, præcipue habet tres, quarum una cum materia. Nota tres convenientias quas habet genus cum materia.
Quod autem jam diximus de natura generis, quod est quid determinabile differentis et designabile materia et individuantibus in omni eo cujus est genus,
<--- Page Split --->
ita dicimus, quod est essentialis uniuscujusque qualitas quæ est differentia : hoc enim potest accipi dupliciter. Uno quidem modo in se absolute accepta, sicut si rationale ipsam dicemus rationabilitatem, et hoc modo quidem potest esse pars ejus, scilicet hominis : et generaliter loquendo ejus cujus est differentia : sed non habet differentiæ rationem, nec hoc modo de re cujus pars est, prædicatur. Hoc enim modo non est prædicabile de aliquo, nisi forte de se ipsa. Secundo autem modo accipitur, sicut esse determinati actus : et hoc modo est differentia : quia hoc modo per divisionem exit a genere, et est in ipso potestate, et est qualitas ejus : et sic licet non sit eadem natura cum genere, tamen hoc moƙo prædicatur de specie quam constituit, quia ipsa est esse ipsius secundum actum, sicut genus est esse ipsius secundum potentiam.
tellectus in omnino simplici ponit genus, oportet quod intellectus sic ponens genus, respectus diversitatis generis et potentiæ ponat in semetipso accipiendo simplex ad modum compositi. Licet autem dixerimus differentiam contineri in ambitu generis sive potestatis ejus, tamen genus non indiget eis ad sui substantiam : eo quod omnes sunt post substantiam ipsius. Hoc igitur est quod de generis hic dicere voluimus natura.
CAPUT XI.
De his quæ sunt in potestate generis, et sunt veræ differentiæ ipsius.
Est autem attendendum quod genus in eo quod genus, non est nisi subjectum primum in esse ejus cujus est genus, sed secundum quod sit determinatum ad actum vel non determinatum, vel sic designatum individuantibus vel non designatum, hoc non convenit ei secundum se per ea quæ accidunt, sicut supra diximus de universali : et ideo unum et idem in substantia est determinatum et non determinatum, et designatum et non designatum. Similiter etiam accidit ei esse in intellectu, vel non esse in intellectu. Quantum enim est de natura sua non est nisi substantia quid existens non in alio per hoc quod est genus : et ideo per hoc ipsum quod est, subjectum primum est : quia id quod simpliciter non habet in alio existere est subjectum : propter quod accidit etiam ei commune esse, quia hoc habet in quantum est non designatum vel non determinatum : cum autem genus sit sic subjectum respectum potentiae habens ad differentias, sequitur necessario quod omnino simpliciter non est genus, neque habet genus omnino simplicem naturam sicut Deus : et si in-
Post haec autem considerandum est quæ text, et, 33. recipiantur in genere sicut essentialia ipsum ad speciem determinantia. Posset enim aliquis dubitare : quia ex quo differentiæ consequuntur naturam generis et substantiam, et hoc quod consequitur naturam alicujus et substantiam, ejus qualitas est et accidens, videtur quod differentiæ essent accidentia generis. Hoc autem omnino est falsum et impossibile : quoniam accidens non perficit in esse id cujus est accidens. Differentia autem, licet Differenti esti noni : non perficiat genus in esse generis, tanecat gein esse : men perficit ipsum in esse : sit et neri, in est eris, in et cita ipsum est.
<--- Page Split --->
si enim unum dividentium mutatur ad formam alterius , salvata ratione suae substantiae, tunc forma alterius dividentis est in eo non sicut quaedam pars esse ipsius : est igitur accidens : et quod in uno est accidens, in nullo est substantia : igitur hoc etiam in alio aliquo aliqua non potuit esse forma substantialis. Idem autem sequitur, si daretur quod idem esset sub forma duorum dividentium.
Amplius considerandum est, quod sunt immediate a generis potestate exeuntia : hoc autem est si genus sequantur secundum ipsum quod est : unde si quis dividat substantiam dicens quod est ens susceptibile motus, vel ens non susceptibile motus, sive insusceptibile motus, patet quod illae non sunt differentiae : quia susceptibile esse motus non convenit substantiae secundum ipsum quod substantia est, sed secundum quod corpus localbe est vel relatum ad locum : insusceptibile autem non convenit ei per hoc quod substantia est, sed per hoc quod incorporea est quaedam substantia : et ideo dividenda est per corporeum et incorporeum. Unde si fiat divisio per ea quae conveniunt gratia inferioris, semper fit per ea quae non conveniunt generi secundum ipsum : et ideo illa non substantialiter dicuntur esse in potestate generis, sicut etiam non sunt in materia quae non sunt in potestate ipsius.
Amplius si sint immediata generi, non adhuc necessario sunt differentiae ipsius, quia possunt esse accidentia concomitantia genus : et haec cognoscuntur in genere contracto ad speciem et designato in individuo existentia non dant esse, sed sunt esse consequentia : sicut si animal dividatur per masculum et feminam : haec enim concomitantur animal in eo quod est animal, et sunt animalis solius et omnis, et in animali determinato et designato sequuntur esse perfectum : quia potentia generandi non est nisi jam existentis et perfecti in esse : differentia autem sexus non est nisi secundum potentiam generandi in alio vel ex alio de-
terminata : et ideo ista sunt concomitantia, animal ex passione materiae secundum calidum vel frigidum, sicut in scientia de Animalibus determinatum est . Conflictus enim multi sunt in materia, et aliquando quidem alterando inducunt aliquid proportionabile sibi vel proportionatum suo fini : aliquando etiam inducunt praeter proportionem illam aliquod accidens : et quando fini animalitatis determinandae in omnes species proportionatum est, tunc illud accidens totam comitatur generis communitatem : et tamen non est differentia. Fiunt etiam aliquando accidentia, quae sunt accidentia gratia generis superioris vel differentiae generis superioris : ut si dicerem quod animal est album, vel non album : haec enim accidunt gratia corporis, quod est genus animalis. Aliquando enim fiunt accidentia gratia differentiae generis quod dividitur : sicut si dicam animal esse nutritivum vel non nutritivum, vel alio modo tali : haec enim accidunt, eo quod accipiuntur a potentia animae et non ab ipsa. Et quocumque modo tali accipiantur differentiae, differentiae communiter dictae sunt, et non proprie, licet aliquando sunt concomitantes totum generis ambitum. Differentiae autem verae sunt, quae sicut formae et actus sunt intra generis potestatem. Illae enim specificant genus, sicut forma materiam : et illae sunt quae dant esse substantiale : et ideo genus ad hoc quod actu sit, indiget determinante : et ad hoc quod hoc aliquid sit, indiget et determinante et specificante et designante: et cum non praedicetur de eo quod subjicitur nisi secundum quod est natura ipsius de quo praedicatur, constat quod praedicatur ut determinatum et specificatum et designatum, et sic est totum. Si enim praedicaretur ut non determinatum et designatum, cum hoc modo non sit nisi pars, sequeretur quod praedicaretur pars de toto : et hoc est impossibile. Si quis autem objiciat quod genus determinatum est idem cum specie, et determinatum et designatum idem est cum indi-
<--- Page Split --->
viduo, et sic eadem erit prædicatione generis et speciei, diceremus quod hoc est falsum. Genus enim sive sit determinatum, sive secundum se in esse potentiali acceptum, semper est genus : et ideo superius diximus quod generi accidit esse determinatum, vel non esse determinatum. Quod ex hoc probatur, quod neuter horum ingreditur in illius naturae diffinitionem quæ est genus: unde respectus quem habet ad determinans et designans, non facit ipsum non esse genus : sublato enim determinante non tollitur natura generis, et posito ipso non ponitur : quia sine hoc habet esse, et non indiget determinante ad hoc quod habeat esse generis. Similiter autem cum designantia ipsum sint individuantia quæ faciunt ipsum, sic id solum esse, non est aliud sublatis per intellectum individuantibus, remanet adhuc genus id quod est, licet destruatur singularitas quæ per individuantia designata fuit : species autem est totum esse determinatum potentia et actu : et ideo remota differentia per intellectum species non remanet species : et ideo species non indiget determinante esse suum, sed designante tantum individuo : et ideo species ut totum prædicatur.
similiter quæ sunt diversa genere, non transmutantur vel resolvuntur ambo in idem : quia si in idem resolverentur, non resolverentur nisi in eamdem potentiam, et sic essent unius et ejusdem generis : et hoc est contra hypothesim, sicut species et materia in genere sunt unum, quoniam species sive forma est in potestate materiae sicut in genere. Diversa etiam dicuntur in genere, sicut quæcumque dicuntur secundum diversam entis categoriam. Alia namque secundum hujusmodi categoriam quid sive substantiam significant, alia quale quid, et alia quantum quid, et alia significant quid est aliorum prædicamentorum secundum quod in locis prius est divisum : ea enim quæ sunt in diversis categoriiis, non resolvuntur ab invicem sicut sunt subalterna in quibus inferius resolvitur in suum superius : neque resolvuntur ambo ad unum aliquid, sicut species coæque resolvuntur in unum et idem genus. Hic igitur hoc modo et hac de causa diversa genere dicuntur.
CAPUT XIII.
CAPUT XII.
Et est digressio declarans superius inductos modos multiplicis generis, et secundum quem modum differentia sit qualitas generis.
De modis quibus dicitur diversum genere.
Test, et com. His habitis, facile scitur quæ sunt diversa genere. Diversa enim genere sunt, quorum est diversum primum subjectum, cujus differentiæ sunt qualitates : et illa sunt non ejusdem potentiæ : et ideo non resolvitur alterum in alterum : quia ea quorum non est potentia una,non transmutantur vel resolvuntur ad invicem : et
Oportet autem scire, quod modi qui de multiplicitate generis et differentium genere dicti sunt, omnes ad unum respiciunt : generatio enim continua unius primo est generis, eo quod id quod primo unum existens communicabile est multis, est genus : et si species communicat se multis, hoc non convenit ei primo, sed convenit ei in quantum est aliquid generis : nec convenit alicui ante genus, quia illa quæ communicant ante genus exi-
<--- Page Split --->
sientia, non communicant univocé, sed per analogiam. Amplius species non communicat se nisi per divisionem materiae : genus autem secundum formalem multiplicationem se communicat, quae verior est communicatio, eo quod formae quibus communicat se genus, de ipsa exeunt generis potestate, materia autem de potestate speciei non exit. Generatio enim continua primo et per se est generis : genus enim dicitur sicut a movente primo, in tali communicatione oportet quod illud sit particulare, quia talis motus non nisi particulari convenit : sed cum prohatum sit talem communicationem primo generis esse, constat quod et movens ad talem communicationis fluxum non habet primo virtutem moventem ad hoc, nisi ex natura generis quae est in ipso : patet igitur quod etiam secundus modus ad genus respicit, quia licet sit actus particularium virtutum, tamen quibus fiunt actus omnes insunt particularibus a natura. Isti igitur sunt duo modi magis improprii.
Tertius autem modus minus improprius est : in hoc enim dicitur subjectum primum : sed quia non in toto subjicitur, ideo aliquid habet improprietatis. Est autem adhuc et alius in illo modus improprietatis : quia et figura non est in eodem genere cum superficie et corpore : et si quidem superficies et corpus vere genera essent figurae superficialis et corporalis, oporteret quod differentiae cum genere essent ejusdem generis, eo modo quo differentia ad genus reducitur. De modo autem illo in sequentibus erit manifestum. Haec autem quae dicta sunt circa modum tertium, valde sunt notanda : quia circa modum illum usque hodie plurimi erraverunt.
Quartus autem modus verus est, qui est ille quod subjectum primum in orationibus diffinitivis subjectum dicitur esse, cujus qualitates sunt differentiae : et juxta hunc modum sumitur modus tertius. Quod autem qualitas generis dicitur differentia et non speciei, ideo est, quia
ipsa non est qualitas ejus cui dat esse, et ipsum in esse constituit : speciei autem dat esse et ipsam in esse constituit:et ideo ipsius speciei est substantia propria : genus autem non constituit in esse, nec dat ei esse, sed consequitur ipsum : et quia consequitur ipsum genus, nec aliquid aliud in quid praedicatum est de ratione ejus, et ideo secundum totam essentiam ipsius remanet qualitas, quod non facit species in cujus ratione est quid quod est genus. Et haec est causa, quod id quod simpliciter est genus, est tantum quid. Quod autem est differentia, est quale tantum. Et quod est participans utrumque, est qualis quid, et hoc est species, vel id quod secundum diversos respectus est species et genus.
Sunt tamen quidam contra hoc objicientes : dicunt enim quod id quod praedicatur de aliquo ut ens de ratione ipsius, aut est communissimum praedicatum, aut non est communissimum, sed est in alio quodam communiore. Differentia autem praedicatur de aliquo, sicut ens de ratione ejus de quo praedicatur, quia sic praedicatur de specie : non autem praedicatur ut praedicatum communissimum. Praedicatur igitur ut ens in alio communiori. Omne autem quod est praedicatum in alio communiore existens, habet differentiam per quam differt ab his quae sunt secum in eodem : igitur differentia habet differentiam. Est autem haec objectio Alfarabii et Avicennæ philosophorum, quam et sic solvunt dicentes, quod haec propositio, quod omne quod prædicatur de aliquo ut ens de ratione ipsius, aut est praedicatum communissimum, aut est in alio communiore, propositio est quæ concedi potest in aliquo : quia esse in genere communiori dupliciter dicitur : aut enim est in genere communiori, ita quod illud communius genus sit de ratione ipsius, aut ut sit concomitans ipsum. Cum autem additur quod differentia praedicatur de specie, hoc simpliciter dicunt esse verum : quoniam rationale praedicatur de homine, et aliae
<--- Page Split --->
differentiæ prædicantur de aliis speciebus: non enim ipsa rationabilitas differentia est, sed potius rationale : et cum hoc iterum dupliciter dicatur, de habente videlicet animam rationalem, et hoc est homo, et sic non est differentia, sed differentiam habens : et dicitur de actu sive endelechia quæ est essentialis actus qui est ejus quod habet animam rationalem esse in eo quod rationale est, et sic est differentia quæ cum genere constituit speciem : et hoc modo prædicatur differentia de eo cujus est differentia : illo autem modo quo accipitur ut rationalitas, non prædicatur nisi ad modum generis de hac rationabilitate et de illa. Cum autem ulterius concluditur, quod differentia non existens prædicatum communissimum, sit in alio communiori, dicunt hoc posse concedi sub hoc sensu, quod in genere esse dicitur id quod concomitatur genus . Hæc autem solutio licet bona et vera sit, tamen aliquid addendum
videtur, ut intelligatur. Genus enim dupliciter concomitari potest, ut videlicet subjectum tantum, vel ut subjectum et principium quoddam. Si ut subjectum, tunc cum illo quod sic concomitantur, non constituit aliquod unum, sicut corpus concomitantur prædicationem colorati : quia si est coloratum, est corpus. Aliquando autem comitatur genus aliquid sicut subjectum simul et principium, sicut concomitantur differentiae positionem. Differentia autem per divisionem exit a genere, et est in ipso, et principiatur ab ipso, sicut determinatum et perfectum principiatur ex indeterminato et imperfecto : et sicut formæ principiantur ex materia, eo quod inchoatio ipsarum est in ipsa : et ideo genus et generis potentia perficitur et determinatur ex differentia : et in constitutione speciei non additur sibi differentia ut penitus aliud, sed potius ut idem determinatum. Quod autem sic est in genere, non habet genus, ut ens de ratione sui : et ideo non sequitur quod habeat differentiam, sed potius est simplex actus seipso, hoc est, tota sua
quidditate differens ab omnibus aliis in eodem genere secum existentibus. Et hæc valde notanda sunt, quia plurimam in hac scientia et sequentibus habent utilitatem.
Sed attendendum est, quod sicut diximus, differentia nunquam est designanda ut abstracta, ut,verbi gratia, rationalitas et irrationalitas differentiae dicantur : quia ista significatio non est nisi in modo intelligendi differentiam per modum naturae existentis per se, cujus essentia acquisita est ex principiis suæ diffinitionis : et hoc modo non est acquisitum esse differentiae, cum ipsa sit qualitas simplex, sed intellectus differentiae est sicut si ponamus non esse naturam hominis, et adhuc remanere hominem in esse animalis rationalis : tunc intelligamus actum animalitatis ultimum secundum illum modum quo est actus ejus : quia sic non est abstractum, sed in esse acceptum : sic enim semper est simplex, et tamen semper est in aliquo quod determinatur et perficitur per ipsum : esse enim in potentia et esse in actu idem est, et ejusdem esse secundum substantiam : et non differt nisi per esse potentiae et esse actus, in eo quod est actus, et in eo quod est potentia : quæ differentia in substantiali esse nullam facit diversitatem. Et hoc patet cum dico mensuram, et addo lineam quæ est mensura secundum solam longitudinem determinata, nihil addo quod in mensura non fuerit, vel quod a mensura diversum : sed id quod fuit potentia et indeterminatum, feci esse actu et determinatum : esse autem indeterminatum et in potentia et esse determinatum et actu demonstrant quidem principiorum quamdam diversitatem, sed non inducunt aliquam diversitatem in ipso esse secundum substantiam.
Amplius autem ex his patet, quod differentia substantiae substantia est, et differentia accidentis est accidens : quia non potest esse nisi in substantia, cujus principium substantia est, et cujus effectus
<--- Page Split --->
est substantia. Similiter autem non potest esse nisi accidens, cujus principium accidens est, et cujus effectus est accidens. Ostendimus autem principium differentiae esse genus : quamvis enim non sit principium effectivum, est tamen principium in quo tota est differentia secundum esse confusum et inchoativum. Ex hoc autem ulterius patet, quod si in genere non sit differentia secundum potestatem formalem, differentia per divisionem non exibit a genere : et si differentia per divisionem non exit a genere, differentia cum genere non constituit speciem : et sic genus non erit genus. Ex his igitur patet generis et differentiae natura.
Facile autem est ex his cognoscere diversa genere secundum modum superius assignatum : quoniam ex quo in genere sunt differentiae oppositæ et primæ maxime distantes, ex quibus sunt omnes mediæ differentiæ, et ideo non sunt primæ, oportet quod potestas generis sit forma quædam ambiens differentias oppositas. Quæcumque autem ambiuntur una formali potestate secundum rem accepta, transmutantur ad invicem. Quæcumque ergo sunt in genere uno, eorum est transmutatio ad invicem, et est causa vera, quare ad invicem transmutantur : quia sic sunt ejusdem potentiae : sublata igitur hujusmodi causa tollitur effectus, et sic diversa genera sunt unum : quia ad invicem non est transmutatio. Et sic patet omnium quæ inducta sunt clarus intellectus.
CAPUT XIV.
venit ens per accidens, sicut etiam ex ipsa entis et unius divisione, quas supra induximus, est manifestum : et ideo oportet nos in hujus libri fine de his tractare . Primoautemde falso tractabimus : eo quod accidit compositioni, accidens autem magis accidit componentibus. De vero autem non determinabimus : quia de hoc multa jam in quarto libro superius sunt determinata. Dicimus igitur quod falsum est in complexis primo, et in incomplexis secundo, vel in his quæ sicut unum esse dicuntur incomplexorum. Falsum autem in complexis dicitur uno modo, prout dicimus res falsas sibi invicem non attributas, vel ad se invicem divisas : quoniam licet verum et falsum in anima sint sicut in subjecto componente et dividente et accipiente, tamen causa veri et falsi est in rebus ex hoc quod componuntur vel dividuntur : et ideo in eo quod res est vel non est, omnino est vera vel falsa. Falsum autem hujusmodi duplex est. Quoddam enim est causatum per hoc quod res quæ significantur componi, non componuntur : vel quando significantur dividi, non dividuntur simpliciter. Aliud autem est quod impossibile est componi vel dividi, quæ dividi vel componi significantur, sicut dicitur diametrum esse commensurabilem, vel diametrum non esse commensurabilem : hoc enim est falsum et impossibile. Et sicut dicitur te sedere quando stas, vel non sedere quando sedes : hoc enim est falsum, sed non impossibile. Et ideo primum quidem semper est falsum : secundum autem quandoque est falsum, sed non semper : et hi modi falsitatis non sunt unus et idem.
Dicuntur item falsa secundum rem, sive sint complexa, sive incomplexa, quorum falsitas non est nisi in anima efficiente ea : ideo quod illa apta nata sint quidem videri, eo quod sunt rerum quarumdam imagines. Sed cum apprehendente non videntur qualia sunt, aut qualia non sunt, aut simpliciter non sunt et videntur esse. Simpliciter enim non
<--- Page Split --->
essentia quae tamen esse videntur, sunt sciagrafia, hoc est, umbræ, quæ non sunt nisi lucis privatio : et quia lumen usque ad terminum quemdam privatur, ideo umbræ videntur figurari, et videntur motu luminis ascendere et descendere et reflecti, et hujusmodi motus habere, et propter hoc aliquid esse. Talium autem aliquid quidem dicunt esse formam quæ apparet in speculo : sed nos de hac jam in scientia de Sensu et sensato de terminavimus. Quæ autem aliquid sunt, sed non accipiuntur ut sunt, somnia sunt : illa enim sunt quidem aliquid, sed non sunt ea quorum faciunt phantasiam : quia sunt motus a sensu secundum actum facti, et in somno phantasiam faciunt rerum præsentium : et ideo anima convertitur super ea sicut super res præsentes. Dico autem illa esse somnia, quæ non sunt veræ intelligentiæ in somniis acceptæ vel oracula : illa enim non sunt somnia, neque aliter accipiuntur quam sunt. De his autem jam quantum ad naturalem philosophiam spectat, in libro de Somno et Vigilia est determinatum. Amplius autem hæc inquirentur in scientiis de divinatione. Istis igitur modis dicuntur res falsæ, aut quia videlicet non sunt, cum tamen esse significantur : aut quia est ab eis phantasia non entis.
Alio autem modo dicitur falsum, eo quod oratio diffinitiva est falsa : quæ quidem est non entis in quantum est falsa : omnis enim oratio diffinitiva falsa est, quæ attribuitur diverso ab eo cujus ipsa est secundum rei veritatem, sicut diffinitio circuli falsa est de trigono. Iste autem modus in tres subdividitur modos: si enim diffinitio de eo cujus non est, falsa est, tunc etiam nomen de eo cujus non est, falsum est : et iste est modus secundus. Est autem nomen et diffinitio dupliciter attributa diverso : aut enim in toto diverso, sicut si dicatur lapis figuratus Deus, sicut idolum falsum est : aut in parte diversum est, sicut dicitur aurum falsum, vel argentum, quod aliæ natura permixtum est : et iste est modus tertius.
Per oppositum modum verum erit indivisio esse et ejus quod est, quando oratio diffinitiva vel nomen attribuitur non diverso, sed eidem cujus est non secundum partem, sed secundum totum. Cujuslibet autem si ratio diffinitiva consideretur, duplex est : contingit enim diffinitionem cujuslibet esse unam simpliciter, et contingit eam non esse unam, sed multa quaedam congregata ad unum : si enim quælibet res consideretur absolute secundum quod ex propriis suæ naturæ pendet principiis, sic quidem ratio diffinitiva quæ dicit quod quid erat esse, una est simpliciter, nec alicui diversæ attributa : et hoc quidem in substantiarum diffinitionibus est manifestum. Est autem etiam verum in accidentium diffinitione, quando secundum se consideratur natura ipsorum : si enim diffiniatur albedo, quod est color disgregativus visus, ad nihil diversum refertur hæc diffinitio : et si dictum est in Topicis, quod si quis bicubitali magnitudine posita, quid dixerit quod positum est quantum esse, quid est dicit, et quantum significat : et si quis albedine posita, dixerit quod positum est colorem esse, quid est dicit, et quale significat : et sic est in omnibus, nisi forte in relatione, et in his quorum essentiae ex compositione relationum causantur, sicut superius diximus. Considerata igitur eo modo quo diffinitiones habent quæ ad nihil diversum referuntur : et ideo illæ simpliciter sunt veræ : si autem ipsa accidentia considerentur secundum esse, et non secundum quod sunt essentiae quaedam, sic sunt substantiæ passiones, et oportet eas per substantias diffiniri sicut omnis passio diffinitur per subjectum : et si substantia hoc modo cadit in diffinitione accidentis, tunc etiam diffinitio substantiæ cadit in accidentis diffinitione: et quia subjecti et accidentis sunt diversæ naturae, ideo tunc diffinitio ad diversas naturas videtur referri : et sic secundum ea quæ prædicta sunt, falsa esse videtur, sed non est, quinimo vera est : quia hæc diffinitio non datur
<--- Page Split --->
de uno secundum naturam, sed datur de eo quod est unum secundum subjecti unitatem : et ideo quando uni subjecto attribuitur, non est falsa, sed vera : et non attribuitur diversa ab eo de quo datur. Licet ergo talis diffinitio sit quasi multae res, illae sunt in eodem subjecto, quod videlicet est idem subjecto : et id accidens quod per ipsum subjectum est patiens, et tale unum, et idem est Socrates et Socrates musicus. Data igitur de uno secundum subjectum et attributa uni subjecto vera est. Falsa autem est oratio diffinitiva, quando nullius simpliciter ejusdem est de quo datur, sed diverso ab illo attribuitur. Propter quod quidem Antisthenes fatue opinatus est : hic enim nihil sermone diffinitivo dicere dignatus est vere nisi oratione diffinitiva, quae omnino est esse ipsius rei proprium, ita quod non dicebat diffiniri, nisi unum dicatur super unum idem : et ideo cum genus et differentia dicant naturas diversas, dicebat per hoc non posse fieri diffinitionem nisi falsam. Similiter cum universa lia sint quae ponuntur in diffinitione magis quam diffinitum, dicebat ad diversum referri diffinitionem et nomen : et ideo omnem diffinitionem esse falsam, et non debere diffiniri nisi unum per unum, et diffinitionem esse dixit nomine incomplexum propria significatione rem declarans. Accidit enim autem ex dictis Antisthenis, quod non contingit contradicere : quia si nomina non significant ea quae in diffinitione explicantur, non est contradictio, sicut ostendimus in quarto hujus scientiae libro in praehabitis. Accidit etiam ex dictis ejusdem Anthistenis, quod fere semper necesse est mentiri in omni oratione diffinitiva. In omni enim oratione diffinitiva compositorum oratio refertur ad diversa, quia nihil componitur nisi ex diversis : sed si quae sunt secundum Antisthenem, qui dicit unum per unum diffiniri, diffinitiones simplices simplicium in illis mentiri secundum dictum ejus non est necessarium. Relictis igitur his tanquam absurdis, dicamus
quod unumquodque contingit diffiniendo dicere non solum sua oratione diffinitiva quae dicit quid erat esse, sicut est diffinitio data ex propriis rei principiis : verum etiam unumquodque est diffiniendo dicere oratione diversi, oratione diverso modo dicta, quae est subjecti et passionis. Et contingit quidem omnia falso dicere diffiniendo oratione ad diversa relata. Et contingit etiam omnia vere hoc modo dicere per diffinitionem, diffinitione quae ad diversa secundum naturam refertur, sed ad idem subjecto, sicut superius diximus : quia tunc subjectum oblique cadit in diffinitione passionis, sicut dicimus simum quod est curvitas nasi : et sicut dicimus, quod octo sunt dupla ratione proportionis multiplicationis dualitatis : quia octo sunt bis quatuor, licet octo nec sint quatuor, nec duo, sed sint ipsa multiplicatio quatuor per duo. Ista igitur hoc modo quo dictum est, falsa dicuntur.
Praeter omnes autem qui dicti sunt falsi modos, dicitur homo falsus, qui secundum prohaeresim sive eligentiam libens est hujusmodi orationum quae semper diversis quam conveniunt, attribuuntur, praecipue quando fictor est talium orationum falsarum, non propter aliud aliquid, nisi propter idipsum, hoc est, ut mentiatur, quod libidinosum mendacium a nonnullis consuevit appellari : hoc autem est, cui placet mendacium, non ut per mendacium doceat, ut poeta : vel ut lucretur, vel ut noceat per mendacium, sicut mercator : sed libet ei mentiri apud se, et ad alios loquens est factor et inventor talium orationum mendacium. Hoc autem homo dicitur falsus, sicut res dicimus falsas quaecumque falsam faciunt phantasiam, sicut illae quae apparent et non existunt. Propter quod oratio impia merito refutatur, quae nihil habuit nisi prohaeresim et voluntatem mendacii. Dicebat enim Leucippus, quod omnia eadem sunt vera et falsa : hoc enim Philosophus dixit esse falsum, qui potest ex facultate mentiendi mentiri : et talis est,
<--- Page Split --->
qui sciens et prudens mentitur : et hunc talem dicit etiam esse verum, quia qui volens et sciens mentitur, melior est socundum istum quam ille qui nolens mentitur et volens verum dicere. Sic igitur qui volens mentitur, volens verum dicit, et est idem falsus et verus, sed mendax melior quam verax. Amplius idem Leucippus accipit et hoc falsum, quod volentes turpia sunt meliores quam qui inviti et ignorantes aliquid turpe committunt. Probat autem quod dicit per inductionem malorum corporalium. Claudicans enim sola voluntate, dignior et melior est illo qui non voluntate claudicat : quia qui claudicat non volens, claudicat per necessitatem curva tibiae cum habet curvam tibiam. Voluntate etiam claudicare dieimus hoc imitari c'audicantem : imitans autem claudum, non habet tibiam curvam : et sic dixit in aliis. Si autem aliquis libens et secundum prohaeresim sibi faceret necessitatem claudicandi, sicut qui sibiipsi volens tibiam instringit, hic forsan indignior esset etiam eo qui per necessitatem esset claudus : et talis claudicans voluntarie in corpore esset indignior : sicut etiam in more turpior est, qui voluntate turpior est, quam qui invitus. In more autem semper sic est, eo quod nos per voluntatem domini sumus nostrorum actuum : et ideo Leucippus sponte dixit mendacium, et non erat simile quod pro simili induxit.
CAPUT XV.
proposuimus hoc determinandum de generibus accidentis : quia genera illa superius assignavimus, ubi diximus modos quanti et qualis et ad aliquid et aliorum praedicamentorum. Et ideo non restat hic determinare nisi de modis ejus quod inest ut accidens. Propter quod etiam oportuit praemittere de modis falsi, quorum unus fuit quando ad diversum appropriatur diffinitio : quia multi putabant de eo quod inest secundum accidens esse, sicut patuit ex praedictis. Cum igitur jam ostendimus quod hoc non est verum, restat nunc modos hujus accidentis determinare. Dico igitur, quod accidens hic verius sumptum dicitur quod inest alicui, et contingit ipsum affirmando dicere de aliquo, non tamen ex necessitate, neque secundum magis, sive ut in pluribus : quod enim secundum accidens inest, dicit esse cadens a necessitate : et ideo per privationem sive negationem ejus quod de necessitate inest habet exponi. Tale autem accidens est duobus modis : aut est causa quamvis sit causa per accidens, aut non est causa, sed simpliciter accidit subjecto vel alii accidenti. Et siquidem est causa, tunc est sicut casus et fortuna : ut si quis fodiens ut plantaret arborem, fossa facta, thesaurum inveniat : accidit enim fodienti fossam thesaurum invenire, quamvis fossio in loco ubi latet thesaurus, sit causa inventionis thesauri. Ideo autem accidit, quod nec ex necessitate, hoc est, ex hoc semper, hoc est, ex fossura foveae inventio thesauri, nec semper est hoc post hoc, hoc est, inventio thesauri post fodere foveam : neque est secundum magis vel in pluribus ita fiat, quod si quis fodiendo plantat, inveniat thesaurum.
Et secundo modo dicitur accidens, quod non est causa, et isto modo primo et principaliter dicitur accidens : ut si quis musicus est albus : non est enim vel fit albus in quantum est musicus : neque dicitur sic, quoniam sit ex necessitate musicus albus : neque dicitur sic, quia ita sit in pluribus sive secundum
<--- Page Split --->
magis tale fiat accidens : igitur quando aliquid inest alicui, et inest non omni, sed cuidam horum, et non ubique, sed alicubi, et non semper, sed aliquando, et non ideo quod sit, nunc autem hoc, illud inest secundum accidens : quia si subjectum esset causa quare inest, non esset dicto modo accidens accidentis, quod est per accidens et non per se, non est aliqua causa determinata et ordinata : quia in casu et fortuna illud quod est secundum accidens, non habet unam causam, sed duas, quarum neutra est ordinata ad alteram, sed utraque est in eo quod accidit forte sive fortuitu. Qui enim in loco aliquo abscondit thesaurum, non ad hoc abscondit ut plantae fodiens inveniret : nec qui fodit plantae, ad hoc fodit ut thesaurum inveniret, sed casu accidit hoc : igitur est indeterminandum : sicut si dicamus quod alicui accidit venire Ægnam in portum : sed tunc accidit quando non propter hoc advenit navigando illa intentione ut in portum Ægiae inveniret : sed potius cum ad alium locum navigare intenderet, ab hyeme sive Aquilonari vento flante contra navim detentus : aut forte a latronibus piratis captus venit quidem Ægiam praeter intentionem : et hoc quidem est secundum accidens Ægiam venire : et non venit illuc in quantum ipsum, sive per causam secundum se, sed propter diversum ab eo quod est
secundum se. Et haec est causa per accidens. Hyems enim sive ventus Aquilonaris saeviens est causa adventus, et non aliquid quo navigaret ex intentione veniendi : et hoc est quod sic est causa per accidens, erat Æginam veniendi causa. His ergo modis dicitur accidens per accidens.
Dicitur autem et aliter quam nunc dictum est accidens, sicut illa quae sunt in unoquoque subjecto secundum se, ita quod subjectum est in ratione ipsorum diffinitiva : ita tamen quod non sunt entia in substantia ipsorum dicente quid absolute. Diximus enim in prehabitis, quod accidens duplicem habet diffinitionem : acceptum enim ut quaedam pars entis et natura, non pendet nisi ex propriis suae essentialitatis principiis, et non ex substantia subjecti : acceptum autem ut passio, diffinitur per subjectum : velut in triangulo rectilineo inest duos rectos habere angulos secundum mensuram quantitatis trium angulorum qui aequales sunt duobus rectis : sed illud quod sic dicitur accidens, contingit esse sempiternum, ideo quod subjectum est causa ipsius : et ideo posito subjecto ponitur et ipsum : accidentium vero praedictorum nullum contingit esse sempiternum. Et hujus quidem ratio jam assignata est in aliis locis : in secundo enim Physicorum hoc est determinatum.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE INQUISITIONE PROPRIA PRIME PHILOSOPHIAE, ET DE MODO DIFFINITIONIS QUO UTITUR.
CAPUT I.
Quæ sit inquisitio ipsius propria.
- Omnibus jam determinatis quae sapientiae huic praeambula esse videntur, nunc inquirere oportet de ente et partibus entis secundum ordinem : et cum prima divisio entis sit in substantiam et accidens, et accidens proprie sit demonstrabile de substantia, eo quod accidens solum diffinitionem propriissime accipiendo, diffinitionem habet a demonstratione potentiae
differentem, oportet quod id quod primo quaeritur sit accidens. Substantia autem consequenter alium modum habebit cognitionis. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causae verae entium. Vera autem entia sunt, quae sunt ex principiis substantiae composita : et talia entia pendent secundum esse ex principiis et causis sui esse : et ideo entia vere secundum quod sunt entia, sciuntur ex.inquisitione principiorum et causarum : in praehabitis autem saepius distinctio habita est inter principia et causas. Quod autem inquirenda sint haec a nobis principia et causaentium verae secundum quod sunt entia, probatur per inductionem particularium scientiarum. In medicina enim praeservante sanitatem, et in illa quae ex aegritudine intendit inducere convalescentiam,
<--- Page Split --->
non potest hæc fieri, nisi inquirantur principia et causæ sanitatis et convalescentiæ.Et similiter in mathematicis sunt principaliter et elementa et causæ, per quæ sciuntur ea quæ sunt quæsita in mathematicis : et sic totaliter sive universaliter omnis sententia specialis quæ est in scientia ex aliis certificata quæ participans est nomen alicujus scientiæ ostensivæ, est circa causas et principia ejus quod quæritur in ipsa. Sed in hoc differunt, quod aliqua earum sunt circa causas certiores et principia certiora et magis propria : et aliqua sunt circa causas simpliciores et principaliter simpliciora et magis universalia, sicut musica magis est circa certiora et propria et determinata, et arithmetica est circa magis simplicia et universalia : et perspectiva est circa certiora, geometria autem circa magis simplicia. Omnes tamen illæ ideo particulares scientiæ dictæ sunt, quia circa unum aliquid sunt in parte entis determinatum : et de hoc uno circa quod sunt, tractant genus unum entis sibi subjectum, et tractant de eo circumscripte et præcise quærendo tantum illa quæ sunt illius generis in quantum hoc est. Sed non quærunt de ente simpliciter nec in quantum est ens : de ipso enim quod est in quantum simpliciter est, nullam omnino faciunt orationem diffinitivam : quia quamvis forte aliquando utantur diffinitione substantiæ in quantum substantia est, non accipiunt tamen tunc substantiam in quantum est substantia, sed ad genus determinatum appropriant eam : et ideo utentes substantia simpliciter non percipiunt substantiam simpliciter : propter quod etiam non vere quod sciunt sciunt, nec vere demonstrant quod demonstrant sine primæ philosophiæ sapientia. Iste igitur scientiæ particulares accipiunt scientiam de hoc ente in quantum est hoc in parte entis determinatum. Et aliæ quidem scientiarum particularium palam faciunt hoc subjectum sive sub-
stantiatum, quod nos sensibile corpus vocamus, hoc est, sensibilibus qualitatibus distinctum : hoc enim ens considerat scientia naturalis. Aliae autem aliam accipiunt entis conditionem, quae facit quid sive aliquid esse sic vel sic in aliqua parte entis determinatum, sicut est numerus, vel continua quantitas immobilis, vel hujusmodi aliquid : et considerat ea quae secundum se insunt illi generi circa quod sunt, ut de hoc quidem necessarium omnes demonstrent : in hoc differentes, quod quaedam magis et firmius demonstrant, quaedam autem minus et infirmius. Sicut enim in principio libri de Anima nos dixisse meminimus 1, scientiae dupliciter differunt ab invicem, ut videlicet nobilitate subjecti, quemadmodum scientia de astris vincit geometriam. Differunt etiam certitudine demonstrationis, sicut geometria vincit scientiam de astris. Quia igitur omnes scientiae ens inquirunt in parte, et de ipso inquirunt ea quae insunt ei secundum se, consequenter accipitur ex talium scientiarum inductione, quod in nulla earum est demonstratio substantiae in eo quod substantia est, nec in aliqua earum demonstratio est ejus quod quid est in eo quod quid est : quia demonstratio substantiae in eo quod substantia est, et demonstratio ejus quod quid est in quantum quid est simpliciter, pertinet ad istam scientiam quae considerat ens in quantum est ens : quia aliae substantiam et quid est simpliciter accepta non vere cognoscunt, sicut diximus : et ideo de substantia et quid est simpliciter acceptis alius modus ostensionis est a particularibus scientiis : et iste modus primæ philosophiæ est proprius. Et similiter particulares scientiae nihil dicunt stabiliendo et probando si est vel non est genus subjectum circa quod sunt, sed relinquant ipsum esse. Et hujus causa est, quia ejusdem scientiae est manifestum facere hoc ipsum quod est quid in quantum est quid : et probatur hoc esse sive os-
<--- Page Split --->
tundere si est hoc vel non est : sicut vri, ostendimus in praehabitis, ita scientia vel sapientia quae vere ex primis considerat entis principia, sola vere dicit quid, et ex ipsis principiis quidditatis probat esse subjecta particularium scientiarum.
Et iste est intellectus verus Aristotelis, «t Averroes erravit in expositione intentionis ipsius : dicit tamen verum Averroes, sed non ad propositum. Est autem dictum ipsius, quod substantia non demonstratur, eo quod ipsa non est de aliquo : quia quamvis forte substantia secunda possit ostensive syllogizari de substantia subjecta, tamen secunda substantia prout est in praedicto, dicit quale quid, quod proprie est esse substantiale: et quale essentiale praedicatur de eo quod vere est substantia subjecta, sicut ostendetur in sequenti hujus operis libro. Adhuc autem haec via syllogismi ostensive, licet posset fieri per diffinitionem substantiae, tamen non est potissimus modus demonstrationis : quia in potissimo modo demonstrationis causa quare praedicatum insit, accipitur in subjecto quod in diffinitione cadit passionis : et si debite sumatur subjectum, dicit et quid et propter quid : sicut si quaeratur causa eclipsis solis, non est causa luna simpliciter, sed luna in nodo caudae draconis vel capitis infra gradus eclipticos ad directam aspectus diversitatem opposita : et sic accepta ut subjectum proprium cadit in diffinitione passionis. Cursus igituret transitus demonstrationis est a subjecto in praedicatum : a praedicto autem in subjectum non est potissima demonstratio : neque etiam est indigentia talis demonstrationis, eo quod circa hoc non contingit mentiri, cum unum accipiatur in alio. Et ideo dicit Averroes quod genus de specie non demonstratur, intelligens hoc de potissima et propriissima via demonstrationis. Dicit etiam Averroes, quod ejusdem scientiae est ostendere et quid, et an est, sive si est hoc vel non est : per demonstrationem enim simplicem
sicut quid est, et per idem scitur esse in eo quod quid dicit esse : et sic scientia unius et ejusdem quaestionis scitur quid est et si est, quando bene et debite scitur quid est, et per eamdem scientiam scitur propter quid est, quia si vere scitur diffinitio, scitur omnis causa : quia materia scitur ex genere, et forma scitur ex differentia : et cum forma sit finis, ex forma scitur finis : et cum forma etiam sit ex forma, sicut sanitas sani vel sanitati est ex sanitate quae est in anima medici, sicut in septimo libro hujus scientiae demonstrabitur, scitur etiam efficiens primus ex forma. Ex his autem principiis probatur esse de eo de quo quaeritur si est vel non est : et sic patet quod in talibus ejusdem scientiae est manifestum facere, et si hoc est vel non est. Dicit Averroes etiam, quod genus non demonstratur, sicut diximus : quia licet de esse vero dubitetur de aliquo, utrum sit, vel non sit in rei veritate, tamen concepta specie quocumque modo in anima, non dubitatur de genere, eo quod genus clauditur in intellectu speciei, sive sit concepta species extra animam, sive non. Si enim nullus supponatur esse triangulus in materia, sive esse supponatur, semper verum est triangulum esse figuram : unde triangulo existente figura, dubitari potest, an triangulus est, vel non est : et cum quaeritur, an hoc est, vel non est, sufficit ad probandum quod sit, quod habeat esse secundum quod esse consideratur in principiis etiam quocumque modo : et hoc modo an est probatum est per quid est secundum Averroem : et ideo in principiis esse ens est : illud autem quod nec in principiis esse est, nec fuit, nec erit, nec est in natura sua : illud determinatur ad non esse, quando quaeritur, an hoc est, an non est. Sic igitur potissimo modo substantia non habet demonstrationem : eo quod non est de alio. Sed habet alium modum ostensionis, qui vel est per compositionem, vel divisionem, vel
<--- Page Split --->
forte aliqua parte sui per diffinitionem, vel etiam per accidentia, quae sicut in principio de Anima dictum est 1, maximam partem conferunt ad scientiam ejus quod quid est. Quod autem hic intendimus, hoc est, quod oportet esse unam scientiam quae considerat principia et causas vere entis, quod est ex primis substantiae principiis composita substantia, sicut in ante habitis determinatum est.
CAPUT II.
Quod tres sunt theoricæ essentiales.
Text, et com. 2.
Ex omnibus autem prædictis accipitur, quod physica est scientia circa quoddam genus entis : eo quod non circa substantiam est simpliciter, sed circa talem substantiam, in qua est principium motus et status, ita quod principium sit ir ea sive intrinsecum : et quia hæc substantia non est causata a nobis, nec ab opere nostro, palam est quia physica neque practica est, neque poetica, neque factiva. Distinctum autem est inter activum sive practicum, et poeticum sive activum a nobis in VI Ethicorum : poeticarum enim sive factivarum est principium quidem in faciente, et hoc est principium primum quidem quod est intellectus factivus, aut ars quæ est principium cum ratione factivum, aut alia potentia quædam deficiens ab arte, sicut est industria scibilium quam quidam habent ex habilitate naturae: in omnibus enim intellectus strenuus facit potentem, ars vero facit perfectum, et industria facit habilem : et ideo dicit Plato opera puerorum esse notanda, quoniam in primævo ostendunt ad quæ sunt potentes et habiles. Præticarum vero
quas ethicas vel civiles vel economicas vocant, est principium in agente, sicut etiam in factivis. Sed hoc principium est prohaeresis sive eligentia conferentium et honestorum. Idem enim dicimus esset factum in arte mechanica, quod est prae voluntarium, eo quod principium ejus est voluntas et intellectus. Colligamus igitur ex dictis dicentes, quod si omnis scientia aut practica sive moralis, aut poetica sive factiva et artificialis, aut est theorica, cum practicarum et poeticarum sit principium in nobis facientibus : theoricarum autem sit principium extra nos, et de quo est scientia physica, non sit in nobis, sed extra nos : manifestum est scientiam quæ est physica practicam non esse, sed theoricam sive contemplativam. Est tamen theorica non circa ens secundum quod ens habens speculationem, sed circa tale determinatum ens, quod est possibile moveri, ita quod principium motus et status habet in seipso quod est circa substantiam quæ est secundum rationem formalem solum, quæ secundum magis sive in pluribus non est separabilis, sed concepta cum materia sensibili, quæ subjecta est motui et mutationi. Si enim est circa aliquam aliam formam, sicut infra dicemus, non tamen est circa formam illam secundum quod est separata, sed potius est circa eam secundum quod est inclinata ad materiam talem qualem diximus, sicut est aliqua anima quæ est intellectualis. Oportet enim quid erat esse sive rationem diffinitivam, quæ medium est in demonstratione omnis theoricæ, non oblivisci : quia sine ratione tali quærere conclusiones tales nihil est proficere : quia si medium certum non habetur in demonstratione, nunquam certitudinaliter pervenitur ad conclusionem. Eorum autem quæ diffiniuntur, et similiter ipsarum diffinitionum sive quid est, quædam ita sunt concepta cum determinata et sensibili materia, sicut simum quod ipso nomine et diffinitione in se
<--- Page Split --->
concipit nasum, quinon est de quacumque materia, sed de ea per quam potest esse sinus odoris. Quaedam autem diffinitorum et diffinitionum sunt sicut concavum, quod non dicit nisi depressum in superficio : et superficies licet sit subjectum quoddam figurae, non tamen dicit materiam determinatam sensibilem aliquam, sed unius rationis est in omni superficie. Differunt ergo ista duo in hoc, quod sinum est conceptum quidem cum materia sensibili determinata, quam quia concipit in ratione diffinitiva, ideo non est univocum quando accipitur in alia materia, sicut in naso lapideo vel ligneo. Dicitur enim simum quasi nasus concavus: concavitas vero secundum rationem diffinitivam est sine materia sensibili : quia licet superficies non habeat esse nisi in materia sensibili, tamen in ratione diffinitiva non concipit materiam sensibilem hanc vel illam. Sunt autem omnia quaecumque vere physica sunt, diffinibilia sicut sunt concipientia materia sensibilem determinatam, sicut patet per inductionem : quia sic sunt nasus, oculus, facies, caro, os, et totaliter animal, et folium, radix, cortex, et totaliter planta : et similiter lapis, metallum, et ignis, et caetera omnia : horum enim nullius est ratio diffinitiva sine materia in qua est principium motus et mutationis, sed quodlibet istorum semper in sua diffinitione habet materiam cum principiis motus et mutationis conceptam. Et ideo palam est, quoniam in praehabitis oportet quaerere quid est, et diffinire concipiendo in diffinitione materiam hujusmodi. Ideo etiam de anima aliqua speculari est physici. De omni enim anima speculabitur, quae cumque non sine materia sensibili est : et talis est quae cumque est endelechia corporis physici potentia vitam habentis. Si qua autem anima nullius omnino corporis est actus, de ipsa prout hujusmodi est, non speculabitur physicus. Ex omnibus autem
inductis patet, quod physica non poetica vel practica est scientia, sed theorica hujusmodi substantiae qualis dicta nunc est.
Sic autem per omnia eadem de causa cum principium sciendi quod est medium in mathematicis, non fit ab opere nostro, neque in nobis etiam in mathematica omnium est scientia quae est theoria veri. Sed si omnis mathematica est immobilium et inseparabilium a materia mobili et determinata, non est manifestum nunc : sed oportet propriam de hoc alibi esse considerationem 1 : quia ipsa quae de astris est mathematica, videtur esse de corpore quod est determinatae naturae mobilis, sicut de cœlo et stellis : sed quoad unam ejus partem quae est de quantitatibus cœlestium, licet consideret id quod movetur, tamen non considerat in eo principia motus, sed potius mensuras quantitatis eorum quae moventur et motuum ipsorum : et ideo mathematica est illa consideratio. Altera autem pars ipsius quae considerat effectum astrorum in interioribus misce t se physicae, sicut diximus in secundo Physicorum. Quod vero sufficit ad praesentem speculationem est, quod quaedam mathematica scientiae speculantur entia determinata in quantum sunt immobilia, in quantum per diffinitivam rationem separabilia a materia sensibili et determinata per hoc quod nullum principium motus determinat numerus vel quantitas continua secundum quod est mensura tantum : nec aliquam materiam sensibilem ita vindicat sibi, quod univoce secundum esse non sit etiam in alia. Semper tamen speculatur id cujus est, non in eo quod est mobile et conceptum materia sensibilis. Si vero est aliquod ens quod simpliciter est immobile, eo quod est simplex et impartibile, nullam habens magnitudinem penitus, sempiternum, eo quod ipsum est necesse, vel immediate pendens ex eo quod est necesse esse : et est separabile
<--- Page Split --->
secundum esse et rationem diffinitivam, eo quod ipsum non est nisi substantia simplex : palam est quod de hoc ipso est alicujus theoricae nosse, cum illius principium non sit in nobis. De hoc autem nosse non est physicae : physica enim non est nisi de mobilibus quibusdam. De hoc etiam non est alicujus mathematicae : quia nulla mathematicarum speculatur nisi ea qua secundum esse sunt conjuncta : sed est alicujus theoricae prioris his, qua ab utrisque diversa est : physica namque est quidem circa separabilia, sicut universale separatur a particulari, sed non est circa immobilia : eo quod in ratione diffinitiva concipit materiam determinatam principiis motus. Quaedam autem mathematica est quidem circa immobilia, sed tamen forsan est circa ea qua secundum esse sunt inseparabilia a mobili materia, sed est circa ea qua secundum esse quasi sunt in materia sensibili. Prima vero philosophia qua ab utrisque diversa est, et circa immobilia simpliciter est, et circa simpliciter separabilia. Immobilia vero entia sunt simpliciter causa omnes, qua sunt sempiterna, non subjecta motui secundum esse vel secundum rationem. Tales autem maxime sunt causa esse secundum quod est. Tales enim causa sunt divina, et sunt causa his singularibus qua manifesta sunt in mundo. Omnia enim haec procedunt ex his qua divina sunt sicut ex causis et principiis primis. Patet igitur ex omnibus qua inducta sunt, quod tres erunt philosophia theoricae, et non plures, mathematica videlicet, et physica, et theologica sive divina. Hoc autem late in primo hujus sapientia libro a nobis disputatum est.
CAPUT III.
Quod haec scientia sit divina et honorabilissima et universalis et prima.
Non enim est alicui non manifestum, Text.1 3. quod si in aliquo scibili divinum intus existit, tune oportet quod in tali natura immobili et separata et simplici existat. Unde sicut in physicis physica sunt, in quorum diffinitione cadit natura qua est simpliciter natura : et haec est forma, eo quod omnes alii modi naturae proportione illius naturae dicuntur natura : ita in prima philosophia omnia dicuntur divina, eo quod in diffinitione eorum cadit Deus : quia sicut inferius late prosequmur, omnia alia exeunt a primis principiis divinis, et in ipsis sunt sicut artificiata in mente artificis : et sicut artificiata resolvuntur ad lumen intellectus primi activi, et per ipsum diffiniuntur, ita omnia resolvuntur ad lumen separatum substantiarum : et ipsa separatae substantiae resolvuntur ad lumen intellectus Dei, per quod subsistunt et per ipsum sicut per primum principium diffiniuntur. Et haec est causa, quod divina et theologica dicitur haec sapientia. Oportet autem honorabilissimam scientiam esse circa honorabilissimum genus subjectum : est autem honorabilissimum genus subjectum hoc quod est divinum : divina igitur est honorabilissima scientiarum : sicut enim in primo hujus sapientia libro probatum est, theoricae scientia sunt desiderabiliores aliis scientiis omnibus, qua vel sunt practicae, vel poeticae sive artificiales, vel adminiculantes, sicut sunt logicae. Ista autem sapientia desiderabilior est inter theoricas : eo quod, sicut diximus, ipsa stat in lumine intellectus divini, quo scito nihil invenitur ultra qua-
<--- Page Split --->
rendum : et ideo hoc est scire quod omnus homines naturaliter scire desiderant.
Ex hoc autem quod diximus primam philosophiam esse circa divina immobilia et separata et simplicia, dubitabit fortasse aliquis, utrum ipsa scientia sit universalis sicut saepe jam diximus, aut forte sit circa aliquod genus subjectum unum, et circa naturam unam determinatam, et sic sit scientia particulari, sicut et aliae scientiae quae circa unam partem entis contemplantur. Sed hoc solvitur, quod non est idem modus in mathematicis et physicis quae sunt circa unum ens deterniantum, et in divinis scientia : quia geometria et astrologia sunt circa aliquam naturam, cujus principia non sunt omnium principia, neque sunt principia entis secundum quod est ens : et similiter est de physica. Illa vero quam divinam vocamus, est communis omnium, quae licet sit de Deo et divinis, est tamen de his secundum quod illa sunt principia universi esse, per hoc quod sunt principia entis vere secundum quod est ens : et haec est substantia non nisi ex principiis substantiae in quantum substantia est composita. Hoc enim probatur asimili : si enim, ut quidam Philosophorum dixerunt, non est aliqua substantia diversa existens a
nomen et rationem substantiae physicae dat omnibus aliis : tunc oporteret quod physica esset scientia prima et universalis 1. Si ergo est aliqua scientia de substantia immobili quae principium est universi, esset prior quam physica, sequitur quod illa sit philosophia prima et universalis. Et quia ipsa est prima, oportet quod ipsa sit speculativa primorum et universalium. Est igitur esse ipsius de ente in quantum est ens speculari, et ea speculabitur quae insunt enti in quantum est ens. Omnia enim haec reducit ista in principium universi esse, cujus intellectus causa est entis, non in quantum est hoc ens vel illud, sed in quantum est ens simpliciter : hoc enim ens esse vel illud, habet a determinantibus se et distinguentibus : et in quantum per illa consideratur, in contemplatione cadit scientiarum particularium : in communi autem determinantia ipsum sunt duo, quantitas videlicet et motus principia : esse enim primum non pendet nisi ex ipsis principiis esse et substantiae. Consequitur autem illud secundum intellectum mensuratum esse quantitatem non concernens sensibilem materiam. Ultimo autem determinans est id quod fit ex principiis motus, et penes ista tria sunt acceptae tres theoricae : et inter illas sola prima est divina philosophia et universalis.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE EO QUOD ACCIDIT PER ACCIDENS.
CAPUT I.
Quod de eo quod accidit per accidens, non est aliqualiter speculatio practica vel theorica.
Text. et com.
Ens diminutur dupliciter dicitur.
Quomodo autem ens simpliciter et absolute acceptum prout ipsum est principium, dicitur multipliciter, sicut in quinto superiori libro est determinatum. Dicitur enim ens secundum accidens, et ens per se. Et secundum accidens quidem dicitur ens diminutum. Ens enim diminutum dicitur dupliciter: quoniam id quod casus est entis, eo quod cadit a principiis entitatis, dicitur per accidens esse secundum suum nomen. Dicitur etiam ens diminutum, quod habet esse in anima, quod accidit omni enti: et hoc est verum, cujus oppositum non ens est quasi falsum. De his erit dicendum in libro hoc: prius enim de ente diminuto rationem entis habente dicendum est, ut illo expedito tracatibus entis veri cum subtilitate possumus intendere. Sicut ergo dictum est,
ens communiter acceptum multipliciter accipitur. Uno quidem modo ens dicitur per accidens et diminutum, sive sit in re, sive in anima. Secundo autem modo dicitur ens per se, quod habet entis principia. Et hoc dividitur secundum figuras categoriae: quoddam enim dicit quid et significat quid, quoddam autem significat quale, et quoddam quantum, et quoddam ubi, et quoddam quando, et alia significat ad aliquid secundum hunc modum. Amplius praeter ea quae dicta sunt omnia, dicitur ens per se de potentia ente, et de actu ente, sicut ante in entis divisione dictum est. Quoniam igitur ens sic multipliciter dicitur, primum in hoc libro dicendum est de eo quod est secundum accidens.
Hoc autem et primo de hoc ente secundum accidens est notandum, quia nulla omnino circa tale ens potest esse speculatio certa: non enim hic loquimur de ipsius accidentis natura in se considerata, quae in genere est ordinabilis, sed potius de eo quod accidit substantiae per accidens: hoc enim principia suae essentialitatis non habet: et cum unumquodque de quo est speculatio, terminetur per principia sui esse et non aliter, sequitur necessario de ente per accidens non esse
<--- Page Split --->
aliquam certam speculationem. Signum autem hujus est, quia nulla scientia studiosa est de tali accidente, sive sit practica, sive theorica: studium enim nullus artificum impendit ad determinandum hujusmodi accidens. Et hoc quidem patet primum in potentiis sive artibus: ille enim qui facit domum, non studet ut faciat eam ad quaecumque quae possunt accidere domui factae. Talia enim quae possunt factae accidere domui, sunt infinita: accidit enim domui domum esse quibusdam voluptuosam, quibusdam autem nocivam, quibusdam vero utilem ad lucrum, et aliis inutilem, et quibusdam faustam, aliis autem infaustam: et sic de aliis ad quae artifex cum studio non potest intendere. Nihil enim prohibet factam jam domum esse diversam per accidens ab omnibus ut si dicam existentibus domibus: et horum accidentium nulli penitus est aedificativa sive aedificabilis ipsa practica sive ars operativa. Patet igitur quod de practicarum nulla cum studio intendit ad hujusmodi accidens per accidens. Eodem vero modo patet quod nec theoricarum aliqua intendit cum studio ad tale per accidens: geometer enim non speculatur hujusmodi accidentia, utrum accidunt figuris quas considerat, vel non. Non enim speculatur si diversum est trigonum et trigonum, per hujusmodi accidens, ut scilicet unum sit album, et alterum calidum, vel utrum ligneum, vel ferreum trigonum habeat diversitatem ab eo quod est habere tres aequales duobus rectis: quia forte materialis trigonus habet duobus rectis tres angulos majores vel forte minores: et hoc accidit ei in quantum est in sensibili materia: et ad hoc non studet geometer, eo quod ipse non demonstrat nisi de triangulo imaginario: et talis omnis triangulus rectilineus habet tres angulos aequales duobus rectis. Patet igitur ex dictis, quod nec theoricarum aliqua cum studio intendit ad hujusmodi accidentia.
CAPUT II.
Quod accidens secundum aliquem modum est non ens, et ideo non est perfecte scibile.
Hoc autem rationabiliter concidit cum Text. et com 4. in fine ipsa natura talis accidentis: accidens enim In fine. entis non habet rationem perfectam nisi nomine solum, et non habet esse verum entis. Si enim accidens secundum sui nominis accipiatur rationem, tunc est ordinabile in figura praedicamenti, et terminatum proprii generis principiis: et hoc modo est ens secundum se. Si autem accidens per accidens secundum suum esse accipiatur, non causatur nisi ab eo quod est raro, et hoc non est entis principium, sed potius defectus principii entis: principium enim entis aut est secundum semper, aut est secundum frequenter: et quod nec semper nec frequenter est, raro est et per accidens. Unde patet quod accidens secundum suum nomen casum dicit ab entis principio, et determinatur per negotiationem ejus quod est semper et frequenter esse. Unde etiam Plato modo quodam non male ordinavit sophisticam circa non ens. Sophisticarum enim rationes maxime sunt circa accidens sermoni vel rei. Et hujus quidem exemplum est, sicut si dicatur utrum idem sit vel diversum musicum et grammaticum, et musicus et Coriscus. Dico autem idem quod essentialiter est idem. Si enim sic idem sit musicus et Coriscus, tunc quidquid accidit uni, accidit et alteri: accidit autem Corisco cognosci: cognosci igitur accidit et musico: non sequitur, igitur musicus per essentiam est Coriscus. Et sic est musicum casus ab essentialitate Corisci. Si quis enim cognoscat Coriscum secundum omnem essentiam Coriscitatis,
<--- Page Split --->
non propter hoc cognoscit musicum. Cadit igitur ab entitate Corisci hujusmodi accidens. Similiter autem est in aliis omnibus. Aliud autem exemplum hujus est, si omne quod vere est, et non semper fuit, factum est: ergo si aliquis musicus ens grammaticus est factus, vel grammaticus ens musicus est factus, non autem fuit: et similiter est in aliis quaecumque aliae rationum sophisticarum sunt tales. Non enim sequitur, si grammaticus est factus, quod non ante fuit simpliciter: sed quod non ante fuit grammaticus: grammaticum igitur esse vel fieri nihil est essentiae esse vel fieri: est igitur casus ab essentialitate: videtur enim accidens propinquum quid non enti. Et hoc quidem palam est ex hujusmodi rationibus quales inductae sunt: quod enim est in aliquo vere existentium modo, illius est generatio, et habet determinata principia suae generationis: et eorum quaecumque talia sunt, est vera corruptio per ea quae contraria sunt generantibus: eorum vero quae sunt secundum accidens, quod per accidens est accidens, non est generatio vel corruptio, quae determinata habeat generationis vel corruptionis principia: igitur id quod est secundum accidens, non est aliquid vere entium secundum quod est hujus. Cum igitur unumquodque ex eisdem principiis sit et sciatur, patet quod sicut accidens per accidens non habet entitatis principia, ita non habet principia per quae sciri possit. Non igitur de accidente est aliqua scientia studiosa.
CAPUT III.
De principio et causa ejus quod fit secundum accidens per accidens.
Text. et com. Oportet tamen nos loqui de accidente aliquid amplius quam dictum est, in
quantum loqui contingit in ejus natura quae est valde indeterminata. Oportet igitur nos determinare primo propter quam causam est hujusmodi accidens: hoc enim habito simul cum illo, palam erit quare de ipso non est aliqua scientia certa. Investigantes igitur causam et naturam hujus accidentis, dicimus quod in universitate entium quaedam videntur similiter se habentia et ex necessitate secundum quod necessarium est quod impossibile est aliter se habere in substantia et operatione propter suae naturae ordinem et necessitatem: talia enim non sunt dicta necessaria secundum vim vel violentiam: quia, sicut in ante habitis in quinto libro diximus, in talibus nihil fieri potest secundum violentiam: sed sunt necessaria primo modo dicta necessitate, eo quod non contingit aliter se habere, sicut sunt causa prima, et intelligentiarum et cœelorum ordines: et hoc sunt in quibus non est materia: aut si est in quibusdam eorum, tunc sunt illa ex materia sua tota: et ideo nihil de ipsis remanet in potentia, nisi forte ad ubi, et exit hoc continue ad actum regulariter, et de necessitate: propter quod nihil contingens radicari potest in illis: haec enim eo quod uno modo se habent, regula sunt omnium aliorum. Alia vero quae sub istis regulantur, ex necessitate quidem non sunt, sed quasi secundum magis sive ut in pluribus: et in his est materia non tota intra: haec enim sunt frequenter et possunt non esse: et utrumque istorum, id videlicet quod est semper, et id quod est frequenter, dicuntur secundum causam efficientem. Est autem contingens Contingens ad utrumli ad utrumlibet: et hoc dicitur secundum bet esse slum secuncausam materialem 1. Et ideo id in ordidum causam materialem.
<--- Page Split --->
radicatur accidens raro causatum a duahus negationibus cum casu vel fortuna, sicut in ultima parte quinti libri dictum est. Quod enim nec semper nec frequenter est, cum potentia ad esse, hoc est per accidens, quod raro accidit : et quod est frequenter secundum causam efficientem, nihil prohibet esse principium et causam materialem ejus quod est raro, licet frequenter et raro esse sint oppositos habentia modos. Quod enim nec semper fit, nec quasi secundum magis fit, sive ut in pluribus, hoc dicimus esse secundum accidens : sicut cum in terra minoris latitudinis quam est quantum clima, non sit calor in vere, sed potius frigus hyemale et glaciale : hoc enim accidere dicimus : sed quod cauma sit in vere in talibus terris, non dicimus esse secundum accidens : hoc enim quod frigus sit verno tempore, nec est quod semper fit, neque secundum magis sive in pluribus, sed quod raro. Aliud vero quod cauma sit, est non raro, sive frequenter. Similiter autem hominem album esse dicimus secundum accidens praecipue in terris parvae latitudinis : hoc enim neque semper fit, neque ut in pluribus : hominem vero esse animal, non dicimus secundum accidens : quia animal est in hominis ratione. Ædificatorem vero sanitatem facere, dicimus secundum accidens : quia non convenit hoc ædificatori facere, sed medico quando ædificatorem contingit esse medicum. Et opsopius sive coquus cujus est saporatum quid in pulmentis conjectare, aliquando facit aliquid in cibis salubre : sed non facit hoc secundum artem opposoticam sive coquinariam. Et ideo dicimus quod hoc accidit : et est aliquis modus, quia facit salubre contingenter, simpliciter non facit : quia si simpliciter faceret secundum artem coquinandi, faceret et semper vel frequenter, omnis coquus hoc faceret : aliorum enim quæ videlicet frequenter fiunt, sunt aliquando aliæ quædam potentiæ practicæ : horum vero quæ dicto modo sunt per accidens, nulla est ars operativa neque
aliqua potentia. Dico autem potentiam facultatem et habitum ordinatum ratione non necessaria, qui est habitus non firmus, sed adhuc quasi tremens inter opposita, sicut est habitus opinativus : neque enim talem potentiam practicam cum ratione potest habere id quod est per accidens, licet ille habitus multum habeat potentiae in eo quod est ad opposita propter sui imperfectionem. Et hujus causa est, quia eorum quæ sunt secundum accidens, aut facta sunt secundum accidens, causa est secundum accidens, quæ causa est casus vel fortuna radicata vel principiata in potentia ejus quod fit frequenter, sicut diximus prius : et ideo fit quandoque quidem.
Non enim omnia sunt ex necessitate et semper aut existentia aut facta, sed plurima fiunt secundum magis : et ideo necesse est id quod est secundum accidens, neque semper fit, neque secundum magis, sive in pluribus, sicut dicimus musicum esse album : quia tamen aliquando fit, licet raro fiat, tamen oportet quod secundum accidens fiat : et si sic non diceretur, tunc oporteret quod omnia fierent ex necessitate : quia si non aliquid raro, oportet quod nihil fiat frequenter, in quo radicatur id quod fit raro : et tunc sequitur quod si nihil fit raro, quod nihil fiat nisi semper et ex necessitate : quia si aliquid fiat frequenter, habebit potentiam ad non esse : et quod habet potentiam ad non esse, aliquando impedietur ab eo quod est frequenter : et tunc incidet id quod fit raro. Talia enim proprie incidentes habent causas, quæ raro fiunt. Propter quod etiam materia eorum quæ frequenter fiunt, erit causa contingens quando fit in ea aliquid præter id quod est secundum magis sive in pluribus. Oportet igitur ejus quod est secundum accidens principia sumere ex tribus negationibus, quærendo utrum nihil est secundum accidens. Et oportet dicere quod non est nihil, neque semper, neque secundum magis, sive ut in pluribus. Impossibile enim est id quod est secundum
<--- Page Split --->
accidens aliquid eorum esse. Est igitur quodlibet eveniens praeter haec tria secundum accidens. Sed utrumque horum est aliquo modo secundum magis : quia illud est frequenter secundum modum moventis et efficientis, et est raro secundum potentiam materiae : quod autem est semper, nulli talium est principium et causa : quia sicut dicimus, nihil est in eo in potentia quae respiciat ad non esse. Si autem quaedam sint sempiterna, de his posterius in hac sapientia perscrutandum est.
tum habet, et ut in pluribus : quod autem praeter hoc est non frequenter existens, non habebit principium quod fit aliquando et alicubi : quia per casum est aliquando et alicubi, et casus accipi non potest cum sit indeterminatum : sed neomenia accipitur per artem, sive lunae nova incensio, eo quod neomeniae secundum ordinem sua causae semper sunt, et secundum actum sunt secundum magis et frequenter : accidens autem de quo hic loquimur, est praeter utraque haec. Dictum est igitur a nobis quid est accidens, et propter quam causam est, et quia de ipso nulla potest esse scientia.
CAPUT IV.
CAPUT V.
Quod de eo quod est per accidens non sit scientia.
Text. et com. 6.
Quia vero scientia non est accidentis, palam est ex inductis. Scientia namque omnis aut est ejus quod est semper, aut ejus quod est frequenter sive secundum magis. Si enim omne quod scitur, per sua principia et causas scitur : et id quod non habet hujusmodi principia, simpliciter quidem non scitur, sed modus quo scitur, est modus quasi privationis : per hoc enim scitur quod non nihil est, neque semper, neque frequenter existens : et sic non simpliciter reducitur ad nihil : sed in hoc quod aliquid est, caret principio et causa secundum veram rationem causa et principii. Tale autem et taliter ens nemo potest addiscere apud se, neque potest alium docere. Si quis enim alterum istorum debeat facere, oportet quod diffiniat hoc quod discit vel docet, aut per semper, aut per frequenter. Alia enim si secundum esse accipiantur, principia determinantia se non habent, eo quod universalia accipi non possunt, sicut accipit medicus mellaratum utile esse febricitanti secundum magis : hoc exper-
Quod non omnia fiunt ex necessitate, quia quaedam fiunt per accidens. Si negatur quaedam fieri per accidens, tunc sequitur omnia ex necessitate fieri.
Quia vero principia et causae hujus acText. et com. 7. cidentis sunt ea quae sunt genita quidem et corruptibilia, eo quod sunt frequenter, manifestum est quod haec sunt causae hujus accidentis quando sunt absque generatione et corruptione naturali, ita quod ulterius non generant neque corrumpunt secundum ordinem illum quo pendent ea quae sunt frequenter ex his quae sunt semper. Diximus enim quod quando id quod est frequenter, impeditur a cursu suo et ordine exitus de potentia ad actum, tunc inducitur casus. Manifestum est igitur, quod licet principia et causae hujus accidentis sint genita et corruptibilia, quod tamen non necessario secundum ordinem eumdem generant et corrumpunt, et generantur et corrumpuntur secundum infinitam successionem ex praeterito vel in futurum : possunt enim impediri ex materiae inaequalitate, vel ex
<--- Page Split --->
alia causa : et tunc incidet id quod est raro, sive casus, et id quod est per accidens.
Si autem aliquis his contradicens hoc non concedat, sed omnia dicat cursu ordinato sibi succedere, et unum esse ex alio ex necessitate in omne futurum et ex omni praeterito, tunc sequitur quod omnia erunt ex necessitate. Si enim facti et corrupti non ponatur aliqua secundum accidens causa, sed omnia causam hahent essentialem et necessariam : tunc oportet quod omnia fiant, et facta sunt ex necessitate. Quæramus enim de aliquo futuro dicentes, utrum erit hoc, aut non? Si igitur nulla sit causa nisi necessaria et per essentiam dicta, cum hac posita ponitur effectus, et destructa destruitur : si est hoc quod est causa, necessario fit hoc quod est effectus : sin autem non est illud quod est causa, tunc non fit hoc quod est effectus. Hoc autem quod est, causa est, vel factum est, si aliud quod est causa ejus anterior est, vel factum est : et ita manifestum est, quia si semper auferatur tempus tempori infinito in quo est decursus mediarum causarum inter primum et ultimum, deveniet usque ad aliquod nunc præsens, in quo erit necessario generatum id de quo quæsitum est. Et hujus exemplum est quod quæramus, utrum Socrates moriturus sit in infirmitate naturali, vel violenta morte ? quia in hoc non est differentia quantum ad præsentem intentionem. Et dicemus quod secundum prædicta morietur de necessitate in hora futura aliqua determinata, quia dicemus quod prima causa mortis suæ est necessaria : et hanc dicemus esse si exit ab æqualitate animæ et corporis : exit autem ab æqualitate, si aliud quid faciat hoc quod est exiturus ab æqualitate : et hoc iterum erit si causa ejus necessaria fuerit : et sic decurrendo a prima causa usque ad ultimum effectum, necessario ex prima causa posita concluditur effectus ultimus, qui est in aliquo nunc determinato : et sic omnia erunt de necessitate : et sic etiam conclu-
ditur ex præsenti in præteritum, quod factorum aliquid fuit ex necessitate factum, et nihil contingenter sive per accidens. Et hujusmodi exemplum est, ac si dicamus quod hic infirmus necessario sitit : sitit enim necessario si comedit sitim facientia, quæ sunt calida sicca : sed comedere sitim facientia ponitur ex necessitate, si est : aut ponitur ex necessitate non esse, si non est secundum superius inductam hypothesis. Igitur iste aut ex necessitate morietur, aut ex necessitate non morietur : quia calida similia complexioni suæ comedit : et si hoc comedit, sitivit, et vinum bibit : et si vinum bibit, febrim accendit, vel rixatus fuit : et sic necessario infirmitate vel occasione mortuus est : positum autem est primum esse necessarium : et unumquodque mediorum positum est esse necessarium supposito priori quod ponitur esse causa sua essentialis et necessaria : ergo et ultimum est necessarium.
Similiter autem sequitur inconvenientis si aliquis in tali processu procedat supersiliendo de effectu ad causam de præsenti in præteritum : eadem enim est ratio consecutionis secundum præinductam hypothesis. Jam enim est hoc quod dicitur ex necessitate esse in aliquo suo principio facto in præterito, quod fuit etiam necessarium. Tale enim dico factum præteritum ex necessitate: unde per consequentiam necessariam erunt futura. Sicut si dicamus necessario mori eum qui vivit : eo quod jam in præterito aliquid necessarium factum est, propter quod ex necessitate non moritur : et hoc est sicut si dicamus necessario mori : quoniam contraria se invicem compositum dissolventia sunt in eodem corpore : sed licet contraria sint in eodem, non tamen mors inducitur sine infirmitate aut violentia : et ideo si contraria insunt, necessario ponitur fore infirmitas : et si infirmitas insit, tunc morietur. Palam ergo est, quod omne præsens supersiliendo a posteriori in anterius, vadit usque ad aliquod primum principium, et illud
<--- Page Split --->
principium non vadit ad aliud ante ipsum : et si illud erit necessarium, erunt omnia necessaria, et sequitur nihil fieri per accidens. Dico autem hoc necessarium, non id quod est suppositionis et consequentiae, sed illud quod est necessarium absolute et necessitatem habet consequentis. Cum autem hoc sit inconveniens, oportet dicere quod causa eorum quae fiunt per accidens, sit illud quodcumque evenit per accidens et contingenter, et quod causa generationis ejus quod est hujusmodi, per se nulla sit omnino, sed casus et fortuna sunt ejus causa, et istae sunt causa per accidens.
Sed si quaeratur ad quale principium, et ad qualem causam fiat talis avaywyti sive supersiliens reductio, maxime perscrutandum est ad quam deveniat causam primam, utrum videlicet illa sit materia, aut finalis quae est cujus causa fit quidquid fit, aut deveniat ad causam moventem? Diximus quod radicatur in materia eorum quae frequenter fiunt sicut in subjecto : et causa ejus est movens secundum casum vel fortunam, et est in his quae fiunt propter aliquid, sicut subtiliter determinatum est a nobis in II Physicorum : et sive deductio fiat in praeteritum, sive in futurum, nulla est deductio : quia talia accidentia, sicut est sitis, mors, et hujusmodi, non eveniunt ex una causa, sed ex multis possunt evenire quae causaliter inducuntur, sicut cuilibet etiam per parvam facile est videre considerationem.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans quod omnia reducuntur in causam unam, et quantum accidens per accidens est in rebus.
Dubitabit autem aliquis, ex prædictis dubitationis sumens rationem, utrum
omnium entium universitas reducibilis sit ad principium universitatis idem et unum. Si autem omnia reducuntur ad unum universitatis principium, hoc non erit nisi intellectus divinus activus omnium : et cum ille sit causa uno modo existens et ordinata, videntur omnia esse ex principio uno et ordinato : ergo et ea quae sunt per accidens, sunt ab hujusmodi principio : et sic eorum quae fiunt per accidens, causa prima non est per accidens : et hoc est contra prædicta. Si autem non omnium sit causa una, tunc sequitur quod ordo universitatis non est ad unum : et ex hoc sequitur quod plura sint universitatis principia et plura universa, quae ambo sunt absurda. Si autem universitatis principium est unum, tunc quaeritur unde provenit diversitas causarum eorum quae fiunt semper, et eorum quae fiunt frequenter, et eorum quae fiunt raro.
Hæc autem et hujusmodi non est difficile solvere : absque omni enim dubitatione tenendum est, quod universitatis principium est unum : et hoc est intellectus divinus, qui per suam scientiam quae tamen scientia est idem ipsi, est causa omnium quae sunt prima, et uno modo se habens ad omnia : et est causa ordinis omnium eorum quae sunt : quia ipse est qui facit causata et distribuit et ordinat ea, sicut una ars est in semine hominis, quae facit et distribuit et ordinat omnia corporis membra, sicut nos in ultima hujus sapientiae parte sumus ostensuri. Quod autem dicimus, quod ea quae fiunt raro et fiunt per accidens non reducuntur nisi ad causam per accidens, intelleximus de causa proxima, et non de causa prima in qua stat reductio omnium. Jam enim ostensum est quod id quod est frequenter per suam naturam, est principium ejus quod est raro. Reducitur etiam ad causam vere moven tem, licet accidat illi : quia fodiens sepulcrum vere operatur ad inveniendum thesaurum, licet non operatur ad hoc in quantum est sepulcrum fodiens, sed in
<--- Page Split --->
quantum fodit in loco thesauri : sicut etiam reducitur ad eam quae vere est causa finalis, licet accidat etiam illi : quia nisi fodiens etiam intenderet fodere sepulcrum, non foderet : unde patet quod propter aliquid fodit et non vane fodit : et sic fodienti invenire thesaurum accidit: et ideo dicitur per accidens evenire. Id autem quod est frequenter, reducitur ad semper in quantum reducendo materiam semper influit esse divinum per generationem et corruptionem : esse enim divinum influit motor, sed motus incorruptus praeparat materiam. Quamvis autem intellectus divinus uno modo se habeat, et immaterialiter et intemporaliter et simpliciter et immobiliter, tamen materia eorum quae fiunt frequenter, percipit bonitates suas multipliciter et materialiter et temporaliter et composite et mobiliter : et hoc est ideo, quia intellectus divinus non tollit possibilitatem a materia : et ideo licet in ipso omnia sint immobiliter, tamen in materia fiunt contingenter. Et hujus exemplum est in anima, quae sicut ars est in semine, in qua sunt omnia quae fiunt in materia membrorum unite et simpliciter et immaterialiter et immobiliter, et in oppositis modis fiunt in materia membrorum.
Et sic patet quod injuste Averroes 1 reprehendit eos qui dicunt omnia procedere ab intellectu activo sicut a tabula inscripta formis omnium : quamquam exemplum de tabula non satis conveniens sit activo intellectui, sed de possibili intellectu posset habere aliquid convenientiae, sicut nos tam in libro tertio de Anima quam in libro de Intellectu et Intelligibili ostendimus. Verissime autem scimus quod omnis forma quae est in prima materia in potentia, est secundum rationem in intellectu causae primae : et ideo a Platone dictus est esse mundus archetypus. Scimus etiam quod
intellectus divinus causando secundum effectum, stat in ultimo causato. Nec dubitamus quin omne quod est in aliquo, sit in ipso secundum potestatem ejus in quo est : et ideo quae in intellectu primo sunt simpliciter et immaterialiter et intemporaliter et immobiliter et uno modo, omnibus contrariis dispositionibus sunt in materia : propter quod non sequitur, quod si intellectus primus sit hujusmodi immobiliter et certe, quod ista eveniant immobiliter et certitudinaliter : quia intellectus divinus non tollit a materia nec a causis secundis dispositiones suas proprias : et quando res eveniunt, tunc sunt in causis mediis et in materia, et secundum potestates illorum eveniunt et non secundum potestatem primae causae. Sic igitur patet quod omnia reducuntur per 8vavryrVv ad causam primam : et cum casus et fortuna et accidens de quo loquimur, verissime est in rebus. Non autem ad causam accidentalem reduci possunt omnia, eo quod ante quodlibet per accidens est id quod est per se : nec possunt reduci ad id quod est frequenter, cum hoc indigeat causa propter hoc quod est in potentia : et omne quod est in potentia, indiget eo quod est in actu per quod educitur de potentia. Oportet igitur quod reducantur omnia ad id quod est semper et ubique, uno modo et simplex actus existens, quod agendo per scientiam intellectus largitur formam, et motu corporis incorruptibilis continue advehit materiam suscipientem : et ideo motus talis dicitur esse tanquam vita quaedam existentibus omnibus 2. Est autem non praetereundum, quod cum accidens de quo loquimur secundum esse sit accipiendum, sicut jam ante diximus, non cadit in aliquo genere uno, sicut patet in omnibus exemplis praeinductis : quia Socratem esse album, vel musicum esse album, vel in-
<--- Page Split --->
ventum ex fossura esse thesaurum, et hujus alia omnia sunt in multis generibus : et hoc contingit propter naturae suae indeterminabilitatem quando secundum esse accipitur : et ideo contingit
etiam quod ad causam unam reduci non potest hujusmodi accidens. Haec igitur et tanta de accidente per accidens dicta sint a nobis.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE VERO ET FALSO.
CAPUT I.
In quo ostenditur, quod verum et falsum sunt in anima primo, et sunt ens animæ potius quam ens ratum extra animam.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
bilium in quibus non est verum vel falsum. In quibus autem verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est. Primo enim componens et dividens inter accepta est intellectus, vel anima apprehensiva per phantasiam et aestimationem : et quod componit et dividit, sicut componi tet dividit, ita enuntia et interpretatur in voce. Et ideo voces earum passionum quae sunt in anima, sunt notae : et ideo verum et falsum quae sunt in enuntiatione, sunt signa veritatis et falsitatis quae sunt in anima. Propter quod dicitur quod veritas est adaequatio rerum et intellectuum : et quia voces etiam sunt signa rerum, ideo iterum in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Totum vero hoc ens est circa contradictionis partitionem. Contradictio autem est oppositio propositionum, cujus non est medium secundum se : universaliter enim omnis affirmatio in compositione est, negatio autem in distinctione sive divisione : falsum autem hujus entis est participatio oppositionis contradictoriae. Et ex his patet, quod verum hoc in compositione est, quam compositionem non facit nisi intel-
<--- Page Split --->
lectus : quia res ipsae sine complexione sunt, et quaelibet ipsarum non est nisi una. Et cum praedicatur aliquid de aliquo, sive sit essentialis praedictio, sive accidentalis, quoad compositionem ipsam nihil differt : quia utraque compositio est, et aequaliter una sicut alia : et si omne quod scitur, per sua principia sciatur, cum talis compositio principium efficiens habeat intellectum, et subjectum primum, constat quod non terminatur ens talis compositionis nisi per intellectum componentem et dividentem et per intellectum in effectu qui est subjectum ipsius. Adhuc autem, sicut patet ex his quae de universalis natura supra diximus, praedicata enuntiationum et subjecta componuntur et dividuntur prout sunt in lumine intellectus, sicut sunt in forma prima : et finis est aliquo modo forma eadem, in qua intellectus invenit seipsum : et tunc est adeptus seipsum : et tunc omnia hujusmodi entis principia sunt in intellectu, nec per alia entitatis suae principia potest determinari : quia ea quae componuntur omnia, aliam penitus habent entitatem : et sicut diximus in ante habitis, non debent inquiri de rebus alia principia quam quae sunt sibi propria : quia sapientis est, ut in primo hujus sapientiae libro diximus, omnia sicut decet scire 1 : et hoc est in quantum expostulat uniuscujusque natura : et par potestatum est in geometricis probabiliter et ex conjecturis et in rhetoricis disciplinabiliter persuaducere. Et ideo philosophus determinat de vero sicut ipsum se habet : et hoc sufficit, nec est plus requirendum. Amplius falsum licet nihil sit in re, tamen est ens apud intellectum, nec determinatur nisi per eadem principia quae sunt principia veri : quia dividens est intellectus et idem subjicitur eidem. Et quae dividuntur, dividuntur prout sunt in lumine intellectus et ad finem adipisciendi seip-
sum in his. Et hoc subtiliter a nobis probatum est in secundo libro de Intellictu et Intelligibili. Talis igitur determinatio est enti quod est verum, et enti quod est falsum propria : nec per aliam valet determinari essentialitas ipsius : quia tamen ea quae facit intellectus, referuntur ad rem, eo quod sunt principia eadem rei et veri quod est in anima, quamvis non sint eodem modo accepta, ideo verum respectum quemdam dicit et dependentiam ad rem extra : sed tamen esse veri non est nisi in anima. Quomodo autem accidit intellectui simul intelligere res in compositione existentes, sive etiam in oppositione aut separatim, sicut sunt ea quae sunt sine complexione vel oppositione, alius sermo habet determinare : quia hoc spectat ad scientiam tertii libri de Anima 2, ubi locuti sumus quod intelligentia indivisibilium est in his in quibus non est verum vel falsum : ubi autem verum et falsum est, inde compositio quaedam intellectuum est : et incomplexa non collata ad invicem, sicut dixit Empedocles, sunt sicut multorum capita germanorum sine cervice, quae postea lite et amicitia complexa et composita vel divisa sunt per intellectum purum et immixtum, sicut dicit Anaxagoras : ideo quando componit germana, est compositio vera : et quando dividit litigantia, vera est divisio : et si componit litigantia, et dividit germana, sunt compositio et divisio falsa. Sic igitur cum ea quae componuntur in lumine sint intellectus, et componens sit ipse intellectus, et subjectum sit intellectus, et finis sit intellectus adeptio, constat quod iterum primo non est nisi in intellectu.
Cum autem opposita componit, non sunt opposita nisi in materia extra animam : ostendimus enim in his quae de anima et intellectu et intelligibili disputata sunt, [quod formae rerum per hoc habent esse in anima, quod sunt lumen
Nota quaformae 1° rum prorsu sunt in 2°° ma, non 1° bent contirium.
2 III de Anima, tex. et com. 26 et infra.
<--- Page Split --->
quoddam intelligentiae agentis, et secundum quod sunt tale lumen, non habent oppositum : sicut etiam in scientia de Sensu et sensato diximus, quod colores secundum esse spirituale quod habent in perspicuo, non habent oppositum, et in quolibet uno puncto medii perspicui possunt inesse secundum esse spirituale albedo et nigredo : quia aliter per idem spatium undique non viderentur album et nigrum ab e regione contra se aspicientibus. Et secundum Democritum qui dixit lumen corpus esse subtile quod est defluxus continuus luminosi corporis in perspicuum pervium et determinatum, est hujus exemplum, quod cum radii diversorum luminarium Solis et Jovis et aliorum defluant in medium in oppositis virtutibus, tamen simul sunt in quolibet puncto perspicui inconfusi et impermixti, propter esse spirituale quod habent.
Sic igitur simul et separatim complectendo et sine complexione plura et opposita accipit intellectus. Dico autem simul et separatim quasi acceptio sua non sit deinde, ita quod sit unius primo et alterius postea, sed plura complexa sunt unum quid compositum per intellectum, et uniente compositione fiunt unum : falsum enim et verum non sunt in rebus sicut bonum et malum. Ostendimus enim in fine primi Physicorum, quod prima principia entis mobilis sunt bonum et malum : quia forma est sicut divinum et bonum et optimum, in quod est materiae appetitus : privatio autem non machinatur nisi ad maleficium ab aliquo procedente intellectu : et cum hoc sint entis principia, oportet ipsa esse in rebus : verum autem et falsum non sunt nisi in mente. Falsum autem plus est in mente quam verum : quia falso in re extra nihil correspondet, propter quod relatum ad rem est non ens : vero autem aliquid correspondet per modum causae, sicut supra diximus. Et haec dicimus de vero et falso, quae sunt compositionis et divisionis . Circa simplicia enim, hoc est, incomplexa, et circa quid est quod dicit diffinitio, est
verum, sicut in quinto libro hujus sapientiae supra distinximus, quod non est in mente, sed in re ipsa extra mentem accepta. Ens ergo verum et falsum sunt separata a rebus et sunt in anima : et supra quidem, ubi diximus de universali, diximus quaedam de hujusmodi separatis : cum subtilitate autem omnia quaecumque speculari oportet de hujusmodi ente separato, et circa non ens separatum quod tali enti opponitur, posterius erit perscrutandum infra in libri hujus sapientiae duodecimo et decimo tertio, ubi omnes diversitates opinionum circa tale ens existentium inducemus , et quid veritatis habeant ostendemus.
CAPUT II.
In quo ostenditur, quod hujusmodi ens est relinquendum, sicut et ens per accidens : eo quod non est in aliquo genere entium, nec aliter quam modo dictum est potest determinari.
Quoniam autem, sicut jam patet, comText.et com. plexio hujus quod determinat verum, et divisio est in mente, et non in rebus extra, manifestum est quod hoc quod ita est ens, habet diversam entitatem ab aliis qua proprie ens sunt extra animam habentia esse : aliquis enim in tali ente mente copulat, aut dividit id quid est quid cum aliquo, aut quale quid, aut quantitatem, aut aliud praedicamentum cum aliquo, si quod tamen aliud ab his vere praedicamentum inveniatur, eo quod omnia alia potius sunt compositiones et respectus entis quam entia quaedam : sed tamen hoc non est ad propositum. Sed hoc constat cum mens copulet ea qua vel sunt in uno et eodem praedicamento, sive ea qua sunt in diversis, ipsa compositio et divisio non est in aliquo pradi-
<--- Page Split --->
camento. Si enim componit vel dividit ea quae sunt in uno et eodem genere, compositio et divisio non sunt in eodem genere : quia omnia quae sunt in genere, sunt aut genera, aut species, aut individua, aut principia eorum quae sunt in genere, sicut potentia et actus. Cum autem componit et dividit ea quae sunt in diversis generibus, tunc magis est clarum quod compositio et divisio non sunt in genere : sed singulum incomplexorum est in aliquo genere entis. Igitur cum quaeruntur entis genera et partes, praetermittendum est accidens per accidens, sicut supra diximus, quod non est in aliquo genere entis. Et est praetermittendum etiam verum quod est sicut ens : quia, sicut jam ostendimus, illud etiam quod non est in aliquo genere entis, et accidentis quidem causa est indefinita et
incerta, sicut ostendimus superius : hujus autem, veri videlicet, causa est mentis aliqua passio : et utraque istarum causarum est circa genus entis, quod reliquum est et extraneum ab eo quod est vere ens in aliquo genere entis determinato existens. Et ideo neutrum istorum entium ostendit aliquid determinatum extra in rebus ratam entitatem habentibus : neutrum enim horum aliquam habet unam entis naturam. Praetermittantur igitur ista entia : perscrutanda enim sunt principia et causae illius entis quod vere est ens in quantum est ens : hoc enim est in genere aliquo entis. Palam autem est ex his quae sunt determinata in quinto libro, ubi distinximus quot modis unumquodque dicitur, quod ens ipsum quod vere est, multipliciter dicitur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE PRINCIPALITATE SUBSTANTIAE.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quae est intentio, et quae sunt ipsius substantiae acceptiones, et qualiter accidens est substantiae modus.
Dictum est quod perscrutandae sunt entis causae et principia quod est vere ens in quantum est ens et veram dicit naturam entis : haec est autem substantia : propter quod de substantia perscrutari
oportet secundum principia ipsius et diversitatem. Est autem substantia concepta cum materia, et separata. Et ea quidem quae concepta est cum materia, quoad nos notior est : et ideo prius de ipsa, et postmodum autem de separata dicendum est 1. Amplius conceptam cum materia substantiam tripliciter determinari oportet, secundum principia videlicet et secundum exitum ipsius ad esse, et hoc est per potentiam et actum, et secundum quod in esse constituta consideratur, et hoc ut unum et multum. Sic enim consequitur eam unum esse vel multa, et ea quae causantur ab uno et multo, sicut nos in sequentibus ostendemus. Amplius principia substantiae sunt materia et forma, et praecipue forma prin-
<--- Page Split --->
cipium est substantiae. Et hanc dupliciter determinari oportet. Uno quidem modo secundum quod ipsa est esse totum substantiae primae et quidditas ipsius, quae significatur per diffinitionem: et hoc modo oportet nos perscrutari de substantia in hoc septimo hujus primae philosophiae libro. Alio autem modo perscrutanda est prout ipsa est forma quaedam et natura secundum se considerata diversa a materia quae est altera pars compositi, sicut anima est forma hominis non praedicata de ipso: et hoc modo large loquendo a quibusdam etiam vocatur quidditas, licet improprie: et hoc modo considerabimus de forma in sequenti libro qui octavus erit hujus primae philosophiae liber.
Considerantes igitur de principio substantiae quod est totum esse et quidditas ipsius praedicata de ipsa, diximus primo quaedam quibus ab ente quod est accidens distinguitur. Primo quidem quod ipsa ut quidditas primae substantiae considerata, adhuc duplicem habet considerationem. Diximus enim in praehabitis, ubi de universalis natura locuti sumus, quod universalis natura est ipsa natura rei simplex accepta, quae est notio ejus cujus natura est haec: igitur si in ipsa sui simplicitate consideretur, ipsa natura est quam explicat per se diffinitio: et hoc modo per se refertur ad ipsam diffinitio, et ea quae per se conveniunt ipsi, et haec non referuntur ad primam substantiam nisi per accidens quod ipsa natura est esse primae substantiae substantiale: et sic ipsa est natura unica simpliciter. Alio autem modo consideratur secundum accidentia consequentia ipsam, et praecipue secundum hoc accidens quod est ipsam esse primam communicabilem et communicationem multiplicabilem in multa, quorum omnium ipsa est esse substantiale, et sic efficitur praedicabilis de multis, et communicata efficitur causa accidentis in his in quibus est. Et hoc modo etiam ipsum accidens dupliciter accipitur secun-
dum sui naturam : potest enim accidens accipi sic, quod dicat aliquid substantiae sub esse tali quod cadit in genere accidentiis. Potest etiam dici accidens ipsum esse talis substantiae. Et hujus quidem exemplum est expressius in colore. Si enim diffiniatur color esse extremitas perspicui in corpore terminato, cum extremitas perspicui sit substantia, constat quod color dicit substantiam sub esse accidentali quod est immutativum visus esse. Si iterum dicatur quod color est motivum visus secundum actum lucidi lucide in actu luminis, iterum est substantia quaedam : quia lucidum in actu luminis est perspicuum illuminatum : et haec est substantia : et sic iterum dicit color substantiam quamdam sub tali esse quod est visus motivum : et color quidem in naturam cadit accidentis ab esse illo sub quo substantia talis accipitur : et si ipsa substantia subtrahatur, nihil penitus remanet, neque in re, nec in intellectu de natura accidentis : et ideo principia substantiae sunt principia accidentis 1 : et hoc modo est accidens ordinabile in genere, et determinatur in novem generationibus entis. Si autem color non dicat nisi ipsum esse talis substantiae, non cointellecta substantia, erit color ens deficiens non intelligibile : quia non est motivus visus nisi secundum actum lucidi, qui si in colore non intelligatur, non potest capi ab intellectu quid sit color : et erit res quae in nullo genere locari potest. Et ex his quae jam diximus, duo intelliguntur : unum, quod per accidens vere non est nisi modus substantiae : aliud autem, quod si accipiatur accidens sine substantia tali cujus ipsum est modus, non erit aliqua differentia entis opposita substantiae, per cujus divisionem locari possit in genere hoc vel illo. Sicut autem nos diximus quod color hoc modo est substantiae modus, ita etiam calor est substantiae modus dissolutae et rarificata extra se pulsa per motum corporis continuum su-
<--- Page Split --->
per substantiam dissolutam factum : per hoc enim habet calor dissolvere et movere a centro, et congregare, et omnia hujusmodi facere, quae attribuuntur calori. Si autem dicatur calor esse talis substantiae, non cointellecta substantia, non erit calor res aliqua ordinabilis in aliquo genere vel comprehensibilis per rationem. Idem autem est de frigore, quod non est modus nisi substantiae constantis in se ipsa, non dissolute, propter hoc quod distat a corpore incorruptibili dissolvente. Et similiter est de qualitatibus passivis quae sunt humidum et siccum. Humidum enim est modus substantiae subtilitate refluentis super seipsam in aqua, et est modus substantiae fluentis ad aliud propter spiritualitatem in aere : et hoc patet ex ipsis diffinitionibus. Siccum autem terminatum apud se, nec refluens super potentis seipsum, nec ad aliquid : et hoc planum est videre in omnibus, nec unquam potest pleno intellectu intelligi accidens nisi finitum intelligatur per esse substantiae cujus ipsum est modus. Et sicut diximus de accidente quod est in genere qualitatis, est etiam verum de quantitate. Si enim accipiatur continuum cujus partes ad unum communem terminum copulantur, constat quod hoc dicit esse ejus quod habet partes per se : non autem habet partes per se nisi materia corporis : continuum igitur dicit substantiam sub hujus copulationis esse : et ipsa continuitas est esse talis substantiae quam si subtraham per intellectum, remanet intellectus accidentiis infinitus, et non reducibilis ad genus aliquod entis. In caeteris autem praedicamentis entium quae remanent, hoc liquido patet : cum ipsa non sint nisi quaedam substantiae comparationes, quae sine comparatis nullo modo est intelligere. His igitur sic acceptis, facile est de principalitate substantiae ad alia entia determinare.
CAPUT II.
Quod substantia quae est principium substantiae primae, prima est omnium entium.
Ens enim dicitur multipliciter, sicut Text.et com. prius in quinto libro supra diximus, ubi determinavimus quoties secundum analogiam unumquodque dicitur. Signat enim ens aliquando quid est, sive quidditatem designatam per esse substantiale substantiae primae : aliquando enim signat hoc aliquid designatum quod est substantia prima composita designata, quae proprie et principaliter et maxime substantia dicitur. Aliquando autem ens signat quod qualis, aut quantum est, aut signat singula aliorum secundum genera entis quae sic praedicantur, determinatas naturas designantia in generibus accidentium, quorum quodlibet dicit aliquid subesse substantiae tali vel tali, vel esse ipsum quod est modus quidam substantiae. Tot modis autem ente per se dicto, palam est ex his quae praeinducta sunt, quod primum et principale ens inter haec est illud quod signat substantiam, et hoc secundum primum modum acceptionis substantiae : quia ipsa natura substantiae sic simplex in se accepta, quae designatur ipsa diffinitione, est principium substantiae primae : et licet substantia prima principalior sit quam secunda substantia, quae propter hoc secunda vocatur, quia posterior est et dependet a prima secundum esse, eo quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere : universale autem aut nihil est, aut posterius : tamen ipsa natura praedicto modo accepta, prior est quam substantia prima, quae est individuum compositum designatum in ge-
<--- Page Split --->
nere substantiae, sicut principium prius est principiato : universale enim est commune, et cum omne commune a singulari procedat, sicut et ipsa communitas procedit a singulari, ut ex ipsa diffinitione communis patet, cum dicitur commune esse quod contingit pluribus, oportet necessario quod hoc modo dictum universale, sive secundum, sit posterius primo singulari designato. Quod autem natura ipsa simplex quae est principium primae substantiae designata, sit primum ens inter tres modos entis dictos, sic probatur : quia quando quærimus quaestione non designante naturam substantiae, sed designante aliquid circa substantiam quod est modus ejus, sicut est qualitas modus ejus, ut cum diximus hoc modo quaerentes, quale quid est hoc ? responsio non certificat nisi qualitatem : dicimus enim quia est bonum vel malum, quae sunt qualitates : sed non certificamus quantitatem ipsius, ut dicamus quia est tricubitum : nec reddimus substantiam ejus, ut dicamus hominem esse vel Deum. Quando autem quaerimus de natura ipsa substantiae dicentes, quid est hoc ? nec respondemus de quantitate, ut dicamus esse tricubitum, nec de qualitate ut dicamus album vel nigrum : sed respondemus hoc de quo quaeritur, hominem esse, vel Deum, vel aliquid tale : constat autem quod per quid est, de natura quaerimus, et non de individuo designato : alia vero entia dicuntur et sunt entia, quia sunt essentialiter entis. In omnibus enim his quae multipliciter dicuntur ad unum, habent id unum causam totius multiplicitatis. Dico autem haec esse entia, quae sunt hujus sicut principii et multiplicitatis, non sicut asinus est Socratis : sic enim in se simplex acceptum est primum in multiplicitate : acceptum enim sub esse tali vel tali constituit modos multiplicis : et ipsi modi sortiuntur nomen primum per hoc quod dicunt esse hoc vel illud sub quo primum designatur. Sic igitur ens simpliciter est substantia quae est
principium substantiae designatae. Alia vero nomen entis accipiunt, quia sunt qualitates ipsius in substantia composita principiatae ab ipsa substantia : et alia dicuntur entia, quia sunt hujusmodi entis, quantitatis : et alia ideo entis habent nomen, quia sunt talis entis passiones, et alia aliquid tale dicunt secundum distinctionem generum entis.
Propter quam causam etiam dubita- 3. vit aliquis Antiquorum, et praecipue Melissus, utrum vadere et sanare et sedere et alia talia praecipue quae dicunt accidens comparationis, ita quod unumquodque illorum sit ens, aut non ens. Et causa dubitationis fuit, quia haec non sunt entia, nisi quia sunt essentialiter entis : et ideo subtracto essentialiter ente, non videntur esse entia. Similiter autem esse dicebant in aliis talibus omnibus accidentibus : nihil enim horum est aptum natum aliquid finitum esse secundum seipsum acceptum : subtracta enim substantia ab ipso per intellectum, neque aliquod accidentium possibile est separari a substantia : sed magis hoc verum est, quod si aliquid praeinductorum est de numero entium, sicut vadens, aut sedens, et sanans, et praecipue sessio, et sanatio, et ambulatio, haec pro certo non sortiuntur nomen entis, nec apparent entia, nisi ideo quod est aliquid eorum subjectum determinatum, cujus ista sunt aliquod esse : et hoc subjectum est substantia prima, in qua substantia quae est principium hujus substantiae, est principium talium quae sunt modi esse ipsius. Similiter autem singula quae in tali categoria accidentis apparent, sic accipiunt nomen entis : bonum enim et sedens, et bonitas et sessio, non sine hoc entia dicuntur. Palam igitur est, quia propter substantiam quae primum ens est, etiam illorum singula sunt entia vocata et existentia : igitur substantia est primum ens, et substantia non est aliquid ens, secundum
<--- Page Split --->
quod dicimus aliquid esse quod est alicujus, et non absolute est : substantia enim hoc modo non est aliquid, sed est ens simpliciter et absolute. Et hoc est quod intendimus probare in isto capitulo.
CAPUT III.
De modis quibus substantia est prior aliis accidentibus.
M. t.um. Cum autem multipliciter dicatur ipsum primum, substantia est omnium entium primum tripliciter, notitia videlicet, et ratione, et tempore. Et quod omnibus his modis primum sit, probatur una ratione : aliorum enim omnium categorematum sive praedicamentorum nullum est separabile secundum esse, aut secundum intellectum a substantia : sed substantia sola secundum esse et intellectum separata est ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa. Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere inter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso : substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus : quia Deus est ante omnia hujusmodi aeternitate simplici. Prima autem substantia quae maxime substat, actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantiae prime. Et quamvis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore, ita quod est etiam substantia esse separata ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa. Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere inter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso : substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus : quia Deus est ante omnia hujusmodi aeternitate simplici. Prima autem substantia quae maxime substat, actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantiae prime. Et quamvis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam
substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore , ita quod etiam est ante hoc accidens quod est tempus et locus primae substantiae gratia materiae ex qua est. Cum autem dicimus substantiam sic esse separatam ab accidente, intelligimus quod quaelibet substantia prima secundum principium quod sibi substare tribuit, est ante quodlibet suum accidens, licet non sit ante quodlibet accidens cujuscumque temporis. Sic igitur patet quod substantia est accidente prior tempore. Est autem et alius modus intelligendi hoc idem, ut dicatur substantia simplex illa natura quae est quid et esse substantiae prime quae facit primam substantiam esse id quod est : hoc enim si simplex accipiatur, sicut in veritate suae essentiae est, non concernit aliquam loci vel temporis differentiam : et ideo est ubique et semper. Sed esse ubique et semper dicitur dupliciter. Dicitur enim ubique esse et semper, quod essentialiter et praesentialiter est in omni loco, et in omni tempore, in se ambiens omnem locum et omne tempus : et sic Deus dicitur esse ubique et semper. Dicitur etiam ubique esse et semper, quod differentia loci et temporis non coartatur ad esse hoc et nunc : et hoc modo formae quae sunt quid existentium, quando in natura simplici accipiuntur, sunt ubique et semper. Et hoc modo sunt ista ante tempus et locum, et locus et tempus accidunt ipsis quando sunt esse rerum existentium : et quia sic accepta sunt ante tempus et locum, sunt consequenter ante quodlibet accidens : et iste est verior intellectus quam prior.
Amplius hujusmodi substantia est etiam prima ratione : quia, sicut patet per ante dicta, esse accidentis diffiniri per genus et differentiam entis non potest, nisi cum substantia : sed substantiae ratio nihil in se habet extraneum, et ideo necesse est quod substantiae ratio insit in uniuscujuscumque accidentis ratione : et non convertitur hoc, quod in ratione substantiae necesse sit rationem accidentis inesse.
<--- Page Split --->
Amplius etiam notitia praecedit substantia omne accidens : quia tunc putamus nos maxime scire omnia singula secundum sui esse naturam, quando cognoscimus quid est singulum eorum, sicut quid est homo, aut quid est ignis. Magis enim cognoscimus per quid, quam per notitiam accidentalium rei : sicut si cognoscamus quale, aut quantum, aut ubi, aut quando est ipsa res quam quaerimus nosse. Hoc autem palam est : quia etiam in ipsis accidentibus in quibus hoc minus videtur quam in substantia, magis cognoscimus ea per quidditates suas quibus ipsa sunt hoc quod sunt singula, quam quando ipsum quod quid est cognoscimus per accidentalia, sicut per quale, aut quantum, et hujusmodi. Multo igitur dignius est hoc in substantia quae propriam habet diffinitionem, cum accidens non habeat propriam diffinitionem: eo quod in diffinitione sua recipitur substantiae diffinitio secundum quod estcausa et subjectum accidentium, sicut in praehabitis determinatum est. Cum igitur quid est accidentium non sit sine quidditate substantiae, patet quod substantia quae est principium cognitionis quid est et propter quid est, est ante accidentium cognitionem. Et si diximus in principio de Anima, quod accidentia conferunt multum ad cognitionem quod quid est, hoc dictum intelligendum est de scientia quia, et non de scientia quid et propter quid. Manifestum igitur est, quod tripliciter substantia prior est accidentibus, tempore, ratione, notitia.
CAPUT IV.
Qualiter quaestio do quidditate substantiae sensibilis conducit ad notitiam primae causae : et ideo ab omnibus quaeritur qualiter et diversimode ponatur secundum opiniones Antiquorum ?
Ex quo igitur quidditas substantiae 5. primae dictis modis principium est omnis entis, dignum est quaerere de ipsa. Inquisitio enim de ipsa conducit ad notitiam causae primae secundum quod ipsa est prima forma, et ultimus finis : et hae sunt causae quae principaliter inquiruntur in hac prima philosophia. Quidditas enim substantiae primae quae est individuum designatum in genere substantiae, in hoc differt ab accidente, quod accidens quidem non est secundum sui naturam essentia aliqua secundum se accepta, quae facit esse aliquod, sed potius est esse quoddam substantiae, constitutum a substantia: propter quod substantia recipitur in ejus diffinitione : et sic bene dicit Averroes 1, omne quod constituit aliquid in esse, est diffinitum ipsius : propter quod accidentis essentia nulla est secundum se accepta : et si dicatur aliquando essen- tia, erit essentia ab esse derivata dicta, et non erit essentia cujus actus sit esse, sed forma substantialis et quidditas est essentia secundum se non ab esse deriva- ta, sed potius cujus actus est esse secun- dum substantiam : et ideo non accipitur ut materialis tantum : quia esse mate- riale accidit ei per hoc quod quidem est in materia, sed accipitur etiam secundum se, et sic habet esse immateriale et sim- plex 2. Et si quaeritur origo hujus esse
<--- Page Split --->
quod forma secundum se accepta sic hahet, non potest ad aliquid referri, nisi quod habet hoc in quantum est radius quidam et lumen primae formae, quae est intellectus divinus. Adhuc autem forma substantialis per esse materiale non est intelligibilis, sed per se ipsam, et non per aliud sicut accidens. Cum igitur sit intelligibilis per seipsam, oportet quod hoc habeat in quantum immixtum est ei lumen intellectus primi a quo exiit : et sic iterum quidditas rei sensibilis conducit ad notitiam causae primae formalis. His igitur de causis ipsa est, quod olim et nunc et semper quaesitum est, et quaeritur et inquiritur : quia omnes homines natura scire desiderant hoc modo dictam formam primam, quae est fons formarum, et ultimum finem, qui sicut in duce exercitus universorum quae sunt, est in motore primo : et ideo semper ab Antiquis de ipsa quidditate substantiae individuae designatae quid ipsa sit ens hoc quae substantia sit quidditas ipsorum sensibilium. Propter quod etiam nos oportet principium inquisitionis facere de ipsa : licet enim in Physico auditu inquisivimus de substantiae sensibilis principiis, hic non fecimus nisi secundum quod est ipsa mobilis. Cum autem dicimus, substantia mobilis, duo dicimus, quod videlicet substantia est, et quod mobilis est : et cum sciuntur principia ejus in quantum est mobilis, non sciuntur principia substantiae in quantum est substantia. Considerabimus igitur haec principia ejus sensibilis in quantum est substantia, non in quantum est sensibilis : hoc enim proprium est huic primae philosophiae 4 . Convenientissime autem faciemus hoc si Antiquorum dicta considerabimus primo : ex his enim, quamvis forte non in toto sint vera, juvabimur ad veritatis inquisitionem.
Antiquorum autem primi quidam qui entis principium in materiae specie esse posuerunt, quidditatem omnis substan-
tiae sensibilis ad hoc retulerunt. Et horum quidam dicebant hoc quod est sensibilium quidditas, esse unum, sicut Parmenides et Melissus. Quidam vero dixerunt illud esse plura materialia, sicut Empedocles et multi alii : et horum qui hoc principium plura esse dicebant, quidam ponebant esse plura et finita, sicut ipse Empedocles : et quidam dicebant ipsum esse et plura et infinita, sicut Anaxagoras qui posuit infinita homogenia esse principia. Omnes autem in hoc conveniunt, quod quidditas rei est ipsa materia, vel materiae compositio, et quod nihil aliud est quod dat substantiae esse quod est, nisi materia, et quidquid est praeter materiam, est accidens. Et ideo nobis maxime et primum et solum, ut ita dicatur, de sic ente est speculandum quid est quod est ipsa quidditas talis substantiae. Dico autem maxime : quia hoc maxime est ens, et alia entia non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ipsius. Primum autem quia est principium omnis entis : solum vero quia ipsa sola est vere ens. Diversitates autem opinantium de hoc est, quod quibusdam antiquissimis videtur quod non sit aliqua substantia nisi corporea : eo quod substantiae quae est quidditas, manifestissime videtur inesse corporibus quae sunt per se existentia terminata superficiebus et locis : et quae sunt terminata superficiebus et locis, maxime videntur esse per se et substare in seipsis non ad aliquid aliud dependentia : et ideo animalia et plantas et eorum partes hoc modo substantias esse dicimus, et corpora naturalia quae sunt elementa, ut ignem et aquam et terram et singula talium et alia quaecumque sunt partes istorum, aut quae sunt ex his quae naturalia sive elementalia dicimus corpora, aut quae sunt ex partibus istorum, aut etiam ea quae sunt ex omnibus istis, sicut illa quae ex omnibus elementis sunt composita, sicut est mundus et cœelum, et partes cœeli, sicut
<--- Page Split --->
astra et luna et sol et omnia hujusmodi.
Sed perscrutandum est a nobis utrum hæ sole substantiæ sunt et quidditates entium, aut aliæ quædam sunt substantiæ quæ sunt quidditates substantiarum, et nulla præinductarum est substantia quæ est quidditas primæ substantiæ designatæ. Videtur enim quibusdam, quod nihil horum sit quidditas substantiæ individuæ compositæ designatæ, sed potius quidditates sunt termini corporis, qui sunt superficies et lineæ et punctum et unitas : hæc enim videntur magis esse substantiæ et quidditates, Nota diffequam corpus et solidum. Dico autem correnum inpus et solidum : quoniam secundum istos et solidum duæ sunt opiniones. Una est dicentium secundum Antiquos. corpus esse quod mensuratur tribus dimensionibus, et illi dicunt superficiem et lineam et punctum esse quidditatem corporis. Alii autem corpus dicunt componi ex superficiebus solide connexis, et illi dicunt superficiem solam esse corporis quidditatem. Et horum omnium rationes in antecedentibus explicuimus 1. Unitatem autem dicebant, ideo quia ipsa est qua quælibet res est una : et ideo est ante punctum : quia punctum est unum, et linea una est, et superficies est una : unitas autem est causa omnis unius : et ideo ipsa est principium omnis rei primum, sicut in ante habitis sæpe diximus. Hæc autem opinio videtur esse Pythagoricorum.
Amplius autem quidam Antiquorum sunt, qui præter sensibilia non opinantur esse aliquid talium mathematicorum, sed omnia hæc esse in sensibilibus secundum esse, sicut ipsi quos nunc nominavimus Pythagorici. Quidam autem opinantur esse plura præter sensibilia, quæ sunt quædam quidditates sensibilium,et tamen secundum esse non sunt in sensibilibus, sicut Plato, qui ipsas species ideales, et mathematica dicit esse duas substantias : tertiam vero dicit sensibilium corporum esse substantiam. Et rationes hujus posi-
tionis superius sæpius sunt a nobis assignatæ. Leucippus autem, nepos Platonis, Academicus Philosophus dixit plures esse substantias, quas tamen ab uno quod est unitas, inchoat : et uniuscujusque istorum dicit esse substantiam, quæ est quidditas eorum quæ principiantur in unoquoque ordine principiatorum. Aliam igitur omnium quidem primam dixit esse substantiam sive quidditatem numerorum: eo quod numeri propter sæpius a nobis inductas rationes, sunt prima principia et prime quidditates omnium : et quia numeri non sunt principia nisi in consonantia proportionis musicæ naturalis, ideo dixit aliam esse substantiam et quidditatem musarum quas novem esse posuit, sub quarum consonantia omnium consistit quidditas. Et deinde post hæc posuit consonantias luminis et umbræ obtenebrantis lumen intelligentiæ : et has dixit esse quidditates animarum : quia anima rationalis in umbra intelligentiæ, et sensibilis in umbra rationis, et vegetabilis in umbra sensibilis ab ipso agentis intellectus lumine quidditatum : et hoc modo protendit Leucippus substantias usque ad hæc corpora sensibilia : quia cœlum ponit in umbra vegetationis, et elementum in umbra cœli quidditatis, et rursum mixta corpora ex irradiatione cœli super elementum dicit accipere suæ quidditatis substantiam.
Quidam posteriorum Philosophorum species et numerum eamdem dicunt habere naturam : eo quod ipsa species res numerantur, et ipsas species dicunt esse essentias separatas, quæ applicatæ rebus conferunt eis esse et distinctionem et numerum : et ideo speciem ipsam qua res numerantur, dicunt esse rei formalem quidditatem, et id quod habitum sive con sequens est sub ipsa specie, est linea et superficies, quæ sunt prima secundum eos corpus, in quantum corpus est, elementantia : et sic devenit quidditas usque ad cœli substantiam, quæ est
<--- Page Split --->
quidditas prima corporis naturalis, et deinde sunt in quidditatibus suis corpora sensibilia activa et passiva. Haec igitur in summa sunt quae de rerum quidditatibus dixerunt Antiqui.
De his ergo quid bene dictum sit, aut non bene, et quae sit substantia quae quidditas est et vocatur, et utrum quidditates sint aliquid separatae praeter sensibiles existentes substantias individuas, aut non sunt aliquid praeter eas, sed ab eis separatae, et iterum quomodo sint hujus quidditates quae vel sunt separatae a sensibus, vel non sunt separatae ab eis, et iterum utrum in rei veritate sit aliqua quidditas substantiae separatae existens, et propter quam causam, et quomodo est separata talis quidditas, aut si nulla quidditas est separata alicujus substantiae a sensibili substantia, sed omnis quidditas est in sensibilibus substantiis, perscrutandum est a nobis : quia, sicut supra diximus, ponimus substantiam quae est quidditas substantiae primae esse primum ens, quod est quid est, sicut superius illa substantia tempore prior esse est ostensa.
CAPUT V.
A quibus modis multipliciter dicitur substantia, et quomodo magis dicatur substantia.
Ante omnia autem oportet nos distinguere quot modis dicitur substantia, ut videamus quae sit prima substantia, quae principium est omnium entium. Quantum igitur ad praesentem pertinet speculationem, notandum quod substantia si non multiplicius dicitur, quatuor modis dicitur apud Antiquos, et secundum ve-
ritatem maxime. Etenim substantia dicitur quid erat esse quae est ipsa rei vera diffinitio. Adhuc autem illa natura simplex cui accidit universale esse, sicut diximus in ante habitis, et cui per se et non secundum accidens attribuitur diffinitio, dicitur substantia rei : et est praedicabilis de re ipsa cujus est natura. Adhuc autem dicitur universale id quod prædicatur in quid de re de qua prædicatur, et quod est subjectum primum, cujus qualitates sunt differentiae : et hoc est genus. Plato autem dicit substantiam modo primo dictam, sicut hoc dictum est, esse ipsam rei quidditatem. Universale autem dixit esse primum ideale causaliter præhabens essentialia uniuscujusque sive entis. Genus autem dicit esse essentialiter constitutionem substantiae ingrediens in quid prædicatum. Fuerunt autem nonnulli qui quidem substantiam sic diversificaverunt, quod substantia formalis aut est totum esse, aut pars ipsius : et totum quidem esse est natura quae est quidditas : pars autem duplex est differentia, videlicet quae est sicut universale, quae dicit esse substantiale, sicut quod est quale quid, et genus quod est subjectum in quid prædicatum, et in potentia existens : et ideo proportionatum materiae. Omnibus autem præinductis modis substantia est per tria divisa. Quartum autem quod dicitur substantia, est subjectum : subjectum vero est de quo omnia alio dicuntur, et ipsum non dicitur de alio : hoc enim habet veram subjecti rationem : haec autem est individua substantia designata individuantibus in genere substantiae. Et secundum hanc divisionem materia sub genere comprehenditur propter similitudinem potentiae : et quia, sicut in præhabitis diximus, genus est forma communis materiam sub potentia propinqua vel media vel prima designans. Oportet igitur primum de hoc determinare, quia subjectum primum maxime videtur esse substantia : subjectum autem primum modo quodam dicitur esse
<--- Page Split --->
materia : ab illa enim habet substantia prima quod substat : et ideo materia dicitur substantia, et alio modo dicitur substantia forma tripliciter variata, sicut diversificavimus eam per quid erat esse et universale et genus : quam quidam in se consideratam vocant essentiam : et hoc est satis rationabile. In intellectu autem consideratam vocant universale : et hoc non est rationabile : quia licet universale non nisi in intellectu sit, non tamen ab hoc est universale quod est in intellectu, sed potius ad hoc quod est multiplicabile, et communicabile pluribus 1. Prout autem altera pars est compositi, vocant eam formam : et haec nominatio etiam non est conveniens : quia magis dicitur forma prout est extra materiam formans, et actus dicitur prout est in materia : et dicitur imago prout refertur ad primum formans quod est extra materiam. Tertio vero modo dicitur substantia compositum quod est ex his duabus substantiis : et hoc est individuum designatum in genere substantiae. Dico autem, gratia exempli, materiam quidem sicut est æs : formam autem specialitatis quæ speciem confert, sicut est figura idoli in ære : et quod est ex his, dico sicut est tota composita statua in artificiato designata et perfecta. Hæc igitur divisio trimembris priorem quadrimembrem in se comprehendit. Si autem fiat comparatio inter ea quæ dicta sunt, videbitur pef rationem quidem forma maxime substantia esse : si enim species est prior quam materia, et est magis ens, eo quod facit esse materiam, prior ea existens, eo quod materia est in potentia, nec de potentia educitur ad actum nisi per hoc quod est actus et species, oportet tunc quod esse sit prior eo composito quod est ex utrisque : quia quod est prius priore, est etiam prius posteriore propter eamdem rationem : pars enim cum constituat totum, prior est toto : et sic materia prior est compo-
sito. Sic igitur figuraliter sive superficialiter et topice in quantum communi signo apparere potuit, dictum est quid est substantia. Topica autem et ex probabilibus logicis sumpta ratio substantiæ est, quæ secundum suum nomen videtur eonvenire, et hoc est quod substantia est, ideo dicta substantia, quia non dicitur de subjecto aliquo quod sibi substet ad hoc quod accipiat esse in ipso : sed quia ipsa est subjectum de quo alia omnia dicuntur prædicamenta et accipiunt esse in ipsa : et ideo non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ejus, sicut paulo ante diximus.
Oportet autem nos non solum ita topice de substantia determinare, sed etiam per magis essentialia sibi et per modum demonstrationis. Non enim sufficiens est secundum facultatem primæ philosophiae modo topico de substantia determinare, eo quod iste modus communis est et ex probabilibus : et ideo non manifestus, eo quod non est per essentialia immediata determinans quid est et propter quid. Sed antequam hanc subtilitatem determinemus de substantia inter ea in quæ divisimus substantiam, rationem faciamus compositionis, ut ex ipsa comparatione magis appareat quæ substantia vere sit ipsa primæ substantiæ quidditas. In ipso autem primo aspectu topice considerando, videtur quod materia sit maxime substantia. Si enim daretur quod materia maxime non sit substantia, tunc diffugit a notitia nostra quid sit substantia. Si enim ratio substantiæ est quam induximus, quæ omnibus aliis substat, et sibi nihil substat in quo sit, tunc materia maxime substantia esse videtur : aliis enim sublatis per intellectum ab individua substantia, nihil apparet remanens præter materiam : omnia enim alia sunt aut passiones, sive qualitates corporum, aut poemata quæ nos factiones
<--- Page Split --->
vel operationes et actiones in communi vocamus, aut potentiae sive virtutes operationum et passionum : longitudo vero et latitudo et profunditas quae quibusdam substantiae esse videbantur aliquando, quantitates quaedam sunt materiae et non sunt substantiae : quantitas enim non est substantia, sed magis illud est substantia, cui sicut subjecto hujusmodi insunt primum : ablata autem longitudine et latitudine et profundo nihil videtur remanere, nisi si quid est ipsum subjectum omnibus in quo sunt hoc quod ab omnibus hujus quae insunt, est diffinitum et determinatum. Sic igitur incedentibus per hujus topicam considerationem, necesse est quod sola materia videatur esse substantia : propter quod etiam moti plurimi Antiquorum dixerunt quod omnes formae sunt accidentales. Dico autem materiam quae equidmetaleshabet considerationes, quod secundum seipsam nec quantitas, nec aliquid aliud dicitur, quibus ens determinatum dividitur per genera entis : est enim aliquid de quo sicut de subjecto praedicantur horum singula : et oportet quod illud habeat esse diversum ab omnibus quae predicantur de ipso, quae sunt in singulis categoriis. Alia enim omnia praedicantur de substantia prima, et substantia prima et etiam substantia secunda praedicantur de materia : et ideo ipsa est id quod est secundum se non relatum ad aliud aliquid : ipsa enim nec est quidditas praedicata quae est forma substantialis, neque est quantitas, neque est aliquid aliud aliorum praedicamentorum, neque etiam negationes, neque privationes horum : negationes enim horum et praedicationes non conveniunt ei nisi secundum accidens illud quo ipsa subjicitur motui et enti quod predicatur de ipsa : secundum autem quod consideratur ipsa in sua substantialitate, solum est ipsa diversa ab omnibus his : et est id quod est in ente praeter omnes formas. Ex his enim et hujus rationibus
speculantibus accidit materiam vel solam vel maxime esse substantiam.
Et summatim recolligenda sunt ista Nota quatuor condiquatuor quae ad hoc inducuntur, scilicet tiones materie, per quod remanet ultima omnibus aliis per quas primo aspectu viintellectum ablatis : et quod ipsa est detur quod sit maxime subtantia, ex quibus Antiquit forambant quaante dictum est. Tertium autem est, tuor motiva ad probanquod ipsa est diversum quid ab omnibus dum solam materiam aliis, ex quo omnium aliorum est inesse esse substantiam et suum aut non est inesse, sed cui insunt maxime subsomnia. Sic enim habet rationem subjeeti ad omnia quotquot sunt alia. Quartum autem est, quod ipsa est cui nec affirmationes, nec negationes conveniunt aliquorum. Affirmationes autem non conveniunt, quia si aliquid affirmaretur, de ipsa per hoc quod illud esset in ea, non esset receptibilis alicujus alterius : quia per illud quod de ipsa 'affirmaretur, esset actu illud quod affirmaretur de ipsa : negationes autem non convenirent ei nisi essent in ipsa affirmationes aliquae, propter quas removerentur de ipsa ea quae affirmationibus opponuntur. Adhuc autem si negationes ei convenirent, oporteret quod illae essent negationes in genere quae supponunt privationes : privationes autem relinquunt subjectum cum aptitudine. Aptitudo autem dicit habitus et formae confusam inchoationem, quod non contingit materiae secundum esse materiae, sed potius per hoc quod aliquid accidit ipsi de esse formae quod est in ipsa.
Igitur quatuor haec sunt materiae conditiones, ex quibus videtur materia plus omnibus aliis esse substantia. Si enim remanet ultima, ipsa sola est quae subset omnibus : et quod omnibus subset, maxime substat : ergo maxime est substantia. Adhuc si omnibus aliis per hoc quod sibi insunt, est causa existendi : et quod omnibus est causa existendi et verissime per se est, ipsa maxime per se est : igitur verissime est substantia : quia substantia est quod per
<--- Page Split --->
se existit. Amplius si ab omnibus aliis diversa est per hoc quod non contingit ei inesse, ab omnibus diversa est per hoc, quia non dependet ad aliud secundum esse : quod autem non dependet ad aliud secundum esse, maxime est : igitur ipsa maxime est : et quod maxime est, substantia est : igitur materia maxime substantia est. Adhuc autem a quo omnium removentur affirmationes et negationes, maxime est per hoc quod ipsum secundum seipsum est : a materia autem omnium removentur affirmationes et negationes : igitur materia maxime est per hoc quod ipsa secundum seipsam est.
Omnes autem istae rationes sumpta est ex typis et signis fallibilibus : et ideo non probant materiam maxime esse substan- tiam. Cum enim dicitur substare omnibus quod relinquitur post omnia, hoc quidem est verum, sed hoc non dicit maximam entitatem, sed imperfectissimam, quae in- diget determinari per omnia accidentalia et substantialia, antequam possit in actu completo designari : et sic patet cum sub- stantia verissimam et completissimam ha- beat entitatem, quod materia minime est substantia. Cum autem dicitur quod ipsa per hoc quod substat omnibus, substare et existere facit omnia, hoc plane est fal- sum : quia forma substantialis secun- dum esse et existere prout ipsa essentia est, non dependet ab ipsa, sed potius ab intellectu agente, cujus ipsa est lumen. Similiter autem materia non per se sub- stat accidenti, sed potius substat ipsi prout esse primum habet a forma sub- stantiali : quia accidens, sicut jam dixi- mus, prout ordinabile in praedicamento, dicit substantiam sub tali esse vel tali : sicut enim accidens reducitur ad per se. Hoc patet per ante dicta. Ex hoc ite- rum quod dicitur, quod removetur ab affirmationibus omnium et negationi- bus, non sequitur, nisi quod nullum pe- nitus habeat esse determinatum : esse enim materiae in eo quod materia est
non est esse determinatum vel perfectum aliqua perfectione, sed est esse incompletissimum et imperfectissimum. Patet igitur quod hujusmodi determinatio non sufficit de materia : est igitur impossibile quod ex his aliquis probet materiam maxime esse substantiam.
Sed est etiam una ratio omnibus inductis praeponderans, qua probatur forma esse maxime substantia : quod enim secundum suam essentiam separabile est a materia, non dependens in essentialitate ad ipsam, et quod in esse quod est essentialis actus ejus, dat esse omnibus eis quæ sunt aliquid hoc quod sunt, illud est verissimum ens et maxime ens:forma autem esttalis, ut patet ex superius probatis, quæ ut essentia sit, non dependet ad materiam, et in ipso esse quod est actus ejus, omnibus dat esse hoc quod sunt quæ aliquid sunt : igitur ipsa verissime est et maxime est : et quod verissime et maxime est, est substantia : est igitur ipsa maxime substantia et prima substantia.
Et quod aliquando dictum est 1, quod substantia est quæ principaliter et primo et maxime et proprie dicitur, ut aliquis homo, et aliquis bos, per quod aliquibus videtur maxime substantia esse individuum designatum in genere substantiae, non est dictum secundum hanc intentionem in qua modo sumus : quia cum dicitur substantia, duo dicuntur, ordo videlicet unius sub altero, et stans per seipsum in vera essentialitate et aliis causa essentiae. Et siquidem ipse ordo attendatur, tunc prima substantia erit quæ ordinem substantis habet ad omnia alia superiora : et hoc est quod est ita subjectum, quod secundum suam naturam non est superius aliquo : et hoc modo primam diximus esse substantiam in scientia in qua consideravimus de ordine prædicabilium ad subjectum : hic vero de vera intendimus entitate, quæ convenit actui ad aliud secundum entitatem non
<--- Page Split --->
dependenti, qui omnibus aliis dat esse: hoc enim maxime stat in entitate, et hoc modo verum et primum ens hujus actus et forma est: hoc igitur est ens primum et maxime et prima substantia existens. Et haec ratio nullam penitus potest habere contradictionem.
quantum est motus ad ipsam, et sic determinatum est in Physicis determinatione quae conducit ad cognitionem motoris primi, ad quem reducitur omnis motus. Determinari habet etiam in quantum substantia et substantiae sensibilis principium, et hoc modo inquirimus de ea hic: et hoc modo sicut paulo superius demonstravimus, conducit ad scientiam formae primae et ultimi finis: et sic sunt in ea multae dubitationes et multi errores, ut diximus.
Et id quod est ex his duobus, materia videlicet et forma, compositum est substantia apparens sive designata in esse per formam, et materia etiam est actu esse habens per formam. Itaque dimissa materia et composito, de tertia substantia quae est forma primo et maxime substantia existens, est perscrutandum, cum volumus entium sensibilium inquirere quidditates: illa enim tertia substantia est dubitabilis, et multi dubitaverunt circa eam: substantia vero composita quae est individuum designatum, 'est de qua nullus unquam dubitavit, eo quod sensus ipsam ostendit. De materia etiam licet quidam dubitaverunt quid sit, tamen quia esset non dubitaverunt, sed omnes supponentes eam esse, dubitaverunt quid esset: et ideo quidam atomos, quidam autem homogenia, et quidam unum vel plura elementa eam dixerunt. De materia enim duplex potest esse consideratio, in quantum videlicet materia est, vel in quantum est substantia quaedam 1. De ipsa autem in quantum materia est, sufficit quod in prehabitis est determinatum: in quantum enim materia est, actus suus est transmutatio, quae est actus in potentia existentis: et per hunc actum sufficienter cognoscitur et scitur. In quantum autem substantia quaedam est, quae subjectum primum est, alias habet actiones quae sunt non in aliquo esse, et alia in ipsa esse, et alia quae paulo ante determinatae sunt, et quoad illas determinatur in ista sapientia in sequentibus. Similiter autem de forma duplex potest esse determinatio, videlicet in
CAPUT VI.
Qualiter procedendum est ad quidditatis inquisitionem ?
Quia igitur omnes confitentur quod 10. sensibilium sunt substantiae, quaerendum est de quidditate substantiae primae in illis sensibiliter designatis substantiis : verum etiam quia a principio istius considerationis dividentes distinximus quid determinavimus substantiam, et quot modis, et horum modorum unus quidem videtur esse, quo substantiam dicimus quid erat esse sive rei quidditatem, speculandum est primo de illo. Sic igitur est speculandum pro omni quod speculatur, ut speculando semper transeamus ab eo quod notius est nobis ad illud quod notius est in natura: hoc enim doctrinae principium est, sicut diximus in quinto libro superius. Omnibus enim accipientibus disciplinam, hoc modo fit disciplina convenientius praeterquam in solis mathematicis. Et hujus causa est, quia illa non ab experientia sumunt generationem. Omnes autem aliae scientiae ab experimento sumentes initium, convenientius a nobis notis inchoantur: et sic procedunt:
Quere in mathematicis non procedirnus a nobis notis ad nota nature.
1 Vide idem ab Averroe hic com. 9 et in II
<--- Page Split --->
dicunt ad ea quae manifesta unt in natura ad quae dispositio nostri intellectus est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis : et ideo cum morales scientiae praecipue sint circa actus, opus est in eis sic procedere : licet enim divinius sit bonum civitatis quam hominis, et divinissimum id quod gentis, tamen processus est in talibus ex uniuscujusque bonis quae fiunt per monasticam primo in totaliter bona, quae sunt bona reipublicae civitatis, vel gentis : et sunt haec singula bona per rationem justitiae legalis et specialis quae consistit in communicatione et distributione. Ex his enim qui circa propria in monastica probati sunt, civium rectores eliguntur, et sic ab his quae nobis sunt nota proceditur in per se nota : quia eadem sunt naturae nota et per se nota : ea autem quae singulis sunt nota et prima secundum doctrinam, multoties paulatim efficiuntur et sunt nota : quia paulatim de experimento in experimentum colliguntur : et entis quidem cujus per se est notitia, quod est ipsa quidditas, parum autem, aut nihil : parum habent, quia non nisi per accidens habent : nihil autem habent, quia nihil stans habent per seipsum, ut tamen notitia sit stantis et permanentis secundum seipsum. Attamen ex sic male notis oportet tentare noscere omnino et secundum seipsa nota : transire enim oportet, sicut diximus, per haec sensibilia eadem nota nobis : hoc enim maxime est faciendum in sapientia, quae non habetur nisi omnibus aliis ad ipsam adminiculantibus prehabitis : ei sicut in secundo de Intellectu et Intelligibili ostendimus, intellectus noster non surgit ad theologica comprehendenda, nisi prius se sit adeptus in omnibus inferioribus in effectu intellectis.
quid est in unoquoque sensibilium secundum se.
CAPUT VII.
Quod nec accidens per accidens, nec accidens per se est de quidditate substantiae.
Inquirentes igitur de quidditate substantiarum sensibilium probabimus primo, quod nihil accidentium separabilium vel inseparabilium est de quidditate substantiarum : et hoc quidem patet in accidente separabili, quod est accidens per accidens : cum enim diffinitio quae dicit quidditatem sit eadem quae est res diffinita, oportet quod conveniat ei per magis intrinseca essentialia et propinquissima ad esse : et sic oportet quod conveniant ei cujus est diffinitio in primo modo dicendi per se : quia ille est essentialior omnibus, sicut supra in quinto libro et in Analyticis posterioribus determinatum est. Nihil autem eorum quae conveniunt per accidens, est intrinsecum et essentiale cui contingit per accidens : propter quod secundum primum modum dicendi per se non potest esse de ratione diffinitiva ejus cui contingit per accidens: non enim te esse per essentiam et quidditatem, idem est quod musicum esse, quod tibi contingit per accidens : cujus probatio est, quia non secundum teipsum sive secundum essentialia tibi tu musicus es.
Quæramus enim dicentes, quis tu vel quid sis secundum teipsum : et secundum teipsum quidem non es esse hoc quod conficitur tuum per accidens ex subjecto et accidente : id enim ipsum quod tu es per substantiam, non ita se habet secundum se, ut in essentia sua sit aliquid naturae extranæe ab ipso. Et ex
<--- Page Split --->
ista ratione ulterius concluditur, quod nec accidens per se quod est inseparabile, est de subjecti sive substantiae diffinitione : quia est extranea natura ab ipso, et esse substantiae consequens : et ab eo quod est esse consequens, non dependet ipsum esse substantiae sicut dependet a diffinientibus. Hoc autem patet : si enim sumam per se accidens ad subjectum proximum ut superficies alba sive colorata albedo vel color, non est de quidditate superficiei : non enim superficiem esse secundum esse substantiale est superficiem albam esse : neque est quid sive quidditas ipsius id quod conficitur ex utrisque, superficie videlicet, et albedine. Et si quaeritur quare : dicimus hujus causam esse, quia albedo adest ei : quod autem adest, est extraneum ab eo quod intus est intrinsecum et essentiale substantiae. Omnis igitur illa ratio in qua ratione id secundum esse substantiale dicente, in qua non inerit aliquid accidentale, sed omnia insunt substantialia rei intranea ex quibus id secundum esse substantiale dicit, illa ratio est quae est quid erat esse singulis substantiis sensibilibus : quia si superficiem albam esse est superficiem esse secundum esse substantiale, cum multa tam per se quam per accidens insint eidem superliciei, sicut albam lenem sive planam esse, et alia hujusmodi : omnia haec erunt unum in esse substantiali et ad invicem et cum subjecto : et quod quidem eadem sunt subjecto, patet ex hoc quod diffinientia sunt esse diffiniti. Quod autem ad invicem sunt eadem, patet ex hoc quod diffinientia idem quod diffinitur, ad minus secundum esse, sunt eadem, licet naturae sint diversae. Hoc autem quod diximus, quod accidens per se adest et additur subjecto, etiam alio modo intelligitur. Sed ad hoc ut hoc facile accipiatur, volumus enim esse praemonitum lectorem, quod in specie diffinita actu sunt diffinientia : unde cum diffinitur homo, diffinitur per ea quae actu sunt in ipso, et explicantur per diffinitionem : propter
quod si subjectum quod est substantia, diffiniretur per accidens per se, oporteret quod subjectum actu esset in recto intellectu accidentis diffiniti, sicut cum dicimus, simus : hoc enim dicit speciem ejus modi accidentis, et secundum hoc simus actu diceret nasum, et in recto, et esset essentialis prædicatio, cum diceretur, simus est nasus : sicut cum diceretur, homo est animal, vel homo est rationale. Ex hypothesis autem quod dicitur accidens esse per se, et tamen diffinitivum esse substantiae est subjectum in intellectu accidentis, non quidem actu, nec in recto, quia non est essentia accidentis : et tunc semper necesse est fieri additionem nugatoriam : quia idem esset nasus simus, quod nasus nasus simus : et in illo simo iterum esset intellectus et nasus in recto : et hoc procederet in infinitum : et haec additio sequitur ex eo quod dicitur accidens per se remanere accidens, et tamen esse diffinitivum : est enim, sicut diximus, in recto et actu et essentialiter in simo intelligitur nasus.
Cum autem dicitur esse accidens, additur ei sicut subjectum : et sic his erit ibi nasus ut subjectum et ut essentiale prædicatum : hoc manifestum est, si resolvatur hoc quod dico, nasus simus, secundum præmissam positionem : erit enim tunc idem nasus simus quod nasi nasus curvus : hoc autem non contingit si dicatur accidens non esse diffinitivum subjecti, sed potius subjectum esse quasi diffinitivum accidentis : quia tunc subjectum non est in intellectu accidentis actu, sed potentia : et non essentialiter, sed sicut constituens ipsum accidens hoc modo quo accidens constituitur per substantiam, sicut in ante habitis diximus : et sic iterum subjectum non est in intellectu accidentis nisi in obliquo. Et hoc patet, quia cum resolvo simum, tunc est nasi curvitas ipsa simitas : curvitas autem non est dicens nasum nisi potentia : potest enim esse in naso et in aliquo sub-jecto, sicut in crure vel in alio, neque est essentia curvitas nasi, nec aliquid de
<--- Page Split --->
essentia ipsius : quia tunc oporteret quod substantia esset accidens, quod est falsum : et ideo non in recto praedicatur de ipso.
Nota causam quare subjektum in diffinitione accidentis in abstracto concepti cadit in obliquo.
Explicite ergo ponitur nasus ad simum, ideo non remanet in intellectu ipsius : extrahi enim potest extra intellectum ipsius, cum nihil sint essentialium ipsi, nec in recto praedicatum de hoc quod est essentia simitatis in quantum simitas est: hoc enim non est nisi curvitas : et ideo appositum non est de intellectu, sed est quasi differentia determinans essentiam simi in eo quod simum est : esse enim accidentis secundum suum esse non determinatur nisi per suum subjectum : et quod in diffinitionibus est sicut determinans, hoc est loco differentiae. Dico autem loco differentiae, quia accidens propriam non habet diffinitionem, neque propriam differentiam : sed subjectum constituens ipsum in esse est loco differentiae in notificatione accidentis.
Quod autem diximus de simo in quantum simum est, dicimus de colorato vel albo, cum dicimus, superficies est colorata vel alba : in ante habitis autem ostendimus, quoniam accidens ordinabile in genere et specie non absolvitur ab esse substantiae, quia ipsum est quaedam substantia sub tali esse : et ideo non est nisi modus substantiae 1. Ex praedictis autem patet, quod si aliquid eorum quae in intellectu aliorum actu insunt, non ad ostendendam essentiam addatur, nugatio erit sicut cum dicitur, homo animal : cum autem dicitur, homo est animal, praedicatum ostenditur de subjecto, quod est in ratione ipsius, et illa propositio est per se. De his igitur in tantum dictum sit.
CAPUT VIII.
Quod accidens veram non potest habere diffinitionem.
Quoniam vero sunt composita haec entia diversarum naturarum omnia quae dicuntur secundum alias categorias, et non sunt vere unum, eo quod id quod subjicitur in omnium entium diffinitione est quid substantiae : substantia enim est id quod constituit accidens in esse : et ideo primum diffinitione accidentis est substantia : ideo ostendemus quod nullum accidentium secundum aliquam categoriam veram habet diffinitionem : in omnibus enim diffinitionibus verum subjicitur quid substantiae, et quid qualitati, et quid quantitati, et quando, et ubi, et aliis generibus : et his etiam quae sunt in pluribus generibus, ut motus. Cum enim diffiniens quid albedo, dico quod est color disgregativus visus, si haec vera diffinitio est, oportet quod resolvatur in primum sui esse principium : eo quod omnes diffinitiones resolvuntur usque ad primum esse principium : resolvamus igitur colorem in primum sui esse principium, dicentes quod color est extremitas corporis terminati perspicui natura perfecti, constat quod perspicui natura est substantia : et ideo principium primum esse coloris est substantia. Et sic est in motus ratione, quando dicimus, motus est actus existentis in potentia : existens enim in potentia est materia : et sic est in omni icote : propter quod in ante habitis diximus
1 Accidens propriam diffinitionem non habet neque propriam differentiam, quod intelligo comparative ad substantiam : quia non est dubium quin accidentia habeant propria genera, et per consequens proprias differentias :
tamen scias quod sine subjecto non potest haberi diffinitio accidentis, cum diffinitio dicat perfectum conceptum rei diffinitae : et ad haec pauci advertunt. P. J.
<--- Page Split --->
quod accidens non habet differentiam entis qua ordinetur in praedicamento, nisi accipiatur sic, quod substantiam dicat sub esse tali vel tali : et sic in Topicis dicitur, quod si posita albedine, dicat quis quod positum est colorem esse, quid substantiae dicit, significat autem quale. Cum igitur omnis diffinitio accidentis dicat substantiam ut quid, et significet accidens ut quantum, vel quale, vel aliud alterius praedicamenti : sic hoc modo omne accidens est ex diversis naturis dicens quoddam compositum ex congregatione, non secundum unionem naturae unius et ejusdem perscrutandum est, si sit aliqua ratio vere diffinitiva quae dicat quid erat esse cujuscumque eorum, et utrum inest eis quae vocamus accidentia vere quid erat esse : sicut verbi gratia, utrum albo homini quod dicit ex subjecto et accidente, quae diversae naturae sunt, non ad unum esse per sua principia referibiles, sit attribuenda vera diffinitio, ita quod dicat verissime quid erat esse unum secundum quidditatem albo homini : et quia omni diffinito ponitur nomen unum quo significatur natura illa cui per se attribuitur diffinitio, ponamus quod hoc nomen, vestis, sit nomen illius naturae : in albo enim homine diffinitio assignanda est, si vere habet diffinitionem, ita quod illa diffinitio dicat quid est vestem esse secundum quod vestis significat naturam unam albi hominis. Nomen enim hoc congruit : eo quod accidens secundum quod dicit extrinsecum quid substantiae, habitus quidam est substantiae, quod antiqui poetae per peplum Palladis significabant, Palladem substantiam, peplum autem formas substantiam circumstantes appellantes.
Sic igitur procedentes, dicimus ad hoc quod vera sit diffinitio secundum ipsorum diffinientium considerationem, quatuor esse necessaria, quod videlicet diffinientia diffinito sint essentialia secundum primum per se dicendi modum. Et quod totaliter ad unum esse et unicum diffinientia referantur, et illud dicant totum. Et quod diffinitio
alicujus unius et unitae naturae sit primo. Et ex hoc resultat quartum, quod sit talis naturae et speciei quae unum unius naturae genus essentialiter participat : quia illius essentialis qualitas est differentia, et illa conjuncta illi generi constituit diffinitionem. His autem ad faciliorem intellectum sic praesuppositis, dicimus quod hoc quod vere est quid, non est eorum quae neque secundum se sunt dicta : quia quacumque dictione et nomine significantur, illa dicit cum alio ens compositum : aut forte distinguere oportet in eo quod est ens secundum se : aliquid enim est secundum se primo, cujus ratio et intellectus totus est absolutus, non ad aliquid extraneum dependens : et hoc modo substantiae nomen et intellectus est absolutus, qui per nihil sibi diffinitur extraneum. Alio modo dicitur secundum se, quod incomplexe significatur quocumque modo, et hoc per posterius dicitur secundum se, sicut dicitur, quod singulum incomplexorum secundum se acceptum aut significat substantiam, aut qualitatem, aut naturam alicujus generum aliorum : et tunc patet quod hujusmodi secundi secundum se dicti quid erat esse quo ipsum est, hoc quod est ex additione unius generis naturae ad alterius generis naturam : illud vero quod erat esse, quod est ejus quod primo modo secundum se dicitur, non est ex additione, sed ex essentialibus unius naturae principiis esse constituentibus : hoc autem patet ex hoc quod illud quod erat esse secundo modo secundum se dicti dicitur addi alii naturae per idem esse quidditatis illud quod diffinitur. Ut verbi gratia, si aliquis diffiniat dicens albi hominis esse sub uno nomine designati : hoc enim dicit accidens ex quo substantiam ut suae constitutionis principium claudit in suo intellectu. Ratio enim diffinitiva per aliud nomen simplex attribuitur eidem composito quod dicit, albus homo, ut supra diximus, quod vestis significat totum illud quod significat albus homo : hoc enim qui sic diffinit, diffinit nomen, vestem videlicet quasi album hominem :
<--- Page Split --->
quia est nomen esse illius quod est albi hominis : et hoc patet non esse veram diffinitionem, cum principia hominis et principia albedinis non possunt esse essentialia eidem. Nec hoc dico quod albus homonon dicat quid album etsimiliter vestis, cum substantia ubique dicat quid : sed hoc quid non - dicit quid erat esse : eo quod essentialiter ambo ista suis principiiis ad idem esse non referuntur : et similiter omne accidens dicit quid, et significat quantum, vel quale, vel aliquid hujusmodi. Sed hoc quid cum extraneum sit ab accidentis natura, non est quid erat esse diffinitionis. Deficit ergo et accidentis diffinitio in hoc quod esse accidentis constituentia non sunt coessentialia supra, quod fuit prima conditio verae diffinitionis.
Amplius id quod est vere quidem aut totaliter quid aut non est vere quid : et hoc patet per ipsius quidditatis rationem : quid enim vere est id quod est et dicit quid erat esse totum et unicum. Quando vero aliud esse de alio dicitur, sicut in diffinitione fit accidentis, tunc non est totum id quod est quod quid esse, sed potius modus quidam esse qui est alicujus, sicut diximus in hujus libri septimi principio. Sicut si dicam quid album : non enim dico esse aliquid quod sit hoc absolutum secundum se : sed dicam qualitatem alicujus hoc est esse quid secundum se solum substantiis inest. Igitur qui erat esse, verissime est eorum quorum diffinitio sui quidditativa est ratio rationum earum quae quid erat esse dicentium. Diffinitiva autem ratio non est nisi secundum se intellec torum : quia diffinitio est vera, quando diffinitio habet nomen cum ipsa ratione idem et unum signans : et hoc signatum est natura unica generis unius cui per se attribuitur diffinitio.
rationes quorumcumque ex diversis compositorum essent veri termini sive diffiniti esse diffinitiones : possibile enim est nomen unum ponere diversis adunatis quocumque modo : et hoc nomen inest alicui rationi quae de tali assignari potest uno congregato. Igitur Ilion sive Ilionis erit diffinitio unum esse dicens : cum tamen metrum Ilion infinita millia contineat actionum et passionum et qualitatum et aliorum accidentium ad unicum esse non reducibilium. Ex his igitur patet, quod principia verae diffinitionis debent referri ad totalitatem unicam. Amplius considerandum si diffinitio sit alicujus primi cui per se diffinitio attribuitur. Talia autem sunt, et sola illa quaecumque sic praedicantur per se, quod non aliud unius naturae praedicatum, vel dicunt de alio alterius generis et naturae, sicut faciunt omnia accidentia. Sic igitur per tertiam conditionem diffinnitium patet accidentis non esse veram diffinitionem. Ex hoc autem concluditur quarta, quod videlicet quid erat esse non erit in aliqua specierum quae est non generis suae naturea. Cum enim omne accidens genus habeat substantiam sub tali esse vel tali, non habet accidens speciem sub assignato genere positam, in cujus intellectu actu et essentialiter et in recto sit totum suum genus quoad omnia ea quae ipsum in esse constituunt. Diffinitio igitur vera non erit nisi his solum speciebus, quae dicto modo ponuntur in suis generibus. Ea namque quae sic non habent genus, non videntur dici in primo modo dicendi per se secundum participationem. Illa enim sola participantur, quae sunt in ipsorum participantium ratione, sicut dictum est in Topicis. Haec igitur quae dicuntur secundum participationem generum, talium sunt passiones : nec est diffinitio ejus, quae dicitur de aliquo quasi accidens : et si dicuntur non ut quid, sed ut alterius alicujus. Haec autem omnia plana sunt per ante dictas rationes.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
Secundum quem modum accidentia possunt habere diffinitionem.
Quia per se primo quidem dicitur duobus modis : primo quidem secundum modum primum quando prædicatum est in ratione subjecti : secundo autem secundum modum secundum, quando subjectum est de ratione prædicati : et primo quidem modo sunt per se veræ diffinitionis principia : secundo autem sunt per se principia diffinitionis accidentis quod est per se : oportet quod accidens aliquo modo habeat diffinitionem. Ratio igitur diffinitiva quædam erit etiam cujustibet prædicamentorum a substantia quæ significant aliquo modo quid : et hæc ratio convenit accidenti si est sibi nomen signans quia hoc huic inest. Non enim potest habere nomen significans quia hoc est absolute, sicut patet per ante dicta. Hæc autem ratio secundum illud nomen data non est ratio diffinitiva secundum primum diffinitionis intentionem, sed est ratio aitologia, hoc est, per se nominatione certior : et hanc quidam vocant rationem majoris declarationis quam sit ipsum nomen : sed hæc ratio simpliciter diffinitio non erit, nec dicens quid erat esse simpliciter, sed potius hoc esse in hoc : aut oportet dicere, quod diffinitio multipliciter, et similiter quid erat esse multipliciter dicetur : sicut enim sæpius dictum est ipsum quid est uno quidem modo et primo significat substantiam, et significat hæc aliquid absolute. Alia vero singula prædicamentorum dicunt etiam quid in quantum non absolvuntur ab intellectu
substantiae, et significant quantitatem vel qualitatem et alia similia his in accidentalitate prædicamentali : sic enim ens est in omnibus, sed non similiter, sed secundum analogiam et hine est quod huic prædicamento quod est substantia, inest primum : illi autem quod est accidentis prædicamentum, inest consequenter : ita omnibus quidem inest quid sive quid erat esse et simpliciter quidem inest substantiae, sicut et ens : quodam autem modo inest aliis quæ non sunt nisi modus entis : et sicut bene dicit Averroes, non sunt ens nisi ens ab esse derivatum sit, sicut in ante habitis ostendimus 1. Dicimus enim qualitatem aliquo modo esse quid, sed non esse quid simpliciter : hoc tamen magis qualitati convenit quam aliis accidentium prædicamentis : quia est quædam qualitas generis et speciei quæ substantia est et quidditatis pars quædam : et hæc est differentia. Est iterum quædam individui designati qualitas quæ est locata in natura accidentis. In aliis autem prædicamentis non omnino sic est : quia quantitas materiae accidit : alia autem etsi accidunt quædam ex ipsis generibus forte vel speciebus, tamen non dicunt nisi quasdam comparationes ejus quod est. Sic igitur id quod quidem quibusdam contingit simpliciter. Aliis autem quæ non dicunt ens, sed dicunt entis aliquid, et dicunt id quod est alicujus, non dicunt quid absolutum : unde diffinitio quædam est hujus quod est non ens, sed est illius quod est ens aliquid, sicut logici dicunt de non ente, quod sit diffinitivum entis : hoc enim non est simpliciter non ens, sed ens quoddam, sic et hujusmodi. Verbi gratia, quia licet negatio nihil diffiniat, tamen negatio hujus vel illius approximare facit quidditati : sicut si venari velim diffinitionem per negationem dividentium commune aliquid, sicut quid est homo quærens, dicam quod substantiarum alia est corporea, alia incorporea : et homo non est sub-
<--- Page Split --->
stantia incorporea : et corporearum substantiarum aliam dicam esse animatam, et aliam inanimatam, et dicam hominem non esse substantiam inanimatam : iterum dicam animatarum et corporearum substantiarum aliam esse sensitivam, aliam vero insensitivam, et hominem non esse quae insensibilis est : et rursus dividam sentientium aliam esse rationalem, aliam vero irrationalem, et negem ab homine substantiam corpoream vivam sentientem irrationalem. In his autem patet, quod negotio in quantum negotio est simpliciter, nihil diffinit : tamen negatio non simpliciter, sed relinquens genus cum opposita differentia in quantum est negotio hujus : et ab hoc facit invenire diffinitionem : et hoc modo diffiniri dicimus qualitatem per negationem diffinitionis substantiae et entis, cujus tamen ipsa qualitas est esse quoddam.
TEXT. et com. 15. Oportet igitur in his quae diffiniumtur intendere, et praecipue cum subtilitate intelligere quomodo oportet diffiniendo dicere circa singula : ut non detur eis magis quam quomodo se habent in esse, neque aliquid auferatur eis. Quapropter et nunc oportet considerare in accidente quomodo se habeat ad esse, quia hoc quod diximus est manifestum per ipsam diffinitionis rationem. Est enim diffinitio ratio determinans esse per terminos ejus qui sunt actus et potentia : quid igitur erat esse similiter inest rebus, sicut et esse et primum quidem et simpliciter inest substantiae. Deinde autem et posterius inest aliis, sicut et ipsum quid est in talibus non est simpliciter quid est, sed oportet illis quid erat esse qualitatem esse, aut quantitatem : aut oportet dicere ea cum substantia esse equivoce entia : aut nos oportet in diffinitione entium esse addentes in entitate, aut auferentes : et hoc est verum, quoniam in diffinitione substantiae id quod additur alii, et cui additur, ambo sunt de entitate substantiae : sed in
diffinitione accidentis additur subjectum sicut differentia constituens accidens : et illud aufertur ab entitate accidentis. Sicut etiam multipliciter dicimus esse dictum non scibile per additionem scibilitatis, sicut prima causa est non scibilis : quia vincit scibilitatem nostram et omnem intellectum, sicut nos in sequentibus ostendemus : quia id quod non scitur nisi per posterius se, secundum sui majorem partem remanet non scitum. Prima autem causa non scitur nisi per posterius se. Aliquid autem dicimus non scitum : quia aufertur ei scibilitas, sicut tempus et motus et materia prima, quae non sciuntur nisi in quantum participant de actu : qui tamen aut nihil eorum est, aut non est eorum secundum quod est actus simpliciter, sed in quantum est imperfectus : est igitur rectum talia dici non æquivoce, nec univoce simpliciter. Est enim æquivocum, cujus solum nomen est æquivocommune et unum, substantia autem cui aptatur diffinitio et insuper ipsa citer didiffinitio penitus diversa. Univocum autem illi oppositum est, cujus nomen et substantia et substantiae ratio est penitus unum. Analogum autem est proportionatum ad unum, et hoc est cujus nomen est unum, et res sive substantia nominata illo nomine, est una et eadem : sed ratio est diversa, eo quod ratio diversificatur per rem et modum rei illius. Huic autem opponitur multipliciter dictum, cujus quidem nomen unum et ratio nominis una, res autem non penitus una, sicut totum et pars quae de continuo et discreto unica dicuntur ratione : cum tamen non una sit totalitas, neque una ratio continui et discreti. Sic pro certo ens non est nisi res una quae est substantia : ratio autem diversa non est, ideo quia res sit diversa, sed potius quia modi ejusdem entis sunt diversi et ab ipso ente et ab invicem, quemadmodum etiam dicimus medicinale unum quidem esse et simpliciter secundum causam efficientem et
<--- Page Split --->
flnem, sed multos esse modos diversorum secundum proportiones eorum quae faciunt actum efficientis, referendo eum ad eumdem finem. Cum enim dicimus medicinale esse corpus medicati, et opus modestis, et vas seu instrumentum medici dicimus, haec omnia esse medicinalia ad unum quid et idem referendo : non tamen haec omnia quidem omnino dicimus esse et unum, sed non propter hoc dicimus ea dici sic æquivoce : et similiter est in quidditate et diffinitione : ea igitur quae sic proportione ad unum dicuntur ut quidam modi ipsius quocumque modo aliquis velit vocare vel dicere, nihil refert quoad propositam intentionem.
e.m. Palam enim est quocumque modo dicat ea : quia simpliciter quae nihil habet extraneum et prima secundum primum modum dicendi per se diffinitio, et quid erat esse cui diffinitio per se attribuitur, non est nisi substantiarum : diffinitio autem quocumque modo dicta, non solum est substantiarum, sed et aliorum accidentium : sed non est primum et simpliciter diffinitio ipsorum : non enim sequitur de necessitate si ponimus quod hoc est per se, quod hoc sit vera diffinitio quod signat illud idem cum aliqua quacumque diffinitiva ratione : sed oportet quod ipsum significet illud cum quadam ratione, illa videlicet quae est ex talibus, quorum quodlibet dicitur de diffinito secundum primum modum dicendi per se : quia tunc omnia illa actu essentialiter et in recto clauduntur in intellectu diffiniti : non tamen est extenso nomine rationis, sicut patet per ante dicta. Sed hoc oportet non ignorare , quod sive ratio dicatur primo modo, sive extenso nomine, sicut dicitur ratio accidentis : quia non erit diffinitio nisi unum et unius sit nomen. Cum autem omne nomen imponatur ab eo quod primo cadit in intellectu imponentis et significet idipsum, patet quod ubi non unitas intellectus, ibi non est
unius unum nomen. Oportet igitur si debeat unum nomen esse diversorum, quod illa diversa claudantur in intellectu uno et eodem : et hoc non est nisi in primo modo et secundo dicendi per se : oportet igitur quod nomen cui aptatur diffinitio , dicat unum secundum primum modum dicendi per se vel secundum : et quæcumque aliter dicunt unum compositionis vel continuitatis vel colligationis, sub illo uno non sunt diffinibilia : et ideo accidens per accidens cum suo subjecto compositum non est una ratione diffinibile, nisi ipsum accidens per accidens ad accidens per se reducatur primo : et ei tunc unum nomen speciei suæ ponatur, sicut est hoc nomen, simum, vel simitas, et claudum, vel aquilum, et hujusmodi. Et ex hoc patet quod homo albus non est res diffinibilis una ratione, id est, diffinitione, nisi prius ad per se reducatur, utrum videlicet album dicat superficiem ex multo compositam perspicuo, in qua clare diffunditur lumen : et huic nomen unum ponatur quod in se claudat subjectum oblique, et esse accidentis in recto, sicut simitas est nasi concavitas, et hujusmodi. Ex his igitur sic intellectis dicimus unam esse diffinitivam rationem si in altero modorum dicendi per se unius intellectus est, et non propter hoc erit una diffinitio, si est unius quod quocumque modo continuitatis sive colligationis sive alterius compositionis est unum : aut etiam quacumque communicatione ordinis, sicut diximus in prælubitis, sicut diximus poemata Iliaca esse unum poema : sed erit diffinitio una si est unius quoties vere dicitur unum. Unum vero dicitur sicut ens secundum se, aut primo modo, vel secundo dicitur ens dupliciter : hoc quidem enim entium dicit hoc aliquid quod vere est et est substantia : aliud vero signat qualitatem, et aliud quantitatem : et hoc non dicit ens : sed hoc esse alicujus quod clauditur in intellectu ipsius : et hoc modo dicit unum cui respondet diffinitio una. Ex hoc sequitur, quod albi hominis si ad per se subje-
<--- Page Split --->
ctum reducatur, erit quaedam ratio et diffinitio : sed tamen alia est ratio albi et substantiae, sicut alia est ratio substantiae et accidentis. Sic igitur patet qualiter est diffinitio accidentis, et qualiter non : et cum aptatur diffinitio accidentis ex suo genere et ex sua differentia : sicut cum dicimus quod albedo est color disgregativus visus, neque genus, neque differentia est sine intellectu subjecti : eo quod utrumque illorum sit accidens : sed tamen quia differentia refertur ad genus, et est qualitas ipsius, quando in diffinitione accidentis conjunguntur genus et differentia, non intelligitur bis subjectum in illa diffinitione : quia ex hoc quod unum refertur ad aliud ex ambobus, non intelligitur subjectum nisi semel : et ideo non fit in tali diffinitione repetitio nugatoria. Haec igitur a nobis de diffinitione accidentis dicta sint.
CAPUT X.
De solutione erroris .quorumdam qui dicebant accidentium nullam esse diffinitionem, et de differentia accidentis ad speciem veram et differentiam veram.
Habet autem dubitationem ex Antiquorum quorumdam opinione. Si enim quis consideret vere et proprie diffinitionis conditionem, dicet cum quibusdam Antiquis nullam esse diffinitionem ex additione substantiae et accidentis quae sunt diversorum generum naturae : et tunc oritur dubitatio magna, cujusmodi diffinitio erit eorum quae non simpliciter sunt secundum suum intellectum unius generis, sed secundum principia se in esse constituentia, sunt de numero copulatorum, sicut sunt acciden-
tia. Si enim diceretur quod nisi talia habent aliquam quidditatem, minus daretur eis quam habent secundum ea quae prædieta sunt. Adhuc autem cum nihil demonstrari possit nisi per diffinitionem, sequeretur quod si accidentia nullam haberent diffinitionem, quod non possent demonstrari : quod omnino est absurdum. Oportet igitur dicere quod accidentia habeant diffinitionem. Sed si hoc concedatur, ex omnibus quæ præmissa sunt, sequitur quod necesse est palam facere diffiniendo ea ex additione ad suum subjectum. Dico autem gratia exempli subjectum sicut est nasus, et passionem sive per se accidens sicut est concavitas in genere, et sicut est simitas in specie, quorum utrumque est ex duobus dictum : quia utrumque horum accidentium dicit hoc in hoc per se in secundo dicendi per se, et non secundum accidens. Attende tamen quod concavitas est genus simitatis, et non potest esse quod omnino proprium subjectum sit generis et speciei : et ideo cum nasus sit proprium subjectum simitatis, aliquid commune concavitati erit proprium subjectum concavitatis : hoc autem commune est superficies depressa, et superficies depressa non est genus nasi, neque etiam essentialis differentia ipsius : et ideo non habet se omnino ad nasum sicut concavitas se habet ad simum. Et ideo cum dicitur nasus concavus, de intellectu primo concavitatis non est subjectum simitatis proprium. Oportet tamen, sicut diximus, quod utriusque sit aliquod subjectum proprium : et hoc ideo est, quia nec concavitas quæ est genus, neque simitas quæ est species, est passio nasi quæ sit accidens per accidens : sed utrumque est passio secundum se, sive per se accidens : neque accidunt ista sicut album accidit Calliæ, aut sicut accidit homini cui accidit Calliam esse qui est albus, sed sicut accidit masculinum et fæmininum animali, et sicut accidit quantitati æquale, et ut generaliter dicatur, sicut accidunt
<--- Page Split --->
omnia quae secundum se sive per se existunt in aliquibus subjectis. Sed in omnibus his licet subjectum sit de intellectu accidentis, non tamen est de primo intellectu ipsius : et ideo non est essentialis sibi sicut ejusdem nature existens, nec in recto cadit in ratione ejus : et ideo non est in ipso nisi potentia : et sic etiam dimidium claudit in se duplum : et ut generaliter dicatur, omnia quae sine aliis non intelliguntur absolute, cum tamen non sint de primo intellectu ipsorum : concavitas autem cum genus simitatis sit, sicut color genus albedinis, est de primo intellectu ipsius : quia species in suo primo intellectu dicit genus et differentiam : et hoc duo dicit, unum in actu, et duo et separata in potentia : et ideo nunquam potest esse, quod posita specie separetur ab ea generis intellectus et similiter differentiae.
Differentia autem cum in se genus habeat aliquo modo, non habet in se nisi potentia : et genus nihil est de natura differentiae existens 1. Differentia enim non constituitur in esse a genere, sicut neque forma a materia : et ideo genus non ita concluditur in intellectu diferentiae sicut in intellectu speciei : propter quod cum dicitur animal rationale, diffinitio est : quia licet genus sit subjectum, et differentia essentialis qualitas ipsius : tamen quia non est in ipsa sicut aliquid essentiae sua, ideo potest extrahi de ipsa: et quando conjungitur ei in ratione, jam non intelligitur in ipsa : non autem sic est de specie : et ideo cum dicitur animal rationale, dicitur aliquid quod diffiniri potest. Cum autem dicitur animal homo, vel homo animal, non est aliquid quod possit diffiniri : quia propter intellectum generis in specie idem bis in diffinitione dicitur. Adhuc autem cum differentia sit generis sicut subjecti cujus est essentialis qualitas, et accidens quod est propria passio, sit etiam subjecti cujus
est essentialis qualitas sive per se nomen : est tamen idem modus habitudinis differentiae ad genus, et e contra subjecti ad passionem, et e converso : quia differentia cum sit forma substantialis, est essentia non constituta a materia quae significatur per genus, sed potius in esse constituens ipsum secundum actum : et ideo non diffinitur per genus, sicut neque forma per materiam. Sed e converso genus et materia diffiniuntur, non quidem per differentiam vel formam, sed in analogia ad ipsam. Accidens autem per se habet se ad subjectum sicut constitutum in esse per ipsum, et subjectum se habet ad accidens sicut in se completum et causa accidenti in essendo : propter quod accidens neque est ens, neque essentia, nisi ens et essentia ab esse dicta intelligantur : propter quod oportet ipsum per suum proprium subjectum diffiniri : eo quod, sicut jam ante diximus, idem est diffinitivum quod est in esse constitutivum : et eo modo diffinit quo in esse constituit.
Ex omnibus autem inductis hoc est necessarium accipere, quod hoc quod ponitur diffiniri sicut species absoluti esse, in suo primo intellectu claudit diffinientia : nec unquam possunt per aliquam appositionem vel determinationem ita separari ab ipso, quod non sint in intellectu ipsius secundum actum, ita quod diffinitio ipsius tota et ubique ponitur pro nomine ipso : quaecumque autem diffiniuntur non ut species absoluti esse, sed ut accidentia, diffinientia sua non habent de intellectu suo primo : et ideo non actu neque essentialiter continentur in ipsis : et ideo cum apponuntur eis, separantur ab intellectu nominis ipsorum, et tunc non intelliguntur in ipsis : sicut et grammatici dicunt, quod in verbis prime et secunda personae intelligitur determinatum suppositum : eo quod agere et pati substantiae est proprium : et tunc non intelligitur in ipsis quando
<--- Page Split --->
apponitur. Ut si dicam, ego lego, tu legis : quia non est suppositum de primo intellectu rei quae importatur per verbum.
His ita suppositis et distinctis, scitur quod omnia accidentia quae secundum se existunt ex additione dictas habent diffinitiones : talia vero sunt accidentia per se, in quibus sicut diffinienis existit per intellectum nominis aut ratio diffinitiva, si loco nominis ponatur ratio, aut nomen subjecti cujus erat per se passio ipsa, et tale accidens non contingit diffinitiva ratione ostendere separatim per principia unius et ejusdem naturae et generis, sed oportet quod diffiniatur per suum primum et proprium subjectum. Si autem essent quidem accidentia, sed non per se, sed per accidens, sicut album, illa possunt ostendi diffinitive sine subjecto in quo sunt : sicut si diffiniatur album sine homine : sed tamen non possunt diffiniri sine quocumque subjecto : quia accidens per accidens ad accidens per se reducitur, et tunc proprium subjectum diffinitur : unde foemininum quod est accidens per se, sine animali non diffinitur quod est proprium ejus subjectum.
Ex omnibus igitur quae inducta sunt, hic accipitur quod hujusmodi accidentium aut non est quid erat esse et diffinitio : aut si est talium quid erat esse et diffinitio, aliter est quam substantiae, quemadmodum jam saepius dictum est. Dubitatio igitur qua quaerebatur utrum talium est aliqua diffinitio, in partem affirmativam est determinata : quia quaedam est talium accidentium aliqualis diffinitio.
CAPUT XI.
De determinatione erroris aliorum qui dicebant accidentium per se esse diffinitionem veram sicut et substantiae.
Est autem et alia dubitatio de hujus- 1ext. et co 18 modi diffinitionibus, quae contingit ei qui concedit talia accidentia diffinitionem habere. Si enim simus dicatur ab aliquo esse species quae absolute ponitur sub assignato genere, et non dirigi simum ad substantiam sicut ad suum esse et quidditatis constitutivum, tum quidditas simi est quid absolutum ad nihil extra suam dependens essentiam : et sic erit verum ens et vera essentia : et erit hoc dictum ejus qui dicit accidens esse ens, non ex aliqua additione quidditatem habens : tunc enim diffinientia accidens in specie acceptum, essent de intellectu primo accidentis, quae per nullam additionem determinationis possunt separari ab ipso, ita quod in ipso non intelligantur : et secundum hoc sicut non potest dici animal homo congrue, ita non potest dici nasus simus : quia nasus secundum hoc de primo intellectu est simi, sicut genus et differentia sunt de intellectu primo speciei. Si igitur sic loquendo secundum hanc positionem idem est simus nasus et concavus nasus secundum intellectum primum, tunc erit idem simum et concavum : quia concavum est quid simi, sicut in rei veritate est verum : quia concavitas est unum genus simitatis, et est idem ipsi : quia in intellectu ejus clauditur primo. Sed haec opinio dicit quod simum et concavum sunt unius naturae non ex additione dictae : et sic idem in esse unius et ejusdem generis naturae sunt simum et concavum utrumque formaliter acceptum. Si vero hoc est verum,
<--- Page Split --->
sicut probatur per omnia supra dicta, etiam oportet dicere quod hæc species, simus, in quantum est accidens, est concavitas in naso : et cum hoc concedatur, quod diffinitur hoc accidens sicut species absoluti entis et veram habentis diffinitionem : tunc sequitur quod aut non contingit dicere, nasus simus ex appositione unius ad alterum : aut si dicitur, erit nugatio bis idem dictum, ut dicatur, nasus nasus concavus : ostendimus enim jam in præhabitis, quod subjectum est in diffinitione accidentis. Si autem hoc accidens non ut passio, sed ut species absolutri entis accipiatur, tunc subjectum erit in diffinitione ejus sicut de intellectu primo ipsius existens : et sicut tunc non contingit dicere, animal homo, ita non contingit dicere, nasus simus : aut si diceretur, erit nugas ejusdem repetitio : quia cum dico, nasus simus, loco simi quod est nomen speciei, ponam rationem ipsius quæ est nasus concavus : et tunc nasus simus erit idem quod nasus nasus concavus. Secundum hoc igitur nasus simus est nasus nasus concavus. Patet igitur quod est inconveniens dicere, quod in hujus accidentibus sit quid erat esse absoluti entis. Sin autem hoc negatur, sequitur quod infinita sunt quæ nugnado repetuntur in una et eadem et ejusdem ratione : quia cum dico, nasus nasus concavus, constat quod concavus non prædicatur de simo, nisi secundum esse quod habet in naso : et cum sit accidens, iterum dirigit ad superficiem depressam in naso : et tunc iterum cum hoc dicit hæc positio, quod concavitas habet diffinitionem entis absolutam : et ex hoc iterum sequitur, quod subjectum est de primo intellectu ipsius, et tunc diffiniens hoc totum, quod est nasus nasus concavus, dicam nasus nasus nasus in medio depressus : et cum iterum depressus, quod in hac diffinitione ponitur, sit accidens, ut absoluta species diffinita cadit in intellectu primo continendo nasum : et diffiniens iterum hoc totum dicam, nasus nasus nasus nasus curvus : et hoc idem
curvus per eamdem rationem dicet in se primo intellectu continendo nasum, et hoc non stabit unquam. Et hac de causa diximus supra, quod genus cum specie positum, non est quid diffinibile : et quia hoc inconveniens sequitur ex hac positione quæ dicit et accidentia remanere accidentia, et tamen diffinitiones veras habere, sicut habent species substantiæ quæ sub assignato ponuntur genere, palam est quod diffinitio vera non est nisi solius substantiæ.
Nam etsi aliarum categoriarum est dif- 19. finitio, est necesse diffinitionem ex additione esse, ut est diffinitio qualitatis, et diffinitio imparis. Non enim negamus diffinitionem esse accidentis per genus et differentiam suæ coordinationis et sui prædicamenti, sicut diffinitur albedo per colorem disgregativum visus, sicut est diffinitio imparis, quod non diffinitur sine numero, et numerus non diffinitur sine quantitate, et quantitas non diffinitur sine substantia, et diffinitio feminini non est sine animali : sed neque genus neque differentia in talibus sunt, nisi ex additione ad substantiam. Et in his si dicatur quod habent veras et per se dictas diffinitiones, tunc sequitur quod idem bis dicitur nugatorie, sicut et in illis quæ supra dicta sunt, quæ sunt simum et concavum. Si vero hoc quod videlicet sic sequatur nugari, tunc necessario sequitur quod diffinitio non erit eorum quæ secundum esse suum extraneæ naturæ copulata sunt, sicut est numerus, et impar, et alia his similia accidentia. Omnium autem horum solutio vera est, quod sic dubitans obliviscitur et ignorat : quia rationes diffinitivæ talium accidentium non dicuntur certæ ad certitudinem diffinitionum primam. Si enim concedatur quod hujus accidentium sunt termini determinantes ipsorum esse, oportet alterum duorum dicere, quod videlicet altero modo sunt quam substantiæ, aut quemadmodum dictum est prius, quod multipli-
<--- Page Split --->
citer diffinitio dicatur, et similiter multipliciter dicatur quid erat esse cui per se redditur diffinitio : et ideo uno quidem modo nullius accidentis erit diffinitio, prima videlicet et proprie sumpta diffinitione : et hoc modo quid erat esse non inerit alicui nisi substantiae. Alio autem modo, secundario videlicet et ex additione, ita quod diffinitum non sit species absoluta, neque sub genere absoluti et simplicis entis, posita erit diffinitio talium accidentium.
CAPUT XII.
De distinctione diffinitionis et quidditatis, et de vero intellectu quidditatis et diffinitionum accidentis.
Quia igitur est diffinitio ipsius quid erat esse ratio, palam est ex prædictis : in hoc enim differt ratio a quid erat esse : quia quod quid erat esse, dicit naturam cui per se attribuitur diffinitio, et diffinitio dicit hujus naturae explicitam rationem. Palam etiam est ex prædictis, quia quid erat esse, aut solarum est substantiarum, si proprie quid erat esse accipiatur : aut est substantiarum maxime et primum et simpliciter : maxime quidem, quia ipsum est causa quidditatis accidentium : primum autem, quia ipsum est primum cadens in intellectum accidentium : simpliciter vero, quia ipsum non refertur ad naturam alienam. Ad intellectuum autem omnium eorum quae dicta sunt, et ut perfecte distinguatur quidditas accidentis a quidditate substantiarum, attendendum est, quod accidens quando diffinitur, dupliciter potest accipi : aut enim accipitur ut species subjecta, aut ut passio :
et si accipitur ut species subjecta, sic quidem intelligitur substantia in ejus diffinitione, sed non accipitur : et sic dicit Avicenna, quod intellectus accidentis intellectus est absolutus. Si autem accipiatur ut passio, sic substantia et intelligitur et accipitur in ejus diffinitione. Et primo quidem modo diffinitio dicitur a quibusdam principium demonstrationis extra demonstrationem. Secundo autem modo diffinitio accepta est demonstratio positione differens : in tali enim diffinitione accipitur subjectum quod est substantia, et causa accidentis quae est medium : et accidens ipsum quod est prædicatum.
Sunt autem qui negantes diffinitioObjeetilnem esse passionis, aliter objiciunt : cum enim accidens diffinitur ex genere et differentia suae coordinationis, dicunt quod est diffinitio formalis quae datur de accidente prout ipsum est species. Tales autem diffinitiones dialecticae sunt et vana omnes, sicut in principio de Anima dictum est 1. Et si aliquis ad hoc dicat, quod sicut dictum est, etiam in talibus diffinitionibus intelligitur substantia, licet non ponatur expresse quae substantia in esse constituit accidens, quam quidem percipit primus Philosophus, qui de unoquoque annuntiat prout ipsum est, eo quod ipse est doctissimus causarum. Sed dialecticus qui non accipit nisi quod extrinsecus adhaeret rei de signis et iectis, non percipit substantiam quae intelligitur et intrinsecus constituit. Et ideo dialecticus in talibus est vanus : quia per id quod accipit, ad esse accidentis constitutum non devenit. Primus autem Philosophus in eadem diffinitione non est vanus : quia per substantiam quam in accidentis genere et differentia intelligit, provenit ad verum esse accidentis.
Adhuc aliter objicitur de eodem : videtur enim accidens veram habere diffinitionem : quoniam id quod veram habet
<--- Page Split --->
demonstrationem, habet veram causam: et quod habet veram causam, veram habet diffinitionem : quia causa et diffinitio sunt idem. Amplius, sicut dicit Avicenna, accidens duobus modis diffinitur : aut enim diffinitur ut essentiale cujus species est absoluta : eo quod secundum esse non dependet nisi ex suae coordinationis principiis : et sic diffinitur secundum formam. Aut diffinitur secundum esse : et tunc diffinitur ut est passio substantiae : et quando sic diffinitur, diffinitio facit scire causam ipsius : vera autem est diffinitio quae facit scire causam veram : igitur videtur habere diffinitionem. Neutra tamen istarum videtur posse esse medium in demonstratione : quia prima non dicit causam, cum medium demonstrationis debeat esse causa. Si autem videtur data esse per materiam et illa habet medium per quod potest concludi et demonstrari : et sic etiam illa non est medium demonstrationis. Amplius aut accidens diffinitur secundum speciem facta diffinitione, aut secundum materiam : facta autem diffinitione quae est demonstratio positione differens : et jam quidem ostensum est, quod prima non potest esse medium, neque secunda. De tertia autem similiter videtur, quod non possit esse medium : quia illa in se continet omnes demonstrationis terminos : continet enim subjectum quod est extremitas minor : et si illa diffinitio esset medium, tunc minor extremitas esset medium vel pars medii, quod est falsum : cum minor extremitas nihil sit causae : nulla igitur diffinitio ipsius erit medium : et sic videtur nullam habere diffinitionem : quia cum ipsa sit major extremitas, si habet diffinitionem, illa esset diffinitio primi termini, sive majoris extremitatis, ut in Posterioribus dictum est. Forte autem dicet aliquis, quod medium in demonstratione non est diffinitio minoris extremitatis : quia si hoc daretur, in demonstratione semper esset major propositio falsa, et etiam conclusio : et hoc
ideo est, quia minor extremitas est aliquid abstractum : et illius diffinitio cum sit abstracti, est etiam abstracta : et hujus diffinitio non prædicatur de concreto quod est subjectum. Forte autem ad hoc respondebit aliquis, quod si passio secundum quod in abstractione est, poneretur in demonstratione, tunc esset major propositio falsa, et conclusio similiter : non autem sic ponitur : et ideo major est vera, et etiam conclusio : sed hoc est falsum, cum medium in demonstratione sit diffinitio majoris extremitatis. Major autem extremitas secundum sic respondentem est aliquid concretum, de quo non erit vera diffinitio abstracta.
Sed quia haec non multum sunt ad propositum, cum non intendamus hoc demonstrare, sed potius de distinctione diffinitionum et quidditatum, oportet attendere quod in veritate accidens diffinitionem et simpliciter diffinitionem non habet : et licet causa et diffinitio sint idem, eo quod diffinitio datur per causam, tamen diffinitio et causa differunt secundum rationem : et ideo potest alicujus esse causa simpliciter, cujus tamen non est diffinitio simpliciter, sicut demonstrationis in qua demonstratur accidens de subjecto : et in veritate verum est quod accidens dupliciter potest diffiniri, materialiter videlicet et formaliter. Sed diffinitio materialis accidentis sola est quae est medium in demonstratione potissima : diffinitio autem formalis minoris extremitatis potest etiam esse medium in aliqua demonstratione quae simpliciter demonstratio est. Unde notandum, quod tam substantia quam accidens potest demonstrari et formaliter et materialiter : sed diffinitio materialis substantiae potest demonstrari, et habet medium quo demonstretur per diffinitionem formalem sui secundum speciem factam ipsius substantiae, sicut diximus in secundo de Anima, de ipsius animae diffinitionibus. Diffinitio autem secundum speciem data substantiae, potest demon-
<--- Page Split --->
Nota qualistrari demonstratione propter quid diter diffinitio formalis subcente : sed si demonstratur, hoc erit destantie, lisi demornistratio quia. Materialis autem diffisitar per nito accidens cum dicat quid et propter materialem quid, est medium in demonstratione potiter quid, tissima : et ideo demonstrari, hoc est, demonstrandemonstratione concludi non potest. Et demonstrasi dicitur aliquando demonstrari, hoc erit intelligendum sic, quod ex demonstratione potest elici et sciri ; quia scito medio quod est causa, scitur quod illud est diffinitio. Diffinitio autem accidentis secundum speciem facta, concludi potest per demonstrationem, sicut et ipsa passio sive accidens. Adhuc autem diffinitio materialis accidentis duplex est : est enim materialis illa, in qua accipitur subjectum sub nomine proprio subjecti : et est materialis, in qua non solum accipitur subjectum sub nomine subjecti, sed potius ratio subjecti accipitur, et hoc est medium in demonstratione potissima. Attendendum tamen est, quod in mathematicis quae abstracta sunt, et in quibus est demonstratio potissima, in qua omnes termini sunt in rectitudine, subjectum quidem est quid abstractum, sicut linea, vel triangulus : passio autem quae est major extremitas, est quid concretum : et diffinitio materialis quae est medium, est diffinitio accidentis : et ideo non totum medium potest esse materia passionis circa quam est passio, sed aliquid ejus est materia passionis : et ideo medium compositum est, et primum quod in ipso est sicut genus passionis : et hoc significatur in concretione : et quae sequuntur, sunt materia passionis circa quam est passio : et haec materia est necessitas passionis : haec autem sunt formalia subjecti in quantum subjectum est: et ideo diffinitio talis materialis passionis composita est ex eo quod est passionis, et ex eo quod formale est subjectum in quantum est subjectum : quia subjectum per formam suam causa est subjecti : et sic patet quod accidens dicit hoc alicujus, sive hoc in hoc, sicut diximus in praehabitis.
Si autem aliquis dicat, quod sic omnes Objeetio termini cadunt in rectitudine, sicut cum dicta. dicitur nasus simus, et diffinitio simi dicto modo composita sit medium : tunc erit nugatio secundum ea quae supra dicta sunt. Dicemus quod hoc non sequiSolutio. tur : quia non dicimus quod subjectum cadens in diffinitione passionis sit genus, et id quod est naturae accidentalis, sit differentia : et ideo non est de primo intellectu passionis, propter quod non est nugatio. Sed forte contra hoc iterum objecti aliquis sciens, quod si a sit species accidentis diffinita diffinitione formali sive secundum speciem dicta : et sit b genus ejus, et c differentia, eo quod diffinitio secundum speciem data datur per genus et differentiam, cum tam b quam c sint accidentia, neutrum erit sine intellectu subjecti : est autem b de intellectu c, eo quod genus est aliquo modo de intellectu differentiae : ergo subjectum quod est de intellectu b, est etiam de intellectu c, et similiter ipsum simpliciter c in intellectu suo habet subjectum : haec ergo subjecta quae sunt de intellectu c sunt opposita aut in specie, quod esse non potest : quia sic unum non esset de intellectu alterius : aut sunt idem, et tunc idem bis dicitur, et erit nugatio. Sed ad hoc dicendum, quod subjectum b et subjectum c re vera sunt substantiae, et quod in c intelligitur subjectum b : sed illa subjecta se habent ad invicem sicut genus ad differentiam : et ideo est unum determinans alterum, sicut differentia determinat genus. Et ideo subjectum b se habet ad subjectum c sicut primum se habet ad id quod est consequenter, sicut vegetativum se habet ad sensitivum. In talibus autem primum est in secundo in potentia tantum, et non actu : propter quod non accidit idem bis dicere, sicut patet ex superius habitis : talis tamen diffinitio accidentis non propter hoc materialis vocatur : quia illa est ex genere et differentia suae coordinationis : sed potius illa quae dicta sunt prius, ex qua cum formantur tres termini demonstrationis, primus modus di-
<--- Page Split --->
condi per se erit in propositione secunda, et secundus modus dicendi per se erit in prima. Tertius etiam modus dicendi per se, erit in secunda. Et quartus modus diper se erit in conclusione, si replicatur
causa quare primum insit minori extremitati. Tantum igitur dictum sit de differentia diffinitionum accidentis et substantiae, et diffinitionum accidentium ad invicem.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE COMPARATIONE QUIDDITATIS ET DIFFINITIONIS AD ALIQUID CUI ATTRIBUITUR QUIDDITAS ET DIFFINITIO SECUNDUM IDEM VEL DIVERSUM.
CAPUT I.
De eo de quo est intentio, et sunt in eo solutiones sophismatum Platonis.
Text. et com. Utrum autem idem aut diversum sit 20. quid erat esse et unumquodque designatorum sub ipso suppositorum naturae communi, nunc autem deinceps perscrutandum est : et hoc est quaerere, utrum natura illa quae est quidditas omnium eorum quae quid sunt ab ipsa et sub ipsa, sit essentialiter idem cum ipsis secundum esse, aut aliquid aliud separatum per esse ab ipsis : hoc enim est aliquid quod est praelibandum ad perscrutationem de substantia : singulum enim suppositorum alicujus naturae non aliud videtur esse ab illa quidditate quae est suimet substantia qua ipsum est id quod est : et idem est dicere quid erat esse sin-
gulorum, quod est dicere substantiam singulorum : quod non esset verum, si quidditas esset substantia quaedam secundum esse separata a suppositis illis in quibus est quidditas.
Antequam autem hoc probetur, tangamus aliquid de positione Platonis qui hoc negat, dicens substantias quae sunt rerum quidditates, esse separatas a substantiis sensibilibus, sicut incorruptibile separatur a corruptibili. Arguit autem Plato sic, quod incorruptibile non est corruptibile : quidditas autem incorruptibilis est : sensibilis autem haec substantia est corruptibilis. Adhuc autem quidditas est praedicata de pluribus, et accipitur exemplum in homine : quod autem praedicatur de pluribus, non est aliquis homo : igitur non est homo : et sic quidditas hominis non est homo, ut videtur. Amplius quidditas hominis non est substantia, ut in sequentibus patebit : quod non est substantia, non est homo : quidditas igitur hominis non est homo. Adhuc si quidditas hominis est homo, tunc eadem ratione quidditas Socratis est Socrates : si Socrates currit, quidditas
<--- Page Split --->
Socratis currit : et si homo currit, quidditas hominis currit. Et hujusmodi soplissima multa inducit valde. Adhuc dicit, si homo est species cujus est quidditus, tunc conversim est verum quod species est homo : et si est homo, tunc est aliquod appellatum hominis : et hoc est falsum, quia nullius nominis primum siguificatum est appellatum ejusdem.
Hæc autem omnia quæ infinita sunt, solvuntur per ea quæ diximus in quinto hujus sapientiæ libro, ubi de universali locuti sumus. Si enim ipsa natura simpliciter accipiatur secundum se, illi multa accidunt : et secundum quodlibet accidens habet quædam sibi attributa, quæ non attribuuntur eidem secundum quod est sub alio accidente : et hoc quidem cuilibet facile patet. Cum igitur natura hominis accipitur in hoc nomine homo, hoc potest fieri quantum ad primum signatum, vel quantum ad secundum. Primum autem signatum est, quod primo cadit in intellectu, et illi respondent applicata ipso nomine quæ sunt sub illo signato. Secundarium autem signatum est id cui imponitur hoc nomen, et hoc compositum. Primum autem signatum est forma simpliciter, sive qualitas essentialis, quod significat homo. Et hæc forma dupliciter consideratur : quia licet in se simpliciter sit, tamen accipitur in multis et oppositis modis significandi. Accipitur enim aliquando secundum quod est absoluta per intellectum a suis appellatis, sicut quando dicitur, homo prædicatur de pluribus : nihil enim est in appellatis ipsis quod de pluribus prædicetur : tale enim prædicatum contingit formæ, ita quod non contingit appellatis. Accipitur etiam forma in quantum est multiplicabilis, et sic ponitur cum dicitur, omnis homo : multiplicabilitas enim contingit formæ, et nihil est multiplicabile nisi forma. Similiter autem secundarium signatum quod est compositum cui imponitur nomen, accipitur dupliciter:
aut enim accipitur absolutum a suis suppositis, aut in quantum est sua supposita. Et absolutum quidem accipitur quando dicit, homo per se diffinitur. Ut sua supposita existens accipitur, quando dicitur, homo currit, vel homo est animal, vel aliud hujusmodi : unde cum dicitur, quidditas hominis est homo : hæc est simpliciter loquendo falsa 1 : quia cum dicitur, quidditas est quidditas hominis absoluti a suppositis cui per se attribuitur diffinitio : et si illa esset homo, esset aliquis homo : quia quidditas est singulare sub hoc communi, quidditas : et cum de ipso prædicatur homo, oporteret quod esset aliquis singularis homo : et est ac si diceretur, diffinitio hominis est homo : quod falsum est, quia diffinitio hominis est oratio per essentialia dicens esse hominis, et hoc non est homo. Licet autem hæc sit falsa, quidditas hominis est aliud quam homo, tamen hæc est vera, quidditas hominis non est aliud quam homo : quia si esset aliud, esset aliquid aliud designatum separatum ab homine, sicut dixit Plato : et hoc non est verum. Cum autem dicitur, quidditas hominis est substantia, distinguendum est : aut enim quidditas hominis stat pro diffinitione, aut pro forma. Si pro forma, adhuc dupliciter consideratur : aut enim dicit formam quæ est alia a materia subjecta cum materia constituens hoc aliquid, et quidditas hominis est substantia : aut stat pro esse materiae accidentali et substantiali, et sic quidditas hominis non est substantia, sed esse substantiale. Ex his autem jam patere potest, quod istaduæ sunt veræ, quidditas rei non est aliud a re cujus est quidditas, et quidditas rei est eadem rei cujus est quidditas : et tamen hæc est falsa, quidditas rei est res ipsa cujus est quidditas. Et accipiamus hoc in homine gratia exempli : quod enim quidditas hominis non sit aliud ab homine, patet per hoc quod quidditas hominis in actu qui participatur ab ho-
<--- Page Split --->
mine, non est in alio nisi potentia in quantum participatur ab alio individuo : sicut etiam dicimus quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, in quantum genus potest determinari ab alia differentia. Quod autem sit eadem rei cujus est quidditas, ex hoc patet quod vere participatur ab eo cujus est quidditas. Nec tamen sequitur, si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo : propter hoc quod supra dictum est : quia significatum hominis non est aliquod appellatum ejus : quia hoc subjectum, quidditas hominis, est significare sicut diffinitio hominis : et cum diceretur esse homo, oporteret quod esset aliquis homo singularis. Similiter cum dicitur, homo est species, est vera, sive species accipiatur in ratione illa quod prædicatur de pluribus, sive in illa quæ ponitur sub assignato genere : sed primum contingit forma, secundum autem composito : et cum talia sint subjecta qualia prædicata esse permiserint, homo in subjecto, cum dicitur, homo est species, stat pro forma vel composito : sed conversa est falsa, species est homo 1 : quia ibi homo in prædicato stat pro natura multiplicata per sua supposita, sive singularia, vel appellata : nec hæc est conversa istius, homo est species : sed si convertatur, sic debet converti, species est homo qui diffinitur vel absolutus a suis appellatis : tunc est vera hæc. Hæc igitur et hujusmodi sunt quæ Platonem deceperunt : quia non vidit quod eidem multi modi significandi accidunt, secundum quos est species et universale et quidditas et hujusmodi : et quod attribuitur ei secundum unum modum significandi, non convenit ei secundum alium modum significandi. Et ideo putabat illas res esse diversas.
CAPUT II.
De rationibus quibus probantur quidditates non esse diversæ ab aliis quorum sunt quidditates.
In his autem quæ prædicantur secundum accidens, diversum esse videbitur quid est a subjecto de quo prædicatur : quia quidditas subjecti non est quidditas accidentis, nec e converso, sicut albus homo in quantum homo est, diversum est secundum quidditatem, et album hominem esse in quantum est albus. Si enim daretur quod idem est hominem esse in eo quod est quid, et album hominem esse in eo quod albus est, erit idem secundum quidditatem homo in eo quod homo et albus in eo quod albus : et hoc quidam jam dixerunt, dicentes formas substantiales esse accidentia, sicut in ante habitis superius inductum est : igitur sequitur alterum duorum, quod videlicet aut album hominem et hominem secundum quidditatem sit idem esse : aut quod non est necesse, quod ea quæ prædicantur secundum accidens, sint ejusdem quidditatis cum his de quibus prædicantur : hoc autem adhuc probatur per hoc quod si duo vel plura accidentia accipiuntur ut extremitates compositæ cum uno subjecto, si unum accidentium cum subjecto est ejusdem quidditatis, tunc eadem ratione etiam secundum est ejusdem quidditatis cum eodem, et quæ uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sequeretur igitur quod illa accidentia essent ejusdem quidditatis ad invicem. Sed hoc est falsum : quia non videntur extremitates esse eædem sibi invicem secundum quidditates, sicut viden-
1 Nota quod conversa istius, homo est species, non est ista, species est homo. In conversa enim et convertente debet manere consimilis veritas :
<--- Page Split --->
tur esse ejusdem quidditatis cum subjecto : quia sic album esse esset secundum quidditatem musicum esse, quod absurdum est : quia omnibus manifestum est hoc non esse verum. In his autem prædicatis quæ dicuntur secundum se, semper necesse est idem esse secundum quidditatem substantiam et id cujus est substantia : a substantialibus enim subjectis non sunt diversa substantialia prædicata : cum enim verbum substantivum, quod est nota compositionis, unionem significet prædicati cum subjecto, talem notat unionem qualem possunt habere composita : et in accidentaliter unitis notabit accidentalem, in substantialiter autem unitis unionem substantialem denotabit. Substantiae ergo prædicatorum quæ formalia sunt et quidditates, non sunt diversæ secundum esse a suis subjectis, nec sunt naturae priores et diversæ secundum esse quæ tempore præcedant ea quorum sunt substantiae : quales substantias dicunt esse illi qui ponunt substantias rerum esse ideas. Si enim, sicut illi dicunt, diversum bonum in substantiae quidditate, et bonæ esse in re naturali, tunc erunt aliae etiam et separatae substantiae per se animal et animal esse, et ens aliquid et ens secundum se : et hæ erunt naturae quædam et ideæ præter eas quæ prædictae sunt, quæ sunt res istae quæ sunt apud nos : et sunt illæ priores tempore quam istae substantiae sensibiles, eo quod sunt facientes istas : et hoc totum sequitur ex hoc quod quid erat esse ponitur esse substantia secundum se separata ab eo cujus est substantia. Constat autem quod falsum est, quia nihil proximius generationi quam hoc aliquid : et substantiae communes generantur per consequens : quia hoc generat hunc, et per consequens hominem et animal, et sic de aliis. Amplius autem si ponamus istas substantias, quidditatem videlicet et id cujus est quidditas, esse absolutas ab
invicem, tunc erunt destructæ ab invicem : quia ea quorum sunt quidditates, non erunt hoc quod sunt sine suis quidditatibus : et ipsæ quidditates non erunt fundatae in esse rato in natura et hoc aliquid sine his quorum sunt quidditates : et tunc sequitur quod earum rerum quarum sunt quidditates, nulla erit per substantiam suam : quia non sciuntur ista scientia propter quid nisi per suas quidditates. Aliae autem substantiae quæ sunt quidditates, non erunt entia perfecta et fundata in esse : et sic sunt destructa, cum non sint nisi in intellectu. Dico enim destrui tales substantias quidditatum, si nec bono huic realiter ut non diversum ab eo inest bonum, quod est quidditas per quam bonum est hoc quod est in bonitate sua : nec esse bonum inest huic bono : quia quæ diversa sunt ab invicem secundum esse, horum unum non inest alteri substantialiter : et tunc hæc non sciuntur per suas quidditates. Scientia enim cujuslibet vera est scientia, qua scitur quid erat esse illud : et in bono et in omnibus aliis non similiter se habet, quia licet accidentia faciunt ad scientiam ejus quod quid est, hoc non est nisi de scientia quia est, et non de scientia quid est1 : igitur si nec bonum esse est bonum, eo quod quidditas boni est a bono separata, sequitur quod nec ens sit ens : quia quidditas qua ens hoc est ens, est ab ente separata : et sic sequitur quod nec unum est unum : est enim simul ratio de omnibus : et omnia vel sunt suis quidditatibus non separatis ab eis, vel nullum penitus, si suæ ab eis separatae sunt quidditates : unde si nec ens aliquod est ens per suam quidditatem suæ entitatis, sequitur quod nec aliorum aliquis est hoc per suam entitatem et quidditatem. Amplius cui non inest bonum esse sive quidditas qua bonum est, non est bonum : eadem igitur ratione sequitur, quod benignum non est, cui non inest benignum esse : con-
<--- Page Split --->
mine, non est in alio nisi potentia in quantum participatur ab alio individuo : sicut etiam dicimus quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, in quantum genus potest determinari ab alia differentia. Quod autem sit eadem rei cujus est quidditas, ex hoc patet quod vere participatur ab eo cujus est quidditas. Nec tamen sequitur, si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo : propter hoc quod supra dictum est : quia significatum hominis non est aliquod appellatum ejus : quia hoc subjectum, quidditas hominis, est significare sicut diffinitio hominis : et cum diceretur esse homo, oporteret quod esset aliquis homo singularis. Similiter cum dicitur, homo est species, est vera, sive species accipiatur in ratione illa quod prædicatur de pluribus, sive in illa quæ ponitur sub assignato genere : sed primum contingit formæ, secundum autem composito : et cum talia sint subjecta qualia prædicata esse permiserint, homo in subjecto, cum dicitur, homo est species, stat pro forma vel composito : sed conversa est falsa, species est homo 1 : quia ibi homo in prædicato stat pro natura multiplicata per sua supposita, sive singularia, vel appellata : nec hæc est conversa istius, homo est species : sed si convertatur, sic debet converti, species est homo qui diffinitur vel absolutus a suis appellatis : tunc est veræ hæc. Hæc igitur et hujusmodi sunt quæ Platonem deceperunt : quia non vidit quod eidem multi modi significandi accidunt, secundum quos est species et universale et quidditas et hujusmodi : et quod attribuitur ei secundum unum modum significandi, non convenit ei secundum alium modum significandi. Et ideo putabat illas res esse diversas.
CAPUT II.
De rationibus quibus probantur quidditates non esse diversæ ab aliis quorum sunt quidditates.
In his autem quæ prædicantur secundum accidens, diversum esse videbitur quid est a subjecto de quo prædicatur : quia quidditas subjecti non est quidditas accidentis, nec e converso, sicut albus homo in quantum homo est, diversum est secundum quidditatem, et album hominem esse in quantum est albus. Si enim daretur quod idem est hominem esse in eo quod est quid, et album hominem esse in eo quod albus est, erit idem secundum quidditatem homo in eo quod homo et albus in eo quod albus : et hoc quidam jam dixerunt, dicentes formas substantiales esse accidentia, sicut in ante habitis superius inductum est : igitur sequitur alterum duorum, quod videlicet aut album hominem et hominem secundum quidditatem sit idem esse : aut quod non est necesse, quod ea quæ prædicantur secundum accidens, sint ejusdem quidditatis cum his de quibus prædicantur : hoc autem adhuc probatur per hoc quod si duo vel plura accidentia accipiuntur ut extremitates compositæ cum uno subjecto, si unum accidentium cum subjecto est ejusdem quidditatis, tunc eadem ratione etiam secundum est ejusdem quidditatis cum eodem, et quæ uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sequeretur igitur quod illa accidentia essent ejusdem quidditatis ad invicem. Sed hoc est falsum : quia non videntur extremitates esse eædem sibi invicem secundum quidditates, sicut viden-
<--- Page Split --->
tur esse ejusdem quidditatis cum subjecto : quia sic album esse esset secundum quidditatem musicum esse, quod absurdum est : quia omnibus manifestum est hoc non esse verum. In his autem prædicatis quæ dicuntur secundum se, semper necesse est idem esse secundum quidditatem substantiam et id cujus est substantia : a substantialibus enim subjectis non sunt diversa substantialia prædicata : cum enim verbum substantivum, quod est nota compositionis, unionem significet prædicati cum subjecto, talem notat unionem qualem possunt habere composita : et in accidentaliter unitis notabit accidentalem, in substantialiter autem unitis unionem substantialem denotabit. Substantiæ ergo prædicatorum quæ formalia sunt et quidditates, non sunt diversæ sccundum esse a suis subjectis, nec sunt naturae priores et diversæ secundum esse quæ tempore præcedant ea quorum sunt substantiæ : quales substantias dicunt esse illi qui ponunt substantias rerum esse ideas. Si enim, sicut illi dicunt, diversum bonum in substantiæ quidditate, et bonæ esse in re naturali, tunc erunt aliæ etiam et separatæ substantiæ per se animal et animal esse, et ens aliquid et ens secundum se : et hæ erunt naturae quædam et ideæ præter eas quæ prædictae sunt, quæ sunt res istæ quæ sunt apud nos : et sunt illæ priores tempore quam istæ substantiæ sensibiles, eo quod sunt facientes istas : et hoc totum sequitur ex hoc quod quid erat esse ponitur esse substantia secundum se separata ab eo cujus est substantia. Constat autem quod falsum est, quia nihil proximius generationi quam hoc aliquid : et substantiæ communes generantur per consequens : quia hoc generat hunc, et per consequens hominem et animal, et sic de aliis. Amplius autem si ponamus istas substantias, quidditatem videlicet et id cujus est quidditas, esse absolutas ab
invicem, tunc erunt destructæ ab invicem : quia ea quorum sunt quidditates, non erunt hoc quod sunt sine suis quidditatibus : et ipsæ quidditates non erunt fundatæ in esse rato in natura et hoc aliquid sine his quorum sunt quidditates : et tunc sequitur quod earum rerum quarum sunt quidditates, nulla erit per substantiam suam : quia non sciuntur ista scientia propter quid nisi per suas quidditates. Aliaæ autem substantiæ quæ sunt quidditates, non erunt entia perfecta et fundata in esse : et sic sunt destructa, cum non sint nisi in intellectu. Dico enim destrui tales substantias quidditatum, si nec bono huic realiter ut non diversum ab eo inest bonum, quod est quidditas per quam bonum est hoc quod est in bonitate sua : nec esse bonum inest huic bono : quia quæ diversa sunt ab invicem secundum esse, horum unum non inest alteri substantialiter : et tunc hæc non sciuntur per suas quidditates. Scientia enim cujuslibet vera est scientia, qua scitur quid erat esse illud : et in bono et in omnibus aliis non similiter se habet, quia licet accidentia faciunt ad scientiam ejus quod quid est, hoc non est nisi de scientia quia est, et non de scientia quid est 1 : igitur si nec bonum esse est bonum, eo quod quidditas boni est a bono separata, sequitur quod nec ens sit ens : quia quidditas qua ens hoc est ens, est ab ente separata : et sic sequitur quod nec unum est unum : est enim simul ratio de omnibus : et omnia vel sunt suis quidditatibus non separatis ab eis, vel nullum penitus, si suaæ ab eis separatæ sunt quidditates : unde si nec ens aliquod est ens per suam quidditatem sua entitatis, sequitur quod nec aliorum aliquis est hoc per suam entitatem et quidditatem. Amplius cui non inest bonum esse sive quidditas qua bonum est, non est bonum : eadem igitur ratione sequitur, quod benignum non est, cui non inest benignum esse : con-
<--- Page Split --->
stat autem quod sunt aliqua bona et benigna : oportet igitur ut benignum esse et benignum et bonum esse et bonum sint unum secundum esse, et non separata ab invicem secundum esse : et similiter est de omnibus prædicationis essentialibus, quæ non secundum aliud ut accidentia, sed secundum se dicuntur et sunt prima, sicut causa quæ est forma et quidditas, principium est ad id cui dat esse quid secundum quod ipsum quid est : hoc enim sufficiens est ad esse et ad scientiam talis prioritas, quamvis non sint species ideales separatæ. Adhuc autem etsi ponantur esse ideæ secundum aliquem modum, tunc adhuc tales formæ magis sufficiunt ad esse et scientiam, quam ideæ in hoc quod istæ sunt in rebus quarum sunt quidditates et formæ, ideæ autem non : per id autem quod non est in re, res ipsa nec est, nec scitur. Est autem attendendum quod in his omnibus quidditas accipitur, sicut nos superius diximus, pro eo videlicet cui per se attribuitur diffinitio : et hoc modo quidditas non est diffinitio : et licet hoc modo multa accidant ei, ipsa tamen secundum esse est in appellatis et suppositis : et ab ea sunt ea quæ sunt : et extra ea non est quidditas secundum esse simpliciter, nec est absoluta ab eis nisi potentia secundum quam in nullo sic est, quin possit esse in alio : et Plato videns hanc absolutionem ipsius, et accidentia quæ accidunt ei secundum se, putabat esse quidditates separatas a rebus secundum esse, ita quod haberent esse distinctum ab ipsis. Cum autem dicitur ens esse est ens, et bonum esse est bonum, duobus modis intelligi potest : si enim enuntiabile sit bonum esse et ens esse, tunc verum est bonum esse non esse bonum, et ens esse non esse ens, et substantiam esse non esse substantiam, sicut actus non est id cujus est actus, propter diversum modum significandi : enuntiabile enim sic formatum non est res in aliquo prædicamento, quia non dicit rem absolute ad actum rei, et est sic singulare : oportet quod si substantiam
esse esset substantia, quod esset aliqua substantia : et licet ens non sit distinctum per differentiam ab aliquo ente, tamen in modo significandi differt, quando significatur per ens et esse : sed in præindusta disputatione non sic accipitur, sed potius dicitur ens esse, et bonum esse id quod est homini secundum esse fundatum in ente rato secundum naturam : et hoc est bonum id quod est per quidditatem quæ est bonum secundum se.
Adhuc autem diligenter advertendum est, quod quidditas prædicto modo sumpta, si sub hoc accidente accipitur quod est potentia esse in suppositis prædicatur de superpositis : et sic oportet ipsam formaliter accipi : quia si secundum esse materiale accipiatur, sic actu est in his in quibus est, et sic non prædicatur de aliquo. Et his sic intellectis plana sunt ea quæ inducta sunt.
CAPUT III.
De improbatione positionis idearum per hoc ipsum quod ponuntur esse substantiae subjectorum et principia scientiae ipsorum.
Ex his autem quæ inductæ sunt simul Text, et com. cum dictis, palam est, quia si fuerint ideæ quas quidam dicunt esse rerum quidditates et quidditatum partes, tunc sequitur quod subjectum sive suppositum illarum substantiarum non sit substantia subjecta : non enim sunt substantiæ nisi per substantialem formam et quidditatem quæ in ipsis sicut in subjectis sunt et suppositis : ideas autem secundum hanc positionem necesse est esse substantias per se existentes, et non de subjecto aliquo in quo esse habeant prædicatas. Si enim sint de subjecto in quo sunt, ex his ratio-
<--- Page Split --->
nibus quae inductae sunt, sequitur quo secundum participationem sunt unum in esse cum his de quibus ut subjectis vel suppositis praedicantur : et hoc est contra hypothesim : et cum dicuntur unum cum subjectis, erunt unum et idem secundum esse singula non secundum esse accidens : sed ita quod sint esse singulorum subjectorum, et quid erat esse ipsorum : et quia sicut jam ostendimus, quod scire singula per potissimam scientiam, hoc est scire quid erat esse ipsorum, et singula sciuntur suis quidditatibus non separatis ab eis, necesse est ex positione ipsarum sequi, quod quidditates uniuscujusque sunt unum cum ipso, et non separatum quid ab ipso : hoc enim sequitur ex ipsa hypothesis dicente, quod singula suis sciuntur quidditatibus : unde ex quo Plato putabat adstruere ideas, ex ipso destruuntur secundum suam positionem. Quia vero non omnia quae adhaerent substantiae, sunt quidditates ipsius per quas ipsas subjecta sive supposita sint hoc quod sunt et sciuntur, sed tantum ea quae secundum primum modum dicendi per se praedicantur de suppositis, ideo ea quae secundum accidens dicuntur de subjectis, ut musicum et album : propterea quia duplicem habent significationem in eo quod denominative dicta duas diversas dicunt naturas : ideo non est verum dicere de illis, quod idem sit quid esse ipsorum, et id subjectum de quo praedicantur. Diversum enim quid est id subjectum, est id subjectum cui accidit, et ipsum accidens quod accidit. Et ideo praedicatum de subjecto aliquando secundum quidditatem idem est subjecto, et aliquando non est idem cum ipso : quidditas enim eadem non est homini et albo homini in quantum homo albus est : eo quod diversae sunt naturae homo et albedo, et non est unum natura alterius, sed tamen homo est idem subjecto passioni de se nominative praedicatae, quia haec sunt unum per accidens : et si homo est albus, animal rationale est album secundum esse acceptum, sicut diximus in
quinto libro ubi distinximus unum per accidens. In omnibus igitur his quae sunt quidditates vel partes quidditatum, semper oportet praedicatum per se inesse subjecto, ita quod ipsum praedicatum sit de esse subjecti : absurdum enim apparebit si quis unicuique substantiae, sive insit, sive non, nomen imposuerit quo quid erat esse vocetur : quia si separatum est per esse a subjecto, tunc non est aliquid de esse subjecti : et sic equum sse equum erit diversum ab equo : quia d quo equus est id quod est, separatum est ab ipso. Si autem equus est equus, aliquo constituente ipsum in esse equi erit equus. Et similiter de aliis est substantiis apud nos subjectis et sensibilibus existentibus. Hoc autem quo equus est equus, est quidditas ipsius : quid igitur prohibet quin etiam nunc statim sine separatorum positione esse quidditatem sive quid erat esse in substantia sensibili, qua ipsa est quod est, si substantia sensibilis est quid erat esse, si praedicatum de ipsa non tantum est unum substantia cum subjecto sive supposito, sed etiam ratio talium praedicatorum est unum cum supposito, eo quod ipsa praedicata sunt quid de subjecti ratione existentia, sicut satis palam est ex his quae dicta sunt : in talibus enim non est accidentalis unio subjecti et praedicati, sicut non secundum accidens est unum esse et unum, quando hoc per causam dicentem quid intelligitur : tunc enim unum esse fit ab eo quod est unum, sicut dico lucem, solem esse dicit. Si enim actus essentialis unius est unum esse, et actus essentialis entis est ens esse, et actus essentialis hominis vel quidditatis hominis est hominem esse, et similiter est in omnibus aliis : et hoc non est si quidditates et substantiae separatae sunt : quia tunc actus earum non sunt in istis sensibilibus, et ideo non dant eis esse substantias. Amplius si aliud et separatum fuerit quid erat esse, et aliud quid est, tunc oportet quod sit forma forma : et si forma est formae, hoc ibit in infinitum : quia separata ponuntur hoc
<--- Page Split --->
aliquid esse : et oportet quod aliquo sint hoc aliquid, et hoc est iterum separatum : et cum esse separatum secundum esse necessario sit hoc aliquid propter illud quod supra diximus : quia videlicet non est de subjecto aliquo in quo sit : ideo iterum est illud hoc aliquid, et aliud a se habebit quo ipsum sit : et hoc ibit in infinitum : quia, ut dicit Boetius 1, quod est habet aliquid quo ipsum est id quod est : quo est autem, nihil habet admixtum : quia si quo est haberet aliquid quo ipsum esset, iret in infinitum. Et ideo oportet ponere, quod quo est esse habeat in subjecto et non separatum : quia si separatum esse haberet, esset hoc aliquid, et abiret hoc in infinitum : quia hoc quidem quid erat esse quod constituit rem in eo quod est, oportet unum esse cum re, hoc est, non separatum ab ipsa : et sicut dicit ponens ideas, hoc indiget alio separato, quod non sit unum cum re quae est hoc aliquid : igitur et in separatis erit eadem ratio, quod videlicet quod in illis est hoc aliquid, indigeret alio quod constituit ipsum : et cum illud sit separatum, erit iterum hoc aliquid, et indiget alio usque in infinitum : omne enim quod separatum esse habet, distinctum est hoc aliquid : et ideo dicit Boetius, quod quo est, nihil habet admixtum : et quia nihil habet admixtum, ideo separatum esse non potest. Palam igitur est ex omnibus quae dicta sunt, quod in primis substantiis quae proprie et principaliter et maxime substantiae dicuntur, et quae dicuntur esse secundum se de ipsis et non secundum accidens : hoc enim secundum primum modum dicendi per se dicuntur de ipsis unumquodque sic dictorum quid erat esse : et unumquodque quod est ipsa quidditate idem est et unum non separatum ab ipso.
CAPUT IV.
De solutione sophisticorum elenchorum ad positionem istam inductorum.
Hoc autem modo dicendo, quod videli- 1. t. t. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. t. t. 1. 1. 1. 1. t. t. 1.
- t. t. 1. 1. 1. 1. 1. 1.
<--- Page Split --->
ta accidunt uni quae non accidunt alteri : et cum dicitur quod animal rationale est duo, dico quod accidit diffinitioni assumi. Est enim diffinitioni actu unum, sed accidit ei duo esse potentia in quantum genus potest esse cum alia differentia, sicut superius diximus : esse autem unum quo homo est unus, est ab unitate diffinitionis qua ipsa actu est unum : animal enim in diffinitione hominis prout ipsum est de quidditate ejus secundum esse actu accipitur : et hoc est prout differentia hominis est determinatum ad actum et esse actuale : in genere autem acceptum non dicit aliquid actu existens : et ideo hoc modo est potentia alterum et alterum. Similiter autem cum dicitur, animal rationale est diffinition, et est idem homini : ergo homo est diffinition : et homo habet diffinitionem : igitur diffinition habet diffinitionem : et hoc ibit in infinitum. Diximus autem jam, quod animal rationale per causam formalem est homo, ita quod causa formalis accipiatur non forma designata per nomen hominis, sed tota natura composita cui diffinition attribuitur : et non diximus quod omnino nulla differentia sit inter hominem et ejus quidditatem : accidunt ergo multa quidditati quae non accidunt homini, et e converso sicut compositum esse ex carnibus et ossibus accidit homini, et non accidit diffinitioni : et habere diffinitionem accidit homini, quod non accidit diffinitioni, et hujusmodi sunt multa quae facile est determinare secundum dicta. Et ideo ante istam disputationem quaedam prælibamus de talibus elenchis sophisticis. Omnes enim hujusmodi elenchi, de quibus potest aliquis esse interrogatus in opponendo, et ex quibus veris sententiis potest solvere eosdem, nihil penitus differunt ab his quae nunc dicta sunt : omnes enim peccant secundum accidens, et unam et eamdem quae nunc dicta est, habent solutionem. Sic igitur dictum est a nobis quomodo quid erat esse est idem cum eo quod est, et quomodo non est idem cum singulo eo quod est, et soluti sunt elenchi sophistici.
CAPUT V.
De his quae de principiis eorum quae fiunt, praemittuntur ad ostendendum ideas ad generationem non prodesse : ostenditur etiam in hoc capitulo, quod generatio est a convenienti.
Ad ostendendum autem quod illæ for- 22. meæ non prosunt ad generationem, oportet nos præmittere de principiis ex quibus fit hoc quod generatur, et utrum generatur ex convenienti omne quod generatur, et utrum generatur compositum vel materia vel forma. His enim prælibatis, ostendemus quod formæ separatæ nihil prosunt ad generationem. De prima igitur dicimus, quod eorum quæ fiunt, alia fiunt a natura, alia ab arte : alia autem sunt automata, sive per se facta. Dico autem per se facta quæ non habent causam per se, sed fiunt a causa per accidens sive a casu et fortuna. Omnia vero quæ fiunt, quocumque modo fiant, fiunt ab aliquo efficiente per se, vel per accidens : et fiunt ex aliquo sicut ex materia, et fiunt quid sive aliquid secundum aliquam formam distinguentem in esse substantiali vel accidentali : quid enim hoc dico large esse secundum quamlibet categoriam : aut enim fit hoc, aut quantum hoc, aut quale hoc, aut quando, aut aliquid aliorum prædicamentorum generati. Generationes autem naturales in his quæ fiunt, hæ sunt quorum generatio est ex natura et ex materiali principio sicut ex quo fit : et hoc principium 'dicimus materiam : a quo autem dicimus principium efficiens naturale a quod fit aliquid eorum quæ fiunt aliquid de numero entium per naturam : quid vero naturale dicimus quod fit quid et hoc aliquid secundum formam naturalem, ut homo, aut planta,
<--- Page Split --->
litas, quia ratio sanitatis consistit in aequalitate humorum sicci et calidi : et illius privatio inducit inaequalitatem quae est causa infirmitatis et ipsa infirmitas : fit autem semper a convenienti, sive a natura, sive ab arte fiat. Si enim ponamus aliquem frigiditate laborare, non fiet aequalitas quae est sanitas nisi fiat caliditas : et caliditas non fiet nisi fiat expulsio humoris frigidi : et expulsio frigidi non fiet, nisi potetur calidum frigidi dissolutivum : et ita semper intellectus activus procedit omnia considerando secundum ordinem inter media usque ad hoc quod idem ultimum quod per speciem primum est in intellectu, valet perficere. Et postquam omnia sic ordinavit et disposuit secundum rationem, tunc deinde jam ab his motus incipit, qui vocatur potestas, hoc est factura cum artis ratione. Et haec omnia fiunt post sanitatem in anima medici, et ad sanitatem quae est in complexione animalis : et omnia media sic disponuntur, quod aliquid convenientiae habent cum primo et ultimo quae sunt eadem ratione. Igitur in talibus accidit modo quodam ex sanitate sanitatem fieri, et domum ex domo : accidit enim ex domo quae sine materia est in intellectu, fieri sanitatem vel domum quae est in materia perfecta extra mentem artificis. Dico autem hoc exponendo, quod substantia sive forma sive materia est quid erat esse, qua diffinitur artificiatum, sicut praediximus. Generativum autem et motivum in talibus est duplex : primum enim in talibus generativum vocatur intelligentia activa : secundum autem quod movetur ab illo et est medium movens et motum, et haec vocatur potestas sive factura cum ratione : hoc autem quod est intellectiva, est movens a principio, hoc est, a specie quam concipit, quae est finis movens, et hoc est sanitas in mente : illa vero moventia secunda quae inducunt sanitatem, potestate sua moventur omnia specie prima quae finalis est intelligentiae moventis : quia illam finaliter intendit : et hoc est quod dicitur, quod ultimum operis
sive potestatis, primum est in intentione : similiter autem his sunt et singula media moventia, quae infra sive media vocantur, sive infima, sicut sunt in singulis quae fiunt ab arte vel a natura : sic igitur de principiis eorum quae fiunt, et quod omnia a convenientibus sibi efficientibus fiunt, dictum sit : haec enim sufficiunt ad propositam intentionem.
CAPUT VI.
Quod omne quod fit, ex convenienti fit secundum efficiens et secundum materiam.
Dico autem adhuc, quod oportet quod Text. et com. 23. omne quod fit, fiat a sibi convenienti, non tantum in efficiente, sicut jam dictum est, sed etiam ex materia sibi conveniente. In movente enim primum movens rationem movendi influit omnibus mediis quae movent sicut instrumenta : haec enim omnia ad motum prima specie moventis informantur. Dico autem haec fieri, ut convalescat aliquis ex infirmitate frigida, oportet adæquari : et sic patet quod quid sive quidditas sanitatis est id adæquari ad geometricam proportionem sive medietatem : hoc autem quod est adæquari, erit si calefiat, eo quod excessus frigoris causa fuit inæqualitatis : hoc enim existit quod est id quod est adæquari. Id autem quod est adæquari per calidi inductionem, fit ab aliqua activa potestate, et potestas haec, sive sit primi agentis, sive medii, jam faciens in eo quod fit sanum : activa enim potestas est principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud : et ideo illa potestas est illud unde inchoat motus sanandi. Et si illa potestas est ab arte, tunc principium motus est species quae est in anima. Si autem est inchoatio illa ab au-
<--- Page Split --->
tomate, sive a per se fiente, sive a casu, vel fortuna : tunc incipit ab hoc quando quidem faciendi principium est ab arte, sicut est in mederi : tunc forsitan principium motus est a calefactione. Calorem autem facit forte fricatione. Et tunc fricatio est inceptio potestatis, et calor est initium sanitatis, et est autem pars talis sanitatis si manet in ipsa : aut sanitas sequitur ipsum si calor naturalis qui est pars sanitatis, convalescit et vigoratur a calore accidentali excitato per fricationem : tunc enim sequitur aliquid tale quod est pars sanitatis : et hoc fit aut per plura media, aut per unum : hoc autem quod est ultimum finem includens, vocatur ultimum faciens : et quod est ita finem ultimum includens, pars est sanitatis et sanitati simile. Similiter autem et domus fit ex aliquibus similibus sibi quae sunt partes figurae ipsius, sicut lapides sic compositi, et eliorum unumquodque ex quo fit domus. Si enim lapides et ligna sic disponantur, fiet contiguatio, et compago parietum et recti est pars figurae domus : et contiguatio non fiet nisi ita disponantur quae sunt pars contiguationis : ita vero non disponentur, nisi sic dolentur : et sic dolatio pars est dispositionis : et sic semper praecedens est in sequenti ut pars quaedam ipsius.
compositum ex utroque dicimus factum, sicut sunt aerei circuli. Sic enim dicimus quid sunt in quantum sunt aerei circuli : sic enim et materiam dicimus, quia es : et speciem dicimus, quia figura talis quod ex medio puncto ad superficiem undique aequales habet lineas, hoc quod dicimus figuram, est genus et non materia, ad quod primo est differentia speciem figurae constituens : et cum dicimus nomine congregato, æreus circulus, hoc totum in ratione sua diffinitiva concipit materiam, sicut supra in sexto hujus sapientiae libro diximus de omnibus nominibus praehabitis. Sed oportet distinguere in eo ex quo fit aliquid : quia id ex quo aliquid fit sicut ex materia fieri dicuntur : et illa ex materia fieri dicuntur quando non fiunt illa materia, sed fiunt illius materiae per transmutationem et alterationem et materiae assimilationem ad illud quod fit. Non enim statua fit lapis, Quare materia denomi sed lapidea : et ideo materia non in renative predicatur de ictatur de materia.
Pro pter quod, sicut dictum est, impossibile est aliquid fieri si non praeexistit in suo simili quod est quaedam pars formalis ipsius. Quia igitur sic pars conveniens ei quod fit, praeexistit facto ex necessitate, palam est ex dictis, quod hoc non tantum est in forma efficiens, sed etiam in materia : materia namque pars est : materia enim inest et fit, et in quantum inest, est principium facti : in quantum autem fit et transmutatur, est principium fieri : aliud ergo principium ejus quod fit, quod est aliud a materia, est de numero eorum quae sunt in ratione : et haec est forma quae non est principium nisi facti : utrumque vero horum, hoc est,
Causa vero hujus est, quia hoc quod Text. et com. fit ex aliquo, dupliciter dicitur : fit enim ex aliquo sicut ex privatione, et fit ex aliquo sicut ex subjecto: quod subjectum dicimus materiam, sicut diximus quod homo fit sanus sicut subjectum, et laborans fit sanus sicut subjectum sub privatione existens. Magis etiam dicitur fieri ex privatione, ut ex laborante sanus, quam ex homine : quia privatio sicut dissimile et contrarium abjicitur : subjectum autem sicut assimilatum manet : propter quod laborans non dicitur denominative sanus, quia nihil ejus manet cum sanato : sed dicitur homo et sanus
<--- Page Split --->
homo : et non denominatur sanus ab homine, quia subjectum est idem ipsi secundum accidens, et non est transmutatum, sed sua quidditate existens. In his autem quae dicunt tantum materiam, oportet denominative dici materiam, sicut homo non dicitur caro et sanguis, sed carneus et sanguineus. In omnibus autem mutatur materia ex privatione : sed aliquorum privatio non est manifesta, neque nominabilis proprio nomine, sicut ærææ figurae cujuslibet, sive idoli, sive sphæræ, vel cujuslibet alterius figurae, nisi forte in talibus ex infigurato dicamus figuratum fieri : sed non dicimus ex inidolo fieri idolum, vel ex inhomine fieri hominem : et hoc modo ex cæmentis et lignis fit domus, non ex indomo dicentes fieri domum : tamen in talibus ex his subjectis privationi videtur fieri quod fit sicut illic in his quæ privationem habent, sicut sanum fit ex laborante sive infirmo : propter quod sicut nec illic dicitur in recto illud quod fit ipsum ex quo fit, sed in obliquo per denominationem subjecti et non privationis, sic nec hoc dicitur statua lignum in recto, et ex ligno producitur statua lignea, et non producitur lignum : et producitur statua ænea, et non producitur æs, et lapidea, sed non lapis ex lapide, et domus cæmentaria, sed non cæmentum.
tudinem et convenientiam: quam habet cum ipso : propter quod probatur omne quod fit ex convenienti sibi fieri secundum materiam, et omnes formas generatorum esse in materia per inchoationem, et nullam esse separatam. Sic igitur dictum sit a nobis, quod omne quod fit, fit a convenienti sibi secundum movens et materiam.
CAPUT VII.
In quo ostenditur, quod non fit nisi compositum.
Deinceps autem ostendemus non fieri Text, et com, 26. nisi compositum, et non materiam in esse materiae, nec formam in esse formae, sed compositum in esse compositi secundum quod ipsum est hoc aliquid : formam autem non fieri nisi per accidens secundum quod ipsa est in hoc composito quod fit secundum esse compositi. Dicamus igitur, quod illud quod fit ab aliquo fit omne quod genitum est : hoc autem a quo fit, dico esse id unde est principium motus : et hoc est movens et faciens et generans : oportet etiam fieri ex aliquo, sicut diximus : hoc autem quod fit et generatur, non fit privatio, quia non manet in genito : sed abjicitur, et est tota abjecta in factum esse id quod fit, sed fit ex materia. Jam autem diffiniendo sive distinguendo diximus secundum quem modum hoc ex hoc fieri dicimus, et quomodo fit hoc quod fit ex ipsa materia assimilata : hoc autem quod fit, gratia exempli, est sphæra, aut circulus, aut quodemquae aliorum evenit fieri, quem - admodum dicimus, quod sic faciens qui est principium motus : nec facit æs quod est subjectum per se, nec facit sphæram secundum se, sive formam sphæricam, nisi secundum accidens in quantum est
<--- Page Split --->
sphæra sive sphæricitas in hoc quod est compositum : sed facit id quod est ænea sphæra simul : et hoc est compositum : illam enim æneam sphæram facit. Cujus probatio est, quia facere aliquid ex totaliter subjecto, sive ex eo quod totum maputchra denet in facto, est facere hoc aliquid. Non probandum enim totum subjectum fit ex totaliter per se gænesubjecto : quia sic idem esset ex seipso, rari, non materialem, quod non potest esse : quia sic idem esaut formam. set et non esset simul. Similiter forma non fit ex totaliter subjecto, quia sic forma haberet materiam partem sui ex qua esset : et sic non esset simplex, sed composita : et esset hoc aliquid. Relinquitur igitur, quod ex totaliter subjecto non fiat nisi hoc aliquid. Dico autem exponendo hoc, quia bene contingit facere efficientem æs rotundum simul quod est compositum per istam rationem : sed non contingit eum facere rotundum, sive ipsam rotunditatem facere : et æs rotundum facere non est ipsam rotunditatem facere ut sphæram sive sphæricitatem, sed facere æs rotundum est facere aliud aliquid ab ipsa rotunditate sicut speciem constitutam : et hanc speciem facit in alio quod est materia : et hoc est per accidens, et non per se sphæram facere, per se autem compositum : nam si facit aliquid is qui facit, tunc oportet quod ex aliquo alio fiat, sicut diximus : et hoc est subjectum, sicut dicimus eum facere æneam sphæram : et hoc compositum ita dicimus eum facere : quia ex hoc quod est æs sive materia, hoc compositum facit quod est sphæra. Si igitur etiam hoc quod est sphæra sive sphæricitas facit, tunc oportet quod illud similiter faciat ex duobus sibi convenientibus : quia ex parte efficientis erit conveniens in forma, et ex parte ejus ex quo fit, erit similitudo in materia : et sic erit forma formæ : et hoc ibit infinitum : quia eadem ratione qua generatur una forma, generatur et alia : et hoc vadit in infinitum. Aut oportet dicere, quod prima forma generetur ex non forma : et si hoc datur, tunc oportet quod generetur ex
nihilo, quod non accipit aliquis intellectus.
Palam igitur, quia nec species fit, nec Tret, 11 aliquid quod in sensibili substantia est, quod formam vocare oportet : et præcipue propter primam rationem quam induximus : formæ enim non est generatio per se, sed per accidens, sicut diximus : nec generatur quidditas quæ est quid erat esse hoc quod facit esse hoc quod est. Hoc autem quod est forma et quid erat esse, est quod per accidens in alio fit : et fit aut ab arte, aut a natura, aut ab aliqua alia potestate effectiva. Multum autem differt in alio fieri et ex alio : quia quod in alio fit, non fit nisi ex consequentia, et factio non est per se de ipso, nec ad ipsum transmutatur materia : sed quod fit ex aliquo, est directe terminus efficientis : et hoc est compositum : facit igitur factor æneam sphæram esse, eo quod facit compositum quod est ex hoc ære et sphæra. Nam si artifex facit hoc demonstratum compositum hanc sphæram esse, cum hoc demonstratum et designatum fit sphæra ænea ex materia et forma composita, constat quod hoc compositum facit sphæram esse sphæram. Sphæram autem esse universaliter si est generatio sphæræ æneæ, oportet quod illa generatio fiat ex aliquo sicut ex materia : et sic omne genitum egebit esse divisibili, et oportebit esse hoc genitum demonstratum esse hoc et hoc materiam et formam, sive compositum ex materia et forma : quia jam ostensum est, quod materia manet in omni genito et facto. Dico autem hoc quidem materiam esse in genito, illud autem esse speciem : quia hæc duo sunt principia facti et generati. Si autem concedatur diffinitio sphæræ esse et quidditas, quod sphæra est corpus quod æquale est ex medio centro productis lineis hujus quidem sphæræ sic diffinitæ, hoc quod est una pars ejus, erit in quo erit ista formalis quidditas quæ facit sphæram esse sphæram, sive hoc quod
<--- Page Split --->
est secundum esse sphæræ : hoc enim est in illo, et non est sine materia. Aliud autem est omne sive totum quod factum est ex materia et forma simul, sicut quod est ænea sphæra. Ex omnibus autem quæ inducta sunt, palam est, quia in hoc composito facto hoc quidem quod est quidditas dans composito esse sphæram, est quasi species : deinde autem etiam quasi substantia hoc modo quo artificiales formas et quidditates vocamus substantias, quia dant nomen et esse et rationem artificiatis : et hoc non fit nisi per accidens, sicut sæpius diximus. Synodus autem sive congregatio totius ex materia et forma composita et dicta secundum eam substantiam sive formam quæ non fit illa per se, fit ab efficiente et generante : et quia præter substantiam quæ est quidditas, materia unum est componentium quod manet in ipso, et hoc quidem componentium est hoc sicut materia, et hoc aliud est hoc, sicut substantia et quidditas, oportet quod omne genitum sit divisibile in duo secundum potentiam, licet sit unum in actu : quia licet quidditas prædicatur de ipso, sola materia tamen etiam prædicatur de ipso per denominationem : quod non fieret si non maneret in ipso. Quod igitur non fiat vel generetur per se nisi compositum, et non materia, sive forma, sit dictum a nobis.
CAPUT VIII.
In quo probatur, quod ideæ nihil prosunt ad generationem.
sit præter cæmentum et alia quæ sunt materia domus, aut nunquam facta est aliqua talis sphæra, aut domus immaterialis sive insensibilis. Si enim in artifiPrima ratio. cialibus non est necessarium domum ponere exemplarem extra facientem et materiam, tunc multo minus hoc necessarium est in præhabitis : quia natura est omni arte certior, et non indiget aliquo extra faciente et dirigente et rectificante opus suum. Si enim isti quæstioni respondens dicat aliquis, quod oportet esse exemplaria extra, illa exemplaria erunt hoc aliquid sive quid hoc : dico autem hoc quod esse quando sunt primæ formæ et quidditates istorum : sed quia hoc quod sic quid dicimus, significat tale in communi : et hoc non est determinatum et designatum particulare in substantia, non significat hæc quidditas aliquid particulare, sed quidditatem designat in communi : quod autem designat in communi quidditatem simplicem, et separatum est, et non tangit materiam : et quod non tangit, non agit : et quod non agit, non alterat, neque transmutat. Istæ tales formæ igitur neque alterant, neque transmutant materiam, cum in præcedentibus habitum sit, quod non fit aliquid nisi ab eo quod materiam transmutat.
Amplius formæ substantiales simplices Secunda ra- 10. non sunt alicui contrariæ, neque activæ sunt, neque passivæ : et ideo ignis simpliciter non agit, neque patitur ab aliquo : sed activa et passiva sunt qualitates : propter quod etiam ea quæ sunt formas substantiales ex solo situ partium materiæ consequentia, neque activa sunt, neque passiva proprie, sicut rarum et densum, et causata ab his leve et grave. Si igitur ideæ quæ sunt substantiarum quidditates, sunt formæ substantiales simplices, neque agunt, neque patiuntur, et sic iterum non transmutant materiam. Istæ sunt igitur duæ causæ quibus demonstratur formas hujusmodi ad generationem nihil prodesse. Id enim quod facit artificialiter, et quod generat
<--- Page Split --->
naturaliter, facit et generat ex hoc demonstrato materiali principio tale hoc particulare factum vel genitum conveniens in forma cum generante et materia, sicut in ante habitis est probatum. Et quando quod generatum est, tunc complete est tale generatum hoc compositum, quale est generans in actu, et ex quo generatur in potentia: et haec potentia non est materialis tantum, sicut saepe diximus, sed est formalis, sicut forma inchoata et confusa quae continue procedit ad perfectum et determinationem, sicut ex vita ad sensum, et ex sensu ad rationem, sicut saepius in Naturalibus libris probatum est, et in ante habitis scientiae istius. Et sic patet qualiter a convenienti secundum speciem et formam, procedit a convenienti secundum formam et speciem tam ex parte efficientis, quam ex parte materiae. Omne vero quod sic fit et ex quo fit, est individuum designatum in genere substantiae, sicut Callias et Socrates, sicut in artificialibus omne quod fit, est compositum designatum in materia, sicut sphæra ænea, vel lignea est hoc aliquid designatum: homo vero et animal in his quæ fiunt per naturam, est sicut sphæra ænea non designata, sed totaliter sive universaliter accepta: et hoc etiam dicunt formas conceptas cum materia sensibili, sicut et sphæra ænea: et non dicunt formas a materia sensibili separatas: et illæ sunt in quibus denotatur essentialis convenientia hujus geniti ad generans hoc. Et sic patet quod nec termini generationis qui sunt a quo et ex quo fit generatio, et idem quod generatur: nec forma convenientiae quæ est inter eos, est nisi in materia sensibili.
Manifestum est igitur, quia specierum idealium causæ si quæ sunt species præter singularia extra materiam sensibilem existentes, sicut quidam Philosophi Platonici consueti sunt dicere species ideales esse causas generationis, sunt ad generationem non necessariæ : cum omne quod exigitur ad generationem, conce-
ptum sit in ipsa materia sensibili. Adhuc autem quia nec si essent aliquæ tales separatæ species, propter ipsas essent illæ substantiæ genitæ singulares, quas nos eas quæ solæ substantiæ sunt secundum se distinctæ substantias appellamus: quia, sicut jam paulo ante diximus, nec activæ essent, nec passivæ, nec materiam generabilium et corruptibilium tangerent quocumque tactu vero vel metaphorico, sicut formæ tangere dicuntur, quando subjecto conjunguntur et alterant ipsum, sicut dicimus quod frigus tangit nos quando alterat, sicut determinatum est in primo libro de Generatione et Corruptione. Si autem objiciat quis, quod si hoc semper est ex hoc et tale hoc ex tali illo conceptum cum materia ex concepto cum materia, hoc erit in infinitum in ante sumendo, et sic infinita erunt actu, quod est impossibile. Hæc dubitatio non est ad propositam intentionem, in qua nihil amplius intendimus, nisi hoc quod formæ separatæ non prosunt ad generationem : ipsa autem dubitatio tacta est a nobis et soluta in octavo Physicorum.
CAPUT IX.
De verificatione hujus propositionis, conveniens fit a convententi in naturalibus.
Quia vero jam diximus, quod omne 28. generatum fit conveniens a convenienti secundum formam et speciem, et hæc propositio videtur in quibusdam habere instantiam, et verificabimus eam primo in his quæ fiunt per naturam, et postea etiam in aliis. Diximus igitur palam esse in multis, quia generans secundum formam tale est quale est generatum, sive sit generans primum sicut homo gene-
<--- Page Split --->
rans, sive sit generans proximum sicut semen generans : nec tamen est idem numero, neque unum: sed est unum in specie diversum numero, propter materie diversitatem. Et hoc quidem patet in generantibus primis physicis perfectis : homo namque generat hominem, et leo leonem, et sic de aliis. Manifestum est autem etiam in generantibus proximis : quia sicut in sextodecimo et quintodecimo de Animalibus probabimus, gutta fecminæ in animalibus, non est nisi materia : sed sperma masculi est activum, quod resolvitur in spiritum formantem, qui intra viscositatem seminis continetur, et ingreditur in ipsum sicut anima in corpus ingreditur. In seminibus autem plantarum idem est : quia in his duæ virtutes sunt conjunctæ, impraegnans videlicet, et impraegnata. Est autem hæc formativa virtus, quæ radicatur in substantia quæ est quidditas seminis secundum quod ipsum semen est, et in genere causæ efficientis, et non materiae : sic enim habet virtutes omnium partium similium et dissimilium. Et ideo virtus ejus est sicut virtus intellectus activi, sive practici. Omne enim quod ad similitudinem sui diversa operatur secundum formam et speciem, est principium operationis sicut intellectus, et non sicut natura quæ unum solum operatur. Virtutem autem illam constat valde diversa secundum formam et speciem operari : et ideo dicitur quod hæc virtus a quibusdam Philosophis vocatur intellectus in semine : et hoc diximus et declaravimus in sextodecimo libro de Animalibus. Unde etiam hæc virtus vocatur artifex, et propter vim creatricem quam habet in formis membrorum, et virtutibus earumdem, a nonnullis vocatur divina : et ab his qui subtiliores sunt Peripateticorum, vocatur anima et artifex. Anima quidem, quia omnia quæ operatur, facit ad vitæ potentias. Artifex autem, quia omnia conducit et produdit ad modum intellectus artificis, qui est forma eorum quæ producit : non enim dicitur ars quæ
aliunde didicerit formam artificiati, sed potius quæ ipsa per suam quidditatem est species et ratio formarum, quas producit in sibi conjuncta materia. Propter quod dictum est a quibusdam Philosophis Arabum peritis, quod comparatur ad substantiam spermatis sive seminis, sicut intelligentia comparatur ad suum orbem et materiam quam movet suus orbis, eo quod etiam illa substantialis est ars formarum, quas motu orbis producit in partes materiae subjectæ : sicut et ista primo format cor vel membrum quod est loco cordis, et motu illius et virtute, in partes materiae producit formas membrorum : et hæc est comparatio hujus virtutis ad substantiam seminis. Et non comparatur ad eum sicut nauta ad navem, sicut quidam mentientes dicunt : sic enim comparatur anima ad jam factum corpus. Sed comparatur ad ipsum sicut factor navis ad materiam navis : et ista sunt duæ virtutes diversæ et diversarum comparationum : quia una est de genere architectonicæ, et altera est de genere usualis. Sed id quod ad præsentem pertinet intentionem, hoc est, quod quidditas seminis in tali virtute proxime est generans, et est cum generato conveniens secundum aliquem modum speciei, quo secundum speciem convenit artifex cum artificiato, et sic ex ipso procedunt tam vegetabilia quam sensibilia. In aliis autem generatis quæ inanimata sunt, virtus formans est a lumine de cælo desuper influente, quod est sicut natura, non sicut artifex, aliquid simile sibi in potentia producens in effectu generatum. Sic igitur patet quod in physicis conveniens generatur a convenienti, sicut homo ab homine, nisi aliquid fiat præter naturam ex duarum specierum commixtione, sicut generat equus mulum, et leo leopardum, et leopardus leunzam, et sic est in multis animalium commixtionibus. In his tamen similiter conveniens fit a convenienti sicut in simplicibus : quia proxime generans quod commune est super equum et asinum, quo-
<--- Page Split --->
rum virtutes mixte sunt in semine, non est nominatum quoad formam generis proximi, ex quo convenientia generantis accipitur ad genitum : ambo autem ista mixta essent forsitan vocanda mulus in potentia virtutis formantis, si talis formativa virtus nomen proprium haberet : et sic patet, quod in his conveniens fit a convenienti secundum formam.
Dubitari autem potest de his quae ex putrefactione generantur, utrumne ipsa fiant a convenienti secundum speciem et formam? Sed nos jam de his in Meteoris et aliis librorum naturalium locis, reddidimus causam. Quia videlicet humido viscoso educto et exspirante, necesse est ad frigus continentis aeris pellem circa constare, qua circumstante, necesse est intra ipsam in humido convolvi exspirantem spiritum, et cum convolvitur, pulsare incipit. Virtus autem radiationis stellarum, in talibus inducit humido putrefacto virtutem formativam : et oum sit in mobili et spiritu pulsante materia, necesse est animal fieri ad speciem virtutis formantis. Et sic patet, quod in omnibus physicis conveniens fit a convenienti intra materiam physicam concepto : nec aliud est generans physice, nisi hujusmodi conveniens.
Et ex his ulterius palam est quod in praecedenti capite conclusimus, quod videlicet non oportet nos probare, sive approbatum accipere id quod quasi exemplar ponitur formans quod est species separata idealis, quod ad conveniens sibi formet generata. In his enim substantiis sensibilibus generandis et formandis ab hujusmodi exemplaribus, maxime exquisitae sunt separatae species ideales, eo quod individua talia maxime primo et principaliter sunt substantiae : unde si in istis non sunt necessariae, in omnibus inutiles ad generationem esse probantur: sed secundum ea quae dicta sunt, generans in materia existens, sufficiens est facere omnia quae fiunt, et sufficiens omnino ad generationem est causa speciei et forma, in qua convenientia gene-
rantis et geniti fit in materia : omnis autem jam talis in materia concepta species est singularis et individua, sicut Callias et Socrates generantes : et nihil talium est idea universalis et separata : generans autem et generatum numero quidem sunt diversa, propter materiam namque divisam per actum generationis sunt diversa, sed ambo sunt idem specie : species enim individua secundum essentiam est in utroque, licet sit divisa secundum esse.
CAPUT X.
Quod propositio quae dicit id quod fit a convenienti, non habet instantiam in his quae fiunt ab arte et natura, neque in his quae fiunt ab arte una simplici, neque in his quae a duabus fiunt artibus.
Quia vero quaedam sunt quae fiunt si 29. tul a natura et arte, et in his non videtur conveniens a convenienti fieri, eo quod non potest idem secundum idem duobus differentibus convenire, ideo dubitabit aliquis quare alia sunt simul ab arte, et ab automato, sive per se existente generante, sicut sanitas et agricultura, et multa quae per cœelestem effectum fieri procurat astronomus : de quo dicit Ptolemaus, quod sapiens juvat cœelestem effectum, sicut juvatur terra aratione et seminatione : quaedam autem non fiunt nisi ab arte, sicut domus. De his enim quae tantum fiunt a natura jam habitum est : causa vero ejus quod quaedam fiunt a natura et arte, quaedam autem ab arte solum, est quia quorumdam materia in se habens agens et formans principium, talis est quod quidem sufficit incipere et facere et fieri aliquid istorum quae fiunt ab arte, in qua arte existit aliqua pars rei
<--- Page Split --->
naturalis quae facere incipit natura, sicut in ante prælibatis diximus, et in talibus ars ministrat expediens ad actum, et removens impedimenta. Natura autem est quæ operatur : ideo hæc quidem talis materia potens est moveri ab arte. Alia autem cujus motus nulla pars contingitur ab arte, illa non potest ab arte moveri, nec mutari, neque juvari : et hæc sunt pauca vires artificum excedentia, sicut est generatio montium, et terræmotus, et tonitrui, et hujusmodi. Et alia sunt quæ nullam habent virtutem motum incipientia in materia, et in his oportet quod motus sit ab arte. Et hujusmodi materia quæ a sola arte movetur ad formam, ad quam non sunt aliqua movendi principia in natura, alia moveri potest, sicut ars habet potestatem movendi ab arte simplici, sicut materia ædificationis. Et alia non potest ita moveri, ut potestatem movendi habeant artis præcepta, nisi juvetur ab alia arte : quia licet una ars movere possit, non tamen sic movet ut convenit, nisi juvetur ab altera, et regatur, sicut est ars tripudiandi quæ non perficitur absque musica, quia ad modulos musicos tripudiat qui saltat. In omnibus tamen hujusmodi, quæ a duabus vel pluribus sunt potestatibus, sive sunt artis et naturae simul, sive sint duarum artium, una est forma in facientibus et his quæ fiunt, ad cujus conveniens fit hoc quod fit : unde illa duo principia non sunt secundum formam differentia, sed unum sunt in forma. Et ideo idem ipsum quod fit, potest habere convenientiam cum utraque : et hæc est, sicut diximus in VIII Physicorum 1, quod motus localis in his quæ moventur a natura motu recto est a generante, vel ab eo quod removet prohibens. In omnibus hujusmodi virtus incipiens motum est naturae, et artis est removere prohibens, dummodo ars illa habeat partem ejus quod fit, vel aliquid quod consequitur quod fit, sicut est calidum respectu sanitatis, sicut diximus in
superius prelibatis. Quorumcumque igitur factorum talis est materia, quod conveniens facto ultimo nullo modo est in ipsa secundum naturae principia, sicut se habent lapides ad domum, hoc impossibile est moveri nisi ab alio quod materia est extrinsecum, Et ideo etiam non transmutat materiam nisi extrinsecus secundum figuram solam : et sic quidem etiam dicimus esse ignem et naturae instrumentum in quibusdam, sicut in his quæ ab igne accipiunt speciem ignis, et artis esse instrumentum in aliis, sicut in fabrilibus de ferro, in quibus mollificat ignis materiam, ut a malleis producantur in figuras gladiorum ea quæ fabricantur. Et ideo est in mente ipsum est in fabri, infortalibus forma quæ est in mente fabri, informat instrumenta quibus operatur fabet, et in motibus istorum efficitur sicut est forma quæ est in materia in principiis naturae : et ideo conveniens in talibus ad quod sit factum, non est forma separata per se existens, quæ non sit in instrumentis tangentibus materiam et membris artificis in quæ derivatur a mente ipsius : quia aliter nullo modo tangeret materiam aliquo tactu : et tunc non esset intelligibile quod moveret. Hæc igitur est vera causa, quod quædam nullo modo fiunt sine artifice habente artem, alia vero sunt sine eo per naturam. Ab his enim principiis quæ non sunt habentia artem, quædam moventur quæ absque omni arte certius per formam quam intus habent, moveri possunt, quando movens conjungitur mobili per immediationem, sicut diximus in seminibus simul mixtis moventibus et mobilibus, quæ sunt impregnans et impraegnatum conjuncta : alia vero non habentia hujus principium, aut non sufficiens sicut convenit habentia, moventur ab habentibus artem, aut in toto, aut in parte.
<--- Page Split --->
Ex omnibus autem quae dicta sunt, palam est, quia modo quodam omnia fiunt ex convenienti sibi univoco, quamvis nomen aliquando non sit positum, sicut diximus supra de natura communi super equum et mulum, sicut etiam de naturalibus diximus supra : aut si non fiunt ex utraque parte ex univoco, ex efficiente videlicet et materia, tamen non fiunt ex omnino æquivoco, sed ex eo quod in parte univocum est, et in parte æquivocum, sicut dicimus domum fieri ex domo aut intellectu artificis, et in illa parte fieri ab univoco. Sed quia materia secundum naturae principia nihil in se concipit formaæ talis, ideo in illa parte non est univocum : et sic fit ex parte æquivoca domus ex domo aut ex intellectu. Ars enim est species tantum, nihil habens materiaæ, et sic fit ab arte tantum simplici : aut a parte artis per aliquam partem quæ in materiam per artem inducta habet aliquam partem cum eo quod fit : hæc autem omnia sunt vera nisi aliquod secundum accidens fiat : et de talibus postea determinabimus. In talibus autem ubi pars facti sive faciendi est pars facta per artem, ipsa pars est causa secundum se faciendi primum sive proximum illi, sicut supra diximus. Calor enim in motu facto vel fricatione, calorem naturalem facit vel excitat in corpore : et ille aut est sanitas, aut pars sanitatis, aut sequitur eum pars aliqua sanitatis, aut sanitas ipsa ex integro : propter quod etiam ars et artifex dicitur sanitatem facere : quia illud facit medicus, quod cum opere naturae facit sanitatem : et ex opere medici accidit calor, cujus excitationem sequitur sanitas.
Sic igitur manifestum est, quod propositio illa, quod conveniens fit a convenienti secundum formam, et quod conveniens est intra principium agens et materiam, vel intra principium agens tantum, non habet in aliquo instantiam. Et sic ulterius patet, quod forma sepa-
rata a materia et ab efficiente nihil penitus prodest ad generationem naturalium vel ad facturam artificialium. Sed hoc advertendum est, quod cum diximus sanitatem esse in anima medici sive in intellectu, quæ tamen sanitas est res naturalis, eo modo dicimus quo omnium rerum veritates dicimus esse in intellectu. Licet enim dixerimus in libro de Anima, quod lapis non est in anima, sed similitudo lapidis, intelleximus hoc de lapide secundum esse lapidis : quia secundum hoc non est nisi in materia : et cum dicitur similitudo lapidis esse in anima, intelligitur hoc de similitudine lapidis essentiali, quæ est in ipsa simpliciter natura lapidis et forma ipsius vel quidditas, cui in quantum est intelligibile quoddam lumen, accidit esse in anima, et est universale in ipso intellectu, licet non ex hoc habeat universalitatem, sicut in ante habitis determinatum est. Sunt tamen qui concedunt hujus locutiones, homo est in anima, sanitas est in anima, lapis est in anima : eo quod in talibus nomina illa stant pro suis primis significatis vel secundariis : sed nolunt concedere conversas istarum, quod videlicet id quod est in anima, sit homo, vel sanitas, vel lapis : et ratio ipsorum est, quia prædicatum dicit inhærentiam : et cum dicitur, id quod est in anima est hoc vel illud, id quod est in anima significatur ut singulare : et cum prædicatum illi significatur inhærere, oportet prædicatum esse denotans suppositum : et sic sequeretur, quod si id quod in anima est, esset homo, quod esset hoc aliquis homo vel ille : sed quia hoc non est de intentione proposita, non curamus. Sed hoc est non prætereundum, quod in his formis quæ nullo modo sunt in potentia materiaæ, intellectus est formaæ prima causa : in illis autem quæ sunt ab arte et a natura, natura est causa, et intellectus apprehenser et minister 1.
<--- Page Split --->
CAPUT XI.
Quod syllogismi quid est scire facientes et generationes ab eodem procedunt principio.
Ex omnibus autem inductis patet, quod processus omnis ejus quod generatur et fit, est a convenienti secundum formam quæ est ipsa ejus quod fit substantia. Quemadmodum igitur in syllogismis vere scire facientibus, est processus ab omnium principio quod est substantia et quidditas, ita et in istis sunt procedentes generationes : omnes enim syllogismi quid est demonstrantes, et scientiam quid est facientes, medium habent substantiam quæ est quidditas : et similiter se habent cum his ea quæ fiunt, et præcipue illa quæ sunt natura constituta. Sperma enim facit a formativa specie sicut ea quæ fiunt ab arte, fiunt a formativa et faciente specie. Sperma enim habet speciem potestate non materiali, sed effectiva, sicut prædiximus, et ab illius potestatis specie ad factum, sive faciendum est in parte æquivocum, et in parte univocum, sicut et forma artis. Sed tamen alius est modus æquivocationis : non enim est sperma parvum animal, sicut dixit Plato, sed est virtute factiva et generativa animal 1 : sicut forma artis non est artificiatum, sed virtute factiva est generatum : et ideo non una ratione convenit materiae spermatis et materiae animalis : et quoad hoc est nomen æquivocum, sicut ostendimus in XV libro Animalium. Et ideo quando dicimus quod conveniens fit a convenienti, non oportet omnino sic quærere conveniens secundum omnimo-
dam univocationem : sicut quando dicimus quod ex homine est homo, femina vero fit ex viro per dissimilitudinem aliquam principiorum generantium. Et ideo forma patris generantis non omnino per eamdem virtutem semper salvatur in spermate, qua est in viro generante. Et hoc etiam est causa, quod mulus non fit mulo pyroma sive progenitor : quia licet mulus habeat semen, non tamen omnimodam retinet virtutem illius speciei quæ est communis equo, et asino, sed deficit ab ea : et si quando proficit ad generatio nem, hoc fit adjuvante calore extrinseci circumstantis : unde in calidis locis aliquando mula concipit et generat. Omnia vero quæ sunt ab automato sive per se ipsa, a propria et commixta specie illa fiunt, sicut illic diximus esse in arte et syllogismis : et hæc sunt quorum materia a se ipsa moveri potest, eo modo quo sperma movetur a virtute formativæ speciei, quæ sicut intelligentia agens est in orbe, sic est in materia sibi conjuncta : quorumcumque vero materia non per se moveri potest, sic ea impossibilia sunt fieri aliter quam ex eis formis artium quas diximus : oportet enim ista fieri ab altera duarum artium, sive simpliciter, sive natura est faciens, vel quæ est sicut naturae minister. In omnibus tamen quoad generationem substantiæ procedunt generationes et facturæ ex quidditate, sicut syllogismi : et ideo quoad scientiam quid est eadem sunt principia scientiæ et rei secundum naturam : propter quod ex eisdem ex quibus est res per eadem scitur et cognoscitur : propter scire igitur non oportet ideas inquirere.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Quod tam in substantia quam in aliis praedicamentis quod fit, est compositum, sed in aliis accidentibus non semper fit hoc quod fit a convenienti.
Non solum autem de substantia est verum quod diximus, quod videlicet fieri earum non est secundum generationem quam faciunt species separatae : sed hoc est verum de omnibus primis generibus entis, secundum eamdem similitudinem : et ratio communis una est de omnibus, sive fiant secundum substantiam, sive secundum quantitatem, et in aliis categoriiis similiter : in omnibus enim id quod fit, fit in materia, sicut aenea sphaera, in qua fit non sphaera forma, nec aes quod est materia, sed compositum et forma sphaera secundum esse in are fit, et non secundum se : et sic forma fit per accidens : et si per se fieret forma, et per se aes, sive materia, tunc ex forma et materia non esset unum, sed duo : quia quaecumque sunt duorum efficientium termini, duo sunt, non unum. Adhuc autem non possent esse unius rationis efficientia, si unum faciat formam, et alterum materiam : et sic iterum unum non posset esse compositum. Amplius distin- cta in efficiendo distincta sunt in esse : quia per efficientiam efficientis proce- dunt ad esse : ex duobus autem in esse distinctis nunquam fit omnino unum 1 : oportet igitur si ex duobus unum fit,
quod alterum sit in altero, sicut esse et id cujus est esse : et haec se habent sicut potentia et actus : neutrum ergo fit per se, sed compositum, sicut superius determinatum est. In omni enim faciendo oportet praeexistere materiam semper et speciem per aliquem modum : et sicut hoc est in quid substantiae et in genera- tione, ita est in qualitate secundum alte- rationem, et in quantitate secundum augmentum et diminutionem, et in ubi secundum loci mutationem, et in aliis similiter categoriis. In nullo enim horum fit species nisi fiat in materia : non enim fit quale forma separata : sed fit quale lignum, vel aliud tale : nec fit quantum separata quantitate, sed fit in materia sicut quantum lignum : sicut neque fit animal separatum, sed animal carneum et osseum. Sed proprium substantiae in quo differt ab aliis praedicamentis, ex his est accipiendum : quia in generatione substantiae semper necesse est praexi- stere ante id quod fit, aliam substantiam, quae existat per se communis ad id quod fit secundum convenientiam quae facit et generat, sicut necesse est praeexistere animal, si id quod fit sit animal. Sed quale et quantum, quando fit quale vel quantum, non est necessarium praexi- stere secundum actum, sed potestate so- lum : et hujus causam jam in principio hujus septimi assignavimus : quia vide- licet.causa accidentis per quam est et dif- finitur, est substantia quae est prima sub tali esse quod est esse accidens. Ex his igitur ostensum est sufficienter de sub- stantia quae est quidditas, quod oportet ipsam separatam non esse, et quod error est si quis ponat ipsam separatam esse ideam. Ostensum etiam est ideas ad ge- nerationem non prodesse.
1 Ex hoc deducas consequentiam Commentatoris in com. 31 contra Avicennam : Si aliud esset disponens materiam, et aliud esset in-
ducens formam, tunc forma et formatum non essent unum in actu.
<--- Page Split --->
acutus diffinitur per rectum, sicut et expansus in primo Geometriae : acutus enim est recto minor, et expansus est qui recto major est. Similiter autem cum digitus sit pars manus, manus autem sit instrumentum et organum operativi intellectus, intellectus autem sit de potentiis naturalibus consequentibus esse hominis, patet quod et digitus est de his quae esse consequuntur, ideo diffinitur per suum totum. Angulus autem rectus in eo quod rectus est, formaliter efficitur a ratione medii : et cum omnis a medio deviatic cognoscatur, et sit medii deviatic, acutus ad minus et obtusus ad majus, oportet angulum rectum esse ut diffinientem acutum et expansum : et ideo hujus partes secundum rationem dicimus esse diffinita ex illis quae sunt sua tota. Sed si haec accipiantur ut res absoluta et non in ratione partis et totius secundum relationem : quia si ut relativa accipiuntur, tunc ad invicem sunt priora : quia tunc ad invicem diffinunt.
CAPUT II.
De solutione secundae quaestionis.
Text, et com. Ad omnes autem hujusmodi quaestio- 31. Pars dicitur nes solvendas dicemus distinguentes , multipliciter. quod pars dicitur multipliciter. Et unus quidem modus est, quod pars dicitur illud quod mensuratur vel mensurat secundum aliquam quantitatem quae pars accipitur in mathematicis, quae dicunt quaedam esse naturae et esse substantialis principia : sed hic modus praetermittatur a nobis, quia nos quaerimus partes essentiales esse rei constituentes, quod indicat diffinitio : et multoties jam ostendimus, quod mathematica non sunt talis esse principia : sunt autem partes ex quibus substantia uniuscujusque composita-
rei est, sicut ex partibus, et de illis est perscrutandum. Si igitur secundum ea quae premissa sunt, quoddam in re est sicut materia in qua vel ex qua est res ipsa, aliud autem in esse rei est sicut species et forma : tertium autem est sicut compositum ex his; tunc sicut in praemissis diximus, etiam substantia est istis tribus modis. Est enim substantia materia a substando et fundando dicta, sive sit materia in qua, sive ex qua est res : sed haec substantia non facit esse rem id quod est : secundum enim quod esse rei quae est ab essentia, est haec substantia, nihil penitus est de esse rei : sed ipsa est in qua est esse ejus quod est : et hoc modo dicta substantia non est, quod sit aliquid de esse rei, sed quia substat ipsi esse : et ex hoc patet ipsam non accipere nomen substantiae nisi per aliquam analogiam ad formam quae vere substantia est : et est ipse modus analogiae, quia substat esse formali. Est etiam substantia et vere substantia species : et hoc sicut superius dudum diximus, est duplex, primum videlicet signatum quod est forma a qua nomen imponitur, et est simplex, quae cum materia constituit compositum : et quia pars est, non est de toto praedicabilis. Est etiam species compositum ex potentia quae est genus, et actu qui est differentia constituens, quae est natura et species, cui per se et primo attribuitur diffinitio secundum quod absoluta et separata intelligitur et est a suis suppositis particularibus : et hoc quia totum est et non pars, praedicatur de suppositis, quando intelligitur ut multiplicabilis per supposita : sic enim est in multis et de multis. Et haec omnia constant ex superius determinatis, et partes illius sunt partes ex quibus est rei esse secundum quod quaelibet res est id quod est, et non secundum quod ipsa res hoc demonstratum est vel illud : et hujus quidem materia nulla est penitus pars, licet ipsa sit fundamentum in quo fundatur secundum quod in hoc est vel in illo per demonstrationem designato . Est
<--- Page Split --->
etiam substantia quod est ex his, materia videlicet et forma, sicut hoc aliquid in substantia per nutum demonstrantem designatum. Patet igitur quod aliquando materia pars alicujus essentialis esse dicitur, et aliquando non : est enim pars ejus, quod ipso suo nomine designat materiam. Haec enim non habet esse nisi materiale, sicut in genere substantiae Callias et Socrates, qui dicunt id quod est ex his carnibus et his ossibus : et in genere accidentium simus, quod dicit concavum in hac materia quae est nasus, et gibbus quod dixit convexum hujus materiae quae est dorsum : et multa alia sunt talia. Non autem materia designata est pars illorum quae nomine non dicunt designatam materiam : et haec sunt quae nomine suo quantum ad secundarium nominis signatum quod est id cui ipsum nomen imponitur, non dicunt nisi id compositum in quo est speciei ratio : quia hoc est unum actu, et duo, vel plura potentia, sicut in praemissis diximus. Et ideo illud vere diffinitur : et hoc in genere substantiae est sicut homo et animal et hujusmodi : et in genere accidentis est sicut concavum, vel convexum : haec enim licet non sint secundum esse nisi in materia, tamen nominibus suis non designant nisi materiam intellectualem. Designatio autem materiae intellectualis, sicut in tertio hujus sapientiae libro supra diximus, est per formam generis : eo quod natura generis non dicit aliquid in actu existens, sed in potentia solum : et quia tale quoddam genus respectu figuræ est superficies et generaliter quantitas, ideo quidam dicunt quantitatem esse intellectualem materiam : et hoc quidem verum est. Sed dictum ipsum non est sufficiens : quia secundum ea quae hic dicta sunt, designatio intellectualis materiae aliquando est designatio materiae sensibilis, sicut animal designat intellectualem materiam. Aliquando autem est designatio materiae imaginabilis, sicut concavum, vel convexum, vel rotundum, vel trigonum designat materiam : unde concavi
secundum esse concavi non est pars caro, sed illa ex quibus est formaliter concavitas. Caro autem vel aliud tale subjectum est materia in qua fit, quae nulla est pars esse concavi secundum quod est concavum. Simitatis vero secundum ea quae dicta sunt pars aliqua est materia : quia cum ejusdem sit diffinitio cujus est nomen, et nomen dicat esse ex hac designata materia quae est nasus, oportet quod diffinitionis pars sit nasus. Hoc etiam modo in artificialibus totius quidem statuae designata pars est æs quod est materia : statuæ vero absolute acceptæ pars non est æs : quia statuæ accidit esse in hoc ære, et non accidit ei hoc secundum esse statuæ, sed potius secundum quod est hæc statua designata : quia sic principium ejus individuationis est æs. Hoc igitur modo specie qualibet absolute accepta ipsæ differentiæ constitutivæ sunt species in quantum speciem habet unumquodque entium : et illæ sunt diffinitivæ ipsius et prædicatæ de ipso prout sunt actus ejus : quia sic sunt termini determinantes genera, et sic dicunt esse totum, et potius dicunt esse quam ens, et genus hoc modo determinatum differentiis dicit esse et non ens, et prædicatur de toto : sed materiale principium non est dicendum aliqua prædicatione secundum se, sed potius denominative, sicut æreum, et carneum, ut patet ex supra dictis. Hæc igitur causa est, quod circuli ratio diffinitiva non habet eam rationem in se quæ est partium, quæ partes sunt incisiones portionum : sed ratio diffinitiva syllabæ secundum quod est vox composita ex duabus vocibus, sonante videlicet et consonante, habet in se rationem elementorum litteratæ vocis : consonans enim accipitur ut potentia, et terminatur ad vocalem sicut ad actum ejus, sicut patet in hoc sono hujus syllabæ, da, in qua d non sonat nisi elemento determinato et in actu facto per a, nec a sonat nisi ut actus d, et utraque littera hoc modo dicunt totum esse syllabæ, sed dif ferenter : quia d dicit ut potentia termi-
<--- Page Split --->
nata in sonando, et a dicit ut actus terminans, cum tamen d et a litterae sint diversae. Sic igitur elementa sunt partes rationis diffinitivae syllabae quasi species et formae quaedam, et non ut materia : incisiones vero hujus circuli demonstrati sic sunt partes quasi materiae hujus integri, quod est haec rotunda quantitas, sive rotundum quantum, et sunt partes in quibus fit ipse formalis circulus : et sunt hae partes propinquiores formae quam materia sensibilis, quae est aes quando in aree fit rotunditas circuli : sed tamen sunt in materia imaginabili : quia licet quantitas per rationem diffinitivam abstrahat a materia sensibilis, tamen est dispositio sive mensura materiae. Et ideo distinguunt quidam inter materiam quae vere est materia, et materiam quae est ut maNota quid teria : et materia quidem quae vere est materia, est quae est subjectum omnium et fundamentum formarum. Id autem quod est ut materia, est quantitas, cujus mensuram sequuntur formae corporales, quae sunt in majori subjecto majores et in minori minores, sicut qualitates sunt quae dicuntur passiones vel passibiles qualitates : utriusque autem partes dicuntur partes secundum materiam, et non referuntur ad diffinitionem, sed referuntur ad totum integrum quod constituunt : et partibus quidem quantitativis similes sunt partes totius potestativi, totum ipsum est sicut totum integrum potestate suarum partium perfectum : et ideo etiam partes illius totius quodammodo sunt partes secundum materiam.
CAPUT III.
De solutione instantiae quae datur circa solutionem inductam.
Videntur tamen quaedam eorum quae dicta sunt, habere instantiam : contingit enim sic considerare syllabam, quod neque elementa omnia sunt in ratione diffinitiva syllabae, ut si consideretur syllaba scripta in cera vel charta, vel audibilis quae in aere sonat : sic enim syllaba audibilis in aere sonans, est motus compositus ex duobus motibus, naturali videlicet, et animali, quorum quidem naturalis est tremor fracti aeris : animalis sive spiritualis est alteratio auditus sola forma simplici sine aere : et hoc modo etiam syllaba scripta est integrum compositum ex figuris distinctis, quarum nulla est ut potentia vel actus ad alteram : et ideo omnes partes syllabae his duobus modis acceptae sunt partes secundum materiam: et ideo hoc modo non ingrediuntur syllabae diffinitionem, sed superius dicto modo syllaba est discreta quantitas, et mensuratur producto et correpto : et hoc modo litterae sunt de ratione ipsius. Hoc autem modo quo hic loquimur de syllaba, syllaba est qualitas quaedam moti aeris : et ideo jam ut sic considerata syllaba est elementum quaedam pars ejus sicut materia. Hujus autem signum est, quod linea accepta ut quantitas quaedam integra, corrumpitur et resolvitur in individua : ex quibus etiam prout tale totum est, componitur, sicut homo corrumpitur sive resolvitur in carnes, et ossa, et nervos, ex quibus materialiter componitur. Et ideo etiam talia tota in-
<--- Page Split --->
tegra sunt ex his materialibus partibus, secundum quod sic utimur partibus substantiae materialis : sunt autem ex his quasi ex materia et quasi ex partibus integri quod integratur ex ipsis. Speciei vero quae non est ex talibus, et illius naturae cujus est ratio diffinitiva per se, non est aliqua talis pars secundum ma teriam dicta : quia quidditas ipsa tota es ante hoc, cum materia et integrum non. sint in esse nisi ab ipsa quidditate : et quia quidditas est ante haec omnia, ideo etiam partes quidditatis quae sunt genus et differentia, sunt ante omnia ista : et ideo in rationibus nominum nominantium suum totum essentiale non integrum, non sunt talium partium rationes. Talium igitur partium ratio inerit quibusdam, quae videlicet sunt integra suis materialibus partibus constituta : quibusdam autem non inerunt, quia sunt tota essentialia constituta principiis esse, quae sunt genus et differentia : unde in nullis talibus accipitur materia, vel materiae pars, quae dicant formam secundum id quod secundario significat nomen, nisi sit nomen nominans formam conceptam cum materia ipso nomine designatam : et hic sunt nomina quorumdam accidentium, sicut est simus, et gibbus, claudus, et hujusmodi : propter hoc enim quaedam diffinibilia sunt ex his in quae corrumpuntur per resolutionem, quedam autem non. Quaecumque igitur sunt sicut concepta species in materia ut simus et aeneus circulus, haec quidem in eadem ex quibus sunt, quorum alterum est materia, per resolutionem corrumpuntur : et cum unumquodque ex eisdem sit secundum suum proprium esse ex quibus componitur, pars illorum est materia : illa vero quae nominant talia quae si resolvantur, non c6rrumpuntur, vel resolvuntur in materiam, sed sunt sine materia designata dantia sibi esse actu, sicut sunt rationes quae solum sunt speciei non conceptae cum materia designata, illa in materiam non corrumpuntur resoluta in sua principia, aut
omnino ad materialia non resolvuntur, sicut separata substantiae : aut si resolvantur, non ita resolvuntur, sicut ista quorum principium constituens est materia : haec enim non resolvuntur ad materiam nisi per accidens, hoc est per esse quod habent in materia : et non resolvuntur ad materiam sicut ad principium quod constituat esse ipsorum propter quod materialia et quantitativa sunt quaedam principia, et partes illorum quae sunt sub eis. Speciei vero non conceptae cum materia nec sunt principia, neque partes : et sic resolvitur lutea statua, eo quod cum luto concepta est, in lutum : et sphaera aenea corrumpitur in aes, sive resolvitur : et Callias resolvitur in carnem, et ossa, sicut in materiam sensibilem designatam. Amplius autem circulus resolvitur in incisiones sicut in partes ut materia : prout enim circulus nominat quantum integrum rotundum, circulus est aliquid quod simul concipitur cum hujusmodi materia : prout autem circulus non dicit nisi esse circulationis, sic habet alia principia constitutiona, et sic non resolvitur ad incisiones, sed ad figuram planam una linea contentam ut ad genus, et ad id quod in medio, cujus est punctum quod centrum vocatur, a quo omnes lineae ad circumferentiam ductae, sunt aequales sicut ad differentiam.
Ex his autem quae dicta sunt, patet quod nomen proprie est illius naturae formalis cui per se attribuitur diffinitio, et individuo designato quod per materiam individuum est, attribuitur per accidens : et sic aequivoc e dictur circulus ille, qui simpliciter et per se circulus est, et illi qui sunt singuli sive singulares in materia designati circuli, eo quod nomen speciei non est proprium et per se et secundum ipsum singulorum sive singularium circulorum : licet enim ratio logice quidem praedicetur secundum esse de individuis. Et si physice consideretur esse quidem primum sit individuorum, et posterius sit eorum quae sunt in ipsis, tamen consideratione primi Philosophi
<--- Page Split --->
primo et per se convenit illi quod per se est substantia et primo : et haec est natura formalis et quidditas, et æquivoce illis convenit quorum non per se est ipsum nomen, sed per accidens, sicut diximus : logicus enim considerat rationem, physicus autem esse mobilis, et primus Philosophus id quod est per se substantia faciens esse id quod est.
CAPUT IV.
De manifestatione et declaratione solutionis inductæ.
Te x. m. Quamvis autem secundum veritatem per prædieta sit soluta quæstio secunda, tamen solutio hæc non satis clare solvit quæstionem primam : et ideo de eisdem de quibus diximus, amplius adhuc dicemus manifestius, ea quæ dicta sunt repetentes. Constat autem, quod in ratione insunt illæ partes quæ sunt ipsius rationis et quidditatis partes, secundum quod est ratio et quidditas : ab illis enim partibus sicut a principiis dependet esse diffiniti : et ea in quæ sicut in partes et ipsius esse principia dividitur ratio diffinitiva, ea sunt ipso quid est et diffinitione priora secundum naturam, aut ætnia, aut quædam. Dico autem omnia, sicut in his quæ nullo modo sunt in materia sensibili, nec concepta sunt ipso nomine cum ea, sicut divina. Quædam autem dico, sicut in his quæ concepta sunt cum materia. In his enim non omnia sunt formalia, sed quædam oportet designari materialiter. Hoc autem in sequentibus istius tractatus erit manifestum. Ea autem in quæ non dividitur quidditas, nec quidditati attributa diffinitiva ratio sicut in principia ipsius esse, secundum se
sunt materialia, quæ non recipiuntur in ratione diffinitiva, licet secundum esse sint in tali materia. Recti vero ratio diffinitiva non dividitur in acuti rationem sicut in principium constituens angulum rectum secundum hoc ipsum quod rectus est, sicut patet per ante dicta : sed potius ratio quæ est acuti anguli, dividitur et resolvitur in rationem recti : qui enim diffinit acutum, in diffinitione utitur recto sicut principio constituente : acutus est enim acutus qui minor est recto. Similiter autem ad invicem se habent circulus et emiciclum sive semicirculus : emiciclum enim diffinitur per circulum. Et similiter se habent ad invicem digitus et homo : et ideo digitus diffinitur per suum totum quod est homo : est enim digitus pars hominis talis, hoc est contemperata carne et osse ad opus et tactus subtilem discretionem. Talia autem sunt quæcumque sunt pars ut materia, et in quæ dividitur quantitativum integrum sicut in materiam ex quibus partibus est compositum. Quæcumque vero sunt partes ut rationis diffinitivæ principia et substantiæ quæ est quidditas, sunt secundum rationem et materiam priora, sicut principia sunt priora principiato, aut omnia, aut quædam, sicut supra diximus.
Hoc autem ut clarum fiat, consideremus in ipsa animalium anima : animalium enim est anima secundum vitam manifestam. Anima enim est substantia animati a qua est ipsa substantia animati a qua est ipsa animalis quidditas : est enim anima secundum rationem substantia et species et quid erat esse talis corporis, quod est physicum potentiam vitæ habens, sicut in secundo de Anima diximus'. Considerata enim anima hominis secundum quod ipsa est cum corpore constituens hominem, sic est forma : considerata autem secundum quod ipsa est principium vitæ sensitivi ad rationem sicut ad actum ultimum termi-
<--- Page Split --->
nati et perfecti, est ipsa anima quidditas: considerata autem in principiis essentialibus ipsum esse animæ declarantibus, est ipsa diffinitio et ratio hominis aliquo modo : quia sic attribuitur ei explicans esse diffinitio. Et quia anima. per hæc talis est secundum essentiam quod est principium hujus vitæ in tali vel tali corpore, ideo sicut tota anima se habet ad totum corpus, sic partes se habent ad partes corporis : et sicut totum integrum compositione membrorum corpus non diffinitur bene nisi per animam quæ est actus ejus, et nihil tamen est de esse ipsius animæ : ita quælibet pars non bene diffinitur sine particulari virtute ipsius quæ est pars animæ, nihil existens de esse ipsius actus. Unde pupilla nihil existens de quidditate visivæ virtutis non potest diffiniri, nisi visiva virtute 1. Et quod nihil sit de visiva virtute, ostenditur per hoc quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : quod non esset verum si pupilla esset de quidditate visus : animal enim cujus actus est anima, nec in toto, nec in partibus materiae existit sine sensu. Partes igitur animalis secundum quod est animal, priores sunt ipso animali : aut omnino et universaliter, si animal secundum se accipiatur : aut quædam ejus partes priores sunt ipso, si accipiatur anima non in simplici animalis natura, sed participans ipsam naturam simplicem animalis : hoc enim habet corpus et habet quasdam partes materiales, quæ non sunt priores ipso, sed posteriores : et ideo diffiniuntur per ipsum totum, sicut est digitus, et oculus, et hujusmodi. Sicut autem dicimus de animali, sic et similiter est unumquodque aliud totum quod diffinitur : corpus enim et partes corporis sunt materialia et posteriora tali substantia totius, et totum animal dividitur in ea sicut in materiam: et quod dividitur in hoc, non est quidem substantia quæ est quidditas, sed est
ipsum integrum quod est compositum ex anima et corpore, participans illam substantiam quæ est quidditas. Quia autem quælibet pars suo toto prior est, eo quod constituit ipsum, ideo etiam tales materiae partes sunt integro toto quantitativo priores : sed non sunt priores quidditate, quia non sunt partes ejus. Sunt igitur quodammodo ante animal, et alio modo non sunt ante ipsum : partes enim tales, sicut dicimus, nullo modo habent esse separate a toto et ab actu totius. Digitus enim animalis non est digitus, aliter quocumque modo contingat esse figuratum digitum, nisi sit animalis digitus, nisi quis dicat quod sit digitus æquivoce, sicut lapideus, vel pictus : et ideo diffinitur per actum animalis : sicut enim partes sunt limargicae incisiones circuli, licet non determinent sibi materiam sensibilem specialem. Quamvis autem quædam partes materiae sunt quæ posita ponunt totum, et destructæ destruunt ipsum integrum, quæ vocantur principales, et ideo videntur non posteriores esse toto, sed simul, et quæ sunt proprie partes in quibus primo est ratio substantiae quæ est actus secundum quod participatur a materia. Ut si, gratia exempli, dicamus quod hoc est cor, aut sicut quidam dicunt, quod hoc est cerebrum, nihil refert, vel differt quantum ad propositam intentionem : quia non loquimur hic de prioritate temporis, sed de illa quæ est secundum rationem et naturam, secundum quam diffiniens prius est diffinitione et diffinito. Sic igitur clare patet, quod partes rationis sunt ea in quæ resolvitur ratio, et illæ sunt ratione priores, et partes materiae sunt, in quæ resolvitur integrum quod ratione participat : et illa sunt integro quidem priores, sed quidditate posteriores. Et hoc modo declarata est inducta solutio.
<--- Page Split --->
principiis substantiae quae est quidditas : sic enim circulum esse secundum quod circulus, et ipse circulus secundum quod circulus, sunt in hoc idem quod ad idem, hoc est, ad idem esse et eadem ipsius esse principia referuntur : et hoc eodem modo omnia supra dicto modo considererata in animae esse per quidditatem sunt idem, hoc est, ad idem relata ; integri vero ut est hic circulus et singularium aliorum alicujus, sive sit sensibile singulare quod sensibili materia individuatum est, sive sit intellectuale quod intellectuali materia individuatum est, sicut sunt singularia mathematica, illius non est nomen, neque ratio : quia in talibus hic circulus non est idem quod hujus circuli esse, nec haec caro est idem quod hujus carnis esse, nec hic homo est idem quod hujus hominis esse : quia hic homo est ab individuatione materiae hujus : et ab hoc non est esse ipsius, sed potius a ratione et quidditate hominis sic participata per esse quod accidit ei in hac materia, sicut cuilibet patere potest ex praedictis, ubi diximus quod in talibus pars non bene diffinitur sine suo actu sic participato. Intellectualia vero singularia dico ut singularia mathematica : sensibilia autem dico ut aerea, vel per aliam materiam mobilem individuata, sicut lignea, et lutea, et similia : et horum non est diffinitio primo, nisi æquivoce et secundario : unde ista non sciuntur per suas veras diffinitiones, sed potius cognoscuntur intellectualia cum intelligentia materiae imaginabilis, et sensibilia cognoscuntur cum sensibili materia per sensum, et abeuntia a sensibili vel imaginabili perfectione materiae et a præsentia sensus, non palam est utrum aliquando alicubi sunt, aut non sunt : quia singulare extra sensum positum est incertum : universale autem est ubique et semper : et locus ejus est intellectus. Alia autem quae sunt particularia, semper denominantur et sciuntur universali nomine et ratione quae per posterius et per accidens convenit eis : et hujus causa est, quia
CAPUT V.
Quod diffinitio non est nisi universalis et non particularis nisi per posterius et æquivoce.
Ex his autem quae dicta sunt, perpendi potest quod illius quod est universale et quid absolutum, est diffinitio, particularis autem per se, nec nomen est, nec diffinitio, nisi æquivoce et secundario : homo enim et equus prout in particularibus considerantur sive singularibus, et non in ipsa natura absolute universaliter loquendo de omnibus similibus, non est substantia per se et primo quæ est quid vel quidditas importata per nomen cujus est diffinitio, sed est totum quoddam quantitativum et integrum in materia designatum, et ex materia in actu existente perfectum. Diximus enim, quod partes hujus materiae non sine actu suo sunt partes. Est igitur tale totum ex hac materia et hac forma, et sic participata ratione et universaliter in omnibus loquendo. Singula vero particularia sub qualibet communi natura ut supposita accepta sunt ex ultima per sensibilem demonstrationem designata et in actu existente materia, ut Socrates, et de aliis singularibus omnibus est similiter. Igitur secundum prædicta est pars quædam quæ est pars speciei, ita quod dicamus speciem ipsum quid erat esse sive quidditatem : pars etiam quædam est integri ex specie et materia compositi : sed illæ quæ sunt rationis partes, sunt partes speciei solum : et ipsa ratio est universalis, hoc est, ejus quod est universale, licet non sit ejus ratio secundum quod est universale, sed secundum quod est esse universum, ita quod de essentialibus nihil est extra ipsum : esse enim rerum pendet a
<--- Page Split --->
materia quidem si secundum seipsam accipiatur, ignota est, nec est etiam principium cognoscendi aliquid, nec noscitur et scitur nisi per analogiam ad formam, scitur superius diximus. Et ideo etiam materia partes non sunt principia cognitionis secundum rationem 1. Materia duplex est, sensibilis quidem, et intellectualis. Sensibilis quidem est, quae sensibilium quidem qualitatibus activis et passivis distinguitur, ut aes, et lignum, et quælibet materia mobilis in qua sunt principia motus ad formam. Intellectualis vero est, quæ per rationem intellectualem abstracta est a motu et materia : secundum esse autem est in sensibilibus, non in quantum sensibilia sunt, sed in quantum quantitatem discretam vel continuam habentia, sicut sunt mathematica : et hæc etiam partes habent, quæ nihil sunt quidditatis speciei quæ est circulus et triangulus et hujusmodi. Sic igitur a nobis dictum est quomodo se habet de toto et parte. De toto, inquam, essentiali, et de toto integro, et de parte integrali et essentiali, et de prioritate partis et totius.
CAPUT VI.
De modo respondendi quæstionibus factis a principio.
Declarata autem sic ipsa veritate, oportet etiam interrogationi sive quæstioni et objectioni obviare, quando aliquis interrogat, utrum rectus angulus et circulus et animal et alia hujusmodi sint priora quæ sunt tota quædam, aut partes sunt priores his in quas dividuntur ex quibus sunt ? Et quia hæc
interrogatio potentia plures est, eo quod totum et pars non uno modo dicuntur, ideo non simpliciter et una responsione respondendum. Si enim, sicut in prehabitis diximus, anima est animal, et ipsum animatum est etiam animal, et singulum est animal, aut singula sunt animalia, animal ipsum in omnibus his modis diversimode accipitur : cum enim dicimus animam esse animal, tunc animal est vivum sensitivum ad rationale sicut ad actum terminatum : hoc enim modo anima est animal, quod est universale secundum se absolute acceptum. Cum autem dicimus animatum esse animal, tunc ipsum est quod est animal a substantia corporea materiali participatum. Hoc autem accipitur prout secundum esse actu est in uno, et sic singulum est animal : aut prout actu est in uno potens esse in aliis, et sic est in singulis : et hoc modo singula sunt animalia. Similiter autem dicendum est quando quaeritur de circulo, et de hoc quod est circulum esse in eo quod est circulus. Et similiter est si quaeritur quid est rectus et rectum esse, et quæ sit substantia recti quæ est quidditas, et quid sit ipsum quid cui quidditas attribuitur, et cujus sit secundum participationem in quo habet esse : et hujus quidem cujus est, dicendum est rectum et circulum posterius esse, et rationem ipsorum esse ipsorum prius quæ sunt in ratione diffinitiva : et est esse alicujus particularis recti sicut ejus qui est cum materia æneus rectus, et ejus quæ est in lineis quæ sunt intellectualis materia, quando accipiuntur lineæ singulæ sive singulares. Rectus autem et circulus qui est sine materia formalis rectus et circulus est quid posterior eis partibus formalibus et essentialibus, quæ sunt in ratione sua diffinitiva : prior autem est eis partibus quæ insunt singulis sive singularibus : simpliciter igitur non est respondendum, si vere sit
<--- Page Split --->
ratio diversa quæ non sit omnino animal, sicut dixerunt qui separata posuerunt. Uno quidem modo igitur hæc sunt dicenda priora toto : alio autem modo dicendum est quod non sunt priora, sed tota priora sunt ipsis. Sic igitur patet solutio duarum quæstionum quæ a principio de partibus factæ sunt.
CAPUT VII.
De inquisitione distinctionis partium formalism et speciei a partibus materialibus et materiae.
Text, et com. Dubitatur autem merito, quæ sunt 37. species sive formales et qualitativæ partes, et quæ non, sed conceptæ cum materia, cujus sunt partes materiales dicentes ipso nomine actum cum materia conceptum : eo quod sicut in præhabitis dictum, pars nulla bene determinatur sine suo actu quæ de numero partium materialium et physicarum est. Oportet autem hanc hic inducere dubitationem : quia nisi prius manifesta fiat hujus partium distinctio, non potest diffiniri singulum eorum quæ diffinibilia sunt : habitum enim est in præcedentibus, quod diffinitio primo et per se est universalis illius quod secundarium est nominis quod diffinitur significatum, quod quidem universale dicitur, eo quod est universum quoddam, quod in se omnia continet quæ sunt ipsius esse principia : et hoc est species, quæ totum est esse, eo quod quidquid post ipsam est, de individuantibus est : si igitur non sit manifestum quæ partium est quasi materia, et quæ non est quasi materia, tunc neque ratio diffinitiva quæ rei diffinitæ est, non erit manifesta : quia speciei nulla pars potest esse materia. Ad distinguendum autem hujusmodi partes formales a mate-
rialibus, in quibusdam est facile, et in quibusdam est difficile. Quæcumque enim statim ipso nomine et ratione nominis apparent non intrinseca materiæ sensibili, sed supervenientia ei, eo quod sunt ante in materia quam ipsa sensibilitas, et secundum unam et eamdem rationem sunt in diversa specie sensibilis materiæ, sicut circulus secundum unam et eamdem rationem est in ære et lapide et ligno et cœlq, illa quidem manifesta esse videntur : quia nullius horum pars esse secundum nominis illius quidditatem est materia. Et ideo pars quidditatis circuli non est materia sensibilis quæ est æs, vel lignum, vel cœlum, vel lapis : eo quod circuli quidditas separata est ab omnibus istis ex quo in diversis secundum unam et eamdem rationem est. Nihil autem prohibet idem esse similiter etiam in his quæ videntur secundum rationem esse separata a materia sensibili, sicut sunt physica tantum in illo esse accepta quod causatur ab ipsis principiis substantiæ quæ vere substantia est, quæ est forma dans esse et quidditatem : et hujusmodi simile est sicut si circuli omnes ponerentur esse ænei : hoc enim posito, adhuc non sequeretur quod æs esset aliquid quidditatis circuli vel speciei ipsius. Sed in talibus quæ concepta sunt cum materia, speciem ipsam mente sive intellectu auferre et separare a materia est difficile : hominis enim species semper apparet in carnibus et ossibus et talibus materiæ partibus. Est enim impossibile intelligere hominem sine materiæ hominis designatione, et similiter est de omnibus speciebus physicis. Oportet igitur querere utrum hujus materiales partes sint partes speciei et rationis, aut non sint partes ejus, sed tantummodo sunt materia quæ non recipitur in speciei diffinitione : sed tamen quia talia physica non sunt in diversis specie materiis, ideo ea non omnino possumus separare. In his ergo valde necessarium est distinguere inter partes formæ et materiæ : quia in talibus maxime incidit error, in
<--- Page Split --->
quibus difficillimum est distinguere. Hac enim de causa Epicurus inter principia esse non posuit, nisi materiam, auferens omnino formam : quia vidit physicorum species sine designatione materiae non posse intelligi : res enim ex eisdem est ex quibus intelligitur, sicut saepe diximus.
CAPUT VIII.
De solutione inductae quaestionis secundum dicta Stoicorum, Pythagoricorum, et Platonicorum.
Pott, et rom. . . . Ad hanc autem de distinctione partium 38. quaestionem diversi solvunt diversimode, et debemus omnium enumerare opiniones, ut liquidius in hac tam utili quaestione appareat lucide veritas : quia enim videtur quidem contingere partes speciei separari a partibus materiae in physicis, sed non est manifestum qualiter hoc fiat, ideo aliquando dubitaverunt quidam etiam circa ipsa mathematica, quae secundum esse sunt in physicis, utrumne haberent partes secundum formam dictas ex quibus diffinirentur. De circulo enim et trigono et aliis dubitaverunt figuris, quae una vel pluribus terminantur lineis, et consenserunt in hoc, quod non est competens figurarum diffinitio per lineas data terminantes et per continuum : continuum enim et lineas et hujusmodi omnia dicunt similiter habere se ad species figurarum, sicut se habent carnes et ossa ad hominem, quae sunt materiae ex quibus quidditas speciei non constat, neque diffinitur : lineae enim et continuum in ratione materiae referuntur ad ista, sicut aes et lapis sunt materiae circuli, sicut illi dicunt : diffinitionum igitur partes formales secundum istos omnes referuntur ad numeros, quos dicunt esse principia physicorum : et rationem lineae di-
cunt esse eam rationem quae est duorum. Horum autem rationem quare sic dicunt, ostendimus in praemissis hujus sapientiae. Hi autem sunt de schola Pythagore.
Eorum autem qui ideas dicunt esse ante mathematica, duae sunt opiniones. Quidam enim numerum esse, separatum autem ab eo cujus est numerus : eo quod inseparabilis est, sicut supra in quinto libro ostendimus : et isti dicunt ipsam lineam esse dualitatem quae est idem ipsi lineae : eo quod indivisio est causa unitatis : et in linea sunt duo indivisa quae sunt duae unitates, et duae unitates sunt binarius vel dualitas : et illi dicunt hanc dualitatem esse formalem lineae quidditatem ex qua diffinitur. Alii autem separant dualitatem a linea, et dicunt dualitatem esse speciem lineae, separatam quidem secundum esse, sed participatam a linea, sicut et alia separata participantur ab his quorum sunt. Hi enim dicunt, quod quaedam sunt secundum speciem eadem sibiipsis, sicut ipsae species : et hoc non dicuntur secundum aliam speciem : quia si semper esset speciei species, abiret hoc in infinitum : et talem dicunt esse dualitatem et speciem dualitatis : quia ex quo numeri species sunt, et dualitas est principium pluralitatis, oportet quod dualitas sit prima species specierum : et sic dualitatis non potest esse alia species. Dualitas igitur non dicitur dualitas secundum aliam speciem a seipsa. In linea autem non sic esse dicunt, quia linea dicitur et est linea et duo per speciem dualitatis formalis quae est ante ipsam. Isti igitur tales in numeris ponunt esse rerum quidditates, et quidditatum partes. Omnibus autem istis accidit unum inconveniens : et hoc est unum multorum esse speciem, quorum tamen multorum species expresse et ad oculi demonstrationem diversa esse videtur : quia unus est numerus quo numeramus diversa, verbi gratia, canes, et homines et ligna. Et hoc idem accidit Pythagoricis, quia secundum dicta eorum contingit unam om-
<--- Page Split --->
nium speciem facere : et cum res non habeat simul diversas species specialissimas, sequitur alias formas quae sunt in rebus non esse species nisi numeros, et taliter sequitur omnia esse unum specie : quia omnium est unus et idem formalis numerus quo omnia numerantur, sicut per se patet omnibus.
CAPUT IX.
De vera solutione praeinductae quaestionis.
physicum conceptum est cum materia. Et si dicatur quod etiam mathematica diffiniuntur per genus, dicendo quod illud genus non dicit nisi materiam et designationem materiae intellectualis et non sensibilis : potest etiam dici secundum superius dicta, quod est in physicis materia intellectualis quae est genus, et cum hac concepta sunt omnia physica : et est materia physica quae est sensibilis, et cum hac non omnia physica sunt concepta. Si autem aliquis dicat quod est materia in potentia, et materia in actu, et materia in potentia est ea quae est adaequata speciei, et designatur per genus : et cum hac concepta sunt omnia physica. Materia autem actu est, quae accidentibus et formis substantialibus secundum actum demonstrata est, et haec est individuum : et haec omnia ad unum et idem revertuntur.
Ex omnibus autem inductis manifestum est, quod ea quae sunt circa diffinitiones, habent quamdam dubitationem in qua solvenda diversimode sentiunt Antiqui : et dictum est etiam propter quam causam hujusmodi habent dubitationem. Quod omnia igitur sic reducantur ad formas, quod omnino auferatur materia, est superfluum : quia sicut diximus, quaedam, sicut physica, sunt hoc in hoc : quia dicunt quid in materia sensibili : aut similiter se habent, ac si sint in materia sensibili : quia etsi non nominent materiam designatam, tamen oportet quod in diffinitionibus eorum fiat materia propria designatio : et hoc quidem est verum. Unde dicendum quod conceptum cum materia dupliciter est conceptum cum illa. Uno quidem modo conceptum cum materia dicitur, in cujus ratione est materia designata et determinata : et hoc quidem est in accidentibus, sicut simum, et in subjectis, sicut Socrates. Alio autem modo dicitur cum materia conceptum, in cujus ratione non inest quidem materia, sed materia designation ad actum terminatum : et hoc modo genus proprium physicum dicit materia designationem, sicut diximus in tertio libro hujus sapientiae : et hoc modo esse
Hoc autem determinato, quaeramus an Platc aipuel latur Sotvra sit vera parabola sive fabula, quod Sotes minvr. crates minor sensu, non aetate, eo quod non ab aetate defectio est, sed a sensu, de animali consuevit dicere propter cerebri defectum, bene se habet : constat enim quod non bene habet se quod de per se animali et de per se homine dicit stultitia Platonis : educit enim hominis intellectum et abducit de veritate ad errores, et facit suscipere opinionem de separatis, quasi sit contingens hominem esse sine partibus materialibus, sicut sine aere contingit esse circulum per intellectum, cum hoc non sit simile penitus, eo quod animal omne est forsan aliquod sensibilis, et sine designatione materia non contingit intelligere animal, et sine designatione mobilis materia non potest diffiniri, et hujusmodi designationem materia importat genus speciei physicae : igitur etiam animal diffiniri non potest sine designatione partium materialium qualitercumque ad actum se habentium, eo quod nulla partium sine actu diffinitur, sicut jamdudum diximus. Et hujus quidem signum est, quod manus non semper est pars hominis, sed tunc est
<--- Page Split --->
pars, quando perfecta virtute animæ potens est opus manus perficere. Ideo animata manus est pars hominis, non animata vero, sicut abcissa vel clauda, non est pars. Dico autem animatam, quæ parte animæ est animata : quia si partes essent animalia, particulares animæ potentiae essent animæ earum.
CAPUT X.
Qualiter differenter mathematica et physica concepta sunt cum materia.
Potestautemaliquissecundumsupradictaquærere , quarerationespartiumnonsuntrationisuniversalispartescumsintformales , itaquodcirculusdiffinia - turperemicicliaetportiones : istaenimnonsuntdeterminatasensibilimateria , quiamathematicaperrationemasensi - bilimateriasuntabstracta . Seddicemusadhoc , quodsicutpatetexsupradicis , nihilrefertmateriamquorumdamessenonsensibilem , ethancesseomnistalisreipartemquænonestsecundumsequideratesseetspecies . Materiaergota - lisnonestparscirculiquiestuniversa - l i s , cuiperseattribuiturdiffinitio , sicutsæpediximus : sedsingulorumcirculo - rumhicetibiincontinuoimaginatorumtalesmateriæsuntpartes , sicutdictumestsuperius . Estenimmateriaquædamsensibilis , cumquaconceptasuntphysi - c a . Aliaautemestintelligibilis , cumquasuntconceptamathematicaintegra , etsecundumquamunuscirculusveltrian - gulusdiciturmajor , etaliusdiciturmi - n o r , cumtamenratiocirculiveltriangulinonsitmajorinuno , etminorinalio . Inphysicisautemnonestsic : sienimsu - mamusexempluminanimalibusquæperfectiorasuntinterphysica , palamestinhis , quodanimaestineisprimasub -
stantia quæ est forma, et hæc separata non intelligitur : aut non tota intelligitur separari, et sic diffinitio ejus concipit materiam, eo quod nominat hoc in hoc, et non hoc separatum ab hoc : et corpus in animalibus est sicut materia, quod sine actu non intelligitur hoc sine materia sensibili ex qua est. Homo vero et animal quod est ex utrisque est, et est quasi universale. Dupliciter enim designatur, ut integrum videlicet, et tunc est ex utrisque, et tunc partes ejus sunt partes materiae, et est in eis major et minor. Designatur etiam homo, secundum quod homo dicit secundum hominis significatum, cui diffinitio per se attribuitur : et homo tunc est universale, quod est ubique et semper. Quocumque autem modo accipiatur animal et partes ejus, impossibile est ea intelligere nisi cum materia vel materiae designatione, sicut supra diximus. Si autem accipiamus individuum in genere animalis, ut Socratem et Coriscum, conceptum erit enim cum sensibili materia. Siquidem Socrates est animal dupliciter, hoc est, est duplicis substantiae existens : Socrates est anima et corpus : et ideo Socrates resolutus in duplicem substantiarm est anima et est corpurs, sicut diximus quod hydromel est aqua et mel, quando resolvitur in sua componentia. In talibus enim compositum non est aliquid præter sua componentia : in his enim individuis compositis aliud principiorum componentium est ut anima quæ est perfectio : aliud autem est ut totum congregatum : quia individuum non dicit materiam simplicem, sed dicit formam hujus participatam ab hoc designato per demonstrationem sensibilem. Si vero dicatur individuum quoad sua principia componentia esse simplex anima, et simplex corpus, tunc designatur ut compositum universali et particulari, et ut universale et particulare : et hoc est quando dicimus quod Socrates est hic homo, et hic homo est homo : tunc enim compositum, videlicet ex anima simpliciter et corpore simpliciter, prædicatur de
<--- Page Split --->
hoc homine, et hic homo de Socrate : et hoc modo universale quod est secunda substantia, designatur in singulari quod est esse ipsius, hoc modo quo supra dictum est, quod species est esse individuorum : et quocumque modo varientur haec et ipsa composita et componentia, semper dicunt aliquid conceptum cum sensibili materia. Si enim simpliciter designetur compositum physicum, hoc est, non in individuo designatum, tunc dicet per ipsa componentia extra quae non est, primo formam, et deinde materiam. In se autem dicet quod est ex utroque. Si autem non simpliciter, sed in individuo designetur, tunc et iterum quodlibet ipsorum dupliciter est designatum, scilicet per componentia ut per animam hanc, et animatum quod est totum, et est designatum ut prima substantia stans sub secunda, et prima substantia est singulariter animatum hac anima, secunda autem substantia est compositum ex anima simpliciter et corpore simpliciter : et nullum horum est separatum a materia.
Utrum autem alia quaedam substantia quae est quidditas talium physicarum specierum et individuorum, sit praeter materiam quae cum materia sensibili non sit concepta, ita quod oporteat nos quaerere substantiam quidditatis eorum diversam quamdam ab ea quae dicta est et separatam a sensibilibus, sicut si dicamus numeros esse substantiam istorum, aut ideas, aut mathematica alia, aut aliquid tale, posterius in hujus sapientiae libro duodecimo et tertiodecimo erit perscrutandum : hujus enim gratia etiam tentabimus diffinire et determinare de sensibilibus substantiis : quod tamen opus modo quodam est physicae speculationis: et est secundarium opus prima philosophiae speculatio de substantia sensibili : quia physicum non oportet solum scire de materia, sed etiam de substantia formali quae est secundum rationem substantia vocata : quamvis enim Philosophus primus consideret primam formam
maxime scire facientem, oportet eum lamen secundario opere quasi ex altera specula prospicientem considerare quasit forma hujus et cujus, et utrum separata sit forma sensibilium : physicus autem cum consideret principia motus, non considerat formam nisi usque ad hoc quod ipsa est terminus motus : et ideo determinare non poterit utrum forma sensibilium separatae sint.
CAPUT XI.
In quo est recapitulatio dictorum et continuatio dictorum ad dicenda.
Quæret autem fortassis aliquis, quo- 40. modo in diffinitionibus cum sint partes quæ sunt in ratione diffinitiva, et quare sit diffinitio ratio una, cum plures contineat partes : palam enim quia res diffinita est una : quare autem sit res una partes habens, speculandum est posterius in tractatu sequenti. Sed repetendo ea quæ determinata sunt, dicimus quod jam dictum est quid erat esse, et quomodo diffinitio, sive quid erat esse dictum per prædicationem de omni diffinito est idem secundum prædicationem, licet non sit idem simpliciter, cum diffinitio dicat formam quamdam, et diffinitum dicat compositum ex materia et forma. Dictum est etiam quare quorumdam ratio quæ dicit quid erat esse in se, habet partes diffiniti, sicut ratio congregati sive integri in se habet partes quantitativas. Aliorum autem diffinitionum quæ sunt speciei simplicis, non habet in se partes quantitativas integri. Dictum etiam est, quod in substantia ratione quæ substantia est forma sicut species absoluta, non sunt partes sic quæ sint quasi materia : eo quod partes materiae sive quantitativæ non sunt partes illius substantiae, sed
<--- Page Split --->
sunt partes totius integri : et hujus totius quodammodo est ratio diffinitiva, et quodammodo non est, sicut in ante habitis determinatum est : nam in eo quod est cum materia designatum, non est ejus proprie ratio : hoc enim modo est diffinitum et non cognitum cum materia, neque finiat aliquid, neque sit principium cognoscendi : sed ratio est talis compositi, quod est secundum illam substantiam quae est primo dicta substantia : haec autem est forma et compositum illud est species, sicut hominis qui est compositum quoddam, est ratio animae humanae quae est prima substantia hominis. Substantia namque prima est species et forma quae inest et non est separata, ex qua et materia tota dicitur esse substantia composita et integra, sicut concavitas forma est ex qua et naso qui est subjectum componitur nasus simus : et sic componitur simitas sive simositas : et ideo nasus simus non est quid diffinibile : bis enim erit in his nasus, si ambo illa diffiniantur, sicut dictum est in primo hujus septimi libri tractatu.
etiam materia. Dictum est etiam in praemissis, quia quid erat esse et singulum diffinitum cui attribuitur quid erat esse, in quibusdam est idem, ut in his substantiis universalibus quae sunt prime, sive immediate diffinitioni, sicut curvitas et curvitatis esse sunt idem secundum hoc quod ad idem referuntur secundum esse si curvitas supponatur esse substantia prima in hoc quod est diffinitioni proxima. Dico autem primam hanc substantiam, quae non dicitur quid sive quidditas, sed aliud quod in alio sit sicut in subjecto et materia. Quaecumque vero substantiae sunt ut in materia, aut concepte cum hac sensibili materia, non sunt idem ipse et esse ipsarum : quia esse ipsarum attribuitur universali substantiae, et ipse sunt substantiae particulares. Adhuc autem dictum est, quod substantia et substantiam esse non sunt secundum accidens unum et idem, sicut idem sunt Socrates et musicum : haec enim eadem sunt secundum accidens, cum tamen diversae naturae sint Socrates et musica. Omnibus autem his sic determinatis, transibimus ad quaerendum qualiter diffinitio sit una, et qualiter sit unius esse quod plurium est naturarum compositum.
<--- Page Split ---> TRACTATUS IV
QUARE DIFFINITIO SIT UNUM ET NON MULTA?
CAPUT I.
De ipsius quaestionis disputatione.
Tract. et com. 42.
Quomodo differenter de diffinitio de dialecticus et divinus consideret?
Primum autem quod nunc restat dicendum, est id quod in Analyticis posterioribus dictum est. In Analyticis enim posterioribus prius a nobis est mota dicta de diffinitionibus dubitatio. Dico autem eam esse dubitationem, quare dicimus veram diffinitionem esse unam actu, et unius actu esse rationem, cum et ipsa partes habeat, et id cujus est sicut diffiniti, sit compositum : hoc enim in Analyticis dici non potuit cum in logicis non intendatur de diffinitione, nisi secundum quod ipsa est principium faciens scire de quo praedicatur in quid, et sicut ipsa est praedicatum propositionis : quare autem sit unum et non multa, non scitur ex ea secundum quod est praedicatum, sed potius ex consideratione partium ipsius in
quantum sunt naturae rerum diffinitarum : et haec speculatio est primi Philosophi qui considerat entia secundum quod pendent ex esse primae substantiae quae est forma, sicut saepius diximus*1. Hic ergo quaerimus quare diffinitio est unum actu, et non multa, vel multae naturae secundum actum? sicut si ponamus quod diffinitio hominis est animal bipes, et quare est animal bipes unum, et non multa. Non enim potest esse causa quam quidam dicunt, quod alterum insit alteri : quia cum dicimus, homo albus, alterum inest alteri : et tamen in eo ipso quod dicimus, homo et album, sunt multa naturae quae actu multae sunt : unum vero secundum accidens dicuntur haec duo, quando subjectum quod est homo, patitur suscipiendo albedinem hoc quando albedo inest ei : tunc enim unum est subjecto homo et albus homo. Sic autem non est in diffinitione : cum enim in illa sint genus et differentia, neutrum illorum participat altero, sicut participat subjectum accidente : quamvis enim differentia sit generis qualitas, sicut jam dudum in ante habitis dictum est, tamen quia differentia est essentia secundum
<--- Page Split --->
scipsam non causata ab aliquo alio : et ipsa ideo non est in genere, sicut quaedam pars, neque sicut accidens : cum sit essentialis forma generis secundum quod genus secundum esse accipitur in specie: et sic patet quod genus est ut potentia ad esse differentia finitum et perfectum. Si autem daretur quod genus participet differentiis, sicut subjectum participat accidente, sequereter quod genus actu participaret contrariis simul, quia accidens actu est quando inest subjecto : et cum nihil differat nisi per ea quae aliquo modo sunt in ipso, et genus differat contrariis differentiis, sequitur quod contrariae differentiae sunt in ipso genere. Si igitur sunt in genere sicut accidens in subjecto, sequitur quod contraria simul actu sunt in eodem, quod est impossibile : igitur genus non participat differentia, sicut subjectum accidente. Tamen etiamsi hoc detur quod participet, sicut subjectum accidente, eadem adhuc relinquitur ratio quaestionis, si plures differentiae in una colligantur diffinitione ad unum genus : sicut si dicamus, quod homo est animal habens pedes, sive pedale bipes non alatum : quando enim non habet nomen differentia, licet eam per consequentem nominare negationem : et hoc modo non alatum sive carens ali est differentia hominis.
Quæramus igitur de inducta jam diffinitione, quare est unum, et non multa, cum multa colligat, si omnia hæc ut accidentia se habent ad animal subjectum : non enim potest assignari causa hujus, quia differentiæ insunt uni generi sicut forma materiæ, vel accidentia subjecto : nam sic ex omnibus quæ in mundo sunt, erit unum : quia, sicut in libro Cæli et Mundi ostendimus, omnia superiora formantia et moventia sunt in inferioribus, sicut in materia formata et mota : cum tamen in mundo sunt multa secundum esse et materiam et non unum. Sed quæcumque sunt in diffinitione, oportet unum esse et non multa. Diffinitio enim est quædam ratio una numero, ita quod ge-
nus non numeratur secundum esse suum, nec differentia secundum esse alterum, licet sit aliud esse genus, et aliud esse differentia : et sic diffinitio est una numero substantia, sive quidditas, secundum quod quidditatem substantiam vocamus, qua quælibet res est id quod est : et quia diffinitio est una sic numero, oportet eam esse rationem unius alicujus numero : et hoc est universale de quo supra diximus, cujus nulla pars est materia, nec numeratur nisi per esse actuale unum, quod est suorum diffinientium unorum sive quæ secundum esse unum sunt. Infra autem ostendemus, quod homo in esse et posse operari et agere sunt unum et idem, quamvis unum sit subjectum, et alterum forma, et actus finiens esse et posse et operari subjecti : substantia enim diffinita significat unum quid, non unum qualis, et determinate significat hoc aliquid, non quidem in individuo designato, cum hoc per ipsam substantiam quidditatis sit hoc quod est, et non per seipsum, sed significat hoc aliquid in natura diffinitum : ipsa enim natura composita quæ est secundarium hominis significatum, cui imponitur nomen, hoc aliquid est determinatum, cujus per se est diffinitio : hoc enim est quod dicimus per nomen diffiniti, licet primum nominis significatum sit forma simplex a qua imponitur nomen, et quæ primo cadit in intellectum nominantis.
CAPUT II.
Qualiter ex natura divisionis primum perpenditur quare diffinitio est unum, et non multa.
Ad hujus ergo quaestionis declaratioText, et com. nem oportet primum intendere secundum divisionem : divisione enim, sicut
<--- Page Split --->
in Analyticis diximus, venamur diffinitionem : et oportet diligenter attendere quomodo dividens exit a diviso, et qualiter se habet ad ipsum in essentiali et formali divisione : nihil enim aliud est in diffinitione nisi genus, quod primum genus dicitur, eo quod non in alio aliquo est genere, et ultima differentia est : hoc enim genus quod dicitur primum, est simplex genus solum sine compositione differentiarum. Alia vero genera quae sunt species et genera, et vocantur genera subalterna, sunt primum genus, et cum hoc comprehensae differentiae : quia aliter non essent species : superiora enim secundum primum modum dicendi per se praedicata actu sunt in inferioribus : et ideo supponuntur illis suppositis. Et hoc est sicut si dicamus primum genus animal : habitum vero sive consequens genus, quod differentiis est comprehensum, dicamus animal bipes sive bipedale : et iterum consequens post illud dicimus animal bipes non animatum : et hoc dicamus determinari differentia rationalis in hominem, et irrationalis in simiam quae dicitur pigmeus. Similiter autem est et eadem ratio si plura dicantur intermedia genera : omnino enim non differt per plura subalterna genera, aut per pauca hoc dici. Ergo etiam non differt si per pauca, aut per duo tantum dicatur, primum videlicet genus et ultimam differentiam : quantumlibet enim per multa dicatur, non sunt nisi duae naturae in diffinitione generis videlicet primi et differentiae : et differentia exit de generis potestate in qua ipsa est inchoata et confusa, sicut saepe diximus : et ideo duorum quae in diffinitione sunt, hoc quidem est genus : aliud vero est differentia, ut animal bipes, quod supposuimus esse diffinitionem, animal est quoddam genus, et alterum quae est bipes, est differentia. Si ergo genus est in diffinitione, non erit genus simpliciter, accipiendo genus secundum generis naturam tantum quae est subjectum : sed est natura generis, non praeter species quae sunt ipsa
genera comprehensa cum differentiis. Aut si est quoddam simplex genus, tunc erit genus sicut materia : quia ipsum est materiae designatio, sicut in praemissis diximus : quod enim simpliciter dicitur genus, aut erit forma subjecti illius quod substat formae primae in ordine, et illius designatio est genus quod est simpliciter et primum : aut erit subjectum et forma sicut genus subalternum, quod cum differentia vel differentiis est comprehensum : et quocumque modo signatum fuerit, erit simile materiae, quia potentia est : et in eo est forma ultima per inchoationem et confusionem, quia unum est ex materia et forma compositum : aut accipit nomen ex forma, aut ex materia : et quocumque modo fuerit, semper simile est materiae propter rationem quam diximus : genus enim in ipsa re acceptum secundum esse et non extra, est in actu, et actus ejus est differentia ultima : genera enim in hoc differentiam habent, et quaedam magis assimilantur formae, et quaedam magis materiae. Hujus autem quod est simile formae et materia simul est vox : est enim vox genus et materia : in quantum enim differentiae percussionum vel syllabarum producto et brevi mensuratarum faciunt ex ea species, et elementa vocum litteratarum, sic est vox materia : in quantum autem vox non transmutata praedicatur de vocibus litteratis, est genus. Et hoc modo cuprum idoli quidem est materia tantum et non genus : quia transmutatum in figura recipit idoli formam, et non praedicatur in recto de idolo. Jupiter enim non aes, sed aereus vocatur. Syllaba autem non vocea, sed vox dicitur. Cum igitur sic diffinitio sit ex genere primo subjecto et differentia quae sunt differentia ab invicem, palam est quod diffinitio est ratio collectiva quae est ex differentibus. Ex his enim accipitur, quod diffinitio est ex genere et differentia, quae sit essentialiter in genere per inchoationem et confusionem : et sic patet quod genus secundum actum differentia
<--- Page Split --->
terminatum acceptum ad idem esse substantiae et quidditatis referuntur, et quod differentia fluit a potestate generis, sicut actus exit a potentia tribuens esse distinctum potentiae.
CAPUT III.
Qualiter per divisionem investiganda est ultima cum specie convertibilis differentia.
Sed adhuc antequam solvamus praedictam dubitationem, oportet dividi omnia formaliter differentia. Differentiae cum genere comprehensae sunt, sicut dicimus quod animalis differentiae sunt pedalitas et non pedalitas. Similiter autem ulterius animalis pedalis suis essentialibus differentiis differentes species oportet sic scire per divisionem, ita quod accipiatur differentia pedalis animalis in quantum est pedale : ideo nulla est divisio si pedale dividatur per alatum et non alatum : quia alatum et non alatum non sunt essentialiter et formaliter in pedali in quantum est pedale : et ideo non bene dividit qui sic dividit pedale : sic enim dividens, propter non posse et non scire dividere, sic dividit. Sic ergo dividendum est pedale, quod pedalium aliud est fissorum et in multa pedum, aliud autem non fissorum et non in multa pedum : sic enim ex forma communi et confusa et indeterminata et in potentia existente semper per actum intelligendi reducitur forma specificans et distincta, sive distinguens et determinata et quae actui existit : et sic ex omnibus superioribus suis fluit inferius habens in se virtutes et potentias omnium superiorum, cum tamen essentia una et simplex existat : pedes enim fissi et non fissi sunt differentiae pedis : eo quod fissio pedis
quœdam est secundum actum existens pedalitas. Sic autem vult semper procedere divisio quousque veniat determinata ad ea quœ non sunt differentia secundum formam, nec formalem habent divisionem : sed si dividuntur, hoc erit per materiam, sicut individua dividuntur : et tunc in ultimis differentiis in quibus stat divisio, tot erunt secundum actum species pedalium, quot sunt pedum differentiae, sicut si dicamus quod est pes integer et divisus in duo et divisus in multa : et tunc quia nullum in genere commune dicit ultimo actu determinatum, sed in specie determinatum facit actu existens, tunc erunt animalia in actu et specie determinata æqualia differentiis ultimis, si ista quœ dicta sunt sic se habent quod verœ sunt ultimæ differentiæ : hoc enim per hypothesim petivimus. Ex dictis igitur palam est, quia finalis quœ indivisa est differentia substantia et actus rei est et diffinitio hoc modo : quia diffinien s et ultimo terminans diximus esse diffinitionem : hoc enim non est genus quod terminatur, sed differentia terminans. Unde etiam ulterius ex hoc patet, quod differentia ultima unica et convertibilis cum specie diffinita : quamvis enim in Posterioribus Analyticis dictum sit, quod partes diffinitionis sunt in plus quam diffinitum et totum in æque, hic tamen dicimus quod ultima differentia est in æque cum diffinito, et non in plus : quia ibi loquentes de demonstratione, diffinitione usi sumus secundum quod est medium faciens scire passionem inesse subjecto : passio autem verius scitur inesse subjecto, quando scitur secundum singulas formæ partes inesse, ut si quæramus hominis passiones, dicimus non humanum esse, sed potius esse vegetativum et nutritivum et augmentativum et sensitivum et hujusmodi : et sic accepta forma secundum partes potentiales ipsius, semper est in plus quam diffinitum. Cum autem hic consideremus rei diffinitæ unitatem, et unitas non sit a partibus potentialibus formæ, sed ab ipsa tota ut est
<--- Page Split --->
actus et terminus, hic consideramus eam prout est tota et actus et terminus : et sic convertitur cum specie differentia. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, patet quod differentia ultima ex omnibus exit ut actus ex potentia, et quod actus ille non est alia essentia a potentia, sed esse ejus est aliud et aliud : et ideo differt per essentiam, sed est differentia sicut ejusdem indeterminati et determinati, et indistincti et distincti : subjectum autem primum quod nihil est differentiae distincta natura est ab ipso sicut id quod est materia distincta est natura ab eo quod est forma, sicut sepsius dictum est : materia autem nihil est diffinitionis, sed totum esse est potentiae et actus formativum.
Si autem fiat divisio, quod non idem multoties dicatur in terminis diffinitionum, hoc enim esset inutilis : superfluitas autem hic accidit, sicut si quis dicat quod homo est animal pedale bipes : quoniam bipes actu dicit pedalitatem : et tunc idem est dicere, quod animal pedale pedale duorum pedum : eo quod essentiale superius actu continetur in suo inferiori : et ideo per appositionem non extrahitur de ipso. Unde sic dicens nihil aliud dicit quam animal habens pedes bipes : bipes enim non est differentia habentis pedes, sed species : et hoc est dicere animal habens pedes duos habens pedes : quamvis enim idem saepius accipiat propria divisione, ita quod dividentia sunt essentialia diviso, et non addant extraneam essentiam, et dicuntur æqualiter differentiis veris, tamen idem multoties dicere nugatorium et superfluum est. Et hoc ideo est, quia cum differentia una sit ultima quæ est differentiæ communis divisæ, tunc sic continue procedendo ea quæ est finalis substantia, sicut forma et actus existens erit species : quia est totum esse species, et non erit species bis accepta differentia aliqua.
Amplius autem cavendum est, quod non fiat diviso secundum accidens : si enim dividat sic dicens : pedalium aliud
album, aliud nigrum, erunt tot divisiones quod sunt sectiones, quarum nulla est in alia essentialiter : et ideo non ordinabuntur ad unum ultimum quod sicut actus exeat ab omnibus aliis sicut ex potentiis. Sic igitur tria cavenda sunt, quod videlicet non accipiatur extraneum dividens a diviso : et hoc fit quando dividens essentialiter non continetur intra ambitum divisi. Et quod non idem bis dicatur : quia hoc est contra ordinem diffinientium, in quibus unum debet esse prius et alterum posterius. Et quod non sit accidentale dividens diviso, quia sic unum non esset in alio essentialiter : quia accidens quod cum sit in aliquo, non est in eo ut pars quædam essentiae.
Et ex omnibus dictis palam est, quia diffinitio est ratio quæ est ex veris differentiis : et harum differentiarum finalis est secundum rectum differentia et actus. Hoc autem palam erit, si quis tales diffinitiones ex divisionibus collectis transponat ab ordine veræ divisionis in alium ordinem, quo secundum in priori essentialiter non contineatur : ut si quis dicat in hominis diffinitione, quod est animal bipes habens pedes : superfluum enim est habens pedes dicto bipede, sicut paulo ante ostensum est : sic enim dicendo non est ordo in substantia quæ est diffinitio et quidditas.
Si ergo sic idem dicatur, quæri posset quomodo oporteret intelligere in diffinitione, hoc quidem prius, illud vero posterius : cum idem non sit prius se et posterius. Cum igitur in diffinitione unum sit prius altero secundum naturam et intellectum, constat quod illud quod est sic prius, non est materia. Adhuc cum unum sit essentiale ad alterum, constat quod est aliquid formæ. Adhuc cum unum sit non idem alteri, constat quod unum est genus, alterum differentia : et ex hoc sequitur, quod ultima differentia est tantum una et simplex : quia abiret in infinitum, si quodlibet esset genus cum differentia comprehensum : et sic primum genus est tantum genus : et om-
<--- Page Split --->
nes intermediae differentiae sunt potentiae ultima differentiae, et ipsa est actus unus et ultimus. Omnia autem intermedia genera subjiciuntur cx primo genere quod actu est in ipsis : et hoc modo genus est forma distincta ultima differentia, quando secundum esse accipitur quod explicat diffinitio. Sic ergo ab ultimo actu, et diffinitio est una, et res distincta est una et eadem. Hujus autem probatio est, quia si consideretur animal secundum esse secundum quod actu est in homine, ipsa animalitas nihil est extra rationem : vivere enim et sentire ad rationem formantem ea sunt terminata : quia vivere vel vegetari si accipiatur secundum ipsum generare, patet quod generans est ad formam et figuram hominis in quantum homo est : quoniam in Physicis ostensum est unumquodque generari a convenienti : generativa autem quae est in semine, non ad formam hominis generaret, nisi formae hominis esset informate omnia generationis principia, sicut ostendimus in libro de Natura animae et generatione : sicut enim instrumenta ar-
chitecti non operantur ad formam artificiati, nisi forma arte informata, ita nec principia generationis ad speciem aliquam generant, nisi informata ipsa specie : propter quod in seminibus omnium animatorum anima dicitur artifex, et sicut in cœlo intelligentia 1. Hæc autem omnia in ante habitis plene probata sunt. Sicut autem ad speciem generativa generat, ita ad eamdem speciem convertit nutrimentum nutritiva, et auget augmentativa. Sensus autem et sensibile depurant, et in ordinem agunt ad intellectum : et ideo dicitur in Ethicis, quod vires sensibilis animæ participant aliqualiter ratione : et sicut est in actibus et potentiis, ita est in natura. Oportet igitur quidquid est animalitatis in homine, informatum sit ratione. Patet igitur quod esse est unum et diffinitio una, quia similiter est in omnibus aliis. Hæc igitur et tot dicta sint a nobis de diffinitionibus quæ sunt circa divisiones, et quod primum est et principalis in his, hoc est quod dictum est quales quædam sunt diffinitiones secundum ea quæ diximus.
1 Vide pro ista sententia Commentatorem VII Metaphys. com. 31.
<--- Page Split --->
TRACTATUS V
IN QUO OSTENDITUR QUOD UNIVERSALE NON EST CAUSA FORMALIS SUBSTANTIÆ SIMPLICITER, NEQUE ALIQUA PARS IPSIUS.
CAPUT I.
De distinctione substantiae et de diffinitione universalis.
Text.et com. Quoniam autem in hoc toto libro de 41. substantia perscrutandum est, iterum repetemus ab initio dicta de substantia. Dictum est enim quod substantia dicitur tanquam subjectum, et tanquam quid erat esse, quod est diffinitio et quidditas : et tertio dicitur substantia quod est ex his : et quarto dicitur substantia universale, quod proprie, sicut dictum est, diffinitur per universalia quae sunt prædicata de se, sicut quidditates ipsius vel partes quidditatum. De duobus autem modis quibus di-itur substantia, dictum est : diximus enim quod quid erat esse, et de subjecto : diximus enim quia dupliciter subjicitur id quod subjectum vocatur. Subjicitur enim prima substantia quae est
hoc aliquid, ut hoc animal, quod substat passionibus sive formis accidentalibus, quae sunt accidentia composita. Subjicitur etiam et dicitur subjectum, sicut materia subjectum est perfectione, quae est forma perficiens : et de his quidem jam dictum est. Quia autem universale ut universale videtur quibusdam maxime esse causa formalis et principium esse ipsius singularis, oportet nos de hoc tractare : et sicut ostendimus quod in generatione sensibilium universale non est agens et generans, ita oportet nos ostendere, quod in esse singularium universale ut existens per se non est causa vel principium esse alicujus.
Ad hoc autem quod hoc bene intelliTutriplex. gatur, oportet repetere quaedam de supra dictis, quod videlicet triplex est universale, ante rem, et haec est causa prehabens, sicut dicimus solem esse causam universalem omnium generatorum, eo quod lumen solis generale formans est omnia generata : et lumen intelligentiarum hoc modo praebarent omnia quorum sunt causae : et universa sic praebabet id quod est universi esse principium, sicut ars et intellectus artificis praebabet artifi-
<--- Page Split --->
ciata omnia. Aliud autem est universale, quod est natura quidem prius re ipsa, et tempore est cum ipso : et haec est natura rei formalis, quam supra secundum significatum nominis vocavimus, secundum id quod est in re ipsa natura : cum enim dico homo, duo importantur per nomen, scilicet quod imponitur nomen et cui et quo imponitur ipsum nomen est, quod primo format et movet intellectum ejus qui audit vel nominat nomen : et haec forma a qua nomen imponitur : et per hoc devenitur ad hoc cujus est illa forma : et haec est substantia cui nomen imponitur : propter quod dicitur, quod antiqui grammatici quaerebant quid nomen pro substantia, et quid pro qualitate : accipiendo igitur id cui imponitur nomen homo, secundum id quod est in re ipsa, illud est vera substantia hominis, cui attribuitur vera diffinitio. Homo autem sive hominis substantia dupliciter consideratur, secundum se videlicet et secundum ea quae accidunt eidem : et secundum se quidem non est nisi ipsa substantia, cujus materia nulla pars est, sicut diximus in ante habitis. Si autem consideratur secundum ea quae accidunt ei, tunc consideratur secundum esse quod contingere ei potest ex comparatione ad aliud : de se quidem consideratur secundum esse quod habet ex hoc quod est radius immaterialis intelligentiae, sic accidit ei esse in intellectu possibili, sicut in loco suae speciei. Si autem consideretur secundum esse quod accidit ei in materia, sic est actus materiae : et si consideratur secundum esse quo est in particulari, hoc est duobus modis : hoc enim potest considerari secundum potentiam et aptitudinem, quo secundum esse multiplicabile est in particularia, et sic est universale : aut consideratur secundum quod actu est in illis, et sic est singulare suppositum sub communi natura demonstratum, sicut cum dicitur hic homo vel ille. Et quorumque quatuor ultimo dictorum modorum accipiatur universale, sic universale esse dicit, et non ens per se
existens : et ideo ut sic acceptum, ut dicit Boetius, sit quaedam similitudo'essentialis eorum quorum ipsum est, et non dicit nisi esse substantiale ipsorum : et hoc modo est consequens id cujus est universale : et hoc modo est tertio modo dictum universale, et sic praedicatur de omni eo de quo praedicatur : nec sic dicit ens, quod sit substantia aliqua existens secundum se, sicut dicimus materiam existere non in alio, et formam esse essentiam ad sui esse non indigentem alio quodam in quo esse accipiat forma : et sic dicit hoc aliquid existere secundum se : sed universale sic dictum est esse substantiale, quod semper est in alio, nec esse potest quando in alio non est : et hoc modo non est substantia, sed substantiale quoddam esse, quod accidit substantiae per hoc quod universale secundo modo dictum est qualitas substantialis et substantia existens : et de hoc universali sic esse consequente et substantiam nullam dicente, sed potius modum accidentis habente, dixerunt quidam quod erat causa et principium esse : quod si esset verum, cum causa et principium ejus quod existit per se, sit ens et essentia nullo indigens ad suum esse, et sit determinata una unius, et non sit causa per hoc quod est esse in alio, sed per hoc quod est essentia absoluta divina et optima, oporteret quod universale predicatum de re esset talis existentia : et hoc non est verum, cum existens de existente et ens de ente non praedicetur, sicut jam ante diximus : sed potius hoc quod praedicatur, ut inhaerens praedicatur, et ut esse subjecti de quo praedicatur : propter quod diximus, quod si subjectum quod est existens et non inhaerens, de subjecto praedicetur, nulla est praedicatio quod Socrates est Socrates, vel Socrates est Plato. Sic igitur accepto universali, ostendemus quod universalis non est substantia.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
sale secundum id quod est natura quadam et quidditas, est pars particularis. Si autem universale non universale nisi ratione commune diceretur, hoc esset verum : sed ex hoc non sequitur universale esse substantiam, sed potius esse substantiale, sicut diximus.
In quo ostenditur pluribus rationibus quod impossibile sit quorumlibet substantiam esse de numero universaliter dictorum.
Quod autem impossibile sit quorumlibet substantiam esse de numero universaliter dictorum, videtur multis rationibus. Primum quidem, quia id quod realiter est substantia singuli est propria singuli: et quae realiter non est in alio, nec contingit alii : universale autem quod a quibusdam dicitur esse substantia, est quod secundum actum commune est : hoc enim dicitur universale, quod pluribus inesse aptum natum est : et hoc esse commune et omnibus secundum actum inesse dicunt, qui universale substantiam dicunt esse omnium. Amplius si universale substantia est hoc modo quo ipsum commune omnium est, quaeramus cujus est substantia : aut enim est substantia omnium, aut nullius : quia una ratio est de omnibus illis quae clauduntur intra ambitum suae praedicationis : omnium autem non est possibile quod unum et idem secundum rem sit substantia communis, eo quod divisa et distincta sunt secundum suas substantias omnia. Sed si dicatur quod est unius solius, cum una ratione se habeat ad alia, sicut ad illud quod dicitur esse, oportet quod ipsum sit etiam omnia alia : quorumcumque autem est una substantia etunum quid erat esse secundum esse, ea sunt unum : ergo quae universale circuit ambitu suae predicationis, sunt unum : et cum ponatur universale esse secundum id quod est in natura commune esse omnium, sequitur ex hoc quod omnia sint essentialiter unum : sic enim dixerunt quod univer-
Amplius substantia secundum id quod Text, et cum 40. est, non dicitur de aliquo subjecto ut subjecto : substantia, inquam, quae est realiter substantia entis : quia illa est propria : universale autem secundum esse universalis non secundum id quod est semper, dicitur de aliquo ut subjecto, sicut constat ex praehabitis : ergo universale non est substantia secundum esse universalis : et hoc quidem est necessarium. Sed quaeramus an sic quidem non contingat inesse universale eis quibus inest, sicut animal dicitur inesse in homine et equo, sicut quod sit quaedam quidditas ipsorum realis secundum id quod est unum existens in utroque, ut non dicatur quid in utroque, sed potius dicatur quaedam ratio ipsorum, ita videlicet quod sicut dixit Plato, quod quid hominis et quid equi sit diversum, et singulare sit utrumque et corruptibile, sed quaedam forma est incorruptibilis communis utrique, quae non est quid ipsorum, sed separata : et illa est ratio ipsorum per quam accipitur scientia incorruptibilis de ipsis. Si autem sic dicatur, nihil differt etiamsi omnium unum universale ratio dicatur esse omnium eorum quae sunt in substantia : quia per illam communitatem non unius erit substantia alicujus unius, sicut hoc universale, homo, substantia dicitur esse hominis istius in quo est : et tunc idem inconveniens iterum accidit quod prius : erit enim universale secundum esse animalis substantia, et illius substantia erit in quo est ut specie sive forma substantia existens ut proprium illi : et quod est proprium illi, non incet aliis : et sic redit idem inconveniens quod prius : et hoc quidem se-
<--- Page Split --->
quitur ex hoc quod universale ut ens aliquod secundum se existens unum de omnibus prædicari dicitur : quod non est verum : prædicatur enim ut esse substantiale, sicut per ante dicta manifestum est : et tunc non est substantia, sed est substan-
Amplius autem impossibile et inconveniens est hoc quod est universale secundum esse universalis esse partem et formam eorum quae sunt, et substantiae esse individua designatae, sicut dicunt qui universale secundum esse universalitatis acceptum dicunt esse substantiam : impossibile enim et inconveniens est haec designata individua et substantiam quae vere est prima substantia, esse vel componi ex non substantiis. Et iterum impossibile est quod sit ex hoc quod est hoc aliquid, quia hoc est in se perfectum existens, et non habet rationem essentialis partis componentis substantiam. Sed hoc quod est secundum universale esse universalitatis est quale, sicut praeostensum est : et id ex quo est aliquid, est prius illo : ergo si particularis substantia quae vere substantia est, ex universali componitur secundum id quod est, sequitur quod ex quali componitur, et quod qualis sit prius ipsa substantia : et hoc quidem est impossibile : qualis enim neque ratione, neque tempore, neque generatione prius est quam substantia : passiones enim impossibile est esse priores substantia, quia si essent priores, tunc essent separabiles : et hoc non potest esse, quia in principio hujus septimi ostensum est quod per substantiam diffiniuntur, cum nihil sint nisi esse quoddam substantiae. Est autem hic advertendum, quod in veritate differentia est qualitas essentialis et generis et speciei constituta : et ideo quia essentialis est essentia secundum se accepta, et non ab esse derivata, sed potius per seipsam esse faciens prior est ipsa composita substantia quam constituit : sed hoc mo-
do accipitur in esse forma et esse divini cujusdam et optimi : quia sic est radius divini luminis, quod optimum est uniuscujusque secundum analogiam qua potest pertingere ad ipsum. Accipitur autem aliquando ut designatio esse substantialis compositi : et tunc est consequens totum illud cujus esse substantiale designans. Hoc igitur modo relatum ad esse universalitatis in omnibus est universale : et hoc modo qualitas est consequens compositum, sicut jam probatum est : et hoc modo acceptum est ab his qui universale in esse universalis substantiam esse singularium posuerunt.
Amplius Socrati secundum istam opiText, et com. 48. nionem inerit substantia : si enim universale ut ens prædicatur, sicut illi dicunt, et non sicut esse substantiale, tunc cum dicitur, Socrates est homo, homo qui est in prædicato est in Socrate sicut substantia, et ens per se existens : ergo inest ei sicut aliquis homo : ergo Socrates est hoc quod est Socrates et aliquis homo : cum enim Socrates sit singulare quoddam, et homo ut per se existens prædicetur de ipso, et non sicut inharens et esse, oportet quod homo stet pro aliquo singulari et distincto homine : et cum Socrates sic dicatur esse homo, quaeratur : aut enim est homo qui est Socrates, aut est homo qui non est Socrates. Si autem est homo qui non est Socrates, tunc haec propositio est falsa, Socrates est homo. Si autem est homo qui est Socrates, ergo homo qui est intelligibilis substantia solum, Socrates est : est autem Socrates etiam quidam homo sensibilis : ergo Socrates est homo sensibilis et homo intelligibilis : igitur Socrates est homo quidam, et homo quidam. Totaliter vero sive universaliter accidit si homo qui prædicatur de singulis, est substantia in subjecto existens, ut substantia distincta, et non ut esse substantiale, et similiter alia quaecumque ita dicuntur sive prædicantur, ut homo, quod
<--- Page Split --->
nihil talium prædicatorum quæ sunt in ratione diffinitiva, est substantia inhorens, et quod nihil eorum est extra ea de quibus dicuntur, et quod esse eorum est in alio. Dico autem non esse extra ea de quibus dicuntur, quia sequitur ex dictis quod non est quoddam separatum existens animal præter animalia aliqua et singularia. Et similiter sequitur, quod nihil aliud de numero eorum quæ sunt in rationibus diffinitivis sint extra ea de quibus dicuntur. Et ex hoc sequuntur multa inconvenientia : quando enim insunt eis, et ut substantiae insunt, et non ut esse substantiale, ut cum dico, quod hic homo est homo : aut enim est idem homo, aut diversus. Et si est diversus, tunc propositio est falsa. Si autem est idem et est in eo, tunc sequitur quod idem est in seipso : quod non capit intellectus. Speculantibus autem subtiliter ex his et hujusmodi rationibus palam est, quod substantia rei non est aliquid de his quæ universaliter secundum esse universalitatis existant, et quod nullum communiter prædicatorum significat hoc aliquid, sicut per se existens, ut asserit Plato : sed significat esse substantiale, quod est qualis vel talis, sicut per nomen prædicatum designatur. Sin autem non sic dicatur, alia quoque multa impossibilia accidunt præter inducta : et inter alia impossibilia accidit tertium esse hominem : et tertio dato accidit esse infinitos : quoniam cum dico, Socrates est homo, prædicatur homo non ut esse, sed ut homo per se existens et substantia ens : et hoc est hoc aliquis homo, et ille est universalis, et non sensibilis : homo ergo est hoc sensibilis homo et intelligibilis homo : prædicatur autem homo de utroque istorum, et per eamdem rationem est etiam ille substantia per se existens, et ille est tertius ab utroque illorum : et de illis tribus prædicabitur quartus, et sic in infinitum.
Amplius etiam ita manifestum est uni- 49. versale, secundum esse universalitatis substantiam per se existentem non esse, nec aliquam partem hujus substantiae impossibile est enim substantiam unam compositam esse ex talibus substantiis duabus vel pluribus quae insunt, sicut perfectiones, hoc est, sicut existentia distincta in seipsis perfecta : quaecumque sic distincta sunt sua perfectione, et sunt duo, nunquam sunt unum perfectione : quia utrumque sua forma distinctum est ab alio : sed si aliqua duo sunt potestate, illa possunt unum fieri vel esse actu, sicut linea potentia est duo media et actu unum : et sic duplum actu ex duobus potestate dimidiis. Hujus autem causa est, quia endelechia dividit ut forma materiam terminans : sic autem suis endelechiis separatae sunt substantia sensibilis et universalis secundum eos qui universale substantiam esse dicunt : igitur si dicatur composita ex utraque istarum substantia esse unum aliquid, non erit composita ex his substantiis distinctis, quae sibiinvicem insunt, sicut dicit Plato : et hac consideratione Democritus falsam positionem afferens, causam veram tamen suae opinionis assignans dicit recte, cum dicit impossibile esse, aut ex duobus actu perfectis existentibus et separatis unum fieri, aut e converso ex uno fieri duo perfecta et separata quae inferunt ei sicut distinctum esse in ipso habentia. Illi enim qui sequuntur Democriti opinionem, faciunt omnium rerum esse substantiam dimensiones indivisibiles sive atomos, et hos esse distinctos suis actibus : et ideo nihil vere dicunt unum esse, sed compositione, ordine, et figura atomorum dicunt res distingui, et non secundum veram quae facit unum distinctum : propter quod etiam negant esse generationem. Palam autem est, quia etiam in numero se habebit similiter apud eos qui dicunt numerum esse existentium substantiam. Si enim numerus est compositio unitatum, sicut dicitur a quibusdam : in tali enim numero oportet
<--- Page Split --->
alterum dicere, quod videlicet dualitas quam illi aliquarum rerum dicunt esse substantiam, aut non unum quid, et sic non est substantia una unius in dualitate unitas existens, non est endelechia distincta per se, sed potius una unitas miscetur alteri, ut ex utraque fiat unum, sicut dicimus ex mixtis unum fieri : et hoc illi non dicunt qui ponunt numeros esse substantias rerum, quin potius dicunt unitates endelechia manere distinctas. Ex omnibus igitur inductis manifestum est universale secundum esse universalis substantiam distinctam et per se existentem non esse.
CAPUT III.
De solutione dubitationis exortae ex praedictis, ex qua solutione arguitur contra ponentes ideas.
ex natura universalis communicabili, et natura particularis incommunicabili : igitur omnis substantia est incomposita : quia etiam species componitur ex quid est quod est genus, et quo est quod est differentia : et unum est incommunicabile et determinatum, et alterum incommunicabile et determinans. Dico autem incommunicabile per divisionem formalem, licet sit communicabile per materiae divisionem : igitur nec ratio diffinitiva erit alicujus substantiae, quia omnis diffinitiva ratio est alicujus compositi. Hoc autem est contrarium ei quod videtur omnibus. Omnibus enim bene sapientibus videtur, quod et a nobis dudum in hoc libro dictum est, quod aut solius substantiae est diffinitivus terminus, si vere accipiatur et primo dicta diffinitio : aut quod maxime sit substantiae, si communi nomine diffinitio dicta accipiatur. Per haec autem quae nunc dicta sunt, sequitur quod nec substantiae est diffinitio : igitur videtur quod nullius penitus sit diffinitio. Queramus igitur, utrum modo quodam erit per universalia diffinitio, et modo quodam non erit? Sicut enim in praemissis innuimus, si accipiatur universale secundum id quod est substantia, et diffinit et diffinitur : si autem accipiatur secundum esse universalis, quale est, non est diffiniens nec diffinitum. Hoc autem quod nunc in summa dictum est, in posterioribus in octavo libro dicendis erit magis manifestum.
Habet tamen quod dictum est quamdam dubitationem, quae etiam movit Platonem ad hujusmodi positionem. Si enim secundum jam inducta dicatur, quod non possibile est aliquam substantiam esse ex universalibus, sicut probatum est : eo quod universale est tale aliquid quod potius dicit esse substantiale quoddam, sicut et qualitas dicit esse substantiae : et ideo universale impossibile est signare hoc aliquid absolutum ens sicut absolutum ens est forma secundum quod est essentia, et absolutum ens est materia secundum quod est essentia quaedam, et sicut absolutum ens est compositum. Secundum dicta etiam non contingit aliquam endelechiam quae substantia est, esse ex his quae nec substantiae sunt. His omnibus sic suppositis, videtur sequi ex dictis quod nulla particularis vel universalis substantia sit composita : quia omnis talis compositio fit
Ex his autem eisdem quae dicta sunt, manifestum quid evenit inconvenientium his qui ponunt ideas quae separata dicunt entia, et substantias rerum singularium : et dicunt quod species constituitur simul ex genere separato ente, et differentiis separatum esse habentibus. Secundum haec enim dicta quaerimus de animali illo quod est genus separatum, et est in homine et in equo : aut enim homo et equus in illo animali idem et unum numero sunt, aut diversum nume-
<--- Page Split --->
ro in illo est homo ab equo. Non enim quaerimus, utrum in ipso animali sint homo et equus unum ratione? Palam namque est, quia in ipso sunt unum ratione, cum et nomen unum sit, et ratio substantiae est eadem : dicens enim animalis rationem in utroque, eamdem dicit rationem. Si igitur homo qui est universale, est aliquis homo secundum se separatum esse habens, tunc necesse est quod etiam ea ex quibus componitur ille homo, sint etiam separata secundum, se : et sic hoc aliquid significatum : quia omne quod habet esse actu et separatum et distinctum, est hoc aliquid : haec igitur sunt separata, et sunt de numero substantiarum secundum se existentium. Igitur animal genus secundum se existit sicut et homo, et sic animal non est substantia hominis : quia id quod est substantia alterius, non separatum secundum se existit, sicut in ante habitis probatum est. Adhuc autem secundum se hoc animal quod est in equo, aut idem equo et animali sensibili quod est equus, aut diversum. Et si est diversum, tunc propositio est falsa, cum dicitur hoc animal quod est equus, est animal. Si autem est idem, tunc animal separatum est in non separato sensibili, sicut situ idem in teipso sis. Ostendimus autem in quarto Physicorum 1, quod intellectus non admittit aliquid esse in seipso. Adhuc autem quaeramus, quomodo erit unum in his quae actu et separatim sunt existentia ? Hoc enim nuper ex ratione Democriti ostendimus impossibile esse. Adhuc quaeramus, quare illud animal quod est genus et separatum existit, non existit per seipsum, sed ponitur esse in animali sensibili et substantia ejus existere? Omne enim quod per seipsum separatum habet esse, illud existit per seipsum, non indigens alio ad existendum.
Demum iterum objicitur contra posi- 54 tionem istam : constat enim quod unum genus quod est pedale animal, constituat oppositas species participatione bipedis et multiplexi : et ex hoc sequitur impossibile, si differentiae illae sint separatae, oportet quod sint actu : non autem sunt nisi in genere uno : ergo unum genus actu simul habebit oppositas differentias actu existentes : ergo contraria simul actu inerunt eidem uni et eidem enti, quod distinctum habet esse et separatum. Si autem contradicat aliquis objeetis istis, et dicat quod genus quidem est res per se existens, et substantia non esse substantiale, sicut diximus : sed non habet distinctum esse a rebus quarum est substantia, sed est in eisdem. Tunc quaeramus, quis modus est per quem est substantia, quando dicit aliquis animal bipes, aut animal habens pedes, secundum quem modum videlicet conjungitur animal bipedi ad constituendum speciem, sicut res conjungitur rei et ens enti, ex quo non est esse, sed ens per se, sicut ista positio dicit ? Forsan enim dicit aliquis, quod componitur sicut pars parti, aut copulatur sicut pars continui copulatur continuo, aut quod forte misectur sicut miscibilia quae alterantur ad unum mixtionis medium. Sed omnia haec inconvenientia sunt : quia in his omnibus est communitas rei et entis secundum se : in universalibus autem esse commune non consideratur, sed ratione: in compositis enim ex forma et materia vel ex membris diversis quodlibet componentium est res quaedam, et non esse rei quoddam : et similiter est in copulatis in continuo, et similiter est de mixtis in mixtione : omnia autem haec inconvenientia sunt de universali dicta : quia omnibus dictis tribus modis diversum secundum esse compositum et copulatum vel commixtum est in unoquoque compositorum et copulatorum et mixtorum, et non est unum in quolibet : isti
<--- Page Split --->
autem qui separata dicunt universalia, dicunt unum esse in unoquoque sui ambitus particulari. Si autem sic componitur vel copulatur vel miscetur, sed infinita sunt copulata composita et mixta, quorum dicitur animal esse substantia : non enim potest dici quod homo sit animal secundum accidens : igitur oportet quod animal multiplicetur id illa et in omnes partes compositorum copulatorum et mixtorum : igitur animal quod est substantia talium, est multiplicatum in infinitum in hoc et partes eorum : ergo non est res una communis animalibus : et si res est diversa, ratio rei diversa est : ergo animal non est univocum ad illa, et sic non est genus.
Hæc autem ratio Aristotelis valde est advertenda : quoniam in compositis et copulatis et mixtis nulla est forma, quæ secundum esse non sequatur naturam mixti : et ideo dicimus quod non est animal et equus simul, neque infans et juvenis simul, neque juvenis et senex simul sive vir, et etiam secundum prudentiam dictus intellectus hoc modo non videtur æqualiter inesse omnibus hominibus, sed potius in sedendo et quiescendo fit animal sciens et prudens : et cum in unoquoque fieri sint infinita facta, videtur quod quælibet forma hujusmodi fit infinita quodammodo potentia ad actum procedente, nec sit eadem in una hora quæ est in alia, sicut non est eadem sanitas in mane et in vespere : et si aliqua forma est quæ hujus nullam recipit alterationem per accidens, videbitur illa separata esse et non una esse omnium : intellectus autem immixtus et separatus videtur taliter esse separatus : et ideo idem esse omni. Hæc autem et hujusmodi in libro tertio de Anima sufficienter satis determinata sunt : tamen a simili hujus dixit Plato ideas esse separatas, et formas quæ sunt in individuis dixit imagines esse idearum : sicut enim unus dicitur intellectus per suum lumen agens
ambiens omnes intellectus continuo et tempore conjunctos, ita dixit ideam unam ut radium quemdam agentis intellectus in ipso intellectu existentem ambientem omnes formas sensibiles eorum quorum est una communitas. Et forte non omnino dicit falsum : sed de hoc pertractare est alterius philosophiae : nunc enim non suscipimus explicare nisi dicta et opiniones Peripateticorum : et ideo adhuc revertentes ad propositum objiciemus contra eos qui dicebant universalia esse quaedam separata. Dicimus igitur quod secundum hoc idem animal separatum multa erit : eo quod unum et idem separatum animal erit substantia in unoquoque animali sensibili : et hoc quidem sequitur ex hoc quod sensibile animal non dicitur animal universale, secundum aliud aliquid accidentale, cum dicitur hoc animal nisi secundum ipsam separati animalis substantiam : sin autem sic non dicatur, sed quod secundum aliud dicitur animal, tunc sequitur quod homo sensibilis erit ex illo animali secundum quod dicitur animal : et tunc illud idem secundum quod dicitur animal, erit genus ipsius, cum dicitur, homo est animal, et separatum non erit genus ipsius. Amplius autem secundum eos qui ponunt ideas esse omnia ex quibus est homo formaliter, et secundum diffinitionem sunt ideæ : est autem substantia hominis id ex quo est secundum substantiam : igitur idea ex qua est homo, non est aliud, et aliud substantia hominis, sed idem : esset enim impossibile dicere quod homo substantialiter esset ex idea, et quod tamen cum illo aliud esset secundum substantiam homo quam idea : ex hoc autem sequitur, quod idem ideale animal sit unumquodque animal per substantiam : et sic omne animal in animalibus sensibilibus existens est idem animal per substantiam : et ea sunt unum numero quæ sunt eadem per substantiam : igitur omnia ani-
<--- Page Split --->
malia sunt unum numero animal. Amplius quaeramus ab istis, ex quibus separatis illa sunt sensibilia, et quomodo sunt illa animalia ex per se animali separato, aut quommodo potest intelligi, quod possibile sit esse animal quod idem est quod substantia istius sensibilis animalis, et tamen sit separatum praeter animal hoc sensibile? Amplius quaeramus quomodo ea sint separata, et tamen sint in sensibilibus : haec enim omnia sunt, ad quorum positionem sequuntur multo absurdiora dictis : si autem impossibile est sic se habere propter inconvenientia quae sequuntur, palam est quia non est idea istorum sensibilium separata ab eis, sicut quidam dicunt. Oportet igitur quod universale esse universalis sit dispositio particularis, et sit substantialis particularium similitudo : et ideo non est substantia eorum : sicut enim jam saepius diximus, natura ipsa quae forma est ut natura considerata, multiplicabilis est in multa, et tunc multa est et divisa et singularis : quia tamen est essentialis similitudo intellectus, agit eam ex multis ad unum : quia unum est quod abstrahitur ab omnibus : et haec communitatis unitas procedit a singularitate sua in materia, in quantum est causa similitudinis essentialis : et hoc modo universale in intellectu est, et posterius, et non causa rei particularis, sed causatur ab ipso per intellectum abstrahentem : et sic patet quod est esse quoddam, sicut dispositio est esse ejus quod disponitur per ipsam. Si quis igitur ponat ipsum ens quoddam in se consistens et causam rei particularis, tunc obviabunt omnia inconvenientia inducta : et hoc modo dixerunt existens per se esse illi qui posuerunt ideas, sicut manifestum est ex omnibus inductis.
CAPUT IV.
Quod ideæ sensibilium sunt singularia, de quibus nec est diffinitio, neque demonstratio : ex quo sequitur quod non universalia sunt.
Quoniam autem sicut in ante habitis Text. et rom 53. est expositum, est diversa substantia id quod vocamus integrum, et id quod vocatur ratio sive universale quod diffinitur : oportet igitur iterum ex hoc considerare utrum separatorum sit diffinitio vel demonstratio : si enim non est diffinitio ipsorum vel demonstratio, consequitur quod non sint universalia, sed particularia per modum integrorum. Dico autem quod hoc quod sic est substantia, sicut integrum est cum materia concepta ratio sive forma, sicut diximus in ante habitis. Alia vero substantia est, quæ est secundum formam, et universale est tota ratio, cujus nulla pars est materia. Quæ cum ita dicta sint, constat quod harum substantiarum quæ sunt, sicut integra est per se corruptio, eo quod etiam generatio est hujus rationis, sive formæ dantis rationem, quæ est concepta cum materia : illius autem rationis quæ est tota ratio, non est sic generatio, ut etiam corrumpatur secundum se : et hoc patet, quia in artificialibus quæ imitantur naturalia, non fit domus universalis secundum se accepta præter particulares domos : sed fit hæc domus, et ab hoc artifice. Verum illa quæ sunt tota, ratio, sine generatione sunt et non sunt : quia non per se fiunt, vel destruuntur, sed potius secundum essentiam ingenerabilia sunt et incorruptibilia : secundum esse autem quod habent in integris, generantur et corrumpuntur illis generatis et corruptis : os-
<--- Page Split --->
tensum est enim in ante habitis, quia nullus talia generat vel facit per se : propter, quod substantiarum sensibilium et singularium, nec diffinitio est vera, neque demonstratio : quia omnia sensibilia habent materiam, cujus haec est natura, quod per eam contingit ea aliquando esse, et aliquando non esse. Dico autem sensibilia quae qualitatibus tactus sunt determinata : et sicut in primo Celi et Mundi ostendimus ', quod potentiam habet ad non esse, non est potens esse semper : et ideo omnia singularia sensibilium sunt corruptibilia. Si ergo, sicut in Analyticis posterioribus ostensum est, demonstratio est necessariorum quae semper sunt, diffinitio scientialis quae est demonstrationis principium, est etiam necessariorum semper existentium : et haec non contingit esse et non esse, sicut nec ipsa scientia quae effectus est demonstrationis, quandoque scientia est, quandoque ignorantia : sed potius sic contingentibus est opinio, quae est tremens unius partis contradictionis habitus, propter formidinem alterius. Ita ergo contingentis non contingit esse demonstrationem, nec diffinitionem : sed potius opinio est de ipso. Palam igitur, quod nunquam erit talium singularium sensibilium diffinitio, nec demonstratio : corrupta enim scientiam habentibus veram non sunt manifesta, quando habentur a sensu salvatis veris eorum rationibus universalibus in anima : quia non propter hoc quod in sensu accipitur, est scientia ipsorum, sed per hoc quod in anima est universale eorumdem : igitur substantiarum sensibilium non erit demonstratio, neque diffinitio vera, quae est per partes qualitativas, sicut diximus : quapropter quando quis diffinit, oportet illum ad tantum studentem esse, ut si diffinit singulare, ut non ignoret universale quod semper et incorruptibiliter est actu : et hoc est universale, quod totum est ratio : si enim hoc igno-
rat, contingit diffinire. Igitur nec ideam aliquam est diffinire : est enim idea de numero singularium, ex quo separata esse secundum se ponitur, ut dicunt ponentes ideas : jam enim ante diximus, quod universalia sensibilium non possunt esse sine intellectu sensibilis materia : singularia igitur sensibilium omnia sunt corruptibilia : et ex hoc sequitur ideas esse sensibiles et corruptibiles, ex quo singularia quaedam esse dicuntur : et sic illa opinio destruit seipsam per hoc quod separate ponitur ideas sensibilium.
Hoc etiam alio modo est necessarium. Text, et com. 54. Jam enim superius diximus nomen universalis non esse particularis nisi æquivoce : rationem autem omnem diffinitivam necesse est esse ex nominibus ipsam naturam universalis secundum seipsam nominantibus : unde si aliquis sic nomen non sciat, diffinitum erit ignotum : quia non diffinitur per ea quæ per se et secundum ipsum conveniunt ei, sed dicto modo posita nomina sunt communia omnibus sui ambitus : igitur ista nomina non erunt singulariter existentis unius, sed et aliorum ejusdem communitatis existentium : et hoc est si quis te diffiniat, non diffiniet te per nomen proprium quod ab individuatione imponitur : eo quod hoc non dicit id quod vere est substantia qua tu es id quod es : sed diffiniet te per communia tibi inhaerentia, sicut si dicat quod tu es animal gressibile : et ponamus hoc esse diffinitionem, in qua animal est genus, et gressibile est differentia : aut dicat quod tu es animal album, vel aliquid hujusmodi, quod non per se distinctum sit ens, sed quod in alio fit et esse dicat : patet igitur quod separata singularia quæ sunt ut entia non in alio existentia, non sunt nomina per quæ fiat diffinitio aliqua. Si quis autem ad hoc respondere volens, dicat nihil prohi-
<--- Page Split --->
bere quin ea quae separatim existentia sunt, communia multis simul cum hoc huic soli inesse, et sic esse substantiam ejus : et ita dicat, quod ideae in eo quod sunt separatae, sunt communes : in eo autem quod in istis sunt, substantiae sunt singulorum. Contra hoc primum dicendum, quod similiter sicut ista conveniunt speciei, ita conveniunt ambobus illis quae constituunt speciem, hoc est, generi et differentiae : sicut si dicamus quod si homo communis est separatus actu existens,ita erunt ista duo, animal et bipes, separata actu existentia, et etiam esse ipsa in sempiternis quae esse dicuntur : et secundum hoc necessarium est quod ipsa per se existentia sint priora, et quod sint sicut partes compositi quae sunt priores composito, sed quod sint separabilia et separata si homo ponitur esse separatus. Aut enim nihil est communium separatum, aut necesse est quod ambo ista separentur. Si autem nihil est communium separatum, sed semper habet esse in alio, tunc sequitur quod genus non erit in esse aliquo praeter species : et hoc est falsum, quia intellectus generis non pendet ex specie : intellectus autem est separati secundum eos qui formas ponunt esse separatas. Si vero genus est separatum praeter species, tunc eadem ratione differentia erit separatim existens : quia ipsa magis substantia est. Hoc igitur est primum quod sequitur ex illa positione : et secundum hoc differentia est per se, non in genere intellecta : et cum magis substantia sit, erit prior genere : quae omnia absurda sunt. Deinde sequitur etiam ex dictis, eo quod ista ponuntur esse priora specie, et secundum hoc in seipsis salvari : quod non contrario auferuntur : non enim sequitur secundum hoc, si genus non est, differentia non est : nec sequitur quod si nulla differentiarum est, genus non esse : quia ponuntur illa divisim habere esse ad invicem. Sequitur etiam ista non declarare se invicem : quia secundum haec differentia non distinguit genus, nec determinat ip-
sum : quia secundum haec rationabilitas nihil est animalitatis, cum dicitur animal rationale.
Amplius si secundum dicta ex specieText, et... bus compositis fiunt ideae, per resolutionem compositi in componentia : ex quo enim separata simplicia magis sunt et verius sunt quam composita secundum inductam opinionem : tunc etiam in separatis magis et verius sunt ea quae sunt incomposita et simplicia istis, ex quibus sunt per resolutionem : et haec sunt composita. Amplius etiam illa simplicia ex quibus composita est speciei idea, sicut genus et differentia, separata egebunt etiam praedicari in multis, cum sint universalia, sicut animal, et bipes : quia si daretur quod non praedicantur in multis, non cognosceretur quod essent universalia. Si autem in multis praedicantur, cum separata sunt ab invicem, praedicabitur animal in multis : cum sit tamen singulare separatum ens, ea de quibus praedicatur, erunt animalia, nulla differentia vel specie animalis distincta : et idem sequitur de differentia : idea enim est quaedam separata idea quam impossibile est praedicari. Et ideo nec de multis praedicatur, nec de uno : cum non dicat alicujus esse, sed ens distinctum secundum seipsum : et hoc non videtur esse consonum veritati, quia omnis idea participabilis esse a subjecto aliquo ponitur. Et ideo ex ista opinione opposita et seipsa destruentia sequuntur.
CAPUT V.
De causis erroris ponentium ideas, etc.
Igitur quemadmodum paulo ante dixiText, et cum, mus, ponens hanc positionem oblivisci-
<--- Page Split --->
tur, non attendens quod in sempiternis singulariter existentibus impossibile est diffinire : quia singulare non diffinit, nec diffinitur, sive sit sempiternum, sive non. Talia autem sunt quaecumque sunt secundum suas species unica in unico individuo existentia, ut sol et luna, quae si diffiniuntur, non diffiniuntur ut individua, sed ut universalia, eo quod multa sunt universalia unicum vel nullum individuum sub se habentia, sicut diximus in quinto hujus sapientiae libro : isti enim non solum peccant diffiniendo in hoc quod talia ponunt in diffinitione, quibus ablatis non propter hoc aufertur diffinitum, sed etiam peccant in hoc quod diffiniunt per singularia quae universalia esse non possunt : quia si forma simplex sit singularis, ista nunquam potest esse universalis : et hoc modo dicunt de ideis, quod quælibet est singularis separata : putabant enim 'communionem non fieri nisi per actum naturae, quo simile propagatur a simili per generationem quamdam : et ideo in multis talibus invenitur forma una : sed in his quae non generantur, dicebant esse singularitatem solam, non attendentes quod omnis forma de se communicabilis est : et quod etiam nomen individui a formis communicabilibus imponitur, sed principium individuationis in ipso est materia. Sicut igitur diximus, dupliciter peccabant diffiniendo : quia videlicet in diffinitione ponebant ea quibus ablatis non aufertur diffinitum : et quia per singularia diffiniebant : unde solem sicut singulare quoddam diffinientes, dixerunt, sol est astrum perigeon, aut morephes, hoc est, per inferius terrae vadens, aut latens nocte : et haec diffinitio nulla est : quia sive sol stet sub terra latens, sive appareat, non minus est sol, id quod est per substantiam suam et formam : et absurdum est, si diceretur non esse quando latet, et quod omni die creetur sol novus : quia sol dicit substantiam quamdam, ut diximus, quae non aufertur ex hoc quod latet vel apparet. Ista igitur una fuit eis causa
erroris. Amplius quaecumque secundum potestatem suae formae contingunt esse in pluribus, illa non sunt singularia solum. Si enim ponamus solem alium esse diversum ab isto, talis erit secundum formam, qualis est iste : palam igitur, quia ille etiam sol erit : et sic sol de istis praedicabitur univoce : igitur quantum ad potestatem formae solis de sole est communis ratio. Haec igitur, sicut dicimus, est secunda causa erroris : quia secundum istos sol est de singularibus, sicut Ilion, aut Socrates : quoniam si non sunt ideae singulares, tunc quaeramus ab eis, quare nullus tantum aufert ideae, quod neque habeat naturam quamdam communem diffinibilem? Si enim hoc fieret ab aliquo ipsorum, perfecto manifestum fieret ei, quod hoc est verum quod nunc a nobis dictum est, quod videlicet singulare ut singulare non est diffinibile.
Adhuc autem alia causa fuit eis erroTest. et com. 56. ris : quia non discernere sciverunt inter ea quae concepta sunt cum materia,et non intelliguntur sine ea, et inter ea quae cum materia concepta non sunt : manifestum est enim, quod substantiarum quae aestimantur esse separatae, plurimae sunt potestate, et educuntur de materia conceptae cum ipsa : nec diffiniuntur sine intellectu materiae, sicut est animal, et ipsae animalium partes, quarum nulla habet rationem separatam : sed potius separatae ab eis quorum sunt partes, et nomen amittunt et rationem, nisi dicantur aequivoce : et quando separantur, non remanet nisi materia in quam resolvuntur, quae est sicut terra et ignis et aer : nihil enim istorum est unum in se distinctum et separatum, sed ut coacervatio sunt, sive composita cum suis totis integris : et ideo nec nomen habent in generatione, nec esse separatum aliquod quod in potentia existentia antequam manifestantur educta ad actum, et fiat per generationem aliquid ex cis unum per formam
<--- Page Split --->
cum materia conceptam, et non esse separatum habentem. Maxime autem fit causa erroris, si quis suscipiat per considerationem partes quorumdam animatorum, et ea quae sunt animae et talium animatorum partium, et quod consideret quod ambe partes divisae propinque fiant entes et potestate endelechia sive actu : et hoc est sicut in scientia Animalium determinavimus, quod ea quae sunt similium partium, et viscosi humoris, quando sunt vivum actu et motivum potestate sunt duo : et fiunt actu duo, quando dividuntur : et tunc utraque pars vivit et movetur. Et putabant isti quod non viverent partes anima conjuncta corpori, cum corpore inciso destruatur talis anima, sed quod viverent et moverentur anima separata, quae est numerus seipsum movens : quia dicebant quod partes divisae ab aliquo habent principia sui motus : et hoc est maxime in animalibus curvis, sive rugosis : hac enim de causa quaedam animalia divisa vivunt : horum autem causa a nobis in scientia Animalium sufficienter determinata est. Attamen quantum ad praesentem sufficit intentionem, est, quod haec omnia quod potestate sunt divisa, quando etiam ipsum animal est unum natura et continuitate secundum actum : et ideo separata anima non est eis causa vitae et motus quando dividuntur. In copulatione tamen quando colliguntur partes divisae, non convalescunt : quia talis divisio est eis lassio organorum, in quibus sunt opera vitae, quae sunt cibum accipere, et digerere, et hujusmodi : et cum in omni animali motus et sensus fluat ex uno, et referatur ad unum, talis ordo ad unum læditur in divisione. Has igitur sui erroris causas acceperunt.
CAPUT VI.
Quod ens et unum et principium et causa et elementum non sunt substantiae existentium.
Quoniam vero unum dicitur esse ens, Text, et cum, 5i. et substantia unius una est eorum quorum substantia formalis est una numero, quae cum concepta materia constituit ens, sicut patet ex prædictis, palam est quia nec unum nec ens universalissima prima contingit esse substantiam constitutarum rerum in esse : sicut etiam hoc ipso quod dico elementum principium et universalia sunt substantiae rerum. Et hujus signum est, quia reddito nomine communi de principio substantiae existentium quærimus adhuc, quod sit principium rerum determinatum, ut transferamus ad notius determinatum et particulatum : et hoc habentes quiescimus scientes hoc esse principium : tamen eorum quae sunt substantiae proprie designatae magis est principium ens et unum, quae indistincta sunt ab ipsis formis earum, quam principium et causa et elementum, quae dicunt quasdam conditiones consequentes vel accidentales eis : et cum ens et unum universalia non sint sensibilium principia, multo minus eorum sunt principia principium, et causa et elementum : nihil enim communium secundum esse communis est substantia sensibilium : et haec causa est, quia substantia nulli inest nisi sibiipsi : hoc ad nihil dicitur nisi ad se absolute, et inest habenti eam composito. Dico autem substantiam eam quae est causa esse quae est forma. Amplius cum unum multipliciter dicatur, non potest esse quod simul secundum multiplicitatem illam totam sit in uno, cujus dicitur esse substantia. Constat autem quod
<--- Page Split --->
versalia non esse substantiam, sed esse substantiale abstractum a rebus, sequitur intelligibilia semper fieri in anima : et sic possibilis intellectus fit in effectu : et hoc est non recordari immemores, sed de novo scientiam accipere. Qualiter autem intellectus agens semper agat et intelligat, alibi a nobis determinatum est.
CAPUT VIII.
De intellectu quidditatis et substantiae vera determinatione per quaestionem quare, sive propter quid.
Omnibus autem istis opinionibus improbatis, faciemus aliud istius inquisitionis principium, et secundum veritatem Peripateticae opinionis dicemus et quid et quale quid oportet dicere substantiam quae est quidditas, quam superius esse substantiam diximus sensibilium et singularium : forsan enim ex quidditatibus sensibilium substantiarum palam erit etiam de illa substantia quae secundum esse separata est a sensibilibus substantiis, quae est forma prima et omnis substantiae causa prima et vera, quam nos in sequentibus ostendemus esse lumen intellectuum agentium separatorum : cujus etiam in praehabitis jam aliquam mentionem fecimus. Incipiamus igitur dicentes, quod pro certo substantiae sensibilis compositae quae hoc aliquid est, aliquod est principium, et quaedam causa quae est quidditas ipsius : et licet hanc superius ostendimus per diffinitionem, tamen adhuc ut certior sit doctrina, manifestabimus eamdem per naturalem de qualibet re quaestionem : et hae ambe manifestationes sunt logicae : hinc igitur manifestum erit tales substantias habere quamdam substantiam principium et causam : semper enim per quaestionem quare qua-
ritur sic intenditur principium et causa : quaeritur enim per quare sic, ut quaeratur quare aliud quod est praedicatum alii quod alicui quod est subjectum insit, et illud praedicatum essentiale secundum id quod est, causa est principium subjecti. Cum enim quaeritur per quare, tunc quaeritur, sicut si dicamus, quod quaeritur quare musicus homo, musicus homo est? et hoc non est quaerere quare idem de se dicitur, sed potius hoc est dictum quaerere, quare homo musicus est, aut quare est aliquid aliud quod praedicatur de ipso, si aliud quaeritur de homine : non enim facimus hic vim aliquam, si plures interrogationes fiant ut una. Non autem contingit quaerere quaestionem quare, sive propter quid, quare penitus idem est idipsum sibi : quia illius nulla causa est vel principium, sed de uno simplici potest quaeri quaestio quid est. In quaestione enim propter quid sive quare, oportet quaestionem manifestam esse quia est et quod ipsum habet esse : et hoc ideo est, quia quaestio quia et quaestio propter quid sunt circa idem : quia unde insit aliquid et propter quid insit, de eodem sunt. Dico autem explicando, ut si dicamus quia luna patitur eclipsim, et quando hoc manifestum est, tunc quaerimus quare patitur eclipsim ? volentes scire principium essentiale istius passionis : ejusdem vero quia idem una et simplex est subjecti ratio : nec intercidit aliqua causa quare idem sibi insit unde una est ratio, et una causa in omnibus talibus, ut quare homo est homo, et quare musicus homo est musicus homo : unde in quibuscumque nulla est diversitas inter praedicatum et subjectum, non potest quaeri propter quid sive quare : et hoc est in primo simplici quod idem penitus est cum omni eo quod habet.
Forte autem aliquis ad ista instando dicet, quod singulum eorum quae sunt, indivisibile est sive indivisum ad seipsum. Indivisum autem est unum et idem esse secundum ea quae in quinto determinata sunt : et sic de nullo potest fieri quaestio
<--- Page Split --->
per quare, sive propter quid. Sed ad hoc respondemus, quod quamvis quodlibet existentium sit in se unum secundum numerum et subjectum, tamen est aliquid commune de omnibus praedicatum : et hoc est secundum veritatem conveniens eis : et de hoc potest quaeri per quare : quia hoc jam inest subjecto.
Quaret autem etiam non modo de accidente quod inest subjecto, sed etiam de forma substantiali : et recte quaerit quaerens, quare homo est animal tale : licet enim jamdudum dixerimus, quod in talibus quae sunt in primo modo dicendi per se, praedicatum per intellectum non possit separari a subjecto, et ideo non intercidat causa per quam tale predicatum de subjecto possit demonstrari : tamen quia cum dicitur de subjecto, diversis modis potest dici de ipso. Hoc autem planum est ex hoc, quod cum talia sint subjecta, qualia permiserint predicata, cum dicitur, homo est animal, stat homo pro natura multiplicata per individua : quia illis convenit esse animal, et quoad hoc actu animal includitur per intellectum in homine : tamen quia bene dicitur, homo est animal, et homo est rationale, licet non bene dicatur sic, homo est animal et rationale : et ideo significatur animal potentia esse sine rationali, et hoc modo diversum est ab homine : et quoad ambitum hujus potentiae quaeritur cum dicitur, quare homo est animal ? et ambitus hujus potentiae impedit conversionem consequentiae, cum dicitur, si homo est, animal est, et non convertitur. Hoc autem quod est idem, de se penitus non quaerit : et hoc palam est ex dictis : unde animal non est omnino homini idem : jam enim non quaeritur, quare illud existit? In omnibus autem in quibus quare quaeritur, oportet esse manifestum quia existunt et sunt : nam si hoc non sit ita, tunc penitus nihil quaerit quare sit, sicut quaerimus, quare est tonitruum, relinquentes esse manifestum quia est sonitus in nubibus : nisi enim hunc esse sciremus, non quaereremus principium et
causam hujus soni : sic enim sempe" aliud de alio est quaesitum, cum quaeritur quare hoc est ? sicut cum quaerimus dicentes, quare caementum et lapides sunt domus ? palam enim est quia sic quaerens quaerit principium et causam, quae est ipsa quidditas domus sic ex materia factae : hujus autem causa quam quaerit, est quid erat esse domus in illa materia : sic enim logice loquendo declaratur quidditas. In quibusdam autem per propter quid et quare quaeritur principium quod est cujus causa : et hoc est finis, ut forsan in domo aut scamno in quibus determinatus attenditur finis ultimus, sicut jamdudum determinatum est in libris ante habitis. In quibusdam vero hac eadem quaestione quaeritur, quid movit primum quod est causa movens ? haec enim etiam est una de numero causarum propter quam etiam res fit. Sed causa movens in fieri quaeritur et corrumpi factorum et corruptorum. Altera autem causa quae est forma et quidditas, quaeritur inesse rei cuilibet : quaesitum autem per causam propter quid sive quare obliviscitur et latet, maxime in his quae non dicuntur secundum naturae diversitatem ad invicem : et hoc est in substantiis secundum primum modum dicendi per se dictis : vel idem compositum de se dicitur ac si ipsum penitus est simpliciter : et haec causa est simpliciter dici talia : quia non ita deprehenditur diversitas in his quae unius naturae sunt, sicut in his quae sunt naturae diversae : quia ea quae unius naturae sunt praedicata et subjecta, sunt idem actu, et duo potentia : et ideo secundum quod sunt idem praedicatum, non ponit in numerum cum subjecto. In subjecto etiam et accidente sunt duo actu : quia subjectum ponit in numerum cum praedicato : et ideo in his minus latet, et hujusmodi oblivio est, sicut cum homo quid est hoc, quando per quare quaeritur de quidditate hominis, et non quaeritur diffinite quare homo est hoc aut hoc, quod ut diversum praedicatur de ipso : sed in talibus oportet nos quaerere tan-
<--- Page Split --->
gentes quaestionem ostendendo aliquam secundum potentiam prædicari ad subjectum diversitatem. Si autem ad subjectum aliquod nihil sit commune, sicut est in primis simplicibus, tunc nihil est quaerere, cum quaedam sic per quare quaruntur : quia illa sunt simplicia et causam non habent.
Quoniam secundum dicta oportet talia 60. subjecta habere aliquid essentiale commune, et existere secundum esse illa, palam, quia quaerens per quare, quaerit materiam et naturam hujus quod existit sic secundum naturam, sicut quaeramus dicentes, quaere est haec domus ? Dicemus respondentes materiam dicendo, quia haec existunt ex quibus est : et sic quid erat esse domum materiae adjungimus. Et si quaeramus, quare est hic homo ? Dicemus materiam cum forma : quia ex tali corpore talis figurae et talis complexionis. Per quare igitur quaeritur causa materiae per quam est in actu. Hujus est autem species sive forma cui inest esse quid, et haec species, et forma, est ipsa rei substantia. Ex dictis autem palam est, quia in vere simplicibus et primis non est aliqua quaestio per quare, nec doctrina demonstrationis est in talibus, sed diversus est modus quaestionis talium.
CAPUT IX.
De probatione, quod in omni composito aliquid est forma substantialis praeter componentia.
t. et com. Nunc autem in fine hujus disputationis 60. de substantia quae est quidditas, dicimus quod omne quod est compositum ex ali-
quo, si vere componitur, sic componitur ut omne fiat unum, ita quod vere sit unum : in quinto autem dedimus diffe- rentiam inter totum et omne 1 : hic au- tem loquimur de unitate universi, quae magis est formae et qualitatis, quam quan- titatis : unitas autem qua compositum quod natura componit fit unum, non est unitas coacervationis, sicut est in acervo granorum et lapidum, sed est vera unitas qua quidditas et ipsum quod quid dicitur, est unum et non multa, sicut superius in hoc eodem libro est ostensum. Haec autem unitas est sicut syllaba est una, vel dictio una quae componitur ex duobus sonis : et syllaba quidem non est ipsa elementa materialia in ea : sicut enim dicam ba, syllaba ipsa non est idipsum b, et idipsum a, nec caro est ignis et terra quae sunt materia ipsius : quia cum illa sint multa actu, non est unum ab illis, sed ab aliqua unitate quae est alia ab ip- sis. Hujus autem signum est, quia disso- luta syllaba et carne, sunt et manent illa ex quibus sunt : et cum sic manent, non sunt in actu caro, et in actu syllaba. Si autem syllaba et caro nihil esset praeter ea, oporteret etiam quod post dissolutio- nem factam in ista essent caro et syllaba : conjunctio enim et separatio istorum non inducit essentiae varietatem : et si ista essent syllaba et caro conjuncta, etiam post dissolutionem essent idem, sicut pa- tet in acervo lapidum qui post separatio- nem est lapides, sicut in ipsa coacerva- tione : eo quod acervus non dicit nisi unitatem collectivam : et nos de illa non loquimur, sed de unitate naturae qua vere est unum compositum. Multi tamen qui formam nihil esse dixerunt, unitatem na- turae non dixerunt esse nisi coacervatio- nis. Dicimus igitur, quod illa ad quae fit resolutio compositi, sunt elementa, ut ignis et terra : oportet igitur quod aliquid sit syllaba, non solum elementa compo- sita vocale et consonans, sed diversum ab illis, quod est ratio et forma compositi.
<--- Page Split --->
Et similiter caro non est solum terra et ignis, aut calidum et frigidum alterata ab excellentiis ad medium, sed est diversum, quod est quid et speciei ejus secundum quod ipsa est caro secundum actum : licet enim mixta alterentur ad invicem, et ad medium veniant, tamen ex hoc non habent formas substantiales : quia forme substantiales non miscentur cum sint simplices : sed ipsa mixtio secundum rationem suae proportionis qua miscentur forma quae est actus materiae, efficiuntur proprium subjectum : sed tamen ipsa mixtio non est forma substantialis : cum enim omnis mixtio quae secundum proportionem est, et praecipue secundum proportionem geometricae medietatis, sit ad aliquid, et illud ad quod est, sive propter quod, non sit aliqua pars materialis mixtorum, quia aliter esset idem propter seipsum, oportet quod mixtio corporum naturalium sit propter aliquid, et hoc est forma. Amplius aliquid est quod unit mixta : et si quis dicat quod hoc est actus medii, hoc esse non potest : quia ille non est nisi alterationis extremorum, secundum quod medium est : nos autem inferius ostendemus, quod forma substantialis accidens non est. Si autem quis dicat quod medium est, quod educitur de extremorum mixtione quasi de potentia ad actum, et non est de natura extremorum : et ex hoc sequitur nostra intentio, quod videlicet forma specialis quae nullum mixtorum est, nec omnia simul sic educta de potentia vel substantia ad actum et sit unitas compositi naturalis : quia, sicut in ante habitis diximus, hoc est in potentia in materia proxima : et designatio illius potentiae est genus proximum, et in potentia remota est in materia remota, et designatio illius potentiae est genus remotum : et sic semper egreditur actus de potentia : eo quod omnes differentiae in ambitu alicujus generis continentur, et educuntur de illo : et ideo cum producuntur in esse res, non fit forma ex nihilo : et cum resolvuntur entia, non cedit forma in non esse.
Haec autem forma generis quae inchoatio formarum est, intrinsecum movens est ad generationem naturalem, quando excitatur et convalescere incipit per motum efficientis qui est in actu perfecto. Ex dictis igitur constat, quod omne compositum est quid aliud a suis componentibus : hoc autem quid aliud a componentibus elementis forte diceret aliquis esse, aut elementum, aut ex elementis, et sic substantiam compositi non esse nisi materiam : hoc autem sic improbatur : si enim hoc est elementum, iterum eadem ratio est de isto sicut de aliis : quia videlicet caro in hoc et alia resolvitur, et sunt non caro : ex his autem quae sunt non caro, non fit caro nisi aliquo alio addito, quod facit carnem esse carnem : igitur oportet illis iterum addi : addatur igitur sextum elementum illis : hoc iterum post resolutionem et ante generationem carnis sunt non caro : iterum igitur non fit ex illis caro, nisi aliquo alio addito : et tunc iterum quaero si hoc sit elementum : et hoc modo procedam in infinitum addendo : ex hoc enim et igne et terra et aliis omnibus elementis, et amplius alio quod est praeter ea additum eis, caro erit : ergo illud sic procedendo vadit in infinitum. Et si dicatur quod est ex elementis illud additum, tunc non est ex uno elemento, sed ex pluribus : nihil enim est ex uno compositum : hoc igitur aut illud idem erit compositum ex elementis, ex eo quod ex ipso sic composito ex elementis componitur : aut erit aliud : et postquam ipsum est per compositionem, tunc cum elementis componit aliud quod est ex ipso. Et quocumque horum duorum modorum dicatur, in ipso eamdem diximus rationem quam diximus de carne et syllaba : hoc enim resolvitur in componentia quae sunt non illud : igitur non fit ex ipsis nisi quodam addito : et sic idem sequitur quod prius. Si autem quis dicat, quod dato quod compositum est ex forma et materialibus, idem sequitur sic : sit enim compositum ex A et B et c materialibus et D sicut forma : et sit com-
<--- Page Split --->
positum totum e : dico igitur e totum compositum est exabcet d : ergo resolvitur in illa : illa autem non sunt e : ergo e non fit ex illis nisi aliquo addito sit illud f. Iterum procedo sicut prius : e enim resolvitur inabcdf, quae nec omnia nec singula sunt : e igitur non fit ex ipsis, nisi aliquo addito : et hoc procedit in infinitum sicut prius : videtur igitur non concludere ratio inducta.
De natura formarum accidentalium, et qualiter distinguuntur a forma substantiali.
Ad haec autem respondentes dicimus, quod ratio inducta de necessitate concludit: sed cum additum sit elementis, forma dans esse compositum non resolvitur in formam et materialia manentia : quia forma non manet nisi secundum potentiam, sicut diximus ante : et ideo postea ex ipsa et illis materialibus et alio addito non fit unum, sed potius formam de materia educit generans : et ipsa dat esse et nomen composito, et est quidditas ipsius : unde hoc additum elementis videtur esse elementum et causa quare haec est caro et haec syllaba. Dico autem elementum non materiale, sed intrinsecum constituens : et sic hoc additum est totum ipsius esse : quia post suum esse non nisi materia est, quae nihil est de esse, licet esse quorumdam sit in ipsa, sicut ante diximus de causa et substantia carnis et syllabe : ita est in omnibus aliis ex materia et forma compositis, sive vocentur simplicia, sicut elementa, sive vocentur composita, sicut materialia et plante et animalia : forma enim materiae addita substantia est singulorum : haec enim forma est prima et proxima causa ipsius esse quo unumquodque est id quod est : esse enim proprius est actus ipsius.
Quomodo vero quaedam formae quae Text, et, etiam addita sunt elementis in composito, non sunt substantiae, eo quod non dant esse simpliciter, sed potius causantur a subjecto in quo sunt sicut forma accidentales, oportet quod quaecumque formae quae sunt substantiae rerum, sint substantiae secundum ipsam rei naturam, et ipsa forma rei constitutae natura est propria : et cum natura constiterit secundum actum constituta, tunc manifestabitur quibus accidentibus ipsa natura est substans substantia, ut subjectum cujus esse quoddam est forma accidentalis, sicut in principio hujus septimi dictum est. Ab ipsa enim substantia composita per formam materiam continentem et terminantem fluunt virtutes in materia, et ab ipsis causantur forma accidentales in composito. Et ideo quaedam istarum formarum sequuntur formam, sicut potentiae naturales : quaedam autem sequuntur materiam, sicut naturales impotentiae : et quaedam causantur a passionibus vel actionibus subjecti sic constituti. Omnes autem tales formae sunt esse consequentes, et non habent quidditates absolutas a substantia : et ideo etiam non habent absolutam a substantia diffinitionem : et hujus causam jam in ante habitis diximus, quod videlicet unumquodque diffinitur per se constituens in esse principiorum. Et ideo cum hujus formae in esse constituantur per substantiam, oportet quod etiam per substantiam diffiniantur : et ideo etiam absoluta essentiae non sunt, quarum actus sit esse, sed potius ab esse dicuntur es-
<--- Page Split --->
sentia, si nomen essentia eis attribuatur improprie. Forma autem substantialis, quae vere substantia est, non proprie dicitur elementum, sed principium 1 : et causa proprie vocatur, eo quod ipsa totius esse est causa et principium et aliquo modo finis : elementum vero est materiale principium proprie loquendo, in quod dividitur et resolvitur id quod ex materialibus compositum est, sicut in materiam manentem et incorruptam, sicut
syllaba ba resolvitur in sonans et consonans a et b : forma autem non est in quod resolvitur compositum ex materia et forma, quia forma non manet : sed sicut generatur per accidens, ita etiam corrumpitur per accidens in potentiam materiae, ex qua educitur per generationem. Sic igitur demonstratur, quod forma est praeter materiam aliquid additum composito, quod multi negaverunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE MANIFESTA IONE, QUOD MATERIA EST SUBSTANTIA, ET QUOD FORMA EST TALIS SUBSTANTIA.
CAPUT I.
Quæ sit libri intentio, et quis modus in ipso.
M. et com. Ex eis quæ dicta sunt de substantia ad quam refertur diffinitio, syllogizare oportet et colligere de substantia secundum quod ipsa est forma et actus et natura ejus cujus est substantia. Copulatim igitur colligentes et syllogizantes ex principiisubstantiæpreinductis , ostende - museamdemsubstantiamadquamre - ferturdiffinitio , esseformametactumetnaturamdiffiniti : ethocfactofinemintentumattingimusinsermonedesub -
stantia : hoc enim solum dicendum remansit de principiis substantiæ, sicut patet ex divisione quæ in principio septimi libri in hac eadem scientia inducta est. Hæc igitur nostra est intentio in hoc octavo primæ philosophiæ libro. Dictum est enim in ante habitis, quia in hac sapientia vere entium, hoc est, substantiarum quæruntur causæ et principia et elementa : quia sine his ens vere non cognoscitur, cui principium sit id a quo fluit res primo, cui convenit unumquodque analogum per primam ipsius rationem, et alia sunt modi ipsius, liquide colligitur, quod sive hoc insit rei, sive non, sed modus ejus, sine hoc non potest sciri id cujus ipsum est principium. De causa est hoc magis evidens : causa enim est quam sequitur aliud, sicut ostensum est in primo et secundo hujus sapientiæ libro : et ideo sive insit causa per essentiam, sive non, sine ipsa non
<--- Page Split --->
scitur id quod quaeritur. Et hoc etiam in multis ad proprietatem hujus sapientiæ spectantibus planum est videre, quia nec fluentia a prima causa et ab aliis separatis cognoscere possumus, nisi illis cognitis : cum tamen nulla illarum causarum elementum sit sui causati, sed lumine suo constituat ipsum, sicut in sequentibus ostendetur. Nec etiam accidentales formæ cognoscuntur sine causa sua quae est substantia subjecta : cum tamen substantia subjecta non sit elementum accidentis : et in substantiis sensibilibus multa causantur ex cœlestibus, cum tamen nullum cœlestium sit elementum inferiorum : et sic se habet influentia intelligentiæ supra animam, et in causalitate vitæ et sensus et imaginationis et desiderii et motus, quæ causantur ab anima in corpore : tales autem causæ quaeruntur in hac sapientia, et sine eis non potest sciri quod quaeritur : elementum autem est quod ingreditur in esse rei, sicut diffinientia ingrediuntur diffinitum : et constat quod sine illis substantia sciri non potest. Ex omnibus igitur his planum est videre, quod volentibus nobis inquirere substantiam quæ est actus et natura, ex talibus inquirere oportet.
CAPUT II.
De diversitatibus substantiæ quæ est natura rei, etc.
est : et de illis non est adeo manifestum quod sint substantiæ : et ideo de illis quidam privatos et proprios enuntiaverunt sermones : quidam enim illas negaverunt esse substantias, quæ non substant aliis entibus. Quidam autem quamvis concedant has esse substantias, tamen quidam eorum ens dixerunt esse numeros, et quidam mathematica, et quidam harmoniam, et quidam separata quæ vocant ideas, sicut sæpius in ante habitis dictum est. Illæ vero substantie quæ substantiæ esse confessæ sunt ab omnibus, sunt physicae quæ subjiciuntur motui et mutationi, ut ignis, et terra, et aqua, et alia corpora simplicia quæ secundum diversos diversimode ponuntur : et in secundo loco confitentur esse substantias quæ sunt ex his, sicut sunt plantæ et partes plantarum, et animalia et partes animalium tam homogeniæ quam heterogeniæ, et corpora quæ sunt omnium finis et extremitas continens quæ nulli nituntur, sicut cœlum et partes cœli. Propriis autem et privatis et non communiter confessis sermonibus quidam dicunt esse substantias et naturas rerum species ideales : et hoc ideo dicunt, quia etiam mathematica, quamvis sint separata a rebus, dicunt esse substantias rerum et naturas. Alias autem substantias sequitur esse substantias ex ipsis substantiæ rationibus : quia videlicet sunt principia constituentia substantiam designatam et compositam, sicut diffinitio quid erat esse significans sive quidditas, et subjectum cujus est differentia et actus.
Substantiae autem quæ sunt naturae rerum, dupliciter ab Antiquis determinantur : quædam substantiae communiter concessæ sunt ab omnibus esse substantiæ : ideo quod primo subsent et in se subsistunt. Aliae autem sunt nec ideo dictæ substantiæ quia substant, sed quia substantiam faciunt esse id quod vere
Amplius autem secundum hanc eam- 2 Text. et 1. 2 dem rationem genus quod secundum sui naturam est quid substantiæ speciei, magis et per prius est substantia quam species, et universale magis est substantia quam singularia : sed hoc est aliter, sive per aliam substantiæ rationem quæ superius inducta sit : materia enim ab eo quod est primo substare substantia
<--- Page Split --->
dicta est : individua autem substantiae designata dicta sunt esse substantiae, quia primo et principaliter et maxime substant : sed species ideales et mathematica ideo dicta sunt substantiae, quia cum in se separata sint, causa sunt aliis quod sunt et dicuntur substantiae. Genus autem et universale substantiae sunt, quia sunt in ratione substantiae : quia non diffinitur neque diffinit nisi universale : et primum universalium diffinientium est genus, et ultimum diffinitum est species, qua est totum esse singularium. Et ideo in hac ratione substantiae magis est substantia genus quam species, et magis est substantia universale quam singulare. Universali vero et generi etiam idea copulantur secundum eos qui ponunt ideas esse rerum formas et naturas : quia secundum eamdem qua dicta est, rationem videntur esse substantia : qui enim ponunt ideas, dicunt eas esse rerum singularium principia. Quoniam autem sermo diffinitivus qui signifieat quidditatem, est substantia, et haec ratio designans ipsum est diffinitio, ideo in ante habitis de diffinito sive de substantia ad quam primo et per se refertur diffinitio, determinatum est. Adhuc autem quia diffinito non est simplex, sed ratio composita est, et omnis ratio talis habet partes, ideo necesse est nobis considerare de partibus diffinitionis, utrum videlicet designata nominibus partium sint substantiae et natura rerum, vel non, et qua sint de ipsis partibus diffinitionis partes substantiae, et qua non : et oportet considerare si easdem partes diffinitionis diffiniri oportet, aut non. Cum enim substantia qua vere diffinibilis est, diffinitur, videntur partes diffinitionis esse substantiae : cum autem accidens diffinitur, non videtur sic esse. Similiter autem partes diffinitionis non primae diffinibiles esse videntur : prima autem nequaquam. Amplius autem secundum superius bene determinata, nec
universale est substantia in ratione universalis, nec genus in ratione generis : quia naturae simplici qua est substantia rei, accidit universale esse, per hoc quod est separata per intellectum : et cuidam tali natura accidit esse genus, per hoc quod est prima potentia ambiens differentias qua sunt ejus qualitates, sicut patet ex superius determinatis : et ideo de hujusmodi hic dimittimus, cum non quaeramus hic nisi substantiam qua est natura rei secundum suum esse, vel secundum quod ipsa est id quod est. De ideis vero et mathematicis, utrum sint substantiae rerum, vel non, posterius perscrutandum erit in ultimis hujus sapientiae libris, duodecimo videlicet, et tertiodecimo. Hoc autem Auctores earum dicunt esse praeter sensibiles substantias. Nunc autem tractabimus de manifestis substantiis, qua e ab omnibus confessae sunt, et hae sunt substantiae sensibiles : nec tractabimus de eis secundum quod sensibiles sunt, quia hoc pertinet ad physicum, sed potius tractabimus de sensibilibus secundum quod ipsorum substantia pendet ex substantiae principiis primis, qua sunt actus et natura sensibilium 1.
CAPUT III.
De substantiis qua sunt vera rei natura, et qualiter probatur, quod materia talis sit substantia.
Sed sensibiles substantiae, sicut omnes 3. confitentur, materiam quidem habent sicut quamdam naturam sui : hoc enim quod dico materiam habere, cum omnis materia in moto corpore consideretur, sicut in secundo hujus sapientiæ libro
<--- Page Split --->
probatum est, idem est quod materiam situalem in potentia ad ubi, et formam, aut in potentia ad ubi habere, et hoc est causa ejus quod est sensibile et sic per se est, ita sensibilis substantia habet materiam et prædicatum ejus in ratione subjecti. Substantia tamen aliter quidem est materia, et aliter est ratio et forma, quarum utraque est natura sensibilis speciei designatae. Dico autem materiam in quolibet cujus ipsa materia est natura quaedam, quae non est aliquid ens actu et perfectum, potestate vero est hoc aliquid. Sicut enim in præcedentibus diximus, si accipiatur materia ut altera pars compositi, non est prædicabilis de eo cujus est materia : quia sic est actu ens, et accipitur ut ens quoddam, et non ut esse : propter quod de nullo secundum rectum prædicabilis, sed oblique : et si accipiatur ut in potestate ad formam, tunc ipsa non accipitur ut ens, sed ut esse : et sic designatur per genus quod prædicatur de eo cujus est genus : et ideo materia quidem non est genus, sed tamen genus non est sine materia : et ideo sic dicitur quod materia potestate est hoc aliquid, quia ipsa est hoc aliquid secundum esse inchoationis, sicut saepe diximus. Aliter vero dicitur substantia ratio et forma. Forma quidem qua hoc aliquid compositum ens est hoc aliquid et ipsa est vera natura ejus. Et accipitur etiam forma duobus modis. Uno quidem modo prout ipsa natura et actus dans esse et substantiam ei cujus est natura : et sic prædicatur de ipso : ideo quod ipsa hoc modo considerata totum est esse ipsius. Alio autem modo accipitur ut essentia quædam separata, et sic est pars accepta, ut ens, et non ut esse : et hoc modo non prædicatur de eo cujus est forma : et quia hoc loqui suscepimus de substantia secundum quod est natura rei substantiatae, non loquemur hoc de materia, nisi secundum quod potestate est hoc aliquid : et de forma non loquemur nisi secundum quod ipsa est actus ejus quod est
hoc aliquid et est prædicatum de ipso : forma enim ratione abstrahente est separabilis, sicut diximus. Tertium vero quod etiam substantia est, illud est compositum, quod est ex his et est substantia designata, cujus solius generatio est et corruptio et motus : quia non generatur nec corrumpitur nisi compositum : et hoc in sequentibus hujus octavi libri probabitur : substantia etiam est id quod est simpliciter in esse et natura separatum : quia secundum rationem et ordinem substantiarum quædam sunt substantiae separabiles, quædam autem non, de quibus in undecimo hujus sapientiæ libro perquiretur.
Quia vero materia sit substantia, paText et ra lam erit ex his quæ dicam : sicut enim in Physicis olim determinatum est, in omnibus motibus et mutationibus quæ sunt inter opposita, est aliquid quod est quasi fundamentum fixum et subjectum motibus et mutationibus illis, sicut in motu secundum locum, oportet esse aliquid quod idem manens fertur in toto motu, et nunc est hoc, et iterum postea in substantia manens ibi, et sic idem manens in tota situs renovatione : eodem autem modo et in augmenti motu idem in substantia est quod nunc est tantum, et postea minus vel majus : et similiter in alteratione idem in substantia est quod nunc est sanum, et postea in motu qui est de sanitate ad ægritudinem, laborat : et hoc planum est in motibus qui sunt de subjecto ad subjectum. Est hoc autem verum in mutatione quæ est secundum subjectum : quia hile subjectum est primum generationis et corruptionis et idem fundamentum, quod nunc est in generatione, et iterum erit in corruptione : et illud quidem fundamentum nunc quidem est subjectum quasi aliquid ens generatum et perfectum, quod iterum idem subjecto manens erit subjectum quasi secundum privationem, quæ est secundum non esse hoc : et in his mutationibus esse materiam quæ fixa manet in tota mutatione, et est primum subje-
<--- Page Split --->
ctum generationis et corruptionis, sequuntur aliae mutationes : quia quidquid generatur, alteratur, et augmentatur, et mutatur secundum locum : subjectum autem et fundamentum aliarum mutationum non necessario sequitur una, aut duae, aut plures mutationes secundum formam mutationis dictae : quia non sequitur, si aliqua natura est fixum fundamentum in loci mutatione, quod eadem sit fundamentum fixum in generatione et alteratione et augmento : non est enim necesse si quid habet materiam, localem, quod etiam habeat materiam generabilem et corruptibilem. Quae autem differentia sit inter fieri aliquid simpliciter, et inter fieri aliquid non simpliciter, in physiciis dictum est in libro qui de Generatione et Corruptione vocatur 1. Ex omnibus autem quae dicta sunt, syllogizari convenit, quod quidquid est fixum fundamentum unum et idem manens in omni et tota transmutatione sensibilium, est substantia et natura eorum : materia enim est fixum fundamentum unum et idem manens etiam in omni et tota transmutatione sensibilium : materia igitur est natura et substantia eorum.
bis eam substantiam sensibilium, quae est quasi actus et natura formalis sensibilium : et de hac quidem multi, ut diximus, proprios jam protulerunt sermones. Democritus ergo qui corpora indivisibilia confessus est esse sensibilium materiam, tres primas differentias esse simul existimat, ita quod nulla illarum trium reducatur ad aliam sicut ad priorem : nam secundum istum corpus indivisibile est unum et idem : sed differt formalibus differentiis, rhysmo, trope, diathige : et rhysmum quidem vocat figuram, propter numerum linearum et angulorum indivisibilium, eo quod quaedam atomorum sunt trigona, et quaedam tetragona, et sic de aliis figuris : tropen autem conversionem secundum positionem et situm dicit, eo quod quaedam sunt supra posita in composita, quaedam infra, et quaedam a dextro, et quaedam a sinistro, et quaedam ante, et quaedam retro. Diathigen autem dicit ordinem, eo quod in quibusdam componitur trigonum cum rotundo, et in quibusdam cum tetragono, et in quibusdam orthogonium cum octogonio, et in quibusdam cum pentagono, et sic de aliis : ex his tribus diversae sensibilium causantur differentiae quae sunt naturae eorum et forma. Haec igitur iste dicit primas formarum differentias.
CAPUT IV.
De opinione Democriti de substantia quae est forma et natura sensibilium, etc.
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, Sed quoniam ab omnibus etiam primis philosophantibus confessum est subjectam materiam ut subjectam materiam esse substantiam et naturam sensibilium, et quod illa materia quae est potestate hoc aliquid, ut paulo ante diximus, ideo ulterius ad hoc probationes inducere non oportet : igitur nunc dicere convenit no-
Sed hoc mirabile, quod tres istas omnium sensibilium posuit formarum differentias : videntur enim multae esse sensibilium formales differentiae, quae ad istas tres reduci non possunt. Aliae enim dicuntur differentiae compositione quae est complexio materiae, sicut omnia quorum complexio in mixtura consistit, sicut est in artificialibus, mellaricatum miscetur ex aqua et melle, et in physicis ea quae mixtibilia et mixta dicimus in libro Peri genescos, in quibus licet mixta sint multa per substantiam in uno actu mixti, sunt tamen unum secundum formam et non multa, sicut ea quae ex causis frigidis et
<--- Page Split --->
humidis et siccis commiscentur : quia non perficitur mixtum actu calidi, vel actu frigidi, vel actu sicci, vel actu et humidi : nec perficitur actu medii inter calidum et frigidum : quia medium inter calidum et frigidum non est medium inter humidum et siccum : et si mixtum acciperet formam ab actu medii inter frigidum et calidum, oporteret quod etiam acciperet formam ab actu qui est medium inter humidum et siccum : et cum medium humidi et sicci non sit medium calidi et frigidi, oporteret quod mixtio non esset unum, sed plura, vel duo ad minus secundum praeinductas rationes : et recurrendum est ad ea quae in ante habitis bene considerata sunt, quod videlicet materia secundum quod est in potentia et designatur per genus, est in una potentia simplici ad medium calidi et frigidi, humidi et sicci : mixtio enim est miscibilium alteratorum unio : in libro enim Peri genesees probatum est, quod qualitates non sunt miscibiles1. Et ideo quod minimum cujusque miscibilis est cum minimo uniuscujusque alterius in materia resultat inchoatio medii actus unius et simplicis : quod tamen medium fluit a calidis et frigidis et humidis et siccis ad invicem alterantibus et alteratis : et quia fluit ab omnibus qualitatibus activis et passivis alteratis ad invicem, ideo habet virtutes omnium qualitatum dictarum, etsi sit simplex et unum : quia sicut in materiis una exit ex alia, sicut mixtum ex simplici, et complexionatum a commixto, et composito a complexionato, et organizatum ex composito : ita forma exit ex forma, et sequens semper retinet virtutes praecedentium, cum tamen sit essentia simplex : et hoc modo in formalibus causis causa primaria est in secundaria, et secunda in tertia, et sic de aliis : sic igitur mirum fuit de Democrito, quod non vidit quod quaedam differentiam se constituentem et ab aliis facien-
tem differre habent a mixtione. Alia autem talem constituentem differentiam accipiunt a ligatione, sicut in naturalibus capitis ossa sunt unum caput juncturis et ligamentis in potentia existentia ad actum capitis unum : alia autem talem accipiunt differentiam visco, ut liber in artificialibus, et in naturalibus multa quae viscoso humore glutinantur. Alia autem accipiunt eam gumpho sive encastratura unius in alterum, sicut in artificialibus arca, et in naturalibus membrorum pyxides et vertebra. Alia accipiunt hanc differentiam ex horum pluribus, sicut corpus hominis in physicis, et domus in artificialibus. Alia accipiunt eam ex positione quae est ordo partium in situ, sicut limen et superliminare in artificialibus, et cilium et supercilium in naturalibus : ista enim positione talia accipiunt nomina et differentiam. Alia iterum accipiunt eam a tempore, sicut prandium, et cena, et mane, et meridies, et hujusmodi. Alia iterum accipiunt eam a loco sui ortus, sicut spiritus sive ventus, Auster, et Aquilo, et Zephirus, et hujusmodi. Dico autem locum prout locus per qualitates activas et passivas quae sunt in ipso, generationis est principium. Alia autem differentiam se constituentem accipiunt a passionibus sive potentiis et qualitatibus corporis sensibilibus, quas in secundo Peri genesees, et in quarto Meteororum distinximus, sicut est durities et mollities, et spissitudo, et raritas, et siccitas, et humiditas, et frigiditas, et caliditas, ita quod aliqui fuerunt qui primas qualitates formas substantiales elementorum esse dixerunt, ita quod caliditas sit forma substantialis ignis, et humiditas aeris, frigiditas aquae, siccitas autem terrae 2 : hoc tamen falsum est : quia non potest esse quod aliquid in se sit qualitas, et ad alterum substantia : nihil enim eorum quae sunt qualitates, facit substantiam : et ideo cum prima quali-
<--- Page Split --->
tates in suisraturisnon sint substantiae formales, non possunt esse substantiales formae alicujus. Id enim quod confert alicui substantiam esse prius in seipso, est substantia. Quod autem qualitates iste in se sint qualitates, et non substantiae, metaphysica probatione probatur sic : detur enim calidum sive caliditas esse substantia : tunc oportebit quidem omne calidum sit calidum participatione caloris, sicut Socrates est homo participatione hominis : et secundum hoc unum et idem plures formas substantiales participabit non ad se invicem ordinatas : et quarum una non est potentia ad alteram, quod est impossibile. Adhuc autem si calor participatur a calido sicut substantia, calidum erit vere unum et non multa nisi in potentia, quod falsum est, cum sit plura actu et non unum nisi per accidens. Quod ergo diximus, quod multa his qualitatibus differunt, intelligendum est quod ista sunt signa diversarum differentiarum : calor enim in igne est sicut potentia naturalis ignis, sicut incidere in ense, et non inest ei, sicut in calidis per accidens, sicut albedo accidit albo homini. Alia etiam differentias accipiunt a quibusdam horum : alia vero a pluribus et alia ab omnibus qualitatibus quae dictae sunt : et universaliter in his quaedam dicuntur secundum superabundantiam, et quaedam secundum defectum, sicut nos in ante habitis hujus sapientiae et in libris phvsicis determinavimus 1, quod contrariorum unum secundum superabundantiam dicitur, et aliud secundum defectum : et ideo superabundantia et defectus sunt prima contraria, ad quae omnia alia reducuntur.
Ex omnibus autem quae dicta sunt, palam est quae et quot sunt ea quae dant differentias quae constituunt res in esse : toties dicitur etiam esse unius differre ab esse alterius. Et ideo nihil dixit Democritus, quando superius tres inductas di-
cit tantum esse rerum differentias : limitis enim sive liminis esse ex tali positione, quia ponitur in ostio, et esse suum substantiale est ita poni : et hoc significat nomen ejus. Similiter autem et crystallum esse,est sic aqua inspissari apprehendente materiam aquae frigidae siccae, remoto universaliter calido : quorumdam vero esse substantialis formale, sicut diximus, ex omnibus his diffinitur. Alia enim sunt mixta : alia vero cum hoc complexa, sive complexionata : alia vero cum his duobus composita et ligata : et ideo in homogeniis alia sunt spissata, sicut coagulata et elixata : et alia sunt in esse constituta aliis differentiis in quarto Meteororum determinatis, sicut ea quae formaliter sunt entia : et si ita sunt entia quemadmodum exigit esse quod est actus formae quae ipsa constituit, ut manus, et res, et omnia alia hujusmodi. In omnibus autem his sumenda sunt prima differentiarum genera sive primea differentiae in genere, ad quas omnes aliae reducuntur : haec namque sunt principia totius illius coordinationis quae est in illo genere, sicut dicimus ea esse prima quae sunt secundum magis et minus, sive superabundantiam et defectum, ut spissum et rarum, quae sunt prima contraria a quibus alia contraria causantur, sicut alibi est determinatum : omnia namque quae sub illis sunt, sunt quaedam superabundantia, et quaedam defectus : et similiter est de his quae sunt in genere figurae secundum quod figura est determinatio quanti corporis. Omnia enim haec primas differentias habent asperitatem et levitatem, quae causantur a recto et curvo : eo quod curvi partes ab extremorum partibus exeunt, et sic fiunt aspera : lenis autem partes intra extrema aequaliter disponuntur, et haec causantur a recto, cujus media non exeunt ab extremis : his sive aliis quibusdam accidit misceri et a mixtione habere esse hoc vel illud : oppositis
<--- Page Split --->
autem per defectum mixtionis habentibus esse. Accidit vero sie misceri, sive deficere a talis mixtionis harmonia. Palam igitur est ex omnibus inductis, quod si substantia quae est forma, causa est quare quodlibet horum habeat esse hoc quod est secundum speciem et naturam, quaerendum est quae forma est causa per quam habet esse in natura et specie quodlibet istorum : substantia igitur quae est causa formalis ipsius esse uniuscujusque rei, nihil eorum est quae dixit Democritus, neque est aliquid cognatum his quae dixit.
CAPUT V.
Quod substantia quae est actus ejus cujus est substantia, proportionalis debet esse potentiae et praedicatur de materia.
Text, et em.
Oportet autem scire, quod hoc quod uniuscujusque rei vera forma substantiae est id quod maxime est sibi proportionale in potentia existenti : actus enim proportionalis est semper propriae potentie et educitur ex ipsa : et hoc est quod in substantiis sive substantialibus de materia praedicatur. Diximus enim jam in ante habitis, quod si forma accipiatur ut actus, et materia accipiatur ut potentia, quod forma praedicatur de potentia et materia : et hoc modo designatur per genus, et praedicatur de eo cujus est potentia : quia sic utraque tam forma quam mateteria accipiuntur ut esse compositi, et non ut ens quoddam distinctum : ea igitur quae sic de materia praedicantur, sunt maxime actus etiam in aliis diffinitionibus quae non tantum per formam, sed etiam per materiam dantur : sicut causa exempli si nunc opus sit diffinire lignum, aut lapidem, diamius diffinientes id esse actum quod in diffinitione est positum ut
actus proportionalis potentiae praedicatur de materia, sicut si diffiniamus domum dicentes, quod domus est ligna et lapides ad figuram talem sic composita : aut forte in quibusdam diffinitionibus addimus etiam causam finalem, cujus causa fit hoc quod fit : si vero velimus diffinire crystallum, dicemus quod est aqua congelata : et ita sive ad formam sit potentie proportionalem congelata : et simul diffinientes symphoniam dicemus quod est commixtio talis soni acuti et gravis ad modulum taliter vel taliter sono proportionatum. Eodem modo est etiam in aliis. Palam igitur ex dictis est quod alterius materia sive potentiae est alius actus et unumquodque est in potentia in illo a quo suo proprio et proportionato motore educitur : et eodem modo alterius materia et potentiae alia est ratio sive diffinitio quae refertur ad actum qui est sua propria natura et forma. Et hoc bene dixit Plato, quando dixit quod secundum meritum materia forma infunditur. Aliorum enim secundum quod diximus, actus est compositio, aliorum autem mixtio, et aliorum est aliquis alius actus de his quae diximus : propter quod etiam Philosophi diffiniendo ea quae sunt, diversificantur. Hi enim quid est domus dicentes, dicunt quia domus est lapides, caementum, et ligna : et hi dicunt id quod est domus potestate materia : ista enim quae dicunt in diffinitione sunt materia sub potestate ad actum constituta. Alii vero diffinientes domum, dicunt quod est vas quod est cooperimentum pecuniarum, aut corporum, aut aliquid tale formalis addunt : et constat quod illi in diffinitione dicunt actum et formam prout est actus potentiae. Alii autem ambo ista, potentiam et actum componentes, dicunt diffiniendo tertiam substantiam quae est haec et ex his, et hoc planum esse putamus cuilibet qui meminit eorum quae praedeterminata sunt : omnibus enim videtur quod differentia quae constituit rem in esse, sit ratio diffinitiva speciei et actus in quo
<--- Page Split --->
completur diffinitio prædicata de potentia : ea autem diffinitio quæ est in existentibus materialibus, sicut lignis, lapidibus, et cæmento, videtur esse magis materiae. Tales autem terminos sive diffinitiones maxime probavit esse recipiendos sapiens Architas. Hi et enim ternuini sunt utriusque completivi, scilicet potentiae et actus, sicut si diffinientes dicamus quid est venema sive serenitas, dicimus quod est quies in plurimo aere : hæc enim diffinitio aerem complectitur sicut materiam, et quietem ut substantiam et actum. Similiter autem si diffinientes dicimus quid est tranquillitas, et dicamus quod tranquillitas est maris æquitas, sive æqualitas : in hac enim diffinitione mare est ut subjectum quasi materia : actus autem et forma est æquitas, sive æqualitas. Propter quod ista perfectissimæ sunt diffinitiones. Palam igitur ex prædictis est quæ sit vera ejus quod sensibile est substantia, et quomodo una substantia sua est ut materia, et alia est substantia et natura sicut forma, quia forma est actus. Tertia vero substantia est quæ est ex his composita, et est illa ad quam refertur diffinitio. Et hoc est quod in prima hujus octavi parte voluimus investigare.
CAPUT VI.
Qualiter id quod est substantia rei, significatur per nomen : et est in eo digressio declarans qualiter omne nomen significat substantiam cum qualitate.
Oportet autem nos non ignorare de 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, quo multi non bene considerantes oblivi- 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, scuntur, et latet multos. Cum enim jam habitum est, quod est causa et substantia, est forma et actus rei, per quam sicut ultimam et simplicem differentiam constituitur et diffinitur : illa enim differentia est a qua quælibet res denominatur : et ideo
quærendum utrum nomen istud significat substantiam compositam quæ sola diffinitur, aut significat actum ipsum et formam a qua diffinitum denominatur? Verbi gratia, sicut in artificialibus hoc nomen, domus, utrum sit signum communis compositi, ita videlicet quod significat totum hoc quod est tectum ut decet compositum ex lapidibus et cæmento : aut sit signum actus et speciei sive formæ quæ est talis figura mansionis. Similiter autem in mathematicis est quæstio : quia in recto et linea potest dubitari, utrum nomen lineæ significet dualitatem duorum punctorum terminantium longitudinem solam sive latitudinem simul, aut significet tantum duo puncta terminantia : diffinitur enim linea recta, quod est longitudo terminata duobus punctis : et longitudo in hac diffinitione est pro materia : duo autem puncta terminantia sunt sicut forma. Et in physicis quæritur, utrum hoc nomen, animal, significet animam in corpore, ita quod utrumque significet simul, aut significet animam tantum : anima enim a qua nominatur animal, est substantia et actus corporis alicujus physici organici, sicut in libro de Anima dictum est.
Ad solutionem hujus quaestionis prænotandum est, quod cujus est nomen, ejus est diffinitio : in omni autem nomine quoddam est a quo imponitur nomen, et quoddam est cui imponitur : propter quod omne nomen significat substantiam cum qualitate. Hoc autem facile est videre in omnibus nominibus specierum et individuorum : quia in nominibus specierum actus ultimus est a quo 'nomen imponitur, et ipsum constitutum et compositum ex genere et differentia est, cui imponitur nomen : in nominibus autem individuorum suppositum substantiae est, cui imponitur nomen : et collectio accidentium est forma a qua imponitur. Est autem hoc a quo imponitur nomen in grammaticis pro qualitate : sed id cui imponitur, est pro substantia. In nominibus autem generum subalternorum planum
<--- Page Split --->
est hoc idem accipere : sed in nominibus generalissimorum, licet non sit compositio, tamen est in eis accipere ipsius praedicamenti naturam et modum per quem distinguitur illa natura ab alterius praedicamenti natura : et primum illorum est pro substantia, et reliquum pro qualitate : sed nomino differentiarum substantias et actus simplices significant, et non aliquam substantiam illis actibus substratam : et forte alicui videtur, quod solam qualitatem significent et non substantiam : sed intelligendum quod licet secundum rem non ibi sit significata nisi essentialis qualitas, tamen in ipsa qualitate est quid reducibile ad genus sicut principium generis : et est modus quo illud distinguitur ab aliis : et licet differentiae a seipsis differant, tamen modus quo reducitur ad genus, non est modus quo distinguitur ab aliis : et isti tales modi sufficiunt grammatico : et ideo talia significant etiam substantiam cum qualitate.
Sed de ipso ente forsan dubitabit aliquis : hoc enim videtur esse primum in quo non est compositio rei nec etiam modi : et ideo non videtur significare substantiam cum qualitate. Sed attendendum, quod licet simplex sit ens secundum rem, tamen modi ejus sunt diversi : est enim ens ipsum creatum primum ante quod non est creatum aliud : et quidam modus entis est esse per creationem et non per informationem, sicut determinatum est in libro Causarum : et quoad hos duos modos significat substantiam cum qualitate : quia ipsum quod est in se, est sibi pro substantia, et modus ejus entitatis est pro qualitate. In nominibus vero accidentium quae simplicia accidentia significant, sicut albedo, et color, et hujusmodi, ipsa natura est pro substantia, et modus pro qualitate. In adjectivis autem nominibus substantia significatur infinita, quae est suppositi, non illa quam habet nomen pro substantia, quando dicitur no-
men significare substantiam cum qualitate : sed de hoc hic non intendimus.
Si autem objiciatur in nominibus Dei, in quibus significare videtur substantiam cum qualitate: et sic in Deo esset quaedam compositio : dicendum quod in Deo nulla quidem est compositio, sed diversitas modorum significandi non repugnat simplicitati divinae in Deo : vere enim est suppositum divinum et natura diversimode significata secundum diversitatem omnium attributorum quae Deo attribuuntur : et penes istam diversitatem accipitur substantia et qualitas quam nomina divina significant. Sin autem ad hoc aliquis adhuc instet et objiciat, quod si nomen significat substantiam cum qualitate, et ipsa substantia significata per nomen sit nomen,videtur significare substantiam cum qualitate : et similiter autem et ipsa qualitas nomine suo cum sit nomen, videbitur significare substantiam cum qualitate : et hoc ibit in infinitum, quod est inconveniens. Adhuc autem videtur secundum hoc substantiae esse substantia, et qualitatis qualitas, quod intellectus refugit, quia est absurdum. Adhuc autem cum substantia suo nomine significet qualitatem, videtur nugatorie adjungi quando dicitur nomen significare substantiam cum qualitate propria vel communi.
Sed ad omnia haec et similia hujusmodi dicendum, quod cum dicitur nomen quodcumque significare substantiam cum qualitate, substantia secundum quod significatur per nomen, accipitur a qualitate separata : et similiter qualitas separato intellectu accipitur et distincto : et ideo licet hoc nomen, substantia, significet substantiam cum qualitate : et similiter hoc nomen, qualitas, tamen prout substantia significatur in nomine secundum quod est pars orationis, non habet cointellectam sibi qualitatem : et ideo non proceditur in infinitum, nec est substantia substantiae,nec qualitas qualitatis : nec etiam nugatorie unum conjungitur cum alio. His ita praenotatis, adhuc ita
<--- Page Split --->
intelligendum est quod id quod significatur per nomen, id proprie est a quo nomen imponitur : res autem supposita cui imponitur, significatur per hoc quod comparatur ad illud sicut participans et illi substans : appellatum autem ejusdem rei nullo modo significatur per nomen : quia cum appellata plurima sint et forte infinita importata per nomen nisi potentia, oporteret quod nomen infinitum significaret, quod est absurdum. Sed materia non separata a potentia, sed sub potentia et actu stans, hoc modo quod analogiam habet ad actum : hoc etiam modo significatur per nomen, quando nomen est nomen actus ut est actus et perfectio actualiter diffusa et continens compositum et materiam : sic enim significatur per modum concreti, et non per modum simplicis et abstracti, sicut homo, et non sicut humanitas : et sic docuimus in ante habitis, quod diffinitio formalis et materialis idem dicunt sub modo differenti.
non convenit nomen diffiniri nisi per accidens. Hæc enim quæ sunt materia et compositum sunt et dicuntur ea, sicut corpus, et anima, homo, et animal, et corpus physicum organicum potentia vitæ utens, dicitur etiam homo et animal. Sed etiam hæc duo sunt et dicuntur illa ad aliquid, hoc est, ad actum quem participant relata : et causa nominationis est, quia differentiam constitutivam in esse accipiunt ea nominatione quæ est actus et forma : verum licet hæc tria significentur per nomen diffiniti, diversimode tamen hæc separatim accepta per intellectum non omnia participant nomen diffiniti : sed ipsa differunt ab invicem : quia sicut materia non est forma nec compositum, et forma neque est compositum neque materia, et compositum neque est materia neque forma, sed ut distincta et differentia accipiuntur ab invicem.
His igitur sic praëntellectis, dicimus solventes quaestionem superius inductam, quod nomen actus ultimi sive ab actu ultimo impositum est in utrisque, scilicet tam in forma quam in composito, sicut est hoc nomen, animal, vel homo, vel aliud tale 1. Sed non est una ratione utriusque dictum, sed est utriusque sicut relatorum ad unum : et quorum unum analogiam habet ad alterum. In omnibus autem talibus pro principio supponendum est, quod id quod est causa nominis, est id cui convenit nomen primo : aliis autem convenit per respectum aliquem ad illud : forma autem a qua nomen imponitur, est causa nominis : et compositum quod est natura ad quam refertur diffinitio et cui nomen ipsum imponitur propter actus et formae participationem, etiam illi per posterius et in secundo gradu convenit nomen : materia autem analogiam habenti ad actum convenit nomen tertio : appellato autem
Et quamvis sic differunt ab invicem, Text. et com. 8. tamen nihil habent hujus differentiae ad quaestionem superius inductam de substantia significata sensibili : nam substantia sensibilis quoad quidditatem quae dicit quid erat esse hoc quod est specie et actu existit : et secundum hoc in substantia sensibilis hoc non distincto et separato intellectu accipiuntur. In omnibus enim talibus forma et forma esse est idem : quia non est separata forma per se a qua forma conjuncta materia esse accipiat : unde idem est esse quod est actus essentialis forma, et forma ipsa, quando non separata acciperetur, sicut idem est anima et esse anima in eo quod est esse animatum, ita idem est quod non est separatum ab anima, vel natura formalis, a qua sit anima quod est esse animati : sed hoc modo non est idem homo et hominis esse : quia homo quod est compositum, non habet a seipso, sed per analogiam participationis anima : et hoc ita
<--- Page Split --->
suidem dictum diximus, nisi anima et anima hominis forte homo dicatur, sicut saepe dicitur, quando non habentur duo nomina unum actus et alterum compositi. Si autem ut separata accepta forma alicui quidem convenit nomen forma et alicui non convenit : quia sic non convenit naturae nec composito, sed soli actui simplici, sicut diximus : sed non facit aliquid ad quaestionem de substantia sensibili, cujus actus semper est conjunctus et non separatus.
Et hoc quidem in quibusdam est valde manifestum : quia quicumque mente perquirat utrum syllaba constituatur ex elementis litterarum quae sunt quasi materia, et ipsa compositione quae est quasi forma et actus, statim etiam parum intelligentibus non videtur syllaba componi ex his quasi separatis et separatum esse habentibus : quia nulla compositio constituens syllabam, separatum esse habet a litteris. Similiter autem nec domus est caementum separatum et compositio separatum esse habitus : et hoc certum est, quia compositio et mixtio non est ex his quorum est compositio et mixtio separatum esse habentibus : et similiter est in omnibus aliis talibus artificialibus, in quibus nunquam materiale principium distinctum est a formali distinctum esse habente, sicut superliminare formaliter esse et nomen accipit a quadam positione, quae tamen positio non est ex superliminari separabilis secundum esse distinctum : superliminare enim est magis ex positione tali, quae tamen ab eodem secundum esse non est separabilis. Similiter autem nec homo sensibilis est animal et bipes, si animal bipes separatim esse habentia accipiantur : sed oportet hominem sensibilem esse aliquid formale et materiale, quod est praeter ea quae separatum esse habent ab ipso. Ea enim natura quae sic separatum habet esse, nec est elementum sensibilis substantiae, neque est ex elementis aliquibus composita, sed est substantia quaedam separata : et tales substantias dicunt esse Stoici qui
auferunt materiam dicentes materiam nihil esse de esse rei, nec referri ad nomen vel rationem vel esse diffiniti, sicut saepe in ante habitis diximus. Si igitur haec separata natura causa est esse et substantia, tunc hanc eamdem dicunt esse substantiam naturae composita sensibilis. Hanc autem eamdem substantiam quae separatum esse habet, est causa esse substantia sensibilis secundum Stoicos : necessarium autem est esse sempiternam, aut corruptibilem quidem, sed non corrumpi simpliciter, sed secundum quid : et eadem necessitate sequitur quod sit facta sive generata secundum quid, absque eo quod sit facta vel generata simpliciter : dicunt enim factam et corruptam esse secundum esse quod habet in hoc et non simpliciter, sed simpliciter esse ingenerabilem et incorruptibilem. Manifestum autem est et alibi demonstratum, quia nec in artificialibus, neque in naturalibus aliquis facit speciem vel genera, nec facit materiam : neutrum enim horum terminus est generationis, neque factionis : sed id quod efficitur vel generatur, est hoc aliquid compositum : et manifestum est quod hoc compositum quoddam significatum fit ex his componentibus.
Sed utrum substantiae illae corruptibilium, ex quibus componitur et fit corruptibile, sint separabiles secundum esse ab ipsis, sicut dicunt Stoici, non est palam ex his quae dicta sunt : tamen palam est ex dictis, quia quorumdam sicut artificialum et accidentium non contingit principia ex quibus sunt esse separata, et illa sunt omnia illa quaecumque nullo modo contingit separatum esse habere, quod esse sit praeter rem ipsam compositam, in qua sunt, sicut domus, syllaba et vas, et hujusmodi alia. Fortassis autem forma et actus talium secundum ipsam naturam, neque substantia sunt, sed accidentia, neque composita per tales formas non sunt aliquid substantialiter ens distinctum in natura, sed figura artis est forma accidentalis. Et si-
<--- Page Split --->
militer nec aliquid aliorum quæcumque non natura, sed arte constituuntur, est substantia, sed actus accidentalis. Propter quod etiam Empedocles lecti formam dicit non esse substantiam : quia si esset substantia, principium generationis esset, et produceret simile in forma et specie : quod falsum esse videmus : quia si plantatur lectus et virtutem germinandi accipiat, non exoritur lectus, sed lignum quod materia fuit lecti et non forma : propter quod formæ artificialium in veritate accidentia sunt, et inseparabilia ab his quorum sunt formæ.
CAPUT VII.
Et est conclusio ex his quæ dicta sunt, quæ sit vera et perfecta cujuslibet substantiæ sensibilis diffinitio.
Frt. et com. Ex his igitur quæ inducta sunt manifestum est, quod si quis ponit quod substantia in sensibilibus quæ corruptibilia sunt, sola natura illa est quæ est separabilis, sicut Stoici dicunt : et illius nomen non participat compositum, neque materia : et sicut non participant nomen, sic non participant diffinitivam rationem : et tune tempus et locum habet dubitatio cui consenserunt Anthistenidi cujusdam Anthistenis sequaces indocti et stulti, quid xierunt nihil penitus esse diffinibile sensibilium : omnium enim dixerunt esse logicam diffinitivam rationem : logicam autem rationem esse separatorum a materia, quæ in quantum separata, ut sæpe ostendimus, nihil sunt de esse rerum sensibilium. De hac autem dubitatione, quia multa in ante habitis dicta sunt, hoc solum determinantes dicimus, quod dicere diffinitivo contingit sermone quale quid est unumquodque sensibilium, sicut gratia exempli contingit dicere quid est
argentum per propriam diffinitionem : et tamen non sic dicendo : quia non est sicut plumbum, eo quod idea argenti differat ab idea plumbi : hoc igitur est vere de substantia rei, quod contingit vere esse terminum et rationem esse ipsius, in quo termino principia quæ sunt de esse rei, continentur, sicut contingit esse terminum et rationem cujuslibet substantiæ compositæ, sive illa sit sensibilis, sive sit intellectualis. Prima autem diffinientia ex quibus ille terminus et ratio conficitur, non contingit diffinire : et hoc est propter ea, quia ratio diffinitiva significat aliquid de aliquo : in omni autem eo in quo significatur aliquid de aliquo, oportet quoddam esse sicut materiam, et quoddam sicut formam.
Dubitabit autem forte de hoc aliquis, et dicet, quod si diffinientia indiffinibilia sint, cum dicitur quod homo est animal rationale, hoc ipsum animal quod in diffinitione hominis ponitur, erit indiffinibile. Adhuc autem et ipsa diffinitio indiffinibilis est, non quidem diffinitio secundum quod est intentio significata per hoc nomen quod est diffinitio, sed secundum quod est diffinitio uniuscujusque terminus : et si hoc sit verum, tamen multi dubitaverunt de causa hujus quare talis ratio indiffinibilis sit. Forte autem vellet aliquis dicere, quod prima diffinientia indiffinibilia sint, sed non proxima unicuique : et sic cum dicitur quod homo est animal rationale, animal non est primum diffiniens : et ideo potest diffiniri et diffinitur : sed substantia quæ est primum diffiniens ad quod resolvitur animal, non est quid diffinibile, sed secundum hoc non est generabilis causa quæ dicta est, quod hæc est causa quare aliquid non sit diffinibile : quia non significat aliquid de aliquo. Adhuc autem cum omne prædicatum significet aliquid de aliquo, videtur esse omne prædicatum diffinibile : per oppositum autem nullum subjectum videtur esse diffinibile, cum non significet aliquid de aliquo : et cum diffinitio prædicatur de specie diffinita,
<--- Page Split --->
videbitur diffinitio esse diffinibilis et non diffinitum esse diffinibile.
Ad omnia autem haec et hujusmodi sciendum, quod cum dicitur quod haec est diffinibilis, quod significat de aliquo, intelligendum est quod modus significandi talis debet esse quod in suo intellectu claudat aliquid prædicatum et actum et formam, quod sit de aliquo participante nomen ipsius actus et formæ per analogiam ad ipsum, sicut in præcedenti capite dictum est. Et ideo diffinitio non est ulterius diffinibilis : quia hoc modo plura in se non claudit, sed potius explicata in se habet ea quorum unum est de aliquo, et alterum de quo est illud : et cum dicitur, homo est animal rationale, animal secundum quod est diffinitivum hominis, non significat aliquid de aliquo, ut jam dictum est. Et ideo hoc modo non est diffinibile, et similiter differentia non est diffinibilis : quia hoc modo duo vel plura in suo non claudit intellectu : et cum dicitur, homo est homo, homo secundum quod est in subjecto, non est diffinibilis, quia non significat esse : sed ens et non significat ens aliquid de aliquo, sed potius ipsum esse significat aliquid de aliquo : idem autem est si dicam, animal est animal, et in omnibus talibus idem modus est intelligendi. Hoc igitur modo verum est quod hoc est indiffinibile, quia non significat aliquid de aliquo : et solum est hoc diffinibile quod aliquid de aliquo significat.
CAPUT VIII.
De similitudine vel anagoge diffinitionis ad numerum, propter eos qui dicebant numeros substantiam eorum quae sunt.
Text. et com. 10 Palam autem etiam ex inductis est, quia diffinitio significat aliquid de aliquo.
Quod si quemadmodum Pythagorici dicunt, substantiae rerum sunt numeri, quidam illi numeri non sunt separati numeri, sicut sunt numeri unitatum qui sunt numeri, quibus nos numeramus, et sunt discreti : sed quidam numeri numerati qui sunt causa terminationis et distinctionis esse rei per quas ipsa res diffinita cadit in differentiam et numerum cum rebus aliis, sicut nos in ante habitis ostendimus : diffinitio enim si concedatur esse numerus , concedetur non esse numerus simpliciter, sed numerus quidam : in hoc enim assimilatur numero magis quam continuo : quia sicut numerus qui de genere discretorum est, cum dividitur in unitates indivisibiles, et non in semper divisibilia sicut dividitur continuum : ita diffinitio dividitur ad indivisibilia quae non significant aliquid de aliquo, sicut praestensum est : rationes autem diffinitivae non sunt infinita per divisionem diffinientium, sicut continuum est infinitum per divisionem dividentium : et ad eumdem modum est numerus qui est de genere discretorum : hoc autem per divisionem stat ad unitates indivisibiles. Est autem et alia similitudo numeri ad diffinitiones : quemadmodum enim in quocumque numero demonstrato, ablato vel addito alio numero qui est aliqua partium materia numeri constituti, non remanet specie idem numerus qui prius, sed diversus, quamvis sit minimus qui aufertur vel additur : sic nec diffinitio manet idem terminus et quid erat esse, ablato aliquo vel addito quod sit de partibus diffinitionis. Si enim a quinario auferam unitatem, non remanent eadem species numeri, sed quaternarius : et si addam unitatem, fit senarius, quae est alia species numeri a quinario. Sic si dicam corpus animatum nutribile, et addam unam differentiam dicendo corpus animatum nutribile sensibile, non erit eadem diffinitio : quia prima est planta, secunda animalis. Et si auferam unam quae est nutribile, est alia diffinitio : et hoc planum est unicuique. Sed si nume-
<--- Page Split --->
rus est diffinitio, sicut quidam dicunt propter inductas similitudines, et est aliquid quod est diffinitum de quo prædicatur numerus : tunc oportet eos dicere cui sit unus dictus numerus : tunc autem non habent dicere cui et qua de causa sit unus per essentiam inductus numerus : numerus enim aut non unus essentiali aliqua unitate, aut si unus, habet unitatem coacervationis. Si enim ille unus numerus qui dicitur diffinitio quid est hoc quod est faciens vere unum essentialiter ex multis discretis et coacervatis, quæ veram et essentialem non habent unitatem : diffinitio enim una est et non multa, sicut nos ostendimus in septimo hujus sapientiae libro : talem enim multitudinem coacervatæ unitatis non habent differentiæ quæ ponuntur in diffinitione. Et hoc merito accidit : quia quæ sunt ejusdem rationis diffinitivæ quantumcumque sit numerus differentiarum, tamen etiam substantialiter et vere ab una et ultima differentia fit unum : et hoc non est unum, ut unitas quædam existens dis-
cretum habens esse, aut sicut unum punctum in continuo indivisibile positum, sed est ut endelechia et natura quædam qua singula sunt unum per essentiam et actum, sicut sæpe diximus : sed in hoc est diffinitionis similitudo ad numerum, quod sicut numerus non magis habet unum, ita quod unus numerus sit magis numerus quam alius, ita non est magis et minus in substantia speciei diffinita, ita quod una sit magis et minus substantia quam alia1 : et si magis et minus dicitur, hoc accidit secundum quod ista substantia est in materia secundum esse : quia sic fluunt ab ipsa potentiae naturales et impotentiæ secundum quam expeditior est vel impeditior in operationibus naturalibus. Sit igitur usque tantum terminatum secundum præsentem intentionem de generatione et corruptione dictarum substantiarum separatarum , quomodo contingit et quomodo est impossibile, et de anagoge earum ad numerum : in ultimis enim libris istius sapientiae subtilius de istis perscrutabimur.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE MODIS CONSEQUENTIBUS SUBSTANTIAM QUÆ EST NATURA ET ACTUS SENSIBILIS SUBSTANTIAE.
CAPUT I.
De modis materialis principii quibus comparatur ad factum sensibile.
Test, et com. Quamvis autem modo declaravimus 11. substantiam prout est actus et forma substantiae sensibilis, oportet tamen iterum resumere de ipsa et determinare modos ipsius, et removere dubitationes contingentes de ipsa, et sic ostendere quare ipsa est unum et non multa, sicut fecimus in septimo, ubi ostendimus hoc de substantia composita simpliciter et absolute considerata : hoc enim habito, attingemus finem considerationis nostrae. In principio septimi libri hujus sapientiae praedeterminatum est, cum natura quaedam substantiae sensibilis sit substantia materialis, hoc oportet primum intelligere et non oblivisci : quia licet omnia sensibilia sint ex eodem materiali principio, quod hile vocatur, et multa sensibi-
lium compositorum sint ex eisdem materialibus primis principiis, sicut liquabilia omnia sunt ex aqua et subtili terreo : et quamvis sit eadem materia omnibus factis sive generatis, quae est eis ut principium et primum subjectum, tamen oportet quod aliqua propria et proxima sit cujuslibet sensibilis designati quae non est alterius, sicut phlegmatis generati in animali est prima sive proxima materia propria dulcia et crassa aquosa et subtili calido digesta : cholerae vero rubeae propria materia est amara combusta, vel quaedam rubea terrestria combusta : ea enim quae sensibilia sunt, aut fiunt ex eodem principio materiali : aut si plures materiæ sunt ejusdem, tunc oportet quod una sit materialis ad aliam, sicut si dicamus quod phlegma fit ex pluribus, quia ex dulci et crasso : tunc enim fit crassum ex dulci sicut ex materiali proprio principio, et phlegma ex crasso. Similiter autem si cholera resolvatur, resolvetur in rubea quaedam sicut in proximam materiam : et illa rubea resolvuntur in combusta ferventia sicut in materiam : et sic cholera dicitur esse ex rubeis et combustis : dicitur enim hoc ex hoc fieri sicut ex materia his duobus modis : quia aut
<--- Page Split --->
videlicet est via ad hoc, ut ex ipso fiat per medium vel sine medio : aut quia est principium ejus quod resolvitur in ipsum, sicut in materiale principium : contingit tamen in quibusdam ex uno materiali paupicio existente aliquando fieri diversa propter diversitatem moventis causae, quae secundum formas et formativas diversas movet de potentia ad actum, sicut ex ligno tanquam ex uno materiali principio fit arca et lectus, quando artes moventes sunt diversae : et ex uno materiali principio quod est menstruum porcae, fit porcellus et similitudo hominis : quia movens ad figuram porcelli, est sperma porci : et movens ad figuram hominis, est stella quaedam : tamen quae fiunt, habent sibi determinatas materias, ita quod ex aliis etiam diversis moventibus fieri non possunt. Sicut serra : haec enim fieri non potest ex lana vel ex ligno, quia in movente eam non est ut ex lana vel ex ligno serram faciat. Si autem ex alia et alia materia contingit aliquando id secundum formam facere, palam est quia ars et principium factivum quod est ut movens, est idem secundum formam et speciem, sicut si fiat urceus ex terra et argento : nam si ponatur quod materia diversa sit, et quod etiam movens sit diversum in forma, sequitur necessario quod id quod factum est sit diversum secundum materiam et formam : et hoc generale est in omnibus principiis propriis materialibus et moventibus, et secundum speciem et formam quae informat sensibile factum, sive sit in artificialibus, sive in naturalibus.
CAPUT II.
Quales et quot causae debent reddi ad quodlibet quaesitum de substantia sensibili.
Quando vero aliquis volens scire sub- 12. stantiam et naturam sensibilis per diffinitionem, quaerit quid est causa per quam habet diffiniri et demonstrari, quia pluribus modis dicuntur causae, oportet dicere omnes causas quae contingunt esse causae quaesiti si perfecte sciri debeat. Sicut si quaeratur quae sit causa quasi materia, dicimus quod menstrualia in guttis feminae sunt causa quasi materia. Et si quaereretur quid est causa movens, dicemus quod est sperma viri, in cujus spiritu virtus formativa est per modum artis. Et si quaereretur quid causa formalis et species, dicemus quod quidditas ipsius sive quid erat esse. Et si quaeratur, quid est hoc quod est cujus causa fit, sive finis, dicemus quod id quod causa finalis quae est intenta per primum movens : contingit autem aliquando fortassis, quoad haec ambo sunt idem, forma videlicet et finis : quia forma est in quo quiescit operatio moventis : et sic est finis motus et generationis, licet forte aliquid aliud sit finis intentionis : et de hoc satis in secundo hujus sapientiae libro determinatum est : et quaecumque diffinitio omnes quaesiti continet causas, hoc dicit et quid et propter quid quaesiti, et est perfectissima, et est ipsa demonstratio positione differens, sicut in Analyticis posterioribus est determinatum. In his autem omnibus oportet dicere proximas et essentiales et convertibiles causas : ut si quaeratur quae sit propria alicujus materia, non oportet dicere ignem, aut terram, quae sunt prima elementa ex quibus componitorsensibile :
<--- Page Split --->
sed oportet dicere materiam propriam et proximam : et hæc est quæ substrata est proximæ potentiae ad actum : materia enim non facit cognoscere nisi illo modo quo proximam analogiam habet ad actum : quia sic habet nomen diffiniti et rationem, sicut in ante habitis determinatum est : et quia sicut in secundo de Physico auditu diximus, in generabilibus et physicis omnes sunt quatuor causæ ejusdem, oportet quod circa naturales causas et genitas sic versari quærentem per redditionem omnium causarum, si quis recte philosophando versatur in cognitione generabilis physici . Si enim hæ quatuor quæ dictæ sunt causæ, sunt sensibilium generatorum, tunc oportet has et tot cognoscere : in his autem quæ naturalia quidem sunt, sed sunt sempiterna, sicut cœlestia corpora, forsitan est alia ratio : forsan enim quædam physicorum corporum non habent materiam, aut non habent talem materiam quæ sit in potentia ad esse, sed quæ est actu secundum esse semper, licet sit in potentia ad ubi, sicut sæpius in præhabitis dictum est : habent enim hæc materiam solum secundum locum mobilem : unde in illis non quæritur materialis causa quæ sit ex qua fiunt, sed quæritur materia quæ est subjectum actu existens perfectum in esse 1. In cœlo reSimiliter autem est in his quæcumque cius subjequidem sunt physica, sed non sunt submateria ponitur. stantiæ sicut accidentia quæ non fiunt ex materia : quia non est in his materia ex qua sint : sed subjectum in quo sunt, est ens completum in actu existens, sicut dicimus quod quædam est causa eclipsis, et hoc non est materia ex qua in potentia existens, sed subjectum in se completum lunæ quæ est subjectum eclipsis, non est aliud per eclipsim, quasi sit patiens aliquid et exiens de potentia ad actum, sed est subjectum eclipsis in se actu ens completum quidem per subjectum et formam. Et si quæratur in talibus, quæ est causa quasi movens et corrumpens lu-
men, non assignamus causam transmutantem substantiam lunæ, sed terram et terreni corporis umbram.
Cujus vero causa sicut finis si quæra- 13. tur in eclipsi, dicemus quod forsan nulla est : quia in talibus ista contingunt per motum et conversionis necessitatem, et non propter aliquid intentum extra. Si vero quæratur quæ sit forma et species, dicimus quod est illa quæ est ratio et quidditas rei quæsitæ, sicut privatio luminis. Sed ratio et species in talibus non est manifesta, neque diffinitio dicens causam est manifesta, nisi cum ratione et speciei sit causa faciens : sicut si dicamus quid est eclipsis, et dicimus quod est privatio luminis, non est manifesta diffinitio. Si vero addatur causa movens quæ est terra in medio capitis et caudæ diametraliter lunæ objecta, tunc ratio formalis conjuncta est cum causa faciente, et est diffinitio dicens et quid et propter quid et manifesta : quia est demonstratio eclipsis in luna solum positione differens. Similiter autem est de dormitione sive somno si quæratur quid sit per omnes causas : non enim est manifestum quod sit subjectum quod est primum patiens somnum, quod quæritur loco materiæ : quia non habet materiam nisi subjectum actu existens in quo est primo. Et si dicatur quod subjectum somni est animal, oportet quod iterum hoc animal non secundum se, sed secundum aliquid sui sit subjectum proprium somni. Et oportet quærere quid sit illud quod est proprium et proximum somni subjectum, utrum videlicet hoc sit corpus, vel aliquid aliorum membrorum animalis. Deinde hoc habito, quæretur a quo sicut a faciente causa est somnus. Deinde quæretur quæ passio illius membri sit somnus, quærendo quidditatem et rationem somni, quæ est essentia somni in illo membro et non in toto animali
<--- Page Split --->
primo : et dicimus quia est immobilitas sive quies talis. Et tunc quaerimus per quid ut primum patitur illam immobilitatem, et dicimus quod per evaporationem frigidam a loco digestionis ad cerebrum, et ibi infrigidatam et reflexam ad organum primi sentientis, sicut in libro de Somno et Vigilia determinatum est : et tunc perfecte scimus quid est somnus diffinitione dicente quid et propter quid, et sic de aliis.
CAPUT III.
Qualiter idem subjectum est diversimode susceptibile contrariorum.
I. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quia vero quaedam quae non habent 1. per se generationem, sed sine generatione per se et corruptione per se sunt generatione per accidens, et non sunt corruptione per accidens, sicut sunt puncta quando sunt, et totaliter loquendo species universales et formae communes substantiales et accidentales : haec enim non generantur et corrumpuntur nisi generato sensibili composito et corrupto : non enim generatur per se separatim album, sed generatur album lignum : et de omnibus talibus qualiter generentur et quomodo se habeant ad terminos generationis et corruptionis, in quinto libro de Physico auditu de terminavimus. Sed quod nunc quaeritur, hoc est, quod si omne quod est factum, est aliquid determinatum et ex aliquo determinato sicut ex potentia et materia propria, sicut paulo ante dictum est, tune oportet quod non omnia contraria fiunt ab invicem ex quibuslibet contrariis, sed diversa contraria fiunt ad invicem quibusdam determinatis, in quibus sunt in potentia secundum idem subjectum salvatum, sicut albus homo fit ex nigro homine salvato in
subjecto, et album hoc modo fit ex nigro secundum subjectum et salvatum : et hoc ideo est, quia subjectum salvatum est in potentia æqualiter ad utrumque : et cum est album actu salvatum in se, est nigrum in potentia : et e converso cum est nigrum actu, est album potentia : et subjectum sic determinatum materia determinata, non est materia secundum idem salvata omnis rei, sed est tantum potentia ad ea quorum est transmutatio ad invicem secundum idem subjectum salvatum : quæ vero fiunt sine transmutatione per se dicta, aut non sunt sine corruptione per se dicta, horum non est materia, sicut puncta et formæ, sicut in principio hujus capituli diximus. Habet tamen quamdam dubitationem, quomodo ad contraria inter quæ est transmutatio per se, se habeat materia cujuslibet horum quæ contraria esse dicuntur : hoc enim bene videmus in quibusdam, sicut si corpus idem salvatum est potestate sanum, et contrarium est sano infirmitas : tunc bene videmus, quod idem corpus salvatum potestate est utrumque istorum : sed non est idem modus in aliis : quia videmus quod aqua est materia quæ potestate est vinum, et potestate est acetum, sed est subjectum et materia vini secundum habitum et speciem vini quæ perficit eam in esse vini secundum substantiam : sed aceti non est materia salvata in esse vini et substantia, sed potius secundum privationem speciei vini. Et ideo non esse in vino salvata est aqua potestate vinum et acetum, nec æqualiter recipit ambo : sed sub habitu vini est potestate acetum, et non est potentia acetum nisi habitum vini primo accipiat, et non efficitur actu acetum nisi secundum privationem habitus et speciei et corruptionem quæ est præter naturam ipsius et ex corruptione principiorum naturae. Dubitatio igitur quædam oritur ex dictis, quare vinum salvatum in esse nec materia sit, nec sit potestate acetum salvatum vinum, cum tamen ex vino fiat acetum, cum sanum
<--- Page Split --->
salvatum in esse substantiali et subjecto fit subjectum ægri, et potestate ægrum cum fit ex sano ægrum : et quæritur si vivens salvatum in esse sit potestate mortuus, aut non. Sed ad omnia hæc determinatio vera est, quod in contrariis unum subjectum salvatum est potentia ambo contraria, quando fit unum ex alio. In his autem quæ opponuntur ut privatio et habitus, cum privatio non sit privatio nisi habitus et speciei, non est materia privationis susceptibilis nisi prius suscipiat habitum : et cum privatio privet habitum, non potest esse idem subjectum proximum utriusque in uno esse salvatum, nec potest esse subjectum privationis nisi per corruptionem principioDe declaratione dubitationis et solutioNota quare rum facientium habitum : et ideo de prinis quare diffinitio est unum et non de privatione ad habivatione ad habitum ejusdem materie non tum non est reellius. est regressio, nisi prius redeat per resolutionem in materiam primam et per qualitates et virtutes et mitiones diversas, iterum principia facientia habitum Consimilem recipiat : unde in talibus subjectis per se corruptis secundum accidens fiunt etiam corruptiones habituum et specierum, sicut materia animalis quæ est secundum corruptionem motuum, et est quædam potentia et quædam materia non salvata, sed corrupta et secundum corruptionem et potentia materia vocata. Similiter aqua est quædam materia corrupta aceti materia et acetum potentia : quia non est potentia acetum nisi corruptione vini : tamen est potentia acetum, quia fit ex his, sicut in die nox ubi nox salvata non fit dies, sed dies fit post noctem corrupta forma noctis. Et quæcumque per corruptionem habitus transmutantur ad invicem, hæc, si debeat fieri gressus a privatione ad habitum, oportet redire ad materiam primam : ut si ex mortuo debeat fieri animal, oportet quod mortuum resolvatur ad primam materiam quæ est elementa quatuor, et deinde per mixtionem et complexionem et compositionem horum fiat animal : et acetum si debeat fieri vinum, oportet quod resolvatur in
aquam, et aqua misceatur ad principia vini : tunc enim tali contemperatione facta in materia educitur forma ut per generationem univocam, sed convertitur in vite vel in semen animalis ut per generationem æquivocam si virtute stellarum sine generante univoco ad esse deducitur, sicut est generatio eorum quæ ex putrefactione nascuntur, de quibus alibi determinatum est a nobis.
CAPUT IV.
De declaratione dubitationis et solutionis quare diffinitio est unum et non multa.
Habitis autem his quæ dicta de parti- 15. bus diffinitionis, prout illæ sunt naturæ et substantiæ sensibiles, sunt dubitanda, redeundum est ad dubitationem quæ mota est in libro septimo, et perficienda et declaranda est hæc perfecte solutio ipsius : hic autem inducta dubitatio est circa diffinitiones et numeros quos quidam ponunt esse diffinientes omnes substantias. Quæritur enim tunc, qua de causa diffinitio est unum et non multa. Ratio autem dubitationis est : quia omnium eorum quæ plures partes habent, et non sunt unum coacervatione aut collectione sicut numerus, sed hoc ipsum totum est aliquid vere unum, quæ unitas præter partes sive partium coacervationem aut compositum est aliqua una causa suæ veræ unitatis. In corporibus enim aliis quæ non sunt vere unum, sed compositione partium sunt unum, plana est causa suæ non veræ unitatis, quæ aliæ unitates non vere sunt tales vel tales, quæ sunt contactus, vel conglutinatio, aut colligatio, aut alia passio talis quæ est sicut viscositas continens multas partes in uno, vel sicut gumphis concavum est
<--- Page Split --->
unum : diffinitio vero quæ est ratio talis vel talis est vere una, non quidem conjunctione, quemadmodum Ilias quæ est una mœniis compositis in unum per cæmentum, aut sicut metrum quod est de excidio Troiæ, quod est unum ordine metri, et est sua unitas, quia est unius historiæ et unius materiæ de qua est. Restat igitur quærendum quid est quod facit unum hominem esse vere, qui tamen ex multis componitur, et quare est unum et non multa, ita quod esse plura coacervata quæ cadunt in ejus diffinitione, sicut animal et bipes. Adhuc autem et aliter aggravatur ista dubitatio si est, ut quidam Philosophi aiunt, idem quod animal, et illud idem quod est animal etiam est bipes : tunc enim quæritur, quare homo non est illa quæ sunt alia ab invicem : et sic erit duo non unum vere, ita quod secundum participationem horum duorum homo vere sit homines, et non sint hæc participatione hominis alicujus unius qui vere sit unus, sed sint vere duo, sicut duorum sunt participationes, animalis videlicet et bipedis, quæ secundum veritatem duæ sunt naturæ, et non una : alia enim est natura genus, et alia est natura differentia. Palam autem est, quia si aliqui sic transformant quæstionem ut consueverunt Stoici diffinire, et dicere unitatem numerorum et idearum, non contingit reddendo veram unitatis causam solvere dubitationem inductam : quæ enim dicunt vere sunt plura, et non unum nisi secundum quid. Si autem est verum, sicut nos dicimus, quod in diffinitione licet plura sint, tamen in ea est, hoc quidem sicut materia substans potestati ad actum, illud vero est in ea sicut actus et forma : et ideo hoc quidem est potestate, illud vero actu, tunc adeo manifesta est causa unitatis. Quod etiam quæsitum non videbitur habere causam dubitationis : ista enim aporia sive angustia et ambiguitas est eadem cum hoc si dicamus, quod teres dicens rationem teretis sive sphære est : quia teres est æs rotundum : hoc
enim nomen, teres, est signum diffinitionis, et ponitur loco ejus : propter quod cum dicitur quid causæ, quare sit unum vere rotundum et æs, nulla tenus videtur esse dubitatio : quia statim videtur hoc quidem esse materia potestate sphæra sive teres, hoc autem forma actu teres existens : quid ergo causæ est, quod idem quod potestate est ens est ens actu, nisi generatio et faciens causa quæ sic educit ipsum de potestate entis ad actum ens, quod non largitur ei aliquam diversitatem et multitudinem aut pluralitatem : sed id quod potestate est ens, facit existere secundum actum : nulla enim penitus potest esse causa diversa quæ faciat potestate sphæram actu esse sphæram, sed uterque horum est quid erat esse rei et diffinitio : et ideo diffinitio est unum et non multa : ad esse enim diffiniti refertur diffinitio, et non ad diversas naturas materiæ et formæ, sicut nos in ante habitis sæpe declaravimus.
Si autem quis objiciendo dixerit, quod non omnia sunt concepta cum materia : quia diffiniuntur mathematica quæ per diffinitionem separata sunt a materia, dicemus sicut et in sexto hujus sapientiæ libro determinatum est, quod materiæ alia est intellectualis, et alia sensibilis, secundum proprietatem illam intellectus qua intelligit cum continuo et tempore : et ideo in omni ratione diffinitiva, hoc quidem materia, illud vero forma, et actus, et mathematica licet non sint concepta cum materia sensibili, sunt tamen concepta cum materia intellectuali, sicut circulus qui est figura superficialis : et in hac ratione superficies est intellectualis, figura vero talis est sicut perfectio et actus : quæcumque vero non habent materiam intellectualem vel sensibilem, sicut ipsa substantiæ principia quæ sunt materia et forma illa, et sunt vere unum, sed non habent aliquam causam aliam suæ unitatis, sicut habent illa quæ sunt composita, sed seipsis sunt unum : esse enim ipsorum statim sine alio causante est unum, sicut etiam unumquodque talium
<--- Page Split --->
ens hoc ipsum in quantum est quale quid, sive quale aliquid ens : sicut enim materia est aliquid et forma aliquid per seip- sam, ita etiam utrumque istorum est aliquid unum, ita tamen quod ens et unum non sunt eorum genera per quae sunt unum. Et haec est causa quare ens et unum non ponuntur in diffinitionibus ut potentia et actus, quia dicunt aliquas naturas distinctas ejus de quo praedicantur. Similiter autem est de eo quod est quid erat esse, sive quidditas, sive forma : hoc enim per seipsam statim est ens et unum, ita quod ens et unum non dicunt ea ex quibus componitur : propter quod nulli eorum principiorum est aliqua alia a seipsis causa per quam sint et unum sint : statim enim per seipsum unumquodque talium est ens quid et unum, non quod sit in ente et uno : quare in genere diffinitivo, ut diximus, nec est in uno ente sicut in naturis distinctis et separabilibus ab ipsis singularibus quo dicuntur ens et unum : quia ens et unum etiam per intellectum non potest separari ab aliquo. Haec igitur vera solutio est inductae dubitationis.
CAPUT V.
De errore Antiquorum male solventium inductam quaestionem, et de causa er- roris.
Text, et com.
Propter hanc autem dubitationem quae inducta est, diversa valde dixerunt Phi- losophi : et causa diversitatis eorum est, quia posuerunt partes diffinitionis actu diversa quaedam esse, et similiter mate- riam et formam : et ideo quaesiverunt media conjungentia extrema, quae tamen diversa esse supposuerunt. Videbatur enim eis quod actus et potentia sunt, et contraria mutuo se expellentia ab eodem
susceptibili : et ideo dicebant illa non posse conjungi, nisi aliquo medio, quod utrumque participat, sicut album et nigrum conjunguntur in pallido, et calidum et frigidum in mixto : et hoc medium vocabant participationem. Et quarunt postea quæ sit causa ejus participationis, et quid sit sic participare ? Alii autem causam unitatis corporis quod est materia et animæ quæ est forma, dicunt consubstantialitatem quamdam, ita quod substantia una composita sit per mixtionem duarum substantiarum diversarum animæ et corporis, sicut dixit Lycophron. Unde dicit quod illorum duorum actiones et oppositiones sunt commixtæ sicut et substantiæ commixtæ sunt : propter quod etiam dicit scientiam non esse operationem vel speculationem animæ secundum se, sed operationem. Et dicit eam esse scientis corporis et animæ, ita quod animæ et corporis et causa veritatis in ea sit anima : causa autem falsitatis sit corpus. Et similiter dixit quod intelligere est conjuncti, et quod nulla operationum aut passionum sit animæ propria. Alii vero magis errantes, cum quorum errore multi conveniunt modernorum, dicunt quod anima conjungitur cum corpore mediante vita, ita quod anima rationalis cum corpore conjungitur mediante vegetabili et sensibili, et sensibilis conjungitur cum corpore mediante vegetabili, et vegetabilis conjungitur cum corpore mediante spiritu' quem dicunt esse corpus substantiale distensum per totum corpus, et majorem convenientiam habere cum anima vegetabili quam corpus terrestre physicum organicum. In omnibus autem his est una et eadem ratio quæ prius : sive enim illud quod dicit esse medium sit convalescere quoddam corporis ad vitam, aut sit consubstantialitas quædam, aut compositio extremorum, aut conjunctio quædam diversorum animæ et corporis, sive sit forma sanitatis, aut æqualiter complexionis medium quoddam contingens animam et corpus, una est ratio quæ prius,
<--- Page Split --->
quare sit unum et non multa : quanto enim plura sunt quae conveniunt ad compositionem, tanto videtur minus esse unum, et videtur magis esse multa : et simile est quia æs esse trigonum, compositio est æris et trigoni : et album unum esse, compositio est superficiei et albedinis. Si igitur medium quaerunt compositionis animæ et corporis, debent quaerere medium in omnibus compositionibus : et medium erit secundum hoc medians inter compositionem medii sicut inter compositionem extremi : et hoc modo medium erit medii : et hoc procedit in infinitum. Adhuc autem istae compositiones trigoni et æris et albedinis et superficiei non faciunt vere unum, sed unum per accidens, quod est congregatum : et sic adhuc redibit prima quaestio qualiter ex materia et forma fiat vere unum, et non unum congregatum.
Causa autem hujus erroris est, quia potestatis et endelechiae quaerunt unionisrationem, quasi utrumque istorum sint differentes a reliquo, et quod unumquodque istorum fit actu et sit differentia : ex duobus autem quorum utrumque est in actu, nunquam fit vere unum, nec etiam intellectus hoc potest accipere. Vera autem causa unitatis est, quia, sicut saepe dictum est, materia ultima quae est proxima, et dicitur a quibusdam necessitas, illa inest per substantiam in diffinitione, et est idem cum forma potestatis : quia potestas est actus ultimi inchoatio vel necessitas, sed aliud est a forma actu : si enim utrumque separatum accipiatur secundum actum, tunc sunt materia et forma aliud et aliud. Simile igitur aliquid est quaerere quae sit causa unius quod in veritate est idem prius in potentia et postea in actu, et quaerere quae sit causa quare compositum ex materia et forma est unum et non multa : unum enim aliquid est quodlibet istorum : et quod est primo potestate, et quod est postea in actu : et hoc est unum quoquo modo.
Hujus igitur nulla alia causa est, ut ante diximus, nisi id quod est movens ipsum ex potestate ad actum, et movendo ipsum ex potentia ad actum non largitur ei novam essentiam aliquam 1. Et ideo non facit ipsum multa, sed unum in actu : est enim hoc unum actu et potentia duo si separetur materia et forma. Quacumque vero simplices substantiae non habent materiam, et sunt separatae, sicut intellectus sive intelligentiae, hae non habent materiam : et hae non educuntur de potentia ad actum : et hae simpliciter per se ipsas sunt unum quid tantum et non multa : hae enim nullo nituntur materiali principio. Sed de his in libro quinto quaesivimus.
CAPUT VI.
Et est digressio ponens rationem eorum qui materiam et formam dicunt esse unam essentiam, et ideo diffinitionem esse unum et non multa.
Oportet autem nos digressionem hic facere, et subtiliter adhuc de dicta quastione interius perquirere,quare diffinitio sit unum et non multa, et diffinitum similiter : haec enim quae dicta sunt, multis causa fuerunt erroris. Alii enim divertentes a causa diversitatis, et formidantes dicere diffinitionem esse diversa, dixerunt idem in essentia esse materiam et formam : et ad hoc sequuntur infiniti errores. Alii autem secedentes ab hoc, dixerunt totam generationem non esse nisi congregationem, et nihil vere et per essentiam unam esse unum. Alii autem multa media quaerentes conjunctionis animae et corporis et formae et materiae, risibilia dixerunt de mediis conjungenti-
<--- Page Split --->
bus quae suo mendacio confinxerunt : sicut enim dixit Aristoteles in XII primae philosophiae, fictum est omne quod praeter rationem ponitur. Hi autem qui materiam et formam unam dicunt esse substantiam et essentiam, has pro se inducunt rationes : dicunt enim quod universale praedicatur de pluribus, et quod nihil praedicatur nisi forma : dicitur autem, quod materia est substantia et forma est substantia : igitur substantia est commune praedicatum de materia et orma. Cum autem nihil praedicetur nisi forma communis, et non praedicatum per accidens, sed substantiale, videbitur materia secundum esse substantiale esse forma. Igitur materia et forma sunt idem per essentiam : materia enim de nullo praedicatur : sed quidquid praedicatur, est forma : cum enim dicitur, materia est substantia, praedicatum quod est substantia, est nomen appellativum quod qualitatem communem significat, quae qualitas non est forma accidentalis, sed substantialis : qualitas autem substantialis forma substantialis est : et cum praedicatum non sit alia essentia separata ab essentia subjecti, videtur istis quod materia sit secundum essentiam idem substantiali formae.
Si quis autem dicat, quod ex his non sequitur quod materia sit forma : quia cum dicitur quod materia est substantia, et substantia est forma, non praedicatur substantia de materia ut ens vel essentia, sed ut esse et idem, cum dicitur, materia est substantia, idem est ac si dicatur, materia informata est forma substantiae : et in hac resolutione forma cadit oblique. Et ideo non sequitur quod materia sit forma per essentiam. Contra hoc iterum objicientes dicunt, quod quaecumque sunt unius generis, participant unam naturam communem : materia autem et forma, ut dicunt, sunt unius generis : quia utrumque horum est substantia : participant ergo naturam unam. Cum autem utrumque eorum sit simplex, neutrum eorum aliquid addit dupra na-
turam illam, nisi forte modum quemdam, sicut in quinto diximus. Cum igitur forma vere sit substantia, et materiam per essentiam constat esse substantiam, haec duo quae sunt materia et forma, erunt una et eadem simplex essentia et natura : hoc autem confirmant per hoc quod essentiam communem quae potestate habet et ambit multa, non dividit et distinguit nisi actus : materia autem accepta sub hoc communi quod est substantia, neque est actus, neque habet actum : igitur non dividit essentiam praedicati communis. Cum igitur sit idem cum essentia formae, videbitur materia in nullo dividi ab essentia quae est forma.
Adhuc autem quia si materia et forma non differunt nisi per potentiam et actum, et illa faciunt differre secundum essentiam, eo quod idem quod est prius in potentia, postea est in actu, videtur quod materia in se accepta non differt a forma secundum se accepta : circumscribatur enim potentia a materia et actus a forma : et cum in alio non differant, videtur tunc quod circumscriptis his quae faciunt differentiam ab utroque, quod remanet, sit idem per essentiam. Et hoc maxime videtur, quia cum omne quod nominatur vel significatur, non nominetur vel significetur nisi nomine habitus vel privationis : et si materia nominatur nomine habitus, cum habitus sit forma, videtur quod in hoc non dividitur ab essentia forma : si autem nominatur nomine privationis, sequitur idem : quia privatio non est pura negatio, sed relinquit aliquid formae. Si igitur circumscribitur id quod est privationis et potentiae, non remanet aliquid per hoc quod dividitur ab essentia formae : et sic materia et forma sunt essentia idem.
Amplius actus et potentia sunt duo prima contraria in quolibet genere, sicut in sequenti hujus sapientiae libro declarabitur. Sunt igitur duo prima contraria in genere substantiae : habent enim unum commune praedicatum quod neutrum eorum diffinit : actus autem diffinit ipsum
<--- Page Split --->
ad unum contrarium, et potentia diffinit ipsum ad alterum : circumscriptis igitur his quae determinant ipsum, non remanet nisi natura communis : igitur materia et forma, circumscriptis potentia et actu, sunt una natura et essentia communis. Aut igitur communis natura est essentia alia et alia, aut una et eadem. Non potest autem dici quod sit essentia alia et alia, quia circumscripta sunt distinguentia, et cessante distinguente, remanet identitas. Igitur materia et forma sunt una et eadem radicaliter essentia. Haec et alia quaedam absurda quidam errantes, et in errorem suum alios inducentes, inducunt, concedentes quod materia proxima quam vocant necessitatem, et forma sunt idem in essentia, et quod generis non est alia essentia ab essentia differentiae : quia cum dico quod ex aere fit ignis, sicut et nos in praecedentibus diximus, ignis secundum inchoationem est in materia aeris : et ideo aer est in potentia ignis : et ille habitus inchoatus per virtutes agentis ingressas in aerem, convalescit et continue proficit ad necessitatem, et tandem terminatur in ignem. Et ideo dicunt totam materiam esse idem formae, et genus differentiae, et non esse has naturas diversas : et cum dico, ignis fit ex aere, dicunt quod propositio notat circumstantiam materiae perficientis ad actum.
Heprobatio. Sed si hoc est verum quod dicunt, sequitur omnia esse unum et idem per essentiam : quæcumque enim uni et eidem sunt eadem per essentiam, ipsa sunt sibi invicem eadem : sed rationale est idem animali per essentiam, et irrationale est idem eidem : ergo rationale et irrationale sunt idem per essentiam, et non differunt nisi per modum quemdam et accidens : et hæc jam inveniuntur concessisse quidam modernorum Philosophorum. Amplius autem si hoc est verum quod dicunt, sequitur omnia esse eadem per essentiam : quia materia prima erit una et eadem cum omnibus differentiis secundum inductam rationem, et differentiae erunt ad invicem eædem : et sic omnia erunt ea-
dem. Si autem ad memoriam reducantur quae nos in praehabitis diximus, nihil horum sequitur inconvenientium : quia idem licet sit formaliter quod est in potentia et actu, et non differunt nisi per esse et esse, tamen materia non est idem cum forma : quia materia dicit subjectum utriusque : et hoc nunquam idem est cum forma, sicut probatum est in secundo Physicorum. Adhuc autem quæcumque sic se habent ad invicem, quod unum est prius natura, et alterum posterius, illa non sunt una natura et una essentia : sic autem se habent ad invicem genus et differentia : videtur igitur quod hæc non sit una natura. Hoc idem arguitur ex hoc quod genus est quid, et differentia est quale, et quod genus nihil diffinit eorum quæ continet, differentia autem diffinit. Adhuc autem quia genus est compositum et differentia simplex, et alia talia sunt infinita, quæ ad hoc possunt induci.
Propter quod a via quam dedimus in Optimo prospita, non est recedendum, et dicendum quod in veritate materia nullo modo est idem formae : quia aliter idem esset agens et patiens : et cum agens sit actu, et patiens non sit actu, sequeretur quod idem esset actu, et secundum idem non esset actu : et sic contradictoria essent simul vera : unde compositum ex materia et forma est unum, sicut dicit Aristoteles : quia partes ejus referuntur ad unum essentialiter, quod est tota rei essentia, et est totum secundum id quod est : non enim accipitur materia ut distincta in actu, et forma ut per se dictincta : quia sic ex eis nunquam fieret unum, et unum non refertur ad alterum, sed accipitur materia sub potentia quæ est habitualis inchoatio formæ, et forma sumitur ut actus diffusus et terminans et finiens potestatis illius indefinitatem : et sic patet quod totum esse compositi et diffiniti est unum et non congregatum : quia subjectum materia quod sustinet esse, est fundamentum, et nihil est de esse rei, sicut etiam Boetius dicit quod species est totum esse individuorum.
<--- Page Split --->
Solutio raQuod igitur objicitur, quod materia est tionum paristi adversae. substantia, et forma est substantia, et quod idem prædicatur de utroque, et quod hoc est essentiale prædicatum : dicendum quod omnia quæ sic objiciuntur, vana sunt et frivola, signis non veridics et logicis innixa : quia substantia non prædicatur de materia et forma univoce, sed per prius et posterius : et ideo forma vere est substantia, et materia est substantia per relationem ad formam, sicut Substantia prædicata saepe diximus : et ideo prædicatum hoc de materia neque prænec est essentiale, nec accidentale, sed dicatum subest quidam modus ejus, quod ad substanstantiae, neque accidentiale ditiam quocumque modo refertur. Et ideo cit, sed est quidam mosubstantia non dicit unam naturam quæ dus ejusquo dat/subsit in utroque istorum, materia videlicet stantiam quocumque et forma. Eodem modo dicimus, cum modo referdicitur quod forma et materia sunt in tur. genere uno, quod sit una communis natura in utroque : hoc enim est falsum, sicut jam patuit. Cum autem dicitur quod
materia et forma non distinguuntur nisi actu et potentia, si circumscribantur distinguentia, remanet unica natura : dicimus quod hoc falsum est : quia materia et forma per actum et potentiam proprie non distinguuntur, sed potius per potentiam materia refertur ad formam, et analogiam habet ad ipsam : et hoc non est distinguere, sed unire : sed seipsa materia non est forma, quia materia est subjectum et fundamentum quod dividitur divisione quantitativa in plura subjecta : et forma nihil illorum est, sed potius est actus et terminus non nisi divisione qualitativa divisibilis. Ad ea autem quæ de natura generis et differentiæ dicunt, satis patet solutio per ea quæ dicta sunt in quinto hujus nostrae primæ philosophiae libro. Sic igitur procedendum est, et declinabitur omnis error, et hoc est quod intendimus.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE MULTIPLICITATE POTENTIÆ ET ACTUS.
CAPUT I.
Tert, et com. Inter omnia quae de principiis veri entis dicta sunt, hoc jam constat esse verissimum ens, quod unicuique confert vere esse et perfecte : et probatum est jam multis modis, quod hoc est actus ultimus in unoquoque : oportet nos igitur intendere ad investigandum subtiliter actum ultimum. Cum autem actus ultimus sit proprie et proxime potentiae completivus,
et in proxima potentia supponatur potentia prima, et intermedia omnes, oportet etiam docere et investigare naturam potentiae : sine his enim nescitur quod vere est ens : necesse igitur habemus post libros duos hujus sapientiae de principiis substantiae inductos inducere hunc de potentia et actu librum, qui nonus est hujus primae philosophiae : quia nisi scitis potentia et actu entis veri,vera principia non sciuntur : ergo jam de primo ente ad quod omnes aliae categoriae entis referuntur, hoc est, de substantia jam multum in ante habitis dictum est : jam enim diximus, quod secundum substantiae quae vere ens est rationem, dicuntur per analogiam alia entia, ut quantitas, quia est hujus mensura entis, et qualitas, quia vere entis dispositio, et alia entia praedicamentorum sunt sic aliquo modo dicta ad sub-
<--- Page Split --->
stantiam : omnia namque per analogiam aliquas substantiae habent rationes, sicut diximus in sermonibus primis, sive principiis hujus sapientiae habitis in tertio et quinto hujus sapientiae libris. Quoniam vero sicut saepius patuit, entium aliud dicitur quid sive substantia, aliud qualitas, aliud quantitas, et unumquodque ipsorum aut secundum potestatem, aut secundum actum, constat quod potentia et actus sequuntur ens in quantum est ens : alia enim entis praedicamenta quae sunt praeter substantiam et qualitatem et quantitatem, potius sunt quidam modi entis et comparationes : et ideo etiam hac secunda ratione determinabimus de potentia et endelechia sive actu. Est igitur et adhuc ratio tertia : quia cum de principiis substantiae et entis jam determinatum sit, et substantia non fluat ex suis principiis nisi exeundo de potentia in actum, oportet nos hic de potentia et actu determinare. Primum igitur loquemur de potestate, quia potestas praecedit actum quando ambo sunt in eodem. Determinantes autem de potestate, primum determinationis principium sumemus de potestate quae maxime proprie dicitur, licet non sit utilis : ad quod nunc intendere volumus, eo quod doctrina non erit facilis nisi ab ea incipiamus. Potestas proprie est in materia mobili ad formam : et haec est potentia physica quae non est de nostra intentione, eo quod est entis particularis, et non est entis secundum quod est ens : ut plus enim et secundum intentionem magis propriam est potestas. Similiter et actus in his solum quae sunt secundum motum, sicut diximus. Sed licet hoc sit non secundum nostram intentionem quam habemus de ente loquentes secundum quod est ens, tamen loquentes de tali potestate in determinationibus et divisionibus quibus de actu potentiam sequente dividentes determinabimus : ostendemus etiam de aliis actibus ultimis, qui sunt actus et principia veri entis : quia sicut diximus, vere ens est vere ens per actum ultimum : haec igitur est necessitas
quare oportet nos de potestate et actu loqui. Diximus enim quod vere ens est, ad quod refertur diffinitio : et haec est natura constituta ex potestate et actu : nec materia est aliquid de esse vere entis, nisi prout per analogiam potestatis refertur ad actum : actus etiam sive forma, sive etiam differentia ultima, nisi accipiatur ut actus, non est aliquid de esse. Si autem accipitur ut actus differentia ultima, constat ex omnibus praeinductis, quod fluit ex potestate, sicut perfectio ex inchotatione, et diffinien s ex indistincto vel determinante sive diffiniente : et haec potestas sic accepta ut confusa nihil diffiniens, est huic intentioni philosophiae primae propria, licet propter doctrinae facilitatem inchoemus a physica potestate. Scitis autem sic potestate et actu, sciemus vere entis principia : et tunc complebitur scientia de vero ente : et inquiremus tunc de uno et multo, ut sciamus qualiter vere ens est unum et multa : et deinde de partibus ejus investigabimus, quae sunt separatum et conjunctum, et complebimus doctrinam istam.
CAPUT II.
De multiplicitate potentiae, et de reductione multiplicitatis ad unum primum.
Quod igitur multipliciter dicatur potentia et posse, determinatum est a nobis in 2. Text et com. his distinctionibus potentiae quas in quinto libro posuimus. Harum intentionum potentiae quas ibi exsecuti sumus, illae hic praetermittantur quaecumque dicuntur potentiae æquivoce et secundum metaphoram et non secundum analogiam ad unum. Metaphorice autem dictæ sunt, quæ non dicuntur secundum motum qui est exitus de potentia ad actum, sive actus existentis in potentia secun-
<--- Page Split --->
dum quod est in potentia. Quædam enim potentia dicuntur quadam similitudine metaphorica, sicut ea quæ potentia dicuntur in geometria : ibi enim quædam possibilia et quædam impossibilia dicuntur, eo quod aliqua similitudine possunt et non possunt, sicut dicimus quod latus trigoni quod subtenditur recto angulo in orthogono trigono, potest in duo quadrata laterum continentium rectum angulum : nec tamen unquam per motum exibit de ista potentia ad effectum : et cum motus sit actus existentis in potentia, oportet quod illa potentia sit per metaphoram dicta. Hoc igitur prætermittatur. Sed quæcumque posse dicuntur relata ad eamdem speciem et formam, omnia illa sunt principia quædam potentiae, et dicuntur per resolutionem ad primum unum quod est forma separata, et est causa omnibus aliis quæ potentiae quædam sunt et possunt esse : et quia forma est principium agendi secundum se, ideo illud primum est principium transmutationis in alio secundum quod est aliud : sic enim diffinita est potentia activa in quinto hujus sapientiae libro : nec hic oportet explanationem diffinitionis iterare. Aliud autem quod est patiendi potentia, est sicut in causa in primo patiente quod est materia prima : et hoc est principium mutationis passivæ ab alio secundum quod est aliud, sicut in quinto libro prædeterminatum est. Habitus autem sive forma quæ est habitus, et hæc est forma, non prima, sed habita in subjecto, et materia est principium et potentia in illo subjecto quod quidem patitur, sed non patitur ad deterius, et non patitur secundum viam corruptionis ab alio in quantum est aliud quod est principium activum et transmutativum : talis enim forma quæ est habitus subjecti, non inducitur in subjectum nisi per transmutans et agens : quia sic actus activorum sunt in patiente et disposito. Si autem pateretur in deterius et secundum viam corruptionis, tunc forma non habitus
esset, sed potius abjiceretur et tenderet in non esse. In omnibus enim his et hujusmodi terminis ipsarum mediarum et ultimarum inest ratio prime potentiae, sive sit secundum ordinem potentiarum activarum,sivesit secundum ordinem potentiarum passivarum : et iterum secundum alium modum divisionis potentiarum dicuntur potentiae quædam solum faciendi, sicut illæ quæ tantum formalium sunt principiorum : quædam autem dicuntur potentiae solum patiendi, sicut illæ quæ sunt principiorum tantum materialium : et utraque istarum dicitur dupliciter : aut enim est potentia simpliciter faciendi, aut simpliciter patiendi, aut bene patiendi, aut bene faciendi : et ideo oportet quod in secundarum potentiarum rationibus quæ secundum bene determinantur, insint rationes primarum potentiarum quæ determinantur secundum facere aut pati simpliciter.
Palam igitur est ex dictis, quia aliquando in quibusdam quasi una est potentia faciendi et patiendi : et hæc est forma materialis in composito, quæ ut forma faciendi est principium : ut autem materialis etiam est principium patiendi: possibile enim est aliquid habere potentiam patiendi per se in seipso, et etiam possibile ut sit illa potentia alterius, et patiatur ab alio : et quod contingit aliquando, quod hoc est impossibile, sicut in simplicibus in quibus nulla est patiendi potentia in patiente : etenim compositio propterea quod habet quoddam passivæ potentiae principium quod est materia, aliquando patitur patiens principium passionis habens in seipso, et aliquod est quod patitur ab alio : crassum enim propter potentiam combustibilem combustum est ab alio quodam comburente, cum tamen principium suæ passionis habeat in seipso. Hoc etiam modo suppositivum in coitu quod est incumbens masculinum, sicut est eunuchizabile ab alio quodam testiculos excedente, aut etiam a fronte propria, vel apostemate. Similiter est etiam in aliis. Quædam au-
<--- Page Split --->
tem habent principium potentiae activae in faciendo aliquid, cujus principium est in ipsis, sicut principium faciendi in physicis est calor, et in artificialibus est ars aedificatoria : calor enim est principium agendi in calefactibile, et aedificatoria habet potentiam faciendi aedificationem, quæ est alia potentia, sicut alia est potentia naturae a potentia artis : propter quod nihil per se aptum natum est aliquid pati a seipso 1 : quia potentia activa et passiva sunt diversæ secundum principia. Quod unum est et simplex non habens aliud et aliud in potentia agendi et patiendi, est penitus impassibile, sicut patet ex ante dictis.
natum est habere, aut sine illo modo non habet secundum quem aptum natum est habere, sicut si aures aliquis non habeat ad audiendum, quamvis habeat figuram aurium : aut etiam quod non habeat aliquid quocumque modo natum est habere, sed deficiat aliquid de modo ipsius naturali. In quibusdam vero in quibus magis proprie sumitur privatio, non accipitur in tanto ambitu communitatis, sed dicimus privari ea si non habent ea quæ apta nata sunt habere : hæc autem omnia planissime ostensa sunt in quinto libro hujus sapientiae, ubi de natura et distinctione privationis dictum est.
CAPUT III.
CAPUT IV.
De distinctione privationis quæ potentiae activæ opponitur.
De distinctione potentiarum rationabilium et irrationabilium.
Text et com. Opponitur autem tali potentiae priva- 3. tio quæ est potentia activa a forma principium habens : ideo etiam sicut in Logicis dictum est, omnis potentia et impotentia quæ est privatio, sunt ejusdem subjecti, et secundum idem quod est susceptivum habitus illius et forma, sicut cæcum et videns opponuntur circa oculum : privatio autem quæ est impotentia, dicitur multipliciter, sicut superius in quinto libro distinctum est. Dicitur enim privatum simpliciter non habens, sive sit aptum natum habere, sive non. Dicitur etiam privatum eo quod caret eo quod aptum natum est habere : et hoc dupliciter dicitur. Uno videlicet modo quando omnino non habet quod aptum natum est habere. Alio autem modo dicitur privatum, quod non habet aliquid in tempore, quod quando aptum
Quoniam vero horum principiorum Text, et com 3. quæ sunt origines potentiarum, quædam 3. insunt his quæ sunt inanimata, quædam autem insunt animatis quæ habent animam quæ utitur ratione : palam autem est, quia etiam potentiarum quædam sunt irrationabiles, quædam autem sunt cum ratione sive rationabiles : propter quod omnes artes et scientiæ quæ dicuntur practicæ, hoc est, operativæ sunt potentiae : quædam est enim ars cum ratione principium factivum : artes autem et industrie operationum sunt habitus cum rationibus probabilibus potentes ad fieri et non fieri : quod ideo vocantur potentiae, quia se habent ad opposita ad esse et non esse : et secundum hunc modum sapientia et scientia et intellectus quæ sunt virtutes intellectuales, non possunt dici potentiae : artes autem
<--- Page Split --->
et potentiae sive operativa scientiae sunt quaedam principia operativa agentia in alio secundum quod est aliud : harum autem potentiarum quaecumque cum ratione sunt, sunt eaedem contrariorum. sicut etiam scientia eadem est contrariorum : quaecumque autem sunt potentiae irrationabiles et sine ratione facientes sunt unius tantum, sicut et ipsa potentia est una : natura enim et forma non agit nisi unum, sicut calidum non est nisi calefaciendi potentia : medicina vero quae est cum ratione, est sanitatis et infirmitatis. Causa vero haec est, quia ratio est sententia quaedam et una. Et eadem ratio ostendit rem et ejus privationem : quia privatio non habet diffinitionem, sed scitur per rationem habitus : non tamen similiter est amborum, sed magis est ejus quod existit, et hoc est habitus : alterius autem non est nisi per deflexum ab ipso : necesse est igitur tales scientias potentiales esse quidem contrariorum, ita tamen quod sint unius secundum se, alterius vero sint non secundum se : sicut etiam dicitur rectum esse judex sui et obliqui, quia recto et ipsum cognoscimus et obliquum : ratio vero quidem habitus est secundum se, privationis vero est non secundum se, sed potius per defectum ipsius : et ideo privationis est modo quodam et secundum accidens : ratio vero habitus ostendit formam sua diffinitione. Negatione autem et ablatione hujus ostendit contrarium, quod est privatio. Si enim privatio est primo modo dicta quae est ejus quod nec habet habitum, nec natum est habere, ostenditur negatione habitus. Si autem est privatio relinquens subjectum cum aptitudine, tunc ostenditur habitus ablatione : privatio enim prima est inter contraria, eo quod contraria reducuntur ad privative opposita : et privatio prima nihil aliud est nisi ablatio habitus, ubi natus est esse.
Quia vero contraria simul actu in eoText. et com. 523 dem non sunt, et sicut jam diximus, scientia et omnis potentia rationalis est potentia quaedam in habendo rationem, non tamen anima habet hujus motus tantum principium : animatum enim habet potentiam quae in modum naturae aliquando movet tantum ad unum : salubre enim non facit ex parte animati nisi sanitatem, et calefactibile non facit nisi caliditatem : et etiam si sit habitus cum ratione aliquando, non facit nisi unum, sicut virtus moralis et civilis quae est habitus in modum naturae cum ratione consentaneus : sed sciens dixit potestatem cum ratione, non in modum naturae moventis, sed per rationem sumptam ex diffinitione scibilis : et ideo facit ambo, quia una ratio est habitus et contrarii quod est privatio : est enim una, sicut diximus, amborum ratio non similiter : et haec ratio est in anima scientis quae per hujusmodi potentiam habet motus principium, quod est activa potentia : et propter hoc ambo contraria movebit ab eo principio formali, terminans ea ambo ad idem quod est ratio habitus : est enim unum et idem causa duorum, unius per potentiam sui, et alterius per absentiam : et ideo ea quae sunt cum ratione potentia, faciunt et agunt contrario modo his quae sunt potentia sine ratione, sed faciunt in modum naturae : quia cum ratione potentia faciunt contraria ad idem terminata per diffinitionem : ea autem quae in modum naturae potentia sunt, non faciunt nisi unum : unum enim et idem principium contrariorum continetur et habetur in ratione una et eadem. Dissimiliter tamen, sicut diximus, adhuc autem et hoc considerandum est in potentiis : quia videlicet ad potentiam bene faciendi sequitur potentia faciendi simpliciter, sed non convertitur ; quia sequitur, si possum bene citharizare, possum citharizare : sed non sequitur, si possum citharizare, possum bene citharizare. Similiter autem de po-
<--- Page Split --->
tentia est patiendi : quia ad posse bene pati, sequitur posse pati, sed non convertitur : et hoc per se est manifestum :
necesse est enim bene facientem facere, sed non est necesse facientem bene facere.
<--- Page Split ---> TRACTATUS II
DE CONTRADICTIONE EORUM QUI NEGANT POTENTIAM PRÆCEDERE ACTUM.
CAPUT I.
In quo est erroris illius explanatio, et persuasio per quam in errorem sunt inducti : et haec est digressio.
Text, et com. 5.
Nota ratio- nes negan- tium poien- tiam antece- dere actum, quae neque in textu, ne- que in com- mento tan- guntur.
Sunt autem quidam qui omnino ne- gant potentiam antecedere actum, se- quentes dictum quorumdam Philosopho- rum Megaricorum, cujusdam Megaris di- sciplorum. Dicunt enim tunc aliquem solum posse quando operatur, non posse autem quando non operatur : unde di- cunt non ædificantem in actu, non posse ædificare : sed ædificantem dicunt posse quando ædificat : et similiter dicunt etiam in aliis. Persuasi autem isti viden- tur ea ratione quam in secundo de Phy- sico auditu, et in secundo hujus sapien- tiae libro tetigimus : dicunt enim quod cum potentia activa sit causa effectus sui, et causa et causatum sint simul, non
erit potentia activa ante opus ejus, ut videtur. Adhuc autem detur quod sit ante effectum, et sit in potentia. Cum igitur nihil veniat de potentia ad effectum, nisi per motum et movens diversum a se, oporteret quod potentia activa per mo- tum efficeretur agens, et haberet aliquid aliud movens. Quod si concedatur, infi- nita sequentur inconvenientia : quia se- cundum hoc potentia activa est passiva : passivum enim est, quod movetur alio quodam movente. Adhuc autem de is- to movente quod activam potentiam movet ad actum, quæro similiter quid ipsum moveat ad actum ? Et si etiam illud per aliud movens venit ad actum, de illo restat eadem quaestio : et hoc vadit in infinitum : igitur standum est in primo, et dicendum quod non habeat potentiam ante actum. Amplius idem eodem modo se habens, semper facit idem, aut nun- quam. Cum igitur potentia activa sit a forma, et forma sit natura eodem modo se habens, non erit aliquando agens, aliquando autem non agens, sed semper agens aut nunquam : et quocum- que modo dicatur, sequitur quod non est potentia agendi antequam agat. Adhuc
<--- Page Split --->
autem nulla natura destituitur essentiali et propria operatione. Si igitur forma quae est principium potentiae agendi, est natura essentialiter operans, nunquam destituitur operatione illa : et sic nunquam est ante operationem. Eodem autem modo dicunt de potentia passiva, persuadere volentes quod non sit ante actum : quia quod solum est in potentia passiva, non est actu : et quod actu non est, non est in rerum natura : igitur quod in potentia passiva solum est, non est in rerum natura : et si sic est, nec praeedit, nec sequitur actum potentia passiva : sed est cum actu quae dat ei esse in natura.
Attendendum autem est, quod Averroes dicit 1, quod isti Megarici supponebant res non habere proprias potentias, sed omnia agere per potentiam causae primae, et quod illa agat in ipsis quidquid agunt : et quia in illa non praecedit potentia actum, ideo dicunt potentiam non esse ante actum : et si hoc est causa dicti, tunc ratio eorum fuit haec : quidquid potest secundum, potest per primum : quia secunda causa habet a prima, et quod est, et quod causa est : sicut igitur est in his quae animata sunt, quod virtutes elementorum hoc quod agunt, agunt potentia animae, et virtutes inferiorum agunt virtutibus cœelestium, sicut saepissime ostendimus : ita per resolutionem ultimorum ad media et mediorum ad prima videbatur Megaricis, quod omnia quaecumque agunt, agunt potentia divina. Et licet hanc rationem et suppositionem Averroes dicat esse Megaricorum, constat pro certo quod ipsi non sunt persuasi per illam, sed potius per eas quas nos ante induximus : et hoc declaratur ex hoc quod etiam passivam potentiam actum dixerunt non praecedere, quam tamen in primam causam resolvere non possunt.
rum alia est activa, alia est passiva : et activarum alia cum ratione, alia sine ratione. Et illa quae est sine ratione, non agit nisi quando appropinquat passivo in quod agit : et quando illi non appropinquat, est in habitu, et sic est ante actum : et cum ex tali potentia efficitur actu agens, non movetur de forma ad formam, sed in eadem forma in qua est, agit : et non fit mutatio in ea, sed in patiente quod appropinquat ei cum non fuerit ante propinquum et tangens. De hoc autem dictum est in secundo de Anima quantum sufficit. Patet etiam ex hoc quod natura non destituitur propria operatione, sed quod non operatur, hoc est per accidens : quia non est propinquum patienti, et nihil penitus operatur, quando nihil suscipit suam operationem : illa autem quae est cum ratione potentia activa, conjungitur ad opus per appetitum : quia a seipsa potest agere et non agere : quod non potest illa quae forma naturalis, quae agit per naturae necessitatem : et per hoc patet quod nihil est quod dicunt de potentia activa. Quod autem dicunt de potentia passiva, nihil est : quia licet potentia passiva non sit in actu quem nata est suscipere in quantum passiva est, est tamen in aliquo actu : et sic patet, quod est aliquid ens in rerum natura. Quod autem Averroes dicit esse rationem Megaricorum, nihil est : quia licet secundum habeat a primo quidquid habet virtutis et potentiae, tamen virtus primi quae est in secundo, per applicationem ad materiam secundi efficitur propria secundo et determinata ad proprias operationes : et sic efficitur particularis et materialis et propria, et secundum sic agit per eam : et hoc modo procedit ad actum, et est ante actum suum etiam quando non agit.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De inconvenientibus quæ sequuntur ex illa positione Megaricorum.
Inconvenientia autem quæ sequuntur positionem Megaricorum, non est difficile videre : palam enim, quod secundum dictum eorum non est ædificator nisi quando secundum actum ædificat : quia secundum istos idem est dicere ædificatorem esse possibile esse quod ædificatorem ædificare, eo quod dicunt quod potentia non nisi in actu est. Et similiter est in aliis potentiis quæ sunt artes. Nos autem jam in secundo Physicorum solventes hanc difficultatem, quæ est quod causa et causatum sunt simul, ostendimus quod immediata causa ædificii non est ædificator, sed alia : sed ædificator est causa ædificationis : et licet ædificator secundum actum sit causa ædificationis, tamen ædificator secundum potentiam est ante ædificationem : habens enim artem est in potentia ædificans, et artem habens, est etiam antequam utatur arte. Si enim daretur quod ante ædificationem non haberet artem et potentiam, cum nos videamus quod tales non habet artes qui non didicit eas, aut non aliquo modo accepit per inven tionem : et ut generaliter dicatur, non habet artem, cui qualitercumque non convenit aliquando recipere eam : et si perdit eam, aut perdit oblivione, aut passione aliqua cerebrum commovente, sicut est apoplexia minor quæ ignorantiam scitorum inducit, aut perdit eam tempore per maximam aetatem rationem ad delirationem et debilitatem movement. Si autem res subjecti in toto et in partibus maneat incor-
rupta, et semper sit uno modo, tunc sequitur secundum ipsam positionem, quod quando quiescit ab actu sine omni mutatione subjecti, quod non habet artem in habitu, quod absurdum est valde : et iterum quod statim ædificabit: et tunc quæremus ab eis, quando accipit artem quam ante parum non habuerat quando non ædificabat ? Et hoc idem inconveniens sequitur in potentia inanimata. Secundum enim hanc positionem non erit aliquid dulce, neque frigidum, neque calidum, neque amarum, neque generaliter loquendo erit aliquid sensibile in potentia quando non sentitur. Contingit igitur his quod incidant in rationem erroris Pythagoræ t, qui dicit veritates entium esse in apparendo in sensu vel imaginatione, cujus nos errorem destruximus in hujus sapientiæ libro quarto. Sequitur autem ex inducta positione, quod etiam animal sensum non habet nisi quando sensu utitur secundum actum : cum sensus etiam sit potentia quædam sentiendi. Si ergo cæcum est quod non habet visum et aptum natum est habere ipsum, et quod tamen est ens et in esse salvatum, sequitur quod ipsi iidem qui hoc dicunt, sæpe cæci fiunt et surdi, et uno die et eodem quoties secundum actum non utuntur visu et auditu.
Amplius si hoc secundum rectam et Text et com. 6. veram rationem est impossibile, quod privatum est potestate : tunc sequitur ex ista positione, quod impossibile est fieri quidquid non fit vel factum est secundum actum : sed quicumque dicit quod hoc est vel futurum est, quod impossibile est fieri, mentitur : impossibile enim fieri sive privatum potestate fiendi significat hoc quod hoc non potest esse vel fieri : igitur qui dicit potestatem non præcedere actum, dicit quod nihil fit vel futurum est. Igitur istae rationes Megaricorum auferunt motum qui est existentis in poten-
<--- Page Split --->
tia actus, et auferunt generationem quae est finis motus : quia motus et generatio non est nisi eorum quae nonsunt, et possibile est ea fieri. Secundum etiam istas rationes, ille qui stat non habet potentiam ad non standum, et sic semper stabit : et qui sedet, semper sedebit, cum non habeat potentiam ad non sedendum : nunquam enim stabit si modo secundum actum sedet : quia cum privatus sit potentia surgendi, impossibile est eum surgere : eo quod surgere non potest propter privationem potentiae surgendi. Si autem ista inconvenientia non contingit dicere et concedere, palam est quia potentia et actus sunt diversa, et quod potentia non semper conjuncta est actui. Iste vero Megaricorum rationes potentiam et actum idem et indivisa faciunt : propter quod non parvum quid quaerit destruere ratio ista : destruit enim motum et generationem, et artem et appetitum et materiam, et generaliter onnem potentiam quae quaerit juvamentum et expellit nocumentum.
Text. et.com. Oportet igitur concedere, quod continIdem habet git aliquid esse possibile esse et possibile Averroes in presenti non esse, et e contrario, quod aliquid sit commento. possibile non esse, et possibile esse : et hoc non solum contingit in substantia, sed similiter contingit hoc etiam in aliis categorii s : quia possibile vadere contingit non vadere : et quod non est v adens, est possibile vadere : est autem hoc possibile, cui si ponitur inesse actus, cujus inesse dicitur potentia, nihil sequitur impossibile. Dico autem hoc explanando, ut si aliquid dicatur possibile sedere vel contingere sedere, si huic insit actus sedendi, nihil sequitur impossibile : et hoc est secundum similitudinem unam in eo quod possibile est moveri et movere, et in eo quod possibile est statui aut statuere, et in eo quod possibile est esse et fieri, et in eo quod possibile est non esse aut fieri, et in omnibus aliis est eodem modo. Secundum autem Megaricos vide-
tur, quod actus secundum suum nomen et secundum sui nominis rationem sit compositus ad endelechiam sive perfectionem : quia actus dicitur terminus actionis et perfectus terminus ejus quod est fieri in actione : et ideo actus refertur ad alia maxime quae sunt ex motibus, et quae fiunt per motum, materiae maxime sunt actus et perfectiones : actus enim, sicut jam diximus, maxime videtur esse motus ejus quod vere movetur : quia perfectus actus non est nisi finis actus imperfecti qui est motus. Et haec est causa quod isti Megarici non attribuunt moveri his quae sunt : nec tantum removent ab eis quae non sunt moveri in substantia, sed etiam secundum omnes alias categorias in quibus est motus per se vel per accidens. Sententialia autem et scientialia et concupiscibilia dicunt non esse nisi in anima ; et ideo quia per motum ista non sunt, dicunt ista non esse actu vel endelechia, et omnino non esse : et ideo dicunt ea non esse mota. Hoc ideo autem dicunt, quia illa sola sunt entia quae sunt actu entia, et illa sunt entia actu per motum. Sed quae sunt potentia, sunt quaedam de numero entium secundum quod hujusmodi sunt : et hoc nunquam sunt ante actum : quia, sicut jam dictum est, illud non est quod non est endelechia et actu : endelechia autem et actus non sunt nisi per motum : et quorum non est motus, non est actus vel esse : et sic ea quae in anima sunt, ut rationales potentiae, et ea quae in materia sunt ante motum, sunt absolute non entia, ut dicunt.
Si autem concesserimus ea quae dicta T x t. et. sunt in prioribus Analyticis, quod unumquodque dicitur possibile in quantum sequitur ad ipsum esse vel non esse, tunc palam est quod non contingit dicere, quod aliquid sit possibile, et quod nunquam erit omnino : quia si nunquam erit omnino, tunc non privatur ab eo omnino fieri et esse, nisi propter priva-
<--- Page Split --->
tionem potentiae essendi : tamen possibile est aliquid quod non erit : sed cum dicitur quod aliquid omnino non erit, hoc dicitur propter impossibilitatem essendi illud : unde haec duo non sunt simul vera, aliquid possibile est esse, et quod illud idem omnino non erit : et ideo fugiendum est ab his quae sunt esse impossibilia : illa enim omnino non erunt. Dico autem hoc explanando, ut si quis non geometricus dicat quod possibile est diametrum commensurari costae, qui tamen omnino non commensurabitur : ille enim sic dicens non excogitat hoc impossibile esse, sed potius supponit omne finitum cum finito commensurari, et admirabitur si non commensuratur : et si sciret causam quare non commensuratur, quia videlicet sequitur numerum parem esse imparem, si diametrum commensuretur, fugeret procul dubio ab hoc dicto, et diceret quod impossibile est diametrum commensurari. Nihil enim prohibet quod aliquid quod possibile est esse aut fieri, non sit aut non fiat. Sed tamen non potest dici quod illud omnino nec est, neque fiet : quia illud quod omnino nec est, neque fiet, est impossibile. Sed tamen ex his quae ponunt Megarici, sequitur quod illud quod possibile est esse, nullo modo est, vel fiet, sicut ante diximus : quia illud quod non est, non habet potentiam ut sit : et quod non habet potentiam ut sit, impossibile est fieri : et quod impossibile est fieri, omnino nec est, nec erit. Persuademur enim per rationem possibilis quod illud est, aut factum est, quod non est quidem secundum actum nunc, sed tamen possibile erat fieri : et ad hoc non erit consequens aliquod impossibile : non est enim hoc falsum et impossibile, sed potius falsum et possibile : et ideo nihil sequitur impossibile quando dicimus esse quod non est, quod tamen possibile est esse.
B sequitur ad A, quod tunc sequitur quod si A est, tunc etiam B est : et si A possibile est esse, sequitur quod necessario B possibile est esse. Si enim detur consequentiam hanc non esse necessariam, sed quod possibile sit esse B, A posito in esse, cum nihil prohibeat hoc non esse, id quod tamen possibile est esse, sequitur quod existente A, potest non esse B : ergo B non sequitur ad A, et hoc est contra hypothesim. Siigitur A possibile est esse, ergo A quando possibile est esse si ponatur in esse, nihil impossibile accidit : accidit autem si ponatur in esse secundum Megaricos impossibile : quia sequitur, si A est, B esse est necesse, quod secundum eos impossibile erat esse. Et hoc sic declaratur : si possibile est esse A, possibile est esse B ex hypothesi : ponatur igitur A esse, sequitur B esse, quod erat possibile esse : sed possibile esse secundum Megaricos est privatum potentia essendi : et quod est privatum potentia essendi, impossibile est esse : igitur si ponatur A esse, sequitur quod B impossibile est esse, quod est valde absurdum : sic enim erat impossibile esse B, quamvis A poneretur in esse. Secundum autem consequentiam qua posuimus B sequi ad A, sequitur quod si necesse sit quod impossibile sit esse A, sequitur quod etiam necessarium sit impossibile esse B : sed primum horum est impossibile secundum Megaricos : ergo et secundum : primum enim est quod si possibile sit esse A, et secundum istos si possibile est esse A, impossibile est esse A. Sequitur igitur quod si propter potentiam ad esse A, impossibile est esse A, quod etiam propter potentiam ad esse B, impossibile sit esse A. Si igitur A est possibile propter potentiam ad esse A, sequitur necessario quod etiam B sit possibile : sic enim positum est quod A et B se habeant ad invicem : ergo A existente, necesse est etiam esse B. Si autem sic se habentibus ad invicem A et B, sequitur secundum Megaricos quod B non sit ita, sed potius quod B impossibile sit esse : tunc etiam sequitur
<--- Page Split --->
quod A B non se habent ad invicem, ut dictum est : et hoc est contra hypothesim : sequitur enim ex hypothesi, quod si A possibile est esse, quod necessario etiam B possibile sit esse. Et si ponatur esse A, quod etiam B, sic est necessarium ex hypothesi : necessarium est enim quod B sit possibile si A sit possibile. Si au-
tem possibile secundum suam rationem hoc significat quod dictum est, tunc sequitur si A est, et quando A est, et ut A erat possibile esse : tunc necessarium est secundum eosdem omnes modos esse, et possibile esse et illud quod est B. Patet igitur quod positio Megaricorum est falsa, quae talem destruit consequentiam.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
DE CONDITIONIBUS POTENTIÆ ET ACTUS.
CAPUT I.
De conditionibus potentiarum praecedentium vel sequentium suos actus.
P.zt, et com. Omnibus autem modis potentiarum, 10. et ut distinctum est, existentibus, oportet attendere quod quaedam sunt connatae nobis et innatae, sicut potentiae sentiendi : quaedam autem acquiruntur more et assuetudine, sicut potentiae moralium virtutum et artium practicarum, ut quae est tibicinandi vel citharizandi potentia : aliae autem acquiruntur disciplina et doctrina, vel inventione, ut virtutes et potentiae intellectuales, sicut illae quae sunt scientiarum et artium : et ideo indigent experimento et tempore : et ideo quasdam ipsarum necesse est acquirere et habere per operationes praecedentes ipsas potentias : et illae non sunt cum ipsis actionibus, ut dicunt Megarici, sed potius innascuntur ex operis assuetudine, et ex talibus operibus generantur similes ope-
ribus potentiae. Tales enim sunt omnes potentiae quaecumque more et assuetudine, et ratione doctrinae vel inventionis fiunt : alias autem potentias activas quae non sunt tales quod generentur ex assuetudine vel doctrina, et etiam illas potentias quae consistunt in non agere, sed in pati, non est necesse quod suae operationes eas praecedant : quia ex operationibus talibus non generantur, sed potius tales potentiae suas praecedunt operationes. Adhuc autem quoniam omne quod est possibile sive potens est aliquid potens, et aliquando potens hoc quod potest, et per aliquem modum est potens, et quaecumque alia necesse est adesse in diffinitione seu determinatione conditionum potentis, oportet omnia addere ad hoc ut potens sit expeditum ad id ad quod dicitur habere potentiam. Adhuc autem alia dicuntur quidem potentia secundum rationem. Alia autem dicuntur potentia irrationabilia : irrationabilium sunt potentiae irrationabiles, sed impetu naturae moventur ad id cujus potentiam habere dicuntur. Adhuc autem alias quidem potentias et necesse est inesse animato, sicut augmentativum et sensitivum et hujus : alias autem quae sunt naturales, necesse est esse in ambobus, in animato videli-
<--- Page Split --->
cet, et in inanimato. Oportet autem tales esse omnes dictas potentias ut possint agere vel pati quando appropinquant passivo, et potenti, hoc est, activo : activum enim agit appropinquans passivo, et passivum patitur quando appropinquat potenti activo. Quædam sunt potentiae quas non necesse est agere vel pati etiam cum appropinquant passivo vel potenti, hoc est, activo : activum enim agit appropinquans passivo, et passivum patitur quando appropinquat activum : quædam enim potentiarum omnes sunt sic quod una est unius tantum, sicut naturales potentiae sive activæ potentiae. Aliae autem sicut rationales sunt potentiae contrariorum. Igitur si concedatur quod illæ agunt quotiescumque appropinquant ei circa quod operantur, oporteret concedere quod illæ contraria faciunt simul : et hoc est impossibile : licet enim potentia sit contrariorum, tamen non simul facit contraria : igitur necesse est, quod istis potentiis conveniat aliquid diversum abaliis quod proprium est eis, quod impedit ne semper agant quando appropinquant ei circa quod agunt. Dico autem hoc esse prohæresim, hoc est, appetitum, et prohæresim, hoc est, eligentiam : tales enim potentiae quæ rationales esse dicuntur, etiam quando sunt conjunctæ ei circa quod operantur, tamen non agunt nisi agere appetant et eligant : quod enim talis potentia desiderat, hoc maxime facit quando hoc circa quod operatur, existit in tali dispositione, sicut potentia potest in illud, et quando passivo in quod agit, appropinquat : possibile igitur quod est potens secundum rationem, est necesse agere quando desiderat id cujus habet potentiam, et ut habet hoc facere : habet autem facere præsente passivo, et ita se habente prout potest in ipsum : sin autem aliter se habeat, facere non poterit. Nec oportet nos in conditionibus talium potentiarum addere quod agat in id cui appropinquat, si nihil exteriorum prohibeat : potentia enim ut est potentia faciendi, habet facultatem faciendi. i xi-
mus autem quod non omnino habet faciendi facultatem, sed si habet ut et quando et quomodo potest agere. Et istis sic determinatis non oportet addere, nisi extrinsecum aliquid prohibeat : quia hoc includitur in intellectu conditionum quæ dictæ sunt, quod possit ut et quando et quomodo. In illis enim satis sunt determinata quæ exterius prohibent : hæc enim quæ sunt exterius prohibentia, auferunt quædam illorum quæ diximus in diffinitione sive determinatione conditionum potentiae. Si enim extrinsecus aliquid prohibeat, non erit apropinquans passivo, ut potest in ipsum : propter quod etiam quando tales potentiae etiam simul volunt ac cupiunt facere duo aut contraria, tamen non simul faciunt ea : quia unum contrarium prohibet alterum fieri et ideo aliquid extrinsecum est prohibens : contraria enim non habent simul suam faciendi, aut fiendi potentiam, nec ipsa faciendi potentia est potentia contraria simul faciendi : faciet enim ea quorum est sicut potentia eorum : est autem unius per se et alterius per absentiam ipsius : et ideo simul esse non possunt contraria, quorum est potentia rationalis.
CAPUT II.
De modis et dispositionibus quæ conveniunt actu.
Quoniam autem jam dictum est de Text, et com, 11. potentia quæ dicitur secundum modum diversum motus per quem exit in actum, determinabimus nunc de actu, quid videlicet est actus, et quale quid est. Dividentibus enim et distinguentibus actum, erit simul cum hoc etiam manifestum possibile quod secundum potentiam dicitur : hoc enim ad invicem determinan-
<--- Page Split --->
tur, quod cum respectum habent ad invicem : et ideo sicut unum relativorum non diffinite cognoscitur sine reliquo, ita nec potentia diffinite cognoscitur nisi cognito actu : non enim solum hoc dicimus possibile sive potens, quod aptum natum est movere aliquid secundum potentiam activam, aut moveri ab alio secundum potentiam passivam : sed etiam aliter et aliis modis : propter quod quaerentes de actu, tractabimus etiam de his de quibus potentia aliis et diversis modis dicitur. Est autem, ut generaliter dicatur, actus rem perfecte existere, non ita quidem existere sicut dicimus aliquid potestate existere, sicut in ligno dicimus existere Mercurii idolum, et sicut dicimus in toto existere medietatem : eo quod Mercurius aufertur de ligno, et de toto auferri potest medietas : et sicut dicimus scientem existere, quando sciens non speculatur secundum actum, qui tamen potens est speculari : ea enim quae secundum habitum sunt, in potentia sunt, et non in actu antequam agant 1. Id autem quod est actu, est in singulariter et simpliciter existentibus et separatim. Hoc autem quod dicere voluimus est manifestum in inductione omnium eorum quae vere actu existunt : omnia enim haec separatim et singulariter existunt : talis autem inductio sufficit ad actus manifestationem, et non oportet quod nos quaeramus terminum diffinitivum cuiuslibet actus : sed sufficit conspicere id quod actui est proportionale in potentiis secundum respectum ad ipsum : quia sicut se habet aedificans secundum actum ad aedificabilem, qui potens est aedificare, et nondum aedificat : et sicut se habet vigilans ad dormientem qui nondum vigilat : et sicut se habet videns actu ad eum qui claudit oculos, et tamen habet visum secundum habitum, et nondum utitur visu : et sicut se habet id quod remotum et separatum a materia, ad materiam quae est in potentia :
et sicut se habet paratum in actu ad non paratum quod est in potentia : ita est, ut generaliter dicatur, actus ad potentiam. Et ejus differentiae sunt differentiae alterius partis istarum divisionum, et differentiae reliquae partis sunt ejus quod est in potentia sive possibile. Non enim omnia similiter dicuntur secundum actum, sed proportionaliter, sicut hoc dicitur actu esse in hoc, vel hoc dicitur esse proportionaliter ad hoc secundum actum: aliquod enim dicitur actus, sicut motus comparatus ad potentiam, cujus est actus imperfectus : aliqua vero dicuntur actus, sicut substantia quae est actus et forma dicitur actus ad aliquam materiam in qua fuit in potentia. Alio autem modo ab his duobus modis dicitur infinitum in potentia inane in potentia : et quaecumque talia per similitudinem istorum dicuntur esse potestate et actu in multis quae sunt in numero entium, sicut dicitur aliquid potestate et actu videnti et non videnti, et etiam viso quod videtur, omnia ista contingit aliquando simpliciter vera esse, quando exeunt de potentia ad actum : quia in talibus actus totam potentiam determinat et finit. Visum enim dicitur dupliciter, secundum potentiam et actum : dicitur enim visum aliquid, quia videtur secundum actum : et aliquid dicitur visum, quia videri potest, et cum videtur, tunc est visum secundum actum. Infinitum autem non eodem modo est in potestate tanquam sit actu futurum et separatim existens actu infinitum sit, sed notitia est infinitum, sive scientia et ratione : quia per divisionem continuum non tollitur a materia : dividens enim non reddit et facit actu infinitum de factis divisionibus : nec ita reddit ipsum, quod faciat separationem infinitam actu, sed potius sic, quia quantumlibet divisionibus acceptis ulterius remanent accipiendae secundum rationem continui, tamen acceptae sunt finitae, sicut in tertio de Physico auditu declara-
<--- Page Split --->
tum est. Sic igitur manifestum erit nobis quod aliquid est actu, et quale quid est illud.
CAPUT III.
De modis quibus aliquid dicitur esse in aliquo, sicut in potestate.
Sicut autem dicimus de differentiis actus, ita oportet dicere de differentiis ejus quod est in potentia in aliquo. Determinandum enim est a nobis hic quando unumquodque dicitur esse in potestate in aliquo, et quando non : non enim dicendum quod quodlibet sit in potestate in alio quod quocumque modo est materia ejus. Quærimus igitur utrum homo sit terra potestate, aut non, sed magis sit in potestate in materia, quando jam facta est sperma completum ex quo fiat homo : et hoc est quærere, utrum sit res ut in potentia in aliquo quod est materia prima et remota, vel in eo in quo est sicut in materia proxima et completa secundum omnes dispositiones : nec forsitan adhuc est in materia proxima in potentia secundum quemcumque modum omnino, sed secundum modum specialem secundum quem educitur de illa : non enim a medicina quæ est potentia sanandi quodcumque et quocumque modo sanatum est : nec iterum in potentia est in aliquo quod fortuna vel casu eductum est ex illo : sed id quod est in potentia in aliquo, est aliquid determinatum, sicut in medicina salubre potestate dicitur : ex quo secundum potentiam artis et naturae producitur sanitas : terminus autem diffinitivus illius est, quod hoc est in potentia in aliquo quod est factum et productum ab aliquo movente, et est endelechia facta ex potestate entis, hoc est, ex potentia talis entis quod
proportionali et proxima potestate est illud, sicut in artificialibus in quibus principium est voluntas, dicitur aliquid esse in aliquo sicut in potestate, quando fit ex illo statim volente artifice, si nihil exteriorum prohibeat : et similiter est in sanato quod sanatum est in potentia in illo ex quo fit sanitas, si nihil ex parte sanati prohibeat. Si enim aliquid exteriorum prohibeat ex parte facientis vel facti, tunc impeditur per accidens. Id autem quando est per accidens, non prohibt quod aliquid non sit in potentia in alio, ex quo produci est natum. Sic igitur id in potentia est in alio, quod uno motore artis vel naturae producitur ex ipso : sic enim potestate domus est in hoc, si nihil eorum quæ sunt in hoc, obest per se quin ex eo fiat domus. Nihil autem obesse dico tam ex parte efficientis quam ex parte materiae, ut dictum prius est : et hoc est quando nihil est quod oporteat plus adesse vel abesse, aut ab alio motore permutari quam a factore domus in potestate domus, sive in materia domus. Si enim absit lignum quod oporteat prius transmutari ex terra in plantam, et postea hanc plantam per ædificatorem mutari in trabem, tunc non est potestate domus in illa materia : et in aliis est similiter, extra quæ tamen materialia est principium generationis quod est in ipso, quod habet potestatem activam, quando nullum prohibet exteriorum : tunc enim illa quæ sunt potestate in ipso, erunt per ipsum et producentur in actum : et secundum hunc modum illud quod nondum est sperma completum, eo quod oporteat ipsum adhuc in aliud commutari et digeri, non est potestas ejus quod generabile est ex ipso. Et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo potestate est cibus, vel sanguis, cum nec cibus, nec sanguis uno motore mutetur in hominem, sed cibus in sanguinem utitur calore hepatis et sanguis in sperma virtute membrorum et vasorum seminativorum : quando vero sperma per suum principium quod
<--- Page Split --->
ipsum transmutare habet, factum est tale et completum, tunc jam est hoc potestate quod produci habet de ipso : illa autem quae adhuc in materia prima et remota sunt, diverso egent principio transmutante, sicut diximus quod terra nondum est potestate statua idoli : non enim est transmutata ut uno movente in idolum, sed pluribus : quia virtute cælesti mutatur in cuprum, et tunc deinde cuprum ex terra generatum, movente Polycleto statuifice, mutatur in idolum. Hoc autem quod dicimus esse materiam propriam et potestatem alicujus, videtur esse non hoc, sed illius : quia non prædicatur de ipso substantialiter, sed denominative : illud enim quod est potestate simpliciter, sive universaliter, et non proprie et proxime, est semper id quod est posterius secundum resolutionem ad materiam : unde diximus quod arca quæ est actu, non est terrae, neque etiam terra secundum materiam propriam, sed est lignea, non lignum. Si vero adest materiale principium quod per resolutionem non dicitur denominative ab alio materiali aliquo, hæc est materia simpliciter et prima in illo ordine materia : et hoc est sicut si dicamus quod materia terræ sit aer : tunc enim terram dicimus denominative aeream : et si aeris materia sit ignis, dicimus denominando aerem esse igneum : ignem autem cum sit materia prima in hoc ordine, non denominamus ab alio quodam materiali priori, sed dicimus ipsum simpliciter materiam : et hoc est aliquid existens non denominatum ab alio. In hoc enim modo prædicationis differt aliquid esse universale prædicatum primum, quod substantialiter prædicatur utens de ratione subjecti,
et aliquid esse subjectum primum quod non prædicatur nisi per denominationem. Hoc autem aliquid quod sic est subjectum primum et materia, non dicitur subjectum, sicut subjectum passionum sive accidentium a quibus fit subjecti denominatio : in materiis enim denominatio fit a materia, et non denominatur materia : sed in accidentibus fit denominatio ab accidente, et denominatur subjectum : et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo corpus et anima existens est subjectum quod substat passioni : tunc enim subjectum hoc dicitur musicum secundum passionem animæ, et dicitur album secundum passionem corporis : illud enim subjectum adveniente musica non dicitur musica abstracta prædicatione, sed musicum prædicatione denominativa. Et similiter homo non est albedo, sed album : nec homo est ambulatio, vel motus, sed ambulans, et motus concretive loquendo : et hoc dicuntur ut illius et non ut illud. Palam igitur est ex dictis, quod ultimum substantialiter prædicatum, et non per denominationem est substantia et forma et actus : quæ vero non sic prædicantur, sed sunt ut species et forma quædam, et ut hoc aliquid prædicatum, ultima materia illorum est materialis substantia, et illa dicitur non illud, sed illius : et rectum et dignum est quod materia et passiones illius dicantur et non illud : quia ambo illa, materia videlicet et passio sunt infinita et indeterminata, et non specificantia aliquid. Sic igitur dictum est a nobis quando aliquid dicendum est in potestate in altero, et quando non.
<--- Page Split --->
TRACTATUS IV
IN QUO COMPARATUR ACTUS POTENTIÆ SECUNDUM RATIONEM PRIORIS.
CAPUT I.
In quo probatur actus prior esse potentia, substantia et ratione, et aliquando esse prior tempore secundum aliquem modum.
text.et.com.
Quoniam autem superius in quinto determinatum est quot modis dicitur prius unum esse altero, palam faciemus quia prior est actus quam potentia substantia, ratione, et tempore, et nobilitate sive dignitate in bonis, licet in malis potentia minus mala sit quam actus. Adhuc autem ostendendo praedeterminare oportet, quod cum comparamus actum potentiae secundum rationem prioritatis, accipimus magis large potentiam quam diffinita sit in ante habitis : diffinita enim est in ante habitis secundum quod potentia dicitur principium mutabile sive mutationis in alio secundum quod est aliud,
et hanc diximus esse potentiam activam. Modo autem magis large sumentes potentiam, dicimus potentiam totaliter sive universaliter pro omni principio motus sive immobilitatis, hoc est, quietis, sive sit hujus principium in alio, sive sit in ipso : natura enim quam hic sumimus sub ratione principii, fit ex eodem principium motus et quietis, et natura est eadem in genere cum principio : propter quod etiam in secundo de Physico auditu diximus naturam esse virtutem : virtus autem omnis principium est : natura enim est principium motivum, sed non est principium motus in alio, sed est principium motus in eodem, cujus ipsa natura est in quantum est idem. Tali enim omni principio potentiali prior ostendetur esse actus ratione, substantia, et tempore etiam prior est quandoque, quandoque autem non. Ergo quod ratione prior sit, palam est ex dicendis. In nulla enim potentia activa contingit agere eum qui potest agere, nisi prius habeat potestatem ad actum : et hoc probatur inductive in omnibus potestatibus acquisitis non innatis, sicut dico aedificatorem secundum actum, qui potens est ex habitu aedifi-
<--- Page Split --->
care, et speculatorem secundum actum qui potens est speculari ex habitu : et in potentiis passivis dicimus visibilem secundum actum, qui potens est videri. Cum igitur actus sint praevii potentius secundum rationem, et potentia omnis diffiniatur per analogiam ad actum, palam est quod ratione actum est necesse praeexistere potentiae, et notitiam actualem notitiae habituali quae est potentia et imperfecta : substantia enim potentiae perfectiva est actus. Tempore etiam est prior actus potentia, sed non est idem numero ad quem est potentia, sed idem specie prior est. Dico autem explanando hoc : quia hoc quidem homine designato et demonstrato secundum numerum jam existente secundum actum, et hoc frumento demonstrato secundum actum, et hoc vidente secundum actum, prius est materia quidem tempore quae est potentia : prius enim hoc modo est sperma ex quo est homo iste, et prius est semen ex quo est frumentum illud, et prius est visibile tempore antequam videatur, sicut superius est ostensum : haec enim tria potentia sunt, homo, et frumentum, et videns, et nondum actu : sed tamen quaedam in specie istorum existentia diversa ab eis numero sunt actu entia et priora his quae secundum potentiam dicta sunt, ex quibus ista facta sunt : ita enim est in omni natura, quod semper ex potestate ente fit actu ens ab aliquo priore actu ente, sicut fit homo ex homine, et musicus ex musico docente musicam : oportet igitur quod semper sit aliquid prius movens id quod ex potentia venit ad actum : movens autem esse jam actu est : s'c igitur non in eodem numero, sed in eadem specie tempore actus potentia est prior : igitur substantia et ratione simpliciter quidem actus prior est potentia, tempore autem aliquando quidem est prior, aliquando autem est posterior.
CAPUT II.
In quo probatur adhuc actus esse prior potentia, tempore, et substantia.
Dictum est autem jam a nobis supra in Text. et com. 14. septimo hujus sapientiae libro, ubi fecimus sermones de substantia, quod omne quod generatur ex aliquo et ab aliquo generante, et hoc generans est idem specie cum genito, si generatio est univoca : et si non est univoca generatio, tunc tamen est conveniens aliquo modo secundum formam : quapropter videtur etiam quibusdam, quod impossibile sit quod sit aedificator secundum habitus acquisiti potestatem, qui secundum actum non ante aedificavit : nec videtur citharœdus esse secundum habitus potestatem, qui non ante secundum actum citharizavit : discens enim citharizare secundum actum citharizans est ille qui citharizare discit. Et similiter in aliis potentiis acquisitis, quia habitus tales omnes generantur ex similibus actibus. Propter quod etiam sophisticus quidem elenchus factus est quibusdam negantibus scientiam fieri per doctrinam vel disciplinam : quia dicunt quod non habens quis scientiam in habitu, faciet id cujus est scientia : et si facit id cujus est scientia, cum hoc non possit facere nisi per scientiam, habet scientiam : et sic videtur sequi insolubile quod non habens scientiam habet scientiam, si sit accipere scientiam per disciplinam. Est enim sophisma Menonis Pythagorici : discens enim non habet scientiam : et cum discit, facit actum cujus est scientia : et non facit hunc nisi per scientiam : et sic habet scientiam antequam accipiat scientiam per addiscere. Solutio autem hujus est : quia facti ultimi et completi procul dubio aliquid est fa-
<--- Page Split --->
ctum ante et totaliter sive universaliter loquendo ejus quod motum est in motum esse est aliquid ipsum, quod ante motum est, cum motus sit actus imperfectus, et omnis actus imperfectus est aliquid actus perfecti : et hoc palam est ex his sermonibus quos in sexto libro de Physico auditu determinavimus de essentia motus1 : et ideo cum discens sit in motu accipiendo scientiam, necessarium est quod prehabeat aliquid scientiae : sed hoc est actus imperfectus cujus non est scientia, sicut in Ethicis manifestum est. Et licet haec sit solutio sophismatis, tamen eadem ratione probatur quod etiam prior sit aliquo modo actus quam potentia secundum generationem et tempus.
in quantum si secundum quid agunt aliquid speculationis : aut si dicat quis, quod habens habitum non speculetur , hoc non est ideo quia habitus non sit ad actum sicut ad finem, sed quia non eget speculari secundum actum.
Amplius materia ideo dicitur esse po- 16. testate, quia venit ad speciem : quando vero actu est, tunc est in specie. Similiter autem est et in aliis quorumcumque motus est finis aliquis, in quo motus est in motum esse : propter quod sicut docentes putant reddere finem quem intendunt ex doctrina quando demonstrant disciplinae agentem perfectae actiones quarum est scientia. Similiter facit etiam natura, et ideo natura habet finem quando habet actum ad quem est materia et motus in quem intendit movens in movendo : et hoc est quando habet speciem et substantiam moventis, quae est finis ultimus motus, in quo motus est in motum esse. Si autem quis diceret haec non esse vera, sed diceret potentiam esse finem sicut actum ultimum, et non distare potentiam discendi ab actu scientiae acceptae per doctrinam, sequeretur inconveniens, quod Passientes qui fuit homo iners et nihil sciens laudabilium, esset adeo perfectus sicut Mercurius, qui tante speculationis fuit quod deus putabatur esse scientiae. Et hoc est inconveniens : si enim Passientes est sicut Mercurius interius et exterius, et nihil finalis perfectionis habet Mercurius super Passienem, tunc scientia non est manifesta secundum actum speculationis Mercurii, sed est iners et rudis, sicut est Passienes. Hoc autem quod actus sit finis, etiam probatur alia ratione : quia operatio operantis est finis : actus autem est opus quoddam : et hoc patet ex ipsa ratione nominis actus : quia secundum quod unusquisque operans habet opus, ita et tali nomine vocatur actus ejus. Et constat quod illi qui
Test. et com. Est autem etiam substantia prior actus 15. potentia : et hoc quidem primum probatur per hoc quod quaecumque sunt generatione posteriora, illa sunt priora specie et substantia, sicut est prior vir puero, et prior homo spermate : vir enim et homo jam habent speciem, sed puer et sperma non habent: omne enim quod fit, vadit ad principium speciei et substantiae : principium autem est id cujus causa fit : hujus autem causa fit tota generatio : actus autem qui est substantia et species, est finis : et hujus actus gratia sumitur potentia per analogiam ad actum. Et hoc probatur inductive. Animalia enim secundum naturae ordinem non vident secundum actum et usum visus ut visum habeant secundum habitum, sed e converso visum habent ut videant secundum actum. Similiter est in acquisitis habitibus : quia habent aedificandi scientiam ut secundum actum quando volunt aedificent, et theoricam scientiam habent Philosophi ut speculentur secundum actum quando volunt, sed non speculantur secundum actum ut theoricam habeant in habitu, nisi sint meditantes et discentes : et isti non speculantur simpliciter, sed
<--- Page Split --->
imponunt nomina, conferunt ipsa nomina endelechiæ et actui : ab actu enim et fine denominatur omnis res : et ideo fabricatoris cujus opus est fabricatum, actus dicitur fabricatio, et sic est in omnibus aliis. Quoniam sicut in principio Ethicorum dictum est, horum quidem operantium ultimum quod intendunt, est usus et actio, sicut vigilator et citharcedus et cantor non habent aliquid ultimum et finem nisi vigilare et citharizare et cantare, et in potestatibus innatis ultimum visus ut visus est potestas naturalis, est visio sive videre : non enim intenditur præter visionem aliud quoddam a visu opus. In quibusdam vero potestatibus præter agere fit aliquid quod intenditur, quod etiam apotelesma vocatur, sicut ab ædificatoria intenditur ædificium quod est domus vel aliud tale præter ædificationem quæ est actus ædificantis : tamen propter istam diversitatem non minus universaliter actus finis est. Est enim huic quidem finis qui nihil intendit præter agere. Illi autem qui apotelesma intendit, non magis est finis apotelesma quam actus sive agere : ædificatio enim quæ est actio, et ædificatum quod est apotelesma, simul fiunt, et sunt cum ipsa domo finis : quia ædificatio relinquitur in ædificato. Patet igitur quod quorum erit apotelesma genitum vel factum diversum præter ipsum usum qui est actus elicitus de potentia horum actus, et usus est in ipso facto apotelesmate sicut ædificatio est in ædificato : et contextio quæ est textoris actio, est in contexto. Similiter autem est etiam in aliis et totaliter loquendo secundum istum modum motus est in moto : quia motus non est nisi fluxus actus imperfecti ad perfectum : et ideo quod est in motu sub esse imperfecto, est in motum esse sub actu perfecto secundum esse : et ita forma domus in ædificatum per ædificationem continuam : quorum vero non est aliud quid apotelesma opus præter ipsum usum, sive ipsam actionem, in eis existit actio finis, sicut finis visio est in vidente, et speculatio finis est in speculante, et
vita sive vivere est finis in anima : propter quod etiam felicitas contemplativa est speculatio in agere. Vita namque talis quæ felicitas est et dicitur, est speculatio et speculari theorenata firma pura et admirabilia.
CAPUT III.
In quo probatur actus præcedere potentiam per resolutionem ad actionem sempiternorum : et est in ipso corollarium contra ponentes ideas.
Est autem adhuc et alia ratio per Test, et com 17. quam palam est quod actus substantia prior est quam potentia, et non tantum substantia, sed etiam tempore, sicut diximus primo : sicut enim docuimus in VIII de Physico auditu, ubi docuimus reducere motus et moventia in motum primum et movens primum, una actio semper anticipat et præponit sibi aliam ut sui causam, usque dum resolutio veniat ad eam actionem quæ est moventis primum mobile, et actio maxime proprie est actio et finis et prior omnibus. Sempiterna enim secundum substantiam priora sunt his quæ sunt corruptibilia : et id quod est sempiternum, nihil est potestate quæ sit potentia ad formam : et hujus quidem hæc est ratio, quia omnis potentia simul est contradictionis : quod enim non est possibile existere, non existit unquam in aliquo : omne autem quod possibile est, non ex necessitate contingit agere : et ideo contingit aliquando non agere : quod igitur possibile est esse, contingit esse et contingit non esse : idem igitur possibile est esse et non esse : id autem quod est possibile non esse, hoc contingit non esse : contingens autem non esse est corruptibile, aut simpliciter et secundum substan-
<--- Page Split --->
tiam, aut quoad hoc quod est secundum qualitatem et alterationem vel secundum augmentum et diminutionem : illud autem est quoddam contingere non esse, aut secundum locum, aut secundum quale. Simpliciter autem dicitur contingere non esse, quod est corruptibile secundum substantiam. Igitur nihil eorum quae sunt incorruptibilia simpliciter, est potentia ens : quia si esset potentia ens, haberet potentiam ad non esse simpliciter : et haec quidem subtiliter probata sunt in primo Celi et Mundi. Hic autem sufficit ea commemorasse : nihil enim prohibet quod id quod est incorruptibile simpliciter, sit in potentia secundum quid, aut secundum quale aliquo modo, aut secundum ubi, non quidem secundum quale activarum vel passivarum qualitatum, sed secundum illuminationem, et luminis privationem majorem vel minorem. Qualiter autem in potentia sunt ad ubi corpora incorruptibilia secundum formam mutantia locum et non secundum substantiam, in VI de Physico auditu ' demonstratum est. Incorruptibilia igitur omnia sunt simpliciter in actione et non in potestate, nec est in potentia aliquid eorum quae ex necessitate sunt : et illa constat esse prima : cujus probatio est, quia primum est per quod sunt omnia alia : scimus autem quod si illa corpora incorruptibilia non essent, nihil esset motus qui est sempiternus : nec est verum quod si aliquid est motum sempiternum, quod hoc secundum potentiam sit motum, potentiam quae est simpliciter potentia ad esse, ut diximus : quia unumquodque quod hujus est ipsa potentia, prohibet ipsum existere secundum actum ante materiam: in omnibus enim hujusmodi actus sequitur potentiam in eodem. Quia igitur potentia non est in perpetuis, sed actu sunt semper, propter hoc semper agit sol et astra, et totum cœlum : nec est alicui
terribile et timendum, ut aliquando stet secundum naturam : quod tamen quidam de natura tractantes timuerunt, et ideo fecerunt Atlantem cœlum sustentare ne cadat. Nec potentia exiens in actum vel aliquid educens eam in actum facit hæc esse agentia, eo quod non est in eis potentia contradictionis : sicut enim corruptibilibus inferius motis quasi eis sit super laborem quod continua sint in omni motu suo et toto : substantia enim quæ est materia, est cum potentia et non actu : et ipsa materia cum privatione causat potentiam ad non esse, et ante privationem causat laborem et fatigationem in his quæ pœnam sentiunt, quando præter naturam materiae moventur.
Attamen ea quæ sunt entia transmuta- 18. tione substantiæ, sicut inferiora, aliquo modo imitantur superiora quæ sunt incorruptibilia, sicut terra, et ignis,et his similia : etenim ea semper agunt etiam transmutando se invicem secundum partem, et non secundum totum : habent enim hoc secundum se in seipsis motus, sive motus, et alterationis principium. Omnes aliæ potentiæ ab his quæ diffinitæ sunt esse in perpetuis, quæ sunt ad ubi, et ad qualitatem illuminationis et obscurationis, sunt potentiæ contradictionis ad esse et non esse : quodcumque est tali potentia possibile est sic movere, potest etiam non sic movere, sicut diximus de potentiis rationem habentibus, quæ possunt movere et non movere, eo quod sunt contrariorum. Irrationales vero activæ potentiæ, sicut diximus, sunt ad sic movere : eo quod non sunt eaedem contradictionis. Tales autem irrationales activas potentias in se habent elementa, et ideo continue transmutantur ad invicem secundum alterationem declivi circuli, sicut in secundo Peri geneesos est demonstratum a nobis2. Quia igitur infe-
<--- Page Split --->
riora non possunt transmutari perpetue secundum subjectum corruptibilem motum, imitantur tamen superiora quod secundum naturam in quiete moventur, et secundum substantiam corruptibilem non eadem numero, sed eadem specie reiterantur : et cum motus eorum ad primum motum reducatur sicut ad causam, et ille semper sit in actu, constat quod actus ante potentiam est non tantum substantia et ratione, sed etiam tempore.
Corollarium autem quod ex inductis sequitur, est quod si aliquae sunt nature tales aut substantiae quales esse dicunt ideas, quae sunt in numero rationum sensibilium rerum, eo quod secundum eos dant sensibilibus esse et rationem, sequitur ex dicto isto, quod multo magis actu scitivum et sciens scit hoc quod scit in inferioribus sensibilibus quam idea quae est per se scientia secundum illos : et id quod est motum in inferioribus, est magis actu motum quam motus qui est idea : ea namque quae sunt in sensibilibus, magis sunt actiones secundum actum existentes : et illa quae sunt in numero idearum, sunt potentiae istorum : et hoc est magnum inconveniens : quia secundum hoc corruptibile magis est actu quam incorruptibile.
APUT IV.
In quo declaratur, quod actus in bonis nobilior est potentia, sed in malis est posterior : et corollarium est, quod in perpetuis non est malum.
posse sunt potentia ad contraria, sicut hoc posse quod diximus convalescere, idem est ad infirmari : et simul eadem est potentia in radice humorum convalescendi et infirmandi, et eadem potentia in radice laborandi et quiescendi, et eadem est potentia aedificandi et destruendi, et eadem potentia ex parte ejus quod fit ad aedificari et ad destrui : igitur simul existit posse contraria simultate potentiae : sed contraria una simul existere impossibile simultate actus : non enim simul sunt sanum esse aliquid et laborare : necesse est ergo alterum eorum quae sunt in actu esse bonum quodcumque naturam servat et ordinem retinet nature. Posse vero quia non habet actum, est similiter et aequaliter utrisque : et ideo licet sit permixtum aliqualiter bono, non tamen habet bonum perfectum : aequaliter enim se habet ad utrumque : et ideo si dicitur aliquid, aut utrumque contrariorum dicetur, aut neutrum. Necessarium ergo, quod in omnibus bonis actus nobilitate et bonitate sit ante potentiam : quia actus habet bonum purum et impermixtum : potentia autem est permixta malitiae, et non est bonum impermixtum purum et diffinitum. In malis autem necesse est finem et actum esse indigniorem et pejorem potentia : quia qui valens est et potens facere malum, habet se ad ambo contraria : et ideo potuit quidem facere mala, sed non fecit : et ideo palam est quod in potentia mali non est aliquid distinctum et diffinitum malum, sed est adhuc in rebus ipsis quae dicuntur posse malum, et non est nisi ipsa potentia operandi malum : id enim quod est secundum actum malum, est posterius post potentiam : igitur pejus est quando est actu quam quando est in potentia, et indignius.
Et corollarium hujus capituli est quod patet ex dictis, quod in eis quae sunt sempiterna a principio existentia, nihil inest ma'um, nec peccatum, neque corruptum : haec enim omnia differentes species sunt malorum : et cum in eis non
<--- Page Split --->
sit potentia, non est in eis quod est ante potentiam : est autem, ut diximus, malum posterius potentia : nihil igitur est ens malum 1. Et si dicantur quaedam stelle malae et infaustae, hoc est dictum quoad nos. et non quoad ipsas, sicut determinatur in scientia de astris. Sic igitur manifestum est, quod actus est ante potentiam substantia et ratione et tempore et nobilitate in bonis : sed in malis est posterior potentia.
CAPUT V.
In quo probatur, quod in mathematicis actus nobilior est quam potentia.
Text. et com. Licet autem dixerimus quod in geo- 20. metricis potentia metaphorica est, et non determinata per motum, tamen per ea quae sunt in diagrammatibus sive descriptionibus figurarum, actus ipse elicitur de potentia, et est nobilior ea : et quando bene describuntur actu lineae et anguli, sciuntur theoremata secundum actum : si autem per imaginationem non exprimuntur, non sciuntur nisi potentia. Et hoc probatur per hoc quod diagrammata inveniuntur per intellectum actu scita : quia dividentes lineas et angulos inveniunt secundum actum scientiam ipsorum. Si vero a principio essent per diversitatem omnium linearum in continuum pertractarum bene descripta a principio, manifesta essent, et secundum actum scita : nunc autem quando non secundum actum lineae protractae sunt, non sunt figurae et anguli nisi potestate : et ideo tunc non sciuntur nisi potestate. Et exemplum hujus est, sicut si quaeremus quare trigonum est duo anguli recti ? sive quare triangulus habet tres an-
gulos aequales duobus rectis ? hoc enim non scitur, nisi ex hoc quod anguli qui sunt circa unum punctum lineae cadentis supra lineam rectam, sunt aut recti, aut duobus rectis aequales. Et ideo nisi protrahatur quodlibet unum latus trianguli in continuum et directum, ita quod alterum latus sit in puncto stans super illud, non scitur secundum actum id per quod probatur, quod triangulus habet tres aequales duobus rectis : et quando protrahitur, tunc est actu, et scitur in actu a vero geometrico : et ante hoc non fuit nisi in potentia, et sciehatur in potentia. Si ergo latus illud quod est secus triangulum, et est aeque distans lineae quae est latus trianguli protractum ab eo puncto ubi linea super lineam cadens circum se facit duos aequales duobus rectis, esset necesse et in actu descriptum, statim esset palam secundum actum scienti geometriam, quod triangulus habet tres aequales duobus rectis : quia sciret quod altrinseci anguli parallelae cadentis supra lineas rectas, essent aequales, et sic colligeret probationem, sicut patet in primo Theorematum Euclidis. Aliud autem exemplum hujus est, sicut si quaeratur, quare angulus trianguli in semicirculo descripti qui stat super circumberentiam, semper et universaliter est rectus ? hoc enim non scitur nisi potentia, nisi describantur lineae : descriham enim semicirculum diametro ducta, et protraham ab angulis diametri duas lineas qualitercumque volo se in circumferentia contingentes, et alteram illorum a puncto contactus protraham in continuum et directum : tunc enim omni videnti geometrico palam secundum actum est, quod si in triangulo sunt tres aequales duobus rectis : et si duo anguli qui sunt ad basim quae est diameter, sunt aequales, et quod latus illud quod exigitur ad diametrum ab alio latere per circumberentiam in continuum protracto est statua secundum recturas angulorum per-
<--- Page Split --->
pendiculariter erecta, palam secundum actum efficitur, quod angulus in circumferentia cadens est rectus universaliter. Palam igitur est, quod in mathematicis potestate intellecta ad actum ducta inveniuntur intellecta secundum actum. Causa autem hujus est, quia intelligentia vera est ipsius actus et non potentiae quae nihil determinat : igitur potentia cognoscitur ab actu : et propter hoc facientes de potentia actum, cognoscunt tunc potentiam, actum autem secundum idem numero quod est in potentia et actu est secundum viam generationis posterior potentia, sed ratione et substantia est prior, sicut saepe dictum est. Sic autem et in aliis mathematicis. Patet igitur quod cum actus sit sicut scientia secundum actum, et potentia sit sicut ignorantia, quod sicut scientia melior est quam ignorantia, ita actus melior est et nobilior quam potentia, et sic et ratione et substantia et aliquando tempore et nobilitate prior est actus quam potentia, etc.
CAPUT VI.
In quo per naturam vere scitorum probatur actus esse nobilior potentia et ante ipsam.
Quoniam vero tam ens quam non ens dicitur multipliciter secundum omnes figuras categoriarum, et quodlibet illorum dicitur secundum potentiam et actum, oportet nos etiam in his ostendre' actum esse nobiliorem potentia. Dicamus igitur, quod in omni ente secundum genera praedicamentorum unum dicitur de alio, aut secundum potentiam, aut secundum
actum, aut contraria sive . disparata dicuntur de invicem : quod autem maxime proprium est in his praedicationibus, hoc est quod est verum vel falsum, et hoc est in rebus per compositionem vel divisionem. Et ideo si aliquis putat dividi divisum et componi compositum, et e contrario se habeat ipsa res, ille mentitur quando id quod verum dictum est, aut falsum est, aut non est : sive enim dicat esse, sive non esse, componendo vel dividendo, si res aliter habet quam dicit, semper mentitur : quia in eo quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa : hoc enim quod est secundum rem maxime perscrutandum est quid sit quod dicimus : sicut enim diximus in quarto hujus primae philosophiae, non propter nostrum aestimare res est vel non est. Et ideo verum non est aestimando sic esse vel non esse, sicut te esse album : sed ideo, quia tu es in rei veritate albus, ideo nos hoc quod est in re dicentes, dicemus verum : et si aliter dicimus, tunc dictio nostra est falsa. His ita praenotatis, oportet scire quod quaedam sunt quae secundum rem semper componuntur, et impossibile est ea dividi, sicut ea quae necessaria sunt simpliciter : quaedam autem dividuntur,et impossibile est ea componi, sicut ea quae simpliciter sunt impossibilia : et quaedam e contrario modo se habent istis, sicut contingentia quae contingit aliquando componi et esse unum per compositionem, et aliquando contingit ea non componi et esse non unum per compositionem, sed esse plura per divisionem. Circa contingentia igitur eadem esse et falsa et vera sunt opinio et oratio : quia et opinio et oratio sunt falsa et vera in eo quod res est vel non est : et ideo orationem et opinionem circa hoc contingit quandoque esse veram, et quandoque falsam propter permixtionem potentiae cum possibilitus et contingentibus.
<--- Page Split --->
- Circa autem ea quae impossibile est aliter se habere, non fit hoc ut sint aliquando vera, et aliquando falsa, sed illa sunt quae aut semper sunt vera, aut semper falsa : propter hoc quod potentia non est eis admixta. Cum igitur scientia certa nobilior sit quam opinio quandoque vera et quandoque falsa, erit actus qui est causa scientiae nobilior potentia quae est causa opinionis. Amplius circa incomposita quae sunt simplicia sive incomplexa, cum per diffinitionem dicuntur quid esse, aut non esse est quoddam verum, et quoddam falsum : hoc tamen verum non est compositum, vel compositionis et enuntiationis verum ut ipsum sit quidem, quando est compositum, vel non sit quando est divisum, sicut per compositionem dicimus album esse lignum, aut sicut dicimus incommensurabilem esse diametrum : quia in talium simplicium quidditatibus et diffinitionibus nihil prædicatur de alio : et ideo nec verum, nec falsum est in eis ad similitudinem aliorum : et sicut nec verum est in his idem cum vero compositionis, ita nec esse est in his simplicibus idem cum esse compositionis. Sed tamen quadam veritate quae est rei entitas, hoc quidem est verum, et aliud est falsum : non enim simile est verum diffinire et affirmare, sive diffinitionis et affirmationis, sicut non est idem diffinitio et affirmatio. Similiter autem et ignorantia verae diffinitionis non est similis ignorantiae diffinitionis sive affirmationis, quia decipi circa quid est non contingit nisi per accidens, si ignoretur significatio termini : sed ignorantia ejus quod est quid esse, est ignorantia pure negationis sive privationis, quae est nihil comprehendi de re. Circa verum autem et falsum quod est in compositione, contingit decipi, et est ignorantia male dispositionis et non pure privationis. Similiter autem circa eas compositas substantias, quae sic composite sunt quod ab actu sunt inseparabiles, non est deceptio male dispositionis, sed pure privationis : quia quidditas earum
est quidditas incomplexi semper in actu existentis : tales enim omnes sunt actu, non potentia. Si enim essent aliquando potentia, possent non esse compositæ, quod est falsum : quæ enim sunt potentia, sunt aliquando generatæ, et aliquando corruptæ : nunc autem patet quod id quod est purum ens, uno modo semper cum actu compositum, nec generatur, nec corrumpitur. Si enim daretur generari, oporteret quod ex aliquo generaretur : et sic sequeretur quod ab actu esset divisum, quod est contra hypothesim. Quæcumque vero talia sunt, quod ipsa sunt tantum esse quid sive quidditas, et sic sunt actu indiviso ab eis, circa ista non est deceptio : nam deceptio circa compositionem et divisionem est tantum per ignorantiam male dispositionis : sed talia simplicia aut contingit simpliciter intelligere et comprehendere per intellectum, aut non : et tunc est circa ea ignorantia puræ privationis : et verum quod quæritur de eis, est id quod quæritur per quæstionem quid est, et quæritur si talia per diffinitionem sunt, aut non. Esse vero compositionis quod est ut verum, et non esse ut falsum, unum quidem illorum est, si res componitur per hoc quod aliquid inest alii, et hoc est verum : si vero non componitur et significatur componi, tunc est sicut falsum. Et unum illorum est quoddam verum si ens et esse sic est, sicut significatur in positione : si vero esse non ita est ut in compositione significatur, tunc non est verum. Similiter autem cum sit verum adæquatio rerum et intellectuum. Verum est igitur cum intelliguntur sicut sunt : falsum vero est cum intelliguntur ut non sunt : hoc autem falsum in intellectu non est sicut ignorantia vel deceptio puræ privationis, quæ est sicut cæcitas, quæ pura privatio est in oculo :,hæc enim intellectus cæcitas est : ut si dicam quod nihil omnino aliquis habet de intelligibili, sed est sicut ignorantia malæ dispositionis, in qua aliquid habetur de intelligibili, sed male habetur.
<--- Page Split --->
Ex omnibus autem quae diximus, hoc est eliciendum, quod circa res quae sunt immobiles, et semper actu existentes, nulla prorsus est deceptio malè dispositionis : sed potius si aliquando aliquis per intellectum suscipit ea quae immobilia sunt, non ignorabit unquam : sicut si dicamus quod trigonum accipit habere tres duobus rectis æquales, ille si non putat permutari trigonum, eo quod scit ipsum immobilem esse, non opinabitur quod quandoque habeat tres duobus rectis æquales, et quandoque non : quia si sic esset, tunc oporteret quod permutaretur : et hoc est impossibile. Nec iterum qui scit mathematica immobilia esse, eo quod separata sunt a potentia, opinabitur quod aliquid quidem mathematicorum sic habet et aliquid non : et hoc est gratia
exempli, sicut si dicam parem esse numerum primum vel perfectum esse qui constituitur ex suis partibus : tales enim numeros opinabitur esse, aut nullos, aut aliquos quidem sic, et aliquos non, aut omnes : nec hoc opinabitur esse in numero aliquo qui est præter unum, cujus hoc est per se passio : non enim putabit aliqua quidem sic esse in illa specie numeri et aliqua non, sed semper et de omnibus illius speciei numeris, aut verum dicet, aut mentietur, sic se habente numero ut immobili. In omnibus igitur immobilibus propter immobilitatem actus est vera scientia : in aliis autem propter permixtionem potentiae non est nisi opinio. Sicut igitur scientia et intellectus est nobilior opinione, sit actus nobilior est quam potentia.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE MODIS MULTIPLICITATIS UNIUS, ET QUALITER SIT METRUM UNIUSCUIUSQUE, ET QUALITER SE HABEAT AD ENS.
CAPUT I.
De quatuor modis unius, et qualiter isti reducuntur ad unum, et qualiter reducuntur ad duos : in quo primo est digressio declarans tres rationes, quare hic agendum est de uno et multo.
Text. et com. Circa subjectum quae est diffinitio, et substantiam ad quam diffinitio refertur, jam in ante habitis quaesitum est, quare unum et non multa, et quia unum est
substantia dicta ab eo quod est potentia, et ab eo quod est actu, quae sunt unum et non multa, ideo oportuit investigare de potentia et actu, ut sciretur proxima potentia et ultimus actus, quae sunt causa unitatis et esse substantiae quaesitae. Et quia de his jam quantum sufficit, expediti sumus in libro praecedenti, ideo nunc restat inquirere de uno quo substantia est una, et per oppositionem ad ipsum oportet inquirere etiam de multo : habitis enim uno et multo et differentiis eorum, sufficienter scitur substantia et ejus principia, et quod ipsa ex illis principiis est actu, et unum, non multa. Unum etiam et multa sequitur ens in quantum est ens. Et cum nos quaeramus de ente in quantum est ens, oportet nos determinare de
<--- Page Split --->
his quae sequuntur ens in quantum est ens : et ideo iterum de uno et multo nos oportet determinare. Adhuc autem quoniam unum et ens convertuntur, et neutrum addit aliquid super reliquum, et sunt praedicta quae nihil distinguunt sicut distinguunt genus et differentia, sive sit differentia substantialis, sive differentia accidentalis : et quia sic se habet unum ad ens, ideo in scientia de ente oportet etiam determinare de uno : et quia jam de vero ente et principiis ejus habitum est, ideo nunc de uno restat inquirere, et gratia unius oportet etiam determinare de multo.
Revocemus igitur nunc quaedam eorum quae in quinto dicta sunt, ut accipiantur ea quae sunt ad propositum. Unum igitur, quia multis modis dicitur, jam dictum est in quinto hujus sapientiae libro, ubi tractatum est de diversis multiplicibus quoties sive quot modis dicitur unumquodque ipsorum. Uno vero multipliciter dicto, sicut ibidem ostensum est, capitales modi unius ad quos omnes alii reducuntur, sunt quatuor. Non enim hic suminus modos unius per accidens, quos ibi determinavimus per omnes differentias modorum ejus : sed accipimus unum per se, quoad quatuor primos essentiales modos reducitur secundum primum et principalem ejus multiplicitatem. Modorum igitur unius primorum et secundum se dictorum et non secundum accidens est, quo dicitur continuum unum : et quia continuum est, cujus partes ad unum communem terminum copulantur, et copulatio ad unum et multum fit multis modis natura et arte, ideo iste modus dividitur in modos plures. Quod autem simpliciter aut maxime est unum continuitate, est id quod natura continuum est, ita quod continuitas ipsa secundum se fit natura ipsius, et actus quo habet esse et unum esse : et hoc non est copulatione diversorum in unum, aut ligatione, quocumque modo fiat colligatio : et de his modis copulationis et ligationis, sive fiant arte,
sive natura, prosecuti sumus in quinto hujus sapientiae libro. Tamen quia signum proprium continui unius est, quod ejus motus est unus, ita quod quacumque ejus parte mota movetur totum, et ideo cujuscumque continui unius est indivisibilior motus, et magis simpliciter illud inter ea quae continuitate numeri sunt, maxime est unum, et hoc constat esse primum cœelum, sicut bene probatum est in octavo de Physico auditu : alia autem sunt quidem et continuitate unum dicta, sed ad primi continui et uniformis unitatem relata.
Si quis autem instet, et dicat quod circumberentia duarum formarum est in eo quod habet formam concavi et formam convexi, et rectum non est nisi forma simplicis, et ideo rectum dicat magis esse unum quam sphæricum, sive rotundum, sive circulare. Dicimus quod forma continuì est ante formam circularem, et ante formam recti per intellectum : et licet plurium sit formarum rotundum quam rectum, tamen illæ formæ nihil adimunt de uniformitate et simplicitate, sed e contra : licet forma recti una sit, tamen tollit uniformitatem et simplicitatem in natura propter diversitatem terminorum recti, qui quando accipiuntur in corpore physico simplici, inducunt contrarietatem in situ : et ideo continuum circulare magis unum est et magis unus motus quam rectus.
Sed forte adhuc dubitabit quis de unitate motus unius, eo quod sensibiliter manifestatur, quod unius et ejusdem aquæ continue manantis plures sunt motus, sicut videtur in charybdi, et fluxu et refluxu et circumfluxu, qui sunt motus aquæ quæ est in charybdi: et idem videtur in motu aeris et turbine, in quo etiam aer fluit et refluit et circumgeritur. Sed hoc solvere non est difficile : quia pro certo licet quælibet pars aquæ et aeris cuilibet parti sui generis statim continuetur, ut eam tangat propter humidum quod semper fluit ad alteram, tamen scitur quod pars fluens separatur à parte refluente, et
<--- Page Split --->
circumfluens separatur a circumstantibus omnibus : et ideo ad illas non habet continuitatem : propter quod non oportet quod cum illis habeat motum unum. Sic igitur unum continuitate sit determinatum.
Amplius unum etiam est tale, et est modus secundus, quo totum dicitur unum, quod habet aliquam formam et speciem unientem partes quae componunt totum : maxime autem sic est unum quod per naturam unicam totum est, et non vi sive violentia quadam artis compositum, sicut violentia componuntur quae cumque visco aut gumpho sive clavo conclavantur, aut commotione aliqua violenta, sed potius per naturam formae habet in se causam suam, ut sit continuum et compositum ad unum : tale unum autem est cujus motus est unus indivisibilis loco sive subjecto et tempore, sicut est corpus animalis unum ex compositione ad unum quod est cor : et motus a corde per membra unus est, sicut in libro de Principiis motuum animalium jam olim ostendimus : tamen inter ista quae sic unum dicuntur, si fiat compositio, tunc id iterum hoc modo est primo unum, quod licet sit ex dextro et sinistro compositum, tamen sicut et animalia habent in se sui motus principium, et habent motum maxime unum, sicut est primum movens compositum ex movente, et eo quod movetur, sicut eadem probavimus in fine VIII Physicorum : motus enim circumferentiae prior est eorum motuum qui in circulo orbium inferiorum feruntur : eo quod circumferentia, sicut jam paulo ante diximus, est prima et magis una dimensio. Dicuntur igitur quidem sic unum, aut ut continuum, aut ut totum.
Aliud autem et tertio modo dicitur unum, si ratio diffinitiva eorum est una : talia vero quae sic unum sunt, ea sunt quorum intelligentia quae est quod est, una est. Alia vero et quarto modo unum sunt, quorum intelligentia est indivisibilia esse, sicut ratio puncti et unitatis indivisibile : tamen et divisibile dicitur
specie, aut numero. Est enim aliquid specie divisibile, quod dividitur qualitate essentiali : et numero divisibile est, quod dividitur quantitate et numero materiae. Indivisibile vero numero est id quod vocamus singulare : quia in illo non invenitur diversitas in numerando. Specie vero indivisibile est, sicut notae, et sicut scientia ejus quod est quid est : notae quidem, sicut puncta : specie autem, sicut ea quorum est una scientia propter quid est et una intelligentia : et horum modorum secundum quemlibet modum, id quod primo dicitur, unum est id quod in substantiis est causa unius. Substantias autem dico quae sunt quid erat esse determinantes, et ad hunc modum alii referuntur modi unius. Dicitur igitur unum tot modis quot dictum est, quatuor videlicet, continuum naturaliter, et totum, et singulare sive indivisibile simpliciter aut secundum numerum, et unum specie quod est universale.
Si autem omnes modi unius considerentur, omnia dicuntur unum reductione ad modum tertium : quia omnia dicuntur unum quadam indivisibilitate : sed si ipsa ratio indivisibilitatis consideratur, tunc omnia reducuntur ad modum primum, et ad modum ultimum unius : omnium enim quae unum dicuntur indivisibilitate, aut sic est quod dicuntur indivisibilia ab indivisibilitate sui motus, aut ab indivisibilitate suae speciei et intelligentiae, sive quidditatis et formae.
CAPUT II.
In quo probatur, quod non est univocum de omnibus unius unum, sed ad unum primum aliquid est multiplicitas ejus relata, et illud dicitur primo et principaliter unum.
Oportet autem intelligere quod non est 7ext. et com. 2. dicendum, quod ea quae dicuntur unum,
<--- Page Split --->
dicantur simpliciter per intentionem unam : et ideo non potest dici per unam communem rationem , quid est unum esse, et quae est ejus ratio, sicut per unam rationem communem et univocam de terminantur ea quae sunt in uno genere et eodem. Dicitur enim unum tot modis non univocis, quot determinati sunt : et horum unorum est unumquodque unum cui inest aliquis dictorum modorum, cum tamen quilibet dictorum modorum multos sub se comprehendat per prius et per posterius dictos : et ideo necesse est quod quando aliquis dictorum modorum inerij alicui horum quae unum dicuntur , et quandoque idem modus, vel alius unius inest alii quod etiam dicitur unum, quod etiam consideretur per analogiam, quod illorum magis sit propinquum nomini unius in modo primo et principali : et hoc quidem magis vel maxime dicitur unum : alia vero quae per modum non ita propinquum participant modum unius, dicuntur unum potestate. Et ideo in consideratione elementi, et in considerratione causae, si aliquis eget dicere multiplicitatem elementi et causae quae determinat et distinguit et in rebus quae elementa dicuntur : et si eget dicere multiplicitatem reddentem terminum et rationem nominis principaliter dicti : ille enim praesupponit nominis rationem, secundum quem principaliter dicitur elementum et causa : et tunc videt quae rerum magis illud nomen participat, et illam dicit esse primo et principaliter elementum et causam, et alia quaecumque sint quibus convenit nomen, dicit esse modos illius.
Hoc autem gratia exempli dicamus sic, quod elementum est in compositione primum, et in resolutione ultimum, quod non dividitur vel resolvitur ad aliud ulterius se : et quidam quidem dixerunt, quod hoc elementum ignis est, eo quod est subtilissimum corporum specie : subtilissimum autem, ut illi dicunt, non resolvitur per divisionem ulterius. Videmus
autem per diffinitionem elementi positam, quod ignis resolvitur in materiam corporis simpliciter quam habet ante se: et ideo dicemus quod ignis non est secundum primam rationem elementum, sed potius cujusdam corporis elementum, quod videlicet est compositum ex contrariis . Dicebant autem aliquando quod elementum forsan est infinitum, eo quod ante infinitum nihil esse dicebant, ad quod resolvatur infinitum. Et contra hoc iterum dicemus, quod hoc non potest esse secundum primam rationem elementum : quia etiam infinitum habet materiam ante se, ex qua fit, et in quantum resolvitur per intellectum. Alii autem forte dicunt, quod aliquid aliud corporum est tale quod dicitur elementum, aut forte tale non dicunt elementum, sed vaporem vel corpus igne grossius et aere subtilius vel aliquid hujus. Et contra omnes taliter dicentes utemur eadem arte : per supra dictam enim elementi rationem palam est, quod non est idem ignis esse et esse elementi, sed potius ignis est elementum, non quidem sicut primum compositionis corporis principium, sed est ut res quaedam et natura quaedam per formam distincta, quae est elementum non corporis, sed cujusdam corporis : nomen vero elementi significat quod illi accidat sive conveniat elementi ratio, quod est aliquid compositionis principium, ut ex hoc ut primo componente fiat, et quod insit in re composita : et hoc modo materia prima est elementum non ignis, vel aliquod corporum simplicium. Eadem autem arte utemur multiplicitate nominis causae, et in multiplicitatem nominis unius : et in talibus omnibus quando volumus invenire illud quod primo et principaliter et maxime dicitur, et ad quod omnia alia referuntur : propter quod et unum principaliter et primo est indivisibile esse, et hoc enti hoc est unum enti est hoc esse, quod videlicet indivisibile sit : inseparabile autem sive indivisibile est, aut loco indivisibile, sicut quae unius sunt subjecti :
<--- Page Split --->
hoc enim loco inseparabilia sunt: aut quod sit indivisibile specie, sive mente, sive ratione et intelligentia, sicut ea quorum species et forma et quidditas una est: aut etiam quae indivisibilia toto et quae indivisibilia sunt determinato continuo, cujus partes copulantur et terminantur uno. Secundum hos igitur modos accipiendum est primum et principaliter unum in quolibet genere unius et entis: et ad istud omnia alia referuntur, quod maxime secundum suum ambitum est indivisibile.
CAPUT III.
Quod unum quod est metrum et principium in quolibet genere, est quiddam indivisibile ad modum unius quod est metrum et principium in numeris.
Text, et com.
Convenit autem uni quod maxime est unum et primum cujuslibet generis sive ambitus multiplicitatis cujuslibet, quod sit metrum sive mensura, et metrum sive mensura est primo ejus quod est magis proprie quantitas. Cum autem quantitatis aliud sit continuum, et aliud discretum, erit magis proprie quantitas discretum quam continuum: eo quod in discreto magis est cumulus partium: et ideo quod in discreto est unum primum metrum et unum indivisibile maxime dictum, et ab illo ad omnia alia transumitur primum unum in quolibet genere esse. Metrum etiam est quo quantitas cognoscitur: quantitas autem aut cognoscitur uno, aut cognoscitur numero. Et si dicatur quod numerus cognoscitur numero; et quod numerus magis convenit numero quam id quod non est numerus, tunc ad idem redit: quia ille numerus quo numerus cognoscitur, oportet quod cognoscatur uno: quia cum unumquodque
cognoscitur minimo et primo suae substantiae, et minimum et primum sit in quo stat resolutio, et resolutio numeri non stet nisi in uno, oportet quod omnis numerus cognoscatur uno: et ideo omnis quantitas in quantum quantitas est, cognoscitur uno primo, in quo stat resolutio: quo autem primo cognoscitur quantitas, est unum ipsum: et propter hoc unum est prime quantitatis, quae est numeri principium et non numerus, sicut nulla res primum principium ens alicujus generis est genus illud. Hoc igitur unum et unitas quod est numeri principium, principaliter dicitur metrum; et ab hoc etiam in aliis per analogiam dicitur metrum illud, quo primum unumquodque cognoscitur, et quo certificatur et redditur ipsius esse: metrum enim cujuslibet generis entis est unum: quia quodlibet ens, quando in ea quae procedunt ab uno generis illius principio, multiplicatur et extenditur, unum in ipso iteratur et coacervatur cum alio usque ad ultimum quod est illius generis maxime compositum, et quod non venit in compositionem alterius. Et hoc est sicut in lato et profundo, et gravitate et velocitate. Cujus probatio est, quia gravitas et velocitas sunt quiddam commune in modis contrariis: utrumque enim istorum est duplex per appositionem et dimintionem, sicut diximus in sexto Physicorum. Grave enim est quod est quantumumcumque habens motum et inclinationem gravis, Et grave iterum est, quod habet excedentiam in motu et inclinationem gravis, secundum omnes gradus appositionis infinitae grayiorum et graviorum, secundum quod habet dividere magnitudinem spati in infinitum. Similiter autem e contrario dicitur velox, quod quantulumcumque habet motum et inclinationem velocis. Et iterum velox dicitur, quod habet excedentiam motus et inclinationes velocis secundum omnes additiones quibus dividit tempus in infinitum, Velocitas enim quaedam est tardioris et tardioris, sicut et gravitas quaedam est
<--- Page Split --->
gravioris et gravioris, et levioris et levioris, et secundum has extensiones ab uno procedentes in multitudinem. In his omnibus est metrum et principium, id quod est primum unum et indivisibile secundum illud genus cujus est metrum et principium. Sicut autem hoc esse diximus in discretis et in his quæ extenduntur ex uno per modum quo numerus per additionem excrescit ex uno , ita etiam est in continuis : quia licet illa per divisionem non deveniant ad unum minimum, neque extendantur ex uno minimo per additionem, tamen quando redditur et certificatur earum quantitas , utuntur in lineis ut uno quasi atomo, sive indivisibili linea pedali, vel alia quæcumque minima esse ponunt , sicut agri mensuratores primum ponunt digitum ut lineam indivisibilem . Et iterato digito quater ponunt secundam mensuram palmum, et iterato iterum palmo quater tertiam mensuram ponunt pedem, et ex pede uno et semisse quartam mensuram ponunt cubitum, et hoc modo procedentes duodecim mensuras producunt, quibus omnium continuas mensurant quantitates : ubique namque et in omnibus primum metrum et mensurans quærunt tale aliquid quod sit unum et indivisibile : hoc autem et indivisibile est, aut simpliciter et simpliciter indivisibile est, sicut in numeris : aut est indivisibile unum quale producens ex se virtutes qualitatum per additionem, sicut in gravi, levi, veloci, et tardo : aut est indivisibile quanto quodam posito, sicut in mensuris continuorum inter mensuras primus ponitur digitus, et in ponderibus granum hordei. Ubicumque in quolibet genere mensurandi entis non videtur aliquid addendum vel auferendum, hoc dicitur esse primum indivisibile unum et certum omnium aliorum metrum : et ideo cum in numero sit tale unum, cui nihil penitus potest addi vel auferi, constat quod metrum numeri est metrum et unum certissimum : unitatem enim numeri omnes semper ponunt primum esse indivisibile.
In aliis vero entibus numerandis imitantur tale unum quale est in numeris quantum possunt. Nam a stadio mensurando in continuis, et talento mensurando in ponderibus, et similiter quolibet magno vel majori accepto et posito forsan fit oblivio et ignorantia, quantum sit additum et ablatum : quia incertior est quantitas major quam minor : et ideo si iteretur super aliquid quantitas major, non certificabitur mensuratum : eo quod quantitas mensuræ est ignota : et ideo additum vel determinatum in mensurando ex quantitate magna est etiam ignoratum : quod signoratur principium, ignoratur etiam principiatum : sed in minori quantitate hæc non est quæ magis est certa : et ideo cum iteratur vel additur vel subtrahitur ab eo quod mensuratur, magis certificat quam major. Et ideo omnes Philosophi et homines faciunt hoc esse metrum in quolibet genere, a quo primo secundum sensum non contingit auferre sensibilem et nota dignam quantitatem : et hoc faciunt in humidis et siccis et in dimensionibus gravis et in mensuris dimensionis continuæ : et ideo in humidis minimum ponunt cadum, et in siccis modium, et in gravibus et levibus sive ponderibus granum hordei, et in dimensionibus continuis digitum : et tunc putant se cognoscere totum quantum, quando cognoscunt per hoc mensurans primum metrum.
CAPUT IV.
In quo probatur secundum quem modum sit unum, quod est metrum in quolibet genere.
Eodem autem modo et in rebus omniText. et com. 4. bus procedunt secundum naturam existentibus et non existentibus secundum
<--- Page Split --->
artem : motum enim omnem mensuratum simplici motu et velocissimo : et hoc est motus cœli, qui proportione habita ad id quod movetur, parvissimum habet tempus : et ideo in astrologia tota in qua cursus et conjunctiones et præventiones et distantiae stellarum mensurantur, talis motus primi mobilis qui diurnus vocatur, est primum et metrum quo omnia mensurantur : supponunt enim, quod et verum est, quod motus primi cœli sit inter omnes magis æqualis et velocissimus omnium aliorum : et ideo ad illum judicant et numerant omnes alios stellarum et cœlorum motus. Similiter autem in musica, primum quo neumata mensurantur, est discrimen sive differentia quæ vocatur diesis, qua vincit tonus semitonium : et ideo diesis est iteratum primum in musicis. Similiter autem in voce litterata est primum elementum litteræ primæ : istæ autem omnia, cum non sint unius et ejusdem generis, ita sunt unum in communi dictum, quod illud unum quod prædicatur de eis, non est commune sicut genus unum, sed potius, sicut dictum est, per analogiam ad unum primum indivisibile in numeris : quia a primo uno in numeris sumitur analogia ad omnia alia quæ in diversis generibus unum dicuntur.
Sed hic est advertendum, quod illud quod est metrum primum in quolibet genere, non semper numero idem et unum indivisibile est, quod est metrum : verum aliquando sunt plura quæ tamen ponuntur ut unum, sicut in musicis ponitur primum semitonium, quod habet duo discrimina, quæ sunt duæ dieses, quæ quidem non sunt duo secundum auditum, sed in sermonibus et vocibus duo est : sed quia cantus mensuratur secundum melos ad auditum relatum, ideo duo illa discrimina pro uno simplici ponuntur. Similiter autem in vocibus litteratis quæ sunt syllabæ, dictiones, et orationes, non possumus ponere unam vocem elementalem qua mensurentur omnes : sed sunt elementa et tempora prolatione elementorum qui-
bus mensuramus vocem primam litteratam quæ est syllaba : quodlibet illorum tamen elementorum indivisibile est : et si est tempus longum, mensuramus illud duobus brevibus secundum prolationem, et tempus breve ponimus ut unum indivisibile simplex : unde dimensuratio in musicis et vocibus litteratis mensuratur duobus, sicut dictum est. Similiter autem in geometricis est : quia in illis dimensuratio quæ est diameter sive linea diagonalis in quadrato vel quadrangulo altera parte longiori, mensuratur duobus lateribus trianguli, qui continet angulum cui diameter subtenditur, sicut patet in primo Euclidis : quia quadrata duorum laterum valent unum quadratum. Diameter hoc autem modo mensuratur, et latus, et omnes dimensiones. Si enim sunt lineæ rationales et communicantes, mensurantur aliquo numero et unitate illius numeri : et si non sunt tales, mensurantur proportione quantitatis continuæ in latere, vel in diametro sumptæ : eo quod multæ proportiones sunt in continuis, quæ ad numeros reduci non possunt sicut patet in ultimis theorematibus secundi libri Euclidis. Metrum autem omnium est sicut unum : quia ipso cognoscimus ex quot et quibus est tota substantia mensurati, dividentes ipsam substantiam secundum metri iterationem, aut secundum quantitatem, aut secundum speciem et formam, sicut patet per exempla ante dicta. Metrum autem ideo est unum et indivisibile : quia quod primum est singulis, est indivisibile per aliquem modum : non enim similiter et eodem modo omne unum primum est indivisibile : est enim unum aliquod in mensuris continuis pes, et in numeris primum est ipsa unitas, et aliud est in aliis unum primum : et ideo aliquod unum est omnino indivisibile : sicut unum in numero : alia vero una prima sunt indivisibilia posita ad sensum, eo quod secundum sensibilium notam nihil potest eis auferri : hæc enim volunt mensuratores esse indivisibilia, sicut dictum est : forsan enim
<--- Page Split --->
magnitudinem penitus. Amplius id est metrum, ad cujus esse alia mensurata gradum entis accipiunt : omnia autem secunda sunt in gradu entitatis per aliquem accessum ad primum : videntur igitur secunda mensurari per primum. Amplius nunquam in aliquo ordine primum mensuratur per secundum sed e converso : cum igitur primus motor sit omnium primum, videbitur primus motor esse metrum omnium. Adhuc autem ejus quod est metrum, videtur esse proprium, quod sit causa : causa autem est primus motor per suum intellectum agentem : est igitur primum mensurans. His et hujus rationibus assentit Averroes, et sui sequaces, primam causam dicentes esse metrum entis. Objiciet autem aliquis in contrarium, quia id est metrum quod iteratur in his quaemensurantur : sed primus motor non sic iterratur in entibus. Adhuc autem id quod metrum est, aliquid est de substantia mensurati, sicut unitas aliquid est de substantia numeri : primus autem motor cum entibus non commiscetur.
Hi autem qui dicunt naturam generalissimi esse primum mensurans et metrum, duas potissimum inducunt rationes. Unam quidem, quia hoc est primum indivisibile simplex in genere. Aliam autem, quia natura generalissimi est subjectum primum iteratum in omnibus quae sunt ejusdem generis, et hoc dicunt debere convenire metro. Sed contraeos est, quod natura generis nihil certificat, neque diffinit : metrum autem certificat et diffinit id cujus est metrum.
Illi vero qui dicunt quod materia est primum mensurans, dicunt hoc triplici ratione. Una quidem est, quia metrum et mensuratum non conveniunt specie, sed genere et potestate : et hoc patet in numero qui mensuratur unitate, quae convenit cum eis non specie, sed potentia solum : quia, sicut dicitur in arithmeticis, unitas potestate est omnis numerus. Alia autem ratio est, quia metrum est iteratum in his quorum est metrum : nihil
autem iteratur in entibus nisi substantia materiae. Tertia ratio est, quia materia est sola prima quae subjicitur omni substantiae : et cum primum subjectum debeat esse primum metrum ejus quod fit ex ipso, sicut numerus ex unitate, videtur prima materia esse metrum. Objicitur etiam contra istos, quia materia per idem non iteratur in substantia, sed potius per divisionem. Adhuc autem, quia materia incerta est, et non intelligitur nisi per analogiam ad formam ; et quod est incertum, dividitur et non habet metri rationem. Adhuc multitudinis in numero non est causa nisi divisio materia ; igitur materia in entibus habet se sicut numeratum et sicut numerans.
His igitur omnibus sic digestis, videtur dici melius cum Averroe, quod primus motor per intellectum suum est metrum entis quod est in substantia : intellectus enim suus sicut in sequentibus probabitur, est causa entis : et lumen intellectus sive forma est hypostasis entium iteratum in ipsis entibus, et conferens omni enti essentialitatem, et ad ipsum mensurata entia entitatem habent longinquiorem vel propinquiorem : et illud lumen secundum quod est in propriis essentialibus et naturalibus, majorem et minorem accipit determinationem. Et ideo ens determinatum mensuratur a primo penitus simplici, cui nulla facta est oppositio : et quando dicitur quod metrum est aliquid de substantia, patet jam esse verum, quod licet primus motor per substantiam non sit de natura entium, tamen per lumen intellectus substantificat entia, sicut colores substantificantur per lumen quod est in perspicuo. In se autem est certissimum, simplicissimum et manifestissimum secundum naturam, licet quoad nos sit occultum propter nostri intellectus debilitatem. Illi autem qui ponunt naturam generalissimi esse metrum, parva et exigua ratione moti sunt : et adhuc nec videtur consentiendum esse dictis eorum : insufficienti enim crediderunt signo : quia
<--- Page Split --->
simplex et primum secundum intellectum non necessario est metrum, nisi et alia concurrant quae conveniunt metro : et hoc est quod reddant et certificent ea quorum metra sunt in quantitate : quantitatem autem dico secundum accessum ad ens primum et verum, vel secundum recessum ab illo. Hanc enim extensionem ad similitudinem quantitatis habet omne ens, quod procedit ab intellectu primo : sed de hoc multum diximus, et adhuc in sequentibus plura dicemus. Hi autem qui materiam posuerunt esse metrum, omnino præter rationem dixerunt, propter rationes quae in contrarium adductæ sunt : licet enim metrum in specie non conveniat cum mensuratis, tamen rationem mensurantis non habet prima materia, sed potius prima forma, sicut diximus : et dico primam, quod est secundum esse prima, et non secundum rationem tanlum. Et ex his patet solutio dubiorum.
CAPUT VI.
In quo per rationem Pythagoræ ostenditur quid sit primum mensurans in eutibus.
Tect. et com.
Sunt quidam Pythagoræ deliramenta sequentes, qui metrum rerum dixerunt esse scientiam et sensum : eo quod, sicut diximus in quarto hujus sapientiæ libro, verum ponunt esse in apparendo homini per sensum, et scientiam, et quod res sequuntur ea quæ sunt in anima potius quam e converso. Dicti autem istius causa fuit, quia cognoscimus magis id quod mensurat, quam cognoscamus mensuratum : id enim per quod certificatur incertum, certum est et cognitum : certificatur autem mensuratum per mensuram
certam. Supponebant autem isti, quod id quod est in anima certissimum est et notissimum. Sed tamen istud dictum falsum est : sed potius cum res extra animam existentes sint causa nostræ scientia, potius res extra animam existentes mensurant animam secundum sensum et cognitionem, quam e converso : et in talibus accidit nobis, sicut si dicamus quod aliquo alio a nobis nos mensurante, nos ipsos cognoscimus secundum quod quanti sumus, cum cubitum nos mensurantem nobis ipsis superponimus. Sic enim species rerum accipiendo nostrum intellectum et invenimus et cognoscimus, sicut subtiliter in secundo libro de Intellectu et Intelligibili nos ostendimus. Pythagoras vero omnium rerum dixit esse metrum hominem scientem : homo enim talis est sciens et sentiens : metrum autem est sciens et sentiens : ideo quia sentiens habet sensum, et sciens habet scientiam et sensum : et scientiam dicimus esse metra subjectorum sensibilium et scibilium : quia sensus est species sensibilium, et intellectus est species scibilium, sicut in libro de Anima tertio est ostensum 1. Dicimus enim quod sensus et scientia nihil sunt superabundans super formas sensibilium et scibilium : et ideo dicentes hanc positionem ratione inducta aliquid dicere videntur : licet falsum dicant sic opinantes, tamen ex ratione dicti eorum accipimus quod unum in ratione nominis est, quod maxime dicimus esse metrum, et hoc est primum indivisibile notum et certum : et hoc quidem per prius convenit quantitati, et deinde convenit etiam qualitati per posterius : et hoc est palam per prædicta : tale autem quod habet et nomen et rationem metri, erit in aliquo tale si est indivisibile secundum quantitatem, et in alio si est indivisibile secundum qualitatem ; unde necesse est quod illud unum quod est metrum, sit indivisibile, aut simpliciter, aut in quantum unum et pri-
<--- Page Split --->
mum est positione, sicut in ante habitis determinatum est. Quia vero unum sic ponitur, per quod quantitas mensuratur uniuscujusque, necesse est diversa poni, quae quidem licet in se indivisibilia sint, tamen ad pondus vel aliter ad mensuram relata supponuntur certae et indivisibilis esse quantitatis. Omnia enim extensa ex uno aliquo principio secundum esse intelliguntur, et secundum extensionem hanc habent secundum suam naturam quamdem quantitatem, et in quantum talia sunt mensurabilia per unum : et hoc quidem unum ex quo extenduntur in sensibilibus speciem sensuum, et in scibilibus speciem intellectus dixit esse Pythagoras, et ideo dixit sensum et intellectum esse mensuram omnium. Est autem hoc primum, ut diximus, lumen intelligentiae determinatum ad naturam entis in genere : et quia hoc sicut per determinationem factam ad genus diversum est, ideo primum mensurans in generibus entis est diversum : et per similem modum diversum efficitur in specie, quando ad speciem determinatur : et ideo in speciebus diversis sunt metra proxima diversa, et aliquando est accipere sub specie aliquod individuum, quod simplicius et purius illam accipit naturam : et illud individuum aliquando dicitur metrum esse aliorum quae sunt in eadem specie : eo quod ad modum ejus mensuratur natura speciei in aliis : licet enim species et genera non secundum magis et minus dicantur de substantiis, tamen quando accipiuntur secundum esse et secundum quod sunt naturae subjectorum, in consequentibus potentis naturalibus habentur secundum magis et minus.
CAPUT VII.
In quo determinatur quae sit una natura in quolibet genere prima, utrum separata, vel conjuncta : et si conjuncta, quae sit illa.
Est autem nunc inquirendum quid sit Text, et com. 6. illud unum quod est principium et metrum entium secundum substantiam et naturam, utrum videlicet se habeat unum illud quemadmodum superius in tertio libro in quaestionibus tractavimus de ipso, vel non, ubi inquisitum est quid est illud unum secundum substantiam et naturam : et quomodo nos oportet loqui de ipso, utrum videlicet loquendum sit de ipso quasi de substantia aliqua existente quae sit substantia una ejusdem unius de quo loquimur, sicut omnes prius Pythagorici dixerunt unitatem esse principium omnium quasi unam substantiam existentem omnium : et sicut posterius post Pythagoram dixit Plato ponens unum, quod est idea, esse principium omnium : aut magis sit illud unum quaedam natura quae supponitur physicae. Et oportet quaerere de uno secundum quem modum oportet notabilius et significantius dici, sicut quidam naturalium dixerunt, qui non posuerunt principia mathematica. Physicorum enim alius illud unum quod est omnium principium, dixit esse amorem, eo quod amor est unitivus amantium. Alius autem magis respiciens ad materiam, dixit illud esse aerem, propter humidum subtilis continuans, quod est aeris proprium. Alius autem dixit illud esse infinitum, eo quod nihil est extra ipsum : et ideo convenit ei maxime esse unum.
Objicientes autem contra eos qui mathematica ponebant, dicimus quod si est sicut in septimo supra probavimus et in
<--- Page Split --->
quinto, quod nullum universalium potest esse substantia rerum, sicut diximus in septimo, cum sermo haberetur de substantia et ente,tunc etiam esse non potest quod hoc universale unum quod Pythagoras et Plato ponunt esse genus omnium, sit substantia rerum : universale enim non est unum quid praeter multa in quibus habet esse, et est commune ad illa secundum prædicationem solum, et non secundum esse et substantiam unam quæ salvatur in omnibus illis : et palam est ex ibi dictis sicut ens, quod est prædicatum commune, non est substantia entium, ita nec unum quod convertitur cum ipso, propter eamdem rationem : hæc enim duo, ens et unum, maxime et universaliter prædicantur de omnibus. Quia igitur genera quæ sunt minus universalia, non sunt naturae quædam et substantiæ separabiles ab aliis, ideo nec unum et ens quæ sunt magis universalia, contingit esse naturas separatas ab aliis : et propter easdem causas nec ens nec unum nec genera alia sunt substantiæ quædam et naturae separatæ.
nita sicut ex duobus principiis, sed potius sicut ex habitu et privatione, quia dicimus quod nigrum est privatio albi, sicut tenebræ sunt privatio lucis : ita dicimus quod est uniuscujusque natura una prima, ex qua sicut ex principio procedunt omnia quæ sunt generis illius : unde si entia omnia essent colores, entia essent quidam numerus procedens ex uno primo, quod est color albus. Palam autem est, quia quorumdam entium, sicut dictum est, unum est esse sicut colorum : si tamen in coloribus, sicut dictum est, aliquid quod unum habet esse primum, ut album : hoc enim forte verius est lumen, quod est colorum substantia : sed de hoc hic non facimus vim : sed quod diximus, gratia exempli est inductum. Similiter autem si omnia entia essent melodia, tunc numerus entium non esset numerus separatus, sed potiüs numerus entium esset discrimen primum, quod est diesis, sive semitonium : semitonium enim habet duas dieses, sive unum discrimem diesum, et numerus separatus non esset substantia eorum, et unum primum quid esset aliquid separatum, sed esset substantia entium : non enim tunc unum quod est separata unitas, esset entium substantia secundum hanc positionem, sed primum discrimem diesum ex quibus est semitonium. Similiter se habet et in sonis elementorum. Si enim entia essent numerus sonorum, et unum primum de soni natura esset substantia rerum, quod est forte elementum vocale, quod est per se sonans primum, et eodem modo si entia essent figurae orthogoniae, hoc est, rectilineæ : tunc entia essent non numerus separatus, sed numerus figurarum : et unum illius numeri esset primum. orthogonium quod est trigonum, ex quo fieret omnis figura. Eadem autem ratio est etiam in aliis generibus entium : propter hoc si sic procedatur in aliis, sicut in passionibus, et quantitatibus, et qualitatibus, et in motu, et dicatur quod entia prædicto modo numeri sunt, et unum aliquod primum est
- Amplius autem necesse est quod in omnibus similiter se habeant ens et unum. Quoniam igitur in quolibet genere entis est aliud et aliud unum, sicut est alia et alia natura entis, sicut et in quantis est unum quod est de natura quantitatis, palam est ex prædictis : in omnibus enim illis totaliter sive universaliter quæritur quid in quolibet genere unum, sicut quæritur quid est natura entis in ipso? et hæc quæstio ideo est, quia non est sufficiens dicere, quod hoc idem unum quod est primum et universale, sit propria uniuscujusque generis natura. Sed sicut quærimus de coloribus, quis est color unus et primus? et dicimus illum esse album, et deinde producimus alia quæ sunt de genere coloris ex hoc primo colore et ejus contrario nigro : ex his enim duobus omnia quæ sunt de genere coloris, videntur esse genita, et non sunt ge-
<--- Page Split --->
in omnibus ex quo producuntur, tunc patet, quod entia non sunt numerus simpliciter, sed numerus quidam, et unum non simpliciter, sed aliquid determinatè naturae unum est principium et substantia eorum. Si vero hoc idem unum est substantia, tunc etiam in substantiis sive in genere substantiæ necesse est similiter se habere : sicut enim diximus, sîmiliter se habet in omnibus quod dictum est. Palam igitur est, quod unum in quolibet genere est cujusdam naturae : et hoc quidem unum quod est principium et universale, nullius generis determinati est natura, sed est multiplicatum per analogiam et diversum in omnibus, et est sicut in coloribus color unus primus : manifestum est igitur, quod unum ipsum quod sicut in substantia est primum, ipsum est una substantia prima in genere substantiarum.
Quia vero unum et ens significant idem Text, et com. 8. licet modo diverso, ideo utrumque istorum sequitur et circuit omnes categorias : et quia per unam et eamdem rationem non sunt hoc in aliqua una categoria, manifestum est ex prædictis : non enim sunt univoce de omnibus prædicata, et in quid sive substantia, neque in quale prædicantur de omnibus, neque in quantum, et sic de aliis : sed in prædicatione similiter se habet unum tanquam ens, et neutrum addit aliquid distinguens aut distinctum super his de quo prædicatur,nisi forte in modo qui in privatione consistit, sicut nos in superioribus hujus sapientiæ ostendimus : et ideo cum dicitur unus homo, nihil dicit diversum ab homine hoc quod additur unum, quemadmodum nihil diversum dicitur, cum dicitur homo et homo ens. Nihil ergo diversum dicunt ens et unum præter quid et præter quale et præter quantum : et in his omnibus idem est quid unum esse quod est quid esse, et quantum unum esse et quantum esse, et quale unum esse et quale esse.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE OPPOSITIONE UNIUS ET MULTI, ET EJUSDEM ET DIVERSI, ET ÆQUALIS ET INÆQUALIS, ET SIMILIS ET DISSIMILIS.
CAPUT I.
De oppositione unius et multi : et est in eo digressio declarans quatuor genera oppositorum.
Text. et com. His habitis, oportet nos determinare 9. oppositionem quae est inter unum et multa : et quia unum in substantia est idem, et unum in quantitate est æquale, et idem in qualitate est simile, oportet nos etiam loqui de opinione quae est inter idem et diversum, et de ea quae est inter æquale et inæquale, et de ea quae est inter simile et dissimile. Dicamus igitur incipientes, quod unum et multa quibusdam modis opponuntur : unum enim et pluralitas quae est multitudo quaedam, se habent ad invicem sicut divisibile et indi-
visibile. Omne enim quod est plurale et multum, dicitur aut divisum in plura, si pluralitatem habet actualem : aut dicitur ut divisibile, si pluralitatem habeat in potentia. Unum autem aut dicitur simpliciter indivisibile omnino : aut si quidem est divisibile secundum potentiam, tamen supponitur ut indivisum secundum actum. Quoniam ergo jam scimus ex his quae in Logies determinata sunt, quod contrapositiones sive oppositiones quatuor modis dicuntur, quorum unus est oppositorum secundum privationem et habitum, alter autem secundum contraricetatem, tertius secundum contradictionem, et quartus sicut opponuntur relativa : licet nos hic de contradictione et oppositione relativorum non indigeamus ad præsens. Dicamus igitur, quod secundum prædicta apparet, quod unum et multum quae se habent ut indivisibile divisibile, non opponuntur secundum contradictionem, neque opponuntur ut ad aliquid dicta : unum autem dicitur et ostenditur esse ex contrario suo quod sibi
<--- Page Split --->
opponitur, sicut ex divisibili dicitur et ostenditur indivisibile, sicut omnis privatio dicitur et ostenditur ex suq habitu. Dicitur enim privatio per diffinitionem habitus, et ostenditur ex ipso : quia ha-
bitus est principium cognitionis privationis, et sic indivisibile ostenditur ex divisibili1 : pluralitatem enim secundum sensum magis quam unitatem cognoscimus, et divisibile magis est sensibile quam indivisibile : et ideo secundum rationem quae accipit a sensu, divisibile et pluralitas sunt prius quam indivisibile et unum. Documentest autem hic valde attendendum, quod tum pricum nos ante determinaverimus, quod unum indivisibile est metrum certificans esse entium, et privatio nihil penitus certificet, quod unum non potest esse privatio, nec opponi ut privatio multo2 : sed potius cum unum sit simplex, et ante se non habeat aliquid prius, non potest exponi per aliquod positivum sive affirmativum, sed exponitur per consequentem negationem, quae nihil est ipsius : sed natura quae ipsum est, procedit affirmata et posita : et ideo licet secundum suum nomen dicatur a privatione, tamen secundum naturam habitus est et potentia affirmativa : et ideo oppositio quae hic determinata est inter unum et multa, ostensa est esse secundum nomen. Nomen autem jam diximus impositum esse a negatione consequente. Et eadem ratio est in eo quod dicitur primum, et in eo quod dicitur principium, quorum utrumque exponitur per consequentem se negationem : et haec est interpretatio nominis quoad nos facta, et non secundum rem ipsam.
Scitas autem, quod unum nominatum statim in intellectu relinquit formam suam : et secundum hanc formam opponitur multo secundum modum contraricatis, et non secundum supposita : et hoc patet, quia unum est de constitutione multi, quod non posset esse, si oppo-
neretur ei secundum suppositum. Sic igitur in forma opponitur contrarie, et in nomine opponitur privative, et in supposito non opponitur, sed est constituens multum : hoc autem quod est multum, opponi habet ad paucum sicut opponuntur relativa : ad unum autem habet oppositionem contrarietatis et privationis : quoniam multum est recedens ab uno per divisionem : et divisio privatio est unitatis potius quam unitas privatio divisionis: divisio enim omnis in ratione privationis consistit. Et ideo Pythagoras posuit eam esse de non entibus. Si autem opponitur quod contraria nata sunt fieri circa idem : unitas autem et multitudo non ordinantur ad idem : dicendum, ista nata sunt fieri circa idem : quia omnis multitudo procedit ex uno, et hoc unum in generibus diversis diversum est, ut diximus paulo ante : et talis ordo ad unum sufficit contrarietati in genere. Si autem accipiantur contraria physica, quae sunt agentia et patientia, tunc contraria sunt circa idem, quod est materia subjecta, sicut patet ex determinatis a nobis in Physicis.
Attendendum est etiam, quod non ens Non ens non opponi non opponitur non enti3, nec potentia potur non en ti. tentia sed ens enti opponitur, et actus actui opponitur, et actus potentiae : et secundum oppositionem entis ad non ens quando ad idem refertur, est sumpta oppositio contradictionis. Secundum oppositionem autem qua actus actui opponitur, est sumpta oppositio relativorum, in qua per oppositionem respectuum oppositio est, quia utrumque refertur ad reliquum : et ideo utrumque est de alterius ratione. Secundum oppositionem autem actus ad potentiam est duplex oppositio : aut enim potentia dicit diminutionem in actu tantum, aut in actu et in principiis subjecti secundum quae subjectum receptibile est habitus : et primo quidem modo est oppositio contrarietatis : et ideo
<--- Page Split --->
unum contrariorum ut privatio se habet ad reliquum, et est motus de uno ad aliud, et e converso : secundum reliquum autem modum est oppositio quae dicitur privationis et habitus, et est motus de habitu ad privationem, sed non regressus de privatione ad habitum, sicut jam in ante habitis in nono libro determinatum est : nec possunt esse plura genera oppositorum:et quia prima non sunt nisi enset non ens, et potentia et actus, et ista ad invicem et ad unum pluribus modis secundum compositionem comparari non possunt. Haec autem subtilius et prolixius in Logicis sunt determinata.
CAPUT II.
De oppositione ejusdem et diversi, et similis et dissimilis, et aequalis et inaqualis.
bus id quod facit identitatem, est unio quam facit aequalitas : quia per nullam formam inaequalitatis ab invicem separantur.
Similia vero secundum speciem sunt Text. et com. 11. illa quae non sunt eadem simpliciter secundum numerum entia, nec secundum substantiam differentia, et tamen ipsorum est una qualitas : et ideo major minori est simile, quamvis sit aliud ab ipso et inaequale, quia unius sunt qualitatis sicut inaequales rectae lineae : hae namque sunt quidem ad invicem similes, sed non sunt simpliciter eaedem. Alia vero dicuntur similia si habent eamdem speciem ea in quibus magis et minus est, tamen in illa specie non sunt magis et minus : quia tunc species illa est similitudo essentialis eorum, sicut homines similes sunt ad invicem, licet unus sit major et alter minor, ut puer et gigas et nanus. Alia iterum dicuntur similia, si eadem passio insit eis secundum speciem, quamvis illa passio insit eis secundum magis et minus, sicut duo alba quorum unum est magis album reliquo. Alia autem iterum similia dicuntur, quae licet plura habeant, et in uno non simpliciter conveniant, aut etiam habeant simpliciter altera ab invicem, tamen perchira sunt, hoc est, prae manibus, et in promptu est facile reducere eam in convenientiam, sicut stannum simile est argento, aut auro rubicundo ignis, et croceo simile est rubeum, et cholorae rubeae ignis : quia per facilem additionem prae manibus est reducere stannum ad argenti convenientiam, et aurum ad ruborem ignis, et croceum ad ruborem, et choleram ad ignis rubedinem. Palam est igitur, quia diversum et dissimile dicitur multis modis, et aliud etiam dicitur oppositionis modo ad idem : quia aliud est diversum. Et ideo sicut omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est idem vel diversum, ita omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est idem vel aliud.
Text. et com. 10.
Sicut autem jam ante descripsimus, ubi distinximus contraria in quinto hujus sapientiæ libro, unius quidem in substantiis proprius effectus est idem, et in qualitate simile, et in quantitate æquale : et pluralitatis vero sive multitudinis in substantiis quidem est diversum,in quantitatibus autem inæquale, et in qualitatibus dissimile. Cum autem idem dicatur multipliciter: uno quidem enim modo dicitur idem quod et ratione formæ et numero materiæ est idem : et hoc vocatur idem numero, sicut tu tecum es idem numero : hoc enim et specie formæ et numero materiæ est unum et idem. Amplius autem dicimus idem si est una ratio primæ substantiæ secundum forman,sicut secundum speciem linearum lineæ quæ sunt æquales rectilineæ dicuntur eaedem cum illa, et æqualia inter se trigonia dicuntur eadem trigonio sibi æquali, quamvis sint plura secundum numerum : sed in tali-
<--- Page Split --->
Qeut modis Aliud autem dicitur ab aliquo, si non alieuit dieitur aliud habet secum identitatem in ratione formae ab aliquo. et numero materiae : quapropter etiam tu propinquis tibi diversus es et alius ab eis. Alio autem modo dicitur aliud et diversum, ut in mathematicis, per oppositionem ad illum modum ejusdem quem dicimus esse rectorum linearum et aequalium trigoniorum, sicut linea curva aliud est a recta, et quadratum a trigono. Diversum igitur et idem dicitur omne ad omne : et causa est, quia omne quod est ens est et unum et idem, causatur ab uno et opponitur ei diversum et aliud : et hoc supponunt ens : et neutrum eorum convenit non enti : quia inter idem et diversum sive aliud non est oppositio contraditionis ut unum sit ens, et alterum non ens : et ideo neutrum eorum dicitur in his quae non sunt entia, quod sint idem vel diversa vel alia. Sed in entibus omnibus dicitur alterum eorum : sicut enim sequitur quod omne ens enti est unum cum ipso, aut non unum aptum natum esse cum ipso, et ens et unum convertuntur : ita dicere oportet quod idem et diversum est omne ens enti. Idem igitur et diversum talem habent ad invicem oppositionem, qualis determinata est : et atiud est idem cum diverso : quia aliud et diversum distantiam dicunt secundum substantiam, et utrumque illorum causatur a divisione quae est causa pluralitatis et multitudinis : et ideo utrumque talem ad idem habet oppositionem, qualis est inter unum et multum : et hanc jam in ante habitis sufficienter determinavimus.
CAPUT III.
De differentia et diversitate et contrariætate.
Text. et com. Differentia vero et diversitas aliam quamdam habent diversitatem sive de-
terminationem, eo quod ista alium habent respectum et resolutionem quam idem et diversum. Diversum enim cum sit diversum ab aliquo, non est necessarium esse diversum alicui in quo conveniat secum : et hoc est ideo, quia idem et diversum sequuntur omne ens. Omne enim ens omni enti est aut idem, aut diversum, sive conveniat in aliquo cum ipso, aut non. Sed quia omnis differentia aliquid unum in quo est potestate, dividit, ideo proprie loquendo id quod est differens ab aliquo per differentiam, est differens alicui uni quod dividit cum opposita sibi differentia : propter quod necesse est quod idem aliquid sit cum illo a quo dividit per differentiam : hoc autem idem in quo differentia conveniunt, est aut genere idem generalissimo, aut subalterno, aut est specie idem si habeant differentiam qualitatum activarum vel passivarum accidentalium : omne namque differens, aut differt genere, aut specie. Et genere quidem differentia dicuntur, non quidem quorum non est una coelementatio categoriae, sed potius quorum non est una communis materia quae sit subjectum primum : et horum non est transmutatio ad invicem : possunt tamen esse in una categoria, eo quod omnis differentia proprie loquendo est in genere praedicamenti. Quorum autem non est aliquod unum nisi ens et unum, sunt quidem diversa ab invicem, sed non differentia proprie loquendo. Alia tamen et diversa sunt et largo modo differentia quaecumque secundum figuram categoriae sunt alia et alia. Specie vero sunt differentia, quorum idem est genus proximum. Si autem idem est genus remotum, adhuc dicuntur eadem specie, sed minus proprie : et hoc modo si sunt species diversae, dicuntur etiam minus proprie differentia specie. Genus enim dicitur illud secundum quod ea quae differunt specie, ambo idem et convenire dicuntur. Contraria vero dicuntur esse differentia : et ipsa contrarietas dicitur quaedam esse differentia. Quia autem
<--- Page Split --->
hoc bene supponimus sicut verum esse, palam erit per inductionem. Omnia autem quæcumque differentia sunt proprie, videntur in aliquo eadem esse, et non solum esse diversa in omnibus, sed quædam diversorum sunt genere diversa, quædam autem non, sed sunt in eadem coelementatione categorie. Quæ autem sunt eadem specie, sunt in eodem genere. In aliis autem determinatum est quæ sunt eadem genere subjecti vel diversa : hoc enim in Logici logice, et in libro Cæli et Mundi physice determinatum est.
hujus signum est, quia diversa genere, si aliud non impediat, sunt in eodem subjecto, nec mutuo se expellunt1. Sed talia tamen diversa secundum genus large loquendo distant magis et non sunt convenientia sibi plus quam ea quae differunt specie : et quia non habent viam ad invicem, sed sunt distantia ultra viam, patet quia generationes sunt ex contrariis ultimis : aut si sunt ex mediis, oportet quod medium accipiatur ut participans ultimum : et ideo illorum continua est via ad invicem : inter autem contrarietates in quolibet genere acceptas, illa est maxime quæ est universalior, et primo dividit generalissimum : dictum autem est, quod maxima distantia est contrariorum : maxima autem in quolibet genere est illa quæ est finalis extremi et impermixti contrarii ad suum finale extremum et impermixtum contrarium. Dicimus enim aliquid tunc esse maxime, cujus non est hyperbole, hoc est, excessus: et dicimus aliud esse finalis et in fine, extra vel ultra quod non amplius aliquid distantius est accipere, vel habere possibile. Finalis enim differentia habet et tenet finem distantia, sicut et omnia alia finalia finem habere dicuntur. Constat autem quod extra vel ultra finem nihil est : finis enim in omni eo quod est, ultimum est et complementum : et ideo nihil est penitus quod egeat aliquo ulterius, quando ponitur finale rerum. Ex his igitur quæ dicta sunt, satis palam est quod contrarietas finalis quædam est distantia. Cum autem contraria dicantur multipliciter, sequitur quod id quod finaliter est, ita sicut dictum est, quod habet maximam distantiam. Sunt enim contraria media et extrema, sicut diximus : et hoc est ut si ita dicamus, quod esse contraria insit eis quæ maxime et finaliter distant.
Tazr.et com. 13.
Ex his enim quæ ibi dicta sunt, scitur quæ sunt eadem genere vel diversa. Patet igitur ex dictis, quod contrarietas quædam est differentia. Quia vero differentiæ contingunt ea quæ sunt ab invicem differentia plus et minus, oportet quod aliqua maxime sint differentia, quæ maxime distant a medio contactu in quo se differentiæ contingunt : et hoc est id in quo sunt potestate materiæ, et hoc est utriusque subjectum : illud enim dividentes separantur ab invicem secundum hanc maximam differentiam quæ maxime distat secundum esse contrarietatis ; unde contrarietas est duorum sub uno genere differentium maxime distantia : et hoc est verum de pura et prima contrarietate. Quia vero distantia est in spatio loci per se, propter hoc contrarietas in loco causa est contrarietatis in aliis : et ideo ponitur distantia ut causa in diffinitione contrariorum universali. Et hujus causam nos jam assignavimus in libro de Natura loci et locati et in Cælo et Mundo. Quia vero contrarietas maxima est differentia, et maxime distans, palam erit ex inductione : ea enim quæ genere distant, non proprie habent maximam ab invicem distantiam, eo quod non habent viam et spatium quo moveantur ab invicem : maxime autem distantium via est communis media : et
<--- Page Split --->
nisi simplicia ei extrema : et sic non potest opponi unum nisi uni simplici.
Si autem quis objiciat, quod hoc in Objectio bonis. Ethicis dicitur fallax signum, quia unum quod est voluntarium opponitur duobus involuntariis : uni quidem per ignorantiam dicto, reliquo autem per violentiam. Dicendum, quod in veritate per Solutio. maximam distantiam non opponitur nisi unum uni, sicut probatum est : sed quia duo continet in se omne voluntarium : omnis enim voluntas est in ratione appetitus existens quidam : et ideo per formam rationis opponitur involuntario per ignorantiam, et per formam appetitus opponitur involuntario per violentiam : et sic inter quatuor formas, rationis videlicet et ignorati, et appetitus et violenti sunt duae distantiae maxima : et in utraque opponitur unum uni tantum.
Quod autem diximus, quod localis distantia prima est distantia contrarietatis, secundum quosdam habet calumnias : quia cum primum genus quod est subjectum et causa omnium aliorum, sit substantia, videtur quod contrarietas quae est in substantia, sit prima contrarietas et causa contrarietatum aliarum : et sic non videtur esse prima contrarietas quae est secundum situm et locum. Sed haec et similia non difficile est solvere : quia cum dicimus locum esse generationis principium, et contrarietatem quae est in loco, esse causam aliarum contrarietatum, non accipimus locum ut spatium mathematicum, sed potius corpora quae sunt locus locans alia corpora physica : et sic substantiae quaedam locantes et qualitates activas et passivas dantes corporibus locatis in ipsis : et ideo secundum rationem accepta prima contrarietas est quidem generis primi quod est substantia. Si autem secundum esse accipiatur, tunc est prima contrarietas loci superioris et inferioris secundum differentias suas, sicut diximus in libro de Natura loci et locati : hoc enim modo locus generationis est principium generationis quemadmodum et pater, sicut dixit Porphy-
His autem sicut dictum est existentibus, palam est quia tali genere oppositionis plura uni opponi vel contraria esse possibile non est. Et hujus causa est et ratio, quia ultimo nihil est ulterius : quia quod per superabundantiam dicitur, convenit uni soli : nec potest esse, quod una distantia ab una parte plura habeat ultima ad quae terminetur : et hoc quidem est verum, si vera est contrarietas distantia vera duorum terminorum, et unum et finale est terminus ex parte una. Si vero hoc est in loco in quo prima est contrarietas, tunc necessarium est quod etiam aliorum contrariorum sint veri et simplices ultimi termini. Finalis enim differentia est illa quae plurimum differt : quae cumque enim sunt genere differentia, illa non est exterius extra distantiam accipere in specie sua : quia illa sunt non habentia viam, sicut paulo ante diximus : ostendimus enim quod ad ea quae sunt extra genus, non est differentia horum quae per distantiam continuam habent viam ad invicem : haec enim distantia quae contrariorum est, continuae via est, et in eodem genere ea quae sic plurimum distant, sunt contraria : maxima namque distantia horum, sicut saepius diximus, est finalis : et finalis est, quae in eodem susceptibili plurimum differt : contrariis enim una et eadem est materia. Nec sunt plurimum differentia, nisi ea quae sunt sub eadem potentia materia : et haec non possunt esse
<--- Page Split --->
rius t. Cum autem dicitur, contrariorum maxima est distantia in eodem susceptibili, accipiuntur ambo contraria ut actus pueri educti de potentia susceptibili, quod medium est inter ea et aequaliter se habens ad utrumque in quo sunt simul in potentia, sed non in actu, et utrumque in potentia est ad reliquum, sicut statim patebit in sequentibus.
CAPUT V.
De oppositione privationis et habitus, et qualiter contraria sunt privative opposita.
Text, et com. Prima autem contrarietas in quolibet 15. genere est habitus et privatio : et hujus causa est, quia in omni genere prima principia eorum quae sunt in genere, sunt potentia et actus : potentia autem sub privatione existens privatio nominatur : quorumcumque enim contrariorum alterum est vilius et minus nobile, hoc secundum privationis modum determinatur, sicut frigidum ad calidum privatio est, et album ad nigrum : de hoc autem saepe in pluribus locis determinatum est a nobis. Non tamen omnis privatio alterum est contrariorum. Multipliciter enim dicitur privatio, sicut in quinto distinximus. Sed illa privatio est contrariorum, quae est finalis secundum maximam distantiam : hoc enim supponit illam esse inter extrema : alia autem contraria quae contrarietatis nomen et rationem participant per ista et secundum ista, contraria vocantur per aliquam ad ista analogiam : quaedam enim dicuntur contraria, quia habent in se ista finalia contraria et componuntur ex ipsis, ut media inter album et nigrum : quaedam
autem dicuntur contraria, quae faciunt aut sunt poemata sive operativa ipsorum: alia autem dicuntur contraria, quia sunt de perfectione et mutatione istorum : et similiter se habet ratio aliorum quae dicuntur contraria. Quamvis autem sicut ante dictum est, opponantur contradictoria et privative opposita et contrarietas et ea quae sunt ad aliquid, non tamen haec omnia generâ similem habent modum oppositionis : palam enim est, quod primum genus horum oppositorum quidem est contradictio, et contradictoria sunt extrema entis : et hoc dicitur primum, quia dividit ens et non ens generaliter respectu omnis subjecti unius : privatio vero secundum quod est genus oppositionis quae est contradictio quaedam circa subjectum determinatum : diximus enim jam, quod si aliquid est quod non habet id quod impossibile est ipsum habere : aut si non habet id quod aptum natum est habere, hoc privatum est aut totaliter, aut non habet illo modo, aut illo tempore quo determinatum est quod habere debet : multipliciter enim jam hoc distinximus, sicut prædictum est a nobis in aliis locis hujus sapientia, in quinto videlicet libro, ubi omnes modi privationum distincti sunt. Palam igitur est, quod privative opposita quaedam contradictio sunt in potentia determinata, aut concepta cum susceptibili determinato, sicut cæcum et videns circa animalis oculum in tempore et modo quo debet habere visum : et quia sicut privatio subjectum sibi determinat cujus constantia supponit, contradictio autem non, ideo contradictionis non est medium secundum se, sed privationis est aliquando medium aliquod : et hoc manifestum inductione. Nam si contradictorie accipiam æquale et non æquale, de omnibus dividunt verum et falsum : omne enim quod est, vel est æquale, vel non æquale est : sed si accipiam privative opposita, sic dicendo, æquale vel inæquale, non de
<--- Page Split --->
omnibus possum dicere : non enim omne quod est æquale, vel inæquale alicui est : sed æquale et inæquale sunt solum dividentia verum et falsum in eo quod est susceptibile æqualitatis et inæqualitatis, et hoc est genus determinatum quod dicimus quantum vel quantitatem. Reducta ergo contraria ad idem susceptibile, accipiunt rationem privationis et habitus, quia privatio et habitus habent medium, et falsa sunt ambo de hoc quod non est proprium susceptibile eorum.
Si igitur generationes omnes et muta- 16. tiones qua sunt ad formam in materia determinata, fiunt ex contrariis : fiunt autem ex contrariis sic quod fiunt ex specie aliqua sive speciei habitu, aut privatione speciei et habitus et formæ,tunc palam est ex hoc ipso, quod contrarietas est privatio quaedam, si omnis generatio est et mutatio talis,sicut dictum est : et præcipue ista quæ de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : privatio vero quæ est contrarietas, forsan non est privatio omnibus, sed quibusdam, sicut diximus. Causa vero est, quia multipliciter contingit privari privatum, sicut sæpe determinatum est : ea enim sola contraria sunt proprie, ex quibus sunt ad invicem mutationes ultimorum et maxime distantium : et illa sola sunt privationes ad invicem. Hoc autem palam fit per inductionem : omnis enim contrarietas quæcumque supponatur inducendo, habet alterum contrariorum ut privationem et potentiam. Non tamen hæc oppositio est similiter et æqualiter omnium, sed potius generis determinati : inæqualitas enim non est inæqualitas omnium, sed æqualitatis tantum est privatio. Similiter et dissimilitudo non est privatio omnium, sed similitudinis tantum : et sic malitia non est privatio nisi virtutis, et sic est in omnibus aliis per privationem dictis.
la adjecta determinatione : aliud autem dicit privationem cum determinatione temporis, sicut imberbis in tempore adolescentiæ post pubertatem : et ideo puer non est imberbis. Aliud autem dicitur privativum in aliquo membro : unde lapis cæcus non dicitur, vel claudus, velsurdus. Aliud etiam dicitur secundum aliquam ætatem determinatam, ut catulus cæcus post novem dies. Et aliquid diciturprivatum in aliquo proprio sibi conveniente. Et aliquid dicitur privatum tempore, sicut claudus qui non habet rectas tibias, in quocumque tempore non habet : et propter hoc horum quæ privative opponuntur et contrarie, est aliquando medium aliquod : unde videmus quod est homo qui neque bonus neque malus est bonitate et malitia in civilibus, sicutis qui incivilis est et rusticus. Aliquorum autem privative oppositorum non est medium circa proprium susceptibile, sicut paris et imparis circa lineam. Amplius autem eorum quæ habent medium, alia habent medium determinate suppositum et diffinitum : alia autem non, sed medietas eorum est determinata et indiffinita. Ex omnibus igitur istis palam est, quia semper alterum in contrariis dicitur secundum privationem.
CAPUT VI.
De mediate et immediate oppositis, et qualiter unum uni vel duobus vel pluribus opponitur.
Ex omnibus autem his quæ dicta sunt, Text.et com, 17. hoc est intelligendum, quod sive unum et multum principia sint aliorum contrariorum, sive genera, hæc duo sufficiunt : quia ad unum reducitur unum contrariorum, et alterum ad multum : et hoc diversificatur secundum diversitatem go-
<--- Page Split --->
nerum, sicut superius in hoc eodem libro ostendimus : sufficiunt autem ideo ista pro principiis vel generibus sumpta : quia omnia alia referuntur ad ista per idem quod causatur ab uno, et diversum quod causatur a multo vel pluri. Quoniam vero, sicut praedeterminatum est, unum uni est contrarium, forsan dubitabit aliquis quomodo potest opponi unum ad multa, cum multa non sunt unum, nec una natura aliqua: et quomodo potest esse quod aequale opponitur magno et parvo, quae non sunt unum. Quarentes per hanc dictionem, utrum, semper ponimus eam in contrapositione et tali contrapositione, quae dividendo infert alterum per responsionem. Dicimus enim quarentes de contrariis, ut utrum hoc est album, aut nigrum ? ut quarentes in contradictione per utrum, dicimus, utrum est hoc album, aut non album ? et quarentes in privative oppositis, dicimus, utrum est hoc caecum, aut videns ? et in ad aliquid quaerentes, dicimus, utrum est hic pater, aut filius ? Sed de his quae sibi non contraponuntur non dicimus quarentes per utrum. Non enim dicimus quarentes, utrum hoc est album, vel homo ? quia neutrum potest esse, et utrumque potest esse. Non ergo in talibus non oppositis quærimus per utrum, nisi per accidens, ex suppositione intentionis dicimus se aliqua habere ad aliquid unum ut opposita, licet opposita non sint, sicut dicimus, utrum venit Cleon, aut Socrates ? intendentes quod alter, et non reliquus, nec uterque debet venire : tunc enim divisim ut contraria Cleon et Socrates se habent ad venire : hoc tamen secundum necessitatem non est verum in aliquo genere, quod alterum talium semper inferatur sine reliquo : et hujus causa est, quia non sunt opposita, Socrates et Cleon, sed ex suppositione per accidens hoc idem evenit in talibus quod evenit in oppositis. Sola enim opposita proprium habent hoc quod non contingit ea simul secundum actum existere : et hoc proprio oppositorum utitur sic interrogans quando
dicit, quis eorum venit, Cleon, aut Socrates ? posito quod non ambo simul venire possint, et ignoretur quis eorum veniat. Si enim daretur quod contingeret eos simul venire, derisio esset interrogatio per utrum, quando dicitur, utrum venit Socrates, aut Cleon ? Si vero etiam ita se habet in omni interrogatione facta per utrum, tunc omne de quo interrogatur per utrum, similiter et secundum unum et eumdem modum incidet in contrapositionem, quae est in genere contrariorum unius et multi sicut si interrogarem, utrum uterque simul veniunt, aut alter ? et attendantur oppositio inter utrumque quod est plura, et alterum quod est unum supposito, quod haec oppositio quaeratur.
Si autem sicut jam bene determinaText, et com. 18. tum est, interrogatio quae est ipsius utrum, semper est in oppositis, videmus autem quod quaeritur, utrum aliquid sit majus, aut minus, aut aequale ? tunc quaeramus, quae sit contrapositio aequalis ad ea quae sunt majus et minus. Non enim alteri soli est contrarium, ut videtur, per naturam interrogationis factae per utrum, nec ambobus potest esse contrarium, ut videtur secundum praedicta, ubi probatum est unum uni esse contrarium. Quod enim ambobus sit contrarium, videtur ex hoc quod non magis aequale videtur opponi majori quam minori. Amplius autem si dicat aliquis, quod aequale opponitur majori et minori per rationem inaequalitatis quae est in utrisque : tunc quaeramus quomodo aequale contrarium est inaequali ? aut enim hoc quod dico, inaequate, erit in pluribus, ita quod significet plures naturas quae sunt convenientes divisim majori et minori, aut est in uno, ita quod significet unam naturam, qua opponatur utrumque illorum in una communi natura : et si dicatur quod inaequate significet unum et idem, quae est una natura simul in ambobus, tunc sequitur quod sit op-
<--- Page Split --->
positum ambobus. Illa enim natura una non est potentia subjecti, eo quod illa nulli opponitur : erit igitur hæc natura formæ et actus per quam opponitur majori et minori : et ex hoc sequitur quod inæquale sit, nec majus, nec minus : et quod nec minus, est æquale : ergo inæquale est æquale, quod est impossibile.
Si autem æquale dicatur duas naturas significare, quarum una convenit majori, et altera minori, adhuc quidem juvat negatio, et inducit ut hoc dicant illi qui dicunt inæquale esse dualitatis majoris et minoris : sed ex hoc sequitur quod unum quod est æquale, duobus est contrarium, quæ ut ducæ naturæ assignantur in eo quod est inæquale per negationem inæqualitatis, hoc est contra hoc quod jam subtiliter determinatum est, quod tantum unum uni opponitur : impossibile est igitur unum duobus opponi. Amplius æquale medium quoddam videtur esse magni et parvi : et ex hoc iterum alia oritur difficultas : videtur enim quod contrarietatis nullum sit medium prorsus, quia ex diffinitione contrarietatis quæ supra posita est, videtur non posse esse mediatio aliqua contrariorum : quæcumque enim esset mediatio illa, non esset, nec esse posset distantiae finalis : sed potius illa distantia quæ mediationem habet, semper habet medium aliquid propinquum, et illud semper sumet participando extrema secundum diversum modum : quæ autem sic sibi mediando appropinquant, non maxime distant. Cum igitur contraria maxime distent, contraria non videntur esse, quæ medium habent : et sic multa privative dicta non sunt contraria : quod iterum est contra superius disputata. Restat igitur quod æquali opponatur inæquale, aut sicut negationi æqualitatis, aut sicut privationi ejusdem : et sic utrum uni opponatur. Sed hoc iterum videtur stare non posse, quia non videtur æquale opponi tantum alteri, sed duobus ambobus.
Dicatur ergo ratio quare magis opponitur magno quam parvo : oportet igitur quod negatio ejus quod dicitur inæquale, quæ est privativa, sit horum amborum quæ sunt majus et minus : et ideo per prius et rationem simpliciter dicitur inæquale ad utrumque, et non ad unum per alterum. Dicimus enim quærentes per utrum, utrum hoc est majus vel æquale, aut utrum est hoc æquale vel minus ? et hoc quidem est verum : quia æquale dicit medium excedentis et excessi. Medium autem in eo quod medium, forma est comparata ad duo : et ideo duo habet opposita, nec impedit quin contraria maxime distent, quamvis habeant media : quia medium non impedit distantiam extremorum. Sed unum aliquando medium Medium non impedit explus distat ab extremo secundum oppositremorum distantiain. tionem generis, quam extremum ab extremo, sicut est in proportionibus et in his quæ pertinent ad electionem : quia medium duarum malitiarum est virtus quæ in genere boni, et ducæ malitiæ amba sunt in genere mali, secundum quod bonum et malum sunt genera eorum quæ secundum mores determinantur. Nihilominus tamen extrema secundum potentiae distantiam et extensionem ejus maxime distant : et hæc potentia est proportio susceptibilis et subjecti ad actum contrariorum : quia cum medium symbolum habeat cum extremo, facilior est transmutatio a medio ad extremum, quam ab extremo ad extremum : et ideo major est distantia extremi ad extremum, quam extremi ad medium, vel e converso. Medium enim est, in quod prius venit transmutatum quam in extremum, sicut dictum est in VI Physicorum.
Attendendum autem est, sicut et supra diximus, quod privatio habens medium, non est semper quæcumque causa : sed oportet quod sit generis determinati : non enim verum est quod omne ens omni enti sit æquale, vel majus, sed tantum illud in quo aptum natum est esse æquale, et majus, et minus : est enim æquale alteri, quod neque ad ipsum magnum,
<--- Page Split --->
neque parvum est, sed est aptum natum esse aequale sibi, et magnum esse, et parvum : et aequale quidem opponitur ambobus illis, prout ipsa sunt negatio privativa significata per inaequale : quapropter etiam tale oppositum mediatum est, sicut etiam in moribus, quod neque malum est, neque bonum, opponitur et bono et malo : sed medium tale in proportionatis ad invicem et contrariis est innominabile et multipliciter dicitur : et hoc est necessarium, quia non est unum tantum medium secundum unicam proportionem tantum susceptibile contrariorum, sed secundum multas et indefinitas : et ideo magis et significantius dicitur per abnegationem utriusque extremorum, sicut si medium inter album et nigrum dicatur, quod nec est album, neque nigrum : hoc enim medium non dicitur unum tantum unicae proportionis et participationis extremorum, sed dicitur modo quodam infiniti, sicut colores medii in quibus ipsa dicitur privativa negatio, quando dicitur, neque est album, nec nigrum : hoc enim est necesse, aut subalbum esse, aut pallidum, aut tale aliquid medium. Et ex hoc patet, quod illi qui opinantur quod omnia media oporteat propriis dici nominibus, non recte corrigunt dictionem quando medium nominatur per abnegationem extremorum. Opinantur enim illi, quod si medium nominetur per abnegationem extremorum, quod inter quaecumque quocumque modo ab invicem separata multa hoc modo possunt dici media : si enim hoc verum esset, tunc inter pedem et manum, quae sunt membra distantia in corpore, est medium, quod neque pes, neque manus : hoc enim dicunt, quia et id quod neque bonum est, neque malum, est boni et mali medium : et hoc dicunt quasi talia media sint aequaliter omnium est, et non determinent sibi genus determinatum : hoc autem, sicut jam ostendimus, non est necesse accidere : eorum enim quae sunt opposita quae significantur in negatione quaest medium quod estinter
ea, est aptum natum esse distantias, quae sunt generis determinati : hae enim sunt extensiones potentiae determinatae : aliorum vero non est talis differentia distantiae ab invicem, eo quod quorumdam congregationes et coelementationes sunt in alio quodam genere, neque cum istis habent unum subjectum : et ideo nec ad invicem habent proportionem, neque mutantur ad invicem.
CAPUT VII.
De solutione dubitationis qua est de oppositione unius et multi.
Est autem similis cum inductis dubi- 20. tatio : si enim detur quod multa simpliciter opponuntur uni, sequitur impossibile et inconveniens. Sequitur enim quod unum erit aut paucum, aut pauca, quod est inconveniens. Si enim multa paucis opponuntur, et unum uni tantum opponitur, oportet quod unum sit paucum : et ex hoc sequitur quod unum sit plura, quia omnia pauca sunt plura. Amplius si concedatur quod duplatio est multiplicatio, tunc sequitur quod duo sunt multiplex : ergo multa : et ex hoc sequitur, quod unum paucum : quia si duo sunt multum, cum non possint esse multum, nisi ad unum : omne autem multum dicitur opponi pauco : ergo unum est paucum ad quod dicitur multum, quod est duo : nihil enim est paucius duobus nisi unum. Amplius sicut breve et productum sive longum se habent ad longitudinem, sic ad pluralitatem se habent multum aut paucum : sed in longitudine tam breve quam productum est linea et non punctum : ergo in pluralitate tam multum quam paucum est pluralitas : ostensum est autem, quod unum est paucum :
<--- Page Split --->
ergo unum est pluralitas, quod est absurdum.
Amplius hoc quod est multum et multa, simul est quoddam multum pluralitatis : hujus enim non est instantia, quin semper multum sit multa, nisi in quodam continuo humido et indeterminato, sicut est aer et aqua : quia aqua est multum et non multa pluralitate aliqua, sed in numeris semper quod est multum, est multa pluralitate : sed secundum hoc paucitas erit pluralitas quaedam : et quia paucitas etiam est pluralitas, et quod est paucum hoc modo, est pauca : et ex hoc sequitur quod unum sit pluralitas quaedam, si conceditur unum esse paucum : necessarium autem est concedere unum esse paucum, si concedatur duo esse multa, sicut ante probatum esse videtur : et hoc est inconveniens. Sicut autem diximus, multum dicitur aliquando multa, et aliquando multum dicitur differenter a multis, velut aqua quae dicitur multa aqua, et tamen non dicitur multa pluralitate. Sed in his quae sunt multa pluralitate, sunt ea quae sunt divisibilia in actu plura vel diversa, et dicuntur multa tantum uno modo : et hic modus est, quod pluralitas habens excedentiam ad aliam pluralitatem, dicitur multa respectu ipsius : aut si habet pluralitas illam excedentiam simpliciter quae est excedentia enormis ad aliam pluralitatem : e contrario autem dicitur paucum, quod est pluralitas defectum habens, aut simpliciter, aut respectu alterius pluralitatis excedentis eam : et utrumqüe istorum est tanquam numerus, aut tanquam id quod non opponitur nisi uni : subjectum enim multi et pauci non habet oppositionem nisi ad unum : eodem enim modo dicimus multum et multa, sicut dicimus unum et una, aut album et alba. Omnia enim haec aliter et aliter dicuntur in generibus diversis, sed in genere numeri habent se sicut dictum est : et tunc ex hoc solvitur inducta quaestio : quia sicut mensurabile dicitur ad metrum, et ad metrum quod
est mensurabile, et ad mensurabile, sic ad invicem dicuntur multiplicationes : omnis enim numerus est quaedam multa, et sic numerus est unum, sicut mensuratum est unum. Omnis enim numerus mensurabilis est uni quod numerat ipsum : et etiam est omnis numerus compositum quoddam uni mensuranti : sed non omnis numerus est compositus ex pauco : quia duo est numerus, qui nec componitur ex multis nec ex paucis : tamen tria sunt quae sunt unum paucum et multum : et inter hoc unum est tantum metrum : sed paucum est et metrum multi et mensuratum uno, multum autem simpliciter est mensuratum. Secundum praedicta duo quae sunt pauca simpliciter sunt multa, hoc modo duo dicuntur multa esse pluralitas non habens excedentiam : duo enim est numerus non habens excedentiam ad aliquid quod sit numerus, et non habens excedentiam simpliciter. Non enim est excedentia duo, sed potius duo sive dualitas est primum quod in numeris est pauca simpliciter : binarius enim est primum in numeris simpliciter defectum habens in pluralitatis excessu. Propter quod etiam non recte affirmavit Anaxagoras suam positionem dicens, quod simul sunt omnes res simpliciter et sunt infinitæ parvitate : loco enim parvitatis debuit dixisse paucitate : quia paucitas est passio pluralitatis, et non parvitas : non enim sunt finita homogenia quæ ponit Anaxagoras : quia paucum neque propter unum, ut dicunt quidam, neque propter duo. Quod autem non propter unum, patet : quia paucum est plura. Quod autem non propter duo, palam est, quia duo est multum quoddam, et multum opponitur pauco. Hoc autem ante determinatum est.
Dicamus igitur quaestionem solventes, Text. et com. 21. quod unum opponitur multis per respectum, sicut metrum opponitur ei quod mensuratur : aliqua autem sunt ad aliquid per accidens, ut illa quaecumque
<--- Page Split --->
non secundum se sunt ad aliquid per hoc ipsum quod sunt, sed potius quia alia quaedam relata sunt ad ipsa. In his enim relatio est in altero extremorum tantum secundum esse, et in reliquo est tantum secundum rationem : est autem a nobis divisum in quinto hujus sapientiae libro 1, quia ea quae sunt ad aliquid, dupliciter sunt ad aliquid. Alia namque sunt ad aliquid sicut sibi per oppositos respectus contraria sive contra opposita. Alia vero dicuntur ad aliquid non per oppositos respectus, sed per respectum unius quod est ad alterum, et non e converso, sicut scientia ad scibile respectum habet, et non convertitur : unde scibile est ad aliquid, quia aliud aliquid ab ipso dicitur ad ipsum. Unum vero nihil prohibet esse minus aliquo ut duobus, sed non propter hoc sequitur, quod sit paucius aliquo : quia non sequitur, si est minus, quod sit paucum : pluralitas enim quasi quoddam genus est numeri : numerus enim est pluralitas mensurabilis uno : unde etiam unum et numerus opponuntur, non ut contrarie, sicut innuunt objecta, sed potius, sicut dictum est, ut quaedam ad aliquid dicta, quorum unum respectum habet ad reliquum secundum esse, et reliquum non est ad illud nisi secundum dici et secundum esse absolutum : non enim ei opponitur numerus et multum, nisi in quantum est mensurabilis numerus : et multum nec unum opponitur multo et numero, nisi in quantum est metrum : propter quod non sequitur quod omne quod est numeri per aliquem modum, sit numerus : quia unitas est numeri, est enim metrum, et tamen unitas non est numerus. Si quid enim indivisibile est, numeri quidem est, sed non numerus. Similiter ad aliquid dicta est scientia ad scibile, sed scibile ad scientiam non reddunt per relationem illi qui bene naturam relativorum considerant. Videtur tamen aliquibus scientia metrum esse, et quod scibile sit mensuratum :
sed e contrario est secundum veritatem : et ideo accidit per consequentiam, quod omnis scientia est scientia scibilis, sed non omne scibile est scientiae : quia modo quodam scientia mensuratur per scibile : unde scientiae numerantur secundum scita : et sic opponitur unum et multum, ita quod multum est ad unum ut ad metrum suum : pluralitas autem non est contraria pauco, sicut genus non est contrarium speciei : sed hoc est quod multa est, sicut pluralitas excedens ex pluralitate aliqua superexrescente : et sic nec unum omni modo est contrarium pluralitati nisi secundum formam, sicut dictum est : quia pluritas est quid divisibile : unitas vero est quid indivisibile : unde multitudo et pluralitas sunt ad aliquid sicut scientia refertur ad scibile. Aliud autem est quod unum non secundum se ad aliquid est, sed sicut metrum : et hoc est ad aliquid secundum dici solum : et hoc accidit ei in quantum est metrum : multum autem et paucum opponuntur ad aliquid, ita quod utrumque est ad reliquum, eo quod unum dicit excessum, et alterum dicit defectum : et haec sunt verissime ad aliquid secundum oppositos respectus. Si autem est contrarietas inter unum et multa, hoc non est nisi gratia formarum, sed verissime sunt opposita ut ad aliquid dicta, sicut jam dictum est. Et per hoc patet solutio dubitatorum.
CAPUT VIII.
In quo probatur, quod media ejusdem generis sunt cum extremis, et quod componuntur de ipsis.
Quomodo vere jam ostendimus in ante 1ext et com habitis, quod contrariorum contingit esse
<--- Page Split --->
medium, sequitur necessario quod medium contrariorum et ipsa contraria quorum est medium, sint in eodem genere : hoc autem patet ex ipsa medii ratione. Medium enim illud dicimus esse, in quod prius necessarium est permutari id quod permutatur quam in extremum, sicut quod permutatur ex gravi, quod est hypate, dictum est ad hoc quod est acutissimum in cantu, si continue transit de extremo ad extremum, oportet quod continue veniat per minimas differentias et rationes mediorum qui sunt medii ptongi sive soni.Quod autem dico, quod hoc est: verum si continue transit, ita dictum est quia in continuo transitu sunt quaedam media secundum naturam et potentiam omnia, sed non ut in actu distincta, sicut etiam in Physicis determinavimus, quod in quolibet motu sunt media secundum potentiam infinita : sicut enim in colore quando est continua mutatio ex albo in nigrum, profecto prius venit in punicum, et plumbinum, et omnes alios medios secundum esse materiale acceptos. Et hoc secundum unam similitudinem est in omnibus aliis in quibus est continua mutatio ab extremo in extremum : non enim contingit permutationem fieri ex uno genere in aliud genus, nisi secundum accidens : sicut si dicamus ex colore aliquo permutationem in figura non quidem per se, sed quia ex alteratione coloris simul et figura permutatur, sicut etiam mutatur figura, quando nix liquescit in aquam : et hoc est secundum accidens : et ideo inter genera diversa per se non est medium : quia duo genera diversa in quantum hujus sunt duapotentia, ex quibus extenditur oppositio formarum, qua est secundum speciem : et licet ad diversitatem generum sequatur diversitas specierum, tamen haec non est alia de causa, nisi quia negata potentia negatur et actus : et ideo non sequitur, si non sit permutatio inter genera, quod non sit permutatio inter species : sed si est permutatio inter species unius generis, sequitur quod omnia media sunt
de genere illo in quo sunt extrema. Igitur necesse est, quod media et extrema quorum sunt media sint in eodem genere : omnia autem media sunt media quorumdam oppositorum, inter qua est permutatio : non enim est permutatio per se nisi inter opposita. Et hac ratione iterum apparet, quod impossibile est quod aliqua sint media nisi oppositorum : et ea quod sunt ejusdem generis, minus sunt opposita : quia si essent media aliqua non de natura oppositorum, tunc cum per media sit permutatio, posset esse permutatio ad non opposita : quia cum motus sit via et fluxus quidam, non ducit ad extremum, nisi quod est de natura medii : oppositorum autem qua sunt opposita secundum contradictionem, non est medium aliquod : contradictio enim est contrapositio quaedam, cujus altera quaecumque pars est semper et aeternaliter vera et non permixta cum falso : et si daretur quod altera pars non esset semper sic impermixta, sequeretur quod contradictio non nullum medium haberet : et sic contradictio non divideret verum et falsum : qua omnia in quarto hujus sapientiae libro reprobata sunt. Inter contradictoria igitur non est motus, sed mutatio quae finis motus est, non motus, sicut in Physicis dictum est. Cæterorum vero qua per contrapositionem opponuntur, quaedam sunt ad aliquid, quaedam opponuntur privative, et quadam contrarie : sed inter ea qua sunt ad aliquid, quaecumque cum oppositione ad aliquid non sunt contraria, non habent medium. Causa vero est, quia quaedam relativorum non sunt in eodem genere : sicut enim diximus, aliquando unum ad aliquid dictorum esse relativum secundum suum esse, et non secundum reliquum : et tunc non sunt in eodem genere : et habitum est supra, quod de genere in genus non est permutatio : quid enim posset etiam fingi medium scientiae et scibilis, per quod est motus de scientia ad scibile sive scitum ? In aliis autem relativis qua ambo in eodem ge-
<--- Page Split --->
nere sunt, non potest esse motus: quia sicut diximus in ante habitis, motus est de potentia ad actum: sed duo opposita secundum relationem sunt duo actus, quorum neutrum est in potentia ad alterum, sed posito uno ponitur et alterum. Sed si qua relativorum sunt contraria vel privative opposita, illa habent medium, sicut magni et parvi medium est aequale.
tur talis differentia constitutiva est sicut albi et nigri, est talis prioritas ad media, et per tales differentias primas : albedo quidem est color disgregativus, nigredo autem est color congregativus. Et ipsæ differentiæ quæ sunt priores in genere coloris, sunt disgregatio et congregatio : et illa contraria quæ illis differentiis constituuntur, sunt priora et simpliciora : illa autem quæ sunt contraria sive contrarietatis modo differentia, sunt magis contraria quam illa quæ non sic differunt primis differentiis. Reliqua autem sunt media et secunda, quæ secundum ordinem naturæ sunt mixta sive composita ex genere differentiarum extremarum, sicut patet in omnibus coloribus qui sunt medii. Illi enim sunt albi et nigri secundum compositionem diversam. Igitur cum compositum sit in genere componentium, oportet quod medii colores dicantur esse de genere in quo sunt albi et nigri. Est autem hoc genus color, et est color ex quibusdam differentiis primis constituentis contraria : hæc autem quæ sunt media, non sunt contraria prima, sed potius sunt ex primis. Sin autem hoc negaretur, et diceretur quod media constituuntur ex simplicibus primis et genere, tunc sequitur quod nullus sit medius, sed omnes extremi : et sic quilibet mediorum erit albus vel niger color, quæ sunt extrema. Oportet igitur dici quod diversa media sunt primorum contrariorum, et hoc est necessarium : et secundum prædicta primæ differentiæ essent disgregativum luminis et congregativum : hæ enim differentiæ primæ sunt quærendæ, per quas media constituantur secundum compositionem. Quæcumque vero sunt vere et simpliciter contraria in genere aliquo, illa non sunt composita ex aliquo mediorum suorum. Necessarium est enim, quod illa quæ sunt in eodem genere composita, componantur ex compositis et simplicibus ejusdem generis, aut quod maneant incom-
Si autem, sicut ostensum est, media contrariorum sunt in eodem genere, tunc sequitur necessario quod componantur ex eisdem contrariis, quorum ipsa sunt Compositio media. Dico autem componi medium dumedii ex extremus pliciter 1 : aut enim componitur ad actum duplex. et formam medii ex formis contrariorum, sicut in coloribus mediis : aut componitur ad potentiam et virtutem medii et non ad actum, eo quod participat aliquo modo virtutes extremorum et non actum, sicut est in medio spatii et situs : et sicut est in qualitàtibus quæ non habent medium secundum actum. De hoc tamen alibi a nobis determinatum est : talium enim mediorum et contrariorum, aut est aliquod genus commune, cujus potentia extenditur in illa : aut nullum est genus eorum. Non potest autem dari quod nullum genus sit talium : et si dicatur quod ipsorum sit aliquod genus, oportet dari quod aliquid sit prius mediis in genere illo : quia licet species coæquævæ sint in genere secundum quod sunt species, tamen quando genus secundum esse accipitur, et ea quæ sunt sub genere sunt contraria et media, minus erunt extrema non coæquæva mediis, sed principia eorum et causæ : et sic in genere est aliquid ante media : sed constat quod extremorum contrariorum differentiæ quæ priores sunt mediis, sunt constituentes et facientes species contrarias quæ sunt quasi generis species : ex genere enim et differentiis constituitur species. Quibus igi-
<--- Page Split --->
posita et simplicia. Illa vero quae sunt priora contraria, sunt incomposita, sive non composita ex invicem, et ideo sunt principia aliorum. Sed quae sunt media, aut omnia sunt composita, aut nullum, cum una et eadem ratio sit de omnibus quae supra dicta est, quod videlicet medium est, in quod primum venit id quod mutatur quam in extremum : constat autem hoc esse falsum, quod nullum medium sit compositum. Dabitur hoc ergo esse verum, quod omne medium compositum est ex ejusdem generis extremis : ex contrariis enim per compositionem fit aliquid : et ideo transmutatio fit prius in medium quam in extremum : medium enim erit uniuscujusque contrarii, aut majus, aut minus : eo quod nihil per aequalitatem componitur ex contrariis : quia si aliquid per aequalitatem extremorum componeretur, illud secundum aequales virtutes haberet contraria : et cum nullum aequaliter dominetur super alterum, esset illud compositum incorruptibile. De hoc autem diximus in libro secundo Peri genesees 1, et ostendimus inconvenientia quae sequuntur ad dictum ejus qui dicit medium ex aequalibus constare extremis : medium ergo est et maxime medium motus et contrariorum, quod secundum magis et minus habet contraria extrema. Medium enim motus semper unum extremum habet in accipiendo, et alterum in abjiciendo : et id quod habetur in accipiendo, secundum virtutem fortiorem habetur, quamvis in principio motus et juxta principium minus habeatur secundum formam. Omnia igitur quae sunt media, sic sunt composita : sicut enim diximus, quidquid est unius quidem magis, alterius vero minus est compositum : et est in illis quorum dicitur esse, ita quod sit unius quidem magis, alterius vero minus. Quia vero inter contraria ejusdem generis immediati non sunt diversa priora, eo quod prime differentiae unius ge-
neris non sunt nisi due, tunc oportet quod omnia media sint ex duobus contrariis primis quae sunt media ejusdem generis : propter quod etiam subcontraria sive contraria inferiora contenta sub primis et media oportet esse ex contrariis. Dico autem contraria inferiora, quae non sunt pure prima, sed sunt juxta prima, ut salsus et pinguis in saporibus sunt juxta amarum et dulce. Palam igitur ex dictis est, quod omnia media sunt in eodem genere cum his quorum sunt media, et quod omnia media componuntur ex extremis.
CAPUT IX.
De oppositione differentiarum primarum quae sunt in eodem genere.
Diversum vero specie est, quod ab ali- 24. quo est diversum, ita quod ipsam suae diversitatis causam habet ab ea differentia quae facit diversitatem dividendo potentiam generis : et oportet ut hoc quod sic per divisionem diversificatur, insit ambobus diversis : et hoc est sicut si dicam, quod hoc genus, animal, per divisionem diversum est specie, oportet quod ambo dividentia ipsum sint animalia : necessarium est igitur, quod in eodem genere sint quaecumque diversa specie sicut per divisionem ab uno genere prodierunt. Tale namque hoc voco genus, quod ambobus dividentibus unum et idem dicitur per praedicationem esse, et non secundum accidens, habens potestate differentiam divisivam generis et constitutivam speciei, sive illud generis sit sicut materia, in cujus potestate est actus, sive sit animal, sicut forma communis quae nihil diffinit, sed per diffe-
<--- Page Split --->
rentias in species determinantur. His enim duobus modis sumitur genus proprie, ut in quinto hujus sapientiae libro determinatum est : ad diversitatem enim non sufficit, quod diversum non sit nisi aliquid commune prædicatum de ipsis : sed oportet etiam adesse aliud utrique, quod facit diversa esse secundum actum : et ista diversa oportet esse hoc animal ipsum quod est commune, non secundum esse, sed secundum rationem prædicati substantialis : oportet enim esse hoc quidem equum per equi diferentiam, illud autem hominem per diferentiam constitutivam hominis : propter quod etiam hoc quod est genus, est commune sic diversorum ab invicem secundum speciem : et quando utrumque accipitur secundum se divisum, tunc hoc quidem est tale animal, et illud tale, et non sunt unius speciei, sicut si hoc quidem sit equus, illud vero homo. Et ex hoc concluditur quod eadem differentia quæ sic dividit genus, est ipsius generis diversitas. Dico enim generis differentiam esse illud quod facit diversitatem in genere illo in quantum facit diversum : sed hoc esse idem genus determinando et finiendo ut actus determinat et finit potentiam generis : et hæc differentia pro certo est contrarietas illa prima quæ dividit genus.
Hoc autem palam est ex inductione : omnia namque quæcumque genera inducuntur, dividuntur per aliqua prima et maxime distantia et opposita, sicut cum dico, animal rationale et irrationale : licet enim hoc quod dico irrationale, privatio quædam sit, tamen secundum intellectum dicit illam naturam in qua conveniunt omnia illa super quæ abundat homo per rationem : et sic dicit quamdam potentiam ulterius divisibilem, donec stabit in una specifica quæ forte innominata est, sicut et in superioribus hujus sapientiae determinatum est. Ostensum est autem paulo ante, quod contraria sunt in eodem genere : differentia enim finalis maxime distantium secun-
dum extensionem unam potentiae generis est contrarietas : omnis autem differentia quæ est species faciens differre, est aliquid et alicujus generis : et hoc idem est genus, quod est æqualiter in ambobus specie differentibus. Et ex hoc sequitur, quod omnia contraria sunt in eadem coelementatione categoriæ, quæcumque sunt contraria specie differentia et non genere. Differentia enim specie sunt ab invicem maxime differentia : et hoc quidem non habent genere differentia, ut color, et sapor, et substantia : et ideo compatiuntur se ad invicem, nec habent materiam ad invicem secundum cujus extensionem maxime distent, sicut jam in ante habitis diximus. Specie enim differentium est differentia finalis, quæ maxima est : et talis diversitas non fit eorum quæ simul sunt ad invicem in subjecto uno : oportet igitur quod differentia talis sit contrarietas : hæc enim est diversa esse specie ea quæ in eodem sunt genere habere contrarietatem, quæ sunt ulterius individua per differentias, sicut sunt species specialissimæ, quæ ulterius non dividuntur : quæcumque enim species subalternæ accipiuntur, illæ non sunt distinctæ per ultimum actum, et ideo nihil determinant, sicut nec genus : et ideo illæ differentiæ non sunt ultimæ, sed sunt permixtæ potentiæ generis. Ea vero quæcumque sunt omnino individua entia sicut particularia, nullam habent differentiarum contrarietatem : quia non differunt nisi per materiam : omnes autem contrarietates fiunt in divisione ultimarum differentiarum, et in mediis quæ sunt inter illas, sicut in præcedenti capitulo dictum est : et hoc fit in speciebus ultimis priusquam veniatur ad individua particularia per solam materiam et accidentia differentia. Ex his palam est, quod si aliquid diversorum specie accipiatur in genere aliquo, illud nec idem, nec diversum est aliquid id quod nominatum est genus ejus : et hujus causa est, quia genus nihil distinguit, nec diffinit, et sic nec facit idem, nec diver-
<--- Page Split --->
sum : et hoc aequaliter est omnium specierum convenientium in uno genere. Materia enim ostenditur et cognoscitur negatione formae quae est primo : genus autem est ut materia eorum quorum dicitur esse genus : et ideo sicut potentia materia nec idem nec diversum est ab actu : ita nec genus a specie constituta in ipso genere. Non enim accipitur hoc genus sicut illud quod dicitur ab uno primo patre denominatum, sicut dicitur genus Heraclitum quod ab Heraclito primo patre incepit. Sed illud vocatur hoc genus quod in natura materia est genus et primum subjectum : nec dicitur genus ab ipsa quae non sunt in eodem genere, et differunt genere ab his quae sunt in genere eodem : quia hoc, sicut diximus, non faciunt maximam diversitatem. Specie vero differentia differunt ab eis quae sunt in eodem genere : contrarietatem enim necesse est esse differentiam, et non specie differre, sed facere et constituere ea quae specie differunt : talis enim differentia non inest nisi his solum quae sunt existentia in eodem genere. Differentia autem ista finalis in omni genere facit diversum, ita quod illa diversitas non potest esse in subjecto eodem. Sed tales species sunt aut disparatae, aut contrariae. Qualiter autem differentiae talium quae disparata sunt, sint contrariae, in superioribus a nobis determinatum est.
CAPUT X.
De solutione duarum questionum, quare mas et femina non differunt specie, et quare non omnis contrarietas facit differentiam secundum speciem.
masculinum et femininum videantur esse contraria ejusdem generis, et sunt diversa differentiis contrariis : animal enim masculinum et femininum non sunt diversa specie, cum tamen masculinum et femininum videantur esse differentiae contrariae animalis, non per accidens, sed per se in quantum est animal : non enim insunt hoc animali per accidens, ut albedo, et nigredo, sed potius masculinum et femininum insunt animali in quantum est animal. Et hujus signum est, quia omne animal est masculinum vel femininum, licet in quibusdam animalium speciebus non sit compertum, sicut in anguilla, et in quibusdam parvis pisciculis, et in quibus non nisi femininum invenitur. Sed de his in libro Animalium determinatum est. Est autem alia similis huic quaestio et enuntiatio quae praembula est ad solutionem istius, et tamen fere eadem est isti : est enim generalior, et solutio ipsius dicit causam ex qua determinatur de masculino et feminino particulariter mota quaestio : et haec est quaestio qua quaeritur, quare est quaedam contrarietas quae facit alia et alia, sive diversa et diversa specie, et quaedam est contrarietas quae hoc non facit. Cum enim dividitur animal per pressibile et volatile, ista differentia contrariae sunt, et faciunt diversa animalia specie : album autem et nigrum esse animal non facit diversum esse specie. Quaeramus enim dividentes, quia hoc est ideo, quia aut ista sunt propriae animalis passiones quae sunt gressibilis et volatilis, et non illa quae sunt album et nigrum esse, aut hoc est propter aliam causam. Si enim ideo est hoc, quia sunt propriae passiones animalis, tunc etiam masculinum et femininum debent facere diversa in specie : quia propriae sunt passiones animalis : hoc autem falsum est. Oportet igitur hujus quaerere causam aliam.
Dicemus igitur, quod quaedam ratio formaè dantis esse et rationem est species immediate educta de substantia potentiae generis : et quaedam est quae non est talis,
<--- Page Split --->
sed est species et forma materiae causata ex aliquibus passionibus ejus quae sunt, aut passiones principiorum generantium, aut forte sunt generatum consequentes : et quaecumque quidem sunt rationes formarum quae sunt in ratione diffinitiva extractae de genere sicut actus de potentia, illae contrarietates faciunt diversitatem secundum speciem : quaecumque vero sunt contrarietates quae sunt in supposito in quantum ipsum est conceptum cum materia, et causantur de passionibus materiae, sunt accidentia propria vel communia materiae : et ideo secundum species non faciunt diversitatem, eo quod talis diversitas non a materia est, sed a forma : et ideo albedo et nigredo non facit homines : quia non haec sunt hominum constitutivae differentiae, nec in hominis albedine differentia specificata est ad nigrum hominem : nec nomen speciei est a tali accidentali differentia positum, sed potius ab illa quae formalis est et specifica : compositus enim homo est quasi quaedam materia : sed tamen materia non facit in eo veram et secundum rationem differentiam : homines enim non sunt homines ab hominis materia, sed potius ab hominis forma : et hoc est in eis non divisa nisi secundum accidens, hoc est, secundum esse quod habet in materia : et ideo diversa quaedam materialia sunt carnes et ossa, ex quibus est hoc et hoc. Sed hoc diversum in numero est integrum totum differens ab alio toto integro. Species autem et formae substantiales non sunt diversae per se. Et hujus causa est, quia materialis contrarietas non est in ratione dicente formam dantem substantiam quae est species, sed hoc demonstratum est ultimum integrum individuum quod in materia conceptum est, sicut Callias. Callias enim est ratio et forma quaedam concepta cum materia : et similiter albus homo, si Callias est albus. Patet igitur quod secundum accidens materiae est homo albus : similiter autem est hoc in his quae secundum rationem non concipiunt materiam si in
materia sensibili accipiantur: æreus enim circulus et ligneus non differunt specie circuli, sed per materiam tantum. Similiter autem et triangulus æreus et circulus ligneus qui differunt specie, non est hæc diversitas propter materiae diversitatem, sed potius ideo quia in ratione speciei et formæ trianguli et circuli inest differentiarum contrarietas, quæ dividunt figuram et constituunt secundum speciem triangulum et circulum quando dividunt figuram trilateralem et rotundam. Tamen forte aliquis quæret, utrum materia facit diversitatem speciei quando ipsa est diversa secundum speciem, aut non : aut si facit aliquando diversitatem speciei, et aliquando non : quia quidam dixerunt, quod in mathematicis quidem non facit diversitatem speciei quando est diversa secundum speciem, ut in circulo ligneo et triangulo æreo : quia illa non recipiunt materiam in sua diffinitione : aliquando autem facit sicut in physicis quæ concepta sunt cum materia, et materia cadit in diffinitione ipsorum. Nam si quæratur, quare hic equus ab hoc homine diversus est secundum speciem ? forte causa sumitur tam ex forma quam ex materia, cum ratio talium sit concepta sic cum materia, sicut in ante habitis in sexto et septimo hujus sapientiae libro determinatum est. Aut enim hæc contrarietas est ideo, quia contrarietas differentiarum equi et hominis cadit in ratione diffinitiva ipsorum : et materia sola non est hujus aliqua causa : nec etiam materia cum forma facit hoc, sed forma sola, quæ quia concepta est cum materia, ideo recipitur materia in diffinitione : sed tamen ipsa non est aliqua causa diversitatis, sicut videmus in planioribus exemplis albi hominis et nigri equi diversitas est secundum speciem : sed hoc non est in quantum hic est albus et ille niger : et hoc patet, quia si daretur quod ambo essent albi equus et homo, tamen adhuc diversi essent secundum speciem : et ex hoc patet quod accidentia quæ sunt ex materia et ipsa materia, non sunt causa diversitatis.
<--- Page Split --->
Et hoc habito, quaestionis superius inductae facilis est solutio : quia verum est quod masculinum et femininum sunt animalis propriae passiones, sed non differentiae : et ideo omne animal est masculinum vel femininum, et animal recipitur in diffinitione masculini et feminiini : sed non sunt differentiae, quia causantur ab accidentibus materiae quae subjicitur generationi. Unde non sunt differentiae secundum substantiam formae acceptae, sed potius secundum suas causas sunt in materia et corpore : et hoc patet per hoc quod idem sperma fit femina et mas, si contraria patiatur secundum calorem et frigus, sicut nos in scientia de Generatione animalium determinabimus.
CAPUT XI.
Quod corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus.
Ex his autem quae dicta sunt, oritur 26. quaestio non dissimulanda quam in istius libri decimi fine ponemus. Diximus enim quod contraria quae sunt in ratione formae, diversificant speciem : ea vero quae sunt secundum materiam, speciem non diversificant. Sunt autem quaedam contraria corruptibile et incorruptibile, et mortale et immortale, quae a qualitatibus activis et passivis in materia videntur causari : et ideo oportet quari, utrum ipsa diversificant speciem vel non, aut neutrum eorum, licet possunt convenire eidem specie vel genere : videtur autem statim, quod cum incorruptibile dicatur secundum privationem, quod illa privatio sit in aliqua potentia determinata, et non uniatur cum aliqua potentia quae deduci possit ad corruptibile. Et hoc patet ex hoc, quia sicut in primo Celi et Mundi probatum est, incorruptibile est quod
habet potentiam ad semper esse, et corruptibile quod habet potentiam ad quandoque non esse. Si igitur ista simul sint in uno genere, non potest hoc esse nisi altero duorum modorum. Aut enim sunt differentiae coaequaeve in genere : et sic ex una potentia producitur actus semper existendi, et actus quandoque non existendi, quod esse non potest : quia cum genus designet materiam sub potentia qua est inchoatio formae existentis, oportet quod una esset communis et univoca materia ex qua duobus generantibus produceretur id quod habet potentiam semper existendi, et id quod habet potentiam quandoque non existendi, et quod ista due potentiae essent unum in radice, quod nullus accipit intellectus. Aut oporteret quod illud esset alio modo, sic videlicet quod incorruptibile non dicat differentiam coaequalem corruptibili, sed genus quoddam, sicut supra diximus rationale dicere generale quoddam et non differentiam specificam : et si hoc modo dicatur, tunc cum idem sequatur quod prius : quia illud generale deducetur ad differentias specificas per specialissimam aliquam differentiam : et sequetur idem quod prius, quia semper in radice prima erit designatio alicujus potentiae quae est idem corruptibilis potentiae: et sic unum inchoans secundum essentiam habebit corruptibile et incorruptibile, quod absurdum est secundum naturam. Necesse est igitur diversum genere et non tantum specie esse corruptibile et incorruptibile. Quod enim ratione sola communi accipitur, et non designat materiam, in physicis et realibus inutile est et vanum. Sed tamen ea quae nunc diximus, universalibus sermonibus et logicis dicta sunt, accipiendo illa nomina, corruptibile et incorruptibile, universaliter, non referendo ad determinatum aliquid, sed accipiendo ea in communitate logica, prout quidam sunt logicis inducti rationibus, qui opinati sunt quod necessarium non sit quod corruptibile et incorruptibile differunt specie : cum tamen secun-
<--- Page Split --->
dum veritatem etiam genere subjecti differant. Dicunt enim illa specie non differre, sicut nec album et nigrum differunt specie : et isti sunt tam Stoici quam etiam Epicurei, qui dicunt corruptibile et incorruptibile esse accidentia ex his quod aliqua sunt in materia vel separata : et hoc quidem est dictum Stoicorum. Epicurei autem dicebant corruptibile et incorruptibile eidem accidere ex hoc quod est in materia vel simile materiae, sicut patuit cum de sectis his in primo hujus sapientiae libro disputavimus. Secundum hos enim et praecipue Stoicos qui ponunt ideas, idem specie contingit esse corruptibile et incorruptibile et simul, si concesserimus quod haec duo ad universale quod est species, referuntur : sicut enim contingit quod aliquis homo est albus, et aliquis homo est niger simul sub hoc universali quod est homo : ita contingit quod unus homo est corruptibilis, et aliquis incorruptibilis, sub hoc universali quod est homo, quod est universale ad separatum et ad non separatum : et in singularibus sicut contingit quod unus et idem homo aliquando est albus et aliquando niger successive et non simul, ita contingit quod unus et idem homo separatus est incorruptibilis, et conjunctus cum materia est corruptibilis, sed successive, non simul, quae sunt absurda.
Sed solutio dubitationis istius est secundum Peripateticos, quod harum duarum contrarietatum quae sunt album et nigrum, et corruptibile et incorruptibile, altera quidem inest per accidens, sicut ante diximus : hoc enim per accidens inest quibusdam quae est album et nigrum quibusdam, sicut et alia multa insunt per accidens materiae : alia autem non est per accidens, sicut est corruptibile et incorruptibile : haec enim non insunt per accidens. Accidens enim contingit non existere, corruptibile autem omne de necessitate corrumpetur : et sic est de numero eorum quae ex necessitate exi-
stunt in omnibus his quibus inest. Si quis autem dicat quod non ex necessitate corrumpetur , tunc sequitur quod erit idem et unum specie simul, et idem et unum numero successive corruptibile et incorruptibile. Si enim idem ipsum corruptibile contingit non existere corruptibile, vel idem ipsum incorruptibile contingit non existere incorruptibile, hoc enim jam paulo ante demonstravimus : aut igitur hoc inconveniens dabitur, aut oportet dicere quod corruptibile et incorruptibile sunt substantia et forma : aut idem in substantia formae existens, corruptibile quidem corruptibilium , et incorruptibile incorruptibilium uniciuque : et hoc quidem est verum. Eadem autem ratio est si dicatur corruptibile esse secundum accidens : idem enim erit corruptibile et incorruptibile, quod est absurdum : cum ambo ista quae sunt corruptibile et incorruptibile, de numero eorum quae de necessitate sint, existunt, et sint in ratione formalium differentiarum. Igitur si corruptibile et incorruptibile habent contrapositionem secundum primum modum contrarietatis per se et non secundum accidens, necesse est quod ista genere diversa sint, non tantum specie, sicut paulo ante diximus. Palam igitur est, quod has differentias secundum esse acceptas in uno communi non contingit esse species quibusdam separatas, sicut dixerunt esse Stoici, ita quod non æquivoce dicatur illud commune generis de speciebus separatis incorruptibilibus, et de sensibilibus conceptis cum materia corruptibilibus. Si autem sic in uno genere univoco non conveniunt corruptibilia et incorruptibilia, multo minus conveniunt in una specie : quia diversa genere in substantiis plus distant quam ea quae sunt tantum diversa specie, licet ea quae differunt aliis generibus, repugnantiam non habeant, quin aliquando possint esse in subjecto uno, sicut in ante habitis ostendimus.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE SUBSTANTIA IN COMMUNI ET DIVISIONIBUS EJUS.
CAPUT I.
De intentione libri, et quare theoria ista est tota de substantia.
Tota ista pars theoriae de substantia est, sicut saepe diximus. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causa substantiae tamquam vere entis et primo et principaliter: et hoc licet jam in quinto libro probatum sit, hic tamen aliquam de hoc faciemus rememorationem.
Ens igitur quod dicitur de omnibus, aut ita se habet ad omnia, quod est universum et totum ad omnia : vel ita dici-
tur de omnibus, quod est secundum analogiam per prius et per posterius praedicatum de ipsis. Et si quidem se habet ad omnia entia ut totum et universum quoddam omnia continens, constat quod non omnia continet ut coequaeva in ipso : sed quaedam sunt coordinatione contentorum ante alia, sicut etiam in uno genere praesenti contenta sunt quaedam ante alia. Si ergo talis est coelementatio universorum sub ente, ita quod ipsum sit totum et universum quoddam ad alia, sicut quidam dixerunt : tunc procul dubio in ista coelementatione substantia est prior aliis: et ideo loquendo de ente, primo loquendum est de ipsa, sicut de ente quod praecedit alia. Si autem non sic, sed secundum analogiam praedicatur de entibus, et de uno per prius, et de alio deinceps, sive per posterius : tunc iterum per ea quae dicta saepe sunt, ipsa est primum ens et vere ens solum : et sic iterum primum loquendum est de ipsa.
<--- Page Split --->
Text, et com.
Simul autem cum his quae dicta sunt intelligendum est, quod entia alia a substantia, etiamsi de eo quod simpliciter est, loquamur, non dicuntur entia, sed dicuntur entis qualitates, aut motus, aut mensurae, aut aliquid aliud, ita quod potius sunt entis quam entia : et cum ita sit et non sit loquendum de eo quod est entis, nisi determinatum sit de ente : quia sicut in septimi hujus philosophiae principio probavimus, accidentia quae non sunt entia simpliciter, sed entis, non habent rationem in qua recipiatur substantia et ratio ipsorum. Oportet igitur per hanc rationem potissime loqui de substantia. Si quis autem hanc rationem non valere dicat, et asserat omnia illa simpliciter esse entia de quibus predicatur ens quocumque modo, tunc sequetur etiam non album et non rectum esse entia : quia dicimus quod hoc non album quod est linea, est ens : et hoc non rectum quod est color, est ens : et hoc modo entia sunt privationes, quod est absurdum : sed potius sunt entis, eo quod privatio propterea quod relinquit subjectum, non est omnino nihil, sed est entis. Si autem nos loquentes de ente, de privationibus non oportet tractare : tunc etiam de aliis quae non sunt simpliciter entia, sed sunt entis, non tractabimus, sed de substantia quae est ens simpliciter et absolute : dicimus enim ea quae sunt privationes sic esse quod sunt entis, sicut est ens quoddam non album : et eodem modo omnia accidentia entis sunt, et non entia simpliciter. Amplius nihil aliorum praeter substantiam est separabile, ita quod sint per separatum ab aliis existens. Sola autem substantia est separatum ab aliis existens. Igitur sola substantia est ens principaliter et simpliciter. Et sic iterum loquentes de ente, loquemur de substantia : quia sicut alia non existunt per se, ita nec rationem habent per se absolutam : et eodem modo non possunt sciri per se simpliciter et absolute. Hoc autem non tam probat ratio quam testimonia Antiquorum quae in
ipso opere suae theoriae hoc testificantur. Cum enim illi debent quaerere de ente, quaerunt substantiae causas et principium et elementa, quod non generaliter facerent tanquam ab ipsa veritate coacti, nisi substantia principalis esset ens et simpliciter. Ex his igitur palam est quod tota ista theoria est circa substantiam : et si quid tangitur in ea de accidentibus, hoc non est nisi in quantum accidentia sunt hujus entis quod est substantia. Cum igitur jam a principio libri sexti hujus sapientiae de substantia in communi determinatum sit, et de principiis ejus quae sunt partes diffinitionis, et ostensum sit de potentia et actu quae sunt principia substantiae, et sit declaratum quod ipsa est unum et non multa, etiam investigatum sit de uno et multo in omnibus rebus : restat ut hic ad partes substantiae descendamus. In universali enim scire est scire in potentia : et si perfecte debet sciri substantia, oportet quod in partibus in propria natura cognoscatur : et adhuc faciendum hoc quasi a principio exordiri oportet investigando quae sint partes substantiae, et quae passiones earum.
CAPUT II.
De divisione substantiae in universalem et particularem, et qua sit magis substantia et principium, et de conceptione quae est in illis.
Sunt autem quidam qui dividunt subText. et com. 4. stantiam in substantiam universalem et substantiam particularem sive designatam: et universalem quidem substantiam vocant genera et species, particularem autem vocant quae designatur demonstrata ad sensum: et dicunt quod universalia magis sunt substantiae quam particularia. Et dicti eorum causa est, quod
<--- Page Split --->
genera dicunt esse substantias, et dicunt quod haec sunt principia et substantiae aliorum. Omne enim quod est principium esse et scientiae alterius, est principalius illo : genera autem sic se habent ad alia, quod sunt principia esse et scientiae aliorum, sicut dicunt : et ideo genera dicunt substantias esse maxime. Et causa hujus est, quia de rebus non fecerunt nisi logicam inquisitionem : nos autem jam in multis locis objectionis istius ostendimus imperfectionem : quoniam id elementum quod est natura et non genus, sed natura simplex, et potentia quae cum actu complet esse, et accidit huic naturae quod sit universale, et quod sit genus, et quod sit principium scientiae. Et haec omnia plana sunt per supra dicta in quinto hujus sapientiae libro : et ideo etiam ostendimus quod nullum universale est substantia in eo quod universale est. Et ideo sunt antiquiores his alii, qui magis dicunt esse substantias res particulares : et hoc dicunt etiam esse principia substantiarum, sicut ignem, et terram, et caetera hujus, et non dicunt quod substantia sit et principium commune genus quod est corpus. De horum autem disputationibus ad invicem satis in primo libro hujus sapientiae determinatum est. Stoicorum enim tota schola defendit universalia esse principia et substantias rerum. Epicureorum autem secta, quae antiquior omnibus est, magis elegit particularia et sensibilia esse principia quam universalia : quia licet haec secta in multis erraverit, non tamen in hoc erravit, quin videret quod universalia colliguntur ex particularibus, cum ex multis per memoriam acceptis una fit universalis acceptio. Intellectus autem est, qui sic ex particularibus agit universale : et ideo universale consequens est particulare : et ideo non potest esse principium ipsius, nisi logice accipiatur secundum intentiones rerum, et non secundum res ipsas. Sic enim dicimus universale esse ante particulare et principium esse ad ipsum : secundum veritatem tamen ita se habet, quod si ipsa na-
tura accipiatur, ad quam refertur diffinitio, illa est unum illud quod est potentia diffinita et determinata ad actum : tunc procul dubio illius sunt principia potentia et actus : et materia quidem nihil est de esse, nec de principiis ejus, nisi sub potentia quae est formae inchoatio designetur, et sic designatur per genus : et hoc modo genus est principium esse et substantiae, et differentia est designatio actus, et species est totum esse speciei : et secundum hunc modum diffinitio data per genus et differentiam dicit potentiam et actum et materiam et formam, sicut nos in antehabitis ostendimus : et hoc modo eadem sunt principia esse et substantiae quae sunt principia scientiae, sed aliter et aliter accepta. Hoc autem modo non processerunt qui dixerunt genera esse magis substantias et principia, sed potius intentiones communes secundum quod communes sunt, dixerunt esse separatas per se et non per intellectum : et ideo non dicuntur in istis habuisse nisi considerationem logicam : et ideo sunt decepti : hoc enim modo diffinitiones logicae sunt ex intentionibus communibus, in quibus intellectus agit universalitatem, et sunt vanae omnes : et tanto vaniores, quanto intentiones illae per se a Stoicis ponuntur esse communes et separatae, cum nec communes sint, nec separatae, nisi in quantum intellectus agit in eis universalitatem et separationem. In modo igitur principiorum substantiae Epicurei meliores sunt Stoicis, licet erraverint in ipsa substantiae positione : quia principia entis ut est ens, sive substantiae ut est substantia, non sunt ignis et aqua, sed potius ea quae a nobis saepius determinata sunt in praehabitis istius sapientiae.
<--- Page Split --->
esse confitentur : quia per sensum convincuntur has duas esse substantias. Sensibilis autem corruptibilis est, ut plantae et animalia.
Alia autem pars condividens substantiam cum ista, sicut diximus, est sempiterna : et hujus substantiae elementa sumere necessarium est in hac sapientia, sive unum sit illud elementum,sive sunt multa elementa ipsius : quamvis enim in physicis sumpta sint elementa ejus quae est mobilis, non tamen sunt sumpta prout ipsa est substantia, sed prout ipsa est mobilis 1. Sed nos sumemus hic elementa ejus prout est substantia fluens a primo formali et ultimo fine. Has duas enim causas haec sapientia considerat proprie. In Physicis autem materiam et efficientem consideravimus : et si de forma aliquid diximus, hoc non fuit nisi de forma mobili, et de fine prout finis est terminus motus moventis. Hic autem efficientem primum et per se ostendemus esse universalem finem, et quod ab ipso fluunt omnes substantiae mobiles, et quod ipse est sicut dux exercitus ad universum : hoc enim est proprium istius scientiae : et hoc modo non accipiemus aliquid a scientia naturali : quamvis autem ibi per motum ostenderimus primum movens esse immobile, non tamen ostendimus ipsum prout ipsum est causa universi esse et forma et finis : et hoc modo investigamus hic primum motorem : unde patet quod ista theoria multum super physicam contemplationem est. Nec est dicendum sicut quidam dixerunt, quod videlicet de causis et principiis mobilis substantiae tractet tam metaphysicus quam physicus : sed metaphysicus in eis dicat propter quid, et physicus accipiat quia : si enim physicus acciperet a metaphysico, oporteret quod physica subalternaretur primae philosophiae, quod a principio hujus sapientiae falsum esse ostendimus. Nec etiam est dicendum, sicut quidam alii dixerunt, quod physicus con-
CAPUT III.
De trimembri divisione substantiae in corruptibilem mobilem, et in incorruptibilem mobilem, et in eam quae est separata : et est in eo digressio declarans qualiter differenter utuntur causis physicus et primus philosophus.
Test. et com. 5.
Substantiae verae vera divisio est, quod dividitur in tres : quia substantiae tres sunt. Dividitur enim primo substantia in eam quae est sensibilis, et in eam quae est insensibilis. Sensibilis autem dividitur in eam quae est corruptibilis, et in eam quae est incorruptibilis. Insensibilis autem dicitur immobilis, quae suas inferius habebit divisiones. Et sic sunt tres in communi sensibilis et incorruptibilis sed mobilis, et sensibilis corruptibilis et mobilis, et insensibilis et immobilis separata : et de omnibus his oportet nos determinare secundum modum et proprietatem hujus sapientiae. Ostendemus enim quae est immobilis et separata, et qualiter ipsa est principium mobilis substantiae et incorruptibilis, et ostendemus qualiter immobilis separata per motum sensibilis et incorruptibilis est principium substantiae sensibilis et mobilis et corruptibilis : et in hoc erit operis hujus quod sapientia vocatur, finis et complementum : quia tunc sciemus perfecte ens verum et in se, et in partibus, et secundum proprias passiones ipsius. Substantiarum igitur una quidem est sensibilis, et illius divisio est, quod alia istius substantiae pars est sempiterna, sicut cœlum et omnia quae in cœlo continentur. Alia autem ejus pars est corruptibilis. Et has duas substantiae partes, omnes etiam parum intelligentes
<--- Page Split --->
sideret efficientem et materiam, et metaphysicus formam et finem : quia licet nos in tertio hujus sapientiæ libro jam ostenderimus, quod primus philosophus principaliter considerat formam et finem, per quæ demonstrat secundum proprietatem suæ sapientiæ, eo quod illæ maxime faciunt scire, tamen tam physicus quam metaphysicus considerant omnes quatuor causas. Sed physicus considerat eas prout sunt principia mobilis : primus autem philosophus reducit efficientem in formam primam et finem ultimum : et sic ipse est causa universi esse et forma et finis : et si accipiatur per motum prima causa, hoc non est ut sciatur in quantum est movens talem motum, sed potius in quantum ipse ambit virtute et forma sua mobile et motum quod est instrumentum fluxus totius entis ab ipso : et hoc modo non considerat ipsum physicus.
Tertia vero substantia est immobilis omnino, et hanc quidam dicunt esse separabilem : et est ratio eorum, quia quidquid est conjunctum materiæ, subjacet potentiæ : et cum omnis potentia determinetur ad ubi vel ad formam, oportet necessario quod omne quod est conjunctum materiæ, subjaceat motui locali, vel motui locali simul et motui ad formam. Et si conjunctio cum materia causa est mobilitatis, erit separatio a materia causa oppositi : quod est immobilitas per se et per accidens. Hæc igitur causa est istius divisionis.
CAPUT IV.
De divisione substantiæ separatæ, et de his quæ conveniunt substantiæ sensibili.
tem in unam naturam ponunt eam esse : eo quod ideales species ponunt in eadem natura cum mathematicis. Alii autem solum dicunt esse mathematica de numero separatarum substantiarum. Et illi quidem qui in duo dividunt, sunt Platonici, qui ponebant ideas et mathematica principia esse sensibilium : et utraque dicebant esse separata, tam ideas quam mathematica. Illi autem qui in unam naturam ista reduxerunt, sunt Pythagorici, qui numeros mathematicos omnium principia esse dixerunt, et hæc esse separata. Illi autem qui sola dixerunt esse mathematica, fuerunt quidam de discipulis Platonis, qui dixerunt physica componi ex mathematicis : eo quod puncti fluxus facit longitudinem, et additio lineæ ad lineam facit superficiem, et addita superficies superficiei facit corpus.
Et sic componi dicunt sensibilia ex Text et com. 6. mathematicis separatis : sed illæ substantiæ quidem quæ sensibiles sunt, physicæ sunt, eo quod cum motu sunt : physicus autem omnia considerat quæ sunt cum motu : et istæ omnino sunt diversæ a separatis, ut dicunt, eo quod nullum principium habent commune cum separatis, sed potius separata sunt principia istarum : et istæ sunt principiatae substantiæ. Sensibilis autem substantia est illa quæ mutabilis est, et sicut sæpe diximus, omnis mutatio quæ est ad formam, est ex oppositis, vel ex mediis inter opposita : quia medium comparatum extremo, est extremum. Licet autem mutatio sit ex oppositis, non tamen est ex oppositis omnibus quibuscumque contingit, sed potius ex oppositis per se et non per accidens. Cum enim dico, album et non album sunt opposita, non est quodlibet non album oppositum albo : quia vox est non album, et tamen non opponitur albo : sed mutatio est ex non albo quod est contrarium albo, et similiter est in aliis : et si sic mutatio omnis est de contrario in contrarium, sicut diximus in primo
<--- Page Split --->
Physicorum, necesse est aliquid subjici illis contrariis, quod sit subjectum mutationis : et hoc est tertium quod est materia. Et hujus causa est, quod contraria non transmutantur ad invicem, ita quod sint subjectum transmutationis, sed sunt transmutationis termini, et ipsa transmutatio fluxus quidam est contrariorum. Amplius unum quidem contrariorum ad quod est transmutatio, manet : aliud autem contrariorum a quo est transmutatio, non manet, sed abjicitur. Subjectum autem quod tertium est, sub utroque contrariorum manet idem. Oportet igitur aliquid esse tertium praeter contraria, et haec est materia.
Text, et eom. 7. Sunt autem transmutationes quatuor, et si secundum genera in quibus sunt, dividantur : sunt enim quaedam in quid sive in substantia, quaedam autem in qualitate, quaedam in quantitate, et quaedam in ubi. Illa autem quae est in hoc sive in substantia, est illa quae est generatio simpliciter vel corruptio simpliciter. Ea vero quae est in quantitate, est augmentum, vel decrementum. Illa autem quae est secundum qualitatem, est alteratio. Qualitatem autem in communi vocamus passionem. Et ea quae est secundum ubi, vocatur ferentia, sive latio, sive loci mutatio. Et oportet quod in contrarietate sint mutationes singulorum si sunt rectae : et ideo in omnibus illis necesse est transmutari materiam, quae secundum valorem sive secundum potentiam possit in ambo contraria : haec enim omnia conveniunt illi substantiae quam sensibilem vocamus. In omnibus autem his modis transmutatio secundum locum est a generante et causante formam, sicut ostensum est in VIII Physicorum 1.
mus in nono hujus sapientiae libro. Dicitur enim ens secundum potentiam, et ens secundum actum : et omne quod his transmutationibus transmutatur, transmutatur ex potestate entis in ens actu : et ideo in omnibus talibus duabus transmutationibus sunt quatuor termini, sicut patet in generatione et corruptione. Est enim corruptio ex actu ente in potestate ens, et generatio econtra. Et sunt isti termini quatuor secundum rationem terminorum, tres tamen secundum rem : et ideo quidem in una transmutatione duo sunt termini tantum secundum rem et rationem, in duobus autem quatuor secundum rationem, sed tres ad minus secundum rem : quia contrarium alterum privatione designatur. Et si materia designatur cum potentia privata actu, tunc sunt duo principia motus sive transmutationis tantum. Si autem accipiatur ut subjectum amborum, tunc sunt tria, sicut et hic et in Physicis dictum est. Sic igitur omne quod transmutatur, transmutatur ex potestate ente in actu ens,sicut ex albo potestate in actu album est alteratio, et similiter est in augmento, et decremento, et in omnibus aliis. Dico autem ex potestate ente in ens actu : quoniam procul dubio verum est quod non solum fit transmutatio ex non ente secundum accidens, sed etiam fit ex ente in ens : id enim ex quo fit transmutatio, est non ens secundum accidens : et hoc est non simpliciter non ens, sed in quantum est subjectum privationi et potentiae ejus ad quod est transmutatio : et hoc est ens in potentia, ex quo fit ens in actu.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Quod secundum ea quae dicta sunt, solvuntur dubitationes Antiquorum.
quae formas secundum actum specie differentes non faciunt, licet videantur eas facere quoad nos. Secundum ergo ea quae dicta sunt, omnia quaecumque transmutantur, habent materiam, sed non unam et eamdem habent propriam materiam, sed potius diversam, sicut in ante habitis ostendimus.
Et hoc quidem omnes Antiqui de physicis loquentes dicere intendebant: sed exprimere non sciverunt: hoc enim quod sic dicimus unum ens in potentia ex quo fit omne quod fit. Et est illud unum quod Anaxagoras intendit, quando dicit omnia esse unum mixtum ex omnibus, et ex illo fieri omne quod fit: non enim omne quod fit, ex illo fieret, nisi in ipso esset aliquo modo inchoatio formarum omnium cum privatione actus: et hoc non vocavit ipse privationem, sed latentiam. Sed multo dignius est quod dicamus omnia sic simul esse in prima materia secundum potentiam et privationem, quam quod dicamus omnia simul esse secundum actum et latere. Hoc etiam est quod Empedocles dicere voluit per mixturam elementorum quatuor, ex qua omnia fieri dixit. Similiter autem et hoc idem dicere intendit Anaximander, qui posuit infinitum ex quo fierent omnia, propter materiae ad quodlibet quod fit ex ea indefinitatem. Similiter autem hoc est quod Democritus ait nobis omnia esse potestate in primo materiali principio, quod est atomi: sed non erant actu omnia secundum potentiam, nisi concederetur quod essent continuata cum materia omnia: sed hoc non conceditur. Dicebat enim hoc generationem non esse nisi congregationem et segregationem: et ideo dixit omnes figuras et situs et ordines atomorum potentia esse quoad nos: quia sic vel sic nobis apparent in his vel illis formis, cum non sunt sic secundum actum: quia non sunt nisi congregatio et segregatio
Quædam etiam quæ sunt de numero Text. et com. 10. sempiternorum, et hæc sunt quidem quæcumque non sunt genita, sed sunt mobilia ferentia secundum locum: sed quamvis ista generationem non habeant, habent tamen potentiam ad ubi et ubi, sive unum et unum, quod idem est. Patet ergo quod sic loquendo de sensibili substantia, omnis dubitatio solvitur Antiquorum: et omnes intenderunt hoc dicere, sicut diximus, licet verbis propriis exprimere non valerent.
Dubitare tamen potest adhuc aliquis, ex quo non ente fit generatio, cum dicimus generationem fieri ex non ente. Tripliciter enim dicitur non ens, sicut in aliis locis diximus. Dicitur enim non ens quod absolute nihil est: et secundum hoc conveniunt omnes Philosophi, quod ex non ente nihil fit omnino. Dicitur etiam non privatio in genere, quæ non supponit proprium subjectum: et secundum hoc iterum non fit transmutatio ex non ente nisi per accidens, sicut si dicam, ex non ente albo quod est dulce, fit album. Tertio modo dicitur non ens privative, quod relinquit proprium subjectum, in quo est formæ inchoatio cum actus privatione: et hoc quidem dicitur non ens quando est quidem potestate ens, sed non est non ens cujuslibet generis: quia hoc modo fit diversum ex diverso, quæ habent differentias contrarias: et sic fit oppositum ex opposito, sicut diximus. Secundum ergo hunc modum non sufficit dicere quod simul sunt res omnes, sed latent, sicut dixit Anaxagoras: oportet ergo quod prædictæ res differant secundum materiam: quia cujuslibet rei est
<--- Page Split --->
materia propria, eo quod nos jam diximus quod materia supponitur cum formae inchoatione : et sicut inchoationes illae sunt diversae, ita et materiae. Si enim non sic dicatur esse, quaeremus ab Anaxagora quare res factae sunt infinitae et diversae secundum formas, sed materia est una in se aequaliter continens omnia ? Videtur enim quod ex uno modo se habente semper non fit nisi unum : et sic omnia deberent esse unum, et non multa, et infinita per speciem et materiam. Et si dicat aliquis cum Anaxagora, quod intellectus in eis fecit segregationem, videtur hoc nihil esse : quia intellectus est unus et simplex et impermixtus : et ideo non potest esse causa multitudinis et diversitatis. Et ideo sicut diximus causam multitudinis, oportet ex parte materiae assignare et ex parte potentiae materialis : quia quamvis materia sit una subjecto, tamen ipsa est facta in actu illud, et non aliud, quod per propriam potentiam et formalem inchoationem erat ante secundum potestatem. Sic ergo omnis Antiquorum solvitur dubitatio.
CAPUT VI.
De principiis substantiae sensibilis mobilis et corruptibilis, et quod non fit nisi compositum, et non materia, neque forma secundum se.
. Text, et com. Cujuslibet autem substantiae mobilis et corruptibilis et sensibilis tres sunt causae et tria principia, ex quibus incipit et causatur esse ipsius et principiorum. Unum quidem est ratio et species, et dicitur forma sive habitus secundum quod forma est formans esse, et ratio secundum quod est finis mutationis, et species prout ipsum est substantia ad quam refertur ratio diffinitiva. Secundum autem est
privatio quae quidem est principium et non causa, et est ipsa in qua est inchoatio formae cum negatione actus et complementi. Tertium autem est materia, quae est subjectum mutationis prout substat privationi : sed id quod est causa loco istius, est causa movens, de qua inferius faciemus mentionem. Et sic sunt tria quidem principia et tres causae sunt : quia quartum quod est causa finalis in talibus, in idem incidit cum forma. Hoc autem dico principia et causas ejus quod in talibus fit : quia cum sit differentia inter illud quod fit et causam ejus, et similiter sit differentia inter id quod est principium et principiatum, horum principiorum et causarum nullum fit : quia nec materia fit, nec species. Et de privatione constat per se, et de efficiente quod non fiunt : quia privatio est quae in mutatione abjicitur, et movens est non id quod mutatur. Quod autem non fiat materia, nec species secundum se, sed illa sint duo ultima ex quo et in quo fit transmutatio, sic ostenditur. Omne enim quod transmutat aliquid, id ab aliquo et in aliquid transmutat ipsum : ab aliquo quidem sicut a primo movente : illud vero quod transmutatur, est materia quae est ante transmutationem et post omnem transmutationem relicta, sicut in primo de Physico auditu est ostensum : id vero in quod est transmutatio, est species quae est finis transmutationis. Si igitur detur quod id quod fit est alterum eorum, sequitur quod sunt ista, materia videlicet et species in infinitum : et hoc est sicut si detur, quod non solum fit hoc compositum quod est aes rotundum, quando fit sphæra cuprea, sed etiam fit aes, et fit ipsa rotunditas in quantum id quod mutatur, necesse est stare in aliquo est finis et terminus mutationis. Si enim fiat materia, cum omne quod fit fiat ex materia, oportebit quod materia quae fit, habeat materiam ex qua fit : et hoc necessario ibit in infinitum, quia de illa materia ex qua fit ista, eadem est ratio : et hoc procedit sine fine. Simi-
<--- Page Split --->
liter autem si detur quod fiat forma secundum se, oportebit quod illud super quo fit forma, terminetur ad aliquam formam : eo quod, sicut jam habitum est, omne quod mutatur, ex aliquo et ab aliquo et in aliquod mutatur : ergo forma est forma, et hoc ibit in infinitum : et hoc facile est videre : et cum hoc sit impossibile, constat quod nec materia fit, nec forma.
Probatur postea idem ex hoc quod uniuscujusque substantia ex fit univoco et convenienti sibi in nomine et ratione, licet forte nomen non sit impositum. Cum autem omne quod fit, fiat ex univoco sibi in nomine et ratione, oportet quod finis motus sit species quae est similitudo primi facientis, et quod est terminus motus sive mutationis, non fit per mutationem, sicut jam ostensum est, nisi forte per accidens in quantum educitur de potentia. Similiter autem quod subjicitur mutationi, est ex quo fit id quod fit per mutationem : et hoc fieri non potest per mutationem cum sit ante eam. Quod autem omne quod fit, fiat ex convenienti sibi et nomine et ratione, probatur per inductionem. Omnia enim quae sunt substantiae factae a natura, et alia quaecumque fiunt, fiunt ex convenienti et univoco sibi nomine et ratione : omnes enim res quae fiunt, aut fiunt a natura, aut fortuna, vel casu, aut automato, hoc est, per se : et dico per se fieri sicut ea quae simile sibi in specie non habent extra generans. Inter haec autem est differentia : quia ars est principium in alio : est enim ars principium factivum cum ratione in alio in quod inducit formam artis. Natura autem est principium non in alio, sed in eo in quo est per se et non secundum accidens, sicut determinatum est in secundo de Physico auditu : homo namque generat hominem. Reliquae vero causae quae non sunt ars et natura, non tam causae sunt quam privationes harum causarum, et non sunt causae nisi per ac-
cidens, et privationes sunt artis et naturae quae sunt per se, sicut casus et fortuna : licet enim hoc sit in his quae fiunt propter aliquid, tamen privatur in his et intentio naturae et artis. Et ideo forsan iste casus vocatur, eo quod cadunt ab intentione causae naturalis et artificialis. Et ideo non est necesse quod in his quaratur, quod omne quod fit, fiat a convenienti sibi in nomine et ratione, cum non habeant causam, sed causae privationem secundum quod fiunt a casu et fortuna. Secundum autem quod ista reducuntur ad causam artis et naturae, sic fiunt ab univoco sibi nomine et ratione, sicut in consequentibus patebit. Quod autem fit ab arte, constat quod fit a simili sibisecundum formam : quia domus quae est in lignis, fit a domo quae est in anima architecti, sicut diximus in septimo hujus sapientiae libro : et cum ejusdem forma secundum rationem sit idem nomen, constat quod omnia talia quae fiunt per artem, fiunt ab univoco. Quae autem fiunt per naturam, dicuntur hic a nobis quae habent generans univocum sibi, et univocam habet generationem. In omnibus autem talibus licet generans sit extra id quod generatur, quae dicitur formativa, tamen virtus generantis quae est, habet esse in materia ex qua est generatio, et est forma similis generato, praeter hoc solum quod aliter est in generato et aliter in materia ex qua fit generatio. In generato enim est sicut actus perficiens et dans esse et rationem, et in materia est sicut artifex in artificiato : haec enim est sicut ars artificis transducta per instrumenta et motus artificis in materiam, quae mutatur ut accipiat formam artis, sicut in aliis locis tam in libro Animalium quam in aliis nostris naturalibus libris diximus animas animalium esse in seminibus eorum. Haec ergo forma quae formativa vocatur, si nomen accipiat, idem nomen habebit cum nomine generati, eo quod omne nomen a forma imponitur, et convenientia in forma est convenientia in nomine vel ratione : igitur et ista fiunt
<--- Page Split --->
ab univoco. Et cum ea quae casu fiunt vel fortuna, reducantur ad ea quae fiunt natura vel arte, constat quod etiam illa quae fiunt casu et fortuna, secundum quod habent causam, fiunt ab univoco. Ea vero quae fiunt automato, hoc est, per se, sunt animalia generata per putrefactionem : et de his jam in libris Physicis in pluribus locis ostendimus, quod humor putrefactus in eis est sicut humor seminis animalium : et calor qui est in eis et spiritus, formatur virtute stellarum et cœeli et loci in quo sunt anguli incidentium radiorum : et per hanc virtutem habet virtutem formativam quae est similis formato, sicut forma artis est similis artificiato : haec etiam fiunt a sibi univoco : et sic inductione probatum est, quod omnia quae fiunt, a sibi univoco fiunt. Ex ex ista propositione conclusum est, quod nihil fit nisi compositum, et non forma, vel materia : habetur ergo intentio quam promisimus, quod cum sint tria principia et tres causae ejus quod fit, non fit aliquid illorum principiorum, sed ipsum tantum compositum.
CAPUT VII
De differentia trium substantiarum quae sunt forma, materia, et compositum.
Text, et con. Ex his autem accipitur, quod substan- 14. tiae quidem sunt tres, materia videlicet, et forma, et compositum : quarum duae sunt componentes, et tertia est compositum. Hae autem tres substantiae diligenter consideranda sunt : quia non scitur substantia corruptibilis sensibilis, de qua hic loquimur, nisi his diligenter scitis. Dicamus igitur, quod materia uniucijusque est cum qua est hoc aliquid ens et apparens. Nam quaecumque sunt tactu et non complantatione, haec sunt materia .
ad subjectum cujus est materia, sicut dicit Aristoteles, et horum quidem verborum iste est intellectus : quia quinque accidunt materia, ex quibus perfecte cognoscitur natura ipsius : quorum unum et primum est, quod accidentia sensibilia sunt, quibus subjicitur materia propria uniuscujusque, et forma non est subjectum illorum accidentium, sed materia. Et ideo materia primo est quidem potentia quanta, et quanta secundum actum subjicitur sensibilibus : et ideo notitia materia est illud quod in re sentitur et subjicitur quantitati et situi et sensibilibus, et dicitur secundum hoc materia cum qua est hoc aliquid ens : eo quod ipsa est primum principium individuationis : et cum individuat, ens apparens, per hoc quod est sensibilis distincta qualitate sensibili et quantitate. Haec igitur duo sunt propria materia, scilicet quod sit cum hoc aliquid in quantum est individuans : et quod sit apparens in quantum ipsa est id quod quantitate et sensibili qualitate determinatur iu substantiis sensibilibus. Neutrum eorum accidit forma : et si utrumque horum accidit composito, hoc est propter materiam. Secundum autem quod accidit materia in comparatione ad formam : quia forma substantialis non est sentiri, sed intelligi: quod autem facit id quod est sensibile, est materia : et sic iterum facit ipsa hoc aliquid, et non forma quae facit quale quid in intellectu : et hoc facit aliquid secundum quod est in sensu apparens. In sensu enim apparens est omne quod in sensu apparet per materiam, et aliter esset intelligibile, non sensibile. Tertium autem quod accidit materia, est hoc quod dicitur in fine primi Physicorum, videlicet quod materia non intelligitur nisi per analogiam ad hoc aliquid et ad sensibilem substantiam quae est per formam : et cum protendimus intellectum ad accipiendum substantiam ejus et naturam, dicimus quod ipsa est hoc aliquid, et id quod sensu apparet, et non per se intelligibilis. Quartum autem est quod acci-
<--- Page Split --->
dit materiae propriae et proximae et non remotae : hoc enim est hoc aliquid secundum causam, quia ipsa est causa hujus in quantum est hoc apparens in sensu designatum. Quintum est autem, et hoc est melius et magis proprium omnibus quae dicta sunt : quia cum resolvimus posterius in prius secundum formam, et actum in potentiam, invenimus semper communius et universalius in quo stat resolutio : et hoc scito non scitur res nisi in potentia, sicut manifestum est ex multis quae determinata sunt in praecedentibus. Similiter autem cum proximam materiam resolvimus in priorem et notiorem, non facimus hoc, nisi per formae absolutionem : et ideo forma nulla est quando accipitur materia prima, sed per privationem intelligitur formarum : et ideo communitas formae prima et communitas materiae prima sunt aequivoce : quia una est per formarum privationem, et altera per simplicissimae formae potentiam : hoc autem modo materia non est in natura, sed solum in intellectu accepta per privationem formarum : et sic non est in potentia ut sensibilium materia. Si igitur debeat accipi prout est materia quaedam non sensibilium, accipietur quidem prout ipsa est hoc aliquid, non quidem in esse formali, sed apparens in ipso ad sensum praeter formas : et secundum hoc quaecumque in re ipsa sunt actu et continuatione et non complantatione sive ordine, sunt materia ad subjectum cujus est materia : quia, sicut diximus, materia est id quod determinatur continuitate et tactu in rebus : complantatio autem unius cum alio, ordinatio omnis fit per formam : quia materia nec est causa complantationis naturae, nec ordinis, sed forma. Iste igitur est perfectus intellectus materiae : et haec est sententia Peripateticorum. Et ideo in his quae separata, sunt nulla est materia prorsus : sed hoc in sequentibus declarabitur : quia hic non loquimur nisi de principiis substantiae sensibilis. Natura autem quae est substantia formalis, est hoc aliquid in
quantum ipsa forma est habitus quidam. In quantum enim est habitus, ipsa est actus primus : et in quantum est habitus et actus primus, est hoc aliquid id quod est in esse naturae : quia forma sola et tota causa est totius esso : et ideo dicitur esse hoc aliquid per causam loquendo : quia ipsa est causa hujus quod est hoc aliquid in quantum est, sicut materia non est causa esse, sed hujus est causa in quantum est hoc individuum designatum. Amplius autem tertia substantia est, quae ex his est composita : et illa est singula individua designata, quae secundum rem quidem accepta optime per compositum designantur. Singularis autem illa substantia est, quae est ut Socrates et Callias : et est haec substantia composita, quam ante diximus fieri ab univoco sibi convenienti in nomine, et aliquo modo in ratione, si nomen imponatur secundum rationem formae quae est in semine, ex quo fit productio substantiae.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans qualiter secundum diversa dicta Philosophorum diversorum univocum fit ab univoco.
Sunt tamen qui contra hoc objiciunt, multas ferentes instantias. Generatur enim ignis et calor ex motu,et non videtur esse univocum aliquod generans. Generatur etiam mulus ex equa et asino, et non videtur esse univocum conveniens. Generantur etiam multa ex putrefactione, ut mures ex terra, et apes ex carnibus vaccarum, et vespa magnae citrinae ex carnibus equorum, et serpentes parvi de capillis mulierum, et animalia multa ex stellis : et sol dicitur esse pater vegetabilium, et sol cum circulo declivi dicitur
<--- Page Split --->
esse causa generationis universorum : et nihil horum videtur esse univocum : et sic videtur habere instantiam præindusta propositio.
Sed ad hoc solvendum multæ sunt opiniones diversorum ponendæ, ut elucessat veritas. Platonis igitur sententia est omnia fieri ex diis secundis quibus Deus deorum dedit sementem generationis. Dii autem secundi sunt stelle et orbes cœlestium moventes materiam ad omnium generabilium productionem : et illa sementis dicitur forma quaedam formans materiam ad conveniens sibi in nomine. Hanc etiam et hujusmodi formam dicit communicari materiae per datorem formarum, et ipsam materiam formae aptari recipiendæ per qualitates activas et passivas secundum numerum et proportionem moventes et digerentes et alterantes : hos autem proportionales dicit numeros causari ex proportione motus et luminis cœlestis universaliter materiam moventis, et præcipue ideo quia forma illa quæ est semen generationis, est in his quæ movent, et illa apprehendit virtutes activas et passivas, sicut apprehendit forma artis instrumenta artificis, quando in materiam artificiali producit formam artis artifex : et ideo illam dicit vocari formam a formando sic dictam : eam autem quæ est in materiam inducta, dicit vocari imaginem, eo quod imitatur formam quæ est extra materiam, et vocatur a quibusdam resultatio, et a quibusdam resolutio : a quibusdam autem vocatur umbra, eo quod obscuratur quando materiam ingreditur. Et dicit quod natura per intentionem quam habet, eo quod opus naturae est opus intelligentiae, respicit ad illam formam, sicut ad exemplar, quando producit res ad generationem, et ideo exsequitur ad par : et hoc modo fit univocum ab univoco sibi conveniente.
Contra autem hanc opinionem multa sunt quæ objicit Aristoteles 1 : quia si forma est extra materiam, non est esse
substantiae sensibilis, nec est principium cognitionis ipsius. Adhuc secundum hoc non educitur de potentia ad actum, sed inducitur in materiam : ex quo sequitur quod substantia diffinita sit multa et non unum. Adhuc autem sequitur ex hoc quod omnes formæ substantiarum sensibilium sint incorruptibiles : quia omnes sunt extra, et non sunt in materia, nisi per vestigium : cujus Joannes Saracenus dat exemplum, dicens quod sicut est in testudinibus et voltis murorum primo ponitur arcus lineus super quem concluditur testudo : et postea remoto arcu, remanet vestigium in testudine, et separatur arcus et remanet : ita est in formis idealibus formantibus substantias sensibiles, et corruptis sensibilibus manet forma idealis, quæ non nisi per vestigium est in substantia sensibili : redeunte autem eadem imagine 'cœeli, quæ habet semen illud, formam illam iterum formabit in materiam, et reiterabit simile illi quod fuit in priori sæculo : hoc enim est juramentum deorum, quod amplo reddit sacramento. Sic igitur planum est qualiter omnia fiunt ab univoco.
Sunt autem adhuc alii qui aliter solrun, vunt inductam quaestionem : dicunt enim omnium formas præexistere secundum rationem et ideas in mente Dei sive primæ causæ, et hanc creare omnes formas : et quia mens divina est ars omnium, sicut in arte fit univocum univoco, ita etiam fit in natura, quia in natura dicunt esse artificialum Dei. Hujus autem dicti sui tales inducunt rationes : dicunt enim jam esse probatum in libro Peri genesæos substantiam nihil agere, sed omnem actionem esse primarum qualitatum, vel eorum quæ creantur ex ipsis. Qualitates autem activas et passivas non agere dicunt nisi ad speciem sibi vel substantiæ suæ similem : qualitatem autem similem sibi dicunt esse sicut si calidum calefaciat, et frigidum infrigidet, vel forte calefaciendo dissolvat quædam
<--- Page Split --->
et induret quaedam : et frigidum similiter coagulet, vel constringat, sicut dictum est in quarto Meteororum. Simile autem substantiae suae est, sicut si calidum ignis rarefaciat, et frigidum inspisset : quia rarum et spissum videntur dicere potentiam in partibus substantiae quantae. Sic igitur dicunt, quod cum nihil horum inducat formam substantialem, et præcipue eam quae non est forma corporalis, videtur eis quod omnes tales præcipuae formae, quae nec sint corporales, nec secundum situm corporis dimensae sint per creationem primae substantiae quae creat ipsas ex nihilo. Hujus autem præcipuam dicunt esse rationem : quia cum constet omnes causas quae sunt secundum ordinem colligatae ab inferiori usque ad supremam, semper aliquid dignitatis et actionis habere in effectu, rationabile est primam maximam habere dignitatem : non autem potest habere dignitatem nisi in faciendo : igitur si aliae faciunt formas, videtur quod illa penitus vacet ab efficiendo : hoc autem est impossibile : igitur videtur quod illa efficiat id quod est in re principalissime : haec autem est forma : igitur videtur quod faciat formam : et constat quod non facit ipsam ex alio : ergo facit eam ex nihilo.
sed latent : et generatio non est reductio actus de potentia, sed manifestatio quaedam ipsius per occultationem aliorum quae prohibebant ipsum esse manifestum. Et contra hanc opinionem multa objicit impugnatio. Aristoteles, quae in locis plurimis jam pertransivimus. Est autem quod ostendit istam positionem nihil esse, præcipue hoc, quod secundum hoc non est vere generatio in his quae generantur et corrumpuntur : et iterum quibus secundum hoc infinita sunt in infinitis, ex quo quodlibet infinite generatur vel manifestatur ex quolibet. Adhuc autem quia intellectus agens quem ponit ista Anaxagotrae opinio, non est faciens aliquid, sed segregans tantum : et si quaeritur unde habeat segregare ? non potest assignari ratio, quia tantum competit ei congregare quantum segregare. Adhuc autem quia secundum hoc non fit univocum ab univoco, sed id quod non est conveniens cum aliquo, manifestatur ex illo. Adhuc autem positioni huic non est possibile assignare, unde veniunt formae heterogeniorum. Has enim sicut est forma hominis et equi et manus et pedis et hujus : horum enim infinita non possunt dicere latere in quolibet. Haec et hujusmodi alia multa objiciuntur contra istos.
Ideo iterum alii sunt qui dicunt, quod Solutio alloin veritate nihil horum quae inducta sunt, verum est, sed potius ita est, quod intelligentia largitur omnes formas : virtus enim intelligentiae moventis informat motus, et virtutes cœlorum : et haec informata eisdem virtutibus apprehendunt qualitates agentes et patientes, et formant eas, ut non possint agere nisi ad formam quam largitur intelligentia : quasdam autem dicunt esse materias, quae receptibiles non sunt formae in ea puritate et nobilitate in qua est intelligentia : sed recipiunt eas in aliqua resultatione in qua possibile est eis recipere eam : et hujus exemplum dant in igne, qui cum sit unum specie et indivisibile in aliqua materia, non inducit nisi fumum, et in alia inducit flammam fumo-
Contra hos autem objicit Averroes multa dicens, quod isti destruunt potentias in rebus : quoniam cujus est in rebus nullus effectus, illius nulla est potentia, cum omnis potentia per aliquem modum reductor ad actum. Cum igitur in rebus sensibilibus vel mobilibus nunquam fiat actus nisi per creationem, opportet quod nulla sit in materia potentia ad actum, nisi forte disponens materiam et non educens actum de potentia : et hoc destruit totam philosophiam, quae est de potentia et actu, et quidquid est de generatione et corruptione, et quidquid est de natura, quia natura est potentia quaedam, et destruit fieri totum quidquid est de natura.
Ideo dicunt alii, quod omnes quidem formae sunt in materia et actu sunt in ea,
<--- Page Split --->
sam, et in alia inducit flammam claram. Et similiter dicunt, quod intelligentia agens in quibusdam non inducit nisi esse terrestre, et in quibusdam vitam addit, quae est umbrosa resultatio vitae suae : et in quibusdam addit sensum : et in his quae accedunt ad coeli aequalitatem, et maxime recedunt ab excellentiis contrariorum, inducit formam similem sibi, quae est anima intellectualis. Haec autem opinio multum assimilatur Platonis opinioni, quae ponit creatorem formarum, et secundum eam, ut dicit Averroes, forma est ab extrinseco, et non educta de potentia materiae, sed potius inducta : et si hoc est verum, tunc res generata non est unum, sed multa : et non est aliqua materia propria alicui rei, sed ex quolibet potest fieri quodlibet : quia in praecedentibus ostensum est, quod materia propria est in qua est forma secundum ejus propriam inchoationem : et alia multa impossibilia sequuntur ad hanc opinionem.
Omnibus igitur his omissis, dicimus quod omnes isti tanquam ab ipsa veritate coacti, aliquod dixerunt de veritate, et intenderunt dicere quod omnis forma educitur de potentia ad actum, movente aliquo quod est conveniens in nomine et ratione. Quod autem hoc verum sit, patet si ponamus quae et quot circumstant genenerationi substantiae sensibilis. Sunt autem illa, ut in communi dicatur, quinque, quorum primum et principale est, quod omne quod generatur, educitur de potentia ad actum : et haec potentia de qua educitur, est intra materiam, et tamen nihil est de substantia materiae. Secundum est, quod omne quod educitur de potentia ad actum, extrahitur per aliquod movens, quod aut generato est univocum, aut reducitur ad univocum. Tertium est, quod omnis motus inferior qui est in materia generabilium, reducitur ad motum cœeli, qui causa est et mensura hujus motus, per formam intelligentiae moventis motum illum, et per formam stellarum orbis, et per virtutes radiorum. Quartum est, quod nihil fit ex
nihilo penitus secundum naturam : sed quae cumque fiunt, procedunt ex indeterminatis et confusis inchoationibus suarum essentiarum, quae indite sunt materiae. Quintum est, quod non quodlibet fit ex quolibet : sed omne quod fit, ex aliquo sui generis procedit, et hoc genus ambitu suo et extensione ambit id quod fit, et suum contrarium : et ideo contraria sunt unum in radice sui generis. Plato igitur considerans, quod quidem movens primum materiae non conjunctum, est intelligentia per formam motus cœeli causans motum materiae, et formans et regulans totam generationem, dixit omne quod generatur sic fieri ab univoco : quia forma illa quae regulat et format generationem, est habens virtutem seminis in efficiendo et formando et regulando : et hanc dixit ideam esse ab hac materia separatam. Et quoad hoc bene dixit causam primam et universalem tangendo, et non proximam et propriam : et ideo dictum est in secundo Peri genesees, quod sol et circulus declivus, sunt causae corruptionis et generationis. Et in hoc male dixit, quod posuit quod haec forma in materiam induceretur : quia hoc non est verum, cum ipsa non sit nisi movens, et sit universalis, et non conjuncta : virtus enim ejus per media tangens materiam, movet potentiam quae est in materia, et educit eam ad actum, et potentiam non inducit in materiam nec etiam actum. Quod enim potentiam formalem non inducat in materiam, manifestum est ex hoc : quia si illam induceret, tunc talis esset intelligamentia in motu cœeli, qualis in materia : et hoc non posset esse, quia sic non esset nisi in potentia : et quod non est nisi in potentia, non movet, neque agit : et sic movens primum non esset movens, et contradictoria verificarentur de eodem. Adhuc autem dicit Aristoteles, quod secundum hoc generatio esset sigillatio quaedam, et non transmutatio alicujus materiae, et sic forma quae prius in materia fuit, maneret cum sequenti, sicut
<--- Page Split --->
quando sigillatur cera, manet forma cerec cum figura sigilli. Adhuc autem secundum Platonem forma non educitur de potentia, sed inducitur in ipsam : quae omnia sunt absurda et falsa.
Illa autem positio quae dicit per creationem fieri formas generatorum, respexit ad hoc quod primum omnium moventium est causa prima, et quod movens est univocum, et ideo habet apud se formam generati : et cum id quod generatur, non habeat formam, et procedat ante esse ad esse, videbatur largiri formam, ita quod nihil formae praexisteret in materia : et sic forma esset ex nihilo : ex nihilo enim fieri dicitur, quod nihil suae essentiae habet ante se suppositum in quo fiat. Haec autem positio erravit in hoc, quod cum dicitur generatum fieri ex non esse, non ens non dicit non ens, quod omnino nihil est, sed non ens potentiae formalis, quod est medium inter esse et non esse : et sic illud quod fit ex potentia, aliquid suae essentiae praesupponit ante se ex quo fit : et hoc vidit Aristoteles, et ideo improbavit hanc positionem : et sic dicendo nec potentia destruitur, nec aliquod sequitur inconveniens.
Illi autem qui posuerunt formarum latentiam, adhuc respexerunt quod esse quod generatur, generatur ab univoco : et cum non viderent generans univocum extra materiam, et viderunt quod potentia non univocatur actui, elegerunt dicere formas omnes secundum actum praeexistere in materia, sed latere. Contra hoc autem objicit Aristoteles multa quae sunt scripta in diversis libris suis et nostris, quod videlicet secundum hoc omnia sunt in omnibus, et quod infinita in infinitis, et quod a finito educitur infinitum, et quod generatio non est, sed alteratio occulti ad manifestum. Sed id quod totam istam destruit positionem, et proprium est huic sapientiae, est, quod secundum eam non indigemus causa movente, quae sit movens per se : movens enim per se non ponitur in natura nisi
propter hoc, quod id quod est in potentia, non exit in actum nisi per id quod est in actu. Si igitur forma secundum actum sit in materia, non indigemus aliquo movente : et hoc est absurdum.
Ex his igitur plane colligitur qualiter sola opinio illa quae de potentia dicit educi actum, vera est, et omnes aliae simile aliquid habent veritatis, sed non sunt verae. Ad ea autem quae inducta objecta prinsunt contra positionem istam, quod omne generans generatur ab univoco, facile est respondere per ea quae dicta sunt a nobis in locis pluribus. Non enim dicitur hoc univocum pure univocum, sed id quod in forma convenit, licet non conveniat in esse illius formae, sicut forma quae est in semine, convenit cum forma generati, non in esse, sed in virtute et actu et essentia confusa, et sicut forma in anima artificis, convenit cum illa quae est extra. Et hoc modo motus ut causa caloris convenit cum calore : quia motus hoc modo est dissolvens et rarificans et trahens potentiam ad actum caloris. Et hoc modo carnes vaccarum sementinam habent in se inchoationem formae apum, et commixtum sperma asini cum menstruo equae sementinam habent potentiam muli : et in omnibus aliis facillimum est hoc modo determinare.
CAPUT IX.
An aliqua forma potest esse extra compositum cujus ipsa est forma : et ostenditur quod nulla nisi intellectus.
In quibusdam autem substantiis gene- 15. ralibus forma nunquam est praeter compositam substantiam : quia sicut de ipsa educitur ad actum, ita corrupta ipsa corrumpitur in ipsam potentiam per accidens, non per se, et non manet in actu
<--- Page Split --->
post compositum, sicut nec fuit in actu ante compositum, sicut est species sive forma domus quae non est si non sit in lapidibus et lignis, nisi dicat aliquis quod est ars in mente artificis : et hoc præcipue est in formis artis quae non sunt substantiae, sed accidentia : et ideo sine subjectis esse non possunt : sed tamen formarum harum et aliarum non est per se generatio et corruptio, sicut ante dictum est, sed alio accidentali modo sunt et non sunt : quia generato composito sunt et corrupto composito non sunt, sicut dicimus domum et sanitatem sine materia non esse nisi sicut in artificialibus mentaliter et non secundum esse quod faciunt ista forma quando sunt in propriis materiis extra animam : et sic est de omni eo quod est secundum artem. Sed quia ista forma sunt accidentia, forte aliquis diceret quod ideo non sunt sine materia, quia sunt accidentia : et ideo forma quae sunt natura substantiae suae sunt sine materiis suis, etiam post corruptionem compositi sicut sine ipsa fuerunt ante compositi generationem : ideo oportet nos procedere tam in formis naturalibus quam artificialibus. Dicit enim aliquis forte, quod quia formae naturales substantiarum sensibilium sunt substantiae, ideo non male fecit Plato, cum dixit quod species ideales sunt quorumcumque est natura et non aliorum, eo quod alia sunt accidentia et non substantiae. Si igitur sunt species, sicut dixit Plato, procul dubio non sunt species nisi eorum quae sunt in materia, sicut est homogenium et heterogenium, et simplex et compositum, ut ignis, caro, caput : omnia namque ista dicunt formas conceptas cum materia. Adhuc autem forma illa quas dixit Plato, sunt maxime illius substantiae quae finalis est, in qua stat totius substantiae divisio quae est individua substantia, quae maxime substat, cujusmodi forma sunt species et genera qua formas dicit esse Plato. Hanc autem nos jam ostendimus educi de materia, et non induci in eam : et ideo nec
istius substantiae videtur esse forma præter compositum.
Hoc autem tali via est investigandum. Text. et com. 16. Accipiamus enim principia illius substantiae singula, ut videamus quae ipsorum possunt salvari sine materia, et quae non : videmus autem quod causae illae quae dicuntur moventes, sunt distinctae a materia, et sunt ipsam materiam antecedentes : et sunt etiam ante illa quae facta sunt per generationem : et ideo de illis constat quod possunt esse sine illis quae facta sunt, quae sunt composita facta per generationem. Aliae autem causae quae sunt quasi ratio sive forma dans esse et rationem composito, sunt simul, et non sunt nisi cum composito : et ideo, sicut dictum est, illae de potentia educuntur, et non sunt extra materiam ingredientes in materiam, sicut dixit Plato. Et hoc probatur per inductionem et simile : nam quando sanatur homo, tunc est sanitas secundum illud esse quod facit sanum. Et similiter quando fit aenea sphæra, tunc est figura aeneæ sphæræ secundum esse quod facit sphæricum. In anima enim artificis existentes formae illæ non sunt secundum ordinem et actum formarum, sed potius secundum intentionis rationem : quia animam non faciunt sanam vel sphæricam : et ideo nihil talium formarum videtur posterius post corruptum compositum remanere.
Si tamen aliquid formarum illarum Text. et com. 17. talium manet, hoc perscrutandum est subtili et propria indagatione, nam de quibusdam formis non de potentia materia eductis, sed potius ab extrinseco in materiam inductis, nihil prohibet formam manere post compositi dissolutionem. Ut verbi gratia investigandum, si anima est talis aliquid : constat enim per omnia quae in tertio de Anima et in secundo de Intellectu et Intelligibili, et in libro de Immortalitate animæ dicta sunt, quod
<--- Page Split --->
non tota et omnis anima sic est separabilis a composito corpore, sed intellectus : et forsitan impossibile etiam est omnem et totum intellectum manere post corporis dissolutionem : hoc autem qualiter verum sit, revocentur ad memoriam ea quae in III de Anima, et in II de Intellectu et Intelligibili dicta sunt a nobis. Supponimus enim intellectum agentem partem esse animae, et esse formam humanae animae per ea quae in III de Anima dicta sunt : possibilem autem intellectum ponimus non esse preparationem in corpore, sicut mentitus est Alexander : eo quod nec forma est harmoniae corporis, nec aliquid consequens harmoniam, sed esse locum specierum intelligibilium, sicut perspicuum est locus colorum, in quo sunt secundum esse spirituale quod lux confert ipsis : et ideo intellectus agens et possibilis se habent ad invicem sicut agens per essentiam, et sicut materia quae non est omnino materia respectu intelligibilis, sed potius ut locus se habet ad illa : sed etiam sicut materia respectu agentis, sicut se habet perspicuum ad colores sicut locus, et sicut se habet materia ad lucem. Intellectus autem formalis est, qui inhaeret possibili et intelligibilibus, de actione agentis proveniens, sic istud est forma visus secundum actum,et visibilium, quod de luce incorporatur colori secundum quod motivus est visus. Intellectus autem omnino separatus est intellectus intelligentiae, cujus intellectus hominis est imago quaedam ambiens suum mobile, quod est corpus hominis, sicut intelligentia separata ambit suum mobile, quod est sphæra, et intellectus hominis est in illo sicut lumina inferiora sunt in lumine superiori, a quo recipiunt et formas et motus per influentiam. Et continuatur hujus influentia formae et motus usque ad causam primam quae movet sphæram primam universaliter influentem, quae est penitus lux pura, quae a nullo aliquid recipit : et intellectus hominis continue extendendo se a seipso superius tandem per contemplationem
cœlorum devenit in contemplationem divinorum : et in illis perfecte contemplans stat sicut sol. Sed intellectus iste humanus ad seipsum non devenit, ut in se sit nisi prius se inveniat. Cum igitur lumen intellectus et intellectuum, sicut jam dictum est, sparsum sit in omnibus intelligibilibus, primum quod acquirit intellectus per studium, est intellectuum speculativorum collectio in tribus theoricæ partibus, quæ sunt physica, mathesis, et prima philosophia, sicut a principio hujus sapientiae libro determinavimus. Cætera autem quæ sunt de rationibus, in grammaticis quæ ministrant intelligibilium signa, et logicis quæ dant inveniendi et accipiendi verum modum, et rhetoricis quæ ex signis aliquid persuasionis eliciunt, et poeticis quæ conjecturare docent ex integumentis : ethica autem sunt præparationes ex parte studentis, ne avertatur a concupiscentiis : et hic intellectus sic acceptus est speculativus. Quia vero in omnibus speculativis id quod fulget, est lumen intelligentiae illustrantis, sicut id quod fulget in coloribus est lumen solis, ideo per resolutionem intelligibilium in lumen intellectus quod micat in eis, homo adipiscitur continue lumen intellectus separati, et ingreditur in ipsum ab extrinseco : et hæc est intentio duplicis actus, quorum unus manet, et alter non manet. Et hujus causa est, quia unus est substantialis et substantia ejus, et alter est accidentalis, sicut dico quod lucis est actus substantialis lucere, et est substantia ipsius lucree, quia lux seipsa lucet. Alius autem actus potius est operatum quoddam, sicut est fulgor et rubor auroræ : et hoc accidit luci ex materia cui incidit : et cum separatur lux a materia tali, tunc manet secundum actum primum ipsius. Per omnem eumdem modum dicendum est quod intellectus adeptus est, quem adipiscitur homo ex resolutione omnium quæ secundum actum intellecta sunt in lucem intellectus, qui micat intellectis omnibus : et acceptio plena hujus lucis est intelle-
<--- Page Split --->
ctus adeptus, quo homo adipiscitur intellectum verum et propriam lucem ejus secundum ambitum omnium intellectorum, quae lux intellectus est substantia intellectus ipsius, et habet duplicem actum. Unum quidem, quo reflectitur super continuum et tempus, qui est actus ejus sicut est actus lucis solis super alienam materiam, sicut diximus de splendore aurorea. Alium autem habet quo lucet in intellectis puris et nudis, et in se non reflexus ad continuum et tempus, sed potius illustrans intellecta in ipsis primis substantiae principiis et entis ; et ideo intellectus iste secundum actum unum manet post compositi resolutionem, et secundum alium non manet : et tunc si quis proprie loquatur, non corrumpitur intellectus adeptus, sed quaedam actio ipsius corrumpitur : quia hanc non habet nisi in conjuncto. De agente autem constat quod non corrumpitur. Similiter autem nec possibilis corrumpitur, ex quo locus ipse est specierum, et subjectum agentis, et non differt ab eo nisi sicut perspicuum a luce : et compositio horum intellectuum est sicut compositio solis, et intellectus adeptus in his est sicut comprehensio solis in omnibus effectibus suis substantialibus : et reductio ipsius intellectus est in intellectu intelligentiae, sicut reductio illustratorum a sole ad solem : et perfectio ejus in intellectu primo, est sicut recordatio resultationis et umbrae speculi ad faciem ejus cujus objectu facta est imago resultans : et sic planum est qualiter non tota anima est manens post compositi resolutionem, sed intellectus, et intellectus etiam non totus manet, sed in parte corrumpitur secundum quamdam actionem ipsius.
Text. et com. 18. Ex his etiam patet, cum omnes formae educantur de potentia ad actum, sicut diximus, et solus intellectus adeptus sit ingrediens ab extrinseco, quod non oportet species ideales esse propter illam causam, quod omne quod generatur, fiat ab
univoco generante : quia in generatione univoca homo generat hominem secundum se, et in particulari hic generat hunc, et quilibet generat aliquem particularem. Similiter autem etiam est in artibus : ars enim medicinalis in intellectu medici ratio est univoca sanitatis quae*est in humoribus. Alia autem quaecumque sunt generantia æquivoce, ad univoca reducuntur. Et virtus formativa quæ est in materiis eorum, est sicut ars in intellectu artificis, sicut patet quod calor qui est in semine hominis, virtutes divinas accipit a cœlo et anima, quibus format : et ideo dicitur intellectus et artifex a Peripateticis. Hæc autem omnia dicta sunt secundum opinionem Peripateticorum : quia nec in his nec in aliis in hac via philosophiæ dicimus aliquid ex proprio : quia propriam intentionem quam in philosophia habemus, non hic suscepimus explanare, sed alibi dicetur.
CAPUT X.
Utrum eadem sint principia et elementa diversorum numero, vel genere, vel specie, an diversa ?
Quod autem præcipue sciendum de Text. et com. 19. principiis sensibilium corruptibilium, hoc est, quod aliorum secundum numerum sunt principia etiam alia secundum numerum, licet forte conveniant in specie : et diversorum secundum speciem convenientium tantum in genere, diversa sunt principia specie, sed in genere convenientia : et diversorum in genere principia sunt diversa in genere : sed eadem possunt esse analogia sive proportione. Hoc autem qualiter sit verum, sic est declarandum : licet enim principia sint diversa, diversorum tamen hæc eadem diversa principia nihil prohibet secundum ana-
<--- Page Split --->
logiam et proportionem esse eadem omnium. Tamen de hoc forte dubitando objicit aliquis dicens, quod si eadem sunt principia et elementa substantiarum, et eorum quae ad aliquid, et cujuslibet categoriarum, quod hoc mirum videtur, praecipue de ad aliquid, quod ita debilis est essentiae, quod multi Antiquorum esse hujus praedicamenti non dixerunt esse rem, sed comparationem quae in sola existit ratione. Impossibile autem videtur, quod eadem sint principia et elementa omnium categoriarum. Si enim eadem sint principia, tunc ex eisdem principiis et elementis erit ad aliquid, et substantia. Quaeramus igitur quod est illud principium, et quod est illud elementum, ex quo communiter est substantia et ad aliquid : et non erit assignare, quia nihil est commune secundum rem substantiae et ad aliquid, quod possit esse utriusque principium et elementum : oporteret autem si substantia et ad aliquid haberent idem principium et elementum, quod illud esset commune utrique et prius utroque illorum : quia elementum est prius eo cujus est elementum. Adhuc autem dici non potest, quod substantia sit elementum ejus quod est ad aliquid : nec e converso id quod est ad aliquid, potest esse elementum substantiae : quia elementum est de intrinsecis et essentialibus et constituentibus rem cujus est elementum : et si substantia esset elementum ad aliquid, oporteret quod esset ad aliquid in genere substantiae : et e converso si ad aliquid esset elementum substantiae et proprium principium, oporteret quod substantia esset in genere ejus quod est ad aliquid : quorum utrumque est falsum : et eadem ratio est de aliis generibus.
Idem Commentator hic.
ponitur ex uno simplici : et si idem esset elementum cum eo quod componitur ex elementis, tunc idem esset compositum cum simplici, et oporteret quod omnia elementa componentia essent idem et unum simpliciter : quod non potest esse. Syllabae enim compositae quae est ba, non potest idem esse clementum componens eam, sive sit b, sive a, nec ipsa simplicia sunt inter se eadem : quia a non potest esse b, et haec omnia contingerent, si eadem essent elementa cum ipsis elementatis. Si autem omnium elementa essent eadem, sequeretur quod omnia essent eadem, et elementa inter se essent eadem, sicut jam ostensum est.
Adhuc autem non potest dici, quod Text et com. 21. elementa omnium quae sunt eadem, sunt unum et ens, et quod hoc sint elementa omnium : quia unum et ens secundum quod sunt, non sunt aliud ab ipsis quorum dicuntur elementa : ista enim quae sunt unum et ens, insunt singulis simplicibus, et his quae sunt de numero compositorum, et non habent differentiam ad illa, sicut elementum ad elementatum, sicut saepe ostendimus : et hoc si sint elementa, cum elementum et elementatum non sint idem, oporteret quod unum et ens nec essent substantiae, nec ad aliquid : cum tamen hoc sit necessarium, quod unum sit substantia et ens, et similiter ad aliquid est unum et ens : et eadem ratio est de omnibus praedicamentis.
Videtur igitur, quod propter istas raText. et com. 22. tiones non sunt omnium eadem elementa et principia : hoc igitur aut oportet concedere, aut oportet dicere, sicut dicere consuevimus in hac sapientia de multipliciter dictis, quod est quidem uno modo quod est verum omnium esse eadem elementa et principia : et quidem est modus alius secundum quem non est ve-
<--- Page Split --->
rum. Modus autem secundum quem est dicere elementa et principia esse eadem in communi valde et remote, quo principia et elementa sunt eadem, sicut si forsan diceremus, quod sensibilium corporum sunt eadem principia et elementa : et diceremus quod in talibus transmutationibus sensibilium sunt duae qualitates agentes prime, et quod una illarum quae est calor, est quasi species, et eadem alio modo est principium, sicut privatio est frigus : et quod materia est potestate ambo ista, non sicut materia propria sensibilium, sed sicut subjectum primum. Sic enim dicendo non assignamus principia et elementa sensibilium, nisi valde in communi : et haec communitas per analogiam uniuscujusque appropriata facit alia et alia esse elementa et principia hujus et illius. Substantia autem communiter accepta, sicut in prehabitis diximus, est et ea quae sunt principia substantiae, et etiam illa composita substantia quae est ex his, et tales sunt substantiae omnes illae et omnia illa quorum ista sunt principia. Et hoc quidem determinatur dupliciter : aut enim quidem determinatur prout est substantia composita solum, aut prout est substantia sensibilis. Si determinatur prout est substantia composita solum, tunc est substantia cujus sunt principia materia et forma. Si autem determinatur prout substantia sensibilis et mutabilis, tunc est substantia illa quae fit unum ex calido et frigido, sicut est caro, et os, et alia mixta per actionem primarum qualitatum : necessarium enim est, quod id quod factum est ab illis quae sunt transmutationis et mutationis principia, sit diversum ab ipsis principiis. Horum igitur quae dicta sunt, ea sunt principia et elementa quae inducta sunt : aliorum vero elementorum sunt alia. Et si alia sunt secundum numerum convenientia in specie, sunt elementa eorum alia secundum numerum et in specie convenientia. Si vero alia sunt in specie, convenientia in genere : et elementa sunt alia in specie,
convenientia in genere : et si alia sunt in genere non convenientia in aliquo nisi per analogiam dicto de illis, tunc et principia sunt alia in genere, non existentia eadem nisi secundum analogiam. Hoc autem dico de substantia prout determinatur haec substantia, et non prout determinatur ut sensibilis : omnium autem quaecumque sunt quocumque modo differentia, ut ita dicatur, de propriis principiis non est accipere eadem esse principia, sed potius hoc est irrationale, sed in proportionis communitate potest dici omnium esse eadem principia. Et hoc est sicut si aliquis dicat, quia in communi principia sunt tria, quae sunt species, et privatio, et materia in communi. Sed haec si comparentur ad specialia vel indivisibilia singula,sunt diversa principia secundum diversitatem uniuscujusque generis principiatorum, sicut in colore quaerentes principia compositorum colorum non primorum, dicemus quod principia sunt prima simplicia, ut album quod est species, et nigrum quod est quasi privatio, et superficies terminati quasi materia. Deinde quaerentes principia diei, dicunt quidam principia assignantes propria, quod sunt tenebrarum quidem privatio ex qua fit dies, et lux species, et aer qui potestate est ambo : ex his enim sunt nox et dies : et sic est de singulis. Hoc igitur modo accipiunt principia substantiae sensibilis prout ipsa est transmutabilis : quia, sicut diximus, transmutationis sunt principia tria, quae in communi sunt quidem materia, privatio, et forma : et sunt omnium transmutabilium secundum analogiam eadem, sed diversorum genere, vel specie, vel numero, sunt diversa genere, specie et numero.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Quod sensibilium substantiarum principia quæ dicuntur causæ et elementa, sunt secundum analogiam eadem, et secundum appropriatum modum diversorum sunt diversa.
Nos autem ut perfectam faciamus doctrinam, non tantum determinabimus principia transmutabilis substantiae secundum quod est transmutabilis, sed adhuc addemus determinantes principia substantiae sensibilis, secundum quod ipsa est sensibilis : haec enim sunt in communi loquendo tria, vel quatuor, vel quinque : licet etiam ista diversorum sint diversa. Quod autem hoc verum sit, sic declaratur. Sicut enim saepe diximus, illae causae quae insunt rebus, aliae sunt ab illis, quae quidem causae sunt, sed non insunt. Illae enim quae insunt, sicut forma et materia, dicuntur elementa, et materia magis proprie est elementum quam forma 1 : aliae autem quae non insunt, ut efficiens et finis, dicuntur principia : et causa est nomen commune ad elementa et principia, licet quaedam dicantur principia quae non sunt causae : sed de illis non intendimus hic. Palam igitur ex dictis est, quod diversa sunt principia et elementa in omni re quae habet principia et elementa, et quod causa sua communitate complectitur ambo haec, et in istis quae sic dicuntur extra res esse causae rerum, dividitur principium : unde patet quod id quod est quasi movens aut stans, hoc est, causa motus et quietis, in rebus est unum de principiis : et ex hoc concluditur quod elementa eorum quae habent elementa, communiter lo-
quendo secundum analogiam sunt tria, quae sunt materia, et forma, et cum his finis in quibusdam quae est forma : quia haec duo in substantia sensibili in idem incidunt. Principia autem et causae, extenso vocabulo accepto principio, sunt quatuor : quia principium, extenso vocabulo, convertitur cum causa. Sed unumquodque istorum aliud et aliud est in alio et alio : hoc enim modo sunt diversa. Extra autem haec omnia est prima causa universalis, quae omnium est causa movens : et sic sunt quinque principia, scilicet movens extra genus, et movens in genere, et materia, et forma, et finis. Et si nos primam causam ponamus esse ante primum movens et cœelum, tunc erit causa efficiens non movens unum principium, et causa prima movens universalis, et causa movens in genere, et materia, et forma, et finis : et hoc secundum analogiam accepta erunt eadem omnium: sed contracta et appropriata erunt alia aliorum, et diversa. Sicut si dicam gratia exempli, quod hoc sunt sanitas, infirmitas, corpus, et movens medicina. Medicina enim est species talis ordinationis: quia cum in anima medici actum proprium non habeat, ut sanam faciat animam, tamen inordinationem quae est materiae sub privatione existentis, educit ad ordinem : infirmitas enim est privatio, et corpus materia et subjectum, sanitas finis et forma, et medicina movens universaliter. Sumpta autem medicina cum virtute naturae est sicut movens conjunctum mobili. Hoc etiam modo unum movens est primum universaliter. In genere movens est ars ædificatoria in architectis : in hoc enim et in hujus dividitur principium in communi sumptum.
Quoniam autem, sicut diximus in PhyText. et con. 21. sicis, movens quoddam est univocum, sicut homo movens in generatione ho-
<--- Page Split --->
minis : et iterum in ipsis artificialibus quae fiunt a mente artificis movente, est etiam movens univocum aliquo modo : et haec est species artis, vel contrarium speciei, quando movetur ad corruptionem, sicut diximus, secundum aliquem modum principia sunt tria, et secundum aliquem modum quatuor. Et si quidem tres sunt causæ, dupliciter possunt accipi. Si enim sunt principia conjuncta et causæ conjunctæ sunt tres, scilicet movens conjunctum, sicut semen in physicis, et materia, et forma. Alio autem modo sunt tria, materia, et forma, et finis. Causæ autem sunt aliquo modo quatuor, et secundum quosdam quinque, efficiens videlicet non movens et movens, et materia, et forma, et finis. Sed secundum Aristotelem, non sunt nisi quatuor : quia ipse non ponit efficientem non moventem : movens enim sanitatis sive ad sanitatem est medicina : et est movens non conjunctum, et movens domus sive ad domum non conjunctum, est ædificator : movens autem conjunctum sanitatis, est medicina sumpta : et movens domum conjunctum, est ars in manibus et instrumentis architecti secundum actum ædificantis : et in physicis homo generat hominem, et est movens non conjunctum : movens autem conjunctum est sperma hominis. Amplius autem id quod est præter omnia hæc et non ordinabile cum ipsis, et primum omnium id quod est movens omnia per motum cœli primi et mundi, et secundum Platonem ante hoc id quod est causa efficiens omnium, quod sine motu quo moveat, efficit Deus deorum in cœlestibus, et largitur eis sementem generationis, quem exsequuntur per motum cœlorum. Sic igitur loquendo iterum alio modo quam in priori capitulo dictum sit, principia et causæ et elementa substantiarum et omnium aliorum sunt et eadem secundum analogiam : et tamen diversorum numero, specie, et genere, sunt diversa genere, et specie, et numero. In omnibus tamen his adver-
tendum est, quod unumquodque fit a sui generis motore univoco, sicut supra ostendimus. Hoc tamen Aristotelis dictum formidat Alexander objiciens, quod corrigia in flagro facit livorem, et in se non habet livorem : et serra in ligno facit incisionem, et non habet incisionem : et sol generat hominem, et non habet formam hominis : et casu fiunt multa et per accidens, quæ non sunt univoca : et ideo dicit Alexander et consentit ei Themistius, et cum his videtur sentire Averroes, quod cum dicitur quod omne quod hic cum. 1 fit, fit a movente univoco, quod hæc propositio verificatur tribus adjectionibus, quod videlicet intelligatur de causa, et non de instrumento : et quod intelligatur de conjuncta, et non de separata : et intelligatur de causa per se, et non de causa per accidens. Nos autem non putamus hoc esse ita sicut isti dicunt, sed propositionem generaliter intelligimus eo modo quo superius per disputationem verificata est.
CAPUT XII.
De tertio modo. qualiter sunt omnium eadem principia secundum analogiam, et hoc modo quo substantia est principium accidentium, et principia substantiæ sunt principia aliorum.
Nos autem adhuc tertio modo ostende- 25. mus qualiter omnia et omnium principia et elementa sunt secundum analogiam eadem, et tamen in unoquoque secundum diversitatem generis et speciei et numeri sunt diversa. Dicimus igitur quod entia quaedam sunt separabilium, ita quod sunt secundum se et per se et sine aliis : quaedam autem inseparabilia, non per se existentia, sed esse eorum est in aliis esse quae cadunt in eorum diffini-
<--- Page Split --->
tione. Ea autem quæ sic separabilia sunt, substantiæ sunt : et cum alia entia non sint nisi in substantia, nec diffiniantur nisi substantia cadat in diffinitione ecorum, oportet quod substantia sit omnium aliorum causa : eo quod sine substantiis non sunt passiones et motus et alia quæcumque accidentia : et ideo in communi loquendo principia et causæ substantiæ et principia et elementa omnium accidentium eadem sunt secundum analogiam : propria tamen principia substantiæ non propria principia sunt accidentium, sicut ostensum est in præhabitis : hic autem hoc modo est : substantia enim sensibilis sicut in sexto hujus sapientiæ libro determinatum est, concepta est cum materia quæ est determinata contrarietate. Et ideo cum accidentis subjectum sit proprie compositum, procul dubio omne accidens sensibile est accidens materiæ secundum quod a forma substantiali sic vel sic perfecta est : materia enim secundum se quidem infinita est et indeterminata, et cum potentia sit ad formam substantialem, et sit potentia ad formam accidentalem, erit potentia ad formam substantialem secundum naturam ante potentiam ad formam accidentalem, licet tempore sit simul : et ideo est hoc, quia forma accidentalis est compositioni et non materiæ contingens : non enim materia finit accidens, nisi prius finita forma substantiali. Verumtamen si intelligamus primam materiam in potentia esse ad primam formam substantialem, quæ est substantiæ sensibilis, cum hoc quod potentia procedit ad actum, oportet quod hæc materia accipiat quantitatem. Sed hæc est quantitas indeterminatae dimensionis : et cum omnis substantia sensibilis sit determinatæ dimensionis et figuræ, patet quod quantitatem propriam accipiat materia a forma substantiali : et sic est de omnibus aliis accidentibus propriis substantiæ. Accidentia autem per accidens fiunt a causis per accidens, et non nisi in substantia composita. Sic igi-
tur manifestum est quod causæ substantiæ compositæ sunt causæ accidentium, et principia substantiæ sunt principia accidentium. Quamvis autem substantia nomine suo non importet accidens, tamen substantia sensibilis nomine suo importat accidens : et hoc accidens causatur a principiis ipsius substantiæ. Et si aliquis objiciat, quod calidum et frigidum et alia hujus transmutant materiam substantiæ sensibilis, et sic videntur esse ante eam : dicendum est quod substantiam sensibilem dupliciter est accipere. Si enim accipiatur substantia sensibilis in communi, non erit transmutatio substantiæ sensibilis, nisi a substantia sensibili : nec erunt qualitates activæ et passivæ nisi in aliqua substantia : et sic patet quod substantia sensibilis est ante accidentia sensibilia. Si autem accipiatur in numero substantia sensibilis hæc vel illa, nihil prohibet ante hanc vel illam sensibilem esse quædam accidentia transmutantia materiam ipsius. Sumatur ergo in communi substantia, tunc per rationem prius introductam, principia substantiæ sunt principia principiorum accidentium : et sic principia substantiæ sunt principia omnium : et hoc modo per analogiæ communitatem eadem sunt principia omnium : quia causæ et principia et elementa substantiæ in eo quod substantia est, sunt causæ et principia et elementa omnium aliorum : sicut enim in principio istius prime philosophiæ ostendimus, ex principiis substantiæ in eo quod substantia est, oriuntur principia eorum quæ determinata sunt quantitate, et eorum quæ determinata sunt contrarietate, et ipsa substantia ut divinum quid præcedit omnia alia et est principium ipsorum. Sunt autem quidam perversi intellectus Commentatores, qui propter ista dixerunt quantitatem et qualitatem non esse de veritate essentiae substantiae sensibilis, asserentes quod ex quo tota essentia tur substantia ex duobus principiis, quæ sunt materia et forma, et cætera sunt post esse
<--- Page Split --->
ipsius, quod substantia sensibilis potest esse sine his, et hoc modo etiam neque quanta, neque qualis : et secundum hunc modum dixerunt esse deos sensibiles sensibilibus similes in natura, qui ad homines ingrederentur ostiiis clausis : et hoc etiam modo dicunt homines remanere post mortem. Sed hoc est error : quia licet substantia in eo quod substantia, de virtute nominis et rationis suae non imporlet nisi substantiae principia, tamen pro certo sensibilis quae est animal et homo et planta, de nomine suo dicit subjectum, et quantitate et qualitatibus totius et partium determinatum : oculus enim non est oculus, nisi sit ex humido et frigido : et sic est in aliis : et ideo absurdum est quod isti inducunt : et ideo sufficit hic de hoc tractasse usque ad tantum : haec enim magis speculanda sunt in scientia de Natura deorum, et Vita futura.
CAPUT XIII.
Quod quarto modo sunt secundum analogiam eadem principia omnium, quae sunt anima et corpus et intellectus et desiderium.
et causati accipiantur, et secundum quod procedunt in esse, pro certo animata substantiae sunt ante inanimatas : et si iterum animata substantia resolvatur in sua principia, resolvetur in animam et corpus : et si tria principia universalis motus et esse accipiantur, pro certo invenietur primum intellectus, et secundum desiderium, et tertium corpus, quod intellectus agentis et desiderii est proprium et animatum instrumentum. Hoc autem probatur secundum hunc modum, et ostenditur primo quod animata substantia est ante inanimatam. Hoc autem planum est, si ad mentem revocamus quod cum substantia inanimata procedit ad esse, quod hoc non fit nisi agens aliquod agat ad formam, quod sit agens univocum : hoc autem non potest esse natura, quia natura non facit nisi unum : et praeterea natura non est nisi virtus inanimatae substantiae : et cum hoc non possit esse substantia prima inter substantias compositas, oportet quod habeat ante se aliam incorruptibilem animatam, quae agat substantias inanimatas omnes tam simplices quam alias quae sunt generabiles et corruptibiles Haec autem substantia animata causa est et substantiarum inanimatarum et ordinis earum et motus earum : et haec substantia animata est corpus cœeli secundum scientiam Peripateticorum : ostensum est autem in VIII Physicorum quod movens primum quod est compositum ex motore et moto sive lato, est primum cœelum. Igitur ostensum est per hunc modum, quod animatum est ante inanimatum secundum ordinem causalitatis. Item ibidem in fine octavi Physicorum ostendimus, quod primo primum movens est simplex penitus : et hoc cum sic se habeat ad corpus primum sicut motor, pro certo habebit rationem animae et non naturae : quia natura nunquam movet corpus illud cujus natura est, motu secundum locum. Adhuc autem natura non movet nisi ad unum : et cum pervenerit, quiescit in illo. Cujus
Text, et com. Deinde iterum aliter speculabimur 25. qualiter secundum analogiam quae sunt eadem principia omnium, tamen diversorum sunt diversa, si appropriantur. Dicamus igitur, quod principia quae secundum analogiam principia omnium forsan sunt anima et corpus, aut intellectus et desiderium et corpus. Hoc autem qualiter sit verum, sic oportet intelligere. Si enim substantiae secundum esse accipiantur, procul dubio sunt ante accidentia secundum esse : quia substantia cadit in ratione accidentis. Si autem ipsae substantiae secundum ordinem causa
<--- Page Split --->
causa est, quia natura non est causa motus localis nisi per consequens : movendo enim ad formam, per consequens movet ad locum qui est illius formae : motor autem cœeli non movet unquam ad aliquem situm, nisi moveat etiam ex illo. In aliquid igitur movere et ex illo non est naturae, sed animae. Prima igitur principia substantiae sensibilis sunt anima et corpus quod movet anima : cum autem omnis motus cœeli sit secundum formam quae est in intellectu, eo quod sicut in mente artificis est species artis, ita in intellectu motoris est species ejus quod efficitur per motum ejus : quia aliter esset motus ejus praeter intentionem, et esset casu et per accidens : oportet igitur quod id quod est primum principium movens sicut ars, sit intellectus universaliter agens, cujus scientia practica causa est omnium quae fiunt, sicut ars est causa eorum quae fiunt per artem : igitur intellectus est causa prima : intellectus autem non explicatur per motum cœeli, nisi sit desiderium inferiorum motorum, et etiam superioris ad communicandum esse, cujus causa est scientia sui intellectus : ergo desiderium est de causis primis omnium : non autem inducitur in materiam nisi per corpus distinctum virtutibus accedentibus et recedentibus secundum motum planes et motum aplanes, sicut ostendetur in sequentibus : et hae virtutes non sunt nisi corporis celestis. Sic ergo constat prima principia substantiae sensibilis esse animam, et corpus, et intellectum, et desiderium, et corpus celeste. Si autem huic rationi adjungatur quod ante probatum est, quod videlicet substantia est principium et causa accidentium, erit probatum quod ista sunt principia omnium et sunt eadem secundum analogiam, sed diversorum tamen sunt diversa, quia uno modo se habentia non causabunt diversa, sed accedentia et recedentia diversimode per motum corporis animati, quod est cœelum : et haec diversitas ostendi habet in illa parte Astronomiae quae
de mundi accidentibus intitulatur : quam quidam de constellationibus generationum vel de geneticis vocaverunt.
CAPUT XIV.
Quod secundum analogiam sunt eadem principia omnium sive extra sive intus, et sive communicantia cum materia sive non communicantia.
Amplius adhuc alio modo et quinto Text. et com. 26. ostendemus omnium principia esse eadem, secundum quod est principium id quod est proportionale in communitate sumptum analogiae, et non in communitate generis, vel speciei, vel ejusdem secundum numerum. Et hoc est sicut si sumamus principia quae constituunt compositam substantiam sensibilem, et hoc sunt actus et potentia : sed tamen etiam hoc licet in communi omnia vocentur actus et potentia, tamen proprie accepta sunt alia in aliis, et aliter huic et aliter alii convenientia. Sed hic notandum est diligenter, quod in quibusdam idem quandoque est actus, et quandoque potentia : id enim quod est actus, aliquando est potentia unum numero existens, sicut vivum, caro, et homo : et omnia enim haec eadem penitus potentia sunt primo, et postea sunt actus : et ideo ista cadunt in dictas differentias ambas, et in dictas causas : et sic est de omnibus quae generantur. Adhuc autem observandum est in talibus, quod si species quae est in talibus actus est entis separabilis quod per se esse potest ut substantia, tunc etiam illud quod fit ex illis sicut ex principiis et elementis, est separabile et per se est existens : actus enim et potentia sunt in omni genere : praecipue tamen sunt in his in quibus per se est motus, et principalissime sunt in substan-
<--- Page Split --->
tia : quia actus et potentia in substantia causa sunt actus et potentiae in omnibus aliis generibus : et sicut diximus jam, actus est species : privatio autem est id per quod res est deterius, et potentia quae complectitur ambo : unde privatio est sicut tenebrae in aere, aut sicut labor sive infirmitas in corpore complexionato. Sed materia est hoc quod est potestate : materia enim potens est fieri ambo, tam actus quam privatio. Aliter autem adhuc quam dictum est, differunt actu et potestate ea quorum non est eadem species, sed diversa, sicut dicimus diversa specie esse causam hominis, sicut elementa quae sunt ignis et terra, dicimus hominis causam esse, sicut materia dicitur causa, et species hominis est causa formalis propria. Adhuc autem dicimus aliud aliquid esse causam hominis quod tamen est extra hominem conforme in specie, sicut est pater generans : et dicimus quod haec omnia sunt potentia et actu quandoque et communicantia homini in materia. Dicimus etiam, quod sol et circulus inclinatus sive declivus sunt causae moventes hominis et aliorum generabilium quae non sunt in potentia, neque communicant cum homine in materia, neque sunt species talis qualis est homo, neque privatio convenit ipsis neque sunt moventia conjuncta cum materia, neque univocationem neque conformitatem cum his habentia, quorum dicuntur esse causa. Hoc ergo modo iterum secundum analogiam eadem sunt principia omnium communitate analogiae, quae complectitur causas intrinsecas et extrinsecas, et communicantes in materia et privatione, et non communicantes : et tamen sic analogice eadem acceptae valde sunt diversae si quaerantur singulorum causae propriae : quia tunc non erit eadem potentia, nec eadem privatio, nec eadem species, nec idem pater vel generans, nec idem sol, nec idem circulus : sed potius tunc unaquaeque res propria men-
s uratur periodo solis et circuli inclinati : et ideo etiam illa quae sunt eadem specie, et diversa numero, in regimine sui esse habent diversitatem, etiamsi in uno tempore et in uno loco communi nascantur : quia circulus nativitatis unius alius est a circulo nativitatis alterius, quamquam in uno ventre simul concipiantur, et in una hora generentur. Sic igitur principia et causae sunt eadem et non eadem, ut dictum est supra.
CAPUT XV.
Qualiter principia referuntur ad principiata universaliter et particulariter, et qualiter sunt prima et qualiter non.
Amplius autem oportet quod quaedam Text. 7 principia, licet non sint universalia, tamen dicantur et significentur ut universalia : alia vero non, sed significentur ut particularia. Ea autem quae sunt principia omnium et prima sunt et principaliora, sunt duo, quorum unum quidem ex forma, quae actu est hoc, sicut diximus in ante habitis. Secundum autem est materia, quae potestate est hoc. Et haec quidem duo universalia non sunt, prout sunt principia rei et substantiae : principium enim singularium substantiarum singulare est : res autem omnes singulares sunt : hominis enim universalis non est aliquis homo universalis principium, sed singularium hominum principium primum est singularis homo, sicut Pyrrhi est principium Achilles per hoc quod est pater ejus secundum generationem univocam. Hujus enim designati hominis est aliquis pater, et hic pater hujus filii, et similiter est in aliis, sicut hujus b principium est hoc a : sed b tota-
<--- Page Split --->
liter sive universaliter acceptum est principium syllabae ba universaliter et simpliciter acceptae. Unde intelligere oportet, quod sicut tripliciter significatur substantia composita, sic etiam tripliciter significantur principia ipsius : significantur enim ut supposita naturae tantum, sicut cum dico, hic vel ille : significantur etiam in natura communi, sicut cum dico, homo, vel animal, vel substantia : significantur etiam in antecedentibus, sicut cum dico, filius, vel Socrates, vel albus musicus, vel aliquid hujus : sed proprie loquendo hoc generat hunc : et quia hic est homo, idco per consequens homo generat hominem, et animal generat animal, et substantia substantiam : et quia hic est filius, ideo pater filium generat, et alia hujus, sicut Sophroniscus Socratem, et Pyrrhum Achilles. Istis ergo modis significantur principia et principiata : sed tamen particulariter proprie significantur, et universaliter per consequens et accidentaliter per accidens.
Deinde etiam notandum est, quod species substantiarum diversae diversas habent causas, et principia illa quae sunt causae substantiarum, sunt etiam causae aliorum entium et elementa ipsorum, sicut in praehabitis ostendimus : quia sicut se habet substantia ad alia entia, ita se habent principia substantiae ad principia aliorum entium : quando tamen propria principia sumuntur uniuscujusque entis, tunc eorum quae sunt in diversis generibus, sunt diversa genera principiorum : et hoc modo non in eodem quidem genere sunt principia colorum et substantiarum et quantitatum : praeter enim solam communitatem proportionis et analogiae non habent aliquam communitatem principia eorum quae genere generalissimo diversa sunt. Similiter ea quae sunt diversa numero, sunt tamen eadem specie, principia habent diversa, non specie, sed numero, sicut forma Platonis differt a forma Socratis, et materia Platonis a materia Socratis non differt nisi
numero : unde talium principia sunt aliud et aliud secundum diversum quod diversificat principiata : et ideo sicut forma hominis est alia specie a forma asini, ita materia est alia specie : et sicut forma animalis alia est genere a forma planta, ita etiam materia : et sic omnia qua sunt talium diversorum genere et specie et numero, diversificantur sicut vires et actus et passiones naturales. Tria autem sunt principia, sicut diximus, materia, species, et movens : quia privatio abjicitur et finis est idem cum forma : et ista principia fiunt quidem omnium eadem universali ratione vel proportione analogia, et non aliter.
Quæritur ergo quæ sunt principia subText. et com. 28. stantiarum et elementa, et quæ ad aliquid, et quæ qualitatum, et sic de aliis entibus? et quærere utrum eadem sint principia omnium generum horum, aut diversa, palam est quod est quæstio multipliciter dictorum. Singula enim principia quæ diximus, dicuntur multipliciter per analogiam, et sic communitate analogiæ et multiplicitate sunt eadem. Diversorum autem genere, specie, vel numero, non sunt eadem, sed diversa, nisi sit sicut dictum est : et hoc modo sunt omnium principia eadem communitate multiplicis per analogiam accepti. Sunt ergo sic eadem in quantum proportionaliter in communi accipiuntur : sic enim omnium principia sunt materia, species et privatio communiter accepta, et hoc modo quo substantiarum causæ sunt causæ omnium, eo quod destructis substantiis destruuntur omnia alia, sicut sæpius diximus. Amplius principium in communi significatur, quando dicimus quöd id est principium, quod primum est endelechia sive prima forma : sic autem prima diversa sunt secundum diversitatem generum : prima enim contrarietas in quolibet genere est id quod prima est endelechia in illo : quia unum illorum contrariorum est forma, et alterum privatio,
<--- Page Split --->
sicut saepe diximus. Hæc autem sic ad principiata propria relata non possunt esse omnium principia in aliqua communitate generis, vel multipliciter dici secundum proportionem : quia ipsa sunt appropriata per hoc quod ad principia determinata referuntur. Et idem dicen-
dum est de causa communi, vel propria, et de materia communi, vel propria. Sic igitur dictum est a nobis de principio sensibilium, et determinatum est quot sunt et quae, quomodo sunt eadem et quomodo diversa.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE SUBSTANTIA INSENSIBILI ET IMMOBILI.
CAPUT I.
In quo ostenditur istius tractatus introductio et ordo : et quod necesse est aliquam substantiam insensibilem et immobilem esse.
TEXT, et com. 29. Abhinc autem quaeremus de substantia immobili et incorruptibili. Cum enim per supra dicta jam constet tres esse substantias, quarum principia inquirenda sunt : quarum una est sensibilis mobilis et corruptibilis, cujus principia determinata sunt, et secunda est sensibilis et mobilis et incorruptibilis, et tertia immobilis insensibilis et incorruptibilis : et tertia quidem est principium secundae, nec potest sciri secunda nisi per tertiam : non enim potest determinari aliquid secundum proprietatem istius sapientiae de motis motu perpetuo, nisi per scientiam immotorum : oportet nos in isto tractatu sequenti post primum loqui de immobili substantia et insensibili et incorruptibili,
et tunc inducere de ea quae est mobilis et sensibilis et incorruptibilis : quo facto completa est omnis nostra intentio quam habuimus in hac sapientia. In his autem quae deinceps dicemus, nemo arbitretur quod aliquid dicamus de nostra intentione, sicut nec diximus in aliquo librorum naturalium, sed tantum declarabimus opiniones Peripateticorum de istis substantiis, relinquentes aliis judicium quid verum vel falsum sit de his quae dicuntur.
Dicamus ergo incipientes, quod tres sunt substantiae quarum principia quaerimus, quarum sunt duae physicae cum motu et materia conceptae, ea videlicet de qua dictum est quod est sensibilis mobilis et corruptibilis, et ea quae est sensibilis et mobilis et incorruptibilis, de cujus quidem natura in libro qui de Cælo et Mundo inscribitur, dictum est, sed quaedam etiam in ultima istius sapientiae parte dicentur. Una autem et tertia ab his substantia, quae est insensibilis et immobilis, de qua nunc dicendum est. Et primum quidem quod declarandum est de ipsa, est hoc, videlicet quod necessarium est quod aliqua sit substantia immobilis. Ad hoc autem probandum sumamus propositionem in ante habitis
<--- Page Split --->
sæpius probatam, quod videlicet substantia est primum inter ea quæ sunt, et principium aliorum : propter quod sequetur, quod si substantiæ omnes essent corruptibiles, quod omnia essent corruptibilia : quia corruptis substantiis, impossibile est aliquid aliorum remanere. Ostendimus autem in primo Cæli et Mundi 1, quod nihil est habens potentiam ad non esse, quod non aliquando corrumpatur. Si igitur omnes substantiæ sint corruptibiles, omnes habent potentiam ad non esse. Igitur corrumpentur aliquando : et tunc sequetur quod nihil erit omnino, quod est impossibile apud intellectum : quia sicut ex nihilo nihil fit, ita ex eo quod est, nunquam fieri potest id quod nihil est penitus. Et si omni substantia corruptibilis est, tunc compositum omne et omnis materia et omnis forma est corruptibilis : et sic nihil erit penitus.
Si autem diceret aliquis, quod non sequitur consequentia quæ inducta est : quia in generatione circulari elementorum quodlibet elementum secundum quamlibet partem corruptibile est, et tamen manet in toto : et sic non cessant generatio et corruptio, et semper manet mundus. Dicimus, quod illa instantia provenit ex ignorantia : quia nisi supponatur quod aliqua substantia est incorruptibilis in toto, quæ oblique affert et differt generans, non erit corruptio in parte, et generatio in parte, et nisi sit allatio circularis, non salvatur aliquid in toto : et tunc habetur id quod intendimus, quod aliqua substantia est incorruptibilis. Quod autem aliqua sit incorruptibilis substantia, probatur per ea quæ in octavo de Physico auditu dicta sunt 2 : ibi enim dictum est, quod impossibile est motum primum aut fieri cum non esset, aut corrumpi ut non sit postquam
fuit : semper enim erat secundum naturam. Dictum est etiam ibidem et probatum, quod impossibile est tempus fieri aut corrumpi : et hujus ratio est, quia cum tempus sit numerus motus circularis, et id quod fertur in circulo semper habeat rationem finis et principii, in quocumque nunc signatur tempus, illud habebit rationem finis respectu præteriti, et principii respectu futuri : ergo ante quodlibet nunc fuit primum tempus, et post quodlibet erit tempus : et si sic se habet tempus, non potest fieri, aut corrumpi. Item tempus secundum principia naturae acceptum, neque fieri potest, neque corrumpi, sicut nec motus. Motus Tergimus non idem est igitur hoc modo secundum naturae princum modi, aut est pacipa est semper continuus in esse sicut sio modus. cita est tempus, et tempus sicut motus : tempus enim aut idem est cum motu, aut est passio ejus, sicut in Physicis est probatum 3. Cum igitur in quocumque nunc ponatur fieri motus et tempus, sequetur prius non fuisse tempus et motum, et continue posterius fuisse utrumque, et prius et posterius non fuit sine tempore et motu, sequetur quod motus fuit ante motum primum, et tempus fuit ante tempus primum, quod est impossibile : haec autem omnia subtiliter indagata sunt in octavo Physicorum nostrorum. Oportet igitur secundum naturae principia semper fuisse motum et tempus : motus autem continuus et perpetuus non est aliquis nisi ille qui est secundum locum: et inter motus qui sunt secundum locum, solus est perpetuus qui est circularis et circuli motus : ergo oportet quod habeat motorem perpetuum et semper manentem : haec autem omnia sufficientissime sunt a nobis determinata in octavo libro de Physico auditu, nec hic oportet repetere : quia ibi ostendimus, quod non est motus æternus nisi et mo-
<--- Page Split --->
toris æterni, qui secundum 'principia naturæ nunquam fuit non movens, licet secundum voluntatem Dei, ut multis videtur, potuerit aliquando incipere, cum ante non esset. Et hanc etiam rationem in Physicis nostris sumus prosecuti, et secundum duas vias ibi ostendimus mundum esse æternum et motum non esse æternum, et ostendimus quod ista non repugnant : quoniam nostra demonstratio non probat nisi quod motor tempore non præcedit mobile et motum : et hoc est verum et concessum ab omnibus : æternitate enim præcedit et non tempore : æternitas autem non dicit durationem divisibilem : et ideo secundum nullam durationem extensam divisibilem primus motor et prima causa præcedit motum et cœlum et mundum : nec unquam intenderunt Philosophi motum cœli esse æternum, nisi illo modo quod æternum dicitur hic, cujus inceptionem et esse non prævenit tempus. Sic enim motus semper fuit et etiam tempus. Hæc autem omnia a nobis alibi declarata sunt : motor igitur illius motus semper fuit, nec fuit tempus quando non esset.
CAPUT II.
Quod hæc substantia est actus purus, nihil habens admixtum de potentia.
dum actum est agens aliquid, semper sequitur quod non sit motus semper. Hoc autem qualiter fiat, sic accipiatur. Sumamus enim id quod in secundo de Anima jam probavimus 1, et in secundo hujus sapientiae, quod videlicet duplex est mutatio : una quidem quando de ignorante fit sciens, et alia quando de sciente secundum habitum fit considerans secundum actum : et supponamus ea quae per se manifesta sunt, quod videlicet primus motor nec per se mutatur, nec per accidens : si igitur detur quod primus motor est secundum habitum motor et non secundum actum, tunc oportet quod de otio veniret ad actum : et cum ita sit quod primus motor per scientiam suiipsius et suam scientiam moveat, oportebit quod ipse secundum habitum consideret se : et sic de habitu venit ad actum : et sic in primo motore est mutatio : et cum ita sit quod id quod exit de potentia ad actum, non exeat nisi per aliquid movens, oportebit quod habeat aliquem alium motorem : et hoc est inconveniens, quia nulla penitus potest esse mutatio in primo motore : quia, sicut inferius ostendemus, id quod per essentiam movet, nunquam cessat ab actu : primus autem motor per essentiam suam est motor, et motus est actus ejus, sicut lucree est actus lucis. Idem autem sequitur si mobilis est primum cœlum et non secundum actum motum, quod tunc oportebit quod aliqua dispositio accedat, per quam fit motus secundum actum : et sic in primo mobili ante primum motum est motus : quae omnia sunt impossibilia, sicut in Physicis est ostensum : quodcumque enim horum duorum non ponatur esse in actu, sed in potentia ad motum, sequitur non esse primum motum, vel quod possibile est primum motum non esse : quia id quod est in potentia ut agat, contingit non agere : et si non agere ponatur, nihil sequitur impossibi-
<--- Page Split --->
le. Sequitur autem primum motum non esse, quod est impossibile : ergo impossibile est primum motorem, quia est substantia prima, non esse aliquando moventem secundum actum. Si ergo ponamus substantias quae sunt motor et mobile, esse sempiternas, et non ponamus quod motor secundum actum movet, et mobile secundum actum movetur, nihil prodest præsenti intentioni : quia sequitur ex hoc motorem primum et mobile primum non esse substantias primas et sempiternas : et hoc modo etiam nihil prodest ponere species illis qui sunt auctores earum, nisi ponant illas species movere secundum actum, ita quod insit in eis potentia continue movendi materiam ad transmutationem : aliter enim speciebus existentibus cessabit generatio. Si enim ponatur non movens species, quamvis sit perpetua, tamen insufficiens erit ad causandum inquietam generationem : et similiter alia quaecumque substantia ponitur esse prima, causa transmutationis insufficiens erit, nisi ponatur secundum actum esse movens et semper. Sic igitur nec species nec quaecumque alia substantia ponatur esse prima, insufficiens erit causa generationis, nisi agat secundum actum semper : nam si detur quod non agat aliquando, vel non egerit semper, vel possibile sit ipsam aliquando non egisse, sequitur quod motus non erit sempiternus : quod enim in potentia est, contingit non esse : et si est possibile primam substantiam secundum actum non movere, si ponatur non movere, nihil sequitur impossibile. Sequitur autem motum non esse sempiternum : et hoc est impossibile : est ergo impossibile primam substantiam posse aliquando non esse in actu moventem. Oportet igitur primam substantiam esse tale principium, cujus substantia sit actus, nihil habens admixtum de potentia.
Hoc autem aliter et fortius demonstratur. Revocetur enim nobis id quod in secundo hujus sapientiae libro habitum est 1, omnes videlicet causas in quolibet genere causae resolvi ad unam primam, quae est causa omnium aliarum, eo quod secunda causa a prima causa habet et quod est, et causa est. Omnes igitur moventes causae resolvuntur ad causam primariam moventem. Causa autem prima movens non potest esse nisi illa quae per essentiam movet, et cujus actus essentialis est ipse motus quem movet. Et hoc jam saepius probatum est : quia si detur quod non per essentiam movet, sequitur quod movet per aliquid additum essentiae suae : et sic est per accidens movens : nullum autem per accidens movens est primum : igitur primum movens non est primum movens : et sic contradictoria verificantur de eodem. Oportet igitur quod primum movens sit per essentiam movens, sed quod est per essentiam movens, ejus actus essentialis est motus quo movet : nunquam autem destituitur essentia essentiali actu quamdiu manet essentia, sicut lux semper lucet et non destituitur actu lucendi quamdiu est lux: ergo si prima substantia est perpetua, oportet quod perpetuum sit ei quod moveat.
Si quis autem dicat, quod per essentiam movens non est per voluntatem et scientiam movens, nec facit multa motu suo, sed unum. Dicemus quod iste instantia procedunt ex ignorantia philosophiae : quia jam ostendimus quod id quod est principium in genere aliquo, similitudinem habens intellectus per essentiam, multa facit, sicut spiritus et calor qui est in semine hominis : prima autem substantia movet per modum agentis intellectus : et sic instantiae non valent quae inducuntur : de voluntate autem ejus inferius tractabimus. Quamvis autem sic secundum veritatem dicamus,
<--- Page Split --->
tamen ostendemus quod motoris simplicis et primi est actus simplex et primus, et per diversitatem corporis quod movet, inducitur in tota materia diversitas, cum tamen sit ipsa substantia simplex : quanto enim prior est illa substantia, tanto relationem habet ad plura, et tanto est virtutis multiplicioris.
Forte autem dicet aliquis, quod si per essentiam movet, tunc non potest non movere, et sic ad movendum est coactus, quod est valde inconveniens dicere de prima substantia. Sed ad hoc et hujus non oportet nos studere, si bene sciretur quid est coactum : coactum enim violentum est, et hujus principium est in altero : et hoc non est in prima substantia : et ideo non cogitur ab aliquo. Si autem aliquis dicat quod ad minus est naturae ad motum obligatio, et quod obligatum est facere aliquid, non habet libertatem in illo : et sic prima substantia obligata movet, et non habet libertatem in movendo. Sed hoc nihil est penitus.
Communicare enim se per essentiam, et communicare bonitates suas per essentiam, summae est libertatis : liberum enim hoc dicimus, quod causa sui est, et non causa alterius : et ideo cum sua fontalitatis causa communicet se motu suo
et propter se, non est obligata alicui, sed potius derivationis suae alias dominationis suae, quod restringi non potest, quin perfundat motum qui est actus talis, quod per ipsum perfunditur omnis bonitas nobilis in esse, quod secundum est post eam : et si voluntas illam restringeret, sequeretur quod illa voluntas minoraret perfusionem bonitatum : et hoc esset individua minorari primam substantiam : et ideo bene dixit Plato invidiam relegatam esse a Deo, quando voluntas essentialis non restringit essentialem perfusionem bonitatum. Et attende, quod quando dico quod est per se et secundum ipsum et essentialiter movens, et tamen movet ut intellectus agens, non
potest intelligi quod moveat nisi per essentiam, et non per aliquam formam quasit non essentia sua, sicut movetur intellectus statuarii quando facit statuam per formam statua, sed potius sicut quando calidum calefacit et non movet nisi propria essentia, ita per essentiam propriam movet primus motor, et ipse est forma omnium eorum qua sunt per ipsum unus et simplex indivisibilis, sicut virtus formativa in semine per essentiam est forma omnium membrorum in corpore qua intus et extra facit. Et hoc hic sufficienter exemplo explanatum est, quia hoc in sequentibus per demonstrationem erit manifestum.
CAPUT III.
Qualiter prima substantia est immate- rialis et ubique et sola semper : et est id quod necesse est esse secundum sub- stantiam et secundum potentiam.
Amplius tales substantias oportet esse Text, et com. 30. penitus sine materia. Dico autem esse sine materia, non quidem abstractum a materia, quia abstractum a materia aliquando fuit conjunctum materiae, sed sine materia dico illud, cujus penitus nihil habet materiae proprietatem aliquam. Hujus autem causa est, quia tales substantias per essentiam moventes oportet esse sempiternas : primam autem inter illas, cum hoc oportet esse necesse esse : et quid sit necesse esse, diximus in quinto hujus sapientiæ libro. Quod autem tales substantias oporteat esse sempiternas, ex hoc probatur quod oportet aliquid aliud ab ipsis esse sempiternum : et hæc est generatio inquieta in inferioribus, sicut ostensum est in secundo Peri geneseos libro 1. Sempiternum au-
<--- Page Split --->
tem non est nisi duplex : unum quidem secundum successionem quod est causarum, alterum secundum substantiam quod est causa. Et si sempiternum est aliquid secundum successionem, oportet quod sit sempiternum secundum substantiam : quia sequitur necessario, si effectus est, quod etiam causa propria sit illius effectus. Id autem quod est sempiternum secundum substantiam, est duplex, sicut jam in praemissis habitum est : quorum est substantia sensibilis mobilis quae reiteratur incorruptibilis mota, sicut cœlum : et cum omne motum habeat motorem conjunctum sibi, ut probatum est in VII Physicorum 1 oportet quod cum illa substantia sit alia subtantia immobilis omnino sempiterna. Si sautem est immobilis penitus, non potest esse divisa et distensa per ubi nec per formam : quia non nisi his duobus modis dicitur immobile penitus. Quod autem penitus est indivisibile per ubi et formam, est omnino carens materia : cum omnis materia per hoc sit materia, quia per ubi et formam et divisibilis et extensibilis est : et ista est vera demonstratio quod substantia prima sit immaterialis, et pulchrior omnium demonstrationum : et quidquid aliud ad hoc inducitur, non habet demonstrationis veritatem.
Ex his igitur ulterius elicitur quod est ubique et semper. Et quod sit ubique, sic probatur : quidquid enim restringitur ad situm et locum, oportet quod restringatur per aliquid individuans : nihil autem est individuans per se nisi materia : igitur quod penitus caret materia, penitus caret individuante : sed prima substantia caret penitus materia, sicut jam probatum est : igitur caret individuante : igitur non est hic vel ibi. Dico autem esse ubique sic quod non habet respectum ad locum aliquem omnia ambiens : non autem potest non omnia ambire
substantia quae per essentiam movet omnia. Hic autem videmus, quod omnis motor totam suam ambit materiam quam movet, sicut anima ambit totum corpus, et ea quae quocumque modo sunt in corpore. Igitur inevitabiliter sic sequitur primam substantiam esse ubique. Quod autem sit semper, jam ante probatum est. Est igitur ubique et semper per hoc quod est sine materia.
Dicet autem fortassis aliquis, quod Objeetio. etiam sunt alia immaterialia sicut motores inferiores et intellectus hominis, et tamen aliquo modo sunt mobilia ista ad minus per accidens et divisibilia per formas quae fluunt super istos intellectus. Sed qui hoc dicit, naturam intellectus Solutio. ignorat : omnis enim intellectus secundum quod intellectus est, est immobilis penitus et ubique et semper. Hoc autem qualiter sit, inferius ostendemus in proprio loco : et de universali secundum quod est quidam intellectus, jam probavit Aristoteles in primo posteriorum Quomodo esse semper Analyticorum quod est ubique et semet ubique, et esse imper : unde licet inferiores intellectus alimateriale et immobile ter sint ubique et semper et immateriaprima rela- tione conve- les quam prima substantia, tamen ista niunt primae substantiae, conveniunt eis secunda relatione et non sed relatio- ne secunda prima. Et hoc in sequentibus determinaetiam de in- ferioribus bitur : quidquid enim aliquo modo est Intelligentiis dicuntur. ambiens omnia, secundum aliquem modum est ubique : et quidquid est cujus esse non deficit, secundum illum modum quo non deficit, est semper : sed esse semper diversimode contingit prime substantiae et substantiae inferiori secundae : quia prima substantia sic semper est, quod tota est simul, non divisa nec distensa per formam et ubi : inferior et secunda substantia habet potentiam distensam aliquo modo in eo quod non pure est necesse esse. Id enim quod habet causam, secundum potentiam dependet ad illam, et non est necesse sed possibile secundum hoc. Secunde autem substan-
<--- Page Split --->
tiæ omnes causatæ sunt a prima, et recipiunt formas sui motus ab ea : et ideo et secundum esse et secundum movere potentias habent distensas, et aliquo modo divisas : propter quod sempiternitas earum non est tota simul.
Si autem aliquis dicat quod hoc non potest esse verum : cum enim sint sempiternae, non possunt habere causam secundum esse : dictum est autem quod sempiternae sunt : ergo causam in esse non habent. Dicemus, quod haec ratio apud recte philosophantes non concludit. Si enim ponamus mundum esse aeternum, sicut quidam Philosophorum posuerunt, non tamen removetur per hoc quin habeat causam secundum esse : quamvis enim dies sit cum praesentia solis, et praesentia solis non praeveniat esse diei, tamen non tollitur quin dies secundum esse suum causetur a solis praesentia : et omnino eodem modo est in his quae facit prima causa substantias separatas, quae sunt in esse constituta lumine essentiae suae : nec oportet quod prima essentia praeveniat eas aliqua divisibili duratione, sicut in praecedentibus ostendimus, licet praecedat eas modo perfectae aeternitatis, quae tota stat simul, sicut hoc ostensum est. Patet igitur primam substantiam immobilem et incorruptibilem et immaterialem et sempiternam et ubique existentem esse. Ex his autem facile concluditur ipsum actum primum nihil potentiae admixtum habentem esse. Si enim aliquid haberet potentiae, non esset necesse esse : est autem omni modo necesse esse : igitur est actus purus nihil habens potentiae admixtum.
Text, et com. Scias autem, quod hae omnes demon- 31. strationes sunt, hoc solo supposito quod primus major sit substantia prima : hoc autem negat Plato et sui sequaces, qui dixerunt causam primam efficientem differre a prima causa movente : et si hoc est verum, tunc non concludunt ea quae
inducta sunt. Sed ad veritatem hujus investigandam oportet intendere circa Timæum Platonis : et hoc non est præsentis negotii, in quo non suscepimus nisi Peripateticorum positiones exponere.
CAPUT IV.
In quo destruitur error eorum qui dixerunt potentiam praecedere actum in prima substantia.
Dubitabit tamen aliquis. Si enim prius Text, et com. 32. est a quo non convertitur consequentia, sicut in Logiciis determinatum est : omne autem agens potentiam habet agendi : quod autem potentiam habet agendi, non semper propter hoc agit : videbitur potentia secundum naturam esse ante actum. Si autem hoc conceditur, sequitur aliquando nihil esse entium : contingit enim aliquid posse esse, et tamen nihil esse : quia non est necesse quod id quod potest esse, sit : et ita non est necesse quod id quod potest esse agens, sit agens propter hoc. Et hoc concedunt quidam theologizantes Philosophi, qui dicunt primam causam non semper movisse, sed fuisse tempus quando non movit : et causam dicunt fuisse, quia voluntate movit, et quoddam tempus fuisse in quo movere noluit : voluntatem enim et volitum dicunt differre quantum placet. Et est mirum de istis qui ponunt materiam confusam fuisse semper, ita quod nullum tempus praevenit materiam, et tamen dicunt Deum non movisse : et isti sunt qui ex nocte mundum generant, quia dicunt tunc fuisse tenebras, quando materia informis et confusa fuit : et postea locum exortam ex puriori parte illius materiae, et factum esse diem. Hoc Nota quali er demon strationes etiam modo dixerunt quidam Philosophi de motus
<--- Page Split --->
dicentes omnes res fuisse simul primo in una materia confusa, postea res fuisse distinctas : omnes enim quotquot sunt qui dicunt tempus fuisse, quando cœlum non movebatur, et quando cœlum non fuit, dicunt idem impossibile quod sequitur ex dictis eorum : et hoc est quod potentia præcedit actum : et ex hoc sequitur quod aliquando nihil sit. Scias autem, quod qui dicit sicut dicit lex nostra, quod videlicet primus motor non tempore, sed æternitate indivisibili præcedit motum et mobile, ad dictum illius nihil penitus sequitur impossibilium inductorum. Adhuc autem qui dicit ut Plato dixit, videlicet quod primus motor non est causa prima, et prima causa est efficiens non movens,et quod hoc esse fecit primum motorem et motum simul sine motu et tempore, nihil dicit ad quod sequatur impossibile. Quicumque autem dicit quod prima materia confusa tempore præcedit motum et mundum; dicit positionem ad2quam sequuntur impossibilia inducta et plura alia. Quæramus ergo ab illo, si aliquando non fuit motor in actu movens, quomodo possibile erat quod illa moverentur quæ postea mota sunt ? non enim poterit dicere quod ipsa eadem materia moverit seipsam, quia nulla materia movet seipsam. Sed videmus quod ars quæ est extra materiam, movet materiam sicut ars tectonica movet ligna et lapides ad faciendum domum. Et similiter in physicis materia seipsam non movet : quia instrumenta quæ sunt materia generationis animalium, et terra quæ est materia plantarum, non movent seipsa : sed menstrua animalium movent spermata animalium, vel id quod est loco spermatis de virtute putrefacti et stellarum, et terram movent semina vel vis sementina stellarum vel species alicujus quæ concluditur in humore putrefacto, sicut sæpe diximus : hæc autem quæ sic movent, non movent nisi mota : et ideo necesse est quod ante omne quod motum movet, ponatur aliquid quod continue movet, cum non sit
motum ab aliquo, sed sit primum movens continue et immobile : et quamvis hoc imperfecte viderunt quidam, ideo in positione sua fecerunt quod aliquid semper est in actu movens, sicut fecerunt Leucippus et Plato. Isti enim semper dicunt fuisse motum. Leucippus quidem affirmavit motum atomorum in vacuo. Plato vero dixit primam causam semper fuisse in actu, et numerum semper seipsum movisse : sed non dixit cœlum semper fuisse2motum, nec tempus semper fuisse, sed esse generatum utrumque, sicut ostensum est in Physicis : et quamvis isti semper dicunt motum fuisse, tamen non determinant quare et ex quo movente ille motus sit, et quis sit, utrum rectus aut circuli motus fuerit : nec dicunt eum sic fuisse, sicut est primus motus in natura : nec dicunt eum fuisse omnium quæ fiunt causam : nec etiam ipsius motus assignant causam, cum tamen hoc sic facere sit philosophi primi : nihil enim movet ut contingenter et a casu in his quæ semper aut frequenter moventur : sed in talibus oportet semper aliud existere, sicut est prima substantia movens, et sicut primum cœlum est, sicut nunc illa; semper existere probata sunt : quæcumque enim secundum naturam sunt sicut sunt, ut dictum est, quod habent motorem et id quod movetur. Similiter autem quæcumque violentia moventur, habent etiam motorem : quia aut moventur ab intellectu operativo, ut artificialia, aut ab alio extrinseco, sicut projecta, aut tracta, aut aliter impulsa. Deinde quæramus a sic dicentibus, qualis motus sit prius inter motus secundum naturam ? hoc enim valde differt quicumque est ille qui prior est secundum naturam : quia motus ad formam non potest esse primus : et inter motus locales non potest esse primus nisi motus circuli : et sic inter circuli motus oportet esse primum, qui est circuli uniformis et perpetui. Hoc autem non est impossibile dicere Platonicis secundum suam positionem, quia illi existimabant
<--- Page Split --->
aliquando quod principium primum movens conjunctum ei quod movetur, sit numerus seipsum movens, quem animam mundi dicebant esse : haec enim anima cum infusa sit entibus motis, aut cum cœlo incepit esse, si tantum in cœlo esse ponatur : aut etiam incepit esse posterius cœlo, si ponatur infusa omnibus motis motu perpetuo, sicut moventur generabilia et corruptibilia in quieto motu qui in secundo Peri genesees est determinatus : et horum utrumque jam dixit Plato, et etiam sequaces ejus : et hoc ideo est dictum, quia primam substantiam moventem vere non cognoverunt. Quod autem hujus disputationis causa est, hoc est quod existimant multi Philosophorum, quod potentia est prior actu, sicut objectum est a principio. Et hoc quidem uno modo bene dictum est : alio modo autem male dictum est. Dictum est autem jam a nobis in nono supra posito libro, qualiter potentia est ante actum, et qualiter non. Quod autem omnium prius sit id principium, quod semper est actuale, testatur Anaxagoras et omnis alius Philosophus, qui ordinem vidit moventium motorum : dixit enim Anaxagoras quod intellectus agens semper est in actu agens, nihil permixtum habens potentiae. Similiter autem et Empedocles propter hoc posuit amorem et odium semper movere. Et Anaxagoras quidem posuit intellectum agentem, eo quod nihil agit diversa primum nisi intellectus. Empedocles autem posuit amorem et odium : quia vidit diversam esse generationem et corruptionem, quarum una dissolvit sicut odium, et altera congregat sicut amor.
CAPUT V.
In quo probatur per modum generantium et corrumpentium, quod unum est principium movens semper, et actu existens, nihil habens de potentia.
Similiter autem dicunt omnes isti qui Tezt. et com. 32. dicunt semper motum esse, sicut Leucippus et Democritus : et hoc est causa quod dicunt, quod chaos sive vacuum non fuit infinito tempore chaos, neque nox infinito tempore remansit nox : quia per ea quae ponebant semper esse moventia, factum est ut generatis esset plenum chaos, et ut tenebrae noctis prorumperent in lucem, producto sole per intellectum vel amorem et odium moventia. Illa enim moventia semper sunt eadem in movendo, aut in circuitu aut aliter alio quocumque motu. Intellectus enim semper movet, et similiter amor et odium. Et ideo dixerunt jam nominati Philosophi, quod res semper circuierunt per generationem et corruptionem ex mixto in mixtum, et sic continue impletur chaos, et nox terminatur in diem, et dies in noctem : et hoc esse non posset, nisi actus prius sit quam potentia.
Si autem sic dicatur, quod eadem maTezt. et com. 33 et 34. teria generatorum semper sic movetur in circuitu , oportet necessitate dicere quod aliquid est quod semper similiter agit et secundum modum unum. Jam enim in secundo Peri genesees ostensum est 1, quod in omni generatione et corruptione duo sunt, quorum unum est continua ipsius esse permanentia secun-
<--- Page Split --->
dum esse divinum : et alterum est diversitas generationis et corruptionis : et ideo oportet esse duos modos circuli primos, quorum unus sit uniformis, qui est primi cœeli divinus, qui causa est esse divini in omnibus : et alterum motus oblique afferens et differens astrum generans, qui est circulus obliquus, in quo moventur astra omnia secundum accessum et recessum, quorum sol est principium : propter quod Sol pater generationis vocatur ab Antiquis. Hæc autem licet hic supponantur, et in secundo Peri geneseos sint physice probata, in sequentibus probabuntur ex propriis istius primæ philosophiae : hoc, autem quod hic sufficit ad præsens, est hoc, quod si secundum dicta prænominatorum Philosophorum idem est quod semper movetur in circuitu accessum et recessum faciens generationem et corruptionem, sive illud sit amor et odium, sive intellectus distinguens, sive circulus obliquus, oportet aliquid esse supra hoc quod semper similiter agat æqualiter accedens et recedens. Et si ponatur quod odio movente semel inest entibus generatio et corruptio, oportet quod ponatur aliquid agens aliter et aliter : quia aliter non faceret diversam generationem videlicet, et corruptionem : et ex hoc sequitur, ut dictum est prius, quod super hoc sit aliquid agens uniformiter.
Ex his igitur duobus elicitur, quod necessarium est quod sit aliquid quod secundum se et essentialiter agat et uno modo, et quod aliquid secundo modo agat secundum aliud et aliud in accessu. Oportet igitur secundum hoc quod dictum est, quod aut agat semper secundum diversum, aut quod agat secundum motum primum primæ substantiæ, omne id quod perpetuum habet motum : totus enim et omnis motus superiorum dividitur in hæc duo et non plura prima : quod enim secundum diversum accedit et re-
cedit, et iterum et iterum et sic continue, non potest esse causa continuæ permanentiæ. Oportet ergo quod illi aliquid sit melius, quod sit vera causa : illius autem causa non est nisi illud quod semper et similiter se habet : quod autem aliter et aliter est diversum, et diversitas non est causa continuitatis in esse : quod autem semper est et agit et aliter, hoc complectitur ambo dicta : quia in quantum est semper, causatur ex motu primi : et in quantum est aliter et aliter, causatur ex motu obliquo. Palam igitur est quod motus primi in genere sic se habent ut dictum est : et hoc est quod omnes Philosophi diviserunt motum cœli prima divisione in motum planes et in motum aplanes, sicut inferius ostendetur. Quia vero sic est ut dictum est, et ita res se habet : et si dicatur quod primus motus non sit essentialiter a primo motore, sequitur quod res generatæ ex nocte erunt, et quod simul fuerunt omnia, sicut sæpe dictum est, et quod res generatæ solvuntur ex non ente : quæ omnia impossibilia sunt secundum naturam.
Oportet igitur dicere, quod primum Tetz. et rn 83. erit sempiternum, et quod movet id quod in motu est sempiternum, et sempiternum movet motum : cœlum enim est aliquod sempiternum, et quod movet id quod in motu est sempiternum, est substantia actu existens, nihil habens admixtum de potentia. Hoc autem jam in octavo de Physico auditu declaravimus 1, quod est aliquid compositum ex motore et moto, quod est medium duorum, scilicet ejus quod est movens tantum, et ejus quod est motum tantum. Si inveniatur unum componentium sine altero, quod etiam reliquum invenitur sine isto : in natura autem invenitur id quod est motum non movens, et invenitur medium compositum quod est movens et
<--- Page Split --->
motum : igitur invenitur etiam substantia movens tantum, et semper in actu existens, quam impossibile est moveri : et haec propositio nunquam habet instantiam in his quorum utrumque componentium est substantia, et non accidens, et in quibus componentia sunt habentia modos oppositos, sicut movens tantum habet oppositum modum ad id quod est motum tantum et ad id quod est motum et movens : movens autem tantum erit sempiternum movens (a.v.) m : et ideo oportet quod sit substantia semper actu existens, et nunquam in potentia : materia autem generabilium et corruptibilium est substantia quae est mota tantum non movens : circulus autem coelestis est substantia mota movens : igitur prima substantia quae est insensibilis, erit immo- .bilis et movens tantum.
CAPUT VI.
Qualiter primus motor immobilis movet sicut desideratum et amatum.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
omnino, et ideo amabiliora sunt et delectabiliora quam alia. Adhuc autem inter se intellectualia, quaedam sunt connaturalia, et quaedam non, sicut intellectui connaturale bonum est quod est perfectio ipsius secundum ipsam quam intelligit ex alio, sicut quando intelligit quod diameter est asimeter, est intelligibile secundum ipsum : sed quando intelligt seipsum, est theoria secundum ipsum intellectum. Adhuc autem inter illa quae sunt secundum ipsum intelligibilia quasi bona, quaedam sunt quae faciunt ipsum intellectum esse intellectum in summo, et quaedam non. Ea enim quae de se intelligit, non faciunt ipsum esse in perfectione ultima : quae autem intelligit de lumine primae substantiae, faciunt eum esse in summo quo potest esse. Cum igitur probatum sit primam substantiam non esse materialem, constat quod ipsa est intellectus purus : et cum sit prima, constat quod est substantia summa : et cum sit universaliter agens, constat quod largitur omnes perfectiones, et est summum bonum : et cum sit essentialiter agens, constat quod communicat se, et sicut dicunt quidam, expandit se per omnes intellectuales intellectus. Ipsa igitur maxime est amata et desiderata ab omnibus : et-omne quod movetur, desiderat ipsam. Hoc igitur modo movet non mota : eo quod ipsa nihil desiderat extra se : desiderium autem est causa motus omnis : movet autem sicut desiderabile et intellectuale bonum omnium secundum esse et naturam uniuscujusque. Omnium autem sic motorum et moventium sunt principia eadem et simul, quod non est in desideriis nostris : quia ipsum intellectuale bonum in cœelestibus idem per seipsum est principium desiderii et motus : in nobis autem et materialibus concupiscibile quidem et magis concupiscibile, et quod est maxime concupiscibile, est apparens bonum primo in sensu, et quod volumus esse primum bonum in se : et ideo excitat desiderium primo ante motum quo moveamur ad ipsum.
<--- Page Split --->
Nota quomodo desiderium in nobis aequii voce est et n intelligentis.
Desideramus enim ipsum, quia videmus ipsum esse bonum : vel quia videtur bonum aliis : vel forte non est bonum in se, sed videtur bonum ideo quod desideramus ipsum : et ideo illud tale non statim est principium motus ad ipsum : et aliquando etiam non potest esse principium motus, sed continemus nos ne moveamur ad ipsum aliquando 1. Sed hoc bonum quod est intelligentia , semper est bonum vincens desiderium, et ideo semper movet : quia quotiescumque motor fortior est eo quod moveri debet, fit motus : et quando non est fortior, non potest movere. Unde hoc modo intellectus movetur ab intellectuali bono sine dilatione et sine medio : quia non fit primo nuntiatio boni per sensum qui moveat appetitum, nec est aliquid retrahens ex parte accipientis intellectus, cum id quod amatur per se bonum sit et immediate influat, et sic vincens totum desiderium ejus cui influitur : et ideo motus statim est actio ejus in eo quod movetur ad ipsum : intellectuale vero bonum, sicut dixit Pythagoras, et sicut nos paulo ante diximus, diversum est et diversorum coelementatio bonorum est quae sunt secundum se bona. Sed in illa coelementatione omnium bonorum et primum et nobilissimum id cujus substantia est illud bonum, et non informatum per formam alienam, et quod est simplex bonum, et quod est secundum actum purum, cui nihil admiscetur potentiae : hoc enim est omnis boni bonum et ab omnibus desideratum : cujus influentia se habet ad orbes, sicut influentia luminis solis ad formas vitae quae ad generationem movet vegetabilia et animalia. Hoc enim lumen solis licet unum sit, tamen receptum ab unoquoque informat calorem vivificum et spiritum uniuscujusque, et movet ad proprii et connaturalis boni consecutionem : et ideo Antiqui solem vocabant datorem vitae : 1 et sic est in primo motore sim-
plici lumen essentiale sibi influente super orbes cœeli et universum esse : haec enim est forma formans et ad esse movens omnia, et omnia in seipso praebabens virtute simplicis causalitatis suae, et omnia substantificans : et hoc ab intellectualibus intellectualiter, et naturalibus naturaliter, et a corporalibus corporaliter, et a cœelestibus mobiliter secundum ubi : a generabilibus autem secundum potentiam motus ad formam percipitur, et omnia movet et habet in se, praecipue tria, videlicet quod est per se sine privatione intellectuale, privatio enim non nisi per alterum est in intellectu : et est substantialiter sine assimilatione, sicut ea quae non per se, sed sua similitudine sunt in intellectu, sicut sunt ea quae cum continuo sunt et tempore : et tertio est primum et ultimum bonum omnis boni, quod est principium et finis idem manens perfectum, et ideo vincit omne desiderium. Cum autem dico idem bonum esse simplex et unum, non idem dico : sed simplex quod additur super unum, modum dicit unius : unum enim communiter loquendo significat id quod est primo metrum, sicut diximus in libro decimo istius philosophiae. Sed cum additur simplex unum, significat simplicitatis modum, quo primum habet unitatem : est enim simplex unum, in quo nullus est numerus : quia omnia quae sunt in ipso, sunt idem sibi, et quod nulli nititur subjecto, sed est essentia simplex.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans qualiter prima substantia est simplex et super omne nomen.
Obijciet autem fortassis aliquis, quod
<--- Page Split --->
cum prima substantia cognoscit se, videtur quod prima substantia reflectitur super se : in omni autem quod reflectitur supra se, duæ sunt naturae, reflexa videlicet, et ea supra quam reflectitur : igitur videtur prima substantia non esse simplex, sed una videtur esse absque simplicitate. Amplius propositiones veræ formantur de prima substantia : et cum dicimus quod ipsa est prima, et quod ipsa est bona, et quod ipsa est actus, et quod ipsa est volens et sciens et hujus : in omnibus autem de quibus formatur propositio vera, aliquid est quod subjicitur, et aliquid est quod prædicatur : ergo sunt ibi duæ naturae : videtur ergo unum simplex non esse. Adhuc autem unum simplex in fine simplicitatis non est nisi unum : sed prima substantia verissime videtur esse multa : quia est essentia, et motor et sapiens et actus et intellectus et omnia hujus, quæ sonant nobilitatem, licet in omnibus his emineat super omnia alia : et sic iterum simplex esse non videtur. Adhuc autem dubium est qualiter nominetur : ex quo enim prima est, non capitur ab aliquo intellectu secundo, nisi per modum possibilitatis secundi intellectus : modus autem ille non est secundum nobilitatem quæ est in substantia prima : ergo secundus intellectus de prima substantia nihil capit unde condignum sibi nomen formare possit : et sic innominabilis esse videtur.
Hoc autem et hujus omnia solvuntur quæ dicta sunt : quia prima substantia cum sit intellectus universaliter agens, non cognoscit se per modum reflexionis super se : quia revera quidquid reflectitur supra se, aliquam habet aut ex duabus naturis, aut ex duplici esse unius et ejusdem compositionem : ex duabus quidem naturis, sicut in his quæ componuntur ex anima et corpore, in quibus anima super corpus reflectitur : ex dupli autem esse unius naturae, sicut diximus de intellectu unito substantiæ inferiori : hoc enim secundum suam naturam, et separatus est et agens : secundum autem quod est
locus specierum, est possibilis, et est aliud et aliud esse unius substantiæ : quia agens reflectitur super possibilem. Sed non est alia et alia substantia vel essentia : et hoc modo non est in prima substantia, cujus intellectus nullius est recptivus, sed potius est fontalis plenitudo omnium formarum quæ fluunt ab ipso, sicut intellectus artificis est fons formarum artificialium, licet hoc non in toto sit simile, nisi poneremus quod ipse intellectus sine aliquo habitu sibi addito proferret formas artis lumine suæ substantiæ, et quod ipsa substantia sua esset forma omnium artificialium : hoc ergo modo simplici prima substantia contemplatrix sui est : et ideo sola perfecte seipsam contemplatur : quia in ea idem est intellectus intelligens, et medium quo intelligit quod est species suiipsius, et res intellecta. Quod autem quæritur de formanda propositione, dicendum quod pro certo tanta est simplicitas primæ substantiæ, quod ipsa est essentialiter quidquid habet, cum propositio formatur de ea : quia licet in ea non sit subjectum et cui subjicitur, tamen omnia quæ sunt in ea, sunt verissime in ea, et sua sapientia vera est sapientia, et sic est de virtute et actu et voluntate et hujusmodi omnibus. Cum igitur simplicitas non tollat veritatem eorum quæ sibi attribuuntur, de ipsis secundum modum signandi diversum qui importatur in ipsis, et affirmativa et vera formatur propositio : et in illa idem est in prædicato et subjecto penitus, sed aliter significatur secundum modum significandi cui modo non subest diversa res, sed ratio nominis quod sibi attribuitur. Quod autem quæritur de nominibus ejusdem substantiæ primæ, videtur dicendum pro certo, quod sicut probat objectio, quod sit super omne nomen et super omnem intellectum, nec intelligitur, nisi ab aliquo eorum quæ causantur ab ipsa, quod influit lumine suo in ea quæ sub ipsa sunt et ab illa nominatur imperfecte : quia non capitur secundum perfectionem et eminentiam
<--- Page Split --->
secundum quam est in ipsa, sed modo proportionali capacitati intellectus qui ipsam accipit : et ideo melius nominatur negatione omnium quam affirmatione : sed quando nominatur, intelligitur nomen per negationem et eminentiam et causam : sicut si dicam eam esse substantiam, statim dicam non esse substantiam, eo quod cum substantia vel aliquo alio non est in genere uno : et addam quod est eminens supra omnem substantiam, et est omnis substantiae causa : et sic est in omnibus nominibus quibus nominatur. Nomina autem quibus nominatur, sunt quae absolute et per se in omni re dicunt nobilitatem et bonitatem naturae, sicut est esse, et intelligere, et substantiam esse, et sapientiam, virtutem, et bonitatem, et actum, et motorem esse, et hujus : haec enim omnia per prius sunt in ipsa, et per posterius in aliis : et hoc modo quo sunt in aliis, cadunt in intellectus secundos : et isto modo diminuta sunt a nobilitate simplicitatis prima : et ideo illo modo non vere attribuuntur primae substantiae, nisi per negationem et eminentiam et causam, sicut diximus.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans quatuor qua prae substantiae conveniunt, quod videlicet non est in genere, quod non habet universale et particulare, et quod multiplex est in resolutione, et quod distinctior est ab aliis quanto perfectior aliis.
Ex his patet, quod duo sunt quae soli prima substantiae conveniunt, quorum unum est, quod ipsa non est in genere aliquo per omnem modum, sed ante omne genus. Secundum autem est, quod in ipsa non est aliquid universale, vel par-
ticulare, vel commune, vel proprium. Et huic addunt quidam alia duo, quorum unum est, quod quanto simplicior est in essentia, tanto multiplicior est in relatione et effectibus. Secundum autem est, quod quanto simplicior est, tanto nobilitate sua ab aliis distinctior est, et nulli habet aliquid commune. Horum autem primum sic probatur : omne quod est in genere, aut est in ipso sicut species, vel genus, aut sicut principium generis, aut speciei : constat autem quod prima substantia non est in genere sicut genus, vel species : ergo non est in genere. Si enim esset sicut genus, aut praedicaretur, aut apta nata esset praedicari de pluribus, ut ens de ratione diffinitiva eorum : de nullo autem tali potest praedicari prima substantia. Et constat quod non est species vel individuum : quia tunc esset compositum aliquid ex genere et differentia, vel ex forma et materia : quae omnia absurda sunt de prima substantia. Si autem esset principium generis, tunc esset aliquod elementum constituens genus quod est substantia : igitur esset forma vel materia : et quodcumque eorum daretur, esset unibilis per essentiam multis, et componibilis cum illis : quae omnia sunt absurda : ergo non est in genere substantiae. Et constat quod non est in aliquo genere accidentium : ergo in nullo est genere. Et cum dicatur substantia, alia ratione dicitur de ea substantia, et de aliis : dicitur enim substantia ab actu substanti, quando substat per se, vel per aliud : per se sicut materia et subjectum : per aliud sicut forma. Dicitur etiam substantia res per se existens, et hoc modo dicitur duobus modis. Si enim dicatur per se per oppositum ejus quod est per aliud, tunc habet duplicem intellectum : dicitur enim per aliud existere, quod in se non habet esse, sed in ejus diffinitione cadit aliud quod ipsi est causa existendi : et sic accidens est res per se existens. Dicitur etiam per se existens per oppositionem ad id quod est per causam existens : et sic sola substan-
<--- Page Split --->
tia divina prima est per se existens, quae sola ipsa penitus nullam habet causam in esse. Sic ergo scitur quod non est in genere substantiae, et aliquo modo ipsa sola est substantia : et hoc modo supra diximus in quinto hujus sapientiae libro, quod ipsa sola est ens, eo quod non habet aliquid potentiae dependentis ad quamcumque causam aliam.
Quod autem in ipsa non sit universale et particulare, posset quidem statim concludi per hoc quod non est in genere, cum nihil sit in genere directe, nisi universale vel particulare, tamen melius probatur sic : in quaecumque natura est universale vel particulare, in illa sunt duae naturae, quarum una est communicabilis, et altera incommunicabilis : sed in eo quod est in fine simplicitatis, non est nisi unum simplex, ut habitum est : ergo non est ipsa universale et particulare : ubicumque autem est universale, inest particulare, et e converso : quia particulare non est particulare, nisi quia est communis naturae suppositum particulans ipsum. Adhuc autem prima substantia cum sit prima, non est communicabilis pluribus, eo quod impossibile est esse primum in pluribus : quia prima non sunt plura : omne autem universale communicabile est pluribus : ergo prima substantia non potest esse universalis : igitur in prima substantia non est universale vel particulare.
Quod autem tanto multiplicior sit in relatione, quanto prior est et simplicior, sic probatur : quanto aliquid est simplicius, tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus invenitur : simplicissima est autem prima substantia : igitur tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus ut causa primaria invenitur : et quanto in pluribus invenitur, tanto relationem habet ad plura : cum igitur sit causa omnium prior, quanto prior est et simplicior, tanto multiplicior est in hoc quod plura referuntur ad ipsam : ipsa enim secundum suum esse ad nihil dependet, et nullo indiget, sed alia omnia, eo quod
causantur ab ipsa, dependent ad ipsam, et referuntur ad eam, secundum quod sunt causata ipsius. Respectus autem secundorum ad primum non intelligitur, nisi cointelligatur etiam respectus primi ad secunda : sed respectus primi ad secunda rationis est, et non rei dependentia : sed secundorum respectus ad primum est dependentia secundum rem : et ideo respectus secundorum ad primum variat et impedit plenam ipsorum simplicitatem : quotquot autem sint respectus primi ad secunda, non obstant simplicitati : quia non sunt reales, sed sunt quorumdam respectuum rationes, et talia relativa in praecedentibus diximus esse in diversis generibus : quia unum tantum secundum rem est in genere relationis, alterum autem non, sicut scitum et scientia.
Multi autem et magni dubitaverunt de quarto : eo enim quod viderunt primam substantiam simplicem esse et in fine si quidam simplicitatis, et viderunt quod prima predicata quae simplicia sunt, praedicantur de omnibus, et non distinguuntur ab aliquo, sicut unum et ens, putabant primam substantiam esse indistinctam et esse omne quod est, et putabant ipsam cum prima materia et prima intellectus natura esse idem penitus. Ratione autem parva persuasi sunt, sicut diximus : quia putabant omnia illa esse eadem quae non differunt differentia distinguente : prima autem materia et prima natura intellectus et prima substantia differentia distinguente non differunt : quia si differre dicantur, tunc habebunt differentiam qua distinguuntur : omnis autem differentia distinguens aliquid commune distinguit : igitur quodlibet istorum habet duo in se, distinguentem videlicet differentiam, et communem naturam distinctam : ergo quodlibet istorum est compositum : et hoc est contra hypothesim, quia datum fuit quod quodlibet istorum esset simplex. Si autem demus quod sic sunt composita, per hoc non excusatur objectio : quia resolvamus composita ista in sua
<--- Page Split --->
simplicia, tunc sequitur quod primum divinum et primum materiale et primum intellectuale sunt unum. Ad hoc autem adhuc ratiocinantur per signum proprium, quod dicunt esse cum demonstratione et convertibile: dicunt enim quod quorum est unus et respectu ejusdem communis ambitus, illa sunt eadem: unus autem et respectu ejusdem est horum trium ambitus: quia quodlibet horum trium ambit omnes formas, et praebabet eas quodammodo: quia omnes forma sunt in prima substantia, propter quod etiam a Platone dicta est mundus archetypus, et omnes forma sunt in intellectuali natura: et omnes sunt in materia prima: videntur igitur haec tria esse unum secundum esse indistincta. A quibus si quaeramus quare materia non intelligit formas, sicut intellectus, cum intelligere formam nihil sit secundum eos, nisi quia est intus ut forma est, et non ut est res, nihil penitus respondent, nec valent respondere, praecipue cum una natura sit intellectus et materia. Et in hoc inconveniens de necessitate incidit etiam liber Avicebron, quem Fontem vita vocavit: quia ipse dixit quod una natura communis est materia et intellectus, licet intellectus addat primam formam super materiam, et sic sit compositum primum: quia quamvis addere concedatur formam super materiam primam, tamen per hoc non impeditur quin receptio forma in intellectu sit receptio materia: et quae sunt unius rationis in receptione formarum, habent eumdem actum in communi: forma igitur sicut secundum esse dividit et distinguit materiam, et facit quod una est lapis, et alia est asinus: ita secundum esse in species distinguere debet intellectum et substantiam primam: quod est absurdissimum: et ideo ab homine omni horrenda est ista vilissima philosophia, qua nunquam processit de subtilitate Peripateticorum.
Unde sciendum, sicut et alibi diximus quod prima simplicissima distinguuntur ab invicem seipsis, et ideo maximam
habent distinctionem : et substantia quidem prima est primissima et extra genus. Intelligentia autem compositum est primum in genere acceptum : et dico primum secundum esse et non secundum coelementationem categoriae praedicabilium. Qualiter autem intelligentia composita sit, in sequentibus docebimus. Materia autem prima est primum subjectum secundum privationem forma eacceptum, sicut in ante habitis ostendimus : unde patet quod cum haec tria prima dicimus, æquivoce et non univoce primum vocamus. Et cum dicunt quod distinguens distinguit aliquid commune, dicemus quod hoc nihil est dictu, nisi in eis quae sunt in genere, in quibus communitas generis per differentias distinguitur : sed quando simplicia a seipsis distinguuntur, sicut distinguuntur differentia prima ab invicem, unumquodque distinguitur ab exteriori quolibet, et non dividit naturam communem quae sit in ipso et in alio. Quod autem dicunt de ambitu formarum, dicendum quod ambitus ille est æquivocus : quia prima substantia praebabet formas sicut causans eas per seipsam, et non habet eas sicut subjectum : sed quia ipsa per suam essentiam est forma, et lux sua dat et fundit eas : et ideo intelligendo seipsam intelligit omnia quae sunt et qua esse possunt, et æqualiter intelligit ea dum sunt, et dum non sunt : quia quocumque modo varientur res secundum materiam, ipsa res remanet idem fons lumine suo replenis omne quod suaè lucis et bonitatis est perceptibile. Intelligentia autem ambit formas, eo quod est lumen lucis causaè prima et imago : et ideo movetur ad ipsam, sicut in sequentibus erit manifestum : materia vero ambit eas sicut secundum esse recipiens : et sic plana est causa quare non intelligit eas. Hujus enim nulla alia causa est, nisi quia sunt in intelligentia sicut in loco specierum et in luce : in materia autem sunt, non sicut in loco, sed potius sicut in subjecto quod de potentia secundum esse exit
<--- Page Split --->
ad actum. Et hujus causa est, quia intellectum non distinguunt, sicut ea quae sunt in loco non distinguunt locum, sicut colores secundum esse speciei existentes in perspicuo pervio non distinguunt perspicuum : existentes autem in perspicuo terminato, distinguunt ipsum sicut actus distinguit potentiam quae de privatione facit esse actum.
CAPUT IX.
Qualiter movet ut bonum, et per id quod movet ad aliud quod est motum, movet omnia alia.
His autem sic determinatis, revertamur, ad propositum de modo motus motoris. Resumamus autem, quod movet ut optimum simpliciter, ut unicuique optimum secundum quod est capax sui unumquodque. Sic enim bonum in qualibet una coelementatione, quod est finis coordinatorum, sic est semper optimum coordinatorum. Sic et quod sic est proportionale omnibus coordinatis, est primum bonum illius coordinationis : et sic est in motoribus et cœelis. Et ideo prima substantia in eis est optimum et movens primum. Quia vero illud est cujus causa est totum quod est illius coelementationis, et causa finalis omnium, ostenditur per divisionem bonorum. Est enim bonum alicui, et hoc est, quod est huic vel illi bonum : et est bonum simpliciter, quod est, sicut diximus, omnis boni bonum et substantialiter bonum. Bonum huic et illi est bonum particulare et distinctum ab eo cujus est bonum : quia hoc bonum bonificat id cujus est bonum per informationem : et in omni informatione aliud est quod informat, et aliud quod informatur : et ideo tale quid non est substantialiter bonum, sed est sicut non
ens bonum, sed factum bonum per formam boni sibi advenientem: et ideo illud movetur ad formam boni. Id autem quod simpliciter est bonum, est essentialiter bonum, et substantia sua est ipsum bonum : et ideo non est sicut non ens bonum per formam boni factum bonum: propter quod sequitur necessario, quod ipsum immobile ad bonum omnia alia movet ad bonum suum, per hoc quod sua essentialis bonitas et proportionalis est omnibus, et perficiens in esse et bene esse omnia, et vincens unumquodque, et non movens intellectum per aliud, sicut movet sensibile bonum, sed influens ei per seipsum : participatur tamen aliter et aliter ab intellectualibus et aliis, sicut diximus : et tunc cadit in diversum esse bonorum : movet autem illud bonum quasi desideratum et per motum desiderantium ipsum movet omnia alia, ita quod bonitas ejus per universum esse rerum causatarum diffunditur : et sic omnia descendant ab ipso, ita quidem quod intelligentiae intellectualiter capiunt ipsum, et quælibet intelligentia bonum quod sibi influitur per motum sui orbis exsequitur et explicat : et id quod intelligentia per motum explicat, materia generabilium et corruptibilium infunditur : et sic semper tota impletur naturae capacitas : et quod intelligentia recipit intellectualiter, explicatur a cœelesti circulo corporaliter, et materialiter recipitur a materia activorum et passivorum. Adhuc autem quod intemporaliter et indivisibiliter est in causa prima et immensurabiliter, hoc in intelligentia quidem est immaterialiter, non tamen omnino indivisibiliter, et est in ea mensurate secundum quod sibi competit : et hoc in circulo cœelesti est mobiliter et distense, non simul : in materia autem est omnino temporaliter et diminute et materialiter : et sic primum quod omnino est necesse diffunditur in id quod est necesse ex alio : et necessarium ex alio, distenditur in id quod est necessarium ex ordine motus in circulo : et hoc deficit in id quod est
<--- Page Split --->
frequenter, et hoc deficit in casum et id quod fit raro.
CAPUT X.
Et est digressio declarans opiniones Peripateticorum de animabus cœlorum.
Secundum autem quae dicta sunt, procul dubio constat quod omnes Peripatetici dixerunt orbes cœlorum animas habere. Sed quidam dixerunt animas has intellectu et imaginatione et desiderio sive appetitu distingui, hoc habentes pro ratione, quia oportet eas esse intellectuales intellectu activo : quia formas per motum sui orbis efficiunt, sicut artifex explicat formam artis per artis instrumenta : et hae sunt formae quibus plena sunt intelligentiae, sicut spiritus formativus seminis animalium plenus est formis membrorum, quas facit in membris. Sed quia, ut dicunt, intellectus universalis est, et forma non explicatur, nisi per hunc particularem motum orbis : hic autem particularis motus non est actus moventis, nisi qui scit eum ut est particularis, et haec cognitio non perficitur per solum intellectum, sed per imaginationem mobilis et motus et omnium accidentium motus, ideo huic animae dederunt imaginationem. Cum autem intellectus et imagination non moveant nisi praecipiendo et determinando motum, desiderium autem vel appetitus moveant, sicut impetum facientes et : moventes, ideo dederunt isti animae etiam desiderium : sensum autem negaverunt inesse, ideo quia cœlestis circulus nullius est sensibilis receptivus. Et hujusmodi simile dicunt in artificialibus : quia ibi est intellectus per suam practicam scientiam movens, sed motus non fit nisi per ima-
ginationem instrumentorum et actum ipsorum, et per desiderium operandi quod extendit manum. Quod autem artifex sensus habet, ex imperfectione dicunt esse, propter hoc quod intellectus suus non est sufficiens ad artem ex seipso, nisi accipiat a sensu, nec obedit ei materia, nisi violenter applicetur per motum instrumentorum et manus. Et ideo in libro de Animalibus diximus manum esse organum intellectus practici, sive operativi, sive activi, vel factivi, vel quocumque nomine alio vocetur. Ccelestis Nota opiautem circulus sensum non habet : quia tionem Placenne. non accipit a rebus sensibilibus, nec manum habet, nec exteriora instrumenta : quia materia quam ambit, obedit ei, sicut materia corporis obedit animae quae continet ipsum, et accidentia animae, et imaginationes variant ipsum et imprimunt in ipsum : et sic universa materia quam ambit circulus aliquis, obedit animae circuli et circulo et motibus ejus, et imprimitur a circulo secundum formas fluentes ab intelligentia per imaginationem motus et circuli : et haec positio antiqua est multorum et magnorum : et hanc Avicenna sequi videtur : fuit autem hoc etiam Platonis, ut videtur in dictis ejus. Alii autem de his qui posteriores fuerunt, dixerunt quod cœlestes quidem circuli habent animas, sed præter animas sunt intelligentiae separatae operativa præsidentes eis : et has intelligentias secundum vulgus Angelos vocant. Et in omnibus aliis dicunt cum opinione jam inducta : dicunt enim isti quod intelligentia non est nisi separata, sicut dixit Anaxagoras, et est principium distinctionis formarum et rerum primum : quia, sicut diximus supra in nono libro hujus sapientiae, omnes intellectuales virtutes et potentiae, eo quod distinctæ sunt, sunt ad multa et non ad unum : hoc igitur quibus plena sunt intelligentiae per influentiam primæ substantiae, influunt, et agunt in animas cœlorum, et cœli exsequuntur ea per motum, sicut diximus. Hanc autem opinionem elegit sequi Al-
<--- Page Split --->
Opinto Alquazelis et Iannac et Rabi Moysi.
gazel, et quidam alii de sapientibus Arabum : et hoc quod hic intendimus accipere, est quod etiam isti consentiunt in hoc quod cœli sunt animati. In idem autem videtur penitus consentire Judæus Philosophus, qui vocatur Rabi Moyses, et Judæus qui ante ipsum fuit in philosophia magnus, qui vocatur Isaac.
Quidam autem præcipui Peripateticorum mediam inter hos aliam secuti sunt viam, et cœlos quidem animas habere dixerunt, et intelligentias ab ipsis animabus separatas non posuerunt, sed ipsas animas de virtutibus animæ nihil habere dixerunt, nisi agentem universaliter intellectum et desiderium sive appetitum. Philosophi enim non est aliquid fingere et dicere, nisi quod per rationem potest ostendi : et quia isti consentiunt in hoc cum aliis, quia cœli habent animas, ideo sufficiunt in hoc per tres rationes præcipuas, quarum una sumitur ex parte moventis, secunda autem ex parte motus, et tertia ex parte effectus .qui est per motum. Ex parte moventis quidem, quia nos videmus quod omne quod per se movetur habens in se principium motus, est animatum, et motor suus est anima, sicut ostensum est in VIII Physicorum : cœlum in seipso habet principium sui motus : ergo motor ejus est anima. Quod autem cœlum non stat, hujus est alia causa quam inferius proprio loco explanabimus. Ex parte autem motus sic ostenditur cœlum habere animam : constat enim quod motus cœli non est violentus et extra naturam : aut igitur est a principio quod est natura, aut a principio quod est anima. Et si quidem est a principio quod est natura, cum naturalis virtus et potentia non sit nisi ad unum et finitum, quando erit in illo, stabit in ipso, sicut per inductionem probatur in omnibus per naturam motis : sed nos videmus quod ubicumque signatur aliquod ubi ad quod movetur astrum, statim movetur ex illo : ad ubi autem signatum movere et ex ipso et ad diversa ubi movere, et semper circa idem movere diver-
simode respiciendo illud secundum accessum et recessum in circulo obliquo, non est virtutis ad unum et uno modo moventis, sed virtutis distinguentis quæ se habet ad multa : et hæc virtus est anima : et hoc est argumentum Alexandri et abbreviatoris ejus Themistii. Et alii quidem acceperunt ab istis. Ratio autem que sumitur ab effectu est, quod cœlestis circulus movet ad vitam et ad sensum : cum autem nulla forma corporalis moveat ad vitam et ad sensum, nisi illa sola quæ informata est anima, oportet cœlestem circulum animatum esse : natura enim non est forma nisi corporalis. His autem rationibus consentientes dicti Peripatetici, dicunt animas has non nisi intellectum et desiderium de viribus animæ habere : nec omnem habent nostra anime differentiam intellectus, sed eum solum qui est agens formas, ut prædictum est : qualiter autem unus intellectus accipit ab alio priore sc, posterius dicemus : hoc igitur intellectus est activus, et causa entis per suam formam activam; vel, ut melius dicatur, per seipsum, qui est forma facti ab ipso : desiderium autem est id quod elicit motum in eo quod fertur. Nec oportet imaginationem ponere : ideo quia 'ista forma non est de formis a rebus extractis, sed potius de his quæ procedunt in res fiendas et faciendas : et ideo quod in intellectu est immaterialiter, procedens in id quod fertur et in materiam, efficitur particulare : corpus autem cœleste non est adeo imperfectum sicut corpus hominis : sed sicut corpus hominis habet virtutes affixas membris, quæ movent membra et fluunt a corde et anima, et non habet eas ex seipso corpus vel membra : ita propter corporis illius excellentiam et immortalitatem habet illud corpus ex seipso virtutes quibus exsequitur motum, et natura sua est natura ejus quod est ad motum talem : et ideo animæ cœlorum superflue haberent tales virtutes, cum virtutes corporis cœli ad hoc sufficiunt : et secundum tales virtutes ponitur habere dextrum et sinistrum et hujuc-
<--- Page Split --->
modi : et quia natura sua est natura organi motus talis, ideo nunquam fit inobedientia inter motorem et id quod movetur, et sic nunquam lassatur. Sicut si diceremus quod pes non habet naturam aliam nisi organi, et non gravis, quae est potentia ad alium motum quam sit organi motus, tunc pes non lasseratur in motu : sed semper esset obedientia inter virtutem gressibilem quae movet pedem, et ipsum pedem : et insuper esset in motu tali summa delectatio semper, cum delectatio vera non sit nisi in operatione naturali non impedita et non prohibita. Ista igitur sunt circa animas ccclestium opiniones Peripateticorum : quod enim Astronomi dicunt de hoc, nihil est ad propositum : quia non considerant motum ccclestium secundum principia motus, sed potius secundum numerum et mensuram quantitatis suae. His autem opinionibus nihil addo, sed sive vera sint sive non, tales judicentur a lectore, quales ex rationibus quae inducta sunt, esse possunt.
CAPUT XI.
Quod primo motori et aliis motoribus cœelorum motus sui sunt delectabilissimi.
Text. et com. Igitur secundum ea quae saepe dixi- 33. mus, si quid movetur quocumque modo moveatur, illud necessario contingit aliter se habere, cum omnis motus sit aut ubi post ubi, aut forma post formam : et ideo id quod movetur, ad minus contingit aliter se habere secundum locum, etsi non se habeat aliter secundum substantiam : et illius quod sic se aliter habet,
oportet aliquid esse movens per se, sive per essentiam suam, quod sit ens et movens, ita quod entitas sua moveat, et sit actu ens absque omni potentia aliter se habendi : et hoc nullo modo contingit aliter se habere, et hoc movet primum motum, et hoc secundum locum : ferentia namque circuli est prima mutationum omnium, et inter ferentias prima mutatio quae est in circulo primo : hanc igitur movet movens primum : tale ergo movens est ens movens ex necessario quod a nullo dependet, sed secundum suam essentialem bonitatem movet : et in quantum sic necessario est bene et optime, sic est principium movens, et est motus actus sibi essentialiter connaturalis. Sicut enim diximus in quinto hujus sapientiae libro 1, necessarium dicitur tot modis quot ibidem determinati sunt. Et uno quidem modo dicitur necessarium vi sive violentia, et hoc est contristabile, et motus animalium non est sine tali necessario in quantum materia organi movet in oppositum motus processivi : et ideo labor-est in tali motu : esse enim quod est praeter naturalem impetum vincente motore alieno motorem naturalem. Aliud autem necessarium quod est necesse esse non dependens ab alio : et hic est actus purus, et nunquam est hoc sine bene et optime : et ideo illud est operatio essentialis dulcissima. Tertio autem modo est necessarium, quod simpliciter non contingit aliter se habere : quia licet causam habeat ex qua pendet, tamen illa immobilis est, et naturae sua proportionaliter profectiva et conformis, qualis necessitas est in secundis, quae toto desiderio ad primum moventur : et ex tali principio pendet ccclum et tota natura : et ideo dulcissimus est ccclo motus suus, et dulcissimum unicuique consequi per motum naturalem aliquid de esse divino primi moventis : propter quod sine quiete moventur ccclum et natura, nec un-
<--- Page Split --->
quam laborant, vel laxantur. Hujus autem probatio pulcherrima est, quod unicuique finis . connaturalis et proprius est delectabilissimus et dulcissimus : finis autem est attingere tale secundum effectum, quale est primum movens secundum naturam. Cum igitur primum movens intellectualia ad intellectualium esse secundum naturam sit intellectus purus, attingere illum secundum esse et veritatem est delectabilissimum et dulcissimum. Et hujus ratio est valde notanda, quia est necessaria. Et haec est causa, quod theoria sic attingens intellectum purum in homine, aufert taedium et tempus, licet non permaneat diu propter incommoda corporis et motum sensibilium. Est autem idem intellectus movens in tota natura : sed natura non attingit bonum efficientis primi in ratione intellectus, sed in umbra privationum et materiae : et ideo delectabiliter quidem movetur ad ipsum, sed non tantam in eo percipit dulcedinem. In cœelestibus autem perfectissimo modo attingitur : et ideo motus eorum sunt in eximia dulcedine et delectatione.
Tetz.t et com. 39. Eminenter autem est in primo motore, in quo substantialiter idem est finis et principium : unde deductio et delectatio in cœelestibus 'est semper et continue talis, qualis est aliquando ad modicum in nobis, quando moventem per contemplationem attingimus intellectum. Quod autem illa deductio semper perseveret sic in nobis, est impossibile in hac vita : sed tamen hoc est summum quod anima potest habere in corpore, ut mente saltem aliquando intellectum purum attingat : et si exuta corpore illi continuabitur quod in corpore raptim aliquando attingit, hoc erit summum gaudium et regnum cœelorum. Quod autem verum sit quod diximus, probatur a signis in aliis animae operibus voluptuosis. Haec enim omnia sunt in actu et agere, et non habitu vel quiete : voluptas enim, sicut in
Ethicis dictum est, actus est talis : et ideo vigilia et sensus secundum actum, et intelligentia secundum suum actum sunt voluptuosa : quia voluptas sive delectatio faciens deductionem est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Si qua autem alia sunt voluptuosa et delectabilia, sunt voluptuosa quia referuntur ad actus et operationes, sicut spes in futurum et exspectatum bonum secundum actum, et memoria praeteritorum et connaturalium quae secundum actum afferuntur bonorum. Sed illa intelligentia quae est secundum seipsam intelligentia, et omnis boni fluvius indeficiens est ejus quod est secundum se optimum : quia ipsa est sui ipsius, et inter intelligentias quae maxime intelligentia et magis elongata a privatione est boni quod est maxime bonum : quia secundum quod se melius et essentialius attingit, sic melius et essentialius attingit primum et purum intellectum : et quanto hoc sublimius attingit, tanto sublimius jucundatur et delectatur. Hoc autem sic fit : quotiescumque enim intellectus intelligit, aliis intelligit secundum intelligibile quod intelligit transumptionem : tunc ipsum intelligibile fit per resolutionem ordinans intellectum ad scipsum, et fit intelligibile ipsum intellectus secundum actum intelligens. Dico autem secundum transmptionem intelligibile intelligere, sicut supra dictum est de intellectu adepto, quando intelligibile in locum specierum transumptum, resolvitur in speciem intelligibilium, hoc est, in ipsum intellectum : tunc enim sicut colores in perspicuum transumpti et in speciem colorum resoluti, sunt lumen, et lumen et colores sunt idem actu : ita intelligibilia resoluta in speciem intelligibilium sunt idem actu cum intellectu, et sic ordinant intellectum : et sic idem sunt intellectus et intelligibile. Susceptibile enim intelligibilis et substantiae ejus quod est intelligibile, est intellectus : quoniam est locus et species specierum intelligibilium. . Dico autem substantiae
<--- Page Split --->
illius susceptibilem intellectum, quæ est substantia intelligibilium, nec aliqua alia causa est : quia intellectus susceptibile est intelligibilium, nisi quia prima substantia quæ substantificat omnium esse et substantiam, est intellectus, cujus lumen est hypostasis formarum substantialium, sicut lumen solis est hypostasis colorum : et ideo intellectus habens intelligibilia eo modo quo dictum est, statim agit actionem connaturalem propriam, et delectatur : et si hoc est verum, igitur multo magis agit delectabiliter illud quod putat et scit sine fallacia se habere ut divinum intelligibile et optimum : et hoc fit quando sicut per resolutionem sive transmptionem intelligibilis adeptus est seipsum, ita per resolutionem et transmptionem sui proprii luminis jam inventi per intelligibile adipisciitur primum et purum intellectum : hoc enim est in theoria dulcissimum et desideratissimum : et quod omne quod intellectum habet, habet naturaliter scire secundum actum et contemplari desiderat. Ex omnibus autem his quæ dicta sunt, palam est, quod etsi Deus sive intellectus primus et purus sic se habeat, sicut nos habemus, nos aliquando quando mente attingimus eum, semper erit mirabilis et mirabilium delectationum plenus : quia cum sibi non desit, hoc semper habebit, quod nos aliquando habuimus, quando habemus mirabiliores et firmiores et puriores delectationes. Si autem habet sine mensura magis quam nos, tunc est mirabilior in delectatione pura sine mensura quam nos, vel aliquid causatum suum : et ita ista consideratio est melior quæ est in tota philosophia : quia pro certo sic se habet Deus, et homines divini efficiuntur quando sic se habent.
CAPUT XII.
Qualis vita inest substantiis separatis et cœlis, et quod animæ eorum dicuntur æquivoce ad animas animalium inferiorum.
Hujusmodi autem theoria vita est pro- 39. prie loquendo, et talis vita quæ est esse : vivere enim viventibus est esse, et quot modis dicitur vita in II de Anima dictum est 1. Hujus autem sic probatur, vita est actus continuus: hoc autem actus alicujus agentis est : hic autem agens non potest esse natura, sed actus alicujus quod est plus potens quam natura : et hoc est multiplex, et secundum quemlibet modum natura se habet ad illud sicut motum, et principium vitæ se habet sicut agens et movens : et ideo in II de Anima ostensum est 2, quod anima est principium vitæ in his quæ habent animam, et vita est actus ejus essentialis et continuus in corpus organicum : et hic actus vivum dicitur, et vita illa est esse ejus : et si caret illo, non dicitur nomine vivi nisi æquivoce, sicut manus non dicitur manus quæ non habet actum vitæ manus, et similiter non oculus qui non habet actum vitæ oculi, et sic est in aliis. Et ex hoc accipitur, quod vita vivorum est esse et dans rationem diffinitivam ipsis vivis : et quia sensus sive sensitiva anima est etiam principium vitæ, ideo vivere dicitur sentire, et sentire est sentientibus esse, et dans nomen et diffinitionem : est autem secundum hoc potissimum principium vitæ intellectus purus : actus igitur intellectus procul dubio est vita, et actus intellectus qui est secundum ipsius
<--- Page Split --->
intellectus substantiam sive intellectui essentialis. Sed quoniam anima quæ est endelechia corporis organici, est principium et causa vitæ, et est in vivo privatio vitæ contraria secundum potentiam, propter hoc quod corpus complexum est ex contrariis, et ideo actus vitæ animæ non est pura vita impermixta potentiae et privationi. Sed in separatis intellectibus actus vitæ est purus, neque potentiae, neque privationi admixtus : et ideo illa vita indeficiens est et perpetua, nihil habens contrarium, et nihil habens quod diminuat eam : et est in actu continuo sempiterno. Adhuc autem quæcumque essentia simplex habet actum aliquem, nunquam destituitur illo, sicut essentiae nunquam deest esse, et luci nunquam deest luciere : et sic etiam illi quod per se est principium vitæ, nunquam deest vivere, et semper vita fluit ex ipso indeficienter.
Ex omnibus autem quæ jam in præhabitis diximus, constat quod primum principium est actus purus et perfectus essentialiter : et quia est substantia illa intellectus, ex nunc dictis constat quod est actus unius secundum seipsum sive essentialiter : talis autem principii actus est vita sempiterna et optima : et vita est actus quem continue influit motoribus secundis et omnibus : et ideo in principio octavi de Physico auditu dictum est 1, quod motus hujus motoris est quasi vita quædam existentibus omnibus : quia quidquid est in motu, est ex motore cujus ipse motus est actus : nec unquam iste motus principium esset vitæ, nisi per se vita et essentialiter esset vita primus motor ejus : hoc autem in ante habitis ostensum est. Et ideo Democritus videns quod motor per se vivus largitur vitam per motum, dicebat quod omnia habent animas intellectuales : sed sunt in quibusdam materiis oppressæ,quæ non operantur nisi esse sine alimento et sensu :
in quibusdam autem minus opprimuntur, et in illis operantur esse et vitam sine sensu : et in aliis plus sunt liberæ, et in illis operantur esse, vivere,et sentire : et cum separatæ sunt, operantur intelligere. Vivere igitur vita pura est intellectus omnino separati, qualis est substantia prima et intelligentiæ separatæ : et ideo secundum antiquos Philosophos dicimus Deum esse animal sempiternum nobilissimum : et hæc quidem diffinitio data est a Peripateticis de primo quod movet et est compositum, sicut distinximus in VIII Physicorum : et compositio sua est ex primo motore simplici et primo corpore moto : hoc enim apud antiquos Deus vocabatur, propter divinum intellectum et perpetuitatem et universalitatem causandi quam habet : de hoc enim dicebant quod vita talis quæ semper est æterna, inest Deo : et hoc dicebant Deum esse. Et cum dicunt sic animam inesse celesti circulo, non dicunt ejusdem rationis esse animam cum illa quæ est animalium inferiorum. Sed cum omne id principium dicatur anima, sicut in primo de Anima nos dixisse meminimus, a quo per essentiam plures exeunt operationes, substantias separatas ideo vocant animas, quia essentialiter operantur multa : tamen anima quæ est principium vitæ inferiorum animalium, organica est et diversitatem organorum operatur formativa virtus quæ est in semine, propter multam indigentiam corporis animalium : unde sensus animalium est propter salutem ipsorum. In superioribus autem corpora remota sunt a contrariis : et ideo nec vegetatione nec sensu indigent : et ideo hæc anima in eis vegetationem et sensum non operatur. Et dico sensum communiter prout alibi diximus decem esse sensus, quinque videlicet exteriores, et quinque interiores : nullum enim penitus habent sensum, nec etiam habent rationem, neque id quod participat quali-
<--- Page Split --->
ter ratione : quia ratio est cum decursu inquisitiva propter dubium collectionis eorum quae per signa a sensibus accipit participans qualiter ratione, sicut irascibilis et concupiscibilis, quae rationis persuasionem percipiunt, oriuntur ex sensu, nisi sensibilis contingit rationem : sed potius secundum Peripateticos qui rationabilius loquuntur, superiora non habent nisi intellectum et intellectuale desiderium, nec habent intellectum accipientem cum continuo et tempore, sed habent intellectum, et sunt intellectus universaliter activus, qui est forma et species eorum quae fiunt in natura, sicut intellectus artificis est forma et species eorum quae fiunt per artem, et sicut formativa quae est in semine praebabet species membrorum, sic intellectus isti praehabent formas et species omnium : et ideo Plato dixit hanc speciem esse ideam et universale quod est ante res et prehabet formas eorum. Et ex hoc patet, quod sicut manus est instrumentum intellectus practici in artificialibus,ita totus cœelestis circulus est instrumentum hujus intellectus ad totam materiam naturae quam ambit.
et ratione mundum gubernans. Peripateticorum autem consuetudo fuit nihil penitus dicere, quod certa ratione probare non poterant : et quia ante primi cœeli motorem per rationem nihil investigare poterant, ideo ante primum motorem nihil esse ponebant. Adhuc autem quia in omni natura motor eorum quae per se moventur, proportionatus et conjunctus est mobili, ideo dicebant primum motorem proportionatum et conjunctum esse primo mobili, et ex his esse unum quod per se movetur : et sive hoc verum sit, sive falsum, hic pro certo est intellectus verborum Aristotelis et in prima philosophia sua, et in Ccelo et Mundo, et in VIII suorum Physicorum.
CAPUT XIII.
Et est digressio declarans qualiter intellectus separati dicuntur uniri corporibus.
Prater hoc etiam est advertendum, quod hujus intellectus nihil accipit a corpore quod movet, sed potius formas quas habet apud se, per motum cœeli influit materiae : et iste intellectus nullius penitus corporis est actus, ita quod accipiat per corpus illud, sicut visus per oculum, et auditus per auris tympanum : et non est endelechia corporis aliqua, nec est principium hujus vitae organice : propter quod patet quod equivoce dicitur anima de superiori et inferiori anima. Et similiter si superiora a quibusdam vocantur animalia, equivoce dicuntur animalia 1: tamen ab actu animae quae est vita talis, qualis dicta est, Antiqui dicebant ea animalia : et sic loquitur Apuleius Deum diffinienis, et dicens quod est anima motu
Est autem dubitatio apud nonnullos Platonicorum, qualiter uniantur isti intellectus orbibus quorum sunt motores et animae secundum istos : et hanc dubitationem movent etiam nonnulli Peripateticorum, et propter difficultatem solutionis ejus aliquantulum divertunt in dogma Platonis : ex quo enim intellectus universaliter agens semper est separatus et manet separatus, et nonnulli nihil habet commune, sicut dixit Anaxagoras, videtur cum corpore nihil penitus unum facere : et sic videtur extrinsecus a corpore orbis. Sed Aristoteles et sui sequaces supponunt quatuor propositiones, quae inducunt eum ad ponendum quod est intrinsecus corpori et unitus. Quarum
<--- Page Split --->
una est, quæ probatur in principio VII Physicorum quod inter motorem et mobile non est medium. Secunda autem est, quod motor qui est extra et per essentiam movet mobile absque eo quod transmutet ipsum, movet violenter. Tertia est, quod primus motus non potest esse violentus. Et quarta fortior omnibus est, quod quando motor est extrinsecus mobili, tunc mobile quod movetur, perfecte non attingit formam motoris per motum suum, sicut patet quod si calor naturalis non esset informatus intrinseca forma vitæ, non ageret: ars enim et quæcumque fiunt instrumentis inanimatis, non agunt ad formam vitæ vivum et esse, sed inducunt figuras et accidentia quædam: et cum videret Aristoteles quod motus cœli inducit esse et vitam et sensum, dixit quod motus ille est animæ intellectualis, quæ intrinseca est corpori quod movetur.
Si autem quæritur, qualiter unita dicitur et separata substantia ? Ad hoc dicit quod illæ substantiæ sunt separatæ, eo quod in operatione essentiali sibi, nullo utuntur corpore, sicut in III de Anima et in pluribus locis ostendimus. Sed unitæ sunt, quia ambiunt et continent et movent corpora actu vitæ et motus. Ambiunt autem amplitudine virtutis, sicut lumen solis ambit hemisphærium : lumen enim solis sic ambit hemisphærium, quod in perspicuo claro se ipsum immittit, et perspicuo non claro sed nebuloso vergit in coloris perspicui speciem : tangit autem, et immissum in superficie terminati corporis efficitur color diversus secundum superficiei diversitatem : et sic videmus quod omnia quæ sunt in hemisphærio aliquo, modo subjiciuntur et informantur per ipsum, sic etiam infunditur anima corpori, et diversis membris infusa diversum accipit esse potentiarum, sicut lumen in diversis corporibus hemisphærii. Intellectus autem corpori non in mittitur, sed ambit illum lumine suo, et lucem suum facit actum qui est motus in iposcorpore quod movetur. Lumen enim
suum est scientia practica qua movet, et illa recipit cœlum ab ipso, sicut manus artificis recipit formas artis : et sicut manus movetur per formas artis, ita movetur cœlum per formas intellectus. Sicut enim ante diximus, corpora cœlestia non indigent virtutibus corporalibus quibus moveantur, quas virtutes recipiant ab anima sive in intellectu, eo quod habent illas ex naturali sua perfectione : illa autem corpora quæ ex contrariis sunt, et motus complexionantium ea est contrarius motibus animæ, illa indigent actu et perfectione animæ et virtutum animæ quibus perficiantur ad motus et opera animæ : et ideo anima illorum est endelechia corporis, et vires talis animæ sunt endelechiæ partium corporis : et horum nihil est in corporibus cœlorum : et ideo intellectus ipsorum non est actus corporalis ipsorum, sed ambit ea sicut motor ambit mobile quod movetur ab ipso, et sicut artifex ambit manu instrumenta cum quibus operatur. Et ex hoc patet, quod actus vitæ ipsorum non est secundum actum vel endelechiam corporalem aliquam, sed est secundum vitam intellectus separati, de qua prius dictum est, et tanto felicior quam nostra : quia nos in theoria existentes, non facimus theoremata, sed potius faciunt nos secundum actum vitæ et felicitatis : in illis autem separatis substantiis ipse intellectus fundit vitam, et facit formas, et exsequitur eas per motum. Et hoc est quod dixit Plato, quod pater deorum dixit diis quod exsequerentur formas ad par et æquum, et ad se sumerent quod simile sibi cognosecret. Iste ergo est modus unionis in divinis et separatis intellectibus cum corporibus sphericis cœlestibus.
<--- Page Split --->
CAPUT XIV.
De exclusione erroris Pythagoricorum et Speusippi.
Text et com. Ouicumque non sufficiunt in praehabi- 40. tis quaestionibus unicuique satisfacere volentes ad similitudinem eorum quae in generabilibus vident, sicut fecerunt Pythagorici, et ex posterioribus nepos Platonis Speusippus, hi non dicunt sicut nos diximus, sed potius omnia quae inducta sunt negantes, dicunt quod optimum et nobilissimum non est in primo principio rerum : et hujus dicti sui persuasionem adducunt a simili in generatione : quia vident quod et plantarum et animalium quaedam sunt principia et causae, quae sunt semina et spernata, in quibus non est naturae bonum et perfectum, cum in ipsis non sunt planta et animalia nisi in potentia : et sicut ostendimus in nono hujus sapientiae libro 1, secundum potentiam non determinatur bonum et perfectum, sed secundum actum : unde bonum et perfectum potius est in plantis et in animalibus secundum actum existentibus et principiatis, quam in principiis eorum. Isti autem tales sic dicentes non rectam habent aestimationem : sicut enim determinatum est in ante habitis, omnem potentiam praecedit actus : unde spernata sunt ex actu existentibus quae diversa sunt a spermatibus, sicut diversus est actus a potentia : et illa priora moventia et finalia, quia finis est similis principio : nec movens quiescit a movendo, nisi deducat ad simile sibi quantum similitudo sua proportionalis est ei quod movetur : unde primum
non est sperma, sed potius finalis spermatis, quod ultimo fit ex ipso, hoc est movens primum : sicut si aliquis dicat hominem priorem spermate : et quia sperma similitudinem habet animae hominis quae agit in spermate sicut ars, ideo ex spermate generatur homo. Et ideo sperma diversum ab homine est ex homine, nec aliter posset producere hominem : et cum generans primum non est univocum, sicut cum sol generat hominem, informatur forma quae est in materia generationis a forma coelesti : et haec coelestis corporea informatur ab illa quae est motoris coeli, quae est semper separata et immaterialis : et haec est prima forma generans et perfectissima : nec generatio est delectabilis omni naturea, nisi propter illam formam primam : tota enim mortalium natura refloret et in delectatione diffunditur, quando induit illam : et tota natura movetur, ut illa quantum potest imbucatur : et de hoc quidem multa jam diximus in praecedentibus, sicut etiam actus perfectissimus est primorum naturae principiorum. Sed Pythagorici et Speusippus non consideraverunt naturae principia nisi proxima quae sunt in potentia : et ideo decepti sunt. Manifestum est ergo satis ex his quae dicta sunt, quia est aliqua prima substantia sempiterna et immobilis a sensibilibus separata.
CAPUT XV.
Quod prima substantia nec est corpus, neque virtus in corpore : et est in eo digressio declarans errorem Avicebron de materialitate intellectus.
Ex dictis autem et hic et in VIII PhyText. et com
<--- Page Split --->
sicorum patet, quod istam primam substantiam non contingit habere mensuram per se, vel per accidens : per se enim habet mensuram quantitatis per accidens autem illam habet mensuram quæ dicitur esse virtus in corpore. Hæc enim duplex est : aut enim est forma corporalis, quæ in proprio subjecto existens, major est in majori, et minor in minori, sicut gravitas et levitas : aut non quidem est corporalis, sed est virtus in corpore : et illa quidem non est major in majori, et minor in minori, sed tamen est harmonia quædam sicut sensus : et ideo exigit sui subjecti quamdam esse harmoniam, quæ si non sit in subjecto, sed sit plus vel minus, non movebit ipsum. Est enim proportio inter movens et motum : et si motum sit extra proportionem, non movebitur a motore : et sicut corpus est proportionatum motori, ita virtus motoris proportionata est mobili : et quamvis non corrumpatur harmonia corporis, tamen si majus sit aut minus, non movebitur nisi a motore proportionato tanto mobili et non majori aut minori : et si mobile sit mobili tempore finito, non movebitur a motore proprio et conjuncto nisi tempore finito, nec virtutem habebit ad movendum ipsum per tempus infinitum : quia aliter non esset proportio inter motorem et mobile. Ex his apparet quod motor separatus non est corpus, nec virtus corporalis, nec virtus in corpore : quia illam substantiam separatam non contingit habere mensuram aliquo modo per se, cum non sit corpus, neque per accidens, cum nec sit virtus corporalis, neque virtus in corpore, sicut dictum est. Sed hæc substantia sine parte est, et non in majori major, nec in minori minor. Et est indivisibilis, cum non sit virtus harmonica, vel aliquo modo materialis. Cujus signum est, quia movet per infinitum tempus quantum est de se : sufficiens enim est per infinitum tempus sine fine movere. Et jam ostendimus in præhabitis, quod id quod est finitum sicut virtus corporis, non habet potentiam
infinitam, quæ moveat per tempus infinitum : mensuram enim dimensionis sequitur virtus corporis quæ est in seipso : unde cum omnis dimensio corporis, aut sit finita, aut infinita, oportet virtutem aut finitam aut infinitam esse : ostensum est autem quod substantia separata non est finita, cum sit actionis infinitæ. Quod autem non sit infinita sicut virtus corporis, ostenditur ex hoc quod nullum penitus corpus est dimensionis infinitæ. Oportet igitur quod ista substantia non sit virtus corporis, sed sit separata : et ideo nec passibilis est receptione formæ alicujus, nec alterabilis receptione contrariorum : et oportet quod non habeat magnitudinem penitus per se, vel per accidens : omnes autem alii motus qui sunt ad formam, posteriores sunt eo qui est secundum locum : et hunc motum movet hæc substantia immobilis existens. Sic ergo manifesta est natura hujus substantiæ, eo quod hunc habet modum quem diximus.
Patet autem in hoc error libri Avicebron, qui ponit omne id quod recipit formam, materiam existere, et materiam esse materiam a potentia recipiendi formam : materiam autem minoris et articoris potentiae effici per formarum receptionem : et cum recepit formam quæ est intellectualitas, non esse tam amplæ receptionis sicut prius : et ideo intelligentiam dicit esse non tot et talium formarum receptivam sicut materiam, habere tamen intelligentiam materiam sicut subjectum sui, a quo si abstrahatur vel removeatur forma intellectualitatis,dicit relinqui materiam primam. Et iste est error ex maxima philosophiæ ignorantia proveniens : quia si intelligentia dicit materiam, tunc non potest probari quod aliqua substantia secundum esse sit a materia separata. Adhuc autem intelligentiæ ut intelligentiæ non est recipere aliquam formam sicut materia recipit. Sed intelligentiæ separatæ quæ universaliter est agens, est facere formas, et intellingientie possibilitis est recipere formas,
<--- Page Split --->
sicut locus recipit locatum, et sicut recipit species intelligibilium formas, et species intelligibilis cum quibus est unum actu, sicut lumen recipit colores in perspicuo illuminato, sicut saepe diximus. Amplius non potest intelligi in tota natura, quod forma adveniens materiae, tollat ab ea rationem et modum receptibilitatis, quem habet in recipiendo formas, et si tollat ab ea quarumdam formarum et receptionem, quae forte oppositionem vel disparationem habent cum forma recepta. Si enim ponamus quod materia recipit hanc formam quae est animalitas, bene tollit a materia receptionem formarum oppositarum vel disparatarum, quae sunt lignum et lapis : tamen non tollit ab ea modum receptionis, quin omnem formam quam recipit, recipiat secundum esse, ita quod quaelibet distinguit et dividit eam secundum esse. Si ergo intellectus est forma recepta in materia, oportet quod quaelibet forma posterius recepta ab intellectu secundum esse, sit in intellectu, et distinguat intellectum, et dividat ad species divisas, quod est absurdum. Et ideo error iste fugiendus est ab omni homine : quia liber ille fere in omnibus invenitur erroneus. Sed tenendum est pro constanti quod supra diximus, quod id quod a nulla forma, vel motu, vel magnitudine, vel contrarietate distinguitur, pro certo est immateriale : et sic immaterialis est non modo solum prima substantia, sed omnes substantiae separatae : et ideo sunt indivisibiles per formam, et impartibiles per motum, et non habent aliquam magnitudinem penitus.
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans solutionem Joannis Grammatici.
Difficultatem tamen haec affert subtilis objectio Joannis Grammatici 1. Dicit enim grammatici, quod omne corpus virtutem habet corpoream, et cum corpus sit finitum, necesse est illam virtutem finitam esse : cœlum autem corpus finitum est : igitur habet virtutem corporis finitam : omne autem quod finitum est, finiti est motus et actionis : ergo virtus illa non movebit tempore infinito, nec cœlum erit motus infiniti, ut videtur. Si enim diceretur propter hoc cœlum esse corruptibile, non sequeretur, nisi hoc adderetur, quod cum cœlum sit instrumentum motus universalis qui naturam totam salvat et continet, si non ponatur cœlum moveri, sequitur quod non salvatur in esse : quia illud quod est frustra, non est in natura : et sic sequitur cœlum esse corruptibile. Nec tunc valet solutio quam dant quidam hic qui concedunt cœlum habere virtutem finitam, sed hanc non dicunt esse nisi potentiam ad motum localem et non ad formam : et ideo cum corruptio sit motus ad formam, vel mutatio, non sequitur, ut dicunt, quod cœlum sit corruptibile. Sequitur tamen inevitabiliter secundum modum jam prius inductum.
Sunt autem quidam qui hanc obje- tionem excludere et solvere volunt, concedentes quod cœlum habet virtutem finitam ad motum : sed quia haec virtus non est movens cœlum, quia illa virtus est sicut virtus instrumenti mobilis, vir-
<--- Page Split --->
tus autem separatae substantiae est quae movet, et virtus separata nec est finita nec infinita, et habet actum infinitum, ideo cœelum movetur tempore infinito quantum de se est: et ideo concedunt quod cœelum stabit tempore determinato quantum est de virtute conjuncta sibi, et quod habet principium standi in seipso: sed quod non stabit, hoc est de virtute exteriori separata. Si enim hoc est verum quod dicunt, tunc videtur quod cœeli virtus ad moveri non sit propositionata virtuti separatae ad movere: sed quando cumque non est proportio inter motorem et mobile, solvitur motus: ergo videtur quod cœeli motus solvetur secundum naturam: et hoc nunquam aliquis dixit Philosophus. Quidam quidem inveniuntur dicere et dixisse, quod solvetur secundum Dei voluntatem, sicut Plato et theologi quidam: sed nunquam aliquis dixit quod solvendus esset secundum naturam.
Dicendum igitur videtur, quod cœelum non habet virtutem corporis ad motum nisi eam quae est aptitudinis et instrumenti: et de hac virtute nihil concludit objectio Joannis Grammatici: quia cum probatur quod virtus finita corporis non movet motum infinitum et non agit actionem infinitam, hoc non tenet nisi de potentia virtutis activae et non passivae. Virtus autem instrumenti ad motum est virtus obedientiae et passiva. Et cum ponitur quod substantia instrumenti nullam recipit alterationem propter potentiam semper existendi quam habet, sequitur quod instrumentum semper est in eadem aptitudine ad motum: et cum motor sit immobilis et actus purus, sequitur quod semper movebit, et sic semper durabit motus secundum naturam principiorum motus, quae sunt movens et id quod movetur. Nec est hoc mirum in corpore perpetuo: quia etiam in corpore corruptibili sic esset, si semper ma-
neret habilitas eadem: et ideo dictum est in libro primo de Anima 1, quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis: et si hoc dictum est de motore qui est virtus in corpore finita actionis, multo magis est hoc verum de virtute cœeli, quae est virtus obedientiae ad motorem separatum, qui nec est virtus finita, neque infinita, sed indivisibilis et simplex, sicut jam ante diximus. Haec igitur dicta iterum de prima substantia sufficiant. Iterum enim reveretur ad considerationem ipsius, postquam inquisiverimus de motoribus inferioribus cœelorum inferiorum.
CAPUT XVII.
Qua arte invenienda est pluralitas motorum separatorum.
De his igitur inquirere incipientes, quaeramus utrum ponendum sit quod una sola sit talis substantia separata, sicut multi dixerunt et dicunt usque hodie, aut sunt plures substantiae separatae. Et si plures sint, oportet nos quaerere quot sint numero, et qualiter se habeant ad invicem? In quaestione ista oportet quod non obliviscamur, sed diligenter reminiscamur eorum quae alii negotiati sunt de illa materia: tunc enim inveniemus quod nostra inquisitio est valde necessaria, quia apparebit quod alii de pluralitate talium substantiarum nihil certum tradiderunt, cum tamen planum sit valde et non difficile invenire modum pluralitatis earum. Planum enim est ex saepius demonstratis, quod omne quod movetur per se, habet motorem conjunctum
<--- Page Split --->
sibi : est autem certum per ante dicta et per visum quamlibet sphæram habere motum proprium et per se moveri : cum igitur plura sint in cœelestibus per se mota, sicut per se moventur animalia, consequitur necessario multos esse motores. Quod enim quidam Platonicorum dicunt, substantias esse separatas non ad mobilia corpora relatas, omnino dictum est præter rationem philosophiæ : quia hoc nulla ratione poterit probari. Similiter autem opinio quam multi susceperunt circa species ideales, nullam penitus habet propriam philosophiæ perscrutationem : dicunt enim quod species sunt numeri proportionum quarumdam. Sed debentes loqui de numeris ut principiis primis entium, aliquando aliqua loquuntur de numeris quasi in infinitum excrescentibus : aliquando autem loquuntur de eis, ac si numeri principiorum crescant usque ad decada determinate : eo quod denarius surgit progressione continua ex primis numeri principiis simplicibus et compositis : sic enim unitas non est numerus, sed numeri principium : binarius autem simplex est numerus ex duobus simplicibus compositus. Propter quod etiam binarium quidam pluralitatem non dicunt, quia ex nullo plurali componitur : trinarius autem ex una composita parte est, et altera simplici compositus est : quaternarius autem primus est, qui est ex compositis partibus : et ex his progressione continua surgit denarius : et ideo primus est limes numerorum : propter quod principia quidam entium usque ad decadum multiplicabant. Et hæc est causa, quod etiam Pythagoras in utraque coelementatione, bonorum videlicet et malorum, decem principia posuit, sicut in principio hujus sapientiæ libro determinatum est. Quando autem de speciebus locuti sunt, nullum numerum artificiose tradiderunt : nec similiter dicunt propter quam causam tanta sit pluralitas numerorum cum studio aliquo demonstrativo, præter convenientiam quam diximus nunc de par-
tibus progressionis ex qua surgit denarius. In illa enim est simplex principium, et simplex principium cum simplici, et compositum primum cum simplici primo, et compositum primum cum composito primo : quae quidem variatio videtur esse principiorum : et id quod surgit, esse dicunt primum perfectum ex omni modo principiorum numerum.
Nobis autem non est procedendum sic, sed dicendum relinquitur nobis de numero substantiarum separatarum, et de substantiis divinis quae determinatae sunt a nobis. Hæ enim substantiae sunt corpora divina immortalia quae ecclesia vocantur, quae omnia jam moveri probavimus per seipsa, ita quod principia sui motus habent in seipsis. Jam autem determinatum est a nobis, quod id quod est principium et primum omnium entium, est immobile et secundum se et secundum accidens : dictum enim est quod hoc est movens motum illum qui inter omnes motus est unus et simplex et sempiternus. Et hoc est motus quem vocant diurnum, qui non dicitur unus et simplex, eo quod non habeat partes : sed ideo dicitur unus et simplex, quia uniformis est et æqualis per totum : et ideo dicitur primus, quia causa est omnium aliorum, et suus motor est prima causa universi entis secundum Peripateticos : quia, sicut diximus, omne quod motum est, necesse est moveri ab aliquo : et id quod est movens primum motum, necesse est immobile esse : quia aliter iretur in infinitum in moventibus et motis. Et iterum, sicut diximus, necessario est sempiternum motum a sempiterno motore moveri, et unum motum simplicem necesse est ab aliquo motore simplici moveri, qui per essentiam movet.
Et forte aliquis dicet quod substantia separata non relata ad motum et mobile, est ante substantiam relatam ad motum et mobile : et ideo prima causa debet poni non movens, sed efficiens tantum, sicut dixit Plato. Adhuc autem quia pri-
<--- Page Split --->
mae substantiae separatae immediatius conjungitur intelligentia, quae est etiam substantia separata quam ocelum, quod est substantia corporea : et sic a primo simplici non immediate est motus et mobile, sed substantia separata immobilis. Et forte adhuc addatur, quod ab uno primo simplici non debet esse immediate nisi unum simplex : motor autem secundus et mobile secundum duo sunt : et hoc non immediate debet exire a potentia substantia simplici : et ideo congruentius est a prima substantia esse substantiam intellectualem, et postea mediante illa alia causari. Adhuc autem quia immediatius causatum primae causae videtur debere esse filius : nihil autem est filius primae substantiae quam intelligentia : et sic illa immediate debet causari a motuprima substantia. Ad haec omnia et infinita similia quae objici possunt et a Platone objecta sunt, una est responsio Peripateticorum, quod istae rationes omnes topicae sunt, sive dialecticae et vanae in prima philosophia, et forte sophisticae et in errorem inducentes : quia ponere primam substantiam non moventem est ponere esse otiosam, sicut ostensum est supra in VIII Physicorum : et ponere eam otiosam est ponere quod aliquando movetur de otio ad actum : aut oportet dicere quod semper esset sicut dormiens, et quod non esset optimum : quia probatum est quod optimum est in actu et non in habitu 1. Adhuc autem si daremus quod ageret formas et non moveret, oporteret dicere quod aut ille formae quas ageret, essent per se actu existentes : quod supra improbatum est, ubi ostendimus quod nihil fit nisi compositum : aut oporteret dicere quod ageret composita ex materia et forma : et tunc oporteret dare quod moveatur materia : et etiam si movetur, oportet quod aliquid moveat eam quod sit corpus motum : et illius motus corporis erit ante
motum materiae ad motum : tunc redibit quod ipsa primo movet ocelum. Quod enim quidam dicunt, quod causat Angelos, et postea orbes, probari per demonstrationem non potest. Et ideo hoc dicere est praeter philosophiam dicere : et contra hoc non disputamus, nec disputare possumus : et ideo rationes talos topicas refutamus. Unde substantia separata non relata ad motum et mobile, nulla esse potest secundum rationum physicam, nec motum aliquid est ante motum localiter : et ideo ratio nihil dicit, nisi quod corpus motum primum immediatum sit prime substantiae moventi : et licet intelligentia secundum quod est inintelligentia, magis similis videatur prime substantiae quam corpus, tamen intelligentia proportionala secundo mobili, non tantum accedit ad primum movens, quantum mobile primum quod proportionatum est substantiae prime moventi. Et similiter licet primum movens sit unum simplex, tamen illud quod est ab eo, non est unum simplex, sed ex corpus compositum : quia si simplex esset penitus, sic ipsum non esset distinctum ab ipso. Sed bene concedendum est quod est unum solum : et hoc est proximum actui primo et puro : et hoc est corpus non nisi in potentia ad ubi existens : et motor illius est substantia prima secundum Peripateticos, sicut diximus et : ideo etiam illud animal esse dixerunt : et bene potest esse quod erraverunt in hoc, tamen sic dicunt, et haec quam diximus est ratio ipsorum. Sub ipsa autem substantia multas dicunt esse substantias moventes diversas sphæras consequenter ordinatas, quae omnes respiciunt ad primam substantiam, sicut servi ad dominum : et ideo omnes obtinent in communi motum qui est proprius prime substantiae, qui est motus diurnus velocior et simplicior omnibus motibus colorum. De hoc tamen in sequentibus
<--- Page Split --->
subtiliter declarabitur : modo enim non inquirimus nisi an plures substantiæ sint separate æ moventes ? Et quia plures constat esse, sicut jam probavimus, quæremus qua arte et qua ratione possumus pervenire ad numerum et ad ordinem eorum ?
CAPUT XVIII.
Quod necesse est planetarum motus a diversis esse motoribus, quorum quilibet est substantia quædam separata et immobilis motu quem movet.
TEXT. et com. 43. Videmus autem etiam oculis corporalibus præter illam ferentiam circularem quam diximus motum, sive ferentiam universi quæ est simplex et uniformis, et dicimus eam moveri a prima substantia immobili alias multas ferentias, sive motus circulares, sempiternas, sicut sunt motus planetarum, qui sunt sempiterni circuli : corpus enim coeleste sempiternum est et instabile, quod nunquam quietem interponit in regyratione, sicut facit reflexus motus in recto, sicut ostendimus in octavo Physicorum 1. Quod enim planetarum motus et circuli diversi sint, probatur ad visum : quia videmus quod non possunt in una continua superficie esse mota, quorum unum est tardius alio : eo quod sicut in VI Physicorum probatum est 2, tardum dividit magnitudinem. Motus autem planetarum sunt in tarditate valde diversi. De causa autem hujus tarditatis, sive hoc sit ideo quia motor velocioris nobilior sit quam tardioris, sive ideo sit quia tardior est majoris quantitatis circuli quam velocior, non curamus hoc : quia non quæri-
mus hic causam, sed solum hoc quod inferiores videmus velociores superioribus : et ideo in orbe uno revolvi omnes planetæ non possunt, sed in multis et in tot vel pluribus, quot sunt ipsi planetæ qui revolvuntur. Necessarium est autem quamlibet harum ferentiarum, sive circulationum, moveri a quadam substantia separata, quæ sit immobilis secundum se et sit sempiterna. Et hujus quidem necessitatis causa et ratio est : quia si astrorum ipsorum natura sempiterna quædam natura est, oportet quod et movens ea sit sempiternum : quia sempiternæ natura sempiternus est motus : aut oporteret ponere quod esset otiosa ex quo facta est ad motum, et salus ejus sit in motu, sicut in ante habitis ostensum est : hoc autem natura movens est prius moto, sicut omne movens prius est quam id quod movetur ab ipso, non prius tempore, sed prius est sicut causa prior est causato : quia motor est causa motus et mobilis quod movetur, quamvis duratione temporis simul sit cum ipso. Hoc autem in sequentibus ostendetur.
Eadem autem necessitate probatur quod motor ille qui est prior eo quod movetur, si id quod movetur est substantia, quod et ipse necessario est substantia : quia substantia non causatur nisi a substantia : nec unquam potest esse accidens principium substantiae, sed e converso substantia est principium accidentis, sicut saepe in ante habitis probatum est. Ex quo igitur hoc sit necessarium esse, tunc palam est quod tot necesse est esse substantias moventes, et secundum naturam sempiternas et immobiles secundum se : et quæ sint sine dimensione, eo quod nec sint corpora, nec virtutes in corpore quot sunt perpetua mota corpora propter jam inductam causam. Hæc enim demonstratio sumitur ab effectu primo essentiali et convertibili. Palam igitur est ex his quæ
<--- Page Split --->
dicta sunt, quia sunt in quodam numero substantiae separatae plures, et quod harum quaedam est prima, et quaedam sunt secundae, et quaedam tertiae, et sic sunt in diversis ordinibus, sicut ordinantur sphaera eorum quae moventur.
CAPUT XIX.
Et est digressio declarans qualis sit natura substantiarum separatarum inferiorum quae sunt post primam substantiam.
Hoc igitur habito, sic oportet primo inquirere quales secundum naturam sint istae substantiae, et qualiter se habeant ad primam substantiam et ad invicem. Quaerentes autem quales sint secundum naturam, quaeremus an sint simplices, aut compositae : et an sint immobiles omnino, sicut prima substantia : et an sint divisibiles per aliquem modum ? Quod enim sint intellectus quidam, sive intel ligentiae, facile probatur : quia principio rum moventium in motu illo quo per se moventur ea quae moventur, id quod movet ratione boni simpliciter, est intellectus, sicut in ante habitis est ostensum. Constat autem omnes sphaeras a se moveri, et moveri gratia boni, quod simpliciter est bonum. Ergo moventia eas sunt intellectus. Cum autem omnis intellectus sit activus, vel speculativus, et speculativus nihil moveat, oportet istos intellectus esse activos : et hoc quidem est verum. Ad hoc autem cum omnis intellectus activus totum illud moveat quod ambit instrumentum motus ejus, oportet quod quilibet horum intellectuum totum illud moveat quod continet sphaera ipsius : omnis autem sphaera, sive sit superior, sive sit inferior, continet totam materiam activorum et passivorum : ergo
quilibet istorum intellectum movebit et aget universaliter in tota natura genera bilium et corruptibilium : et hoc pro certo est necessarium et verum. Adhuc autem cum omnis intellectus agens ejus quod agit praeb heat formas, quia aliter ageret casu et non attingeret finem, oportet quod quilibet istorum intellectuum plenus sit formis eorum quae agit : et hoc est quod dicitur, quod intelligentia est plena formis.
Videtur autem ex his forte alicui intellingitas compositas esse, quia forma non insunt alicui nisi sit compositum. Adhuc autem quod dicitur, quod ex intellingitis quaedam sunt quae habent formas magis universales, et quaedam sunt quae habent formas magis particulares : et talium formarum habitus non videtur esse posse sine compositione. Sed ad haec de simpliciet similia omnia leve est solvere, si supra tate intelligentarum. dicta omnia in mente habeantur bene. Diximus enim quod substantia separata quae est causa rerum, praebat res sicut principium et causa : et tale principium non praebat formas rerum secundum se distinctas, sed potius praebat eas virtute : quia quanto ipsum simplicius est et prius, tanto virtus ejus ambit plura : sicut virtus luminis solis, et sicut virtus spiritus, quae est in spermatibus et seminibus, et illud principium non habet formam additam sibi, sed ipsa essentia ejus est forma omnium illorum : et illustratio procedens ab ipso in corpus motum, facit motum distensum in corpore : et in illo incipit diversificari virtus ejus, sicut virtus luminis solis multiplicatur in his quibus incidit : et licet ipsum lumen in sole unum sit et indivisibile in quolibet puncto solis, tamen secundum quod magis distat ab ipso, dividitur plus et plus : et quod incidit uni quod illuminatur, non est idem etiam cum eo quod incidit alii quod etiam illuminatur : et sic est in virtute et lumine istorum intellectuum agentium. Illi enim sunt indivisibiles in ipsis substantiis indivisibilibus : sed virtus expansa in corpus motum in parti-
<--- Page Split --->
bus moti est diversa, et magis diversificatur quando per motum incidit materia generabilium, et fit in tantum diversa, quod id quod percipit unum, non est idem quod percipit reliquum. Unde patet quod ex his formis nulla inducitur compositio in motoribus separatis. Et quod dicitur una universalis et alia particularis, non est ideo dictum quod universalium et particularium sint receptivi intellectus isti : sed potius dicitur universalis sicut virtus plus ambiens, sicut est virtus sphaera superioris ad inferiorem : et dicitur particularis sicut virtus sphaera magis determinata ad materiam. In talibus enim habent se in similitudine quadam formarum ad invicem sicut prima et secunda. Sicut enim videmus formam generis non coarctatam nec determinatam, sed simplicem, et illam dicimus esse differentiam primi generis, quod est generalissimum, et sub ipsa accipimus aliam differentiam, et in illa est virtus prima, et est magis coarctata, et sub his accipimus iterum tertiam in qua dua sunt praecedentes iterum determinata, et ita accipimus usque ad ultimam, qua non potest plus coarctari : ita est de formis motorum et motuum. Omnes enim movent ad esse : sed sicut ordinantur ad esse vita, sensus, et ratio, et intellectuale morale, ita ordinantur forma illa : unde qualibet earum est simplex : sed quia secunda manat ex prima, et tertia manat ex prima et secunda, et sic de aliis est descendendo, et quia sic inferioris motoris lumen et forma determinatur, dicitur habere particulariores formas quam superior : et ex omnibus his nulla inducitur compositio, sicut nec in formis, ut dictum est.
attribuentes monadem primae substantiae qua vere est una, in qua nullus est numerus : diadem autem secunda et deinde substantiae : et sic videtur omnis substantia secunda esse composita. Et quod maxime et multos et magnos ad hoc induxit, est hoc quod omnis substantia secunda reflectitur super seipsam : omnis autem intellectus reflexus super seipsum, est compositus : quia aliud est in eo quod reflectitur, et aliud super quod reflectitur : fiunt ergo dua naturae : et sic est composita intelligentia, ut videtur. Et hoc concedunt multi, praeter hoc solum quod non dicunt intelligentiam esse duas naturas, sed unam duplicem secundum duplex esse quod habet : est enim intelligentia, sicut dictum est, ambiens et movens corpus quod est orbis cedi : unde secundum quod est intelligentia, reflectitur super seipsam secundum quod movet : sicut dico quod ars secundum quod ars est, reflectitur super se secundum quod scilicet movet instrumentum : formalitas enim artis convertitur ad instrumentum, quando movet ipsum, et secundum quod movet ipsum, sic producitur in materiam et quodam tactu metaphorico tangit eam. Et ideo ibi habet esse aliquantulum magis materiale quam in seipsa : et est simile de lumine quod est una quaedam essentia in se, et secundum quod tangit superficiem colorati : et tamen habet duplex esse, et formale ipsius convertitur super materiale ipsius. Et ideo illa objectio non probat ex duplici essentia constare intelligentiam, sed habere duplex esse in essentia una.
Sed ex alia quadam ratione multis videntur esse composita. Dicunt enim, quod et verum est, quia omne quod est citra primam substantiam, est recipiens a substantia prima : recipiens autem et receptum dicunt quamdam compositionem. Et ad hoc objecerunt Pythagorici dicentes, quod post monadem est dias,
<--- Page Split --->
CAPUT XX.
Et est digressio declarans exitum intelligentiarum in esse a causa prima, et exitum coelorum in esse ab intelligentia et a prima causa.
Hæc autem intelligentia secunda et deinceps ordinis se habet ad primam causam, sicut causatum ad causam : licet enim causæ efficientis non sit nisi educere formam de materia in his quæ habent materiam, tamen in his quæ nullam habent materiam, causalitas causæ primæ est substare secundam et fundare : quia cum intelligentia, sicut dicunt Peripatetici, sit forma cœli, et motor, non educitur de ipso ut de potentia, quia non est generabile coelum : et quamvis poneretur esse generabile, non tamen ex ipso educeretur, quia non est intelligentia forma et substantia quæ sit in materia, sed potius corpus non aptatur ei nisi ut sit instrumentum motus, et non aptatur ei tamquam necessarium ad esse talis substantiae, quia intelligentia ad esse suum corpore non indiget. Est igitur intelligentia id quod in esse fundatur a luce primæ causæ, sicut lumina stellarum constituuntur a lumine solis : hæc autem lux primæ causæ aptat sibi coelum secundum, super quod est irradiatic formarum ejus, et per ipsum et per se irradiat super omne illud quod continet coelum ejus : et ideo lux prima influit super secundam, et illuminatio illa fundat eam in esse : quia illuminatio illa cum sit activa et activi intellectus universaliter, est causa esse, et id quod convenit secum in esse, est causatum primum, quod ante fluit a causa prima secundum quod est
movens, et formam activam. jam invexit mobili suo quod movetur ab ipsa, est celum secundum quod movet intelligentia secunda. In omnibus enim his advertendum est, quod omnes Peripatetici conveniunt in hoc cum Stoicis, et maxime cum Platonicis, quod materia prima non exivit in esse per causam aliquam generantem vel moventem, sed quod sit perpetua. Peripatetici autem dicebant, quod movens primum dupliciter consideratur, in se videlicet, et sic est lux et intellectus activus, vel supra lucem et intellectum existens : consideratur etiam ut causans, et ex parte illa metaphorice attingit materiam, et quodam modo incorporatur, sicut intellectus artificis in se lux est, et ex parte qua movet, incorporatur forma et lux artis corporeis instrumentis. Quod igitur est a causa prima prout ipsa est lux immensa in se existens et luces emittens, est intelligentia primi ordinis post eam : quod autem fit ab ipsa secundum quod est tangens materiam, est cœlum primum, quod ipsa per suam formam agentem movet : primo enim considerata est ipsa actus, et secundo modo considerata est potentia activa mixta materiae. Et similiter intelligentia primi ordinis sub causa prima habet hanc duplicem considerationem : et in se quidem prout est lumen causatum a causa prima, irradiat ab ea lumen intelligentiae, cui jungitur irradiatio causae primae : et quod sic fit duplici irradiatione, magis est determinatum et contractum, quam quod fit ab uno lumine simplici : unde quod sic fit a duplici lumine, est intelligentia secundi ordinis, quae secunda est sub prima : et ex illa ex parte illa quae contingit materiam, iterum procedit suum cœlum : quia ex parte illa est potentia, sicut ante dictum est : et sic causant omnes intelligentias et omnes orbes. Hunc autem modum causandi Peripatetici de natura accipiunt : quia, sicut dicitur in VIII Physicorum 1, in his quæ per se mo-
<--- Page Split --->
ventur, id quod fit in mundo majori, simile est ei quod fit in minori mundo, hoc est, in animali perfecto, quod movetur per se motu locali. In animali autem illo videmus quod virtus formativa quae est in semine, et est similitudo animae et intellectus activi, in quantum est ab anima patris, et est seminis humori mixta, in quantum est materialis: es ex ipsa in quantum est quidem lux et similitudo animae patris, secundum omnes vires animae patris procedit et educitur anima nati quae est lux corporis: in quantum autem est materialis, quod fit ab ipsa, est corpus secundum diversitatem organorum.
Et si quis objiciat, quod in cœlo non proceditur a potentia ad actum, eo quod cœlum est ingenerabile : dicunt Peripatetici quod non obstat hoc, quin talis sit ordo causandi. Si enim demus quod sol semper stetit et stabit in hemisphaerio, tamen per hoc non tolleretur quin sit sol causa diei : et similiter vestigium pedis semper causatur a pede, quamvis positio pedis in pulvere non praecedat vestigium : et sic est in multis : unde licet status talis mundi in intelligentiis et orbibus qualis nunc est, secundum omne tempus fuerit sicut nunc, tamen per hoc non excluditur causalitas, quin unum secundum esse causetur ab alio, et semper inferius causatur a suo superiori.
Adhuc autem si quis objiciat, quod prima causa quae supra nomen est, non reflectitur supra se, sicut dictum est in ante habitis : et ita videtur quod nusquam attingit materiam : quia si attingit, videbitur duplex esse habere, sicut habent aliae intelligentiae : et hoc supra negatum est. Dicendum, quod hoc est verum secundum Platonicos, et etiam secundum illos qui ponunt intelligentias alias esse substantias quam animas cœlorum : sed secundum illos qui dicunt easdem esse substantias et animas cœlorum et intelligentias, non est ita : quia lux prime cause simplex est et pura : et ideo cum attingit materiam, non recipit obumbratio-
nem, sed vincit eam, et vincendo terminat ad esse instrumenti sui, quod est cœlum primum. Cum autem irradiat ad constitutionem intelligentiae primi ordinis, hoc fit per actum qui est compositi, et est actus prime causae in orbe primo : et ideo fit, quod id quod fit per hujus irradiationem, est ordinis inferioris quam ipsa sit : sicut in homine actus generationis est actus conjuncti, et tamen id quod in genitura est similitudo animae, pertingit in esse animae : et quod in genitura est mixtum cum humore et inviscatum ei, facit constitutionem membrorum : et ideo fit quod filius frequenter dissimilis est patri ex parte corporis.
Iste igitur est modus quo et intelligentiae et orbes causantur a causa prima : et ex isto ordine patet qualiter prima causa irradiat super omne quod est : quia universitatem materiae continet suus orbis : et tamen lumen ejus est illud cui conjungitur radius intelligentiae secundi orbis, et tamen ille inferior sic jungitur sibi et determinat ipsum : et iste sic duplicatus radius jungitur inferiori, et iterum magis determinatur : et sic fit processus descendendo usque ad materiam generabilium, in qua per qualitates et formas materiales maximam recipit determinationem. Talis igitur secundum Peripateticos est exitus in esse intelligentiarum et orbium. Et per hoc patet qualiter quaelibet intelligentia individuatur per suum orbem, et non per aliud.
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans modum per quem una intelligentia est ab alia.
In hoc autem ordine advertendum est, Vile proh* Avertrum quod semper superior influit inferiori : hic com. et id quod influit, est suum lumen essen-
<--- Page Split --->
tiale, et est totum bonum et desideratum intelligentiae inferioris : et tamen quia fons totius luminis et esse est prima causa, ideo illa est quae amatur proportionaliter a qualibet, et ipsa se immittit cuilibet quantum quælibet potest suscipere de ipsa. Et hujus causa est, quod omnes quotquot sunt, obtinent motum quem ipsa movet qui est diurnus, ita quod ille motus etiam est in sphæra activorum et passivorum in omnibus elementis mobilibus. Unde etiam mare influit et effluit ad modum circuli quantum potest. Terra autem quia immobilis est, moveri non potest : et ideo ipsa sola inter simplicia corpora in hoc ordine est mota non movens : et in hoc deficit virtus primi motus. De hoc autem diximus in VIII Physicorum nostrorum. Et cum quælibet ab altera accipiat secundum ordinem, ita quod inferior ab omnibus superioribus, tamen acceptum nec est compositum, neque est inducens compositionem. Et hujus causa est quam diximus in ante habitis : quia videlicet, quando forma posterior fluit ex forma præcedenti una vel pluribus, illæ formæ præcedentes non sunt in sequenti nisi secundum modum virtutis et potentiae, et essentia manet simplex, sicut esse est in vita, et vita in sentire, et sentire in ratione, et hujus : et sic virtus omnium membrorum est in spermate quod exit de membris : et in sequenti quidem semper fit determinatio major et minor, sed tamen nulla essentiarum compositio, quia aliter differentiae omnes essent compositæ. Adhuc autem cum sic accipit inferior a superiori bonitatem, et lumen, per hoc accedit ad conformitatem superioris : et quanto plus conformatur superiori, tanto fit magis simplex et magis una et indivisibilis. Et ideo omnis intelligentia dicitur esse substantia quae non dividitur.
Modus autem istius acceptionis, quae una sic accipit ab alia et omnes accipiunt a prima, per duo similia satis pulchre ab his qui præcesserunt nos Philosophis, est ostensum. Et unum quidem
exemplum est in artificiis diversis quae accipiuntur sub uno, sicut est frænifactiva et gladiaria et scutaria et equestris et hujus sub militari quæ utitur omnibus his. Omnes enim illæ in formis quas inducunt in materiam, respiciunt ad militarem, et una respicit ad aliam, sicut frænifactrix ad equestrem. Et sic se habent intelligentiae moventes et orbes ad invicem. Aliud autem est simile in regimine civitatis, in quo omnes qui in aristocratia sunt, et qui in timocratia, respiciunt ad regem. Similiter autem faciunt et qui sunt in officiis et artium communicationibus, et respiciunt ad se una ad aliam, sicut officiorum communicatio ad timocratiam, et timocratia ad aristocratiam, et aristocratia ad regimen sive ad regem, ita quod semper superior informat inferiorem : et ideo fit ut in tali ordine illæ quæ sublissimæ sunt et liberaliores, actum suum non habeant determinatum in aliqua materia : sed est universalis eorum influentia secundum optimum felicitatis actum, sicut militaris se habet ad inferiores, et regimen se habet ad alias potestates : cum enim aliae potestates determinate sint in quadam sollicitudinis parte, sicut in materia determinantur frænifatrix et gladiatrix, regimen consistit in speculatione et continentia totius, sicut militaris omnibus utitur, et non habet determinatam materiam aliquam. Hoc autem ideo non est dictum, quod aliqua sit influentia superioris super inferiorem, nisi per motum corporis animati secundum Peripateticos. Sed quia animatum primum indeterminatas et universalissimas influit et exsequitur formas, et illæ determinantur ad materiam plus et plus, secundum quod magis et magis descendunt ad materiam hanc et illam. Si autem est aliqua alia irradiatio superioris super inferiora, sicut dixit Plato, et sicut dicunt theologi, illa per rationem investigari non potest : sed oportet quod ad illam investigandam ponantur alia principia ex revelatione spiritus et fide religionis : et de hac non
<--- Page Split --->
est loquendum in philosophia Peripateticorum : quia cum eis ista scientia non communicat in principiis. Quamvis autem talis irradiatio fiat per actum conjuncti, tamen quia actus ille est intelligentiae et primi motoris ut moventis, ideo semper contingit ad formam moventis, sicut saepe diximus, quantum possibile est recipere formam moventis illi quod movetur.
CAPUT XXII.
Qualiter ex motibus sphærarum colligitur motorum numerus socundum Eudoxum.
Ex his autem jam patet, quod id quod est indivisibile et simplex in causa prima in intelligentia, protensum et extensum sit in quantitate orbis qui est instrumentum motus in partes ipsius ascendentes et descendentes in mota : et ideo divisibiliter effunditur in inferiora : et id quod de ipso accipit unum, non est id quod de ipso accipit alterum : et hæc est veracausa, quare oportuit produci orbes qui essent instrumenta motuum superiorum : et ut undique materiam æqualiter respicerent, oportuit fieri sphærica. Ex his etiam scitur causa dicti Platonis, quod Deus deorum dixit superioribus cælestibus diis, quod ipse esset qui sementem generationis faceret, et ipsis traderet sementem illum ad exsequendum. Et ex his iterum patet, quod sicut motores simplices et compositi se habent ad materiam et ad invicem, sic se habet ista sapientia ad alias scientias, et e converso aliae scientiae ad ipsam : et ideo ipsa universalis est et indeterminata quoad subjectum de quo est : quia non est de ente particulari determinato : et ideo magis libera et magis divina : aliae omnes particulares scientiae respiciunt ad ipsam, sicut in primo hujus sapientiae libro ostensum est : et quia humana negotia magis sunt circa particularia, ideo utiliores quidem sunt nonnullæ particularium scientiarum et artium : nobilior autem et divinior nulla est penitus. Sed nunc de numero motorum et orbium tempus est ut inquiramus.
Numerum autem et pluralitatem feText, et com, rentiarum sive circulationum ex quibus 44 cognoscitur motorum numerus, oportet cognoscere ex illa philosophia de numero mathematicarum scientiarum, quae maxime est propria talium motuum investigationi : hæc autem est astrologia, quae tales motus ex tribus investigat, ex visu videlicet, et ratione, et instrumentis. Ad visum autem deprehenditur motus diurnus, quando stellæ ab Oriente emergentes, paulatim ascendere videntur ad medium cæli, et deinde paulatim descendentes videntur donec occidunt in Occidente. Ratione autem deprehenduntur multimos, ad quorum experientiam non sufficit vita hominis, sicut est motus augium et imaginum stellarum quæ dicuntur fixæ : illarum enim motus est completus in triginta sex millibus annis : et hoc non scitur nisi per rationem : quia si aux et imago stellarum movetur in centum annis gradu uno, tunc infra unum annum movetur ad minus uno minuto : et hoc possumus experiri : et quia æqualis est motus, ratiocinamur quod in partibus temporis æqualibus æquales perficiet perfectiones : et tunc invenimus quod in centum annis perficiet gradum : et quia sunt de toto circulo trecenti et sexaginta gradus, ratiocinabimur quod in triginta sex millibus annorum perficiet totum circulum. Per instrumenta autem convincit multos motus Astronomus, ut sunt instrumenta diversa, de quibus hic agere non est conveniens, sicut est armilla, et instrumentum æquinoctii, et instrumentum latitudinis stellarum, et astrolabium, et hujusmodi. De omnibus autem his in-
<--- Page Split --->
Quod sola tendit astrologia. Illa namque est de astrologia inter mathesubstantia sensibili incorruptibili, sicmaticas disciplinas de ut de cœlo et motibus ejus : de substantia perscrutehis enim facit theoricam speculatiotur. nem. Alia vero mathematicae de nulla sunt substantia, sicut arithmetica quae est circa numeros, et geometria quae est de quantitate immobili, et musica quae est circa numeros harmonicos in cantu modulato. Quia igitur astrologia sola considerat motus orbium cœlestium, sumamus ex ipsa quaecumque in ea sapientius dicta esse videntur : quia aut sciemus numerum motuum, et ex his numerum motorum concludemus : aut ad minus artem inveniendi motores secundum numerum indeterminatum sciemus, quia numerus eorum erit secundum numerum motuum : aliter enim per rationem numerum eorum investigare non possumus.
hæc ista quærimus, relinquantur illa persuasis in eis si quid videtur aliorum motuum esse in superioribus præter eos qui modo dicentur a nobis, et dicti sunt ab auctoribus astrologiæ, et illis qui tractant talia : et oportet nos amare utrosque, et illos quidem qui fundamenta prima posuerunt, et eos qui addiderunt : sed oportet nos persuaderi a certioribus : nos enim secundum convenientiam istius sapientiæ non possumus tantum descendere, ut de ente particulari disputemus. Sed hoc quod persuasum est ibi, accipimus, et ex illo syllogizabimus id quod intendimus de numero motorum. Probatiorum autem unus et prior, qui fundamenta dedit in astrologia apud antiquos Chaldæos, Eudoxus exstitit, et ille quemdam numerum motuum in astrorum sphæris dedit. Hic enim, sicut omnis astronomus, solem et lunam quæ sunt duo manifestiora luminaria, inspexit per observantias instrumentorum, et utriusque ferentiam sive circulationem posuit esse in tribus sphæris, eo quod ipse posuit astrum non proprio motu ferri, sed motu circuli sive orbis alicujus : vidit autem solem et lunam ferri ab Oriente in Occidentem, et ideo dedit eis sphæram aplanorum, hoc est, eam quæ sine errore est, quæ ferret solem et lunam ab Oriente in Occidens motu diurno. Vidit etiam quod moventur luminaria hæc secundum ordinem signorum in zodiaco ab Occidente in Orientem per medium latitudinis zodiaci : et ideo dedit eis orbem alium deferentem ea in motu illo. Vidit etiam iterum in illis motum latitudinis, et in luna quidem vidit motum latitudinis non tantum respectu æquinoticialis, sed etiam respectu zodiaci. Et putabat similiter, quod in sole esset utraque latitudo qua declinat ad Meridiem et ad Aquilonem, et ad istum motum dedit eis tertias duas sphæras : et sic soli et luna simul dedit sex sphæras deferentes. Sphæram autem deferentem dico, quæ defert astrum per motum suum continuum. Revolvens autem sphæra
Text, et com. 45. Quod autem plures sint ferentiæ sive circulationse delatorum in circuitu astrorum, manifestum est etiam parum considerantibus in astris : quia sicut diximus, etiam visu comprehenduntur motus astrorum et secundum ordinem et contra ordinem signorum moveri : unumquodque enim astrorum errantium fertur et ferri videtur pluribus quam uno : quia ad visum videtur, et secundum ordinem signorum et contra ordinem signorum moveri : sed quot numero sint hæ ferentiæ sive circulations, nos dicimus hic sententiæ gratia, non investigantes veritatem de his secundum nostram sententiam, sed recitando ea quæ dicunt quidam probabiliores mathematicorum. Dicimus autem hoc ideo ut pluralitas aliqua motuum et orbium cœlestium suscipiatur mente : et quæcumque suscipitur secundum illam, erit etiam numerus substantiarum moventium separatarum. Quod autem de his verumsit, oportet quod relinquatur illis qui quærunt motus et orbes istos secundum propria suæ facultatis principia : et oportet quod ab interrogantibus ista per modum quo nos
<--- Page Split --->
vocatur, quæ revolvit astrum retrorsum ad revertendum ad locum zodiaci unde motum est prius : orbem autem nullum revolventem posuit isti soli et luna, eo quod consensit cum Antiquis, quod revolutio non fieret orbe revolvente sive regyranté, sed raptu superioris orbis qui retrahit, ut dixerunt, aliquando planetam retrorsum ad locum unde ante motus fuit. Dicebat tamen iste, quod orbis latitudinis secundum quem luna fertur, majorem habet inclinationem ad Meridiem et ad Aquilonem quam secundum quam fertur sol.
Sic ergo colligitur quod Eudoxus sex 46. spheras dedit soli et luna deferentes : aliorum autem errantium astrorum motum posuit, sicut quod uniuscujusque motus essent in quatuor spheris. Et primam quidem et secundam, quia dantur propter motus duos aplanes et planes, dixit eamdem sive similem soli et luna. Dixit enim quod sphera quae est aplanorum in motu diurno fert omnes spheras, et omnes stellas. Et similiter dixit quod illa est ordinata sub ista sphera quae est planes, et habet naturalem motum zodiaci : sed ordinem signorum dixit et omnium esse, eo quod omnes planetas viderat ab Occidente in Orientem naturali et proprio motu moveri. Tertia vero spherae, quae revolvit in latitudinem respectu aequinoctialis et zodiaci accepte, dixit similiter polos esse in medio zodiorum zodiaci, eo quod in revolutione illa majorem circulum putabat esse zodiacum : et putabat quod tantum declinarent a zodiaco versus Aquilonem, quantum declinant ab eo versus Austrum. Et ideo zodiacus major circulus est, quem abscindit motus latitudinis planetarum : et ideo necesse est quod poli ejus sint in polis zodiaci : et hoc est esse polos in medio zodiorum. Quarta autem ferentia sive circulationis posuit orbem inclinatorum ad medium suum, hoc est, zodiaci : quia ex quo aliquando apparent in zodiaco, nullam habentes latitudinem ab ipso, et mo-
ventur sub signis, ita quod eclipsant solem et eclipsantur ab ipso, necesse fuit quod haberent orbem ibi se deferentem. Dixit ego iste quod tertii motus spherae in omnibus planetis habent eosdem polos, praeterquam in Venere et Mercurio. Circuli enim sive spherae latitudinis Veneris et Mercurii, dixit habere polos proprios a polis aliorum differentes. Et forte ideo dixit hoc, quia vidit quod isti duo alias habent latitudines quam alii planetae : unus quidem in Austro, alter autem in Meridie. Hoc autem est observandum, quod iste Soli latitudinem posuit duplicem. Unam quidem respectu aequinoctialis, et hoc concedunt omnes astronomi. Alteram autem respectu zodiaci, et hanc latitudinem non ponit Ptolemaeus. Quod autem in omnibus his secundum nostram in qua sumus intentionem, accipitur, hoc est, quod ista spheras posuit viginti sex : Soli quidem et Luna sex, viginti autem aliis quinque planetis : sed si verum est quod dicit, erit numerus separatarum substantiarum sex et viginti.
CAPUT XXIII.
De numero sphærarum secundum Calippum.
Calippus autem in positione quidem Text. et com. 47. spherarum quantum ad ordinem spherarum eumdem posuit cum Eudoxo, licet in numero discordaverit : ordinem enim abscidum et augium eumdem posuit cum Eudoxo : et dicuntur auges summae elevationes, et abscides infima depressiones uniuscujusque planetae. Et ex hoc videtur quod eccentricos posuit deferentes circulos iste Calippus : quia concentrici circuli non habent auges et abscides, sed ubique est in aequali elevatione et depressione astrum quod movetur in eis. Plu-
<--- Page Split --->
ralitatem vero Jovis quidem et Saturni et aliorum trium planetarum præter luminaria dedit eamdem cum Eudoxo, ista quod dixit quod multos haberent circulos deferentes : et concessit quod quilibet haberet quatuor, sicut dixit Eudoxus : sed tamen non stetit, nec fuit contentus in hoc, sed cum diceret quod illis de causis quilibet haberet quatuor deferentes, quas dixit Eudoxus, addidit cuilibet unum deferentem propter specialem motum, cujus astrologiam Eudoxus non complevit : et sic eamdem dedit cum Eudoxo pluralitatem deferentium circulorum, sed addidit cuilibet unum : et potest esse quod illum quintum addidit propter elevationem planetæ et depressionem quam fieri videbat, de qua Eudoxus nihil dixerat. Non tantum autem posuit iste sphæras deferentes sicut Eudoxus, sed etiam posuit revolventes. Et dicuntur revolventes quæ planetam revolvunt retrorsum contra ordinem signorum ad locum unde recessit per motum : deferentes autem quæ planetam diutius tenent in uno loco circuli signorum quam in alio. Cum autem Eudoxus sphæras tres deferentes dedisset soli, et tres lunæ, iste duas revolventes existimabat addendas esse soli, et duas revolventes dixit addendas lunæ : et hoc dixit esse necessarium si ea apparentia quæ est in luminaribus, debeat se reddere per causam imaginativam : vidit enim solem quartas æquales circuli signorum in temporibus inæqualibus pertransire : et quia in quadam quarta moratur diutius, et in quadam brevius, dedit soli duas revolventes, quæ procedere facerent solem aliquando citius, aliquando tardius quam movetur in deferente : in deferente enim movetur æqualiter : unde cum æqualitas illa non semper maneat, dicebat iste quod inæqualitas motus non poterat causari nisi ex motu composito diversarum sphærarum in oppositum moventium : sphæræ autem in oppositum moventes, si sunt super eosdem polos, destruunt seipsas : et ideo non potuit dicere quod essent
sphaera deferentes in oppositum : quia cum aliqua trium quas ponit Eudoxus, oporteret eas esse super eosdem polos, praecipue cum planeta manens vel retrocedens sub eisdem signis, et super eumdem arcum videatur retrocedere sub quibus signis et super quem arcum visus est procedere. Videns ergo quod non potuit istam retrocessionis vel retardationis astrologiam complere ex deferentibus, addidit soli duos revolventes : unum quidem qui faceret velocitatem in quarta quadam, et alium qui faceret tarditatem in quadam quarta alia. Vidit etiam quod luna diutius moratur in mansione una, et velocius pertransit mansionem aliam, et in quadam movetur motu æquali medio. Et his duabus de causis lunæ dedit etiam duos revolventes. Reliquis vero planetis a luminaribus singulis addidit unam sphæram deferentem, sicut dictum est, propter depressionem ad abscidem et elevationem ad augem, ut dictum est. Sed dicebat iterum Calippus, quod si composita sunt sphæra redditura omnia quæ apparent in ipsis, necesse est quod cusjuslibet quinque errantium siderum sint alia sphæra diversæ, quæ sunt una minus pro quolibet quam sint deferentes : et sic cum deferentes sint quinque pro quolibet errantium, oportet istas esse quatuor pro quolibet, et illas sphæras dixit esse revolventes, eo quod sunt revertentes retrorsum, et ad idem dirigentes potentiam astri unde processit secundum ordinem signorum : et prima quidem harum sphærarum semper est inferioris astri inclinati secundum circulum obliquum in quo inclinatae moventur a circulo æquinoctiali. Ille enim circulus in quo secundum latitudinem moventur planetae, dicitur inclinatus, eo quod inclinatur in Austrum et Aquilonem a duobus circulis, in quibus aliquando apparent planetae, quorum unus est æquinoctialis, et alter est zodiacus : et quia inæqualiter moventur in latitudine illa, ideo dedit eis sphæram revolventem : alias autem tres dedit propter tria quæ appa-
<--- Page Split --->
rent in eis, quorum unum est retrogradatio, secundum statio, et tertium cursus directio : sic enim tot sphæris positis solum contingit planetarum ferentiam sive circulationem omnia facere quæ apparent in ipsis. Quia ergo secundum dicta Calippi sphæræ in quibus ea astra feruntur, alicæ quidem sunt octo, sicut cccli septem planetarum, et sphæra stellarum fixarum, quæ omnes sunt sphæræ deferentes. Alicæ autem deferentes quinque planetarum præter luminaria attributæ sunt viginti quinque. Harum autem deferentium sphærarum eas quæ sunt deferentes stellas, non oportet converti retrorsum vel extra viam deferentium, in quibus sphæris deferentibus fertur astrum quod ordinatum est in ipsis in fine, ita quod finis astri sphæra est, quia in sua superficie movetur. Posteriorum vero astrorum quæ melius videntur revolvi, quæ sunt Jupiter, Mars, Venus, et Mercurius, sunt quatuor revolventes circuli : et in summa quatuor astrorum sunt sedecim revolventes circuli, et in summa Saturni sunt etiam quatuor, licet non ita expresse videantur, sicut aliorum quatuor planetarum. Sic ergo per omnes planetas numerus sphærarum et deferentium et revolventium est quinquaginta quinque : quinque enim planetarum sunt viginti quinque deferentes, et viginti revolventes, quibus si addantur sex differentes luminarium, et quatuor revolventes, fiunt quinquaginta quinque. Si autem quis abstulerit ab hoc numero octo sphæras quæ adduntur circulis eorum, et dixerit luminaria sphæras simplices habere, tunc remanebunt sphæræ septem et quadraginta. Secundum igitur Calippum tanta sit pluralitas sphærarum. Et ideo secundum illius dicta rationabile est, quod etiam suscipiatur quod principia moventia et substantiæ immobiles quæ movent istas sphæras, sint secundum eumdem numerum, tot quot sunt sphæræ. Hoc autem est rationabile,' non necessarium : quia necessarium non potest hoc investigari, sed oportet ut relin-
quatur illis qui fortiores sunt in ista investigatione, qui propria cccli principia considerant, quod non competit isti sapientiae quæ non est de ente particulari.
CAPUT XXIV.
Et est digressio declarans opiniones modernomur de numero orbium et motuum cœlorum.
Opiniones autem modernorum astroopiniocliulogorum diminuuntur ab Antiquis in uno. deorumAntiqui enim Chaldæi, qui semper de astris peritiores erant, tres dederunt vias ad investigationem accidentium quæ apparent in motibus astrorum. Et una quidem via antiquissima fuit, quod orbes non essent nisi octo, et omnes haberent eumdem motum ab Oriente in Occidentem : sed planetæ et stellæ naturali motu non motu orbis moverentur e converso ab Occidente in Orientem. Et dederunt exemplum de hoc, sicut si rota volvatur, et contra motum rotæ nitatur formica in oppositum motus rotæ : et hi dicebant quod planetæ moventur in latitudine propter suorum circulorum declinationem : et quidam eorum elevantur et deprimuntur et retrogradiuntur et diriguntur ex motu proprio secundum spissitudinem sui circuli : quia ccclum cujuslibet eorum ponunt esse spissum : motum autem planetæ motum dicunt esse sapientis : et descendit et ascendit secundum quod competit materiæ quam movet : et hæc opinio a modernis dimissa est.
Alia opinio est quam fere omnes seopiniio Pto leu.ei quuntur moderni, quæ est Ptolemei qui complevit eam per demonstrationes æquationum, et quidam addiderunt ei valde parvum : et hoc additum non est nisi in motu octavi cccli, quod dicitur esse stellarum fixarum. Ista autem opinio ponit
<--- Page Split --->
eccentricos et epiciclos et centra diversa : et in summa colligitur in quinquaginta motibus, quorum tres sunt octavae sphare. Unus quidem qui est diurnus, et secundus qui est imaginum et stellarum motus ab Occidente in Orientem in centum annis gradu uno : et tertius quem invenit Chebit, qui dicitur motus accessionis et recessionis capitis Arietis et Libre super diametrum octo graduum fere, qui est de Aquilone in Austrum, et e converso. Soli autem dant motus duos et Lunae quinque et Mercurio septem, et cuilibet aliorum planetarum octo : qui omnes simul faciunt quinquaginta : et horum motuum astrologia est completa.
Tertia autem opinio est ab Antiquis derivata, sed nuper per Alpetragium quemdam Arabem Hispanum renovata. Hic enim omnes sphaeras dicit moveri ab Oriente in Occidentem, et quod omnes moventur motore uno sicut habent motum unum : sed quia virtus illius motoris fortior est in cœelo immediato sibi quam in eo quod conjungitur ei per medium, ideo motum circuli perficit in primo cœelo in spatio viginti quatuor horarum : in secundo autem cœelo quod est Saturni, non perficit totam circulationem, sed remanet aliquantulum, et illae remanentiae quotidianae simul collectae diminuunt unam circulationem in spatio triginta annorum. Et ideo videtur Saturnus moveri contra firmamentum secundum ordinem signorum, et in triginta annis complere circulum. In cœelo autem Jovis iterum plus diminuitur virtus motoris, et ideo excrescunt more ejus ad circulationem in duodecim annis : et in cœelo Martis iterum minori existente virtute motoris perficitur mora in circulum in duobus annis et dimidio. In Sole autem perficitur in uno anno, et sic de aliis est usque ad cœelum Lunae, quod est ultimum : et in tantum deficit in illo virtus, quod tanto spatio minuitur, quod infra mensem perficitur circulus. Quia autem planeta videntur
declinare in latitudines diversas et exaltari et deprimi et stare et retrocedere et dirigi in cursu et eclipsare se in una hora et non alia, ideo dixit iste omnia haec accidere ex diversitate positionis polorum horum orbium, et ex motibus polorum eorumdem quos dicit moveri circa polum mundi, et ascendere et descendere circa eum : et hujusmodi imaginationis figura quidem descripta est, sed astrologia per observationem quantitatum motuum non est completa. Ex omnibus autem his est accipere, quod etiam solum pertinet ad propositum, quod secundum Antiquos unus est motor orbium. Et quia stellae proprio motu moveri ponuntur ab illa opinione, tot sunt motores stellarum, quot sunt stellae. Et in hac opinione consentire videtur Isaac et Rabi Moyses Ægyptius et alii quamplures. Secundum autem viam Ptolemaei, in qua ponitur quod stella movetur motu orbis sui, oporteret ponere quinquaginta motores secundum numerum quinquaginta motuum qui inveniuntur in cœelis, secundum observationes astrorum, quas per visum et instrumenta et rationem deprehenderunt. Secundum autem opinionem tertiam novem sunt cœeli : quia unum quod est simplicis motus, ponitur esse primum, et octava sphaera ponitur esse secundum cœelum : et hoc omnino moventur aut in se, aut in polis suis : et ideo oportet ponere novem circulos et totidem motores : unum quidem primum, et octo sub ipso, qui polos movent inferiorum sphaerarum. Talis igitur et tantus erit numerus substantiarum separatarum et immobilium.
<--- Page Split --->
CAPUT XXV.
Et est digressio declarans numerum motorum ex propriis primae philosophiae et per rationem.
Ea autem quae magis certa sunt et ex his propriis istius primae philosophiae dicta sunt, quorum mentionem aliquam in primo et quinto istius sapientiae libro fecimus. Quatuor enim differentiae esse substantiarum inveniuntur : est enim essentiarum esse simplicissimum, sicut ostendemus in sequentibus hujus libri. Hoc autem esse tres accipit determinationes, et una quidem est per materiam. Secunda autem est per qualitatis figuram. Tertia autem per primarum qualitatum agentium et patientium commixtionem et complexionem. His autem necesse est respondere in causis et principiis naturae quamdam differentiam. Cum igitur primus motor sit essentia simplex et motus suus sit continuus et unus æqualis, oportet necessario quod ipse per suam substantiam et motum faciat esse in omnibus : et hic motus est aplanes et causa motus diurni in omnibus sphæris, et sic ab uno simplici primo mobili est motus unus simplex : consequens autem est ut in secundo mobili duo sint motus : et ideo sphæra stellata secundum mobile esse non potest, sicut alibi diximus : similiter autem et compositio esse cum materia non fit, nisi unum principiorum componentium moveatur ad alterum. Cum igitur motus primus qui causat esse, sit motus ab Oriente in Occidentem, oportebit secundum motum esse ab Occidente in Orientem contra primum motum : quia ille motus est compositionis primæ : et per hunc modum unum principiorum componentium obviabit al-
teri : et hic motus est secundi mobilis : et hæc duo sunt cæli occulti, quorum unum habet motum diurnum propter esse : alterum autem motum planes propter compositionem causat in omnibus : consequitur autem hoc ejus quod compositum est determinatio per quantitatem et figuram, et hic effectus etiam secundum omnes astronomos est cæli stellati : propter quod etiam illi cælo multæ imagines constellationum attribuuntur, et hoc est tertium cælum tres habens motus, sicut in ante habitis determinatum est, et hucusque motus et mobilia sunt ordinata semper uno modo crescentia secundum recessum a primo simplici. Omne autem quod determinatum est mixtione et complexione primarum qualitatum, est attributum septem sphæris septem planetarum : et illæ non adeo ordinatæ abundant in motibus sicut mobilia superiora, sed positione et impositione in motibus disponuntur secundum quod mixtionem perficere possunt. In mixtione autem non est nisi frigidum cum sicco, et frigidum cum humido, et calidum cum sicco, et calidum cum humido : est autem frigidum cum sicco et neutra illarum qualitatum est vitæ, sed utraque mortificativa : sed tamen in mixtura operatur potentiam bene tenendi, sed male recipiendi : et cum potentia male recipiendi impediat mixturam, oportuit sphæram per motum suum hoc operantem longissime poni a loco mixtionis : et tamen oportuit ipsam esse propter potentiam bene tenendi : et quia hoc habet perficere sphæra Saturni, ideo elongata est maxime a loco mixtionis, et suprema facta est tardissimi motus : quia aliter mixtura omnis solveretur. Frigidum autem cum humido est dupliciter : est enim humidum simplex quod est elementale, et est humidum complexionale quod est subjectum vitæ : et illud quidem quod est simplex, oportet habere fortem motum, ut miscibilibus ingeratur : et ideo propter illud est sphæra lunæ vicinissima loco mixtionis, ut
<--- Page Split --->
fortius moveat : propter quod etiam fluxus et refluxus maris sequitur motum Lunæ : humidum autem complexionale habet movere sphæra Veneris, et ideo Soli conjuncta est qui est dator vitæ. Calidum autem cum humido est et calidum cum sicco : humidum autem cum calido esse non potest, nisi sit humidum spirituale, ex quo fiunt spiritus qui sunt vectores virtutum vitæ : et ideo non potest esse excellens calidum : quia hoc non est nisi cum sicco : et ideo calidum est cum humido complexionale calidum et spirituale humidum, et hoc movet sphæra Jovis, propter quod altius post Saturnum locata est : quia ex temperamento sui non posset movere materiam mixtionis, sed motæ jam et mixtæ se influere potest. Calidum autem cum sicco dupliciter est : aut enim est motivum totius materiæ, aut digestivum et maturativum materiæ jam motæ : et illud quidem quod est motivum totius materiæ est fervens et furens calidum, quod movet sphæra Martis : propter quod elongata est moderate ut attingere possit et non incendat, et habet locum tertium. Siccum autem cum calido digestivo et maturativo seminum et conceptuum est sphæra Solis movens : propter quod in medio planetarum est posita sicut cor, et sibi attribuitur dare vitam. Cum autem isti sex planetæ sic movere habeant principia mixtionis, unus solus est qui commiscibilem et applicabilem habet virtutem, qui est Mercurius, et ideo habet motus involutos multos, et ponitur inter duos planetas qui movere habent frigidum et humidum, quod maxime est commiscibile, et isti sunt Luna et Venus. Secundum autem istam rationem decem erunt ordines substantiarum moventium. Est autem attendendum, quod non puto unquam fuisse comprehensos ab aliquo mortalium omnes motus cœlorum : et ideo etiam de substantiis immobilibus et præcipue de numero earum incertum est: sed id quod rationabilius dici poterit, ut videtur, jam a nobis dictum est : quia
hoc certum est sphæras esse causas esse et vitæ, et differentias sphærarum esse causas deferentiarum quæ sunt in esse et vita : et ideo videtur talis esse numerus earum qualis dictus est.
CAPUT XXVI.
Et est digressio declarans dubitationes quæ oriuntur circa prædicta.
Oritur autem hic quæstio gravis quam licet in secundo Cæli et Mundi tetigerimus, tamen etiam hic solvenda videtur esse. Est autem hæc, quare primi duo cœli nullam penitus habent stellam, tertium autem habet multas valde, et septem alii cœli quodlibet habet unam tantum? Et causa hujus est procul dubio, quia sphæra quæ uniformitatis est causa, non potest esse difformis in habendo stellas vel stellam: est autem esse in se uniforme quod est effectus primæ sphæræ. Similiter autem compositio quæ tantum est ex principiis substantiæ, non habet difformitatem : et ideo secundum etiam non habet stellam aliquam: sed cum figuræ sint plurimæ et propriæ quibus distinguuntur entia quanta, oportuit quod stellata multis stellis esset sphæra tertia: propter quod etiam ab Astronomis isti sphæræ attribuitur movere terram, quæ producit figuras plantarum et animalium: et cum aliæ sphæræ non moveant nisi principia simplicium et complexionantium, et illa sunt singula, non potuit quælibet aliarum sphærarum habere nisi stellam unam pro unaquaque et tali ordine dispositas, ut dictum est. Hoc etiam solvitur id quod in Cælo et Mundo est tactum, quod cum motus gradatim crescant ex prima sphæra usque ad tertiam, postea non crescunt gradatim usque ad quartam ultimam: quia Sol secundum observationes probabiliores
<--- Page Split --->
non habet nisi duplicem motum, et Saturnus et Jupiter et Mars habent plures : hujus enim causa est, quod in veritate planeta habet motus tot, quot potest perficere motum ad quem est : quia, sicut jam in sequentibus probabitur, motus est propter id quod movetur per ipsum : et ideo oportet quod quilibet planeta tot habeat motus, quot exiguntur ad effectum ejus perficiendum : et cum Sol simplicissimi sit effectus, quia est dator vitae, ideo motus habet pauciores omnibus aliis planetis : quamvis enim digerat semina et maturet, hoc magis perficit magnitudine corporis sui quam multitudine motus. Adhuc autem cum ista qualitates planetarum et stellarum referuntur ad vitam, oportuit quod stellae omnes illuminarentur a Sole, et per lumen suum in suis corporibus informatum moveant materiam, sicut dictum est : et hoc quidem quod omnes a Sole illuminentur, probabilior dicit opinio Astronomorum. Sed dubitabit fortassis aliquis, quod cum motor praesideat spharea, et utatur ea sicut instrumento motus sui, utrum praesideat stellae vel toti spharea, aut alicui alii parti ipsius ? Et quod rationabilius de hoc dici potest, est, quod in spharis simplicibus quarum lumen adeo simplex est quod visui non subjicitur, intelligentia movens toti spharea prassidet. In stellatis autem praesidet stellae magis, ita tamen quod sine hoc et nunc sit in sphara et stella, licet major virtus ejus sit in una parte quam in alia. In stella autem propter substantiae spissitudinem magis lumen calcatur et multiplicatur : et cum stella lumine suo faciat quidquid facit, oportet quod ipsa stella principale sit instrumentum intelligentiae exsequentis formas suas per stellas et orbes. Sicut enim intelligentia agens quae in nobis est, per spiritus invehit manibus et instrumentis formam quam inducere vult in materiam, ita intelligentia agens quae movet orbem et stellam vel stellas, luminari invehit formas, et per lumen luminaris traducit eas in materiam
quam movet : et hoc sic tangens materiam, educit eam de potentia ad actum. Et hujus signum est, quod sapientes astronomi per haec principia quae sunt loca stellarum, pronosticantur de effectibus qui luminibus stellarum inducuntur rebus inferioribus. Haec ergo quae dubitari possunt circa praedita, sic determinata sunt.
CAPUT XXVII.
In quo est probatio, quod numerus separatarum substantiarum non aliter potest accipi quam dictum est.
Redeamus autem nunc ad propositum, Text. et com. 48. dicentes quod si aliquis dicat, quod non possibile est quod aliqua sit ferentia sive circulatio, quae contendat per contrarietatem ad ferentiam sive circulationem astri, hoc est, quod dicat quod astrum fertur motibus quos induximus, et non orbis: sicut enim dixerunt multi, et quod astra omnia feruntur ab Oriente in Occidentem motu diurno, et motu proprio feruntur e converso ab Occidente in Orientem: et nulla est circulatio circuli quae contendat contra motum primum, et dicat omnem naturam et omnem substantiam quae immobilis est et immaterialis et impassibilis et est secundum se, non determinat per materiam sortiri semper quod melius est, et aestimet ipsam esse finem et optimum: tunc oportet illum concedere, quod nulla erit diversa natura separata quae non moveat aliquam stellam, sed necesse est quod iste sit numerus substantiarum, qui accipitur secundum numerum eorum quae moventur in cœlo, sive illa sint stellae, sive orbes: nam si sunt aliquae aliae naturae separata praeter eas quae dictae sunt, illae fines movebunt sicut illae naturae quae
<--- Page Split --->
existent et optimae et perfectae: quia aliter essent otiosae, sicut in ante habitis determinatum est: movebunt autem eas quae sunt vehibiles sive mobiles in circuitu, et illae sunt stellae vel orbes. Si igitur supponamus quod impossibile sit alias esse, ferentias sive circulationes praeter eas quae dictae sunt: hoc enim rationabile est suscipere ex his opinionibus quae comparatae et collectae sunt a dictis Antiquorum et modernorum, tunc oportet quod numerus harum substantiarum sit secundum numerum eorum quae circumberuntur. Si enim demus, quod et verum est, quod omne ferens sive movens localiter et circulariter, est movens non propter se, sed gratia circumvexi, sive quod ab ipso circumvehitur, et hoc propter naturam quae aliter non subsistere potest, tunc sequitur necessario quod omnis ferentia sive circulatio est alicujus quod circumvehitur: et sic nulla ferentia erit ita sui causa, quod moveatur per seipsam sine movente: nec potest dici quod sit alicujus circumvehibilis illud movens nisi astrorum vel orbium cœelorum: et tunc concluditur quod numerus substantiarum immobilium est qui dictus est prius.
Si enim aliquis diceret quod unum circumvehibile astrum vel orbis sit causa alterius circumvehibilis, ita quod unum corpus moveat aliud, et corpus movens iterum egeat corpore gratia cujus ipsum moveatur: tunc oportet quod hoc in infinitum vadat: cum omne corpus moveatur ab alio, sicut in Physicis probatum est. Cum autem non sit possibile abire in infinitum, oportet quod detur quod ad aliquem finem stet omnis circulatio eorum quae circumvehuntur, et sunt divina corpora quae sunt in cœelo, in quo major est ordo quam in aliis corporibus: stare autem non potest numerus iste si corpus moveat corpus, sicut dixerunt aliqui. Oportet igitur quod stet sic quod moveatur ab immobili principio separato: et sic iterum redibit quod numerus substantiarum separatarum moventium est se-
cundum numerum eorum quae moventur accipiendus. Et si aliquae essent substantiae separatae non moventes, sicut dixit Plato, essent otiosa: quia substantiae tales non ponuntur in numero et ordine causatorum, sed potius in numero et ordine causarum: et causae non possunt causare esse in inferioribus, nisi per motum superiorum. Unde quidquid dicitur de causis vel diis non moventibus qui dicuntur esse ante primum motorem, est error secundum philosophiam. Dicebant enim quidam sequentes Socratem, unum esse Deum sublimem, qui est omnium deorum pater, et est immobilis, non movens, sed causans omnia: et quae primo causantur ab ipso, sunt duodecim dii incorporales et immobiles et non moventes: et illi quasi senatum cœeli obtinent, et sub istis sunt dii corporales, qui moventur, qui sunt planetae et stellaaliae: et sub istis iterum sunt dii terreni, qui habent numina super ea quae procedunt ex terra: et haec est Antiquorum opinio, et dicitur quod tradita est a Socrate. Cum autem nihil horum probari possit per rationem, non est illud dicendum in philosophia, neque Philosophus potest disputare cum istis: quia non communicat cum eis in principiis. Sed hoc quod scitur per philosophiam, est quod omne quod movetur, movetur ab alio, et quod motus perpetuus est a perpetuo motore, qui nec est corpus, nec virtus in corpore, et ideo separatus et immobilis et indivisibilis, nullam habens magnitudinem per se vel per accidens, et nec finitus nec infinitus. Et ideo scitur, quod secundum numerum talium motuum est numerus taliter moventium, et quod omnes hujusmodi motores sunt separatae substantiae per se existentes, et sunt principia aliorum quae fiunt in natura.
<--- Page Split --->
CAPUT XXVIII.
Qualiter coelum sit unum et multa, et qualis sit multitudo substantiarum separatarum.
TEXT. et com. Quia vero unum coelum totum sit, ma- 49. nifestum est ex his quae dicentur nunc. Nam si daretur quod plures essent coeli, sicut homo est natura quae multiplicatur in plura numero convenientia in una natura speciei, tunc oporteret quod circa quodlibet coelum esset tale principium essentiae, quod esset specie unum et numero multa potentia vel actu : et ex hoc sequeretur quod cum principium sit forma celi quae est substantia separata, quod motores etiam unius coeli possent esse et numero multa et specie unum : sed quaecumque sunt numero multa, materiam habent per quam dividuntur : quia differentia numero non differunt per formam, sed per materiam solam : multorum enim numero differentium est una et eadem ratio speciei, sicut una est ratio hominis, quamvis habeat multa individua, et quorum quodlibet unum numero, sicut Socrates est unus : illud enim quod est quid erat esse tantum et separatum et primum, non habet materiam aliquam : eo quod ipsum est endelechia sive actus purus et simplex, sicut jam in ante habitis probatum est. Oportet igitur quod primum movens quodlibet coelum sit unum tantum et ratione et numero, secundum quod idem numero est, in quo nulla invenitur diversitas in numerando : et illud movens est ens immobile : et quia sic motor est unum numero et specie sive ratione, et motor est forma et actus ejus quod movetur, oportet etiam quod id quod movetur motu continuo et uno, in quo reiteratur secundum unam et camdem substantiam incorruptibilem motum,
sit unum solum specie et numero et ratione. Ergo quodlibet coelum quod movetur, est unum solum secundum suam speciem et rationem : et ex ista probatione habetur quod omnes substantiae separata differunt ab invicem specie : et sicut specie differunt substantiae separata, ita differunt etiam coeli et stella motae ad invicem specie : et nulla cum alia est una specie et eadem. Hic etiam probatur aliter : quia quaecumque habent unam naturam communem quae multiplicatur per naturam, habent actum unum quo ipsam naturam accipiunt : et hic actus est generatio : et hoc constat per hoc quod non est multiplicatio unius naturae in multas materias, nisi propter esse divinum quod non permanet in uno solo, sicut probatum est in fine secundi Peri genescos. Quaeigitur non habent actum generationis, ipsa sunt unum non multiplicabile per numerum : coeli igitur et stella et substantiae separata sunt non multiplicabiles per numerum. Ex hoc accipitur quod sicut loco sphararum una est superior altera, ita etiam dignitate una substantia differt ab altera. Quamvis igitur omnes sint intellectuales, tamen intellectus differunt per hoc quod superiores sunt magis simplices quam inferiores, et sicut diximus, formas entium habent magis universales et magis ambientes quam inferiores : et secundum hunc ordinem omnes referuntur ad unum primum sicut membra in homine referuntur ad cor : et sic omnes operantur ad idem et movent idem : et ab hac unitate ordinis aliquando totum coelum dicitur unum, in qua unitate primus motor est sicut cor et sicut dux, a quo omnes accipiunt motum et formas quas per motus suos deducunt in materiam. Et sic spharea et stella inferiores sunt sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur : et motor primus est sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur : et motor primus est sicut cor quod a nullo accipit, sed largitur omnibus et omnia : quia nihil est corporalium virtutum, quod cor non largia.
<--- Page Split --->
tur, sicut in libro de Animalibus ostensum est. Et secundum hunc modum superiores planetæ, Saturnus et Jupiter, quando conjunguntur de circulo in circulum, vel de triplicitate in triplicitatem, accipiunt a sphæris superioribus formas universales quæ signant res majores quæ accidunt in mundo, sicut dicunt sapientes astrorum. Istis igitur modis cœlum est unum et multa : et procul dubio scias, quod si cœlum est unum specie et multa numero, tunc omnia quæ in cœlo sunt, haberent materiam unam, et formas diversas numero. Dico autem materiam unam quæ potentiae est unius : et quæcumque sic materiam habent unam, transmutantur ad invicem : corpora igitur cœlestia transmutabilia essent ad invicem, quod nos videmus esse falsum.
Si autem quis quaerat qualis sit multitudo sphærarum et stellarum ? Respondendum, quod est multitudo eorum sicut eorum qui descendunt ab uno principio ad hoc quod sint principia determinentia esse, sicut dictum est : et non possunt esse determinantia unum esse et idem, nisi sint diversa convenientia in una communi natura intellectuali secundum prius et posterius : et hæc communitas non est eorum quæ sunt unum specie vel genere, sed eorum quæ proportiones et analogiam habent ad unum. Et ideo quidam dixerunt, quod sicut ratio est in umbra intelligentiae, et sensus in umbra rationis, et vegetabile principium in umbra sensus : ita una intelligentiarum est in umbra alterius, et prima intelligentia in umbra causæ primæ. Et dixerunt etiam, quod quædam intelligentia est quæ infusa est activis et passivis in sphæra elementorum, quæ operatur in seminibus, et cujus est opus naturae : et hanc dixerunt esse in umbra intelligentiae quæ est in sphæra lunae : et propter illam dixit Orpheus, quod omnia sunt plena diis, et quod anima trahitur a respirantibus per auras : sed de ista disputatione disputatum est alibi a nobis.
CAPUT XXIX.
Quod secundum eos qui fabulose loquuntur de cælestibus, numerus motorum accipitur secundum numerum mobilium, sicut secundum eos qui loquuntur de eis physice.
Quod autem de cœlo et astris traditum Text. et com. 50. est a senioribus et antiquissimis, in fabulæ figura dimissum est a posterioribus. Est autem horum sententia, quod cœlestia corpora sunt dii, et quod hæc omnia continent universam naturam, et habent eam in potestate convertendi prout volunt ad libitum. Et reliqua quæ de his dicta sunt ab Antiquis, jam a posteris sunt adducta ad persuasionem multorum vulgarium, et conversa sunt ad leges quibus coluntur religiones eorum, et ad conferens ad vitam hominum, ita quod colunt ea supplicationibus et sacrificiis, ut ad propitiationem et placationem inducant : dicunt enim cœlestes substantias esse conformes et hominibus ad similitudinem transformant eas animalium aliorum. Circa hoc autem multa dicunt consequentia quadam similitudinis quæ sunt similia dictis. Si quis autem separans et distinguens dicta eorum, id solum accipiat ab eis, quod ista dicunt esse deos, tunc etiam ab his accipimus æstimationem, quia substantiæ separatæ sunt quædam divinæ substantiæ : et qui sic dicit, putabit duci ad impossibile ea quæ sæpe per successiones Philosophorum inventa sunt. Quorum omnium opinio semper fuit, quod illæ substantiæ essent dii nobiles et in cœlis habitationes haberent : quoniam et ante hæc nostra tempora fuit philosophia, et forte secundum successiones sæculorum et temporum sæpe corrupta, et iterum reinventa, sicut et
<--- Page Split --->
alia artes : et easdem illorum opiniones quae ex illis temporibus sibi successerunt, videmus usque nunc ad haec nostra tempora salvari. Omnes autem isti Philosophi sic succedentes per saecula concorditer posuerunt, ut diximus, has esse substantias divinas, et motores earum esse substantias separatas, et esse ipsa principia generationis : et ideo etiam secundum eos qui fabulose philosophiam tradiderunt, secundum superius inductum modum accipiendus est numerus motorum, et substantiarum immobilium : fabula enim aliquid philosophiae est, et ex miris quibus philosophari inceptum est, contexti philosophiam. Quamvis autem fabula ad hominum similitudinem et aliorum animalium retorqueat coelestia, tamen hoc non intenderunt quod homines essent et animalia, sed potius ex similitudinibus quibusdam per proprietates quasdam dissimiles faciunt vulgariter innostescere quaedam physica : nec intenderunt dicere, nisi quia talia corpora virtutem causandi in inferioribus habent, et substantiae quae movent ea, separatae sunt et immobiles et intellectuales, et sunt intellectus practici, quarum intellectus causa est entium omnium quaecumque in materiam causantur per generationem, sicut dicitur in libris de Natura et virtute deorum : quamvis enim saepe corrumpantur habitationes per intemperies quae ex motu planetarum accidunt : et plaga quae non est habitabilis, efficiatur habitabilis : et e contra plaga quae est habitabilis, convertatur ad inhabitationem, et in his successionibus destruantur terrae et scientiae, et iterum reaedificentur, sicut nos ostendimus in libro de Natura locati et loci : tamen hoc semper remansit quasi pro reliquis apud omnes, quod corpus quod movetur perpetuo motu, movetur non a natura, sed a motore quae est anima et intellectualis substantia separata, quae per intellectum est causa entis, et per motum suum exsequitur formas quas habet in seipsa. Et opinio igitur paterna quae a primis progenitori-
bus est derivata, non amplius manifesta est nobis de primis substantiis quam modo dictum est.
CAPUT XXX.
De modo intellectus substantiarum separatarum.
Ea autem quae sunt circa intellectum Text, et con. 51. hujus substantiarum separatarum, quasdam habent difficultates quas oportet determinare. Una autem illarum est, quae videtur esse ex numero eorum quae apparent omnibus, et est quasi communis conceptio ab omnibus supposita, quod intellectus et intelligere separatarum substantiarum sit quoddam maxime divinum secundum intelligendi modum. Cum autem talis sit intellectus dictarum substantiarum, maxime difficultatem habet quaestio intelligendo sic se habens : aut enim substantia intelligit separata, aut non intelligit. Et si intelligit, aut intelligit secundum actum, aut secundum habitum. Si intelligit secundum actum, aut sic intelligit, quod intellectus et intelligere et res intellecta idem sint, aut quod haec sint diversa. Haec enim omniasunt dubia, quae inquirere oportet. Et siquidem non intelligit, tunc non erit substantia intellectualis : et tunc quaeramus quid erit secundum naturam insigne substantia separata, cum constet naturam non intellecualem non habere aliquid nobile sive insigne ? Si autem est quidem intellectus sive intellectualis natura separata, et non uititur intellectu secundum actum, sed habet intellectum in habitu, tunc habet se intelligendo sicut dormiens scit : quia dormiens ut frequentius habet intellectum, et non utitur ipso : et hoc iterum non est nobile : quia sic erit transmutabilis separata substantia et otiosa : et hoc
<--- Page Split --->
jam in ante habitis improbatum est. Si autem dicatur quod hujusmodi natura quae est separata, intelligat quidem, sed intelligendo non habet aliquid proprium per quod differat ab aliis quae intelligunt hoc apud nos, tunc sequitur quod intelligentia quae est actus intellectus, non sit idem cum substantia sua, sed suus intellectus est in potentia sicut intellectus humanus, et per intelligere exibit in actum : et intelligentia quae est consideratio intellectus est differens a substantia ipsius intellectus sciut differtin homine. Separata igitur substantia non est optima et nobilissima, sed est imperfecta et potentiae admixta : quia intelligitur ei inesse quoddam honorabile quod educit eam de potentia ad actum : omne enim quod potentiam educit in actum, honorabilius est illo, sicut agens honorabilius est patiente : oporteret enim tunc quod illud intelligibile esset in lumine alicujus intellectus agentis, per quod educeret intellectum in potentia existentem de potentia ad actum : et sic altior esset aliquis intellectus agens, qui esset nobilior quam aliquis intellectus substantiae separata. Amplius sive ponamus quod intellectus sit idem cum sua substantia, sive non : et sive ponamus etiam quod intelligentia quae est consideratio intelligentis sit idem in substantia cum intellectu, sive non : quaeramus de eo quod intelligit, quid sit illud, et quomodo se habeat ad ipsum : aut cum intelligit seipsum tantum, et intelligendo se intelligit alia, aut intelligit diversum a se. Et hoc est quaerere, utrum species intellecta sit idem ipsi per substantiam, aut diversa ? Et quaeramus iterum, si intelligit diversum aliquid a se, aut illud diversum est idem aliquid semper per quod intelligit quidquid intelligit, aut intelligit aliud et aliud semper sicut nos ? haec enim omnia opiprima num nata sunt jam a Philosophis. Si autem intelligit intelligit diversum a se, ita quod species
intellecta non sit idem ei, tunc quaeramus utrum differt in aliquo illud bonum et nobile intelligere substantiarum separatarum a nostro intelligere, vel non? Et videtur quod in nullo differt quoad hoc : quia sicut nos per aliud intelligimus a nobis, ita faciunt substantiae separatae. Et tunc quaeramus, utrum contingens sit intelligere substantias separatas, vel non ? Contingens enim esse videtur : quia illud aliud per quod intelligit substantia separata, potest inesse et non inesse, sicut et in nobis : et hoc de quibusdam optimis et nobilissimis substantiis absurdum est intelligere. Palam est ergo ex his, quod hoc quod est substantia separata, est intelligere quoddam, quod est maxime divinum, et intelligit honorabilissimum, et per honorabilissimum intellectum quidquid intelligit : honorabilissimum autem habens intellectum, habet eum semper in actu et indivisibilem, et non mutatur de intellectu uno in aliud, vel de potentia ad actum : si enim mutaretur secundum intellecta, ipsum foret indignius : quia oporteret quod efficeretur in actu per intellecta, et ante ea esset in potentia : mutatio enim talis est quidam motus, sicut determinatum est in secundo de Anima 1 et in secundo de Intellectu et intelligibili, et est motus imperfecti venientis ad perfectionem : probatum est autem in ante habitis, quod substantiae separatae sunt immobiles, et per se, et per accidens. Primum ergo principium si dicatur non esse intelligentia pura, sed dicatur esse potentia quae per aliud a se efficitur in actu, rationabile laboriosum fieri in accipiendo intellectum et intelligere secundum actum : quia intelligit per aliud a se quod continet ei intellectum, sicut actus continet potentiam : omne enim quod intelligit per diversum a se, habet potentiam, et exitus illius ad actum motus est, qui lassitudinem inducit in eo quod est materiale. Materiale
<--- Page Split --->
autem semper est, quod est in potentia.
Deinde palam iterum est, quia aliquid aliud erit ab ipso quod est dignissimum : in natura enim intellectuali oportet aliquid dignissimum ponere primum : et hoc non potest esse illud per quod diversum a se intelligit : quia hoc est in potentia, et laborat in intelligendo : in hoc enim quod sic intelligit, dignius est intellectum quam ipse qui intelligit intellectus : taliter enim intelligenti inerit et intelligere sicut diversum ab ipso, et intelligentia quae est consideratio intellectus, etiam inerit sicut diversum ab ipso, et erit indignissimum ab ipso intelligente : cum enim ipse intelligens sit substantia separata, si intelligt per diversum a se, semper intelligit per aliquid quod sibi est indignum, cum ipsa sit nobilissima omnium substantiarum : et sic omnis intelligentia sua quaedam est vilificatio suiipsius : quia semper conjungitur viliori se : esset ergo diffugiendum substantiae separata ab omni intellectu, ne unquam intelligeret secundum actum : quia etiam in nobis sic est, quod non videre quaedam in quibus vilificatur visus, melius est quam videre : et si sic intelligit, non erit nobile quid intelligentia ipsius. Hoc autem in intellectu humano non est simile : quia licet noster intellectus intelligat per diversum a se, illud aliquando sit vilius : tamen quia non intelligit illud nisi in actu et lumine agentis intelligit noster intellectus per nobilius se, et nobilitatur et adipiscitur intellectum agentem continue. Hoc autem in primis substantiis dici non poterit, quia illae non habent aliquid nobilius se, per quod intelligibilia fiant : et ideo si separata substantia intelligit per diversum a se, omni modo intelligit per vilius, et omnis intellectus suus est vilificatio suiipsius : quia id quod adipiscitur per intellectum, est vilius ipso. Oportet igitur dare quod seipsum et per se ipsum intelligit, si concedatur quod ipse est id quod potissimum est in intelligendo. Est autem adhuc aliud quod de intel-
lectu separatarum substantiarum oportet pendet a ro intellecta, ind non in substantii sostantii soparatis. nos sit intelligentia dicta ad intelligentiam paratis. intelligibilis, eo quod intellectus est rei intellectae intellectus, et secundum esse dependet ad intellectum, intellectus autem secundum actum in nobis semper est alius sive alterius intellectus, sicut et sensus et opinio et mens et omnia quae secundum hunc modum dicuntur : respectus enim horum omnium etiam in ipsa voce nominis qua vocantur, importatur. In intellectu autem separatae substantiae non est ita : quia ille non dependet ad rem, cum sit causa rei, sed e converso res dependet ad ipsam, sicut artificiata dependent ad intellectum artificis. Amplius si intelligere separatae substantiae est aliquid aliud ab ipsa secundum quod inest ei intelligere bene, et secundum optimum modum intelligendi qui est secundum actum, tunc semper secundum aliud ab ipso habet intellectum optimum : et tunc non putabis quod idem sit id quod intelligitur cum intelligentia in quibusdam, sicut in eisdem non est idem scientia et res scita. Et cum optimus intellectus sit ille qui est secundum actum, semper optimus intellectus in his quae sic intelligunt, erit ab alio : et hoc est in omnibus quae habent intellectum in potentia. In potentiis quidem materialibus verum est : quia sine materia per abstractionem idem est substantia et quid erat esse, sicut ostensum est in septimo hujus sapientiae libro. In theorici vero, hoc est, intellectualibus et puris, idem penitus est ratio per quam fit intellectus et res intellecta et ipsa intelligentia quae est consideratio intelligentis. Cum igitur substantia separata sit tota theorica et intellectus purus, non intelligit diverso existente intellectu et intellecto : quaecumque enim theorica non materiam habent, idem sunt in eis intelligentia quae est actio intellectus et intellectum : et unum sunt haec tria in eis, intellectus videlicet, et id quod intelligitur, et ipsa actio intellectus quae intelligentia voca-
<--- Page Split --->
tur : in nostro autem intellectu non sunt idem nisi per accidens, quando videlicet accidit ipsi intellectui, quod intelligatur: tunc enim in nobis id em est intellectus et id quod intelligitur.
Amplius autem adhuc restat circa hunc locum dubitatio de eo quod intelligit prima et separata 'substantia, utrum sit compositorum intellectus ejus, vel non : nostra enim intelligentia est indivisibilium in quibus non est verum vel falsum : quando autem verorum vel falsorum jam est compositio quaedam intellectuum : et si detur quod intellectus substantiae separate sit compositus, tunc oportet quod transmutetur in partibus compositionis totius, ita quod unam partem accipiat primo, et postea aliam, et tunc unam componit cum altera, et sic transmutatur super componentia et compositionem ipsorum : et hoc non facit intellectus nisi qui intelligendo diversa et a se et ab invicem accipit intellecta : et hoc jam ostensum est non convenire intellectui substantiae separatae. Haec enim inconvenientia pro certo sequuntur, aut oportet redire ad id quod supra dictum est, quod videlicet omne quod nullo modo habet materiam vel potentiam materialem, sicut habet humanus intellectus, est indivisibile, et non intelligit per diversum a se : humanus autem intellectus quamvis non habeat materiam ex qua sit, non tamen caret potentia materiali in quantum accipit cum continuo et tempore, et in quantum intelligit per diversum a se : quia recipere diversum a se, non accidit nisi habenti materialem potentiam : accipere enim cum continuo et tempore accidit ei quod inclinatur ad materiam determinatam forma continuitatis et contrarietatis. Sic ergo dicemus, aut quod intellectus substantiae separatae est sicut humanus, quod falsum est : aut oportet nos dicere quod intellectus compositorum qui intelligt accipiendo diversum a se, bene habet et suum optimum sortitur in hoc intelligibili aut in illo secundum quod adeptum intellectum colligit ex intelligibili-
bus : et sic intellectus substantiarum nobilium erit sicut noster intellectus. Aut oportet dicere quod id quod nobilissimum est in natura intellectuali, est aliud quid a nobis, quod non intelligit sicut nos composita, sed potius intelligit composita resoluta ad simplicia et diversa in se, et seipsum intelligendo intelligit, et materialia immaterialiter, et temporalia intemporaliter, et composita et complexa simpliciter. Sic autem se habens substantia separata, et talis est intelligentia ipsius immobiliter et æternaliter. Sic igitur de intellectu substantiarum separatarum secundum Aristotelem sit determinatum. Suis enim verbis nihil penitus addidimus nisi explanationem.
CAPUT XXXI.
Et est digressio declarans naturam intellectus substantiarum separatarum.
Redeundum adhuc videtur nobis ad principium, ut melius videatur veritas dictorum : determinanda enim quatuor sunt de intellectu substantiarum separatarum, quorum ita jam tacta sunt sub brevitate. Primo ergo quaeramus, qualis sit intellectus divinarum substantiarum ? et huic addemus, qualiter se habent ad invicem intellectus illarum substantiarum, et qualiter se habent ad intellectum primi motoris sive substantiae primae ? Secundo autem quaeremus, qualis sit modus intelligendi illarum substantiarum, utrum videlicet aliquid diversum a se accipiant, aut non, et quis sit modus intelligendi illius intellectus qui nihil accipit? Tertio quaeremus, qualiter intelligit ea quae intelligit, utrum videlicet in universali, vel particulari, aut intelligit composita, et an intelligit materialia et priva-
<--- Page Split --->
tiva hujus? Ultimo autem ex omnibus his quaeremus, an intellectus istarum substantiarum dependet ad ens intellectum, vel e converso, ens intellectum dependet ad ipsum? De omnibus enim his jam nimis breviter secundum Aristotelem transivimus, ita quod brevitas generat obscuritatem.
De primo igitur, qualis sit intellectus substantiarum divinam, determinando dicemus quod intellectus nomine suo sonat substantiam separatam et immaterialem, quae nulli aliquid habet commune : quidquid enim est illud quod formis que in ipso sunt, vel ab ipso, ad nullum esse alicujus formae distinguitur, omnino est separatum a materia : talis autem est omnis intellectus et agens et possibilis, et quocumque alio nomine significetur. Si enim formis distingueretur et determinaretur ad esse, oporteret quod ipse omnia esset quae intelligeret, quod falsum est. Est autem materiae proprium, quod omni et soli convenit formis quas habet ad esse determinari. Patet igitur omnem intellectum a materia esse absolutum. Si autem alicui aliquid haberet commune, jam esset intellectivus eorum quae essent de natura illorum, sicut oculus non videt nisi quae communicant cum natura perspicui, et auris non audit nisi quae communicant cum aere tremente : et oporteret quod esset virtus harmonica et organica : quae omnia impossibilia sunt, et improbata a nobis in libro tertio de Anima 1 : et quia non est virtus in corpore, nec actus alicujus corporis, ideo omnia intelligit et universaliter est omnium et naturalium et mathematicorum et divinorum. Est igitur natura intellectualis talis ut dicta est : et hoc jam ab antiquissimis acceptum est per verba Anaxagorae qui talem esse dicit intellectum solum.
Cum igitur sit sine omni materia et potentia materiali, nisi per accidens acci-
dat hoc intellectui humano' conjuncto imaginationi et sensui, sicut dicimus, oportet quod intellectus de natura sua in quantum ipse intellectus est, cum nulla re aliquid communitatis habeat. Talis autem existens intellectus, sicut jam patet per multa quae in praecedentibus determinata sunt, oportet quod sit movens et immobilis per se et per accidens. Si enim non moveret, probatum est quod esset inutilis et praecipue si non moveret et esset aptus movere secundum naturam : videmus enim quod ea quae perfectum habent motum voluntarium, sunt ea quae habent intellectum in inferioribus : alia enim animalia moventur instinctu naturae per aliquem modum. Solus autem homo discretum habet motum et movetur bono simpliciter, et non bono ut nunc tantum. Oportet igitur intellectum separatum esse moventem actu : quia si non moveret, cum ex se sit motus principium, oporteret quod esset otiosus et inutilis in eo quod esset motivus, et non moveret. Dicere autem de substantia separata, quod sit inutilis et otiosa, est error : cum haec sit maxima demonstratio qua demonstramus substantias separatas esse, quia scimus ipsas esse per motum perpetuum. Si autem movens moveretur ab alio quodam per se, non esset movens primum et perpetuum, sicut saepe probatum est. Si quis autem objiciat quod inferiores motores moventur a primo motore, dicemus quod hoc est falsum. Qualiter autem se habeant ad ipsum, in tempore jam diximus et pro illa parte adhuc dicemus inferius. Neque etiam movetur per accidens 2 : quia motus per accidens reducitur ad motum aliquem per se, sicut homo qui movetur motu navis per accidens, reducitur ad motum navis qui est per se : tunc oporteret quod aliquid ante ipsum moveretur per se, quod absurdum est. Unde patet quod nec per se, nec per ac-
<--- Page Split --->
cidens movetur substantia separata intellectualis. Dato ergo quod movet, cum omnis motor moveat ad aliquid, oportet quod ad aliquid moveat : et sicut in ante habitis est probatum, movebit ad esse universi : cum igitur intellectus separatus non moveat ad esse universi, nisi largiendo formas quibus universa fiunt et sunt et distinguuntur, oportet quod de natura intellectus sit separati dare formas. Patet ex ante dictis, quod hoc non est intellectus possibilis vel speculativi vel adepti. Isti enim intellectus moventur et fiunt in nobis, et non faciunt neque causant res, sed fiunt et causantur rebus. Nec isti intellectus movent instrumenta aliqua, sed potius accipiunt a corporeis organis sicut ab instrumentis. Colligamus igitur hoc in unum, et habebimus naturam substantiae separatae, quae est intellectus separatus, nulli habens aliquid commune, motu suo quo movet largiens formas ad esse quas largitur, essentiali lumine suo per hoc quod est intellectus universaliter est agens, nihil a corpore recipiens, qui neque movetur per se neque per accidens. Haec igitur est natura substantiae separatae.
CAPUT XXXII.
Et est digressio declarans modum qualiter intellectus divini se habeant ad invicem.
Sicut in ante habitis determinatum est, istae substantiae se habent ad invicem sicut se habent ad invicem cœli quos movent : et ideo sicut cœlum ambit cœlum et continet ipsum, ita quod inferius magis habet determinatum et distinctum motum quam superius, superioris autem motus est magis universalis et formalis et contentivus : ita se habet intellectus separatus ad intellectum : et hoc non fit
sic, quod una substantia moveat aliam : sed sicut dicunt Astronomi, quod in conjunctione luminum cœlestium inferior applicatur superiori, eo quod determinatur ipso, et superius secundum illam viam non applicatur inferiori, sed informat ipsum : ita dicemus quod inferior intelligentia applicatur superiori per hoc quod determinat ipsam, et superior non applicatur inferiori : quia nihil recipit ab ipsa, sed largitur ei lumen formale et universale quod habet : et haec applicatio fit usque ad movens primum quod largitur omnibus, et a nullo accipit, et ideo nulli dicitur applicari : et sicut lumina stellarum uniuntur et fiunt unum sine motu mixtionis, ita uniuntur formae intelligentiae superioris formis intelligentiae inferioris ad operationem esse quod facit in materia. Nec est dicendum, quod aliquid largitur intellectus superior intellectui inferiori nisi per motum corporis quod movet intelligentia superior : quia non posset per philosophiam inveniri modus quo superior largiretur et inferior acciperet, sed potius, sicut nos videmus, quod omne instrumentum movet in forma sui motoris, ita cœlum compositum ex motore et moto, movet in forma iutelligentiae moventis ipsum : et cum inferioris cœli intelligentia cum suo cœlo contineatur a superiori sicut materia continetur a forma, sic per motum applicatur ei forma quam largitur superior, et inferior determinat eam magis ad materiam : et exsequitur eam per motum sui cœli, sicut jam in ante habitis diximus : nec tamen inferior movetur a superiori proprie loquendo,sed ibi est talis receptio sicut in corpore humano recipit virtus particularis ab universali, sicut sensus particularis recipit a sensu communi, et sicut virtus hepatis recipit a virtute cordis, et sicut vis motiva recipit a virtute cerebri et cordis. In omnibus enim talibus id quod est formale fluit a virtute universali, et particularis virtus determinat hoc ad actum : et ideo applicatio talis non est motus, sed determinatio.
<--- Page Split --->
Quomodo intelligenti se habent respectu primae, et quomodo ad invicem.
Ad primum igitur motorem omnes habent se sicut accipientes ab ipso et hoc quod sunt, et hoc quod causae sunt, sicut in ante habitis dictum est. Ad invicem autem sic se habent, quod hoc quod accipiunt a primo motore, determinant secundum descensum, ut proportionetur huic parti materiae et illi : quia hoc quod accipit una pars materiae, non accipit alia : tamen in his acceptionibus quilibet movet per essentiam, sicut in ante habitis est ostensum : et quilibet est essentia simplex et immobilis, licet superior sit simplicissimus et immobilissimus, et maximae virtutis. Cum autem comparantur in virtute motiva ad invicem, non comparantur secundum virtutem movendi tempore infinito, quia in illa virtute sunt aequales ; sed comparantur secundum vigorem movendi, quia in hoc una superat aliam. Et similiter sicut anima hominis non movet corpus caprae, et sicut ars carpentaria non movet instrumenta artis tibicinae : ita intelligentia quae movet unum cœelum non movet aliud cœelum : et hoc ideo est, quia et ipsae intelligentiae et cœeli earum differunt specie ad invicem, sicut in ante habitis determinantum est.
CAPUT XXXIII.
Et est digressio declarans quis sit modus intelligendi substantiarum divinarum.
Ex dictis autem jam fere intelligitur quis sit motus intelligendi istarum substantiarum, non autem intelligunt ens causatum nisi per modum illum quo sunt causae ipsius. Et hoc est sicut si ponamus quod ipsa substantia intellectus practici sit ars, et nihil additur ei penitus,
iste intellectus in se quidem indivisibilis est, sed extensus in manus et instrumenta divisibilis est, et formam artificiati quae ipse est, per partes exsequitur : et instrumenta quae accipiunt formam parietis,non accipiunt formam fundamenti : sed ponamus quod aliis instrumentis facit unum quam alterum : et si demus etiam quod eisdem instrumentis facit utrumque, adhuc verum est quod illa forma quae fit per ea in faciendo parietem, non est illa quae fit in faciendo fundamentum : et tamen non possumus dicere, quod ipse intellectus talis qui intelligendo seipsum intelligit se in se indivisibiliter, non intelligat formam artis procedentem a se in manum et instrumenta, et non intelligat eam quando est in materia artificiati. Et si quaeramus per quid intelligat? Dicemus quod per nihil nisi per seipsum. Et si quaeramus, utrum aliquid diversum a se intelligat? Dicemus quod sic, quoniam forma in manibus et instrumentis est diversa a seipso, et forma in materia extra magis est diversa. Et si quaeramus, utrum aliquid intelligendo sic recipiat ? Dicemus quod nihil penitus recipit, sed omnia facit, nec per intellectum possibilem, vel contemplativum, vel adeptum intelligit, sed omnia intelligit per intellectum agentem et operantem : et ideo scientia illa nec est scientia in universali, neque in particulari : quia scientia rei in universali est scientia rei in hoc quod ipsa res non est nisi in potentia, sicut homo in animali : et hoc modo non est hic : quia tota et expressa forma artificiati est ars, sive accipiatur in intellectu, sive accipiatur in manu et instrumentis, sive accipiatur prout est materia. Haec etiam scientia non est scientia in particulari : quia scire rem in particulari, est scire in hoc quod est natura sua : et hoc modo per hoc quod est natura rei, non intelligunt substantiæ separatæ. Et ideo harum sub-
<--- Page Split --->
de stantiarum est æquivoce dicta scientia ad scientiam nostram 1 : quia scientia nostra causatur ab ente quod scimus : scientia autem illarum substantiarum est causa entis. Hujus autem exemplum pulchrum satis duplex invenitur in natura. Quorum unum est in virtute spiritus qui est in semine : hoc enim ideo quia discrete et diversa in forma operatur, aliquando a philosophis vocatur intellectus, et aliquando vocatur anima. Et si ponamus quod sit anima et intellectus per substantiam, constat quod illa substantia non per formam aliquam additam sibi, sed per suam substantiam operatur omnes formas menbromur quæ secundum quod sunt in ipsa, idem sunt ipsi substantiæ : et secundum quod procedunt ab ipsa in humorem et membra, diversificantur ab ipsa : et quanto plus recedunt ab ipsa, tanto plus diversificantur ab ipsa et ab invicem. Et tamen si quæramus, utrum ille intellectus cognoscat formas membrorum quantumcumque recedant ab ipso ? Dicemus quod sic : quia si non cognosceret, non operaretur eas per suam scientiam. Et si quæramus, per quid cognoscit easdem ? Dicemus quod per seipsum : quia ipse est per essentiam causa ipsarum. Et si quæramus quomodo sunt in ipso ? Dicemus quod sunt ipsum lumen ejus, et secundum quod sunt in ipso, sunt id quod ipse est : et tamen secundum quod distant ab ipso, multa accidunt eis quæ non accidunt intellectui illi : quia secundum quod distant ab ipso, non sunt idem ipsi : et id quod de lumine ejus habet una, non est illud quod de lumine ejus habet alia. Aliud autem exemplum est de sole et luce solis. Ponamus enim quod substantia solis sit ipsa lux ejus, nec habeat aliam substantiam, adhuc lux solis indivisibilis quidem erit in sole, et erit divisibilis expansa per omne perspicuum, et erit causa colorum secundum se lux expansa immissa per-
spicuo superficiei terminati corporis : et lux sua erit ipsa colorum substantia. Et si quæramus, utrum sol habeat colores? Dicemus quod habet eos sicut causa præhabens, et secundum hoc sunt id quod est substantia ejus. Et si quæramus, utrum colores recipiantur a luce solis? Dicemus quod non, sed potius causantur ab ipsa : et modus quo sunt in ipsa, est modus loci speciei, non modus receptionis materiæ, sicut alibi dictum est. Et si ponamus quod sol sit intellectualis substantia,cognoscit omnes colores per per modum qui jam dictus est sæpius. Quod igitur Themisdixit Themistius de substantiis divinis, titum. quod cognoscunt res per hoc quod cognoscunt se esse causas rerum, insufficienter dictum est, nisi determinetur modus causalitatis isto modo quo diximus : quia ex hoc quod aliquid se cognoscit ut causam, non cognoscit causatum nisi in potentia 2.
CAPUT XXXIV.
Et est digressio declarans modum cognitionis divinarum substantiarum ex parte cogniti.
Jam autem clarum est id quod tertio quærebatur de cognito a substantiis divinis. Jam enim scitur quod substantiarum divinarum scientia, nec est universalis, nec particularis, nec univoca nostræ scientiæ : et quia non cognoscunt aliud non cognoscendo seipsas, ideo materialia quidem cognoscunt immaterialiter, et composita simpliciter, et temporalia intemporaliter, et multa unite, et divisa indivisibiliter : sicut enim se habent omnia ad lucem sui intellectus qui est
<--- Page Split --->
causa ipsorum, sic enim formæ sunt in virtute formativa, et sic sunt colores in lumine solis, et sic sunt artificiala in arte. Et hoc non est difficile videre per ante dicta : quia recessio earum a causa divina, est extensio earum in motum et quantitatem et in materiam : et ex hoc accipiunt et multitudinem et temporalitatem et motum et compositionem et divisionem, et nihil horum habent a substantia divina quæ est causa earum per intellectum : et ex hoc etiam solvitur qualiter sciunt privationes ipsæ divinæ intelligentia : has enim sciunt sicut ars scit peccata artis, quia per hoc non habent artis formam perfectam. Sunt autem qui ex hoc objiciunt, quod substantiæ divinæ non sciunt res prout sunt : quia multæ sunt et divisæ et compositæ et materiales et hujus : et hæc objectio ex ignorantia provenit : quia licet ista non accipiant causata a causa, sed a materia, tamen causa cognoscens causatum per seipsam cognoscit distantiam et dissimilitudinem sui a causato quolibet : et si cognoscit istam dissimilitudinem, cognoscit et causam dissimilitudinis et modum : et sic cognoscunt omnia suo modo substantiæ divinæ. Nec fuit aliquid dicere, quod quidam ignari philosophiæ tradiderunt, dicentes quod cognoscunt res in universali et in particulari : et videntur esse de hac opinone Avicenna et Isaac et Algazel : quia cognoscere in universali et in particulari non accidit nisi intellectui contemplativo : et si nos physice loquamur, sicut debemus, in hac materia substantiæ divinæ contemplativo intellectu nihil cognoscunt: nec habent talem intellectum, sed habent intellectum, et sunt intellectus universaliter agens, sicut dictum est, et illi non convenit cognoscere universale et particulare, sed potius cognoscere se et modos suos quibus explicat seipsum in instrumenta quibus operatur in materiam. Sed in hæc scientia divina omnes fere errant : quia errorem Avicennæ sunt secuti : et quidam nostrorum sequuntur eum etiam in ipsis quæ ipsimet non intelligunt.
CAPUT XXXV.
Et est digressio declarans utrum intellectus substantiarum divinarum dependet ad id quod intelligit, vel e converso, et quid sit illud quod omnes homines seire desiderant.
Utrum autem iste talis intellectus ad intelligibile dependeat, vel non, sed e converso intelligibile ad intellectum, oportet nunc inquirere. Dictum enim est in praecedentibus, quod scientia relative dicitur ad scitum, et scitum non relative dicitur ad scientiam. In scientia autem divinarum substantiarum ideo quod scientia est causa entis, e converso est, sicut et in forma artis : artificium enim refertur ad artem : sed ars non necessario hoc ipsum quod est, refertur ad artificiatum : et sic est in omnibus quæ se ad invicem habent ut causa ad causatum : causatum enim dependet ad causam, et est causatum, ad alterum : sed causa secundum hoc ipsum quod est, non dependet ad causatum, sed est ipsa ad seipsam et non ad alterum, causatum autem ad alterum tantum : sive enim sit causatum, sive non sit causa, salvatur hoc ipsum quod est : sed causatum non salvatur in esse, nisi causa esse habuit. Et propter hoc quidam dixerunt quod causa prima non potest deesse alicui causato, quia si in causato causa non sit, causatum peribit. Et hujus assignant rationem dicentes, quod substantiæ separatæ non per formam aliquam additam sibi, sed per essentiam sunt causæ eorum quæ sunt et fiunt : causa autem per essentiam semper agit secundum actum, et sicut vita est existentibus, ita quod esse rerum videtur esse continuus quidam fluxus ab eo quod essentialiter est causa esse, sicut dies est quidem con-
<--- Page Split --->
tinuus fluxus luminis solis in hemisphaerium, et sicut vita continuus est animae fluxus in corpus. Si autem sit sic, tunc videtur quod esse omnium eorum quae sunt fieri quoddam, et quod nihil habet idem esse permanens : et secundum hoc, sicut motus est forma post formam, ita esse omnium eorum quae sunt, est motus quidam, et forma est una post aliam : et secundum hoc nihil omnium eorum quae sunt, in eodem statu permanet. Hujus autem adhuc aliam assignant rationem : dicunt enim omnia quae fluunt ab intelligentia, per motum continuum explicari : et quae per motum continuum explicantur, videntur in motu et in fluxu esse : et hac de causa dicunt etiam omne esse mensurari tempore, et tempus esse quantitatem eorum quae sic in motu et in fluxu sunt. Si autem esse staret et non moveret se, tunc non haberet prateritum et futurum : hoc autem falsum est : habet enim omne esse quod sub motu cœeli est, prateritum et futurum : igitur est in fieri, et non stat ut dicunt. Si autem hoc verum est, sequitur quod nihil sit in actu perfecto : motus enim est actus imperfectus, et actus imperfectus est propter actum perfectum. Et si actus perfectus non sit, nec actus imperfectus erit. Omnia igitur erunt in potentia, et nihil in actu : et ideo procul dubio tenendum est, quod esse rerum est esse essentiae stantis secundum se : et hoc necessario probat inducta objectio : et si physice loquamur, tunc causa non adest semper causato, quia lumen substantiarum divinarum quando procedit ad materiam per motum, non est nisi movens, et forma quae est actus materiae, educitur de materia per movens illud : et ratio est actus stans et permanens. Nec est simile de vita et lumine diei : quia illa fluunt ab uno movente continue : et hoc non facit actus qui est perfectio potentiae, sed educitur de materia ipsa, sicut dictum est : tamen Platonis ratio fuit actum praedicto modo induci in materiam. Et si hoc concederetur, non sequeretur propter hoc quod es-
set fluxus continuus : quia receptum est in recipiente per potentiam recipientis : et quia materia fundat formam, stabit forma in quantum stat materia, quamvis materia aliquando contrarietate determinetur, et contraria continue agant in invicem, et patiantur ab invicem, et in continua actione et passione sit mutatio : non tamen esse propter hoc fluit si est esse substantiae : quia motus ille non est in ipso nisi per accidens : tamen quantum ad talem mutationem habet prateritum, praesens, et futurum. Sic ergo patet id quod quaerebatur de intellectu divinarum substantiarum.
Est autem attendendum, quod ordo istarum substantiarum talis est, quod semper superior est lux et forma inferioris usque ad motorem primum, qui est lux et forma omnium : et si quaelibet intelligentia resolvat lumen suum in id quod est sibi causa intelligendi, et lux, sic adipiscitur superiorem et lumen suum, et illam resolvendo venit in eam quae est ante eam, et sic recurrit usque ad primam substantiam : et inferior omnibus est illa quae est lux et forma intellectus nostri. Et quia nos alibi jam docuimus qualiter homo adipiscitur intellectum suum, tunc jam ex isto potest sciri qualiter adepto intellectu proprio adipisci potest intellectum substantiarum divinarum, et qualiter ista adeptio stat in intellectu substantiae primae, quae est lux omnium intellectuum et intelligibilium per seipsam. Et Quid homicum omnes homines natura scire desidescire desiderant ? rent, et illud desiderium naturale stet in fine et ratione et causa omnium intellectuum et intelligibilium, pro certo stabit desiderium in scientia intellectus primae substantiae, et propter hoc adipiscendum desiderat scire alia omnia : et quando pervenitur ad ipsum, stat et habet finem felicitatis contemplativa.
<--- Page Split --->
CAPUT XXXVI.
In quo determinatur de primo motore secundum rationem finis prout ipsum est omnis boni bonum, et omnia ad ipsum ordinantur.
Perscrutandum est post hoc qualiter se habet bonum et optimum in totius universi natura. Palam enim est per ea quae dicta sunt, quod primus motor ut bonum omnis boni movet omnia quae sunt, et quod omne quod est, desiderat ipsum ut bonum et optimum suum, et quod omnia quae sunt, aliquam consequuntur ejus bonitatem, et per illam sunt hoc quod sunt: et ideo quaerendum relinquitur, utrum bonum hoc quod natura universorum habet, et desiderat, sit separatum quid ab entibus, et sit idem secundum se, sicut dixerunt quidam, aut sit bonum in tali ordine participatum, qui est in ipsis ordinatis, ita quod participetur a quolibet secundum analogiam, et sit ei causa ordinis ad primum bonum et optimum, aut sit utroque modo, sicut est bonum in exercitu. In illo enim et est bonum separatum, quod est in uno qui est dux exercitus, et haec est victoria super malitiam hostis: et tamen in eodem exercitu est bonum illud proportionaliter secundum modum unius cujusque aliquid conferentis ad victoriam ad quam confert aliter miles pugnans, et aliter equum preparans militi, et aliter gladium faciens, et aliter coquinans et cibum parans, et aliter speculans hostem, et aliter aciem ordinans, et sic de aliis : cum tamen unusquisque horum aliquid ad victoriam ducis operetur. Etenim in hoc ordine quidem bene miles in actu pugnae, et magis est bene miles in actu pugnae quam alii : quia miles non est propter ordinem secundum
quod est in subministrantibus militi equum et arma et cibum et alia quaecumque, sed ordo qui est in subministrantibus, est propter militis actum : sic enim in omnibus est in quibus est ordo secundum bonum et melius ad idem optimum ordinantis. Dicemus igitur quod est bonum et optimum quod est in uno primo motore, et est bonum uniuscujusque sibi proportionatum, et est bonum utroque modo quando secundum analogiam uniuscujusque boni omnia ordinantur ad primum : et illud bonum est bonum finis ultimi, quod non est in uno, nisi secundum analogiam ad alia. Est autem hoc bonum supereffluens largitas boni divini, in quo consideratur primum bonum ut optimum : et aliorum unumquodque est in gradu boni, secundum quod se habet prope vel longe ad illud : per hoc enim vincitur malitia privationis quae nititur semper ad maleficium, sicut determinatur in fine primi Physicorum. Vincitur autem per esse divinum quod aliter participatur ab his quae sunt semper, et aliter ab his quae sunt frequenter, et aliter ab his quae sunt raro : et a quibusdam acquiritur motu perpetuo, et a quibusdam motu non perpetuo, et a quibusdam motu uno, et a quibusdam motibus duobus, et a quibusdam multis motibus : omnia enim aliquo istorum modorum ordinata sunt ad primi boni participationem secundum analogiam congruam unicuique, et non similiter : non enim similiter et secundum gradum unum participant ipsum. Videmus enim quod aliud est bonum marinorum ex frigido et humido, et aliud bonum volatilium ex levi spirituali calido et humido, et aliud bonum plantae quae vires accipit ex terrestri frigido et sicco : omnia enim haec non sic se habent quasi alter ad alterum nihil sit ordinis secundum analogiam boni, sed potius est eis aliquid ordinis secundum dictam boni proportionem, eo quod ad unum omnia coordinantur, ordine tamen dissimili, sicut diximus.
Et hoc est quemadmodum in omnis
<--- Page Split --->
magna domus familia : in hac enim paterfamilias est sicut motor primus, et liberi sicut coelestia corpora, et servi sicut ea qua ex necessitate moventur generabilia et corruptibilia, et bestia sunt sicut materialia conjuncta malitia. In domo enim tali liberis quidem non est possibile aliquid facere licentiosse, sed omnia faciunt ad nutum patrisfamilias junctis ex desiderio et dilectione parentis : nec in eis est locus malitia, et ideo omnia aut plurima eorum qua faciunt, sunt ordinata ad bonum parentis percipiendum. Servis vero et bestiis parvum quid eorum qua agunt, est ad utilitatem communem : et non nisi hoc quod faciunt superiore movente : multitudo autem operum suorum qua procedit ex proprio motu, est ab eventu secundum quod evenit ex impetu dementis concupiscentia et irrationabilis ira : non enim respiciunt ad patremfamilias ex ratione, sed ex necessitate quadam coactionis. Servos enim hic vocamus eos qui nati sunt servi : a nativitate autem servus est, qui non sufficit per seipsum ad vita regimen publica vel privata. Liber autem, qui causa sui potest esse in vita regimine. Dominus autem qui ex lumine intellectus et sibi sufficit et aliis. Bestia vero qua in regimine vita semper indiget ut agatur ab alio : et quando sibi relinquitur, fertur ad opera impetu concupiscentia et ira. Servi igitur et bestia non referuntur ad economicae finem et bonum, nisi movente quodam alio qui ex seipso est bonus : et ita est in rebus universi secundum analogiam participati boni : cujuslibet enim eorum qua sunt natura ipsa, quoddam est boni principium secundum diversum gradum bonorum. Dico autem quod oportet omnia haec venire ad discernendum gradum competentem unicuique secundum ordinem bonorum : et in hac quidem discretione, quaedam sic sunt, quod omnia eorum sunt communia bona ad totum universum, sicut sunt ea qua uno modo se habent ut coelestia : omnia enim qua attribuuntur illis de motu et
conjunctionibus et praventionibus et respectibus et aliis, conveniunt ad communem universi utilitatem. Alia autem qua sunt frequenter, sunt sicut servi, et permixtas sibi habent malitias, et non attingunt universi bonum nisi in quantum ab illo quod semper est uno modo, reguntur et continentur : ea autem quae raro sunt, sicut bestia quae non diriguntur nisi quodam fraeno eorum qua semper et eorum quae fiunt frequenter in ordinis bonum universi.
CAPUT XXXVII.
De opinionibus et erroribus Antiquorum, qui aliter dicunt quam prædictum est.
Non autem oportet oblivisci eorum Text, et com. 53, impossibilium, et quam absurda et impossibilia sunt qua e contingunt aliter dicentibus quam nos hic diximus de primo bono et ultimo et ordine bonorum ad ipsum. Nec oportet oblivisci eorum qua dicunt illi qui grossius circa hanc materiam loquuntur. Adhuc autem non oportet oblivisci eorum circa qua sunt minima dubitationes, sicut sunt nostra dicta: non enim sufficit dicere ea qua vera sunt in tam alta materia, nisi etiam ostendantur errores eorum qui aliter senserunt circa illam. Conveniunt autem omnes antiquiores in hoc, quod omnia quacumque nos dicimus participare bonum divinum, et differenter esse illud bonum in esse his qua semper, et his qua frequenter, et his qua raro fiunt ex contrariis. Sed tamen hoc non recte dicitur : quia non omnia fiunt ex contrariis (celum enim non fit ex contrariis), nec etiam ea in quibus sunt contraria, fiunt ex contrariis : tamen materiam oportet subjicere contrariis, quia contrariis existentibus
<--- Page Split --->
sine subjecto quod est materia, contraria sunt impossibilia ad invicem. Hoc autem inconveniens a nobis solvitur rationabiliter ponentibus tertium quid esse quod est subjectum utriusque contrariorum. Isti autem tales qui sic ex contrariis omnia faciunt, ordinem destruunt bonorum : quia secundum eos nihil est bonum et optimum distinctum ab entibus, nec aliquid est quod proximum sit illi bono per esse semper in una substantia salvatum. Unde illi dicunt, ac si bonum domus totum sit in servis et bestiis, et nihil sit quod ad unum et ad ordinem redigat dissonas actiones ipsorum. Alii corrigentes errores istorum, faciunt materiam elementum illud quod diversum est a contrariis : sed quid sit illud materiale, non recte dicunt, sed dicunt unum contrariorum materiale esse ad alterum : dicunt enim parvum et magnum esse contraria, et parvum esse materiam magni : et quia inaequale et aequale ab his quae ab his causantur, etiam sic dicunt quod inaequale materiale est ad aequale. Et similiter dicunt de uno et multo : dicunt enim multa componi ex unis multis, et aequale ex inaequalibus, et magnum ex parvis : et in hac sententia fuit Plato, qui magnum et parvum materialia contraria esse dixit : formale autem principium dixit esse ideam : et ideo etiam destruxit ordinem bonorum. Error autem ille solvitur eodem modo : illa enim quae vere est materia est una et substantia utrique contrariorum,et ideo nulli contrariorum potest esse contraria. Amplius secundum istos omnia sunt malitia participatipone praeter unum quod secundum eos est materia : et hanc tamen ponunt esse elementum ad alterum contrariorum, ut diximus : et ponunt esse alterum contrariorum materiale elementum ad alterum : et ideo isti ponunt malitia participationem, et non ponunt aliquid per quod malitia participata redigatur ad bonum ordinem.
Sed alii sunt Philosophi, qui ut principia omnium ponunt bonum et malum, quamvis cum hoc dicant quod in omnibus bonum est maxime principium : vident enim isti quod bonum et malum sunt in istis quae sunt ex contrariis, et dicunt quod nihil est in causatis quod non sit ex causa : et ideo dicunt bonum et malum etiam esse in cœeli partibus et in motoribus cœelorum : et ideo calodamones et cacodamones esse dixerunt : dicunt tamen in quibusdam maxime bonum esse principium, et ab his derivata est secta haereticorum qui ponunt duo principia 1.
Alii vero videntes, quod nunquam reText. et com 54. digitur ad ordinem boni universum, nisi sit unum bonum et optimum distinctum, nihil habens de malitia, dicunt et recte dicunt in hoc, quod essentialiter bonum est principium : sed tamen dicunt insufficienter : non enim dicunt quomodo bonum est principium, utrum videlicet sit principium quasi finis, aut sit principium quasi movens, aut sit principium quasi species et forma. Est autem bonum principium in ratione harum trium causarum : quia ut desideratum, est finis : et ut largiens, est movens : et ut univocum, est species et forma : et haec omnia jam in prehabitis satis probata sunt. Verum de ordine bonorum etiam Empedocles tradit inconvenienter : dicit enim quod bonum quod est omnis boni bonum et causa, est amor. Hunc enim dicit esse principium sicut finis est principium : quia est id cujus causa fit. Et dicit etiam quod est ut movens, quia dicit quod amor colligit : colligere autem movere est, quia dixit quod generatio est congregatio. Dicit etiam quod amor est ut materia : dicit enim quod est pars mixti in generato, quia amica sibi facilius conveniunt in mixtura. Sed secundum Empedoclem sequitur quod idem sit princi-
<--- Page Split --->
pium ut materia et ut movens, cum tamen ista non contingat idem esse secundum rem, sicut ostensum est in secundo Physicorum. Quæramus igitur ab Empedocle, secundum quid amor est bonum illud quod est omnis boni bonum ? Si enim non est movens efficientem, tunc scimus quod non est principium ut finis : nec sine intentione finis movet id quod est omnis boni bonum : patet igitur quod amor nullo modo est principium. Est autem adhuc inconveniens secundum Empedoclem qui ponit odium quod est contrairum amori, esse incorruptibile, et hoc dicit esse causam mali et separationis. Hanc enim dicit esse naturam mali quod separat. Si enim sic est, ut dicit, quod bonum et malum in omnibus pugnant, et non est reducibile universum in ordinem boni, sicut diximus : quia non vincitur malum nisi per id quod est bonum purum et optimum : et per id quod necessario est bonum semper, nihil participans de malitia : propter quod antiqui Theologi posuerunt in cœlo non esse locum malitia, et in inferno non esse locum alicujus boni.
t,ct com. Anaxagoras autem dixit quod principium universi esse est bonum, et est principium ut bonum : dixit enim quod movens ad esse est intellectus. Cum autem intellectus non moveat nisi per intentionem, oportet quod moveat alicujus boni causa : et ponebat quod hoc bonum est diversum ab ipso intellectu : et ideo aliter dixit quam nos de bono movente : quia nos diximus quod bonum movens est ipse primus motor, prout ipse est omnis boni bonum. Quod autem movens moveat intentione alicujus boni quando movens est intellectus, patet in artibus moventibus per intellectum : medicina enim quae est forma artis in intellectu movet : et hoc est sanitas quaedam, quia est forma et ratio sanitatis : et hoc movet intentione sanitatis quae inducitur in animalis complexione, quae non est idem
illi quae est in intellectu moventis. Adhuc autem diminute dixit Anaxagoras : quia cum omne movens moveat ex aliquo in aliquid, et ex contrario in contrarium, ideo inconveniens fuit non ponere contrarium intellectus et boni propter quod movet intellectus : unum enim contrariorum est privatio quae contrariatur formæ quam intellectus movens inducit in materiam et bonum propter quod movet. Sic ergo dicens Anaxagoras etiam non complevit ordinem boni : quia non posuit quod aliquid participet malitiam quæ indigeret ordine, sed omnia posuit esse pura bona.
CAPUT XXXVIII.
Et est de inconvenientibus quæ sequuntur ad præindustros errores.
Illi autem qui dicunt omnia esse contraria ad invicem, non utuntur contrariis secundum rectam rationem contrariorum, nisi aliquis secundum quamdam figuram et similitudinem dicat contraria esse corruptibilia, et quaerat causam quare quaedam sunt corruptibilia et alia incorruptibilia : causam enim veram hujus nullus dicit. Dicunt enim isti quod omnia entia sunt ex eisdem principiis primis : et ideo aut omnia debent esse corruptibilia, aut omnia incorruptibilia. Quicumque ergo sic dicunt, palam est quod non perficiunt debitum ordinem boni quem diximus. Illa enim incorruptibilia sunt, quæ motu secundum locum bonitatem primi boni participant, ut liberi : corruptibilia vero quæ propter malitiae naturam, bonitatem illam sine mutatione substantiæ participare non possunt, et sunt ut servi et bestiæ in domo. Amplius alii sunt qui dicunt omnia fieri ex non ente : et constat quod illi
<--- Page Split --->
concedunt quod omnia participant malitiam. Alii vero volunt vi argumentationis cogere, quod hoc quod isti dicunt, non est verum, eo quod aliquid unum est principium ex quo fiunt omnia. Et cum non sit quod faciat diversitatem in uno, et unum non sit causa diversitatis alicujus, dicunt quod omnia sunt unum, sicut in primo hujus sapientiae libro satis est ostensum. Et nullus istorum dicit quare semper sit generatio, et quid sit generatio ipsa : et quia ordo participationis boni non determinatur nisi per hoc quod est causa, quod generatio est semper secundum successionem, et in hoc quod generatio ipsa est, ideo isti non dicunt causam boni quod est in ordine. Adhuc autem autem tria determinare oportet, quorum unum est bonum immobile movens, nihil habens de potentia et malitia secundum substantiam. Secundum est bonum motu movens, nihil habens de malitia et potentia secundum substantiam, sed habens potentiam ad ubi secundum motum tantum. Tertium autem est permixtum habens substantiam cum malitia, reducibile tamen ad bonum per generationem inquietam secundum successionem. Illis autem qui dicunt duo esse principia, necessario contingit tertium ponere principium quod est magis proprium, et illud est species. Hoc enim est quod participavit jam et participat ab inferioribus : ex contrariis enim agentibus et patientibus ad invicem, cum illa sint qualitates, nihil constituitur secundum substantiam : sed substantia est, quæ jam participavit esse in seipsa, quia est per seipsam : et ideo cum participatur, facit esse per se id quod participat eam. Aliis autem qui dicunt bonum et malum esse contraria ex quibus fiunt omnia, et dicunt cuilibet bono esse contrarium malum, contingit quod etiam isti scientiæ quæ per se est sapientia et honorabilissima, erit aliquid contrarium : et hoc dicunt esse ignorantiam, et sic divinæ scientiæ prout est in intellectu Dei, et est divinus intellectus,
quia sua scientia est causa omnium, est contraria ignorantia : quod est valde absurdum, cum scientia sua sit sibi essentialis, et sit per substantiam idem quod ipse. Hæc autem inconvenientia non sequuntur ad dicta nostra. Nos enim dicimus quod primo bono et optimo nihil penitus est contrarium : omnia enim contraria sunt circa ea secundum potentiam quæ materiam habent : contrarietates enim in substantia et ignorantia intellectus sunt ordinata ad contrarium habens : primæ autem substantiæ nihil est contrarium, sicut diximus. Amplius contrarietas erit principium omnium, et omnia erunt ex contrariis sicut isti dicunt, si ponamus quod nulla sunt entia præter sensibilia. Sed si hoc non sit verum,quinimo substantia est triplex, sicut a principio hujus libri undecimi divisimus : tunc sunt multa præter sensibilia, et sunt præter contrarietatem, et tunc vere erit aliquid bonum et optimum, quod est omnis boni principium, et erit in perpetuis substantiis intellectualibus ordo : et erit generatio in his quæ per successionem participant bonum divinum, et erunt cælestia corpora quæ per motum circuli causa sunt perpetuitatis in participatione bonorum secundum analogiam congruam unicuique.
Si autem dicatur, sicut dixerunt antiqui Theologi et Philosophi omnes, quod principium est principii : principium enim Philosophi dicunt esse principium separatum divinum vel mathematicum : et si nos dicamus quod hoc principium principii est species idealis aut numeri, hoc principium non habet rationem principii, sed modum alicujus causæ. Si enim haberet modum alicujus causæ, illa esset causa formalis : illius autem modum non habet, quia est in materia : et ideæ et numeri ponuntur esse extra materiam. Sin autem non sic dicamus, et concedamus numeros et species esse causas quasdam, quæramus ab eis qui sic dicunt, dicentes : numquid motus potest provenire ex talibus causis quæ se-
<--- Page Split --->
paratae sunt a materia ? hoc enim jam probatum saepius est, quod non movet materiam, nec dat esse materiae, quod habet esse separatum ab ipsa. Adhuc autem quaeramus ab istis, quare et quomodo mensura quae est principium et causa mensurae, erit intra mensuram istam sensibilem, et praecipue si numerus ponatur esse principium ? hoc enim ponitur esse principium sicut elementum. Quaeramus igitur, qua de causa sit continuum, et mensura numeri intra mensuram continui, sicut principium principii est in principio principiato ? Numerus enim qui de genere discretorum est, non facit continuum, nec est principium ejus ut movens, nec ut species sive forma. Dicebant autem isti numerum esse principium continui, et continuum mathematicum esse principium continui sensibilis : et omnium horum rationem diximus in hujus sapientiae libro primo. Secundum istos autem nihil erit contrariorum, quod sit et practicum sive activum et motivum : quidquid enim est contrariorum, hoc per motum ad contrarium recipit non esse : isti autem dicunt haec principia esse aeterna et immobilia : contrariorum autem est facere entia posterius ex potentia, et post potentiam : et si sic fiunt entia ex principiis, tunc non sunt sempiterna principia sensibilium, sed sunt sempiterna principia insensibilium. Secundum istos igitur horum quae sunt contraria quae dicunt principia, est aliquid auferendum de numero principiorum : et hoc jam olim quasi dictum fuit et concessum a quibusdam istorum, et est contra sensum : quia videmus sensibilia ex contrariis et esse et generari. Amplius nullus istorum dicit, a quo sint isti numeri, et a quo sit illud sensibile unum, et a quo sit anima secundum quod anima, et a quo sit corpus secundum quod corpus, et universaliter a quo sint species rerum distincarum in eo quod sunt distinctae. Sed non contingit eis hoc dicere per propriam uniuscujusque cau-
sam alicui, si non dicit ut nos dicimus. Et si non facit principia communicare sensibilibus et materiae, sicut nos determinavimus, cum de principiis sensibilis substantiae loqueremur. Similiter autem et illi propria uniuscujusque principia non possunt dicere, qui dicunt quod numerus mathematicus est principium primum : et dicunt quod quaelibet res sic semper habet aliam substantiam quod est principium suum, et est separatus numerus ab ipsa. Adhuc qui sic dicunt, principia cujuslibet esse alia et separata, illi faciunt ac si id quod est substantia universi esse, sit accidentalis illi cujus est substantia : illa enim substantia quae sic est alia, quod est separata, nihil penitus confert ad esse, sive illa substantia separata sit, sive non sit : quia sicut in ante habitis multipliciter est probatum, id quod est extrinsecum et separatum, nihil est de esse substantiae sensibilis. Hoc igitur modo non fit participatio boni universitatis. Et dicunt quidam, quod principia sint multa : hoc enim sequitur ex dictis eorum qui ponunt multa separata esse principia : et hoc est inconveniens, quia entia quae sunt in uno universo, nolunt, nec etiam possunt tractari bene vel male secundum ordinem ad plures principiorum dominatus, sicut hi qui ponunt plura esse principia : pluribus enim principiis non ad se invicem ordinatis suppositis, non salvatur ordo ad unum bonum et optimum, qui est causa ordinis in omnibus. Hoc autem oportet salvari : quia aliter entia ad invicem non haberent communionem boni. Oportet igitur quod dominatus primi et optimi sit unus solus, cujus participatione omnia sint vel fiant bona.
<--- Page Split --->
CAPUT XXXIX.
Et est digressio declarans qualiter est unus dominatus summi boni in omnibus bonis.
Secundum igitur ea quae dicta sunt, bonum quod est causa ordinis et boni in universo, non potest consistere in duobus principiis : quia duo principia non possunt esse univoca. Si enim essent univoca, tuinc non differrent nisi per materiam, et oporteret quod ante se haberent aliud quod esset principium utriusque : et sic neutrum esset principium. Si autem non essent univoca, nec respectum haberent ad unum univocum utrique, tunc oporteret quod essent contraria : et quacumque sunt contraria, habent respectum ad unum quod est genus utriusque : et sic iterum non possent esse principia. Si autem diceretur quod non sunt in genere duo principia, sed sint sicut genera aliorum : tunc sequitur quod haec duo principia duos habent dominatus in universo, si utrumque omnium est principium : cum autem principia non sint nisi sicut moventia, sequitur quod duo moventia sint in omnibus. Et cum omne movens moveat ad formam similem moventi, eo quod omne quod fit, fit ab univoco, sequitur ex hoc quod motus duorum moventium habent duos fines. Igitur et ipse motus erit duo motus : quia erit fluxus duarum formarum. Quae omnia sunt absurdissima et philosophiae contraria : non ergo possunt esse duo dominatus in entibus, sed unus tantum. Cum autem omne imperfectum in natura reducatur ad aliquod perfectum quod est causa prima, et nos inveniamus bonum uniuscujusque imperfectum, quod malitiae et privationi permixtum est, oportet quod
in natura sit bonum et optimum, quod privationi et malitie penitus est impermixtum : et hoc non potest esse, nisi per essentiam suam sit ipsa pura bonitas. Omne enim cujus esse non est bonitas, habet bonitatem additam sibi. Et omne quod habet aliquid additum sibi, habet illud sicut esse suum consequens. Igitur in ipso aliud est quo est, et aliud quo bonum est : igitur essentialis actus illius non est facere bonum : primi autem principii semper est facere bonum. Igitur bonitas sua est essentia sua, quia jam ante probavimus quod actio sua est essentia sua : et ideo quidquid ab eo est, bonum est, secundum quod ab ipso est : et si per intellectum poneretur ipsum quidem esse et non bonum esse, procul dubio non sequeretur quod id esset bonum quod esset ab ipso : bonum igitur est essentia ejus et natura.
Si dicet forte aliquis, quod eadem ratione intelligentia sunt et sapientia quacumque sunt ab ipso : ad quod respondemus quod non sequitur, quia licet primum principium sit simplex, tamen multis modis significatur : propterea quod omne genus perfectionis quae vere est perfectio, est in ipso : et cum significatur ut essentia haec significatio est significatio naturae ipsius : et similiter quando significatur ut bonum, quia bonum est unicuique ultima assimilatio ad ipsum, quae assimilatio non est nisi ad naturam secundum quod unicuique est possibile : et cum similitudo sit in bono perfectivo, non est assimilatio nisi finis qui est ultimus, sicut movens primum quod est essentia et esse : et sic patet quod bonum et ens primum sive substantiam unam naturam dicunt modo diverso. Principium ergo et bonum sunt unam naturam et eamdem dicentia. Sicut igitur propter esse principii sunt quacumque sunt ab ipso, ita propter bonum bona sunt quacumque sunt ab ipso bono : intelligentia autem et sapientia quamvis significant id quod est natura, tamen secundum modum rationis qui importatur per nomen,
<--- Page Split --->
non pertinet ad naturam, sed ad actum potentiae naturalis. Non autem est necessarium quod causatum semper accipiat potentiam naturalem suae causae, praecipue quando in multis defecit ab ipso, licet nunquam ita deficiat quin esse et aliquam similitudidem causae accipiat. Cum autem haec necessario sint vera, et similitudo semper sit causa appetitus naturalis : eo quod esse quod est simile appetit, et refugit contrarium, oportet quod omne quod est a primo bono et optimo, appetat ipsum primum bonum et optimum : cum vero jam sciamus ex in Physicis determinatis, quod appetitus est causa motus et actionis et operis, sequitur necessario quod omnia appetunt bonum sub ratione similitudinis ad primum bonum, et propter illud moventur omnibus motibus suis, et agunt omnes actiones suas, et operantur omnia sua opera. Amplius autem jam in praecedentibus habitum est, quod una simplex
bonitas non participatur a multis et diversis, quorum unum percipit diversum ab eo quod percipit alterum, nisi illa simplex bonitas extendatur in aliquid in quo divisionem accipit. Adhuc autem scitum est in Naturalibus, quod omne quod privatum est, non accipit bonum suum nisi per motum, et quod hoc sensibilium materia non movetur per idem eodem modo se habens : oportet igitur quod prima simplex bonitas in cœlum motum extendatur, et hoc motum motu suo materialibus et sensibilibus boni participatione largiatur. Iste igitur dominatus est boni primi et optimi, et sic in formam boni redigit quidquid est ab ipso, sicut bonus paterfamilias in formam boni qua ipse regit domum, redigit omnia quae in domo sunt, liberos videlicet, et servos, et bestias : et quicumque aliter dicunt de dominatu boni, sequuntur eos inconvenientia quae dicta sunt.
<--- Page Split --->
TRACTATUS III
QUI TOTUS EST DIGRESSIO DECLARANS SUBSTANTIAM INCORRUPTIBILEM SENSIBILEM MOBILEM.
CAPUT I.
De elementaibus principiis substantiae cœlestis, quae sunt forma et materia.
Cum autem in principio hujus libri dixerimus, quod tres sunt partes substantiae universalis : quaedam enim est substantia sensibilis corruptibilis et mobilis : quaedam autem est substantia insensibilis et immobilis et incorruptibilis : et quaedam est substantia sensibilis et incorruptibilis, et tamen mobilis : jam autem quantum sufficit brevitati, de principiis duarum substantiarum pertransivimus : restat nunc de principiis tertiae partis substantiae aliquid dicere. Haec autem substantia est coelum, et orbes et stella, etc., quae in coelestibus continentur : de principiis enim illius partis substantiae hoc est dicendum et aliter quam in libro de Cœlo determinatum sit. Ea autem quae ab Antiquis dicta
sunt, inducemus : ut bene quidem dicta sumentes, faciliorem faciamus declarationem. Inveniuntur autem Peripateticorum quidam tripliciter loqui de parte ista substantiae. Cum enim sciamus omne corpus constare ex forma et materia, invenimus quosdam loqui de forma coeli et materia coelorum proprio actu in quo perficitur coelorum esse et salvatur. Adhuc autem quia, sicut in ante habitis est determinatum, animatum est ante inanimatum, dicunt quidam principium coeli esse animam : et oportet nos inquirere de hoc principio, utrum coelum sit tale corpus, cujus forma et principium sit anima, et qualis sit ipsa, sicut aliqua coeli anima ? Adhuc autem cum animae et corporis sit principium intelligentia, oportet nos ostendere qualiter intelligentia sit et animae et coeli principium. Et his determinatis, ostendemus qualiter nostra anima procedit in esse et animae aliorum, et qualiter agentia omnia et patentia provenerunt ex ipsis quae habent animam quamdam, et ab intelligentia : et tunc fere consecuti sumus propositum in omni eo quod intendimus in sapientia, nisi velimus addere ea quae alii dixerunt de istis substantiis separatis.
<--- Page Split --->
Investigantes autem cœlestium materiam et formam, sumimus hoc quod præmisimus, quod procul dubio omne quod per formam distinctum est in esse, materiam habet : cœlestia autem omnia per formas distincta sunt in esse : et ideo oportet quod materiam habeant. Adhuc autem omne quod est in'potentia ad formam quocumque modo sit forma corporalis, habet materiam : cœlum autem in potentia est ad formam : habet ergo mariam : habitum enim est a nobis in sexto Physicorum nostrorum 1, quod cœlum mutat locum secundum formam, et non secundum substantiam : quidquid autem motu mutat formam accipit per motum formam post formam : et quidquid per motum accipit formam post formam, est in potentia ad formam : quidquid autem est in potentia ad formam, profecto habet materiam : cœlum igitur et cœlestia materiam habent. Est autem unumquodque cœlestium corporum ex materia sua tota : cujus probationem jam alibi dedimus : quia quidquid est de potentia ad formam esse dantem, nihil habet extra formam quam habet ex materia sua tota : omnia vero cœlestia sic habent potentiam completam per actum, quod de potentia nihil relinquitur per aliam formam : sunt ergo omnia cœlestia ex materia sua tota. Ex hoc autem ulterius sequitur, quod nihil cœlestium multiplicabile est per numerum : multiplicatio enim per numerum est multiplicatio per materiam : nihil autem potest multiplicari per materiam, quod est ex sua materia tota : quia ipsum non est potentia in alia materia. Constat igitur omnia celestia ab invicem specie et genere esse diversa.
Contra hoc tamen quidam objiciunt, dicentes quod species motuum simplicium differunt etiam secundum naturas corporum simplicium. Igitur quorum unus est motus, eorum una videtur esse natura formalis : cœlestium autem unus est mo-
tus, qui est circulatio : videtur igitur cœlestium una esse natura secundum formam. Sed quod hoc non sit necessa-rium, expresse apparet in his que habent rectum motum : hoc enim videmus descendere sicut aquam et aerem et terram, et tamen non esse unius naturae secundum speciem. Si quis autem dicat quod hæc moventur a natura quæ est gravis in omnibus istis, illud nihil est : quia in octavo Physicorum probatum est 2, quod motus talium corporum est a generante et dante formam speciei. Si autem dicat quis quod non eodem modo descendunt ista, nec unum habent terminum suæ descensionis, sicut alibi probatum est, tunc patebit solutio inductæ dubitationis : quia tunc scitur non esse inconveniens, quod etiam circulariter moveantur quæ non sunt ejusdem speciei, dummodo non eodem modo circulariter moveantur, sed sint super diversos polos, et forte super diversa centra, sicut dixerunt sapientiores Chaldæorum. Ex his igitur scitur quod falsum est quod multi dicunt, et quod consequentia nulla est quam inducunt : dictum enim ipsorum est, quod omnia cœlestia sint naturae quintæ ab elementis : et ideo sunt naturae ejusdem secundum speciem : hoc enim jam ostensum est esse impossibile. Consequentia autem quam inducunt, est quod eorum quæ sunt unius et ejusdem naturae, unus sit motus : unus autem motus qui est circulatio, est esse super idem centrum et ad eamdem partem. Sic igitur, ut dicunt, falsum est quidquid dicunt de eccentricis et epiciclis, et de motu planes qui est erraticus secundum ordinem signorum ab Occidente in Orientem : hæc enim consequentia fundamentum habet falsum, quod est antecedens : probatum enim est quod non sunt ejusdem naturae superiora omnia : nos autem sententiam de eccentricis et epiciclis, nec approbamus, nec improbamus, sed in sequentibus ostendemus quod
<--- Page Split --->
corpora cœlestia omnem motum habent, qui intelligentiae moventi debitus est ad hoc quod formas quas habet, producant in materiam : ad hoc enim est cœlum ut sit instrumentum intelligentiae, sicut manus est instrumentum architectonici.
CAPUT II
Declarans qualiter motus cœli est actus cœli in quo perfecte salvatur esse ejus secundum quod ipsum est cœlum : et quod ideo est continuus et semper permanens secundum naturam, etc.
Cum autem aliquod corpus motum duplicem habeat actum, actum videlicet perfectum qui est forma, et actum imperfectum qui est motus ipsius ad formam. Sunt quædam corpora quæ a seipsis moventur, quæ habent principium motus et status in seipsis, sicut corpora animata : et hunc motum habent duplieem : unum quidem ad formam qui est actus imperfectus, cujus finis in quo motus ille est in motum esse, est actus imperfectus : et habent motum processivum de loco ad locum, qui nec est actus perfectus, nec imperfectus, sed est ad desiderati consecutionem : et motus ille non est fluxus desiderati aliquis, sed appropinquatio tantum : et quamvis ita sit, quod species desiderati movet in hoc motu, tamen ille motus non est forma post formam, sive fluxus speciei desideratæ in rem desideratam, sed est ubi post ubi, et non est actus aliquis, sive perfectus, sive imperfectus, sed est ad id quod est quies desiderii. Omnes autem isti motus qui sunt in corporibus, sunt propter aliquid quod est finis ipsorum : et in ipso quiescit et cessat motus. Est autem adhuc motus qui est motus instrumentorum et membrorum artificis
in materiam quam habet et movet, hoc est, a movente forma quæ est in intellectu agente, et in motu membrorum et instrumentorum inducitur hæc forma in materiam : et tamen habet aliquid illius formæ motus, et est bene forma post formam : quia licet ictus et sectio dolabræ non sit forma domus, tamen in quantum ictus est ad perpendiculi rectitudinem, et ad figuram anguli debitam, aliquid successive dat de forma, et inducit formam per partes, et sic aliquo modo dat formam post formam : nec invenimus nos in his quæ sunt plures motus : et iste ultimus motus eo quod est aliquo modo forma post formam, est actus imperfectus. Sed est attendendum, quod cum isti motus sint actus et moventis et ejus quod movetur, duo ex eis actus sunt moventis in actu perfecti et perficientis id quod est imperfectum, primus videlicet, et tertius, et sunt imperfecti actus ejus quod movetur. Medius autem est actus imperfecti moventis, et quærentis perficere se per desiderati consecutionem. In his autem considerandum est, quod omnis talis motus propter imperfectionem est moventis vel mobilis : et sic semper est ab aliquo quod est naturæ extraneum, ad id quod est aliquo modo perfectio ejus quod movetur. Si enim id a quo est motus, esset naturalis, profecto in ipso natura quiesceret, et non abjiceret ipsum : hoc tamen in motu artis non est verum : eo quod ille non est a natura, sed a principio extrinseco, et est cum violentia aliqua, nisi quando est naturæ minister artifex, sicut est medicus et alchimicus aliquando : et quia motus tales sunt ad illud quod est actus perfectus et sunt viæ ad ipsum, ideo attingentes ipsum actum, cessant, et sic fit quies.
Est autem motus in substantia corporea non mobili aliquo motu corporis : et hoc est multiplex quando est imperfecta, sicut quando ex ignorantia movetur ad scientiam, vel ex pravitate ad virtutis profectum : et de hoc non loquimur, quia nihil facit ad propositum : sed de
<--- Page Split --->
illo motu quem habet jam perfecta, et secundum naturam propriam secundum quod est intellectus per seipsum universaliter agens et explicans seipsum in ea quae agit et perficit : hic autem motus non proprie motus est, sed est actio existentis in actu essentialiter per seipsum : et haec actio quia essentialis est, nunquam cessat manente ipsius intellectus substantia : et cum illa sit incorruptibilis, semper manebit in esse et agere : et haec actio quia essentialis est, non est aliquid habens imperfectionis, sed est perfecti quod suas exerit ex seipso perfectiones : et talis est contemplatio intellectus qua contemplatur seipsum et id quod ante eum est indeficiens sibi, et id quod post ipsum est quod est ex ipso. Ipse enim intellectus contemplans se, contemplatur ex indeficienti in esse et agere indeficiens in esse et agere : et ideo haec actio nihil habet imperfectionis, sed tota est substantialis et naturalis et delectabilis. Contemplans autem id quod est ante se, contemplatur causam priorem se, vel absolute primam, et sic contemplatur ex lumine essentiali fluente super se, et sic iterum contemplatur ex perfecto et optimo et indeficienti : et id quod contemplatur, est bonum et optimum et indeficiens : et ideo etiam contemplatio illa nihil habet tædii, sed potius plenitudinem felicitatis. Contemplans autem id quod est post se, contemplatur id quod est ex ipso essentiali lumine suo, et contemplatur ipsum in eodem suo lumine, quod dat ei esse. Et quamvis forte id quod est post, aliquid habeat imperfectionis et impuritatis in suo esse, tamen hoc non. habet ex lumine quod dat ei esse : et ideo intellectus qui sic contemplatur verum, nihil habet imperfectionis : et huic simile est, quod artifex perfectus artificiatum contemplans in lumine artis quod dedit esse artificiato, contemplatur ipsum in pu-
ritate, quae non habet defectum : cum tamen forte propter nodositatem et tortuositatem materiae secundum ipsam quam habuit ex lumine artis pulchritudinem, in materiam traduci non potuit.
Ihis itaque prælibatis, videamus an cælum habeat motum naturae, vel motum animæ, vel motum artis, aut motum contemplantis intelligentiæ agentis. Si enim dicatur quod movetur motu naturae, cum omnis motus naturae sit ex imperfectione ad aliquam perfectionem, quæ imperfectio primo et perfectio postea succedunt sibi in ipso mobili, oporteret quod cœlum moveretur de contrario ad contrarium, quod omnino absurdum est. Adhuc autem cum natura sit movens ad unum finem, qui est actus ultimus secundum ubi vel formam, oporteret quod cœli motus staret in fine quodam, quod est contra naturam. Adhuc autem si natura quæ est ad unum tantum, sicut probatum est in nono hujus sapientiæ libro, movet ab A in B, non movebit cum hoc A B in A. In motu autem cœli non est astrum egrediens ab aliquo puncto nisi referatur in idem punctum. Igitur motus cœli non est a natura. Sed quia nunquam fuit aliquis Stoicorum vel Peripateticorum qui de hoc dubitaverit, ideo hic relinquamus : sufficit enim quod de hoc dictum est 1.
Videtur autem iste motus non esse animæ motus : hoc enim, sicut diximus, formam non explicat : et hoc nullo modo convenit cœli motui, de quo probatum est quod est quasi vita quædam existentibus omnibus : nec esset vita existentium, nisi formas esse et vivere continue inferret existentibus : non est igitur motus animæ. Adhuc autem quia movens nullo etiam motu est anima, et est imperfecta non habens desideratum secundum rem, sed secundum speciem tantum,
<--- Page Split --->
et quaerens ipsum adipisci secundum rem : movens autem cœelum derisibile est dicere imperfectum in aliquo. Adhuc autem anima secundum hoc esset movens, sicut virtus in corpore : talis enim est anima quae est principium movens per concupiscientiam et iram, sicut in libro de Principiis motuum animalium determinatur : nullum autem moventium quod est virtus in corpore, secundum naturam potest movere infinito tempore : est autem cœeli motus secundum naturam tempore infinito : igitur non erit a movente anima. Nec potest esse motus artis : quia tunc non esset naturalis, sed violentus, nec unquam induceret aliquam formam substantialem : quae omnia absurda sunt. Et si dicat aliquis quod est artificialis, sicut minister naturae est artifex, illud nihil est : quia sic potissimum in natura corpus ministraret, et non esset potissimum agens in genere corporum, quod est valde absurdum. Oportet igitur dare necessario, quod motus cœeli sit motus agentis intelligentiae et contemplantis seipsam, et id quod est ante eam, et id quod est post ipsam, sicut diximus.
salvatur cœelum accipiendo exortum ex intelligentia lumen, et ulterius inferendo illud materia. Et hoc valde notabile est : quia per hoc scitur vera cœeli natura, quae non nisi per istam philosophiam poterit determinari : unde sicut cor accipiendo exerit vitam, et accipit ab anima, et exerit in corpus, et hoc est esse cordis secundum quod est cor : ita cœelum accipiendo continue ab intelligentia, exerit per motum lumen intelligentiae, quod est forma esse et vita omnium eorum quae sunt et viva sunt : et ideo cœeli esse salvatum est in motu : nec salvaretur in esse nisi sic continue moveretur : et motus ejus est actus perfectus, sicut et motus cordis in animali.
CAPUT III.
De solutione dubitationis quae fit circa predicta.
Si autem sic dicimus motum cœeli esse motum intelligentiae, sicut manus est mota ab intellectu artificis : tunc natura cœeli se habet ad intelligentiam, sicut natura manus in quantum manus se habet ad artem et intellectum artis : ergo natura cœeli est moveri sic ab intelligentia : et hoc modo salvatur in esse cœeli ut cœelum est, quando intelligentia continue movet ipsum praedicto modo contemplationis : et sic motus ejus non est actus ejus imperfectus, sed potius est actus ejus ultimus ad quem est esse ejus, et in quo salvatur suum esse : et ideo nunquam quiescere potest secundum naturam : esse enim ejus est continue formam luminis intelligentiae moventem accipere et exerere per motum : et ideo sicut esse cordis salvatur in percipiendo vitae actum et exerendo in membra, et quando hoc non potest facere, non est cor amplius : ita in esse cœeli
Dubitabit autem fortassis aliquis dicens quod motus qui continue exit de potentia ad actum, non potest esse actus perfectus : motus autem localis est continue de potentia ad actum, quia de ubi ad ubi : et ideo non potest esse actus perfecctus. Et est ista objectio eorum qui ignorant naturas rerum. Adhuc autem quidam objiciunt, dicentes quod natura cœeli est in termino esse, sicut natura ignis est esse in termino elementorum : et quia sua natura est esse in termino simpliciter, ideo circumvolvitur in illo sicut ignis in sphæra elementorum.
Haec autem irrationabiliter omnino solutio. dicta sunt : cum enim dicitur quod exitus de potentia ad actum non potest esse actus perfectus, hoc non est verum, nisi ubi id unde movetur motum, est simpliciter in potentia, et id ad quod movetur, est simpliciter actus, aut consequens po-
<--- Page Split --->
tentiam in eo quod potentia, aut consequens actum in eo quod actus. Hujus autem exemplum est in motu ad formam. In illo enim id unde est motus, est simplex potentia cum privatione : et locus talis a quo recedit, non est locus ejus, nisi secundum quod est in potentia : et ideo per unum motorem movetur et a potentia et a loco. Similiter id ad quod est motus, est simpliciter actus et finis, et locus ad quem movetur, est simpliciter locus in quo salvatur id quod motum est ad formam : et ideo idem motor movet ad formam et ad locum : sed ubi movetur aliquid perfectissimum in loco suo et non ad aliquam formam in ubi quod reliquit : ita secundum actum est locus ejus, sicut ubi ad quod vadit : et ideo secundum substantiam nunquam mutat locum, sed secundum quamdam formam mutat tantum : et ideo ille motus non proprie est exitus de potentia ad actum, sed est de actu ad actum, et est motus perfectissimi cujus esse est in motu esse, sicut diximus. Quod autem dicitur, quod circumvolvitur non habens quo moveatur, sicut ignis circumvolvitur circa sphæram elementorum, hoc dictum est Platonicorum, qui dicunt igneæ naturæ esse cœlum. Et hoc alibi a nobis est improbatum. Cœlum enim est alterius naturae : et sicut corpus hominis habet esse ab actu vitæ animæ, et sine hoc non haberet esse : ita esse cœli est actus intelligentiae in ipsum, et motus circularis est actus salvans ipsum in hoc esse, et figura circularis datur ei propter motum suæ salutis in esse, sicut datur cordi figura et motus cordis : non enim ambiret materiam in quam agit intelligentia, nisi esset sphæricum : nec undique ingereret formam intelligentiae ipsi materiae, nisi motum haberet circularem et continuum.
Sed contra hoc forte quis objiciet dicens, quod in nulla natura dignius est
propter indignius se : corpora autem celestia digniora sunt quam generabilia et corruptibilia : videtur ergo quod non moventur propter illa, et ut instrumenta eorum : instrumenta enim quæruntur propter materiam in quam inducenda est forma per motum instrumentorum. Hæc autem quæ sic objiciuntur, etiam ante nos a quibusdam soluta sunt 1 : quia cum dicitur cœli motus esse propter sa- lutem sui esse, statim scitur quod cœlum movetur propter seipsum, licet hoc conse- quatur : quia universa salvantur in mo- tu ipsius, sicut et cor movetur secundum systolem et diastolem propter seipsum, licet ex hoc motu sequatur acceptio vitæ, et salus in omnibus membris. Salus enim esse cœli est in continua acceptione lu- minis intelligentiae, et explicatione ipsius per motum : quia per hoc habet esse in quantum est cœlum. Sequitur autem ex hoc, quod tota materia per partes esse accipiat diversum, secundum quod di- versimode elongatur vel obliquatur ad ipsum : et hæc est solutio vera. Cum hoc tamen dixerunt quidam jam, quod non intendit inferiorum generationem per motum suum, sed intelligentiae se assimilare intendit, quæ est causa uni- versorum : hanc autem causalitatem di- cunt esse in hoc quod sicut primus motor causa est per seipsum universo- rum, ita cœli sint causa per motum : et hoc est dictum Averrois : et nihil penitus valet, sicut cuilibet patet, qui ea quæ di- cta sunt, bene intelligit et advertit. Ex omnibus autem quæ dicta sunt, patet quod principia substantiae mobilis et sen- sibilis, sed non corruptibilis, sunt mate- ria et forma : et materia quidem est, quæ est in motu in ubi determinata : for- ma autem quæ est in esse quod dat in- telligentia et actus ejus proprius : et se- cundum naturam salvans in esse ipsum motus est circularis.
<--- Page Split --->
desiderium sapientis, quod est boni simpliciter, et non boni ut nunc, sicut in praecedentibus determinatum est.
Quæcumque autem sic inducuntur ab Improviti opiniis tio opiniis Avićenna omnino sunt erronea et falsa, Avićena sicut in præhabitis est probatum 1. Ille enim intellectus qui est universalium, est quidem speculativus et non activus, Intellectus autem activus duplex est : unus quidem qui per accidens est activus, et alius qui est activus per seipsum. Per accidens autem est activus noster intellectus, qui non agit nisi per formam artis acceptam vel inventam ; per se autem activus est, qui per seipsum et per suam essentiam est activus rerum : et talis est intellectus substantiarum moventium coelos, sicut sæpe diximus : et ideo similis est hic actio actioni virtutis formativæ quæ estin semine, quæ agit diversa in figura et specie, sicut intelligentia et anima : et ideo etiam a quibusdam intelligentia vocatur : et tamen ut agat in materiam quam ambit per spiritum, non indiget imaginatione aliqua. Ita etiam diximus quod corpus cœli perfectissimum corporum est : et quia est sicut instrumentum intelligentiæ, fit in eo forma intelligentiæ traducta in ipsum absque imaginatione : hæc enim forma quia est ad rem et non a re ipsa abstracta, non vadit per viam abstractam, sed per viam compositionis : et sicut desiderium quo movetur, non est alicujus boni quod sit hic et nunc, sed boni simpliciter, et tamen movet hic et nunc : ita etiam intellectus qui est simpliciter intellectus activus, movet hic et nunc, quamvis ipse non sit hic et nunc : hoc enim ideo fit, quia corpus accipit formam ut instrumentum : et ideo accipit eam progredientem in materiam, et habet eam extensam et protensam in motum, quam intellectus habet simpliciter, sicut supra diximus. Unde Avicenna non potest dicere quod hæc imaginatio sit ali-
CAPUT IV.
De improbatione erroris Avicennae.
Est autem Avicennae opinio, quod cœli motor propinquus sit anima, et motor remotus sit intelligentia : et ad hoc quidem non inducit rationem quæ sufficiat ; et est hæc sua ratio cui plus innititur ; quia motus particulæris est motus cœli et partium cœli, qui est ab A in B, et a B in C, et sic continuæ donec perficiatur hic circulus. Igitur iste motus particulæris est a movente cognitionem particularem habente de partibus hujus motus singularis : cognitionem autem singularem de entibus non habet intelligentia pura et simplex : dicit enim quod aliquis intellectualiter cognoscit omnes motus et lunæ, et motus modorum capitis et caudæ draconis, et quantitates eorum secundum omne tempus, quamvis ille intellectualiter sciat rationes eclipsium omnium, non tamen scit hanc eclipsim vel illam nisi per aliquid quod est proprium isti eclipsi et illi : hoc autem quod facit ipsum scire proprium hujus vel illius, non est nisi sensus vel imaginatio : quod ergo propria hujus motus cognoscit, est imaginatio et sensus : quicumque autem motor est hujus cœli, in hoc motu cognoscit hoc ubi et illud, et omnia accidentia hujus motus, ut est hic motus : igitur ille motus non est intelligentia, sed anima habens ad minus imaginationem particularium : cum autem non moveat cœlum nisi per desiderium, concedit Avicenna quod non habet hæc anima desiderium concupiscentiæ vel iræ, sed habet
<--- Page Split --->
cujus sensibilis animæ : sed dicit quod sicut in nobis aliquo modo concepto ab intellectu multiplicantur imaginationes ad illud et affluent desideria, ita multo magis dicit esse in illis corporibus quæ multo perfectiora sunt corporibus nostris : et hoc non est necessarium, sicut prædiximus. In nobis enim quando aliquis multum et arte et exercitio perfectus est, invenitur operans ex intellectu, sive imaginatione, quæ moveatur a natura : constat autem cœlestia corpora esse perfectissima : et ideo tali imaginativa non indigere.
CAPUT V.
De improbatione erroris eorum qui dicunt cœli motorem proximum esse animam imaginativam, et motorem primum esse intelligentiam : et de improbatione erroris eorum qui dicunt, quod non movetur nisi a natura.
Sunt autem quidam qui omnia negant quæ inducta sunt, dicentes cœlos non posse esse corpora per intelligentias animata, accipientes hujus suæ sententiae persuasionem ex eo quod anima est motor multorum : et in hoc differt a natura, quia potentia cum cognitione semper est ad multa. Cum igitur motori semper per contrarietatem respondeat mobile, oportet corpus animatum omne esse compositum ex organis disparibus in figura et compositione propter diversitatem potentiarum animæ. Cum igitur cœlum sit simplex corpus et uniforme, videtur cœlum non esse corpus animatum. Et putant hanc suam objectionem esse valde fortem. Adhuc autem addunt dicentes quod animata quæ moventur a seipsis, standi etiam habent principium in seipsis : cœli autem nunquam stant secundum natu-
ram : ergo non moventur a motore qui sit anima. Amplius omne quod movetur ab ipsa anima, habet instrumenta per quæ explet et perficit motum animalem : cœlum autem non hujusmodi habet instrumenta.
Sed omnia hæc facile determinantur, Solutio, si advertantur ea quæ ponunt Peripatetici, quorum opinionem hic explanamus : quando enim anima intellectualis separata ab aliis accipitur, hoc est æquivoce dicta anima ad alias animas, et est paucæ diversitatis secundum potentias, et est movens corpus, in quo propter ipsius corporis perfectionem, non indiget imaginatione et sensu : et quando sic accipitur, tunc etiam non indiget corpus organorum diversitate, sed indiget tantum quantitate et figura motui suo congruentibus : et hoc jam in ante habitis ostensum est. Si enim securis per seipsam moveretur forma intellectus artificis, non indigeret architectus manu qua moveret securim : et ita est in intelligentia et cœlo : et ideo membris talibus non indigent, quibus indigent inferiora corpora animata : desiderium autem quo movetur cœlum, fluit ab intelligentia in ipsum : et illud est quo corpus considerat esse per 'intelligentiam : et ideo movetur per totum accipiendo ipsius intelligentiæ actum quo sit, sicut diximus in ante habitis : et ideo probatum est quod movetur ab eo quod est impartibile et immobile, non habens aliquam partem penitus. Si autem moveretur ab anima imaginativa, pro certo moveretur a virtute partibili, et non posset movere tempore infinito.
Ad hoc tamen dicit Avicenna, quod solutio. Avieneræ solutio. licet anima-sit virtus partibilis movens cœlum, tamen motus fluit in ipsam ex intelligentia quæ est substantia separata et impartibilis : fluere autem in animam dicit motum per hoc quod dicit in ipsam fluere virtutem motivam : et quia intel- ligentia separata est et impartibilis, et non infinita, nec finita, ideo dicit quod omnia potest movere per tempus infini- tum. Sed hæc solutio non est conveImprobatio.
<--- Page Split --->
niens : quia etiam in alia fluit ab intelligentia virtus motiva, et tamen non movent tempore infinito : et ideo non sic dicendum est, sed potius hoc modo quo nos hanc quaestionem determinavimus supra, ubi solvimus objecta Joannis Grammatici. De principiis igitur incorruptibilis corporis et sensibilis haec dicta sunt.
CAPUT VI.
De improbatione eorum qui dicebant cœlos et animas cœlorum intelligentias constitui ex tribus modis contemplandi.
Est autem non prætermittendum etiam, quod quidam conati sunt dicere multitudinem horum principiorum per modum mirabilem : et huic modo multi posteriorum adhæserunt 1. Cum enim loquuntur de cœlorum principiis secundum esse cœlorum, et animarum principiis secundum esse animarum, et similiter de intelligentiarum principiis quæ sunt inferiores et post esse motoris primi, dicunt primam substantiam non movere cœlum primum, sicut movet proximus motor, sed esse primum motorem. Sed est necesse per modum omnem qui nullo alio indiget ut sit, et nullo modo est in potentia : et ideo ex seipso est ens necesse : et hoc dicunt esse primæ substantiæ proprium : proximum autem suum causatum quod est ex ipso, dicunt esse intelligentiam, quæ quidem contemplatur se, et contemplatur id quod est ante eam, et contemplatur id quod est post eam : et quia hæc inintelligentia non est a seipsa nisi in potentia, ideo cum contemplatur se ut in potentia :
cum autem sit ens necesse, ab alio habet necessitatem essendi quod est ante ipsum : et ideo cum contemplatur id quod est ante se, est ens necesse per aliud. Cum autem contemplatur id quod est post ipsam, contemplatur id quod est in potentia, nec accipit esse nisi per ipsam : et ideo hoc est in potentia plus quam ipsa. Dicunt igitur quod cum contemplatur id quod ante se est, propter quod ipsa est ens, necesse est intelligentia quæ est ens necesse secundum quod est intelligamentia : cum autem contemplatur se, efficitur causa animæ quam movet intelligentia, quæ est movens cœlum per virtutem quam intelligentia influit ipsis : et cum contemplatur id quod est post ipsam, quod est anima quæ est principium corporis, efficitur cœli causa quod movetur per animam illam : contemplationem enim dicunt esse luminis irradiationem, et lumen illud dicunt factivum substantiarum. Si autem quæritur, qualiter secundum hoc in esse deducitur secundi ordinis intelligentia ? Dicunt iterum, quod ex contemplatione primæ intelligentiæ qua contemplatur causam primam, fit conjunctio luminis intelligentiæ contemplantis cum lumine primæ causæ contemplatæ : et hæc luminum applicatio est determinatio primi luminis simplicis : et ex hoc surgit secundi ordinis intelligentia. Et cum hoc iterum contemplatur causam primam et primi ordinis intelligentiam, ipso lumine quod universaliter activum est, fit intelligentia ex triplicato lumine : et hoc fit tertii ordinis intelligentia : et sic descendendo fiunt intelligentiæ decem, ut dicunt, quarum novem præsident novem cœlis quos tantum dicunt esse. Decima autem præsidet sphæræ activorum et passivorum : et hæc est quæ irradiat super animas nostras et lumine suo agit in eis : et dum quælibet contemplatur se, fit causa animæ : dum autem contemplatur id quod est post se,
<--- Page Split --->
fit causa corporis illius animae, super quam irradiat. Si autem quaeritur ab istis, secundum quem modum hujusmodi contemplatio sit causa esse intelligentiae, et animae et corporis? Dicunt, sicut et nos diximus, quod contemplatio ista est in lumine universaliter activo, quod per seipsum est causa entis. Hoc igitur in seipso causa est intelligentiae primae : reduplicatum autem et determinatum cum lumine intelligentiae fit causa aliarum intelligentiarum : sed ubi umbratur, fit causa animarum, et mixtum materiae in contemplatione animae quae est causa et actus corporis, fit constitutivum corporis. Sed si nos quaeramus ab istis, quid fundat lumen contemplationis istius ad hoc quod efficiatur id quod est intelligentia una et alia? tunc non est sufficiens dictum eorum : quia ex quo lumen contemplationis est faciens esse est actus ejus, oportet quod aliquid fundamentum ejus sit per quod intelligentia ejus efficiatur hoc aliud : hoc enim est impossibile dicere istis, praecipue cum dicant quod intelligentiae non dividuntur divisione materiae, sed divisione formae tantum.
Nos autem qui non ponimus animas alias nisi intelligentias, causas istius divisionis superius assignavimus 1 : similiter autem et Theologi qui intelligentias multas ponunt separatas, et animas ponunt individuantes eas esse materiam, quae tantum substantiali forma determinatur, et non quantitate, vel contrarietate. Adhuc autem qualiter possit probari, quod hujus contemplatio prioris faceret intelligentiam? cum secundum lumen conjunctum primo nihil accipiat impuritatis vel inferioritatis : et ideo videtur quod ex illo non resultaret intelligentia secundi ordinis, sed aequalis primae intelligentiae vel nobilior ea. Adhuc autem cum dicitur, quod intelligentia contemplatur se, et sic est in potentia, et
non ens necesse, et ex hoc producitur anima, cujus modi genus causandi est illud, videtur quod nullum : quia licet illa non sit ex se id quod est ipsa, tamen cum contemplatur seipsam, est in actu, et lumen nihil videtur habere impuritatis. Adhuc autem contemplatur id quod est post se, et per hoc dicitur esse causa corporis : hoc enim non videtur habere perfectam causalitatis rationem, nisi forte velint dicere quod contemplari est facere per lumen intellectus activi : et tunc dicitur melius quod lumen conferminatum ad id quod est post se, in materiam facit formam cedi. Adhuc autem isti non possunt reddere rationem, quare stet ista contemplatio in decem ordinibus intelligentiarum, et non 'multiplicetur multo amplius : et ideo non videtur esse rationabile quod dictum est.
CAPUT VII.
De duobus viis quibus processerunt antiqui Philosophi in cognitione principiorum substantiae.
Sicut autem nos in praecedentibus diximus, aut via Platonis, aut via Aristotelis oportet nos incedere in materia ista de qua loquimur. Platonis autem via fundatur super propositiones probabiles, non necessarias, quod videlicet incorporeum sit ante corporeum, et simplex ante compositum, et quod primum principium universi esse sit ens primum non conjunctum corpori, nec in genere existens cum aliquo entium causatorum, et quod conspici non valeat nisi ab aliquo vix et raptim, qui totum a carne mentis separavit contuitum : et quod hic numerus
<--- Page Split --->
non sit, sed potius unitas pura et bonitas et causa esse omnium : et quod proximum quod est juxta hoc, sit binarius, qui conficitur ex luce primae causae et materia, quae non in forma simplici determinatur : et quod tertium ens in genere, non in numero, est corpus simplicius omnibus quod est circulare. Et sic descendendo oportet nos contexere entia donec veniamus ad ea quae sunt ex materia agentium et patientium et simplicium, ex quorum commixtione fiunt composita, quae secundum variationem minorem et majorem accipimus primo mixta tantum, et deinde mixta et complexionata, in quorum commixtione plus receditur ab excellentia contrarietatis quam in his quae mixta sunt tantum, et ideo sunt animata : et his quae complexionata sunt, ponimus gradus, donec aliquid recedat ab excellentiis in tantum quod appropinquat aequalitati cœeli, et huic damus animam rationalem. Et ponemus datorem formarum triplicem, primam quidem causam quae dat formas primis substantiis separatis, et sementem dat omnium aliarum formarum. Secundum autem, qui dat corporibus cœelestibus, et ille est multiplex, et dat orbibus et stellis de luce sua animas et sementem formarum inferiorum quae sunt composita. Tertium autem qui praest his quae sunt sub luna dando formas illis, et aliquem sementem materialium formarum, quam vocant intellingeiam, quae irradiat super animas et separata. Et dicemus omnem motum non esse nisi praeparationem. Formam autem non extrahi de potentia ad actum, sed potius dari a datore formarum secundum quemlibet ordinem. Materiam autem dicemus non fieri, sed esse matrem, quae concepto semine datoris formarum secundum triplicem ordinem distinguitur per partes, et dividitur in entia secundum proportionales numeros uniuscujusque entis.
Aristoteles autem non dicit aliquid in his nisi per demonstrationem : et quia non potest esse demonstratio primorum
per causam, ideo contentus est de demonstratione quia, quae est per effectum. Cum autem probatum sit omne corpus moveri ab aliquo quod non est corpus, si corpus illud per se moveatur, ipse per numerum motuum concludit numerum motorum qui non sunt corpora : et cum numerus motum superiorum totus sit infinitus secundum tempus, ita quod quilibet est infiniti temporis, et motus infinitus non potest esse nisi motoris separati et impartibilis, concludit totum numerum motorum esse substantias separatas et impartibiles. Impartibilia autem non possunt esse formae corporales, vel virtutes in corpore, nec habere divisionem talium potentiarum quales operantur in organis corporum, et ideo sunt intellectus puri separi: et quia unus est mundus, et unus dominatus, et quia spharea est intra spharam contenta, ideo oportet ordinem esse talem in motoribus qualis est in motis: et ideo necesse est esse principium, qui sit motor immobilis a nullo accipiens, et omnia largiens substantiali suo motu. Et quia nihil movetur nisi ad bonum suum secundum esse: et ideo oportet motorem esse moventem ut bonum et optimum, et desideratum ab his quae moventur. Sed quia nobis incerta sunt tria circa ea quae moventur, ideo dubitavit Aristoteles de tribus illis, et non certificavit ea per demonstrationem. Incertum est enim nobis, utrum unum corpus pluribus moveatur motibus, an uno tantum. Incertum etiam nobis est, utrum ab uno corpore quod est stella, virtus motiva fluat in orbem, vel an stella moveatur motu orbis sui tantum et non per se. Incertus etiam nobis est numerus motorum corporum cœelestium cum motibus suis. Et ideo Aristoteles dubie locutus est de istis : per rationem autem certam nihil potest comprehendi esse extra hoc. Et ideo penitus de illis aut nihil dixit, aut etiam talia esse reprobavit. Quidam autem neutram istarum sequuntur viam, putantes incedere per viam philosophiae, et confundunt philo-
<--- Page Split --->
sophiam in theologiam, dicentes quod in veritate ab uno simplici primo agente per essentiam non est nisi unum : si ergo quod est ab ipso, sit multum et multiplex, non agit per essentiam : videmus autem unum cœlum non produci in esse per alterum, nec omnino generari cœlum ex materia, et ipsum esse multiplex valde : oportet igitur quod producatur in esse per aliquid agens per electionem : hoc enim multa agit unum existens sicut vult, et causat ex nihilo, cum non indigeat præjacente materia propter excessum infinite virtutis ipsius super omne agens : sed sicut nos in antehabitis
protestati sumus, nos istas positiones non prosequimur : quia non suscepimus in hoc negotio explanare nisi viam Peripateticorum : quæcumque autem Plato dixit, habeant firmitatem quam possunt, donec forte ab aliquo explanentur : theologica autem non conveniunt cum physicis in principiis, quia fundantur super revelationem et inspirationem, et non super rationem : et ideo de illis in philosophia non possumus disputare. Quæcumque autem alia hæc dicenda forent de substantia mobili et sensibili et incorruptibili, in primo et secundo libro de Cælo et Mundo sunt explanata.
<--- Page Split ---> TRACTATUS I
DE POSITIONIBUS EORUM QUI MATHEMATICA PONUNT ESSE PRINCIPIA.
CAPUT I.
De quo sit intentio, et de divisione opi- nionum hic introducendarum.
In Philosophia, lib. 1. de quibus nunc locuti sumus, quidam penitus aliter tradiderunt, et horum erro- rem oportet nos manifestare: unde sic- ut a principio istius scientiae posuimus falsas eorum positiones qui de principiis substantiae quae est verum ens, mentiti
sunt, ita nunc in hujus sapientiæ fine manifestabimus errorem eorum qui de principiis substantiæ triplicis falsa tra- diderunt. Dictum autem a nobis jam de substantia quæ est principium proximum et proprium sensibilium in principio un- decimi libri quem jam prosecuti sumus. Diximus autem ibi in methodo: determi- navimus enim de materia physicorum corporum quæ sunt sensibilia et corru- ptibilia, et posterius determinavimus de ea substantia quæ est principium eorum- dem corporum quæ est secundum actum, et est forma, quæ licet secundum se sit prior materia, tamen in substantiis quæ vere physice sunt determinatæ actione et passione contrariorum, posterior est for- ma: quia concepta sunt cum materia:
<--- Page Split --->
et in eis materia recipitur in diffinitionibus earum, et etiam in eis praecedit potentia actum. Quoniam vero nostra perscrutatio in qua nunc sumus, est utrum est aliqua substantia quae sit praeter sensibiles substantias immobilis et aeterna, quae sit principium sensibilium substantiarum, an non est. aliqua talis : et si est aliqua talis substantia, perscrutatio nostra est, quae est illo. Ideo primum speculanda sunt quae ab aliis sunt dicta, ut errorem eorum videntes, non assentiamur his qui non bene dixerunt. Si quid autem aliqui bene dixerunt, quod est dogma commune nobis et illis, separatim pro honore auctoritatis eorum attribuatur illis : sic enim nos utentes dogmate communi graves non reputabimur, tanquam impugnatores eorum. Non enim grave sed amabile reputari debet, si unus aliqua melius quidem dicit, et alter utens eisdem ad suorum dictorum confirmationem, dicit ea non deteriora faciendo per impugnationem. Dicta igitur Antiquorum de principiis substantiae summatim perstringentes, dicimus quod eorum qui separata ponebant esse principia substantiae, duae sunt opiniones, quarum una quidem dicit substantias illas quae sunt principia substantiae, esse mathematica, sicut numeros quosdam, et lineas quasdam, et alia mathematica cognata istis. Alia autem dicit esse principia substantiae omnes ideas. Iste tamen opiniones in seipsis differunt. Quidam enim istorum in duo genera reducunt, in unum quidem ideas, in aliud vero mathematicos numeros, ideo quod numerum dicunt proportionem quae invenitur in principiis secundum quod principia sunt, quibus proportionibus principiorum ligantur entia ad invicem : ideas autem dicunt formas simplices, ad quarum imitationem et sigillationem formantur substantiae. Alii autem utrorumque horum, idearum videlicet et mathematicorum numerorum dicunt esse unam naturam generis communem : ideo quod etiam ideae non formant entia nisi sub quadam numeri pro-
portione : quia aliter idea non esset hujus idea, et idea unius non differret ab idea alterius. Alii etiam de eadem secta existentes, dicunt quod non sunt aliquae substantiae quae sint principia nisi mathematica : et hoc ideo est, quia non putabant esse substantiam aliquam nisi corporalem tantum, sicut nos in ante habitis ostendimus, et illam putabant componi lineis et superficiebus : lineas autem et superficies putabant esse ex numeris : eo quod dicebant punctum esse unitatem addita positione, et unitatis fluxum facere lineam : et sic principiabant entia quae vere sunt entia : et omnia alia dicebant esse substantiarum qualitates, ita quod etiam animam dicebant quamdam numerorum harmoniam, et potentias animae causari ex mathematicis reflexis lineis et circulis, sicut nos in primo de Anima determinavimus.
In disputatione igitur ista primo perscrutandum est de his qui ponunt mathematica esse principia, et nullam eis aliam addunt naturam quae cum eis sit substantiae principium, sicut faciunt illi qui quaerunt utrum ideae sint, aut non sint : et si sint, utrum sint principia et tales substantiae quae faciunt substare entia, vel non. Illi enim quaerunt aliquid addere mathematicis quae cum eis sint principia : sed nos principium hujus quaestionis ponemus quasi apud mathematica solum sit ratio principii, sive ipsa mathematica sint per se separata secundum esse, sive non sint secundum esse separata. Et si non sint, quaeremus quomodo sunt, et quomodo sint secundum esse separatum illa quae sunt post ista mathematica quae principiantur ab ipsis : et postea quaeremus quae sunt convenientia simpliciter et secundum se ipsis ideis : et quaeremus etiam de omnibus quae divulgantur de principiis substantiae gratia legis : leges enim diversarum gentium multa de principiis talibus divulgaverunt, loquendo de diis utentes rationibus vulgaribus, quae sunt extra modum philosophiae, quia metaphoris et fabulis
<--- Page Split --->
loquuntur de hujusmodi : et sic loqui non est physicum, cum, sicut dicitur in secundo Topicorum, hoc peccatum sit in problematibus. Amplius autem oportet uti plurima ratione inter omnes quaestiones ad illam perscrutationem quando perscrutabimur si substantiae quae sunt principia omnium, sint numeri vel ideae : oportet enim prius perscrutari an ideae sint, et illa est tertia quaestio : una enim est an ideae sint, et secunda an ideae numeri sint : et tunc restat tertia quaestio si ideae numeri existentes sint principia substantiarum et substantiae" : quia quod principium est substantiae, est substantia. Si enim sunt mathematica, sicut quidam dicunt, quod aut sint in sensibilibus secundum esse, aut quod habeant esse separatum a sensibilibus : et hoc modo etiam alii quidam dixerunt, aut forte neutrum horum est verum : quia aut non sunt, aut sunt alio modo, quod videlicet secundum esse sint conjuncta sensibilibus, et secundum rationem sint separata : hoc autem modo si sunt, non erit nobis dubitatio de esse mathematicorum : quia scimus quod secundum esse sunt in sensibilibus, sed de modo essendi est dubitatio : et haec quaestio quidem ita divisa est ut diximus : et ideo prius disputandum est de mathematicis antequam de ideis disputemus : hoc enim modo tenebimus etiam ordinem philosophorum : quia priores fuerunt qui mathematica dixerunt principia esse, quam illi qui ideas esse principia primitus invenerunt.
CAPUT II.
Et est disputatio contra eos qui Mathematica separata esse et subjectum habentia dicebant esse in sensibilibus.
cemus hoc primum, quod mathematica subjecto et esse separata impossibile sit esse in sensibilibus, ita quod simul sint cum plasmate sive cum individuo sensibili, quod per naturam plasmatur et habet multas rationes : si enim simul sint cum plasmate, oportet quod duo solida simul sint in eodem loco. Nos autem jam diximus in hujus sapientiae tertio libro, quod impossibile est duo solida esse in eodem loco : quia sicut ostendimus in Physicis, si duo solida sunt in eodem, duo solida erunt unum solidum. Amplius si mathematica concedantur esse cum sensibilibus, et quod tamen sint secundum esse et subjectum separata, et non sint mensura sensibilium, sed quasi in eis et cum eis existentia : tunc ejusdem rationis est concedere etiam alias naturas et alias potentias esse in sensibilibus, et quod nulla natura sit separata ab ipsis per locum : et hoc est falsum, et contra ea quae in undecimo hujus sapientiae libro probata sunt. Et hae rationes in tertio hujus sapientiae libro a nobis superius sunt inductae, cum de dubitabilibus hujus scientiae disputaretur.
Ad haec autem quae dicta sunt, dicemus quod sequitur, quod quodcumque corpus impossibile est dividi ex dictis istorum. Nam si dividitur corpus, oportet quod secundum istos dividatur secundum componentia : dividetur ergo secundum superficies ex quibus componitur. Et eadem ratione quia superficies, ut isti dicunt, componitur ex lineis, dividetur secundum lineas : et ulterius quia linea componitur ex punctis, dividetur linea secundum puncta : igitur si puncta impossibile est dividere, ita quod secundum puncta fiat divisio, eo quod divisio continuì nunquam stat in indivisibili, tunc etiam sequitur quod non fiet divisio superficiei secundum lineam : et si non potest fieri divisio secundum lineam, tunc etiam secundum alia non potest fieri divisio, quae aliquo modo sunt indivisibilia : et hoc sequitur generaliter in omnibus quae dicuntur componi ex hujus
<--- Page Split --->
principii, quæ sunt puncta, lineæ et superficies. Quæramus igitur ab istis, quid differat dicere quod dicamus sensibilia quidem esse tales naturas quæ componantur ex punctis et lineis et superficiebus, aut quod dicamus sensibilia quidem non esse naturas sic compositas, sed quod quædam naturæ mathematicæ sint in eis, quæ talem habent compositionem? idem enim inconveniens sequitur utrobique. Si enim concedatur, sicut dictum est, dividi sensibilia, sequetur quod eadem ratione sic dividuntur mathematica quæ sunt in ipsis: aut oportet dicere quod nec sensibiles substantias verum sit sic dividere, nec etiam possibile sit dividi sic naturas separatas quas mathematicas esse dicunt: nam si concedantur esse solida separata quæ diversa sint ab his quæ sunt sensibilia, licet localiter sint in ipsis et sint principia eorum, et sint priora ipsis sensibilibus: tunc cum sicut solidum sensibile se habet ad solidum mathematicum, ita superficies sensibilis se habeat ad superficiem mathematicam, et linea ad lineam, et punctum ad punctum, necesse est etiam alias esse superficies separatas in istis superficiebus, et lineas in lineis, et puncta in punctis quæ sunt præter superficies illius solidi mathematici, quod est in solido sensibili, et præter lineas ejus et præter puncta et sint separata. Hujus autem consequentiae ratio est, quia semper non composita principia sunt priora compositis. Si igitur corporibus sensibilibus priora sunt corpora non sensibilia, eadem ratione superficies sunt priores superficiebus: et oportet quod illæ superficies sint priores etiam illis superficiebus quæ in immobilibus, sive mathematicis solidis, quæ sunt secundum se habentia esse et subjectum. Et hujus causa est, quia conceditur quodlibet principium secundum esse et subjectum prius esse principiato: et cum hoc conceditur superficies esse principium solidi. Oportet igitur dicere, quod aliqua sunt plana et lineæ secundum esse et subjectum ab eis quæ sunt in
solidis, sive cum solidis separatis : dicunt enim illi quod aliqua simul sunt cum mathematicis solidis sicut composita cum ipsis : et alia sunt priora mathematicis solidis, sicut principia quæ, ut dicunt, secundum esse et subjectum priora sunt ipsis. Eadem autem ratione et harum superficierum quæ secundum esse separatæ sunt a solidis, erunt lineæ principia, et ideo separatum esse habentes, et illis lineis, quia et ipsæ compositæ sunt ex indivisibilibus lineis, ut dicunt, oportet esse alias priores lineas, et illis oportet esse priora puncta per eamdem rationem : et his lineis indivisibilibus oportet adhuc priora esse puncta separatum esse habentia : quia, ut dicunt, principia illarum sunt puncta. Sed illis non amplius, ut dicunt, non sunt amplius priora puncta alia : quia illa sunt principia prima secundum opinionem istorum. Dicunt enim quod si istis essent adhuc priora alia puncta, fieret absurda congeries et infinita : quia et eadem ratione et illa puncta et superficies et lineæ haberent alia se principientia, et procederetur in infinitum, si semper puncti punctum, et lineæ linea, et superficiei superficies esset principium. Prædicto autem modo accidit, quod solida quidem sunt unica sive unius generis, quæ sunt circa sensibilia, et illa quæ sunt in mathematicis : et sic sunt duo genera solidorum : et superficies quæ circa solida sunt, sunt in his solidis sensibilibus et mathematicis, quæ sunt similiter duo genera superficierum quibus unum additur genus superficiei, quod est principium solidi. Et sic sunt tria genera superficierum : unum quidem quod est principium, et duo principiata. Sed lineæ vere existentes sunt quaternariæ : sunt enim sensibilium et mathematicorum lineæ in solidis ipsis, et lineæ superficierum in ipsis superficiebus, et lineæ divisibiles quæ sunt principia istarum, et lineæ indivisibiles quæ sunt principia linearum divisibilium. Puncta autem secundum hoc accidit esse quinaria, quorum primum est principium, et secun-
<--- Page Split --->
dum est substantia lineæ indivisibilis, et tertium substantia lineæ divisibilis quam facit fluxu suo : lineam enim indivisibilem, sicut dicunt isti, non facit fluxu, sed positione et contactu : quartum autem est non secundum se substantia, sed per lineam, cujus ipsum punctum substantia est : et est illud quod est in superficiei terminis : quintum autem longius adhuc est substantia corporis per hoc quod est substantia lineæ, et superficiei. Et secundum istum modum solida secundum esse sunt duo, et superficies tres, et lineæ quatuor, et puncta quinque, ex quibus est esse quod est : nullus autem posuit istorum puncta esse principia sensibilium : quia licet corpori accidat divisio in infinitum, et etiam corpori mobili secundum quod est mobile tantum, tamen non accidit corpori sensibili secundum quod est sensibile. Isti autem dicebant quod ideo corpus dividitur in infinitum, quia componitur ex infinitis punctis et superficieibus et lineis : et ideo sextum genus punctorum non addiderunt.
Sunt autem qui ista numerant secundum esse principiorum et principiatorum, ut dictum est, et sic stant in dicto numero. Et sunt qui ista numerant secundum materiam, et isti dicunt ea esse infinita : quia sic linea componitur ex punctis infinitis. Et quidem prima via est Platonis. Secunda autem Democriti. Nos autem ab his qui numerant ista secundum esse formale principiorum et principiatorum quaeramus, circa quæ enumeratorum erunt scientiae mathematicæ ? non enim potest dici quod scientiæ mathematicæ sint circa illa plana, et circa illas lineas, et circa illa puncta quæ sunt in solido immobili : omnis enim scientia præcipue doctrinalis, quæ demonstrativa est, semper est circa ea quæ natura priora sunt inter ea de quibus est : sed sunt puncta et lineæ et superficies natura priora quam illa quæ sunt in solido immobili, et sunt illa quæ sunt principia ipsius solidi. Hoc autem est absurdum : quia nos scimus scientias mathematicas esse de
his quæ sunt secundum esse in solido non modo mathematico, sed etiam sensibili : et si alia essent quæ secundum esse et subjectum differunt ab istis, pro certo scientiæ mathematicæ essent de illis, et non de istis. Et eadem ratione est de numeris quos quidam istorum dicunt esse principia : secundum istos enim, ut diximus, puncta principiantur ex unitatibus : et sic quædam unitates quæ sunt principia punctorum, erunt secundum esse et subjectum separatum præter singula puncta : non essent enim substantiæ nisi haberent separatum esse et subjectum : et sic erunt unitates separatum esse habentes præter singula entia singularia, sive sint sensibilia, sicut corruptibilia et mobilia, sive sint intellectualia, sicut mathematica : igitur diversa essent genera mathematicorum numerorum, quod est iterum inconveniens : quia tota arithmetica est de his numeris quæ secundum esse sunt in sensibilibus et intelligibilibus.
Amplius quaeramus ab istis, quomodo contingit solvere ea quæ determinata sunt supra in hujus sapientiæ libro tertio ? ibi enim quaesivimus, si tot, ut dictum est, sint genera mathematicorum circa quæ sit astrologia ? Astrologiam enim videmus esse simul circa corpora sensibilia et mobilia quæ sunt cœlestia, et etiam circa ea circa quæ est geometria : quia cum cœlum consideret et motum ejus, non considerat ipsa nisi secundum quantitatem absolutam. Quomodo autem possibile est esse cœlum, aut aliud quodcumque corpus quod motum habet præter hoc cœlum et præter hoc corpus motum, circa quod fit astrologia, quæ, ut dicunt, non est de sensibili, sed de alio quod secundum esse et subjectum diversum et separatum est ab isto ? Similis autem quæstio est de scientia optica sive perspectiva, et scientia harmonica sive musica : istæ enim secundum ea quæ dicta sunt, cum sint scientiæ, non possunt esse de sensibilibus : cum tamen vox circa quam est harmonica, et visus circa quem perspectiva, non sunt
<--- Page Split --->
nisi circa sensibilia et singularia : et cum sunt circa sensibilia et singularia, tunc palam est quod oportet eos dicere, quod sunt alii sensus et alia sensibilia secundum esse quam ista : et tunc quaeremus quid magis habent illa singularia et illi sensus quam ista singularia et isti sensus? et si non potest inveniri, tunc oportet quod etiam animalia concedantur eadem esse illa et ista : et tunc sequitur quod illa et illi sensus sint idem cum istis. Igitur et harmonica et perspectiva sunt circa illa, et similiter aliae scientiae mathematica.
Amplius autem a mathematicis describuntur quaedam quantitates in figuris, et describuntur universaliter, ita quod quidquid demonstratur de illis, universaliter demonstratum est de omni quantitate consimili : quia igitur omne universale abstrahit ab hoc et ab illo. Ista sunt quaedam quantitates mediae, quae sunt secundum esse in istis et in illis, et in omnibus aliis, licet secundum rationem abstrahant ab omnibus. Si ergo omnia quaecumque in abstractione accipiuntur, sunt substantiae, tunc etiam ista sic descripta erunt quaedam substantia media, quae secundum rationem separata est ab idealibus primis substantiis, et a mathematicis quae illi media dicebant esse inter sensibilia et ideas : et haec substantia sic descripta erit nec numerus, nec puncta, nec mensurae, nec tempus, nec aliqua quantitas mathematica vel sensibilis : et totum habebit esse secundum istos : quia, ut dicebant, esse quod est separatum secundum rationem, est separatum secundum esse. Hoc autem est impossibile : quia hoc dato, pro certo iterum fieret abstractio universalis ab illo : quia ab omni eo quod habet esse separatum secundum subjectum, fit universalis abstraction. Si autem hoc est impossibile, quod sic universaliter descripta habeant esse separatum, tunc eadem ratione palam est, quia impossibile est etiam ea quae mathematica esse dicuntur, secundum esse separata esse a sensibilibus, sed
potius totaliter sive universaliter contingit per consequentiam contrarium veri et contrarium eis quod consueti sumus suscipere in philosophia : si quis ponat sic esse ipsa mathematica, ut separata quaedam sint substantiae vel naturae quae esse et subjecto diversae sint a sensibilibus : quia sicut diximus, si sic sint ista mathematica, necesse est quod sint priora sensibilibus mensuris, non solum secundum rationem, sed etiam secundum esse, et substantiam, et tempus : et secundum veritatem sunt e contrario posteriores eis generatione, et secundum esse et tempus : nam sicut diximus in fine primi Physicorum, imperfecta mensura quae determinat materiam, generatione quidem prior est, et substantia generata sensibilis est posterior, sicut inanimatum prius est generatione animato, et sicut potentia prior est actu : sed perfecta et determinata mensura et figura generatione est posterior.
Amplius cui et quando erunt unum mathematicae mensurae ? oportet enim quod si principiant generatum sensibile, quod etiam faciant ipsum actu unum et non multa, sicut determinatum est in antecedentibus istius sapientiae libris septimo et octavo : et hoc quidem non videtur convenire mensuris mathematicis, quas illi substantias dicunt esse sensibilium : quia una quae sunt haec in sensibilibus, sunt una formae et actus, sicut una animae quae est perfecta anima, aut una parti animae, quae non est perfecta anima, sed pars partis animae, aut una alicui alii rationabili formae quae facit unum. Sin autem non sic fiant unum, tunc sunt multa congregata et dissolvuntur in ea ex quibus congregata sunt. Quaeramus igitur ab istis, cum illa mathematica quae dicunt esse substantias sint divisibilia, et quanta ex infinitis congregata, quae sit causa quod sint unum, et quod accidit eis unitas qua unum faciat id cujus ipsa dicuntur esse substantia et principia ? non enim poterit hujusmodi causa rationabilis assignari.
<--- Page Split --->
Amplius hoc idem generationes ostendunt. Si enim generationes sensibilium perfectorum consideramus, quae sunt animata, primum quod in generatione est secundum diametrum quae est in longum supra et infra ex eodem procedente spiritu sanguinem et sperma, et deinde fit generatio in latum ad dextrum et ad sinistrum, et postremo fit distributio generati in profundum ab ante et retro : et tunc dimensio generati habet finem. Si ergo quod generatione est prius, est substantia posterius, et e converso, sicut ostensum est in nono hujus sapientiae libro 1, corpus quod est secundum diametrum in profundum acceptum, erit prius substantia quam planum et longum : et ideo etiam secundum dimensionem profundi erit perfectum et totum : vel, ut magis physice loquamur, sic erit animatum et habens esse singularis generati. Et ideo etiam principium vitae secundum profundum est quod est cor in medio profundi positum inter ante et retro. Sed longitudo quae est linea, quomodo dicitur animata, ut principium vitae sit secundum ipsam ? aut quomodo dicetur superficies quae principium est latitudinis, animata ut secundum ipsam sit principium vitae ? Hoc enim axioma sive dignitas quam illi dicunt communem animi conceptionem esse, est supra sensus nostros : nos enim videmus sensibiliter, quod anima quae dat esse et facit unum, est secundum dimensionem corpoream quae est profundum, et non secundum dimensionem longitudinis et latitudinis : igitur longitudo et latitudo non sunt substantiae et principia corporis sensibilis perfecti secundum generationem : lapides enim et metalla et hujus sensibilia sunt perfecta coagulatione, et non sunt perfecte formata et natura. Et ideo in his non ita expresse videtur, quod dimensiones mathematicae non sunt principia et substantiae sensibilis substantiae.
Amplius secundum istos corpus mathematicum quaedam est substantia, eo quod jam habet perfectum esse, ut dicunt. Similiter autem et linea sunt substantia quaedam. Dicunt enim isti quod sunt sicut forma et species quaedam : ergo linea se habet ad ea quorum est linea, sicut anima qua est actus animatorum : linea enim non habet se ad ea in quibus est velut materia et corpus : nihil enim constituitur materialiter ex lineis et superficiebus inter substantias sensibiles, nec etiam ex punctis videtur aliquid constitui, quod sit potens potentia materiali. Si autem essent haec aliqua substantia materialis, tunc videretur quod paterentur et susciperent talem materia potentiam cujus perfectio esset actus, et subjicerentur generationi. Cum autem nihil horum patiantur linea et superficies et puncta ut sint substantiae, ut isti dicunt, oportet quod sint forma sicut anima. Si autem sic se habent, tunc oportet quod sint priora secundum rationem. Sed oportet nos distinguere inter ea quae sint ratione priora, quod etiam secundum substantiam sint priora : quacumque enim aliquis non supponit esse separata, possunt esse ratione priora et non substantia : sunt enim talia ratione consecutionis priora, et non ratione diffinitiva : et ideo sunt ratione priora in quantum sunt rationes ex rationibus sive ratiocinantibus quibusdam sumpta. Quacumque autem tali ratione sunt priora, non existunt simul secundum naturam, sed unum est prius altero. Et hujus exemplum est : quia si dicamus, sicut et verum est, quia nulla passiones sive accidentia habent esse praeter substantias, sicut est motus et album quod semper est in substantia, tunc scimus quod secundum rationem consequente albo homine prius est album : quia sequitur quod si albus homo est, quod album est, et non convertitur : et tamen album non
<--- Page Split --->
est prius secundum substantiam quam homo albus, quia si prius esset secundum substantiam, tunc oporteret quod haberet esse separatum sicut substantia : non autem est separate passio aliqua, sed semper est cum integro, composito videlicet quod est subjectum ejus. Integrum hoc voco totum congregatum, sicut est homo albus. Patet igitur quod non hoc est generaliter verum quod dicunt isti, quod omne quod sit ex ablatione se habens ad alterum, sit prius illo secundum substantiam : nec e converso generaliter est verum, quod omne quod se habet ad alterum ex additione, sit posterius : ideo enim punctum dicebant esse prius linea, et lineam prius superficie, et superficiem prius corpore : quia punctum ex ablatione se habet ad lineam, et linea ad superficiem, et superficies ad corpus, corpus autem ex additione ad superficiem, et superficies ad lineam, et linea ad punctum : albus enim homo dicitur ex additione albi, et tamen album non est prius albo homine, nec homo albus posterius est albo : igitur a simili non sequitur quod puncta et lineae et superficies sint magis substantiae quam corpora, propterea quod ex ablatione se habent ad illud : nec sequitur ista mathematica priores esse substantias istis sensibilibus, propterea quod ista ex additione se habent ad illam : prioritas enim illa non est substantiae, sed rationis qua totum congregatum ponit partem, et non convertitur. Dictum est igitur a nobis sufficienter quod mathematica separata a sensibilibus non possunt esse alicubi.
CAPUT III.
Et est conclusio ex inductis, quale esse habeant Mathematica, et quod non sint principia sensibilium substantiarum, et qualiter orationes et demonstrationes sunt de ipsis.
Si autem exempla sensibilia non pos- 1n Philosolasopho ubi sunt esse alicubi, nec etiam in sensibilibus supra. ipsis contingit ea esse, ita quod sint substantiae, sicut illi dicunt, palam est quia alterum oportet dicere, quod videlicet totaliter aut non sunt, sicut ea quae nihil sunt : aut oportet dicere, quod sunt quodam modo, ita quod secundum esse in sensibilibus sint, et secundum rationem diffinitionis sint separata, sicut ea quae in sua diffinitione non concipiunt materiam sensibilem : et haec est veritas : et ideo non sunt principia. Unde non est dicendum, quod simpliciter sint : quia non sunt simpliciter, nisi quae esse et subjecto sunt separata : dicitur enim esse multipliciter : et ideo ista dicimus esse sicut esse dicuntur universalia in mathematicis quae considerantur non concepta cum materia sensibili : sunt enim ista de separatis a materia sensibili circa quantitatem continuam et discretam, quae sunt mensurae et numeri. Sunt autem de his quae diximus non in quantum sunt talia qualia sunt illa quibus convenit habere mensuram : quia sic essent subjecta et substantiae mensuratae : nec etiam illa quae sunt de numeris, non de eis ut de quibusdam divisibilibus, quia illa sunt numerata in quibus divisio est causa numeri, et sunt substantiae divisae numeratae : sed potius est ipsa mathematica de numero quo numeramus non concepto cum divisis vel divisibilibus numeratis. Si autem sic est, quod scientia
<--- Page Split --->
est de mensura id quod habet mensuram, et est de numero non concernendo divisum vel divisibile quod numeratur, tunc etiam contingit de sensibilibus mensuris esse orationes diffinitivas et demonstrationes, non in quantum sunt sensibilia, sed in quantum sunt talia, hoc est, mensuræ et numeri : sic enim de sensibilibus non in quantum sunt sensibilia, sed in quantum sunt mota solum, multæ sunt rationes, quæ non conveniunt sensibili in quantum est sensibile, sicut in sexto Physicorum ostendimus : et illæ rationes sunt extra unumquodque talium sensibilium, et sunt extra ea quæ accidunt sensibili in quantum sensibile : quia sunt de mobili tantum in quantum est mobile, præter quam quod concernatur de forma sensibilitatis : et tamen non oportet quod mobile propter hoc sit secundum esse et subjectum separatum 'a sensibilibus, aut etiam motus : quia etiam de motu sunt multæ rationes quæ conveniunt ei in quantum est actus mobilis, et non conveniunt ei in quantum est actus sensibilis 1. Nec oportet propter hoc quod motus habeat esse separatum a sensibilibus, aut non est extra sensibilia, quod sit quædam distincta et determinata natura in sensibilibus quæ non habeat esse in ipsis nisi sicut in loco : sic enim etiam in his quæ moventur, sunt universales rationes scientiæ quæ non sunt mota : sed sunt de ipsis in quantum sunt corpora : et sic iterum sunt rationes sic de ipsis in quantum superficies sunt solum, et in quantum sunt longitudines solum, et in quantum sunt puncta solum, quæ sunt indivisibilia positionem habentia : et sic hoc modo rationes de multis in quantum sunt indivisibilia solum abstracta posuit, sicut indivisibilis est unitas.
Igitur sic considerare res non est dicere quod simpliciter sint, sed potius non solum separabilia esse dicimus, hoc modo quod consideramus ea non concepta,
sed etiam hoc modo possunt esse inseparabilia quæ concepta sunt cum materia per hunc modum, sicut consideramus multa non mota et mathematica, quæ tamen secundum esse et mota sunt et sensibilia : igitur ex hoc non sequitur quod talia simpliciter verum sit dicere separata esse a sensibilibus, et quod talia sint qualia illi esse dicunt, quod videlicet sint subjecto et esse a sensibilibus distincta : et quemadmodum alias scientias a mathematicis simpliciter est verum dicere esse hujus sive de hoc in quantum de hoc est, et propter hoc sunt ejus quod accidit illi prout dicimus communiter accidens, licet tamen subjectum illius scientiæ et accidens non sint esse separata, sicut si dicamus, quia est album de quo est scientia, si id quod est sanum est album, tamen scientia est de sano in quantum est sanum, non considerando album, quamvis secundum esse non separetur album a sano : aut etiam scientia est illius subjecti de quo est in quantum est cujuslibet subjecti scientia, ut si sani est scientia, considerat sanum in quantum est sanum, separata consideratione ab his quæ sunt communiter et non proprie accidentia sano. Si igitur scientia hominis est de homine in quantum est homo, nec propter hoc hominem habere esse separatum a sensibilibus, tunc etiam geometriam conveniens est sic esse de mensuris in quantum mensuræ sunt, ita quod non propter hoc habeant esse separatum a sensibilibus : tamen si sicut est scientia hominis in quantum homo est, sic ergo geometriam scientiam accideret esse eorum quorum est, tunc non esset mathematica : quia tunc accideret sensibilia ea esse quorum est ut propriorum subjectorum : sed illa non sunt sensibilia, licet esse habeant in sensibilibus : ergo scientiæ mathematicæ non sunt sensibilium : non tamen propterea sequitur quod sint de aliis secundum esse a sensibilibus se-
<--- Page Split --->
paratis. Multa vero accidunt rebus secundum esse et secundum ipsum sive per se, quae sunt sicut accidentia per se sine aliis quae in diffinitione sua concipiant : ita possunt considerari, et potest esse scientia de ipsis in quantum unumquodque talium existit secundum seipsum : quoniam et animal consideratur in quantum est fecmininum, et in quantum est masculinum : ista equidem animalis propriae sunt passiones : et tamen licet ista secundum se considerentur, non est aliquod separatum a sensibilibus quod sit masculinum et femininum : igitur etiam de mensuris erit hoc modo consideratio in quantum sunt longitudines solum, et in quantum superficies : et ideo non oportet ut sit aliquid talium secundum esse a sensibilibus separatum : id autem quod sic consideratur, tanto magis habet certiorem scientiam, quanto ipsum fuerit plus de prioribus et simplicioribus : quia id quod est omnium primum, est simplex, et ideo per se notum : quia non habet per quod innotescat, nisi per seipsum : si enim haberet aliquid ante se essentiale, jam non esset simplex. Et ideo ea quae accipiuntur sine mensura, quantitate non determinata, sicut divina per sola principia substantiae accepta, certiora sunt in se et simpliciora quam ea quae concipiuntur cum mensura, et quantitatis habent determinationem : et maxime sunt certa et simplicia quae sine motu accipiuntur, sicut substantiae primae. Sed si consideramus motum, tunc maxime certum et simplicem constat esse primum motum, qui est localis : hic enim est simplicissimus motuum, sicut in undecimo hujus sapientiae libro ostensum est. Istius autem generis motus simplicissimus est motus primus, in quantum est aequalis et uniformis, totus de actu ad actum existens ex parte moventis et ejus quod movetur. Nec fuit eadem ratio, sicut objiciebatur de harmoniiis musicis, et de optica sive perspectiva : neutra enim harum speculator in quantum visus, aut in quantum est vox ipsum sensibile quod
speculatur : sed utraque speculatur id sensibile quod speculatur in quantum numeri quidem, sicut musica, et in quantum lineae, sicut optica sive perspectiva : et hoc quidem numeri videlicet et lineae sunt propriae quidem passiones illorum sensibilium, qui sunt vox et visus : et similiter alia mathematica sunt sensibilium passiones, et omnia habent talem separatam considerationem si quis sit talia ponens separata a sensibilibus, et sic intendat aliquid de his in quantum sunt talia : et nihil mentitur propter hoc falsum aliquid penitus non dicens : sicut nec mentitur falsum dicens, quando figuras mathematicas describit in terra, et dicit lineam esse bipedalem, quae forte monopedalis est vel brevior. Non enim est falsitas in talibus proportionibus quae ad rem secundum esse rei non referuntur. Optime enim sic speculabitur unumquodque si quis separans unumquodque per considerationem, ponat non separatum unumquodque secundum esse : quia si considerat naturam ejus in quantum est ipsum, non concernendo sibi aliquid alienum. Et talem considerationem facit arithmeticus in numeris, et geometer in continuis. Si enim accipiamus coelum hoc sensibile in quantum est coelum, pro certo ipsum est unum indivisibile per formam substantiae suae. Quia autem sic positum est esse unum indivisibile, deinde aliquis sicut physicus speculatus est coelum in quantum est indivisibile, et multa hoc modo demonstrat de ipso : sed geometer nec speculatur ipsum in quantum est coelum, nec in quantum est indivisibile, sed in quantum est solidum continuum : et haec quidem inessent ei etiamsi non poneretur esse coelum et indivisibile : adhuc enim esset solidum continuum. Palam igitur est, quia contingit coelo inesse posse solidum continuum sine coelo et indivisibili, ita quod natura coelestis ejus et indivisibilitas ejus non consideratur : et ideo geometrae recte dicunt, et de his quae sunt vere entia disputant : haec enim quae consi-
<--- Page Split --->
derant, vere sunt entia. Sicut enim in ante habitis determinatum est, ens dicitur dupliciter, de ente endelechia sive actu, et de ente potestate : et ideo talia qualia mathematici considerant, sunt potestate in entibus sensibilibus vera scientia ipsorum sunt de entibus. Et ideo sicut supra docuimus in primo et in sexto hujus philosophiae libris, sunt de numero scientiarum theoricarum.
CAPUT IV.
Qualiter Mathematicæ scientiæ considerant bonum et àyaðòv, quod est species et ordo et commensuratio et determinatum esse.
palam est quia scientiæ mathematicæ talem causam dicunt quæ est finalis : et dicunt eam quæ est causa ut bonum per aliquem modum, quamvis non dicant ut finem et in rationem boni : et ideo hæ magis notæ et certæ dicuntur, quando aliter dicimus de ipsis ostendentes physice vel metaphysice, quod hæ sunt finis ultimus quem intendit efficiens, et ad quem pervenit motus ejus : species enim uniuscujusque est dupliciter, in esse videlicet et in hoc quod est esse consequens ex parte materiæ. Secundum esse autem species accepta forma est, quæ dat esse, et hanc scientiæ mathematicæ non considerant. Proprium autem et proximum consequens ex parte materiæ quod sequitur esse formæ substantialis, est propria forma sive circa aliquid constans figura : et hæc quidem aut est regularis, aut irregularis : et regulares quidem considerat mathematicus, quamvis non considerat eas prout sunt termini physicorum corporum et bonum ipsorum. Eodem autem modo ordo dupliciter consideratur : est enim ordo principiorum ad perfectionem principiati convenientium, et hæc est dars boni et àyaðòv : et est ordo mensurarum et figurarum partium in toto et in comparatione ad formam, sicut dicimus quod tibiæ dantur tibicinis, et dolabrum hujus figuræ datur architecto, et similiter rotunda figura visui, et oblonga triangularis odoratui, sicut nos in libris Animalium determinavimus. Et hoc est bonum quod secundum id quod est considerat mathematicus : non tamen in ratione illa in qua est bonum : necesse enim, quod ordo sit in figuris partium mundi majoris et minoris. Similiter autem dicendum est de commensuratione : oportet enim principia non tantum secundum virtutes, sed etiam secundum dimensiones in quadam commensuratione constituere id quod constituunt : et istam commensurationem secundum id quod est, considerant scientiæ mathematicæ : sed tamen non considerant eam secundum quod est hujus vel illius : et ideo
1 Philosophie sui prae
Hoc etiam modo non est inconveniens dicere, quod mathematicus considerat id quod est bonum. Quod enim Græci vocant àyaðòv, et Latine sonat bonum, valde diversum est in diversis, et non unius generis et rationis. Bonum enim secundum sui aliquam rationem semper est in actu, sive in opere, sicut bonum virtutis et artis. Aliud autem secundum aliam rationem, bonum est in his etiam quæ sunt immobilia. Dicentes ergo quod mathematica scientia non dicit aliquo modo de bono, aut àyaðòv, mentiuntur : maxime enim dicunt et ostendunt bonum mathematicae scientiae : non enim sequitur quod non ostendant bonum si non nominant ipsum in propositionibus et rationibus. Opera enim mathematicorum et rationes eorum ostendunt id quod est bonum, quamvis non ipso nomine boni : ea enim quæ maxime sunt boni differentiae, sunt species, et ordo, et commensuratio, et determinatum esse, sive determinatio : et hoc maxime ostendunt mathematicæ scientiae. Quia igitur hæc quæ dicta sunt, videntur esse causæ finales multorum,
<--- Page Split --->
et tamen secundum esse sit distincta ab esse ejus : quia aliter transiret sicut sensibilia.
Isti autem qui hac de causa ideas esse dixerunt, primo inducti sunt ad hoc a Socrate. Socrates vero versans philosophando circa ethicas sive morales virtutes, et de his volens diffinire universaliter, eo quod vidit particularia diffiniri non posse, direxit istos qui ideas posuerunt, ad universalis considerationem : tamen Socrates a principio suae philosophiae est parum philosophatus : eo quod ibi tangendo solum diffinit quid calidum et quid frigidum universali diffinitione. Pythagorici autem prius ante Socratem universales dederant diffinitiones de quibusdam paucis, quorum tamen rationes diffinitivas ad numeros reduxerunt, eo quod principia omnium dicebant esse numerum : diffinierunt quidem sic, quid est tempus, dicentes tempus esse numerum actionum vel motuum : et diffinierunt sic, quid est justum, dicentes justum esse aequale et par pluris et paucioris in damno et lucro. Unde etiam iste Pythagoras, sicut et Socrates, sanius et verius inquisivit quid est, quam illi qui ideas invenerunt. Quia nec Socrates universale nec Pythagoras numeros posuit separatos esse distincta et aeterna. Syllogistice ergo uterque illorum quaesivit quid est : eo quod principium omnium syllogismorum qui vere syllogismi sunt et probantes et inferentes, est diffinitio dicens quid est per rationem diffinitivam. Illa enim diffinitio est medium syllogismi, quid est propter quid : dialectica enim virtus tota medium est, quod est diffinitio quid erat esse dicens. Sic autem isti utebantur universalis diffinitione, ut possent intendi et accipi per intellectum ab eis etiam contraria eorum quae diffinita erant absque diffinitione : quia diffinito uno contrariorum scitur diffinitio alterius : et illud contrarium quod est sicut habitus, est judex sui et sui oppositi : et ista et non alia est scientia contrariorum.
Numero namque sunt quae aliquis juste Reddet Socrati tamquam particulari sub universali diffinito reducens : reddet autem per exactivas et inductivas rationes similium, et eodem modo unum universale respicientium : et sic diffinire universaliter docuit Socrates, et sanius quam illi qui formas esse dixerunt separatim existentes, sub quibus particularia colligi non possunt exactivis et inductivis rationibus. Ea namque ambo sunt circa principium scientiae, tam inductio quam universalis diffinitio. Sed Socrates quidem fecit universalia separabilia a particularibus, quia aliter scientia non esset de ipsis. Et hoc ideo fecit, quia universalia vidit esse naturas communicabiles multis, et communicabile et incommunicabile quod est particulare non sunt idem : et tamen haec non sic dixit esse separata, sicut separata sunt quae subjecto et loco sunt distincta : diffinitiones autem quae non naturas, vel essentias, sed esse dicunt, dixit Socrates non esse separatas : quia esse nunquam potest esse separatum ab eo cujus est esse.
Alii autem qui ideas ponunt, separaverunt utrumque ab eis quae sunt, et appellaverunt ipsa ideas. Ratio autem et nominis et separationis istius a nobis est composita in hujus philosophiae libro primo : et propter hoc per syllogismum accidit eis, quod fere omnium sint ideae quaecumque dicuntur universaliter, ita quod universalis natura est in eis. Et dico fere propter artificiata, quae licet universaliter dicantur, tamen ideas non habent, sicut dictum est alibi : eo quod per se esse non possunt : et oportet dicere quod omnia secundum unam similitudinem habent ideas, quae universalis in se habent naturam, ita ut sicut in primo hujus philosophiae libro diximus, si quis numerare volens entia sensibilia, et putet numerare ea per ideas, minus quidem, vel pauciores entes quam sunt ipsa sensibilia, putet non se ea numerare non posse : eo quod pauciora non numerant plura. Sed si plus secundum numerum
<--- Page Split --->
faciat ideas quam sensibilia, numeret : eo quod major numerus includet minorem. Dicunt enim isti quod sensibilium substantiarum sunt plures species, ut sic dicatur quam sint ipsa : quia sensibilis substantia habet ideam speciei et generis, et generis subalterni, et generis generalissimi, et ideam differentiae, qua sunt plures idea quam sint substantiae sensibiles. Quarentes enim causas sensibilium substantiarum pervenerunt ex his qua sensibilia sunt, illuc, ad ideas videlicet insensibiles. Qualibet enim substantiarum illarum æquivoca est ad plures illarum qua ibi sunt, sicut diximus : et quælibet idearum est circa substantias multarum aliarum sensibilium, qua idealis substantia unum est in multis tam specie quam genere et differentia. Ista enim communitas qua una substantia est in multis, æquivoce est tam in his qua sensibilia sunt, quam etiam in sempiternis, in quibus una prædicatur de multis. Dico autem æquivoce : quia ex quo secundum esse divisum et separatum et prædicatum a subjecto, non potest prædicari de ipso nisi æquivoce. Hæe igitur est opinio de ideis. Rationes autem hujusmodi opinionis posita sunt a nobis in hujus philosophiae libro primo, et similiter rationes qua sunt contra hanc positionem : et ideo hic breviter pertranseundum est de ipsis.
CAPUT VI.
Et est disputatio contra eos qui ponunt ideas esse eadem quae posita sunt in libro primo philosophiae hujus.
Amplius autem sicut et in primo hujus philosophiae libro . diximus, secundum eosdem modos quibus ostenditur quod species sunt sive idea, secundum nullum eorum videtur quod sint : ex quibusdam
enim non potest fieri integrum : quia intrare in compositionem cum aliis non possunt. Ex quibusdam vero fieri potest, quia componibilia sunt, sed non sunt talia qualia illi putant esse. Sicut illi enim dicunt esse propter rationes qua sumuntur ex scientiis, species et ideae erunt omnium eorum quorumcumque sunt scientiae : et erunt species secundum hoc universale quod est unum in multis in affirmationibus et negationibus secundum compositionem et divisionem, secundum quas fit syllogismus defectus, qua fit in integro secundum quod aliqua affirmantur vel negantur ab ipso : sed secundum quod aliquid intelligitur vel intenditur corrumpi, oportet esse formam corruptibilium : phantasma enim est apparens forma, secundum quam aliquid intelligitur corrumpi : omne enim quod intelligitur, per formam aliquam intelligitur : oportet ergo quod sit aliqua forma corruptionis, ex qua componitur integrum sive compositum illud quod corrumpitur.
Amplius autem quaedam rationum quas certissimas reputant, faciunt substantiam quam ideam dicunt, esse ad aliquid, ita quod quamvis non sit ad aliquid hoc ipsum quod est, tamen est cum comparatione ad aliquid : quia idea dicitur ad ideatum : hoc autem non competit incorruptibili substantiae, quam solam dicunt esse secundum se : illa enim non debet secundum comparationem dependere ad aliquid : aliae autem rationes, quae etiam certissimorum sunt secundum eos, tertium esse dicunt hominem, sicut in ante habitis diximus. Totaliter etiam isti ponentes ideas, auferunt suas rationes, et destruunt eas, et specialiter principales, quas inter omnes magis volunt esse illi qui dicunt ideas esse per hoc quod ponunt ideas esse quemdam numerum : ex dicto enim illo sequitur quod dualitas sive binarius mathematicus non sit primus numerus: et sequitur quod binarius non sit hoc aliquid, et quod non sit secundum se sive substantia, sed sit
<--- Page Split --->
aliquid : et, ut universaliter dicatur, omnia illa sequuntur ex dicto isto quaecumque aliqui qui adversantur positioni isti de principiis per syllogismum sequi faciunt contra istam opinionem : quia si idea æquali nomine dicitur causa ejus cujus est idea, et est principium ejus secundum esse, oportet quod ipsa idea dualitatis sit prima dualitas, et sit ante dualitatem et mathematicam qua numeramus ista sensibilia : et sic alicujus idea et non absolute dicta : et hæc omnia late exposita sunt in præhabitis.
Amplius secundum illam susceptionem sive conceptionem intellectus secundum quam auctor hujus opinionis dicit ideas, oportet quod ipsæ ideæ sint species sive formæ : et quia universales dicit, oportet quod sint formæ diversorum ab invicem, quæ multa sunt potentia vel actu : et oportet quod sint omnium illorum de quibus est una universalis acceptio : et sic erunt etiam accidentium. Intellectualitas enim una communis non solum est substantiarum, sed etiam non substantiarum : et hæc est derisio, quod idea accidentis sit forma per se existens, et accidens non sit per se : et tamen oportet quod secundum istos sic dicatur : quia scientiæ propter quas ponuntur ideæ, non sunt solum substantiarum, sed etiam accidentium. Sequuntur autem contra istam positionem etiam alia talia mille inconvenientia.
Si autem consideremus simul id quod est necessarium secundum esse, et quod etiam sequitur ex positione talis opinionis, ut simul ex natura rei et hypothesis disputemus, tunc tam ex parte rei quam ex parte positionis oportet quod ideæ sint participabiles ab his quorum sunt sicut formæ substantiales : et secundum hoc non possunt esse ideæ nisi substantiarum solarum : forma enim per se existens secundum esse et intellectum non potest esse forma accidentis : et ideo non potest esse quod ideæ secundum accidens aliquod sensibile participentur : sed oportet quod singula participent na-
turam istam in quantum de subjecto aliquo dicuntur. Dico autem explanando hoc, ut si quid est duplum per se existens quod est idea dupli, hoc non potest participari ab eis quod est accidens : et sic duplum in numeris non est accidens. Similiter autem scientia erit species sive idea quaedam per se existens, et non erit accidens. Hæ vero ideæ quas ponunt illi, significant substantiam quæ est hoc sensensibilis apud nos : quia dicunt eas esse naturas et substantias istarum substantiarum : et si quid fuerint illic ubi ponuntur esse de numero separatorum, ibi significant videre aliquid esse præter eas quod sit unum in multis et de multis, sicut universale : hoc enim quod est sicut unum in multis, præter eas est : quia non potest esse separatum ab eis in quibus et de quibus est. Adhuc si species sive idea est aliquid per se, tunc oportet quod sit subjectum : et oportet tunc quod aliquid sit communitas secundum unam naturam in utrisque existentem, et ideis et participantibus ideas. Quod autem hoc sequatur, patet ex hoc, quia non potest assignari ratio quare magis unum commune prædicatum quod est dualitas, sit commune multis dualitatibus et diversis, sed incorruptibilibus quarum una non est alia, quam commune prædicatum species æquivoca : hoc enim æquali nomine prædicata de illis quasi prædicatum commune dicitur de dualitate corruptibili et incorruptibili.
Si enim dicat aliquis quod nomine prædicatur et non secundum naturam participatam aliquam, tunc esset talis prædatico ac si quis diceret Calliam statuam ligneam esse homines, nullam naturæ communitatem respiciens istorum : hoc autem non dicunt istius positionis auctores : et si una ratione prædicatur dualitas de incorruptibili et corruptibili, tunc sequitur quod ideæ sit idea : et ibitur in infinitum. Si vero sic dicendo congrue posuerimus, quod idearum sive specierum rationes sunt alia quaedam communiter prædicata de ipsis sicut jam
<--- Page Split --->
diximus, tunc rationes quæ sunt in circulis tribus, sensibili videlicet, et mathematico, et ideali : illi enim secundum hoc habebunt communes naturas per quas habebunt illi circuli superficiem quæ est ut genus, et alias partes diffinitionis communes istis tribus circulis. Id autem cujus est diffinitio, addetur medio circulo, mathematico videlicet aut superficiei mathematicaæ, quæ est media inter idealem et sensibilem : aut addetur omnibus circulis aut superficieibus : oportet enim quod addantur, quia omnia quæ sunt in substantia quæ diffinitur, habent ideas : et omnia quæ sunt in substantia quæ est diffinitio, sunt idea, ut animal et bipes sunt idea hominis. Cum igitur mathematicus circulus et idealis sint in sensibili, et diffinitio datur de his quæ insunt, oportet quod illa natura communis quæ prædicatur de his tribus circulis, addatur cuilibet circulo : ut dicatur quod circulus est superficies superficiei idealis et mathematicaæ et sensibilis rotunda plana planiori ideali et mathematicaæ et sensibili, quod est absurdum. Amplius palam est, quia necesse est quod id quod est prædicatum commune de tribus, sic prædicatum sit aliquid, et sit aliqua natura quæ sit ut superficies aliqua, quæ omnibus his tribus speciebus circuli inerit sicut genus unum istorum trium : et ex hoc sequitur quod de istis tribus hoc commune univoce prædicatur : et sic idea erit idea, et ibitur in infinitum, sicut diximus prius.
CAPUT VII.
In quo ostenditur quod ideæ nec prosunt ad scientiam nec ad generationem.
libro hujus sapientiæ diximus, hoc est, maxi quid conferunt ipsæ species ideales ad quid scientiam, vel ad generationem : si enim sunt species sensibilium, tunc dubitatur quid conferunt sempiternis, cum quibus sensibilia non habent convenientiam. Si autem sunt species incorruptibilium, tunc dubitatur quid conferunt his quæ generantur, cum quibus incorruptibilia in nullo conveniunt : talis enim idealis et separata species, nec est causa motus alicujus nec transmutationis ipsis generabilibus : quia materiam nec tangit, nec tangit in eam. Sed nec juvabit aliquid ad scientiam eorum quæ sunt alia secundum esse ab ipso : quia omne quod scitur; per formalem causam agnoscitur, quæ est substantia non distincta et separata ab esse ejus quod scitur : idea autem non est talis substantia horum quæ sunt sensibilia generata : si enim esset substantia istorum, tunc secundum esse in eis esset, quod est contra hypothesis, cum sit separata. Nec etiam idea conferunt ad esse : cum enim ponantur esse separata secundum esse, non ponuntur esse in participantibus eas secundum esse : non sunt autem causæ esse nisi sint mixtæ ipsi esse participantium eas : quia sic aliquis vere opinabitur album esse causam album esse aliquid quando secundum esse est mixtum albo, et non separatum ab illo quod est album. Sed nec ratio qua persuadent ideas esse, minus facile mobilis est quam id quod probant per eam et concludunt, licet sit ab Antiquis habita. Anaxagoras enim omnium prior est dubitans circa ista, et Eudoxus posterior fuit in hac dubitatione, et sic devenit ad Platonem per alios quosdam : facile est enim multa impossibilia colligere contra talem positionem. Sed nec etiam ex speciebus idealibus sunt alia quæ sensibilia sunt secundum aliquem consuetum dici, quo aliquid sit, ex quo, sicut patuit ex supra inductis.
Dicere quod sunt exemplaria ad qua respicientes dii faciunt ista sensibilia, et sic participantur ab istis sensibilibus sic-
<--- Page Split --->
ut formaê quaê sunt in intellectu artificis participantur ab artificialis, est vaniloquium, et est dicere metaphoram poeticam, per quam causaê sempiternaê proportionantur hominibus, et opera eorum assimilantur operibus hominum. Si enim veritas et non metaphorê fabularum inspiciantur, quid est illud principium quod operatum est ista inferiora respiciens ad ideas, sicut ad exemplaria? ostendimus enim in ante habitis, quod intellectus universaliter agens suo lumine substantiali causat entia, et non ad aliquid respiciens, sicut sol causat calores in lumine suo non respiciens ad aliquid : contingit quidem enim sic et esse et fieri quodcumque absque omni assimilatione ad aliquid ideale. Igitur sive idealis Socrates sit, sive non sit, fiet Socrates talis qualis nunc est per naturam. Similiter autem palam est, quia si posuerimus quod Socrates idealis et exemplaris est sempiternus, sequitur quod ejus erunt plura exempla idealia secundum numerum naturarum quaê sunt in ipso : quia sicut illius hominis sensibilis naturaê sunt animal et bipes, ita est homo qui per se est homo separatus : et illius naturaê etiam sunt quoddam animal et quoddam bipes : et illius etiam oportet esse exemplaria idealia, ex quo universalia diffinientia sunt exemplaria idealia. Amplius secundum hoc non solum sensibilium sunt species ideales, sed etiam ipsarum idearum, sicut genus quod est genus generis quod est de numero specierum idealium, erit etiam species idealis : igitur idem numero, licet non secundum idem, erit species, sive idea, et imago quaê imitatur ideam : quia erit idea sensibilis, et imago illius speciei idealis, quaê
ut universalis vel ut universale prædicatur de ipsa. Amplius sicut sæpe alibi diximus in præhabitis, impossibile videtur esse, quod illa quæ sunt substantiæ eorum secundum esse existant separatim secundum esse ab ipsis substantiis « quomodo ergo potest dici, quod ideæ quæ sunt substantiæ rerum, secundum esse separatæ sint ab ipsis rebus quarum sunt substantiæ ?
Si autem aliquis dicat, quod ideæ non sunt causæ substantiales ipsius esse, sed tantum quod sint causæ ipsius fieri, videtur contrarium hypothesis : quia in Phædone dicitur, quod species ideales sunt causæ et esse fieri rerum quæ sunt et fiunt : et etiam quamvis ponamus esse species ideales sicut isti dicunt, non tamen propter hoc sequitur quod res generatæ fiant, nisi ponatur quod idea sit aliquid movens materiam : non autem movere potest quod est separatum secundum esse : et etiam alia multa a naturalibus fiunt ab arte, ut domus, et annulus, quorum auctor illius opinionis non dicit esse species ideales : quia tales formæ accidentia sunt, et formæ ideales earum non per se possunt esse separatæ : sed oportet quod in subjecto essent aliquo. Palam est igitur a simili, quia contingit etiam naturalia quorum dicunt esse ideas, et esse, et fieri propter tales causas quæ movent et tangunt materiam, quales causæ artificialium, quæ nunc dictæ sunt, esse causas eorum quæ ideas non habent, ita quod non fiunt propter species ideales. Verum de ideis et modis idearum bene speculantibus multa facile colligere similia istis, et per rationabiliores et certiores sermones, sicut et nos fecimus in hujus philosophiæ libro primo.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
DE DISPUTATIONE CONTRA EOS QUI PONEBANT, QUOD NUMERI SUNT SUBSTANTIAE SEPARATAE ET PRINCIPIA ENTIUM.
CAPUT I.
Qualis fuit ista positio, et quot sunt numeri ?
In Philosopho, cap. 4, ibi : Quoniam autem determinattum de his bene, etc.
Quoniam vero jam quantum præsenti negotio sufficit, determinatum est de his, ita quod nulla est facta mentio de his qui ideas numeros quosdam esse dixerunt, bene se habet iterum speculari accidentia impossibilia, quæ sequuntur secundum opiniones quæ ponunt ideas esse numeros : hæc enim sequuntur contra eos qui dicunt numeros esse substantias separatas, et quod illi numeri sunt primæ causæ substantiales et formales entium. Sic enim procedemus a simplicioribus ad minus simplicia : quia primo de mathematica omnium ponentibus, secundo de his qui cum mathematicis ideas, tertio de his qui cum mathematicis et ideis numeros entium principia ponunt disputabimus. Si igitur numerus est quædam na-
tura, ut illi dicunt, quæ est substantia separata et causa eorum quæ sunt, necesse est, quod illa natura ita sit prima, quod non sit ab aliqua alia substantia sicut a causa : sed hoc idem quod ipsa est numerus, ut dicunt quidam, sit sua quidditas ejus prima : illud vero quod est habitum sive consequens principiatum ex illa natura, sit unumquodque entium principiatorum, quorum unum diversum specie ab altero existit. Hæc autem causa diversitatis speciei in his quæ causantur a numero, aut statim in ipsis existit unitatibus ipsius numeri, qui est principium entium, aut existit in aliquo alio sicut in causa. Si autem existit causa diversitatis in specie in ipsis unitatibus, tunc ita est, quod non quælibet unius rationis unitas concidit quibuslibet principiatis, sed potius unitates essent diversæ in substantia, et una causat unam speciem, et alia aliam : et sic erunt tot unitates specie differentes, quot sunt entia principiata specie differentia, et non erunt tunc unitates se habentes ad invicem, sicut dicunt mathematicum numerum habere unitates : nam in mathematico numero non differt in aliquo unitas una ab alia. Si autem non differentes specie sunt unitates numeri
<--- Page Split --->
qui constituit entia, tunc oportet quod altero duorum modorum unitates se habeant ad invicem in numero qui entia constituit : aut enim unitates quæ sunt in uno numero, sunt collatae ad invicem per naturae et substantiae conformitatem, aut non sunt collatae ad invicem, ita quod illae quæ sunt in uno numero constituente unam speciem entis, sunt quidem collatae ad invicem, aliae vero licet sint collatae ad invicem, tamen non sunt collatae illis unitatibus quæ sunt in alio numero aliam speciem entis constituente. Hoc autem explanando dico, ut si dicatur in numeris, quia sunt principia entium post unum sive unitatem esse prima dualitas, et deinde trinitas, et sic alius progrediendo deinceps numerus : et dicatur quod in singulis numeris secundum se sumptis sunt unitates per unam naturam collatae, et collectae sint unitates quæ sunt in prima dualitate quæ separata est, et collatae sunt eis, hoc est, sibi invicem : et similiter unitates quæ sunt in singulis aliis numeris, sic sibi conferuntur. Illae vero unitates quæ sunt in ea dualitate de qua dictum est, quæ est prima et separata dualitas et principium entis, non sunt collatae illis unitatibus quæ sunt in trinitate ei dualitati non collatae : cum tamen illa trinitas sit etiam unus de primis numeris separatis, qui sunt substantiae et principia entium. Similiter autem debet accipi in aliis numeris deinde secundum ordinem numerandi existentibus : propter hoc enim, ut dicunt, et mathematicus numerat post unum duo, addendo unum uni, non in quantum est idem, sed in quantum est diversum unum a priori uno : quia si esset idem illi, non faceret duo : quia non esset ibi discretio : et numerat iterum tria quando cum duobus his addit aliud unum a duobus suppositis, et in residuis similiter facit numerus. Sic autem non est in alio numero primo, qui est substantia entium : quia ibi non supponitur numerus praecedens in sequenti, si cut fit in mathematicis numeris, sed potius post unum quod est prima unitas et
substantia, ponunt duo diversa ad priorem unitatem non collata : et ponitur trinitas quae est praeter dualitatem supposita non collata ad unitates ipsius. Similiter autem est et alius numerus quicumque in separatis substantiis sumptus. Hoc autem ut melius intelligatur, scias quod isti non distinxerunt inter numerum quo numeramus, et inter numerum numeratum, quin potius primum numerum qui est causa entis, dixerunt esse numerum numeratum, qui est numerus formarum primarum : et sicut formae diversae non sunt collatae ad invicem, sic canes et equi non conferuntur, ita dicebant diversos numeros non conferri ad invicem : et licet hic sit numeratus in veritate, tamen illi vocabant eum numerantem : quia supponebant quod entia formis numerarentur. Horum autem omnium rationes in primo hujus philosophiae libro posuimus, nec hic oportet eas repetere.
Redeamus ergo ad propositum, dicentes quod aut oportet talem esse primum numerum ut diximus, ita quod unus numerus non sit collatus alteri : aut oportet esse illum numerum non primum, sed potius oportet cum eo aliquem secundorum numerorum, de quibus est ductus alius numerus qui est primus : et oportet illum qui dicitur de ipso, esse formalem numerum, qualis est ille quem dicunt mathematici : et tunc ille erit causa entis et substantia. Tertium vero oportet esse numerum materialem, qui est in fine numerorum et est entis causati. Amplius adhuc dividendo numerum, dicemus quod oportet hos numeros quos ponunt esse principia, et esse ante illum tertium qui est in fine, aut esse separabiles a rebus numeratis per eos, aut esse inseparabiles, sed esse in ipsis sensibilibus concretis, qui principiantur et numerantur per ipsos : tamen non sic oportet esse istos numeros sensibiles, sicut intendunt principium numerum : quia ille omnino separatus est : sed potius quod sit ex numeris illis qui insunt, et qui est ipsa entia sensibilia : aut quod aliquis numerus
<--- Page Split --->
sit eorumdem horum sensibilium, et sit ipsa sensibilia. Numerus vero eorum quae sunt separata, non sit idem quod ipsa : aut quod omnes numeri sint cum numeratis, sive sint numeri separatorum, sive sensibilium : sic ergo sunt tres numeri in genere, scilicet primi et substan(iales et causantes, et medii mathematici numerantes et non causantes, nec etiam causati, nec numerati : et in fine tertii sensibiles causati et numerati. Omnes autem hi numeri aut sunt idem numeratis, aut non idem : aut quidem sic, aut quidem non. Adhuc autem aut habent unitates collatas, aut non : et si habent, aut sic habent quod unitates unius numeri conferuntur etiam unitatibus alterius numeri, aut non. Similiter autem si non habent unitates collatas, aut nulla unitas confertur alteri etiam in eodem numero : aut sic habent non collatas, quia unitates unius numeri collatae ad invicem non conferuntur unitatibus alterius numeri, qui tamen sibi invicem in suo numero conferuntur : et illa est tota divisio quam prosecuti sumus. Hi ergo soli ex necessitate sufficientes divisionis sunt modi, secundum quos contingit tales numeros esse diversificatos.
CAPUT II.
In quo illi qui dicunt unitatem esse principium, conveniunt cum istis.
Illi autem qui dicunt unum, quod est prima unitas, esse eorum quae sunt principium et substantiam et elementum omnium, fere idem dicunt cum istis in hoc quod ex hoc et alio aliquo materiali dicunt esse numerum entis constituti cujuslibet horum sensibilium. Iste enim qui hoc in modum quemdam dixit istius absque hoc quod non ponit unitates non
collatas, sed omnes constitui ex una prima unitate : et hoc accidit rationabiliter : quia, sicut diximus, non contingit alium modum numerorum esse praeter eos qui dicti sunt. Et ideo oportet omnium dicta qui de numeris ut principiis loquuntur, in dictos reduci modos. Utrique ergo istorum dicunt principia esse numeros : dicunt enim aliquem numerum habentem prius et posterius : et hunc dicunt esse ideas : in quo una idea est ante aliam, sicut idea generis ante ideam speciei. Alium autem numerum qui est numerus quo numeramus praeter ideas existens, dicunt esse numerum mathematicum : et etiam dicunt istum esse praeter sensibilia, et medium esse, et utrosque numeros hos dicunt esse separabiles a sensibilibus. Alii autem dicunt solum esse mathematicum numerum : et hunc dicunt esse primum entium et separabilem et separatum a sensibilibus. Pythagorici autem dicunt unum solum esse numerum mathematicum, non tamen a sensibilibus separatum, sed ex hoc mathematico numero dicunt esse sensibiles substantias. Isti enim sunt qui totum universum quod est, faciunt esse quemdam numerum sensibilem constantem ex mathematico numero : et tamen dicunt quod consistit ex numeris non unitis per continuationem, sed descriptis manentibus : sed isti Pythagorici suscipiunt et confitentur unitates habere dimensionem : quia non separant eas a sensibilibus, quae omnia dimensionem habent. Dubitatur tamen quomodo consistit primum unum quod est unitas prima habens dimensionem, cum de ratione unitatis prime sit esse indivisibile, nisi ponatur aliquis alius esse numerus, qui sit ex indivisibili unitate : sed hunc non determinavit Pythagoras. Dicunt igitur quidam Antiquorum unum quidem esse numerum specierum idealium, et alium esse numerum mathematicum : et mathematici quidam dicunt hunc esse numerum mathematicum. Illi qui non ponunt ideas esse numerum, nec etiam simpliciter dicunt esse ideas. Alii
<--- Page Split --->
autem dicunt numerum esse, sed non mathematica. Et tamen ille quem dicunt, est numerus mathematicus : dicunt enim quod dimensiones quae sunt unitates sensibiles, non incidunt in dimensiones : nec dicunt aliquas unitates dualitatem facere, vel aliquem alium numerum : eo quod unitates unitatibus non sunt conferibiles propter naturae suae diversitatem. Sed omnes numeros entium dicunt esse monadicos, et in hoc conveniunt omnes qui ponunt quod unum sive unitas sit principium et elementum entium, praeter Pythagoricos. Illud autem unum sive unitatem, quod dicunt esse principium et elementum entium, dicunt habere dimensionem primam indivisibilem, quemadmodum dictum est. Palam igitur est ex his quae dicta sunt, quot modis contingit dici vel loqui de numeris, et per divisionem quam posuimus, patet quod omnes modi numerorum sunt qui dicti sunt a nobis.
CAPUT III.
Et est disputatio contra inductae quaestionis hoc membrum, quod si pomantur primi numeri, unitates esse differentes.
diximus in expositione istius positionis : contingit enim quamlibet unitatem cuilibet unitati non esse collatam, et sic non esse nisi monadicos numeros entium principia : contingit etiam unitates unius numeri in se collatas esse, sed non conferri unitatibus quae sunt in alio numero : sicut si unitates quae sunt hac dualitate, non conferuntur unitatibus quae sunt in trinitate quae est alius numerus. Quaeramus ergo, utrum unitates quae sunt in primo numero, oportet esse non collatas in unoquoque ad alium numerum, et etiam non collatas ad invicem? Si igitur ex ista divisione aliquis det hunc modum, quod illius primi numeri sunt quidem ab invicem tiversae, sed tamen collatae sunt omnes et connumerabiles ad invicem, tunc sequitur necessario quod ille numerus est mathematicus : et sic erit unus solus numerus, et non duo numeri, primus, et mathematicus : et secundum hoc ideas non contingit esse numeros. Qualis enim erit numerus connumerantium et diversarum unitatum per se separatus homo, et per se separatum animal, aut alia quaelibet idearum? secundum eos enim qui ideas ponunt, est una idea cuilibet ideato enti : sicut idea per se separati hominis est una quae est hominis sensibilis : et similiter per se separati animalis est alia una quae est animalis sensibilis : et illae unitates non sunt connumerabiles ad aliquem numerum constituendum. Si autem dicatur quod unitates sunt similes specie, tamen sunt diversae et infinitae et sic excrescunt in numerum : quaeramus tunc ab istis, quare non magis est nunc trinitas illa quae est per se hominis separati, quam quod fiat numerus per se hominis, et quaelibet alia idealis trinitas aliarum rerum ? quia per se hominis est trinitas, sicut diximus, cum sit unitas aliqua rationalis, et animalis alia unitas, et alia universalis hominis, cujus esse partes sunt animal et rationale : et si concedatur quod haec sit trinitas, tunc sequeretur quod substantia est multa et non unum : quod in praeha-
n Ph osoho, cap. 5, M : Primo adem igiur considerandum.
Omnia autem impossibilia sunt quae dicta sunt : tamen forsan quaedam istorum sunt magis impossibilia quam alia ab his diversa. Faciemus ergo primo disputationem contra positionem quoad hoc divisionis superius inductae membrum, quod dicit unitates numeri illius qui est principium entium, esse differentes ab invicem secundum rem, sicut ideae primae differunt. Hoc enim supposito, aut conferuntur unitates, aut non conferuntur. Si non conferuntur, quaeremus utrum est in unitatibus illius numeri, quemadmodum
<--- Page Split --->
bitis improbatum est. Si vero dicatur quod numerus idearum non est unum, dicatur etiam quod omnino impossibile est esse ideam numerum illum qui est principium et substantia entium : eo quod ideae non sunt principia, sed potius sunt ex principiis quibusdam : numerus autem ex uno sicut ex principio discretionis, et est ex dualitate sicut ex principio pluralitatis indeterminato non contracto ad aliquid, sive idea sit illud, sive aliud : numeri autem dicuntur esse principia et elementa, et ordinari dicuntur numeri : unde ideas non contingit priores esse numeris, nec posteriores proprie : sed contingit eas esse numerata quaedam sicut et alia quae numerantur : tunc sequeretur quod numerus ille qui est principium entium, non sit nisi mathematicus numerus : et sic non erunt tres numeri superius inducti. Haec igitur sequuntur si sint unitates et collatae ad invicem.
Si vero dicatur quod sunt quidem diversae, sed non conferuntur ad invicem unitates, et sic dicuntur non conferri ad invicem, quod nulla confertur alii, tunc sequitur quod hunc numerum non contingit esse mathematicum : quia in mathematico numero sib invicem conferuntur unitates : mathematicus enim numerus est ex unitatibus diversis quidem, sed non differentibus specie unitatibus, quae in discretione ostenduntur adversum se collectae, sicut in talia congruit : quia aliter collectio non fieret. Sequitur iterum ex hoc, quod ex non collatis non fit etiam ipse idearum numerus : quia non collata non faciunt collectionem, et sic nec aliquem faciunt numerum : secundum hoc enim dualitas prima istius numeri non potest fieri ex aliquo uno, et ex indiffinita collectione dualitatis : quia secundum hoc nulla est collectio : et eodem modo non fiunt illi qui deinceps sunt numeri, ut secundum ordinem numerantes dicimus, dualitas, trinitas, tetras sive quaternitas : nec aliquis erit penitus numerus. In illo enim ubi non sunt collatae unitates, nec est collectio, nec
ordo discretorum, sed potius illae unitates quae sunt in dualitate quam illi vocant primam dualitatem, generantur simul, et non est una prius altera : vel si dicere velimus, sicut primi auctores hujus positionis dixerunt, quod duo generabantur ex inaequalibus specie aequatis, et non ordinem habentibus prioris et posterioris, sive etiam aliter quocumque modo dicamus. Semper enim sequitur ex talibus nullam fieri collectionem. Deinde iterum objiciemus contra istos dicentes, quod si detur prima unitas esse diversa et non connumerabilis alicui unitati, tunc etiam sequitur quod dualitas quae est ex his et talibus unitatibus, sit etiam diversa ab omnibus aliis et non conferibilis, et illa erit prior dualitas : si enim illi datur esse aliquid, tunc oportet quod duo sunt, unum quidem prius quod est unitas, et aliud posterius quod est dualitas: et hoc statim erit contra hypothesim : quia non erit dualitas nisi sit collata unitas. Amplius quandocumque quidem primum est unum sive unitas, et deinde etiam aliorum numerorum aliquid est primum unum, quia in omni numero unum est principium, et secundum est post illud, et iterum tertium est post secundum : tunc in omni tali collectione et secundum et tertium et sic deinceps post primum unum. Igitur unitates secundum rationem principii sunt priores quam numeri, in quibus ipsae unitates complectuntur, sicut est videre in dualitate quae componit tria cum unitate addita, in qua tertia unitas prius est quam ipsa tria secundum naturalem numeri generationem : omnis enim sequens numerus generatur ex eo qui se antecedit, et prima quae principium numeri est unitate. Similiter autem est in trinitate, in qua additur quarta unitas ad quaternarii generationem : et sic est in additione quinta unitatis. In omnibus enim talibus prior natura est unitas, et est conferibilis aliis. Nullus autem de Antiquis dixit hunc esse modum unitatis secundum naturam numeri generantis nume-
<--- Page Split --->
ros : sed tantum dixerunt unitates numerorum esse non collatas. Est autem rationabile esse sicut diximus, si illuc sive ad separata de quibus illi loquuntur principia generationis numeri transferimus : secundum vero veritatem ipsam impossibile est ex non collatis esse numerum aliquem : unitates enim priores esse et posteriores est rationabile, si est prima aliqua unitas, et si est aliquod primum unum et discretionis est principium : tunc enim illa unitas collata aliis unitatibus quae inter se sunt prius et posterius, ordinate constituit numerum. Similiter autem et dualitates rationabile est esse prius et posterius in numeris ordinatas, quamvis sit aliqua prima dualitas quae est principium pluralitatis : nam si conceditur aliquid esse primum in ordine aliquo, cum primum sic causa secundi, rationabile est et necessarium secundum consequentiam et secundum aliquid esse: et si secundum datur esse aliquid, oportet aliquid esse et tertium, et sic in infinitum alia deinceps oportet esse : sed ex hoc tunc sequitur tam unitates quam alios numeros esse conferibiles et collatos. Sed dicere sicut isti dicunt, quod unitas sit post unam et primam unitatem illi non conferibilis, et quod illa sit tamen secunda unitas, et quod similiter sit quaedam prima dualitas non collecta ex prima et secunda unitate, et quod sic sint alii numeri, est impossibile.
Alii autem sunt qui de ista sunt opinione, qui dicunt quod unum quod est unitas, est primum entium et substantia et causa: sed non dicunt secundum et tertium et sic deinceps unum sit primum vel causa vel elementum entium : et ponunt etiam quamdam dualitatem esse primam, sed non dicunt quod illa dualitas sit duae unitates, sed potius est prima forma dualitatis: cujus exemplum in duabus unitatibus, sicut forma in materia existens faciunt binarium qui est numerus. Et ideo dicunt quod secunda et tertia dualitas vel alius numerus non potest esse primum et causa. Dicunt etiam
isti quod ex uno non sit binarius, sed potius ex uno secundo cum forma duali tatis sit binarius: et sic dicunt etiam de aliis numeris. Contra hos autem obji cientes dicimus, quia palam est ex ipsa natura numeri, quod non contingit dua litatem dicere, nisi conjunctim et collate dicamus duas unitates: nec trinitatem contingit esse, nisi conjunctim conferan tur tres unitates: et similiter non contin git alios esse numeros, nisi collatis uni tatibus: sive namque sint indifferentes, sive differentes, ita quod quælibet diffe rat ab alia, necesse est quod numerus omnis secundum additionem collatarum unitatum numeretur, ut in trinitate dua litatem cum uno alio addito, et tetrada similiter numerata trinitate uno addito. His autem secundum veritatem sic enti bus, impossibile est generationem esse numerorum, qualem isti dicunt ut gene retur dualitas ex uno et forma sive idea dualitatis: secundum generationem enim naturalem numeri dualitas præcedens fit pars trinitatis, et trinitas fit pars tetradis: et eodem modo accidit in ante habitis sive consequentibus numeris, quod sem per præcedens pars est consequentis: sed ex dualitate prima et alia dualitate inde terminata, sicut isti dicunt, facta est te tras duæ dualitates: quia quatuor sunt bis duo quæcumque absque omni deter minatione: et sic tetras generatur ex duobus binariis, quorum unus est prior, et alter additus illi absque omni alia idea li forma dualitatis: et sic non indigemus prima forma dualitatis: sed sufficit no bis collectio duarum dualitatum et ordo primi et additi indeterminate. Sed si di catur quod ea dualitas quæ est prima, non est pars, nec potest esse pars alicu jus cum sit forma idealis, tunc iterum oportet quod adsit aliqua una dualitas cum binario faciens tetrada, aut tetras non generabitur. Et sic etiam non ab idea dualitatis, sed dualitas erit ab uno et alio uno. Sed si hoc ita se habet, tunc non est possibile formam primam quæ est prima dualitas indeterminata per duo
<--- Page Split --->
una, esse elementum et principium numerorum et entium : unitatem enim generat unum, eo quod unitas abstrahitur ab uno : sed unitas postea generat indeterminatam dualitatem omnibus numeralibus applicabilem absque omni dualitatis idea. Amplius quomodo possunt esse dualitates aliae, et trinitates diversae, quae sint tantum formae praeter omnem dualitatem et trinitatem discretarum unitatum ? Hoc enim non est intelligibile. Adhuc autem quomodo potest intelligi quod dualitates et trinitates componantur ex unitatibus prioribus idealibus et posterioribus ideatis unitatibus ? non enim est hoc intelligibile, quia componentes numerum unitates unius et ejusdem rationis esse videntur. Omnia igitur quae sic dicuntur, sunt ficta : et impossibile est esse secundum rem primam dualitatem, quae sit dualitatis idea, et quod postea sit trinitas et alii numeri : et tamen secundum istorum positionem hoc esse est necessarium : quia dicunt quod unum primum et dualitas indiffinita per duo una quae est forma dualitatis sicut numerorum et entium elementa et substantiae. Si autem ea quae dicta sunt, accidere sive sequi ex ista opinione sunt impossibilia, tunc etiam impossibile est ista quae dicunt esse entium principia : ea igitur quae dicta sunt et alia talia impossibilia accidunt per consequentiam ex necessitate, si quis dicat quod unitates differentes sive collatae, sive non collatae, sunt principium entium.
CAPUT IV.
Et est disputatio contra illam partem divisionis quae est unitates unius et ejusdem numeri esse indifferentes ab invicem, sed esse differentes ab unitatibus alterius numeri.
Si vero aliquis aliam partem dederit In Philussuperius inductae divisionis, et dixerit pho ubi a pro, quod unitates sunt et differentes, et indifferentes : quia quae sunt in uno numero, sunt a se invicem indifferentes, sed sunt differentes ab his quae sunt in alio numero solum. Isto modo etiam dicendo non minus quam prius accidunt impossibilia quae difficile est sustinere. Insunt enim in decade unitates decem ex quibus componitur decas : componitur autem etiam ex duobus quinariis decas : non enim quilibet numerus est ipsa decas, sed aliqui determinati numeri componunt decadem : nec componitur decas secundum istos ex quibuslibet quinariis, sicut nec componitur, ut dicunt, ex quibuslibet unitatibus : quia ex quo ponunt unitates esse aliquo modo differentes, oportet componatur ex illis quae sunt proportionatae, sicut potentia ad formam decadis. Si igitur sic est, quod decas componitur ex duobus numeris quinariis vel aliis duobus numeris, oportet quod unitates differant quae sunt in decade : nam si detur quod non differant in decade, tunc sequitur quod nec quae sunt in duobus quinariis differunt, quod est contra hypothesim. Ex duobus autem quinariis constat decas : ergo et in decade differunt : et decas est unus numerus : ergo quae sunt in uno et eodem numero unitates differunt, quod iterum est contra hypothesim : quoniam enim
<--- Page Split --->
differunt unitates quae sunt in quinariis, oportet etiam quod differant in decade. Si autem sic dicuntur differentiae, in denariis aut in decade inerunt quinarii alii a duobus dictis quinariis, aut inerunt ei alii quinarii. Et sive detur quod inerunt ei alii quinarii, sive non, sequitur id quod est absurdum. Si enim detur quod insunt ei alii quinarii, quae vel cujusmodi decas est quae componitur ex illis ? Non enim potest dici quod diversa decas componitur ex illis aliis quinariis, sic in ista decade sunt alia praeter istam. Si vero datur quod non inerunt, sed isti tantum diversarum unitatum insunt, adhuc non potest sciri quae sit decas diversarum secundum formam unitatum, nisi sit in ista qua numeramus decade, quae conformes habet unitates : et hoc est absurdum quidem, sed tamen est necesse, quia sequitur ex hypothesis. Non enim dicunt illi tetradam componi ex evenientibus quibusdam unitatibus, sicut diximus paulo ante : sed ex proportionatis ad formam tetradis : nam, ut dicunt isti, indeterminata per numerum dualitas accipiens determinatam numeratorum aliquorum dualitatem, facit duas dualitates : quia duo in duo ducta faciunt quatuor : dualitas enim est efficax accepti sic in seipsam multiplicare indeterminatam, aut dualitatem vocant mathematicam, quae est numeri quo numeramus : determinatam autem dualitatem vocant hic eam quae est unitatum realium quae differunt per formam ab aliis unitatibus alterius numeri : et hoc est numerus aut idealis, aut sensibilis.
Amplius isti dicunt dualitatem esse quamdam naturam separatam primam et idealem et trinitatem similiter : et sic dualitas est aliquid praeter duas unitates, et trinitas est aliquid praeter tres unitates : et quaeramus ab eis, quomodo contingit ? aut enim participat altero alterum, sicut forma quadam accidentali, aut sicut forma substantiali. Si participabit sicut forma accidentali, tunc erit sicut albus homo participat duo mixta
sive concepta, album videlicet et hominem. Est autem absurdum duas unitates sic participare dualitatem, quia sic duae unitates possent non esse dualitas una. Si autem est quasi alterius ad alterum differentia quaedam, sicut homo participat duo mixta sive concreta, sicut concernitur potentia et actus, sicut participat animal et bipedem homo : tunc hoc erit iterum absurdum, quod sit dualitas separata a duabus unitatibus, quae postea informans eas sit forma earum. Amplius autem inter ea quae sic uniuntur una forma, alia quidem sunt tactu unum, alia vero mixtione, alia vero positione sive ordine : et nihil horum contingit inesse unitatibus ex quibus fit dualitas et trinitas : sed potius quemadmodum duo homines non sunt unum quid, sed duo, sive uterque, sic necesse est esse duo non unum ipsas duas unitates : non ideo quod different in eo quod sunt indivisibiles : puncta enim etiam sunt indivisibilia, si tamen duo puncta accipiuntur in eo quod sunt duo, dualitas non erit aliquid separatum ab eis. Igitur multo minus in unitatibus numeratis aliquid separatum ab unitatibus erit dualitas vel trinitas. Adhuc autem non oportet oblivisci, quia secundum istos dualitates nec accidit priores esse nec posteriores : quia quaecumque unam formam substantialem participant, illa forma non se habet ad illa sicut prior et posterior. Tres igitur unitates ex quibus componitur senarius, non sunt priores et posteriores in ordine numeri, quod est absurdum. Similiter autem est in aliis numeris : nam quae sunt in tetrade dualitates, constituunt tetradem ad invicem simul accepta : sed de his dualitatibus quae sunt in senario, quaedam sunt priores et quaedam posteriores, et sic generant senarium quemadmodum illa, de quibus dictum est, generaverunt tetradam : et similiter est de illis quae sunt in octonario. Igitur si detur quod prima dualitas est idea, oportet quod omnes ista quae generant dictos numeros, sint idea. Eadem ratio
<--- Page Split --->
est etiam de unitatibus, quia unitates quæ sunt in prima dualitate ductæ in se generant quatuor sive tetradam : quia illæ generatæ unitates sunt in tetrada. Igitur omnes unitates numerorum ideæ erunt : et sic componitur idea ex ideis, sicut numerus.
Igitur palam est, quia illa quorum sunt hujusmodi ideæ, sunt composita ex ideis : et hoc est ac si animalia dicat quis componi ex animalibus : quia idea cum eo cujus est idea, est ejusdem nominis et rationis : et hoc sequitur, si concedatur horum esse ideas. Si autem dicatur propter hoc quod unitates totaliter sunt differentes et in eodem numero et in diverso quantumlibet accipiantur, hoc est inconveniens et fictum. Dico autem fictum esse omne illud quod ad suppositionem sustinendam est coactum, non secundum rei veritatem acceptum : neque enim secundum quantitatem, neque secundum qualitatem videmus unitatem unam differre ab alia. Adhuc autem necessarium est quod aut unitas sit æqualis unitati, aut inæqualis : et similiter omnem numerum omni numero necesse est aut æqualeesse, aut inæqualein : et hæc æqualitas omnis est secundum unitatem quæ accipitur in ipso. Si enim neque plus neque minus numerus ad numerum, est æqualis. Quæcumque autem æqualia sunt in numeris, illa omnia suscipimus indifferentia esse in numeris : et sic nulla differentia est in unitatibus. Si autem hoc dicatur non esse verum, tunc sequitur quod etiam unitates quæ sunt in decade, non sunt æquales, cum sint tamen indifferentes, cujus inæqualitatis causam nullam habebunt dicendi illi qui dicunt ideas indifferentes esse : quia non potest ostendi ratio inæqualitatis unitatis ad unitatem, cum sint indifferentes ab invicem. Amplius si omnis unitas cum alia unitate facit duo : igitur illa unitas quæ est ex dualitate, cum illa alia unitate quæ est ex trinitate aliqua alia accepta, duo facit : et erit dualitas, quamvis sint dif-
ferentes et indifferentium numerorum : et sive sit unitas prior, sive posterior : videtur enim quod unitas necessario magis sit prior quam posterior : una enim unitatum quas accepimus, simul est cum trinitate, et altera simul cum dualitate, quas illi dicunt formas esse unitatum, cum tamen unitas sit prior et dualitate et trinitate : et hoc est secundum istos inconveniens, quia idea est ante id cujus est idea et forma : et sic oportet quod dualitas et trinitas esset ante unitatem, quod est valde inconveniens et absurdum. Nos enim suscipimus totaliter sive universaliter unum et unum, sive sint æqualia, sive inæqualia duo esse, ut bonum et malum, et hominem et equum. Dicentes autem sic, sicut isti dicunt, quod unitates ipsæ in se differunt, faciunt quod unitates jam non erunt unitates : eo quod non sint corrigibiles in numerum, si non sit plus numerus qui est trinitatis quam qui est dualitatis, si utraque sit forma idealis numeri. Si autem sit plus trinitas quam dualitas in materia unitatum, tunc palam est quia in hoc est æqualis dualitas, et uterque est prima idea et forma numeri. Igitur iste numerus est indifferens cum ipsa dualitate, et erunt coæquævi trinitas et dualitas. Hoc autem quod sit absurdum, et quod non contingat numerum esse, palam est, si quis suscipiat quod in ordine numeri semper est numerus unus primus et prior aliis, et alius est secundus post priorem : et si hoc est verum, tunc nomina numerorum non erunt ideæ. In hoc enim solo recte dicunt illi qui in omni numero dignantur esse diversas unitates : non enim hoc aliter esse potest nisi sint ideæ et formæ numero diversæ, ut dictum est prius : idea enim cujuslibet est forma una. Si autem unitates ponantur esse indifferentes, tunc sequitur necessario quod etiam dualitates et trinitates sunt indifferentes : quapropter etiam indifferens erit sic numerari unum, duo, tria, et sic deinceps, ita quod semper unum assumatur cum existente numero : hoc
<--- Page Split --->
enim necessarium est eis concedere. Si enim dicamus numeros sic indifferentium unitatum esse, et omnem numerum in omni numero connumerabilem, tunc generatio numerorum non erit ex indeterminata dualitate, et materia unitatum : quia non erit aliqua idea numeri. Si enim sit numeri idea, sequitur quod una idea numeri sit in alia, sicut unus numerus est in alio, et quod omnes species ideales sint partes alicujus unius speciei, sicut omnes numeri minores sint partes alicujus numeri majoris. Propter hoc autem et similia inconvenientia aliquid quidem dicunt istam sustinendo hypothesim, sed simpliciter secundum rei veritatem nihil penitus dicunt : quia nihil recte dicunt. Ex dicto enim eorum aufertur multitudo, ita quod nihil sit multum : dicunt enim isti quod hoc ipsum habet quamdam dubitationem, utrum videlicet quando numeramus dicentes unum, duo, tria, numeremus assunentes et addentes unum numerum alteri, et sic constituentem multitudinem : aut facimus utrumque numerum numeratum secundum partitiones particulariter constitutas : ut unum sit per se, et duo per se, et tria per se, sicut ideae eorum sunt distinctae. Quia igitur haec omnia derisibilia sunt, procul dubio et derisio est principium substantia quod accipitur secundum rationem principiorum substantiae ad tantam differentiam deducere, quod etiam numeri sint principia substantiarum.
CAPUT V.
Contra eos qui dicebant, quod numerus a numero differt partitione quantitatis unitatum.
Omnium autem primum illud necesso In Philosopho ubi suest determinare qui sunt numeri qui accipra. piuntur secundum differentias partitionum unitatis, si, sicut isti dicunt, necesse est dicere quod numeri differant secundum quantitatem aut secundum qualitatem hujus unitatis partitionum. Numerum enim horum contingere videtur, quia in quantum numerus est, differt numerus a numero secundum quantitatem : unitas autem non est quantitas aliqua. Et si aliquis diceret quod unitates quantitate differebant, tunc numerus a numero differret secundum quantitatem, quamvis supponeretur quod pluritate unitatum essent æquales, et hoc esset valde absurdum. Amplius quæramus ab istis, utrumne priores unitates in numero sint majores posterioribus unitatibus, aut minores? et non erit assignare. Et utrumne illæ quæ sunt posteriores superaddant quantitatem partitionis majoris, sicut faciunt majorem numerum, aut est e contrario istius ? Omnia namque talia sunt irrationabilia : et ideo est irrationabilis positio. Sed nec iterum potest dici, quod unitas differat ab unitate secundum qualitatem : non enim possibile est inesse unitatibus passionem aliquam, eo quod sunt indivisibiles et separate. Dicunt autem isti quod qualitas insit posterioribus unitatibus et posterioribus numeris, et quod illis etiam insit quantitas : quia tria genera numerorum dicunt esse, sicut in ante habitis distinximus. Amplius id quod est habens quantitatem nec ab uno sicut substantiali causa factum est
<--- Page Split --->
in eo quod habet quantitatem et qualitatem, nec a dualitate in quantum est dualitas : unum enim quod est unitas, non est qualitas, et dualitas non est qualitate qualis : et illa quæ sunt sensibilia, qualia sunt aliqua qualitate : et ideo quod est non qualitas, nec habens qualitatem, non potest ea facere qualia : nec iterum unitas et dualitas conferunt entibus quod sint multa in quantitate : quia quod entia sint multa et divisa ab invicem, hujus causa est natura quæ est forma qua dividuntur ab invicem entia : differentia enim est causa numeri : igitur quocumque modo se habeat numerus, semper aliter dicendum est quam isti dicunt, maxime in primo numero quem dicunt esse principium, et est determinandum ab eis de differentia unitatis ex quo dicunt quod unitates differunt ab invicem. Non enim sufficit dicere in communi aliquid nisi determinetur et modus quomodo differunt ab invicem. Talis autem determinatio maxime necessaria est in eo principio, quod necesse est omnibus inesse. Sin autem sic non determinant differentiam unitatum secundum quantitatem et qualitatem, quæramus ab eis quam dicunt inesse unitatibus differentiam ? Palam igitur est ex dictis, quod si numeri dicantur esse ideæ, quod non contingit unitates eorum esse conjectas sive collatas, nec non collatas ad invicem : nec etiam contingit eas esse alio modo : nec etiam contingit eas esse ut alii quidam posteriores dixerunt circa numerum : nihil enim illorum bene dicitur, sicut patet ex inductis.
CAPUT VI.
Contra eos qui dicunt numerum specierum esse mathematicum.
Quidam vero sunt qui quidem ideas in Philom pho ubi su pra. dicunt non possibile esse, et quod simpliciter non sunt idee, et quia etiam non sunt ut numeri quidam qui sint substantia rerum : sed tamen dicunt esse mathematica principia, et inter mathematica dicunt numeros esse primos inter entia, et ipsos esse entium principia : et quia principium numerorum est unum, sive unitas : et ideo dicunt unitatem maxime esse principium. Inconveniens enim est unum quidem primum esse principium numerorum, quod unum licet non sit idea, est tamen, ut dicunt, forma unitatis. Et quod dualitas secundum formam non sit principium dualitatum, nec trinitas secundum formam accepta sit principium trinitatum : quia omnia ista sunt ejusdem rationis : et ideo si forma in uno est principium, tunc erit principium in omnibus. Igitur si sic se habet ratio quæ est in numeris, et ponat aliquis quod non est nisi unus numerus mathematicus, unum est quod est numerorum forma, et non est principium : necesse est enim diffinire quid est illud tale unum, quod per modum primi et principii differt ab aliis unitatibus. Sed si hoc datur, quod unitas est unitatum prima, necesse est etiam dare quod quædam dualitas secundum formam sit prima dualitatum. Similiter autem et alios numeros deinceps necesse est habere priores se formas quibus fiant. Si autem non est unum dicto modo principium, et nos supponimus formas quasdam esse numerorum priores numeris mathematicis, tunc necesse magis dicere, sicut Plato
<--- Page Split --->
dixit, se habere ea quae sunt circa numeros, et quod sit dualitas prima idealis et trinitas prima. Et quod numeri illi non sunt conjuncti ad invicem, sed quilibet sit per se in sua idea. Si quis autem sic seorsum ponit ea quae sunt circa numeros, jam dictum est quia multa accidunt impossibilia : tamen necesse est quod sic se habeant ea quae de numero dicuntur, aut quod nullo modo supra se habeat numerus. Si igitur non potest excogitari alius modus conveniens quo se habeant numeri separati, palam est ex his quae dicta sunt, quia deterrime dictum est, quod tertius a mathematico et sensibili sit numerus separatus, et quod idem numerus sit numerus specierum et mathematicus : uni enim opinioni quae dicit eumdem numerum esse specierum, et mathematicum, necesse est accidere duo peccata, quae accidunt duabus opinionibus partialibus, quarum una ponit ideas esse principia, et altera ponit mathematica esse principia : mathematicum enim numerum non contingit hoc modo esse quo isti dicunt, ut forme numerorum sint separatae, et sint principia numerorum specierum, ita quod species numerorum sint compositae ex materia et forma. Sed mathematicus numerus positus ex suppositionibus et principiis propriis sibi, sicut et continua quantitas mathematica, ita considerantur secundum rationem et non secundum esse, sicut in antehabitis istius libri determinatum est. Si enim esset principium entium mathematicus humerus, tunc quaecumque sunt numeri mathematici, illa necesse esset movere, quia sine motu non possent esse principium entium : sicut etiam necesse est accidere per syllologismum haec eadem illis qui dicunt ideas et species esse numerum qui est principium entium.
CAPUT VII.
De contradictione Pythagoricorum qui mathematicos numeros ponebant non esse separatos, et simul cum hoc contra Platonem qui ponebat separatas ideas numerorum.
Pythagoricorum vero modus quem in 1a Philiso- 1 pho ub suprimo hujus philosophiae exposuimus, 1 pra. alicubi quidem inferiores et minus impossibiles habet difficultates quam sint difficultates eorum qui jam prius dicti sunt : alicubi vero habet proprias et alias a praedictis. In hoc enim quod dicit numerum secundum esse non separatum a substantia numerata, multa aufert quae sunt de numero eorum impossibilium quae aliis accidunt qui separatum numerum esse ponunt. In hoc autem quod dicit corpora sensibilia ex numeris composita esse, et tamen habent numerum esse mathematicum, est impossibile sibi proprium : non enim contingit numerum dicere esse atomas dimensiones : et tamen habent numeri maxime modum hunc sec undum Pythagoram. Nec etiam potest secundum veritatem dici, quod unitates habeant dimensionem ex quibus corpus componi possit : quomodo enim est possibile dimensionem corporalem ex indivisibilibus componi ? Adhuc autem arithmeticus numerus est monadicus sive ex unitatibus compositus. Illi vero qui Pythagoram sequuntur, dicunt quod numerus arithmeticus est entia quaedam sensibilia : et ideo etiam theoremata numerorum et passiones adaptant corporibus tamquam corpora sint ex illis numeris, quorum theoremata aptantur eis. Si ergo est necessarium, quod si numerus est aliquid eorum quae sunt secundum se et separata, quod sit
<--- Page Split --->
secundum aliquem superius dictorum modorum, et ideo contingit, quod numerus sit secundum aliquem ipsorum, palam est, quia non est numeri aliqua talis natura secundum esse separata, qualem naturam probant esse numerum qui dicunt eum esse naturam et substantiam quamdam separatam. Propter quod etiam forte Pythagoras eum negavit esse separatum.
Amphius autem adhuc contra Pythagoram objicientes quaeramus ex quo unitates non sunt separate, quaeremus utrum quælibet unitas est ex magno, cum sit æqualis æquatis in minimum infinitis quæ sunt in magno, aut hujus quidem est ex parvo, et illa alia est ex magno. Sed si sic dicatur quocumque modo, sequitur quod non quodlibet entium est ex omnibus numeri elementis : quia non est ex omnibus unitatibus : et sequitur etiam quod unitates secundum se non sunt indifferentes, cum una sit ex magno, et altera ex parvo : vel una ex uno indivisibili magni, et altera ex altero : sic enim dicunt in hac unitate existere magnum, in illa vero parvum, quod est secundum naturam contrariam magno quod existit in alia unitate, ut dicunt. Amplius elementa numeri quæ sunt in trinitate, quomodo sunt in ea ? In trinitate enim sicut in quolibet impari numero est superfua una unitas : et sic vincere duæ unitates unius naturae, deberent tertiam : et non deberet unus numerus fieri : tria enim non sunt contraria, sed duo. Et ideo duæ unitates conveniunt et contrariantur tertiæ. Sed forte ipsi Pythagorici trinarium unum faciunt numerum medium conjungentes abundanti. Si autem dicatur quod utraque unitatum non sumitur ex contrariis, sed est ex utrisque duobus æquatis sumptis ex magno, sive ex parvo uniformi, tunc quaeramus, quomodo dualitas erit una natura existens ? cum, sicut dicunt, unitates ejus sumantur ex magno et ex parvo : et ideo sit principium pluralitatis, quia ex magno : et tamen paucitas prima, quia ex parvo. Si enim contrariæ sunt unitates, se invicem
destruunt : et quaeratur in quo differunt istae unitates inter se, cum ea quam dicunt contrarietas in eis non inveniatur ? Adhuc autem quaeratur, in quo differunt ab unitate prima quæ est principium numeri ? Amplius prior est natura unitas dualitate : quia ablata unitate aufertur dualitas, sed non convertitur. Sicut autem se habent ad invicem unitas et dualitas, ita necesse est quod ad invicem se habeant idea unitatis et idea dualitatis, si dicamus esse ideas et formas numerorum, igitur ideam unitatis necessarium est esse priorem idea dualitatis. Et iterum necesse est quod sit facta illa quæ est prior : idea enim per se existens necesse est quod facta prior sit ab aliqua alia unitate quæ est in dualitate. Et tumquaeramus, quid sit in una unitate ex quo ipsa sit prior alia ? dualitas enim indeterminata quæ non est concepta cum materia, est duo una qui sunt prius : et neutrum habet in se propter quid sit prius alio, nisi collectionis ordinem.
Hæc autem disputatio est contra Pythagoram, quæ licet numerum non separaverit mathematicum, cum tamen formas ideales dixit esse numerorum Plato qui secutus est Pythagoram : unde disputatio simul est contra utrumque. Amplius necesse est aut infinitum numerum esse, aut finitum : separabilem enim dicunt esse numerum Platonici. Igitur non possibile est quin sit numerus secundum alterum istorum modorum. Quod autem non contingat infinitum, palam est. Omnis enim numerus est par vel impar : sed nec par est infinitus, nec impar infinitus : ergo nullus numerus est infinitus. Generatio vero numerorum aut est imparis numeri semper, aut paris. Si enim unum cadat in parem, generatur numerus impar. Si vero incidat dualitas in numerum parem, et dupliciter semper, ex eodem pari generabitur semper numerus par alius, ita quod non fiat duplicatio ex imparibus, sed ex paribus semper.
Amplius si omnis idea est alicujus idea, et numeri infiniti est alicujus
<--- Page Split --->
idea : aut ergo est idea sensibilium aliquorum infinitorum, aut alterius alicujus infiniti : et tunc sequitur quod infinitum sit actu : et hoc est falsum. Infinitum enim esse nec secundum positionem contingit, nec secundum rationem. Ordinavit autem Plato sic ideas, quod semper idea est alicujus idea : quia aliter esset inutilis. Si autem finitus est numerus omnis, tunc quaeratur, usque ad quam summam multiplicantur idea numerorum ? nunc enim in talibus philosophiis non solum oportet dici quia ita sit, sed etiam oportet dici ideo sive propter quod est id quod est : atque si numerus idealis est usque ad decem, ideo quia etiam numerus non crescit nisi usque ad decem, ut quidam dicunt, tunc primum quod objicimus contra hoc, est: quia secundum hoc deficient species ideales, et non adeaquabuntur numero entium. Si enim est trinitas idealis per se separatus homo qui est idea hominis, tunc etiam aliquis numerus erit per se separatus equus : et idem est de quolibet numero usque ad decada : et necesse semper aliquam substantiam idealem alicujus ex aliquo illorum numerorum esse. Hi enim numeri qui sunt usque ad decada substantiae sunt prime et ideae : attamen deficiet aliquis numerus : animalis enim species existunt multo plures quam decem, quarum quaelibet est per se et idea. Palam autem est, quod si trinitas sit per se homo separatus, quod erunt et aliae trinitates : similes enim sunt ideae quae sunt in eisdem numeris, ut dicunt : igitur infiniti erunt per se separati homines : quaelibet enim trinitas est aliquis per se homo separatus. Sin autem non est nisi una trinitas, tunc et homines rediguntur ad unum separatum hominem : et si numerus minor est pars majoris qui est ex unitatibus conjectis sive collectis quae sunt in eodem numero : et secundum hoc si trinitas est idea alicujus, ut equi, aut asini, et dualitas est idea hominis, tunc homo erit pars equi vel asini, quod est absurdum. Adhuc
autem inconveniens est decadis dicere esse ideam : undenarii autem nullam esse ideam, nec alicujus consequentium sive habitorum numerorum post decadem. Amplius autem multa sunt de quibus in ante habitis libris pertractavimus, quorum non sunt aliquae species ideales. Quaeramus ergo, quare illorum non sunt species ideales, cum fiant secundum numerum proportionum sicut alia ? Quia ergo haec sunt irrationabilia, non possunt species ideales et numerales esse causae et substantiae existentium. Amplius adhuc inconveniens est, quod numerus qui est usque ad decada magis sit aliquod ens, et quod est species decadis magis sit ens aliquod quam alius numerus. Hujus enim ratio non potest assignari : et etiam hujus quidem numeri non est generatio alicujus : quia numerus nullus generat, eo quod non agit : illius vero quod est sensibile generatio est semper et fit per generationem.
Ejus autem quod dicunt, tentant reddere rationem dicentes, quasi perfectus numerus consistat usque ad decada cujus perfectionis nos superius assignavimus rationem in undecimo hujus philosophiae libro. Dicunt etiam quod generantur sequentia quae sunt sensibilia, sicut generatur impar proportio ad perfectionem decadis imperfecta ex decade : et sic est de omnibus similibus intra decada contentis : haec enim sic perfecta et imperfecta existentia Pythagorici reddunt duorum ordinum principiis quae ponunt, de quibus in principio hujus philosophiae libro determinavimus, quae sunt motus, status, bonum, malum, et alia hujusmodi quae in ante habitis dicta sunt. Quaedam vero ipsi etiam Pythagorici attribuunt numeris : propter quod unum dicunt esse impar, et illud est in trinitate quoquo modo similiter, et quinarius est impar : par enim et impar dicunt esse de numero principiorum. Amplius autem etiam passiones aliorum entium, et similia reducunt ad principia ista, ita quod etiam usque ad mensuras quantitatum in hac
<--- Page Split --->
deduictione perveniunt, sicut quod dicunt, quod prima linea quae unitati attribuitur, est linea indivisibilis : secunda autem quae dividitur in duo, dualitari attribuitur : deinde determinant ea quae sunt de lineis usque ad decada. Et ideo decem dicunt genera esse linearum, de quibus determinatur in decimo Geometriae.
CAPUT VIII.
Utrum unum sit prius in speciebus numerorum secundum eos qui numerum separatum esse ponunt ?
Amplius si numerus ponatur esse separatus secundum esse et substantiam, sicut dicunt quidam, tunc aliquis dubitabit utrum prius est unum quam trinitas et dualitas et aliae species numerorum ? Videtur enim unum esse prius in quantum numerus compositus est ex unis : quia sicut unum simplicius et quam compositi numeri : sed in quantum unaqueque species numeri est universale quoddam separatum, sic est species numeri prior quam unum. Cum enim numerus integraliter componatur ex unis, sic quaelibet unitatum pars est materialis numeri et est quasi materia. Hic autem numerus, videlicet trinitas, et dualitas, et alii numeri sunt ut species et forma : et est hoc aliquid simile ei quod est in recto angulo et acuto : rectus enim in his prior est acuto : quia acutus diffinitur per rectum, et rectus est ratio acuti. Acutus autem est quasi pars recti, et in eum dividitur rectus : et ideo acutus quidem est tanquam materia et elementum. Et similiter unitas se videtur habere ad numerum. Sed id quod est secundum speciem, et secundum substantiam, et secundum rationem prius est, et secundum hoc quod est totum : quia species est totum esse eorum quorum est species.
Id enim quod est ambo, compositum videlicet ex potentia et actu, propinquius speciei et causae, cujus est ratio diffinitiva : sed generatione est ipsum posterius. Isti ergo qui sic separatum numerum esse ponunt, dicunt quod unum est principium. Quomodo autem sit principium, dicunt etiam : quia dicunt quod ideo est principium quia non est divisibile. Indivisibile enim in discretis dicunt esse principium divisibilis. Sed non attendunt quod universale est indivisibile, et elementum quod est in ratione partis, est etiam indivisibile, sed alio et alio modo : quia unum est indivisibile secundum qualitatem, et alterum est indivisibile secundum quantitatem, ut dictum est in quinto hujus philosophiae libro : unde universale indivisibile est secundum rationem formalem, sed elementum est indivisibile secundum tempus : quia motus ejus non est divisibilis, sed tempus, ut probatum est in sexto Physicorum. His sic distinctis, quaeramus utrum est principium ? Sicut enim dictum est, et rectus acuto, et e converso acutus recto videtur prior, et uterque est unus, ita quod unum est materialiter prius, et unum est id quod formaliter est prius : et utrumque horum unorum faciunt quidam principium. Sed videtur esse impossibile hoc : unum enim illorum est sicut species et substantia quae simpliciter est prius : alterum autem est sicut pars et materia quae simpliciter est posterius. Utrumque enim illorum est unum : quia et unum est quod colligitur in numero : et unum est quo quaelibet species numeri est una, et una dualitas, et una trinitas, et sic de aliis : sed secundum veritatem unum est potentia numerus : nam quamvis numerus sit unum quid secundum speciem, et non sit tantum coacervatio unitatum, sed aliquid diversum secundum formam ab illo : et sic ex diversis unitatibus : tamen sicut vere dicunt, unitas quae potentia est numerus, non est endelechia utique qua numerus est in specie numeri, sicut in quinto hujus philo-
<--- Page Split --->
sophiæ libro determinatum est 1. Causa vero peccati illius quod accidit dicentibus unitatem quæ potentia numerus est esse principium : quia venati sunt in numeris eæ quæ sunt in mathematicis aliis, et putant in unitate accidere id quod accidit in puncto : ex rationibus enim singulorum quæ sunt in mathematicis quantitatibus, venantur numerorum differentias : ex illis quidem faciunt unum punctum : et sic principium lineæ punctum, ita posuerunt unum esse principium numeri : unitas enim, ut dicunt, punctum est non habens positionem, et punctum est unitas posita. Et ideo quemadmodum diversi Philosophi entia composuerunt ex minimis, quæ principia esse dixerunt, sic isti entia composuerunt ex unitatibus : et sic unitas fit materia numerorum ex quibus constituunt omnia : et simul cum hoc fit, ut dicunt, prior dualitate et aliis numeris. Sed tamen contra hoc est, quod omnis unitas videtur esse posterior quæ est quasi materia alicujus, sicut diximus prius. Adhuc etiam species dualitatis per se existentes et separatae sunt etiam aliquo modo unius : et similiter species trinitatis et aliorum numerorum, sicut diximus : contingit enim dualitatem universalem separatam quærere quasi prædicamentum unum quod prædicatur de quolibet demonstrato binario : sic unum quod est potentia numerus, dicebant esse numeri tanquam partem numeri : sed ea una quæ sic formaliter et materialiter accipiuntur, unum quidem secundum formam, quo quodlibet est unum : et alter secundum materiam, quod est pars numeri, impossibile est simul inesse uni et eidem unitati : quia sic sequeretur quod omne quod est, esset unum unitate numerali : quod in ante habitis sæpe est improbatum. Sin autem est unum aliquid, tunc oporteret secundum hoc, quod non esset nisi illud solum unum
quod est indivisibile non habens positionem, aut quod est numeri principium : hæc enim duo de uno dicere nihil refert : dualitas quidem enim divisibilis est secundum naturam : unitas vero non est divisibilis : et hoc modo unitas simiior erit ipsi uno quod est de omnibus prædicatum, in quantum illud etiam est unitas quædam : sed si etiam illud convertibile cum ente unum sit unitas, tunc erit unitas formalis et unitati numerali et dualitati et omnibus aliis. Igitur utroque modo secundum istos dicta unitas erit prior dualitate quæ est universale separatum : hoc autem non concedunt : ergo ante unitatem quæ est materia numeri, generant dualitatem quæ est universale separatum. Amplius si dualitas est aliquid unum, et etiam trinitas, et sic de aliis : tunc videtur quod dualitas sint ambo illa una, et quod est potentia numerus, et quod est formæ unitas, quando dicitur dualitas numerus unus. Igitur ipsa dualitas est ex aliquo sicut ex potentia : et hoc modo erit prior illo. De his ergo in tantum dictum sit.
CAPUT IX.
De dubitatonibus quæ sequuntur dicta eorum qui separatos numeros dicunt esse causas et continuorum mathematicorum et sensibilium.
Dubitabit autem aliquis adhuc de nuIn Philosomeris quos dicunt separatos, quoniam pho ubi suscimus quod tactus non est in numeris : nec enim unitas tangit unitatem, nec numerus numerum : sed deinceps sive consequenter est in numeris in quantum in-
<--- Page Split --->
ter unitates nihil est medium sui generis, sicut deinceps sunt unitates in trinitate, et illa quae sunt in dualitate. Dubium igitur est utrum deinceps et consequenter inest ei uno quod est separatum et species unorum? Et iterum utrum dualitas separata prior sit eis numeris qui sunt deinceps et consequenter post ipsam, aut sit prior unitatibus tantum? quia si dicatur ibi est prius, et deinceps sive consequenter : tunc quaeramus quae sunt illa quae sic sunt ordinata dualitas et trinitas secundum species separata accepta non sunt ex unitatibus ordinatis : et sic non videtur inesse eis prius et deinceps. Similiter autem difficilia solvere accidunt de generibus posteriorum in numero, et accidunt etiam difficilia de linea et superficie et corpore : nam id quod dictum est de divisione, quidam Philosophi faciunt ex duabus speciebus contrariorum, quae sunt magnum et parvum : sicut qui faciunt longa ex duobus elementis contrariis, ut dicunt, quae sunt productum et breve, et superficiem faciunt ex duobus quae sunt latum et strictum : molem autem corpoream faciunt ex profundo sive alto, et humili sive demisso. Et omnia ista dicunt esse species magni et parvi : et omnia, ut dicunt, principiantur ex uno indivisivili. Alii autem Philosophi, qui sunt de numero facientium ista ex numeris separatis, ponunt ista aliter fieri. In his autem secundum rationem syllogismi mille videntur et impossibilia et ficta ei contraria sibi invicem, secundum quod omnibus qui rationabiliter moventur, videtur : tales enim sunt istae positiones, quas fore perditas etiam a se invicem accidit, nisi sustinentes eas sequantur principia posita, concedendo omnia inconvenientia quantumque sint irrationabilia : aliter enim etiam se invicem perderent, sicut jam diximus. Concedunt enim ut sit latum et strictum et productum et breve, et quod haec sint principia aliorum. Quod si concedunt ista esse, erit superficies linea, et solidum erit superficies : quia hujusmodi
breve et longum accidunt superficiei, etlatum et strictum accidunt solido. Amplius anguli et figura et quaecumque talia sunt, reddentur talibus ex his quasunt circa numerum. Ha namque passiones qua dicta sunt, sunt dimensiones quaedam secundum suum proximum subjectum. Et ideo dimensiones non sunt ex ipsis, sed e converso ipsa sunt ex dimensionibus, sicut nec ex recto et curvo est longum, nec ex levi sive plano et aspero sunt solida. Omnium vero istorum qui sic dicunt, est commune illud dubitare, quod accidit in speciebus ut in genere quodam communi, quando aliquis ponit illa universalia esse et esse numeros : tunc enim dubitatur, utrum animal ipsum separatum sit in animali isto, aut sit diversum illud ab illo animali? Si autem poneremus quod nullum animal esset separatum, tunc de talibus nulla fieret dubitatio : separato autem animali existente quemadmodum dicunt dicentes illa qua sunt separata esse unius et numerorum separatorum, sicut causa et principii. Et ideo secundum istos non est facile solvere ista si conveniens est dicere, quod hoc ideo est facile quod est impossibile. Quaeramus enim ab istis quando aliquis intelligit unum aliquid cujus causa et principium et substantia est dualitas separata, utrum intelligit illud idem quod est dualitas, aut diversum ab illo? hoc impossibile est dicere : quia veritas rei positioni repugnat.
Quidam autem istorum magna et magnitudines rerum generant ex tali materia quae est unitates et numeri. Alii vero generant talia ex puncto. Videtur autem eis esse non quidem unum sive unitas, sed quoddam quale unum : quia positum unum dicunt ipsum : et videtur eis esse alterius materiae quam pluralitatis : sed tamen quae est qualis quaedam pluralitas, quia dicunt esse fluxum unitatis posita in continuum et longum : quae si dicantur, non minus accidit eadem dubitare quae prius de aliis dubitata sunt : nam si vere idem unum positum est, materia,
<--- Page Split --->
linea, et superficies, et solidum idem erunt : idem enim est quod ex eisdem est. Si autem dicantur plures esse materia istorum, ita quod alia sit lineæ materia, et alia superficiei, et alia solidi, aut illæ materiae erunt ordinatae, ita quod sequuntur se invicem, aut non. Igitur eadem acciderent impossibilia, quæ prius sic dicentibus. Si enim diversae sunt materiae, sequitur quod superficies non ha- bet lineam, quod falsum est. Si autem eadem materia, sequitur quod superficies est linea, quod iterum est falsum : quæ enim ex eodem sunt, eadem sunt, sicut dictum est prius. Amplius quæramus ab illis, quomodo contingit numerum esse ex uno et pluralitate tamquam ex principiis materialibus ? hoc enim non est probatum ab eis. Quocumque ergo modo dicant qui numerum separatum ponunt, eædem semper accidunt difficultates, quæ accidunt ex ipsis qui dixerunt ista fieri ab uno et dualitate et infinitate : hoc enim ex prædicato universali generat numerun, qui sic dicit, dicens dualitatem et alias species numerorum esse separata universalia, quæ sunt forma numerorum, et unum et infinitum dicit esse materiam. Ille vero de quo nunc dictum est, generat numerum ex aliqua pluralitate præexistente ante numerum : sed in ista generatione principium dicit esse dualitatem. Dicit enim, quod est principium esse aliquam pluralitatem materialem numeri : dicta autem illa nihil differunt quoad impossibilia consequentia : sed eadem dubitatione utraque dicta istorum : hæc autem impossibilia sunt mixtura entium, aut positio quæ est ordinatio partium in toto et in loco, aut permixtio elementorum, aut generatio rerum diversarum genere et specie, et quæcumque talia : nihil enim harum potest causari ex numeris separatis qui sunt substantiae. Maxime vero dubitando quæret aliquis, si unaquæque unitas sensibilis ex aliquo est separato : non enim est idem unum specie, vel genere, vel numero quælibet sensibilis unitas : quia unum nec est ge-
nus, neque species unorum : et tamen secundum istos necesse est quod unitas insit omnium uno ex eodem uno separato, et aliqua pluralitate, aut parte pluralitatis aliqua quæ est sicut materia. Quod autem aliqua pluralitas sit, vel dicatur unitas, est impossibile, cum unitas sit divisibilis et pluralitas diversa. Quod autem ex parte est pluralitatis, alias habet difficultates. Est enim necessarium quod unaquæque partium pluralitatis sit indivisibilis, quia quælibet pars pluralitatis est unitas : aut oportet dicere quod pars pluralitatis sit pluralitas, aut unitas sit divisibilis : quorum utrumque est falsum, et contra hypothesis : quia tunc sequitur quod unum et pluralitas non sunt principium elementum unorum : nulla enim unitatum consistit ex pluralitate et uno, sed e contrario pluralitas consistit ex uno et unis. Amplius qui hoc dicit, nihil aliud facit nisi numerum diversum : pluralitas enim indivisibilium est numerus : nec oportet apponere universalia separata. Amplius quærendum est a sic dicentibus, utrum numerus sit infinitus, aut finitus ? Videtur quod numerus existat finita pluralitas : quia infinitum non existit nisi per accidens : ex finita autem pluralitate finitæ sunt unitates, ex quibus finitis unitatibus materialibus et uno separato est ipse numerus. Similiter autem ipsa pluralitas quæ est per se existens separata, est diversa ab ea pluralitate quæ est infinita. Quæramus igitur quæ sit illa pluralitas quæ cum uno primo est elementum numeri ? Similiter autem et de puncto quæret aliquis : quia hoc etiam elementum dimensionum esse dixerunt, ex quo fecerunt dimensiones omnes : non enim videtur quod hoc sit unum solum punctum, quamvis dicant unum solum esse principium : et si hoc est verum, tunc oportet quod quodlibet aliorum punctorum sit ex aliquo : ex primo enim sunt omnia quæ sequuntur primum : non enim possunt dicere quod aliqua puncta sint ex distantia alia, et ex eo puncto qui primus esse supponitur
<--- Page Split --->
esse : quia punctum non habet distantiam. Adhuc autem partes indivisibiles quas quidam ponebant, non contingit distantiae esse partes sicut pluralitates ex quibus sunt unitates, coacervantur ex indivisibilibus : numerus enim componitur ex indivisibili bus, mensura vero non.
CAPUT X.
Unde et qua de causa inducti sunt Antiqui in tot errores ?
Omnia autem impossibilia quae dicta sunt et alia multa similia istis, manifestum est quod facit positionem eorum impossibilem : impossibile est enim numerum et mensuras esse existentia separata. Amplius autem discordia qua discordant in modis quos dicunt de numeris, signum est quod res eaedem quas dicunt non vere existentes, sicut dicunt, praestant eis turbationem : quaedam enim eorum non faciunt nisi mathematicos numeros, et hos secundum esse fecerunt esse circa sensibilia : eo quod speculabantur difficultates et errorem qui accidit circa species ideales. Et ideo destiterunt a numero speciali sive ideali. Et eum esse non posuerunt, sed mathematicum esse posuerunt. Alii vero voluerunt simul species ideales et numeros facere : et non speculabantur principia quae ponit quis, nec speculabantur quomodo ponendus sit numerus mathematicus diversus a numero specierum idealium : dixerunt quod idem est numerus specierum idealium et mathematicus : rationem pro se induxerunt dicentes, quia nisi numerus mathematicus sit idearum numerus, non erit numerus secundum actum, sed in potentia solum : actu autem esse aufertur : quia secundum actum est in sensibilibus
et potentia tantum separatus. Ad hoc ergo ut actu sit, oportet quod idem sit cum ideis quae actu sunt et separatae, ut dicunt. Dicunt enim proprias et mathematicas hypotheses intentioni suae congruentes. Qui vero prius posuit species esse et numeros, et dixit numeros species esse mathematicas, ille rationabiliter fecit eas esse separatas : sed quod dixit esse secundum esse separatas, in hoc non rationabiliter dixit : ergo omnibus accidit secundum aliud recte dicere : totaliter autem nullus recte dixit. Et ideo quidam confitentur in parte quae alii dicunt : non tamen in toto dicunt eadem, sed contraria dicunt ad invicem. Causa vero hujus velde dificile est auest, quia hypotheses eorum et principia citoritate quibus utuntur sunt falsa : et est difficile bene se havalde non bene se habentibus principiis principia et hypothesibus bene dicere, sicut testabus bene dibur Epicurus : quando enim nunc dictum est et positum falsum, statim apparet quod non bene est se habens : quia statim sequitur impossibile : et ut hoc impossibile evadat aliquis, incipit fingere : et cum multa ficta posita sunt, tunc magis multiplicantur inconvenientia : quia sicut in libro de Cælo et Mundo determinatum est, modicus error in principiis magnum et multiplicem facit errorem in conclusione : et unus error mille errorum per hunc modum est occasio. Fiebant autem ista magis circa mathematica, eo quod illa per rationem videbantur esse separabilia : et putabant quod sic abstrahentes mentirentur nisi secundum esse essent separata, quae secundum rationem erant separata : hoc autem non est verum, sicut in ante habitis determinatum est. Circa numeros autem plus hoc accidit quam circa mensuras : quia omnes res sunt in numero qui est unus rationis, quod putabant esse non posse nisi numerus sit natura quaedam ab omnibus separata : separatum autem esse non habet quod non est per se existens, quia quod in alio est, non est separatum : et sic dixerunt numerum esse et substantiam et separatum : et quia substantiae separa-
<--- Page Split --->
tæ sunt causæ sensibilium, sicut in undecimo hujus philosophiæ libro determinatum est, ideo dixerunt numerum esse causam entium. Sed jam de numeris sufficientia sunt et dubitata et determinata : multa autem ideo diximus de eis, quia magis credet aliquis in his quæ dicta sunt persuasus ex pluribus : qui autem non est persuasus ex multis, non est magis facilis ad credendum eis quæ dicta sunt.
CAPUT XI.
De contradictione positionis idearum secundum quod ponuntur primæ causæ et prima elementa.
De primis vero principiis et primis causis et elementis, quæcumque dicunt Antiqui etiam de sola sensibili substantia diffinientes, quædam illorum in his quæ sunt de natura diximus, ubi de singulis induximus dicta eorum : alia vero sunt præsentis tractatus. Ea autem quæ sunt dicentes, quod sicut præter sensibiles substantias quædam diversæ substantiæ, habitum sive consequens est speculari ex his quæ dicta sunt. Quoniam ergo quidam Antiquorum tales substantias dicunt esse ideas et numeros, et horum elementa dicunt entium esse elementa, sicut diximus, et principia horum dicunt esse principia entium, perscrutandum est de his quid dicunt : qui enim numeros faciunt solum principia, et hos dicunt esse mathematicos, posteriorem habebunt perscrutationem. Sed eorum qui dicunt ideas esse substantias entium, et quomodo dicunt, aliquis diligens speculabitur in his quæ diximus in dubitationibus quas movimus de eis in Physicis : determinavimus enim ibi de eis simul et universaliter, quia dixerunt ideas esse substantias : et quia dixerunt eas esse separatas ab omnibus
aliis. Quod enim ista quæ dicunt, nullo modo contingant, dubitatum est prius : causa vero quare hæc duo copulant ad idem, quod videlicet sint ideæ universales, et quod sint substantiæ, est quia Antiqui non dixerunt sensibilia esse veras substantias. Et hujus causa fuit, quia quæ in sensibilibus sunt singularia, transire continue putaverunt, et nihil eorum permanere : universale ergo dixerunt propterea esse : hoc enim, ut in præcedentibus diximus, movit Socratem, propterea quod vidit quod non diffinitur nisi universale : tamen Socrates non separavit aliquid quod diversum sit ab entibus quorum est universale ipsum : et in hoc recte intellexit Socrates non diffiniens aliquid separatum : ostendit autem hoc Socrates ex actibus propriis ipsius universalis : nam sine universali non est dicere esse scientiam : separare vero et solvere causas difficultarum illarum quæ accidunt circa ideas, est hujus qui considerat universale quasi necessario, utrum videlicet sint quædam substantiæ præter sensibiles et transitorias, sicut dicunt hi qui ponunt esse ideas : quia cum quidam non habebant alias substantias quas dicerent separabiles, posuerunt quod ideæ universaliter dictæ essent hujus substantiæ separatæ. Et ideo cum dicto eorum coincidit et hoc, quod ex quo ponebantur esse universales, et universale est quod prædicatur de multis et diversis, quod cædem naturæ ideales essent universales, et quæ prædicantur de diversis dictorum : igitur de ideis erit aliqua secundum se difficultas : tamen hoc etiam cum dicentibus ideas dubitationem habet communem, et cum non dicentibus : et hoc quidem a principio in tertio hujus philosophiæ libro de quæstionibus dictum est, et nunc iterum dicimus illud. Si quis enim juvando hanc opinionem dicit substantias aliquas esse separatas, et dicat eas hoc modo esse ut dicitur ab illis, quod sint de numero entium quæ sunt singularia, ille aufert substantiam, sicut jam voluimus dicere intendendo substantiam
<--- Page Split --->
quæ est principium. Si quis tales substantias ponit separabiles, quomodo ponet eas esse substantias, et principia earum substantiarum quæ sunt sensibiles ? Si enim principium est singulare et non universale, et est unum unius principium secundum formam, sicut una idea unius est ideati, oportet quod tot et non plura sint entia, quot sunt elementa idealia : et cum ideæ sint substantiæ singulares, et singulare non est scibile, oportet quod elementa idealia non sint scibilia : et sic etiam non erunt scita alia quæ dicuntur sciri per ipsa : et sic nihil scitur de aliqua substantia : ea enim quæ sunt in voce, ut syllabæ, habent substantias elementales, et elementa earum sunt elementa substantiæ syllabæ : necessarium est autem hoc elementum unum aliquod secundum formam conjunctionis esse : et ideo etiam syllaba quælibet unum erit aliquid constitutum ex modo conjunctionis formæ elementalis, nisi syllabæ sint in universali eædem specie sive similes. Hæ enim unum modum secundum formam habebunt conjunctionis elementorum. Sed in ideis est unaquæque numero aliquid et hoc aliquid, et non est univocum hoc, sed secundum unam naturam et formam acceptum. Amplius quidem est idem quod primum unum ideale ponunt unumquodque, quia dicunt quod unum ideale prædicatur de omnibus unis. Si vero eædem syllabæ sunt ex principiis ex quibus sunt, ita quod una forma est unius syllabæ, videtur quod non sunt plura principiata illo primo uno, ex quo illud secundum formam dicitur esse unum. Sic ergo eodem modo aliorum elementorum nullum erit plura secundum formam quam unum secundum eamdem rationem : quia neque aliarum syllabarum eadem elementa sunt alia et alia, sicut dictum est. Sed si hoc est verum, tunc non erunt diversa entia elementa, quinimo secundum numerum formarum elemen-
torum erit numerus elementorum. Amplius secundum hoc nec scibilia sunt elementa, quia illa elementa non sunt universalia, sed singularia : scientia autem est universalium. Quod autem scientia sit universalium, probatur ex demonstrationibus et diffinitionibus quæ sunt media demonstrationum. Non enim fit syllogismus demonstrativus, quia hoc trigonum duobus habet tres angulos æquales, sed quia omnis triangulus tres duobus rectis habet æquales : nec demonstratur quia hic homo animal, sed potius quia omnis homo est animal. Et si non omnis homo sit animal, non demonstratur quia homo sit animal. Si autem datur principia substantiæ universalia esse, tunc oportet quod etiam substantiæ quæ sunt ex his universalibus principiis, sint universales : et secundum ea quæ in hujus philosophiæ septimo libro probata sunt 1, sequitur quod principia substantiæ sint non substantia, quia universale non est substantia : et cum principium sit ante id cujus est principium, sequitur quod non substantia sit ante substantiam : universale enim, sicut diximus, est non substantia et elementum : et principium, sicut isti dicunt, est universale, et prius est elementum et principium his quorum est elementum et principium. Ista enim inconvenientia rationabiliter sequuntur ex dictis etiam quando ex elementis quibusdam faciunt species idearum, et dicunt quod habent quasdam substantias sensibiles quæ sunt præter eamdem idealem speciem, et ante eam : et dignantur cum hoc, quod ideæ non sunt aliquid separatum ab istis sensibilibus. Sed tamen objiciunt ea quæ dicunt probantes : dicunt enim quod si nihil obest multa esse elementa, ut in vocis elementis multa sunt quæ sunt A et B, et hujus alia : et hoc quidem elementa nihil sunt determinatum præter multa, erit quidem unum A et idem unum B ut elementa accepta, sed
<--- Page Split --->
hujus elementi causa erunt infinitæ similes syllabæ : ita videtur tunc, quod sint substantiarum determinata quædam elementa quæ in se accepta sunt determinata : et tamen hujus elementa secundum diversitatem ordinationis causa sunt infinitarum substantiarum quæ sunt ex elementis : et hoc quidem est concedendum si elementa dicantur substantiæ determinatæ. Si enim elementa sint universalia separata, tunc est falsum, quia separata non miscentur ad constitutionem substantiæ sensibilis. Dicunt autem isti causam dicti sui, quia scientia omnium est scientia universalis : et cum tunc omnia sciamus quando principia et causas scimus et elementa, necesse est etiam omnium principia esse universalia. Hoc quidem est verum, si non propter hoc sint substantiæ separatæ, ut sæpe diximus : hoc tamen quod dicunt de scientia, maximam habet dubitationem inter ea quæ dicta sunt.
Quæret enim aliquis, si est verum quod dictum est, vel est non verum ? Et ratio quidem solutionis hujus quæstionis est : quia sicut dictum est in secundo posteriorum Analyticorum, quod scientia duplex est, quemadmodum et scire : quorum unus quidem motus est scire in potentia, alius autem est scire in actu. Scire ergo in potentia est scire quasi in materia, secundum quod materia designatur cum potentia ad formam, secundum quod designatur per genus : et hujus est scientia quæ est universalis et indefinita, sicut et materia talis et genus non dicunt nisi substantiam cujus sunt confuse et indefinite et universaliter : idem autem scire secundum quod est ens alicujus finiti in propria natura et esse, est scientia hujus alicujus : et quando est scientia in actu sic existentis in actu hujus alicujus, tunc secundum accidens
est etiam scientia universalis, in quo illud est in potentia. Sed secundum hoc accidens est id quod aliud : cum enim scimus hoc, tunc per consequens scimus universale : et sciendo hominem, scimus animal, quoniam homo est animal : sicut visum dicimus universalem colorem aspicere, eo quod hic color particularis quem aspicit, est color : et sicut dicimus cum speculator grammaticus hoc determinatum a, dicimus quod ipse speculatur a, quia hoc a est a universaliter. Sed nihil horum esset verum si universale haberet esse separatum a particulari. Sed potius hoc ideo est, quia non est aliud esse universalis et particularis : quia universalis natura est particularis, non quidem secundum quod est universale, quia sic non est substantia, sed secundum quod est natura simplex cui accidit esse universale, et esse in intellectu, sicut in quinto hujus sapientiæ libro determinatum est. Verum igitur quia si necesse est principia substantiæ universalia esse, necesse est etiam ea quæ sunt ex his esse universalia : sed hæc sunt principia non ut in natura, sed ut in demonstrationibus accepta : et licet eadem sint secundum esse principia essendi et sciendi, tamen non sunt eodem modo accepta, ut in multis locis sæpe diximus. Si autem nihil principiorum substantiæ est separabile, sicut dictum est, constat quod nec substantia separabilis est eo modo separationis ut illi dicunt : sed hoc palam est, quia scientia uno quidem modo est universalis, et ex universalibus principiis : sed hoc est universale non separatum secundum esse, sed quod abstrahit ab hoc et ab illo quolibet. Alio autem modo scientia non est universalis secundum quod universale dicunt illi separatum secundum esse et distinctum : quia sic non est de esse alicujus.
<--- Page Split --->
TRACTATUS I
DE PRINCIPIIS EORUM EX QUIBUS GENERATUR SUBSTANTIA.
CAPUT I.
De his qui dixerunt unum et aequale et inaequale esse principia, et qualiter entia diversa procedere dixerunt.
Omnibus igitur habitis quae Antiqui de principiis substantiae separatae posuerunt, restat nunc inquirere qualiter ex hujus principiis generationem fieri, et entia diversa procedere dixerunt. De substansia igitur separata quae principium est sensibilium substantiarum, tot sunt dicta quot in praecedenti libro inducta sunt. De generatione vero aliarum substantiarum ex substantiis separatis volentes loqui, antiqui Philosophi omnes in hoc
conveniunt quod faciunt principia generationis contraria: et hoc quidem concorditer faciunt: quia sicut in physicis videntur esse principia contraria, ita dicunt etiam contraria esse circa immobiles et separatas substantias. Si autem hoc est verum, quod in ante habitis undecimi hujus philosophiae libri sufficienter probatum est, quod videlicet illo quod est principium omnium et primum nihil est prius, tunc sequitur ex hoc quod illud principium non est in sua substantia diversum, sed potius simplex et in fine simplicitatis. Igitur non contingit ipsum diversum quid esse, et hoc est sicut si aliquis dicat principium album esse, non quidem in quantum diversum est et congregatum ex substantia et accidente, sed potius in quantum album, et albedo est ipsa, ille quidem dicit principium esse quod est de subjecto et diversum sive congregatum ex subjecto et accidente, sed non dicit ipsum esse principium in
<--- Page Split --->
quantum tale, sed potius in quantum est album et albedo : sic enim prius erit : et sic de substantia loquentes quod est principium, oportet substantiam quae est subjectum, prius esse in eo quod est substantia. Dicunt autem quod omnia fiunt ex contrariis tamquam ex subjecto aliquo, quod contrariis substat : ergo necesse est hoc existere, quod videlicet substantiam habeant, vel quae maxime sunt contraria : et haec sunt contraria prima quae omnibus aliis sunt contrarietatis causa. Omnia igitur contraria sunt de subjecto aliquo, et nihil est quod a substantia separabile sit contrariorum : substantia igitur erit principium ante omnia primum : videtur autem quod nihil sit substantiae contrarium, quod et ipsa testatur ratio : nihil igitur contrariorum proprie loquendo est principium, ita quod sit principium omnium : sed id erit omnium principium, quod diversum est a contrariis omnibus.
Quid autem sit illud quod diversum est a contrariis, quod est principium, diversimode determinatum est ab Antiquis. Quidam autem dixerunt quod diversum a contrariis quod est principium omnium, est materia. Alii vero dixerunt quod est unum : et dicunt quod unum est aequale primum, et addunt ei dualitatem ut inaequalitatis principium : et dicunt quod hoc unum aequale cum inaequalitatis principio est natura et substantia materialis omnis pluralitatis. Alii vero parum discordantes ab his dicunt, quod unum est natura substantia : et addunt ei pluralitatem, eo quod sicut dicunt, numeri generantur ex his duobus, ex uno sicut ex materia, et ex pluralitate sicut ex indeterminata potentia generis. Sic enim diversificati sunt Antiqui, quod quidam eorum dicunt, quod numeri generantur ex uno et dualitate quae est inaequalitatis principium : et hanc dualitatem in substantiis generalibus dicebant esse magnum et parvum : et alii dixerunt quod generantur ex substantia unius et ex pluralitate confusa et inde-
terminata quae potentia est omnis numerus, et fit actu, quando per formam numeri determinatur : et sic, ut dicunt, numerus entium quo subsistunt entia, generantur ab his ambobus. Dicunt enim quod elementa entium sunt inaequale et unum : inaequale vero dicunt quod substantia est ex magno et parvo, quae duo dicunt esse primam principiorum dualitatem : eo quod omnia putabant generari tamquam per compositionem et congregationem quantitatis : unum dicebant esse sicut entia ipsa secundum substantiam, circa quod dicebant esse principia inaequale quod est magnum et parvum : et dicentes hanc sententiam, non determinaverunt qua ratione, et non determinaverunt etiam inaequalitatem aliquo numero : sed dixerunt tantum omnia componi ex inaequalibus, et unum esse sicut substantiam in ipsis.
Sed isti non bene reddunt principia prima, quae vocant elementa : quia licet unum convertibile sit cum ente, non tamen dicit id quod est contrariorum subjectum, et ipsius generati substantia : et similiter magnum et parvum non dicunt ea quae vere sunt contraria et agentia et patientia, nec etiam quae sunt elementa substantiae generatae : quia substantia generati non producitur in esse per aggregationem magni et parvi, sed aliter, sicut in Physicis est determinatum. Ideo alii fuerunt qui dixerunt, quod magnum et parvum quae prima sunt inaequalitatis principia, cum uno quod est substantia entium, sunt tria entium elementa et numerorum. Sed duo quae sunt magnum et parvum, dixerunt esse materiam : eo quod substantia omnium colligitur ex magnis et parvis. Unum autem dixerunt esse formam : eo quod forma unit magna et parva collecta in substantiis entium. Alii autem dixerunt quidem unum esse principium sicut formam, sed materialia principia dixerunt esse multum et paucum : eo quod videbant magnum et parvum magis esse continua quae ad mensuram pertinent : omnium
<--- Page Split --->
autem substantias dicebant colligi ex multis et paucis, et multum et paucum dicebant esse ante magnum et parvum: quia dixerunt quod multum cadit in ratione magni, et paucum in ratione parvi: magnum enim est quod componitur ex multis, et parvum quod componitur ex paucis. Alii autem adhuc unum dicentes esse formale principium, acceperunt id quod est magis universale in istis contrariis materialibus, et dixerunt quod cum uno principia sunt excedens et excessum : et illi omnia quae dixerunt contraria, dicebant esse inaequalitatis principia, sive esset magnum et parvum, sive multum et paucum, sive excedens et excessum: medium autem inter omnia hoc est æquale. Differt autem nihil ab his quæ dicta sunt, ut si dicatur contrarietas prima esse ad quædam conferentium sicut ad bonum et malum, et amorem et odium, sicut etiam quidam Antiquorum dixerunt: quia semper in omnibus his est aliquid quod est magis ut privatio, et alterum quod est magis ut substantia : et privatio est in ratione mali et odiosi : et oppositum privationi, est in ratione boni et divini et optimi et amati : et quamvis hæc in ipsa positione ipsorum non habeant differentiam, tamen differt ad logicas positiones quas isti servant : eo quod non per causas essentiales rerum, sed per signa remota et probabilia locuti sunt de principiis. Unde etiam ipsi logicas dictorum suorum afferunt probationes sive demonstrationes, quæ veræ demonstrationes non sunt, sed propter logicas quasdam difficultates inciderunt in illas, sicut si componitur unumquodque ex his in quæ resolvitur : resolvitur autem omne corpus in parva et magna : ergo componitur ex illis sicut ex elementis, et congregatio istorum in ipso sua ex illis est generatio. Si ergo inciderunt in has positiones, præter hoc solum quod excedens et excessum dixerunt ejusdem rationis principia cum aliis qui dixerunt magnum et
parvum et unum et multum : hoc enim ex proprio dixerunt videntes, excedens et excessum esse universalia tam in discretis quam in continuis : magnum autem et parvum esse in continuis tantum, et multum et paucum in discretis tantum : sed magnum et parvum dicebant esse prius et esse ex elementis dualitate, excedentis et excessi : similiter autem dicebant, quod etiam multum et paucum sic essent ex dualitate eorum quæ prima elementa esse dixerunt, quæ sunt excedens et excessum, sicut jam diximus : hæc namque utraque magis sunt universalia : et ideo dicunt ista esse principia et non illa. Alii autem tamquam principia ponunt : dicunt quidem unum sicut alii, sed componunt ad unum duo alia quæ vocant diversum : et aliud unum quidem dicentes esse formale, diversum autem oppositum in forma, et aliud indivisum secundum materiam : et isti dicebant unum esse sicut genus, et diversum sicut differentia, quæ confusionem generis determinat : et aliud ab his dicebant esse materiam et substantiam : et omnes isti respiciunt ad æquale et inæquale. Alii autem videntes semper differentias quæ exeunt ab uno in pluralitate consistere, dixerunt quod principia ex quibus omnia fiunt, sunt pluralitas et unum.
CAPUT II.
De comparatione opinionum inductarum et improbatione earum.
Si autem sunt, ut quisque vult, principia quæ sunt de numero contrariorum, et unum est contrarium uni aut nihil, sicut in decimo hujus philosophiæ libro determinatum est 1, et in magnitudine
<--- Page Split --->
est quædam contrarietas secundum quod magnitudo est pluralitas quædam quæ est æquale et inæquale, diversum vero et aliud sunt ipsa contraria quod est idem, tunc maxime habent quamdam opinionem rationabilem qui contraponunt unum pluralitati : nec tamen hi dicunt sufficienter. Videtur enim quod secundum hos sequatur quod unum sit paucum, quia, sicut diximus in decimo hujus philosophiæ libro, pluralitas est multitudo : multum autem opponitur pauco. Si ergo opponitur pluralitas uni, et unum uni opponitur, oportet quod unum sit paucum : et hoc est improbatum in ante habitis. Unum vero ideo quod significat metrum uniuscujusque, sicut in ante habitis probatum est, palam est quia primum subjectum unius in qualibet re est diversum ab aliqua re alterius generis, et est minimum quod est in illo genere, et in harmonia musica discretum, et in mensura continuorum digitus, aut pes, aut aliquod tale, et in rythmis basis, aut hujusmodi : et dico basis in quo fundatur concordia rythmi. Similiter autem in gravitate, libra est quædam diffinitio ad quam terminatur pondus : et generaliter in quantis quantum quoddam, quod aliquo modo indivisibile est secundum mensuram, vel simpliciter, vel positione. Et indivisibile simpliciter est indivisibile secundum speciem. Indivisibile autem positione, est indivisibile ad sensum.
Sic igitur in diversis generibus diversum est unum quasi non existente aliquo uno secundum unam naturam determinato, quod sit substantia omnium : et est secundum rationem rectam et veram : quia significat unum quasi metrum alicujus pluralitatis : et quia numerus est pluralitas mensurata, ideo etiam numerus est metrum rerum numeratarum : propter quod etiam rationabiliter dictum est quod unum non est numerus : id enim quod non habet nisi rationem metri et non mensurati, non est numerus : unum autem est principium et metrum numeri : sed id quod est metrum unius-
cujusque, oportet quod sit aliquid unum, et idem insit omnibus ejusdem generis, sicut dicimus quod equus est metrum eorum quæ sunt in genere equi et specie : tunc metrum erit equus, qui maxime habet unicam naturam equi : et si homo est metrum hominum, homo magis habens simplicem naturam hominis erit metrum. Sed si aliqua plura sunt in uno genere, et mensurantur in natura illius generis, ut sic homo et equus et Deus sunt animalia, tunc forsan eorum numerus erit animal secundum simplicem naturam animalis participatam ab ipsis. Et dico forsan : quia cum genus non dicat aliquid determinatum et diffinitum, non proprie est mensura nisi prout determinata natura ejus in specie : nec Deus commensuratur homini et equo : quia animalitatem hæc tria non una ratione participant, sed potius per prius et posterius, vel æquivocæ : et non mensuratur in ipsa nisi prius reducatur ad unum et univocum. Sic ergo generaliter loquendo unum quod est in quolibet genere, est aliquid quod est substantia minima illius generis : et ideo non est unum metrum aliquod quod mensuret omne ens in omni genere : unde si est unum subjecto homo et album et vadens, quæ sunt congregata ex his quæ sunt in diversis generibus, sicut homo qui est in genere uno substantiæ, non est numerus eorum : ideo quia ei omnia insunt, et sunt unum secundum numerum subjectum et accidens : quia sic omnia uno numerarentur, quod falsum est, et in superioribus est improbatum : attamen gravium erit numerus aut alicujus alterius appellationis talis quæ ab unica fit natura.
Cum igitur unum non sit unius naturae in omnibus, sed diversarum est natura in diversis generibus entium, non rationabiliter fuit dictum quod unum quod est numeri principium, sit principium omnium : et similiter inæquale quod dicunt esse principium, est ut aliquid unum unius naturae in omnibus : et ideo etiam
<--- Page Split --->
illud irrationabiliter est positum principium : sed illi qui faciunt ei ponunt dualitatem ut indefinitum principium magni et parvi, quae dicunt esse elementa, longe ab omnibus aliis differentes, dicunt quod minimum habet rationis ab omnibus aliis opinatis et possibilibus : quia hoc omnino est impossibile, quod magnum et parvum prima dualitate indeterminata quae est forma dualitatis, divisa sint entium elementa : magnum enim et parvum dicunt quaedam accidentia circa qualitatem, vel quantum. Igitur ista sunt passiones et accidentia magis quam substantia ex quibus aliquid fiat. Ista igitur non sunt subjecta numeris et mensuris. Multum enim et paucum sunt passiones numeri, et magnum et parvum sunt passiones mensurae sive continui, sicut etiam passiones sunt par et impar, et lene et asperum, rectum et curvum : et ideo magis ista sunt principiata a subjecto aliquo, quam quod ipsa sint subjectum. Amplius autem secundum dicta istorum, necessario sequitur quod magnum et parvum sunt cum eodem puncto ad aliquid : quia comparatum puncto parvum est magnum, et comparatum excedenti est parvum. Idem ergo est magnum et parvum : et sic est de omnibus quae sunt ad aliquid : id autem quod est ad aliquid, nullatenus potest esse subjectum categoriarum, sed potius substantia est illa quae categoriarum est subjectum. Adhuc autem ad aliquid est ens posterius qualitate et quantitate, et per posterius dicitur ens quam qualitas et quantitas : est enim passio quaedam quantitatis ad aliquid quod dicitur aequale et inaequale : et sic nullo modo convenienter potest dici entium esse materia. Si quidem omne quod est ad aliquid et communiter secundum genus et specialiter in partibus suis et speciebus, semper cum hoc quod est ad aliquid, est diversum aliquid : quia cum ad aliquid sit comparationis respectus, non potest esse per se, sed in diverso sui a natura, in quo est comparationis ille respectus : unde non est aliquid magnum
vel parvum, vel multum, vel paucum, vel omnino et universaliter ad aliquid, quod non sit aliquid diversum cum hoc quod est ad aliquid, quod ens in quo est respectus ille, est multum vel paucum, aut magnum vel parvum, quod per respectum quo comparatur ad aliud, dicitur esse ad aliquid. Signum est autem hoc : quia ad aliquid est debilis esse, et non est substantia aliqua omnino, nec est ens absolutum id quod est ad aliquid : quia ipsum est solum inter ea quae sunt, cujus nec generatio est, nec corruptio, nec motus quemadmodum motus est ejus quod est secundum quantitatem ens qui est crementum et decerementum, et sicut alteratio est secundum qualitatem, et secundum locum est loci mutatio, et secundum substantiam est simplex generatio et simplex corruptio. Sed nullus penitus motus est secundum ad aliquid : sine omni enim motu sui est aliquid, quandoque quidem magnum, quandoque quidem minus sive magnum et parvum, quandoque diversis comparatur : et sic etiam ad aliquid est aequale, quod diversis comparatum est majus et minus et aequale. Si autem est hoc secundum quantitatem, palam est quod altero modo est secundum quantitatem quam secundum quod motus est in quantitate. Igitur ad aliquid non est materia ex quo non est mobile, nec in ipso est motus. Adhuc autem necessarium est cujuslibet materiam esse potentia tale quale est ipsum quod est substantia et actus : ad aliquid vero nec potentia est, nec substantia, nec est actu, eo quod nihil sit absolutum. Inconveniens igitur est et magis impossibile est inter ea quae dicta sunt ab Antiquis quod substantiarum dicantur esse elementa non substantiae, quae sunt ad aliquid, et quod dicantur esse prius quam substantiae. Omnes enim hae et hujusmodi categorie sunt posterius post substantiam.
Amplius autem elementa non predicantur de his quorum sunt elementa :
<--- Page Split --->
quia, sicut in septimo 4 et octavo hujus philosophiae libro probatum est, materia non prædicatur nisi per denominationem. Sed multum et paucum et separatum et similia prædicantur de his quorum sunt ut de numeris, et longum et breve de linea, et latum et strictum de superficie. Igitur nullum istorum est principium sicut materia. Adhuc autem sicut pluralitas ipsa multitudo invenitur quædam plufalitatis quæ semper est paucum, et nunquam convenit ei multum esse: et hæc est dualitas: quia si daretur quod dualitas.est multum, sequeretur quod unum esset paucum, sicut superius diximus, quamvis multum simpliciter sit decas: et si non est decadis multum simpliciter, tunc mille erit simplex multum, vel aliquis alius numerus magni excessus. Si autem hoc sic est, quod aliquis numerus est semper paucus, et aliquis semper multus, quomodo ergo potest dici quod numerus fit ex pauco et multo sicut ex elementis? Si enim essent elementa, tunc sine ipsis ambobus non fieret aliquis numerus: aut enim ambo elementa oportet prædicari de elemento, aut neutrum. Sed nunc ostensum est quod alterum solum de aliquo prædicatur.
CAPUT III.
De improbatione eorum qui dixerunt ideas ex numeris componi, et cætera entia ex passionibus numerorum, et quomodo multa procedunt ex uno.
Simpliciter autem hic oportet intendere si possibile est ideas ex elementis his componi, ex quo numeri et elementa numerorum ponuntur esse principia omnium et esse ante omnia. Si enim ideæ
ex his componuntur, id quod compositum est, habet materiam, eo quod elementum sit materiale componens. Amplius necessarium est, quod id quod nunc est ex aliquo, quod semper sit ex aliquo, si ipsum est semper, qfamquam et hoc verum sit, quod si aliquid factum est ex aliquo, quod ex ipso fiat per generationem : omne autem quod sic fit, fit hoc quod fit ex potentia ente : non enim fit aliquod ex hoc quod impossibile est fieri, nec erat unquam ex hoc quod impossibile fuit esse illud. Id autem quod est possibile, id contingit agere et non agere: quia quod potest esse, potest non esse. Quia igitur maxime est semper numerus, cum sit separatus et perpetuus, ut dicunt, aut quodcumque aliud quod habet materiam, ut isti dicunt, ex qua fit, sequitur quod contingit non esse: quia omne quod fit ex materia, contingit non esse id quod habet unam diem : et hoc quod habet quantumcumque amplius temporis dummodo ex materia factum sit: hoc aut non oportet de hoc quod habet quidem materiam, sed non est factum, sicut est videre in cœlo quod habet materiam : et quia non factum non habet potentiam ad non esse secundum sui materiam. Si igitur sit substantia numeri, facta est ex materia. Et licet in tanto tempore non sit finis de esse ejus, tamen non erit sempiterna, si concesserimus quod hoc non est sempiternum quod contingit esse : quia quod contingit esse, contingit non esse, sicut in aliis sermonibus physicis contingit tractari: atqui si est verum universaliter quod nunc dictum est, quia nulla est sempiterna substantia quae non est actu, et actus simpliciter non permixtus potentia, elementa vero quae dicunt, sunt materia substantiae, sequitur quod nulli sempiternae substantiae erunt elementa, ex quibus est ipsa substantia existentibus elementis in ipsa. Cum igitur nume-
<--- Page Split --->
rum ponunt esse ex elementis, sequitur quod numeri non sunt substantiae sempiterne : et cum iterum ponunt numeros ideales substantias, sequitur quod ideæ aut non sunt sempiternæ, aut non componantur ex numeris et numerorum elementis. Sunt autem quidam, sicut jam ante diximus, qui dualitatem quidem indeterminatam, sive indefinitam quæ est simpliciter forma dualitatis abstracta faciunt elementum numerorum et entium cum ipso uno primo. Irrationabiliter autem dicunt generari numerum entium ab inæquali quod est dualitas quæ est inæqualitatis principium : quia, sicut diximus, inæquale efficitur in eo quod est ad aliquid elementum cum uno : hoc enim necesse est per syllogismum accidere sic dicentibus.
Qui vero sunt extra istam opinionem et ponunt numerum idealem esse substantiam entium et non numerum simpliciter, etiam illis necesse est inesse talia inconvenientia, dummodo ista numeri ponant elementa, sive faciant ex eis numerum specierum idealium, sive mathematicum : multæ vero sunt causæ, quod ad istas mathematicas causas ut ad principia entium conversi sunt Philosophi : maxima tamen causarum fuit quæ eos ad hoc convertit dubitatio quam Philosophi omnes habebant antiquitus. Videbatur enim eis quod omnia quæ per generationem futura sunt entia, essent ipsum ens : quia ex ente non fit nisi ens simile illi, cum ex non ente nihil penitus fiat : hoc enim omnes confitebantur : et sic videbatur quod omnia non essent nisi unum ens, nisi quis solvere volens hoc vadat simili ratione qua ivit Amenides Philosophus dicens, quod aliquando fit diversum, sicut fiunt diversa incisione quando non de more plantata sunt, sicut quando diversa generis planta inseritur in aliam quæ alterius generis est ab ea : et sic etiam dicebat quod semper fiunt eadem ex eisdem, nisi diversi generis fiant principia, sicut materia et duo contraria : et hoc dicebat esse diversa diversorum :
sed secundum veritatem loquèndo necesse est ostendere non ens, si quod est non ens, quod possit esse principium. Sic enim ex ente quod est non ens potentia, tamen ens et alio quodam quod est actus, fiunt entia quæcumque sunt futura multa : quia actus dividit inter multa ea quæ sunt unum in materia. Et primum quidem attendendum quod ens dicitur multipliciter : hoc enim ens dicitur, quod significat substantiam : aliud vero dicitur ens, quia significat quantitatem : et aliud, quia qualitatem : et sic est de aliis categorii s : unum autem convertitur cum ente : et cum entia dicuntur unum, eo quod unum prædicatur de entibus sicut et ens, quæramus quale unum sit illud quod entia dicuntur unum ? Sed non fiunt illud non ens, sicut diximus, quod est potentia ens, sed fiunt unum quod est una natura actu existens. Quæramus enim, utrum illud unum sit substantia, aut passiones qualitatum, aut aliud aliquid similiter omnium prædicamentorum ? Dicimus enim unum hoc quod est substantia, et dicimus unum hoc quod est tale sive quale : et sic secundum alias categorias quæcumque unum significant. Hoc enim Antiquis maxime fuit causa erroris, quia videbant quod unum et ens sunt principia quædam, et non potuerunt videre quid esset principium multitudinis eorum quæ fiunt ex uno : sed absurdum et magis ad hoc impossibile est quam illud quod quidam dicunt, quod una natura genita sit causa entis, sic quod sit causa quod hæc est substantia, et hoc quantum, et hoc ubi, et hoc quale, et sic de aliis. Si enim hoc genitum sit, tunc oportet quod sit in aliquo genere ens : et principia illius generis erunt causa ipsius, et non ipsum erit causa entis in genere illo.
Deinde quæramus, si entia sunt ex non ente, ex quali non ente sunt ea quæ sunt ? dicitur enim non ens multipliciter : non ens enim hoc significat quidem ens, sed non significat ens hominem. Similiter non rectum significat non esse talc secundum actum, et similiter non tricu-
<--- Page Split --->
bitum significat non esse tantum secundum actum. Quæramus igitur, ex quo ente et non ente sunt multa entia, ex quo utrumque dicitur multipliciter ? propter quod Antiqui dixerunt, quod oportet aliquid falsum supponere, sicut et geometræ falsum supponunt : quia lineam pedalem esse supponunt quæ descripta non est pedalis : ita dicebant quod oportet supponere non ens quod non est non ens, sed ens actu. Sed hoc est impossibile sic se habere : non enim geometræ aliquod falsum supponunt, sicut patet in his quæ de hoc in duodecimo hujus sapientiæ libro determinata sunt : et similiter in Physicis cum dicitur non ens id quod est potentia ens, non supponitur aliquod falsum : quia propositiones quæ sunt in syllogismo, sunt de simpliciter non ente, nec entia fiunt ex simpliciter non ente, sed potius ex illo non ente in quod corrumpitur ens actu : non autem corrumpitur in simpliciter non ens, sed potius ideo, quia non ens secundum casuum denominationes dicitur pariter categorii s hoc quasi subjectum omnium dicitur non ens id de quo per denominationem et casum omnia alia dicuntur : et quod sic est non ens ens, ens tamen secundum potentiam, ex hoc est generatio omnium, cum ipsum videtur unum subjectum eorum, ut ex non homine actu, potentia vero homine est homo : et ex non albo actu, potentia vero albo est album. Similiter sive fiat unum ex illo, sive multa, apparentiam tamen habet quæstio quam maxime fecerunt Antiqui omnes : quia ex quo supposuerunt quod unum est principium ex quo fiunt entia, unum autem non est causa multitudinis, dubium est quomodo multa sunt entia generata, etiam in illo ente quod secundum substantiam est dictum. Hæc autem est quæstio propter quam solvendam multa dixerunt de principiis pluralitatis Antiqui : tamen quia numeri et longitudines et corpora secundum esse sunt in sensibilibus, et sensibilia per se genita sunt, oportet quod et ista genita sint il-
lis genitis : et ideo absurdum est illa ponere generationis et multitudinis generatorum principia. Et similiter absurdum est quærere primo quomodo multum est id quod est, et non quærere primo quomodo sint quid substantiæ, aut qualia, aut quanta ea quæ fiunt : hujus enim causa quod hoc sit quid et hoc quale et hoc quantum, non potest esse indefinita dualitas, quæ est forma dualitatis duobus unis non determinata, nec magnum, nec parvum, quæ quidam ponunt primam dualitatem, potest esse causa quod sint duo alba, aut quod ea quæ multa sunt colores, aut humores, aut figuræ. Si enim hæc essent multitudo, tunc essent numeri vel unitates, si causarentur, sicut illi dicunt, a primo uno, et pluralitate prima. Si autem Antiqui pertransissent ista non primo investigantes causam multitudinis, sed quidditatis ejus quod fit, tunc profecto vidissent causam veram generationis, et vera generationis principia, quæ sunt in ipsis causa propria : illa enim causa excessu multiplicante, sunt causa multitudinis entium : quia sic cognovissent rerum proprias formas, per quas ipsæ res ponuntur in numerum, qui numerus est causa, quod multa sunt generata.
Similiter ab Antiquis quæruntur opposita entis, et unius, ex quibus cum his duobus quæ sunt ens et unum, fiant entia : videbant enim quod nihil fit ex non ente, et quod unum cum ente convertitur : et ideo sicut fiunt entia ex ente, ita fiunt ex uno. Videbant etiam principia generationis opposita esse : eo quod mutatio est de oppositio in oppositum : et ideo quærebant opposita enti et uno, ex quibus fient entia : et ideo talia opposita supponebant esse quædam quæ sunt ad aliquid, ut est inæquale, quod nec est contrarium, nec negatio illorum quæ sunt ens et unum quæ sunt una natura, ut materia entium, quemadmodum natura quorumdam est quod sint sine substantia : et sicut una natura est quale eorum quæ sunt in qualitate : in omnibus enim
<--- Page Split --->
generibus est unum et ens aliquod natura eorum quae sunt in genere illo, quod nec est contrarium, nec negatio aliquorum, quae sunt in genere illo, sed potius est primum subjectum omnium, cum hoc posuerunt dualitatem contrariorum, quae sunt et contraria ad invicem et negativa, licet non habeant oppositionem ad id quod est primum subjectum, quae, sicut dixerunt, sunt unum et ens in quolibet genere : et dicebant illa esse causas multitudinis derivatae ex uno et ente. Sed tunc quaerere oportet etiam hoc quod dicunt, quomodo ipsum ad aliquid quod dicunt esse principium, sit multa et non unum. Nunc enim quaerendum est quomodo multae unitates sunt circa primum unum, et quaerendum est quomodo nunc sint multa inaequalia praeter primum inaequale : non enim ex dictis Antiquorum sufficiens habetur ratio de illis. Dicebant enim unum et unum non facere differentiam, nisi forma dualitatis superveniat, quae inaequalitatis est principium : et sic ab inaequalitate dicebant causari multitudinem : utuntur enim talibus principiis, et dicunt magnum et parvum, multum et paucum esse quoddam magnum et parvum, ex quibus numeri fiunt : productum autem et breve dicunt quoddam magnum et parvum esse, ex quibus linea sive longum : latum autem et arctum esse quoddam magnum et parvum, ex quibus fit superficies : profundum autem sive altum et humile est quoddam magnum et parvum, ex quibus fit corpus sive moles corporis : et adhuc ampliores et plures species ejus quod est ad aliquid, dicunt esse principia entium, et causare multitudinem in eis.
Sed nos quaeramus ab eis, quae sit causa talibus quod ipsa sunt multa ? Constat enim, sicut in prehabitis dictum est, quod talia sunt genita, et principia suae generationis et multitudinis habent : cum autem causam non possunt assignare, necesse est quod supponant, quod et veritas est, quod potestate ens est unicuique proprium : et quia proximae
potentiae sunt diversae, ideo diversa sunt quae fiunt entia : et haec diversitas causa est multitudinis : hoc autem quod est potestate ens et principium subjectum, enuntiat qui dicit quod aliquid est potestate ens, quod est substantia : et hoc quidem est non ens secundum se, ut dicit ille qui dicit potestate ens : quia est ad aliquid non ens, ad ens videlicet actu, sive illud sit quale, sive quantum, sive aliquid aliud : quod quidem non potestate est unum aut ens, sed actu : nec est negatio unius aut entis, sed est unum quid entium in aliquo genere multo magis, ut dictum est. Sed ista quae sunt, quomodo multa sunt entia : alia enim sunt substantiae, et alia passiones, et alia ad aliquid : et haec omnia fiunt ex potestate ente : et quaeritur quomodo hoc fiat? Ad hanc quaestionem solvendam dicimus, quod in aliis quidem categoriis id quod factum est ex potestate ente, habet id quod factum est quiddam, et aliud, quia in illis est congregatum, et non unit : et ideo in illis habet intentionem quomodo multa : nam per hoc quod illa praedicamenta non sunt separabilia, et ideo ipsa et subjecta sunt multa : et sic aliqua intentio est qualia quidem esse multa et quanta esse multa, tamen oportet quamdam naturam esse subjectam singulis generibus, quae est natura generis primi, sicut primum subjectum est in genere substantiae, excepto hoc solo, quod impossibile est separabilem esse naturam generum aliorum a substantiis in quibus sunt : sed in genere substantiae est separata natura generis : unde in his aliquibus quamdam habet rationem quaestio qua quaerunt quomodo est multa id quod fit, et hoc aliquid : nisi forte id quod fit et fiunt aliquid, et hoc aliquid sit in natura aliqua talis, sicut quod ex potentia fit actu : hoc enim est unum et non multa : quia non est in natura alia, sed est in natura actus ejusdem potentiae in qua fuit potestate, sicut in libris septimo et octavo hujus philosophiae determinatum est : unde magis est dubitatio secun-
<--- Page Split --->
dum istos unde sint multæ actu substantie, et non una ex subjecto uno et ente : est enim una que est aliquid subjecti, et idem est hoc aliquid et non diversum.
De quanto autem non quæritur quomodo et quare multa, quia non est unum subjectum prime substantiæ et quantitatis : et ideo substantia quanta est duo. Sed quæri potest quomodo ipsa quanta, secundum quod quanta sint multa : si enim id quod est esse, dicit quantum .quoddam, eo quod quantitas discreta est universum : et hoc idem materialiter significat unitas, quando unum non accipitur necessarium, sed ut materia universi : unitas enim significat id quod est secundum quantitatem indivisibile : et hæc est materia universi : et ideo si est diversum quantum et quod est sine substantia, non dicitur ipsum quod quid est ex aliquo sicut ex potentia, quando ponitur potentia ad substantiam : potentia enim substantia secundum quod est substantia, non est potentia quantum necessario : nec etiam dicitur quomodo est multa id quod sic est ex potentia. Si autem dicatur quod idem est potentia quid ens et potentia quantum, tunc ille qui dicit hoc, multas sustinet contradictiones et contrarietates : quia due sunt naturae, substantia et quantitas : et illa quæ sunt prima substantia illorum generum, non sunt eadem : etsi potentia non sunt una, nec ea quæ sunt in actu, sunt unum, sed multa : et illius multitudinis oportet assignare rationem. Sic ergo questio habet aliquam rationem, et non aliter : ubi enim prima subjecta diversa sunt, ibi etiam entia actu sunt diversa.
CAPUT IV.
De collatione opinionum quæ sunt de numeris, et improbatione earum.
Insistet autem adhuc aliquis perscrutaIn Philosopho, XIV tioni de numeris, et quæret unde oporteat Met. cap. 2, et est ultiaccipere fidem, quia sunt tales numeri mim in ordine, separati qui sunt substantia entium : illi enim qui ponunt quod numeri sunt ideæ, ponunt eos ideo quia dicunt eos præstare quamdam causam in entibus, si ita ponantur, quod cujuslibet numerorum est idea aliqua : eo quod omnis idea videtur secundum proportionem aliquam esse idea ejus cujus est : aliter enim, ut dicunt, non ligaretur cum entibus : numeris enim omnia dicunt ligari : idea vero sic numero aliquo perfecta aliis posterioribus, ut dicunt, causa est existendi quandocumque existant. Sic enim est eis subjectus numerus, quod hic numerus huic ideæ subjicitur. Hoc autem modo proprio facto numerus hic et ideis his ideo quia difficultates quædam videntur inesse circa ideas : quia aliter non bene potest determinari de paritate idearum et ideatorum, nisi numeris proportionalibus illa paritas causaretur : propter quod etiam Plato ideas vocans sementem generationis, dicit eas ad par exsequendas. Sed si hæc ita se habent, tunc contingit facere numeros ideales : quia tunc numerus et ideæ sunt diversæ substantiæ, sicut proportio numeri diversa a numerato. Si autem dicatur necessarius esse numerus secundum quem accipiatur proportio, non oportet nisi mathematicum numerum et non numerum idearum : et si ponatur talis esse numerus mathematicus, qui applicabilis est cuilibet numerato, non oportet credere quod sit alius talis numerus quem dicunt idealem esse nu-
<--- Page Split --->
merum : ad quid enim egemus aliis numeris, quando mathematicus habetur ? Similis enim rei numeratae natura est qua doceat esse talem idealem numerum. Sed natura uniuscujusque numerati docet eum esse, quasi aliam quamdam naturam qua sit secundum se in qua res numeratae sint sicut in metro et mensura : nec videtur esse propter ea quorum causa ponitur hoc esse idearum : nam theoremata et contemplationes sive considerationes arithmeticorum qua de numeris sunt, omnia existunt de his numeris, qui sunt secundum esse de sensibilibus in quibus divisio est causa numeri, sicut in ante habitis dictum est. Igitur illi qui ponunt ideas esse, et dicunt eas esse numeros, dicunt eas accipere secundum expositionem et comparationem uniuscujusque numeri circa multa, quia unus numerus est multorum numeratorum : unde tentant per numeros dicere modo quodam quid est quodlibet entium : sed non dicit quare sunt hujusmodi numeri, ita quod causam necessariam quare numeri sint, assignet : sed tantum asserit quia necessarii sunt ad existentiam eorum qua sunt. Ea autem qua dicunt, non possibilia sunt : nec dicendum est quod talis numerus sit propter ea qua dicunt. Pythagorici vero eo quod vident quod multa passiones numerorum sunt in corporibus sensibilibus, fecerunt numeros esse entia non separabilia a sensibilibus : sed tamen dixerunt eos esse in eis, ita quod sint causa entium sensibilium, et substantia : quia non possent esse causa nisi essent substantiae formales entium. Quare vero sic dicant, respondent dicentes : quia passiones numerorum in harmonii sive musicis faciunt melodiam, et existunt in cœelo et in multis aliis, et determinant ea ad esse et motum. Alii vero mathematicum solum dicunt esse numerum, et hunc dicunt tamen esse causam omnium entium : sed nihil penitus tale contingit dicere secundum illas suppositiones qua sunt communes animi conceptiones, et
quas quisque probat auditas : sed ideo dictum est quod dicunt, quia tunc vera scientiae numerorum et entium qua sunt et non exstabant, quando isti philosophati sunt. Nos autem dicimus sicut diximus prius, et palam est per se, quia mathematica non sunt separata secundum esse : et hoc patet per hoc quod substantiarum separatarum passiones non existerent in corporibus sensibilibus, cum corpora sensibilia non sint subjecta earum : Pythagoricorum ergo numeri secundum hoc quod ipsi ponunt numeros esse non separatos et causas entium, non sunt alicujus rei numeri, ut causae substantiales ejus existant, sicut Pythagorici faciunt ex numeris physica corpora. Et cum viderent quod numeri non haberent gravitatem et levitatem, videbantur loqui de alio cœelo, et de aliis corporibus sensibilibus, qui clauduntur, ut dicunt, in istis. Et omnia haec sunt ficta et coacta ad positionem sustinendam, et non secundum rei veritatem dicta.
Alius autem aliquis videns istas difficultates accidere Pythagoricis, fecit numerum secundum esse separabilem : eo quod dignitates numerorum quibus esse numeri et passiones probantur, non sunt in sensibilibus. Vera enim sunt dicta de numeris et necessaria, cum de sensibilibus nihil verum et necessarium dici possit, ut dicunt : et persuadent numerum esse animam, et suscipiunt omnia talia qua numerorum sunt esse separabilia. Similiter autem dicunt et mensuras mathematicas esse numerum, sicut diximus in ante habitis. Palam ergo est ex dictis, quod ratio ista adversans est sibiipsi et contraria dicit : et quia numerus est dimensiones, numerus non est separatus : quia dimensiones non anima sunt separata : similiter autem cum in eo quod anima separata non sit, et numerus sit anima, numerus non est separatus. Et quod modo dubitatum est ab istis, propter quod hoc separatum ponunt numerum, solvitur ab ita dicentibus, quod verum quidem est quod passiones nu-
<--- Page Split --->
merorum secundum quod prahantur de propriis subjectis, nullatenus sunt in sensibilibus quae sunt de numero existentium : quia passiones insensibilium secundum rationem diffinitivam abstractorum, non sunt passiones sensibilium secundum rationem diffinitivam cum materia conceptorum : tamen secundum esse nihil prohibet eas esse in ipsis sensibilibus. Sunt autem quidam alii, qui propter hoc quod punctum et linea et superficies sunt termini, punctum quidem lineae, et linea superficiei, et superficies corporis, existimant quod necesse sit quod tales naturae sint species et formales causae rerum : decepti in hoc quod formae est terminare, et extremitatis, licet terminus aequivocе conveniat eisdem : et oportet nos hanc rationem non minus inspicere quam eam quae est de numeris in quantum est infirma, et ostendere infirmitatem ipsius : non enim substantiae et substantiales formae sunt ultima quantitatis propter hoc quod terminant, sed sunt magis omnia illa termini : multa enim terminant quae non sunt formae substantiales : quoniam et ambulationis, et omnis motus localis processivi est aliquis terminus. Sed si verum esset quod isti dicunt, sequeretur quod deveniens ad talem terminum, esset hoc aliquid et substantia aliqua, quod est absurdum. In aliis autem motibus et mutationibus terminus est forma substantialis vel accidentalis, sicut in alteratione et generatione. In augmento autem terminus est perfectio quantitatis : adhuc sensibilium quorumdem quae sunt apud nos, anima erit terminus et forma, et punctum et lineae et superficies non sunt quid sive quidditas ipsorum : in his enim quae sunt animata, dicit ratio diffinitiva talem esse terminum. Quare igitur et propter quam causam mathematica ponuntur esse separabilia, ut sint termini et formae sensibilium, per quae sint et sciantur sensibilia ?
ret de numero omni quem ponunt : et similiter de mathematico : cum enim ponantur multi esse numeri, non videntur conferre sibi aliquid invicem priora posterioribus. In talibus enim causis posteriores exeunt a prioribus. Sic autem non est qucd posterior numerus mathematicus exeat a priori, qui est idealis : nec iterum numerus mathematicus non confert aliquid ad esse dimensionis, quem si ponamus non esse numerum, non propter hoc minus erunt dimensiones apud eos qui solas dimensiones dicunt esse mathematica, et existentibus solis dimensionibus nihil prohibet animam et corpora sensibilia esse sine omni numero : non enim videtur esse parentela quaedam inter hoc, ut ex idealibus numeris sint mathematici, et ex mathematicis numeris sint dimensiones, et ex dimensionibus mathematicis sensibilia : natura enim existens accidentalis ad aliquid non videtur esse, sicut ex parentibus, sicut lugubres tragedias parentum in filios describunt poetae : quia numerus accidit dimensionibus, et possunt esse dimensiones et sensibilia sine numeris.
Hoc autem inconveniens quod modo dictum est, diffugit ab eis qui ponunt ideas : illi enim faciunt et generant mensuras ex materia prima, quam dicunt esse indefinitam quantitatem, et ex numero, dicentes punctum esse unitatem positam, et hanc in materia fluere in duo, et facere lineam, et per fluxum lineae in quatuor puncta generant superficiem, et per fluxum superficiei in materiam et in octo puncta fieri dicunt corpus : et ideo binarium dicunt esse primum linearem numerum, quaternarium autem primum quadratum, et octonarium primum esse cubicum : et quia sic ex numeris producunt dimensiones, diffugit eos illud inconveniens, quod est priora non conferre posterioribus : dicunt enim quod nisi materia ponatur ex qua fiunt dimensiones, quod nihil erit quod sit fundamentum portans formam numeri : sed ea omnia quae sic fiunt numero, prius erunt idea.
<--- Page Split --->
quæsunitprimæformæseparatæ . Etsiitanondicatur , tuncquisessetlocusidea - r u m ? tuncenimnonhaberentlocumin - tercausas , necaliquidconferrententibus : etlicethocproinconvenienticoncludant , tamen , sicutsæpediximus , procertoideænihilconferuntadesse , sicutnecmathematicaapudillosquieasponuntessecausas , aliquidconferuntadesseen - t i u m , veladscientiamipsorum : nullumenimpenitustheoremainmathematicisqualiterhocvelilludmathematicumconstituathancvelillamsubstantiam , nisialiquisvelitmovereettransferremathematicapersimiltudinesadaptatio - n u m , etsicfacerevelitquasdampropriasnon ' universalesopiniones , quænonsunttheorematademonstrabilia . Estautemnondifficilesicaciperequascumquesuppositionesmathematicas , etadaliaquædameasproducereetconglutinareeaseisperadaptationessimilitudinum . Igituromnesistieacausaquædictaest , ideisinhiantesphusquamoportet , p e c - cantinmathematicisprincipiisquæpo - n u n t .
Aliiveroprimofaciuntduogeneranumerorum , quædicuntesseprincipiaspecierum , videlicetnumerumetmathe - maticum . Etistinullatenusdixerunt , necetiamexhisquæposuerunt , habue - runtfacultatemdicendi , quomodoetexquosicutexprincipioeritmathematicusnumerusexidealinumero . Hienimfa - ciuntmathematicumnumerummediuminteridealemsivespiritualemnumerumetsensibilem . Sienimistivoluntdicere , quodmathematicusnumerusproduciturexmagnoetparvo , idemillinumerieruntipsiquisuntidearumnumeri : quiamagnumetparvumabsolutanonsunt , nisiideæmagnietparvi . Aliusveronumerussecundus , utdicunt , estnumerusparvietmagni : quiaistimen - surasfaciuntexnumeroparvietmagniindefiniteaccepto . Siautemaliquisdicitaliquiddiversumanumeroparvietma - gniesseelementummagnitudinumquasfaciuntexnumeris , illepluradicitesse
elementa quam dualitatem parvi et magni. Et hoc est contra hypothesim : quia ex uno cum dualitate, ut diximus, omnia dicunt generari : et si dicatur quod unum quid utriusque, parvi videlicet et magni, est commune principium, tunc quaeremus quid erit ipsum unum quod in ipsis principium commune est? Adhuc autem quaerendum est, quomodo tunc multitudo quaedam sit magnum et parvum, cum ipsa sint unum quod est in eis, et quomodo contingat simul cum hoc numerum fieri ex eis, cum sint unum? Magnum enim et parvum secundum istos sunt prima simplicia contraria, quae in se habent pluralitatem dualitatis indefinita. Adhuc autem aliter objiciendo secundum illum qui sic dicit unum esse magnum et parvum, impossibile est esse omnia ea ex uno et dualitate indefinita : quia secundum eum dualitas redit ad unitatem.
Sed procul dubio, sicut prius diximus, ista quae dicunt Antiqui, adversantur et sibiipsis invicem, et adversantur his quae secundum veritatem sunt rationabilia : et videtur esse in eis Simonidis poetae longa oratio : quia sicut ille, ita et iste nihil sanum dicunt. Vident etiam isti non ex ratione quidem ponere magnum et parvum esse elementa, sed potius videntur ea violenter acclamare per contentionem et attracta contra rei naturam : nullatenus enim potest aliquid generare numerum, nisi duplicatum ab uno secundum progressionem, cum numerus sit coacervatio unitatum : et sic ad numerum nihil faciunt magnum et parvum. Absurdum est etiam facere generationem eorum quae sunt sempiterna entia : et est hoc magis unum quid de numero impossibilium, quam quod ponatur esse verum. Non oportet ergo nos dubitando inquirere, utrum Pythagorici vere faciant generationem, aut non faciant. Manifeste enim dicunt quod uno constituto quod dicunt unitatem sensibilem, sive hoc constituatur ex superficiebus mathematicis, sive ex calore qui est forma physica simplicis corporis, sive ex spermate quod
<--- Page Split --->
est genitura animatorum sive etiam constituatur ex quibusdam quae dubitant dicere esse principia, sicut est rectum indeterminatum, quod proxime est infinito quod dicunt esse principium : ut generaliter dicatur, quocumque modo constituatur unum, hoc est attractum ad esse et terminatum termino essentiali : quia aliter unum non esset divisum ab aliis, nisi esset sic terminatum : et sic patet quid dicunt eorum quae sunt esse generationem. Sed qui dictis suis sic decorant, et physice dici volunt, justum est eos investigare ea quae sunt de natura per principia naturalia : et hoc quidem non faciunt.
Sed tractatus iste prasens modo dimittatur a nobis, quia nos haec quaerimus spnicipia quae sunt in immobilibus substantiis : propter quod etiam talium numerorum quales induximus, a nobis hic est perscrutanda generatio : quia illi immobiles esse substantiae ab Antiquis ponebantur. Antiqui autem numeri qui-
dem imparis generationem non dicunt, quasi palam sit quia existit impar numerus per generationem numeri paris : parem autem primum inter pares numeros qui est dualitas, faciunt ex inaequalibus quidem ipsorum, quae inaequalia dicunt esse magnum et parvum aequata, et ad aequalitatem reducta. Si autem verum est quod dicunt, necessarium est quod illis aequatis prius insit inaequalitas ex qua reducta sunt ad aequalitatem. Si enim semper fuissent aequata sive aequalia, tunc non fuissent primo inaequalia : cum autem ipso numero magni et parvi nihil sit prius, videtur quod non fuerunt prius inaequalia : et ideo palam est quod non faciunt generationem numerorum speculandi causa et demonstrandi, sed potius ut ostendant sensibilia esse ex ipso : secundum speculationem enim, ut jam habitum est, non potest fieri binarius ex inaequalibus aequatis : quia aequari dicebant in qualia per mixtionem magni et parvi ad quanti generationem.
<--- Page Split --->
TRACTATUS II
QUALITER PRÆINDUCTA PRINCIPIA SE HABENT AD BONUM ET OPTIMUM.
CAPUT I.
In quo ponitur opinio eorum qui bonum et optimum non dicebant esse principium, sed potius potentia æqualia regnare bonum et malum,
In Philosopho, cap, 2, ibi : Habet autem dubitationem et bene dubitati increpationem, qualiler habent ad bonum et malum
Habet autem dubitationem magnam, si non contenti sumus quod loquamur in communi de principiis, sed investigaverimus primi principii interpretationem, quid sit secundum naturam et suppositum : sic enim ut in undecimo hujus philosophiae libro ostendimus, prima substantia separata est bonum et optimum omnis boni. Quaeramus igitur ab his qui numeros dicunt esse substantias separatas et principia entium, quomodo se habet principium quod ponunt ad id quod est bonum et valde bonum, et optimum. Ad hoc enim secundum aliquem modum oportet quod se habeant principia prima, et clementa quae isti ponunt,
Dubitatio enim est quid eorum sit principium bonum, et utrum est aliquod illorum principiorum id quod volumus et intendimus dicere bonum et optimum, aut non est aliquod principiorum bonum et optimum : sed sicut dixerunt quidam, bonum et optimum sunt ex principiis posterius genita. A theologis enim quibusdam qui sunt de adhuc tempore Aristotelis præsentibus in vita et philosophia, videtur esse confessum hoc quod bonum et optimum non sunt principia, sed genita ex principiis. Et illorum fuit Eudoxus, et quidam alii tunc præsentes in philosophia. Isti enim non dicunt apparere valde bonum et optimum nisi præveniente materia entium, et sicut in ante habitis dictum est, perfectum et bonum dicebant esse principiatum et imperfectum, et malo permixtum dicebant esse principium boni et optimi. Hoc autem fecerunt ideo, quia ad erubescentiam ducti fuerunt ex quadam vera difficultate quam objiciebant sophistæ contra omnes illos qui dicebant unum esse principium omnium materiale, sicut quidam Antiquorum dixerunt : secundum enim illos accidit pro certo imperfectum esse principium perfecti, et permixtum
<--- Page Split --->
malo privationis esse principium boni et optimi. Est autem haec difficultas eveniens, non ideo quia bonum reddatur sive attribuatur hoc quod dicunt, ita quod ipsum quod vere principium existens sit sicut dicunt, sed potius ideo, quia dicunt unum esse principium et elementum materiale entium : et dicunt quod numerus est ex uno potestate : et quia numerus ex uno est potestate, et numerus est causa entium, ideo potestatem dicunt esse principium entium : et sic imperfectum et permixtum malo dicunt esse principium. Propter quod etiam Antiqui, videntes quod ex uno materiali principio procedunt entia, per contrariorum actionem et passionem, dicebant bonum et malum esse principia, et principium lucis, et principium tenebrarum, et principium humoris, et abyssum absorbens omnia. Et ideo dixerunt similiter inaequali potentia et regnare et principiari non quidem primos deos qui sunt principia imperfecta secundum eos, qui sunt ut nox et cœlum, quorum unum est principium praecedentium, et alterum principium lucis sequentis, aut etiam chaos quod est abyssus absorbens quae praeedit, aut Oceanum qui principium est humoris qui vitae est subjectum, sed Jovem perfectissimum omnium et sublimem Deum non dicebant primo regnare, sed postea ex aliis diis genitum.
His autem contingit alia dicere propter hoc quod vident, quod illi qui principiantur in entibus, secundum omnes virtutes suas sunt continue transmutabiles et amittentes virtutem ex contrariorum successione : quoniam dicere contingit quod omnia sunt permixta ex permixtione istorum principatuum : et hoc dicunt non fabulariter, sed expressa veritate sine tegumento fabularum : et hoc modo dixit Fericida Philosophus 1, et alii sapientium quidam, qui dicunt quod primum dignitate quod est bonum et opti-
mum, est generatum ex principiis primis et elementis. Hoc etiam quidam magni de numero posteriorum sapientium dixerunt, ut Empedocles et Anaxagoras : quorum quidem Empedocles videlicet dixit amorem esse elementum omnium : ille vero, scilicet Anaxagoras, dixit omnium principium esse intellectum. Sed inter eos qui immobiles substantias dixerunt esse principia, hi quidem dicunt quod ipsum unum sive unitas est principium quod est valde bonum : et dicunt unum et unitatem esse substantiam omnium, quia putant quod unum maxime sit ens et entium causa. Ea igitur dubitatio in qua nunc sumus, est utrum oportet nunc dicere bonum principium, aut principiatum. Mirum autem videtur valde, si ei quod est primum simplex et sempiternum et sufficiens, non existit hoc : et convenit quod idem quod est principium, sit valde bonum, et quod ipsum per se sufficiens sit et salus, et non accipiat illud ab alio sicut id quod egreditur de potentia ad actum : quod enim incorruptibile est, non est propter aliud quod ipsum ad esse deducat : quod enim incorruptibile est non eo sive ab eo quod bene se habet, nec est per se sufficiens sicut generata sunt propter generans, quod bene se habet ad agentis naturam : nec tamen est per se sufficiens, sicut generans determinatum, ut homo bene quidem se habet, sed tamen sine primo universaliter movente non est sufficiens. Impossibile est igitur quod primum principium appareat esse tale, quod sit ipsum unum quod est numeri principium : aut etiam si hoc non est principium, impossibile est quod appareat nunc elementum : et tale elementum quod sit elementum quorumcumque numerorum : quia talis principium, ut diximus, est potentia et imperfectum et malitia permixtum. Accidit enim ex hoc, si ita dicatur, multa difficultas, quam quidam fugientes abdi-
<--- Page Split --->
caverunt et a positione recesserunt : cum tamen aliquo dixissent unum quidem principium esse primum et elementum, et negaverunt verum esse quod prius verum esse confitebantur. Mathematici autem qui mathematica omnium dicebant esse principia, dixerunt numerum esse principium omnium : dicunt enim quod in numero omnes unitates fiunt et generantur, quemadmodum fit et generatur valde bonum et optimum quid.
CAPUT II.
Qualiter malum participatur ab entibus, et est regio et locus secundum opiniones aliquorum.
Et multa et multiplex est investigatio inter Philosophos valde bonorum. Amplius autem si species ideales ponantur esse numeri tantum secundum hoc quod numeri sunt prime substantiae separatae, sequitur quod omnes species sunt bonum quid : quia sunt et quidditates et bonum, quod ut divinum appetunt omnia. Sed quodcumque vult ponat aliquis ideas : nam si detur quod ideae sunt de numero bonorum solorum, sequitur quod ideae sunt substantiae entium. Si autem est bonum etiam substantiarum, tunc sequitur quod omnia alia et plantae sunt bona, et ea quae etiam participant bonum et optimum : et hoc non dixerunt auctores idearum, qui unam ideam dixerunt esse, sicut alterius entis quod est in genere uno : bonum enim dixerunt esse ens in genere qualitatis. Haec autem inconvenientia accidunt : et accidit etiam quod si unum est elementum, quod etiam
contrarium uni et bono' sit elementum, sicut quidam dicunt, illud uni contrarium elementum esse pluralitatem, sive etiam quod illud sit inaequalitas quae est magnum et parvum, ex quibus fiunt omnia cum uno : et dicit quod ipsum elementum inaequalitatis et pluralitatis est ipsum malum : propter quod etiam ille quem effugit bonum, ita quod non potest copulare ipsum uni quod est in potentia omnia, eo quod necessarium sit quod sit ex contrariis generatio boni perfecti secundum actum, dicit malum esse pluralitatis naturam forte ideo, quia bonum est ex una et tota sola causa : malum autem est omnifariam, sicut determinatur in Ethicis.
Alii vero dicunt inaequale mali naturam esse, et non copulant bonum cum uno : eo quod est unum elementum et potestate quadam ens, bonum autem secundum actum : et secundum utrospue hos accidit omnia participare malo sicut participant pluralitatis vel inaequalitatis nature, praeter unum quod est semper unum idem. Et hoc est unitas ipsa, et maxime accidit participare malo, in eo quod permixtum est et participat numeros aut mensuras : et isti dicunt quod malum est regio et locus boni, eo quod eamdem dicebant esse receptionem loci et receptionem materiae : quod tamen non est verum, sicut ostensum est in quarto Physicorum : et dixerunt quod corruptibile desiderat bonum, sicut dictum est in fine primi Physicorum : unum enim contrariorum corruptivum est alterius : et ut generaliter dicatur, quemadmodum diximus, quia materia est potestate, sicut id quod est ignis actu, prius est potestate ignis : sic dicunt quod ipsum malum est potestate bonum : malum enim in talibus est contra naturam formae esse : et ideo malum secundum suppositum quod supponit, est materia sub privatione.
<--- Page Split --->
Hæc autem inconvenientia omnia accidunt ex diversis quæ supponunt quæ sunt facta circa prima principia : hoc enim quod dicunt, quod bonum est generatum, sequitur ex hoc quod dicunt, quod illud principium quod est omnium primum, est elementum. Quot autem et quales sint principatus mali et boni, sequitur ex hoc quod dicunt quod prima principia sunt contraria. Quod autem perfectum et optimum sit potentia numerus et multiplicetur, sequitur ex hoc quod concedunt quod unum quod est principium numeri, sit primum principium et substantia entium. Quod autem bonum et optimum sit numerus et species idealis, sequitur ex hoc quod dicunt quod primæ substantiæ sint numerus et species ideales et separabiles. Si ergo secundum istorum dicta sequitur, quia poni bonum inter principia est impossibile, et quod non poni ipsum inter principia sit iterum impossibile, palam est quod hoc est ideo, quia secundum dicta eorum principia male reducuntur et adaptantur entibus, quæ si recte ponerentur, nihil sequeretur inconveniens : nec prima principia inter ea quæ sunt principia, recte ponuntur procedere ab his quæ non sunt indefinita, sicut est materia et ea quæ sunt potestate : prima enim principiorum diffinita sunt, et a nullo fiunt, sed sunt causa omnium. Illi autem dicunt, quod sunt imperfectorum imperfectissima. Dicunt enim quod sunt potentiae proximæ, ex quibus fit unumquodque, quæ sunt quidem imperfecte, sed inter alia imperfecta sunt perfectiora quædam : cum tamen totum contrarium sit verum, quia sunt perfectissima, et sunt actus deducentes ad actum esse imperfectum. Hæc igitur est causa propter quam sic se habere res dicunt in primis principiis, et ideo dicunt quod etiam ipsum unum quod est principium, non est ens quid determinatum, sed potestate est quid ens : et hoc totum accidit, ut diximus, quia dicunt quod idem est principium et elementum : et cum elementum
non sit nisi potestate, dicunt quod principium non sit nisi potestate. Sunt autem et hic apud nos, ut modo non loquamur de primis principiis, sed de proximis quaedam principia perfecta secundum actum existentia, ex quibus sunt ea quæ sunt imperfecta : homo enim qui est actu perfectum principium generationis, generat, at ab ipso est sperma : et ideo sperma non est primum generans : et ita poterant scire quod ante omnia quæ sunt potestate, sunt ea quæ sunt actu, et quod prima principia sunt perfectissima nihil contrarium habentia : sed quia in ante habitis hæc sufficienter determinata sunt, ideo hic relinquantur.
CAPUT III.
Et est contradictio contra eos qui dicunt mathematica esse in loco, et contra eos qui dicunt quod ea quæ sunt ex elementis prima, sunt numeri discreti.
Absurdum autem est quod dixerunt, In Pati quod solida mathematica haberent lovellentem cum : quia licet determinatum sit in cum sui quatuor Physicorum, quod locus dandus mathematica, tamen hoc non fuit inpellentem selectum nisi secundum quod locus est quantitas, et non secundum quod locus est naturalis et principium generationis : locum autem secundum quod est principium generationis, dederunt mathematicis illi qui mathematica principia entis et generationis esse dicebant. Et hoc est absurdum : locus enim sic dictus mensura est esse et singularium sensibilium est proprius. Cujus signum est, quia illa separabilia sunt a loco per motum, et moventur de loco ad locum, et non mathematica : quia non sunt sic ubi sicut physica : et ideo quaeramus ab eis quid est
<--- Page Split --->
dicere, quia haec modo ubi erant? et iterum quaeramus, quid est locus in quo sunt mathematica? et non poterunt respondere. Similiter autem et nunc oportet quod illi qui dicunt entia ex elementis esse quibusdam intelligibilibus, dicant cum hoc quod prima quae sunt ex illis, sint numeri divisive discreti : quaeramus enim ab eis, quomodo sit dicere sic aliud ex alio esse? qua enim transmutatione numerus est ex numero, aut ex principiis numeri? Quaeramus enim, utrum aliqua mixtura elementorum numeri numerus est ex principiis numeri? hoc enim dici non potest, quia, sicut patet per ea quae in fine primi Peri Geneseos dicta sunt1, non omne factum potest misceri : et inter alia quae misceri non possunt, sunt principia numerorum : et ipsi numeri ipsum etiam factum quod fit quod est unum, non fit diversum et alteratum a se per mixtionem, cum remaneat separabile et separatum et discretum : et hoc modo conjungi aliqua non est de ratione miscibilium et mixtionis : nec potest dici quod sit alio modo commixtio quam quae est miscibilium alteratorum ad invicem unio.
Alii autem adhuc respondentes, quod non sit talis unius et principiorum numeri commixtio, sed sit ibi compositio ad entium et numerorum constitutionem, sicut in syllaba componuntur litterae quae tamen manent discrete in sonis elementorum, quamvis indistanter ponuntientur. Si autem sic dicatur, tunc necesse est quod numeri quae sunt causae entium, sint et existant separatim ex uno : et ille qui intelligit ea per componentia, intelligit unum quod est substantia numeri, et intelligit pluralitatem quae est quasi forma numeri : in hoc enim est constitutus numerus per hunc modum : unitas ut substantia numeri, aut pluralitas ut forma numeri : aut si cum uno inaequale est principium numeri, tunc numerus se-
cundum hoc erit unum : et inaequale disereta et composita, sicut discrete et composite sunt litterae in syllaba : et quoniam ex talibus taliter compositis est esse numeri, est pro certo ut ex eis quae insunt discretive posita et composita, et unum quidem est principium numeri, quasi id quod nondum est numerus, sed potestate est omnis numerus : sic enim unitas est principium numeri, quasi de numero eorum quae insunt numero existens : et hoc modo unum non est nisi generatio sive potentia generationis eorum numerorum quorum ipsa unitas est principium : sed hoc est, ut diximus, per modum illum per quem ex spermate est generatio, quae est ex eo quod est potentia. Sed non dicitur hoc quod sint numeri, ex uno quod possibile sit aliquid abire ex ipso per divisionem, cum sit indivisibilis : sed ideo dicitur, quia numeri secundum substantiam suam materialem non subsistunt ex contrariis. Sed quaecumque sic sunt ex uno materiali principio, oportet quod etiam ex aliquo alio sint subsistentia, quod sit formale in ipsis, sicut differentia constituens ea in esse. Et ideo quia aliquis Antiquorum ponit quod unum sit contrarium pluralitati, alius autem ponit quod sit contrarium ei quod est inaequale : et ideo utitur uno tamquam aequali, et sic dicit quod quasi ex contrariis est numerus. Sic ergo secundum Antiquos aliquis est diversum ab unitate, ex quibus numerus est aut factus est, quorum unum est sicut subsistens quod est unitas, et alterum est sicut forma contraria uno secundum quod est sub numeri privatione.
Amplius autem disputantes contra istos, quaeramus quare omnia alia quaecumque sunt ex contrariis, aut etiam quibus sunt alia contraria, ut simplicibus elementis, corrumpuntur, numerus autem quamquam ex omni contrarietate sit, non corrumpitur : nihil enim de hoc
<--- Page Split --->
vat et mixtum, eo quod sunt diversæ infirmitates, propter quas oportet plus et minus esse aquosum. Amplius rationales mixturæ tales sunt in additione numerorum secundum quas additiones sunt diversæ proportiones, quæ sunt per mixtionem quæ fit in numeris, sicut dicimus ter tria se habere ad duo in quadruplici sexquialtera proportione, sed in hac eadem proportione non dicimus quod sic se habeant ad ter duo, sed potius ad ter duo se habent ter tria in proportione sexquialtera tantum. In similibus enim proportionibus oportet idem genus esse multiplicationis : propter quod etiam oportet mensurari numerum proportionalem, sicut si dicamus quod A sit principium penes quod attenditur proportio, oportet esse verum quod id quod est A B G, quod est numerus proportionatus. Et similiter D quod est ratio proportionis et principium, oportet converti super D et E proportionatum numerum. Omnia igitur quæ sunt in eadem proportione, mensurantur per idem, et sic dicunt quodsEGproportionata sic sunt ignis quæ sunt tria. Aquæ vero numerus eo quod spissior est, non est tria, sed ter tria, quæ sunt triplum ad tria : et sic ignis et aqua sunt proportionata. Et similiter dicunt esse de aliis elementis. Quod si verum est, necesse est quod omnia communicent numeris proportionalibus : et necesse est quod multa eadem sint : et hoc sæpe necesse est, quod idem numerus sit in hoc ente et in alio : et tunc etiam il.a entia erunt unum ens, quod falsum est : quia duo nunquam erunt unum. Oportet ergo dicere quod hæc sit causa, sicut dictum est, et quod propter illam causam sit res ipsa in esse formali id quod est : aut oportet dicere quod non est manifestum per quem modum est aliquis numerus cursuum et motuum solis. Et iterum non est manifestum per quem modum sit numerus eorum quæ sunt lunæ propria, et cujuslibet vitæ et ætatis animalium horum omnium secundum ea quæ dicta sunt, oportet jomnem quemdam numerum, qui
tamen non est manifestus. Quæramus ergo ab istis qui dicunt omnium causas esse numeros, quid prohibeat horum numerorum qui sunt causa vitæ et solis et luna, quosdam esse quadrangulos, et quosdam cubos et æquales in eo quod æqualiter sunt in se et in radice ducti, quemadmodum cubum perficiunt : et alios quosdam esse duplos, et alios in aliis esse proportionibus : non enim potest assignari aliquid quod prohibeat, sed potius necesse est eosdem et ejusdem figuræ numeros et ejusdem proportionis converti sæpius ad idem et ad diversa entia. Si hoc concedatur quod dicunt, quod omnia entia communicaverunt numeros : et sic contingit quod illa quæ differunt specie et numero, cadunt sub eodem numero.
Si igitur accidisset quod aliqua inferiora habuissent eumdem numerum, illa efficerentur eadem ad invicem, cum eamdem numeri habeant speciem : et sic sol et luna possent esse eadem cum aliquibus inferioribus eumdem numerum essentialem causam sui esse habentibus : quod est absurdum et inconveniens. Quæramus enim ab istis, quare hæ causæ sunt causæ ? Scimus enim in septenario numero multa esse : septem enim apud Græcos sunt vocales, et septem sunt chordæ in aliquo instrumento musico, aut etiam septem harmoniae secundum Antiquos, septem quoque sunt pleiades : et etiam aliqui ponunt quædam in numero quæ sunt septem et decem, et quædam dicunt non esse in numero illo. Item septem sunt porticus qui sunt Thebis. Quæramus igitur, an propter hoc quod talis et tantus est hic numerus, ideo illa quæ dicta sunt, facta sunt septem ? Sic oportet dicere quod septenarius est causa istorum, ita quod propter hoc quod talis est septenarius, pleiades sint stellarum septem : aut illi qui sunt apud Thebas, sint porticus septem : aut e converso septenarius est talis numerus, quia pleiades sunt septem stellæ, et quia porticus sunt septem apud Thebas : aut quod ve-
<--- Page Split --->
rius est, hoc est propter aliam aliquam causam.
Hanc autem causam quam diximus septenarii computationem, ita numeramus, cum tamen nihil causalitatis habeat ad ista quae per septenarium numeramus: quia in anima numeramus alio numero, sicut Arcturi stellas quidem numerant per duodecim : alii vero plures ponunt in eo quam centum, quia numerus stellarum imaginum cœli apud diversos diversimode numeratur : et consonantias quidem dicunt esse tres. Et cum quæritur ab eis, quæ sit causa quod sint tres? assignant causam, dicentes quia et hæc quæ quædam alia sunt, tria sunt : et si illa fuissent decem millia, non curaretur quod assignarentur pro causis : et hoc videtur esse ridiculum, quod eo aliquid sit causa alterius, quia est ejusdem numeri cum illo : nam quodcumque signorum cœli acceperimus, dicentes illud esse D K P, erit unum signum quodcumque stellarum : et ideo non possumus dicere quod est in tali numero, quod quodlibet aliorum est duplum ad illud : aliud autem non est duplum. Causam veram enim inspiciendo dicemus esse talem, sicut si causare velimus quare sunt tria loca piscatorum super littus maris : et dicemus quia hæc tria sunt super quæ utilis infertur sagena quando de mari extrahitur: sed non dicemus quod ideo sunt tria, quia tres sunt consonantiae, acuta, gravis, et media : quoniam secundum rei veritatem consonantiae sunt plures, sed sive sint tot, sive plures, sive pauciores, nihil facit ad hoc quod tria sint super mare loca piscatorum. Hoc autem ita posuimus ad ostendendum, quod inconvenienter ponunt causas, qui numeros dicunt esse causas entium : sed tamen hic nondum possumus eos qui de talibus secundum poeticas fabulas multa inconvenienter dixerunt, sicut est Gymiles et alii quidam ex Homericis poetis, qui propter parvas similitudines quas vident in rebus, statim dicunt unam esse causam alterius propter numeri similitudinem :
et videntur esse ista sicut somniorum, et metaphorarum adaptations. Sed isti magnas convenientias quae sunt in veris et convertibilibus causis non vident, sed præter vident. Dicunt enim quidam istorum multa talia, sicut debentes rationem reddere de his quae sunt apud Mediam, ubi sunt duæ distantiae in partibus, quarum una est nona et octava alia spatiorum : et ratio summae est, quod sunt in universo decem et septem, qui numerus est æquinumeralis in substantiis. Veniunt autem in dextra quidem novem syllabæ et in sinistra octo illorum qui numerant syllabas consonantiarum : et dicunt quod quia æqualis est distantia ab A ad B quæ sunt signa illarum syllabarum et a nichea ad acutissimam petram heatem vocatam in partibus denominatis, ideo sunt, ut dicunt, tot syllabæ in quantum numerus cœli est æqualis his secundum longitudinem vel latitudinem : tantum enim distat locus a loco in inferioribus, quantum est inter æquinotcialem et locum ad quem mensuratur de gradibus meridiani secundum quantum est inter punctum orientis et zenith capitis, de partibus circuli longitudinis in quo movetur sol ab oriente usque ad zenith capitis illius loci ad quem extenditur longitudo, et in quo accipitur zenith capitis. Omnia autem hæc sic dicere, ludicrum est, quia in omnibus non causa pro causa assignatur : et ideo non refert sive ista exempla quæ nos ponimus, sive altera magis nota ponantur : quæ nos enim ponimus, sunt secundum Aristotelem exposita : et forte corruptus est liber. Unde tale est ac si dicatur, quod quia quatuor sunt plagæ mundi, ideo quatuor sunt humores corporum complexionatorum : et quia centum senatores fuerunt Romæ, ideo sunt centum provinciae quæ Romanis subdebantur : et quia tres sunt stellæ in triangulo qui apud Astronomos positio Ægypti vocatur, ideo tres sunt dimensiones corporis, vel aliud quodcumque ponatur.
Videre enim oportet ne quis talia du-
<--- Page Split --->
bitando disputet, nec dicat, nec inveniat per adaptationis in sempiternis quae non generantur : eo quod aliquando similia invenit in his quae sunt corruptibilia : quia in his numeris sunt ligatae naturae et contraria naturarum, ut ea quae sunt, ligentur et non se inuicem destruant, sicut dicit Boetius,
Qui numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis 1.
Et sicut in natura ligant numeros, ita in ipsis naturalibus agentibus et patientibus totaliter ligant ea quae sunt in mathematicis, sicut quidam dicunt : talia enim faciunt causas naturae. Sed haec, sicut diximus, in sempiternis cavendum est : quia illa non sunt ex contrariis : et ideo non oportet quod ligentur numeris ad hoc quod non dissolvantur, tamen etiam in istis sensibilibus videtur sic philosophantibus tota natura eorum diffugere : nullo namque modorum quos secundum veritatem determinavimus circa principia entium, aliquid istorum numerorum est causa.
Faciunt autem illi qui dicunt numeros causas, hoc quod dicunt manifestum : quia dicunt quod talis numerus existit, et est ejusdem coelementationis in partibus suis cum partibus rei cujus est numerus : et dicunt quod impar quidem numerus est boni : et similiter positione quorumdam numerorum sunt boni, et quorumdam mali, sicut est videre in sphæra quam de prognosticatiouibus fecit Pythagoras, in qua si deveniat ad superiorem numerum, signum est mortis et infortunii : et sic etiam dicunt convenire horas faustas vel infaustas ad numeros tales vel tales : et alia quæcumque dicunt colligentes ea ex mathematicis theorematibus, et attribuentes ea naturalibus et periodis vitæ et ætatum : omnia
enim talia hujus habent potentiam qualem diximus : unde assimilantur non causæ quidem, sed concidentiis accidentalibus. Hæc enim sunt accidentia sibiinvicem secundum quasdam proprias concidentias et proportiones, et non sunt causæ ad invicem : id enim quod est proportionale, aliquo modo est unum secundum proportionis unitatem, sicut diximus quod sicut rectum est in longitudine, sic est in latitudine leve sive planum : et in numero impar, et in colore album : omnia enim hæc sunt ea quæ magis et primo sunt convenientia secundum naturam : et hoc modo intendunt aptare numeros entibus : nec tamen propter hoc sunt causæ. Amplius non potest dici quod numeri sint causæ specierum et formarum : numeri dico eorum quæ harmonica sunt et harmonicam habent compositionem et talium hujusmodi existentium. Differunt enim numeri ab invicem, quamvis sint æquales specie : etenim unitates differunt in talibus numeris omnibus. Species autem in nullo differunt : et ideo numeri et unitates non sunt faciendæ species : ergo ea quæ accidunt ex syllogismo, inconvenientia sunt ea quæ dicta sunt : quamquam amplius multo plura colligi possunt ab aliquo si quis velit ad hoc intendere. Videtur autem esse thegminon sive argumentum ejus quod diximus, quod videlicet numeri non sunt causæ entium hæc, quod multa patiuntur male ex inconvenientibus objectis sibi circa generationem eorum quæ sunt quæ dicunt esse ex numeris, et tamen nullo modo possunt complecti, quod non sint separabilia et separata mathematica a sensibilibus, sicut illi dicunt ea separata esse. Et quia non possunt complecti ea esse separata, non possunt probare ea esse sensibilium principia.
Hic igitur sit finis disputationis istius, in qua non dixi aliquid secundum opi-
<--- Page Split --->
nionem meam propriam, sed omnia dicta sunt secundum positiones Peripatetico'rum : et qui hoc voluerit probare, dili-
genter legat libros eorum, et non me, sed illos laudet, vel reprehendat.
<--- Page Split --->