D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PARVA NATURALIA.

LIBELLUS

DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

CAPUT I.

Contra eos qui dicunt, quod post separationem ex omnibus animabus non remanet nisi intellectus unus et anima una.

Quia apud nonnullos eorum qui philosophiam profitentur, dubium est de animæ separatione a corpore : et si separatur, quid ex ea remaneat : et si remanere concedatur secundum intellectum, qua-

liter intellectus remanens ex una anima se habeat ad intellectum remanentem ex anima alia, utrum sit idem illi, vel diversus ab eo : oportet nos de his duobus per rationes et syllogismos videre, quid sentiendum sit et tenendum. Et ideo quæcumque dicit lex nostra, non omnino præterimus, tantum ea accipientes quæ per syllogismum accipiunt demonstrationem. Quæcumque autem jam probata sunt in libris nostris de Anima, quod intellectus separatur a corpore, et de statu ejusdem post separationem, subjaceant. De his autem jam in libro de immortalitate animæ sufficientes posuimus probationes, et in III de Anima 1, et in II de Intellectu et intelligibili 2, ubi si quis subtilliter advertat virtutem syllogismorum, puto quod de partis intellectualis separatione nullam habebit dubitationem.

De hac igitur sola quaestione, utrum videlicet id quod remanet ex una anima, sit idem illi quod remanet ex alia, et sic idem sit quod ex omnibus remanet animabus, debemus facere disputationem.

<--- Page Split --->

Ad hoc autem quod bene hæc disputtatio intelligatur, oportet primum perfecte scire positionem eorum qui hoc dixerunt. Ad positionem enim simul et ad rem disputatio erit in hoc opere. Positio enim Philosophorum de substantiis separatis quæ intellectus agentes proprie vocantur, et a quibusdam vocantur intelligentiæ, est duplex, sicut ostendimus summatim in libro undecimo primæ philosophiæ 1.

Una quidem harum positionum est, quod omnis intellectus universaliter agens in materia quæ sibi subjicitur, sit substantia movens aliquod cœlum, ita quod motus cœli est immediatus actus ejus, et cœlum est ipsum instrumentum, cujus motu virtutes et formæ ipsius intellectus veniunt ad materiam, et educunt ex ipsa in actum id quod est in potentia in ipsa : quia id quod est in potentia, non educitur in actum, nisi per id quod est in actu : eo quod omnis generatio est a convenienti in forma.

Et hi dicunt, quod motus est proportionalis mobili quod movet, et quod huic motui nihil accedit per substantiam, nec aliquid recedit de substantia ipsius.

Dicunt etiam isti, quod nullus est intellectus separatus qui non sit alicujus perpetui corporis motor. Et ideo nullus est intellectus qui moveat elementa et elementata in actionem et passionem et mixturam qua moventur ab invicem, sed quod iste totus motus ad motum cœli reducitur sicut ad causam.

Dicunt autem motum cœli esse intellectualis substantiæ motum : et ideo facere omnia ad modum intellectus moventis. Et propterea in spermatibus et seminibus dicunt fieri non unum, sed diversa : quia virtus intellectus agentis quæ distinctiva virtus est in spiritibus spermatum, operans est cum distinctione intellectus

agentis. Et hæc virtus formativa vocatur a quibusdam. A quibusdam autem vocatur intellectus propter operationis similitudinem, quia distincte multa operatur sicut intellectus. Quidam etiam vocant eam animam, non ut animam operantem, sed dicunt eam esse animam ad modum artificis : nec tamen ex hoc sequitur quod semen sit animatum : quia intellectus artificis est in multis diversimode, et similiter anima. Est enim in corde et in manu, et in dolabro et in ligno. Nec tamen sequitur, quod manus sit animata intellectu artificis, vel quod dolabrum sit animatum : cum tamen intellectus operans sit in omnibus illis.

Dicunt etiam isti, quod nulla est substantia separata, nisi sit movens actu et sempiterno motu : quia si aliqua esset substantia separata, non movens, illa esset frustra. Frustra autem non potest esse in natura, et præcipue in rebus perpetuis, quæ sunt uno modo semper : quia si in illis esset aliquid otiosum, sequeretur confusio in toto natura : quia tota natura causatur a substantiis primis separatis, et motus ipsarum est tamquam vita existentibus omnibus. Sed de hoc satis in prima philosophia * dictum est.

Horum sententia est 2, quod anima nobilis quæ est hominis quantum ad intellectualem ejus partem, ingreditur ab extrinsecis, et nulli aliquid habet commune, et adipisciitur seipsam in corpore. Et ideo id quod ex ea remanet post separationem, substantia est intellectualis consona substantiis separatis, et remanens in contemplatione ipsorum, sicut nos satis determinavimus in libris de statu animæ post mortem, et de perfectione animæ. Et ideo quoad istos nulla est quæstio ista : quia secundum istos intellectuali substantiae moventi nihil unitur per substantiam,

<--- Page Split --->

Et si quandoque in libris eorum invenitur quod dicunt, quod anima post mortem unitur motori cœeli, non refertur hoc nisi ad objectum, sicut alibi satis clare est ostensum. Et si quid est dubitationis quod remanet indiscussum, est hoc dubium secundum rem, et non secundum positionem. Quia secundum rem ipsam dubitari potest, quod differat id quod remanet ex uno homine post separationem, ab eo quod remanet ex alio.

nem, facit intellectum hominis, et hunc adipiscitur in formas intellectivas : quia formæ intellectivæ sunt in luce ejus. Et quia idem est quod adipiscitur unus homo cum eo quod adipiscitur alius homo, ideo sublato eo quod est unius divisum ab alio, idem est quod remanet ex omnibus. Dicunt autem constare, quod intelligentia sive intellectus est, quæ dat formas, cum primus fons formarum sit intellectus.

Adhuc autem cum motor sit proportionatus ei quod movetur, dicunt quod non potest dici, quod eadem substantia moveat cœelum et materiam generabilium : quia illæ duæ materiae non sunt univocæ materiae vocatæ. Et sic oportet aliam esse substantiam quæ movet istam inferiorem generabilium materiam.

CAPUT II.

Hæc igitur est istorum positio, in qua omnes fere fuerunt Peripatetici.

Est autem alia quorumdam Arabum positio, videlicet quod præter intellectus qui movent orbes, sit intelligentia agens inferioris ordinis quam coelestis, et hæc sit quæ agit in activis et passivis, et largitur formas in eis. Dicunt enim isti, quod omne quod largitur formas, est intellectus agens : quia agere formas proprius et substantialis actus est intellectus agentis. Hoc enim ab antiquo Anaxagora verificatum est : nec est contradictio ad hoc, quin omne quod movetur ad formam, oporteat reduci ad tale movens cui substantiale est formas agere et distinguere in omnibus. Et quia isti dicunt talem esse intellectum diffusum in tota sphæra activorum et passivorum, et largiri eam in omnibus istis, dicunt quod lux istius intellectus ingressa in homi-

Et ut summatim colligatur hoc quod dicunt, asserunt isti unam esse intelligentiam agentem in omnibus generabilibus. Unam autem dico in substantia, multiplicem vero in formis, hoc modo quo intellectus agens multiplex est in formis : hæc enim multiplicitas non est in habendo formas, sed in agendo. Dicunt autem agere formas secundum materiae distinctionem, et in materia magis recedente a contrariorum excellentiis effici intellectum ipsum. Et rationem adhibent dicti sui : quia quod est causa formarum in esse formali, est etiam causa earum in esse minus formali : quia causa formæ in quantum est forma, non potest esse nisi una, quando reducuntur causæ in suas causas passivas. Nullus autem dubitat, quin intellectus agens sit causa formæ maxime formalis : quia intellectus agens per essentiam suam causat formas in esse formali primo acceptas : hoc enim videmus intelligendo et in operando per artem. Cum ergo idem intellectus sit etiam causa formarum in esse minus formali, minus autem formale esse habent formæ in materia quam in anima. Et ideo in materia etiam causatur ab intellectuali substantia. Hac igitur de causa dicunt, quod largitur hujus inferioris intelligentia om-

<--- Page Split --->

nes formas generabilium, per se autem irradiat in animas hominum.

Ex his autem duobus sic colligunt suam opinionem dicentes, quod si idem lumen ponatur esse causa omnium colorum, ille qui resolvit colores in causam colorum, cum reliquerit esse quod est uniuscujusque coloris proprium, non remanet ex omnibus coloribus nisi unum indifferens lumen. Quod si per situm non esset distributum, essetper substantiam et subjectum unum et indivisum. A simili igitur cum ex omnibus intellectibus speculativis, quando relinquitur id quod unicuique speculanti est proprium, non remanet nisi unum quod est causa formarum : et hoc per situm non est distributum : igitur est idem per substantiam et indivisum : et hoc adipiscitur continue omnes intelligentias secundum actum. Hoc idem est quod irradians super animam facit in eam intellectum. Sublato ergo eo quod est hujus animae proprium, non remanet nisi id quod est intellectus agentis : hoc autem est idem quod remanet ex omnibus animabus separatum, est idem et indivisum.

Hæc opinio dicit intellectualem substantiam non immediate movere cœlum, sed anima et intelligentias omnino esse separatas, et quod hujus intellectualis actus non est motus, sed potius motus est actus animæ, ut assimilet se huic intellectuali substantiæ. Et ideo dicunt, quod movent sicut desideratum tantum omnes substantiæ intellectuales. Et quia dicunt sic intellectuales substantias esse, dicunt quod non proportionantur mobili secundum vigorem movendi. Et sicut dictum est, ultimi ordinis intellectualis substantia non est cœlestis, sed ipsa per essentiam luminis sui irradiat in animam sicut per instrumentum suum in quo agit formas secundum esse formale, et irradiat super materiam sicut super subjectum sibi, in quo agit formas secundum esse materiale. Ideo cessante eo quod lucem ejus determinat, non est nisi unum quod remanet ex omnibus illis.

Hæc igitur est positio ad quam est disputandum, tamen elargabimus disputationem, disputantes etiam ad rem, et inquirentes utrum secundum utramque istarum positionum, idem vel diversum sit quod remanet ex omnibus animabus.

CAPUT III.

De difficultate quaestionis disputandæ, et de modo veritatis indagandæ.

Est autem hæc disputatio difficilis valde, nec ad eam admittendi sunt, nisi qui nutriti sunt in philosophia : quia quicumque alii sunt, verba quidem audire possunt, sed ad intellectum eorum non sunt idonei. Totus enim cœtus fere loquentium de anima, transtulit se ad loquendum de ea secundum imaginationem qua imaginantur animam ut compositam quamdam substantiam, quæ est sicut quoddam particulare compositum in seipso ex materia et forma, et quod est subjectum accidentibus, sicut virtutibus et scientiis et etiam potentiis naturalibus quæ sunt vires animæ. Et nullo horum modorum loquuntur de ea Philosophi : quia licet anima vires habeat, istae tamen vires ejus sunt sicut formæ. Sicut enim omnis forma ex additione se habens ad aliquam aliam formam quam præsupponit, sicut vita supponit esse, et albedo supponit lucis diffusionem, habet illius formæ quam præsupponit virtutem, nec tamen propter hoc est particulare compositum secundum se : sicut etiam superficies omnis

<--- Page Split --->

longitudinem habet, nec tamen est composita ex linea et alio quodam : et sic in multis potest aliquis facile invenire. Jam autem ostendimus in aliis locis, quia anima dum accipit scientiam et virtutem, suam essentialem accipit perfectionem, nec alteratur in talibus, sed perficitur. Et ideo non sequitur, quod virtutibus et scientiis sicut subjectum compositum subjiciatur.

Adhuc autem in ista disputatione, eo quod volumus loqui nisi ad sapientes, nihil volumus fingere, sed omnia ad veritatem rei cogere virtute demonstrationis : scitum autem est, sicut in duodecimo primae philosophiae dictum est, quod coactum est ad disputationem.

His ergo sic prælibatis ad disputationem, attingamus primo rationes adducentes, quod quidquid ex omnibus remanet animabus humanis, est idem unum.

CAPUT IV.

De triginta argumentationibus quas pro suae opinionis confirmatione erronei inducunt vel inducere possunt Averroistae.

Sunt autem multa valde ex quibus probare videntur isti, quod ex omnibus animabus humanis remanens est unum et idem.

Et primum quidem quod inducunt, cui etiam maxime innituntur, est quod jam

in parte est superius inductum. Dicunt enim, quod unius effectus indifferentis secundum essentiam, quamvis differat secundum modum suscipientis, et non secundum naturam ejus quod efficitur, est una causa essentialis. Forma autem est ad effectum, eo quod de non esse procedit ad esse, et est effectum quoddam in anima et in materia, non differens nisi secundum modum suscipientis. Igitur est effectus unius causae essentialis primae : quia causae formales et efficientes resolvuntur ad unam causam primam.

Hinc ergo objiciuntur sic : Prima causa operans per essentiam, est una in omnibus effectibus suis : et si tollatur totum quod est de proprietate qua distinguitur effectus, non rémanent nisi id quod est de causa et essentiali actu ejus. Cum igitur intelligentia sic causet animas in corporibus, cessante eo quod est corporum diversificantium eas, non remanet nisi id quod est de prima luce intelligentiae : et hoc non est nisi unum : igitur unum est quod remanet ex omnibus animabus. Hujus autem dant simile, quia videmus ignem in lignis causare calorem, et fumum, et rubeam flammam. Etsi aliquis tollat quidquid est in tali effectu ex parte lignorum, non remanet nisi clarus ignis. Et si tolleretur quidquid per materiam dividitur in toto mundo, non remaneret nisi ignis unicus : et quod remaneret ex omnibus ignibus, esset idem et unum. Sic igitur cum constat animam rationalem nihil aliud esse quam intellectualis substantiae : et dicunt quod sublato eo quod facit eam esse hujus et illius, cum non sit nisi intelligentia una ex qua resultat, erit unum et idem quod ex omnibus remanet animabus.

Unde per hanc viam etiam isti concedunt, quod anima corrumpitur secundum esse animae : et id quod remanet ex ea, est id quod est secundum substantiam substantiae intellectualis et luciis ejus, quae constituit animam in hoc corpore et in illo.

<--- Page Split --->

  1. SECUNDA VIA est : quia dicunt quod omne quod distinguitur ab alio, aut distinguitar per materiam, aut per formam. Traditum est enim in V prime philosophie, quod omne quod dividitur, dividitur aut per formam, aut per quantitatem. Scimus autem, quod intellectus unius animae ab intellectu alterius animae non distinguitur per aliquam formam, quae sit differentia essentialis : aut igitur distinguitar per materiam, aut est idem ipsi : quia idem est a quo non differt differentia. Quod autem non differt per materiam, planum est omnibus scientibus philosophiam : quia ab omnibus est scitum quod intellectus a materia penitus est separatus. Et alibi nos jam probavimus, quia si daretur esse ex materia, non acciperet nisi illa cum quibus in materia habet communicationem, sicut facit oculus, et auris et omnes aliae virtutes quae sunt in materia : modo autem omnia accipit. Et si dicatur quod illa materia est spiritualis et intellectualis, nihilominus sequitur propositum : quia secundum hoc non intelligeret nisi spiritualia : quod falsum esse videmus.

Adhuc autem quidquid est ex materia, non recipit nisi receptione materiae. Intellectus autem nihil eorum quae recipit, recipit receptione materiae, sed potius receptione loci. Igitur intellectus non est ex materia aliqua.

Adhuc autem quidquid est ex materia aliqua, hoc quod recipit, non recipit nisi receptione subjecti, ita quod receptum distinguit ipsum secundum aliquid esse receptum. Intellectus autem species est eorum quae recipit sicut locus, et locans est species ejus quod recipitur in ipso : et non efficitur aliquid esse in eo quod sic recipit a recepto, sed potius e converso a recipiente datur esse recepto : ergo intellectus non est ex materia aliqua.

Si dicatur, quod haec quidem omnia sunt ex virtute formae quae est intellectualitas perficiens materiam ex qua est intellectus, sicut est manifestum quod ex virtute perspicuitatis multa sunt in

aere, quae non sunt ex potentia materiae aeris : sicut verbi gratia, quod colores sint in ipso secundum esse spirituale. Et sic velit dicere, quod illius materiae ex qua est intellectus, multa sunt ex parte formae quae perficit eam. Ethoc modo tunc receptio ejus est elargata, quod ea quae recipiuntur in ipsa, aliter recipiuntur quam in materia. Sed contra hoc est, quod nulla forma quantumcumque sit nobilis, tollit a materia modum receptionis materiae in toto. Modus autem receptionis est recipere secundum esse : et ideo etiam quidam dicunt animam compositam ex materia et forma. Dicunt quod illa forma illi materiae dat esse. Ergo si intellectus est compositus ex materia et forma, oportet quod illius materiae sit recipere secundum esse omnes formas, ut videtur.

Et quod dicitur de perspicuo et coloribus, non est simile : quia etiam colores secundum esse spirituale potius sunt in aere sicut in medio locali, quam sint in materia : propterea quod omnino omni scienti philosophiam constat hoc quod materia quae individuat formam substantialem, per hoc quod est in ea, individuat etiam formam consequentem per hoc quod est in composito ex ea et ex forma individuata. Igitur a destructione consequentis quae non individuat formam consequentem, non individuat formam substantialem. Sed in intellectu universali non sunt individuata : quia si essent individuata, non essent universalia : ergo non est ibi materia individuans formam substantialem : et sic sequitur quod prius.

TERTIA VIA est, quod omne quod habet materiam, est in potentia ad aliquid : quia etiam in cœlo in quo est materia est potentia ad ubi. Si ergo est materia in intellectuali anima, oportet quod secundum aliquid sit in potentia. Constat autem quod non est in potentia ad actum perfectum nisi mediante actu imperfecto qui est motus : quia omne quod de po-

<--- Page Split --->

tentia venit ad actum, per motum venit ad actum : hoc autem non oportet probare, quod anima intellectualis non subjiciatur motui : ergo non habet materiam : et si non habet materiam sublato eo quod attribuit eam huic corpori et illi, non remanet aliquid quod dividat id quod separatur ex omnibus hominibus. Igitur id quod ex omnibus remanet, est idem et unum.

Quarta via est quasi logica. Dicunt enim, quod quidquid ex se non diffinit aliquid nec determinat, remanet universale et idem et unum ubique : intellectus autem separatus ex se non diffinit nec determinat aliquid : igitur videtur quod remaneat universalis idem ubique. Si enim aliquid diffiniret et determinaret intellectus ex se, illius esset sicut materiæ propriæ : nullius autem est sicut materiæ propriæ : ergo nihil ex se diffinit vel determinat. Sublato igitur eo quod per se refertur ad hunc vel ad illum, quod est id quod respicit continuum et tempus, et hæc est imaginatio et sensus, remanens in se nihil sibi difinien s neque determinans. Ideo igitur est ubicumque sit et ex quocumque. Et illi rationi multum innititur Averroes, sed aliis verbis tormat eam. Sed quia fortior apparet, sicut hæc formata est, ideo sic induximus eam.

  1. Quinta via est : quia non fit oculus omnium colorum susceptivus et harmonia quadam, nisi per id quod est colorum substantia et hypostasis quod est perspicuum : nec agit color in oculum, nisi per id quod est actus et perfectio colorum secundum actum et species ipsorum. Igitur eodem modo nos de occultis non possumus judicare nisi per manifesta. Intellectus non fit susceptivus omnium formarum tam eorum quae sunt corporalia,

quam eorum quae sunt intellectualia tunc, nisi per id quod est hypostasis omnium formarum secundum hoc quod formae sunt : nec movent intellectum tales formae, nisi per id quod est species omnium. Intellectus autem accipit formas physicas et mathematicas et divinas, sicut in III de Anima 1 a nobis est probatum, et in multis aliis locis. Oportet igitur quod accipit eas, et sit acceptivus ipsarum per hoc quod in ipso est aliquid quod est formarum omnium hypostasis, et quod formæ moveant per eam per hoc quod est species formarum omnium. Neutrum autem horum est aliquid materiale, sed formale. Oportet igitur intellectum esse de se immaterialem, et esse formarum omnium quamdam hypostasism. Et speciem oportet esse alteram ab intellectu quae moveat ipsum, vel potius moveatur ad ipsum sicut ad locum et ad speciem. Nihil igitur penitus in intellectu est aliquid materiale, nisi aliquis velit fingere. Et diximus jam, quod hoc non licet. Igitur quod ex omnibus manet, est forma indistincta. Et hæc ratio valde est notabilis et bona : quia ex ea sequitur quod idem est quod manet ex omnibus corruptis post mortem.

Sexta via est : quia dicunt quod id quod per se est causa simplicitatis et separationis a materia, maxime est simplex et separatum in seipso. Simplicitatis autem et separationis non causa est in rebus nisi intellectus. Igitur secundum se maxime est simplex et separatus. Quod autem maxime est simplex et separatum, non distinguitur per hoc quod est in multis. Igitur intellectus sive intelligentia secundum se non distinguitur per hoc quod est in multis. Quod autem non distinguitur per hoc quod intellectus,si accipiatur absque multitudine, remanet indivisum et unum. Igitur intellectus remanens ex omnibus intellecti-

<--- Page Split --->

bus remanet intellectus indivisus et unicus.

Hæc autem via est cui multum innituntur illi qui hunc errorem invenerunt. Per istam enim viam habere videntur, quod una sola intelligentia quam decimi ordinis vocant, est quæ irradiat super animas, et facit in eis operationem intellectualem, et quod hæc sola est quæ remanet post mortem, sicut fuit ante mortem.

  1. SEPTIMA VIA est quæ fundatur super propositiones logicas. Dicunt enim quod species accepta sine materia est una natura indivisa, et non dividitur nisi per materiam. Et hoc accidit ei in quantum est in materia, et non secundum se : hæc autem multo magis convenit ei quod est species specierum. Est autem intellectus species specierum. Igitur non dividitur nisi participatione materiae. Sed participare materiam est contra naturam intellectus et contra diffinitionem ipsius. Igitur intellectus materiam non participat : manet igitur indivisus in omnibus. Quod igitur ex ipso relinquitur post mortem ex omnibus, est unum et indivisum. Et hæc ratio est cujusdam Mauri qui vocatur Abubacher.

  2. OCTAVA VIA est hæc : quia id quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Exemplum ejus autem hoc est : quia si colores sunt in corpore terminato, sunt in ipso secundum potestatem corporis terminati. Si autem sunt in perspicuo, sunt iterum in ipso secundum potestatem perspicui. Et si sunt in oculo, iterum secundum aliud esse sunt in ipso quod est secundum potestatem oculi. Et sic est in omnibus : hæc enim propositio non habet instantiam, dummodo bene intelligatur. Nos autem jam prædiximus, quod non loquitur hic nisi bene intelligentibus. Si ergo sic est, assumamus hanc, quod universale est in intellectu et non alibi : et intellectus est qui agit in ipso universalitatem, et reci-

pit ipsum ut universale. Nec est aliquid quod recipiat universale ut universale, nisi intellectus. Hæc igitur receptio est secundum potestatem qua intellectus est intellectus. Hæc autem potestas non fundatur nisi in eo quod est universale existens ubique et semper. Ergo intellectus est universale ubique et semper. Quod autem ubique est et semper, unum et indistinctum est apud omnes. Et quod ex ipso relinquitur ex omnibus, est unicum et idem. Igitur intellectus et est unus in omnibus, et quod ex ipso relinquitur ex omnibus, est unum.

NONA VIA est : quia dicunt, quod ab omni Philosopho scitur, quod intellectus quia vere est hominis intellectus, est ille qui est adeptus. Adeptus autem intellectus non est nisi qui acquiritur per resolutionem omnium attrahentium et determinationem luminis puri intellectualis, quod relinquitur ex hujusmodi resolutione. Constat autem quod non est illud lumen nisi lux intelligentiae separatae et agentis. Hæc autem lux secundum se accepta sine contrahentibus et determinantibus eam, est una et indistincta relieta ex resolutione omnium. Intellectus igitur adeptus est unus qui relinquitur ex omnibus. Hic autem est intellectus humanus. Igitur quod relinquitur separatum ex omnibus animabus hominum, est unum et idem.

Huic etiam rationi multum innituntur : et est ratio Alfarabii, sed non inducit eam ad hoc ad quod illi utuntur ea, sed ad hoc quod ostendat quod anima ideo est in corpore posita, ut intellectum continue adipiscatur.

DECIMA VIA est probationis qua dicunt, quod omnis forma quae per esse distinguitur et multiplicatur in materia, potentia est in materia, et per mutationem vel motum educitur de ipsa. Intellectus autem nec per substantiam, nec per operationem est talis forma. Igitur nec potentia est in materia, nec per motum vel

<--- Page Split --->

mutationem educitur de illa. Igitur non est forma per materiam multiplicata. Si sic est, sequeretur necessario quod id etiam quod relinquitur post materiae corporalis resolutionem, quod hoc non est multum, nec plura, sed unum solum. Huic etiam rationi multi multum innituntur.

cordis esset non organica, tunc id quod remaneret ex omnibus membris, esset indivisibile unum et non organicum. Est autem una virtus intelligentiae, ut dicunt, cujus instrumentum est omnis anima. Cujus signum est, quia diversimode sentiunt quae sentiunt, et diversimode imaginentur quae imaginantur : tamen omnes qui intelligunt per intellectum purum et simplicem, omnes eodem modo intelligunt : quod non posset esse, nisi una intelligentia esset, cujus instrumentum est omnis anima. Si igitur subtrahatur anima hujus et illius, relinquitur quod idem est unum quod remanet ex omnibus ipsis.

UNDECIMA VIA sumitur a quodam quod est intellectus propria passio. Hoc autem est quod dixit Anaxagoras, quod videliccet intellectus nihil nulli habet commune : quod enim nihil nulli habet commune, remanet indistinctum et unum : eo quod omnis distinctio fit per divisionem ex aliquo communi. Quod autem remanet indistinctum et unum et idem in omnibus, et post separationem ab omnibus remanet unum et idem. Igitur intellectus post separationem ab omnibus non est nisi unus numero et idem : cessante enim eo quod facit numeratum, non manet nisi commune.

Et haec ratio supponit quod intellectus non sit pars animae, quod fere supponunt omnes Arabes, qui hujus erroris primi sunt inventores.

Quarta decima via est : quia duplex 14. est participatio unius naturae communis. Aut enim participatur secundum esse, aut participatur secundum essentiam. Secundum esse quidem, sicut natura generis participatur a speciebus, et natura speciei participatur ab individuis. Et quod quidem participatur secundum esse, multiplicatur in his quae ipsum participant, et secundum omnes potentias naturales, et secundum actiones diversificatur in illis : et unus melius et alter pejus se habet in his quae ad tales pertinent potentias et operationes, et per defectum corporis deficitum hujusmodi potentiae et operationes. Id autem quod participatur per essentiam unam, non diversificatur in his quae ipsum participant, nisi in potentia et operationibus quas habet in his quae participant ipsum, et non in seipso. Cujus exemplum est in lumine solis, quod unum in substantia participatur a multis, et diversas habet potentias in illis : sed in se manet unum. Intellectus igitur aut participatur primo modo, aut secundo modo. Si primo modo, tunc oporteret quod secundum se deficeret deficiente corpore et putre-

Duodecima via est sumpta similiter a passione intellectus, quae est quod separatus est intellectus : sed nihil est distinctum per hoc a quo est universaliter separatum. Intellectus autem universaliter est a materia separatus. Ergo per materiam nullo modo est distinctus. Constat igitur, quod per materiam non dividitur intellectus unius hominis ab intellectu alterius. Et iterum palam est, quod formaliter per differentiam aliquam non distinguitur unus intellectus ab alio. Ergo nullo modo distinguitur : et quod est indistinctum in omnibus, remanet unum et idem separatum ab omnibus : ergo unus numero intellectus et est omnium et unus et idem remanet post separationem ab omnibus.

TERTIA DECIMA VIA est sumpta a quibusdam similibus. Scitur enim quod virtus cordis una est universalis in omnibus membris : et si per intellectum tollantur omnia membra, remanet una virtus cordis numero indistincta. Si autem virtus

<--- Page Split --->

scente : quod falsum est, quia dicit Aristoteles quod non æqualiter judicant per intellectum juvenes senibus presbyteris. Si autem secundo modo participatur, tunc quidem in his potentii s hebescit intellectus, in quibus operatur in corpore deficiente per senectutem. Et illæ sunt in quibus non intelligit sine continuo et tempore, apud se tamen manens indediciens. Sed quidquid sic participatur a multis per substantiam, manet unum et indivisum ab illis, et est unicum in substantia. Igitur esse quod manet de omnibus animabus, incorruptibile, est unum per substantiam et indivisum. Huic etiam rationi multum valde multi innituntur hujus erroris auctores.

aliquo, nisi per aliquod divinum, in quo id quod accipit ipsum, convenit cum causa prima. Hæc autem non potest esse materia. Igitur intellectus est natura quæ non contrarietate aliqua distinguitur ab aliquo, nec materia manet : igitur secundum omnem bene intelligentem indivisa et una in omnibus in quibus eodem modo participatur, et post separationem ab ipsis manet unum et idem ex omnibus relictum.

DECIMA SEXTA via est sumpta ex de- 16. structure responsionis quæ posset fieri, et quæ datur a pluribus. Dicunt enim, quod intellectus unius distinguitur ab intellectu alterius in numero per materiam in qua est, et non per materiam ex qua est. Et dicunt intellectum esse compositum ex materia, quæ non determinatur nisi tantum forma substantiali, quæ secundum esse est prima. Et hæc forma est intellectualitas : et materia illa nihil habet de proprietatibus materiae, nisi duo prima, quorum unum est formam fundare, et secundum est formam fundatam per esse dividere. Et hæc est responsio Avicebron in libro de Forma et materia, sive de Fonte vitæ intitulato.

Sed contra hæc objiciunt, dicentes secundum omnem philosophiam hoc esse planum, quod ex hoc quod est hoc aliquid et materia, nihil fit unum. Si ergo anima intellectualis hoc modo est hoc aliquid per compositionem materiae et formae, non potest fieri secundum substantiam ex ea et corpore unum. Igitur homo non est unus per substantiam, quod falsum est. Falsum igitur est hoc, quod anima intellectualis habeat talem materiam, ut isti dicunt. Et si non habet materiam, nec fundatur, nec distinguitur : et sic redit quod id quod ex omnibus hominibus incorporale relinquitur, sit unum et idem.

DECIMA SEPTIMA via est sumpta ab hu- 17. jus intellectus operatione. Agens enim universaliter et ubique non potest esse

QUINTA DECIMA via est subtilis valde. Dicunt enim quod forma lucis corporeæ non habet contrarium,et ideo dividi non potest, nisi per materiam in qua est. Cum autem sit prima inter formas corporeas, non applicatur alicui, nisi per naturam, qua illud cui applicatur, communicat cum perpetuo superius corpore. Quod autem lux et lumen non habeant contrarium, patet omni philosophiam scienti.

Similiter et hoc planum est, quod cum omnis divisio essentialis fiat per contrarias differentias, quod illud quod non habet contrarium, non dividitur ex aliquo communi quod sit ante ipsum.

Secunda vero pars dictorum plana est : quia sive lumen sit in celesti, sive sit in perspicuo elementali, sive in corpore terminato, non est in aliquo nisi prout est actus perspicui aliquo modo. Et hæc communicat inferius corpus cum perpetuo superiori. Si autem sic est, ut inquiunt, in forma corporea nobilissima, necesse est ut hæc multo magis sit in illa quæ est omnium formarum prima et divinissima. Hanc autem constat esse intellectum : est enim intellectus primum post causam primam, et primus influxus lucis causæ primæ est intellectus. Igitur ista natura quæcumque est, non habet aliquod contrarium, nec participatur ab

<--- Page Split --->

distinctum. Si enim detur quod sit distinctum, tunc sequitur quod sit diffinite in loco uno per se vel per accidens : et extra locum illum non est operatio ipsius : quia operatio non extendit se extra id cujus est, nisi per aliquid medium continuetur ad id quod distat ab eo quod operatur. Intellectus autem est universaliter agens in cœlo et in terra, ad distans et ad id quod est prope, praeter id quod per aliquid medium continuetur ad id circa quod operatur. Igitur intellectus non est natura determinata vel definita ad aliquid. Quod autem sic indefinitum et indeterminatum est, cum separatur ab his in quibus agit, remanet unicum separatum ab omnibus. Igitur quod de intellectu remanet separatum ab omnibus, est unum et indivisum.

Hæc ratio quibusdam indoctis videtur debilis, et est fortissima, et ad solvendum difficilis multum.

Hæc autem ratio fundatur super hoc, quod nulla forma dividitur per materiam, nisi alia sit in hac parte materiae, et alia in alia, nisi quæ data a motore ei quod movetur, distenditur aliquo modo, ut virtus corporis in quantitate ejus quod movetur, et in quantitate motus ipsius, quæ quantitas secundum diversas suas partes particulariter movet materiae unam partem et aliam : quia si physice loquamur, materia non est perceptibilis formæ quæ est in intellectu motoris, nisi per quantitatem moti et motus, nec est intelligibile quod forma aliqua sit per quantitatem moti et motus, nisi distensa per totam continuitatem qua potentia exit in actum. Et ideo si aliqua forma tali distensione est indivisibilis, illa non datur per id quod movetur, nec per motum ejus, sed fluit ab ipsa substantia motoris. Et ideo est immaterialis et indivisibilis in omnibus, et separata ab his in quibus est, remanet una numero et indivisa. Et hæc ratio est fortis.

  1. DECIMA OCTAVA via est sumpta a simili. Dicunt enim, quod intelligentia separata est quæ movet cœlum quodcumque sit illud : quia de hoc non hic est quæstio : et si consideramus formam quam largitur intelligentia corpori quod movet, una est ex parte moventis, et una est ex parte ejus quod movetur, licet forte distendatur in moto et in motu, quæ indivisa et indivisibilis est in movente. Si ergo motor qui est intelligentia, formam det ad modum moventis, et non mobilis, sive ejus quod movetur, illa manet simplex indivisa in omnibus illis quæ ipsam hoc modo participant. Talis autem forma quæ est ad modum primi motoris, inter omnes formas est intellectus et anima intellectualis. Ergo simplex et indivisibilis est in omnibus qui intellectum participant. Propter quod etiam nullius corporis dicitur actus. Quod autem simplex et indivisum est in omnibus, separatum ab omnibus remanet idem et unum. Igitur quod de intellectuali anima separatur ab omnibus, idem est et unum.

DECIMA NONA via est sumpta ex hoc quod intellectus est locus intelligibilium et non subjectum proprie.

Sic autem arguunt, quod quidquid per unam et eamdem rationem est locus omnium, unum est et indivisum, nisi per situm dividatur quoad omnia ista. Intellectus autem ut locus se habet ad omnia, et sic est esse omnia fieri unum secundum actum cum omnibus, quia omnium est locus. Tollendo igitur situm qui sibi non convenit, unus intellectus est in omnibus intelligibilibus et indivisus. Igitur est unus in me, in te, et in quolibet alio. Igí- tur post me et te et quemlibet alium, unum et idem est quod manet ex omnibus post mortem.

Et hæc ratio est fortis valde, si bene intelligatur qualiter intellectus est locus specierum intelligibilium, et nullo modo subjectum. Sed de hoc hic agere non habemus, sed in aliis hoc a nobis determi-

<--- Page Split --->

natum est, et ibi etiam probatum est 1, quod intellectus et id quod intelligitur, unum sunt secundum actum.

ma ultima. Ergo forma inter omnes magis similis primo agenti sive efficienti, est forma ultima quae se ex additione habet ad omnes alias formas in genere. Haec autem non est nisi intellectus : quia illa se habet ex additione ad esse, vivere, sentire, et universaliter cognoscere cognitione distincta. Hic igitur inter omnes modos magis assimilatur eidem agenti, et magis participat de bonis ejus nobilibus. Divinas autem nobilitates ejus non contingit participare particulariter, sed universaliter : nec contingit participare per motum, sed per immobilitatem : quia quod participat particulariter, non participat divinas : et quod per mobilitatem participat, participat cum indigentia. Intellectus igitur erit natura quaedam quae nec particulariter nec mobiliter participat : sed talis natura nec est particularis, nec distans a primo fonte divinarum : igitur intellectus neque est particularis natura, neque distans, sed potius una intelligentia primae causae per seipsam conjuncta, et ex illis divinis influens super animas quae lumen ejus participant, et si sic est una et impartibilis et immobilis in omnibus lumen suum participantibus, sequitur necessario quod post resolutionem omnium id quod remanet, non est nisi idem et unum. Et huic rationi fortiter nituntur.

VIGESIMA SECUNDA via est sumpta penes naturam ejus quod est universale. Natura enim communis est ipsa substantia ad quam refertur diffinitio, aut aliquid diffinitionis illius naturae, et est simplex in se existens, et accidit quod sit universale vel particulare. Et similiter accidit ei, quod sit in intellectu, vel quod sit in sensu. Cum autem per accidens sit universale et in intellectu, tunc per hoc accidens fit universale, quod accipitur ut similitudo omnium eorum quae ambit potentia vel actu. Et quando effi-

VIGESIMA via est sumpta a passione propria animae secundum intellectum. Et haec est, quod ipsa est imago omnium. Duae enim sunt imagines omnium universaliter solum, quarum una est universaliter agens : illud enim necesse est esse conveniens omnibus : quia probatum est, quod omne quod fit, fit ab agente convenienti sibi in forma. Alterum autem est materia prima, quae potentia est omnia, et habet omnium in se inchoationem formarum : et haec est imago secundum potentiam. Prima autem imago est secundum actum : propter quod probatum est, quod actus perfectus omnium est ante potentiam. In his autem nec agens secundum, nec materia secunda sunt imagines omnium : quia nec agens secundum per potentiam activam, nec materia secunda per potentiam passivam ambit omnia, sed quaedam : et illorum est imago. Anima autem per intellectum universaliter agentem intelligibilia, est imago omnium et actus : et per intellectum potentialem quo fit omnia, est imago omnium et actus : igitur natura illa intellectualis non potest esse determinata ad aliquid, sicut neque materia vel agens universaliter possunt esse determinata : quia sic essent secunda, non prima : nec ambient omnia, sed quaedam. Si autem hoc esse est necessarium, tunc intellectus indeterminata natura est in omnibus et indivisa : et sic quod relinquitur ex omnibus, est indivisum et unum solum.

VIGESIMA PRIMA vita est sumpta a proprietate primi agentis et ultimae formae. Agens enim universaliter est agens ad hanc intentionem, quod id quod agit, pertingat ad similitudinem ipsius in for-

<--- Page Split --->

citur particularis in sensu, tunc fit per accidens quod est esse suum in hac materia sensibili. Si igitur nihil horum accidit alicui naturae simplici, illa nec erit universalis, nec particularis, sed in se manens simplex substantia et indivisa. Talis autem est natura intellectualis, cui non accidit esse in materia, vel quod potius impossibile est esse in materia. Igitur per esse non multiplicatur, sed manet simplex et una. Quod igitur remanet post resolutionem omnium, est simplex et unum et non multa.

Ergo idem est intellectus qui relinquitur ex omnibus animabus.

VIGESIMA QUARTA via est sumpta per 24. similitudinem omnium formarum. Omnes enim formae talis naturae sunt, quod post resolutionem posteriorum remanet unum quod fuit esse in omnibus. Et si formae essent substantiae separabiles, remaneret una substantia quae fuit in omnibus, sicut dixerunt illi qui ponunt formas separatas. In hoc autem in quo deficiunt formae illae, non deficit intellectus qui perfectior est omnibus formis. A simili igitur quod remanet post resolutionem hominum, non est nisi numero per substantiam quando est separatum. Et sic idem est quod relinquitur ex omnium hominum animabus.

VIGESIMA TERTIA via fundatur super exclusionem falsa responsionis Avicebron. Dicit enim, quod sustinere et recipere sunt passiones materiae, et ubicumque inveniantur, in illis est materia : sed patet quod etiam forma sustinet et recipit, sicut linea rectum et curvum, et numerus par vel impar, et albedo claritatem majorem vel minorem : nec tamen propter hoc sunt composita ex materia et forma. Si igitur anima suscipiat potentias naturales et scientias et virtutes, non propter hoc sequitur quod sit composita ex materia et forma.

Et quamvis hoc sufficiat ad exclusionem ejus quod dicit, tamen alibi jam probavimus, quod anima non est subjectum scientiarum et virtutum proprie loquendo, nec formarum intelligibilium, sed potius talium est locus : et homo secundum aliquid sui, non est subjectum talium, nisi valde large de subjecto loquamur : et large loquendo de subjecto, possunt ea quae non sunt composita, esse subjecta. Si ergo sic se habet intellectus, ut videatur esse natura simplex et indeterminata per subjectum et locum. Esse autem quod indeterminatum est per subjectum et locum, est idem in omnibus, et idem et unicum remanet resolutis illis in quibus est per aliquem modum essendi.

VIGESIMA QUINTA via est sumpta ex hoc 25. quod est causa diversitatis numeri. Numerus enim non est inventus nisi per divisionem : quia divisio est causa numeri. Quæramus igitur, quomodo numeretur id quod remanet ex uno homine et ex alio ? Et supponamus cum Philosophis, quod nihil remanet post mortem de his quæ sunt virtutes corporeæ, secundum hoc nihil manet nisi natura intellectualis. Constat autem, quod illa non cadit in numerum per formam substantialem qua una differat ab alia : quia sic essent diversæ species animarum illæ quæ remanent ex omnibus in specie convenientibus : quod est impossibile. Oportet igitur, quod si numerantur, numerentur per id quod est in anima sicut materia. Tale autem aliquid non invenimus nisi intellectum materialem, qui vocatur possibilis. Hic autem intellectus, ut probatum est in III de Anima 1, nec est corpus, nec virtus in corpore, nec materia aliqua, sed est separatus sicut intellectus agens. Igitur iste cum sit separatus,

<--- Page Split --->

communis et omnibus unus in se existens. Igitur nec per illum numeratur id quod remanet post mortem hominum. Igitur nullo modo cadit in numerum : et sic unum et idem est, quod remanet ex omnibus, et secundum naturam incorruptibile.

Quidquid recicipit formam quae est una non multiplicata in multis et omnibus in quibus est, ipsum est unum in omnibus illis. Intellectus possibilis sic recipit formam intelligibilem, ut dictum est. Ergo intellectus possibilis est unus in omnibus illis in quibus est forma intellectualis. Probatur autem prima pars prime ex hoc quod forma recepta numeratur per numerum subjecti recipientis. Et ideo si receptum in omnibus vel multis est unum, oportet quod recipiens in eisdem sit unum et idem. Secunda autem probatur ex hoc, quod si daretur quod forma universalis recepta in me et in te, non esset una, sequerentur multa inconvenientia : sequeretur enim quod receptum in me esset singulare, et in te similiter. Et haec duo singularia haberent unum universale abstractum ab eis, et sic intelligibile esset intelligibile. Et hoc de necessitate abiret in infinitum, sicut cuilibet patet qui scit philosophiam. Sequeretur etiam, quod receptio intellectus possibilis esset sicut receptio materiae : quia quidquid recipit forma secundum esse singulis, est materia vel virtus materialis, et non operans nisi in materia. Et hoc est contra naturam substantiae separatae qualem probat Philosophus esse intellectum possibilem. Sequeretur iterum, quod cum discipulus accipit doctrinam a magistro, quod generaretur in ipso alia quaedam scientia, sicut unus ignis generatur ab alio igne : quae omnia sunt absurda. Habito igitur quod intellectus possibilis est unus in omnibus, sequitur necessario quod unum et idem est, quod relinquitur ex omnibus. Et sic habetur propositum sicut prius.

VIGESIMA OCTAVA via est sumpta a ratione possibilis intellectus in quantum ipse est potentia omnia, et est cujusdam Philosophi Mauri, qui vocatur Abuba-

VIGESIMA SEXTA via est sumpta ex propria separati passione : et est ratio quam facit Avempace in epistola quam vocavit de Continuatione intellectus cum homine. Dicit autem sic : Omne separatum ab aliquo respiciens aliquid praeter se, quod movet sicut motor separabilis ab illo, est unum apud se, quod nec multiplicatur nisi virtute qua continuatur cum illo quo movet. Veritas hujus propositionis probatur ex omnibus motoribus coeli separatis, et ex omnibus motoribus civitatum et communitatum : quia quilibet illorum unus apud se manens movet multitudinem quamdam, nec multiplicatur nisi multiplicatione virtutis qua conjungitur his quae movet.

Habita autem ista propositione, procedit sic omnis motor separatus unus apud se manens, et non multiplicatione virtutis qua conjungitur his quae movet, relinquitur unicus, et nullo modo multiplicatus : sed anima intellectualis per naram est hujusmondi motor separatus, sicut nauta a navi, et non conjunctus individuis nisi per virtutem qua movet ea : igitur separata ab individuis anima intellectuali, remanet una et eadem substantia apud seipsam, et nullo modo multiplicata.

  1. VIGESIMA SEPTIMA via est Averrois super III de Anima 1, supponendo hoc quod demonstravit Aristoteles, quod intellectus possibilis non est materia, licet secundum aliquid sit materialis.

Elicitur autem sic argumentatio ipsius.

<--- Page Split --->

cher, quem alio nomine quidam Haly vocant.

Objicit autem sic : Quidquid est potentia omnia, non est res in seipsa distincta ab aliquo : intellectus possibilis est potentia omnia : ergo non est res in seipsa distincta ab aliquo. Probatur autem prima per hoc, quod si detur quod id quod est in potentia omnia, sit res distincta ab aliquo, sequitur contradictio, quod videlicet non omnia sit in potentia : quia non distinguitur ab aliquo nisi per id quod est in actu : et quod est in actu, non est in potentia. Igitur non fuit verum quod esset in potentia omnia, et nihil omnium in actu : quod tamen probatum est de intellectu possibili.

Hoc autem sic habito, procedit sic : Quod non est distinctum ab aliquo, secundum se non numeratur quando est secundum se acceptum : intellectus possibilis non est distinctus ab aliquo : igitur non numeratur, quando secundum se est separatus. Post mortem autem est separatus secundum se acceptus : ergo tunc non numeratur, sed est idem in omnibus et per omnia, et non multiplicatur.

  1. Vigesima nona via est fundata super proportionem agentis intellectus et possibilis, et est Averrois in commento super III de Anima 1 extracta de verbis ejus sic : Agens enim omnia universaliter non agit nisi fundatum in aliquo : quia agens universaliter est forma, quae nec esse habet, nec actionem, nisi fundetur in aliquo. Et sic oportet, quod intellectus agens fundetur in possibili : quia in alio fundari non potest universaliter agens, nisi in eo quod est universaliter receptivum actionis ejus. Et ideo dicit, quod si agens est aeternus, quod necesse est quod possibilis sit aeternus, loquens contra Themistium et Theophrastum. Et ideo quaerit qualiter esse possit, quod si

agens est aeternum et patiens aeternum, quod factum ab agente in patiente sit generativum et corruptivum ? Si autem sic est, oportet quod tota natura intellectualis in homine sit separata et aeterna. Quod autem est separatum et aeternum, non numeratur numero materiae cui per accidens conjungitur : haec enim propositio per se patet cuilibet. Sed intellectus non conjungitur materiae, nisi cum continuo et tempore per formas imaginatas. Igitur non numeratur numero hominum. Resolutis igitur omnibus, non remanet nisi unum solum ex omnibus nullo modo multiplicatum. Et est ratio quae multum est fortis, licet quibusdam non videatur.

TRIGESIMA via est fundata super hoc in 30. quo pendet homo ad intellectum primum qui est causa omnis intellectus. Et hoc iterum extrahitur de verbis Haly Abubacher.

Nos enim in aliis locis ostendimus, quod nihil est in natura sua perfectum nisi in tantum proveniat perfectum quod attingat aliquo modo suum movens primum. Cum igitur secundum Aristotelem, solius hominis sit intellectus, oportet quod primum movens hominem ad hoc quod ejus intellectus est, sit intellectus primus. Oportet igitur, quod per aliquod simile vel idem intellectui primo dependeat ad ipsum, et quod hoc sit maximum bonorum suorum et nobilissimum. Illud autem per quod sic dependet ad intellectum primum, non potest esse nisi separatum. Igitur dependet per separatum. Non autem est in homine separatum, nisi quod est non determinatum huic et illi : igitur per hoc quod non est proprium huic et illi, dependet ad intellectum. Sed nihil remanet de anima post mortem, nisi id quod dependet ad intellectum primum : igitur quod ex om-

<--- Page Split --->

nibus hominibus remanet post mortem, quod non est alicui proprium : igitur unum commune est omnium quod remanet. Et sic habetur propositum.

Hæc igitur sunt quæ partim ingenio proprio, partim ex dictis Peripateticorum collegimus, et sunt difficilia valde ad solvendum. Sed antequam his respondeamus, disputabimus in contrarium. Et in hac disputatione sicut et in priori nihil secundum legem nostram dicemus, sed omnia secundum philosophiam.

CAPUT V.

De triginta sex rationibus potissimis in contrarium opinionis Averroistarum inductis.

duorum. Quod autem secundum esse vel numerum multiplicatum est, est multiplicatum secundum substantiam : igitur multæ sunt numero et substantia animæ rationales : igitur etiam post mortem remanent multæ : quia supponimus ex alibi probatis, quod anima rationalis sit immortalis.

SECUNDARATIOadhucest , quodsicutvivereviventibusestesse , etsentiresen - tientibusestesse , itaintelligereestesseintelligentibus . Idautemquodestessehisquæsunt , multiplicaturadnumerumeorum , cumesseistacusessentiæ , etdiffusioineoquodest : igiturnumera - turinnumeroejusquodest . Intellectua - lisigiturnaturanumeratursecundumnu - merumanimaliumintellectualium : etsicsubstantiaejuscaditinnumerumse - cundumnumerumintelligentium : necpotestintelligentiacapere , quodexhisquæsuntactumulta , nonrelinquaturnisiunum , cummultasecundumessenonresolvanturinunumsecundumesse , nisihocfueritgenuseorum , ethocnonesthic .

Sunt autem plurima contraria illi opinioni quæ nunc probata esse videtur. Nec invenitur aliquis de Peripateticis antiquis qui hæc dixerit : sed illi qui fuerunt idearum auctores, aliquid simile dixerunt, sed illi fuerunt Stoici.

  1. Primum quod est contra istos est, quod in omni specie est vera differentia constitutiva quæ de potentia educitur in actum. Quæ autem de potentia educitur ad actum, secundum esse multiplicatur in individuis, et est forma ultima. Ergo forma ultima secundum esse multiplicatur in individuis : forma autem hominis est anima rationalis : igitur anima rationalis et intellectualis secundum esse est multiplicata secundum numerum indivi-

TERTIARATIOestexconceptionibuscommunibusquædignitatesvocantur , etest , quodmultarumsubstantiarumin - dividuarummultæsuntnaturæsecun - dumesse , sivenaturadicaturforma , sivemateria . Siautemhocestverum , tuncnonpotestesseverum , quodunanaturanumerodansesse , sitmeæ , ettuæ , etcujuslibetalterius . Constatautemquodintellectussolusestnaturahomi - n i s . Igiturintellectusnoncapitquodhæcnaturaunanumerositinmultis . Ethæcestdignitasquæmultisobstatadintelle - ctumTrinitatis .

Nec potest dici quod intellectus secundum actum, sive secundum influentiam suæ lucis faciat hominem esse hominem in natura et substantia : quia nihil secundum agere est actus secundus alicujus, nisi quod secundum esse substantiale est actus primus ejusdem. Et hæc ratio meo

<--- Page Split --->

judicio est adeo fortis, quod ei non potest responderí.

  1. QUARTA RATIO ad idem est. Esse uniuscujusque est actus formae ultimae. Aut igitur hic homo habet esse proprium, aut non habet. Si dicatur quod non habet esse proprium, cum ab esse proprio sit individuum hoc quod est, sequitur quod iste non sit individuum nec hoc quod est : et si non est quod est, sequitur contraditoria verificari de eodem : quia omne quod est, est hoc quod est : igitur iste est hoc quod est, et non est hoc quod est, quod est impossibile. Igitur oportet dari, quod iste ab esse proprio sit hoc quod est. Quod autem iste est, non est ille : igitur ultima forma istius non est ultima forma illius.

Si forte dicatur quod haec appropriatio esse est ex parte materiae, et non ex parte formae. Contra : esse non est nisi formae ipsius diffusio : et sic redit quod anima intellectualis numeratur ad numerum eorum qui sunt hoc quod sunt ab anima intellectuali.

  1. QUINTA RATIO est ad idem, quod si homo non est homo per conjunctum sibi secundum esse intellectum, tunc sequitur quod non sit nisi unum et sensibile per ea quae in anima secundum esse sibi conjunguntur. Igitur secundum esse non conjungitur sibi nisi genus. Habitum autem est in tota philosophia, quia genus nihil determinat ad esse, sed tantum dicit potentiam. Igitur homo non est aliquid ad esse specificum et perfectum determinatum. Ridiculum autem est, quod ea quae sunt minus perfecta, sint determinata in esse : quia quod inter omnia genera est imperfectius, non est nisi in potentia : et haec ratio est valde efficax.

ad generationem : quia nihil est quod est nisi per conjunctum sibi secundum esse, nec scitur aliquid nisi per id quod est natura sua secundum esse, nec generatur aliquid nisi per hoc quod tangit materiam et agit in eam. Si igitur intellectus est secundum esse separatus ab homine, ita quod ipse non est de esse ejus, ut dicunt isti, tunc homo non diffinitur per intellectuale, nec est per ipsum. Igitur non potest sciri quid sit homo perfecte.

Si forte dicat, quod sic est de esse hominis, quod ipse non est de esse alicujus in singulari, hoc non potest stare : quia hoc quod per se est existens, nullum est in re extra : sed homo est singularis et aliquis homo, et homo universalis non est nisi intellectu : aut incidamus in sectam eorum qui ponunt esse ideas. Igitur si intellectus est de esse hominis, erit de esse hujus hominis et illius. Quidquid autem est de esse hujus et illius, multiplicatur in illis : quia non potest intelligi, sicut supra diximus, quod aliquid unum numero sit de esse multorum non multiplicatum in illis. Et sic patet, quod etiam post mortem multi relinquuntur esse intellectus : et sic habetur propositum.

SEPTIMA RATIO est : quia omnis diversitas quae est inter Auctores idearum et Peripateticos, est ex hoc quod illi qui dixerunt ideas esse, ponebant eas esse principium cognitionis et scientiae. Peripatetici autem dicebant quod id quod non est esse rei, non potest esse principium cognitionis rei : quia omnis rei cognitio scitur ex his causis, principiis, et elementis, ex quibus est, et quod nihil horum habet esse separatum ab esse rei, nisi secundum quod est intentio per intellectum denudata ab illa.

Sexta RATIO ad idem est, quod sicut in tota philosophia probatum est, quod ea quae secundum esse separata sunt, et non sunt de esse singularis signati, nec possunt ad esse, nec ad scientiam, nec

Constat autem, quod cum homo sit solus intellectus, quod ipse est principium cognitionis hominis et elementum et causa. Elementum autem est quod est de compositione et esse. Igitur intellectus est de compositione hominis et esse.

<--- Page Split --->

Quod autem sic est de compositione et esse ut elementum, multiplicatur in compositis. Igitur intellectus multiplicatur in hominibus : et cum radix adversarii sit, quod non multiplicatur, patet quod destructa radice destructa est propositio dicens quod non est nisi unus intellectus qui remaneret ex omnibus hominibus.

Omnes autem rationes istae sunt mathematica, et absque dubio demonstrativae, et omnes fundatae super actum et effectum causae formalis quae est unum elementorum compositum.

Octava ratio est : quia sicut jam in III de Anima probatum est, quoniam in omni natura in qua est aliquid factum et generatum, oportet aliquid esse agens et aliquid passibile, et illam actionem suscipiens. Constat autem quod omnes confitentur, quod in natura animae est aliquid factum et generatum quod est speculativus intellectus, et est subjectum et generatum non actione et generatione naturae, sed actione et generatione animae simpliciter : quoniam nullum principiorum naturae agit in tali facto, vel patitur. Igitur oportet, quod in ipsa natura animae sit aliquid agens animaliter, et aliquid patiens animaliter, ut ita dicam. Cum autem speculativus intellectus qui est factus et generatus multipliciter secundum ea in quibus sit, necesse est quod subjectum ipsius quod est patiens, multiplicetur secundum eadem : quia speculativus non numeratur nisi numero subjecti. Igitur possibilis intellectus multiplicatur secundum numerum speculantium : ergo multiplicatur etiam secundum numerum aliorum. Igitur multi sunt possibiles intellectus relicti ex multis hominibus.

Et haec ratio sumitur ex propria natura animae rationalis, et est fortis, et infra apparebit virtus ejus.

Nonaratioestsumptaaspecialira - tioneanimae : quiasicutprobatumestinsecundodeAnima 1 , eademestratioani - maequaestfigurae . Sicutenimesttrigo - numintetragono , sicvegetativuminsensitivo , etsensitivuminrationali . T r i - gonumautemestintetragono , itaquodtetragonumnonestseparabileabipso , etsicnecintellectivumseparabileestasensitivo , necsensitivumavegetativo . Siautemsicest , tuncunamoportetessesubstantiaimintellectivamquaesitsensi - tivasecundumpotentiamanimaeetvitaeetvegetativae : necestintelligibilequodaliquasubstantiaunasitpropriaalicuisecundumpotentiamunam , etsecun - dumaliamsitcommunisomnium , etnullipropria : quamvisintelligibilesitquodabunasubstantiafluantpotentiae , quarumquaedamsuntseparatae , etquae - damconjunctaecorpori , sicutvirtutesoperantesincorpore : ergononestintel - ligibilequodintellectusquiestinsensi - t i v o , nonseparabilisabipso , sitcom - munisomnibushominibusunusinnu - meroexistens . Ergoquodseparaturdeeoexunohomine , nonestilludidemquodseparaturdealiisexalio .

Decimaratio . Adhucordoestinistisformisitaquodsemperunaestumbraetresolutioalteriussecundumquodmagisvelminusimmergiturmateriæ . Umbraenimintellectusestsensus , etumbraesensusestvegetabile . Hocautemessenonposset , nisiessentaprincipiouno : illudigiturunumprincipiumprocertononestcausanisiunius : unaigitursubstantiavegetabilisetsensibilisetin - tellectualisanima : hæcautemsubstan - tiaestforma . Cumigiturunaeteademformasecundumsuumessenonpossitinparteessecommunisomnibusunanume - roexistens , etinpartepropria , nonpot - estessesimiliter , quodanimasecundumintellectumsitcommunis , etsecundum

<--- Page Split --->

sensum propria : et sic iterum redit quod non est idem, sed diversum, quod de intellectu post mortem relinquitur ex omnibus.

  1. UNDECIMA ratio fundata est supra ordinem eorum quae secundum omnem modum causarum procedunt ab uno primo, in quo ordine impossibile est intelligere secundum nisi fundatum in primo, et tertium non intelligitur nisi fundatum in secundo, et sic in omnibus est usque ad ultimum tam in efficientibus quam in formis et in materiis et in finibus. Accipiamus igitur in formis : oportet igitur quod omnis forma secunda fundetur in priori, et tertia fundetur in secunda et prima : quia aliter non esset verum quod causa primaria plus influeret quam secundaria, et quod causa secunda habeat a causa prima et quod est et quod causa est 1. Accipiamus igitur animatum vivum sentiens et intelligens, constat quod ista se habent ad invicem, sicut prius et consequens. Igitur intellectuale et intellectus in formis fundatur in sensitivo vivo, nec umquam separatur ab ipso. Si igitur sensitivo et vivo non convenit secundum esse uni numero existenti in pluribus, impossibile est quod hoc conveniat intellectui qui funditur in ipso. Constat autem quod sensitivo non sit esse commune. Igitur neque hoc ipsum convenit intellectui qui fundatur in ipso. Igitur intellectivum multiplicatur ad multiplicationem sensitivi. Et sic iterum sequitur, quod non est unum et idem quod de intellectu relinquitur ex omnibus. Non enim est intelligibile, quod multiplicato fundante, non multiplicetur id quod secundum esse fundatur in ipso.

rois, qui ponebat diversas substantias esse animae, scilicet aliam in cerebro, et aliam in hepate, et aliam esse in corde. Et dicit unam esse substantiam animae : sicut enim corpus est unum, cujus partes sunt membra quae organa vocantur : ita anima quae est perfectio corporis, est una substantia quaedam, ' cujus partes potestativae sunt virtutes quae potentiae animae vocantur. Si autem hoc est verum, tunc vegetativa et sensitiva et rationalis in homine sunt una substantia. Unum autem et idem secundum substantiam non potest partim esse numeratum secundum numerum eorum, quorum est substantia, et partim omnium in communi unum numero existens. Igitur cum vegetativum et sensitivum sint numerata ad numerum hominum in quibus sunt, erit etiam rationale numeratum ad numerum eorumdem. Ac per hoc iterum sequitur, quod multa et non unum sunt quae relinquuntur ex animabus defunctorum.

Quod autem dicunt quidam, has tres esse substantias in homine, non reputo opinionem, sed ridiculum : et non dixerunt hoc aliqui Peripateticorum, sed quidam Latini naturam animae nescientes hoc confinxerunt, et a nobis est in multis locis improbatum. Quia error pessimus est dicere unius subjecti possibiles esse substantias, cum illae substantiae non possunt esse nisi formae : sed unius substantiae esse multas potentias, quando illa substantia fluit ex multis ante se potentiis, generari necesse est, sicut in prima philosophia est probatum.

DECIMA TERTIA ratio est : quia in omni 13. eo quod procedit de potentia ad actum, est aliquid quod est primum efficiens in actu, cujus virtus in semine informat omnes alias, et sic informatae sunt vires illae in semine, sicut artifex in artificiato.

<--- Page Split --->

Et convertitur substantia seminis in spiritum, et spiritus ille movet materiam ad similitudinem primi efficientis. Cum igitur homo generet ,hominem [ex spermate, est in spermate calor et spiritus animae. Queratur ergo, cujus animae? Si dicatur, quod animae hominis : cum anima hominis non sit nisi rationalis, oportet quod illa ex potentia efficiatur in actu : et quidquid ex potentia efficitur in actu, numeratur numero generatorum, sequetur quod anima numeratur numero generatorum : et sic habetur propositum. Si autem generans est ibi spiritus animae alterius, tunc sequeretur necessario, quod generatum non esset ex convenienti in forma et specie, quod est absurdum.

Si quis autem dicat, quod ista ratio videtur probare quod anima sit ex materia educta : anima, dico, quae est rationalis : dicendum quod hoc non sequirur : quia sicut saepe probavimus, opus naturae est opus intelligentiae : et spiritus qui est in semine hominis, est intelligentiae instrumentum, vel etiam causae primae. Et ideo anima rationalis fit ibi ad similitudinem causae, sicut ostensum est in libro de Natura animae 1 : generatum enim ducitur ad actum similem principii generantis.

gentiae. Hoc autem patiens est corpus hominis maxime aequalitati coeli conveniens, cujus ipsa intelligentia est motor. Igitur in illo faciet similem sibi : et haec est anima intellectualis. Igitur anima intellectualis numeratur ad numerum generatorum. Et sic iterum sequetur, quod non est una numero in omnibus.

DECIMA QUINTA ratio est. Detur quod intellectiva pars sit separata secundum esse et substantiam. Quod autem separatum est secundum esse et substantiam, non tangit, nec agit, ut probatum est in XVI Animalium 2 : et quod non agit, non alteratur. Igitur ad actionem intellectivae partis nihil fit in homine : homo igitur per intellectum nihil penitus operatur.

Et si dicatur, quod ex influentia fiunt operationes tales et passiones. Contra hoc est, quod hujusmodi influentia non fit nisi per emissionem luminis usque ad animam. Queritur igitur, cujus sit illa luminis emissio quae procedit ad id quod sibi non conjungitur ? Et oportet quod sit aliquid continuans inter illuminans et illuminatum, aut non potest intelligi qualiter lumen ejus veniat ad animam hominis. Et quaeratur, quid sit continuans illud ? Et non erit assignare, quamvis enim aliquis velit fingere. Quia igitur separatum omnino non conjungitur, nec continuatur actio ejus cum homine, oportebit quod nullam actionem vel passionem inducat in homine : et sic homo nihil agit vel patitur per rationem.

  1. DECIMA QUARTA ratio super id fundatur : quia oportet esse in tota natura proportionem inter agens et patiens, ita quod omne patiens similiorem quam potest, suscipit actum agentis. Patiens autem quod agenti maxime appropinquat per dispositiones convenientiae, suscipit actum univocum agenti. Cum igitur agens quod totam naturam informat, sit intelligentia secundum istos qui hunc errorem invenerunt, oportet quod in patiente quod maxime intelligentiae appropinquat, educatur forma similis intelli-

Si dicat, quod elementa continuant, et illa deferunt actionem ejus ad hominem. Contra hoc est, quod sicut separatur ab homine et a substantia hominis intellectualis natura,ita et multo plus separatus a corpore quolibet alio, nec utitur alio corpore instrumentum. Et sic omnino sequitur, quod ad hominem nulla deveniat

<--- Page Split --->

actio intellectus : et sic nihil agere potest per intellectum, quod est absurdum. Igitur absurda est positio ponens intellectualem naturam omnino secundum esse separatam ab anima hominis : si vero conjuncta est animae hominis, procul dubio numeratur numero hominum : et sic non est unum numero quod relinquitur ex omnibus hominibus de intellectu, sicut dicunt isti.

  1. DECIMA SEXTA ratio est, quod nihil simile est huic in tota natura. Videmus enim in aliis animæ viribus, quod aliquid formale separatum est a viribus quas informat, sed tamen secundum esse non est separatum ab anima, sicut sensus communis qui forma est sensuum particularium, et separatus est ab ipsis, et tamen non secundum esse separatus est ab anima, sed potius particulares diriguntur ad ipsum sicut ad formam.

DECIMAS SEPTIMA ratio est, quod sicut in octavo probatur Animalium, natura per media omnia progreditur usque ad extremum. Et ideo post marinum non statim fit agreste, nisi transeat omnia media quæ partim sunt marina, partim agrestia. Cum igitur videamus in perfectionibus naturalibus infima et media et altissima, natura attingit omnia illa per generationem : igitur ex vegetabilibus sicut ex potentia venit in sensitivam sicut in actum medium : et ex his sicut ex potentiis venit in rationabilia, sicut in actum altissimum. Oportet igitur quod anima rationalis sit actus primus alicujus naturae materialis. Actus autem primus numeratur numero eorum, quorum est actus. Ergo tot sunt animæ rationales, quot sunt homines. Et sic iterum relinquitur, quod non est idem et unum quod remanet ex omnibus homibus.

Similiter lumen formale est respectu colorum, nec tamen propter hoc separatum est omnino a perspicuo, ex quo colores generantur : et in omnibus ita videmus, quod id ad quod sicut ad informans diriguntur cætera, secundum esse est non separatum a subjecto eorum et substantia in qua fundamentur quæ diriguntur ad ipsum : quoniam si esset separatum omnino, non esset ratio quare et qualiter dirigerentur ad ipsum.

Cum igitur omnia quæ sunt animæ hominis, ut vires, et operationes, et passiones, dirigantur ad intellectum, sicut ad continens et ordinans et formans, non potest intelligi quod intellectualis natura secundum esse sit extra animam et penitus separata. Si autem secundum esse conjuncta est, oportet quod numeretur numero hominum. Igitur intellectus sunt tot quot sunt homines : igitur non erit unum numero quod relinquitur ex omnibus.

DECIMA OCTAVA ratio est fundata super hoc quod probatum est in XII Animalium1, quod id quod organum habet proprium in corpore, conjunctum est, et non habet esse separatum ab anima. Intellectus autem habet organum in corpore, sicut ibidem probatur, quod manus est organum intellectus. Igitur intellectus non habet esse separatum ab anima 2 : quamvis enim manus sit organum intellectus, et ideo sit organum organorum, tamen intellectus non est virtus organica : quia nihil accipit a manu, sed potius movet manum conferendo ei speciem artis quam producit exterius in materiam : sed ex hoc patet, quod ipse intellectus non habet esse separatum ab anima : et sic relinquitur, quod numeratur numero hominum, et quod non potest esse idem et unum quod relinquitur ex omnibus hominibus.

DECIMA NONA ratio est : quia ordo est 19.

<--- Page Split --->

in formis naturae. Videmus enim quasdam formas quae sunt tantum forma separatae penitus. Et videmus quasdam quae non sunt nisi imagines, et sunt conjunctae penitus, sicut sunt forma corporum. Oportet igitur quod sint media forma, et sint illae quae dicuntur animae.

In omni autem forma est aliquid sine quo forma non potest esse forma. Et est haec ratio formandi et terminandi : quia forma est terminus esse, in quo res ponitur per formam : et ideo forma dat esse et rationem rei cujus ipsa est forma : formae autem corporum et per esse et potentiam sunt immersae materia : forma autem separatae per esse et potentiam, sunt remotae a materia, et sunt super ea. Formae igitur mediae sunt per esse conjunctae, et per operationem et potentiam separatae, aut per operationem conjunctae et per esse separatae, aut secundum aliquid sui conjunctae, et secundum aliquid separatae, si hoc est possibile : quia non potest pluribus modis medium variari.

Sed primus modus medii est impossibilis : quia conjunctum per esse, non habet aliquam operationem quae non sit conjuncti, neque potest habere. Similiter secundus modus medii est impossibilis per eamdem rationem : quia cum operatio fluat ab essentia, non potest esse aliquid per esse et substantiam separatum, et per operationem conjunctum. Relinquitur igitur tertius modus solus. Oportet igitur, quod sint forma partim conjunctae, et partim separatae. Et tales non sunt nisi animae hominum in quibus et separatarum et conjunctarum inveniantur operationes. Quidquid autem est quod in parte conjunctum est, et in parte separatum, numeratur numero eorum in quibus habet utrasque operationes : sed anima rationalis est tale aliquid : ergo numeratur numero hominum, in quibus habet utrasque operationes. Non ergo idem est

quod relinquitur ex omnibus, sicut jam saepe conclusum est.

VIGESIMA RATIO est ad idem fundata su- 20. per hoc quod saepe probatum est in libris de Anima ' et Animalibus, quod sicut se habent artes ad instrumenta, sic se habent animae ad corpora. Unde sicut tibicines non possunt inducere instrumenta architectonicae ad modulandum in musicis, ita non potest anima una uti alterius animalis corpore ad operationes suas animales proprias. Et ideo datur manus intellectui, et non alii potentiae animae : quia olfactus non exercet operationem suam per manum.

Unde etiam probatum est in secundo de Anima, quod omnis diversitas quae est in corpore, est propter diversitatem potentiarum et operationum animae. Videmus autem determinatam esse diversitatem in organis humani corporis, nec convenientem cum aliis animalibus in figura omnino. Cum igitur non possit hoc esse propter animam sensibilem in qua convenit homo cum brutis, oportet quod hoc sit propter opera animae intellectiva. Igitur intellectiva aliquo modo conjungitur corpori : et quocumque modo conjungitur secundum esse, ipsa numeratur necessario secundum numerum corporum : ergo erunt tot intellectus quot sunt corpora : et resolutis corporibus, sequitur quod non est idem et unum quod relinquitur ex omnibus, sicut jam superius conclusum est.

VIGECIMA PRIMA ratio est fundata super 24. hoc quod in tota natura sive generabilium, sive perpetuorum, numquam invenitur quod duo vel tria vel plura mobilia aeque immediate motorem respicientia, moveantur ab una motore. Hoc enim nec in cœelis est quae moventur a substantiisseparatis, nec in generabilibus quae

<--- Page Split --->

moventur a substantiis sibi per esse conjunctis, nec etiam in artificialibus invenitur hoc : nisi aliquis moveat plura, ita quod unum per aliud : sed quando sic moventur plura ab uno, tunc non æque respiciunt motorem ea quæ moventur ab ipso. Si ergo hoc numquam facit natura, nec intelligi potest qualiter fieri possit, cum anima intellectualis se habeat ad corpus, sicut motor, et sic hæc habitudo hujus animæ propria, non potest intelligi quod una anima sit movens omnia corpora quæ moventur, sed quod tot sunt animæ, quot sunt corpora mota : quia constat quod anima non movet corpus unum per alterum. Et sic iterum sequitur, quod tot relinquentur animæ post mortem esse, quot erant corpora quæ movebantur ab ipsis.

quia generatio hominis non includit formam ultimam, nec ultima forma secundum esse est aliquid de homine : quæ omnia valde sunt absurda.

VIGESIMA QUARTA ratio est super hoc quod secundum diclum istoram sequitur, quod anima rationalis non sit anima, sed substantia separata : sive enim accipiamus diffinitionem animæ quæ est sicut conclusio, sive illam quæ est sicut demonstratio positione differens, semper hoc sequitur, quod sit separatum secundum substantiam et esse : quia nec est endelechia corporis organici potentia vitam habentis, nec est causa et principium hujus vitæ : quia separatum non tangit : et si non tangit, non agit, neque operatur, est causa operationis. Igitur non est anima. Quod autem est, omnes confitentur.

VIGESIMA SECUNDA ratio est fundata super potentiam qua anima movet corpus. Aut enim movet per imperium, aut per conjunctionem et unionem sui ad ipsum. Si primo modo movet, tunc oportet quod per aliquod imperium animæ rationalis veniret ad corpus. Et hoc esse non posset nisi sensibilis : et hoc improbatum est in III de Anima 1 : quia sæpe intellectus movet contra sensum, sensibili virtute reluctante et movente in contrarium. Igitur oportet quod moveat per unionem sui secundum esse. Quidquid autem unitur alicui secundum esse, numeratur numero illius. Igitur iterum sequitur, quod tot sunt intellectus quot sunt homines : et sic iterum sequitur, quod non est idem et unum quod relinquitur ex omnibus.

Si autem dicat aliquis, quod substantia intellectualis ita est in omnibus, quod in nullo per se : hoc ridiculum est, quia de rebus naturalibus nihil est in omnibus, nisi quod est in quocunque eorum : sed in rationibus attributionum aliquid potest attribui toti, quod non convenit partibus secundum se : sicut valor centum mareharum attribuitur alicui toti, quod non conveniret parti, vel sonus qui attribuitur cadenti modio milii, vel tractus navis qui attribuitur aliquot hominibus, ita quod nulli secundum se. Sed id quod est natura et forma, numquam est sic universitatis, nisi per hoc quod est cuilibet secundum se.

VIGESIMA QUINTA ratio est contra hoc 25. quod dicunt, quod prima perfectio hominis non est numerata numero hominum, sed secunda perfectio est numerata numero hominum. Unus enim intellectus est, ut dicunt, in omnibus : sed tamen intelligere istius non est intelligere illius : et dum intelligo, non oportet ut intelligas

<--- Page Split --->

tu. Secunda enim perfectio sive actus secundus non est nisi essentialis actus, sive essentiale agere actus primi. Et secundus actus est propria operatio actus primi. Ubi igitur secundum esse non est actus primus, ibi non potest intelligi actus secundus. Ergo si actus primus non est in isto vel illo, actus secundus non potest intelligi esse in illo vel in te. Aut si actus secundus est in te vel in illo, erit in te actus primus, et numeratur numero hominum. Et tunc falsa est positio, et erunt multæ animæ rationales.

tus animati scut somnus, non erit actus animati qui est sicut vigilia : igitur cujus non est primus, non est actus sicut somnus. Ergo cujus non est actus primus, non est actus secundus qui est sicut vigilia : sed hominis anima non est actus primus, ut dicunt isti : igitur hujus animati quod est homo, nulla anima propria sibi determinata est ut actus : igitur est animatum cujus anima non est actus. Et ad hoc sequetur contradictio : quia animati omnis anima est actus, et hujusmodi animati nulla anima est actus : quia si anima propria sibi determinata non est actus ejus, nulla anima est actus. Et sic anima est actus ejus, et non actus ejus, quod falsum est : igitur relinquitur, quod sit actus ejus primus. Et si sic est, numeratur numero hominum, et sic sequitur idem quod prius.

VIGESIMA SEXTA ratio est : quia si actus secundus sit proprius remanente communi actu primo, aut hic erit per se, aut per accidens. Constat autem, quod hic non est per se : quia is qui per se est actus secundus, non est nisi operatio exiens ab esse et essentia actus primi : neque aliquo indigeret ad hoc, nisi essentia actus primi. Et ideo si actus primus sit æternus, erit æternus actus secundus. Sicut se habent ad invicem lux et lucere, et calor et calere, et hujusmodi. Oportet igitur, quod hic sit per accidens : et hoc concedunt isti et dicunt hoc accidens esse continuationem luminis intellectualium imaginantis formas in anima. Continuari autem lumen cum imaginatis, et accidit hoc intellectui, et accidit imaginationi. Igitur iste homo in quantum est hic homo, est homo per duplex accidens. Cum igitur hic homo sit substantia, erit illa quae verissime inter omnes substantias est substantia causata ab accidente, quod non est nisi ridiculum apud omnes philoso- . phiam scientes.

VIGESIMA SEPTIMA ratio est fundatasuper hoc quod cum anima dicatur esse actus animati, dicitur actus animati sicut somnus : principium autem operationum animati est sicut vigilia. Si igitur non sit ac-

VIGESIMA OCTAVA ratio est, quod secundum istos motor æternus et separatus movet mobile generatum et corruptum : quod est contra communem scientiam naturalem : quia proportio est inter movens et motum, et motor incorruptibilis est motor mobilis incorruptibilis, et movet motum incorruptibilem, sicut patet ex omnibus demonstrationibus quas posuimus in VIII Physicorum1, et in libro undecimo philosophiae primæ. Nunc autem motor incorruptibilis et perpetuus movet mobile generatum et corruptum : et quandoque movet, et quandoque non movet. Quæ omnia maxime sunt absurditatis apud eos qui philosophiam bene intelligunt. Igitur relinquitur, quod anima rationalis quæ movet corpus, sit unita ei quod movetur. Et sic sequitur, quod numeretur numero ipsius. Igitur quod relinquitur, non est unum, sed multa.

VIGESIMA NONA ratio est : quia si sicut isti dicunt, intellectus non conjungitur

<--- Page Split --->

per actum suum cum anima hominis per formas imaginationis, sequitur quod anima hominis nihil operatur per intellectum : quia lumen agentis quod lucet super formas imaginationis, abstrahit eas et facit universales, et ponit eas universales formas non in anima hominis, sed in intellectu possibili qui in toto separatus est ab homine. Igitur et ipsa formae universales ab homine sunt separatae : nec intellectus igitur, nec intelligibile conjunctum est homini. Homo nihil operatur per id quod non est conjunctum sibi. Igitur homo nihil operatur per intellectum, quod est tam vile, quod tunc omnis homo debet ab hoc subtrahere auditum : quia tunc nullus curat intellectum proprium, et sic nihil est philosophia, nihil est virtus intellectualis.

TRIGESIMA SECUNDA ratio est : quia secundum hoc quod isti dicunt, anima intellectualis nec ut actus primus nec ut actus secundus conjungitur homini. Et quod non ut actus primus, patet ex hoc quod intellectum possibilem ponunt separatum. Quod autem non conjungatur ut actus secundus, patet ex hoc quod licet universale abstrahatur a forma imaginationis, tamen non est forma quae sit in imaginatione, imo, sicut dicunt, est idem apud omnes. Si igitur intellectus est idem apud omnes, et speculatum est idem apud omnes, speculatio non est conjuncta homini in aliqua parte : ergo per eam non est homo designatus in numero. Et sic intellectus in nulla sui parte cum homine continuatur. Cum igitur hoc falsum sit, patet quod est conjunctus, et numeratur numero hominum.

TRIGESIMA RATIO est : quia sic homo non est in potentia sciens, et nulla potentia est in nobis ad scientiam, sicut nec in brutis : quia in nobis non est potentia, nisi ad formas imaginationis, et de illis non est scientia. Intellectus autem possibilis qui potentia est omnia scibilia, non est in nobis secundum eos. Igitur non est in nobis potentia ad sciendum : numquam enim erimus, cujus potentia non est in nobis : ergo numquam erimus scientes secundum actum : quod est contra id quod omnes experimur. Et est error Heracliti.

TRIGESIMA TERTIA ratio est, quod secundum hoc sequitur, quod anima moriatur cum corpore : quia ex quo non continuatur nisi per imaginationem, non remanente forma imaginationis, non continuabitur cum intellectu. Cessat autem imaginatio non existentibus organis sensuum. Igitur nihil penitus de anima hominis remanet : igitur pereunte corpore perit anima, quod alibi a nobis improbatum est : oportet igitur dicere quod intellectus sit pars hominis, et anima hominis, et quod numeretur numero hominum : et sic non est unum quod remanet, sed multa numero,

TRIGESIMA PRIMA ratio est : quia secundum hoc nullus est intellectus adeptus. Non enim possumus adipisci proprium intellectum, nisi ex intelligibili proprio. Intelligibile autem non est in nobis, nec aliquis adeptus est hoc quod semper manet separatum ab ipso. Intellectus autem omnis separatus manet separatus. Igitur intellectus numquam est adeptus : quod cum falsum sit, oportet intellectum esse conjunctum. Et sic iterum sequitur, quod numeratur numero hominum, et erunt multi intellectus, et non unus.

TRIGESIMA QUARTA ratio est : quod si 34. ponamus, quod omnes homines simul destruantur, sequetur iterum quod sit substantia separata, quae nihil movet et nihil agit : et hoc est frustra esse in natura. Oportet ergo dicere quod non sit separata, sed numerata numero hominum, Tamen ad hoc solum videtur respondere Averroes, et dicere quod numquam cessaverunt nec cessabunt homines esse, neque philosophia. Et si cessaverint in una quarta cœeli propter motum astro-

<--- Page Split --->

num, non cessaverunt in alia, et sic semper fuerunt et erunt. Sed hoc nihil est penitus : quia quocumque modo sit populatio terræ, tamen positio est possibilis, videlicet quod omnes uno momento destruantur : et ideo quod sequitur, est falsum et impossibile : et tamen hoc sequitur ex hypothesis quam ponunt : igitur hypothesis est falsa et impossibilis.

  1. TRIGESIMA QUINTARATIO EST SUMPTA EX PROprietatibus separati. Probatum est enim, quod nisi forma educatur de materia et secundum esse sit in ipsa, quod non fit unum ex ea et materia : quamvis etiam dicamus formam esse a datore formarum. Unde constat quod ex his quae omnino sunt separata, quamvis postea materia conjungantur, non fit unum. Et hujus causa est, quia per esse sunt separata. Si igitur sint separata ante subjectum materiæ, et maneant etiam separata ipso sub-jecto manente jam et existente, tunc penitus impossibile est ex his fieri unum. Talis autem ponitur ab istis esse anima rationalis. Igitur ipsa penitus est separata ante corpus, et corpore jam existente : igitur numquam ipsa aliquam corpori et homini confert unitatem, neque esse in actu est per ipsam. Cum igitur nihil sit hoc per quod homo sit actu ens et unum, sequitur quod homo neque sit actu ens neque unum.

do scit omnis Philosophus. Absurdum igitur est ponere intellectum sic esse separatum : igitur numeratur numero hominum. Tamen Avempace dixit istam absurditatem in epistola quam vocavit de Continuatione intellectus cum homine. Unde dicit, quod cum dicitur quod puer in potentia est sciens, quod ibi triplex est potentia. Una qua puer est in potentia ad formas imaginationis. Secunda qua formæ imaginationis sunt in potentia ad lumen agentis. Tertia qua intellectus possibilis est in potentia ad formas separatas a lumine agentis.

Dum autem omnia inconvenientia istius erroris persequi volumus, nimis protenditur disputatio in prolixitatem. Hæc igitur sufficiant : quia ex istis alia his similia colligi possunt etiam a quolibet parum sciente, maxime qui legit libros de philosophia, quos edidimus de Partibus animæ et de prima philosophia.

CAPUT VI.

De manifestatione opinionis tenendæ de anima rationali.

TRIGESIMA SEXTA ratio est : quia secundum hypothesim istorum substantia perpetua et separata est in potentia et imperfecta, et accipit aliquo modo perfectionem a rebus generatis : quia intellectus possibilis secundum istos est imperfectus, et perficitur formis imaginatis, quæ aliquo modo movent ipsum et educunt ad actum, secundum quod sunt sub lumine agentis : sicut colores movent visum secundum quod sunt sub lumine solis. Patet autem quod absurdum hoc sit, quod sit, quod substantia æterna sit in potentia, et efficiatur in actu in tempore, et per id quod est temporale, aliquo mo-

Ad hoc igitur, quod iste error bene elidatur, dicamus breviter naturam intellectus explanantes, et nostram de eo opinionem ponentes : quia nos hæc quæ hic dicimus, alibi probavimus, et prolixe tradidimus.

Dicimus igitur in nostra anima partem esse intellectualem, et ipsam quæ dicitur anima rationalis, dicimus esse

<--- Page Split --->

substantiam, ex qua emanant potentiae, quarum quaedam sunt separatae, ita quod non sunt corporeae virtutes, neque virtutes in corpore : quaedam autem emanant ex ipsa, quae sunt virtutes operantes in corpore. Et illae quae non sunt virtutes in corpore, sunt in ea ex similitudine sua ad causam primam per quam est, et per quam stat esse ipsius. Illae autem quae sunt virtutes in corpore, sunt in ea secundum quod ipsa est anima, cujus proprium est esse actum corporis et agere in corpore et in natura : quia sic natura et naturales potentiae ejus sunt instrumenta. Et ideo dicitur a quibusdam esse in horizonte aeternitatis et temporis. Et intellectus est qui fluit ex ipsa secundum quod ipsa emanat a causa prima, et stat per ipsam in esse. Propter hoc variatur et efficitur varius in se et in speculatione : quoniam id quod fluit ab ea secundum quod ipsa est naturae intellectualis primae, conversa ad primam causam per lucis suae participationem, est in ea sicut lux, et est intellectus agens. Quod autem fluit ab ea secundum quod ipsa est substantia per quam est natura corporalis stans et fixa et conjuncta, est intellectus possibilis.

Et ideo habet tres theorias : quoniam theoria sua secundum lucem agentis est philosophia prima, secundum autem conversionem ad imaginationem habet theoriam mathematicam, et secundum conversionem ad sensum communem habet theoriam physicam : omnium enim Peripateticorum est ista sententia, quod substantia intellectualis quam Arabes Philosophi vocant intelligentiam, est substantia stans et in esse fixa per causam primam, et ab ipsa habet in suo esse necessitatem.

Sed est intellectualis natura vicinior causae primae, et est intellectualis natura vicinior naturae : et illa quidem quae vicinior est causae primae, secundum suos ordines movet orbes, et est in quolibet orbe intelligentia ordinis alterius et alterius secundum naturam : quia si in orbe

uno essent intelligentiae duae, hoc esset sicut quod unum mobile haberet duos motores separatos, sicut si una navis haberet duos gubernatores, quorum uterque eodem modo simul totam navim gubernaret. Et hoc esse non potest. Si autem plures orbes haberet unus motor : hoc esse non potest, quia esset sicut si duae naves omnino dissimiles gubernarentur ab uno gubernatore : quod est impossibile, quia oportet quod cuilibet mobili secundum naturam suus proponetur gubernator. Illa autem natura intellectualis quae vicinior est naturae, illa proponetur naturae sicut motor ipsius, et illa natura corporis nobilissimi in genere corporum naturalium. Naturam autem voco prout est principium motus et status per se et non secundum accidens : sic enim copora superiora potius sunt loca et principium naturae quam naturalia. Et quia haec natura intellectualis est motor naturalis corporis, et cum hoc est stans per causam primam, oportet quod secundum quod est motor, fluant ab ipsa potentiae vitae, quibus secundum opera vitae movet naturam corporis : et secundum quod stat per causam primam, fluant ab ipsa potentiae quibus pendet ad causam primam : et ideo ipsa una manens in substantia sic habet duplex esse, sicut patet per ante dicta. Cum autem per hoc quod pendet ad causam primam, nullo modo fit in potentia, sed actus purus, secundum hoc est in ea intellectus agens universaliter : et cum ipsa sit in potentia secundum seipsam, sicut et aliae substantiae intellectuales, secundum hoc est in ea intellectus possibilis : omnis enim intellectualis natura in seipsa considerata non est nisi in potentia, et similiter omne causatum in se non est nisi in potentia : sed quod est a causa prima, est in actu, et accipit sui esse necessitatem. Et de hoc late tractatum est in XI primae philosophiae.

His ergo duobus accipimus intellectum agentem et intellectum possibilem : quia omnis intellectualis natura necessi-

<--- Page Split --->

tatem habens a prima causa, et possibilitatem a seipsa, potest converti supra seipsam : et in conversione illa lux quae est a causa prima, penetrat possibilitatem quam habet in seipsa. Ideo et anima convertens se supra.se, accipit intellectum terminum, quod est informatio agentis qua informat possibilem luce sua, sicut oculus informatur per lucem corpoream, ut videat. Et hunc intellectum quidam vocant formalem, et aliquando improprie loquentes vocant eum speculativum.

Sic autem informatur intellectus possibilis apud se habens intellectum principiorum ex lumine illo, quo omnia quidem principia unum sunt et simpliciter, secundum quod pendent ex uno lumine intellectus : divisionem tamen habet et compositionem et intellectionem secundum quod lumen id determinatur et diffinitur ad terminos digbitatum : et ideo non naturaliter sunt in nobis principia, nec discimus ea nisi in quantum terminos accipimus. Sicut autem lumen solis se habet ad colores, ita quod non nisi sub actu lucis abstracti videntur : ita etiam est de formis imaginatis et in sensitivis acceptis a lumine intellectus agentis. Et ideo non accipiuntur ab intellectu possibili, nisi separatae sint ab eadem luce quae est actus et perfectio possibilis : et sub actu luminis agentis fiunt in intellectu possibili, non omnino sicut in materia, quia forma accepta in materia perficit eam secundum esse et speciem : et ideo quando accipit unam, non est possibilis ad eam quae est opposita illi vel disparata : nec etiam cognoscit eam, quia accipit eam secundum esse individuum. Sed intellectus potius accipit intentionem formae quam formam, nec accipit eam secundum intentionem individui,nec sicut in subjecto, sed potius sicut locus et species formarum, et est locus secundum quod est potentia ambiens tales formas. Species autem est per lumen agentis penetrans ipsum et perficiens : et ideo cum fiat unum tertium a componentibus,

quando aliquid componitur ex materia et forma, non fit sic unum quando componitur intentio universalis cum intellectu possibili, sed fit unum actu : quia idem est actus intelligibilis qui est actus possibilis intellectus.

Et sic intelligitur similiter quod in his quae separata sunt a materia, cum non possint separari nisi per influxum eis lumen intellectus, idem secundum actum est intelligens et intellectum. Et haec compositio singularis inest intellectui, quando alterum componentium efficitur unum in actu cum componente reliquo : et in hoc differt a compositione materia et forma.

Et iste pro certo fuit intellectus Aristotelis in verbis suis de intellectu, et solus iste est verus et nullus alius. Et iste intellectus qui componitur ex intelligibilibus ad formam et actum intellectus mediantibus principiis quae se habent ad operationem, secundum meam opinionem vocatur speculativus : et quia iste intellectus in omnibus quae speculantur, invenit actum suum, ideo si resolvat speculata in actum suum, in omnibus speculativis intelligit seipsum, et adipisciitur sic se, et quanta sit virtus ejus, et quantum sit pulchritudo sua : et sic cognoscit et quid sit, et quantus sit, et quam speciosus : et hic vocatur intellectus adeptus, et non est nisi quando convertit speciositatem suam ad intelligentias unde venit primo ista speciositas : et sic per omnes deveniens ad causam primam unde dependet secundum esse suae necessitatis : et sic continuabitur radici immortalitatis et felicitatis aeternae.

Et hoc est quod verius de intellectu dici potest, et natura ipsius : et disputavimus de hoc latius in libro de perfectione animae, qui secundus est in libro de Intellectu et intelligibili quem scripsimus.

<--- Page Split --->

sendi substantialem habet ab ea quae est causa formalis in genere vel in actu, sicut differentia est forma.

Si autem dicatur, quod anima rationalis non educitur a materia, sed potius venit ab extrinseco. Dicendum quod hoc modo non educitur a materia, sicut aliae formae, ita quod exeat de principiis materia corporalibus : sed educitur in esse ex materia per principium primum operans in materia, quod, sicut diximus, anima est stans per causam primam juxta naturam. Et ideo in essendi modo operatur quidem causa prima, sed in naturae et materiae principiis : quia aliter inutile esset semen hominis in generatione, et homo non esset res naturae, quod falsum est : et ideo etiam anima humana quaedam habet quae sunt virtutes in corpore, et quaedam quae non sunt virtutes in corpore.

De responsione et numeratione argumentationum suarum postpositarum.

His ergo prælibatis, respondemus ad objecta per ordinem.

Ad 1. Nec est modo difficile respondere, dummodo bene in mente habeantur ea quae dicta sunt, ad id quod objiciunt via prima, quod una sit causa efficiens quae sit intelligentia largiens formas,et quod cessante eo quod diversificat modum essendi ex parte suscipientis, non remanet nisi effectus unus simplex qui est lux intelligentiae causantis, sicut exemplificatur in effectibus ignis.

Dicendum, quod hoc non probat tantum animam esse idem cessantibus corporibus, sed probat omnia esse idem cessante materia suscipiente : et supponit illa objectio, quod formae sint a datore, et non educantur a materia : et ideo hoc est Platonicum, et non est de sententia Peripateticorum : et est objectio Avicennae et cujusdam Theodori qui imitatur ipsum : et fundatur super propositiones istas, quod cum forma educatur de materia, modus essentialis quem habet essendi, est a differentia specifica et non ab efficiente : quae cum causa efficiens sit extrinseca res ab ipsa, effectus naturae est unus, non multus : sed est tantum ab ipsa sicut a movente : modum autem es-

Et licet hoc sufficiat ad solutionem objectionis, tamen si de hac quis multa velit, legat in libro nostro quem de Natura animae et generatione fecimus, et multa expresse probata inveniet.

Ad id autem quod secundo objiciunt, dicendum quod intellectus unius animae distinguitur ab intellectu alterius animae per numerum : et est ista divisio similis divisioni quantitatis. Haec autem qualiter fit, potest intelligi : quia procul dubio si quis dicat intellectum esse ex materia, non poterit evadere inconvenientia illa omnia quae concludit inducta objectio, et multa alia quae de facili possunt concludi : quia nihil est dare intellectui materiam, et negare ab eo omnes materiae proprietates. E contra autem si quis neget omnino ab intellectu potentiam materiae, et ponit intellectum agentem, cum non sit in quo fundetur intellectus agens, ponit intellectum agentem nihil esse secundum esse ratum in natura.

Et ideo Aristoteles in tertio de Anima probat duo de intellectu possibili, quorum unum est, quod sit nec corpus, nec virtus in corpore. Secundum autem est,

<--- Page Split --->

quod sit in natura quæ est in potentia omnia fieri. Et per primum quidem habetur, quod nec materia sit, nec virtus materiae. Per secundum autem habetur, quod sit subjectum quoddam in genere substantiae. Et hoc modo accipiendo intellectum fundat et intellectum agentem et intellectum speculativum. Et secundum hoc quod fundat ut tabula rasa, sic particulat et individuat ea quæ sunt in ipso substantialiter : et nisi hoc modo determinetur ad esse, non potest determinari quid sit cum sit potentia omnia et nihil actu.

Et hoc jam ante me coactus est concedere Averroes quando solvit quaestionem qua quaeritur, quale ens sit intellectus agens, cum sit potentia omnia ? Quod enim omnia est potentia, nihil videtur esse secundum actum : unde ad esse quidem habet determinationem similem materiae per aliquem modum, sed in potentia receptionis omnino est dissimilis materiae. Et hoc decepit Theophrastum quando putavit, quod intellectus possibilis idem esset cum materia. Et per hoc patet solutio omnium eorum quae in secunda objectione.

Ad 3. Ad ea autem quae tertio objiciuntur, dicendum, quod si nos daremus quod intellectus possibilis esset materia, tunc sequeretur quod objicitur. Sed quia nos dicimus quod est virtus, quod nec est corpus, nec in corpore operans, et tamen est substantia fundans intellectum agentem, ideo non sequitur quod inducitur : quia ex hoc quod est immaterialis, non potest esse quod habeat actum imperfectum : ex hoc autem quod habet potentiam loci ad intelligibilia, non potest esse quin sit in potentia, et cum eo ad quod est in potentia, sit secundum actum suum unum : et fundat ipsum non omnino sicut materia, sed sicut locus et species aliquid habens de natura subjecti, sicut patet per ante dicta.

Ad 4. Ad quartum autem dicendum per jam

dicta, quod intellectus per hoc quod est in potentia, non diffinitur nec determinat aliquid intelligibilium ad quæ est in potentia : tamen aliquid determinat in natura : et ideo est ens determinatum in natura. Et ideo ad id quod est actu in natura, non est in potentia nisi per accidens : quia intellectus non intelligit, nisi per accidens fiat intelligibile, sicut et materia cognoscitur per aliquid cujus ipsa est fundamentum, et locus intelligitur per locatum, et sic est in multis. Scio autem, quod quidam dicunt intellectum intelligi per hoc quod per essentiam est ens præsens sibi ipsi : et hoc dictum non impugno, sed dico quod non est dictum secundum philosophiam. Secundum philosophiam enim non potest dici quod a nobis nunc dictum est. Hic autem non suscipimus dicere nisi quæ per philosophiam dici possunt in probari.

Ad id autem quod quinto objicitur, dicimus quod illa objectio bona est de intellectu agente, cujus lumen est forma intelligibilium in actu quæ movent intellectum possibilem. Et ille est in parte sicut perspicuum immateriale, quod est locus intelligibilium, sicut perspicuum oculi locus est colorum sensibilium, et secundum esse quod habent in sensu acceptorum : sed sicut oculus licet habeat naturam et ambitum potentiae ad omnia quæ movent ipsum secundum actum lucidi, tamen est aliquid determinatum in natura sensus, et sic est in se fundans ea sensibilia quæ recipit : ita intellectus licet habeat ambitum potentiae ad intelligibilia, tamen est aliquid determinatum in natura animæ et substantiae, et per id fundat in se intelligibilia et cognoscit et judicat : et hoc modo est natura determinata in uno, et non in alio, sicut dictum est.

Ad id quod sexto objicitur, dicimus quod hoc quod est causa simplicitatis alicujus per se et non per accidens, non oportet esse simplex omni simplicitate,

<--- Page Split --->

sed ea solum qua ipsum est causa simplicitatis in alio : et sic est lux simplex ad colores quos facit simplices : et hoc modo etiam intellectus est simplex ad intelligibilia quae simplicia facit. Tamen haec objectio fundatur super actu intellectus agentis : et licet hoc modo sit simplex, tamen ex hoc non sequitur quin sit ens determinatum in natura : et hoc modo est substantia fundans et intellectum agentem et intelligibilia : et hoc modo aliquid est in uno, et aliquid in alio.

hil est omnino, quamvis quidam hoc dicunt : et si universale in ambitu potentie et luminis est aliquid in corporalibus quae habent materiam determinatam ad locum, multo magis est de incorporalibus. Unde sicut sol est aliquid determinatum in genere corporum, cujus tamen potentia secundum quod per lumen est regio visibilium, non est determinata vel individuata : ita dicendum quod in genere substantiae intellectus est aliquid individuatum, cujus tamen potestas luminis intellectualis, secundum quod est regio specierum intellectualium, nec est determinata, nec individuata : et hoc modo unus intellectus penetrat alium secundum lumen, sicut unum luminare aliud penetrat lumine suo : et hoc modo nihil prohибet unum universale esse in multis intellectibus, sicut in una intelligibilium regione, et sicut in uno intelligibilium loco : sicut si diceremus, quod videremus extra mittentes, nihil prohiberet unum sensibile esse in multis sensibus, et susceptum a quolibet sensuum : et sicut diximus in libro de Anima ' et in aliis locis, possibilis intellectus non est regio intelligibilium nisi perfectus lumine agentis, et sic radiat sicut luminare.

Tamen quidam solvunt hoc aliter : quia dicunt quod intentio recepta in intellectu potest considerari dupliciter, videlicet ut recepta, et ut comparata ad ea quorum est esse et forma : et primo modo est particularis, et secundo modo est universalis, et hoc modo judicatur ab intellectu : et hoc est quod dicitur, quod universale est dum intelligitur.

Ad 7. Ad iD quod septimo objiciunt, dicendum quod una species non dividitur nisi per accidens : sed hoc est verum de illa quae est vere species et totum esse individuorum. Hoc autem modo non est intellectus species specierum quod det ei, sicut patet cuilibet etiam parum scienti : sed est species, quia sub actu suo species efficiuntur species intelligibiles : et ideo nihil prohibet quin sicut lux quae est species colorum indistincte, sit aliquid individuum in natura celesti : ita sic etiam intellectus quamvis sit species specietum intelligibilium, sit aliquid individuatum in natura animae : et sic non oportet quod unus sit in omnibus.

Ad 8. Ad iD AUTEM quod objicitur octavo, dicendum quod revera quidquid est in aliquo, est in ipso secundum potestatem ejus in quo est. Et bene concedendum est, quod universale ut universale non est nisi in intellectu, licet hoc quidam non concedant.

Sed universale dicitur duobus modis vel pluribus, sicut alibi determinatum est. Est enim universale in natura, et est universale ambitu potentiae, sicut dicimus universale esse solem in ambitu luminis, et forte universale in natura quod per idem suae naturae sit in omnibus, ni-

Ad iD quod nono objicitur, dicendum quod ex illa objectione non habetur nisi quod unus est actus intelligibilium : et hoc est certissime verum, quod unus est actus intelligibilium secundum quem ipsa sunt intelligibilia : et ille actus est perfe-

<--- Page Split --->

ctio possibilis, et adepto actu adipiscitur quis intellectum ejus cujus ille est actus : quia omnia quae sunt, non intelliguntur per se nisi actibus suis : sed si inferatur ulterius, quod sicut actus est universalis, ita et subjectum, non sequitur : quia omnis actus de se universalis est, et determinatur et individuatur per subjectum.

et esse possibile secundum quod est in seipso, sicut prædictum est. Et hæc est natura omnis intelligentiæ secundæ quæ est post primam causam.

AD DUODECIMUM dicendum, quod in rei veritate nihil est distinctum per hoc quod est universaliter separatum a genere entis et substantiae, sicut patet cuilibet : et ideo oportet dicere, quod intellectus secundum aliquem modum sit separatus, et secundum aliquem modum sit determinatus ad esse in genere entis et substantiae : et hunc jam paulo ante determinavimus, et non necessarium est repetere.

Ad 10. Ad in quod decimo objicitur, dicendum quod revera intellectus non est forma quae multiplicetur per materiam : quia omnino est immaterialis : sed tamen substantia intellectualis habet duo, sicut diximus, quorum unum est, quia necessitatem sui esse habet secundum quod est ex causa prima. Aliud autem est, quia potentiam habet ad esse secundum quod est in se ipsa : et hæc potentia est fundamentum fundans esse et recipiens quod est a causa prima : quia quod omnino nihil est, non habet potentiam ad aliquid : et hoc modo intellectualis anima natura est ex hoc, et est esse ejus determinatum in genere substantiae : et per hoc etiam patet, quod relicto corpore manet substantia determinata.

Ad 11 quod decimo tertio objicitur, dicendum quod revera una est virtus cordis et universalis ad membra secundum quod est virtus : sed ipsa eadem est singularis secundum quod est cordis, et subtractis omnibus membris adhuc remanet singularis. Et si demus, quod tamen non est probatum, quod una est intelligentia separata, cujus instrumentum est omnis anima, tamen propter hoc non sequitur quin quælibet anima suum habeat intellectum, et quod non uno modo imaginantur, hoc est propter unitatem intellecti, et non propter unitatem intellectus.

Ad 11. Ad in quod undecimo objicitur, dicendum quod quia hoc modo quo diximus, secundum ambitum suæ potentiae intellectus nihil nulli habet commune, et ideo receptivus est omnium, et activus secundum speciem intellectus agentis : et quia sic nec materia est, nec forma proprie loquendo, et ideo probat Aristoteles duo de ipso 1, scilicet quod non est corpus, neque virtus in corpore : et quod est potentia omnia, et sic habet aliquid formæ, et aliquid potentiae, et quod nec est materia neque forma, nec compositum proprie, sed potius habet esse quod diximus, quod constat ex esse necessario secundum quod se habet ad causam primam,

Ad 11 quod decimo quarto objicitur, dicendum quod quidquid participatur a multis, divisum est in illis, sive secundum esse, sive secundum essentiam participetur. Et divisio ipsa nulla est omnino : quia quod secundum essentiam participatur, est ipsum esse participatum : unde etiam lumen solis quod participatur a multis, non idem numero participatur a multis : quia quod de lumine participatur ab uno, non participatur ab alio : quoniam etiam et quod de

<--- Page Split --->

prima causa participatur ab uno, non participatur ab alio, sicut in undecimo primae philosophiae 1 a nobis est ostensum : et ideo nihil est quod objicitur. Et quia non est unum quod participatur secundum esse et secundum numerum, ideo etiam resolutum ex multis, non est unum, sed multa.

Ad 15. AD DECIMUM QUINTUM dicendum, quod id quod dicunt de luce, est verum, tamen lumen est forma quantitatem habens : et si dicatur quod intellectus est causatum luminis causae primae, est verum : sed recipiens ipsum est substantia potentialis quae res est in seipsa, sicut diximus jam ante : et hoc nec vere materia, nec vere forma est, sed est fundamentum lucis intellectivae, sicut patet ex praedictis. Et haec substantia distincta est : quia intellectualis natura una est in uno, et in alio alia.

Ad DECIMUM SEPTIMUM dicendum, quod jam est responsum : quia nihil prohibet aliquid esse universale per ambitum potentiae activae, quod tamen determinatum est in esse.

Et quod quaeritur, quid continet ipsum ad distans ? Dicendum, quod distantia in non localibus nihil operatur, nec impedit : omnia enim materialia corporalia subjiciuntur talibus, et sunt passiva respectu ipsorum : et virtus intelligentiae penetrat ea, nec reguntur ab ipsa : et quod hoc non est in intellectu nostro, hoc est ideo quia non efficitur in actu nisi ex acceptis a sensu : et ideo quod impedit sensum, per accidens impedit intellectum : nostra enim intellectualis natura fit perfecta per hoc quod adipiscitur se : sed intelligentia separata omnino semper est adepta seipsam. Qualiter autem sint intellingentiae separata, determinatum est a nobis in XI primae philosophiae 3.

Ad DECIMUM SEXTUM dicendum, quod in hoc male dixit Avicebron, quando dicit id fundans esse materiam : cum expresse probatum sit, quod ipsum non est materia, sicut jam ostendimus, sed tamen est aliquid in genere substantiae : et cum non sit agens in natura intellectus, oportet quod sit fundans et tenens : et nisi hoc esset, non esset substantia natura intellectualis in separatis, sicut diximus : et cum hoc fundamentum non sit materia, non impedit quin ex tali composito et corpore fiat unum in natura : quia etiam omnis species quae est actus materiae, est ex potentia et actu, et tamen est alterum componentium in substantia designata et individuata : et hoc ideo est, quia substantia quae est species, est totum esse, et materia non est de esse aliquid nisi fundamentum ipsius : et hoc scitur expresse ex scientia septimi et octavi primae philosophiae 2.

Ad DECIMUM OCTAVUM dicendum, quod in veritate anima intellectualis est forma data ad similitudinem primi motoris, et non distensa per motum et quantitatem moti et materiae, sicut sunt formae corporeae, et illa quae dicuntur virtutes in corpore : et ideo etiam motibus astrorum et judiciis non subjacet nisi per accidens : sed tamen ex hoc non sequitur, quod non determinetur ad esse substantiae intellectualis per esse alicujus fundantis ad quod largitur causa prima : quamvis hoc non sit materia corporea, tamen est principium fundans, quod oportet intelligi in omni substantia, quando intelligitur in hoc quod ipsa est in seipsa praeter id quod habet ex causa prima : et hoc jam explanatum est prius.

Ad DECIMUM NONUM dicendum, quod jam determinavimus, quod intellectualis natura per aliud est ens determinatum in

<--- Page Split --->

genere substantiae, et per aliud est locus: sicut et sol per aliud est substantia, et per aliud pater et regio sensibilium : et ideo illa objectio non probat, quod intellectus in uno per esse substantiae non sit divisus ab intellectu qui est in alio per esse substantiae, sed tantum quod ille intellectus sit locus unus et una species intelligibilium, secundum quod intelligibilia sunt in ipsis, sicut jam ante diximus. Et hujus simile est, sicut si ponamus quod visus egrediens ab oculo illuminet colores : tunc duo vel possibiles visus erunt unus locus et actus sensibilium visibilium.

quid quod non esset ens fundatum : et ideo nihil est universale nisi secundum quod est in intellectu intentio abstracta ab hoc. Et ideo nihil est hoc, quod universales bonitates primi participet id ipsum universale : sed illa dicuntur participare universaliter quae plures ex eis participant : tamen verum est quod anima rationalis est forma quae inter formas generabilium magis accedit ad primi agentis similitudinem : et ideo nobilius participat nobilitates primi, sed non participat nobilius quam intelligentiae cœelorum.

Ad 20. Ad VIGESIMUM dicendum, quod absque dubio bene probatur, quod anima est imago omnium et per intellectum agentem et per intellectum possibilem : sed non probatur per hoc, quod non sit quoddam ens determinatum in genere substantiae : sed secundum ambitum possibilis intellectus et agentis potentiae est ens indeterminatum et omnia ambiens, ut dictum est : et hujus simile est in sensu communi, qui est ens determinatum in potentiis animae, et tamen est ens indeterminatum per ambitum sensibilium, sicut patuit jam per ea quae dicta sunt.

Ad 21. Ad VIGESIMUM PRIMUM dicendum, quod intellectualis natura, sicut diximus, est multorum ordinum : et hoc quod probat objectio, non potest esse verum de aliqua earum : quia, sicut diximus, quælibet est ens determinatum : quia non potest intelligi, quod sit aliquid habens esse ratum in natura, quod non sit ens determinatum ex potentia et actu, dummodo sit secundum et non primum : quia, sicut diximus in prima philosophia, ens per se necesse non est nisi unum, et est id quod est : secundum est ens in potentia in se, et necessitas ejus in esse est ex hoc secundum quod pendet ad ens necesse, quod est causa prima. Et hoc etiam compulit Averroes dicere, quod si intellectus agens esset sine possibili, non esset ali-

Ad VIGESIMUM SECUNDUM dicendum, quod per hoc non probatur, quod intellectualis natura non habeat aliquid fundans se in esse : sed probatur quod id fundamentum est materia : et ideo non est simile de universali : quia id abstrahitur ab omni se in esse fundante. Hujus autem ratio satis patet ex præindustis.

Ad VIGESIMUM TERTIUM solvitur eodem modo. Non enim consentimus cum Avicebron, quod anima rationalis composita sit ex materia et forma, sed potius dicimus eam componi ex potentia et actu. Prima autem potentia et actus primus non sunt materia et forma : sed potius si accipiamus omnia entia secundum quod fluunt a prima causa, prima potentia est ens possibile in seipso, et primus actus est ens necesse : et id quod est ens secundum primum modum consideratum, pendet in entitate ad ens necesse : et bene concedimus hoc quod suscipere, et hujusmodi non sunt propria materiae, quia etiam locus suscipit, etc : sed suscipere per modum potentiae exeuntis ad actum per motum est materiae proprium. Et per hoc patet solutio ad id.

VIGESIMUM QUARTUM solvitur per hoc quod unum particulare non solvitur in aliud : in illi qui ponebant formas separatas, non ponebant eas sic movere, quod aliae resolverentur in ipsas : sed potius

<--- Page Split --->

ideo quia secundum se dixerunt eas esse perpetuas. Et ideo licet intellectus sit scparatus, sicut id quod non est corpus, nec virtus in corpore : non tamen est separatum ab esse hujus intellectualis substantiae : et ideo numeratur secundum ea quae movet, et secundum ea quorum ipse perfectio est, et in quibus adipisciitur seipsum contemplando : et illis destructis non remanet unus, sed multa.

VIGESIMUM QUINTUM solvitur per hoc quod jam in parte habitum est, quod numerus substantiarum intellectualium causatur a numero ejus quo contrahitur et determinatur natura intellectualis, secundum quam quælibet earum dependet ad causam primam : hoc enim quo una substantia intellectualis possibilis est in se, non est illud idem quo alia possibilis est in seipsa. Et ideo quamvis ex parte lucis causæ primæ non causetur numerus, tamen ex parte ejus quo quælibet est in seipsa, causatur numerus : quia hoc non est idem. Causa enim multitudinis in illis est ordo ad primum secundum propinque se habere vel remote : sicut enim in cœlis et elementis diversitatis potentiae in materia est causa propinque vel remote distare a nobilitate primi, ita etiam in potentia illa qua esse quod est possibile in seipso, causa diversitatis potentiae est proprie vel longe distare a totius esse principio : et nisi ita dicatur, nulla invenitur in rebus diversitas.

Et si quæratur, quæ sit causa ordinis in possibilibus hujusmodi, non potest assignari causa, nisi quia tellectus primæ causæ distinctivus est et ordinativus entium universi, et causat complementum et ordinem in universo : quia sapientis est ordinare : et hoc quidem jam etiam ante me alii Philosophi tradiderunt.

sed causa divisionis formæ secundum esse est potentiae : et id quod est res ipsa, est subjectum : et hoc modo loquimur nos hic : et bene concedendum est, quod ab ipsa substantia animæ fluit potentia illa quæ vocatur intellectus possibilis : et sicut genus est designatio materiae cum potentia ad esse, ita possibilis intellectus est designatio talis substantiae in anima cum potentia, et intellectus agens est designatio illius naturae sive substantiae secundum quam aliquod ens necesse dependet ad primam causam per quam tenetur in esse necessario.

Et ideo, sicut est quælibet res in potentia in seipsa et in actu per hoc quod habet a causa potentia, ita etiam est in potentia ad ea quæ movet sub actu ejus quod est a causa prima : et sic intellectus possibilis designans substantiam animæ in seipsa, est in duplici potentia, quarum una est ad intellectum agentem secundum quem dependet ad causam primam : et secunda est ad intelligibile quod movet sub actu intellectus agentis : et tunc quamvis numeretur intellectus possibilis sic acceptus, tamen est separatus et materiae non mixtus, et nulli nihil habet commune, ut dixit Anaxagoras. Sed hæc separatio, sicut diximus, non tollit ab eo quin sit aliquid designatum in genere substantiæ. Hoc autem necessarium est apud omnem hominem bene intelligentem : quia impossibile est quod idem sit principium actus et potentie secundum essentiam unam simplicem. Cum igitur in natura intellectuali, sicut et in omni alia perfecta substantia inveniamus actum et potentiam, oportet quod hæc ad diversa principia reducantur : et hoc etiam innuit Aristoteles qui hæc principia in animæ natura posuit. Sic ergo ut dictum est, tenendum est absque dubio.

Si quis autem objiciat, quod res numerantur per suas formas, et non per hoc quod sunt in potentia, dicendum quod unitas rei quæ dicit indivisionem in se, et divisionem ab aliis, est forma :

Ad VIGESIMUM SEPTIMUM non est difficile respondere secundum prædieta. Si enim concedere velimus, quod receptio universalis in intellectu possibili est re-

<--- Page Split --->

ceptio universalis secundum esse universalis et rationem, dicemus quod illa receptio est loci et speciei potius quam materiae : et quod nihil prohibet intellectum esse universalem in ambitu potentiae localis et speciei, et determinatum esse secundum esse subjecti : et si reciperetur universale in ipso receptione subjecti, tunc procederet objectio : et iste fuit aliquando error Theophrasti et Themistii. Et si hoc esset verum, bene concedo quod multa sequerentur inconvenientia quae partim in objectione dicta sunt, et quae adhuc possunt induci : et maximum unum inconvenientium est, quod secundum hoc pro certo intellectus secundum esse distingueretur : et una forma recepta impediret receptionem opposita, sive alterius.

Unde nulla potentia animae recipit omnino receptione subjecti : minime tamen inter omnes hujusmodi receptiones recipit intellectus secundum hujusmodi receptionem, sed recipit receptione loci, qui ipse est in quo esse habent species rationales et salvari, et a quo habent generationem in esse intellectuali per actum suum qui est lumen intellectus agentis. Et hujusmodi simile est longinquum non per omnia in esse visibilium in perspicuo : si enim consideremus esse visibilium in perspicuo, non est esse coloris aliquid aliud nisi esse lucis cum intentione coloris. Unde lumen intentionatum intentione coloris, est esse visibile secundum quod in perspicuo est. Et ideo in perspicuo non est sicut in subjecto, quia non colorat ipsum, sed est in ipso perspicuo sicut in loco in quo salvatur secundum esse spirituale, et actus perspicui generans ipsum secundum tale esse spirituale, movet ipsum ad perspicuum multo simplicius : et hoc modo movet lux agentis species intelligibiles ad possibilem, et sunt in ipso non sicut in subjecto, sed potius sunt in ipso sicut lumen agentis intentionatum intentione rei cujus est species intelligibilis, et sunt in ipso sicut lux agentis, sicut lumen est in

perspicuo sicut actus perspicui, et sicut visibile secundum quod est in perspicuo, est unum in actu cum perspicuo, eo quod actus ejus dans ei esse, est lumen quod est actus perspicui : ita intelligibile in intellectu possibili est unum in actu cum possibili, quia lux agentis quae est actus possibilis, est actus intelligibilis : et sicut lux agentis non particularur per possibilem, quo minus sit universaliter agens: ita nec intelligibile particularur per possibile quo minus sit universale : haec enim receptio per actum qui est actus possibilis, est receptio speciei hoc modo, quod species specierum recipit species : et est receptio loci hoc modo, quod id quod recipitur, non particularur per ipsum recicipiens.

Hoc ignoraverunt multi, et ideo de intellectu et intelligibili magnos dixerunt errores. Intellectus enim est generans species intelligibiles per hoc quod intelligibiles sunt : et quia dat eis formam, ideo dat eis motum ad intellectum et locum qui est intellectus possibilis, qui habet se ad agentem, sicut se habet perspicuum ad lucem. Haec igitur mente retineantur de intellectu, et non incident in errorem.

NUNC RESPONDEAMUS ad vigesimum sextum : quia hoc modo est facile solvere. Dicendum enim, quod anima secundum quod est motor separatus, non habet unitatem vel possibilitatem ab eo a quo separatur, sicut probat objectio, sed potius secundum rationem est unum vel multa a virtute motiva quam habet : tamen proportio ejus ad id quod movet, signum est quod est una in esse determinato : quia non est unus motor diversorum mobilium ad se invicem in virtute moveidi non ordinatorum. Et ideo quando sunt plura mobilia, quorum unum non movetur per alterum, nec quorum unum non movetur a motore ipso et alterum per vicarium, oportet etiam esse tot motores, quot sunt mota : et sic est in corporibus humanis : et ideo oportet

<--- Page Split --->

esse tot animas quot sunt corpora : et hoc magis patet in objectione quadam quae facta est in contrarium de proportione motoris et moti.

VIGESIMUM OCTAVUM solvitur per hoc quod jam saepius dictum est. Quia licet intellectus possibilis secundum quod est potentia, sit omnia, et non differat ab aliquo nisi quando actu est : tamen secundum quod determinatur ad ens in genere substantiae, est ens determinatum. Et nisi ita dicatur, oporteret concedere quod intellectus possibilis esset sicut materia prima : et hoc jam dixerunt quidam, quorum viam secutus est Alexander non quidem in commento super librum de Anima, sed in quodam speciali libello quem de hoc composuit : et est antiquus error.

Et cum hoc modo quo dictum est, intellectus potentia et actu determinetur ad ens in genere substantiae : quod patet, quia est ens distinctum a quolibet alio ente et numeratum. Hoc etiam modo non est in potentia ad se intelligendum nisi per accidens : quia licet sibi praesens sit secundum quod est natura, non tamen est sibi semper praesens secundum quod est intelligibilis : et hoc modo oportet dici secundum philosophiam, licet quidam theologi aliter dicant. His duobus diversis modis nihil prohibet intellectum respectu suiipsius esse in actu et in potentia : actus enim agentis est separare universale ab omni particulari.

finem per generationem quae est super substantiam quae est materia, et est ens simplex et immobile, hoc modo est intellectus aeternus tam agens quam possibilis. Si autem dicatur aeternum, quod nullo modo per potentiam et actum exivit in esse, nec cum tempore, nec post tempus, hoc modo sola prima causa est aeterna et intellectualis natura, et substantia quaelibet secunda non est aeterna : quia illa potentia est in seipsa, et in actu et necessitate est per hoc quod habet a causa prima : et hoc modo incipit esse quidquid est, et incepit post tempus, et sua actio et sua potentia non est secundum motum mensuratum tempore, qui est actus imperfectus et imperfecti : sed sua actio et sua potentia est supra tempus et secundum motum qui est actus perfectus et perfectionis qui est actus contemplationis et felicitatis, sicut patet cuilibet scienti philosophiam primam. Et hoc dico de tempore nisi valde large sumatur tempus, quod est mensura vel potius numerus vicissitudinem intelligendi, quod tempus non est continuum, neque loquuntur de eo Philosophi. Nos autem hic non loquimur nisi secundum philosophiam Peripateticorum.

TRIGESIMUM solvitur per hoc quod in veritate conceditur, quod nihil est per quod dependeat homo ad primam causam, nisi per eumdem intellectum quem habet a causa prima. Sed hic intellectus non habet aliquam diversitatem secundum numerum, nisi aliquid esset quod particularet ipsum : et nisi ita esset, omnes intelligentiae essent una intelligentia : et omnia quae sunt, essent idem nisi ita esset. Sed cum unaquaeque res sit aliquid possibile in seipsa, tunc particulatur hoc esse quod est a causa prima, et fit diversitas. Unde licet hoc quod est a causa prima, de se separatum sit ab omni eo quod est hoc aliquid : tamen secundum esse non est separatum, sed determinatum aliquid in natura : et hoc modo primum quod est necesse, expan-

VIGESIMUM NONUM solvitur per distinctionem separati et aeterni. Si enim dicatur separatum, quod ab omni materia corporaliter existenti est separatum et abstractum, hoc modo intellectus non est omnino separatus. Si autem dicatur separatum, quod ab omni materia et conditione materiae est remotum, sicut id quod non est corpus, nec virtus in corpore, hoc modo intellectus possibilis est penitus separatus. Et similiter si dicatur aeternum, quod nec initium habet neque

<--- Page Split --->

dit se in omne quod est possibile, et format et facit ipsum : et haec est bonitas ipsius : et ista possibilia habent ordinem quem superius indiximus.

Anima igitur est substantia talis ex qua fluunt potentiae separatae a materia, et

non separatae : et secundum se est incor ruptibilis et permanens, licet secundum esse quarumdam potentiarum sit corrup tibilis. Et haec dicimus de anima huma na, et non de alia. Hic ergo sit finis quae stionis ubi est finis dubitationis.

<--- Page Split --->