CAPUT V.
Supplex observatio in gratiam Juda.
Oratio Jeremie prophete.
Recordare, Domine, quid acciderit nobis : intuere et respice opprobrium nostrum.
Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi vidue.
<--- Page Split --->
Aquam nostram pecunia bibimus : ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Ægypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane.
Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii, in deserto.
Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Principes manu suspensi sunt : facies senum non erubuerunt.
Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
Defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster.
Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus!
Propterea mæstum factum est cor nostrum : ideo contenebrati sunt oculi nostri,
Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo
Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
<--- Page Split --->
Quare in perpetuum oblivisceri nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
Converte nos, Domine, ad te, et convertemur : innova dies nostros, sicut a principio :
Sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
CAPUT V THRENORUM.
IN ORATIONEM JEREMIÆ PROPHETÆ COMMENTARIUS.
« Recordare, Domine. » Hoc capitulum Oratio Jeremiæ Prophetæ vocatur : orare enim pro populo Jeremiæ convenit, sicut dicitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias, Propheta Dei. Propter quod oratio in duas partes dividitur, in quarum prima Dominum inclinat ad propitiationem, singula attendens quæ passus est populus. In secunda duo petit : subventionem, et consolationem, ibi, §. 19 : « Tu dütem, Domine, in æternum permanebis. »
In prima duo sunt : in universali enim inclinat ad propitiationem, et in particulari, ibi, §. 2 : « Hæreditas nostra. »
1 Hæc verba, recordor, intueor, et video, quomodo differunt?
Dicit ergo : « Recordare, » et dicit Hæc verba, tria : Recordare, intuere, et respice. Rerecordor, intueor, et video, quomodo differunt? cordatio autem refertur ad præteritum, ut scilicet præterita mala clementer abjiciat et indulgeat : præsentia autem intueatur in quibus est, ut etiam pœnæ quas patitur, expiativæ fiant. Respicere autem est abjectum ad lumen visionis revocare, ut scilicet in tanta pœnitentia
ad reconciliationem accipiat. De his tribus dicitur, Jerem. xv, 13 : Domine, recordare mei, et visita me, et erue 1 me ab his qui persequuntur me. Quod enim dicit, visita, intueri est, quod autem, erue, per respectum est : non enim eruitur, ad quod Deus non respicit. Psal. xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. Resuscitatur enim homo per visionem divini luminis. Ad Ephes. v, 14 : Illuminabit te Christus. Retribuere autem valet, quando Deus reducit oculos super eum, quia tunc in gratiam receptus est.
Hoc est ergo :
« Recordare, Domine, quid acciderit nobis, » tam in peccatis, quam in pœnis. Huic videtur Dominus respondere, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. « Quid acciderit nobis, » quam magnum scilicet et quam enorme malum, propter quod tamen in desperationem non sumus dejecti. Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Psal. xlui, 18 : Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te.
« Intuere, » ut obtutus tuos ad intima nostra dirigas, et intimis nostris lumen tuæ claritatis infundas. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Joan. 1, 47 : Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de
<--- Page Split --->
eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Vidit enim Jesus eum cum lumen infudit.
« Et respice, » ut ad lucem tuam nos resumas, qui abjecti fueramus. Sapient. iv, 13 : Et respectus in electos illius. Isa. lxvi, 2 : Ad quem in respiciam nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? « Opprobrium nostrum. » Non enim tantum patimur cenam, sed etiam confusionem, in piena patientes, et in confusione humiles. Ad Hebr. xi, 36 : Ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Sed ad hoc dicitur, Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum. Patientia enim habenda est in talibus, quia haec valent ad deletionem peccati. Psal. xxxviii, 9 : Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me. Eccle. vii, 22 et 23 : Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum maledicentem tibi, supple, ad impatientiam et vindictam : scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
2
« Hæreditas nostra. » Proponit hic Domino cuncta quæ patitur, primo in afflictione, secundo in destitutione, ibi, x. 14 : « Senes defecerunt de portis. »
In afflictione dupliciter, et cum indignatione, ibi, x. 8 : « Servi dominati sunt nostri. »
In afflictione duobus modis, scilicet in illatione mali : et in defectu auxilii, ibi, x. 6 : « Ægypto dedibus manum. »
Illatio autem mali quatuor modis describitur, scilicet ablatione hæreditatum, interfectione patronorum, tributo servitutum, et perangaria personarum.
Dicit ergo :
« Hæreditas nostra, » in agris scilicet Hæreditas nostra, externa bestiudio. « Versa est ad alienos, » Chaldæos scilicet, vel dæmones. Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te. Jerem. xlix, 1 : Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? Tribum enim Gad in hæreditatem Melchom occupavit, et hoc etiam alii sæpe de toto populo attentaverunt. Isa. vii, 5 et 6 : Eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeiæ, dicentes : Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos. Esther, xiii, 13 : Volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem nostram delere, et claudere ora laudantium te. Sic dæmones faciunt, et tyranni occupantes hæreditates Ecclesiarum. Psal. lxxviii, 1 : Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.
« Domus nostra ad extraneos. » Ad litteram, vel habitacula virtutum et studiorum : unde quibusdam, Apocal. iii, 11, dicitur : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. III Reg. xxi, 3 : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi. Deuter. xxvii, 30 : Domum ædifices, et non habites in ea. Psal. xi, 7 : Eveilet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Isa. xxii, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
« Pupilli facti sumus absque patre, » 3 patronis scilicet interfectis. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Vel, absque malo patre, cujus scilicet non sumus imitatores. De quo dicitur, Ezech. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Judith, viii, 18 : Non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum sium. Deuteron. xxxii, 9 : Dixit patri suo, et matri suæ : Nescio vos; et fratribus suis : Ignoro vos. Sic ergo
<--- Page Split --->
dupliciter pupilli, non habentes nisi te patrem et defensorem. Psal. x secundum Hebræos, 14 : Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor.
« Matres nostrae quasi viduae, » ad litteram scilicet, vel Ecclesiae quae nos genuerunt in gratia. IV Reg. iv, 1 : Mulier quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi, id est, intellectum et affectum. Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupilli : nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
« Aquam nostram pecunia bibimus. » Conqueritur tributum servitutis. Aqua autem nostra duplex est, litteralis et spiritualis, quae est gratia expiativa a peccatis in sacramentis, vel in verbo Dei. Tyranni autem tributum ponunt super aquam exteriorem, Prælati mali super aquam spiritualem. Contra quos dicitur, Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas : et qui non habetis argentum, properate. Sed modo est quod dicitur, Jerem. xiv, 3, ubi pretium in manibus ferebatur : Majores 'miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Isa. xli, 17 : Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt : lingua eorum siti aruit.
« Ligna nostra pretio comparavimus. » Hoc ad litteram possunt dicere Ecclesiae quarum silvas advocati usurpaverunt. Sunt etiam ligna incentiva charitatis, beneficia Dei, et beneficia crucis, quae a malis Prælatis oportet comparare. Isa. 1, 23 : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. III Reg. xvii, 12 : En colligo duo ligna, beneficia scilicet passionis, et beneficia bonitatis, quae omnia sub pretio posita sunt. E contra fecit Abraham, qui ultimo in sacrificium Domini ligna obtulit, Ge-
nes. x x i i , 3 : Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit in locum quem praeceperat ei Dominus. Et, post pauca, 7. 6 : Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit illa super Isaac filium suum. Isti autem omnia sub facto pretio commutant. Malach. 1, 10 : Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ?
« Cervicibus nostris minabamur. » Perangariam tangit hic in personis : nec differt utrum haec perangaria fiat per violentiam in corporibus, vel per sententias injustorum judicum. Cervicibus enim minantur, quos violenter apprehensos in servitutem inclinant, sicut Roboam, III Reg. xii, 14 : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Exod. 1, 11 : Præposuit eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Eccli. xxxii, 27 : Jugum et lorum curvant collum durum. Sic etiam diabolus pertrahit ad peccatum, capiens hominem in cervicosa superbia. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.
« Lassis non dabatur requies, » Thren. 1, 3 : Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Jerem. xvi, 13 : Servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
« Ægypto dedimus manum et Assyriis. » Tangit destitutionem auxilii : quia Manus ad litteram Assyrios vocaverunt in auxilium, et alii Ægyptios, et nullum auxilium est inventum in eis, cum tamen manus dedissent ad fidei confirmationem, et homagii subjectionem. Thren. 1, 19 : Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Spiritualiter Ægypto dantur manus, quando ad sæculare remedium confugitur : Assyrio, qui interpretatur sustollens
<--- Page Split --->
vigilias, quando ad negotiationem et laborem saeculi confugitur. Isa. xxx, 7: Ægyptus frustra et vane auxiliabitur. Jerem. ii, 18 : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Aqua enim Ægypti non reficit, sed inficit. Aqua vero Assyriorum nervos percutit, et sitim -non exstinguit.
« Ut saturaremur pane, » id est vili refectione temporalis delectationis. Eccli. xiv, 10 : Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. De hoc pane dicitur, Proverb. ix, 17 : Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Proverb. xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo.
tatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Ezechiel. xvi, 32 : Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Eccli. xi, 1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, id est, Adæ imitatores.
« Servi dominati sunt nostri. » Tangit indignationem : primo quidem in vilibus servitiis, secundo in ignominiis, ibi, §. 11 : « Mulieres in Sion humiliaverunt. »
In primo tria dicuntur, scilicet indignitas angariantium, afflictio angariatorum, et effectus utriusque.
Dicit ergo :
« Patres nostri peccaverunt. » Tangit hic causæ omnium istorum recognitionem : et hoc est :
« Patres nostri, » Adæ scilicet imitatores, « peccaverunt, » præceptorum Dei transgressione : « et non sunt, » id est, mortui sunt peccatis suis. Isa. xl, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris. Daniel. ix, 8 : Nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. « Et non sunt. » « Ad non esse enim terminatur per peccatum, » sicut dicit Augustinus. « Esse enim est, ut dicit Boetius, quod « ordi. em retinet, servatque naturam. » Matth. ii, 18 : Noluit consolari, quia non sunt 1. Propter hoc non esse dicuntur dæmones. Job, xvii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est.
« Et nos iniquitates eorum portavimus, » imitatione culpæ, et sustinentia pænæ. Exod. xx, 5 : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniqui-
« Servi dominati sunt nostri, » id est, Servorum intolerantile 1. 2. 3. 4. Qui facit peccatum, serJoan. viii, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : Per servum, cum regnaverit : per stultum, cum saturatus fuerit cibo : per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. Hæc enim principia totius perversitatis sunt, quando malus qui servus est, dominatur : et cum malitia qui stultus est et alieno pane quærit saturari : qui odiosam mulierem, id est, libidinem carnis suæ in matrimonium duxit : qui ancillam, id est, sensualitatem rationi dominari facit. Eccle. x, 5 et seq. : Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
« Non fuit qui redimeret de manu eorum. » Job, ix, 24 : Terra data est in
<--- Page Split --->
manus impii, vultum judicum ejus operuit. Propter hoc clamat Jacob, Genes. xxxii, 11 : Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. Psal. cxliii, 7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me de aquis multis, et libera me de manu filiorum alienorum. Dicit autem, quod non fuit : quia malitiam Sacerdotum videns Episcopus non corrigit, malitiam Episcoporum non corrigit Archiepiscopus, et sic de aliis. Eccli. 11, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Isa. lxiii, 5 : Circumspexi, et non erat auxiliator : quæsivi, et non fuit qui adjuvaret.
gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
« Pellis nostra quasi clibanus exusta est. » Effectum tangit utriusque : naturale enim est ut exosa carne, edaci fame pellis aduratur, et corrugetur, et denigretur, et exuratur. Job, xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Spiritualiter autem pellis extrinsecus adhærens, conversatio est : quia tota in turpitudinem peccati aversa est. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies earum. Nahum, ii, 10 : Facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
« A facie tempestatum famis, » maxime pabuli interioris destitutionis. Psal. lviii, 13 : Famen patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Hoc enim videmus in Ecclesiis, quod nemo patientibus famem panem porrigit, cum tamen tempestas famis valida sit : interius enim affligit, et destituit. Luc. xv, 17 : Ego autem hic fame pereo. IV Reg. vii, 12 : Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos.
« Mulieres in Sion humiliaverunt. » Tangit afflictionem cum ignominia in sexu muliebi, in principibus, in senibus, in adolescentibus et parvulis.
Dicit ergo :
« Mulieres in Sion humiliaverunt, » ad litteram, matronas honestas libidine polluentes, quod peccatum in Ecclesiæ ministris multum abundat. Osee, vi, 10 : In domo Israel vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim. Ephraim fructifera interpretatur, quia ex abundantia libido crescit fornicationis. I ad Corinth. v, 1 : Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes.
« In animabus nostris afferebamus panem nobis. » Afflictionem tangit angariatorum, et hoc est quod dicit in littera : quia in obsidione in periculo animarum per desertum currentes ad Arabes modicum panis petebant, nec inveniunt. Isa. xxi, 14 et 15 : Occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram Austri : cum panibus occurrite fugienti : a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. Spiritualiter autem panis jam in periculo animæ quaeritur : quia subventiones Ecclesiasticæ a violentis quibusdam possidentur, et pauperibus non distribuuntur, nisi care emantur. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Propter hoc de Ecclesia, quantum ad bonos Prælatos, Proverb. xxxi, 14, dicitur : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Job, xx, 14 : Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Job, xv, 23 : Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
« A facie gladii in deserto. » Gladius iste maxime linguæ -est a sententiis injustis, vel objurgationibus. Psal. lvi, 5 : Lingua eorum gladius acutus. Proverb. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus
<--- Page Split --->
« Et virgines in civitatibus Juda, » supple, humiliaverunt, per deflorationem scilicet, nec oportet quod hoc aliam habeat Glossam: virginum enim custodes clerici, et monachi, defloratores earum inveniuntur. Psal. cv, 28: Initiati sunt Beelphegor. Beelphegor idolum tentiginis fuit. Numer. xxv, 1 et seq.: Fornicatus est populus cum filiabus Moab, quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua: initiatusque est Israel Beelphegor. Vidimus enim, quod nostri sacerdotes Beelphegor facti sunt, semen suum idolo illi immolantes. Deuter. xxvii, 22: Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. Filia patris filia Dei est, matris autem filia Ecclesia.
« Principes manu suspensi sunt, » in equuleis scilicet ante domos proprias, ut dicit Paschaisus, quasi essent latrones infames, quibus quæstiones legis fieri [deberent. Psal. xxi, 48: Dinumeraverunt omnia ossa mea. Extensione nimia equulei dinumerabilia fecerunt. Suspensi autem manu sunt, ut manus adjutorium sibi ferre non possent. Hoc autem justum fuit, quia manus pollutas habuerunt sanguinum et muneribus. Numer. xxv, 4 et 5: Suspende principes contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
« Facies senum non erubuerunt, » quin scilicet interficerent, sicut nulla reverentia digni essent. Deuteron. xxviii, 49 et 50 : Adducet Dominus super te gentem de longinquo,... quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli. Hoc autem justum erat, quia senes, sicut dicitur Daniel. xiii, 52, inveterati dierum fuerunt malorum 1. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit.
« Adolescentibus impudice abusi sunt, » ad litteram, pro ephebis, eis abutentes. Spiritualiter autem abutuntur, qui adolescentulos ad lascivias nutriunt, et impudicitias. Joel, iii, 3 : Posuerunt puerum in prostibulo. Ad Romam. i, 27 : Relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Isa. ii, 6 : Pueris alienis adhaeserunt (Glossa : per libidinem) : ne ergo dimittas eis.
« Pueri in ligno corruerunt, » ad litteram suspensi per superliminaria domorum, et per portas platearum. Jerem. xi, 19: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Spiritualiter autem parvuli infirmi in Ecclesia. In ligno, id est, in rigiditate Praelatorum corruunt: quia quasi vectes rigidi et inflexibiles sunt. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus super Leviathan, serpentem vectem, id est, qui ut vectis ligneus rigidus est.
« Senes de portis defecerunt. » Senes enim de populo eligebantur, et in portis pro judicibus ponebantur. Unde, Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, cum sederit cum senatoribus terra. Sed isti modo in Ecclesia defecerunt, et pueri sunt qui sedent in sedibus judicum. Isa. iii, 4: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Eccle. x, 16: Væ tibi terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt! Unde, in Timæo Platonis dicitur: « Certe pueri « estis, et non est in vobis ulla cana sa- « pientia. »
« Et juvenes de choro psallentium. » Juvenes hic dicuntur bone indolis ministri Dei, de quibus sperabatur quod ad potiora deberent ascendere, qui omnino in Ecclesiis defecerunt. Mich. ii, 9: A parvulis earum, scilicet mulierum, tulistis laudem meam in perpetuum. Psal. lxxvn, 63: Juvenes eorum comedit ignis.
<--- Page Split --->
Chorus autem psallentium est ad litteram in choro et in Ecclesia cantantium, in quo choro bene nutriti juvenes psallere cum laetitia consueverunt, juvenculas et virgines animas populi ad devotionem excitantes. Psal. lxvii, 27 et 28: Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.
« Væ nobis, quia peccavimus! » « Omne « væ, sicut dicit Hieronymus, ex peccato « est, et temporale et æternum. » Osee, vii, 13: Væ eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me. Isa. iii, 9: Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala! Et, ibidem, y. 11: Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
« Defecit gaudium cordis nostri, » id est, materia gaudii: hoc enim justum est, quia gaudebant in vanis et caducis. Idcirco etiam gaudium ablatum est ab eis quod fuit in festis. Tob. v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? Isa. xxiv, 7: Ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Job, xxi, 12 et 13: Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendant.
« Versus est in luctum chorus noster, » quo scilicet in choro concordi coram Deo gaudere consueveramus: eo quod indignos nos fecimus, qui resonare verba Dei deberemus. I Machab. 1, 41: Dies festi ejus conversi sunt in luctum. Job, xxx, 31: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Isa. xxiv, 8: Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
« Propterea mæstum factum est cor nostrum. » Mæstitia dejectionem significat in ablatione omnis boni quando cor concidit in seipso. II ad Corinth. 1, 8 : Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. Et in tantum mæstum est cor nostrum, quod « contenebrati sunt oculi nostri, » hoc est, consilium et ratio periit a nobis. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebræ. Spiritualiter autem oculi Ecclesiæ sunt Doctores et Prælati qui contenebrati sunt. Zachar. xi, 17 : Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
« Propter montem Sion, » qui scilicet in tanta gloria esse consuevit, et significat Ecclesiæ eminentiam in sanctitate, et in omni scientia. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitia, mons sanctus. « Quia disperiit, » id est, in diversa vitia periit. Psal. lxxxii, 11 : Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terræ. Endor interpretatur fons generationis, quia ad litteram in inguine, ubi fons est generationis, disperierunt, et propter stercus, id est, temporalium cupiditatem.
« Vulpes ambulaverunt in eo. » Non dicit latuerunt, quia manifeste ambulant qui per astutias intraverunt, et qui aliis quasi vulpes insidiantur. Ezech. xiii, 4 : Quasi vulpes in desertis Prophetæ tui, Israel, erant. Cantic. ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quæ demolimtur vi-
<--- Page Split --->
neas. Isti enim omnes vineam Domini demoliuntur.
« Tu autem, Domine. » Convertit se ad orationem, ut consolationem ad tantam desolationem adhibeat, et dicit tria : promissionis æternitatem, aversorum conversionem, et projectionis lamentationem.
Dicit ergo :
« Tu autem, Domine, » omnibus superpositus, omnibus honorabilibus bonis dives. Esther, xiii, 9 et 11 : In ditione tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tua resistere voluntali... Dominus omnium es. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum. « In æternum permanebis, » non in substantia tantum, sed in veritate tuarum promissionum, et exhibitione misericordiarum. Psal. ci, 28 : Tu, scilicet Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient. Et, ibidem, j. 13 : Tu autem, Domine, in æternum permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem. Jacob. i, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
« Solium tuum in generationem et generationem. » Solium, inquam, veritatis et justitiae : in illis enim in perpetuum regnat super fideles. Jerem. xiv, 21 : Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias facius tuum nobiscum. Generationem vero et generationem dicit generationem præsentium mortalium, et generationem futurorum æternorum. Psal. xliv, 7 : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi 1. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.
Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum.
« Quare in perpetuum oblivisceri 20 nostri. Psal. lxxvi, 10 : Numquid obliviscetur misereri Deus ? Psal. xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisceri me in finem ? « Derelinquens nos in longitudinem dierum, » scilicet alienando nos a tua gratia. Isa. xlix, 14 : Dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Ac si dicat : Consideratione peccatorum meorum dignus sum quod mei non recorderis in bonum, sed misericordia tua tanta est, quod adhuc spero redire ad recordationem tui. Jone, ii, 5 : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum : verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
« Converte nos, Domine, ad te. » Ali- 21 ter enim aversi sumus. Et hoc est quod sequitur : « Et convertemur. » Conversio enim sonat positionem debitam et maxime ad humilitatem. Matth. xviii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. III Reg. xviii, 36 et 37 : Ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. Item, Psal. lxxxiv, 5 : Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
« Innova dies nostros sicut a principio, » id est, quod simus sicut in patriarchis fuimus, in totum pulso pristini erroris perverso intellectu. Isa. xxvi, 3 : Vetus error abiit. Eccli. xxxvi, 6 : Imo-
<--- Page Split --->
va signa, et immuta mirabilia. Apocal. 11, 5 : Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac. Jerem. 11, 2 : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuæ.
« Sed projiciens repulisti nos, » propter peccata nostra scilicet. Isa. 11, 6 : Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistim. Jerem.
xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. « Iratus es contra nos vehementer. » Isa. v, 23 : Iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum. Irasci enim vehementer, est irasci ad mensuram iniquitatis. Psal. cv, 40 : Iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. Isa. lxiv, 9 : Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ.