D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM,

IN TIRENOS JEREMIE COMMENTARII.

PRÆFATIO.

Isaïe, xxxiii, 7 : Ecce videntes clamabunt foris, Angeli pacis amare fiebunt. Videntes dicuntur dupliciter, sensu et intellectu : sensu quantum ad litteralem materiam planctus. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Spiritualiter autem oculis intellectus spirituale consideratur excidium quod fit per peccatum. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? De utroque simul dicitur, Thren. iii, 1 : Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. II Machab. vi, 9 : Erat ergo videre miseriam.

Hæc videntes præ amaritudine cordis clamabunt foris, et dolorem demonstrantes et intensionem devotionis. Thren. ii, 18 : Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion. Isa. LXV, 14 : Præ dolore cordis clamabitis. Maxime quando materia demonstrabilis est, et quando notatur per adverbium : corporale enim excidium subjacebat oculis, spirituale autem corruptione operationis in pestifero exemplo monstrabatur. Isa. LXIV, 9 et seq. : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exrusionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Hæc deplorant videntes. Isa. XXXII, 3 : Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.

Angeli vero pacis Prophetae fuerunt et sancti Prædicatores, qui pænitentibus Angeli pacis «prophesi converterentur, pacem annuntiabant. Luc. ii, 13 et seq. : Facta est cum AnPredicatores. gelo multitudo militiae cælestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissi-

<--- Page Split --->

mis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Isa. xviii, 2 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam.

Quando autem pacem inducere non possunt, tunc amare fiebunt. Jerem. xiii, 17 : Si non audieritis verbum Domini, in abscondito plorabit anima mea. Luctus enim magnus est sanctis, quia peccatores non convertuntur. Hoc significatur, Genes. xxxvii, 35, ubi Jacob consolationem non accipiens, dixit : Descendam ad filium meum lugens in infernum. II ad Corinth. xii, 21 : Timeo ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditii, et fornicatione, et impudicitia quam gesserunt. Amare autem dicit flere propter compassionis amaritudinem et interni doloris. Ruth, 1, 21 : Amaritudine valde replevit me Omnipotens. I Reg. 1, 10 : Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter.

Materia hujus libri, titulus et modus.

Ex his igitur materia sumitur Threnorum et modus. Amos, v, 16 et 17 : In omnibus plateis planctus : et in cunctis, quae foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. Et in omnibus vineis erit planctus. Nomen autem istius planctus lamentationes est : non lamentatio, propter multa deplorata et multos modos deplorandi : et dicitur lamentationes antonomastice. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Dicitur etiam lamentationum sicut Canticum Canticorum, et Virgo virginum, et flos florum in demonstratione excellentiae, eo quod non habet nisi lamentum. Zachar. xii, 11 : In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Addremmon in campo Mageddon. Et planget terra : familiae et familiae seorsum. Unde iste planctus omnem alium planctum in sacra Scriptura positum excedit. Dicitur etiam Threni, quia triplici alphabeto connectitur, scilicet duobus simplicibus et uno triplicato. In primis enim duobus capitulis simplex alphabetum est : similiter simplex est in ultimo, et in oratione. In medio autem, quod tertium est, quælibet littera triplicatur. Nec alia causa litterarum est, nisi quod modus metri denotetur. In Hebræo enim planctus iste versifice compositus est tali arte, quod in quolibet capitulo primus versus incipit ab ALEPH, secundus a BETH, et sic deinceps per ordinem litterarum, qui in translatione servari non potuit : sed ut notetur ita esse in Hebræo, litteræ prænominatæ sunt.

Et ex hoc accipitur modus. Est etiam modus non quidem dictaminis, sed orationum inductarum sumptus a duabus orationibus quas Tullius distinguit in 11 Rhetoricorum, quarum una vocatur conquestio, altera autem indignatio. « Conquestio enim, ut dicit, oratio est auditorum captans misericordiam. » Quod quod, et sedecim dicit fieri modis, quos etiam modos locos appellat. Dum in quibus fuimus bonis, et in quibus nunc simus malis ostenditur. Aut quando querimonia per differentias temporis, præsens, præteritum, et futurum extenditur. Aut quando unumquodque incommodum per singulas partes declaratur. Aut quan-

<--- Page Split --->

do miseria talis indigna esse generi nostro, fortunae, et felicitati demonstratur. Aut quando singula incommoda sigillatim ante oculos ponuntur. Aut quando praeter spem miseria accidisse conqueritur, dum aliud omnino sperabatur. Aut quando ex similibus casibus nostra pensari et rogantur ponderari. Aut quando aliquid factum, quod fieri non oportuit, declaratur. Aut quando ad res multas sermo convertitur. Aut quando inopiae ex miseria accidentes proponuntur. Aut quando alicujus ad se pertinentium propter quem parcendum erat, dignitas commendatur. Aut quando affectus intimus demonstratur. Aut quando cum indignatione querimonia fit, sicut quando ab his patimur, a quibus minime pati deberemus. Aut quando cum humilitate et supplicatione et observatione audientium oratio proponitur. Aut quando non nostra tantum, sed eorum qui attinent nobis, infortunia deploramus, qui ex nostris miseris ad infortunia deducti sunt. Aut quando animum in alios misericordem ostendimus, et tam amplum et non dejectum, ut haec et alia similia pati paratus sit.

Indignatio autem est cratio per quam in aliquo odio concitatur. Et haec oratio quindecim habet modos, qui loci Rethorici vocantur : fit enim aut quando ab auctoritate eorum ad quos injuria facta est, culpam aggravamus. Aut res quae facta est, aggravatur per amplificationem eorum in quos facta est, sicut si multitudinem vel civitatem ostendit. Aut quando aggravatur ex hoc quod in exemplum trahi potest, a multis enim idem fiet. Aut quando demonstramus, quod eodem jure quo licet hoc uni, licebit et alteri. Aut quando ostendimus, quod isto facto multa facta antiquorum corrigi debent et mutari, eo quod prava rectis non concordant : et ideo si prava collaudantur, recta corrigi debent. Aut quando aggravamus ex circumstantiis factum quod crudele et nefarium sit. Aut quando ex comparatione aggravamus, sicut quod ab atrocissimis et ferocissimis non esset attentatum. Aut quando ipsum factum aliis factis comparamus, et illud alia excellere docemus. Aut quando omnia quae in causa negotii et in negotio et in consequentibus negotium particulariter ostendimus. Aut quando ostendimus, quod ab eo factum est a quo minime fieri oportuit, et a quo potius prohiberi debuit. Aut quando cum injuria et contumelia ostendimus illata. Aut quia talia nobis indigne facta sunt : aut numquam in nos attentata. Aut quando ab audientibus petimus ut ex suis nostra ponderent, et sicut grave reputarent in se illata, ita pensent et nostra. Aut quando aggravamus ex hoc quod nec hostibus talia inferri debuerant.

Omnes istos modos Glossa dicit obszrvari in planctu isto, et in quibusdam assignat, in quibusdam autem non, quia facile per se patent.

<--- Page Split --->

Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, [et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans et ejulans, dixit :

Huic autem planctui vel Jeremias vel alius praemittit clausulam quae continuativa est planctus ad prophetiam, dicens : « Et factum est, postquam in captivita- « tem reductus est Israel. » Hoc dicit quantum ad decem tribus : « et Jerusalem deserta est, » quantum ad duas tribus. « Sedit Jeremias Propheta. » Sedit autem prae amaritudinis exaggeratione, quae cordi et corpori motum abstulit. Unde, Isa. xlvii, 1 : Descende, sede in pulvere, virgo, filia Babylon, sede in terra. Ezech. iii, 13 : Sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum. Job, ii, 8 : Job testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. « Flens, et planxit lamentatione hac. »

Fletus refertur ad lamentationem, planctus autem ad ejulationem, lamentatio autem ad dictamen. Matth. v, 5 : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. « In Jerusalem, » ubi locus materiam flendi demonstravit. Psal. cxxxvi, 1 : Sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. « Amaro animo, » de dulcedine Domini in amaritudinem converso. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. « Suspirans. » Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo. « Et ejulans, dixit. » Genes. xlv, 2, simile de Joseph : Elevavit vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

CAPUT I.

Jerusalem humiliata et derelicta.

ALEPH. 1. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium : princeps provinciarum' facta est sub tributo.

BETH. 2. Plorans ploravit in nocte', et lacrymae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam,

<--- Page Split --->

CAP. I THRENORUM.

ex omnibus charis ejus : omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

GHIMEL. 3. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis : habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

DALETH. 4. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes : virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.

HE. 5. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus : parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

VAU. 6. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus : facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

ZAIN. 7. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

HETH. 8. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est : omnes qui glorificant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

<--- Page Split --->

THETH. 9. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui : deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

IOD. 10. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum : de quibus praeoperas ne intrarent in ecclesiam tuam

CAPH. 11. Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem : dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!

LAMED. 12. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die irre furoris sui.

MEM. 13. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum : posuit me desolatam, tota die mcerore confectam.

NUN. 14. Vigilavit jugum iniquitatum mearum, in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo : infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.

SAMECH. 15. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei : vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini, filiae Juda.

<--- Page Split --->

A1N. 16. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas 1, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

PHE. 17. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus : facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

SADE. 18. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meae, et juvenes mei abierunt in captivitatem.

COPH. 19. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me : sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

RES. 20. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interficit gladius, et domi mors similis est.

SIN. 21. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me : omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

THAU. 22. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mercens.

<--- Page Split --->

IN CAPUT I THRENORUM

ris demonstrat, ibi, y. 8 : « Peccatum peccavit. »

Adhuc in prima duo facit, scilicet dolorem, et doloris inconsolabilitatem, ibi, y. 5 : Facti sunt hostes ejus in capite. »

Adhuc prior habet duas partes. Plangit enim desolationem, et desolationis ostendit causam et modum, ibi, y. 3 : « Migravit Judas. »

Lamentatio ista secundum quadruplicem alphabetum in quatuor distinguitur partes secundum materiam. Potest enim considerari planctus de ablatione boni, et de præsentia mali, et de comparatione unius ad alterum. Ablatio autem boni duplex est, boni scilicet utilis, et istud deplangitur in capite primo : et boni ad gloriam pertinentis, et illa deplanguntur in capite secundo. In tertio verò deplangitur secundum partes miseria mali præsentis. In quarto vero infelicitas miseriæ comparata ad felicitatem præcedentis gloriæ deploratur : dicit enim Boetius, quod « extremum genus infelicitatis est, « miserum aliquem fuisse felicem. » Sunt tamen qui dicunt, quod propter mortem Josiæ, et translationem. Jechoniæ, et obsidionem civitatis, et captivitatem frequentem, quatuor sunt hic alphabeta. Sunt etiam qui dicunt, quod quia nos et mundus de quatuor elementis constitimus : et quia tempus de quatuor consistit, nocte scilicet, die, septimana, et mense : et quia annus de temporibus quatuor consistit, et mundus de quatuor plagis, oportet quod quadruplex sit hic alphabetum. Sed nos de divisionibus quæ ex littera trahi non possunt, consuevimus non curare.

Primum caput ubi deploratur destitutio a bono utili, in duas dividitur partes. In prima enim deplangit dolorem per materiam. In secunda, ejusdem doloris ad alios proponit miseriam ad captandam misericordiam, ibi, y. 12 : « O vos omnes qui transitis per viam. »

Prima adhuc in duas dividitur. Primo enim dolorem exaggerat. Secundo autem causam meritoriam ejusdem dolo-

In prima duo versus sunt, scilicet desolatio et planctus, ibi, « Plorans ploravit. »

Dicit ergo :

1. ALEPH (X)

ALEPH, quod doctrina interpretatur, eo quod doctrina planctus hic docetur, et spiritualis intelligentia etiam innuitur. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Unde doctrinam miscebimus cum litterali, causa brevitatis.

« Quomodo sedet. » Quomodo non est admiralivum , nec ignorativum, sed motivum ad pietatem et misericordiam. Jerem. 11, 41 : Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! Osee, xi, 8 : Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? « Sedet, » habitu plorantis assumpto, et immobilis effecta. Thren. 11, 28 : Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Mæsti enim est quod solitarius sit : boni enim viri proprium est dolorem cordis amicis non indicare. « Sola, » ut fletibus scilicet satietur, et in secreto a Deo consoletur. Osee, 11, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Bernardus : « Delicata est « divina consolatio, et non datur admit-

<--- Page Split --->

« tentibus alienam. O sancta anima, « sola esto, ut illi ex omnibus soli pla- « ceas, quem tibi ex omnibus elegisti. » « Civitas, » Jerusalem scilicet, vel Ecclesia, vel fidelis anima. Psal. cxxi, 3 : Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Matth. v, 14 : Non potest civitas abscondi supra montem posita. « Plena populo, » supple, quondam : Jerusalem enim multo frequentabatur habitatore, Ecclesia ministrorum pluralitate, fidelis anima virtutum et meritorum copiositate. Baruch, 11, 29 : Multitudo haec magna converteitur in minimam inter gentes. Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.

eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum. « Facta est sub tributo, » Chaldaeorum scilicet litteraliter, et daemonum spiritualiter. Simile est, Exod. v, 8 : Mensuram laterum quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam. Genes. xlix, 15 : Factus est tributis serviens. IV Reg. xxiii, 33 : Et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri. Sapientia enim et eloquentia servivit diabolo.

Et patet, quod hic est locus conquestionis primus : dicit enim in quibus bonis fuerit, et in quibus malis nunc sit.

2. BETH ( 2 )

BETH, domus interpretatur, eo quod domus Dei plangit destructionem : plangit autem boni destitutionem quam enuntiavit, et hoc est :

« Plorans ploravit, » hoc est, continue ploravit, vel plorans intus in corde, ploravit, et in oculis. Thren. 11, 18 : Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. Jerem. 11, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduzerunt oculi mei. « In nocte, » litteraliter, Nocturnam tempus laquia in die ausa non fuit : spiritualiter cymis opportuautem, quia de tenebris peccatorum num. plangit. Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Jacob. v, 1 : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseris vestris, quæ advenient vobis. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus. « Et lacrymæ ejus in maxillis ejus, » hoc est, signa lacrymarum : lacryma enim acuta est, et sulcat cilia et genas etiam ad lippitudinem quando frequenter descendit. Job, xvi, 17 : Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ

« Facta est quasi vidua, » patrono scilicet, regno ac sacerdotio destituta : vel Ecclesia bono pastore destituta, et anima Deo. Osee, iii, 4 : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. De secundo, IV Reg. iv, 1 : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum. De tertio, Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

« Domina gentium, » supple, quondam, tempore quo David gentibus imperabat. II Reg. vn1, 2 : Factus est Moab David serviens sub tributo. Sic sub bonis patribus reges gentium cervicem inclinabant. Isa. lx, 12 : Gens, et regnum, quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. II Machab. iii, 1 et 2 : Cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodí- rentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent.

« Princeps provinciarum, » supple, quondam. Multis enim provinciis imperabat Jerusalem. Similiter Ecclesia prædita bonis personis multis imperabat. Luc. xix, 19 : Tu esto super quinque civitates. Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti

<--- Page Split --->

meæ caligaverunt. Sic fecit Jacob, Osee, xii, 4, ubi dicitur, quod invaluit ad Angelum, et confortatus est, et flevit et rogavit eum. Isa. xvi, 9 : Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale. Hesebon cingulum mæroris interpretatur : Eleale autem consensio, et significat eos qui tristantur in peccato in quo consenserint. In maxilla autem sunt, ut decor vultus immutetur in habitum plangentis. Eccli. xxxv, 18 et 19 : Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

« Non est qui consoletur eam. » Omnes enim ita oppressi sunt amaritudine : a malis enim non recipit Ecclesia consolationem. Osee, xiii, 14 et 15 : Consolatio abscondita est ab oculis meis : quia ipse inter fratres dividet. Isa. xxi, 4 et 3 : Nolite incumbere ut consolemimi me super vastitate filiæ populi mei. Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis. « Ex omnibus charis ejus, » hoc est, quos charo nutrivit affectu et synagoga et Ecclesia. Genes. xxxvii, 35 : Congregatis cunctis liberis ejus ut linirent dolorem patris, noluit consolationem accipere. Psal. lxxvi, 3 : Renuit consolari anima mea. Matth. ii, 18 : Noluit consolari, quia non sunt 4.

« Omnes amici ejus sprev erunt eam. » Quia veri amici non fuerunt. Eccli. vi, 10 : Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. Spernunt autem, cum vident humiliatum, in quo nihil nisi gloriam et delicias et divitias dilexerunt. Hoc significatum est, Job, ii, 12, ubi dicitur, quod amici Job levantes procul oculos suos non cognoverunt eum. Non cognoscere enim, spernere est. Job, xxx, 9 et 10 : Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Abominantur me, et longe fu-

giunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. « Et facti sunt ei inimci. » Michææ, vii, 6 : Inimici hominis, domestici ejus. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Poeta 5 :

Donec eris felix, multos numerabis amicos : Tempor a si fuerint nubila, solus eris.

Est autem hic locus con questionis decimus quartus. Cum indignatione enim conqueritur : quia ab iis a quibus minime conveniat, male tractetur.

3. GHIMEL ( 3 )

GHIMEL, interpretatur plenitudo : plenitudinem enim mali et desolationis deplorat. Thren. 11, 13 : Replevit me amaritudinibus et inebriavit me absynthio. Tangit autem hic duo, scilicet causam desolationis ex parte hostis, et modum ex parte populi desolati, ibi, y. 4 : « Viae Sion. »

Dicit ergo : « Migravit Judas, » hoc est, duæ tribus, vel in Ecclesia populus confitens et glorificans Dominum. Migravit autem de loco suo in captivitatem. Psal. x, 1 : Quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ? Amos, i, 6 : Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum : eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa. Interpretatur Gaza fortitudo ejus : quia fortitudo tentationis et instantia hostis migrare facit et excludi in Idumæam, hoc est, in carnalem delecationem. Et hoc est quod sequitur : « Propter afflictionem et multitudinem servitutis. » Afflicto hostis est in fame, gladio, et peste. Fame, spiritualis pabuli destitutione. Gladio tentationis et pu-

<--- Page Split --->

gnae. Peste, interioris turpitudinis infec- ctione. II ad Corinth. 1, 8 : Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Exod. v, 14 : Flagellati sunt qui præerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis. Multitudo autem servitutis est in angariis, et pro angariis, sicut et diabolus angariat hominem ut sibi serviat. III Reg. xii, 14 : Pater meus aggravavit jugum vestrum, et ego addam jugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Eccli. xxxii, 28 : Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet.

« Habitavit inter gentes, » non tam loco quam imitatione. Psal. cv, 36 et 37 : Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum : et servierunt sculptilibus eorum. « Nec invenit requiem. » In peccato enim quies non invenitur. Thren. v, 5 : Lassis non dabatur requies. Jerem. xvi, 13 : Servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.

« Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam. » Jerem. ii, 24 : Omnes qui quærunt eam, non deficient : in menstruis suis invenient eam. Nulli enim negat se, ultro se exhibet. « Inter angustias. » Ita enim angustiatur de deferendo peccatum, quod quilibet persecutor comprehendit eam. Propter hoc dicit Apostolus, II ad Corinth. vi, 12 : Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris. Proverb. xi, 8 : Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Hic autem locus est decimus conquestionis, per quem impio et infirmitas et solitudo monstratur.

4. DALETH ( 7 )

DALETH, tabulatum interpretatur, eo quod tabulatum mire pulchritudinis quod erat in templo, hic deplangitur, et significat cohæsionem charitatis, quæ in personis Ecclesiasticis esse debet.

« Viae Suon lugent, » hoc est, lugere dicuntur, eo quod frequentia turbarum ad templum Dei euntium cum tympanis et choris destitutæ sunt. Joel, ii, 17 : Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Ibidem, y. 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et quod dixit, exponit subdens : « Eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem, » tribus scilicet vicibus per annum 1. Sicut etiam solemnitates Ecclesiæ hodie non frequentantur. Isa. xxxii, 8 : Dissipatæ sunt via, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Solemnitas enim Domini in multitudine populi debet esse. Psal. cxvii, 27 : Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

Et quod dixit in communi, tangit per partes : « Omnes portæ ejus destructæ. » Per metonymiam : quia illi qui sedebant in portis, et expedire debebant populum, destructi sunt. Thren. ii, 9 : Defixæ sunt in terra portæ ejus. Portæ enim quæ introducere debent in Ecclesiam, Prælati sunt, qui destructi per avaritiam sunt et alia peccata. Psal. cvi, 16 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

« Sacerdotes ejus gementes. » Qui dehebant scilicet sanctificare oblationes venientium, hi gemunt oppressi captivitate diaboli. Psal. lxxvii, 64 : Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Job, xxvi,

<--- Page Split --->

5 : Ecce gigantes gemunt sub aquis. Sub aquis enim concupiscentiae gemunt, qui gigantes esse deberent. Isa. lxx, 11 : Quasi columbae meditantes gememus exspectavimus judicium, et non est salutem, et elongata est a nobis.

« Virgines enim squalidæ. » Consuetudo erat antiquis quod chori Virginum cum tibia et cithara ad solemnitates venirent. Isa. xxx, 29 : Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israel. Sed nunc squalidæ sunt, fatuæ, et pinguedine devotionis destitutæ. Matth. xxv, 3 : Quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. « Et ipsa oppressa amaritudine, » mater scilicet Ecclesia, vel synagoga. Ruth, 1, 21 : Amaritudine me valde replevit Omnipotens. Ezech. 11, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei.

Glossa : Octavus locus con questionis est, per quem dicitur factum quod non oportuit, et non factum quod oportuit.

5. HE (7)

He, interpretatur esse, vel vivere, vel susceptio, et in hoc ultimo sensu concordat : suscepit enim poenam pro peccatis. Isa. xl, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

Et tangitur hic causa desolationis : primo, ex parte hostis. Secundo, ex parte ablati decoris, ibi, §. 6 : « Et egressus. » Tertio, ex parte oppressæ civitatis, ibi, §. 7 : « Recordata est Jerusalem. »

Dicit ergo : « Facti sunt hostes ejus in capite, » et Jerusalem scilicet in cauda. Deuter. xxviii, 44 : Inimicus tuus erit in caput, et tu eris in caudam. Vel, facti sunt in capite, hoc est, con-

tra caput prœliantes, Prœlatum scilicet, vel Ecclesias principales. III Reg. xxii, 31 : Non pugnabitis contra majorem vel minorem quempiam, nisi contra regem Israel solum. I Reg. xxxi, 9, Philistiiim caput Saul prœcisum per totam terram miserunt, ut ab omnibus in exemplum turpitudinis adspiceretur, Zach. xni, 7 : Percute pastorem, et dispergentur oves.

« Inimici ejus locupletati sunt.» Addiderunt enim divitias bonorum. Psal. lxxii, 12 : Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias, Job, xxi, 7 : Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis : sicut et tyranni ditati sunt de rebus Ecclesiarum. « Quia Dominus locutus est super eam, » ut hoc scilicet fieret ei. Isa. 1, 20 : Gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. I Reg. iii, 12 : Suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus. Super enim notat oppressionem. Propter multitudinem iniquitatum ejus, genere scilicet, specie, et numero. Osee, iv, 2 : Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Jerem. xiv, 7 : Multæ sunt aversiones nostræ.

« Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem, » quibus potius miserendum erat : et significat simplices de Ecclesia, qui propter peccata Prælatorum disperguntur. Jerem. 1, 6 : Grex perditus factus est populus meus : pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque . vagari in montibus. « Ante faciem tribulantis. » In peccatis enim non nisi tribulatio est. Psal. cv, 42 et 43 : Tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum : sæpe liberavit eos.

6. VAV (7)

VAV, interpretatur et, quasi omnibus præcedentibus malis istud cumulatum sit

<--- Page Split --->

et additum. Isa. xv, 9 : Ponam super Dibon additamenta. Dibon interpretatur sufficienter intelligens, quia scientia addit in peccato. Luc. xii, 47 : Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis, scilicet plagis.

« Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus. » Decorem vocat varias dignitates populorum, quibus reverentiae debebantur. Mich. 1, 16 : Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum : dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. Jerem. LII, 19, dicitur, quod Chaldæi asportaverunt vasa decoris domus Domini, quotquot aurea, aurea : et quotquot argentea, argentea. I Machab. u, 8 : Templum ejus sicut homo ignobilis. Ezech. xvi, 39 : Denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui : et derelinquent te nudam, plenamque ignominia.

Et quod metaphorice dixit, explanat subdens : « Facti sunt principes ejus velut arietes. » Aries cornutus cornu veritatis, et cornu virtutis significat in capite Prælati. Isa. LX, 7 : Arietes Nabajoth ministrabunt tibi. Nabajoth interpretatur conspicuus ratione. Quales Prælati esse debent, sed nunc non sunt. « Non invenientes pascua : » quia nec pabulum verbi est apud eos, nec pabulum gratiae. Jerem. xiv, 6 : Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Tunc enim macie destituitur aries, qui non valet ad sacrificium Domini. Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.

« Et abierunt absque fortitudine, » resistendi scilicet hostibus. Ezech. xiii, 3 : Non ascenditis ex adverso, neque opposuistis, vos scilicet, murum pro domo Israel. Jerem. xlvi, 3 : Vidi ipsos pavidos, et terga vertentes. « Ante faciem subsequentis, » hostis scilicet qui minabat eos tamquam gregem. Habac. 1, 13 : Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum.

7. ZAIN ( 1 )

ZAIN, interpretatur haec : est enim haec ultio quam omni recordatione peccatorum vidit sibi esse debitam. Mich. vii, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet.

« Recordata est Jerusalem dierum affictionis suæ, » conferens scilicet præteritas afflictiones cum præsentibus, et non videns in præteritis aliquam esse similem : ista enim omnes excedit. Daniel. xii, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt. Matth. xxiv, 21 : Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et hoc in Ecclesia erit tempore Anti-Christi, et in anima pœnitentis ex displicentia peccati. Isa. xxxviii, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Recogitatio ergo ista non est nisi ad ampliorem tristitiam. Job, xvii, 2 : In amaritudinibus moratur oculus.

« Et prævaricationis, » quam scilicet talem meruit afflictionem : nisi enim prævaricata esset, in tales pœnas non incidisset. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. Jerem. iii, 13 : Scit iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es. Hæc recorpecto rectoratio rectoratio utilis.

« Omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, » supple, recordata est, ut bona malis conferret, et sciret quod dicitur, Jerem. ii, 19 : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Multa enim desiderabilia habuit in Pro-

<--- Page Split --->

phetis, in Patriarchis, et in Legislatore, et in Deo. Deuter. xxxii, 7 : Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas. Haec recordatio scire facit quanti nocumenti sit peccatum. Isa. lxxii, 7 : Miserationum Donimi recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domus Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam. Et post pauca, 7. 11 : Recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui... Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum sancti sui? Mich. vi, 5 : Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit, scilicet contra te, Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor. Eccli. xviii, 25 : Memento paupertatis in tempore abundantia, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. Eccli. xi, 27 : In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Recordata autem est horum desiderabilium, et afflictionis et prævaricationis, « cum caderet populus ejus in manu hostili, » nulla virtute fultus, sed iniquitate in captivitatem traditus. Proverb. v, 22 : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Act. xxvii, 4 : Utique homicida est homo hic, qui cum evasit de mari, ultio non sinit eum vivere. Propter hoc Ecclesia gemit. Job, xxix, 2 et 3 : Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Quando splendebat lucerna ejus super caput meum. « Et non esset auxiliator. » Nullus enim ferre potest auxilium contra Dominum. Job, x, 7 : Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.

« Viderunt eam hostes, » læto scilicet vultu : lætantur enim de malis hominum. Et hoc est quod sequitur : « Et deriserunt sabbata efus, » hoc est, sancitificationes ejus : sabbatum enim quod præcipuum fuit, pro omni sanctificatione ponitur : derisibile autem efficitur,

quando sanctificatio sabbati in pollutionem convertitur. I Machab. ii, 12 et 13 : Ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et conquinaverunt eam gentes. Quo ergo nobis adhuc vivere? I Reg. xvii, 10 : Ego exprobravi agminibus Israel hodie. Hoc significatum est Judic. xvi, 23, ubi capto Samzone Philistium fecerunt hostias et convivium. Nostra etiam sabbata derisibilia sunt, quia otium quo debemus Deo vacare, convertimus in luxum et turpitudinem. I Mach. i, 41 : Dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihitum. Isa. 1, 14 : Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

Est autem hic locus conquestionis primus.

8. НЕТИ (Г)

НЕТИ vita interpretatur, eo quod a vitæ principio destitit per peccatum. Sapient. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit :... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Joan. 1, 3 et 4 : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat.

Tangit planctus istius causam meritoriam, plangens culpam et culpæ effectum, ibi, 9. 10 : « Manum suam misit. » Culpam dupliciter, in actu, et in adhaerentia, ibi, 9. 9 : « Sordes ejus. »

Dicit ergo : « Peccatum peccavit Jerusalem. » Notat quod continue peccavit intus et extra, et quod antonomastice peccavit grandi peccato, scilicet infidelittatis. Isa. lxix, 5 : Ecce tu iratus es, et peccavimus. In ipsis fuimus semper, et salvabimur. De secundo, in Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. De tertio, dicit Augustinus, quod « infidelitas est peccatum, quo retento

<--- Page Split --->

« omnia retinentur peccata : et hoc spe- « cialiter grande peccatum vocatur. » Job, xxxi, 28 : Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. « Propterea instabilis facta est. » Cadit enim de peccato in peccatum. Gregorius : « Peccatum quod citius per pec- « nitentiam non deletur, suo pondere ad « aliud trahit. Instabilis enim omnis « homo est, qui in Deo non fundatur : « sicut ædificium quod non fundatur : in « petra, continue cadit. » Augustinus : « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquie- « tum est cor nostrum donec requiescat « in te '. » Libido enim in diversis delectabilibus sparsa, instabilem facit. Jerem. ii, 23 et 24 : Cursor levis explicans vias suas. Onager assuetus' in solitudine, attraxit ventum amoris sui. Hoc significatum est, Isa. xxn, 18 : Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. In terra enim decliyi, plana, et lata pila missa numquam stat. Hæc est de qua dicitur, Proverb. vii, 10 et 11 : Mulier garrula, et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. Jacob. i, 8 : Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

« Omnes qui glorificabant eam, » supple, prius, « spreverunt eam, » modo.Et hujus causa est, quod Deus sprevit eam. Psal. lii, 6 : Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Job, xxx, 9 : Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Psal. ca, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Causam autem subdit : « Quia viderunt ignominiam ejus. » Ignominia enim peccatum est, quod nec nominari debet. I Machab. i, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. Nahum, iii, 3 et 6 : Revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam.

« Ipsa autem gemens, » in omnibus iis malis. Sapient. v, 3 : Prae angustia spiritus gementes. « Conversa est retrorsum, » quamvis tarde, hoc est, conversa est ad id quod post tergum habuit, ad Dominum scilicet, quem post dorsum suum projecerat. Joan. xx, 14 : Conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem. Isa. xxx, 21 : Audient verbum post tergum momentis. Hæc est via, ambulate in ea. Osee, ii, 7 : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.

Est autem locus hic conquestionis decimus.

9. ТЕТИ (Л)

TETI, quod interpretatur bonum, eo quod omni bono destituta est, quando Deo destituta est. Osee, viii, 3 : Projecti Israel bonum, inimicus persequetur eum.

« Sordes ejus. » Tangit peccati adhærentiam, et hoc est :

« Sordes ejus in pedibus ejus, » supple, adhaerent. Tracti enim per loca sordida, nec pedes purgare licuit. Pedes Pedes animet, intelam, intelautem spirituales animæ intellectus est lectus et aflectus. facetus. ad verum, et affectus ad bonum. Sordes autem infidelitatis et pravorum morum iis pedibus sæpe adhaerent. Deuteron. xxxii, 3 : Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus. Osee, v, 11 : Calumniam patiens est Ephraim,... quoniam coepit abire post sordes. Proverb. xxx, 12 : Generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Ezech. xxiv, 13 : Mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis.

Hujus autem causam subjungit : « Nec est recordata finis sui. » Concupiscentiis enim excecata, ad cor redire non potuit, ut videret quod peccatum

<--- Page Split --->

finem accipit mortem, ut justus retributionem æternam. Ad Roman. vi, 23 : Stipendia peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna. Sapient. ii, 22 : Excæcavit illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanclarum. Ideo dicitur, Eccli. vii, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Psal. lxxii, 4 : Non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

« Deposita est vehementer, » a summo gradu honoris ad summam confusionem dejecta. Isa. xxi, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Apocal. xvii, 7 : Quantum glorifcavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. « Non habens consolatorem : » falsa enim consolatio est qua sibi peccator blanditur, et spem consolationis amittit, quia in conscientia desolatus est. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Sapient. iii, 18 : Non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem, supple, consolatoriam. Sapient. iii, 11 : Infelix et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

« Vide, Domine, afflictionem meam : » quae tanto major est, quanto consolatione indiget, et non habet. Isa. liv, 11 : Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione. « Quoniam erectus est inimicus, » superbe me conculcans sine consideratione. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum erecto collo. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. II ad Thessal. ii, 4 : Extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.

Est ergo hic locus conquestionis decimus quartus.

Iod, quod interpretatur principium, et designat quod patres hi qui aversi sunt a principio, id est, qui novissima similia primis non habent, ideo poenis traduntur. Apocal. ii, 5 : Memor esto unde excideris : et prima opera fac. Thren. v, 21 : Innova dies nostros, sicut a principio.

« Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. » Manum suam sacrilegam. Desiderabilia autem dicuntur Deo consecrata, ut arca, mensa, vina, et hujusnodi, et in populo principes, juvenes, virgines, sicut etiam decorem Ecclesiae totum collegit diabolus. Isa. x, 14 : Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. Jerem. ii, 34 : Replevit ventrem suum teneritudine mea.

Hoc autem probat subdens : « Quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, » hoc est, in oculis ejus. Gentiles enim in Sancta sanctorum ingrediebantur : quod non licebat nisi summo sacerdoti, et semel in anno, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 7 '. I Machab. ii, 8 : Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis. Talia etiam 4 videmus in Ecclesia, ubi pessimi et gen- 4 tiller viventes, proximi sunt altaribus. « De quibus praeoperas, o Domine, ne intrarent in ecclesiam tuam, » hoc est, ne in numero tuorum haberentur. Deuter. xxm, 3 : Ammonites ei Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in æternum. Ammonites sunt inutiles in opere: Moabites autem ex patre sunt diabolo. Ezech. xliv, 9 : Omnis alienigena incircumcisus corde,... non ingredietur sanctuarium meum.

<--- Page Split --->

Et est hic locus con questionis quartus.

11. САРН ( )

CAPH interpretatur manus Dei, de qua exci derunt : quando enim in manu Dei fuerunt, mala non sunt perpessi. Sapient. III, 1 : Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

« Omnis populus ejus gemens, » in peccato scilicet et poena. Psal. XXXVII, 9 : Rugiebam a gemitu cordis mei. Job, III, 24 : Tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus. Et gemitus istius subjungit causam : « Et quærens panem, » hoc est, pabulum mentis et corporis. Matth. iv, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 1. Refectio autem corporalis non satiat, et tamen quærunt illam peccatores. Proverb. VI, 26 : Pretium scorti vix est unius panis, hoc est, unius probrosæ delectationis. Iste est enim panis canum, de quo dicitur, Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Job, XXXIII, 20 : Abominabilis ei fit in vita sua panis. Est panis absconditus2propter turpitudinem. Proverb. ix, 17 : Panis absconditus suavior.

Et tamen de illo pane subdit : « Dederunt quæque pretiosa pro cibo. » Pretiosam quoque animam et virtutes pretiosas commutat homo in talem cibum. Proverb. iv, 17 : Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Proverb. vi, 26, cum dixisset : Pretium scorti vix unius est panis : subjunxit : Mulier autem pretiosam animam cæpit viri. Homo enim opera meritoria et virtutes in hunc panem commutat, quæ pretiosissima sunt. Thren. v, 6 :

Ægypto dedimus manum, et Assyriis, hoc est, opera meritoria et virtutes, ut saturaremur pane. Hoc est vetus fermentum quod Apostolus a conspersione nova jubet ejici. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Hunc panem avarus continue esurit, et omnia pretiosa in illum commutat. Eccli. x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic etenim animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Iste est cibus pro quo Esau vendidit primogenita 2. Ad Hebr. xii, 16 : Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. « Ad refocillandam animam, » non satiandam. Libido eaim non satiat. Proverb. xvi, 23 : Venter impiorum insaturabilis. Refocillatio enim est refrigeratio ad tempus, sitientem concupiscentiam ad tempus refrigerans, ut majorem esuriem inducat. Psal. lviii, 7 : Famen patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Eccli. xxii, 24 : Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem. Hoc enim vilissimum est, æternam scilicet refectionem in temporalem peccati commutare dulcedinem. Proverb. xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo. Proverb. xxiii, 3 : Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. Eccli. xxxi, 29 : Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.

« Vide, Domine, » qui solus cor respicis, « et considera, quoniam facta sum vilis, » et in oculis meis, et in oculis aliorum, dulcem spiritus refectionem in tam vilem cibum commutans. Luc. xv, 16 : Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. Jerem. ii, 36 : Vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Velhumilis, hoc est, humilis in oculis meis. II Reg. vi, 22 : Ludam, et vilior fam

1 Cf. Deuter. viii, 3.

<--- Page Split --->

plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis.

Glossa dicit, quod hic est locus conquestionis quartus.

12. LAMED ( 5 )

LAMED interpretatur disciplina, vel contritio, quia per contritionem eruditionis accepit disciplinam. Ad Hebr. xii, 11 : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris.

Tangit autem hic doloris demonstrationem, tria dicens, scilicet demonstrationem doloris : effectum consolatoris, ibi, y. 17 : « Expandit Sion. » Et impugnationem contra malitiam hostis, ibi, y. 20 : « Vide, Domine. »

In primo duo sunt, scilicet invitatio ad attentionem eorum quibus dolor demonstratur : et modus doloris quo quantitas exprimitur, ibi, y. 13 : « De excelso. »

lum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Jerem. viii, 21 : Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.

« Quoniam vindemiavit me, » hoc est, devindemiavit me, ut nihil scilicet remaneret. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam. Isa. 5 et 6 : Ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ : auferam sempe ejus, et erit in direptionem : diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam. « Ut locutus est Dominus in die furoris sui. » Quia nihil nisi dura loqui poterat propter iniquitates meas. Job, xxi, 30 : In die perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Locus indignationis est hic decimus tertius.

13. MEM ( 1 )

« O vos omnes qui transitis per viam. » Santi enim soli transeunt per viam : impii enim in circuitu ambulant. Job, n, 2 : Circuiti terram. Peccatores a via declinant. Malach. 11, 8 : Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. In mundo mansionem quaerentes, in via stant. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Jerem. 11, 50 : Nolite stare. Soli autem justi veri Hebraei continue transeunt. Ad Hebr. xiii, 14 : Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Isa. 11, 3 : Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. « Attendite » corde, « et videte » oculo : « si est dolor sicut dolor meus ! » Quæ Dominum amisi, habitum gratiae perdidi, bonum naturale vitiavi, pœnam æternam promerui. Jerem. viii, 18 : Dolor meus super dolorem, in me cor meum mærens. Jerem. 11, 19 : Scito, et vide quia ma-

Exaggerat hic dolorem, quem demonstrat quatuor modis. Primo, per acerbitatem. Secundo, per convolutionem, ibi, y. 14 : « Vigilavit. « Tertio, per destitutionem, ibi, y. 15 : « Abstulit. » Quarto, per oppressionem, ibi, y. 15 : « Torcular. »

Mem interpretatur incendium. Et alludit ei quod in versu sequenti dicitur. Incendium autem est acerbissima tribulatio. Deuter. xxxn, 2 : Ignis succensus est in furore meo. Hæc tribulatio cor incendit ad compunctionem, Psal. xxxvnn, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis. Et compunctum ad devotionem, Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Devotum autem incendit ad charitatem, Luc. xni, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

Et hoc est quod dicit :

« De excelso, » cœlorum scilicet habi-

<--- Page Split --->

taculo. Isa. lxvi, 1 : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. In sanctis enim habitat, Isa. lvii, 15 : In excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. « Misit ignem in ossibus, » hoc est, in toto robore meo, tam in animæ viribus quam in populi fortioribus. Isa. lxvi, 15 : Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus : reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Per hunc autem ignem purgationis incendit ignem sancti Spiritus ad eruditionem veritatis. Sophon. II, 8 et 9 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Dohis purgat mini, et serviunt ei humero uno. Propter quod et ignis illuminat, quia quos per ustivam virtutem purgat, hos per illuminativam virtutem illuminat. Jerem. xx, 9 : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defoci, ferre non sustinens.

Unde sequitur : « Et erudivit me, » extra ruditatem ponendo, ut me et eum cognoscam. III Reg. xvii, 24 : Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. II Machab. i, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Sic eruditi sunt Apostoli carnali affectu consumpto in eis. Act. ii, 3 : Apparuerunt Apostolis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus.

« Expandit rete pedibus meis, » captivitatis scilicet, qua me retraxit a cursu concupiscentiæ et iniquitatis. Jerem. viii, 6 : Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. Habac. i, 16 : Traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Eccle. ix, 12 : Sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo.

Matth. xiii, 47 : Simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. « Convertit me retrorsum, » ut ad eum redeam quem reliqueram. Luc.xv, 18 : Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

« Posuit me desolatam, » hoc est, quia me desolatam cognoscam. Psal. lvi, 3 et 4 : Renuit consolari anima mea : memor fui Dei, et delectatus sum. Desolatum enim se scit, qui consolari a mundo non querit. Isa. iii, 26 : Merebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Portæ dicuntur sensus, qui consolationibus sensibilibus claudentur. « Tota die mærore confectam. » Mærore conficitur, cujus mæror semper augetur : et ex hac confectione peccatum deletur. Gregorius in Dialogis : « Mæror quem quotidie patior, et « mihi per augmentum novus est, et per « assuetudinem vetus. » Joan. xvi, 20 : Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

Est autem hic locus con questionis quintus.

14. NUN ( 1 )

Nun concessio interpretatur : significat autem quod quando peccatori conceditur voluntas ejus, tunc peccata in multum convolvuntur et aggregantur. Isa. lviii, 6 : Dissolve colligationes impietatis.

Et hoc est quod sequitur :

« Vigilavit, » hoc est, evigilavit, « jugum iniquitatum mearum in manu ejus. » Jugum iniquitatum, intransitiva locutio est, hoc . est, iniquitas quae est jugum. Dicitur autem jugum propter reatum quo ligat ad pœenam. Eccli. xl,

<--- Page Split --->

1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam. Eccli. xxviii, 24 : Jugum illius, jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est. Hoc jugum in manu vindictæ Domini est. Isa. ix, 12 : Manus ejus extenta. Sed dormire videtur, quando Dominus dissimulat : vigilat autem, quando Dominum dormientem clamore suo excitat. Psal. lxxvii, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino, et percussit inimicos suos. Et hoc est quod sequitur : « Convolutæ sunt 1, » et multo tempore complexæ in unum, ut omnibus sic cumulatis justior sit vindicta. II Machab. vi, 14 et 15 : Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat : ita et in nobis statuit, ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. Sic autem convolutæ imponuntur collo, et hoc est : « Et impositæ collo meo. » Per collum enim respiratio est, ut spiritum vitæ præfocent. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Oratio Manassæ, in fine : Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi. Proverb. xxii, 15 : Stultitia colligata est in corde pueri. Istud est quia bos, hoc est, bovinus homo trahitur ad labores diaboli. Eccli. xxvi, 10 : Sicut bonum jugum quod movetur, ita et mulier nequam. Mulier nequam est nequam anima concupiscentiis emollita. Propter hoc Sanctus dicit, in Psal. ii, 3 : Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Et quia labores diaboli difficiles sunt, ideo sequitur :

« Infirmata est virtus mea. » Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Psal. xxx, 11 : Infirmata est in paupertate virtus mea, ut scilicet non

sufficiat ad bonum agendum. Et causam hujus subjungit : « Dedit me Dominus in manu, » hoc est, permisit me dari, diaboli scilicet vel peccati. Job, ix, 24: Terra data est in manus impii. « De qua non potera surgere, » supple, propria virtute : manus enim Domini erigere quemlibet potest. Psal. lxxvii, 39 : Homo est spiritus vadens et non rediens. Job, vii, 9 : Qui descenderit ad inferos, non ascendet, supple, per seipsum.

Locus con questionis est hic sextus, quia cum a Domino bonum exspeclaret, in summas decidit miserias.

SAMECH ( 0 )

SAMECH adjutorium interpretatur, quod scilicet omnino sublatum est, quia quem Deus non adjuvat, nullus adjuvare potest. Psal. lxxxvii, 5 : Factus sum sicut homo sine adjutorio. Eccli. li, 10: Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

« Asbtulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei. » Magnifici sunt magna dantes, et magna expendentes, et in magnis semper ambulantes, sicut sunt principes sæculi, et Ecclesiarum et synagogæ, quos Dominus semper de medio aufert. Isa. x, 12: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. De medio autem aufert. In medio enim sunt, ut omnia extrema ad se trahant, non ut aliis æquentur. Job, 1, 6, et ii, 1: Affuit inter eos et etiam Satan. Auferuntur autem de medio per mortem, vel damnationem, vel per humiliationem. Baruch, ii, 16 : Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quæ sunt super terram ? Et post pauca, 7.19 : Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Isa, ii, 11:

1 Vulg. habet ; Vigilavit jugum iniquitatem

<--- Page Split --->

Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum.

« Vocavit adversum me tempus, » quod siclicet mihi dedit in pœnitentiam, et mihi revocat in testimonium condemnationis. Job, xxiv, 23: Dedit ei Deus locum pœnitentiae, et ille abutitur eo in superbia. Deuter. xxxii, 35: Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Isa. xxix, 1: Additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. In solemnitatibus enim gaudium est: modo autem venitur ad tristitiam. « Ut conterat electos meos. » Electi enim malorum præcipui sunt in malis. Exod. xv, 4: Electi principes ejus submersi sunt in Mari rubro. Osee, ix, 16: Interficiam amantissima uteri eorum.

Hic est quartus conuestionis locus.

16. ANN (У)

Ain interpretatur oculus: et alludit ei quod statim dicetur: « Idcirco ego plorans 1. » Psal. cxviii, 136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Job. xvii, 7: Caligavit ad indignationem oculus meus.

« Torcular calcavit Dominus. « Metaphorice loquitur de dolore compressivo, in quo summa et ima in medio comprimuntur, ut in illo confringantur tanquam prælo. Et hoc est quod dicit: « Torcular calcavit Dominus, » qui pondere suo multum premit. Job, xxiii, 6: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. Matth. xxi, 44: Super quem ceciderit lapis iste, conteret eum. Unde dicit quod calcavit, sicut uvae calcantur ad expressionem, ut omne dulce, omne saporosum effluat, acini vacui relinquantur. Isa. lxiii, 3: Torcular calcavi solus,

et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. « Virgini, filiæ Juda, » Cur civitas dicitur virgo ? hoc est, ad nocumentum regni duarum tribuum, quæ ideo virgo dicitur, quod a Sennacherib defensa fuit ne devirginaretur. Isa. xxxvii, 22 : Despexit te et subsamnavit te, virgo filia Sion : post te caput movit, filia Jerusalem. Significat autem Ecclesiam,quæ virgo esse debet. II ad Corinth. xi, 2: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Hanc comprimit Dominus prælo pœnitentiae, ut impurum a puro separetur. Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.

« Idcirco ego plorans. » Psal. xli, 4: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. « Et oculus meus deducens aquas. » Abundantiam notat lacrymarum, ut criminis maculas lavare possit. Luc. vii, 38: Capit rigare pedes ejus. Et causam fletus subjungit : « Quia longe factus est a me consolator, » hoc est, Dominus qui solus consolari potest, quem per peccatum longe mihi feci. Isa. lix, 2: Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. Marc. ii, 20 : Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. « Convertens animam meam, » a dolore scilicet ad laetitiam, quia ipse solus facere potest. Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Isa. lxvi, 13 : Ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.

« Facti sunt filii mei perditi. » Propter quod et ploro. Malo exemplo enim interfecti sunt. Osee, ix, 13 : Ephraim educet ad interfectorem filios suos, Psal. cv, 37 : Immolaverunt filios suos, et filias suas demoniis. Filii enim opera significant. « Quoniam invaluit inimicus, » sicut, heu in toto mundo vide-

<--- Page Split --->

tur. I Machab. ii, 49: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. Deuteron. xxvii, 23: Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos.

Est autem septimus hic indignationis locus.

17. PHE ( 1 )

PHE interpretatur oris : ore enim clamare non sufficit : et ideo manus extendit, ut dicit Glossa. Psal. lxv, 17 : Ad ipsum ore meo clamavi. Tangit autem hic supplicationem, ut flectat ad misericordiam tripliciter : scilicet supplicando : peccatum confitendo, ibi, y. 18 : « Justus est Dominus. » Amicorum destitutionem allegando, ibi, y. 19 : « Vocavi amicos meos. »

Expansio manuum significat auxilii implorationem.

Dicit ergo : « Expandit Sion manus suas, » scilicet ad omnes ut misereantur. Jerem. iv, 31: Vox filia Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos ! Vel expandit ad Dominum in oratione. I ad Timoth. ii, 8 : Levantes puras manus sine ira et disceptatione. « Et non est qui consoletur eam. » Osee, xiii, 14 : Consolatio abscondita est ab oculis meis.

« Mandavit Dominus adversum Jacob. » Non enim posset esse nisi de mandato suo. Ad Roman, xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo. Sapient. xviii, 16 : Durus debellator insimulatum imperium tuum portans. Et quia mandavit, ideo sequitur : « In circuitu ejus hostes ejus. » Job, xxx, 14 : Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

« Facta est Jerusalem, » quae quondam munda et sanctissima fuit, « quasi polluta menstruis inter eos, » hoc est, abominabilis sicut menstruata. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus om-

nes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Quia etsi aliquid justum videmur habere, hoc ipsum torpore et negligentia ita infectum est et forte turpibus cogitationibus, quod ab oculis mundissimi Domini immundum reputari necesse est. Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Jerem. ii, 24 : Qui quaerunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

Et est hic locus quartus conquestionis.

18. SADE ( 1 )

SADE interpretatur justitiae : et est confessio justitiae divinae in ultione. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. Item, Psal. cxvii, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Tob. ii, 2 : Omnia judicia tua justa sunt.

Et hoc est : « Justus est Dominus. » Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Jerem. xxxiii, 16 : Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. « Quia os ejus ad iracundiam provocavi, » hoc est, sermonem oris, non obediendo et contradicendo. Josue, ix, 14 : Os Domini non interrogaverunt. Vel, os Domini prophetae sunt, quibus contradixerunt. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Isaias propter hoc dicit ; 1, 20 : Os Domini locutum est : et qui verbo Domini contradicit, ori Dei contradicit : quia propter hoc Dominus provocatur. Osee, iv, 4 : Populus tuus, sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Et statim sequitur, y. 5 : Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum, falsus scili-

<--- Page Split --->

cet propheta. Nihil tam displicet Deo sicut contradicere verbis suis. Unde, Psal. xxiv, 8 : Si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

« Audite, obsecro, universi populi, » ut omnes accipiatis exemplum obediendi per poenas meas, ne vobis propter inobedientiam similiter accidat. Deuter. xxxii, 1 : Audite, eccli, quæ loquor, audiat terra verba oris mei. III Reg. xxi, 28 : Audite, populi omnes. Psal. lxxvii, 1 : Attendite, popule meus, legem meam : inclinate aurem vestram in verba oris mei. « Videte dolorem meum, » ne in similes poenas incidatis. Luc. xiii, 5 : Si non pæniteniam egeritis, omnes similiter peribitis. Lucxvi, 28 : Ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Propter hoc, Numer. xxv, 4 : Iratus Dominus ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Publice enim punitus terrorem incutit aliis. Plato enim dicit, quod « ho- « mines magis terrentur poenis, quam « amore virtutis ad bonum provocentur. »

advesperascente die, domus illius, scilicet garrulæ mulieris. De virginibus autem dicitur, Genes. xxxiv, 1 et 2, quod egressa est Dina, filia Liz, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem, filius Hemor, Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. Job, xxxi, 1 et 2 : Pepigi fædus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis, supple, si de virgine cogitarem.

Est autem hic indignationis locus octavus.

19. COPII (P)

Copii vocatio interpretatur, et significat vocationem et invocationem amicorum quorum nullus exaudivit. Job, v, 1 : Voca si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Quasi dicat : Omnes offendisti, et ideo nullus te vocantem exaudit.

« Vocavi amicos meos.» Eccli.vi,8: Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. Et est idem vocavi quod invocavi. Et amicos vocat Ægyptios, et Assyrios, quibus confederata fuit. Thren. v,6: Ægypto dedimus manum, et Assyriis, ut saturaremur pane. Amici etiam sæculares falsi amici sunt, et in tempore necessitatis non subveniunt : et propter hoc sequitur : « Et ipsi deceperunt me, » blanditiis labiorum decipientes. Job, xvi, 21: Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus. Isa. iii, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Eccli. vi, 9: Est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et

Et explanat dolorem per materiam : « Virgines meæ, » hoc est, virginales animæ, « et juvenes mei, » hoc est, mentes florentes virtute, et semper juvenes existentes, « abierunt in captivitatem, » a rege confusionis captivati et litteraliter, et spiritualiter. Psal. lxxvii, 63 : Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ. Tamen est ætas quæ per dissolutionem a multis peccatis irretitur. Propter quod et Roboam subversus est, consilium sequens juvenum : et dicitur, quod illi juvenes nutriti secum fuerant in deliciis 1, et ideo nihil nisi concupiscentiam cogitaverunt. Proverb. vii, 7 et seq : Considero ve cordem ju venem, qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius graditur : in obscuro,

<--- Page Split --->

rizam, et convicia denudabit. Talis amicus est diabolus et mundus.

In quo autem deceperunt, subdit :

« Sacerdotes mei, » quibus reverentia propter ordinem debebatur, « et senes mei, » quibus propter canitiem honor exhibendus fuerat, « in urbe consumpti sunt, » fame scilicet et peste : sicut etiam in Ecclesia sacerdotes destituti gratia sacramenti, et senes destituti consilio Dei, consumuntur. Jerem. XXIII, 11: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum. Thren. v, 14: Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. Daniel. XIII, 32: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua. Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit.

Quae vero sit causa consumptionis, subjungit :» Quia quaesierunt cibum sibi, » qui non simplex cibus est, sed refectio concupiscentiis eorum conveniens. Numer. xi, 4 et 5 : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique et cebe, et allia, « quæ sine lacryma- « tione (ut dicit Bernardus) comedi non « possunt, et tamen a carnalibus de- « siderantur. » Et hoc est quod sequitur : « Ut refocillarent animas suas, » hoc est, animalitates. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunspiritus Dei : stultitia enim est illi. Et dicit, refocillarent : quia concupiscentia insatiabilis est. Psal. lxxvii, 18 : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Tales enim per iram destruit Deus carnalia spiritualibus præponentes. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos.

Est hic quartus locus conuestionis.

  1. RES ( 7 )

Res capitis vel caput interpretatur : eo quod infirmitas corporis tota descendit a capite. Habacuc, ut, 13 : Percussisti caput de domo impii. Jerem. vi, 13 : A minore usque ad majorem omnes avaritiae student. Amos, ix, 13 : Avaritia enim in capite omnium.

« Vide, Domine, quoniam tribulor. » Vide autem oculo misericordiae. Psal. CXIX, 1 : Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Vide autem dicit, quia visam tribulationem relevare consuevit. Exod. iii, 7 et 8 : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi : descendi ut liberem eum. Sic respexit Petrum, et a peccato abnegationis liberavit 1. Hic respectus etiam ipsum cum suis in tribulatione posuit. Isa. lxiii, 9 : In omni tribulatione eorum non est tribulatus. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. « Conturbatus est venter meus, » hoc est, affectus. Psal. xxx, 10 : Conturbatus est Vente cleeius in ira oculus meus, anima mea, et venter turra ex dii ex dii meus. Vel, venter Ecclesiarum turbatur clerios clerios ex dissensione clericorum vel subditovel sua ruq rum, sicut venter Rebecca. Genes. xxv, 22 : Collidebantur in utero ejus parvuli.

« Subversum est cor meum, » hoc est, intima animæ meæ, ita quod nec motum habeo ad verum per consilium, nec motum per virtutem ad bonum. Job, xxx, 16 : In memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum 2. Osee, xi, 8 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est

<--- Page Split --->

pænitudo mea. « Quoniam amaritudine plena sum, » ita quod nihil in me dulce est. Thren. III, 13 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Proverb. XXIII, 32 : In novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

Unde autem causetur hoc, subdit : « Foris interficiet gladius, » hostis scilicet et persecutoris. Tob. II, 3 : Nuntiavit ei, filius scilicet Tobiae patri suo, unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Gladio enim in platea interficitur, quia malo exemplo occiditur. II Paralip. xx, 23 : In semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. « Et domi mors similis est, » destitutione scilicet, fame et peste. Deuter. XXXII, 25 : Foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Ezech. IV, 16 et 17 : Ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem : et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.

Est autem hic locus conquestionis decimus quintus, vel quintus : et melius quintus, quia singula incommoda quas præ oculis ponit.

21. SIN ( )

Sin dentes vel dentium interpretatur : quia dolor dentes commovit ut exciderent. Est enim naturale ut homini arefacto fame et tristitia decidant dentes. Thren. III, 16 : Fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.

« Audierunt quia ingemisco ego, » supple, inimici mei. Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo. « Et non est qui consoletur me. » Psal. LXVIII, 21 : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni, etc.,eo quod verum consolatorem offenderam.

Et quod dicit, subjungit apertius : « Omnes inimici mei audierunt malum meum, » patula scilicet aure. Sapient. I, 10 : Auris zeli audit omnia. « Lætati sunt, » tam dæmones quam homines. Eccli. xii, 8 : Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. Et, ibidem, y. 17 : Si incurrerint tibi mala, invenies eum, scilicet inimcum, illic priorem. II Reg. 1, 20 : Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte lætentur filiæ Philistium, ne exsultent filiæ incircumcisorum. « Quoniam tu fecisti, » id est, fieri permissisti. Amos, ii, 6 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ?

« Adduxisti diem consolationis, » jam scilicet in præordinatione præscientie, et adduces in opere, quando scilicet redimes a captivitate. Isa. LXVI, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Tristitia enim mea converte tur in gaudium. « Et fient similes mei. » Me enim consolato deprimes illos, sicut factum est in Babylone. Sapient. XII, 22 : Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes : et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.

Et est hic secundus indignationis locus : ostendit enim ad quem res ista præcipue pertineat, hoc est, ad ipsum Dominum, qui in suis despicitur : et ad eumdem locum sequens versus refertur, qui tamen etiam ad decimum quintum locum indignationis referri potest, maxime propter illud quod dicit, « Vindemia eos. »

22. THAU ( )

THAU signa interpretatur. Petit enim signari ad salutem, ut per pœnitentiam

<--- Page Split --->

salutem stabilem consequatur. THAU (π) enim figura crucis est. Ezech. ix, 4 : Signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio ejus.

« Ingrediatur omne malum eorum coram te, » quod scilicet mihi intulerunt. Psal. LXXVIII, 11 : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Genes. XXXI, 12 : Vidi omnia quæ fecit tibi Laban. « Et vindemia eos, sicut vindemiasti me. » Ita ut nec surculus remaneat. Apocal. XIV, 18 : Mitte falcem tuam acutam, et devindemia botros vineæ terræ. Luc. XIII, 7 : Succide illam : ut quid etiam terram occupat ? « Propter iniquitates meas. » Eccli. x, 8 : Reg-

num a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

« Multi enim gemitus mei, » supple, sunt, hoc est, de multis enim gemo. Psal. XXXVII, 10 : Gemitus meus a te non est absconditus. « Et cor meum mærens, » mæstum scilicet de peccato potius quam de pœna. Tob. II, 5 : Manducavit panem cum luctu et tremore. Job, III, 24 : Antequam comedam, suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus.

Ulterius litteras non exponemus, nec locos conquestionis, vel indignationis assignabimus : prudens enim lector facile quodlibet cuilibet poterit adaptare.

CAPUT II.

Jerusalem ab irato Domino funditus eversa.

ALEPH. 1. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion : projecit de cœlo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui!

BETH. 2. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob. Destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram : polluit regnum et principes ejus.

GHIMEL. 3. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel. Avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro.

<--- Page Split --->

DALETH. 4. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion : effudit quasi ignem indignationem suam.

HE. 5. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israel : præcipitavit omnia mœnita ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

VAV. 6. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum : demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum : et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.

ZAIN. 7. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae : tradidit in manu inimici muros turrium ejus : vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.

HETH. 8. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion : tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.

THETH. 9. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit, et contrivit vectes ejus, regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.

Iod. 10. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion : consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciiis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

<--- Page Split --->

CAPH. 11. Defecerunt præ lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea : effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.

LAMED. 12. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

MEM. 13. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui?

NUM. 14. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta : nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent : viderunt autem tibi assumptions falsas, et ejectiones.

SAMECH. 15. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam : sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?

PHE. 16. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus : et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus : invenimus, vidimus.

AIN. 17. Fecit Dominus quæ cogitavit 1 : complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis :

<--- Page Split --->

destruxit, et non pepercit, et latificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

SADE. 18. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem 1 : non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

COPH. 19. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum : effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

RES. 20. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suun parvulos ad mensuram palmae? Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et Propheta?

SIN. 21. Jacuerunt in terra foris puer et senex : virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.

THAU. 22. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu : et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II THRENORUM

COMMENTARIUS.

« Quomodo obtexit. » Hic agitur de depositione a gloria pristina.

Dividitur autem in tres partes. Primo enim ostendit dejectionem. Secundo, doloris de dejectione incomparabilitatem, ibi, y. 13 : « Cui comparabo te ? » Tertio, in oratione ad Dominum, ostendit quod dolor nullum habet exemplum, ibi, y. 20 : « Vide, Domine, et considera. »

Prima dividitur in duas. Primo enim ostendit dejectionem in communi in ædificiiis. Secundo in speciali in personis, ibi, y. 10 : « Sederunt in terra. »

Adhuc prima in duas dividitur, in quarum prima inducitur Dominus destituens. In secunda autem cum inimico oppugnans, ibi, y. 4 : « Tetendit arcum suum. »

Prima adhuc habet duo, ita quod primo plangit destitutionem. Secundo, in quo destituta est, ibi, y. 2 : « Præcipitavit Dominus. »

Dicit ergo :

1. ALEPH ( )

« Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion? » hoc est, filiam quae est Sion : et quod dicit, Quomodo, compassionis et teneritudinis amoris significativum est, sicut ibi, Thren. IV, 1 : Quomodo obscuratum est aurum? Et, Jerem. 11, 41 : Quomodo capta est Sesach, et comprehensa inclyta universæ terræ ? Non ergo ignorantis, nec admirantis, sed compatiantis et diligen-

tis exclamatio est. Caligo autem est bona calig et mala. Bona quidem triplex, superexcellentis lucis, quae reverberando visus nostros caliginem inducit, sicut dicitur, Exod. xxxiv, 4, quod Moyses ascendit ad Dominum in caligine : quod, sicut Dionysius dicit, « superexcellentiam lu- « minis demonstrat. » Est caligo allegoriarum in Scriptura, de qua dicitur in Psal. xvii, 10 : Caligo sub pedibus ejus : quia in talibus allegoriis vestigia veritatis deprehenduntur. Est caligo devotionis et tristitiæ pœnitentium, de qua dicitur, Genes. xv, 17 : Cum occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans. Hæc enim caligo obscuritatem humiliationis significat, quæ est in pœnitentibus, quando cor devotione succenditur. Et est etiam caligo mala, quæ est caligo erroris et ignorantiæ qua percussit Dominus Ægyptum, Exod. x, 23 : Tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Est caligo quæ pœna est, hæc est, obscuratio vultus per tristitiam et per confusionem, et de hac hic loquitur. Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Est etiam caligo æternæ damnationis, de qua dicitur, Job, x, 21 : Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam,et opertam mortis caligine. Et de hac posset loqui, quia peccati caligo signum est æternæ damnationis, maxime cum hic dicatur, quod Dominus fecit in furore suo : furor enim fervens ira est in magnam vindictam. Hoc est ergo quod dicit : « Quomodo obtexit, » hoc est, obtegi permisit ? « In furore suo Dominus filiam Sion, » hoc est, filiam quæ est Sion, Ecclesiam, vel synagogam caligine tantæ tristitiæ, et tantæ confusionis. Thren. iii, 2 : Me minavit : et adduxit in tenebras, et non in lucem.

Et quod dixit, exponit :

« Project de cœlo in terram inclytam projkt cœlo. Israel. » « Inclytus est, ut dicit Eustra- « tius, illustris et clara dignitatis, gene-

<--- Page Split --->

« re, divitiis, et gloria. » De cœlo autem projicitur, quando de cœlesti conversatione, lumine, et ministerio deponitur. Cœlestis conversatio est in virtute, Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. Lumen in veritatis cognitione, Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens. Ministerium autem est in gradu Ecclesiastico, qui de cœlo descendit, Apocalyps. xxi, 2 : Vidi sanctam civitatem novam, descendentem de cœlo. In terram autem projicitur, quando hæc omnia in terrenum affectum commutantur. Ezechiel. xxviii, 17 : In terram projecì te. Incyl tam Israel dicit quondam inclytam, modo confusione plenam. Isa. ix, 2 : Ecce tenebræ operient terram, et caligo populos : super te autem orielur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Tunc inclyta fuit, modo autem confusa sedet in caligine. Isa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.

ror fuit Domini, quod nec loco, nec habitatoribus pepercit. Jerem. vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Et, post pauca, 1. 11 : Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Et, infra, 1. 14 et 13 : Faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fulciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo : et projiciam vos a facie mea. Hoc tota die videmus in Ecclesiis projectis propter malitiam inhabitantium. Psal. lxxvii, 60 : Repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

2. BETH ( )

« Præcipitavit Dominus. » Tangit in speciali primo speciositatis , secundo fortitudinis dejectionem : et hoc est :

« Præcipitavit Dominus, » de alto in imum scilicet, « nec pepercit, » quia misericordiæ indigni fuerunt. Ezech. ix, 5 : Non parcat oculus vester, neque misereamini. « Omnia speciosa Jacob. » Jacob ponitur pro tota synagoga et Ecclesia quantum ad perfectionem operis et virtutis, quia luctator interpretatur. De hoc enim dicitur : Speciosus forma præ filiis hominum 1. Et iterum : Specie tua et pulchritudine tua 2. Et adhuc : Elegit nobis hæreditatem suam : speciem Jacob quam dilexit 3. Hæc autem præcipitata sunt sicut in synagoga, ita in Ecclesia. Joel, i, 19 : Ignis comedit speciosa deserti. Jerem. ix, 10 : Super speciosa deserti assumam planctum. Desertum dicitur ad quod mundus penetrare non

valet. Speciosa autem fuerunt pulchritu-

« re, divitiis, et gloria. » De cœlo autem projicitur, quando de cœlesti conversatione, lumine, et ministerio deponitur. Cœlestis conversatio est in virtute, Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. Lumen in veritatis cognitione, Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens. Ministerium autem est in gradu Ecclesiastico, qui de cœlo descendit, Apocalyps. xxi, 2 : Vidi sanctam civitatem novam, descendentem de cœlo. In terram autem projicitur, quando hæc omnia in terrenum affectum commutantur. Ezechiel. xxviii, 17 : In terram projecì te. Incyl tam Israel dicit quondam inclytam, modo confusione plenam. Isa. ix, 2 : Ecce tenebræ operient terram, et caligo populos : super te autem orielur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Tunc inclyta fuit, modo autem confusa sedet in caligine. Isa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.

« Et non est recordatus scabellum pedum suorum, » ut scilicet saltem loco suo reverentiam exhiberet. In templo enim vel in Ecclesia maxime vestigia suæ majestatis apparent in distributione sanctitatis et sacramentorum. Ezechiel. xlii, 7 : Locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in æternum. Hujus enim recordatus fuit, Exod. ii, 5, quando dixit : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Et, Genes. xxviii, 17 et 16, quando dixit Jacob : Non est hic aliud nisi Domus Dei, et porta cœli. Vere Dominus est in loco isto. Nunc autem ad modum non recordantis se habuit. Cujus causa redditur, II Machab. v, 20 : Locus particeps factus est populi malorum. Et ideo propter malitiam populi projectus est.

« In die furoris sui. » Tantus fu-

<--- Page Split --->

splendor veritatis, et honor conversations.

do virtutis, splendor veritatis, et honor conversationis.

« Destruxit in furore suo munitiones, » hoc est, munimenta, « virginis Juda, » hoc est, Juda confitentis et laudantis, quae virgineam mentem habere debuerat. Munimenta autem sunt arma virtutum, scientiarum, et sacramentorum. Habac. 1, 10: Ipse super omnem munitionem ridebit, diabolus scilicet, et comportabit aggerem, hoc est terrenum affectum, et capiet eam. « Et dejecit in terram, » hoc est, in conculcationem terrenorum. Nahum, 11, 12: Omnes munitiones tuez sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. Quæ autem fuerunt illæ munitiones, subdens determinat: « Polluit, » hoc est, pollutum ostendit, « regnum et principes ejus, » pollutis scilicet operibus ostendendo inquinatum. Isa. 11, 11: Pollutum nolite tangere: exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini. Thren. 11, 13: Recedite, polluti, clamaverunt eis. Hoc enim modo pollutum fuit regnum quantum ad omnes in regno habitantes, paucis exceptis. Unde, Ezechiel. xxi, 23, rex profanus et impius dicitur 1. Tunc de principibus, Isa. 1, 23: Principes tui infideles, socii furum. Hoc autem magis apparet in Ecclesia.

3. CHIMEL (2)

« Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel. » Tangit depositionem fortitudinis. Cornu enim potestatem significat: unde in mitra Episcopi duo cornua sunt, veritatis scilicet in intellectu ad ventilandum errorem, et virtutis in affectu ad ventilandam malitiam. Haec cornua confregit, hoc est, confringi permisit: quoniam veritas errori, virtus

autem cedit malitiae. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Et attende, quod nullum animal cornutum praedativum est, sed simplici pascitur et communi germine, cum tamen cornuti nostri praedones sint, et omnia diripiant. Ezech. xix, 6: Factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare. Hoc autem ideo est, quia non ex naturali pietate, sed in fortitudine propria sibi sumpserunt cornua. Amos, vi, 13 et 14: Convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absynthium. Qui letamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Adhuc attende, quod cornua ad læsionem animalis indurantur, si oleo aliquando non inungantur. Propter quod dicitur, I Reg. xvi, 1: Imple cornu tuum oleo. Pietas enim et misericordia semper cum potestate esse debent: et aliter confringitur cornu. Nec umquam aliquis legitur cornua ferrea assumpsisse nisi pseudopropheta Sedecias 2. Haec ergo dura cornua confringit Dominus. Eccli. xlvii,8: Contrivit cornu ipsorum usque in æternum. Ezechiel. xxxiv, 21: Cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.

« Avertit retrorsum dexteram suam, » in qua virtus erat impugnandi inimicum : et aversa est, quoniam infirma facta est. Et hoc est quod sequitur : « A facie inimici, » hoc est, a præsentia violentiae peccati. Zachar. xi, 17: Brachium ejus ariditate siccabitur, et o cultus deæter ejus tenebrescens obscurabitur. Dexter enim est ad æterna, sinister autem ad temporalia : ad æterna autem totam virtutem perdiderunt.

« Et succendit in Jacob quasi ignem flammæ, » hoc est, succendi permisit, qui ignis significat ignem libidinis et cupiditatis. Isa. 1, 11: Ecce vos omnes

<--- Page Split --->

accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Osee, VII, 4: Omnes adulterantes, quasi clibanus suceensus a coquente. « Devorantis in gyro, » hoc est, omnia bona consumentis. Job, XXXI, 12: Ignis usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans geminina.

4. DALETH (7)

« Tetendit arcum suum. » Tangit hic Domini impugnationem. Arcus autem de longe et de occulto ferit: quia Domini judicium longe peccator recordatur, et de occulto, dum non speratur, percutit. Job, XXIX, 20: Arcus meus in manu mea instaurabitur. Job, XX, 24: Irruet in arcum æreum, peccator scilicet. Hic arcus tenditur, dum continue judicium contra se provocatur. Sapient. v, 22: Ibunt directe emissiones fulgurum: et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Tangit enim peccatores. Job, VI, 4: Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebitit spiritum meum. « Quasi inimicus. » Non enim inimicus est affectu. Sapient. XI, 25: Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Secundum effectum habet se ut inimicus dum punit. Job, XXX, 21: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Psal. XVII, 27: Cum perverso perverteris. Cum enim naturaliter amicus sit, in effectu pervertitur a perverso, et habet se ut inimicus.

nerasti draconem? Isa. LXII, 3 et 6: Salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo. « Et occidit omne quod pulchrum erat visu, » hoc est, quod splendorem mundi prætendebat. Isa. 11, 12 et 17: Dies Domini super omne quod visu pulchrum est.... Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Proverb. XXXI, 30: Fallax gratia, et vana est pulchritudo. « In tabernaculis filiæ Sion, » in quibus multa pulchra erant sicut in Ecclesiasticis personis. Judic. VII, 13: Cum pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit. Jerem. IV, 20: Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meæ. Tabernaculum enim militantium est, et pulchra in tabernaculo armamenta sunt virtutum.

« Effudit quasi ignem indignationem suam. » Ignis dicitur quia consumptivam habebat virtutem. Ezech. XXII, 31 : Effudi super eos indignationem meam, et in igne iræ meæ consumpsi eos.

5. HE (7)

« Factus est Dominus velut inimicus. » Velut dicit, quia etiam quando punit, ut amicus punit, ut corrigat. Thren. III, 33 : Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. Et tangit hic de destructione mœniorum : et hoc est: « Præcipitavit Israel, » ex alto scilicet in casum. Isa. XIV, 11: Detracta est ad inferos superbia tua. Job, XXX, 22: Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Sic Jezabel præcipitata est de turri 1. Jezabel enim fluxus sterquilini interpretatur.

In quo autem præcipitavit, subdit: « Præcipitavit omnia mœnia, » de-

<--- Page Split --->

struendo scilicet ædificia regalia, et ædificia magnorum in civitate. Jerem. lii, 13: Incendit domum Domini et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igne combussit. Hoc videmus factum in Ecclesia, in qua habitacula Domini destructa sunt.

« Dissipavit munitiones, » hoc est, personas munientes populum, sicut viros litteratos, et zelum Domini habentes. Munitiones etiam sunt munimenta virtutum, quae annihilantur et destruuntur. Genes. xlii, 9: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terra venistis. Et post pauca, ibidem, 3: 12: Immunita terrae hujus considerare venistis. I ad Thessal. v, 3: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Qui enim securi sunt, non muniunt, nec habent munitiones, et idcirco deprehenduntur. Judic. xviii, 27 et 28: Urbem incendio tradiderunt, nullo penitus ferente præsidium. Job, xxx, 14: Quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Numer. xiv, 9: Sicut panem, ita eos possumus devorare? Recessit ab eis omne præsidium.

« Et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. » Litteraliter humiliatum vocat ephebio vitio pollutum, eo quod a dignitate conditionis humanæ depositus est. Thren. v, 13: Adolescentibus impudice abusi sunt. Joel, iii, 3: Posuerunt puerum in prostibulo. II Machab. iv, 9: Iniquissimus Jason promittebat centum quinquaginta talenta, si potestati ejus concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere. Humiliatam vero dicit, vel quæ adulterio polluta est, vel quæ illicita defloratione polluta est, si virgo fuit, vel etiam indebito vase non cognita. Thren. iii, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt. Spiritualiter autem humiliati et humiliatæ sunt hypocritæ, qui aliud exhibent, et aliud sunt, quibus tota repletur Ecclesia. Eccli. xix, 23: Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus

plena sunt dolo. II ad Timoth. ii, 3: Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Ad Coloss. ii, 18 et 19: Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, hoc est, non tenens caput Christum. I ad Corinth. xi, 3: Omnis viri caput Christus est.

6. VAV (?)

« Et dissipavit quasi hortum tentorium suum. » Post destructionem munitionum et mceniorum, inducit destructionem templi, et regni, et eorum quæ pertinent ad utrumque, et est sensus litterae, quod dissipavit regnum et sacerdtium quasi esset hortus communis et vilis et infructuosus, et unctione sacra non esset consecratum et sanctificatum. Isa. 1, 8: Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. Tentorium autem vocat regnum, eo quod erat umbraculum quietis omnium eorum qui erant sub ipso,quamdiu per justitiam gubernabatur. Isa. xxxii, 1 et 2: Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Eo modo dicitur regnum et sacerdotium tabernaculum, quia ex utroque procedebant populi defensores et propugnatores. Numer. xxiv, 5: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel ! Eisdem proprietatibus Ecclesia dicitur tentorium, et tabernaculum. Ad ipsam confugimus ut umbra ejus refrigeremur. Psal. lvi, 2: In umbra alarum tuarum sperabo. Isa. xlix, 2: In umbra manus suæ protexit me. Ex ipsa etiam habemus propugnatores contra hostes. Apocal. xxxi, 3: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habebit

<--- Page Split --->

cum eis. De utroque istorum simul dicitur, Isa. iv, 5 et 6: Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. Sed nunc hoc tentorium et tabernaculum dissipatum est quasi esset hortus: dissipatio enim est sepis irruptio et dejectio: sepes enim fuerunt statuta patrum, statuta conciliorum, observationes mandatorum, præsidia Angelorum, custodiae et sollicitudines Prælatorum. Psal. lxxxvii, 41: Destruxisti omnes sepes ejus: posuisti firmamentum ejus fortitudinem. Isa. v, 3: Auferam sepern ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Sicut enim hortus diripitur destructa sepe, ita diripitur Ecclesia sepibus talibus destructis, quia dictum est, Eccli. xxxvi, 27: Ubi non est sepes, diripietur possessio. Comparatur tamen Ecclesia horto: quia ab oriendo dicitur, eo quod omnis generis delectabilia oriuntur in ipso. Eccle. ii, 5: Feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus. In his enim hortis sponsa habitat et deambulat cum dilecto. Cantic. viii, 13: Quæ habitas in hortis, amici auscultant. Et ante, v, 1: Veniat dilectus meus in hortum suum. Et adhuc, ibidem: Veni in hortum meum, soror mea sponsa: messui myrrham meam cum aromatibus meis. Sed dissipatus est pecorinis hominibus et jumentinis intrantibus per eum. Isa. vii, 23: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. « Demolitus est tabernaculum, » hoc est, in minima redegit, ita ut in pulverem redigatur, sicut etiam videmus quod minima scintilla non adhæret in personis Ecclesiasticis. Joel, i, 17: Demolita sunt horrea. Hoc est quod dicitur, Job, xxx, 19: Comparatus sum luto, et assimilatus sum favilla et cineri.

« Oblivioni tradidit Dominus. » Tangit destructionem pertinentium ad sacerdotium et ad regnum, et hoc est:

« Oblivioni tradidit Dominus in Sion

festivitatem, » hoc est, ad modum obliviscentis se habuit: quia ad cor misericordiae non reduxit, ac si numquam instituisset. Ezech. iii, 20: Si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem,... non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit. Indignatur enim multum cor Domini quod malos in corde suo ponat per memoriam. Habac. i, 13: Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Psal. lxxxvii, 6: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt. Job, xvii, 17: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Horum talium festivitas et sabbata non curantur: exterius enim faciunt, et interius diabolo serviunt. Isa. i, 13 et 14: Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias non feram... Calendas vestras, et solennitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta. « Et sabbatum in opprobrium. » Quia ad litteram cum Deo vacare deberent, vacant turpitudinibus et spectaculis. I Machab. i, 41: Dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium. Thren. i, 7: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. « Et in indignationem furoris sui, » supple, tradidit « regem et sacerdotem. » Ad idem refertur, quia sacerdotium regale est: sed rex dicitur regendo subditos, sacerdos vero sacra dans. Thren. iv, 20: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, hoc est, rex unctus, sub quo traximus spiritum, captus est in peccatis nostris. Et in oratione Jeremiæ, v, 16: Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus! Ezech. xxi, 26 et 27: Aufer cidarim, tolle coronam. Cidaris fuit sacerdotis, corona regis. Unde sequitur: Nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam. Corona enim et cidaris posita humilem exaltant, et deposita sublimen humiliant. Et hoc quoniam ad ini-

<--- Page Split --->

quitatem referuntur triplicem, scilicet sanctitatis profanationem, regiminis perversitatem, et morum pollutionem.

7. ZAIN (?)

« Repulit Dominus. » Tangit destructionem altaris : et quia duplex erat altare, dicit repulsionem utriusque, et Sancti sanctorum, et Sanctorum : et hoc est :

« Repulit Dominus altare suum, » quod scilicet erat in atrio et vocabatur altare holocaustorum. In hoc autem repulit, quod nullum ibi exaudivit holocausta offerentem, et ipsum altare destrui præcepti. Isa. xxix, 1 : Væ Ariel, Ariel civilas, quam expugnavit David! Ariel leo Domini interpretatur, vel ara Domini, eo quod leo devoravit sacrificia sibi imposita. Væ autem dicitur, quia maledictioni de cætero addictum est. III Reg. xix, 14 : Allaria tua destruxerunt. Ibi etiam orantes non exaudivit. Isa. 1, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Ita altaria Domini in Ecclesia, quæ sunt corda fidelium, et maxime clericorum et sacerdotum, repulsa sunt. Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Malach. 1, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Numer. xvi, 15 : Ne respicias sacrificia eorum. Propter peccata enim sacerdotum sæpe repelluntur sacrificia offerentium. Job, xlii, 8 : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Psal. lxxxviii, 39 : Tu vero repulisti et despexisti : distulisti Christum tuum.

« Maledixit sanctificationi suæ, » hoc est, Sancto sanctorum, et altari incensorum quod erat in templo, ut etiam scilicet illud destruatur, quod in Ecclesia significat contaminationem clericorum, et

religiosorum. Ezech. ix, 7 : Contaminate domum, et implete atria interfectis. Domus enim contaminatur, quando igne libidinis penetralia Dei intima succenduntur : eo quod ipsi primo contaminaverunt illa per profanationem culpæ : et propter hoc non sunt digna domus : in interioribus enim conservari debent corda sacerdotum, et illi præcipue maledicti sunt, quando in maximis peccatis Deo appropinquare audent. Nihil enim ita abominabile est Domino sicut ignis alienus, hoc est, concupiscentia. Levit. x, 1 et 2 : Posuerunt ignem; et incensum desuper, offerentes coram Domino, ignem alienum, quod eis præceptum non erat. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Ignis enim alienus ignis concupiscentia est carnalis.

« Tradidit in manus inimici muros turrium ejus. » In angulis atrii et in portis turres dicuntur fuisse elevatae, sicut narrat Egesippus, et illæ ab inimicis deprehensæ sunt : et hoc est quod deplangit. Hi autem muri sublimitates virtutum Prælatorum significant. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Sed illæ a diabolo occupatae sunt. Habac. i, 10 : Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Isa. ii, 15 : Dies Domini super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, hoc est, dies vindictæ Domini. « Vocem dederunt in domo Dei, » hostes scilicet et gentiles, « sicut in die solemni. » Cum enim non deberent intrare etiam in atria, ad interiora templi proruperunt, et de hoc idola sua laudaverunt, sicut esset solemnitas idolorum, in locis et in vasis Domini festa idolorum celebrantes, sicut nostri temporis ministri sæpe laudant venerem plusquam Dominum : et plus auditur sonus concupiscentiarum quam sonus laudis divinae. Daniel. v, 3 : Allata sunt vasa aurea et argentea quae asportaverat de templo quod fuerat in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimantes ejus,

<--- Page Split --->

uxoresque et concubinæ illius, et propter hoc non erat mirum si contaminabatur locus. Tales magis sunt monstra quam clerici. Isa. xxxiv, 14 : Ocurrent demonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum : sicut patet in versu sequenti.

8. НЕТИ (7)

« Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion. » Tangit enim hic de dissipatione muri totius civitatis. Propter hoc talia fecerunt, qualia dicta sunt : locus enim immundus est, in quo immundi habitant, et ideo dissipandus. Et hoc est quod dicit : filia enim Sion dicitur intransitive, hoc est, filia quæ est Sion, ut appositiva sit constructio. Et hæc erat filia in divinam formam per leges et Prophetas formata, et muri ejus munimenta legum et Prophetarum. Hunc cogitavit Dominus dissipare, ne de cætero sit defensio malitiis eorum. Quando enim talia ponuntur munimenta sine charitate habitantium, murus sine cæmento est. Ezech. xiii, 10 : Ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Luto linitur carnalium peccatorum cæno. Asque plateis autem est, quando primo temporalia ab Ecclesiis auferuntur, et postea etiam ipsi muri templorum ejiciuntur. Unde sequitur, y. 11 : Dic ad eos,... quod casurus sit.« Tetendit funiculum suum,» hoc est, perpendiculum ut redigatur ad nihilum, ut scilicet secundum mensuram culpæ sit et mensura pœenæ. Isa. xxxiv, 11 : Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. Luc. vi, 38 : Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Propter hoc dicitur, Sophon. ii, 5 : Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! Funiculus enim maris mensura est amaritudinis, quia secundum mensuram culpæ in-

funditur. « Et non avertit manum suam a perditione. » Manum enim percutientem non avertit Dominus nisi per pænitentiam, sicut II Reg. xxiv, 16, dicitur de David postquam pænituit : Cum extendisset manum Angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Ad obstinatos autem non continet manum. Isa. ix, 21 : In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Sed populus non est reversus ad percutientem se.

« Laxitque atemurale. » Antemurale est quod locicule vocatur, fidelis populus, qui æterno luctui præparatur. « Et murus pariter dissipatus est. » Murus enim firmitas sacerdotii et cleri, qui totus dissipatus est tam in majoribus quam in minoribus. Isa. xxvi, 1 : Ponetur in ea murus et atemurale. Jerem. v, 10 : Ascendite muros ejus, et dissipate. Jerem. vi, 5 : Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus. Isa. xxiv, 3 : Dissipatione dissipabitur terra.

9. ТЕТИ (7)

« Defixæ sunt in terra ejus. » Tangit de destructione portarum et eorum qui portas in custodiam acceperant : et hoc est quod dicit. Doctores autem portæ Porfæ. Doctores. sunt tam in synagoga quam in Ecclesia, per quos deberet esse ingressus. Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Sed ista portæ in terram, hoc est, in terrenis affectibus defixæ sunt. Sophon. i, 12 : Visitabo super viros defixos in fæcibus suis. Ita enim in terram sunt defixi, quod erui non possunt. Psal. lxviii, 3 : Infixus sum in limo profundì.

<--- Page Split --->

« Perdidit et contrivit vectes. » Vectes sunt repagula, et significant potestates clavium Ecclesiae, quae sicut dicitur, Exod. xxvi, 26 et seq., et xxvii, 6 et 7, semper in circulis arce 1, hoc est, sapientiae aeternae remanere deberent. Sed nunc perditi sunt per malum meritum, et contriti per incuriam, quia non curantur. Psal. cvi, 16: Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

Quid autem intellexerit per vectes et portas, subdit: « Regem ejus et principes ejus in gentibus, » hoc est, Prælatos majores et minores qui per portas significantur, perdidit in gentilibus civitatibus. Psal. cv, 33 et 36: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Thren. i, 3: Habitavit inter gentes, nec invenit requiem.

« Non est lex, » id est, legis observatio : lex enim a ligando dicitur : et quando non ligat, a significatione nominis cadit. Jerem. n, 20 : Rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. Psal. cxvii, 21 : Maledicti qui declinant a mandatis tuis. « Et Prophetae non invenerunt visionem a Domino, » hoc est, doctores nullum spiritum doctrinae habentes. Isa. xxix, 10 et 11 : Claudet oculos vestros : prophetae et principes vestros, quae vident visiones, operiet. Et erit vob:is visio omnium sicut verba libri signati. Unde Dominus, Matth. xv, 14 : Cæci sunt, et duces cæcorum.

10. 10D (1)

« Sederunt in terra. » Tangit hic personarum depositionem dignarum primo : secundo, miserabilium.

Dicit ergo : « Sederunt in terra, » de sedibus scilicet projecti. Isa. xlvni, 1 : Descende, sede in pulvere. Jona, in, 6 :

Surrexit, rex scilicet, de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. In cinere enim sedet, qui totum se ad terram refert et consternit.

« Conticuerunt senes filiae Sion. » Conticuerunt autem, quia nihil dicere poterant, cum essent culpabiles. I Reg. ii, 9 : Impiì in tenebris conticescent. Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. Isa. xxxviii, 15 : Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Ex quo senes autem tacent, nullus loqui audet. Eccli. xxxii, 4 et 5 : Loquere major natu : decet enim te primum verbum.

« Consperserunt cinere capita sua virgines Jerusalem, » quae præcipue decorem in capillatura quæsierunt. Et significant eos qui virgineas mentes habere deberent, quorum caput mens est : et capillatura descendens, studia pulcherrima, quæ deberent a mente defluere. Sed hæc fœdata sunt pulvere terrenorum et concupiscentiarum. Job, ii, 12 et 13 : Scissis vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum, et sederunt cum eo in terra. « Accinctæ sunt ciliciis, » in signum tardæ pœnitentiæ et tristitiæ quam habebant interius, quæ pœnitentia pœnam habet, sed remedium non habet indulgentiæ. Isa. xxxii, 11 et 12 : Obstupescite, opulentæ, conturbamini, confidentes : exuite vos, et confundemini, accingite lumbos vestros : super ubera plangite. Isa. iii, 24 : Erit pro suavi odore fætor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. « Abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem, » hoc est, virginea mentes eorum qui Deo consecrati sunt, quos omnes videmus vultus declinare ad terram. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare ad terram. Isa. iii, 26 : Desolata in terra sedebit. Isa. viii, 22 : Ad terram intuebi-

<--- Page Split --->

tur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

13. LAMED (2)

11. САРН (1)

« Defecerunt præ lacrymis oculi mei, » præ nimio scilicet fletu. Et tangit dejectionem miserabilium personarum, et in sequenti versu describit miserias earum. Isa. XXXVIII, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Psal. LXVIII, 4 : Defecerunt oculi mei. « Conturbata sunt viscera mea, » hoc est, intima vitalia ex compassione. Psal. vi, 3 et 4 : Conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde. Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus.

« Effusum est in terra jecur meum. » Plato in jecore posuit appetitivam. Unde sensus est : Hi qui deberent mihi esse pro appetitiva, in terram effusi sunt, terrenorum cupiditate oppressi. Joan. III, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Isa. XXIX, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum : et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussilabit. « Super contritione filiæ populi mei, » hoc est, populi mei qui mihi erat pro filia, qui nunc contritus est, hoc est, ad minima tritus. Job, XVI, 13 : Ego ille quondam opulentus repente contritus sum. « Cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. » Nulli enim sexui, et nulli ætati parcebatur : quod Herodiana malitia est, quia nec illis parcunt, qui adhuc lacte simplicis doctrinae indigent. Isa. XII, 18 : Sagittis parvulos interficiént, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

« Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? » Describit miseriam miserabilium personarum. Matres autem dicuntur Prælati, in corde subditos concipientes et formantes. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Eccli. xv, 2 : Obviabit illi quasi mater honorificata. Ab his petunt triticum, refectionem verbi et gratiae, et temporalis subsidii, et etiam Eucharistiae. Psal. CXLVI, 14 : Adipe frumenti satiat te. Deuter. XXXII, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Vinum enim significat potum jucunditatis æternæ. Zachar. IX, 17 : Quid bonum ejus, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ? « Cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, » percussi scilicet ex defectu Doctorum et Prælatorum. Cantic. v, 7 : Percusserunt me, et vulneraverunt me : tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. Cantic. 1, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. « Cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. » Cum enim recurrunt ad intima Prælatorum, mortifera inveniunt consilia et exempla, et forte corruptores, quos matres et formatores habere debuerant. Et hoc significatum est, III Reg. III, 19 : Mortuus est filius hujus mulieris nocte : dormiens quippe oppressit eum.

13. MEM (1)

« Cui comparabo te ? » Tangit hic hujus ignominiae incomparabilitatem, et hoc facit primo in communi : secundo,

<--- Page Split --->

in speciali, ibi, 14: « Prophetae tui viderunt. »

Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

Pecratum contra gratiam, rationem, et naturam.

Dicit ergo: « Cui comparabo te ? » tam in peccato quam in pœena. In peccato quidem: quia cum omne peccatum sit contra gratiam, vel contra rationem, vel contra naturam, tu haec omnia transcendisti provocando te ad malum super omnes. Ezech. xvi, 34: Factum est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit, supple, similis fornietio. Deformis enim actus contra gratiam est, irrationabilis perversitas contra rationem, perversio ordinis naturalis contra naturam : tu autem provocasti me ut faceres plusquam posses. Isa. xvi, 6: Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus.

« Vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? » Non enim in malis exemplum habes. Matth. xi, 16: Cui similem aestimabo generationem istam ? Quasi dicat : Exemplum non habent. Quidam enim peccant ex laetitia, quidam autem ex tristitia : tu autem peccasti ex utroque. Matth. xi, 16i et 17 : Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaqualibus, dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. Unde potest dici illud Eccli. xliv, 20 : Non est inventus similis illi.

« Cui exequabo ? » in quantitate scilicet culpae. Alii enim contra legem scriptam non peccaverunt, nec Prophetas abjecerunt, nec remedium sacramentorum habuerunt. Ezechiel. xvi, 52: Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Justificatae sunt enim a te. Matth. xii, 42: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Et,ibidem, 4:41 : Viri Niniita surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pænitetiam egerunt in prædicatione Jonaæ. Matth. xxi, 43 :

« Et consolabor te, virgo filia Sion ? » Si enim haberet exemplum in peccatis vel mensuram, tunc posset ab aliquo accipere consolationem : sed quia mensuram non posuit, ideo si mensurabitur ad justitiam, consolationem percipere non potuit : modo autem non potest consolari nisi ex infinita misericordia ejus cui nihil est immensum. Ezech. xvi, 36 : Quia effusum est æs tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum. Novi enim semper erant in peccatis. Ezech. xvi, 27 : Dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in vita tua scelerata. Semper enim sunt quidam novi in peccatis, de quibus dicitur, ad Roman. i, 30 : Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum.

« Magna est enim velut mare contritio tua. » Undique enim veniunt fluctus super te, quia omnium malitias exercuisti. Eccli. xxiv, 43: Fluvius meus appropinguavit ad mare. Act. viii, 23: In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Job, vii, 12: Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? hoc est, cínxisti me tanta tribulatione. Jonaæ, ii, 4: Projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

« Quis medebitur tui ? » Nullus nisi ille solus cui nihil impossibile est. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Quasi dicat : Non medici sunt sancti intercessione Dominum placantes, quorum intercessio nihil valeret, nisi infinita Dei misericordia esset. Eccli. xii, 13 : Quis miserebitur incantatori a serpente percusso ? Job, xiv, 4: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?

<--- Page Split --->

In quo autem non sit comparabilis, subjungit :

14. NUN (J)

« Propheta tui viderunt tibi. » Et dicit hic tria, scilicet Pseudoprophetarum imitationem, hostium exsultationem, et hostium a divina virtute confortationem.

Dicit ergo : « Propheta tui, » non mei. Matth. vii, 13 : Attendite a falsis Prophetis. « Viderunt tibi falsa et stulta. » Quod dicit tibi, hoc est, ad voluntalem tuam : quia aliud noluisti. Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt : loquimini nobis placenta. Falsa autem dicit, quia erroribus credebant, et veritati credere noluerunt. II ad Thessal. n, 10 et seq. : Eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent : ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Stulta autem, quia stultissimum est credere quod aliquid iniquum summae placeat æquitati, cum omnia iniqua essent quae Pseudopropheta praedicarent. Jerem. viii, 11 : Sanabant contritionem filia populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax, cum non esset pax. Proverb. xvi, 23 : Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. Ideo dicitur, Osee, ix, 7 : Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, hoc est, illum qui se spiritualem simulat. Negaret enim se Deus, si placeret ei iniquitas. II ad Timoth. n, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet, seipsum negare non potest. Multi enim sunt qui adhuc imitantur tales, qui mendacio potius credunt quam veritati. De quibus dicitur in Psal. iv, 3 : Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?

« Nec aperiebant iniquitatem tuam. » Ad hoc enim studendum est omni Doctor! et Prædicatori, quod peccatori ostendat peccata sua, et periculum. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Unde, Isa. ix, 15, dicitur : Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Cauda enim operit turpitudinem animalis, et ita tales tegunt iniquitatem hominum. Proverb. xvii, 15 : Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. « Ut te ad pænitentiam provocarent. » Quinimo impunitatem promiserunt. Jerem. xxiii, 21 et 22 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.

« Viderunt autem tibi assumptiones falsas. » Bene dicit assumptiones, quia, sicut dicit Augustinus, « nulla falsa doc- « trina est, quæ non aliqua vera inter- « misceat. » Quæ vera a Deo sunt, a quo omnis veritas est. Sed dum spiritu proprio adhuc assumit falsa, pervertit et mentitur. Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. Jerem. xxiii, 31 : Ecce ego ad Prophetas, ait Dominus : qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus. « Et ejectiones, » hoc est, culpas pro quibus ejicientur in captivitatem vel in infernum. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar. Jerem. xv, 1 et 2 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem : et qui ad gladium, ad gladium : et qui ad famem, ad famen : et qui ad captivitatem, ad captivitatem.

<--- Page Split --->

15. SAMECH (D)

« Plauserunt super te manibus. » Tangit hostium derisionem et exsultationem in sequenti versu, et hoc est :

« Plauserunt super te manibus, » non plausu bono, de quo dicitur, Psal. xlvi, 2 : Omnes gentes, plaudite manibus : sed plausu malo, derisionis scilicet et exsultationis de malo tuo. Ezech. xxii, 13 : Complosi manus meas super avaritiam tuam. Ezech. xxi, 12 : Plaude super femur. Et, ibidem, 3. 14 : Percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius infectorum. « Omnes transeuntes per viam. » Munitiones enim tuæ, et terra possessionis tuæ communis via facta est : mali enim spiritus omnes per te transeunt. Isa. 11, 23 : Dixerunt animæ tuæ : Incurvare ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Job, xx, 25 : Vadent, et venient super eum horribiles. « Sibilaverunt, » vocem in derisionem Sibilæres racuentes. Sibilus autem serpentium est : penium quiua serpentini etiam sunt, qui sibilando erident. III Reg. ix, 7 et 8 : Erit Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis. Et domus hæc erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit et sibilabit. « Et moverunt capila sua super filiam Jerusalem, » in signum laetitiae et derisionis. Psal. xxi, 8 : Locuti sunt labiis, et moverunt caput.

« Hæccine est urbs, dicentes, » quasi demonstrando deridentes comparationem miseria ad felicitatem pristinam. Deuter. xxxii, 6 : Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Urbs autem dicitur propter munitiones quas habere deberet. Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostra Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. « [Perfecti decoris, » eo quod omnibus virtutibus abundabat. Ezech. xxviii, 12 et 13 : Tu signaculum

similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum. « Gaudium universæ terræ. » Materia enim gaudii omnium fuit in Ecclesia. Isa. lx, 15 : Ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Hæc autem omnia in derisionem convertit inimicus. I Machab. i, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus.

16. PHE (D)

« Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, » ut aperto ore inclamarent. Isa. lvii, 4 : Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Ejicere enim linguam omnia loqui est, dilatare os, per omnia deridere. Psal. cxxxix, 4 : Acuerunt linguas suas sicut serpentis : venenum aspidum sub labiis eorum. Psal. cviii, 2 : Os peccatoris et os dolosi super me apertum est. « Sibilaverunt. » Jerem. xix, 8 : Ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum : omnis qui præterierit per eam, obstupescei, et sibilabit super universa plaga ejus. « Et fremuerunt dentibus suis, » præ nimio desiderio devorandi. Isa. v, 29 : Frendet, et tenebit prædam : et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et ita facit diabolus ad animam et ad Ecclesiam. Habac. iii, 12 : In fremitu conculcabis terram, et in furore obstupefacies gentes. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescei.

« Et dixerunt : Devorabimus, » absorbendo quidquid dulcedinis fuit in eo, et in ventrem inferni trajecimus. Isa. ix, 11 et 12 : Inimicos ejus in tumultum vertet : Syriam ab oriente, et Philistium ab occidente : et devorabunt Israel toto

<--- Page Split --->

ore. Syria sublimis interpretatur, quae est in Oriente, hoc est, in splendore vitae praesentis. Philisthiim potione cadentes interpretatur, et inferni poenas significat, quas in Occidente mortis peccatores devorant. Job, xviii, 13: Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. « En ista est dies. » Unus demonstrat alteri in derisionem, et dies significat justitiam condemnantem. Ad Ephes. v, 13: Quae arguuntur, a lumine manifestantur. « Quam exspectabamus. » Ex desiderio enim malum hominis daemones exspectant. Psal. lxxxviii, 43: Lætificasti omnes inimicos ejus. Haec exspectatio in insidiis est. Psal. x sec. Hebraeos, 9 et 10: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua : insidiatur ut rapiat pauperem. « Invenimus, » ad praedam scilicet : unde, Isa. x, 10, exsultat nimicus dicens: Invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem. « Vidimus, » ut etiam oculis saitemur poenis eorum. Psal. xxxiv, 2: Euge, euge! viderunt oculi nostri. Isa. lxvi, 24: Egredientur, et videbunt cadavera virorum, quae praevaricati sunt in me.

Isa. xxxi, 2: Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. « Quem praeceperat a diebus antiquis. » Ab antiquo enim ultus est in peccatores. Isa. xxxvii, 26: Ex diebus antiquis ego psalmavi illud : et nunc adduxi.

« Destruxit, » per poenas, « et non pepercit, » per misericordiam liberantem : diu enim exspectaverat et semper monuerat, et converti noluerunt. Ezech. viii, 18: Ergo et ego faciam in furore : non parcer oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. « Et lætiffcavit super te inimicum. » Proverb. ii, 14: Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Lætari tamen in malis inimici perversum est. Proverb. xxiv, 17 et 18: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum : ne forte videat Dominus, et displiceat ei. « Et exaltavit cornu hostium tuorum, » hoc est, exaltari permisit. Daniel. vn, 8: Ecce oculi, quasi oculi hominis, erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Et, infra, §. 21: Adspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis. Sanctos vocat, qui sanctitatem professi fuerant, et per peccatum ceciderant.

17. AIN (J)

18. SADE (J)

« Fecit Dominus quæ cogitavit. » Diu enim cogitavit exspectans pœnitentiam : quia patiens est. Eccli. v, 4: Altissimus est patiens redditor. Isa. xlii, 14: Tacui semper, silui, patiens fui. Augustinus : « An ideo putandus est non videre, « quia tanto videt patientius, quanto sa- « pientius ? » Psal. cv, 23: Dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus. Isa. xiv, 24 et 25: Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit : et quomodo mente tractavi, sic eveniet. « Completit sermonem suum, » scilicet quem locutus est per Prophetas.

« Clamavit cor eorum ad Dominum. » Tangit hic conversionem ad pœnitentiam, dicens qualiter clamat, et ad quem, ibi, §. 20 : « Vide, Domine. » Et propter quid, ibi, §. 21 : « Jacuerunt in terra. »

In primo dicit, quod flebiliter et instanter clamat, ibi, §. 19 : « Consurge, lauda. »

Et hoc est :

« Clamavit cor eorum ad Dominum, » ut ex intimis clamor procederet. Psal. cxviii, 145: Clamavi in toto corde meo,

<--- Page Split --->

exaudi mé, Domine. « Super muros filiae Sion, » supple, qui dissipatus est. Unde in praehabitis, 7. 8, dicitur : Murus pariter dissipatus est. Muri enim Jericho stare non possunt. Josue, vi, 20 : Muri illico corruerunt. Jericho enim defectus interpretatur. Isa. xvi, 7 : His qui latentur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. Lætari in congerie carnalium delectationum, lætari est in muro cocti lateris.

« Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem. » Torrens enim cum impetu, et torrore solis fluit, et vult dicere, quod liquescat calore pœnitentiae, et dimittat habenas lacrymis, et abundanter ploret. I Reg. 1, 7, de Anna : Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Et, ibidem, 7. 10 : Cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum flens largiter. Dicit enim Hieronymus, quod « oratio Dominum ungit, lacryma pun- « git. » Per diem et noctem dicit, ut manifeste et occulte ploret. Manifeste enim læsit proximum, occulte vero peccans læsit seipsum. Jerem. ix, 1 : Plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. « Non des requiem tibi, » a laboribus scilicet pœnitentiae. Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo. Isa. lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei. Apocal. iv, 8 : Requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus.

« Neque taceat pupilla oculi tui. » Pupilla acies oculi est, et purum, ut scilicet tota mentis intentione se videat et deplangat. Psal. xxxviii, 13 : Auribus percìpe lacrymas meas. Poeta :

Interdum lacrymae pondera vocis habent.

Job, xvi, 21 : Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus.

19. СОРН (Р)

« Consurge, lauda in nocte. » Docet quam instanter clamare debeat : et hoc est :

« Consurge, » hoc est, totum simul sursum te age. Isa. lii, 1 et 2 : Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Et, post pauca : Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem : solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Consurgit enim qui intellectu, et affectu, intentione et opere se agit ad cœlestia. Michææ, vii, 8 : Quia cœcidi, consurgam : cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Laudant autem in nocte quando nemo videt, ne pulvere inanis gloriæ oratio sordidetur. Job, xxxiii, 15 et seq. : In visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, supple, adulatores : tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina : ut avertat hominem ab his quæ facit. Vel, « lauda in nocte, » hoc est, de nocte, hoc est, de adversitate. Psal. xii, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Job, 1, 21 : Dominus dedit, Dominus abstulit : sicut Domino placuit, ita factum est : sit nomen Domini benedictum. « In principio vigiliarum, » supple, consurge. Quatuor enim sunt vigiliæ noctis, conticinium, intempestum, gallicinium, et antelucanum. Marc. xii, 35 et 36 : Vigilate : nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane : ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Significant autem quatuor ætates, scilicet adolescentiam, juventutem, virilem, et

<--- Page Split --->

senectutem. Et a principio usque in finem vigilare debemus. Psal. lxx, 17 et 18 : Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me. Thren. III, 27 : Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.

« Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, » in confessione scilicet. Aqua simplex liquor nec substantiam, nec odorem relinquit in vase unde effunditur : et sic peccatum debet effundi, ut nihil ejus in corde remaneat per delectationem. Psal. xii, 5 : Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, hoc est, delectationes in quibus fuit anima mea. Retinentes enim saporem peccati et imaginem, sunt de quibus dicitur, Ezech. xvi, 17 : Fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Dicit enim Hieronymus, quod « non « licet intueri, quæ non licet concupisce- « re. » Isa. I, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Jerem. iv, 14 : Leva a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ? Ante conspectum Domini effundit, qui judicio Dei supponit se ante sacerdotem qui vicarius est. Psal. xxxvii, 10 : Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Proverb. xxvii, 13 : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur.

Ecclesiae nutriendi et fovendi, pro quibus Prælati orare tenentur. Joan. xvii, 9 : Ego pro eis rogo : non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. « Qui fame pereunt, » spirituali et corporali alimento destituti. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Job, xxxviii, 41 : Pulli ejus clamant ad Deum vagientes, eo quod non habeant cibos. « In capite omnium compitorum. » Compita sunt viae in quibus peditantes multi conveniunt, quas necesse est latas esse, et significant vias quæ ducunt ad mortem. Matth. vii, 13 : Lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem : et multi sunt qui intrant per eam. Capita harum viarum sunt initia peccatorum. Nahum, iii, 10 : Parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum. Isa. li, 20 : Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut orix illaqueatus : pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

20. RES (7)

« Leva ad Dominum manus tuas, » in opere scilicet satisfactionis, ut totum scilicet te in cœlum extendas. I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione. II Paralip. vi, 13 et 14 : Salomon, palmis in cœlum levatis, ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo et in terra. Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. « Pro anima parvulorum tuorum. » Parvuli sunt simplices in sinu

« Vide, Domine. » Tangit ad quem orat, et petit quod oculis misericordiae respiciat : et hoc est :

« Vide, Domine et considera, » distinguendo per differentias dolorem meum. Daniel. ix, 18 : Aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram. Sic respexit Petrum, et egressus Petrus flevit amare 1. Sic vidit Agar quando exaudivit eam pro parvo filio 2. Sic vidit Abraham filium immolantem in monte visionis, qui appellavit nomen

<--- Page Split --->

loci illius, Dominus videt1. « Quem vindemiaveris ita, » scilicet quod omne gaudium a me remotum est, quod per vineam significatur. Job, xv, 33 : Lædctur quasi vinea in primo flore botrus ejus. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam. Job, xv, 30 : Ramos ejus arefaciet flamma.

« Ergone comedent mulieres fructum suum? Ad litteram enim proprios filios coacti sunt comedere. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei. Hoc specialiter implent mali Prælati, qui matres esse deberent, qui dum necessaria vitæ subditis auferunt, subditos tamquam filios devorant, ut Medea. Matth. xxiii, 14 : Comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Domos viduarum, familiæ Ecclesiæ sunt. Deuteron. xxviii, 57 : Comedunt liberos suos clam propter rerum omnium penuriam. « Parvulos ad mensuram palmæ, » hoc est, recenter natos, et quasi de ventre exortos, sicut Michael Ephesius de lamiiis dicit, quæ habitant in Lydia, quoniam de-

adembria daemonia devorabant. daemonia devorare 2. Sic quidam teneros adhuc in fide devorant, infirmitatibus eorum non condescendentes, sed potius in deliciis expendentes viscera pauperum. Deuteron. xxviii, 56 et 57 : Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritatem nimiam, invidebit viro suo qui cubat in sinu illius, super filii et filiæ carnibus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. In tali enim teneritudine videmus vivere Prælatos de præda subditorum.

« Si occiditur in sanctuario Domini, » in quo quilibet defensionem habere debuit, « Sacerdos et Propheta, » qui speciali debebant gaudere privilegio. Psal.

civ, 13 : Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Hos peccato mortuos videmus in sanctuario Ecclesiæ. Hoc significatum est, Levit. x, 1 et 2, ubi dicitur, quod Nadab et Abiu in conspectu Domini in sanctuario mortui sunt igne alieno. Ezech. ix, 6 : A sanctuario meo incipite.

21. sin ( 2 2 )

« Jacuerunt in terra, » prostrati scilicet in terra. In terra jacere spiritualiter est terrenis inhiare : illi enim jacent sicut cadavera, hoc est, vermibus cadentia. Numer. xiv, 32 : Vestra cadavera jacebunt in solitudine. « Fortis, » qui se defendere non potest. Amos, II, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. « Puer, » qui non tantum ætate, sed defectione sensus puer est. I ad Corinth. xiv, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. « Et senex, » qui malitia consumpsit dies suos. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua. Isa. lxv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

« Virgines meæ, » hoc est, illi qui virgineas mentes habere debebant, et infatuati sunt. Eccli. xxvi, 13 : In filia non avertente se, firma custodiam : ne inventa occasione utatur se. « Et juvenes mei, » qui robustæ sunt ætatis, et crescentis virtutis, qui robur convertunt ad peccatum. Isa. xl, 30 : Deficient puri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. « Ceciderunt in gladio, » hostis scilicet vel diaboli. Osee, xiv, 1 : In gladio pereant : parvuli eorum elidantur, et fætæ ejus discindantur.

« Interfecti in die furoris tui. » Nunc enim in gladio suo duro grandi et forti

<--- Page Split --->

visitavit Dominus, sicut dicitur, Isa. xxvii, 1 1. Unde et hostis gloriatur, Juditb, vi, 4 : Gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. « Percussisti, » tua quidem fortitudine, sed eorum ministerio. Proverb. xix, 29 : Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. « Nec miserus es, » misericordia scilicet liberante. Jacob. ii, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.

22. THAU ( 1 )

Vocasti quasi ad diem solemnem. » Ad solemnitatem enim multi veniunt et gaudentes, et ita inimici populi Dei undique fluxerunt gaudentes de interfectione. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Unde celebrabant dies interfectionis talium. Isa. xxxiv, 6 : Victima Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. Dies enim victime, dies solemnis est : Bosra autem

munita, significat munitos in peccatis : Edom autem sanguinea, peccata carnis et sanguinis. « Qui terrerent me de circuitu. » De facili terretur peccator : quia nequitia timida est, ut dicitur, Levit. xxvi, 36 : Terrebit eos sonitus folii volantis. De circuitu autem dicitur, ut dicit Gregorius, quia « supra judex con- « demnans, infra infernus hians, intra « conscientia urens, extra mundus ar- « dens, a sinistris peccata accusantia, a « dextris infinita daemonia. » Isa. xxix, 3 : Circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.

« Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret. » Amos, n, 14 : Peribit fuga a veloce. Psal. cxxxviii, 7 : Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? « Et relinqueretur, » a tanta cæde. Exod. xiv, 28 : Nec unus quidem superfuit ex eis. « Quos educavi, » in disciplina : « et entutrivi, » pabulo temporali et spirituali. Isa. i, 2 : Filios entutrivi et exaltavi. « Inimicus meus consumpsit eos. » Propter peccata scilicet quibus eversi sunt a me. Deuter. xxxii, 24 : Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo.

CAPUT III.

Querimonia, sensus spei et patieutie, confessio, deprecatio.

ALEPH. 1. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

ALEPH. 2. Me minavit : et adduxit in tenebras, et non in lucem.

<--- Page Split --->

ALEPH. 3. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. BETH. 4. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. BETH. 5. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore. BETH. 6. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. GHIMEL. 7. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar : aggravavit compedem meum. GHIMEL. 8. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. GHIMEL. 9. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. DALETH. 10. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis. DALETH. 11. Semitas meas subvertit, et confregit me : posuit me desolatum. DALETH. 12. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. HE. 13. Misit in?renibus meis filias pharetre suæ. HE. 14. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. HE. 15. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. VAU. 16. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. VAU. 17. Et repulsa est a pace anima mea : oblitus sum bonorum. VAU. 18. Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.

<--- Page Split --->

ZAIN. 19. Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absynthii et fellis.

ZAIN. 20. Memoria memor ero, et tabescet in ne anima mea.

ZAIN. 21. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.

HETH. 22. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.

HETH. 23. Novi diluculo, multa est fides tua.

HETH. 24. Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum.

THETH. 25. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quaerenti illum.

THETH. 26. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.

THETH. 27. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.

IOD. 28. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.

IOD. 29. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.

IOD. 30. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.

CAPH. 31. Quia non repellet in sempiternum Dominus.

CAPH. 32. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.

CAPH. 33. Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum,

LAMED. 34. Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae :

<--- Page Split --->

LAMED. 35. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi :

LAMED. 36. Ut perverteret hominem in judicio suo : Dominus ignoravit.

MEM. 37. Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente 1?

MEM. 38. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?

MEM. 39. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?

NUN. 40. Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.

NUN. 41. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos.

NUN. 42. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus : idcirco tu inexorabilis es.

SAMECH. 43. Operuisti in furore, et percussisti nos : occidisti, nec pepercisti.

SAMECH. 44. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.

SAMECH. 45. Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.

PHE. 46. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.

PHE. 47. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.

PHE. 48. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.

AIN. 49. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.

AIN. 50. Donec respiceret et videret Dominus de cœlis.

<--- Page Split --->

AIN. 51. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.

SADE. 52. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.

SADE. 53. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

SADE. 54. Inundaverunt aquae super caput meum : dixi : Perii.

COPH. 55. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.

COPH. 56. Vocem meam audisti : ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.

COPH. 57. Appropinquasti in die quando invocavi te : dixisti : Ne timeas.

RES. 58. Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.

RES. 59. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.

RES. 60. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.

SIN. 61. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.

SIN. 62. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.

SIN. 63. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide : ego sum psalmus eorum.

THAU. 64. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.

THAU. 65. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.

THAU. 66. Persequeris in furore, et conteres eos sub cœlis, Domine.

<--- Page Split --->

Dicit ergo :

IN CAPUT III THRENORUM

ALEPH ( )

COMMENTARIUS.

« Ego vir videns paupertatem meam. » Hic describit lamenti materiam secundum differentias penea pcnientis: et propter hoc dividitur in tres partes, in quarum prima inclinat ad timorem et spem, quae sunt duae mole inter quas conteritur pcnientes. In secunda autem ex his docet pcnitere, ibi, y. 40 : « Scrutemur vias nostras. » Quia autem pœenitere supra vires hominis est, in tertia invocationem docet nominis Domini, ut in pœenitentia confortet, ibi, y. 53 : « Invocavi nomen tuum. »

In prima duo sunt, inclinatio ad timorem, et crectio ad spem, ibi, y. 19 : « Recordare paupertatis. »

Prima adhuc in duas dividitur. Primo enim ponit considerationes pœenarum : secundo, crudelitatem hostis, quae maxime timenda est, ibi, y. 10 : « Ursus insidians. »

Consideratio pœenarum duplex : ex parte scilicet punientis, et ex parte ejus qui vim passus est, ibi, y. 4 : « Vetustam fecit pellem meam. »

In primo tria dicit, scilicet sui status recognitionem, sui dejectionem, et in pœenis attritionem.

« Ego vir videns paupertatem meam, » supple, sum. Ego discretionem notat, ac si dicat: Ego dum essem in culpa, non vidi paupertatem meam, quam etiam sancti in me viderunt. Glossa : « Oculos « quos culpa claudit, pœeni aperit. » Apocal. iii, 17 : Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius ego : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Homo enim in culpa non videt seipsum : unde, Apocal. iii, 18, præcipitur : Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Collyrium autem ex fellibus componitur, quæ amaritudinem fellitam pœenitentiæ significant.

« Vir. » Viri enim est pœenas pœenitentiae sustinere, quemadmodum Christus sustinuit pœenas nostras, qui principaliter vir fuit. Ad Ephes. iv, 13 : Occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Propter hoc de muliere laudabili dicitur, II Machab. vii, 20 : Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna, quæ præeuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat. Et, post pauca, y. .21 : Repleta sapientia, et fæminee cogitationi masculinum animum inserens. Poeta :

Indue mente virum, Macedo puer,arma capesce.

Est autem notandum, quod quælibet littera hic triplicatur, eo quod istae clausulae per tria dividuntur, et quælibet clausura ab una et eadem incepit littera secundum legem dictaminis. Interpretationes autem litterarum facile est adaptare cuilibet.

Et Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorifcentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum.

« Videns. » Quod licet præsentis participium, tamen formatur a præterito imperfecto, ut notetur quod visio ad præsens finita non est. Displicentia enim pœenitentis qui videt se, finiri non debet. Psal.

<--- Page Split --->

XLIX, 21: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Dionysius in epistola ad Titum: « Primum bonum quod datur ho- « mini ex respectu ad lumen, visio sui ip- « sius. » Jerem. n, 23: Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Bernardus: « Multi multa sciunt, et seipsos nesciunt: « alios inspiciunt, et seipsos negligunt. »

« Paupertatem meam. » Augustinus : « Pauper est non sufficiens sibi. » Paupertas autem omnis hominis est destitutio naturae per peccatum. Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute meam. Tob. iv, 23: Pauperem vitam gerimus : et tam pauperem propter quam Christum pauperem effici oportebat. II ad Corinth. viii, 8: Sicitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Psal. xxx, 11: Infirmata est in paupertate virtus mea. Haec visio valet ad humilitatem.

« In virgam indignationis ejus, » hoc est, in verbere virgæ quæ indignatione me percussit : et propositio notat causam inductivam : non enim se vidisset in paupertate, nisi virga coactus esset. Isa. xxvi, 16: In angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Psal. lxxxii, 17: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Indignatio autem signum iræ est per aversionem vultus. Psal. xxix, 6: Quoniam ira in indignatione ejus. Et quia virga ostendit homini seipsum, propter hoc consolatoria est. Ovidius :

Aliquisque malo fuit usus in illo.

Psal. xxii, 4: Virga tua, et baculus tuus : ipsa me consolata sunt. Et bene virga qua etiam oportuit cædi Redemptorem. Isa. lii, 8: Propter scelus populi mei percussi eum.

2. ALEPH (X)

« Me minavit : et adduxit in tenebras. » Minari est violenter tractorum, vel impulsorum, adduci autem voluntarie sequentium. Et nota, quod pœnitentes primo verbere coguntur, et postea voluntarie sequuntur. Minavit ergo verbere, adduxit consolationis spe. Quæ duo notat Apostolus, II ad Corinth. xii, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Nec vero in infirmitate libenter gloriatur in quantum infirmitas est, sed in quantum consolatoria est : infirmitate enim minatur quasi stimulo, sed consolatione trahitur. Luc. xiv, 23 : Compelle intrare. Act. ix, 3 : Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Jerem. xlvi, 20 : Stimulator ab Aquilone veniet ei, hoc est, a consideratione peccatorum. « In tenebras, » hoc est, pœnitentiæ obscuritatem, in quibus tenebris sedet pœnitens. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Psal. cxxxviii, 11 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebre tuæ erunt sicut meridies. « Et non in lucem, » cœnulentam hujus sæculi, quæ prosperitatem significat in peccatis, a qua pœnitens oculos avertit. Job, xxxi, 26 et 27 : Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare : et letatum est in abscondito cor meum, supple, male mihi accidat. Isa. xvi, 3 : Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, hoc est, in clara luce prosperitatis hujus mundi. Psal. lv, 4 : Ab altitudine diei timebo.

3. ALEPH (X)

« Tantum in me vertit et convertit

<--- Page Split --->

captivitatis, in quo etiam continetur exclusio orationis, et arctatio libertatis.

Et hoc est :

« Circumædificavit adversum me, » obsidiones scilicet, quibus me impugnaret. Ezech. iv, 2 : Ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Obsidio est per dæmones, munitiones vitiorum firmitates, agger comportatus divitiae terrenorum et cupiditates, castra mundi spectacula, arietes tyrannorum impulsus, quibus impugnatur Ecclesia et fidelis anima. « Ut non egrediar, » ad libertatem scilicet filiorum Dei : sic enim capti sunt peccatores, quod de laqueis egredi libere non possunt. III Reg. xv, 17 : Ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi. Rama interpretatur excelsa, et significat ædificium diaboli, qui tentatis præcludit libertatem ne egredi vel ingredi possint vias virtutum. Jerem. xxxvi, 5 : Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.

« Aggravavit compedem meum. » Compedes sunt ferra, vel ligna quibus pedes constringuntur : pedes autem sunt intellectus et affectus, errore quidem as- tringitur intellectus, libidine autem af- fectus. Unde, Psal. cxliv, 7 : Dominus solvit compeditos. Item, Psal. lxxviii, 11 : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.

3. BETH ( )

« Ædificavit in gyro meo, » ut scilicet nusquam pateat locus evadendi. Job,xix, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. In gyro enim obsidet, qui ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Meridie tentationes parat, ab Oriente per fomitem, ab Occidente per mortis timorem, ab Aquilone per tentationis obscuritatem, a Meridie per temporalium prosperitatem undique insidiatur. Luc. xix, 43 : Circumdabunt te inimici tui vallo.

Et hoc est quod sequitur :

« Et circumdedit me felle et labore, » felle in amaritudine cordis, labore in opere satisfactionis. De primo, Act. viii, 23 : In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. De secundo, di- citur in Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo.

6. BETH ( )

« In tenebrosis collocavit me, » hoc est, per peccatum collocatione dignum fecit, ut mitteret in tenebras exteriores. Psal. cxlii, 3 : Collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. Matth. xiii, 13 : Mit tile eum in tenebras exteriores. « Quasi mortuos sempiternos. » Sempí- terna enim morte dignus fuerat qui peccavit. Psal. lxxxvii, 6 : Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius.

7 GHIMEL ( )

« Circumædificavit. » Tangit malum

8. GHIMEL ( )

« Sed et cum clamavero, et rogavero. » Clamare notat intensionem devotionis, rogare autem formationem precis. « Exclusit orationem meam, » ab auribus suis, quia indigni sunt exauditione. Isa. i, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Jacob. iv, 3 : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.

<--- Page Split --->

9. GHIMEL ( 1 )

11. DALETH ( 7 )

Peccata lapidibus comparar tur.

« Conclusit vias meas lapidibus quadris. » Quadri lapides sunt quadrata peccata, scilicet consensu, voluntate, opere et delectatione ligante ad peccatum, et sunt isti lapides frigidi et graves, frigidi per defectum charitatis, graves autem per pondus iniquitatis. Josue, x, 18: Volvite saxa ingentia ad os spelunce, et ponite viros industrios qui clausos custodiant.

« Semitas meas subvertit. » Semita dicitur via cordis ad vitium, ad quod facilius inclinatur. Job, xix, 8: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit. Subvertere autem semitas est declinare eas ad iter non rectum, quod frequenter facit diabolus. Prov. xiv, 12: Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

« Semitas meas subvertit. » Semitæ illæ sunt viæ rectæ quas subvertit diabolus. Proverb. v, 11 et 12: Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Ad Galat. iii, 1 : O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati ?

« Et confregit me. » Confringitur qui deprimitur, et viribus destituitur, sicut diabolus suos confringit. Isa. xxxviii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.

« Posuit me desolatam, » hoc est, a Deo et Angelis derelictam. Isa. iii, 26 : Morebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.

12. DALETH ( 7 )

10. DALETH ( 7 )

« Ursus insidians factus est mihi. » Per metaphoram describit crudelitatem hostis, describens etiam nocumentum quod intulit. Dicitur autem ursus qui mel sequitur, propter prædæ cupiditatem. Osee, xiii, 8 : Occurram eis quasi ursa, raptis catulis: et dirumpam interiora jecoris eorum. Talis est diabolus qui semper reputat quod sui fœtus accipiantur, quando animæ convertuntur.

« Leo in abscondito. » Leo dicitur propter crudelitatem. I Petr. v, 8 : Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.

« Tetendit arcum suum. » Arcus judicium Dei est, vel Scriptura, ut ante diarcus ximus, vel insidiae diaboli, quod litteravel srea, ve lius est. Psal. vii, 13 et 14 : Arcum diea suum tetendit, et paravit illum. Et in eo paravit vasa mortis : sagittas suas ardentibus effecit.

« Et posuit me quasi signum ad sagittam. » In quod signum scilicet intendat omnis sagittans. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Job, vi, 4 : Sagitta Domini in me sunt, quarum indignatio ebitit spiritum meum.

13. HE ( 7 )

« Misit in renibus meis filias pharetræ suæ. » Renes loca delectationum

<--- Page Split --->

sunt. Missilia autem infixa in renibus ab hoste, sunt libidines incensae in renibus. Vel etiam, « Deus aculeos pœenarum mit- « tens in delectationes, dum voluptatem « trahit in dolorem, ut dicit Gregorius, « filias pharetrae mittit in renes. » Psal. cxxvi, 4 : Sicut sagitte in manu potentis, ita filii excussorum. Filii excussorum sunt sagitte militum fortiter excussae ab arcu, et profunde infixae.

« Inebriavit me absynthio, » quod licet amarissimum sit, tamen stomachum confortat, et choleram destruit. Proverb. v, 4 : Novissima illius amara quasi absynthium, acuta, scilicet lingua ejus, quasi gladius biceps. Jerem. ix, 15 : Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis.

16. VAU ( 7 )

14. HE ( 7 )

« Factus sum in derisum omni populo meo. » Deridentur enim a populo Dei qui consilium Prophetarum non sunt secuti. Et vice versa sancti deridentur a peccatotrii deriribus, quia temporalibus despectis quae videntur, quaerunt ea quae non videntur. Jerem. xx, 7 : Factus sum in derisum tota die, omnes subsannabunt me. Psal. xliii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsamnationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. « Canticum eorum tota die. » Peccatores enim eliam cantiones de justis faciunt, ut eos derisioni etiam aliorum exponant. Job, xxx, 9 : Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Psal. lxviii, 13 : In me psallebant qui bibebant vinum.

« Confregit ad numerum dentes meos. » Numerus dentium est secundum naturam triginta duo, vel viginti octo. Et vult dicere, quod ad numerum omnes illos confregit, ita quod nec cibum masticare valeret. Significant autem dentes Doctores, qui quasi nutrices parvuslis discipulis cibum spiritualem exponendo masticant. Cantic. iv, 2 : Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Thren. iv, 7 : Dentes ejus nitidiores lacte, propter vitae scilicet honestatem, sed confracti sunt per ignorantiam et vitae turpitudinem. Isa. xxix, 14 : Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.

« Cibavit me cinere, » hoc est, humilitate vitalis meae. Psal. ci, 10 : Cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.

15. HE ( 7 )

17. VAU ( 7 )

« Replevit me amaritudinibus, » pœenarum scilicet loco delectationum. Act. viii, 23 : In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Exod. i, 13 et 14 : Affligebant illudentes eis, atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum.

« Et repulsa est anima mea, » a delecatilibus scilicet : quia nihil delectabilium habeo. Psal. xxxvii, 8 : Anima mea 1 impleta est illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Et hoc est quod sequitur :

4 Vulgata habet, Psal. ci, 10 : Lumbi mei im-

pleti sunt illusionibus, etc.

<--- Page Split --->

« Oblitus sum bonorum. » Job, XXXII, 20 : Abominabilis ei sit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. Ex peccato enim fit, quod dulcedo spiritualis alimoniae in tædium convertitur et abominationem. Tales fuerunt illi, de quibus, Numer. xi, 6 : Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man. Et Numer. xxi, 5 : Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

18. VAV (?)

« Et dixi : Periit finis meus, » hoc est, periisse videtur finis quem exspectabam a Domino. Et hoc est quod sequitur : « Et spes mea a Domino : » et est vox desperantis populi. IV Reg. vi, 33 : Quid amplius exspectabo a Domino ? Genes. iv, 13 : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Et hoc verum esset si non esset misericordia Dei : unde licet tenebræ sunt in nobis peccatorum, tamen ex misericordia speramus consolationem. Utrumque enim tangit beatus Job, xxiii, 16 et 17 : Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

Unde sequitur :

19. ZAIN (?)

7 : Reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in diversorio. Et hoc fuit in ortu. In processu autem dicitur, Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. In exitu vero in persona sua dicit : Nudus egressus sum ex utero matris meæ, et nudus reverter illuc 1. I ad Timoth. vi, 7 : Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

« Et transgressionis meæ. » Malinim minus puniuntur quam meruerunt, Christus autem præter merita, et Sancti preterit frequentur ultra quam meruerunt. Luc. rix, 30 : Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Job, xix, 6 : Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinzerit. Job, vi, 2 et 3 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Quasi arena maris hæc gravior appareret : unde et verba mea dolore sunt plena.

« Et absynthii, » quod scilicet in cruce bibit, et quod Sancti in multis pœnis biberunt. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Jerem. xxiii, 13 : Ecce ego cibabo eos absynthio, et potabo eos felle. Et hoc est quod sequitur : « Et fellis. » Marc. xv, 23 : Dabant ei bibere myrrhatum vinum. Psal. lxxvii, 22 : Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Paupertas Christi in ortu, in processu, et in exitu.

« Recordare paupertatis. » Et incipit hic elevari ad spem : unde dicit in persona sui, et in persona Sanctorum, et Christi : « Recordare paupertatis, » quia omni ope destitutus sum. Tob. iv, 23 : Pauperem vitam gerimus. Luc. ii,

20. ZAIN (?)

« Memoria memor ero, » hoc est, continue memor ero, hoc est, numquam de-

<--- Page Split --->

bet recedere a cordibus nostris. Bernardus : « Super omnia te mihi reddit ama- « bilem calix quem bibisti, opus nostra « redemptionis. » Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Eecli. xxix, 20 : Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. « Et tabescet in me anima mea, » hoc est, animalitas, et delectatio animalitatis. Psal. cxviii, 139 : Tabescere me fecit zelus meus.

21. ZAIN (7)

Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

23. HETH (7)

« Novi diluculo. » Vox Domini est ad populum conversum, et est vox consolationis : et quod dicit, « novi, » id est, quod mea notitia approbavi. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Exod. xxxiii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. « Diluculo » post tenebras, jam luce fidei in te oriente. Ad Roman. xiii, 12 : Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Proverb. xi, 27 : Bene consurgit diluculo qui quaerit bona. Eecli. xxxix, 6 : Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.

« Hæc recolens. » Responsio est populi recolentis misericordias Domini, et hoc est, quod dicit :

« Hæc recolens in corde meo, in Deo sperabo, » ex miserationibus Domini, non ex meis meritis spem concipiens. Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus. Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.

22. HETH (7)

« Multa est fides tua. » Jam enim non Fidei commendatio. est infirma, et informis et mortua, sed per dilectionem multa proferens opera. Ad Galat. v, 6 : Fides per charitatem operatur. Joan. xv, 5 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Per charitatem, autem fideles manent in Christo. Matth. xv, 28 : O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis. Luc. vii, 30 : Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

« Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti. » Regnoscit in se misericordiam : quia non in toto consumptus est, sed reservatus ad consolationem, purgandus quidem, sed non finaliter damnatus. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. « Quia non defecerunt miserationes ejus. » Jacob. n, 13 : Superexaltat misericordia judicium. Habac. iii, 2 :

24. HETH (7)

« Pars mea Dominus, dixit anima mea. » Responsio populi est ad consolantem Dominum : tamen non aestimat illam consolationem, quia omni terrena hæreditate postposita, solum illum pro parte hæreditatis sibi dari optat. Numer. xvii, 20 : In terra eorum nihil posside-

<--- Page Split --->

bitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israel. Psal. xv, 3 : Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei.

« Propterea exspectabunt eum. » Non enim in præsenti quiete habetur, sed in futuro. Ad Philip. m, 20 : Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum. Proverb. xvii, 8 : Gemma gratissima, exspectatio præstolaniis. Habac. ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet.

23. TETH ( 1 )

26. TETH ( 1 )

« Bonum est præstolari cum silentio salutare Domini, » ut scilicet nihil contradicatur sermonibus ejus. Apocal. viii, 1 : Factum est silentium in cælo, quasi media hora. Propter hoc institutum est ut Evangelium cum silentio audiatur. Isa. lviii, 13 et 14 : Si non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine.

« Bonus est Dominus sperantibus in eum. » Conceptam consolationem jam aliis prædicat, et in sequenti versu instruit qualiter exspectetur.

27. TETH ( 1 )

Dicit ergo : Bonus est Dominus sperantibus in eum. » Dulciter enim venientem suscipit, et omnia delicta dimittit, et optima multa gratis tribuit. Luc. xv, 20 et 22 : Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est : et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum... Dicit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, etc. Psal. lxxii, 1 : Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! « Sperantibus in eum. » Eccli. n, 9 : Qui timetis Dominum, sperare in illum : et in oblectationem veniet vobis misericordia. Proverb. xxvii, 25 : Qui sperat in Domino, salvabitur. « Animæ quærenti illum. » Quærenti, dico, intellectu et affectu, et intentione et opere. Isa. xxi, 12 : Si quæritis, quærite : convertimini, et venite. Matth. vii, 7 : Quærite, et invenietis. Isa. lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest. Psal. civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper.

« Bonum est viro, » viriliter scilicet agenti, « cum portaverit jugum, » obedientiae Domini, « ab adolescentia sua : » tunc enim ex antiqua bona consuetudine leve est portare. Proverb. xxi, 6 : Proverbium est : Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ipsa. Psal. lxx, 17 : Deus docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

28. 10D ( 1 )

« Sedebit solitarius, et tacebit. » Instruit hic qualiter Dominus exspectetur, prudenter, humiliter, et patienter. Prudenter, quia sedebit solitarius, a consortio peccatorum sequestratus. Jerem. xv, 17 : Gloriatus sum a facie manus tuæ : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Tob. i, 3 et 6 : Solus fugiebat consortia omnium : sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini. « Et

<--- Page Split --->

tacebit, » ne lingua labatur. Isa. vii, 4 : Vide ut sileas. Isa. xxx, 15 : In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Tacebit etiam patientia adversariis non contradicens. Exod. xiv, 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Psal. xxxvii, 2 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. « Quia levavit se supra se, » spiritualiter scilicet ad Dominum se extendens, quod fit per humilitatem. Prov. xxix, 23 : Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

29. 10D (1)

« Ponet in pulvere os suum, » toto corpore se prosternens, et pulverem se recognoscens. Genes. xliii, 26 : Adoraverunt proni in terram. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus. Job, vii, 21 : Ecce nunc in pulvere dormiam.

« Si forte sit spes. » Forte eventum liberi arbitrii notat, quia certitudo est in Domino. Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Eccli. ii, 11 : Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.

30. 10D (1)

« Dabit percutienti se maxillam, » exemplum patientiae a Christo recipiens. Isa. l, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus : faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Mich. v, i : In virga percutient maxillam judicis Israel. Matth. v, 39 : Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram.

« Saturabitur opprobriis. » Opprobria enim quæ sustinentur, in saturitatem gratiae convertuntur. Luc. i, 53 : Esurientes implevit bonis. I Reg. ii, 5 : Famelici saturati sunt. Hoc enim esse non posset nisi ipsa fames esset saturata.

31. САРН (2)

« Quia non repellet in sempiternum Dominus. » Ad horam enim repellere potest Sanctos, sed non in sempiternum. Isa. liv, 7 : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magis congregabo te. In Psal. xxix, 6, ubi nos habemus, Quoniam ira in indignatione ejus, veritas Hebraica in translatione Hieronymi habet, « Ad momentum in- « dignatio ejus. » Isa. liv, 8 : In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.

32. САРН (2)

« Quia si abjecit, et miserebitur. » Abjecit ad tempus tribulationibus exponendo, miserebitur autem in æternum salvando. De primo, dicitur in Psal. xliii, 11 : Aventisti nos retrorsum post inimicos nostros. Isa. ii, 6 : Projecisti enim popultum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim. De secundo dicitur, Isa. lxv, 16 : Oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis nostris. Tanta enim est misericordia, quod nihil videtur quod passi sumus. « Secundum multitudinem miserationum suarum. » II Reg. xxiv, 14 : Melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt). In oratione Manassæ : Indignum

<--- Page Split --->

salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

33. САРН ( )

« Non enim humiliavit ex corde suo, » hoc est, vilificari permisit a tortoribus. Numquam enim Deus eligit confusionem nostram. Ezechiel. xvni, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis. Sapient. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit... Impii autem manibus et verbis accersierunt eam. Quinimo cum deberet punire, Genes. vi, 6 : Tactus dolore cordis intrinsecus. « Et, supple, non abjecti filios hominum. » Ad Roman. xi, 2 : Non repulit Deus plebem suam. Psal. xcni, 14 : Non repellet Dominus plebem suam.

34. LAMED ( )

« Ut contereret. » Ad hanc clausulam debet repeti quod praemissum est : non enim ex corde humiliavit. Unde sensus est, quod ex corde pietatis Domini non processit, « ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terræ. » Vincti autem terræ dicuntur, qui de terra tracti sunt in captivitatem. Pedes autem sui dicuntur torrores, quia instrumenta iræ divinæ sunt. Hoc est ergo quod dicit : « Ut contereret sub pedibus suis, » hoc est, sub hostibus suis conculcari permitteret, et in totum conteri. Psal. cix, 1 : Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sub pedibus tuis. Omnes enim impii conculcandi sunt sub pedibus Domini. Judic. v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Et hoc'tit vel in pœenitentia, vel in damnatione. Isa. lxiii, 3 : Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Psal. xvii, 39 : Confrin-

gam illos, nec poterunt stare : cadent subtus pedes meos. Qui enim a Domino calcatur, pondus judicii Domini sentit, et illo premiur. Job, xxui, 6 : Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. « Omnes vinctos terræ. » Vincti enim jam dejecti sunt, et ideo non conculcandi. Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Qui enim vincit seipsum, et ligat institis præceptorum Domini, et injunctæ pænitentiæ, potius a Domino absolvitur quam conculcetur. Isa. lxi, 1 : Misit me ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam. Psal. cxix, 7 : Dominus solvit compeditos. Joan. xi, 44 : Solvite eum, et sini te abire. Non ergo ex corde conterit, et vincit, sed secundum exigentiam peccatorum nostrorum. Isa. xlii, 3 : Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. Calamus quassatus est tribulatus evacuatus a peccatis, sicut calamus : linum autem fumigans quod debile est, est pœnitens in devotione fumans. Si enim tales contereret, contereret ex corde, et non secundum exigentiam meritorum. Ex corde enim non punit peccatores. Ezech. xvii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

35. LAMED ( )

« Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi, » supple, non ex corde Domini. 1 ad Timoth. n, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Declinat autem judicium quando obliquatur a recto. Habac. i, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Vir autem est vires exercens in opere. I ad Corinth. xin,

<--- Page Split --->

11 : Quando autem facius sum vir, evacuvai quæ erant parvuli. Quod autem dicitur, in conspectu Altissimi, ideo est, quia in conspectu hominum saepe pervertitur judicium : sed in conspectu Altissimi, a quo non est appellare, numquam pervertitur. Genes. xviii, 23 : Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justim cum impio, fatque justus sicut impius : non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Judicabis ergo secundum merita, et non pervertes judicium ex corde, sicut mali judices faciunt : et est responsio ad populum murmurantem, quod non æquo judicatus sit judicio, et hoc est quod sequitur :

tens de justitia Domini invehitur contra contradicentes : et debet legi cum contemptu, et indignatione : et est ac si dicat : Quis est iste præsumptuosus, et fatuus, et hæreticus? Jerem. xlix, 19 : Quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? Isa. xvii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? « Qui dixit, » corde scilicet cæco. Psal. xxxv, 2 : Dixit injustus ut delinquat in semetipso. « Ut fieret, » scilicet judicium de contritione peccatorum, « Domino non jubente. » Ille enim fatuus est. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Ad Roman. xiii, 1 : Quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Unde et Pilato dixit Jesus, Joan. xix, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.

36. LAMED (?)

« Ut perverteret hominem in judicio suo : Dominus ignoravit. » Ignorat enim Dominus mala. Habac. 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Malum autem et pessimum est pervertere hominem in judicio suo præsenti vel futuro. Job, xxxiv, 12 : Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Judith, viii, 26 et 27 : Et nos non ulciscamur nos pro his quæ patimur : sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. Ezechiel. xviii, 23 : Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

37. MEM (?)

« Quis est iste? » Jam instructus pœni-

38. MEM (?)

« Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ? » Supplendum est, quis est iste qui dixit hoc? Ille enim negat providentiam. Amos, iii, 6 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc. Tota enim mundi gubernatio pro meritis singulorum ex ore Domini procedit. Unde sapientia mundum gubernans dicit, Eccli. xxiv, 5 : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Bona autem egrediuntur in remunerationem bonorum. Isa. ii, 10 : Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Mala autem egrediuntur in condemnationem malorum. Isa. iii, 10 : Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Si autem hæc ita se habent,

<--- Page Split --->

  1. MEM (1)

  2. NUN (1)

« Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ? » Sine causa hoc fecit qui dixit quod fieret, Domino non jubente. Quinimo imputet meritis suis. Murmurare contra Dominum est murmurare contra flagella ipsius. 1 ad Corinth. x, 10 : Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Job, vi, 9 et 10 : Solvat manum suam et succidat me ! Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Propter hoc dicitur homo vivens, vir, ut homo sit rationabilis : vivens autem sentiens, et intelligens quid dicat : vir autem qui perfectum accepit intellectum, talis enim non murmurat contra Dominum. Job, xxxiv, 10 : Viri cordati, audite me. Cor enim tale vivum scit a Domino omnia gubernari. Ad Ephes. iv, 13 : Occurramus omnes in virum perfectum. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Murmuratio autem hæc est pro peccatis defendendis : unde seipsum potius debet accusare, quam murmurare contra Dominum. Daniel. ix, 7 : Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei. Et, infra, y. 14 : Vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos : justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis.

Propter hoc sequitur de doctrina pænitentiae, ut avertatur judicium Domini, et habet partes duas, scilicet doctrinam pænitentiae, et descriptionem judicii quod avertitur a pænitente in sequenti littera.

Dicit ergo :

« Scrutemur vias nostras, » considerando scilicet et revolvendo quod fecimus : scrutemur, inquam, antequam eas scrutetur Deus. Sophon. i, 13 : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Scrutari autem vias, cogitare est opera præterita. Isa. xxxvii, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Psal. cxvii, 39 : Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Et quæramus etiam circumstantias operum. Jerem. n, 23 : Vide vias tuas in convalle, ubi nunc prostata sis. « Et revertamur ad Dominum, » recedendo scilicet a peccatis. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, etc.

  1. NUN (1)

« Levemus corda nostra, » per intentionem scilicet et devotionem. Psal. lxii, 7 : Accedat homo ad cor altum. Job, xxxiv, 14 : Si direxerit ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. « Cum manibus, » hoc est, operum protensionibus. I ad Timothy. n, 8 : Levantes puras manus sine ira et disceptatione. Exod. xvii, 11 : Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel. Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. « Ad Dominum in cælo, » hoc est, ad Dominum qui est in cælo, ut scilicet non nisi cæleste et divinum petamus adjutorium. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cælis. Propter quod clamat sacerdos, « Sursum corda » : et respondet populus:

<--- Page Split --->

« Habemus ad Dominum. » II Paral. xx, 12: Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Et subdit de confessione :

42. NUN (J)

Dicit ergo :

« Operuisti in furore, » me scilicet captivitate miseriae et caecitate. Psal. LXVIII, 8 : Operuit confusio faciem meam. II ad Corinth. iv, 3 : Quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum. Haec opertio in furore Domini fit, sicut oculi ligantur ei qui puniendus est. Esther, VII, 8 : Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.

« Nos inique egimus. » Quasi dicat : Nostra culpa est et non perversio tui judiciì. Iniquitas autem fit præcipue contra proximum. Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus. « Et ad iracundiam provocavimus, » supple, peccantes contra Dominum. Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Isa. LXIV, 3 : Ecce tu iratus es, et peccavimus. In ipsis fuimus semper.

« Percussisti, » tribulatione scilicet et sententia. Psal. LXXVII, 66 : Percussit inimicos suos in posteriora. Jerem. v, 3 : Percussisti eos, et non doluerunt : attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.

« Occidisti. » Osee, vi, 5 : Occidi eos in verbis oris mei. « Nec pepercisti, » quod aliquis scilicet evaderet. Sapient. XVIII, 16 : Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte.

« Idcirco tu inexorabilis es. » Joan. IX, 31 : Seimus quia peccatores Deus non audit. Hoc justum est. Oppressores enim pauperum clamorem pauperum non audiunt, et ideo non audientur cum clamabunt. Proverb. XXI, 13 : Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Adhuc autem quia legem non audierunt. Proverb. XXVIII, 9 : Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

44. SAMECH (D)

« Opposuisti nubem, » peccatorum Orationis scilicet caliginem, quae splendorem graimpedimentia. tiae tuæ non sinit super nos lucre. Isa. LIX, 2 : Iniquitates nostrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Et hoc est quod sequitur : Ne transeat oratio, » hoc est, ne transire possit : si enim humilis sit et pœnitens, statim transibit. Eccli. XXXV, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit.

43. SAMECH (D)

« Operuisti in furore. » Tangit hic descriptionem judicii, primo in pœnae sustinentia. Secundo, in compassione aliorum et misericordia. Tertio, in inimicorum superbia. Quarto, in captivitate, et successione pœnarum continua. Et haec per ordinem in littera continetur.

45. SAMECH (D)

« Eradicationem et abjectionem, » hoc est, ut eradicarer de terra ex tua indignatione. Matth. xv, 13 : Omnis plantatio quam non plantavit pater meus

<--- Page Split --->

coelestis, eradicabitur. Eccli. x, 18 : Radices gentium superbarum arefecit Deus. Sapient. iv, 4 : A nimietate ventorum eradicabuntur. « Posuisti me in medio populorum, » ut scilicet omnes in circuitu clament quod eradicandus sim. Sapient. ii, 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Propter hoc dicitur in Psal. xxi, 7 : Ego sum vermis, et non homo. Omnes enim videntes vermem clamant : Calca, calca. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

46. PHE {D}

vinculis captivitatis, et contritio in morte et depredatione. II ad Corinth. xi, 13 et seq. : Ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae. Jerem. xxiii, 17 : Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum. De formidine quidem, et laqueo, et contritione, Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te qui habilator es terrae. Fovea ut qui ceciderit, conteratur : et qui de fovea ascenderit, laqueo teneatur. Formido autem est in adspectu hostis : et ideo,

« Aperuerunt super nos os suum, » sicut super Christum, ita super Sanctos : et super nos dicit, quia injuria redundat in Dominum, et in Sanctos ejus. Aperuerunt quidem, ut non constricto ore, sed dilatato exprobrarent et blasphemarent. Psal. cviii, 2 : Os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi. « Omnes inimici. » Psal. xxi, 14 : Aperurueni super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Omnes quidem inimici dicit propter visibiles et invisibiles. Isa. v, 14 : Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.

48. PHE (D)

« Divisiones aquarum deduxerunt oculi mei. » Divisiones dicit, ut super singula peccata flect, et super singulas miserias. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. « In contritione filiae populi mei, » hoc est, in singulis contritionibus quas deploro. Ista sunt flumina Babylonis, Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus.

Quæ autem sit causa quare Dominus hoc permiserit, subdit :

49. AIN (J)

47. PHE (D)

« Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contrilio, » hoc est, vaticinatio Pseudopropheтарum, quia licet credidimus eis, facta est nobis causa formidinis in adventu hostis, et laqueus in

« Oculus meus afflictus est. » Tangit compassionem in aliorum miseria, et hoc est :

« Oculus meus, » videns populi mei dejectionem. « afflictus est, » præ lacrymis : dolorem enim nuntiat oculus. Josue, vii, 8 : Mi Domine Deus, quid di-

<--- Page Split --->

cam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem? 1 Machab. II, 7: Væ mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, contritionem civitatis sanctæ? Lob, xvi, 17: Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.

« Nec tacuit, » a lacrymis scilicet et fletu. Genes. xxxvii, 35: Noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. « Eo quod non esset requies. » In peccatis enim requies non est. Thren. v, 3: Lassis non dabatur requies. Isa. lvii, 21: Non est pax inpiis, dicit Dominus Deus. Joan. xvi, 33: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Dicit autem : Nec tacuit,

30. AN (У)

mam meam, » hoc est, oculus videns Compassiomis effectus miseriam, ex compassione multa violenter abstulit mihi animam, et destituit me in meipso. Jerem. ix, 21: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. Daniel. x, 16: In visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

« In cunctis filiabus urbis meæ, » hoc est, in miseria filiarum. Quanto enim fragilior est, et confusio major, tanto compassio profundior. Isa. xxi, 3 et 4: Conturbatus sum cum viderem : emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me. Quamvis hæc expositio sit litteralis, tamen Sancti hoc in malo exponunt, scilicet quod visa pulchritudo fæminæ per concupiscentiam deprædat animam. Eccli, ix, 3: Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Matth. v, 28: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo.

Respicere ei videre, quomodo differunt?

« Donec respiceret et videret Dominus de cælis. » Respicere est visum retrorsum reducere, hoc est, ad pænitentem quem peccatum posterius effecerat. Luc. xxi, 61 et 62: Dominus respexit Petrum, et egressus foras Petrus flevit amare. Sapient. iv, 13: Respectus in electos illius. Videre autem est lumen in id quod videtur infundere. Genes. i, 31: Vidit Deus cuncta quæ fecerat. Exod. iii, 7: Vidi afflictionem populi mei. De cœlis quidem videt, qui cœlestem gratiam et adjutorium infundit. Psal. xxxii, 13: De cœlo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.

Quare autem ita suspiciat ad cœlum, subdit :

31. AN (У)

52. SADE (У)

« Venatione ceperunt me quasi aven. » Deplorat captivitatem, et hoc est: Avis autem capitur occultis laqueorum insidiis, ita diabolus per ora Pseudoprophetarum decipit Ecclesiam. Eccle. ix, 12: Sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo. « Inimici mei gratis: » gratis, hoc est, sine causa, vel sine resistentia : quia inimici causam non habuerunt quare caperent, quamvis Deus haberet causam quare traderet. Isa. li, 5: Ablatus est populus meus gratis. Et, paulo ante, 4: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Psal. cviii, 3: Expugnaverunt me gratis.

« Oculus meus depredatus est ani-

<--- Page Split --->

53. SADE (1)

35. COPII (P)

« Lapsa est in lacum vita mea, » hoc est, in carcerem, vel foveam profunditatis peccati. Zach. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Jerem. XXXVIII, 6 : Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt cum in lacum.

« Et posuerunt lapidem super me, » hoc est, cordis obdurationem, sicut etiam super Christum sepultum lapis positus est. Joan. xi, 38 : Erat autem spelunca : et lapis superpositus erat ei. Matth. XXVII, 60 : Advolvit saxum magnum ad ostium monumenti.

Et addit :

54. SADE (1)

» Inundaverunt aquæ super caput meum, » hoc est, continua fluit mihi successio persecutionum. Nec tamen, supple, defoci. Cant. VIII, 7 : Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Psal. LXVII, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

« Dixi : Perii, » hoc est, in me spem non posui. Unde, in ante habitis, y. 18 : Periit finis meus, et spes mea a Domino. Job, VII, 13 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Job, xxx, 23 : Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

Et quia spem in me non habeo, ideo

« Invocavi nomen tuum. » Et tangit hic invocationem divini auxilii, scilicet ut tribulatum adjuvet, et causam judicet, ut inimicum deprimat, quæ per ordinem dicuntur in littera. Et hoc est :

« Invocavi nomen tuum, Domine. » Tu enim solus juvare poteris. II Paral. XXXII, 12 : Manasses postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit penitentiam valde coram Deo patrum suorum. Jone, II, 8 : Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea. « De lacu novissimo, » hoc est, de profundo tribulationis, vel etiam angustiis inferni. Psal. cxxix, 1 : De profundis clamavi ad te, Domine. Item, Psal. xxxix, 3 : Eduxisti, animam meam scilicet, de lacu miserix, et de luto facis. Sapient. x, 13 : Descendit cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum.

56. COPII (P)

« Vocem meam audisti. » In persona dicit Christi, et Sanctorum tribulatorum. Joan. xi, 42 : Ego sciebam quia semper me audis. Ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia.

« Ne avertas aurem tuam a singultu meo. » Singultus intimum significat ploratum, quando scilicet anima ex intimis succensa singultire cogitur. Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupulli : nec viduam, si effundat loquelam gemitus. « Et clamoribus, » qui intensionem significant devotionis. Psal. XVII, 7 : Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus.

<--- Page Split --->

Certificatus autem de exauditione, subdit :

I ad Corinth. vi, 20 : Empti estis pretio magno.

Allegat autem et proponit in judicio contra eos :

37. copH (p)

eius invojuus adest.

« Appropinquasti in die quando invocavi te, » Appropinquasti autem per misericordiam. Deuter. iv, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Psal. XXXII, 19 : Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.

« Dixisti, » per effectum subventionis : « Ne timeas. » Jerem. 1, 17 : Ne formides a facie eorum : nec enim timere te faciam vultum eorum. Isa. 11, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali?

39. RES (7)

« Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me, ut tu sis testis et judex. Jerem. xvn, 23 : Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Psal. cvni, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Jerem. xvn, 20 : Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae mea? Psal. cvni, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

« Judica judicium meum. » Psal. xlil, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam. Job, xxm, 4 : Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.

38. RES (7)

« Judicasti, Domine, causam animae mea. » Tangit judicium causae : et est caussa animae, causa pro anima : et hoc Deo attribuitur : et hoc est quod dicit : Jerem. xi, 20 : Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. « Redemptor vitae mea, » sive reemptor, sive redemptor : reemit enim nos sanguine, redemit autem potestate. Isa. xlix, 23 : Captivitas a forti tolletur. Psal. cii, 4 : Qui redimit de interitu vitam tuam. I Petr. 1, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis : sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

60. RES (7)

« Vidisti omnem furorem. » In furore enim me persecuti sunt, et non in ratione. Prov. xxvii, 4 : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor. « Universas cogitationes eorum adversum me, » hoc est, studia qualiter mihi malefacerent. Proverb. 1, 11 : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Joan. xi, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisæi concilium adversus Jesum.

61. SIN (7)

« Audisti opprobrium eorum, » quod

<--- Page Split --->

scilicet in me dixerunt. Psal. lxviii, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. « Omnes cogitationes eorum adversum me, » supple, audisti. Matth. ix, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Isa. i, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

62. SIN ( )

« Labia insurgentium mihi. » Psal. xxi, 8 : Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Isa. lix, 13 et 14 : Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit. « Et meditationes eorum adversum me tota die. » Isa. lix, 7 : Cogitationes eorum cogitationes inutiles, vastitas et contritio in vis eorum.

63. SIN ( )

« Sessionem eorum, » ubi scilicet ut judices sederunt. Psal. lxviii, 13 : Adversum me loquebantur qui sedebant in porta. Hi sedent in cathedra pestilentia 1. « Et resurrectionem eorum vide, » quando scilicet surrexerunt impetu furoris, ut me ad judicium pertraherent. Psal. xxvi, 12 : Insurrexerunt in me testes iniqui.

« Ego sum psalmus eorum, » hoc est, canticum derisionis. Job, xvii, 6 : Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

  1. THAU ( )

« Redde eis vicem Domine. » Joel, iii, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. « Juxta opera manuum suarum. » Isa. iii, 11 : Retributio manuum ejus fiet ei. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabit eam.

65. THAU ( )

« Dabis eis scutum cordis. » Scuta Scuta torrim victoribus capite retro alligabantur, et capite alligam solim sic in equis niveis circumducebantur, ut omnibus demonstraretur quanta virtute sustinuissent. Et per contrarium hic dicit, ut istis scutum ad cor ligetur, ut in vituperium eorum cunctis demonstretur, quanta pertinacia contra Dominum pugnaverunt. Job, xli, 6 : Corpus illius quasi scuta fusilia. Sancti tamen istud in bono exponunt vocantes laborem Domini passionem Christi quae datur pro scuto cordis in defensionem. Ad Ephes. vi, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Psal. v, 13 : Scuto bonae voluntatis tuæ coronasti nos.

66. THAU. ( )

« Persequeris in furore tuo. » Psal. lxxxii, 16 : Persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. « Et conteres eos sub caelis, Domine. »

<--- Page Split --->

Eecli. xxxvi, 12 : Contere caput princialius praeter nos. Exod. xvii, 14 : Delepum inimicorum, dicentium : Non est bo memoriam Amalec sub cœlo.

CAPUT IV.

Peccata ducum, pastorum ac totius populi has miserias ediderunt.

ALEPH. 1. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimum! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum!

BETH. 2. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !

GHIMEL. 3. Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto

DALETH. 4. Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti : parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.

HE. 5. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

VAU. 6. Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento 1, et non ceperunt in ea manus.

ZAIN. 7. Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.

<--- Page Split --->

HETH. 8. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis : adhæsit cutis eorum ossibus, aruit, et facta est quasi lignum.

THETH. 9. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.

IOD. 10. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum, in contritione filiæ populi mei.

CAPH. 11. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.

LAMED. 12. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.

MEM. 13. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.

NUN. 14. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.

SAMECH. 15. Recedite, polluti, clamaverunt eis : recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti, dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.

PHE. 16. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos : facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.

AIN. 17. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quæ salvare non poterat.

<--- Page Split --->

SADE. 18. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum : appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.

COPH. 19. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cœli : super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.

RES. 20. Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.

SIN. 21. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis.

THAU. 22. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.

IN CAPUT IV THRENORUM personsi, ibi, 7. 2 : « Filii Sion in- clyti. » Dicit ergo :

COMMENTARIUS.

« Quomodo obscuratum est aurum ! » Tangit planctum ex comparatione tristabilium præsentium ad ea quae latificant in præterito : et dividitur in duas partes, in quarum prima ponitur planctus : in secunda autem planctus consolatio, ibi, 7. 21 : « Gaude et lætare, filia Edom. »

Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima describitur malum quod plangitur : in secunda autem mali istius raritas et incredibilitas, ibi, 7. 12 : « Non crediderunt reges terræ. »

Prima harum adhuc in duas dividitur. Plangitur enim malum in ædificiis quæ destructa sunt : in secunda autem in

  1. ALEPH ( )

« Quomodo obscuratum est aurum ! » quod scilicet erat in sanctuario Sancti sanctorum, ut arca scilicet, propitiatiorio, Cherub, mensa propositionis, candelabro, altari aureo, et aliis vasis de quibus dicitur, Exod. xxvi, 1 et seq. : et significat aurum sapientiæ, quæ debet esse in ministris Ecclesiæ. Aurum enim splendore rubet, et sic sapientia divina, et rubet charitate, et splendet veritate. Ad Hebr. ix, 2 et seq. : Tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum,

<--- Page Split --->

quæ dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum : aureum habens thuribulum, et arcam Testamenti circumtextam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quæ fronduerat, et tabulæ Testamenti : superque eam erant Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium. Candelabrum in claritate scientiæ, mensa in refectione gratiæ, propositio panum in officio doctrinæ, Sancta sanctorum in excellenti sanctitate, aureum thuribulum in orationis devotione, arca Testamenti in conscientia obedientiæ, circumtecta autem auro in splendore summa sapientiæ, urna aurea habens manna in conceptione consolationis divinæ, virga Aaron in rectitudine vitæ, florens in honestatis conversatione et bonæ famæ opinione, tabulæ Testamenti in cordis per mandata Dei inscriptione, Cherubin in studii litterarum altitudine, in continua pro populo intercessione. Istud est aurum ignitum de quo dicitur, Apocal. ii, 18 : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples feas. Hoc autem hodie, heu ! obscuratum est per terrenorum denigrationem, et concupiscentiæ incensionem. Ad Roman. 1, 21 : Obscuratum est insipiens cor eorum. Ad Ephes. iv, 18 : Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum. Jerem. xiv, 2 : Portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt.

« Dispersi sunt lapides sanctuarii, » hoc est, ex quibus sanctuarium constructum erat tam in templo quam in atrio, et significant viros solidos per constantiam, « quadrangulos ad virtutem, » ut dicit Philosophus. Isa. xxvii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Isa. liv, 11 et 12 : Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Strati sunt lapides consensu et unanimitate, sapphiri cœlesti conversatione, jaspides fidei virore, sculpti Crucifixi et Sanctorum imagine, desiderabiles virtutum pretiositate. Hi hodie dispersi sunt schismatum et discordiarum varietate. Psal. xliii, 12 : In gentibus dispersisti nos. I ad Corinth. 1, 10 : Obsecro,... ut non sint in vobis schismata. Exod. v, 12 : Dispersus est populus ad colligendas paleas. Ezech. xxxiv, 6 : Dispersi sunt greges mei. « In capite omnium platearum, » hoc est, latarum viarum : πλατύ Græce, Latine latum significat : latas enim vias ambulant ad mortem. Matth. vii, 13 : Lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Ezech. xvi, 24 et seq. : Fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, ad omne caput via, etc.

« Mutatus est color optimus, » in optimo scilicet exemplo, quia quilibet occulus desideranter intuebatur. Eccli. xliii, 20 : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Hic color mutatus est, et colorem inferni assumpsit. Unde, infra, y. 8 : Denigrata est super carbones facies eorum. Nahum, ii, 10 : Facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.

2. BETH (I)

« Filii Sion. » Deplorat deturpationem personarum tripliciter, primo scilicet inclytarum et miserabilium. Secundo, voluptuose enutritarum, ibi, y. 5 : « Qui vescebantur voluptuose. » Tertio, sancitate florentium, ibi, y. 7 : « Candidiores nive. »

Prima habet duo, inclytos scilicet et

<--- Page Split --->

parvulos miserabiles, ibi, « Sed et lamie. »

Dicit ergo :

« Filii Sion inclyti. » « Inclytus est, « ut dicit Eustratius, felicitate divitiarum, « et gloriæ amicorum præfulgens : qua- « les fuerunt Patres Veteris et Novi Te- « stamenti a principio, qui divites fuerunt « virtute, gloriosi virtutis opere, caterva « Angelorum . et Sanctorum vallati. » Eecli. xlix, 1 : Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. I Machab. ii, 17 : Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus. Genes. xxiii, 6 : Princeps Dei es apud nos. « Amiciti auro primo, » hoc est, summae sapientiæ vestitu. Ezech. xxviii, 13 : Aurum opus decoris tui. Ezech. xvi, 13 : Ornata es auro et argento, et vestita es bysso, et polymito, et multicoloribus. Primum enim aurum sapientiæ divinæ splendor est, eo quod illa sapientia cæteris nobilior est. Genes. ii, 12 : Aurum terræ illius optimum est. Argentum vero tinnitus sacri eloquii, byssus candor innocentiæ, polymitum diversitas est splendorum in gratiis Angelorum, multi autem colores sunt picturæ virtutum.

« Quomodo reputati sunt in vasa testea ? » Hoc enim videmus hodie, quod nihil apparet in personis Ecclesiasticis nisi lutum. Daniel. xiv, 6 : Iste est intrinsecus lutes. Psal. xvn, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. Sapient. xv, 7 : De eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria.

« Opus manuum figuli. » Gregorius : « Luti compositores figulos vocamus. » Compositores luti sunt qui tales sibi Prælatos fingunt, in quibus nihil nisi lutum est. Sap. xv, 8 : Cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est. Et, post pauca, 7. 10 : Cinis est cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus,

3. GHIMEL (3)

« Sed et lamiae. » Tangit hic destructionem miserabilium personarum in matribus et parvulis, ibi, 7. 4 : « Adhæsit lingua. »

In matribus ostendit, quod etiam misericordia lamiae non est inventa in eis. Lamia enim etsi devorat alienos, tamen lactat suos, sed matres illius populi suos abjecerunt, sicut struthiones : et hoc est :

« Sed et lamiae. » Lamiae innubia sunt, et genera dicuntur esse simiarum, et dicuntur habere caput virgineum, corpus porcinum, et pedes equinos, et sicut tradunt historiographi, crudelissimum est, et specialiter delectatur præscindere uteros prægnantium, et devorare embria : significat Prælatos et synagogæ Ecclesiæ, qui conceptos in utero Ecclesiæ præscindunt et devorant, et suos fautores lactant ad peccatum. Isa. xxxiv, 14 : Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. Isa. iii, 13 : Quare facies pauperum commolitis ? Devorant enim et molunt inter dentes. Matth. xxiii, 14 : Væ vobis... quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes, hoc est, orare se promittentes. Proverb. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. « Nudaverunt mammas. » Nudare est apertum corruptionis exemplum præbere. Mamma autem lactatio est et enutritio ad peccati dulcedinem. Proverb. vii, 18 : Inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. « Lactaverunt catulos suos, » hoc est, invitatores suos. Proverb. i, 10 : Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescat eis.

« Filia populi mei crudelis, » supple, plus quam lamia : quia lamia suos nutrit, struthio autem suos abjicit, et significat

<--- Page Split --->

tyrannos, qui et suos et alienos devorant. Job, xxxix, 13 : Penna struthionis similis est penis herodii, et accipitris. Herodius et accipiter veros principes significant, quibus tyrannus similari quaerit in sola dominatus elevatione : sed crudelis in deserto habitans, quia sibi commisoss deducit ad desertum per depopulationem. Job, xxxix, 16 : Duratur ad filios suos quasi non sint sui. Isa. xiv, 20 : Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Et hoc est quod dicit : « Quasi struthio in deserto. »

« Et non erat qui frangeret eis, » ministro scilicet doctore fideli et prudente, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore t, penitus deficiente. Isa. iii, 7 : Non sum medicus, et in domo mea non est panis, nec vestimentum : nolite me constituere principem populi. Jerem. xxxvii, 9 : Non sunt panes ultra in civitate : frangere enim panem est verbum Dei per mysteria dividere. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum.

Et ne credatur hoc in pauperibus esse factum, subdit de divitibus et voluptuosis :

4. DALETH ( 7 )

5. HE ( 7 )

« Adhæsit lingua lactentis, » hoc est, parvuli lac sugentis, « ad palatum ejus in siti, » quæ sitis ex defectu lactis nutrientis proveniebat, eo quod mater fame consumpta fuerat, et lac in uberibus non habebat, sicut etiam in Ecclesia lac doctrinæ infantulis et parvulis non exhibetur. Osee, ix, 13 et 14 : Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arenlia. De his dicitur, Cantic. viii, 8 : Soror nostra parva est, et ubera non habet. Propter hoc dicitur, I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis.

« Parvuli petierunt panem, » grandiusculi scilicet et jam ablactati, solidiorem cibum appetentes : et significant eos qui mysteria Scripturæ capere possent, si eis proponerentur. Ad Hebr. v, 14 : Perfectorum autem est solidus cibus : eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Matth. vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

« Qui vescebantur voluptuose. » Et dicit duo : descriptionem miseriae, et comparationem, ibi, y. 6 : « Et major effecta est. »

Dicit ergo :

« Qui vescebantur voluptuose, » pingues et splendidas mensas habentes. Luc. xvi, 19 : Epulabatur quotidie splendide. Eccli. xxxi, 28 : Splendidum in panibus benedicent habia multorum. « Interierunt in viis, » circumeuntes scilicet ostia mendicando. Psal. lviii, 7 : Fanem patientur ut canes, et circuitbunt civitatem. Hoc videmus accidere in Religiosis, qui pingues in spiritu habebant consolationes, et voluptates. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cœlis præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Modo autem interierunt in viis : vias enim sæcularium negotiatorum in mercationibus et aliis negotiis assumsperunt, destituti cibo spirituali. Luc. xv, 17, dixit filius qui de domo patris egressus, custodivit porcos : Quanti mercenrii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !

<--- Page Split --->

« Qui nutriebantur in croceis. » Crocea nutrimenta pulchritudinem coloris efficiunt, et carnis euechiam, et significant eos qui dulcissima et pulcherrima felicitatis æterna studia habuerunt. Cant. iv, 14 : Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. Cypri in calore charitatis, nardus in odore virtutis, crocus in pulchritudine conversationis, fistula in concavo humilitatis, cinnamomum in condimento spiritualis conversationis, lignis Libani in candore castitatis. Ezech. xvi, 13 : Similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Similam in puritate virtutis, mel in dulcedine divinitatis, oleum in pinguedine devotionis. Hi tales « amplexati sunt stercora, » stercora pro deliciis computantes, hoc est, temporalia. Ezech. iv, 12 et 13 : Stercore quod egreditur de homine, operies illud, scilicet subcinericium panem hordeaceum, in oculis eorum. Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes. Contra quod dicitur, ad Philip. iii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitror... ut stercora, ut Christum lucrifaciam.

6. VAU (1)

suum tuorum dissipant. Ezech. xvi, 32: Justificatae sunt, scilicet Sodoma et alia urbes, ex te. Sodoma enim legem non habuit scriptam: Magistri autem Ecclesiae et synagogae legem se scire gloriantur. Ad Roman. ii, 23: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. « Et non ceperunt in ea manus, » hoc est, manus violentae non ceperunt Sodomam obsidendo, fame afficiendo, peste corrumpendo, gladio interficiendo, et in capitvitatem trahendo. Glossa tamen dicit: « Non ceperunt, « id est, non acceperunt aliquid ele- « emosyna manus pauperum. » Ezech. xvi, 49: Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant. Eccli. iv 36: Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

7. ZAIN (7)

« Candidiores. » Circa deturpationem sanctorum tria dicit : miseriae descriptionem : comparationem, ibi, y. 9 : « Melius fuit occisis gladio. » Et iræ Dei magnitudinem, ibi, y. 11 : « Complevit Dominus. »

« Et major effecta est. » Facit comparationem. « Iniquitas filiae populi mei, » hoc est, populi qui mihi est pro filia : eo quod ad imaginem meam formata est, et a me fecundanda : et videtur clerum notare, qui plus iniquus est quam simplex populus. « Peccato Sodomorum. » Sodoma silens interpretatur, et laicos significat et idiotas, quorum est silere in Ecclesia. « Quæ subversa est in momento. » Idiota enim cito subvertitur, quia facile persuadeatur. Isa. ui, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gres-

In prima dicit antiquæ sanctitatis descriptionem, et ejusdem superinductam deturpationem, ibi, y. 8: « Denigrata est. »

Dicit ergo :

« Candidiores Nazarei ejus nive. » Nazarei florentes interpretantur, et florentes in sanctitate significant. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Florent enim intus in conscientia pulchritudine virtutis, germinant in opere honestate conversationis, fructificant autem verbo prædicationis. Cantic. i, 15 : Lectulus noster floridus. Hi sunt candidiores nive.

<--- Page Split --->

Glossa. « Candore contemplationis, et « albedine castitatis. » Eccli. xlui, 19 : Sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem. Isa. lv, 10 : Descendit imber, et nix de cælo. Nix enim in mente candor æterna sapientiae est in contemplatione, et nix in corpore albedinem castitatis significat. Sapient. vii, 26 : Candor est lucis æterna, et speculum sine macula. Ecce nix in mente. Psal. cxlvii, 16 : Qui dat nivem sicut lanam : lanam, inquam, Agni immaculati, ecce nix in corpore.

« Nitidiores lacte. » Lac dulcedinem consolationis, et albedinem significat innocentiae et puritatis. Genes. xlix, 12 : Dentes ejus lacte candidiores. Dentes qui conterunt cibum, Doctores significant.

« Rubicundiores ebore antiquo. » Ebur quamvis candidissimum sit, tamen in antiquitate rubescit, et significat purissimæ charitatis castitatem ex longa consuetudine confirmatam. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Ad Ephes. ut, 17 et 18 : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis.

« Sapphiro pulchriores, » qui sereni cœli habet colorem, et cœleste desiderium in Sanctis significat, in quo libenter Deus sicut in throno requiescit. Ezechiel. 1, 26 : Super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi adspectus lapidis sapphiri, similitudo throni.

8. НЕТН ( 7 )

« Denigrata est super carbones facies eorum, » qui lacte scilicet fuerant candidiores : et hoc factum est igne concupiscentiae. Isa. xiii, 8 : Facies combustae vultus eorum. Joel, ii, 6 : Omnes vultus redigentur in ollam. « Non sunt

cogniti in plateis. » Qui scilicet crant nitidiores lacte, jam in tantum deformati sunt, ut in platea Sanctorum nihil simile inveniant. Matth. vii, 23 : Numquam novi vos. Joan. x, 5 : Non noverunt vocem alienorum.

« Adhæsit cutis eorum ossibus. » Qui ebore antiquo rubicundiores erant, modo arida cute ossibus adhærente palluerunt. Job, vii, 5 : Cutis mea aruit, et contracta est. Hoc autem significat turpitudinem exterioris conversationis. Job, xvi, 9 : Rugæ meæ testimonium dicunt contra me. Job, xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. Omnis enim humor pietatis exsiccatus est in eis. « Aruit et facta est quasi lignum, » quæ sapphiro pulchrior fuit et nitidior : aridum enim lignum nigrum est, et infructuosum, et semiputridum. Epist. cath. Judæ, ʒ. 12 : Arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ. Jerem. xvii, 16 : Erit quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.

9. ТНЕТ ( 7 )

« Melius fuit occisis gladio, etc. » Hic comparat pœnas patientium, et probat comparationem per verbum sequentem : et hoc est quod dicit :

« Melius fuit, » hoc est, minus malum, « occisis gladio, » ad litteram interfectione hostis, « quam interfectis fame, » id est, destitutis interiori inedia. Ezech. xxi, 14 : Hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria, quoniam ad iracundiam concitavit Dominum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fætæ ejus discindantur.

In quo autem sit comparatio secundum litteram, subjungit dicens : « Quoniam

<--- Page Split --->

isti, » scilicet mortui fame extabuerunt visceribus suis intus consumptis. Psal. xxxviii, 12 : Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Aranea enim tabescit visceribus suis consumptis. « Consumpti a sterilitate terræ : » edaci enim fame calore digerente intus consumpti sunt, eo quod non haberent aliud in quod agerent nisi in natura propter terræ sterilitatem, per quam esculenter et pociulenter totum consumptum est. Genes. xli, 6 et 7 : Aliae quoque totidem spica tenues, et percussa uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Et, ibidem post aliqua, yt. 20 et 21 : Devoratis et consumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium, sed simili macie et squalore torpedant. Significat autem spiritualiter illud quod qui in Religionibus, vel in Ecclesiis destitutione verbi Dei et gratia destituuntur, pejus consumuntur quam illi qui gladio diaboli consumuntur in

ctum apertis peccatis. Unde Augustinus dicit, Augustini, quod « sicut nusquam meliores sunt « quam illi qui profecerunt in religione, « ita nusquam pejores sunt quam illi qui « in religione defecerunt : super illos « enim omnes daemones requiescunt. » Deuteron. xxxii, 24 : Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Hæc enim fames significat sitim et esuriem delectationum carnalium : et sicut in corporalibus qui multum esuriunt, non tamen desiderant comedere, sed superadimpleri, ita tales numquam possunt a carnalibus delectationibus satiari. Aggæi, I, 6 : Comedistis, et non estis satiati : bibistis, et non estis inebriati. Proverb. xxii, 35 : Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? Eccle. ii, 25 : Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego? « Insatiabilitatis enim, ut dicit Aristoteles, semper « desiderium est superadimpleri. »

Hoc autem probat a signo, subdens :

10. 10D ( 7 )

« Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos. » Mulier magis pia est in filium quam vir, eo quod molliorem habet affectum. Quoniam autem misericordes sunt, tunc magis mirum est quod devorant filios. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? « Coxerunt filios, » in sui delecationem, et filiorum penam. « Facti sunt cibi earum, » contra naturalem pietatem devorati, « in contritione filiae populi mei. » Tanta enim fuit obsidio et tanta fames, quod viscerain propriis filiis cogebantur devorare. IV Reg. vi, 28 et 29 : Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Spiritualiter autem hoc significat Praelatos, qui in Ecclesiis se exhibere deberent matres. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Qui misericordes esse dicuntur, quia misericordes esse debent. Luc. vi, 36 : Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Hi filios suos, id est, subditos suos coquunt igne libidinis et afflictonise. Osee, vii, 6 : Tota nocte dormivit, supple, per libidinem, coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammae. Mich. iii, 3 : Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Hoc enim factum est in contritione Ecclesiae : ad tantum enim malum deductum est, quod Prælati hodie non insidiantur nisi devotionari subditorum. Deuteron. xxviii, 34 et 35 : Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo,

<--- Page Split --->

et uxori, quæ cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui.

11. САРН ( )

« Complevit Dominus furorem suum. » Tangit hic quod etiam adsunt adversa quae ab humana virtute perfici non possent, et hoc est quod dicit:

« Complevit Dominus, » id est, peccatis nostris ad plenitudinem deductis, non potuit continere Dominus sicut justus judex, quin fureret in nos. II Paralip. xxxiv, .21 : Magnus furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine. « Effudit iram indignationis suae, » ut tota scilicet super nos inundaret. Isa. xxx, 27 : Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Isa. xxvii, 4 : Indignatio non est mihi. Quasi diceret : Sic est, et non possum non indignari : non enim possum sustinere malum.

« Et succendit ignem in Sion, » id est, succendi fecit. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo. « Ignem in Sion. » Ad litteram iræ ignem et æternæ condemnationis. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « Et devoravit fundamenta ejus, » id est, bonum naturale quod erat in eis multum ademit, etsi in toto consumi non potuit. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Dominus enim ad tempus exspectat, sed in finem devolutis peccatis cum furore condemnat. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Sapient. iv, 19 : Commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur.

12. LAMED ( )

« Non crediderunt reges terrae. » Tangit istius raritatem et incredibilitatem, et exaggerat illam quatuor modis, scilicet ex contaminatione sanctorum, ex peccato Prælatorum et Doctorum, ex divisione hostium, et ex sanctificatione persecutorum. Et hoc est quod dicit :

« Non crediderunt reges terrae. » Incredibile fuit regibus terrae, quantumcumque essent peccatores. « Et omnes habitatores orbis, » supple, non crediderunt, qui scilicet succenderunt magnalia templi. II Paralip. ix, 22 : Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. « Quoniam ingrederetur hostis, » id est, quod ingredi posset, vel auderet, vel praesumeret, in Sancta sanctorum. « Per portas Jerusalem, » ad templi scilicet et civitatis dissipationem. Thren. i, 10 : Vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. Hoc autem in Ecclesia completum vidimus. Regibus enim antiquis, sed et patronis Ecclesiarum incredibile fuit, quod tales in Ecclesia deberent introduci, quales modo vidimus. Illi enim vere reges fuerunt. Psal. ii, 6 : Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Illi etiam orbis fuerunt rectores, non dissipatores. Psal. xxm, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. « Quoniam ingrederetur hostis, » simoniacus, vel malus. Unde Rex noster, Act. vim, 20, dixit Simoni mago : Pecunia tua tecum sit in perditionem, id est, non erit nisi, etc. Hostis enim omnis boni simoniacus et inimicus manifestus peccator est. Matth. xxi, 12 : Ejiciebat vendentes et ementes de templo. Ezech. xliv, 6 et 7 : Sufficiant vobis omnia

<--- Page Split --->

scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde. « In sanctuarium Domini. » Jerusalem enim visio pacis interpretatur, et significat Ecclesiam quae per tales destructa est. Isa. LXIV, 10 : Jerusalem desolata est. Isa. 1, 21 : Quomodo facta es meretrix civitas fidelis, plena judicii ?

Subdit autem de exaggeratione peccati, propter quod hoc malum inductum est, et hoc est :

ordinata sunt ad nutrimentum sanguinis: et certum est, quia illud Prælati auferunt a pauperibus. Jerem. II, 34 : In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum. Proverb. xxx, 13 : Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tenacitas et rapacitas quæ exsugunt sanguinem pauperum, una sugendo, rapacitas scilicet, altera retinendo a pauperibus, scilicet tenacitas. 1 Joan. III, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?

13. MEM ( 1 )

Quod in yanagoga rophelae fuerunt, e in E:- leea Uoc- res sunt.

« Propter peccata prophetarum ejus. » Quod in synagoga prophetae fuerunt, in Ecclesia doctores sunt. Prælatorum autem officium est ad docendum, ex quorum peccatis totum descendit malum in populum. Et hoc est : « Peccata prophetarum ejus. » I Esdr. ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Isa. ix, 15 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Etenim magis efficax est in moribus doctrina facti quam doctrina verbi.

« Et iniquitates sacerdotum ejus. » Qui enim sacra dare deberent, profana dant in exemplis, aliquando etiam in verbis. Jerem. v, 31 : Propheta prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus aliexit talia, a doctoribus enim et sacerdotibus esse malum ccepit in Ecclesia. Jerem. vi, 28 : Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter. « Qui effuderunt sanguinem justorum in medio ejus, » maxime tempore Manasses. IV Reg. xxiv, 4 : Propter sanguinem innocium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium. Sanguis justorum non est tantum qui est in visceribus eorum, sed etiam ea quae

14. NUN (J)

« Erraverunt cæci in plateis. » Tangit qualiter populum seduxerunt, dicens quod ipsi in se cæci fuerunt, et alios errare fecerunt, sicut etiam in Ecclesia, et hoc est :

« Erraverunt cæci in plateis, » id est, cum cæci essent a cognitione veritatis. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus. I Reg. xi, 2, dixit Naas qui serpens interpretatur : In hoc feriam vobiscum facdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel, ut scilicet totus Israel per vos veniat in opprobrium. Hi enim erant in plateis, id est, in latis viis quæ ducunt ad mortem. Matth. xv, 14 : Cæci sunt, et duces cæcorum : cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Hoc expressum est in Prælatis Ecclesiæ : rex enim noster Sedecias, qui justitia Domini interpretatur, excæcatus est, sicut dicitur, Jerem. LII, 8 ' : et in plateis erat, et grex per eum in errorem inducitur. Psal. cvi, 40 : Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio.

« Polluti sunt sanguine. » In pecca-

<--- Page Split --->

tis sanguinis et carnalibus. Psal. cv, 39 : Infecta est terra in sanguinibus, etc. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Cumque non possent intrare per rectam viam, eo quod scilicet cæci essent. Genes. xix, 11 : Eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

« Tenuerunt lacinias suas, » id est, subditi non valentes ire per rectam viam, tenuerunt lacinias Prælatorum præcedentium. Sicut cæcus a cæco dependens tenet oram vestimenti præcedentis, et sic ambo inducuntur in foveam, ita populus sequens sacerdotem cæcum, sequens exemplar ejus, abducitur in foveam perditionis. Isa. xlui, 19 : Quis cæcus nisi servus Domini ? Quidam legunt « lascivias suas, » sed falsa littera est, nisi spiritualiter intelligatur : quia subditi lasciviis Prælatorum cæcantur. Osee, iv, 16 : Sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Amos, vi, 4 : Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Lectus enim eburneus est votum castitatis quod adjunctum est ordini sacro. Lasciva delectatio contra votum est studium lasciviæ carnalis.

15. SAMECH (D)

« Recedite, polluti, clamaverunt eis. » Tangit exprobrationem inimicorum duplici sensu; quia comparatione in majoribus erant peccatis, et quia a Deo projecti sunt, et hoc est :

« Clamaverunt eis, » hoc est inclamaverunt eos, hostes scilicet: « Recedite, polluti. » Pollutus enim timere debet ne magis polluto plus polluatur. Isa. LXIV, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et hoc maxime de Prælatis est, pollutiores enim sunt pollutis. Numer. xvi, 26 : Recedite a taberna-

culis hominum impiorum. Et hoc est: « Recedite, abite. » Recedite, inquam, ne contagione pestifera plurimi ex vobis perdantur, ut dicit Augustinus. Et abite, ne viam teneatis pessimorum. Isa. viii, 11 : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus. Matth. xxiii, 3 : Secundum opera eorum nolite facere. « Nolite tangere, » per appetitum, vel imitationem. Numer. xvi, 26 : Nolite tangere qua ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Apocal. xvii, 4 : Ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

Unde autem venerit vox exprobratioJurgia malad nis, subdit: « Jurgati quippe sunt, » etiam Gentiles inter se quibusdam gentibus, pessimos esse qui Dominum offendunt, a quo tot beneficia præstita sunt eis. Sed et ipsi Prælati inter se jurgati fuerunt. Proverb. xvii, 11 : Semper jurgia quærit malus. Proverb. vi, 14 : Omni tempore jurgia seminat, malus scilicet. « Et commoti. » Propter discordias inter se habentes. Psal. cvi, 40 : Effusa est contemptio super principes. Sapient. iv, 4 : A nimietate ventorum eradicabuntur. Ventus enim suggestio diaboli est. « Dixerunt inter gentes, » unus ad alterum scandalizatus operibus eorum. Isa. lii, 3 : Tota die nomen meum blasphematur, inter gentes scilicet. « Non addet ultra ut habitet in eis. » Tam enim viles æstimabantur etiam a laicis, quod non credebant Dominum aliquid facere cum eis. Psal. lii, 6 : Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Item, Psal. c, 7 : Non habitabit in medio domus meæ, etc. Cum sanctis enim Deus habitat, et non cum peccatoribus. Jerem, ix, 6 : Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

16. PHE (D)

« Facies Domini divisit eos, » schisma-

<--- Page Split --->

tibus videlicet inter se, et peccatis suis. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Facies autem Domini dicitur vultuositas iræ ejus. Ex indignatione enim Dominus permisit hoc. « Cum absconderet vultum suum ab eis. » Et est talis locutio, sicut dicit Philosophus : « Sicut præsentia gubernationis navis « est causa salutis navis, ita absentia « ejusdem est causa subversionis, et pe- « riculi ejusdem. » Job, xm, 24 : Cur faciem tuam abscondis, et arbitrari me inimicum tuum ? Psal. xxix, 8 : Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. « Non addet ut respiciat eos. » Ac i dicat : In tantum peccaverunt, quod obstinati ad Dominum non redibunt, et gratia sua se indignos efficient. Luc. xvi, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Judic. x, 13 : Non addam ut ultra vos liberem. Matth. xxv, 10 : Clausa est janua.

Quare autem hoc acciderit, subdit : « Facies sacerdotum, » supple, bonorum, « non erubuerunt : » et ideo hostes eos qui mali sacerdotes fuerunt, interficere et male tractare non erubuerunt. Jerem. iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi : noluisti erubescere. Jerem. vi, 15 : Confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. « Neque senum miserti sunt. » Senes enim non erant nisi inveterati dierum malorum. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Hoc autem ideo fuit, quia senes patriarchas non imitati sunt, sed deriserunt. Contra quos dicitur, Eccli. vn, 7 : Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Sapient. iv, 8 et 9 : Cani sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.

17. AN (U)

« Cum adhuc sustineremus, vel sub-

sisteremus. Tangit hic destitutionem auxilii : sperabant enim auxilium ab Ægypttiis, et tota die sustinebant, et exspectabant consilium eorum : sustinere eum exspectare est in tædio. Job, xvii, 13 : Si sustinuero, infernus domus mea est. Et hoc est : « Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, » id est, quod sperabamus nobis venturum, sicut multi sperant auxilium a sæcularibus. Job, xi, 20 : Oculi impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ. Isa. xxxviii, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Et hoc est : « Vanum. » Vanum enim est auxilium mundi. Isa. xxx, 7 : Ægyptus frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce. Sapient. v, 15 : Spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur. « Cum respiceremus attenti ad gentem, » scilicet an veniret auxilium a gente, « quæ salvare non poterat. » Naturale est, quod homo dirigat oculos ad eum a quo sperat auxilium, sicut, heu ! multi respiciunt ad sæcularia. Isa. xxx, 5 : Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.

Et hoc est quod sequitur :

18. SADE (U)

« Lubricaverunt vestigia, » id est, confidentia in eis fecerunt nos stare in lubrico, ut citius caderemus. Psal. xxxiv, 6 : Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et Angelus Domini persequens eos. Et hoc est : « In itinere platearum nostrarum, » in quibus securi ambulassemus, si in Deo habuissemus fiduciam. Jerem. xxin, 12 : Via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea. Nullus enim potest stare, qui in Deo non confidit : et hoc est : « Appro-

<--- Page Split --->

pinquavit finis noster, » damnationis scilicet temporalis vel æterna. Eccli. xxi, 11 : Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebra, et pæna. Inferi propter foveam carceris, tenebra propter carentiam beatae lucis, pænae propter oblectamentum delectationis.

« Completi sunt dies nostri, » præsentis scilicet cænulentaè lucis, ut ad terras exteriores transferamur. Isa. xxxvni, 10 : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Luc. xii, 20 : Hac nocte animam tuam repetunt a te. « Quia venit finis noster. » Ezech. vii, 3 : Nunc finis super te, et immiltam furorem meum in te. « Iste enim est finis æternaè « consumptionis, non consummationis, « sicut finitus est panis quando devora- « tus est, » ut dicit Augustinus.

19. copH (p)

« Velociores fuerunt persecutores nostri. » Tangit incitationem hostis ex hoc quod confidebant in Ægyptiis. Ex hoc enim fregerunt juramentum, et negaverunt tributum, et ex hoc regem Babyloniæ contra se concitaverunt, sicut etiam quilibet diabolum velocius facit currere super se, ex hoc quod spem ponit in mundanis. Et ideo subdit : « Aquilis celi. » Aquila enim avis rapax est, et cum impetu et velocitate rapit. Habac. i, 8 et 9 : Volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus uren s. Ezech. xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Hoc enim facit diabolus cum omni exercitu suo, plenus varietate tentationum, et plumis insidiarum, sicut dicit Gregorius, « quia insi-

« diando circumvolat, et suadendo blan- « ditur, et promittendo decipit, et postea « comminando terret, et opprimendo ra- « pit. »

« Super montes persecuti sunt nos. » In ambitione enim mundi maxime capiunt, sicut ad litteram Chaldæi populum fugientem et in rupibus latentem persecuti sunt. Jerem. iv, 24 et 25 : Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et non erat homo. II Reg. i, 21 : Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium. Gelboe vellicantes interpretatur, eo quod in montibus dignitatum constituti, non nisi ad vellicandum sunt : et ideo diabolus plurimos capit in eis.

« In deserto insidiati sunt nobis. » Quia ad litteram Sedecias in campis Jerichontinis captus est cum principibus et filiis suis 1. Diabolus etiam in deserto, ubi Sanctorum non est habitatio, nec Angelorum, multos accipit. Deuteron. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis. Desertum etiam claustrum est, in quo nonnulli capiuntur a diabolo. Joel, ii, 3 : Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti.

20. RES (7)

« Spiritus oris nostri, Christus Domini. » Tangit hic nocumentum persecutoris : quia etiam Rex, qui Christus Domini fuit, evadere non potuit, a quo cæteri dependebant sicut a spiritu : est enim rex in regno sicut spiritus in homine spirans in ore singulorum, et in ejus protectione tamquam in umbra omnes alii vivere se putabunt. Significat autem spiritualiter Christum Domini, de quo dici-

<--- Page Split --->

tur, Luc. n, 11: Qui est Christus Dominus in civitate David. Qui spiritus oris nostri est: ab ipso enim dependet vita nostra. Act. xvn, 28: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Matth. x, 20: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ad Galat. iv, 6: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Isa. n, 22: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus est, quia excelsus reputatus est ipse. Joan. xm, 13: Vos vocatis me: Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. « Captus est in peccatis nostris, » id est, pro peccatis nostris. Isa. Lm, 5: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Ad Roman. v, 6: Cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est.

« Cui diximus, » per fidem Patriarcharum et Prophetarum. Psal. xlvi, 2: Dico ego opera mea regi. « In umbra tua, » id est, in defensione tua, et crucis tua. Psal. lvi, 2: In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Umbra pro Vel, umbra secundum Origenem, dicitur imago, sicut dicitur imago speculi. Sic Christi forma in nobis vivere nos facit. Luc. i, 35: Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Isa. xlix, 2: In umbra manus sua protexit me. « Vivemus in gentibus. » Nos enim reliquiae gentium non viveremus, nisi umbra Christi esset: unde ille qui hanc umbram crucis Christi in se habuit, ad Galat. vi, 17, dixit: De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Hoc significatum est, Tob. vi, 5: Fel ejus, et jecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. Fel amaritudo passionis est, jecur magnitudo charitatis.

21. sin (V)

« Gaude et lætare, filia Edom. » Tangit hic consolationem. Primo, in deprehensione inimici. Secundo, in conversione populi.

Dicit ergo per antiphrasim loquens : « Gaude, » corde, « et lætare, » corpore, « filia Edom. » Et est modus loquendi, sicut dicitur proxime suspendendis : Gaudete et lætamini, quia non diu gaudebitis. Isa. xxii, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. Sapient. II, 6 : Venite, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. De Idumæis autem specialiter dicit, quia specialiter infesti fuerant populo Dei. Abdia, y. 10 : Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. Significat autem sæculares qui persequuntur sanctos, in gaudio et lætitia hujus sæculi viventes. Job, xxi, 12 et 13 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. « Quæ habitas in terra Hus, » quæ pars fuit terræ Idumæorum, et interpretatur consilium : quia ad litteram sapientes hujus sæculi ibi habitabant, de quibus dicitur, Luc. xvi, 8 : Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Abdia, y. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

« Ad te quoque perveniet calix, » iræ Dei scilicet. Psal. lxxiv, 9 : Fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccato-

<--- Page Split --->

res terræ. Jerem. xxv, 17 : Accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus. « Inebriaberis, » ut intus angustia replearis. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos, « Atque nudaberis, » omnibus bonis scilicet exspoliata, ut omnes videant turpitudines vestras. Nahum, iii, 5 : Revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Eccli. xi, 29 : In fine hominis denudatio operum illius.

22. THAU ( )

« Completa est iniquitas tua, filia Sion. » Consolatio est populi de pœnitentia : quia per captivitatem reductus est ad pœnitentiam, et tunc iniquitas est completa, et dimissa. Isa. xl, 2 : Loqui-

mini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Isa. xxvii, 9 : Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum. « Non addet ultra ut transmigret te. » Fundabit te in æterna gratia. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nahum, i, 13 : Non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Joan. xvi, 22 : Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

« Visitabit iniquitatem tuam filia Edom. » Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Isa. xxiv, 21 : Visitabit Dominus super malitiam caeli in excelso, et super reges terræ. « Discooperiet peccata tua. » Job, xx, 27 : Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Ezech. xvi, 37 : Nudabo ignominiam tuam coram amatoribus tuis, et videbunt turpitudinem tuam. I ad Corinth. iv, 3 : Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

CAPUT V.

Supplex observatio in gratiam Juda.

Oratio Jeremie prophete.

  1. Recordare, Domine, quid acciderit nobis : intuere et respice opprobrium nostrum.

  2. Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

  3. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi vidue.

<--- Page Split --->

  1. Aquam nostram pecunia bibimus : ligna nostra pretio comparavimus.

  2. Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

  3. Ægypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane.

  4. Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

  5. Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

  6. In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii, in deserto.

  7. Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

  8. Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

  9. Principes manu suspensi sunt : facies senum non erubuerunt.

  10. Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

  11. Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

  12. Defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster.

  13. Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus!

  14. Propterea mæstum factum est cor nostrum : ideo contenebrati sunt oculi nostri,

  15. Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo

  16. Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

<--- Page Split --->

  1. Quare in perpetuum oblivisceri nostri, derelinques nos in longitudine dierum?

  2. Converte nos, Domine, ad te, et convertemur : innova dies nostros, sicut a principio :

  3. Sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.

CAPUT V THRENORUM.

IN ORATIONEM JEREMIÆ PROPHETÆ COMMENTARIUS.

« Recordare, Domine. » Hoc capitulum Oratio Jeremiæ Prophetæ vocatur : orare enim pro populo Jeremiæ convenit, sicut dicitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias, Propheta Dei. Propter quod oratio in duas partes dividitur, in quarum prima Dominum inclinat ad propitiationem, singula attendens quæ passus est populus. In secunda duo petit : subventionem, et consolationem, ibi, §. 19 : « Tu dütem, Domine, in æternum permanebis. »

In prima duo sunt : in universali enim inclinat ad propitiationem, et in particulari, ibi, §. 2 : « Hæreditas nostra. »

1 Hæc verba, recordor, intueor, et video, quomodo differunt?

Dicit ergo : « Recordare, » et dicit Hæc verba, tria : Recordare, intuere, et respice. Rerecordor, intueor, et video, quomodo differunt? cordatio autem refertur ad præteritum, ut scilicet præterita mala clementer abjiciat et indulgeat : præsentia autem intueatur in quibus est, ut etiam pœnæ quas patitur, expiativæ fiant. Respicere autem est abjectum ad lumen visionis revocare, ut scilicet in tanta pœnitentia

ad reconciliationem accipiat. De his tribus dicitur, Jerem. xv, 13 : Domine, recordare mei, et visita me, et erue 1 me ab his qui persequuntur me. Quod enim dicit, visita, intueri est, quod autem, erue, per respectum est : non enim eruitur, ad quod Deus non respicit. Psal. xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. Resuscitatur enim homo per visionem divini luminis. Ad Ephes. v, 14 : Illuminabit te Christus. Retribuere autem valet, quando Deus reducit oculos super eum, quia tunc in gratiam receptus est.

Hoc est ergo :

« Recordare, Domine, quid acciderit nobis, » tam in peccatis, quam in pœnis. Huic videtur Dominus respondere, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. « Quid acciderit nobis, » quam magnum scilicet et quam enorme malum, propter quod tamen in desperationem non sumus dejecti. Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Psal. xlui, 18 : Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te.

« Intuere, » ut obtutus tuos ad intima nostra dirigas, et intimis nostris lumen tuæ claritatis infundas. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Joan. 1, 47 : Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de

<--- Page Split --->

eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Vidit enim Jesus eum cum lumen infudit.

« Et respice, » ut ad lucem tuam nos resumas, qui abjecti fueramus. Sapient. iv, 13 : Et respectus in electos illius. Isa. lxvi, 2 : Ad quem in respiciam nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? « Opprobrium nostrum. » Non enim tantum patimur cenam, sed etiam confusionem, in piena patientes, et in confusione humiles. Ad Hebr. xi, 36 : Ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Sed ad hoc dicitur, Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum. Patientia enim habenda est in talibus, quia haec valent ad deletionem peccati. Psal. xxxviii, 9 : Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me. Eccle. vii, 22 et 23 : Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum maledicentem tibi, supple, ad impatientiam et vindictam : scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.

2

« Hæreditas nostra. » Proponit hic Domino cuncta quæ patitur, primo in afflictione, secundo in destitutione, ibi, x. 14 : « Senes defecerunt de portis. »

In afflictione dupliciter, et cum indignatione, ibi, x. 8 : « Servi dominati sunt nostri. »

In afflictione duobus modis, scilicet in illatione mali : et in defectu auxilii, ibi, x. 6 : « Ægypto dedibus manum. »

Illatio autem mali quatuor modis describitur, scilicet ablatione hæreditatum, interfectione patronorum, tributo servitutum, et perangaria personarum.

Dicit ergo :

« Hæreditas nostra, » in agris scilicet Hæreditas nostra, externa bestiudio. « Versa est ad alienos, » Chaldæos scilicet, vel dæmones. Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te. Jerem. xlix, 1 : Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? Tribum enim Gad in hæreditatem Melchom occupavit, et hoc etiam alii sæpe de toto populo attentaverunt. Isa. vii, 5 et 6 : Eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeiæ, dicentes : Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos. Esther, xiii, 13 : Volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem nostram delere, et claudere ora laudantium te. Sic dæmones faciunt, et tyranni occupantes hæreditates Ecclesiarum. Psal. lxxviii, 1 : Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.

« Domus nostra ad extraneos. » Ad litteram, vel habitacula virtutum et studiorum : unde quibusdam, Apocal. iii, 11, dicitur : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. III Reg. xxi, 3 : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi. Deuter. xxvii, 30 : Domum ædifices, et non habites in ea. Psal. xi, 7 : Eveilet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Isa. xxii, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

« Pupilli facti sumus absque patre, » 3 patronis scilicet interfectis. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Vel, absque malo patre, cujus scilicet non sumus imitatores. De quo dicitur, Ezech. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Judith, viii, 18 : Non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum sium. Deuteron. xxxii, 9 : Dixit patri suo, et matri suæ : Nescio vos; et fratribus suis : Ignoro vos. Sic ergo

<--- Page Split --->

dupliciter pupilli, non habentes nisi te patrem et defensorem. Psal. x secundum Hebræos, 14 : Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor.

« Matres nostrae quasi viduae, » ad litteram scilicet, vel Ecclesiae quae nos genuerunt in gratia. IV Reg. iv, 1 : Mulier quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi, id est, intellectum et affectum. Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupilli : nec viduam, si effundat loquelam gemitus.

« Aquam nostram pecunia bibimus. » Conqueritur tributum servitutis. Aqua autem nostra duplex est, litteralis et spiritualis, quae est gratia expiativa a peccatis in sacramentis, vel in verbo Dei. Tyranni autem tributum ponunt super aquam exteriorem, Prælati mali super aquam spiritualem. Contra quos dicitur, Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate. Sed modo est quod dicitur, Jerem. xiv, 3, ubi pretium in manibus ferebatur : Majores 'miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Isa. xli, 17 : Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt : lingua eorum siti aruit.

« Ligna nostra pretio comparavimus. » Hoc ad litteram possunt dicere Ecclesiae quarum silvas advocati usurpaverunt. Sunt etiam ligna incentiva charitatis, beneficia Dei, et beneficia crucis, quae a malis Prælatis oportet comparare. Isa. 1, 23 : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. III Reg. xvii, 12 : En colligo duo ligna, beneficia scilicet passionis, et beneficia bonitatis, quae omnia sub pretio posita sunt. E contra fecit Abraham, qui ultimo in sacrificium Domini ligna obtulit, Ge-

nes. x x i i , 3 : Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit in locum quem praeceperat ei Dominus. Et, post pauca, 7. 6 : Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit illa super Isaac filium suum. Isti autem omnia sub facto pretio commutant. Malach. 1, 10 : Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ?

« Cervicibus nostris minabamur. » Perangariam tangit hic in personis : nec differt utrum haec perangaria fiat per violentiam in corporibus, vel per sententias injustorum judicum. Cervicibus enim minantur, quos violenter apprehensos in servitutem inclinant, sicut Roboam, III Reg. xii, 14 : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Exod. 1, 11 : Præposuit eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Eccli. xxxii, 27 : Jugum et lorum curvant collum durum. Sic etiam diabolus pertrahit ad peccatum, capiens hominem in cervicosa superbia. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

« Lassis non dabatur requies, » Thren. 1, 3 : Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Jerem. xvi, 13 : Servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.

« Ægypto dedimus manum et Assyriis. » Tangit destitutionem auxilii : quia Manus ad litteram Assyrios vocaverunt in auxilium, et alii Ægyptios, et nullum auxilium est inventum in eis, cum tamen manus dedissent ad fidei confirmationem, et homagii subjectionem. Thren. 1, 19 : Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Spiritualiter Ægypto dantur manus, quando ad sæculare remedium confugitur : Assyrio, qui interpretatur sustollens

<--- Page Split --->

vigilias, quando ad negotiationem et laborem saeculi confugitur. Isa. xxx, 7: Ægyptus frustra et vane auxiliabitur. Jerem. ii, 18 : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Aqua enim Ægypti non reficit, sed inficit. Aqua vero Assyriorum nervos percutit, et sitim -non exstinguit.

« Ut saturaremur pane, » id est vili refectione temporalis delectationis. Eccli. xiv, 10 : Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. De hoc pane dicitur, Proverb. ix, 17 : Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Proverb. xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo.

tatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Ezechiel. xvi, 32 : Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Eccli. xi, 1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, id est, Adæ imitatores.

« Servi dominati sunt nostri. » Tangit indignationem : primo quidem in vilibus servitiis, secundo in ignominiis, ibi, §. 11 : « Mulieres in Sion humiliaverunt. »

In primo tria dicuntur, scilicet indignitas angariantium, afflictio angariatorum, et effectus utriusque.

Dicit ergo :

« Patres nostri peccaverunt. » Tangit hic causæ omnium istorum recognitionem : et hoc est :

« Patres nostri, » Adæ scilicet imitatores, « peccaverunt, » præceptorum Dei transgressione : « et non sunt, » id est, mortui sunt peccatis suis. Isa. xl, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris. Daniel. ix, 8 : Nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. « Et non sunt. » « Ad non esse enim terminatur per peccatum, » sicut dicit Augustinus. « Esse enim est, ut dicit Boetius, quod « ordi. em retinet, servatque naturam. » Matth. ii, 18 : Noluit consolari, quia non sunt 1. Propter hoc non esse dicuntur dæmones. Job, xvii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est.

« Et nos iniquitates eorum portavimus, » imitatione culpæ, et sustinentia pænæ. Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniqui-

« Servi dominati sunt nostri, » id est, Servorum intolerantile 1. 2. 3. 4. Qui facit peccatum, serJoan. viii, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : Per servum, cum regnaverit : per stultum, cum saturatus fuerit cibo : per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. Hæc enim principia totius perversitatis sunt, quando malus qui servus est, dominatur : et cum malitia qui stultus est et alieno pane quærit saturari : qui odiosam mulierem, id est, libidinem carnis suæ in matrimonium duxit : qui ancillam, id est, sensualitatem rationi dominari facit. Eccle. x, 5 et seq. : Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.

« Non fuit qui redimeret de manu eorum. » Job, ix, 24 : Terra data est in

<--- Page Split --->

manus impii, vultum judicum ejus operuit. Propter hoc clamat Jacob, Genes. xxxii, 11 : Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. Psal. cxliii, 7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me de aquis multis, et libera me de manu filiorum alienorum. Dicit autem, quod non fuit : quia malitiam Sacerdotum videns Episcopus non corrigit, malitiam Episcoporum non corrigit Archiepiscopus, et sic de aliis. Eccli. 11, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Isa. lxiii, 5 : Circumspexi, et non erat auxiliator : quæsivi, et non fuit qui adjuvaret.

gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

« Pellis nostra quasi clibanus exusta est. » Effectum tangit utriusque : naturale enim est ut exosa carne, edaci fame pellis aduratur, et corrugetur, et denigretur, et exuratur. Job, xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Spiritualiter autem pellis extrinsecus adhærens, conversatio est : quia tota in turpitudinem peccati aversa est. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies earum. Nahum, ii, 10 : Facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.

« A facie tempestatum famis, » maxime pabuli interioris destitutionis. Psal. lviii, 13 : Famen patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Hoc enim videmus in Ecclesiis, quod nemo patientibus famem panem porrigit, cum tamen tempestas famis valida sit : interius enim affligit, et destituit. Luc. xv, 17 : Ego autem hic fame pereo. IV Reg. vii, 12 : Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos.

« Mulieres in Sion humiliaverunt. » Tangit afflictionem cum ignominia in sexu muliebi, in principibus, in senibus, in adolescentibus et parvulis.

Dicit ergo :

« Mulieres in Sion humiliaverunt, » ad litteram, matronas honestas libidine polluentes, quod peccatum in Ecclesiæ ministris multum abundat. Osee, vi, 10 : In domo Israel vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim. Ephraim fructifera interpretatur, quia ex abundantia libido crescit fornicationis. I ad Corinth. v, 1 : Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes.

« In animabus nostris afferebamus panem nobis. » Afflictionem tangit angariatorum, et hoc est quod dicit in littera : quia in obsidione in periculo animarum per desertum currentes ad Arabes modicum panis petebant, nec inveniunt. Isa. xxi, 14 et 15 : Occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram Austri : cum panibus occurrite fugienti : a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. Spiritualiter autem panis jam in periculo animæ quaeritur : quia subventiones Ecclesiasticæ a violentis quibusdam possidentur, et pauperibus non distribuuntur, nisi care emantur. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Propter hoc de Ecclesia, quantum ad bonos Prælatos, Proverb. xxxi, 14, dicitur : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Job, xx, 14 : Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Job, xv, 23 : Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.

« A facie gladii in deserto. » Gladius iste maxime linguæ -est a sententiis injustis, vel objurgationibus. Psal. lvi, 5 : Lingua eorum gladius acutus. Proverb. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus

<--- Page Split --->

« Et virgines in civitatibus Juda, » supple, humiliaverunt, per deflorationem scilicet, nec oportet quod hoc aliam habeat Glossam: virginum enim custodes clerici, et monachi, defloratores earum inveniuntur. Psal. cv, 28: Initiati sunt Beelphegor. Beelphegor idolum tentiginis fuit. Numer. xxv, 1 et seq.: Fornicatus est populus cum filiabus Moab, quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua: initiatusque est Israel Beelphegor. Vidimus enim, quod nostri sacerdotes Beelphegor facti sunt, semen suum idolo illi immolantes. Deuter. xxvii, 22: Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. Filia patris filia Dei est, matris autem filia Ecclesia.

« Principes manu suspensi sunt, » in equuleis scilicet ante domos proprias, ut dicit Paschaisus, quasi essent latrones infames, quibus quæstiones legis fieri [deberent. Psal. xxi, 48: Dinumeraverunt omnia ossa mea. Extensione nimia equulei dinumerabilia fecerunt. Suspensi autem manu sunt, ut manus adjutorium sibi ferre non possent. Hoc autem justum fuit, quia manus pollutas habuerunt sanguinum et muneribus. Numer. xxv, 4 et 5: Suspende principes contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

« Facies senum non erubuerunt, » quin scilicet interficerent, sicut nulla reverentia digni essent. Deuteron. xxviii, 49 et 50 : Adducet Dominus super te gentem de longinquo,... quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli. Hoc autem justum erat, quia senes, sicut dicitur Daniel. xiii, 52, inveterati dierum fuerunt malorum 1. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit.

« Adolescentibus impudice abusi sunt, » ad litteram, pro ephebis, eis abutentes. Spiritualiter autem abutuntur, qui adolescentulos ad lascivias nutriunt, et impudicitias. Joel, iii, 3 : Posuerunt puerum in prostibulo. Ad Romam. i, 27 : Relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Isa. ii, 6 : Pueris alienis adhaeserunt (Glossa : per libidinem) : ne ergo dimittas eis.

« Pueri in ligno corruerunt, » ad litteram suspensi per superliminaria domorum, et per portas platearum. Jerem. xi, 19: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Spiritualiter autem parvuli infirmi in Ecclesia. In ligno, id est, in rigiditate Praelatorum corruunt: quia quasi vectes rigidi et inflexibiles sunt. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus super Leviathan, serpentem vectem, id est, qui ut vectis ligneus rigidus est.

« Senes de portis defecerunt. » Senes enim de populo eligebantur, et in portis pro judicibus ponebantur. Unde, Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, cum sederit cum senatoribus terra. Sed isti modo in Ecclesia defecerunt, et pueri sunt qui sedent in sedibus judicum. Isa. iii, 4: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Eccle. x, 16: Væ tibi terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt! Unde, in Timæo Platonis dicitur: « Certe pueri « estis, et non est in vobis ulla cana sa- « pientia. »

« Et juvenes de choro psallentium. » Juvenes hic dicuntur bone indolis ministri Dei, de quibus sperabatur quod ad potiora deberent ascendere, qui omnino in Ecclesiis defecerunt. Mich. ii, 9: A parvulis earum, scilicet mulierum, tulistis laudem meam in perpetuum. Psal. lxxvn, 63: Juvenes eorum comedit ignis.

<--- Page Split --->

Chorus autem psallentium est ad litteram in choro et in Ecclesia cantantium, in quo choro bene nutriti juvenes psallere cum laetitia consueverunt, juvenculas et virgines animas populi ad devotionem excitantes. Psal. lxvii, 27 et 28: Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.

« Væ nobis, quia peccavimus! » « Omne « væ, sicut dicit Hieronymus, ex peccato « est, et temporale et æternum. » Osee, vii, 13: Væ eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me. Isa. iii, 9: Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala! Et, ibidem, y. 11: Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

« Defecit gaudium cordis nostri, » id est, materia gaudii: hoc enim justum est, quia gaudebant in vanis et caducis. Idcirco etiam gaudium ablatum est ab eis quod fuit in festis. Tob. v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? Isa. xxiv, 7: Ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Job, xxi, 12 et 13: Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendant.

« Versus est in luctum chorus noster, » quo scilicet in choro concordi coram Deo gaudere consueveramus: eo quod indignos nos fecimus, qui resonare verba Dei deberemus. I Machab. 1, 41: Dies festi ejus conversi sunt in luctum. Job, xxx, 31: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Isa. xxiv, 8: Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.

« Propterea mæstum factum est cor nostrum. » Mæstitia dejectionem significat in ablatione omnis boni quando cor concidit in seipso. II ad Corinth. 1, 8 : Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Et in tantum mæstum est cor nostrum, quod « contenebrati sunt oculi nostri, » hoc est, consilium et ratio periit a nobis. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebræ. Spiritualiter autem oculi Ecclesiæ sunt Doctores et Prælati qui contenebrati sunt. Zachar. xi, 17 : Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.

« Propter montem Sion, » qui scilicet in tanta gloria esse consuevit, et significat Ecclesiæ eminentiam in sanctitate, et in omni scientia. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitia, mons sanctus. « Quia disperiit, » id est, in diversa vitia periit. Psal. lxxxii, 11 : Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terræ. Endor interpretatur fons generationis, quia ad litteram in inguine, ubi fons est generationis, disperierunt, et propter stercus, id est, temporalium cupiditatem.

« Vulpes ambulaverunt in eo. » Non dicit latuerunt, quia manifeste ambulant qui per astutias intraverunt, et qui aliis quasi vulpes insidiantur. Ezech. xiii, 4 : Quasi vulpes in desertis Prophetæ tui, Israel, erant. Cantic. ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quæ demolimtur vi-

<--- Page Split --->

neas. Isti enim omnes vineam Domini demoliuntur.

« Tu autem, Domine. » Convertit se ad orationem, ut consolationem ad tantam desolationem adhibeat, et dicit tria : promissionis æternitatem, aversorum conversionem, et projectionis lamentationem.

Dicit ergo :

« Tu autem, Domine, » omnibus superpositus, omnibus honorabilibus bonis dives. Esther, xiii, 9 et 11 : In ditione tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tua resistere voluntali... Dominus omnium es. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum. « In æternum permanebis, » non in substantia tantum, sed in veritate tuarum promissionum, et exhibitione misericordiarum. Psal. ci, 28 : Tu, scilicet Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient. Et, ibidem, j. 13 : Tu autem, Domine, in æternum permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem. Jacob. i, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

« Solium tuum in generationem et generationem. » Solium, inquam, veritatis et justitiae : in illis enim in perpetuum regnat super fideles. Jerem. xiv, 21 : Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias facius tuum nobiscum. Generationem vero et generationem dicit generationem præsentium mortalium, et generationem futurorum æternorum. Psal. xliv, 7 : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi 1. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.

Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.

« Quare in perpetuum oblivisceri 20 nostri. Psal. lxxvi, 10 : Numquid obliviscetur misereri Deus ? Psal. xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisceri me in finem ? « Derelinquens nos in longitudinem dierum, » scilicet alienando nos a tua gratia. Isa. xlix, 14 : Dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Ac si dicat : Consideratione peccatorum meorum dignus sum quod mei non recorderis in bonum, sed misericordia tua tanta est, quod adhuc spero redire ad recordationem tui. Jone, ii, 5 : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum : verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

« Converte nos, Domine, ad te. » Ali- 21 ter enim aversi sumus. Et hoc est quod sequitur : « Et convertemur. » Conversio enim sonat positionem debitam et maxime ad humilitatem. Matth. xviii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. III Reg. xviii, 36 et 37 : Ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. Item, Psal. lxxxiv, 5 : Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

« Innova dies nostros sicut a principio, » id est, quod simus sicut in patriarchis fuimus, in totum pulso pristini erroris perverso intellectu. Isa. xxvi, 3 : Vetus error abiit. Eccli. xxxvi, 6 : Imo-

<--- Page Split --->

va signa, et immuta mirabilia. Apocal. 11, 5 : Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac. Jerem. 11, 2 : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuæ.

« Sed projiciens repulisti nos, » propter peccata nostra scilicet. Isa. 11, 6 : Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistim. Jerem.

xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. « Iratus es contra nos vehementer. » Isa. v, 23 : Iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum. Irasci enim vehementer, est irasci ad mensuram iniquitatis. Psal. cv, 40 : Iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. Isa. lxiv, 9 : Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ.