D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARI IN LIBRUM DANIELIS

PROPHETÆ.

PRÆFATIO D. ALBERTI .

Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Doctrina quæ est quasi antelucanum, doctrina prophelalis est, et præcipue in Daniele. Doctrina enim dicitur scientia sub lumine suæ causæ proposita. Res enim doceri non potest, nisi per causam propriam. Propter quod prophetia dicitur doctrina, quæ sub inspiratione divina per quam scibilis est, docetur. Unde Cassiodorus : « Prophetia est divina inspira- « tio rerum eventus immobili veritate denuntians 1. » Et quia unus solus est magister, ut dicitur, Matth. xxiii, 9 : Unus est Pater vester, qui in cœlis est :... Magister vester unus est, Christus : ideo proprie doctrina prophetica dicitur revelatio, sub lumine prime causæ demonstrata. Unde, Joan. xvi, 13 : Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Sic enim doceri est spiritum veritatis in animam transferri, et intus in spiritu quæ discenda sunt revelari. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic igitur scientia proprie doctrina dicitur, quia in luce prime veritatis accipienda, et eadem luce sicut causa demonstratur. Hæc doctrina dicitur quasi antelucanum : antelucanum enim habet lucem immixtam tenebris, et tenebras tendentes et terminatas ad lumen : et sic prophetia lucem intellectualis visionis immixtam habet in imaginariam et sensibiles vi-

<--- Page Split --->

siones tamquam in tenebras. Et hoc patet, Genes. xli, 8, et Daniel. ii, 1 et seq., ubi etiam ipse Pharao et Nabuchodonosor in obscuris imaginibus latentem intellectualem lucem deprehenderunt, propter quod sanctos et prophetas petierunt, qui interpretarentur id quod lucis intellectualis erat in imaginibus. Psal. xvii, 12 et 13 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt. Quia aquae doctrinarum in imaginibus sunt, quae tamen obscuritates transeunt in fulgore intellectualis visionis. Cantic. vi, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol. Aurora est mixta tenebris in imaginibus : in anima autem illuminata est ut luna, quae mutuato lumine lucet : sed relata ad primum fontem luminis, est ut sol. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. De hac dicit Daniel : « Illumino omnibus, » ut scilicet obscura in visionibus aliorum ponat in lucem. Job, xxviii, 11 : Abscondita in lucem produxit : ut luccere haec faciat ad utilitatem omnium sapientium et insipientium. Ad Roman. 1, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum : ita (quod in me) promptum est... evangelizare.

2 Et hoc quidem facit Daniel in prima parte libri hujus, hoc est, in primis sex Divisio libri. capitulis, in quibus mirabilia ostendit in visionibus aliorum, quas interpretatus est, sive imaginarias, sive sensibiles, spiritualiter docens qualiter proficiet et stabit regnum Christi, et deficiet et destruetur regnum mundi. Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Luc. i, 32 : Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum. Sic ergo omnibus dat illuminationes de visionibus aliorum. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, hoc est, a fastigio intellectus prophetalis.

Per hoc autem quod sequitur : « Et enarrabo illam usque ad longinquum, » secunda pars libri tangitur, a septimo scilicet usque ad caput decimum tertium, in qua per totam longitudinem temporis ex visionibus propriis per lucem intellectualem decursum regni Christi describit usque ad ultimum statum resurrectionis. Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Quam longitudinem temporum complecti non potuit nisi in spiritu qui complectitur omnia. Et haec omnia multum lucide enarrantur de rege in regem, de tempore in tempus : propter quod dicit Hieronymus in Prologo galeato de Daniele, quod etiam totius mundi φιλίατωρ, scilicet historicus, quia totius mundi describit statum ita aperte ac si texta historiam et non prophetiam 1. Psal. cxlii, 5 : Memor fui dierum antiquorum : meditatus sum in omnibus operibus tuis. Psal. civ, 2 : Narrate omnia mirabilia ejus.

<--- Page Split --->

D. Hieronymi in Danielem Prologus 1.

Danielem prophetam, juxta septuaginta interpretes, Domini Salvatoris Ecclesiae non legunt, utentes Theodotionis editione : et hoc cur acciderit, nescio. Sive enim quia sermo Chaldaiicus est, et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt septuaginta interpretes easdem linguae lineas in translatione servare : sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis Chaldeam linguam sciente, editus est liber : sive aliud quid causae exstiterit ignorans : hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet, et recto judicio repudiatus sit.

Sciendum quippe est, Danielem maxime et Esdram, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaeo sermone conscriptos : et unam Jeremiae pericopen : Job quoque cum Arabica lingua plurimam habere societatem.

Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem : et multo sudore, multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentiaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen adspicerem, impegi novissime in Danielem : et tanto tedio affectus sum, ut desperatione subita omnem laborem veterem voluerim contemnere. Verum adhortante me quodam Hebræo, et illud mihi crebrius in sua lingua ingerente, « Labor improbus omnia vincit : » et qui mihi videbar sciolus, inter Hebræos coepi rursus esse discipulus Chaldaiicus. Et ut verum fatear usque ad præsentem diem magis possum sermonem Chaldaiicum legere et intelligere, quam sonare. Hæc idcirco refero, ut difficultatem vobis Danielis ostenderem :

Qui apud Hebræos nec Susannæ habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas : quas nos quia in toto orbe dispersæ sunt, veru anteposito easque jugulante, subjecimus : ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse.

Audivi ego quemdam de præceptoribus Judæorum, cum Susannæ derideret historiam, et a Græco nescio quo eam diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoquè Africanus opposuit, etymologias has àòò toû σχίνοσ σχίσαι, xai àòò toû πρίνου πρίσαι de Græco sermone descendere. Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare : Ut verbi gratia, dicamus de arbore ilice dixisse eum, Ilico pereas : et a lentisco, In lentem te comminuat angelus ; vel, Non lente pereas : aut, Lentus, id est, flexibilis ducaris ad mortem ; sive aliud quid ad arboris nomen conveniens.

<--- Page Split --->

Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino æstuantis incendii metro luderent, et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provocarent: aut quod miraculum, divinæque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis, vel sacerdotum Belis machinas deprehensas: quæ magis prudentia solertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata!

Cum vero ad Habacuc veniret, et de Judæa in Chaldæam raptum discophorum lectitaret, quærebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore, et in puncto horæ tanta terrarum spatia transisse; cui cum quidam e nostris satis ad loquendum promptulus, Ezechielem adduxisset in medium, et diceret eum de Chaldæa in Judæam fuisse translatum: derisit hominem, et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum, et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesiæ fabulas arguebat.

Super qua re lectoris arbitrio judicium derelinquens, illud admoneo, non haberi Danielem apud Hebræos inter prophetas, sed inter eos qui hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas, et in Hagiographa, id est, in quinque, et octo, et in undecim libros: de quo non est hujus temporis disserere. Quæ autem ex hoc prophela, immo contra hunc librum Porphyrius objiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, et Apollinarius: qui multis versuum millibus ejus vesaniæ respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint.

Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces: ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiæ, dignum posteris. Præsentium quippe judiciis oblattantium non satis moveor, qui in utramque partem, aut amore labuntur, aut odio.

EXPOSITIO PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN DANIELEM PROPHETAM.

difficultate, ibi, § 2 : « Sciendum quippe Danielem. » Ex translationis ad Hebraicam veritatem reductione, ibi, § 4 : « Qui apud Hebræos nec Susannæ historiam. » Ex antiquæ translationis præprobata falsitate, ibi, § 5 : « Audivi ego quemdam de præceptoribus. »

Huic libro præmittit prologum Hieronymus, in quo tria dicuntur, scilicet suæ translationis necessitas : scripturæ auctoritas, ibi, § 8 : « Super qua re lectoris arbitrio. » Et petitio orationum, ibi, § 9 : « Unde obsecro vos. »

In prima harum duo sunt, scilicet translationis antiquæ reprobatio, et causa reprobationis.

Et hoc est : « Daniclem prophetam, » hoc est, librum Danielis, « juxta Septuaginta interpretes, » hoc est, Septuaginta

Translationis sancti Hieronymi necessitas.

Translationis necessitas ex quatuor accipitur, scilicet ex antiquæ translationis vitiositate : ex linguæ de qua transfertur

<--- Page Split --->

translationem, « non legunt, » supple, in Ecclesiis, et in scholis, « Ecclesiae Domini Salvatoris, » hoc est, congregaetiones fidelium salutem a Deo sperantium : « utentes, » ipse Ecclesiae scilicet, « Theodotionis editione, » hoc est, translatione quam Theodotio fecit de Hebræo in Græcum.

Et subjungit causam, in qua primo se veram causam nescire profitetur, et hoc est : « Et hoc cur accederit, nescio. » Et subdit conjecturaliter quae causæ esse potuerint: et hoc est : « Sive enim quia sermo Chaldaiicus est, » supple, non Hebræus, « et quibusdam proprietatibus, » supple, pronuntiationum, « a nostro eloquio, » Hebræo scilicet, « discrepat, » hoc est, discordat « noluerunt septuaginta interpretes, » faciendo scilicet translationem Danielis, « easdem linguæ, » hoc est, Chaldaiæ, « lineas, » hoc est, figuras litterarum « in translatione servare, » sed, supple, corruperunt Chaldaicum sermonem ad Hebræum, propter quod translatio vitiosa facta est. « Sive, » si scilicet sic non fuit, « sub nomine eorum, » id est, septuaginta interpretum, « ab alio nescio quo, » interprete scilicet, « non satis Chaldæam linguam sciente, » et ideo Chaldæam linguam corrumpente, « editus est liber, » supple, iste, et falso Septuaginta attributus.

Et conjectat ulterius, subdens : « Sive aliud quid causæ exstiterit ignorans, » in particularibus enim sensibilibus scientia certa non est, « hoc unum affirmare possum, » hoc est, asserere, « quod multum a veritate, » supple, Hebraica, vel Chaldaiica, et ideo etiam illa translatio Theodotiana, hoc est, quam fecit Theodotio, qua utuntur Ecclesiæ, a veritate « discordet, » scilicet Chaldaiica, « et, » scilicet possum affirmare, quod « recto judicio repudiatus sit, » liber translationis scilicet Septuaginta.

cipit causas ex libris, et ex studiis transferentium.

Et hoc est : « Sciendum quippe Danielem, » hoc est, librum Danielis, « maxime, » hoc est, principaliter, « et Esdram, » hoc est, librum Esdræ, « Hebraicis quidem litteris, » hoc est, figuris litterarum, « sed Chaldæo sermone » sine pronuntiatione « conscriptos, » supple, esse, sicut scilicet si Latinis litteris scriberetur Græcus sermo : « et, » supple, sciendum, « unam Jeremiæ pericopen, » hoc est, particulam quæ Threni vocatur, supple, descriptam esse Hebraicis litteris, et Chaldaico sermone : « Job quoque, » hoc est, librum Job, « cum Arabica lingua plurimam habere societatem, » supple, est sciendum. Et ideo quia elementa litterarum unius linguæ non satis apta sunt sonis alterius linguæ, in talibus difficulter fit vera et bona translatio.

Et hoc ostendit ex difficultate studii in Chaldaiica lingua : et hoc est :

« Denique et ego adolescentulus, » studiis scilicet litterarum imbutus, « post Quintiliani, et Tullii lectionem, » hoc est postquam didicissem libros istorum, « ac flores, » Tullii scilicet, « rhetoricos, » jam habilitatus ad altiora, « cum me, » ad altiora, nitentem, « linguæ hujus, » hoc est, Chaldaiæ, « pistrinum, » hoc est, angustum et obscurum, « reclusissem, » ut scilicet ab aliis abstractus, istis plus intenderem, « et multo sudore, » hoc est labore, « multoque tempore, » (dicit enim Philosophus, quod virtus intellectualis experimento indiget et tempore), « vix cœpissem, » hoc est imperfecte, « anhelantia, » quæ cum anhelitu et aspiratione pronuntiantur, « stridentiaque verba, » quæ strictis dentibus prolata, et quasi stridore et collisione linguæ ad dentes formata, « resonare, » hoc est, sonando formare.

« Sciendum quippe. » Tangit hic causas difficultatis ad transferendum, et ac-

Et hujus dat metaphoram, subdens : « Et quasi per cryptam ambulans, » hoc est, viam subterraneam, strictam, et

<--- Page Split --->

obscuram, « rarum desuper lumen adspicerem, » quod scilicet dirigeret actus meos. « impegi novissime, » in studiis scilicet, « in Danielem, » hoc est, in librum Danielis, « et tanto tædio affectus sum, » difficultate scilicet Chaldaici sermonis, « ut desperatione subita, » quia scilicet propter difficultatem desperavi me posse discere, « omnem laborem veterem, » hoc est, studii veteris, « voluerim contemnere, » et a studio recedere. « Verum adhortante me quodam Hebræo, » studii scilicet amatore, « et illud, » supple, poeticum mihi, « crebrius in sua lingua ingerente, » sive suggerente, « Labor improbus omnia vincit. » Unde Seneca : « Nihil adeo diffi- « cile est, quod consuetudo facile non fa- « ciat. » « Et qui mihi videbar, » supple, esse « sciolus inter Hebræos, » hoc est, in Hebræa lingua, « cœpi rursus, » iterato studio, discipulus esse Chaldaicus, » hoc est, Chaldææ linguæ. « Et ut verum fatear, » secundum conscientiam, « usque ad præsentem diem, » continuato scilicet studio, « magis possum sermonem Chaldaicum legere, » cordis scilicet lectione, « et intelligere, » supple, quid significet, « quam sonare, » hoc est, ad alterum pronuntiare.

Quare autem hæc omnia dicta sunt, subdit : « Hæc idcirco refero, » quæ scilicet de difficultate librorum et studii dicta sunt, « ut difficultatem vobis Danielis, » hoc est libri Danielis, « ostenderem, » et ideo nostra translatio magis commendabilis probaretur.

et fabulas dicit, quia confictæ esse videntur, « quas, » scilicet particulas, « nos » transferentes, « quia in toto orbo dispersa sunt, » hoc est, ubique in Ecclesiis leguntur, « veru ante posito, » (veru signum spiculi est), « easque jugulante, » hoc est, jugulanda significante, « subjecimus, » hoc est, partibus libri conjunximus : « ne videremur apud imperitos, » qui scilicet veritatem Hebraicæ translationis nesciunt, « magnam partem voluminis, » quæ quidem apud Ecclesias usitata est, et tamen de veritate Hebraica non est, « detruncasse, » et sic in translatione essem diminutus.

Quod autem verum sit, hoc in veritate Hebraica deficere, probat quatuor rationibus, quibus subjungit unam falsæ solutionis conclusionem : et hoc est :

« Audivi ego quemdam, » excellentis scilicet dignitatis, « de præceptoribus, » hoc est, magistris magnis Judæorum, « cum Susannæ derideret historiam, » quasi scilicet spiritu non divino esse revelatam, « et a Græco nescio quo eam diceret esse confictam » (Conficlum autem est quod etymologia sermonis est ad aliud adaptatum), « illud opponere, » hoc est, componere, « quod Origeni, » qui fabulas illas posuit, « quoque Africanus opposuit, » ut ostenderet non de Hebræo, sed de Græco esse confictam, « etym ologias has, aπò τoῦ σχίνοσ χίσαι, κιὶ ἀπὸ τoῦ πρίνοσ πρίσαι, ut dicat, hoc est, probet, « de Græco sermone, » supple, et non Hebraico, « descendere, » supple, ea quæ dicit Daniel.

Et subjungit de veritate, quia scilicet amputatis superfluis, et positis diminutis ad veritatis lineam redacta est : et hoc est :

« Qui, » scilicet liber Danielis, « apud Hebræos, » hoc est, per Hebraicam veritatem, « nec Susannæ habet historiam, » quæ infra, capite xiii, continetur, « nec hymnum trium puerorum, » qui infra, cap. iii, ponitur, » nec Belis draconisque fabulas, » infra, cap. xiv,

Et explanat quod dixit, subdens : « Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare, » a simili modo scilicet fictionis Latinæ, « ut verbi gratia, » hoc est, causa exempli, « dicamus continuo de arbore illice, » sub qua scilicet commisceri dixerunt senes juvenem et Susannam, « dixisse eum, » id est, Danielem, « Ilico pereas, » ut scilicet maledictionem formaret a nomine arboris : « et a lentisco, » sub qua scilicet com-

<--- Page Split --->

misti essent, « In lentem te comminuat Angelus, » maledictione formata a nomine arboris : « vel, Non lente, » hoc est, cito « pereas : aut, Lentus, id est, flexibilis, » lentiscibile enim flexibile est, ut dicit Philosophus, per vitia « ducaris ad mortem : sive aliud quid ad arboris nomen conveniens, » a quo scilicet ut ad nomen arboris maledictio formetur : hic enim Græci idiomatis mos est, et non Hebræi : propter quod illas partes a Græco quodam credendum est esse confictas. Hæc ergo est objectio primi.

« Deinde » (objectio secunda de hymno puerorum) « tantum fuisse otii tribus pueris, » "otiosorum enim est metro ludere, ille Hebræus « cavillabatur, » supple, eo quod probabile non esset, « ut in camino æstuantis incendii, » fornacis scilicet Babylonis, « metro luderent, » ludentium enim est metra componere, « et per ordinem omnia elementa, » cœlum scilicet et terram et omnia quæ in eis sunt, « ad laudem Dei provocarent, » sicut patet fieri in hymno trium puerorum. « Aut quod miraculum » (tertia objectio) « divinæque aspirationis indicium » esset. supple, quærebat Hebræus, « vel draconem interfectum offa picis, » sicut legitur infra, cap. xiv, « vel sacerdotum Belis machinas, » id est, machinamenta, « deprehensas, » supple, esse, per cributionem cineris : « quæ magis prudentia solertis viri, » cujus est causas communes circumspicere, « quam prophetali spiritu essent perpetrata : » non enim spiritu divino revelata sunt, sed humana industria deprehensa.

« Cum vero » (quarta objectio) « ad Habacuc veniret, » hoc est, factum Habacuc, quod infra, cap. xiv, 32, describitur, « et de Judæa in Chaldæam

raptum discophorum, » id est, discum ferentem cibum, ( est enim discus vas rotundum in quo feruntur cibi), « lectitaret, » supple, ille Hebræus, « quærebat exemplum, » verum, quia nulli Scripturæ concordat, « ubi, » hoc est, in quo exemplo « legissemus in toto Veteri Testamento, » in quo tot exempla sanctorum describuntur, « quemquam sanctorum, » patrum scilicet, « gravi volasse corpore, » de loco scilicet ad locum, « et in puncto, » hoc est, indivisibili unius « horæ, » gravi scilicet corpore, « tanta terrarum spatia transisse. » Quod enim legitur de Henoch, et Elia, qui translati sunt in paradisum, non est volare de loco in locum, sed de loco mortalitatis ad immortalitatis locum transferri. « Cui cum quidam de nostris, » hoc est, ex Latinis, et hæc est exclusio falsæ instantiæ, vel responsionis, « satis ad loquendum promptulus, » hoc est, in promptum habens quid instando loquatur, « Ezechielem adduxisset in medium 1, » et ex hoc instare videretur ad dictum Hebræi, « et diceret eum, » Ezechielem scilicet, « de Judæa in Chaldæam fuisse translatum » gravi corpore, « derisit hominem, » supple, ille Hebræus, « et ex ipso volumine, » Ezechielis scilicet, capite xl, « demonstravit Ezechielem in spiritu, » hoc est, imaginaria visione, « se vidisse » esse « transpositum, » supple, et non motu corporali. « Denique » (confirmatio est istius responsionis) « et Apostolum nostrum, » Paulum scilicet, II ad Corinth. xii, 1 et seq., « videlicet ut eruditum virum, » in Veteri Testamento scilicet : et hoc est quod sequitur: « Et qui legem ab Hebræis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum esse in corpore, » gravi scilicet, « sed dixisse : Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit : » motus enim talis gravi corpori non congruebat, Dei autem potentiae

<--- Page Split --->

hoc non præjudicabat. « His et talibus argumentis, » ex similitudine Scripturæ supra positis, « arguebat, » ille scilicet Hebræus, « apocryphas fabulas, » hoc est, dubie inscriptas convictiones, « in libro Ecclesiæ » supra positas.

« Super qua re. » Tangit hic hujus Scripturæ apud Hebræos auctoritatem : et hoc est : « Super qua re, » scilicet de fabula Belis, et Susannæ historia, et hymno trium puerorum, « lectoris arbitrio judicium derelinquens, » quid scilicet teneat, vel non teneat, « illud admoneo, » lectorem scilicet, « non haberi Danielem, » hoc est, non computari, « apud Hebræos inter Prophetas, sed inter eos, » supple, auditores, « qui agiographa conscripserunt. » Hagiographa sunt idem quod sanctæ Scripturæ, ab 2γ1ov quod est sanctum, et γ2αγη quod est scriptura, et sunt tales scripturæ de quarum auctoritate non dubitatur.

Hujus autem reddit rationem, subdens : « In tres siquidem partes ab eis, » hoc est, ab Hebræis, « omnis Scriptura, » Veteris scilicet Testamenti, « dividitur : in Legem, » scilicet Moysi, « in Prophetas, » libros scilicet Prophetarum, in quibus continentur visiones Prophetarum, « et in Hagiographa, » hoc est, sanctitate auctoritatem habentes, « id est, in quinque, » libros scilicet legis, « et » in « octo, » libros scilicet Prophetarum, « et in undecim, » libros scilicet hagiographos, qui tantum alia computatione novem sunt, « de quo, » divisionis ordine, « non est hujus temporis диссе- re. » Distinctum est enim plene in prologo libri Regum, qui incipit, « Viginti et duas litteras 1. »

Et quia Hieronymus vera dicit de prophetia Danielis, nunc manifestat mentientem, subdens : « Quæ autem ex hoc Propheta, » quia scilicet occasionem

objiciendi accepit ex verbis Propheta, et emendat dictionem, subdens : « imo contra hunc librum, » Danielis scilicet « Porphyrius objiciat, » calumniando scilicet libri veritatem, « testes sunt Methodius » martyr, et « Eusebius, » Cæsariensis Episcopus, « et Apollinaris, » tres sancti, « qui multis versuum millibus, » quia metrice scripserunt, « ejus vesaniæ, » hoc est, Porphyrii insaniæ, « respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. » Et innuit per hoc quod responsio eorum non satis perfecta fuit, sed superficialis.

Quia autem difficile est tam grandem rem aggredi, ideo petit orationibus adjuvari, subdens :

« Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, » et innuitur per hoc quod illæ duæ impetraverunt translationem ab Hieronymo, « fundatis pro me ad Dominum preces, » a quo bona cuncta procedunt : « ut quamdiu in hoc corpusculo sum, » hoc est, in vita præsenti, « scribam aliquid, » sive transferendo, sive commentando, « gratum vobis, » hoc est, studiis vestris, « utile Ecclesiæ, » ad ædificationem scilicet fidei, « dignum posteris, » ad veritatis perpetuationem.

Et quia a tam bono opere propter invidorum latratus non est cessandum, ideo subdit : « Præsentium quippe, » invidorum scilicet, « oblattrantium » (qui enim non ex ratione, sed ex invidia condemnat, canem imitatur latrantem), « non satis moveor, » ad tantum scilicet opus dimittendum : « qui, » hoc est, quia illi, « in utramque partem, » laudis scilicet, vel vituperii, « labuntur, » hoc est, deflectuntur, « aut amore, » cum laudant quæ male amant, « aut odio, » dum vituperant quæ male odiunt.

<--- Page Split --->

CAPUT I.

Daniel, Ananias, Misael et Aarias in captivitate eliguntur, ut docti linguam Chaldæorum adstarent regi : mutualisque ipsorum nominibus, obtinent a præposito eunuchorum ut solis vescantur leguminibus, aquam bibentes : quo facto facies ipsorum corpulentiores erant quam illorum qui cibo regio vescebantur : quibus Deus sapientiam dedit, et Danieli præterea intelligentiam somniorum.

  1. Anno tertio regni Joakim, regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

  2. Et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

  3. Et ait rex Asphenez, præposito eunuchorum, ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,

  4. Pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

  5. Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

  6. Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael et Azarias.

  7. Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar : Ananiæ, Sidrach : Misaeli, Misach : et Azariæ, Abdenago.

  8. Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus, et rogavit enuchorum præpositum ne contaminaretur.

  9. Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

  10. Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ cæteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

  11. Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem et Azariam :

  12. Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

  13. Et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

  14. Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

  15. Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores præomnibus pueris qui vescebantur cibo regio.

  16. Porro Malasar tollebat cibaria et

<--- Page Split --->

vinum potus eorum, dabatque eis legumina.

  1. Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

  2. Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

  3. Cumque eis locutus fuisset rex,

non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

  1. Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

  2. Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis 1.

IN CAPUT I DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Anno tertio regni Joakim. » Si totum quod in hoc libro habetur, ad eumdem Prophetam referatur, quod tamen negat Hieronymus, tunc duplex Prophetæ describitur excellentia, et secundum hoc in duas partes dividitur liber, in quarum prima excellentia describitur Danielis in visionibus propheticis. In secunda autem, quæ in decimo tertio et decimo quarto capitulis continetur, excellentia ejusdem describitur in humanis industriis.

In prima duo sunt, excellentia scilicet Prophetae in visionibus aliorum, et excellentia ejusdem in visionibus propriis, quod describitur a capitulo septimo, y. 1, ibi, « Anno primo Baltassar regis, » usque ad penultimum exclusive capituli decimi tertii 2.

Prima harum in duas scinditur : primo enim ostenditur excellens in visionibus imaginariis : secundo, in visione sensibili, infra, v, 1, ibi, « Baltassar rex fecit grande convivium. »

Prima harum adhuc in duas partes. Primo enim ostenditur excellens in vi-

sione successionis regnorum omnium usque ad regnum Cyri. Secundo, ostenditur excellens in visione regni Babylonis, infra, iv, 1, ibi, « Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea. »

In prima tria sunt, scilicet meritum quo excellentiam illuminationis promeruit, et hoc continetur in capitulo primo. Et excellentia illuminationis qua secreta revelavit, ibi, cap. n, 1 : « In anno secundo. » Et constantia virtutis qua Deo fideliter adhæsit, ibi, cap. iii, 1 : « Nabuchodonosor rex fecit statuam. »

Primum capitulum habet tres partes, in quarum prima describitur puerorum in palatium introductio : in secunda, sanctorum puerorum propositi confirmatio, ibi, y. 8 : « Proposuit autem Daniel in corde suo. » In tertia, tanti meriti renuntiatio, ibi, y. 17 : « Pueris autem his dedit Deus. »

Prima harum duas habet partes : primo enim describitur qualiter a Judæa in Chaldæam translati sunt : secundo, qualiter in palatium introducti, ibi, y. 3 : « Et ait rex Asphenez. »

In prima duo dicuntur, scilicet fortitudo regis captivantis, et captivitas.

Et hoc est :

« Anno tertio regni Joakim, regis Ju-

1 Infra, vi, 23.

2 Scilicet, xiii, 64.

<--- Page Split --->

da. » Iste Joakim filius Josia fuit, quem sicut habetur, IV Reg. xxiii, Pharao Nechao loco patris regnare constituit, in cujus anno tertio perfecto et quarto inchoato, Nabuchodonosor in Babylone regnare cepit : unde, Jerem. xxv, 1 : Verbum quod factum est ad Jeremiam de omni populo Juda, in anno quarto regis Joakim, filii Josia, regis Juda, (ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis). Hieronymus : « Anno octavo regni Joakim, et quarto « Nabuchodonosor, idem Joakim pote- « stati Nabuchodonosor se dedit, et in « eadem deditione tribus tantum annis « perseverans, rebellis existens, ab ipso « Nabuchodonosor captus et interfectus « est. » Unde quod hic dicitur anno tertio, computandum est a tempore a quo tributum reddere cepit, hoc est, ab octavo usque ad undecimum quando rebellavit : ut sit sensus : « Anno tertio regni Joakim, » quo scilicet sub Nabuchodonosor regnavit, « regis Juda, » hoc est, super duabus tribubus regnantis, « venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, » motus negatione tributi quod ante dederat Joakim, « Jerusalem, » cum exercitu scilicet, « et obsedit eam : » quam tamen totam non destruxit, sed captivato rege et interfecto, filium ejus Joakin, n ultima littera, loco patris constituit, quem postea statim amovit, et patruum ejus Sedeciam regnare constituit, cujus undecimo anno Jerusalem capta et destructa est 1. In captivitate ergo Joakim primi translati sunt isti pueri.

24: Terra data est in manus impii. « Joakim, regem Juda, » qui Joakim secundae tesserede-cadis terminus est : Joakin vero filius ejus, tertiae tesserede-cadis initium. Quod ignoravit Porphyrius in Matthaeo, dicens unam deesse generationem. « Et partem vasorum domus Dei, » hoc est, templi, supple, tradidit etiam in manus regis Babylonis. Et dicit partem, non omnia : quia in prima transmigratione non tulit nisi partem, omnia vero in ultima destructione. « Et asportavit ea in terram Semaar. » Senaar campus est, qui alio nomine Duran dicitur, in quo turrim mirae altitudinis construxerunt, quae propter confusionem linguae, Babel dicta est 2. Unius enim et ejusdem loci nomen est Senaar, et Duran, et Babel. Et impletum est id quod dicitur, Isa. xxxix, 6 : Et auferentur omnia quae in dono tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem. « In domum Dei sui, » supple, reposuit ea, ut vasa decoris Domini essent in domo idoli, et in obsequio. Daniel. v, 23 : Vasa domus Dei allata sunt coram te : et tu, et optimales tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis. Et hoc est quod sequitur : « Et vasa intulit, » supple, Nabuchodonosor, « in domum thesauri dei sui. » Osee, ii, 8 : Argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.

Spiritualiter autem significant pretiovas domus Dei quae sas animas sanctas, et virtutes continentes. Act. ix, 13: Vas electionis est mihi iste. Quae suadente diabolo numquam a domo Dei in habitationem mundi transferuntur. Unde, Matth. xii, 29, dicitur de Christo per oppositum : Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? etc. 3. Isa. xxii, 23 : Auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et pe-

Ne autem fortitudini regis adscribatur, et non virtuti divinae, ideo sequitur : « Et tradidit Dominus, » qui malos saepe punit peccatores. Thren. i, 14 : Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Et hoc est : « In manus ejus, » regis scilicet Babylonis. Job, ix,

<--- Page Split --->

ribit quod pependerat in eo. Parum autem ante dictum fuerat, §. 23 : Suspendent super eum... vasorum diversa genera. Dicit etiam Glossa, quod « vasa « sunt libri doctrinarum philosophica- « rum, qui quidem numquam in toto « falsi sunt, sed quaedam vera continent : « omnis autem veritas est a prima veri- « tate, ideo non in toto, sed in parte in « Sennaar transferri possunt. » Sennaar enim mendacium interpretatur : unde Jacob Patriarcha veritatem infundi in haec vasa desiderans, Genes. xluit, 11, dicit filiis : Sumite de optimis terræ frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera. Haec sunt vasa quæ, IV Reg. iv, 2 et seq., Elisæus præcipit offerri viduæ, ut oleum, hoc est, scientia veritatis quæ secundum pietatem est, omnibus illis infundatur.

quæ sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit.

« Et tyrannorum pueros. » Tyranni non dicuntur hic a corruptione regimi- nis, et regni, sed potius a strenuitate rei militaris : unde Hieronymus dicit, quod « tyranni sunt nobiles in hoc loco : no- « biles enim strenuitate animi, et rei mi- « litaris exercitio, necessarii sunt regi- « bus. » Pueros autem facit eligi, eo quod illi facilius informandi sunt : unde et Plato in prima parte Timæi, ad rem militarem præcipit eligi electam juven- tutem. Electa autem juventus est, quæ et viribus corporis, et mentis præeminet strenuitate. « In quibus nulla esset ma- cula, » hoc est, mutilatio, vel membro- rum distorta deformatio. Unde Philoso- phus : « Monstrum in corpore frequenter « monstrum in mente est. » Et Commen- tator super Ethicam dicit, quod « indicia « virtutum animæ sunt in corpore, sicut « in vivacitate sensuum prudentia, in « debita proportione membrorum men- « suræ et quantitatis justitia, in comple- « xione æquali temperantia, et in robore « corporis fortitudo. » Et hoc est quod sequitur : « Decoros forma. » In omni- bus enim commensurata proportio deco- rem inducit. Psal. xluv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. Tales etiam decori frequenter affatu dulcissimi sunt.

Et subdit de habitudine mentis, dicens : « Et eruditos omni sapientia. » Eruditus est extra rude imperitie positus : unde Boetius : « Eruditi viri est de « quolibet sicuti est rationem reddere. » « Sapientia autem est de altissimis quæ « difficilia sunt homini scire, et quæ « propter seipsa maxime volumus sci- « re, » ut dicit Philosophus. Job, xxviii, 18 : Trahitur sapientia de occultis. « Cautos scientia. » Scientia est effectus demonstrationis : quia scientia in cautelis syllogismorum et probationum consistit. Et propter hoc dicit, cautos scientia. Et quia humana ratio de humanis ratio-

« Et ait Rex Asphenez. » Tangitur hic qualiter pueri introducti sunt in palatium, et dicuntur tria, scilicet præceptum regis de puerorum introductione : constitutio de enutritione, ibi, §. 3 : « Et constituit. » Et de puerorum nomine, et nominum immutatione, ibi, §. 6 : « Fuerunt ergo inter eos. »

Et hoc est : « Et ait rex, » Nabuchodonosor scilicet, « Asphenez. » Hieronymus dicit, quod « interpretatur equorum « domitor, forte propter hoc quod ma- « reschallus fuit : illius enim interest « curam habere eorum qui ad curiam re- « cipiuntur. » « Praeposito eunuchorum. » Eunuchus dupliciter dicitur, ab accidende corporali scilicet, quia exsectus est, et ab obsequio. Antiquorum enim consuetudo fuit servos habere eunuchos : et propter hoc consuetudo inolevit servos eunuchos vocare. Huic ergo quid præceperit, subditur : « Ut introduceret, » in familiam scilicet regis, et curiam, « de filiis Israel, » supple, quosdam. Et subdit quales genere : « Et, » id est, « de semine regio : » nobilium enim est nobilem habere animum. Isa. xxxii, 8 : Princeps ea

<--- Page Split --->

cinatur, ideo dicit Augustinus, quod « scientia est de humanis, sapientia de « divinis. » Et tales cautelas ad respondendum, et obviandum necesse est habere curiales, qui frequenter judices sunt. Isa. LUI, 11: In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos. « Et doctos disciplina. » Ad Hebr. xii, 11, super id, Omnis autem disciplina, dicit Glossa, quod « disciplina duplex est, « scilicet morum eruditio, quae Graece « dicitur παιδεία, et demonstrabilium « scientia, quae Graece dicitur επιστήμη : » et utroque istorum modorum sumitur hic, ut et scilicet moribus essent adornati, et disciplinis liberalibus eruditi. Ad Hebr. xii, 7: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. « Et qui possent stare, » sive ministrare, « in palatio Regis. » Hieronymus : « His « enim insigniti, sunt adspectu regio di- « gni. » Simile quid fecit Salomon in ordine ministrantium, III Reg. x, 4 et 5: Videns autem regina Saba habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, non habebat ultra spiritum. « Ut doceret eos litteras, » Chaldaicas scilicet, quae maxime sunt de divinativis scientiis, « et linguam Chaldæorum. » Hieronymus : « Syram, quia una « est cum Chaldæa lingua : non enim de « facili posset esse ut in palatio essent, « et linguæ regis essent ignari. » I ad Corinth. xiv, 11: Si nescireo virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.

Glossa hic objicit : Philo arbitratur linguam Hebræorum esse Chaldai cam, quia Abraham de Chaldæis exivit : sed tunc quæriur, quomodo pueri linguam quam in patria noverant, in Chaldæa disecret. Et solvit Glossa dicens: « Forte « secundum quorumdam opinionem, « Abraham Chaldæorum et Hebræorum « linguam habuit, sed Hebræorum tan- « tum filios et familiam docuit, Chaldai- « cam autem pueri in Babylone didice-

« runt. » Ex hoc etiam quod dicitur quod præpositus eunuchorum introduxit eos in curiam, dicit Hieronymus, quod arbitrantur Judæi Danielem et socios quo s fuisse eunuchos, inducentes id Isaie, xxxix, 7, ubi Isaias dicit ad Ezechiam : Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Sed huic videtur obviare quod sequitur : « In quibus nulla esset macula : » maxima enim macularum est exsecutum esse. Deuteron. xvii, 1 : Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, ecclesiam Domini. Propter quod videtur dicendum sicut prius, quod eunuchus ab obsequio, et non ab accidente corporis dicitur. Glossa tamen solvit moraliter sic dicens : « Non videntur abscissi qui sine « macula sunt : quidam enim eunuchi- « zantur aut vi, aut infirmitate : quidam « autem se castrant pro cœlesti curia vel « patria, et hi non abscissi sunt nisi sola « voluntate, et hi sunt sine macula. » Matth. xix, 12: Sunt eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum. Secundum hoc ergo sensus est, quod pueri actu castitatis, et fidei custodia eunuchi dicuntur, non sectione corporis. Attende etiam hic, quod industria regis elegit speciosos corpore, et perfectos mente : quia sicut virtus mentis substantialis est felicitati, ita species corporis condecorat eamdem. Unde Philosophus : « Non dicitur felix « qui specie corporis turpissimus est 1. »

Moraliter autem hoc facto gentili monumer, quod tales in Ecclesias, et in curas animarum introducamus, qui habitu mentis et corporis perfecti sint, et ejusdem linguæ cum his quorum curam suscipiunt : quia aliter docere non possunt. Exod. xvii, 21 et 22: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui ode-

<--- Page Split --->

sint avaritiam : et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore. Et contrarium facientes arguuntur, Ezech. xlix, 6 et 7 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios alienos incurcucidos corde, et incurcumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam.

« Et constituit eis rex annonam. » Tangitur puerorum nutritio : et hoc est : « Et constituit eis rex annonam, » hoc est refectionem, « per singulos dies, » ut non de horreis, sed recenti annona quotidiana sustentarentur : non enim poterant vacare studio, et de acquisitione necessariorum cogitare. Propter quod etiam dicit Philosophus 1, quod « primis « philosophantibus omnia suppetebant « et ad voluptatem, et ad voluntatem « necessaria. » « De cibis suis, » ut cibo regio optimus nutriretur sanguis, et spiritus qui aplus esset ad virtutis et scientiae informationem. « Et de vino unde bibehat ipse : » hoc enim moderate sumptum, et optimum facit spiritum, et optime motum. Canlic. vni, 2 : Dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Et, ibidem, vii, 9 : Gultur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. « Ut enutriti tribus annis, » talibus scilicet cibis, et potibus, « postea starent in conspectu regis. » Tribus annis autem enutriti sunt, ut primo anno sanguis prius habitus ad regium cibum mutaretur, secundo anno sanguis regii cibi membris imbiberetur, tertio membra sic infusa ad operationes confortarentur.

Moraliter hoc gentile factum instruit viros Ecclesiasticos quibus praebendae regales constituat sunt, ut studio vacant, et laudi divinae. Act. vi, 2 : Non est

æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Et in damnationem sui, Christi annonam sumit, qui opus propter quod statuta est praebenda, non perficit. Ezech. xvi, 13 : Similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Propter quod comminatur Dominus, Osee, ii, 9 : Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, id est, auferam ab Ecclesiis. Et quod dicitur, quod starent in conspectu regis, quia stare ministrantis est, et obedientis, monet ut recti per justitiam parati stemus ad obsequia divina. III Reg. xviii, 13 : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto. Psal. v, 3 : Mane adstabo tibi, et videbo.

« Fuerunt ergo inter eos. » De nomine introductorum, et nominum mutatione agitur hic : et haec sunt duo quae hic dicuntur, et hoc est : « Fuerunt ergo inter eos, » pueros scilicet in palatium introductos, qui multi erant, sed excellentiores inter eos, « de filiis Juda. » hoc est, de tribu Juda nati fuerunt, supple, « Daniel, » qui judicium Dei interpretatur, eo quod de singulis illuminatione divina judicare potuit. Psal. xvi 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat. « Ananias, » qui gratia Domini interpretatur, eo quod gratus ipse et opus ejus Deo fuit. Psal. lxxxiii, 12 : Gratiam et gloriam dabit Dominus. « Misael, » qui populus Dei interpretatur, eo quod obedientia et subjectione de populo Dei se esse probabat. Psal. xcix, 2 : Nos populus ejus, et oves pascue ejus. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi. « Et Azarias, » qui auxilium Domini interpretatur, eo quod in omnibus auxiliatorem Dominum habuit, dicens cum Psalmista, Psal. cxx, 2 : Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

1 Vide ARISTOTELEM, In prooemio Metaphysicorum, tom. VI hujusce nova editionis

<--- Page Split --->

Et subdit de horum nominum mutatione :

« Et imposuit eis præpositus eunuchorum, » per quem scilicet ad curiam vocati fuerant, « nomina, » alia scilicet. Hieronymus, « Sicut Pharao, Genes. « xli, 43, Joseph aliud nomen imposuit : « noluit enim in terra captivitatis voca- « bula Judææ pueros habere. » Unde, Psal. cxxxvi, 4 : Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? « Danici, » supple, imposuit nomen, « Baltassar : » qui, ut dicit Hieronymus, « capillus capitis interpretatur, vel quia « judicii subtilitate singula discerneret, « etsi essent subtilia sicut capillus. » Cantic. v, 11 : Comæ ejus sicut elatæ palmarum. « Ananiæ, » supple, imposuit nomen, « Sidrac, » qui interpretatur decorus mihi, pro decore virtutis et corporis. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex virtute pendebat. « Misæli, » supple, imposuit nomen, « Misach, » qui interpretatur quis risus, vel quis de gaudio, eo quod jucunditate bona commanentes jucundos fecit. Ad Roman. xii, 8 : Qui in hilaritate ministrat 1 : ministrantibus enim competit hilaritas. « Et Azariæ, » supple, nomen imposuit, « Abdenago, » qui interpretatur serviens taceo, quia sine contradictione et murmure servivit. Job, xxxix, 34 : Manum meam ponam super os meum. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit se super se.

firmitas : et propositi perducendi ad effectum sagacitas, ibi, « Et rogavit præpositum, » scilicet puerorum : ad excludenda contraria mira subtilias, ibi, y. 11 : « Et dixit Daniel ad Malasar. »

Dicit ergo : « Proposuit autem Daniel. » Solum illum nominat, quia ille principalis erat, tamen alii etiam in proposito consentiebant : « in corde suo : » quia dicit Beda, quod « proposi- « tum est conceptus cordis deliberatione « firmatus. » Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi, scilicet Deo, vota mea quæ distinxerunt labia mea. « Ne pollueretur de mensa regis, » hoc est, de cibis regis : quod quatuor modis fieri potuit, scilicet si comederet prohibitum. Levit. xi, 2 et seq., numerentur omnia animalia immunda de quibus edere non possunt filii Israel 2. Si comederet injuste acquisitum, ut raptum vel extortum. Proverb, iv, 17 : Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Vel, si comederet de idolothyto quod Apostolus prohibet, ne scandalizentur infirmi 3. Quarto, ne in crapula et superfluitate comederet, quod in mensis regum fieri consuevit. Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletae sunt vomitu sordiumque. « Neque de vino potus ejus, » propter easdem quatuor causas. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Vinum enim his non competit, qui secreta regis celare debent. Proverb. xxxi, 4 : Nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Unde ad commendationem Joannis dicitur, Luc. i, 13 : Vinum et siceram non bibet.

« Et rogavit præpositum. » Tangitur hic ad consequendum propositum puerorum sagacitas, et duo dicuntur : preces Danielis, et responsio præpositi eunuchorum : et hoc est :

« Proposuit autem Daniel. » Tangit hic de proposito puerorum : et tanguntur principaliter duo, scilicet propositi sanctitas, et sanctitatis affectus, ibi, y. 13 : « Post dies autem decem. »

In prima tria sunt, scilicet propositi

3 Cf. I ad Corinth. 20 et seq. : Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo... Hoc immolatum est idolis, nolite manducare, etc.

<--- Page Split --->

« Et rogavit, » scilicet Daniel, « praepositum eunuchorum, » cujus ex officio intererat, « ne contaminaretur, » hoc est, ne cibis alienigenarum contaminari cogeret. Joan. iv, 9 : Non coutuntur Judæi Samaritanis. Simile quid fecit Judith, xm, 20 : Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam conquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me.

« Dedit autem Deus, » quia omne bonum a Deo est, « Danieli gratiam, » hoc est, gratiositatem propter virtutem, « et misericordiam, » propter suae captivitatis miseriam, ut scilicet gratiositate virtutis et miseria captivitatis flecteretur, et citius audiret preces. Genes. xlui, 14 : Deus meus omnipotens faciat vobis eum placabilem. Et hoc est quod sequitur : « In conspectu principis eunuchorum. » Exod. xxxii, 17 : Invenisti gratiam coram me.

« Et ait princeps eunuchorum ad Danielem, » supple, et per Danielem ad alios : « Timeo ego dominum meum regem. » Nota in hoc quod de se flexus fuit ad benignitatem, qui metum regis allegabat, et facit memoriam praecepti, subdens : « Qui » hoc est, quia ille, « constituit vobis cibum et potum : » cujus praeceptum inferior revocare non audet. Et subdit experimentum, quia deprehendi posset si transgrederetur : « Qui, » scilicet Rex, « si viderit, » hoc est, experimento probaverit, « vultus vestros, » in quibus macies abscondi non potest, « macilentiore, » per inediam subtracti cibi, « prae caeteris adolescentibus coævis vestris : » quia si essent seniores, vel juniores, non esset æqualis virtus nutritiva in eis : « condemnabitis caput meum regi. » Proverb.

xvi, 14 : Indignatio regis nuntii mortis : et vir sapiens placabit eam. Hic notanda sunt verba Hieronymi, qui sic dicit : « Qui de mensa regis non vult « comedere, ne polluatur, utique si « sapientiam et doctrinam Ægyptiorum « et Chaldæorum sciret esse peccatum, « numquam acquiesceret discere quod « non licebat. Discunt autem non ut « sequantur,'sed ut judicent atque con- « vincant. Quomodo si quispiam adver- « sus Mathematicos velit dicere imperi- « tus μαθίματων, risui pateat : et adver- « sum Philosophos disputans, si ignoret « dogmata Philosophorum ? Discunt er- « go ea mente doctrinam Chaldæorum, « qua et Moyses omnem sapientiam « Ægyptiorum didicerat, hoc est, ut « singula judicident, non ut sequan- « tur. »

« Et dixit Daniel. » Attenditur hic puerorum subtilitas in excludendo contraria sui propositi. Duo autem persuadebant, ut preces puerorum admitteret, scilicet verba composita, et utilitas.

De primo dicit : « Et dixit Daniel ad Malasar, » qui fuit subminister Asphenez, præpositi Eunuchorum : et hoc est quod sequitur : « Quem constituerat, » scilicet sicut subministrum, « princeps eunuchorum, » Asphenez scilicet, « super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam, » qui scilicet loco ejus quotidie ministraret : medie enim dignitatis est aliis subesse, et alios sub se habere. Matth. viii, 9 : Ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites.

« Tenta nos, obsecro, servos tuos. » Per hoc quod dicit, tenta, fidei nota magnitudinem. Per hoc, quod dicit, servos tuos, captat benevolentiam : « diebus decem. » Omnia refert ad obedientiam decalogi. Psal. cxlii, 9 : In

<--- Page Split --->

psalterio, decachordo psallam tibi. « Et dentur nobis legumina ad vescendum, » quæ scilicet lex non prohibet 1, et frigida sunt contra concupiscentiam. In quo notatur parcimonia cibi, quæ ad sanitatem valet mentis, et corporis. « Et aqua ad bibendum, » quæ simplex et purus potus est, nec fauces incitans ad ebrietàtem, nec libidinem concitat ad luxuriandum. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Eccli. xxxi, 37 : Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. Propter quod dicitur, Prov. ix, 2, quod sapientia miscuit vinum.

« Et contemplare, » supple, post hoc, « vultus nostros. » Hieronymus. « Con- « veniens probationis spatium, nec ni- « mis breve, nec nimis longum, quod « cito possit impetrare. » « Et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio, » comparatos scilicet ad vultus nostros, « et sicut videris, » tali consideratione praehabita, sic « facies cum servis tuis. » Ac si dicat : Si videris obedientiam legis etiam corporaliter nobis proficere, concede quod petimus : sancti enim delectatione virtutis etiam corporaliter reficiuntur. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Unde etiam Moyses, Exod. xxxiv, 28, ex refectione dulcedinis Dei abstinuit quadraginta diebus, et quadraginta noctibus 2. Psal. lxxvii, 23 : Panem Angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia. Hieronymus : « Admirabilis fidei magnitudo non solum « sibi corpulentiam viliori esu ut per le- « gumina promittit, sed etiam tempus « statuit, non temeritate, sed fidei mag- « nitudine qua regias dapes contempsit. » Ad Hebr. xi, 23 : Magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem.

« Qui audito sermone hujuscemodi, » persuasionis scilicet, « tentavit eos diebus decem. » Sapient. iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

Et subdit de experimento :

« Post dies autem decem, » qui ad observantiam decalogi referuntur, « apparuerunt vultus eorum meliores, » ut verum comprobaretur, quod dicitur, Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. « Et corpulentiores, » pinguedine etiam corporali, ut dicit Hieronymus. Deuter. xxxii, 13 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, etc. « Præ omnibus pueris, » coævis eorum scilicet, « qui vescebantur, » supple, contra legem, « cibo regio. » Crapula enim nulli prodest. Luc. xxi, 34 : Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate. Eccli. xxxi, 23 : Vigilia, cholera, et tortura viro infruntio : somnus sanitatis in homine parco. Eccle. v, 11 : Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat : saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

Et subjungit de utilitate invitante ad exauditionem :

« Porro Malasar tollebat cibaria, » pueris scilicet deputata, tollebat autem in usus proprios, « et vinum potus eorum, » supple, tollebat, « dabatque eis legumina. » Optimum enim aestimabant pueri, si viliora pro melioribus commutarent, dummodo legem observarent. Ad Hebr. x, 34 : Rupinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

1 Cf. Levit. xi, 2 et seq. 2 Exod. xxxiv, 28 : Fuit, scilicet Moyses, ibi, id est, in monte Sinai, cum Domino quadra-

ginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit.

<--- Page Split --->

« Pueris autem his. » Tangit hic tanti meriti remunerationem, et duo dicit, scilicet praemium virtutis, et perseverantiam dignitatis, ibi, y. 21 : « Fuit autem Daniel. »

Et hoc est : « Pueris autem his, » quatuor scilicet, « dedit Deus, » merito scilicet talis propositi, « scientiam et disciplinam. » Hæc in præcedentibus exposita sunt 1. « In omni libro, » supple, discendo, « et sapientia. » quæ de altissimis et divinis est. Sapient. vn, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Jacob. 1, 3 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. « Danieli autem, » specialiter « dedit Deus intelligentiam omnium vi-

rex, » Nabuchodonosor scilicet, « ut introducerentur, » pueri scilicet in conspectu ejus. Isa. xxvii, 9 : Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablatatos a lacte, avulsos ab uberibus. Ita isti pueri qui dissuescentes Hebraica, et consuessentes Chaldaiica, ad regem introducuntur : et hoc est : Intruduxit eos præpositus eunuchorum, » Asphenez scilicet, « in conspectu Nabuchodonosor. » Quia jam nihil erat in eis quod oculos majestatis ejus posset offendere. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Sic, II Reg. xix, 38, dixit David ad Chamaan, transmutatus scilicet ad virtutem : Mecum transeat Chamaan, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me impetrabis.

« alii in phantasmate, hic mentis oculis « conspiciebat in veritate. » « Et somniorum. » Hieronymus. « Ænigmatum, « vel imaginum, quibus monstrantur « futura. » Unde Rabbi Moyses dicit, quod « somnium est casus a prophetia : » quia prophetia est visio in lumine intelligentiae, somnium autem manifestatione futurorum in imagine, in quo cadit et quasi occumbit lunen intelligentiae. Numer. xii, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Osse, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis.

Et subdit de regis experimento : « Cumque eis locutus fuisset rex. » Hieronymus, « Tentando eorum sapien- « tiam. » Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem. « Non sunt inventi tales, » hoc est, illis in sapientia similes, « de universis, » scilicet pueris in palatium assumptis. Eccli. xliv, 20 : Non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi. « Ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias. » Hieronymus, « Quos panis vitæ, et fons sapientiae pa- « verat, et docuerat. » Eccli. xv, 3 : Cibabit illum, Dominus scilicet, pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. « Et, » supple, ideo digni, et idonei, « steterunt in conspectu regis, » parati in omnia obsequia, sicut et nos in conspectu Regis nostri stare deberemus. Prov. xiv, 33 : Acceptus est regi minister intelligens.

Et subdit de experimento hujus præmii : « Completis itaque diebus, » trium annorum scilicet, « post quos dixerat

« Et omne verbum sapientiae, » quæ de divinis est, hoc est, quidquid poterat

1 Cf. expositionem yj. 4 et 10 hujusce capi-

<--- Page Split --->

quæri de divinis : « et intellectus. » Intellectus est lumen quod per modum principii cujusdam ad omnia dirigit investigando. Gregorius : « Intellectum « dat, dum de auditis mentem illumii- « nat. » Isa. xi, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae, et intellectus. Eccli. xvii, 5 : Cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. « Quod suscitatus est ab eis rex, » hoc est, quæ quæsivit ab eis, « invenit in eis decuplum, » quia super illuminationem humanam, novem ordinum Angelorum habebant, et divinam illuminationem. Psal. lxxxvii, 16 : In lumine vultus tui ambulabunt. « Super omnes ariolos. » Hieronymus : « Arioli « ab aris dicuntur, qui in extis anima- « lium in aris immolatorum futura præ- « dixerunt, sicut adhuc exstant libri, qui « sunt de illa parte necromantiae quæ « incantativa vocatur, in qua animalia « cum carminibus obsecrata degulantur,

« in degulatis judicatur, si in composi- « tione et cursu sanguinis naturaliter se « habet, et secundum hoc fausta pro- « nuntiantur. » « Et magos. » Magi dicuntur secundum Hieronymum, quasi magistri, qui de universis philosophantur, magi tamen specialiter astronomi dicuntur, qui in astris futura rimantur. « Qui erant in universo regno ejus. » Hujus causa redditur, Luc. xxi, 13 : Ego dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur.

Et subjungit de præmio dignitatis : « Fuit autem Daniel, » antonomastice scilicet, « usque ad annum primum Cyri regis, » in honore scilicet et dignitate. Sapient. x, 10 : Honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

CAPUT II.

Cum sapientes Chaldæi somnium Nabuchodonosor conjectare non potentes, juberentur omnes interimi, oranti Danieli revelatum est mysterium, qui regi aperit somnium ipsius de magna quadam statua, ejusque declarationem de quatuor regnis : quo facto, Nabuchodonosor Danielem adoravit, et hostias ac incensum illi præcepit offerri, confitens Dominum Deum, et exaltans Danielem.

  1. In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

  2. Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

  3. Et dixit ad eos rex : Vidi somxviii

nium, et mente confusus ignoro quid viderim. 4. Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

  1. Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos,

<--- Page Split --->

et domus vestræ publicabuntur.

fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis :

  1. Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

  2. Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

  3. Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

  4. Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

  5. Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

  6. Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

  7. Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

  8. Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepti ut perirent omnes sapientes Babylonis.

  9. Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

  10. Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia, ab Arioch, principe militiae regis, qui egressus

  11. Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

  12. Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misæli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

  13. Ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum cæteris sapientibus Babylonis.

  14. Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

  15. Et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum, quia sapientia et fortitudo ejus sunt!

  16. Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

  17. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.

  18. Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

  19. Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

  20. Tunc Arioch festinus introduxit

<--- Page Split --->

Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

  1. Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium quod vidi, et interpretationem ejus ?

  2. Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli et aruspices nequeunt indicare regi.

  3. Sed est Deus in cœlo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt :

  4. Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

  5. Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

  6. Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis, stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

  7. Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

  8. Tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

  9. Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

  10. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

  11. Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

  12. Tu rex regum es : et Deus cœli regnum, et fortitudinem, et imperiun, et gloriam dedit tibi :

  13. Et omnia in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cœli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

  14. Et post te consurget regnum aliud minus te, argenteum, et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

  15. Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hæc.

  16. Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

  17. Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

  18. Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine : sed non adhærebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testæ.

  19. In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus cœli regnum quod in æternum non

<--- Page Split --->

dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.

  1. Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

  2. Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit : et hostias et incensum præcepti ut sacrificarent ei.

  3. Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria, quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

  4. Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

  5. Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

IN CAPUT II DANIELIS

COMMENTARIUS.

« In anno secundo regni Nabuchodonosor. » Hic tangitur revelatio facta Danieli in visione impii regis Nabuchodonosor, et dividitur in partes duas, in somnii visionem, et interpretationis inquisitionem, ibi, 3. 2 : « Præcepti autem rex. »

1 Circa somnii visionem duo dicuntur, visio scilicet et deletio : et hoc est :

« In anno autem secundo. » Hieronymus : « Si post tres annos pueri ingressi « sunt in conspectu regis, quomodo in « secundo anno somniasse nunc dicitur? « Hoc ita solvunt Hebræi : Secundus « annus hic dicitur, quo omnibus bar- « baris gentibus imperavit, Assyriis, et « Ægyptiis, Moabitis, et reliquis nationi- « bus, non tantum Judæis, et Chaldæis.» Unde Josephus : « Post annum se- « cundum Ægyptiacæ captivitatis Nabu- « chodonosor vidit mirabile somnium,

« et fugit ab eo. » « Regni NabuchodoNumenosor, » quo scilicet ut monarcha regnaarni noe regno, sed monarchis Nabuchodoniosor. » Nubuchodnomorchi noosor. » Judith, n, 3 : Dixitque, scilicent Nabuchodonosor, cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Cum non sit videre nisi secundum intellectum, per hoc intelligitur, quod aliquid de intelligentia habuit confuse et indistincte. Per hoc autem quod dicit, somnium, nota quod haec visio in imaginibus corporalibus erat descripta. Et hoc est somnium quod differt a visione, et oraculo, quod visio est ostensio rerum in veritate ut futuræ sunt, oraculum autem expressa rerum prædictio, et somnium est revelatio percepta a diis, vel a divinis viris : quæ autem a cibis causantur vel actibus hominum, phantasmata dicuntur.

Et subdit de causa oblivionis : « Et conterritus est spiritus ejus. » Spiritus hic dicitur corporalis rector formarum, qui quando in terrore confunditur, delentur formæ quæ in eo sunt, et deletis formis somnium cadit in oblivionem, et hoc est quod sequitur : « Et somnium ejus fugit ab eo. » Terroris autem istius causa fuit magnitudo visionis. Job, iv,

<--- Page Split --->

13 et 14 : In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Job, vii, 14 : Terebris me per somnia, et per visiones horrore concuties.

« Præcepit autem rex. » Tangitur hic interpretis inquisitio, et dicuntur duo, scilicet inquisitio, et inventio, ibi, y. 14: « Tunc Daniel requisivit de lege. »

In prima duo sunt, interpretum vocatio, et interpretationis requisitio, ibi, y. 3 : « Et dixit ad eos rex. »

Dicit ergo : « Præcepit autem rex, » Nabuchodonosor scilicet, « ut convocarentur, » ad eum scilicet, « arioli et magi. » Alia translatio, « incantatores, et philosophi. » Arioli enim interfecta animalia carminibus sacrificant, et in extis divinant, propter quæ carmina incantatores dicuntur. Magi autem sunt qui de singulis philosophantur. « Et Chaldæi, » Astronomi scilicet vel Mathematici, ut dicit Glossa : « et malefici. » Glossa : « Qui victimis utuntur « et sanguine, et sæpæ contingunt cor- « pora mortuorum, qui proprie necro- « mantici dicuntur a væpò; quod est « mortuus, quia in mortuis divinant. » « Ut indicarent regi somnia sua. » Somnia dicit in plurali propter multas partes somnii. Hieronymus : « Secundum « artem mathematicam principes et reges « illius gentis omnia faciunt, unde in « nativitate Domini primi ortum ejus « notaverunt, et Bethlehem venientes « puerum adoraverunt. Ex quo accipi- « tur, quod ortus Salvatoris non per « creationem novæ stelle, sed per natu- « ralem cursum stellarum deprehensus « est. » Cujus contrarium tenet Ecclesia. Ad hoc dicendum videtur, quod Hieronymus non negat novæ stelle creationem, sed dicit quod cum Mathematici cœlestia sæpe contemplentur, quidam inter alios etiam lucem creata stelle primi viderunt in ortu Salvatoris, quam non

vidissent, si cœlestia contemplati non fuissent. « Qui cum venissent, » convocati scilicet, « steterunt coram rege, » reverenter audituri præcepta regis.

« Et dixit ad eos rex. » Tangitur hic interpretationis requisitio, primo sub comminatione, secundo sub sententiae interminatione, ibi, y. 12 : « Quo audito, rex, in furore. »

In primo tria sunt : primo enim simpliciter requirit : secundo, sub promissione, et pœna : tertio, impossibilitatis evasione : quæ patent in littera.

Dicit ergo : « Dixit ad eos rex. » Quæritur, quare dixit, et quæsivit quod impossibile fuit? Ad hoc dicendum, quod Mathematici ex astris dicunt causari inferiora, et ideo cum profiterentur se scire cursus stellarum, et quas impressiones facerent in inferioribus, quærebat rex quas in anima sua stelle fecissent impressiones. « Vidi somnium. » Recolit se vidisse, sed quid viderit ignorat. « Et mente confusus, » quia prius dixit spiritum esse conterritum, « ignoro, » supple, distincte, « quid viderim, » quamvis indistincte sciam me aliquid magni vidisse. Hieronymus : « Umbram et qua- « si auram, et vestigia somnii retine- « bat ut aliis referentibus posset quod « viderat reminiscì, non a mentientibus « decipi. » Et attende, quod hoc simpliciter dixit coram Mathematicis, ut ipsi ex se prorumperent in narrationem interpretationis.

Unde sequitur :

« Responderuntque Chaldæi, » hoc est, Mathematici, « regi syriace, » hoc est, Chaldaei : quia Syriaca lingua est Chaldaiica : « Rex, in sempiternum vive! » Hieronymus : « Superius non sa- « lutaverunt, quia non fuerant ausi lo- « qui ut inferiores : sed postquam locu- « tus est rex, ipsi volentes respondere, « prius salutant captantes benevolentiam

<--- Page Split --->

« a parte auditoris. » « Dic somnium servis tuis : » hoc enim accipiunt pro fundamento, ex cujus similitudinibus conjiciant interpretationem : et hoc est quod sequitur : « Et interpretationem ejus indicabimus. » Quia interpretatio conjecturalis est, et non immobilis veri- tatis, et talem interpretationem non quæ- rebat rex. Et attende, quod perceptio somnii significat, quod impii etiam ali- quid altum de cœlestibus percipiunt, sed territi de austeritate pœnitentiæ, quod conceperunt, perdunt. Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disci- plina.

loco, nec in uno tempore, sed ubique et semper. Esther, n, 18: Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Et post comminationes, et promissiones, subinfert intentionem : « Somnium igitur, » primo, « et interpretationem ejus, » secundo, « indicate mihi. » Ac si dicat : Si somnium dixeritis, credam interpretationi.

« Responderunt secundo, » Chaldæi scilicet, « atque dixerunt ei, » scilicet regi : « Rex somnium dicat servis suis » (regiam majestatem in ipso confitentur, et in se servitium, ut benevolentia et blanditiis eum alliciant), « et interpretationem ejus indicabimus. » Ac si dicant : Interpretari nescimus, nisi quid interpretemur, nobis dicatur : non enim possunt scire quid in corde hominis sit. I ad Corinth. ii, 11 : Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Significat autem eos spiritualiter, qui conjecturas cordium suorum, et cogitationes ad suum sensum volunt interpretari. Isa. xxx, 10 : Loquimini nobis placentia : videte nobis errores.

« Respondit rex, et ait. » Durius modo alloquitur, ut magis terreat : « Certe novi quod tempus redimitis, » ambage scilicet verborum, « scientes quod recesserit a me sermo, » per oblivionem scilicet, et sic quaerentes impossibile, vultis evadere.

Pabllicari, familia, « publicabuntur, » hoc est, publicæ direptioni damnabuntur.

6

Et subjungit promissiones:

« Si autem somnium, » primo scilicet, « et conjecturam ejus narraveritis, » postea scilicet, « præmium, » quod meruistis, « et dona, » etiam ultra meritum ex munificentia regali, « et honores, » in demonstrationibus scilicet, sicut Joseph 1, et Mardochæus 2, « multum accipietis a me. » Multum non in uno

« Si ergo somnium non indicaveritis mihi, » cum dicatis vos nosse dispositiones astrorum, quæ dicitis esse causas somniorum, « una est de vobis sententia, » hoc est, similis, et firma, hæc scilicet, « quod interpretationem quoque fallacem, » quæ secundum rem non eve-

4 Genes. xii, 38 et seq.

2 Esther, vi, 10 et seq.

<--- Page Split --->

niet, « et deceptione plenam, » qua me fallere nitimini, « composueritis, » hoc est, confinxeritis, « ut loquamini mihi, » hoc est, locutione detineatis me, « donec tempus pertranseat, » et aliis occupatus ista dimittam. Simile est, Isa. xxvut, 13 : Manda, remanda : manda, remanda : exspecta, reexspecta: exspecta, reexspecta. His concludit intentionem : « Somnium itaque dicite mihi, ut » tali experimento « sciam, » hoc est, scire possim, « quod interpretationem quoque ejus, » hoc est, somnii, somnium et « veram loquimini. » Somnium enim et interpretatio secundum Mathematicos ad idem refertur ut causam.

Et subjungunt rationem :

« Sermo enim quem tu quæris, rex, » hoc est, o rex, « gravis est, » super hominum cogitationem positus. Psal. cxxxvni, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. « Nec reperietur quisquam, » supple, hominum purorum, « qui indicet illum in conspectu regis, » hoc est, possit indicare. Sapient. ix, 14 : Cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. « Exceptis diis, » hoc est, divinis hominibus. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Diï estis, et filii Excelsi omnes. « Quorum non est cum hominibus conversatio. » Sanctorum enim hominum conversatio in cœlis est. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est.

« Respondentes ergo Chaldæi, » Astronomi scilicet, « coram rege, dixerunt, » impossibilitatem scilicet humani ingenii cognoscentes, et inconsuetum esse, quod talia quærantur, allegantes : et hoc est : « Non est homo super terram, » qui scilicet terrenus sit, super cœlum enim est qui potest hoc, « qui sermonem tuum, rex, » hoc est, o rex, « possit implere. » Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est. Unde de se, et sanctis dicit Paulus, I ad Corinth. ii, 12 : Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et allegant consuetudinem, dicentes : « Sed neque regum quisquam magnus, » dignitate, et divitiis, « et potens, » dilatatione potestatis, « verbum hujuscemodi, » hoc est, rem de qua posset esse verbum, « sciscitatur, » hoc est, sciscitari consuevit, « ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. » Hæc in præhabitis exposita sunt. Isti enim promittunt scientiam futurorum se habere.

« Quo audito. » Hic tangitur intimatio pœnæ. In hoc autem commendatur quod prius audivit. Joan. vii, 51 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audiverit ab ipso ? Sed in hoc vituperatur quod sequitur, « in furore, et in ira magna. » « Furor est ferFuror, quid » « vens ira, » ut dicit Gregorius. Ira autem appetitus pœnæ in vindictam. Unde, livore vindictæ exagitatus, durissimam protulit sententiam, hanc scilicet, « ut perirent omnes sapientes Babylonis. » Jacob. i, 20 : Ira viri justitiam Dei non operatur. Qui autem sapientes interfici præcepti, stultos dilexit, secutus consilium Roboam 1.

« Et egressa sententia, » hoc est, divulgata et publicata, « sapientes interficeibanfur, » hoc est, ad interficiendum quæreban tur. Habacuc, 1, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. « Quærebaturque Daniel, et socii ejus, ut perirent, » accusantibus eos scilicet

<--- Page Split --->

aliis, qui invidebant eis : quia cum sapientibus non intraverant, et de eis non quaerebatur. Sapient. 11, 24 et 25 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

« mus, cur Daniel et tres pueri non « ingressi sunt ad regem cum aliis sa- « pientibus, et tamen cum eis jussi sunt « perire ? Et sic solvunt : Cum rex dona « maxima et summum honorem pro- « mittebat sapientibus, ire ad regem « noluerunt, ne dignitatem et divitias « viderentur ambire. Solvunt etiam aliter « dicentes, quod Chaldæi sapientes in- « videntes sapientiæ puerorum et glo- « riæ, quasi soli præmia essent recep- « turi, sine pueris ingressi sunt, sed « postea cum sors cederet in contrarium, « pœnæ voluerunt habere consortes. »

« Tunc Daniel. » Tangitur hic interpretis inventio, et habet quatuor paragraphos, scilicet induciarum impetrationem, revelationis acceptionem, gratiarum actionem, interpretis examinationem : quæ per ordinem patent in littera. Et hoc est :

« Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia. » Lex dicitur commune edictum interficiendi sapientes : sententia vero sententialiter prolata condemnatio. « Ab Arioch, principe militiae regis. » Cum enim esset de curia, a principe quaesivit sicut a consocio. Princeps autem militiae fuit qui ordinabat milites et militiam secundum Cerethi et Pherethi legiones. Pherethi enim dicuntur mortificantes, quia pessimos trucidant : Cerethi autem vivificantes, quia bonos vivificabant. « Qui, » scilicet princeps, « egressus fuerat, » supple, cum Pherethi, « ad interficiendos sapientes Babylonis. » Quam crudelitatem etiam Daniel improperat ei, infra, ibi, v, 19 : « Quos volebat interficiebat, et quos volebat percutiebat. »

« Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, » eo quod absens Daniel fuit, cum rex dedit edictum,

« Daniel ingressus, » supple, ad regem, « rogavit, » audaciam sumens ex hoc quod erat de curia, « ut tempus darei sibi, » rex scilicet, « ad solutionem, » somnii scilicet et interpretationis, « indicandam regi. » Sed contra hoc objicitur illud Matthæi, x, 10 : Nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Et id Psalmi xxx, 11 : Dilata os tuum, et implebo illud. Ad hoc dicendum, quod Dominus non prohibet deliberationem simpliciter, sed deliberationem et præmeditationem humanæ rationis : quia si illi Sancti ininterentur, viderentur de fide dubitare : inducias autem faciendæ orationis, et impetrandæ revelationis, et ordinandæ responsionis secundum fidem non prohibet Dominus. Et hoc est quod dicit Hieronymus : « Tempus sibi dari petit, non ut saga- « citate mentis occulta perquireret, sed « ut Dominum occultorum obsecraret. »

« Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, » interficiendi scilicet, quia illius intererat, et ille scire poterat, « quam ob causam, » meritoriam scilicet sapientium Babylonis, « tam crudelis sententia, » supple, de omnibus sapientibus occidendis, « a facie regis, « hoc est, ab imperio regis, « esset egressa, » cum sit contra sententiam Dei. Ezech. xviii, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. « Hic « quærunt Hebræi, ut dicit Hierony-

« Et ingressus est domum suam Daniel, » impetrato scilicet tempore, et dilatata sententia, ingreditur domum ut occultius oret, et quietius. Matth. vi, 6 : Tu autem, cum oraveris, intra in cu-

<--- Page Split --->

biculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Sapient. viii, 16: Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia. « Ananiæque, et Misæli, et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium. » Alios sibi in precibus adjungit, ne videatur præsumere de privilegio sui meriti, ut quorum est commune discrimen, communis sit oratio. Jacob. v, 16: Orate pro invicem ut salvemini.

18

Et hoc est quod sequitur : « Ut quærerent misericordiam, » qua miseri indigent in periculo constituti. Thren. in, 22 : Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. « A facie Dei cæli. » Hieronymus : « Ad diffe- « rentiam eorum deorum qui in terra « versantur, et dæmoniacis artibus et « præstigiis terrenos deludunt. » Deus tamen cæli dicitur, ut continens cælum, et omnia quæ in eo sunt. A facie autem ejus quæritur, hoc est, a præsentia luminis gratiæ ipsius. Psal. lxxix, 4 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. « Super sacramento isto, » hoc est, sacro secreto. Quia sacrum est, quod divinum est : secretum autem, quia supra cognitionem nostram elevatum est. « Et non perirent Daniel, et socii ejus, » a quibus vita et consolatio pendebat omnium captivorum, « cum cæteris sapientibus Babylonis, » per eos liberandis. Hieronymus : « Diligit inimicos, bene- « facit odientibus, orat pro persequenti- « bus, sicut præcipitur, Matth. v, 44.

quando scilicet clausi erant sensus exteriores. Isa. lviii, 10 : Orietur in lenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. « Revelatum est, » velamine scilicet quo nobis secretum fuit ablato. Psal. xxviii, 9 : Vox Domini revelantis cervos, et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.

Unde sequitur de gratiarum actione in communi, et in singulari : et hoc est : « Et benedixit Daniel, » hoc est, bona quæ a Deo procedunt, Deo dixit et attribuit per gratiarum actiones. Eccle. i, 7 : Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. « Deum cæli : » quia de cælo venit illuminatio, non de terra. Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens.

« Et locutus ait. » Locutus dicitur, ut de corde procedere intelligatur : « Sit nomen Domini benedictum. » Nomen quasi notamen dicitur : et in hoc exprimitur, quod notitia bonitalis et potentiæ in sanctis ostenditur. « A sæculo et usque in sæculum, » hoc est. a sæculo omnium patrum in omnia sæcula filiorum, in quibus numquam defecerunt illuminationes bonitalis divinæ. Idem est in Psal. cxii, 2 : Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.

Et subjungit de quo gratias agit : « Quia sapientia, » hoc est, scientia dispositionis universorum. Proverb. viii, 30 : Cum eo eram cuncta componens. « Et fortitudo, » perficiendi scilicet quod dispositum est. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est. « Ejus sunt, » Dei scilicet, sicut fontis et primæ causæ.

« Tunc Danieli. » Tangitur hic revelatio Danieli facta quasi principali. « Mysterium, » hoc est, secretum. Møstfjø:ov enim Græce, Latine sonat secretum. « Per visionem, supple, non per somnium, sed per apertam rerum demonstrationem. Psal. xxxv, 10 : In lunine tuo videbimus lumen. « Nocte, »

Et hoc ostendit in effectu, subdens : « Et ipse mutat tempora, et ætales, » hoc est, scit et potest mutare. Temporæ dicuntur secundum quod sunt spatia in

<--- Page Split --->

Ormia Dei motibus cœelestibus : aetates autem sepotentiae aut jecia. cundum quod illa spatia relinquuntur in inferioribus. Psal. cum, 9 : Terminum posuisti, quem non transgredientur. Item, Psal. xxx, 16 : In manibus tuis tempora mea 1. « Transfert regna, » a gente scilicet in gentem, « atque constituit, » regna scilicet in regnantibus. Eccli. x, 8 : Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et vjurias, et contumelias, et diversos dolos. Et innuit jam fere interpretationem de mutatione regnorum. Luc. 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. « Dat supientiam sapientibus. » Jacob. 1, 5 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. « Et scientiam, » supple, dat, « intelligentibus, » hoc est, intus in corde legentibus. « Disciplinam. » Glossa : « Morum correctionem diligentibus. » Sapient. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Et subjungit de gratiarum actione in singulari :

« Tibi, Deus patrum nostrorum, confteor. Hieronymus : « Ne videatur suis « attribuere meritis, refert hoc ad pa- « trum justitiam, et Dei virtutem, qui « seminis eorum etiam in captivitate « miseretur. » « Teque laudo. » Singulariter laudat, qui singulare donum accepit. Eccli. 11, 8 : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. « Quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi. » Sapientiam in revelatione secretorum, fortitudinem in constantia, quia nec promissis, nec terroribus moveor. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. « Et nunc ostendisti mihi, » soli scilicet, « quæ rogavimus te, » non ego solus, sed nos quatuor. Hieronymus : « Arro- « gantiam fugit, ne solus impetrasse vi- « deatur. » « Quia sermonem regis aperisti nobis, » hoc est, sermonem de somnio regis. Amos, 11, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.

22 Deo nihil absconditum.

« Ipse revelat profunda, » in se scilicet profunditate mysteriorum. Eccli. 1, 2 : Profundum abyssi quis dimensus est ? « Et abscondita, » hominibus scilicet. Matth. xi, 25 : Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. « Et novit, » hoc est, nosse facit, « in tenebris constituta, » quoad causas scilicet, quia causæ talium nobis tenebrosæ sunt, et occulte. Ad Roman. xi, 34 : Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit ? Isa. xl, 14 : Cum quo iniit consilium, et instruxit eum ? « Et lux cum eo est, » illuminationis scilicet omnium. 1 ad Timoth. vi, 16 : Lucem habitat inaccessibilem.

« Post hæc Daniel. » Agitur hic de examinatione interpretis, et habet paragraphos tres, scilicet interpretis oblationem, interpretis introductionem, et interpretis examinationem : quæ patent in littera. Et hoc est :

« Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, » principem scilicet militie, « quem constituerat rex, » Nabuchodonosor scilicet, « ut perderet sapientes Babylonis. » Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Mirabile enim erat stultis parcere, et præcipere ut sapientes perderentur : cum scriptum sit, Sapient. vi, 26 : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. « Sic ei locutus est, » scilicet Daniel. » Proverb.

<--- Page Split --->

xxxI, 26: Lex clementiae in lingua ejus. « Sapientes Babylonis ne perdas. » Mira charitas, pro his qui eum perdere quaerebant, orat ne pereant. Matth. v, 44: Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos. Isa. LII, 12: Pro transgressoribus rogavit, ne perirent. « Introduce me in conspectu regis. » Arrogantiam vitat, quia ipse recto itinere poterat ire, et tamen per alium petit introduci. Psal. cxxx, 1: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. « Et solutionem regi narrabo. » I Petr. III, 15: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. Qui enim solus acceperat, aliis per charitatem participat. Sapient. VII, 13: Quam, scilicet sapientiam, sine fictione didici, et sine invidia communico.

« mutabatur, sicut Genes. xii, 45, vo- « catus est Joseph salvator mundi. » « Putasne vere potes ? » hoc est, sine deceptione et fictione, « mihi indicare somnium quod vidi, » quia scio prognosticum esse futurorum, « et interpretationem ejus ? » Et volebat scire utrum ex conscientia spiritus habitantis in eo loqueretur. Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

« Et respondens Daniel coram rege, ait, » hoc est, publice, et constanter. Matth. x, 18 et 19: Ad praesides et ad reges dueemini propter me, in testimoni illis et gentibus, Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Et, ibidem, 7. 20: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. « Mysterium, » hoc est, secretum, « quod rex interrogat, » hoc est, cujus solutionem quaerit. Eccli. iii, 12: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. « Sapientes, et magi, et arioli, » haec in praecedentibus exposita sunt, « et aruspices. » Aruaruspicesi spices sunt augures qui in his quae ex auris, vel aere fiunt, promittunt divinationem, sicut volatu, vel garritu avium, vel auditu tonitruorum, vel occursu bestiarum. « Nequeunt indicare regi. » Hieronymus : « Aufert « regi pravam suscipionem, ne existi- « maret inveniri posse humana soler- « tia, quod solius Dei habet notitia. »

« Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem. » Festinus, quia invite exsequebatur praeceptum. Ezech. xxxii, 11: Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a vita sua, et vivat. « Et dixit ei, » regi scilicet : « Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, » boc est, qui transmigrati fuerant cum Joakim, rege Juda, « qui solutionem regi annuntiet. » Et quaeritur litteraliter, quomodo ita cito credidit Arioch ? et vult Hieronymus, quod « in aliis experimentum habuerat, quod « propheticum habebat spiritum, et » propter hoc credidit ei. » I ad Corinth. ii, 10: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

16 « Respondit rex. » Tangitur hic examinatio. « Et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar. » Nomen enim ei ad Chaldaicam linguam sic fuerat mutatum. Dicit enim Hieronymus, quod « haec consuetudo praevaluit, et in ho- « nis et in malis, quod mutato statu ali- « cujus personae in altius, etiam nomen

Et hoc est quod sequitur :

« Sed est Deus in cælo, » continens scilicet quæcumque cæli ambitu continentur. Sapient. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia, etc., hoc est, cælum. « Revelans mysteria, » quorum solus habet notitiam. Daniel. xii, 42 : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor,

<--- Page Split --->

« Sed ut interpretatio, » somnii scilicet, « regi manifesta fieret, » ad omnium scilicet ædificationem. I ad Corinth. xiv, 12 : Quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem Ecclesiæ quærite ut abundetis. « Et cogitationes mentis tuæ scires. » Innuit somnium ex parte provenisse ex cogitatione, et cum regi cogitationes suas dicit, quas nemo nosse potuit, nisi Deus, etiam in cæteris credat veritatem.

3

Etsubdit somnii narrationem : « Tu, rex, videbas, » somniando scilicet. Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. « Et ecce, » scilicet evidenter apparens, « quasi statua una grandis. » Quod dicit, quia non erat in rerum veritate, sed imagine. Unde alia translatio dicit « imago, » quæ dicitur statua, quia per similitudinem statuit eum cujus est imago. Hic dicitur una, propter unius mundi decursum : grandis, propter invincibilem potestatem. « Statua illa magna, » divitiis scilicet et robore, « et statura sublimis, » dignitate scilicet et honore, « stabat contra te, hoc est, in conspectu tuo. Et nota, quod mundum sub figura, et non sub veritate ostendit, et plus est umbra quam veritas. Judic. ix, 36 : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. I ad Corinth. vii, 31 : Præterit figura hujus mundi. « Et intuitus ejus erat terribilis, » statuæ scilicet : et hoc fuit propter crudelitatem regum. Nahum, iii, 7 : Omnis qui viderit te, resiliet a te.

cient in pejus, errantes, et in errorem miltentes. « Pectus autem ejus, et brachia de argento. » Signilicat quod pectora meditabantur argentum per avaritiam, et brachia eorum confortabantur per munera. Et in his corruptio quædam est urbanitatis. Baruch, iii, 18 : Qui argentum'thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. « Porro venter et femora, » supple, statuæ illius, « ex ære, » supple, erant. Et significant eos qui a fæce tyrannidis purgabiles non sunt, sicut æs non purgatur, et nihil nisi sonum quemdam interiorem imperii ostendunt, sicut illi in quos divisit Alexander regnum suum 1. Jerem. vi, 30 : Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.

« Tibiæ autem ferreæ : pedum, » ima- 33 ginis scilicet, « quædam pars erat ferrea, » tantum tibiæ ex toto erant ferreæ, « et quædam fictilis, » quod inferius exponetur : humana enim potestas ferrea in rigiditate, et fictilis est per naturam. II Machab. vii, 16 : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.

« Videbas ita, » de regnis mundi 34 scilicet, « donec abscissus est, » de rupe massa e humanæ, et hoc est, « de mönte, » eminentia scilicet Patriarcharum, et Prophetarum, et beatae Virginis. Jerem. xxxi, 23 : Benedicti tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus. « Lapis, » solidissimus virtute, et veritate. Psal. cxvii, 22 : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput auguli. « Sine manibus, » humanis, hoc est, sine virili semine. Isa. vii, 14 : Ecce virgo concipiet, et pâriet filium. « Et percussit statuam, » hoc est, mundanae potestatis figuram,

<--- Page Split --->

virtute scilicet divinitatis suae, et praedicatione, « in pedibus ejus, » hoc est, in ultimo regno, « ferreis et fietilibus, » hoc est, in partibus fortibus et debilibus. Eccli. xxxvi, 12: Contere caput principum inimicorum dicentium : Non est alius praeter nos. « Et comminuit eos, » pedes scilicet. Psal. xvii, 43: Comninuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos.

dum. « Factus est mons magnus, » scilicet dignitate, potestate, et gratia. Isa. ii, 2: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles. « Et implevit universam terram, » per metonymiam, hoc est, homines habitantes in terra. Joan. i, 16: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

35 « Tunc contrita pariter, » scilicet cum Hurnanoe-popedibus, « ferrum, » tibia scilicet « tetestatis instabilitas. sta, » pedum, « æs, » renum, « argentum, » pectoris et brachiorum, « et aurum, » capitis. Hujus causa fuit, quia priora regna redacta sunt ad ultimum : et ideo, illo contrito, omnia contrita sunt, sicut qui ædificat super arenam, Matth. vii, 26 et 27: Similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. Similem stultitiam fecit qui aurum, argentum, æs, ferrum, in luto fictili fundavit. « Et redacta sunt quasi in favillam æstivæ areæ, » hoc est, in favillam stipulæ, quæ relinquitur in area æstiva ad modicum ignis iræ Domini succensa. Isa. i, 31: Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui æxstinguat. « Quæ rapta sunt vento. » Psal. xxxiv, 5: Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. « Nullusque locus inventus est in eis, » quo scilicet possent redire ad veritatem et dignitatem. Isa. xxxviii, 11: Non adspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. « Lapis autem, » solidæ scilicet virtutis, et veritatis. Isa. xxvii, 16: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fudamento fundatum. « Qui percusserat statuam, » mundanæ scilicet dignitatis. Joan. xvi, 33: Confidite, ego vici mun-

« Hoc est somnium, » quod scilicet vidisti. « Interpretationem. » Incipit narrare interpretationem : et hoc est: « Inperpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex, » hoc est, publice, et manifeste. Proverb. i, 6: Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientium, et ænigmata eorum.

« Tu rex regum es, » hoc est, aliis 37 regibus imperans. Apoc. xix, 16: Hanobus 1 noto i bet in vestimento, et in femore suo regibus 1 peram scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. « Et Deus cæli, » qui omnia continet, « regnum, » hoc est, potestatem regnandi, « et fortitudinem, » subditos scilicet continendi, « et imperium, » subditis scilicet præcipiendi, « et gloriam, » in decore regni, « dedit tibi. » Psal. xx, 6: Gloriam et magnum decorem impones super eum.

« Et omnia, » supple, dedit tibi, « in 38 quibus habitant, » per cordis desiderium, « filii hominum, » hoc est, civitates, villas, et oppida, « et bestiae agri, » quas veneratione scilicet insequeris, « et volucres cæli, » quas capis aucupio, « dedit in manu tua. » Psal. viii, 8 et 9: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cæli, et pisces maris. « Et sub ditione tua universa constituit, » et sic quasi imaginem suæ potestatis te in terra fecit. Ezech. xxviii, 12 et 13: Tu signaculum similitudinis, plenus sa-

<--- Page Split --->

pientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti. « Tu es ergo caput aureum, » quod scilicet caetera excellit, sicut aurum omne metallum.

« Et post te consurget regnum aliud minus te : » quia scilicet in urbanitatibus erit corruptum magis, sicut argentum deficit ab auro, et hoc est regnum Persarum. Isa. i, 22 : Argentum tuum versum est in scoriam. « Et tertium regnum aliud æreum, » supple, significat, hoc est, quod sicut æs se habet ad aurum et argentum, ita se habebit ad alia regna: et hoc fuit regnum Græcorum sive Macedonum, quia non nisi sonoritatem, et non successionem exhibuit. Psal. ix, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu. « Quod imperabit universæ terræ, » supple, fama potius quam effectu. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum.

gna fortia, quaedam debilia exorientur. Psal. ii, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. « Secundum quod vidisti regnum mistum testæ, » per contactum scilicet et non per unionem, quia mali non per unionem charitatis, sed per unionem fictionis conjunguntur. Psal. cxvii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. « Ex luto, » scilicet ortos.

« Digitos pedum ex parte ferreos, » supple, vidisti : quia de propria præsumebant. Amos, vi, 14 : In fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua. « Et ex parte fictiles, » hoc est, debiles et imbecilles. Isa. xl, 6 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. « Ex parte regnum erit solidum, » humana soliditate, quæ tamen infirma est. Numer. xxiv, 21 et 22 : Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? « Et ex parte contritum, » sicut videmus in partibus regni Romani. Psal. cix, 1 : Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Isa. xiv, 5 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium.

« Quod autem vidisti ferrum mistim testæ ex luto, » quod tamen per naturam fieri non potest, sed per tactum solum, significat, supple, quod « commiscebuntur quidem humano semine, » hoc est, per connubia, « sed non adhærebunt sibi, » scilicet per charitatem, et spiritus unitatem : violabunt enim jura naturae, et inimici erunt ad invicem. Jerem. ix, 4 et 5 : Omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. « Sicuti ferrum misceri non potest testæ. » Mali

« reenum aureum, » quod scilicet caetera excellit, sicut aurum omne metallum.

39 « Et post te consurget regnum aliud insarum minus te : » quia scilicet in urbanitati- bus erit corruptum magis, sicut argen- tum deficit ab auro, et hoc est regnum Persarum. Isa. i, 22 : Argentum tuum versum est in scoriam. « Et tertium re- gnum aliud æreum, » supple, signifi- cat, hoc est, quod sicut æs se habet ad aurum et argentum, ita se habebit ad alio regna: et hoc fuit regnum Græco- rum sive Macedonum, quia non nisi so- noritatem, et non successionem exhibuit. Psal. ix, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu. « Quod imperabit universæ ter- ræ, » supple, fama potius quam effectu. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum.

40 « Et regnum quartum, » Romanorum omniarum scilicet, « erit ferreum, » per similitudi- frem scilicet, non per veritatem. Et ex- planat similitudinem : « Quomodo fer- rum comminuit, et domat omnia, » com minuit conterendo sicut per mal- leum, et domat producendo in formas quas vult, « sic comminuet, » supple, quaedam resistentia sibi, « et conteret omnia hæc, » hoc est, quidquid subli- mitatis fuit in omnibus his. Job, xi, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humi- lia.

41 « Porro quia vidisti pedum, et digito- rum, » supple, in pede, « partem te- steam figuli, » hoc est, partem de testa figuli, « et partem ferream, » supple, hoc significat quod « regnum divisum erit : quod tamen, » hoc est, quae divisiones, « de plantario ferri orietur : » quia de fortitudine Romani imperii quaedam re-

<--- Page Split --->

enim non possunt concordare bonis, nec etiam inter se. Luc. xi, 23: Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.

stum, omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora,ut Christum lucrifaciam.

Et subjungit de confirmatione somnii, et interpretationis veritate: « Deus magnus, » qui omnia per sapientiam et potentiam ambit, « ostendit regi quæ ventura sunt postea, » hoc est, post eum : ostendit autem ad emendationem regis. Sap. xii, 2: Admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. Job, xxxiii, 16 et 17: Erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia. « Et verum est somnium. » Ecce confirmatio, hoc est, narratio somnii, « et fidelis, » hoc est, verax, « interpretatio ejus. » Deuter. xxxii, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rætus.

« In diebus autem. » Expositio secundæ partis somnii, de regno Christi, et hoc est quod dicitur : « In diebus regnorum illorum, » hoc est, in fine regnorum illorum, « suscitabit Deus cæli, » continens cœlos scilicet, « regnum, » scilicet Christi, « quod in æternum non dissipabitur. » Quia illo regno non succedet alterum. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. « Et regnum ejus alteri populo non tradetur. Daniel. vn, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. « Comminuet autem, et consumet universa regna hæc, » Romanorum scilicet imperium. Isa. xxxvii, 25 : Exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. « Et ipsum stabit in æternum, » exclusive scilicet, hoc est, in fine, quando æternitas incipiet. Luc. 1, 33 : Regni ejus non erit finis.

« Tunc rex Nabuchodonosor. » Tangitur hic honor interpretantis in adoratione, confessione, et exaltatione, quæ per ordinem patent in littera.

De adoratione dicit :

« Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam. » Glossa : « Qui cadit in « faciem, videt in quo cadat : qui autem « retro cadit, nescit quo cadat. » Unde creditur, quod Heli, sacerdos Domini, perditus sit, quia retro cecidit 1. I ad Corinth. xiv, 25 : Cadens in faciem suam adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. « Et adoravit Danielem, » hoc est, Deum in Daniele. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, hoc est, ubi cognovimus vestigia ejus. « Et hostias, » hoc est, pro exauditione, « et incensum, » pro divinitatis devotione, « præcepit ut sacrificarent ei, » ut scilicet et Deum exauditorem cognoscere. Psal. cxl, 7 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et de hostiis subjungit, ibidem : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, quod erat sacrifi-

« Secundum quod vidisti. » Visionem adaptat ad interpretationem : unde sensus est : Secundum formam quam vidisti in similitudine, « quod de monte abscissus est lapis, » hoc est, solidum regnum virtute et veritate, « sine manibus, » virili scilicet operatione. Eccli. 11, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Isa. lxiii, 3 : De gentibus non est vir mecum. « Et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, » hoc est, quæcumque sunt hujus mundi, omnia enim tamquam nihil reputavit. Ad Philip. ii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta... Propter quem, scilicet Chri-

1 I Reg. iv, 18.

<--- Page Split --->

cium solemnissimum, agnus scilicet qui in vespere offerebatur.

47 Et subjungit de confessione fidei et veritatis : 48 « Loquens ergo rex, ait Danieli, » experimentum scilicet accipiens divinitatis. « Vere Deus vester, » quem vos scilicet a patribus colitis, « Deus deorum est. » IV Reg. v, 13 : Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel. « Et Dominus regum, » hoc est, sua ditione continens reges terra. Esther, xm, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. « Revelans mysteria. » Psal. l, 8 : Incerta et occulta sapientiae tua manifestasti mihi. « Quoniam tu potuisti, » per gratiam ejus, « aperire hoc sacramentum, » hoc est, hoc sacrum secretum. Isa. xm, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus.

guit Danielem : sed Daniel accepit, ut concaptivis [ministraret, quibus rex in- juste abstulerat. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi. « Et constituit eum, » vice sua, « principem super omnes pro- vincias Babylonis, » hoc est, subjectas regno Babylonis, « principem, » in po- testate scilicet, « et præfectum, » in ju- diciiis, « et magistrum, » in ordinatione legum, « super cunctos sapientes Ba- bylonis. » Genes. xli, 44 : Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

Et subjungit de recordatione sociorum, cum esset in prosperis :

« Daniel autem postulavit a rege, » hoc est, licentiam accepit. Psal. ii, 8: Postula a me, et dabo tibi gentes hære- ditatem tuam. « Et, » supple, licentia accepta, « constituit super opera, » supple, publica, « provinciæ Babylo- nis. » Psal. viii, 7: Constituisti eum super opera manuum tuarum. « Si- drach, Misach et Abdenago. » Psal. xliv, 17: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eos principes super omnem terram. « Ipse autem Daniel, » præcipuus scilicet inter eos, « erat in foribus regis, » ut scilicet regem tene- ret in favore sui, et captivorum. Matth. xm, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina con- gregat pullos suos sub alas? II Machab. xv, 14: Hic est fratrum amator, et po- puli Israel.

48 Et subjungit de honore interpretis, et qualiter interpres in prosperis constitutus est, et non est oblitus sociorum suorum.

Et hoc est :

« Tunc rex Danielem in sublime extulit, » demonstrando scilicet, et in potestatem constituendo, sicut dicitur, Genes. xli, 43 : Clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præ- positum esse scient universæ terrae Aegypti. « Et munera multa, et magna dedit ei, » in quibus Porphyrius redar-

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Ananias, Misael et Azarias, nolentes adorare statuam quam rex Nabuchodonosor erexerat, ligati mittuntur in fornacem ignis ardentis : in qua illasi manentes confitentur Domino, quod propter peccata sux gentis paterentur afflictiones : et petentes ejus misericordiam, exhortantur omnem creaturam ad benedicendum Dominum : quod Nabuchodonosor animadvertens obstupuit, et illis de fornace egressis benedicit Deum ipsorum, jubens ut occidatur quisquis ipsum blasphemaverit.

  1. Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provincie Babylonis.

  2. Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.

  3. Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex :

  4. Et preco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :

  5. In hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphonie, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.

  6. Si quis autem non prostratus ado-

raverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.

  1. Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symponiae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et lingua, adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex.

  2. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos,

  3. Dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in aeternum vive!

  4. Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :

  5. Si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.

  6. Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

  7. Tunc Nabuchodonosor, in furore

<--- Page Split --->

et in ira, præcepti ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago, qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

  1. Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene, Sidrach, Misach et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?

  2. Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea?

  3. Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi :

  4. Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

  5. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

  6. Tunc Nabuchodonosor repletus est furore : et adspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

  7. Et viris fortissimis de exercitu suo jussit, ut ligatis pedibus Sidrach, Misach et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

  8. Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :

  9. Nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach et Abdenago, interfecti flamma ignis.

  10. Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

Quæ sequuntur in Hebræis voluminibus non reperi.

  1. Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.

  2. Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :

  3. Benedictus es, Domine, Deus papatrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in sæcula :

  4. Quia justus es in omnibus quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.

  5. Judicia enim vera fecisti juxta omnia quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum, Jerusalem, quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc, propter peccata nostra.

  6. Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :

  7. Et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis, ut bene nobis esset :

  8. Omnia ergo quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti :

  9. Et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.

<--- Page Split --->

  1. Et nunc non possumus aperire os : confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te.

  2. Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :

  3. Neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israel, sanctum tuum,

  4. Quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cœli, et sicut arenam quæ est in littore maris :

  5. Quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie .propter peccata nostra.

  6. Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum contra te,

  7. Ut possimus invenire misericordiam tuam. Sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur :

  8. Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.

  9. Et nunc sequimur te in toto cor-

de : et timemus te, et quærimus faciem tuam.

  1. Ne confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.

  2. Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine :

  3. Et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omnipotentia tua, et robur eorum conteratur :

  4. Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

  5. Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis :

  6. Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem,

  7. Et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.

  8. Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus, in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,

  9. Et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem : et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

  10. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :

  11. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula : et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum, et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.

  12. Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ, et superlaudabilis et supergloriosus in sæcula.

  13. Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis et superaxaltus in sæcula.

  14. Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.

<--- Page Split --->

  1. Benedictus es in firmamento cœeli, et laudabilis et gloriosus in saecula. 57. Benedicte, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 58. Benedicte, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula 59. Benedicte, cœeli, Domino 4 : laudate et superexaltate eum in saecula. 60. Benedicte, aquae omnes quae super coelos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 61. Benedicte, omnes virtutes Domini, Domino. laudate et superexaltate eum in saecula. 62. Benedicte, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 63. Benedicte, stelle cœeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 64. Benedicte, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 65. Benedicte, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 66. Benedicte, ignis et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 67. Benedicte, frigus et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecULA. 68. Benedicte, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 69. Benedicte, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 70. Benedicte, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 71. Benedicte, noctes et dies, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 72. Benedicte, lux et tenebrae, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 73. Benedicte, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 74. Benedicta terra Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula. 75. Benedicte, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 76. Benedicte, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 77. Benedicte, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 78. Benedicte, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.

<--- Page Split --->

  1. Benedictite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 80. Benedictite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 81. Benedictite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 82. Benedicte, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 83. Benedicta Israel Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula. 84. Benedictite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 85. Benedictite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæula. 86. Benedictite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 87. Benedictite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 88. Benedictite, Anania, Azaria, Misael, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. 89. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 90. Benedictite, omnes religiosi, Domino, Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

Huscusque in Hebræo non habetur : et quæ posuimus, de Theodotionis editione translata sunt.

  1. Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit : et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.

  2. Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

  3. Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach et

Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago de medio ignis :

  1. Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis, contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

  2. Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago, qu imisitangelum suum,

<--- Page Split --->

et eruit servos suos, qui crediderunt in eum, et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo !

  1. A me ergo positum est hoc decretum : Ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus qui possit ita salvare.

  2. Tunc rex promovit Sidrach, Mi-

sach et Abdenago in provincia Babylonis.

  1. NABUCHODONOSOR rex : Omnibus populis, gentibus et linguis, qui habitant in universa terra : pax vobis multiplicetur.

  2. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare

  3. Signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem 1.

IN CAPUT III DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Nabuchodonosor rex. » Postquam ostensum fuit Nabuchodonosor regi in statua, quod ipse esset caput aureum, inflatus fastu voluit sibi exhiberi honorem divinum, quod permisit Deus, ut virtus puerorum fidelium probaretur, et rex infidelis ad fidem ædificaretur : et ideo tria continentur in capitulo isto, scilicet statuæ erectio et adoratio : puerorum probatio, ibi, 3. 24 : « Et ambulabant in medio flammæ. » Regis et infidelium ad fidem ædificatio, ibi, 31 : « Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. »

In primo duo sunt, scilicet erectæ statuæ adoratio, et non adorantium accusatio, ibi, 3. 8 : « Statimque in ipso tempore. »

In prima quinque sunt paragraphi, scilicet statuæ erectio, adorantium vocatio, vocatorum ad adorandum congregatio, qualiter et quando adorarent præconizatio, non adorantium comminatio : quæ patent in littera.

Et hoc est :

« Nabuchodonosor rex, » humana potestate inflatus. Isa. xiv, 13 et 14: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem montium, similis ero Altissimo. Job, xii, 23 : Ipse est rex super universos filios superbiae. « Fecit statuam auream, » ut pretiositate metalli invitaret ad adorandum, « altitudine cubitorum sexaginta, » ut ex longitudine præberet horrorem, « latitudine cubitorum sex, » quæ multum excedit latitudinem humanam, quæ duorum palmorum debet esse. « Hæc omnia fecit, « ut dicit Hieronymus, ut ex magnitudine « terrorem divinum incuteret adspicienti- « bus, et maxime Chaldæis, qui magnis « gaudebant imaginibus.» Baruch, in epistola Jeremiæ, vi, 3 : Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus. Et propter hoc, Isa. xlvi, 1 et 2, dicitur : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul, etc. : et loquitur contra Babylonicos. « Et statuit eam in campo Duran : » eo quod ibi latius erat spatium, in quo multi pot-

<--- Page Split --->

erant congregari : unde et Duran, pulchritudo interpretatur. « Provinciae Babylonis. » Hieronymus : « Verisimile « est, quod circumvallavit eam in campo « Duran vallo aqua pleno ad instar vi- « narii, ne quis temere accederet, vel « forte fluvius præterfluebat, et campum « circumterminabat. »

2

Secundus paragraphus :

« Itaque Nabuchodonosor, » et est de vocatione adorantium. Et hoc est : « Misit ad congregandos satrapas, » qui quasi seniores erant, « magistratus, » qui officia curiae ordinabant, « et judices, » qui causas audiebant, « et duces, » militum scilicet] Cerethi et Pherethi legionum, « et tyrannos, » strenuos scicilicet inter milites « et præfectos » qui singulis urbibus præerant, « omnesque principes regionum, » qui præsides erant in provinciis, « ut convenirent, » corde et corpore, satrapæ quidem et magistratus et judices, ut consulerent qualiter fieret : duces autem et tyranni et præfecti, ut cogerent. Psal. 11, 2 : Principes convenerunt in unum adversus Dominum. « Ad dedicationem statuæ, » quia sancta, et divina erat pronuntianda, « quam erexerat Nabuchodonosor rex. » Nota, quod hanc statuam erigunt avari, qui aurum ut Deum venerantur. Ad Ephes. v, 5 : Avarus, quod est idolorum servitus. Job, xxxi, 24 : Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea. Quasi dicat, male accidat mihi. Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius. ...Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Tamen videmus, quod satrapæ et magistratus hanc imaginem adorant. Jerem. vi, 13 : A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student. Amos, ix, 1 : Avaritia enim in capite omnium.

Paragraphus tertius :

« Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates. » Hæc omnia in præhabitis exposita sunt. « Qui erant in potestatibus constituti. » Prælatos vero primo inclinavit, ut per consequens subditi compellerentur, sicut fecit Antiochus, I Machab. ii, 17 et 18 : Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus. Ergo accede prior, et fac jussum regis. « Et universi principes regionum, » cujuscumque scilicet dignitatis. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Ut convenirent, » uno consensu, « ad dedicationem statuæ, » hoc est, ad adorationem : « quam erexerat Nabuchodonosor rex. » Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Sic Herodes honorem divinum sibi attribuit, et consumptus a vermibus exspiravit 1.

« Stabant autem. » Quartus Paragraphus, et est qualiter, quando statua adoranda sit præconizatio. Et hoc est :

« Stabant autem, » congregati scilicet, « in conspectu statuæ, » mirantes scilicet et spectantes statuæ pulchritudinem et quantitatem, « quam posuerat Nabuchodonosor rex. »

« Et præco clamabat valenter, » hoc est, magna voce : « Vobis dicitur populis. » Congregatio unius civitatis populus dicitur. « Et tribubus, » Populus enim pro tribu dicitur : « et linguis, » eo quod homines diversarum linguarum regi subjiciebantur.

« In hora qua audieritis sonitum tubæ, » corneæ scilicet, vel metallica, « et fistulæ, » quæ diversis foraminibus sonum modulatum emittit, « et citharæ, » quæ chordis æneis super concavum ex-

<--- Page Split --->

tensis componitur, et « sambucæ, » quæ per arundinem non perforatam sonum emittit, « et psalterii, » quod decem chordis super concavum extensis perficitur, « et symphoniæ, » quæ erat in cantibus sacerdotum, « et universi generis musicorum, » de quibus dicitur, Amos, v, 23: Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyræ tuæ non audiam. Amos, vi, 5: Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. « Cadentes adorate statuam auream. » Bene dicit, cadentes : quia nisi prius caderent, non adorarent. Matth. iv, 9: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. « Quam constituit Nabuchodonosor rex, » ad adorandum scilicet. Hanc statuam adorari videmus in pulchritudine mundi, et divitiis. Psal. cxiii, 4: Simulacra gentium argentum, et aurum. In symphonii, hoc est, in mundanis gaudiis etiam adorant. Job, xxi, 12 et 13: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

« pore. » Qui autem'in Apocalypsi Dominimum adorant, in faciem cadunt. Apoc. v, 14: Ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum. « Adoraverunt statuam auream, » venerationem divinam exhibentes, « quam constituerat Nabuchodonosor rex. » Confusione enim rem plenam rex constituit, ut aurum adoraretur. Propter quod dicitur, Matth. vi, 19: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Et sequitur, §. 21: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

« Statimque in ipso tempore. » Tangitur de puerorum accusatione, et habet tres partes, scilicet accusationem : accusationis examinationem, ibi, §. 13 : « Tunc Nabuchodonosor in furore. Et examinatorum condemnationem, ibi, §. 19 : « Tunc Nabuchodonosor repletus. »

In prima duo sunt, præcepti regis commemoratio, et accusationis formatio : et hoc est :

« Statimque in ipso tempore, » ne dilatio oblivionis posset esse causa, avidi enim erant ad malum. Proverb. i, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium. « Accedentes viri Chaldæirum in tres dæi, » ad regem sciiicet invidia stimupueros invidia. lati. Sapient. ii, 24 et 25: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. « Accausverunt Judæos. » Peccator accusat justum. Sapient. ii, 15: Gravis est nobis etiam ad videndum.

Et subdit de non adorantium comminatione :

« Si quis autem non prostratus adoraverit, » corde scilicet et corpore. Joan. iv, 22: Vos adoratis quod nescitis. « Eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. » Ad Hebr. x, 27: Terribilis quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

« Dixeruntque Nabuchodonosor regi,» in dolo scilicet blandientes : « Rex, in æternum vive ! » Captant benevolentiam. Psal. cxL, 5 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum.

Et sequitur de obedientia populorum : « Post hæc igitur, » Principibus scilicet inclinatis, « statim ut audierunt omnes populi, » tribus, et linguæ, « sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, symphoniæ, et omnis generis musicorum, » sicut præconizatum fuit, « cadentes. » Hieronymus : « Bene « dicit cadentes, tam mente quam cor-

« Tu rex, » tantæ potestatis scilicet. Isa. xxxvi, 4: Hæc dicit rex magnus,

<--- Page Split --->

rex Assyriorum. « Posuisti, » hoc est, firmiter statuisti, « decretum, » hoc est, decretale praeceptum, quod non licet violari. Ac si dicerent illud Esther, iii, 8: Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. « Ut omnis homo, » quia neminem excepisti, « qui audierit sonitum tuba, fistula, et cithara, sambuca, et psalterii, et symphonia, et universi generis musicorum. » Glossa: « Hæc omnia fiebant, ut et sta- « tua honoraretur, et populus citius se- « duceretur. » « Prosternat se, » conclucandum scilicet a daemonibus. Job, xx, 25: Vadent, et venient super eum horribiles. Isa. li, 23: Dixerunt anima tua: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. « Et adoret statuam auream. » Contra quod dicitur, Matth. iv, 10: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

in deos redundat. « Et statuam auream quam erexisti, » scilicet in majestatis tua ostensionem, « non adorant, » et sic majestatem tuam contemnunt. Epistola Juda, y. 8: Dominationem spernunt, majestatem autem blasphemant. Talem moraliter adorationem faciunt acceptores personarum, qui divites adorant pro divitiis : contra quos dicitur, Jacob, ii, 1: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloria. Act. x, 34: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus.

« Tunc Nabuchodonosor. » Tangit hic accusationis examinationem, examinandos vocando, alloquendo, et ut praecepta compleant inducendo. Et hoc totum facit primo, et secundo audit responsiones examinatorum, ibi, y. 16 : « Respondentes Sidrach. »

« Si quis autem non procidens adoraverit, » statuam scilicet, « mittatur in formacem ignis ardentis. » Hieronymus : « Non statim dicunt ut eos interficiat, « sed eos primum in odium erga regem « pertrahunt. » Et subjungit de accusatione : « Sunt ergo viri Judæi. » Ac si dicant : Si aliqui nobiles, ac tui cives fecissent, non esset tam mirandum, ut de istis extraneis, « quos constituisti super opera regionis Babylonis. » Hieronymus : « Insidiosc dicunt, quasi dicerent : « Quos captivos et servos principes feci- « sti, et nobis præposuisti, in superbia « elati præcepta tua contempserunt. » « Sidrach, Misach et Abdenago. » De Daniele tacent, quia ipsum in foribus regis existentem accusare non audebant. « Viri isti, » quos scilicet honorasti, « contempserunt, rex, decretum tuum, » et sic te inhonoraverunt ingrati et immcmores beneficii, ut dicit Hieronymus. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. « Deos tuos non colunt. » Ac si dicant : Tua injuria etiam

Dicit ergo : « Tunc Nabuchodonosor in furore, » ferventis irae. Psal. LVII, 5 : Furor illis secundum similitudinem serpentis. « Et ira, » appetitus scilicet penea. Jacob. 1, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur. « Praecepit ut adducerent, » pessimi scilicet consultores Chaldaei, « Sidrach, Misach et Abdenago. » Habacuc, 1, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. « Qui confestim adducti sunt in conspectu regis, » illusione scilicet regis urgente. Thren. v, 5: Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

« Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis, » examinans veritatem accusationis : et hoc est: « Verene Sidrach, Misach et Abdenago, » quos ex nomine novi, et exaltavi, « deos meos non colitis, » et sic ut mihi non propitientur vultis? « et statuam auream quam constitui, non adoratis, » et sic scilicet majestatem meam contemnitis? Mirantur enim mundani, quod boni divitias et de-

<--- Page Split --->

licias non colunt. 1 Petr. iv, 4: Admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem.

quos vero in diem judicii reservare cruciandos. Isa. xlui, 2: Cum ambulaveris in igne, non comburerus, et flamma non ardebit in te.

« Nunc ergo. » Revocat ad sui praecepti impletionem : et hoc est: « Si estis parati, » sine mora, « in quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, etc. » In gaudio enim vult deducere dies. « Prosternite vos, » a daemonibus scilicet conculcandos. Jerem. ii, 20: Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. « Et adorate statuam quam feci, » ut meam majestatem videamini venerari. « Quod si non adoraveritis. » Poenam subjungit : « Eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. » Igne ulciscebatur, quia ignis activa proprietate plus affligit. Isa. xxvi, 11: Ignis hostes tuos devoret.

Et prorumpit in blasphemias : « Et quis est Deus qui eripiat vos, » hoc est, eripere possit de manu mea? Simile dixit Isaias, xxxvi, 20 : Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Deuter. xxxii, 37, etiam dicit : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

« Ecce Deus enim noster, » qui vester est, desideriis nostris paratus. Psal. xlv, 2: Deus noster, refugium et virtus. « Quem colimus. » Psal. xlui, 21 : Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. « Potest eripere nos de camino ignis ardentis, » et de potentia : quia omnia potest. Esther, xiii, 9: In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tua possit resistere voluntati. Domino enim creaturarum creaturae obediunt : et non urit eum ignis, quem ipse conservare voluerit. « Et de manibus tuis, o rex, liberare. » Hieronymus : « Hic in Hebraeo « non est rex, ne adulari viderentur. » Psal. cxxxix, 2 : Eripe me, Domine, ab homine malo : a viro iniquo libera me. 1 Machab. ii, 62: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus, et vermis est.

« Quod si noluerit, » liberare nos scilicet Deus, cum tamen id possit. Ad Hebr. xi, 33 : Alii distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. « Notum sit tibi, rex. » Isa. xii, 4: Notas facile in populis adventiones ejus. « Quod deos tuos non colimus. » I ad Corinth. viii, 5 et 6: Etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum. « Et statuam auream quam erexisti, non adoramus : » eo quod altitudinem mundi in divitiis, et deliciis, et honoribus non veneramur. Deuter. vi, 13: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.

« Respondentes. » Tangitur hic responsio puerorum fide et constantia plena, et habet duo, scilicet responsionem, et condemnationem.

Responsio continet tria, confessionem veritatis, fidem divinitatis, et devotionem confitentis.

Et hoc est :

In trium « Respondentes Sidrach, Misach et marorum Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor, » ne tacentes victi viderentur: « Non oportet nos de hac re respondere tibi, » scilicet an Deus possit liberare nos, factis enim magis probandum est quam verbis : facta enim divina verba sunt quibus loquitur Deus. II Petr. ii, 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere, ini-

<--- Page Split --->

13 « Viri autem hi tres, » viriliter scilicet stantes in Dei fide, « Sidrach, Misach et Abdenago. » Eccle. iv, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. « Ceciderunt, » praecipites scilicet, quia ligati, « in medio camino ignis, » ubi flamma fortior fuit, « colligati, » ne flammas possent evadere. Psal. cxlix, 8: Ad alligandos reges eorum in compedibus.

2 : Aperiet os suum, et in conspectu virtulis illius gloriabitur. Os enim illud est apertum, quod non oppilavit iniquitas. « In medio ignis, ait : » ut mirabilior scilicet esset prædicatio.

« Benedictus es, Domine, Deus. » Laudat hic Deum ex amore patrum, ex veritate operum, ex justitia judiciorum.

Et hoc est :

24 « Et ambulabant 1. » Hic tangitur gratiarum actio : primo, per modum orationis, et secundo, per modum gratiarum actionis, ibi, x. 46 : « Et non cessabant. »

In oratione duo sunt, confessio, et oratio, ibi, x. 34 : « Ne quæsumus, tradas nos. »

In confessione primo confitetur in communi : secundo, in speciali, et hoc est :

« Et ambulabant, » soluti scilicet vinculis exustis. « Ignis enim beneficii ob- « sequium contulit, et injuriam non in- « tulit, » ut dicit Hieronymus. « In medio flammæ, » sicut scilicet in vento roris, « laudantes Deum, » prædicatione virtutis scilicet Dei. Eccli. LI, 1 : Collaudabo te Deum salvatorem meum. « Et benedicentes Dominum, » in gratiarum scilicet actione. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.

« Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, » hoc est, qui misericordias promissionis patrum custodis in filios. Exod. xx, 6 : Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodium præcepta mea. Deuter. iv, 37 : Dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Deuter. x, 15 : Patribus tuis conglutinatus est Dominus. « Et laudabilis, » scilicet prædicatione virtutis, « et gloriosum nomen tuum. » Augustinus, « Clarum cum laude notum. » « In sæcula, » æterna scilicet. Isa. vi, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus.

« Quia justus es, » in retributione 27 scilicet pro meritis, « in omnibus quæ Azarias ju fecisti nobis. » Isa. iii, 10 et 11 : Dicitc commenda justo quoniam bene, quoniam fructum ad inventionum suarum comedet. Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. « Et universa opera tua vera, » supple, sunt, rectitudini æternæ coæquata, quæ scilicet circa nos fecisti. Deuteron. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. « Et viae tua rectæ, » hoc est, vestigia. Psal. cxliv, 17 : Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. « Et omnia judicia tua vera, » quæ scilicet contra nos fecisti. Tob. iii, 2 : Omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tua misericordia, et veritas, et judicium.

25 iure forum est.

« Stans autem Azarias. » In speciali tangit confessionem. « Stetit autem, ut « dicit Hieronymus, in adversis fortis, « quia stare fortium est. » II Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. « Oravit sic. » Oratio est pius affectus mentis in Deum directus. Psal. cxL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. « Aperiensque os suum, » magna scilicet dicturus. Psal. cxvii, 131 : Os meum aperui, et attraxi spiritum. Eccli. xxiv,

<--- Page Split --->

« Judicia enim vera fecisti, » hoc est, malis meritis nostris debita. Ezech. xviii, 25 : Numquid via mea non est æqua ? « Juxta omnia, » supple, mala, « quæ induxisti super nos. » Matth. xxi, 41 : Malos male perdet. « Et super civitatem sanctam, » sacramentis tuis scilicet sanctificatam. Isa. i, 26 : Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. « Patrum nostrorum, » hoc est, patribus nostris datam, « Jerusalem. » Isa. lxiv, 10 : Civitas Sancti tui facta est deserta. « Quia in veritate, » hoc est, secundum merita nostra, « et in judicio, » supple, justo, secundum tuam justitiam, « induxisti omnia hæc propter peccata nostra. » Hieronymus : « Quidquid pati- « mur, peccata nostra meruerunt. » Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si « nulla dominetur iniquitas. »

obediendo scilicet. Zachar. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem. « Nec observavimus, » in opere scilicet : duo enim peccata sunt, nolle audire, et auditui nolle obedire. Contra quod dicitur in Psal. xciv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. « Nec fecimus sicut præceperas nobis, » ut scilicet ad lineam præceptorum tuorum ambularemus. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. « Ut bene esset nobis, » in observatione scilicet legis. Isa. 1, 19 : Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis.

Ex his ergo concludit, subdens : « Omnia ergo quæ induxisti super nos, » supple, mala, et quod dicit super nos, notat oppressionem. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. « Et universa quæ fecisti nobis, » judicio tuo. Psal. cxviii, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. « Vero judicio fecisti, » hoc est, recto, et meritis nostris, « competenti. » Psal. xviii, 9 : Justitiæ Domini rectæ.

Et subjungit confessionem peccati, dicens : « Peccavimus enim, » in nos scilicet, in inordinato actu. Augustinus : « Jus- « sisti, Domine, et sic est, ut pœna sibi « omnis sit inordinatus actus 1. » Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris. « Et inique egimus, » in proximos scilicet corrumpendo eos. Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? « Recedentes a te, » per incommutabilis boni desertionem. Jerem. ii, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. « Et deliquimus in omnibus, » omittentes scilicet mandata tua. Osee, iv, 10 : Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Isa. i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel.

« Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum, » qui ut inimici volunt nocere, et ut iniqui nulla virtutis honestate refrænantur. Psal. xxiv, 19 : Odio iniquo oderunt me. « Et pessimorum, » crudelitate scilicet propria. Je rem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. « Prævaricatorumque, » qui nulla alicujus legis justitia refrænantur. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. « Et regi injusto, » Nabuchodonosor scilicet : unde, Isa. xiv, 20, dicitur de ipso : Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Eccle. x, 5 et 6 : Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egre-

<--- Page Split --->

diens a facie principis : positum stultum in dignitate sublimi. « Et pessimo ultra omnem terram, » supple, regi. Habacuc, 1, 17 : Et semper interficere gentes non parcet.

« Et nunc, » supple, præ confusione qua in nobis ipsi confundimur, « non possumus aperire os. » Isa. xxxviii, 13 : Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Causam autem subjungit : « Confusio, » cordis scilicet in conscientia, « et opprobrium, » exprobrationis exterius, « facti sumus servis tuis, » obiicimur enim eis ad exprobrationem, « et his qui colunt te : » quia bonis infertur confusio et opprobrium propter nos. Psal. lxxviii, 4 : Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsamatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

Corripiens in adversis, populum suum non derelinquit. Psal. lxxxviii, 34 : Misericordiam meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Et interponit suffragia patrum dicens : « Propter Abraham, dilectum tuum : » quia ex diversis electus est. Cantic. v, 10 : Isaac servus Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Joan. xv, 14 : Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. « Et Isaac, servum tuum. » Servum vocat, quia simpliciter obedivit. Ad Roman. ix, 7 : In Isaac vocabitur tibi semen. « Et Israel, sanctum tuum, » cui primo sanctitas templi, et cultus Domini monstrata sunt 1 . Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum.

« Quibus locutus es, » per teipsum 34 apparens scilicet. Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. « Pollicens, » hoc est promittens, « quod multiplicares semen eorum, » hoc est, natos ex ipsis bonos, « sicut stellas cœli. » Daniel. xii, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellas in perpetuas æternitates. Genes. xv, 5 : Suspice cœlum, et numera stellas si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. « Et sicut arenam quæ est in littore maris, » quantum ad malos, qui graves sunt sicut arena, et traduntur tribulationibus sæculi. Psal. cxxxviii, 18 : Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.

Et juxta confessionem ponit orationum orat. nem, quæ conficitur ex quinque, scilicet gloria nominis, suffragio paternae intercessionis, confessione humiliationis, sacrificio tribulati cordis, sequela perseverantissimæ voluntatis.

Et hoc est :

« Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum, » hostibus scilicet in æternum cruciandos. Isa. lxiv, 9 : Ne irascaris, Domine, satis. Psal. lxxiii, 19 : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. « Propter nomen tuum, » quod bonitatis nomen est. Cantic. i, 2 : Oleum effusum nomen tuum. « Et ne dissipes testamentum tuum, » quo scilicet testatus es te nobis daturum. Luc. i, 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.

« Neque auferas misericordiam tuam a nobis, » qua scilicet promisisti te nasciturum ex nobis. II Machab. vi, 16 :

Et subdit de humiliatione : « Quia imminuti sumus, Domine, » multis scilicet interfectis, « plus quam omnes gentes. » Matth. vii, 14 : Arc ta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. « Sumusque humiles, » ad humum scilicet conculcati.

<--- Page Split --->

Psal. xlui, 20 : Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Item, Psal. cvi, 17 : Propter injustitias suas humiliati sunt. « In universa terra, » ut omnes scilicet nos despiciant. Psal. xxi, 7 : Opprobrium hominum, et abjectio plebis. « Propter peccata nostra. » Jerem. ii, 36 : Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Thren. i, 11 : Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis !

« Et non est in tempore hoc. » Ostendit, quod non est expiatio per sacrificium exterius. « Princeps. » Osee, iii, 4 : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe. Et intellige, quod non est princeps qui ordinarie possit populum regere. « Et Propheta, » qui responsum possit dare divinum. Isa. xxix, 10 : Claudet oculos vestros : Prophetas et principes vestros... operiet. III Reg. xix, 10 : Prophetas tuos occiderunt gladio. Psal. lxxiii, 9 : Jam non est Propheta. « Et dux, » qui spiritualiter scilicet ducat populum. Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes. Matth. xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. « Neque holocaustum, » totum scilicet in igne consumptum, sicut deberent esse viri spirituales. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. « Neque sacrificum, » scilicet Deo sacrificatum de aridis, vel de liquidis. Psal. 1, 18 : Si voluisses sacrificium, dedissem utique : holocaustis non delectaberis. « Neque oblatio, » quæ partim incenditur, et partim redditur offerenti. Psal. xxxix, 7 : Holocaustum et pro peccato non postulasti. « Neque incensum, » exterius scilicet, spiritualiter autem redolentia devotionis, quam semper voluit Deus. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. « Neque locus primitiarum coram te, » supple, sed primitias cordis offerimus, hoc est, præcipuos fructus. Proverb. iii, 9 : De primitiis om-

nium frugum tuarum da ei, scilicet Domino pro pauperibus.

« Ut possimus, » supple, per hæc exteriora quæ tu non curas, « invenire misericordiam tuam. » I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

Et subjungit modum veræ conversioModus convemnis : « Sed in animo contrito, » supple, per penitentiam contenterem in se peccatum, et omnes peccati delectationes, « et spiritu humilitatis, » scilicet ut non nisi humilia sentiamus de nobis ipsis, « suscipiamur, » scilicet ad misericordiam. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

« Sicut in holocausto arictum, » qui Apostolos et Prælatos significant pro fide immolatos, « et taurorum, » qui significant Prædicatores scindentes corda fidelium vomere prædicationis. Proverb. xiv, 4 : Ubi plurimæ segetes, scilicet apparent, ibi manifesta est fortitudo bovis. « Et sicut in millibus agnorum pinguium, » qui significant simplices Deo se in sacrificium offerentes. Psal. lxviii, 32 : Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. « Sic fiat sacrificium nostrum, » hoc est, in eadem fide et devotione acceptum, « hodie, » in luce tuæ gratiae, « in conspectu tuo, » hoc est, ut ante nos respicias. Genes. iv, 4 : Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. « Ut placeat tibi, » et placatus fias nobis. Exod. xxxii, 14 : Placatus est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. « Quoniam non est confusio. » Confusio est a spe cadere, et rem speratam non invenire. Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus

<--- Page Split --->

fiducia ejus. « Confidentibus in te, » hoc est, sperantibus in te. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Psal. xxxi, 10 : Sperantem in Domino misericordia circumdabit.

« Et nunc sequimur, » in hac præsenti tribulatione, « te, » ut lucem, et vitæ præceptorem. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. « In toto corde, » nihil cordis a te avertentes. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Psal. cxviii, 10 : In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me, etc. « Et timemus te, » filiali scilicet timore, qui semper utilis est. Job, xxxi, 23 : Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Deuter. x, 12 : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in vis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua? « Et quærimus faciem tuam, » hoc est, notitiam, et præsentiam tuam. Psal. cav, 4 : Quærite faciem ejus semper. Ad Philip. iii, 13 : Quæ quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum.

tudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se.

« Et erue nos in mirabilibus tuis. » Mirabilibus enim Dei sancti liberantur. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Psal. lxxvi, 15 : Tu es, Deus, qui facis mirabilia. « Et da gloriam nomini tuo, Domine. » Per hoc enim gloriose nominandus eris in tota terra. Psal. lxxviii, 9 : Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.

« Et confundantur omnes, » confusione scilicet pænitentiae, vel æterna, « qui ostendunt servis tuis mala, » vel faciendo, vel malum exemplum dando. Mich. vii, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Psal. cvii, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. « Confundantur in omnipotentia tua, » cognoscendo quod potentia eorum infirmitas est. I ad Corinth. i, 25 : Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Vel, « in omnipotentia tua, » ut potentiam tuam ostendas contra eos. Eccli. xxxvi, 7 et 8 : Glorifica manum et brachium dexterum. Excita furorem, et effunde iram. « Et robur eorum conteratur, » in quo scilicet confidunt. Isa. xiv, 5 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ.

« Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, » cognoscentes te in tribulatione, quem in prosperis noluerunt cognoscere. Isa. xxvi, 16 : In angustia requiserunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. « Et gloriosus super orbem terrarum, » solus scilicet. Psal. lxxii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis.

« Ne confundus nos, » fraudando scilicet re sperata. Psal. cxviii, 116 : Non confundas me ab exspectatione mea. Isa. l, 7 : Scio quoniam non confundar. « Sed fac nobiscum, » hoc est, nos adjuvando. Psal. cxxv, 3 : Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus latentes. « Juxta mansuetudinem tuam, » quam semper in sanctis ostendisti. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. « Et secundum multitudinem misericordiæ tuæ, » supple, fac nobiscum. Isa. lxiii, 15 : Multi-

<--- Page Split --->

« Et non cessabant. » Hic incipit agere de gratiarum actione, et dicit duo, magnitudinem scilicet beneficii, et gratiarum actionem,ibi, y. 52: « Benedictus es, Domine, Deus. »

defecit quadragesimus nonus, et ideo peccati numerus est, quia flamma concupiscentiae vorat eos qui ad remissionem non perveniunt. Deuter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo.

In primo tria sunt, grandis scilicet humana malitia, mirabilis Dei clementia, et liberatorum in magna laude lætitia.

Dicit ergo :

« Et non cessabant ministri regis, » malitia eos urgente, « qui miserant eos, » tres pueros scilicet in fornacem, « succendere fornacem, » ut igne reflexo Naphthe, in seipso ardentior esset. « Naphtha. » Sallustius dicit « naphtham esse genus « homitis apud Persas, quo maxime nu- « triuntur incendia. » Alii dicunt naphtham esse ossa olivarum arefacta. Unde Græce πυρίνη dicitur, eo quod ignem nutriat, qui Græce πῦρ vocatur. Plinius dicit « naphtham circa Babylonem instar « liquidi bituminis profluere, et nu- « triendis ignibus amicam esse. » Significat autem nutrimenta carnalis concupiscentiæ. Baruch, in Epistola Jeremiæ, vi, 42: Mulieres circumdata funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum. « Et stuppa, » quæ de facili ignem conciperet. Eccli. xxi, 10: Stuppa collecta synagoga peccantium. Significat enim fomenta libidinis. « Et pice, » qua ignis fortiter hæreret, et significat peccati consuetudinem. Eccli. xii, 1: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. « Et malleolis. » Sarmenta vitium dicuntur malleoli, eo quod ad nodos majoris quantitatis sunt, quam in medio, et significant quotidiana lucra, et quotidiana gaudia, æstum concupiscentiæ nutrientia. Osee, x, 11: Ephraim, vitula docta diligere trituram.

« Et erupit, » extra fornacem scilicet. Thren. ii, 3: Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. « Et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis. » Quia etiam calor concupiscientiæ lambit eos qui propinqui sunt concupiscibilibus. Unde Loth, Genes. xix, 17, dictum est: Non stes in omni circa regione.

Et subjungit de Dei clementia :

« Angelus autem Domini, » qui numquam defuit suis. Malach. iii, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et, præparabit viam ante faciem meam. Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. « Descendit, » per operationem scilicet visibilem, « cum Azaria, et sociis ejus. » Matth. xviii, 20: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. « In fornacem. » Ad litteram. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. « Et excussit flammam ignis de fornace, » ne pueros scilicet lædere posset. Isa. xlii, 2: Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.

« Et fecit medium fornacis, » ubi ignis fortissimus fuit, « quasi ventum roris flantem, » ut per rorem esset exstinctivus, per ventum autem refrigerativus. Psal. cxlivii, 18: Flavit spiritus ejus, et fluxerunt aquæ. Hoc etiam videmus fieri quando expulsa flamma diaboli a corde, refrigerium sentitur Spiritus sancti, sicut in Magdalena. « Et non tetigit eos omnino ignis, » pueros, supple, tactu physico ad nocumentum, et

« Et effundebatur flamma, » fumi scilicet succensi, « super fornacem, » hoc est, extra fornacem, « cubitis quadraginta novem. » Quinquagenarius numerus remissionis numerus est, a quo

<--- Page Split --->

hoc est, « nèque contristavit, » id est, non contristavit in cordibus, « nec quidquam molestia intulit, » etiam in vestibus. Sapient. III, 1: Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

jestatis, « et superexaltatus, » ut omnia excellat. Isa. ii, 17: Elevabitur Dominus solus. Eccli. xliii, 30: Ipse omnipotens est super omnia opera sua. « In saecula, » hoc est, in spatio omnium sæculorum. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu fuero.

« Et benedictum nomen gloriæ tuæ. » Secundus versus est, quo scilicet innotescis et nominaris in profectibus sanctorum. « Sanctum, » hoc est, in nobis sanctificatum. Matth. vi, 9: Sanctificetur nomen tuum. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei. « Et laudabile, etc. »

« Tunc hi tres, » liberati scilicet magnifice, « quasi ex uno ore, » unanimi scilicet voluntate. Ad Roman. xv, 6: Unanimes, uno ore honorificetis Deum. Vel, « uno ore : » quia divisum os non impetrat, ut dicit Glossa super id I Petr. III, 7: In fine omnes unanimes. « Laudabant, » præconio virtutis scilicet. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea. « Et glorificabant, » demonstratione claritatis et celsitudinis. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. « Et benedicebant, » in gratiarum actione scilicet, « Deum in fornace, dicentes : » Tob. xii,20: Benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus, scilicet ipsum benedicite, et cantate ei.

Et subjungit de perfectione sanctitatis in templo :

« Benedictus es in templo sancto glorie tuæ, » in quo scilicet gloriam patribus ostendisti. Et hoc templum vel est cælum, vel litterale templum, vel Ecclesia, vel fidelis anima. Psal. lxiv, 3 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Jerem. vii, 4 : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. I ad Corinth. iii, 17: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. « Et superlaudabilis, etc. »

« Benedictus es, Domine, Deus. » In hac gratiarum actione duo sunt, scilicet benedictio puerorum : et ad benedicendum Dominum inductio creaturarum, ibi, §. 57 : « Benedictic, omnia opera. »

In benedictione puerorum duo sunt, scilicet benedictio pro specialibus beneficiis patrum, et benedictio pro generali gubernatione omnium, ibi, §. 54 : « Benedictus es in throno. »

In primo tria sunt: scilicet assumptio patrum, notitia nominis in profectu filiorum, perfectio sanctificationis in pertinentibus ad templum.

Et hoc est :

Et subdit de universali gubernatione, scilicet quantum ad justitiæ debitum, quantum ad providentiæ intuitum, et quantum ad mundi ornatum.

De primo dicit :

« Benedictus es in throno regni tui, » Deus mundum regit quod regnum totus mundus est, quem et gubernat. ut rex dispensat. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Psal. ix, 5 : Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. « Et superlaudabilis, etc. »

Et subdit de providentia :

« Benedictus es, qui intueris abyssos, » hoc est, absconditas partes, in qui-

« Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, » quorum scilicet semen apprehendit. Ad Hebr. ii, 16 : Semen Abrahæ apprehendit. « Et laudabilis, » virtute, « et gloriosus, » claritate ma-

<--- Page Split --->

bus nihil te latet. Eccli. XXII, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi. « Et, » id est, quia, « sedes, » hoc est, quiescis, « super Cherubim, » hoc est, super plenitudinem scientiae. Non enim discurris super scita sicut nos, nec tua scientia causatur a scitis sicut nostra: sed tua scientia est causa scitorum, et sicut pertingis ubique faciendo, sic pertingis ubique videndo. Job, XLI, 2: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Sapient. vim, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. « Et laudabilis, etc. »

mino. » Omnia opera Domini sive in natura, sive in nobis bona sunt, et ideo materia laudis divinae sunt. Genes. 1, 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. De operibus quae facit in sanctis. Isa. XXVI, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Nihil enim bonum potest fieri sine ipso. Joan. XV, 5: Sine me nihil potestis facere.

« Laudate. » Eccli. XLII, 34: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis, in operibus suis. Laudat autem, quia virtus Dei in ipso demonstratur. Superexaltat autem, quia creator supereminere proprietatibus creaturae probatur. « Et superexaltate eum in saecula: » quia a principio usque ad finem ab ipso continetur. Isa. LV, 9: Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. De continentia autem dicitur, Isa. XL, 12: Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ?

« Benedictus es in firmamento caeli, » intransitive, hoc est, in firmamento, quod est caelum: et dicitur caelum firmamentum, quia firmat omnia in se contenta, ipsum autem a Deo firmatum est. Genes. 1, 8: Vocavit Deus firmamentum Caelum. Matth. VI, 9: Pater noster, qui es in caelis.

« Benedictic, omnia opera Domini, Domino. » Omnia quae hic inducuntur, ut materia laudis divinae inducuntur, et tunc benedicere Dominum dicuntur, quando virtutibus sibi inditis faciunt ea ad quae instituta sunt. Hunc tenet ordinem: Primo inducit ea quae in alto sunt: secundo, ea quae inter altum et immu generantur, ibi, 3. 64: « Benedictic, omnis imber et ros. » Tertio, inducit ea quae in imo sunt, ibi, 3. 74 : « Benedicta terra Dominum. »

Et subjungit in speciali: « Benedictic, Angeli Domini, Domino. » Et omnes spiritus coelestes vocat Angelos, propter hoc quod ad minus descensu illuminationum mittuntur, quae a superioribus ad medios, et a mediis ad inferiores descendunt. Ad Hebr. I, 14: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutis? Psal. CII, 20: Benedictic Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute. « Laudate, etc. 1. »

Inter alta primo ponit opera in communi: secundo, in speciali, ibi, 3. 58 : « Benedictic, Angeli. »

« Benedictic, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. » « Aquae istae quae « super caelos sunt, ut dicit Augustinus, « minutissimis guttis ibi suspensae sunt 2. » Unde quidam autumant inde rorem de-

Et hoc est : « Benedictic, omnia opera Domini, Do-

1 Deest in editione Lugdunensi Commentarius in 3. 59 : Benedictic, caeli, Domino : laudate. etc. Vide Commentarium in 3. 4 Psal. CXLVIII,

tom. XVII hujusce editionis. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. II super Genes. cap. 4.

<--- Page Split --->

scendere. Vel forte melius dicitur, quod aquæ nomen est proprium materiæ. Genes. 1, 2: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Et ratione perspicuitatis in cœlo crystallino sunt super cœlos, ratione autem fluiditatis et humiditatis sunt in elemento inferiori. Genes. 1, 6: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Moraliter dicunt quidam, quod aquæ quæ super cœlos sunt, sunt perspicuæ mentes sanctorum in quibus sicut in speculo resplendent divina. Psal. cxlvini, 4 et 5: Aquæ omnes quæ super cœlos sunt laudent nomen Domini. Ezech. xlvni, 1: Aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem, scilicet de templo. Apocal. xvii, 1: Ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. « Laudate, etc. »

præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti. Et Ecclesia utrumque habet in Apoc. xii, 1: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. « Laudate, etc. »

« Benedictic, stellæ cæli, Domino. » 63 Stellæ a stando dicuntur : quia quamvis in cœlo moveantur, tamen non mutant situm positionis suæ in imagine, sicut quæ stat in oculo Tauri, semper stabit, et sic in aliis. Stellæ significant doctas animas veritate lucentes. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Baruch, iii, 34 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt. « Laudate, etc. »

61 Virtutes colorum, quæ i

« Benedictic, omnes virtutes Domini, Domino. » In orbibus cœlorum virtutes sunt moventes et instaurantes naturam, quas hic inducit ad laudem. Ad Roman. viii, 22 et 23 : Omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc ..... Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes. Ibi dicit Glossa, quod « omnis creatura cum labore sua « explet officia : ad laudem tamen Dei « facit, et ut impleatur numerus electo- « rum. » Quidam etiam dicunt, quod virtutes sunt Angeli. Psal. cu, 20 : Potentes virtute, facientes verbum illius. Et, ibidem, y. 21 : Benedictic Domino, omnes virtutes ejus. « Laudate, etc. »

Et subjungit de natis inter altum et 64 imum : « Benedictic, omnis imber et ros, Domino. » Imber, quia terram infundit. Ros, quia flores et germina dulci nutrit humore. Significat vero imber doctrinam, ros vero consolationem sancti Spiritus. Isa. lv, 10 : Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam. Isa. xlv, 8 : Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum. « Laudate, etc. »

« Benedictic, omnes spiritus Dei, Do- 65 mino. Spiritus dicitur ventus qui spirat Spiritus Dei ventus, ad terrænascentium et hominum consolationem. Significat autem aspirationes sancti Spiritus. Eccle. 1, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Psal. cxxxiv, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. « Laudate, etc. »

Et tangit cœlorum ornatum, subdens :

« Benedictic, sol et luna, Domino. » Sol dicitur solus lucens : luna quasi illuminata, lumen mutuans. Sol significat intellectum veritatis, luna affectum virtutis. Genes. 1, 16 : Fecit Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut

<--- Page Split --->

« Benedicite, ignis et æstus, Domino.» Et ignis dicitur ignis in sphæra, æstus autem proxima regio juxta ignem. Significat autem ignis charitatem, æstus vero charitatis fervorem, et devotionem. Luc. xii, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Thren. 1, 13: De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. « Laudate, etc. »

« Benedicite, glacies et nives, Domino. » Utrumque effectus frigoris in aqua est, et vocat glacies ex aere descendentes in grandine, nives vero aquas, quia rare congelata descendunt. Significant autem judicia Dei, quibus punimur et flagellamur, in quibus debemus benedicere Dominum. Psal. cxlivii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. « Laudate, etc. »

« Benedicite, frigus et æstas1, Domino.» Tangit temporum qualitates extremas : frigus enim pro hieme, et æstas ponitur pro æstate, quæ motu superiorum distinguuntur. Æstas autem significat virtutis maturitatem, frigus vero concupiscentiae exstinctionem, in quibus sancti benedicunt Dominum. Cantic. ii, 11 et 12 : Hiemstransiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. « Laudate, etc. »

« Benedicite, noctes et dies, Domino. » Nox ab opacitate causatur inferiorum, dies a luce superiorum. Et nox significat obscurum penitentiae et humilitatis, dies autem claritatem innocentiae et veritatis. Psal. cxxxvii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur. Genes. 1, 5 : Appellavit lucem Diem, et tenebras Nostem. « Laudate, etc. »

« Benedicite, rores et pruina, Domino. » Quorum unum est effectus temperati caloris, alterum effectus frigoris. Ros autem significat prosperitatem, et pruina adversitatem. Job, xxix, 19: Ros morabitur in messione mea. Psal. cxvii, 83 : Factus sum sicut uter in pruina : justificationes tuas non sum oblitus. « Laudate, etc. »

« Benedicite, lux et tenebrae, Domino. » Lux enim spargit vigiliam, tenebra vero continet et refovet spiritum, ne dissolvatur. Significat autem lux mentis illuminationem, tenebra vero humanam ignorantiam : in utroque enim horum debemus benedicere Dominum. Job, xxxviii, 18 et seq. : Indica mihi, si nosti, omnia, in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit : ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. « Laudate, etc. »

« Benedicite, gelu et frigus, Domino. » Frigus causa gelu est. Significant autem ista tribulationem restringentem a libertate operum. Eccli. xlii,22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlivii, 17 : Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? « Laudate, etc. »

« Benedicite, fulgura et nubes, Domino. » Fulgura sunt ignes qui micant de nubibus, nubes autem aquæ vaporaliter elevatae, quæ jam condensari incipiunt. Fulgura vero miraculorum, vel bonorum operum significant coruscationem : nubes vero doctrinae prædicationem. Job, xxxvii, 33 : Numquid mittes fulgura, et

<--- Page Split --->

ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? De nubibus, Job. xxxvii, 16 : Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

Joel, n, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. « Laudate, etc. »

« Benedicite, maria et flumina, Domino. » Flumina causantur a confluxu fontium, maria vero a confluxu fluminum. Genes. 1, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria. Significat autem mare tumultum et inquietudinem hujus saeculi, et amaritudinem habitantium in saeculo. Flumina vero fluxus gratiarum, et consolationem. Psal. lxxvi, 20 : In mari vix tux, et semix tux in aquis multis. Eecli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. « Laudate, etc. »

Et subjungit de his, quæ sunt in imo, primo in terra et aqua, secundo, in hominibus, ibi, y. 82 : « Benedictite, filii hominum. »

Dicit ergo : « Benedicta terra Dominum, » dando fructum suum, quæ pro stabilitate sui et fructificatione virum sanctum significat. Ad Hebr. vi, 7 : Terra super se venientem saepe bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. « Laudate, etc. »

« Benedictite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino. » Hæc enim vestigia sunt bonitatis divinæ. Cete autem significat magnos in aqua renatos, et potentes. Omnia quæ moventur in aquis significant simplices in aqua baptismi motum vitæ accipientes. « Laudate, etc. »

« Benedictite, montes et colles Domino. » Montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis in unum congesta mole causantur, et significant majores et minores personas in prælatione, qui benedicere debent Dominum. Joel, iii, 18 : Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. « Laudate, etc. »

« Benedictite, omnes volucres caeli, Domino,» ad ornatum scilicet aeris pertinentes. Significant autem contemplativos pennis virtutum in altum elevatos. Psal. liv, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? « Laudate, etc. »

« Benedictite, universa germinantia in terra Domino. » Hæc enim flores virtutum et germina bonorum operum significant. Osee, xiv, 6 : Israel, scilicet justus, germinabit sicut lilium. « Laudate, etc. »

« Benedictite, omnes bestia et pecora, Domino, » quæ ad ornatum terræ pertinent. Bestia autem significant bestiales et pecorinos, qui ad rationem mutati benedicunt Dominum. Psal. cxlivii, 10 : Bestia, et universa pecora : serpentes, et volucres pennatae. Job, v, 23 : Bestia terræ pacifica erunt tibi. « Laudate, etc. »

74

Terra quo- 6 benedicta Dominum?

Dicit ergo :

« Benedicta terra Dominum, » dando fructum suum, quæ pro stabilitate sui et fructificatione virum sanctum significat. Ad Hebr. vi, 7 : Terra super se venientem saepe bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. « Laudate, etc. »

75

« Benedictite, montes et colles Domino. » Montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis in unum congesta mole causantur, et significant majores et minores personas in prælatione, qui benedicere debent Dominum. Joel, iii, 18 : Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. « Laudate, etc. »

76

« Benedictite, universa germinantia in terra Domino. » Hæc enim flores virtutum et germina bonorum operum significant. Osee, xiv, 6 : Israel, scilicet justus, germinabit sicut lilium. « Laudate, etc. »

77

Et inducit quæ sunt in elemento liquido :

« Benedictite, fontes, Domino. » Fons a fundendo aquas dicitur, et significat sacerdotale officium, quod in fontibus doctrinae et sacramentalis gratiae semper manat et fundit. Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus 'Salvatoris.

<--- Page Split --->

Et subjungit de hominibus primo in generali, secundo in speciali : et hoc est :

« Benedictic, filii hominum, Domino, » omnium scilicet pro similitudine imaginis quam in ratione indidit nobis. Eccli. xvii, 1 et 2 : Secundum imaginem suam fecit illum,... et secundum se vestivit illum virtute. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. « Laudate, etc. »

« Benedictic, sancti et humiles corde, Domino. « Sancti, quia vos decet. Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Humiles corde, non per hypocrisim, sed per veritatem, quia prae caeteris gratiam accepistis. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. « Laudate, etc. »

« Benedictic, Anania, Azaria, Misael, Domino. » Glossa, « Praesenti beneficio « credentes eum supereminere omni « creaturae. » Il Machab. 1, 11 : De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi. « Quia eruit nos de inferno. » Glossa, « Quia si mortui fuis- « semus, ad infernum descendissemus. » Job, xvii, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea. Psal. lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. « Et salvos fecit de manu mortis, » hoc est,'de potestate mortis. Sapient. iii, 2 et 3 : Visi sunt oculis insipientium mori:... illi autem sunt in pace. « Et, » id est, quia, « liberavit nos de medio ardentis flammae, » in fornace scilicet. Et hoc exponit ulterius : « Et de medio ignis eruit nos. » Eccli. 11, 6 : Liberasti me a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

« Confitemini, » supple, ergo, « Domino, quoniam bonus. » Vere bonus, de quo dicit Gregorius : « Cujus esse boni- « tas, natura dulcedo, proprium misere- « ri et parcere. » Matth. xix, 17 : Unus est bonus, Deus. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. « Quoniam in saeculum misericordia ejus. » Psal. xvii, 7 : Non est qui se abscondat a calore ejus. Thren. iii, 22 : Non defecerunt miserationes ejus.

« Benedicta Israel Dominum, » specialiter, pro notitia scilicet, et promissionibus sibi datis. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel. Deuter. xxxiii, 29 : Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? « Laudate, etc. »

« Benedictic, sacerdotes Domini, Domino. » Sacerdotes sunt, qui sacra dos sunt, et sacra dona distribuunt. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis adimplebitur. Isa. lxi, 6 : Vos sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. « Laudate, etc. »

« Benedictic, servi Domini, Domino. » Summa liServi sunt creati, et redempti a Domino, verta Deo. quibus summa libertas est Deo servire. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancilla tua. « Laudate, etc. »

Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino. « Glossa vult, quod « spiri- « tus sunt quibus discernimus, et animae « quibus vivificamur. » Psal. cl., 6 : Omnis spiritus laudet Dominum, ut scilicet vitam et intentionem ad laudem Dei referamus. « Laudate, etc. »

<--- Page Split --->

« Benedicite, omnes religiosi, Domino. » Religiosi quasi religati dicuntur, qui votis propriis se ligaverunt ad obediendum Domino. Eccli. 1, 17 : Timor Domini scientiae religiositas. Jacob. 1, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. « Deo deorum, » hoc est, cujus participatione etiam Sancti dii sunt. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. « Laudate, » demonstratione scilicet virtutis. Psal. cxlivui, 12 : Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini. « Et confitemini, » confessione prædicationis, et veritatis. Psal. lxxiv, 2 : Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. « Quia in omnia saecula misericordia ejus. » Omnibus enim miseretur, puniendos etiam citra condignum punit. Sapient. xi, 24 et 25 : Misereris omnium,... et nihil odisti eorum quae fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

missi in fornacem fuerant. Amos, vi, 1 : Optimates capita populorum, ingredientes pompaticc domum Israel. « Nonne tres viros, » supple, tantum, « misimus « in medio ignis, » ubi tota virtus ignis congregata est, « compeditos ? » Ne ab igne possent exire. Ad Hebr. xi, 34 : Exstinxerunt impetum ignis. Tres viri missi in ignem sunt spiritus, anima, et corpus, vel rationabilis, concupiscibilis, et irascibilis, quae in sanctis non comburuntur flammis concupiscentiae et libidinis. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. « Qui, » scilicet optimates, « respondentes regi dixerunt : Vere, rex, » supple, est sicut dicis, veritate enim miraculi convictos oportuit dicere veritatem. III Esdrae, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. Act. iv, 14 : Hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

« Respondit rex, et ait, » Nabuchodonosor scilicet : « Ecce ego video viros quatuor, » cum tres tantum posuerimus, « solutos, » cum ligati fuerint, « et ambulantes, » cum primo in fornacem ceciderint jacentes, « in medio ignis, » ubi vis ignis major est : « et nihil corruptionis in eis est, » supple, ad nocumentum. Implevit in eis Dominus quod dixit, Matth. xviii, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. « Et species quarti, » apparentis scilicet cum tribus, « similis est filio Dei. » Hieronymus : « In quo Angeli significantur, qui et dii « et Dei filii nuncupantur. » Job, 1, 6 : Cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino. Item, Hieronymus : « Iste Angelus, sive Dei filius, Chri- « stus est, qui ad inferni fornacem de- « scendit, in quo sanctorum animae tene- « bantur, nec cremabantur, ut ab inferis « liberaret. » Isa. ix, 6, secundum litteram Septuaginta : « Magni consilii Angelus. »

« Tunc rex. » Tangitur hic de ædificatione miraculi, et apud præsentes, et apud absentes per epistolam, ibi, 7. 98 : « Nabuchodonosor rex, omnibus populis. »

In prima tria sunt : stupor, facti examinatio, et præsentium ædificatio. Dicit igitur : « Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. Sicut membrum stupidum dicitur carens sensu, et motu, ita cor obstupescere dicitur, quando tanta agonia admirationis percutitur, quod nec sensu, nec facultate potest in id quod admiratur. Isa. xxi, 4 : Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. « Et surrexit, » tam corde quam corpore. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem. « Propore : » admiranti enim et amanti nihil satis velox est. Isa. lv, 1 : Properate, emite, et comedite. Cantic. ii, 10 : Surge, propera, amica mea. « Et ait optimalibus suis, » ut per eos ad inferiores descenderet, per quorum consilium

<--- Page Split --->

« Tunc accessit Nabuchodonosor. » Tangitur hic facti probatio in virorum evocatione, consideratione, et probatione.

Et hoc est :

« Tunc accessit Nabuchodonosor,» per seipsum scilicet, « ad ostium fornacis ignis ardentis, » hoc est, contra ostium : per seipsum enim honorem voluit exhibere. Esther, v1, 11 : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare, « Et ait : Sidrach, Misach et Abdenago. » Chaldaiics nominibus nominat, quibus sibi in palatio innotuerant. « Servi Dei excelsi vivi. » Servi per cultum, excelsi per potentiam. Isa. ii, 22 : Excelsus reputatus est ipse. Vivi 1, quia semper influit vitam. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. « Egredimini, » scilicet de fornace, « et venite, » ad nos scilicet, ut amicos, quos hostes ante pertulistis. Sic oves capiunt lupos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

« Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago, » non reluctantes scilicet pro salute inimicorum. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. « De medio ignis, » penitus inusti. Eccli. li, 6 : In medio ignis non sum aestuatus.

« sit in solatium,et ardor urere nesciat in « supplicium. » « Et capillus capitis eorum non esset adustius. » Matth. x, 30 : Vestri capilli capitis omnes numerati sunt. « Et sarabala eorum, » quae superius castitatem significare diximus, « non fuissent immutata, » scilicet ad libidinem. Psal. xxv, 2 : Ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum... Et vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via aeterna. « Et ardor ignis non transisset per eos. » Isa. xliii, 2 : Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Litteraliter autem ardor ignis est evaporatio halitus siccitatis, quae in pueris non apparuit.

« Et erumpens, » supple, spiritu cogente eum. Job, xxxii, 19 : Venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit? « Nabuchodonosor ait, » et tangitur hic facti probatio, et fructus miraculi : « Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago. » Tob. xii, 6 : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. « Qui misit Angelum suum. » Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. « Et eruit servos suos. » Eccli. li, 12 : Eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. « Qui crediderunt in eum, » fide scilicet et devotione tendentes in eum. Joan. iii, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. « Et verbum regis, » supple, terreni, « immutaverunt. » Eccli. xlivii, 13 et 14 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : nec superavit illum verbum aliquod. « Et tradiderunt corpora sua, » supple, in periculum. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus,

<--- Page Split --->

animam autem non possunt occidere 1. « Ne servirent, » supple, per cultum, « et ne adorarent, » per venerationem, « omnem deum, » hoc est, aliquem deorum, « excepto Deo solo, » hoc est, eo qui solus Deus est, ita quod dictio exclusiva exclusionem faciat essentialem, non personalem. Deuter. XXXII, 39 : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Psal. XLV, 12 : Ipse est Domnus Deus tuus, et adorabunt eum.

tionis. Matth. i, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

« Tunc rex, » supple, per seipsum, quod ante fecerat per Danielem, « promovit, » supple, in potestatem et dignitatem, « Sidrach, Misach et Abdenago, » quos fideles invenerat, « in provincia Babylonis, » ut scilicet essent præfecti operum, et provinciarum. Matth. XXIV, 43 : Quis, putas, est fidelis servus, quem constituit dominus super familiam suam.

Et subjungit miraculi fructus tam apud præsentes, quam apud absentes.

Apud præsentes dicit :

« A me ergo positum est hoc decretum, » hoc est, decretale mandatum quod omnes obliget : « ut omnis populus, » cujuscumque scilicet communitatis, « et lingua, » quarumcumque gentium, « et tribus, » quarumcumque generationum. Job, in, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. « Quæcumque locuta fuerit blasphemiam, » scilicet per exprobrationem, vel falsi criminis expositionem. Matth. XII, 32 : Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. « Contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, » qui solus Deus est. Psal. LXXX, 10 et 11 : Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim Dominus Deus tuus. « Dispereat, » in corpore. Levit. XIX, 14 : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum omnis populus. « Et domus ejus vastetur, » et nullæ scilicet reliquiæ remaneant. Psal. LI, 7 : Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Et subjungit rationem : « Neque enim est alius Deus, » supple, ab ipso, « qui possit ita salvare. » Jerem. XIV, 8 : Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribula-

Et subdit de epistola qua ædificavit absentes ad fidem : et hoc est :

« Nabuchodonosor rex, » scribit scilicet, vel optat, « omnibus populis, » civitatum scilicet et oppidorum, « Gentibus, » in distinctione terrarum, « et linguis, » pro diversitate nationum, « qui habitant in universa terra, » Orientali scilicet : « Pax vobis multiplicetur. » Pax enim bonum est cunctis mortalibus exoptatum. Esther, XII, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare sub-jectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

« Signa et mirabilia. » Signa et mirabilia idem sunt subjecto, sed in quantum demonstrant potentiam summam et mirabilia, operantis divinam, dicuntur signa : in quantum autem referuntur ad videntes praeter quorum spem et facultatem eveniunt, dicuntur mirabilia. « Fecit apud me Deus excelsus. » Psal. CXII, 5 : Qui in altis habitat. « Placuit ergo mihi, » et reputabam inconveniens signa non ostendere. Tob. XII, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. « Præ-

1 Cf. Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius

quid faciant.

<--- Page Split --->

dicare ejus signa. » Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta.

100 « Signa ejus, quia magna sunt, » hoc est, magna potentia demonstrativa. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? « Et mirabilia ejus, quia fortia, » humanam virtutem excedentia. Job, ix, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et

mirabilia, quorum non est numerus. « Et regnum ejus regnum sempiternum, » quo scilicet regnat secundum perfectionem justitiae. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperirum, et pacis non erit finis. « Et potestas ejus, » coerendi scilicet malos, et liberandi bonos, « in generationem et generationem, » supple, extendetur. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non aufertur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

CAPUT IV.

Somnium regis Nabuchodonosor de excelsa arbore præcisa solus Daniel interpretatur, quod ipse regno pulsus ad septem annos cum bestiis ageret : hortatur igitur ut eleemosynis sua redimat peccata : sed completur nihilominus somnium propter illius superbiam, donec Deum cæli recognovit : et tunc in suum regnum restituitur.

  1. Ego, Nabuchodonosor, quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo :

  2. Somnium vidi quod perterruit me : et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei, conturbaverunt me.

  3. Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.

  4. Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi et aruspices : et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem ejus non indicaverunt mihi :

  5. Donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar, secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso.

Et somnium coram ipso locutus sum.

  1. Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.

  2. Visio capitis mei in cubili meo : Videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia.

  3. Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cœlum : adspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.

  4. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres

<--- Page Split --->

cœeli, et ex ea vescebatur omnis caro.

  1. Videbam in visione capitis mei super stratum meum : et ecce vigil, et sanctus, de cœlo descendit,

  2. Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et præcidite ramos ejus, excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus : fugiant bestiæ quæ subter eam sunt, et volucres de ramis ejus.

  3. Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ.

  4. Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei, et septem tempora mutentur super eum.

  5. In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio : donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.

  6. Hoc somnium vidi, ego Nabuchodonosor rex. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra festinus : quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi : tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

  7. Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora : et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex ait : Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit : Domine mi, somnium

his qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.

  1. Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad cœlum, et adspectus illius in omnem terram :

  2. Et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea : subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis ejus commorantes aves cœli :

  3. Tu es, rex, qui magnificatus es, et invaluisti : et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cœlum, et potestas tua in terminos universæ terræ.

  4. Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de cœlo, et dicere : Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite : et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum :

  5. Hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem :

  6. Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua: et fœnum, ut bos, comedes1, et rore cœli infunderis : septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit det illud.

  7. Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris, regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse cœlestem.

  8. Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi : et peccata tua eleemosynis redime , et iniquitates tuas misericordiis paupe-

<--- Page Split --->

rum : forsitan ignoscet delictis tuis.

  1. Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem.

  2. Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat :

  3. Responditque rex, et ait : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei ?

  4. Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cœlo ruit : Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex : regnum tuum transibit a te.

  5. Et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua : fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit det illud.

  6. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor : et ex hominibus abjectus est, et fœnum, ut bos, comedit, et rore cœli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.

  7. Igitur post finem dierum, ego,

Nabuchodonosor, oculos meos ad cœlum levavi : et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi : quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generanem 1.

  1. Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt : juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cœli quam in habitatoribus terræ : et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei : Quare fecisti ?

  2. In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei decoremque perveni : et figura mea reversa est ad me : et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi.

  3. Nunc igitur, ego, Nabuchodonosor, laudo et magnifico, et glorifico regem cœli, quia omnia opera ejus vera, et via ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

IN CAPUT IV DANIELIS

COMMENTARIUS.

operibus venitur ad ipsum : et de his duobus dicitur, Matth. vi, 33 : Quærite primum regnum Dei, ut scilicet cognoscatis illud, et justitiam ejus, per quam scilicet veniatis ad ipsum.

« Ego, Nabuchodonosor. » Habita visione de regno Christi, secundum potestatem qua conterit regna mundi, inducitur hic visio de eodem secundum cognitionem et viam qua ducit ad ipsum, ut sciatur scilicet esse in dispositione Dei, et quod eleemosynis et bonis

Dividitur autem in tres partes, scilicet visionis manifestationem, et visionis explanationem, ibi, §. 16 : « Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar. » Et explanationis impletionem, ibi, §. 25 : « Omnia hæc venerunt. »

Prima dividitur in tres. Primo enim ponit ea qua faciunt ad visionis magni-

<--- Page Split --->

tudinem. Secundo, narrat visionem, ibi, y. 7 : « Visio capitis mei in cubili meo. » Tertio, inducit revelationis certitudinem, ibi, y. 14 : « In sententia vigilum decretum est. »

In prima harum quinque sunt. Ostenditur enim primo magnitudo ex parte videntis, secundo ex parte multitudinis visionis audientis, tertio ex parte impossibilitatis interpretantis, quarto ex sublimitate spiritus revelantis, quinto ex laude Danielis.

1

Et hoc est : « Ego, Nabuchodonosor, » Monarcha scilicet, cujus intererat de publicis cogitare. Et innuit, [quod ex cogitatione partim processit revelatio.'Daniel. II, 29 : Tu, rex, cogitare capisti in strato tuo. « Quietus eram : » inquietus enim revellationes non percipit. Eccli. xxxviii, 23 : Qui minoratur actu, sapientiam percipiet. « In domo mea, » non in exsilio, ubi cor fluctuat. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius. Et hæc omnia dicit, ut ostendat quod tota mente quieta, et corde, et corpore, revelatio verior est. « Et florens, » jucunditate scilicet et delectatione, « in palatio meo. » Et hoc dicit, ut spiritus animales et naturales, vehentes formas revelationis, lucidiores et subtiliores fuisse sciantur. II Reg. xxiii, 5 : Cuneta salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Quamvis iste flos in mundanis vanus sit, Jerem. xlviii, 9 : Date florem Moab, quia florens egredictur. Job, xiv, 2 : Quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra.

perceptionem intellectus. Job, xxxiii, 14 et 15 : Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna. Dicit enim Dionysius, quod « noster materialis est intellectus, « et divina non percipit nisi sub velami- « nibus. » « Quod perterruit me, » magnitudine scilicet : res enim magna terret inconsuetum. Job, iv, 13 et 14 : Quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. « Et cogitationes meæ in strato meo. » Innuit somnium fuisset partim ex cogitatione. « Et visiones capitis mei. » Innuit partim esse ex revelatione, quia visio revelationis est. Quod autem dicit, capitis, ideo dicit, quia spiritus puriores sunt in capite, et veraciores revelationes. Exod. ii, 3 : Vadam, et videbo visionem hanc magnam. « Conturbaverunt me, » præ magnitudine scilicet admirationis. Isa. xxi, 3 : Angustia possedit me sicut angustia parturientis : corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

Et subdit commendationem visionis a 3 multitudine et sapientia mundani interpretis.

Et hoc est :

« Et per me propositum est decretum, » hoc est, decretale mandatum, « ut introduceretur in conspectu meo, » ubi nec celari, nec tergiversari possent, « cuncti sapientes Babylonis, » de quibus dicitur, 1 ad Corinth. 1, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Jacob. ii, 15 : Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Dicuntur autem hi sapientes peritissimi dominationum, secundum quod dicit Aristoteles, « quia « virtus scientiæ sapientia est.1. » Abdia, y. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau. « Et, » supple, ad hoc sunt introducti, « ut solutio-

<--- Page Split --->

nem somnii indicarent mihi. » Genes. XL, 8 : Somnium vidimus, nec est qui interpretetur nobis.

4 Et subdit de impotentia humanæ sapientiae.

Et hoc est :

« Tunc ingrediebantur arioli, » juxta aras exta animalium inspicientes, « magi, » de singulis philosophantes, « Chaldæi, » in astris divinantes, « et aruspí- ces, » augures scilicet in coloribus nubium, dispositione planetarum, volatu et garritu avium considerantes. Numer. xxiii, 23 : Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. « Et somnium narravi in conspectu eorum, » hoc est, publice. I ad Corinth. n, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. « Et solutionem ejus non indicaverunt mihi, » hoc est, non poterant indicare. I ad Corinth. ii, 11 : Quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Isa.xix, 3 : Consilium ejus præcipitabo : et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.

sa : « Non mirum si errat Nabuchodo- « nosor more gentilium, et quidquid su- « per se cernit, non Deum, sed deos ar- « bitratur. » Quidam tamen dicunt, quod dii dicuntur Angeli, a quibus Prophetailluminationes acceperunt. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Dicit autem, in semetipso, ut notetur, quod ad nutum habuit, non sicut arreptitii, qui spiritum non habent ad nutum. I ad Corinth. xiv, 32 : Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. « Et somnium coram ipso locutus sum, » Daniele scilicet. Genes. xl, 8 : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.

Et subjungit de supplicatione ad Danielen :

« Baltassar, princeps ariolorum. » Non dicitur princeps quia cum eis participationem habuerit, sed quia de futuris veriora prædixit. Ezech. xxviii, 3, dicitur de principe Tyri irrisorie : Ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te. « Quoniam ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te. » Act. 1, 8 : Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. « Et omne sacramentum, » hoc est, sacrum secretum, « non est impossibile tibi, » revelare scilicet. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. « Visiones somniorum meorum. » Visiones nominat intellectuales revelationes. « Quas vidi, » quamvis involutas scilicet, eo quod homo apertas visiones non habet. Job, xxxvi, 25 : Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. « Et solutionem eorum, » scilicet somniorum, « narra mihi, » ad intellectum scilicet. I ad Corinth. xiv, 29 : Prophetæ duo aut tres dicant, et cæteri dijudicent. Et, paulo supra, y. 28 : Sinon fuerit interpres, taceat in Ecclesia.

« Visio capitis mei. » Narratio est

Danielli nomen divinium autibutum. « Deus Daniel : participatione enim « spiritus divini nomen divinum at- « tributum est ei. » « Qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. » Glos-

<--- Page Split --->

somnii, et habet duas partes, somnii revelationem, et revelationis confirmationem, ibi, y. 14: « In sententia vigilum. »

Anterior pars dividitur in duas. Primo enim ponit somnium pulchritudinis regni, secundo somnium contritionis, ibi, y. 10: « Videbam in visione. »

Dicit ergo : « Visio capitis mei in cubili meo. » Iste est titulus, et dicitur visio capitis, ad differentiam visionis oculorum : imaginaria enim fuit, et non sensibilis. Isa. xxvi, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Quod autem dicit, in cubili meo, notat secretum. Isa. xxvi, 20 : Intra in cubicula tua, et claude ostia tua super te. « Videbam, » hoc est, imaginatione considerabam. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem Dominus fecit utrumque. « Et ecce, » hoc est, manifeste apparens, « arbor, » rex scilicet virens dignitate et honore. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. « In medio terræ, » undique terrenis infixus, et confortatus. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitatis vos soli in medio terræ ? » Job, xxi, 7 : Sublevati sunt, confortatique divitiis. « Et altitudo ejus nimia, » in honore scilicet et divitiis. Glossa : « De quo Propheta, Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani 1.

tile invenitur. « Et proceritas ejus contingens caelum, » quae in fastu et ambitione fuit, in qua superbi æquales Deo esse volunt, cum per se regnare cupiunt. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Isa. xiv, 13 : In caelum consendam, super astra Dei exaltabo solium meum. « Adspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. » Theodotio transtulit, « Dominatio ejus : » et est sensus, ad dominationem ejus respiciebant omnes qui habitabant in terra. Judith, ii, 3 : Dixit cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. Unde jam omnes ad ipsum pavebant. Isa. xiv, 2 : Ego ante te-ibo, et gloriosos terræ humiliabo.

« Folia ejus pulcherrima, » decus scilicet regni, et verba, et edicta. Jerem. xvii, 8 : Erit folium ejus viride. Psal. 1, 3 : Folium ejus non defluet, et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. « Et fructus ejus nimius, » divitiarum scilicet et copiarum. Psal. 1, 3 : Fructum suum dabit in tempore suo. Osee, xiv, 6 : Germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. « Et esca universorum in ea, » supple, erat. Omnium enim divitias possederat, et ad manum ejus pro esca respiciebant. Psal. cxliv, 15 : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. « Subter eam habitabant animalia, » hoc est, sub protectione ejus, hoc est, sicut subter umbram. Animalia dicuntur simplices, rusticani scilicet et religiosi homines. Psal. lxxii, 23 : Ut jumentum factus sum apud te : et ego semper tecum. « Et bestiæ, » bestiales scilicet tyranni, et qui nocumento et injuria vivunt, qui in protectione regum tyrannidem exercent. Genes. i, 28 : Dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus quæ mo-

<--- Page Split --->

ventur super terram. Talibus enim expedit conculcari a Domino. « Et in ramis ejus, » in dilatatione scilicet potestatis. Osee, xiv, 7 : Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. « Conversabantur volucres cæli. » Volucres cæli sunt leves homines super terrarum spatia discurrentes, plus mente quam corpore, ut leves et mendaces. Psal. vni, 9 : Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Tales sunt curiosi, et mercatores, et Philosophi, qui summa rimantur. Baruch, m, 17 : Ubi sunt, qui in avibus cæli ludunt ? Et respondet post modicum, x. 19 : Ad inferos descenderunt, « Et ex ea vescebatur omnis caro. » Nullus enim etiam propriis bonis frui poterat, nisi ad imperium ipsius. Judith, m, 3 et 4 : Omnis civilas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt. Sint omnia nostra sub lege tua. Et loquitur de Nabuchodonosor.

ne videas malum, et respicere ad iniquitalem non poteris. « De cælo, » 'ubi omnia recta sunt. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cælis. « Descendit, » ad veritatis inquisitionem et manifestationem. Genes. xviii, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.

Et « clamavit, » ut intercessione clamoris intentio innotesceret cordis. Proverb. viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum : « Fortiter, » ut effectum vox scilicet consequretur. Numer. xxm, 22 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est. « Et sic ait, » ut scilicet sententia articulatim cognosceretur. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. « Succidite arborem, » quia scilicet fructum dignum non fecit. Luc. m, 9 : Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. « Et præcidite ramos ejus, » hoc est, dilatationem potestatis, et principium, ut non cohæreant ei. Ezech. xvii, 9 : Fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet. « Et excutite folia ejus. » Folia sunt verba in edictis et mandatis, quæ virtute erant plena, cum erant in potestate. Ezech. xvii, 4 : Summitatem fronditum ejus avulsit. « Et dispergite fructus ejus, » hoc est, bona quibus pascebat suos. Luc. xii, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te : quæ autem præparasti, cujus erunt ? « Fugiant bestiæ quæ subter eam sunt, » malæ familiæ scilicet. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum,... ne involvamini in peccatis eorum, scilicet ne forte et vos terra deglutiiat. « Et vo-

Angclus cur « tio, « Angelus : » vigilant enim semper « Angeli ad Dei officium parati. Nos quo- « que crebris pernotationibus eos imitari « debemus. » De Christo quoque dicitur : Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel 1. « Et sanctus, » a terrena cogitatione immunis, qui scilicet nec munera accipiat, nec personam hominis. Habacuc, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui

<--- Page Split --->

luces de ramis ejus, » supple, fugiant, hoc est, instabiles, et leves. Hæ sunt aves quas abjiciebat Abraham 1.

« Verumtamen. » Mitigat hic sententiam. Jacob. ii, 13 : Superexaltat misericordia judicium. « Germen radicum ejus in terra sinite, » supple, permanere. Glossa : « Notat regem deponendum, « sed illi regnum servandum. » Jerem. xii, 2 : Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum. « Et alligetur vinculo ferreo, » hoc est, tentatione durissima, qua domet superbiam ejus. Daniel. ii, 40 : Ferrum domat omnia. « Et areo, » quod resonantiam notat : mugivit enim sicut bos. 1 ad Corinth. xiii, 1 : Factus sum velut æs sonans, aut cymbalum timiens. « In herbis quæ foris sunt, » ut scilicet virentia sæculi perquirat, et nihil curet de divinis. Job, xxxix, 8 : Virentia quæque perquirit. « Et rore cæli tingatur. » Hic significat descensum gratia æ ad compunctionem, et pœnitentiam. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum. « Et cum feris pars ejus, » supple, sit, « in herba terræ, » ut scilicet sæculares delicias quærat, et de spiritualibus non curet. Job, xi, 15 : Huic montes herbas ferunt : omnes bestia agri ludunt ibi.

motum solis. ' Unde septem tempora sunt septem anni. Septem autem tempora revocationem significant per pœnitentiam, cujus septem sunt partes. Confessio enim tres habet, scilicet quod sit vera, simplex, integra : compunctio una, scilicet quod ex toto corde sit dolens : satisfactio tres, scilicet jejunium, orationem,et eleemosynam. Joan. iv, 32 : Heri hora septima reliquit eum febris.

Et subjungit de revelatione confirma- 14 tions :

« In sententia vigilum decretum est. » Chrysostomus : « Qui propter suam in- « somnem naturam nihil incertum dis- « cernunt. » « Et sermo sanctorum, » qui scilicet judiciis Dei consentiunt. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. « Et petitio : » clamant enim sancti contra malos ad vindictam. Psal. lxxviii, 10 et 11 : Innotescat in nationibus... ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est : introeat in conspectu tuo gemitus compeditò- rum. Apoc. vi, 10 : Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas,et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Et subjungit de fructu : « Donec cognoscant viventes, » hac scilicet mortali vita. Psal. xcii, 8 : Intelligite, insipientes in populo : et stulti, aliquando sapite. « Quoniam dominatur Excelsus in regno hominum. » Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Psal. lxxxii, 19 : Cognoscant, principes scilicet et gentes, quoniam nomen tibi Dominus. « Et cuicumque voluerit, dabit illud. » « Ad voluntatem ergo Dei ad « regnum Dei quisque vocandus est, » ut dicit Gregorius. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. « Et humillimum hominem, » hoc est, ad humum projectum hominem, et vilificatum, « constituet super eum, » scilicet

« Cor ejus ab humano commutetur, » hoc est, quod nullum humanum intellectum colat, sicut videmus peccatores facere : peccatores enim corda belluina habent. Psal. xlvni, 13 : Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. « Et cor fera detur ei, » ut feras scilicet imitetur. Genes. xvi, 12 : Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. « Et septem tempora mutentur super eum. » Tempora principaliter distinguuntur ad

<--- Page Split --->

regem. Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. I Reg. 11, 8 : Dominus suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.

sar, » Chaldaiice scilicet, « cæpit intra semetipsum, » conferendo scilicet, « tacitus cogitare, » qualiter scilicet regii culmìnis servaret honorem, et tamen non taceret veritatem, « quasi hora una, » ad ordinandum scilicet responsum, qualiter proferret : non enim statim protulit spiritum. Eccli. xxi, 28 et 29 : Verba prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Nec hoc est contra id quod dicitur, Luc. xxi, 14 : Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis : de fide enim non præmeditandum est, quia statim scitur quid tenendum est, sed de ordine sermonis qualiter proponatur audientibus præmeditandum est. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. « Et cogitationes ejus conturbabant eum, » pro rege scilicet, cui sensit impendere sententiam, quem benefactorem et promotorem habuerat. Luc. xxiv, 38 : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?

« Respondens autem rex ait. » Hieronymus : « Videns eum perterritum, « ne contra se aliquid dicere vellet si- « nistrum, cohortatur, ut vere et simpli- « citer quod intellexit loquatur : » et hoc est : « Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te, » quin, supple, dicas veritatem. Et est argumentum, quod dura turbati debemus nuntiare : unde, Ezech. iii, 15 : Sedi merens ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum. Joel, ii, 17 : Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini. Isa. xxi, 2 : Visio dura nuntiata est mihi. Per hoc enim quod rex confortat ad interpretandum, typum gerit pœnitentis, qui in omne flagellum paratus esse debet. Psal. xxxvn, 18 : Ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Psal. cxvii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

15

Et subdit epilogum hujus visionis : « Hoc somnium vidi, ego Nabuchodonosor rex. » Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

Et convertit se ad supplicationem interpretationis, subdens : « Tu ergo, Baltassar, » supple, per spiritum Dei quem habes, « interpretationem narra festinus. » Quia, ut dicit Gregorius : « Nes- « cit tarda molimina Spiritus sancti « gratia. » Matth. x, 19 : Nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini. « Quia omnes sapientes regni mei, » mundani scilicet, quorum sapientia stultitia est. I ad Corinth. i, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. « Non queunt solutionem edicere mihi. » Isa. xix, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. « Tu autem potes, » hoc est, in spiritu tuo facultatem habes. Et subjungit causam : « Quia spiritus deorum sanctorum in te est, » per illuminationem scilicet Spiritus sancti, et Angelorum sanctorum. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Joan. iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat.

16

Danielis modestia.

« Tunc Daniel. » Incipit hic somnii interpretatio, et habet duas partes. Primo enim ostendit modestiam, et compassionem interpretantis : secundo, seriem interpretationis,ibi, y. 24 : « Quamobrem, rex, consilium. »

In prima tria sunt, modestia-scilicet interpretantis, confortatio regis ad interpretandum, et compassio : et hoc est : « Tunc Daniel, cujus nomen Baltas-

<--- Page Split --->

« Respondit Baltassar, » qui et Daniel, « et dixit, » et ostendit compassionem : « Domine mi. » Blandis utitur verbis, ut magis demulceat. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Eccli. vi, 5 : Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. « Somnium his qui te oderunt, » supple, eveniat. Psal. xxxiv, 4 : Confundantur et reverentur quaerentes animam meam. « Et interpretatio ejus, » somnii scilicet, « hostibus tuis sit. » Si quaeritur, quomodo hostibus malum imprecatur Propheta, qui ultores Dei sunt in peccatores ? Dicendum, quod imprecatur hostibus in quantum sunt impugnatores animae. Psal. xxxiv, 4 : Confundantur et revereantur, inimici scilicet, quaerentes animam meam. Jerem. xvii, 21 : Da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii.

1 7

Et supponit seriem interpretationis, primo de arbore, secundo de sententia.

Et hoc est :

« Arborem quam vidisti, » hoc est, imaginem arboris, « sublimem, » dignitate scilicet, « atque robustam, » divitiis, « cujus, » scilicet arboris, « altitudo pertingit ad caelum, » praesumptione scilicet superbiae tuae. Isa. xiv, 13 : In caelum conscendam. In injustitiam enim Dei impius superbit. « Et adspectus illius in omnem terram, » per venerationem, et timorem. Judith, ni, 6, omnium gentium nuntii dixerunt : Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.

in ea, » hoc est, in defensione ejus. Eccle. v, 10 : Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. « Subter eam habitantes bestiæ agri, » hoc est, agrestes, ad litteram homines bestiales. Baruch, iii, 16 : Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quæ sunt super terram ? Job, v, 23 : Bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. « Et in ramis ejus, » arboris scilicet, « commorantes aves cæli : » sub defensione enim principum suorum leves, et curiosi, et Philosophi contemplantes cœlestia habitabant. Psal. cuii, 17 : Illic passeres nidificabunt.

« Tu es, rex, » significatus scilicet per 16 arborem. In Epist. Judæ, §. 12 : Arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ. « Qui magnificatus es, » dignitate scilicet. Contra quod dicitur in Psal. cxxx, 1 : Non ambulavi in magnis. « Et invaluisti, » supple, divitiis : contra quod dicitur in Psal. lxi, 11 : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. « Et magnitudo tua crevit, » per dilatationem potentiæ. Judith, i, 4 : Gloriabatur quasi potens in potentia exercitus. Contra quod dicitur, Jerem. ix, 23 : Non glorietur fortis in fortitudine sua. « Et pervenit usque ad caelum, » hoc est, ad injuriam cœlestis Domini. Psal. lxxii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. « Et potestas tua in terminos universæ terræ, supple, crevit. Isa. x, 14, gloriatur dicens : Sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congegavi.

« Et rami ejus pulcherrimi, » Principes scilicet, et præfecti. Psal. xxxvi, 35 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. « Et fructus ejus nimius, » in divitiis. Osee, x, 1 : Fructus adæquatus est ei. Terrena enim fructum reputat. « Et esca omnium

« Quod autem vidit rex vigilem. » 20 Secunda pars interpretationis est, et dicitur vigil judex noster, quia singula considerat. Jerem. i, 12 : Vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. « Et sanctum, » terreno munere non contagiosum. Proverb. vi, 35 : Non suscipiet pro redemptione dona plurima. « De-

<--- Page Split --->

scendere de cælo, » ut scilicet forma judiciì de cælo accipiatur. Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. « Et dicere, » hoc est, sententialiter pronuntiare. Apocal. 1, 16 : De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. « Succidite arborem. » Luc. xiii, 7 : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? « Et dissipate illam, » hoc est, quæ ad ipsam pertinent. Psal. cvnì, 11 : Scrutetur fænerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. Serpentes dæmones qui animam, bestias quasi vastias, quæ possessionem, vermes autem qui corpus dissipent. « Attamen germen radicum ejus, » in potestate scilicet redeundi, « in terra dimittite, » ut scilicet ad terrenum regnum possit redire, per sui recogitationem. Job, xiv, 7 : Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit. « Et vinciatur ferro : » « furiosi « enim catenis ferreis ligari solent, » ut dicit Hieronymus : « et ære, » propter sonoritatem furiosæ infamie. « In herbis foris, » ut virorem sæculi perquirat. Isa. xl, 7 et 8 : Vere fænum est populus. Et paulo ante, §. 6 : Omnis caro fænum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. « Et rore cæli conspergatur, » per visitationem gratie. Osee, xiv, 6 : Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium. « Et cum feris sit pabulum ejus, » hoc est, ferinis delectetur. Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus. « Donec septem tempora commutentur super eum. » hoc est, septem anni qui significant septem revolutiones donorum sancti Spiritus 1.

« Hæc, » scilicet quam dicturus sum, « est interpretatio sententiæ Altissimi, » scilicet cujus sententiæ nemo potest contraire . Isa . xlvi , 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. « Quæ pervenit, » meritis malis exigentibus, « super dominum meum regem. » Dominum suum eum vocat, ut magis mitiget, cui infausta nuntiaturus erat. Luc. x, 34 : Infundens oleum, et vinum.

« Ejicient te ab hominibus, » ut insanum. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terræ. « Et cum bestiis, » hoc est, bestialibus, « ferisque, » hoc est, ferinis, « erit habitatio tua. » Job, xxx, 29 : Frater fui draconum, et socius struthionum. « Et fænum, ut bos, comedes, » hoc est, virore sæculi delectaberis. Sapient. II, 8 : Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. « Et rore cæli infunderis. » Quia veste non utebatur. Cantic. v, 2 : Caput meum plenum est rore, et cincimni mei guttis noctium. « Septem quoque tempora mutabuntur super te, » ut septem annis sis in pænitentia, quæ significant septem virtutum perfectionem, quatuor cardinalium, et trium Theologicarum. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. « Donec scias, » pæna scilicet te in sensum reducente. Psal. xcni, 8 : Intelligite, insipientes in populo : et stulti, aliquando sapite. « Quod dominetur Excelsus super regnum hominum : » et ideo Dominus dominorum dicitur, et rex regum 2 . Psal. lxxi, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare. « Et cuicumque voluerit det illud. » Unde seu magnum, seu parvum suscitabit. I Reg. ii, 8 : Dominus.... suscitat de pulvere egenum, et de

1 Cf. Isa. xi, 2 et 3. 2 Apocal. xix, 16 : Et habet in vestimento et

<--- Page Split --->

stercore elevat pauperem, ut sedeat cum pincipibus, etc.

« Quod autem præcept, » supple, vigil, et sanctus, « ut relinqueretur germen radicum ejus, id est, arboris, » supple, significat, quod « regnum tuum tibi manebit, » tibi scilicet per pœnitentiam restitutum. Isa. 1, 26 : Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. « Postquam cognoveris potestatem esse cælestem, » flagellis scilicet correptus. Isa. xxvi, 16 : Domine, in angustia requisirunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Psal. lxxxii, 17 : Impie facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.

tandum non profuisset. Ad hoc respondent Glossæ, quod prophetia comminationis est, quæ ex nostris meritis dependet, sicut et illa, quæ dicta fuit Ezechia, Isa. xxxvrn, 1 : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. De Ninivitis, Jona, n1, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertertur. Jerem. xvn1, 8, ubi dicit, quod si mala comminatur genti, et illa gens bene fecerit, minas clementia commutabit 1. Et sunt hæc verba Hieronymi. « Quamvis Deus prædixerit, « cujus præscientia non potest mutari, « hortatur tamen ad eleemosynam et « pauperum misericordiam : quia ne- « sciebat an esset comminatio : et Eze- « chie et Ninivitarum sententia commu- « tata est non judicii varietate, sed eo- « rum mutatione, qui conversi veniam « meruerunt. »

24 Danielis consilium monentis Nabuchodonosor ad pœnitenuiam.

Et subjungit de consilio pœnitentiae : « Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi. » Tob. iv, 19 : Consilium semper a sapiente perquire. « Et peccata tua, » fœdos scilicet actus, « eleemosynis redime. » Proverb. xiii, 8 : Redemptio animæ viri, divitiae suæ. Proverb. xvi, 6 : Misericordia et veritate redimitur iniquitas. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. « Et iniquitates tuas, » quas scilicet in injurias Christi commisisti, « misericordiis pauperum, » supple, redime. Tob. iv, 11 : Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. « Forsitan ignoscet Deus delictis tuis. » Forsitan dicit, quia in gratia et voluntate Dei est. Jonæ, iii, 9 : Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus. Glossæ hic objiciunt : quia si scivit prædeterminatam sententiam, cum diffinitio Dei mutari non possit, consilium ad mu-

« Omnia hæc. » Dicit impletionem, et tria dicit, scilicet quo demerito, et qualiter sententia impleta est : et qualiter per pœnam correctus est, ibi, y. 31 : « Igitur post finem dierum. » Et quis fructus talem correctionem secutus est, ibi, y. 33 : « In ipso tempore sensus meus reversus est. »

In prima harum tria sunt. Primo enim in communi dicit impletam esse sententiam. Secundo, dicit per quam meritoriam causam. Tertio, describit insaniae pœnam.

Dicit ergo : « Omnia hæc, » quæ scilicet Daniel prædixit, venerunt super Nabuchodonosor regem. » Isa. xxxiv, 16 : Requirité diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit.

Et subjungit de malo merito :

« Post finem mensium duodecim, » quibus scilicet ad pœnitentiam a Deo exspectabatur. Sapient. xi, 24 : Dissimulas

1 Jerem. xvn, 8 : Si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam,

agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei, etc.

<--- Page Split --->

peccata hominum propter pæniteniam. « In aula Babylonis deambulabat, » ut superbus, et omnium Dominus. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam.

tentia. Isa. xlvii, 1 : Non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.

« Et ab hominibus ejicient te. » Gregorius : « Qui societatem hominum vio- « lat, superest ut bestialiter vivat. » « Et cum bestiis et feris erit habitatio tua. » Psal. cxix, 5 : Habitavit cum habitantibus Cedar. « Fænum quasi bos comedes. » Psal. cv, 20 : Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fænum. « Et septem tempora mutabuntur super te. » Exod. xxi, 2 : In septimo anno egredietur liber gratis. « Donec scias, » per pænam scilicet correptus, « quod dominetur Excelsus in regno hominum. » Esther, xni, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. « Et cuicumque voluerit, det illud. » Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo.

Et subdit de hujus sententiæ impletione :

« Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor. » Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. « Et ex hominibus abjectus est, » ut furiosus qui se bovem reputavit. Psal. xxi, 7 : Opprobrium hominum, et abjectio plebis. « Et fænum, ut bos, comedit. » Job, xl, 10 : Fænum quasi bos comedet. « Et rore cæli corpus ejus infectum est. » Deuter. xxxni, 28 : Cæli caligabant rore. « Donec capilli ejus, » inculti scilicet et intonsi, « in similitudinem aquilarum crescerent, » ut scilicet pilis esset coopertus, sicut aquila plumis. Aquilæ autem comparatur propter rapacitatem. « Et ungues ejus quasi avium, » quibus crudelitates exercebat. Ezech. xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum,

« Responditque rex, et ait, » nulli loquens, sed fastidio cordis sui : « Nonne hæc est Babylon, » in regnis scilicet inclyta '. Civitas « magna, » divitiis scilicet et potestate, sicut Genes. x, 9 et seq., Nemrod ædificavit civitatem 2. « Quam ædificavi. » Nihil Deo attribuit, qui mundi ædificat civitatem, cum tamen dicatur, Josue, vi, 26 : Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. « In domum regni, » in qua scilicet regnem super terram. Apoc. xvii, 7 : Sedeo regina, et vidua non sum : et luctum non videbo. « In robore fortitudinis meæ. » Fortitudine enim semper pro lege utebatur. Ezech. xxxiv, 4 : Cum austeritate imperabitis eis, et cum potentia. « Et in gloria decoris mei, » hoc est, ubi ostendam gloriam decoris. I Mach. ii, 62-63 : Quia gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur.

« Cumque sermo adhuc esset. » Tangit hic sententiam, et pœnam : et hoc est : « Cumque adhuc sermo esset in ore regis, » ut statim scilicet ultio adhiberetur. Sapient. 1, 11 : Sermo obscurus in vacuum non ibit. « Vox de cœlo ruit. » Impetum notat vindicantis. Sallustius : « Frangit Deus omne superbum. » Psal. lxvni, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. De cœlo autem dicit, quia auctoritate divina sonuit de aere. « Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, » ex sententia scilicet vigilis et sancti : « Regnum tuum transibit a te : » jam enim data est sen-

5 Genes. ix, 10 et 11 : Assur ædificavit Niniven... et Chale : hæc est civitas magna.

<--- Page Split --->

longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum.

tionem et generationem, » hoc est, regimen et gubernatio. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum regnum omnium saeculorum.

« Igitur post finem dierum. » Ponitur hic correcti confessio, et confessione effectus : et hoc est :

« Igitur. » Inceptivum est. « Post finem dierum, » septem scilicet annorum. Isa. xxiv, 22 : Post multos dies visitabuntur. « Ego Nabuchodonosor, » flagellis scilicet correptus. Jerem. xxxi, 18 et 19 : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus... Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae mea. « Oculos meos ad caelum levavi, » mentis scilicet, ut Deum cœli cognoscerem. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. « Et sensus meus, » hoc est, regnum rationis in sensibilibus, « redditus est mihi, » qui prius scilicet cor habui ab humano mutatum. Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. « Et Altissimo benedixi, » gratias scilicet agendo. Eccli. li, 23 : Danti mihi sapientiam dabo gloriam. « Et viventem in sempiternum laudavi, » de judicio scilicet. Apocal. iv, 9 : Cum darent, quatuor animalia scilicet, gloriam, et honorem, et benedictionem sedentisuper thronum, viventi in sacula saeculorum. Dicitur vivens in sempiternum, scilicet vivens et vivificans vita sempiterna. Matth. xiii, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. « Et glorificavi, » hoc est, prædicavi. Tullius in fine primæ Rhetoricae : « Gloria est «late patens præconium. » « Quia potestas ejus potestas sempiterna, » qua scilicet subditos, et creaturas potest coercere, ne possint tantum nocere, quantum volunt, vel præsumere. Luc. i, 52 : Deposuit potentes de sede. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod caperant. « Et regnum ejus in genera-

« Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt. » Isa. xi, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Augustinus : « Quod « corruptibile est, respectu ejus quod « vere est, non est. » « Juxta voluntaetem enim suam » (causa quaerenda non est) « facit tam in virtutibus caeli, « corporum caelestium scilicet et Angelorum. Eccli. xxiv, 8 : Gyrum caeli circuivi sola. Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. « Quam in hab itatoribus terræ, » hoc est, in hominibus. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. « Et non est qui resistat manui ejus. » Esther, xni, 11 : Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tua. Job, x, 7 : Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. « Et dicat ei : Quare fecisti? Ad Roman. ix, 20 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic?

Et subjungit de istius confessionis fructu:

« In ipso tempore, » ut notetur pænitentiae effectus. Ezech. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. « Sensus meus, » quem scilicet amiseram, « reversus est ad me. » Psal. xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te. « Et ad honorem regni mei, » hoc est, ad regnum rationis, et conversationem honestatis. Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum, Domine. « Decoremque perveni, » in exterioribus scilicet.

<--- Page Split --->

Psal. xx, 6 : Gloriam et magnum decorem impones super eum. « Et figura mea reversa est ad me. » Non legitur, quod exteriorem figuram amiserit, sed cor ejus ab humano mutatum sit : unde intelligitur ratio figurae consona, ut scilicet ad humanam rationem figurentur opera. Quidam enim figurantur ad canes, quidam ad porcos. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. « Et optimates mei, » in principatu scilicet, « et magistratus mei, » in officiis scilicet et consiliis principales, « reguiserunt me, » ad reducendum scilicet ad regnum. Hieronymus : « Tanta erat nequitia Evilme- « rodach, filii ejus, quod omnes require- « bant patrem : unde postea filius a patre « tractus est in causam, tamquam reg- « num dissipasset. » « Et in regno meo restitutus sum. » Psal. ii, 6 : Ego autem constitutus sum rex ab eo. « Et magnifcentia, » in honoribus scilicet et divitiis, « amplior addita est mihi : » eo quod consideratione casus mei fortior, et devotior resurrexi.

Et est argumentum, quod si pœenitens resurgat devotior, majorem gratiam accipiet quam amiserat. Job, xln, 10 : Addidit Dominus omnia quxcumque fuerant Job, duplicia.

Ex tantis enim beneficiis surgit in laudem, dicens :

« Nunc igitur, ego, Nabuchodonosor, laudo. » Psal. lxviii, 31 : Magnificabo eum in laude. « Et magnifico, » facta ejus magna esse prædicando. Luc. i, 46 : Magnificat, anima mea, Dominum. « Et glorifico, » gloriosum eum demonstrando. Eccli. xliii, 32 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. « Regem cæli, » qui scilicet cœlum tenendo, omnia regit quæ in cœlo sunt. Tob. xii, 6 : Benedictic Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. « Quia omnia opera ejus vera, » hoc est, ad rectitudinem æternam mensurata. Dicit enim Anselmus, quod « veritas est rectitudo sola mente perce- « ptilibilis. » Tob. iii, 2 : Omnes vix tux misericordia, et veritas, et judicium. « Et vix ejus judicia, » quibus scilicet graditur gubernando homines. Psal. xcviii, 4 : Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. « Et gradientes in superbia, » hoc est, continue addentes in superbia et proficientes. Job, xv, 20 : Cunctis diebus suis impius superbit. « Potest humiliare. » Potest dicit, quia aliquando dissimulat : sed hoc non est ex infirmitate, sed patientia. Judith, ix, 16 : Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

Postquam Baltassar in convivio bibit cum suis, ex vasis templi Domini, laudando idola sua, vidit digitos in pariete scribentes : quam scripturam solus Daniel legere potuit et interpretari, nempe quod quia secutus ipsum Nabuchodonosor elevaverit cor suum contra Deum laudans idola, similiter auferetur ei regnum : honorato igitur Daniele, ac rege ea nocte interempto, successit Darius Medus.

  1. Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.

  2. Præcepit ergo, jam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea quæ asportaverat Nabuchodonosor, pater ejus, de templo quod fuit in Jerusalem, ut biberent in eis rex et optimates, ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.

  3. Tunc allata sunt vasa aurea et argentea quæ asportaverat de templo quod fuerat in Jerusalem : et biberunt in eis rex et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.

  4. Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.

  5. In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex adspiciebat articulos manus scribentis.

  6. Tunc facies regis commutata est : et cogitatationes ejus conturbabant eum, et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.

  7. Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldæos

et aruspices : et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

  1. Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

  2. Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est : sed et optimates ejus turbabantur.

  3. Regina autem, pro re quae acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est, et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.

  4. Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor, pater tuus, principem magorum, incantatorum, Chaldæorum et aruspicum constituit eum : pater, inquam, tuus, o rex :

  5. Quia spiritus amplior, et pruden-

<--- Page Split --->

tia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum, inventae sunt in eo, hoc est in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

  1. Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem præfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa?

  2. Audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intellingitaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.

  3. Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi, et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.

  4. Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

  5. Ad quae respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.

  6. O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor, patri tuo.

  7. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ,tremebant et metuebant eum : quos volebat int erficiebat, et quos volebat per-

cutiebat, et quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat.

  1. Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est,

  2. Et a filiis hominum ejectus est : sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : feenum quoque, ut bos, comedebat, et rore coeli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud '

  3. Tu quoque, filius ejus, Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :

  4. Sed adversum dominatorem cœli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ, et vinum bibistis in eis. Deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque, et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

  5. Idcirco ab eo missus est articulus manus quæ scripsit hoc quod exaratum est.

  6. Hæc est autem scriptura quæ digesta est : MANE, THECEL, PHARES.

  7. Et hæc est interpretatio sermonis. MANE : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

  8. THECEL : appensus es in statera, et inventus es minus habens.

  9. PHARES : divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.

<--- Page Split --->

  1. Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus, et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

  2. Eadem nòcte interfectus est Baltassar, rex Chaldæus.

  3. Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.

IN CAPUT V DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Baltassar rex. » In ista parte ostenditur ruina mundi per regnum Christi, in destructione regni Babylonis : excellentia Danielis ostenditur in interpretatione visionis sensibilis, sicut a principio dictum est : et habet partes duas, scilicet interpretationem visionis, et honorem interpretantis, infra, vi, 1 : « Placuit Dario. »

Interpretatio visionis tres partes habet, scilicet visionis revelationem : et visionis interpretationem, ibi, y. 17 : « Ad quae respondens Daniel. » Et visionis impletionem, ibi, y. 30 : « Eadem nocte interfectus est. »

Prima pars tres habet partes, scilicet causæ meritoriæ descriptionem : sententiæ promulgationem, ibi, y. 3 : « In eadem hora. » Et regis et aliorum conturbationem, ibi, y. 6 : « Tunc facies regis. »

In prima notantur quatuor, vanitas scilicet festivantium, edacitas convivantium, sacrilegium vasa consecrata in usibus propriis profanantium, et blasphemia Deum verum inhonorantium.

Et hoc est :

« Baltassar rex. » Hieronymus : « Iste « Baltassar non fuit filius Nabuchodo- « nosor, ut vulgo creditur : sed, ut

« ait Berosus, qui Chaldæam scribit « historiam, et qui eamdem sequitur, Jo- « sephus 1, post Nabuchodonosor, qui « in Chaldæa regnavit annis quadra- « ginta quatuor successit Evilmerodach, « filius ejus, de quo scribit Jeremias 2, « quod in primo anno regni sui, levave- « rit caput Joakim, regis Judæ, et eduxe- « rit eum de domo carceris. Huic succes- « sit filius ejus Neglisar, qui habuit filium « Labosordach, patrem hujus Baltassar : « quo a Medis et Persis occiso, destru- « ctum est regnum Chaldæorum. » Item, Hieronymus : « Tradunt Hebræi, quod « irritam putans Dei promissionem, qua « Jeremias captivitatem Judæorum dixe- « rat relaxandam 3, quasi spei vanæ in- « sultans captivorum, fecit grande convi- « vium. »

Dicit ergo : « Baltassar rex, » ut regalis notetur ambitio, « fecit grande convivium. » Grande dicitur propter multitudinem apparatus, convivium autem propter jucunditatem epulantium. « Optimatibus suis mille. » Mille dicitur, quia maximus numerus est, ut intelligatur in maximo numero fuisse invitatos. Esther, 1, 3 : Fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis. Quod vituperatur, Luc. xvi, 19 : Induebatur purpura, et bysso : et epulabatur quotidie splendide. Vituperatur etiam, quod divitibus fecit, et non pauperibus. Luc. xiv, 12 et seq. : Cum facis prandium, aut cenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi

<--- Page Split --->

te reinventet, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles claudos, et caecos. Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. Marc. vi, 21 : Cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui conam fecit principibus, et tribunis, et primis Galileæ. « Et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. » Glossa : « Se- « cundum ætatem erant in convivio or- « dinati, et nemo ultra vires bibere coge- « batur : ut scilicet quilibet tantum ca- « peret, quantum ætati suæ sufficeret. » Esther, i, 8 : Non erat qui nolentes cogeret ad bibendum. Et intelligitur ætas spatium adepta dignitatis, non vitæ. Ex tunc enim honor debebatur. Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Genes. xlii, 33 : Sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam.

xxxvi, 17 et 18 : Omnes tradidit in manibus ejus. Universa vasa domus Domini, tam majora quam minora. « Quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus, » hoc est, proavus ejus. « De templo. » Hoc dicit ad aggravationem, quia sacrilegium erat de templo accipere. Et ad aggravationem peccati addit : « Quod fuit in Jerusalem. » II Machab. v, 15 : Templum quod universa terra sanctius, supple, est. I ad Corinth. iii, 17 : Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Dominus. « Ut biberent in eis rex, » quia profanum erat quod homo vasis Dei uteretur, sicut præceptum est, Exod. xxxv, 5 et seq. « Et optimates ejus, » quod profanius fuit. « Uxoresque et concubinæ, » quod fuit profanatissimum, ut scilicet in usum scorti vas Domini converteretur. Hoc tamen hodie videmus fieri, quando thesauri domus Domini in abusum scorti convertuntur. II Machab. vi, 4 : Templum luxuria et commessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant.

2

Et adjungit de vasorum profanatione per sacrilegium :

« Præcepit ergo jam temulentus rex. » Oppositio est in adjecto : rex enim a regendo dicitur. Et temulentia tollit regnum. Temulentus enim ebrius est : ebrius autem regnum rationis non habet. I Reg. i, 14 : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum quo mades. Proverb. xxiii, 20 : Noli esse in conviviis polatorum. Proverb. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. « Ut afferrentur vasa aurea et argentea, » quæ scilicet consecrata fuerant ad usus templi, in quibus ad ostensionem magnifice bibere volunt. Significant autem hæc vasa libros et auctoritates Scripturæ, vel fideles animas, quas diabolus in hæreticis, vel malis hominibus, ad suas adhibet delectationes et abusus, sicut dicitur, II Paralip.

Et sicut præcept, sic opere impletum est : et hoc est :

« Tunc allata sunt vasa aurea, » cultum Domini decentia, « et argentea quæ asportaverat de templo, » Nabuchodonosor scilicet, « quod fuerat in Jerusalem, » ubi summa vigebat sanctitas. Psal. xcii, 5 : Domum tuam decet sancititudo. « Et biberant in eis rex, » malum exemplum dando, « et optimates ejus, » malo exemplo corrupti, « et uxores, et concubinæ ejus, » ne edacitati deesset luxuria. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Hieronymus : « Venter mero æstuans, « facile despumat in luxuriam. »

Et subjungit de blasphemia : « Bibebant vinum, » mundanæ scilicet lætitiæ, et erroris, quod multis causa

<--- Page Split --->

peccati est. Proverb. xxiii, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. « Et laudabant deos suos, » in blasphemiam scilicet Creatoris. Job, xv, 5 : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. « Aureos. » Aurum adorat, qui sapientiam sæculi veneratur. « Et argenteos, » quod fuit cultorum eloquentiae. Psal. cxiii, 4 : Simulacra gentium argentum et aurum. « Et æreos. » Æs sonorum est, et carmina significat poetarum, quæ quidam venerantur. Significat etiam reboationes advocatorum. « Et ferreos, » quod significat ligamenta syllogismorum, quæ cuncta domant. Jerem. vi, 30 : Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus pro jecit illos. « Ligneos, et lapideos : » quod significat faciles et tamen per obstinationem duras inventiones eorum. Baruch in epist Jerem. vi, 3 : Videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari.

tur in perpetuam rei memoriam. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurratur qui legerit eum. « Contra candelabrum, » ut scilicet cuncti viderent. II Reg. xii, 12 : Tu fecisti abscondite, ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. « In superficie parietis, » ne tecta esset littera. Matth. x, 26 : Nihil est opertum, quod non revelabitur. « Aulæ regiæ, » ubi multorum fuit frequentia. Jerem. xvii, 1 : Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum est super latitudinem cordis eorum. « Et rex adspiciebat articulos manus scribentis, » ut scilicet cognosceret imminere sibi pecnam. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.

« Tunc facies regis commutata est. » Hic tangitur de regis conturbatione, et sunt duo quæ hic dicuntur, scilicet conturbatio regis de inquisitione interpretis, et reginæ consilium, ibi, y. 10 : « Regina autem, pro re quæ acciderat. »

« In eadem hora. » Tangitur hic sententiæ promulgatio, et dicit : « In eadem hora, » ut notetur pœna respondere culpæ. II Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. « Apparuerunt digiti, » hoc est, species sensibiles digitorum, « quasi manus hominis. » Quasi dicit, quia non erat vere manus, sed species manus. Et dicit hominis, quia ad modum hominis, et ad intellectum figuratæ fuerunt. Isa. vn, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. « Scribentis, » ob perpetuam rei memoriam. Et attende, quod dixit supra, iv, 28, ubi rex per pœnitentiam restituendus fuit, vox de cœlo ruit, quæ disparuit : significabat enim iram Dei cito finiendam. Hic autem ubi interficiendus fuit rex, et regnum dissipandum, scribi-

In prima quatuor sunt, scilicet regis conturbatio, et interpretum compellatio, sapientium sæculi defectio, et ex hoc amplior regis confusio.

Dicit ergo : « Tunc facies regis commutata est, » in pallorem scilicet. Eccli. xni, 31 : Cor hominis immutat fafaciem illius, sive in bona, sive in mala. II Machab. iii, 16 : Facies, et color immutatus declarabant internum animi dolorem. « Et cogitationes ejus, » quæ quasi cogitationes dicuntur, quando homo multa revolvit, quod naturale est homini conturbato, et confuso. Job, xx, 2 : Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. « Conturbabant eum. » Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, scilicet in me. « Et compages renum ejus dissolvebantur, » ubi scilicet superiora inferioribus junguntur. Psal. lxxii, 21 et 22 : Renes mei commutati

<--- Page Split --->

sunt, et ego ad nihilum redactus sum. « Et genua ejus ad se invicem collidebantur, » præ timore scilicet. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum, cum viderem Emarcuit cor meum.

Et subdit de exclamatione ad interpretem :

Naturalest fica ret cordis : naturale enim est homini in angustia clamare. Baruch, nI, 1 : Anima in augustiis, et spiritus anxius clamat ad te. « Ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. » Glossa : « Obli- « tus eorum quæ Nabuchodonosor acci- « derant, antiquum gentis suæ sequitur « errorem, magos vocans, non Dei pro- « phetam. » III Reg. xxii, 8 : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. « Et prologuens rex ait sapientibus Babylonis, » hoc est, procul et publice loquens, ut ab omnibus audiretur, ut esset verbum magis irrevocabile : « Quicumque legerit scripturam hanc, » quæ scilicet apparuit in pariete : et dicitur legere, qui ad intellectum legit. « Et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit : » quod facere non potest qui non intelligit. Daniel, x, 1 : Intelligentia est opus in visione. « Purpura vestietur, » quod signum Torguis auregale fuit, « et torquem auream haberea summe dignitatis bit in collo. » Glossa : « Quod summæ insigne. « dignitatis erat : torquis enim dabatur « in signum, quod collum solutum non « erat ad insipienter loquendum. Aurum « enim sapientiam significat. » Proverb. 1, 9 : Addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Purpura vero sanguine purpuris colorata vestis est, qua non licebat nisi regibus uti. « Et tertius in regno meo erit. » Glossa. « Post me unus « de tribus principibus, tertiam partem « regni habens. » Genes. xii, 41 et 42 :

Ecce, constitui super universam terram Ægypti. Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : ve- stivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. Glossa : « Apud Judæos, reges unctio facit : « apud Medos quatuor insignia, scilicet « purpura, fibula, annulus, et diadema. « Unum horum sine aliis concessum, « non dabat honoris plenitudinem, sed « participationem. Scriptura hæc signifi- « cat sacram Scripturam, quæ præmo- « net homines de pænis futuris. Legit « autem, et interpretationem dat, qui « de Scripturis profert monita salutis. » Ad Roman. xv, 4: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolatio- nem Scripturarum spem habeamus : hic purpuram accipit in devotione san- guinis Domini. Isa. lxiii, 2 : Rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari, pas- sionis scilicet Christi. Torquem accipit in eloquii discretione. Eccli. vi, 25 : Injice in torques illius collum tuum. « Et tertius in regno meo erit : » est enim regnum in hierarchia supercælesti, et cælesti, et Ecclesiastica, ad quod assu- mitur qui Scripturam interpretatur. Luc. xxii, 29 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus, regnum.

« Tunc ingressi sunt, » cupiditate munerum scilicet, « omnes sapientes rugis. » Ad Roman. vn, 6 : Pruden- tia carnis, mors est. « Et non potue- runt nec scripturam legere. » Isa. xxix, 11 : Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondelit : Non possum, signatus est enim. Et hoc est quod sequitur : « Nec interpretationem ejus indicare regi : » scriptura enim non intelligitur. nisi eo- dem spiritu, quo edita est. Joan. xiv, 26 : Ille docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixeros vobis.

<--- Page Split --->

« Unde rex Baltassar satis conturbatus est. » Psal. xxxvn, 11: Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea. « Et vultus illius immutatus est, » in tristitiam scilicet et pallorem : quia hoc ipsum inconstantiae indicium fuit, scilicet ad diffusionem vultus dejici in tristitiam : unde a contrario laudatur Anna, I Reg. 1, 18, quod vultus illius non sunt amplius in diversa mutati. Eecli. xxvn, 12: Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur. « Sed et optimates ejus turbabantur, » pro rege scilicet. Matth. ii, 3: Audiens Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum eo.

10

Sequitur de consilio reginae : et dicuntur tria, scilicet qualiter venit, et quod consilium sapiens dedit, et quod rex consilio obeditit.

Et hoc est :

« Regina autem. » Josephus : « Avia regis. » Origenes : « Mater Baltassar. » Aviae enim matres vocantur, unde potuit nosse praeterita, quae rex ignorabat. « Pro re quae acciderat regi, et optimatibus ejus, » nova scilicet et stupenda ; « domum convivii ingressa est, » ad nova enim concurritur undique : « et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! » A salutatione incipit, ut tristitiam temperet. Matth. x, 12: Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Paz huic domui. Et subdit consolationem : « Non te conturbent cogitationes tuæ. » Joan. xiv, 27: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. « Neque facies tua immutetur, » in dejectionem scilicet et tristitiam. Unde laudatur Joseph, Genes. xliii, 31, quod lota facie tristitiam dissimulavit. Unde Philosophus in I Ethicorum dicit, quod « felicis est « decenter ferre fortunas. 1 »

Et subdit consilium :

« Est vir in regno tuo. » Bene vir. Vir est qui Gregorius: « Vir est qui contra biforformes fortune insul- « mes fortunae insultus biformi contus biformi constantia

« Qui spiritum deorum sanctorum habet in se. » I Joan. iv, 13: De spiritu suo dedit nobis. « Et in diebus patris tui, » hoc est, atavi tui, vel proavi. Glossa : « More Scripturae quae avos, et « deinceps patres appellat. » « Scientia et sapientia inventae sunt in eo, » hoc est, tam in humanis quam in divinis peritia : prae omnibus enim doctus est, qui a Deo doctus est. Luc. xxi, 13:

Dabo vobis os,et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. « Nam et rex Nabuchodonosor, pater tuus, » qui scilicet talis, et tantus fuit, quem et tu imitari debes. Proverb. iv, 1: Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. « Principem magorum, » hoc est, magnorum Philosophorum, « incantatorum, » qui carminibus in herbis vel animalibus divinant, « Chaldæorum, » qui in astris, « et aruspicum, » qui in extis sacrificiorum juxta aras, « eum constituit, » non quod participationem haberet cum eis, sed ut regimine præesset. Psal. civ, 21 et 22: Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ, ut erudiret principes sicut semetipsum. « Pater, inquam, tuus, o rex. Hoc repetit ut nepotem ad tanti patris imitationem provocet. Ad Hebr. xii, 9: Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos.

Et repetit rationem :

« Quia spiritus amplior, » plura scilicet comprehendens, « et prudentia, » in agibilibus humanis, « intelligentiaque, » in civilibus. Psal. xxxi, 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te. « Et

<--- Page Split --->

interpretatio somniorum, » prophetalium scilicet. Genes. xli, 15 : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quae audivi te sapientissime conjicere. « Ostensio secretorum, » in visionibus intellectualibus. Psal. 1, 8 : Incerta et occulta sapientiae tua manifestasti mihi. « Ac solutio ligatorum. » Ligata sunt, quae obscuris ænigmatibus et allegoriis involuta sunt. Sapient. viii, 8 : Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. « Inventae sunt in eo, » per experientiam scilicet : hæc autem inventa sunt per spiritum quem accepit. Sapient. vii, 13 : Ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. « Hoc est in Daniele, cui rex, » scilicet Nabuchodonosor, « nomen imUbiqus sunt posuit Baltassar. » Hieronymus : « Ubiviruit sua » quae sunt virtuti sua præmia : Danie- « lem fæmina barbara tantis laudibus « prædicat. » Proverb. xxxi, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. « Nunc itaque Daniel vocetur : » eo quod ille secundo spiritum Dei consulere potest. Et hoc est quod sequitur : « Et interpretationem ejus narrabit. » Eccli. viii, 9 : Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiiis eorum conversare.

« Audivi de te, » per reginam, et famam publicam, « quoniam spiritum deorum habeas, » in te scilicet. Psal. 1, 12 : Spiritum rectum innova in visceribus meis. « Et scientia, » sæcularium scilicet, « intelligentiaque : » Glossa, « oc- « cultorum. » « Ac sapientia. » Glossa, « divinorum. » « Ampliores, » supple, quam in aliis, « inventa sunt in te. » Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientia et Spiritui qui loquebatur.

« Et nunc ingressi sunt in conspectu meo, » cupiditate scilicet et muneribus ducti, et ideo exsæcati, Deuter. xvi, 19 : Munera exsæcant óculos sapientium, et mutant verba justorum. « Sapientes magi. » Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant malum, bene autem facere nescierunt. « Ut scripturam hanc legerent. » II Esdr. viii, 8 : Legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum. « Et interpretationem ejus indicarent mihi : » prognostica enim est futurorum. 1 ad Corinth. xiv, 5 : Major est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur ut Ecclesia ædificationem accipiat. « Et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere. » Humana enim infirmitas ad sublimitatem sapientiæ divinæ pervenire non potest. Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

« Igitur introductus est Daniel coram rege. » Ex modo loquendi videtur, quod absens fuerit. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? « Ad quem præfatus rex ait, » Baltassar scilicet : « Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ. » Glossa, « de illis « qui prædicere futura consueverunt. » Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. « Quem adduxit pater meus rex de Judæa ? » In qua Deus revelator secretorum notus est. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.

« Porro ego audivi de te, » per reginam scilicet et famam publicam, « quod possis obscura interpretari. » Job, xxvin, 11 : Abscondita in lucem produxit. « Et ligata dissolvere. » Sapient. vn, 21 : Quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici : omnium enim artifex docuit me sapientia. Item, Sapient. vni, 8 : Scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum. « Si ergo vales scripturam legere, » ad intellectum scilicet. Psal. cxvii, 130 :

<--- Page Split --->

Declaratio sermonum tuorum illumininat, et intellectum dat parvulis. « Et interpretationem ejus indicare mihi. » Luc. xiv, 27: Interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant. « Purpura vestieris, » in signum regalis dignitatis, « et torquem auream circa collum tuum habebis. » Psal. xx, 6: Gloriam et magnum decorem impones super eum. « Et tertius in regno meo princeps eris, » hoc est, unus de tribus, forte unus præfuit curiæ, alter exercitui, tertius terræ : et videtur sumi de his quæ dicuntur, II Reg. xxii, 8: David... sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres.

tit manus suas ab omni munere,.. iste in excelsis habitabit, etc. Et differunt donum, et munus : quia donum est secundum quod procedit a dante liberaliter, munus autem secundum quod recipitur ab eo cui datur. « Scripturam autem legam tibi rex, » gratis scilicet et liberaliter. Et dicit tibi, quia ad correptionem ejus legit : sed quia non sufficit legere sensum litteræ, nisi spiritus latens in littera manifestetur, ideo addit : « et interpretationem ejus ostendam tibi. » II ad Timothy, n, 1: Cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

« Ad quem respondens Daniel. » Hic incipit visionis explanatio, et habet tres paragraphos, scilicet interpretis commendationem, aviti peccati redargutionem, et successoris imitationem : et hæc tria dicuntur in parte prima. In secunda autem ponit scripturæ lectionem et interpretationem, ibi, §. 23 : « Hæc est autem scriptura. » In tertia autem interpretis pro interpretatione honorem, ibi, §. 29 : « Tunc, jubente rege. »

Dicit ergo :

« Ad quem, 1 » scilicet regem, « respondens Daniel, ait, » regiam scilicet potestatem non veritus. Eccli. xlviii, 13: In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum. « Coram rege, » hoc est, libere et publice. I ad Timothy. v, 20: Peccantes coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant. « Munera tua sint tibi. » Implevit quod dicitur, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. I Reg. xii, 3: Si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, resti-

tuamque vobis. Liber enim non est, qui munus accipit. « Et dona domus tuæ, » quæ dives et abundans est, « alteri da. » Isa. xxxiii, 15 et 16: Qui... excu-

Et subjungit de peccati aviti improperatione, et pœna : primo, ingratitudinem ad Dominum improperat, secundo, ad proximum.

Et hoc est :

« O rex, Deus altissimus. » Psal. xciv, 3: Rex magnus super omnes deos. « Regnum, » in potestate scilicet, « et magnifcientiam, » in divitiis, « gloriam, » in splendore dignitatis, « et honorem, » in reverentiam et subjectionem hominum, « dedit Nabuchodonosor, patri tuo. » Jacob. 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.

« Et propter magnificentiam quam dederat ei, » supple, Deus. Jacob. 1, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. « Universi populi, » communitates scilicet civitatum, « tribus, » hoc est, contribules in civitatibus, « et linguæ, » distinctæ per diversas terras, « tremebant, » scilicet corpore, « et metuebant eum, » corde. Judith, ii, 4 et seq., responderunt Nabuchodonosor omnes nationes : Sint omnia sub lege tua, nos et filii nostri, servi tui simus. Veni nobis pacificus

<--- Page Split --->

dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. Et subdit de injuria proximi : « Quos volebat interficiebat, » voluntate scilicet, non legibus utens in judicio : « et quos volebat percutiebat, » mutilando scilicet, vel aliter castigando : unde, Isa. xiv, 5 et 6, vocatur virga : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. « Et quos volebat exaltabat, » supple, non pro dignitate virtutis, sed quia erant ministri sceleris : « et quos volebat humiliabat, » non pro culpa sceleris, sed quia persequebatur virtutem. Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

tauris, et pilosus clamabit aller ad alterum. « Fænum quoque, ut bos, comedebat, » hoc est, in jumentinis et bestialibus delectabatur. Job, xxx, 4 : Mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum. « Et rore caeli corpus ejus infectum est : » quia etiam donis bonitatis divinae, per ingratitudinem abutebatur ad infectionem. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in musculam pedibus insipientium. « Donec cognosceret, » pænis scilicet attritus, « quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum. » Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. « Et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. » Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?

20 Superbia Nabuchodonockr humiliata.

« Quando autem elevatum est cor ejus, » in superbiam scilicet contra Deum. Ezech. xxviii, 17 : Elevatum est cor tuum in decore tuo. « Et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, » ita ut etiam diceret, Isa. xiv, 13 : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. « Depositus est, » supple, a Deo, « de solio regni sui. » Luc. 1, 52 : Deposuit potentes de sede « Et gloria ejus ablata est. » Ezech. xxviii, 17 : Perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram projecit te.

Et subdit de redargutione imitatôris filii, qui majori pæna dignus erat, quia videns punitum atavum, non se correxerat. Et hoc est :

« Tu quoque, filius ejus, Baltassar, » non tantum natura, sed etiam imitatione malitiae. Sapient. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes. « Non humiliasti cor tuum, » ad pœnitentiam scilicet, sicut docet Psal. xxxiv, 13 : Humiliabam in jejunio animam meam. « Cum scires hæc omnia, » Nabuchodonosor scilicet, et exemplo illius corrigi debueras. Proverb. xix, 23 : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Ptolomæus Philosophus : « Qui exemplo « alterius non corrigitur alii corrigentur « ab ipso. »

« Et a filiis hominum ejectus est, » sicut patuit supra, iv, 30 et seq. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. « Sed et cor ejus cum bestiis positum est, » ut bestialia scilicet cogitaret, et vellet. Jerem. xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. « Et cum onagris erat habitatio ejus, » hoc est, cum asinis agrestibus, ab vœc, quod est asinus, et xypa, venatio. Et hæc daemonia significant, quae cor peccatoris inhabitant. Isa. xxxiv, 14 : Occurrent daemonia onocen-

« Sed adversum dominatorem caeli, » cujus scilicet templum usurpavit pater tuus, « elevatus es, » in superbiam. Daniel. xi, 28 : Cor ejus adversus testamentum sanctum. Et post, §. 36 : Adversus Deum deorum loquetur magnifica.

<--- Page Split --->

« Et vasa domus ejus, » hoc est, templi, « allata sunt coram te, » usibus scilicet hominum profananda. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque militatis margaritas vestras ante porcos. « Et tu, » supple, primus, « et optimates tui, » secundi, a te inducti, I Esdr. ix, 2 : Manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. « Et uxores tuæ, » nobiliores, et quod pejus est, « concubinæ tuæ, » fomenta scilicet libidinis tuæ, « vinum bibistis in eis, » quod ad libidinem incitaret. Unde, Genes. xix, 33 et seq., cum filiæ Loth provocarent patrem ad libidinem, dederunt ei vinum bibere. « Deos quoque aureos, » de pretiosiori metallo scilicet, « et argenteos, » candentes scilicet, « et æreos, » qui significant fictos, quia æs similitudinem aurì mentitur, « et ferreos, » sicut Martem, et alios, quos in bellis et armis credebant habere potestatem. Osee, ii, 8 : Dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. « Ligneosque, et lapideos, » qui scilicet de vili materia erant, et significant eos qui vilia Deo vero præponunt. Jerem. n, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. « Qui non vident, neque audiunt. » Psal. cxiii, 3 et 6 : Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient. « Neque sentiunt. » Psal. cxxxiv, 17 : Neque enim est spiritus in ore ipsorum. « Laudasti. » Psal. x apud Hebræos, 3 : Laudatur peccator in desideriis animæ suæ. « Porro Deum, » verum scilicet, « qui habet flatum tuum, » hoc est, spiritum tuum, « in manu sua, » hoc

quasi in sacculo delicta mea. « Non glorificasti, » per gratiarum scilicet actionem, et bonam vitam. Cum tamen dicatur, Eccli. xlii, 32 et 34 : Glorificantes Dominum quantumque potueritis... Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis.

« 'Idcirco ab eo, » Deo scilicet vero, « missus est articulus manus, » qui articulatim scriberet. Apocal. i, 11 : Quod vides, scribe in libro. « Quæ, » scilicet manus, « scripsit hoc quod exaratum est. » Ex hoc videtur, quod non colore scriptum fuerit, sed in lapidem exaratum. Jerem. xvii, 1 : Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino.

« Hæc est autem scriptura quæ digesta est, » hoc est, judicio Dei decreta. Daniel. iii, 31 : Omnia ergo quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti. « Mane, Thecel, Phares, » hoc est, numerus, appensio, divisio. Sapient. xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.

« Et hæc interpretatio sermonis, » scilicet quantum ad intellectum. I ad Corinth. xiv, 9 : Nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur ? « Mane, » supple, quod sonat numerus, significat, quod « numeravit Deus regnum tuum, » hoc est, omnes actus et verba, quæ habuisti in regno. Job, xxxi, 4 : Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? « Et complevit illud, » hoc est, finivit. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.

« Thecel, » supple, significat, quod « appensum est 1 in statera, » supple,

<--- Page Split --->

regnum tuum, et vita, quantum ad circumstantias et radices operum. « Et inventum est 1 minus habens, » quam dignum scilicet fuerit. Proverb. xvi, 11 : Pondus et statera judicia Domini sunt. Job, xxxi, 5 et 6 : Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.

rum diversa genera. « Et prædicatum est de eo,» voce scilicet præconis, « quod haberet potestatem tertius in regno suo, » hoc est, sicut unus de tribus principibus. Genes. xli, 41 : Ecce constitui te super universam terram Ægypti. Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna.

« Phares, » supple, significat, quod « divisum est regnum tuum, » supple, a te, et a progenie tua. Isa. xlvii, 1 : Non est solium filix Chaldæorum. Luc. xii, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? « Et datum est Medis et Persis. » Medi interpretantur mensurantes, pœnam scilicet contra culpam. Persæ latera dissuentes interpretantur. Isa. xiii, 17 et 18 : Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient.

« Eadem nocte. » Tangitur hic omnium 30 dictorum impletio. « Interfectus est Baltassar, rex Chaldæus. » Glossa : « Jose- « phus dicit obsessa Babylone a Medis « et Persis, Baltassar regem Babylonis « in tantam venisse oblivionem sui, ut « celeberrimum convivium iniret, et in « vasis templi biberet, et obsessus epulis « vacaret. Unde potest stare historia, « quod eadem nocte sit captus, et jugu- « latus, dum omnes, aut visionis inter- « pretationisque territi miraculo, aut ce- « lebritare et ebrietate convivii occupati « essent. » Luc. xii, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te.

« Tunc, jubente rege. » Glossa : Non mirum, si quamvis audiens tristia, præmium solverit, cum ventura quæ audierat, non statim credidit : Dei enim prophetam honorando, se putavit veniam promereri : non tamen obtinuit, quia sacrielgium majus fuit quam veneratio hominis Dei. « Indutus est Daniel purpura. » Proverb. xxxi, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus. « Et circumdata est torquis aurea collo ejus, » præ sapientia scilicet qua locutus fuerat. Isa. xxi, 24 : Suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus, vaso-

« Et Darius Medus successit ei in reg- 31 num. » De hoc Dario dicit Josephus, quod « fuit filius Astyagis, qui alio nomine As- « suerus vocabatur, et erat avunculus Cy- « ri, regis Persarum, aetate et moribus re- « gno dignus. » Eccle. x, 16 : Væ tibi, terra, cujus rex puer est, « Annos natus sexaginta duos. » Dicit enim Aristoteles in III Topicorum : « Nemo eligit juveNemo eligis « nes duces, quia non constat eos esse ices. « sapientes 2. » In tali enim aetate resedit complexio, et conceptus stabiles inveniuntur. I ad Timoth. v, 9 : Vidua eligatur non minus sexaginta amorum.

1 Vulg. habet inventus es.

3 ARISTOTELES, In III Topicorum, n. 26.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

Daniel supra satrapas regni constituitur, et accusatus quod regis edictum non servasset, quia Deum caeli orabat, missus est in lacum leonum : sequentique die illasus eductus, immissis ac subito dilaniatis ejus accusatoribus : qua re motus rex, in suis provinciis Deum ejus timendum praeepit.

  1. Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum et viginti, ut essent in toto regno suo.

  2. Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

  3. Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.

  4. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.

  5. Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.

  6. Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in aeternum vive !

  7. Consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine, usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.

  8. Nunc itaque, rex, confirma sententiam, et scribe decretum, ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat.

  9. Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

  10. Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris !apertis in ccenaculo suo contra Jerusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat.

  11. Viri ergo illi curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum.

  12. Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus, usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum ? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo, juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet.

  13. Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel, de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua et de edicto quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.

<--- Page Split --->

  1. Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut eruere t illum.

  2. Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est, ut omne decretum quod constituerit rex, non liceat immutari.

  3. Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.

  4. Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

  5. Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus : cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

  6. Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit :

  7. Appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?

  8. Et Daniel regi respondens, ait : Rex, in æternum vive!

  9. Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non

nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.

  1. Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

  2. Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

  3. Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur !

  4. A me constitutum est decretum ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula : et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum.

  5. Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in cœlo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum.

  6. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ 1.

<--- Page Split --->

super centum viginti septem provincias.

Quare hoc fecerit, subdit :

IN CAPUT VI DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Placuit Dario. » Hic tangitur excellentia Prophetae in regno Darii, sicut excellens fuit in regno Chaldaeorum. Dividitur autem in partes tres. In prima ponuntur ea, quae incendunt invidiam. In secunda, quae probant Prophetam, ibi, y. 19 : « Tunc rex primo diluculo. » In tertia, describit procedentem in peccatores vindictam, ibi, y. 24 : « Jubente autem rege. »

Prima dividitur in tres, scilicet Danielis exaltationem: contra Danielem invidorum machinationes, ibi, y. 4 : « Unde principes et satrapae. Tertio, describit periculi contra Prophetam intentionem, ibi, y. 16 : « Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem. »

In prima tria sunt, scilicet provinciae per principes dispositio, trium super principes prelatio, Danielis in omni virtute confirmatio.

1 Dicit ergo :

« Placuit Dario. » Josephus dicit, quod « Darius, superato regno Chaldaeorum, « tulit secum Danielem, et in eo honore, « quo Baltassar eum habuerat, habuit « eum : » quia non est dubium, quin tunc audierit quod acciderat Baltassar, de scriptura, et interpretatione Danielis, et quomodo regnum Persarum et Medorum praedixerit : et ideo dicitur : « Placuit Dario, et constituit super regnum, » quod erat centum et viginti septem provinciarum, « satrapas centum et viginti, » ut scilicet quælibet provincia haberet suum satrapam, septem autem quæ supererant, tribus superioribus deservirent. Esther, 1, 1 : In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Ethiopiam

« Ut essent in toto regno suo, » hoc est, in omni parte regni, ut quælibet provincia haberet, ad quem respiceret, ne longe agente rege negotia periclitarentur. Exod. xviii, 21 et 22 : Constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore.

« Et super eos principes tres, » supple, constituit : pauciores enim præesse non poterant, sicut præhabitum est, unus enim curia, alter militibus sive exercitibus, tertius negotiis, seu judiciis præerat. II Reg. xxiii, 16 : Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, qui erant cum David. « Ex quibus Daniel unus erat, » de quo rex plus confidebat, et intelligitur unus, unicus. Genes. xli, 44 : Dixit rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

Quare autem hoc fecerit, subdit : « Ut Satrapae, » Provinciarum scilicet praefecti, « illis, » scilicet tribus, « redderent rationem, » hoc est, computationem de reditibus scilicet provinciarum, et de expensis, et etiam de negotiis. Matth. xvii, 23 : Assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exige bas. « Et rex non sustineret molestiam, » in auditu scilicet negotiorum, et causarum. Numer. xi, 10 : Moysi intoleranda res visa est. Et, post pauca, y. 12 : Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Portaeos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum. Laboriosa enim res est multis utiliter intendere.

« Igitur Daniel superabat omnes prin-

<--- Page Split --->

cipes, » prudentia, honestate, et virtute. Eccli. xlv, 4: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. « Et Satrapas, » majores 'scilicet homines, qui cum rege erant. « Quia spiritus Dei amplior erat in eo. » Spiritus hic dicitur manifestatio spiritus in donis. Joan. iii, 34: Non ad mensuram dat Deus spiritum. Eccli. xlvi, 17 et 18: In fide sua probatus est propheta: et cognitus est in verbis suis fidelis.

« Porro rex, » Darius scilicet, « cogitabat constituere eum super omne regnum, » propter suam providentiam et fidem. Matth. xxiv, 43: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam. Moraliter Darius, qui fertilis vel augmentatus interpretatur, rationem in regno vitae significat, vel Praelatum in regno Ecclesiae. Satrapae significant membra, et potentias operativas, vel collaterales in Ecclesia, qui centum sunt: centenarius enim quadratus numerus est: sicut enim dicit Philosophus, « tales de- « bent esse quadranguli ad virtutem. » Unde Ezech. xi et xii, muri atriorum templi mensurantur in quadro. Et, Apoc. xxi, 16: Civitas, scilicet cœelestis, in quadro posita est. Viginti sunt, quia decalogum gemina implent dilectione. Ad Roman, xui, 10: Plenitudo legis est dilectio. Daniel judicium, et verbum Dei significat, et lumen rationis: talis enim omnes superat spiritu abundantiori quem accipit. Genes. xii, 38: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit. Si sic disponitur regnum, rex, hoc est, ratio non sustinebit aliquam peccati molestiam. Isa. xxxii, 1 et 2: Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praerunt. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Tunc enim nec sentit mole-

stiam venti in vanitate, nec molestiam tempestatis in tentatione concupiscentiae.

« Unde principes. » Tangitur hic de n u facibus invidiae accensis in Prophetae consq prosperitatem, et tangit quatuor, malitiosam scilicet indagacitatem, occasionis illius inventionem, et astutam machinationem, et regis ad consensum inclinationem, et hoc est :

Unde principes, et satrapae,» principes scilicet duo praeter Danielem, et satrapae centum viginti, « quaerebant, « Glossa, « invidia stimulante, » ut invenirent occasionem Danieli,» hoc est, contra Danielem, « ex latere regis, » supple, existenti. Glossa: « Quia familiarem et col- « legam fecerat eum. » Hieronymus: « Hebraei suspicantur latus regis esse reQuia « ginam, vel concubinas, quae ex latere « dormiunt. » Quaerebant ergo, ut aiunt, occasionem in sermone, tactu, nutu, interventione, et nullam poterant invenire, quia, ut dicunt, eunuchus erat: hoc tamen non est credibile. Attende autem, quod occasio minus est quam causa per accidens: causa enim per accidens causat per hoc accidens, quod est in ipsa: occasio autem est quod nec per se, nec per aliud quod in ipso est, malum est, sed est interpretatum ad malum. Proverb. xviii, 1: Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico. « Nullamque causam, » veram scilicet, « et suspicionem,» hoc est, quae alicujus posset invenire suspicionem, « reperire poterant. » Fecit enim quod dicitur, 1 Petr. ii, 15: Benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Et hoc est quod sequitur: « Eo quod fidelis esset. » Eccli. xxxi, 10: Qui probatus est in illo, et perfectus est, etc. 1. « Et omnis culpa,» scilicet peccati, « et suspicio non inveniretur in eo, » quae aliquem scilicet movere posset. Eccli. xxxi, 8 : Beatus vir2 qui inventus est sine macula.

<--- Page Split --->

« Dixerunt ergo viri illi, » strenui scilicet in malitia. Eecli. xv, 8 : Viri mendaces non erunt illius, hoc est, sapientiae, memores. « Non inveniemus Danieli huic, » scilicet tam sancto, et immaculato, « aliquam occasionem, » accusationis scilicet, « nisi forte in lege Dei sui, » hoc est, nisi aliquid statuamus, quod sit contra legem Dei sui: quia tunc legi Dei sui adhaerebit, et incidet in legem hominis. Glossa : « Felix conver- « satio, in qua inimici culpam non repe- « riunt, nisi in lege Dei quam custodit. » II ad Corinth. 1, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo.

4 « Tunc principes et satrapae, » supple, malitiose, « surripuerunt regi, » hoc est, subreptionem persuaserunt regi. Glossa : « Latenter falsa sugesserunt. » Esther, xvi, 6 : Aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. « Et sic locuti sunt ei. » Glossa, « Quasi honorando regem, « Danieli moliuntur insidias. » « Dari rex, in aeternum vive! » Vitam praesentem optant, qui aliam vitam non considerant. III Reg. i, 3t : Vivat dominus meus David in aeternum!

« et edictum, » hoc est, praecepto firmatum, et pсna vallatum. Habacuc, i, 4: Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. « Ut omnis qui petierit aliquam petitionem. » Callida fraude induxerunt regem, ut magnificentiam regalem ostenderet, et sub hoc Daniel periret. Esther, n, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. « A quocumque deo, » quod injustum erat. Tob. iv, 20 : Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat. « Et homine, » quod illicitum non erat. Proverb. xviii, 19: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. « Usque ad triginta dies, » qui super spatium mensis lunaris, et significant transgressionem decalogi per tria quae tanguntur, I Joan. ii, 16: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vita. « Nisi a te, rex, » quod illicitum est. Psal. cxliv, 2 et 3 : Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. « Mittatur in lacum leonum. » Leones daemones significant, lacus autem profunditatem peccati. Psal. lxxxvii, 5 et 6: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.

« Nunc itaque, rex, » qui summae aucotoritatis es, « confirma sententiam. » Sententiam vocant id quod iniquo consilio decretum est. « Et scribe decretum. » Isa. x, 1 et 2: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes! Scilicet,« ut non immutetur,» supple, sed pertinaci malitia, teneatur, « quod statutum est a Medis et Persis. » Matth. xv, 6: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. « Nec praevaricari cuiquam liceat,» supple, sine pсna. Ad Hebr. x, 28 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine

<--- Page Split --->

ulla miseratione duobus vel tribus te- stibus moritur.

« Porro Darius rex, » fraude scilicet deceptus, « proposuit edictum, » verbo et scripto. Esther, xvi, 7: Ex his quae geruntur quotidie, supple, discimus, quo- modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.

« Quod cum Daniel comperisset. » Tangitur constantia Danielis in lege: « id est, constitutam legem, » contra divinum cultum scilicet, « ingressus est domum suam, » ut se persecutoribus subduceret, et etiam quietius oraret. Matth. x, 23: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Matth. vi, 6: Tu autem, cum oraveris, intra in cu- biculum tuum. « Et fenestris apertis in cænaculo suo, » ut scilicet ædificaret trans- e unles, et videntes. Matth. v, 16: Lu- ceat lux vestra coram hominibus, ut vi- deant opera vestra bona. « Contra Jeru- salem, » hoc est, contra templum quod erat in Jerusalem, sicut præcepit Salo- mon, III Reg. viii, 44 et 45: Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam quocumque mi- seris eos, orabunt te contra viam civita- tis quam. elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, et exaudies in cælo orationes eorum. Psal. v, 8: Adorabo ad templum sanctum tuum.

« Tribus temporibus in die. » Hic alludit his quæ in Novo Testamento facta sunt. Glossa: « Hora tertia descendit super Apostolos Spiritus sanctus ¹. Sexta volens Petrus comedere, in cænaculum ascen- dit ². Act. iii, 1: Petrus et Joannes as- cendebant in templum ad horam oratio- nis nonam. His tribus temporibus oravit Daniel. Possemus etiam dicere sicut in Psal. liv, 18: Vespere, et mane, et me-

ridie narrabo et enuntiabo : in mane enim, et in meridie juge sacrificium offe- rebatur ³. In meridie autem peccavit Adam, Genes. iii, 8 et 9: Et cum au- dissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem,... vocavit Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi est ? « Flectebat genua sua, » sicut Salomon utrumque genu in terram fixerat ⁴. Ad Philip. ii, 10: In nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. « Et adora- bat. » Joan. iv, 23: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. « Confitebaturque coram Deo suo, » confessione scilicet laudis, et gratiarum actionis. Eccli. li, 15: Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione. « Sicut et ante facere con- suverat. » Cultum enim Dei in consue- tudinem traxerat. Psal. lxx, 17: Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

« Viri ergo illi. » Tangitur hic accu- satio, scilicet in malitiosa compositione accusantium, in fatuo regis consensu, et versutia malignorum, in contristatione regis seducti, in peccati malitia pertina- cium, in condemnatione innocentis.

Dicit ergo : « Viri ergo illi, » in mali- tia viriles, « curiosius inquirentes. » Tullius : « Curiositas est superflua inve- « stigatio rerum ad se non pertinen- « tium. » « Invenerunt Danielem oran- tem, » juxta præceptum Apostoli, I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. « Et obsecrantem Deum suum. » Obse- cratio est ob sacrum adjurata petitio, ut, « Per nativitatem tuam, libera nos, Domine. » I ad Timothy. ii, 1: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecratio- nes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.

<--- Page Split --->

« Et accedentes locuti sunt regi, » in 5 didolo scilicet et malitia, « super edicto, » 8 pera quod ipsemet fecerat supra. Dicit enim

Philosophus, quod « homines diligunt « opera sua sicut filios. » Psal. xlix, 19 : Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. « Rex, numquid non constituisti ? » Ac si dicant : Tene legem quam ipse tulisti. « Ut omnis homo, » sive civis, sive alienigena, « qui rogaret quemquam de diis, » eo quod ipse voluit rex divinum honorem sibi attribui, « et hominibus, » eo quod solus voluit inter homines venerari, « usque ad triginta dies, » qui motus luna sunt per circulum, « nisi te, rex, » volebat enim Deus esse in terris omnibus sufficiens, « mitteretur in lacum leonum ? » Ac si dicant : Patere legem quam ipse tuleris. Si enim ferocius aliquid excogitassent quam leones, illi Prophetam addixissent. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.

meos pessime. « Sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. » Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione.

Et sequitur de contristatione regis : « Quod verbum cum audisset rex, » quia scilicet tangeret Danielem, « satis contristatus est, » pro amico scilicet quem speciali venerabatur affectu. Ad Roman. ix, 2 : Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus meis. « Et pro Daniele posuit cor, » hoc est, seipsum ex corde, « ut liberaret eum. » Job, xxxiii, 24 : Libera eum, ut non descendat in corruptionem. « Et usque ad occasum solis, » hoc est, per totum diem. Psal. xxxvii, 7 : Tota die contristatus ingredieb ar. « Laborabat ut erueret eum. » Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

« Ad quos respondens rex, ait, » simplicitate propria, et astutia illorum deceptus : « Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum. » Contra quod dicitur in Psal. xxv, 4 : Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. « Quod praevaricari non licet. » Quod contra dicitur : In turpi voto recide fidem. Act. v, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

« Viri autem illi, » dolosi in malitia, « intelligentes regem, » hoc est, intentionem regis de liberando Daniele, « dixerunt ei, » regi scilicet. Psal. v, 7 : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Domnus. « Scito, rex. » Quasi dicant : Expertis crede, « quod lex Medorum atque Persarum est, » supple, qui te juverunt ad regnum, sicut adhuc mali consiliarii dicunt Praelatis, « ut omne decretum quod constituerit rex, » regia scilicet auctoritate, « non liceat immutari. » Esther, iii, 8 : Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

« Tunc respondentes, » et regem scilicet in sermone capientes, « dixerunt coram rege, » hoc est, publice. Proverb. vi, 2 : Ilaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. « Daniel, » supple, quem nobis praefecisti, « de filiis captivitatis Juda, » cui scilicet vita sufficere deberet, « non curavit de lege tua. » Quasi dicant ex contemptu. Isa. i, 1 : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. « Et de edicto quod constituisti, » supple, non curavit. Jerem. v, 28 : Praeterierunt sermones

« Tunc rex. » Ecce consensus regis, qui timore principum condemnat amicum : et hoc est : « Praeepit, et adduxerunt Danielem, » famuli scilicet regis, et principum. Contra quod dicitur, Genes. xviii, 25 : Absit a te ut rem hanc

<--- Page Split --->

facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicut impius, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram. « Et miserunt eum in lacum leonum, » ut scilicet ferocitate leonum discerperetur. Psal. lxxiii, 19: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. « Dixitque rex Danieli. » Parva consolatio: ipse Prophetam condemnat, et Deo defensionem ejus committit. « Deus tuus, » quem scilicet ad nutum habes. Psal. xxi, 11 et 12: De ventre matris mea Deus meus es tu, ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est. « Quem colis semper, » sacrificiis scilicet, oratione, et fide: quae tria, ut dicit Augustinus, sunt de cultu. Isa. xix, 21: Colent eum in hostiis et in muneribus. « Ipse liberabit te. » Eccli. ii, 6: Liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.

stitia enim oculos gravat. Marc. xiv, 40: Erant enim oculi eorum gravati, prae tristitia scilicet. « Incenatus: » cibis enim delectari non potuit, in amici tristitia. Job, xxxiii, 20: Abominabilis ei sit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. « Cibique non sunt allati coram eo, » quia scilicet nec ad mensam sedit, nolens delectari in cibis, in afflictione amici. Ad Roman. xii, 15: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. « Et somnus recessit ab eo. » Psal. ct, 8: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Hieronymus: « Quanta benevolentia ! nec Sim « die cibum capit, nec nocte dormit, animi « cum propheta periclitante quasi uno « pendet affectu. Nos ergo pro peccatis « propriis, quanto magis debemus vigi- « liis ac jejuniis Deum ad misericordiam « flectere, cum Deum nesciens hoc facit « pro eo quem vult a periculo liberare. »

« Allatusque est lapis unus, » magnus scilicet, « et positus est super os laci. » Videtur quod crypta fuerit subterranea, in qua leones erant, cujus os grandi lapide claudebatur. Thren. iii, 53: Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. « Quem, » scilicet lapidem, « obsignavit rex annulo suo, » plus confidens in saevitia bestiarum, quam in fraude hominum, « et annulo optimatum suorum, » ut proprio sigillo postea convinceret eos. Jerem. ii, 19: Arguet te malitia tua, etc., et non ego. « Ne quid fieret, » hoc est, fieri posset machinatione hominum, « contra Danielem. » Matth. x, 17: Cavete autem ab hominibus. Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites.

« Tunc rex primo diluculo. » Tangit hic quæ faciunt ad miraculi probationem, et fructum, ibi, §. 23: « Tunc Darius rex scripsit. »

Probatio miraculi in duobus, et innocentiæ commendatione, et contra peccatores ultione, ibi, §. 24: « Jubente autem rege. »

In primo tria sunt, regis scilicet visitatio, potentiae Dei commendatio, et miraculi examinatio.

Dicit ergo :

« Tunc rex primo diluculo consurgens. » Quia credidit eum vivum quem crediderat et commiserat Deo vivo. Cantic. iii, 2: Surgam, et circulo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. « Festinus ad lacum leonum perrexit. » Proverb. vi, 3 et 4: Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.

« Appropinquansque lacui, » corpore

<--- Page Split --->

scilicet et affectu. Matth. xxv, 43: Eram in carcere, et non visitastis me. « Danielem voce lacrymabili incalmavit, » affectum ostendens compassionis. Psal. xli, 4: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. « Et affatus est eum. » Glossa: « Regii fastus oblitus. » Affatus autem sonat in dulcedinem. Cantic. iv, 11: Mel et lac sub lingua tua. « Daniel, serve Dei viventis, » qui in se habet vitam, et vitæ principium est, et in quo vivunt qui in ipso sunt. Act. xvn, 28: In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Joan. 1, 4: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. « Deus tuus, cui tu servis semper. » Matth. xxiv, 13: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Semper servit, qui se et omnia sua ad servitium Dei refert. Psal. n, 11: Servite Domino in timore. « Putasne valuit te liberare a leonibus? » Glossa: « Non dubitat, qui superius « dixit, Deus tuus liberabit te, sed in am- « biguo sententiam temperat, ut cum « Daniel incolumis apparuerit, quanto res « est incredibilior, tanto adversus princi- « pes justior sit indignatio. » Et David, I Reg. xvii, 37: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse liberavit me de manu Philisthæi hujus.

« tam gratia quam justitiæ retributio « in hac liberatione notetur. » Psal. xxi, 22 : Salva me de ore leonis. « Et non nocuerunt mihi. » Eccli. xlvii, 3 : Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit. « Quia coram eo justitia inventa est in me, » in omnibus scilicet divitiis. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. « Sed et coram te, rex, » hoc est, in obsequiis tuis et agendis, « delictum non feci : » non enim tantum custodivit se a commisso, sed etiam a delicto, hoc est, omisso. II ad Corinth. vii, 2 : Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Luc. i, 6 : Erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

« Tunc vehementer rex gravisus est super eo. » Genes. xlv, 26 et seq., secundum aliam translationem : Quo audito Jacob,... revixit spiritus ejus, et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit. « Et Danielem præcepit educi de lacu. » Isa. lxi, 1 : Ut prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem. Et significat hic liberationem sanctorum ab inferno. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. « Educ tusque est Daniel de lacu. » Psal. cxli, 8 : Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. « Et nulla læsio inventa est in eo. » I Petr. iii, 13 : Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ? « Quia credidit Deo suo. » Glossa : « Fides vincit mundum. » I Joan. v, 4 : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra. Ad Hebr. xi, 33 : Sancti... per fidem vicerunt regna.

Ierem non ubitavit de virtute ditina ad itaielam liberadum.

« Et Daniel regi respondens, ait, » ut amicus scilicet amico : « Rex, in æternum vive ! Glossa : « Honorantem se ho- « norat, et ei vitam orat. » III Reg. i, 31 : Vivat dominus meus David in æternum !

22 « Deus meus misit Angelum suum. » Amos quoMalach. iii, 1 : Ecce ego mitto Ange- modo ab lngel prolum meum, et præparabit viam ante fa- itii ne Da- ciem meam. Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. « Et conclusit ora leonum. » Glossa : « Non « mutata ferocitate, aut rabie leonum, « sed ab Angelo conclusa, quia præces- « serant propheta bona opera, ut non

<--- Page Split --->

« Jubente autem rege. » Tangit hic vindictam peccatorum: et hoc est quod dicit:

« Jubente autem rege, » hoc est, imperiun regis qui jam audaciam acceperat a viso miraculo, et illi in timiditatem conversi fuerant. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. « Adducti sunt viri illi, » forte vincti. Job, xl, 7 : Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. « Qui accusaverant Danielem, » falsa scilicet delatione. Apocal. xii, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Ad Roman. i, 29 et 30 :

Susurrones, detractores, Deo odibiles. « Et in lacum leonum missi sunt. » Glossa: « Nec enim ulla lex æquior est, « quam necis artificem arte perire sua. » Psal. xxxvi, 13 : Gladius eorum intret in corda ipsorum. Item, Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Sic suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo 1. « Ipsi, et filii, et uxores eorum, » quos ministros, et incenteros scelerum habebant. Isa. xiv, 20 et 21 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum : non consurgent. « Et non pervenerunt usque ad pavimentum laci. » Forsitan ibi erant gradus. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum. « Donec arriperent eos leones, » feritate scilicet in eos insilientes : dæmones enim significant, sicut lacus infernum. Psal. xxi, 14 : Sicut leo rapiens, et rugiens. « Et omnia ossa eorum comminuerunt. » Isa. xxxviii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Comminuunt enim ossa, ut dulcedinem sugant medullæ. Propter hoc dicitur, Psal. lxxiii, 19 : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi.

Et subjungit de fructu miraculi :

« Tunc rex Darius, » cujus scilicet auctoritas fuit, « scripsit, » in perpetuam rei memoriam, « universis populis, tribubus, et linguis. » Daniel. vii, 14 : Omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient. « Et habitantibus in universa terra. » Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus.

« Pax vobis multiplicetur, » pectoris scilicet et temporis et æternitatis! Esther, xii, 2 : Ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Luc. ii, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis.

« A me, » ut pax vobis multiplicetur, « constitutum est decretum, » hoc est, firmiter sancitum. Psal. cxviii, 106 : Juravi, et statui custodire judicia justitiae tua. « Ut in universo imperio. » Imperium vocat regna qua subjecerat. « Et regno meo : » regnum suum vocat regnum Medorum, a quo processit. Psal. ii, 10 et 11 : Et nunc, reges, intelligite : erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore. « Tremiscant, » reverentia scilicet corporis, « et paveant, » reverentia scilicet cordis, « Deum Danielis. » Glossa : « Hic est miraculorum « fuctus, ut nomen Domini exaltetur. » Isa. viii, 13 et 14 : Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem. Et subjungit rationem : « Ipse est enim Deus vivens, » in se scilicet et in aliis. Act. xvii, 25 : Cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia. « Et æternus, » hoc est, immutabilis, ut dicit Augustinus. I ad Timoth. vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. « In sæcula, » hoc est, in omnia spatia ævi, et æternitatis. Psal. ca, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non

<--- Page Split --->

deficient. « Et regnum ejus non dissipabitur, » in decore scilicet justitia. Luc. 1, 32 et 33: Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Psal. cxliv, 13: Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. « Et potestas ejus usque in æternum. » Sapient. xvi, 13: Tu es, Domine, qui vita et mortis habes potestatem. Matth. xxviii, 18: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra.

Dabo prodigia in cælo et in terra 1. « Qui liberavit Danielem de lacu leonis. » Quod significat liberationem sanctorum de lacu dæmonum. Psal. xxi, 22: Salva me de ore leonis. Amos, ii, 12: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israel.

« Porro Daniel perseveravit. » Glossa: 28 « In Chaldæa in summo honore. » Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. « Usque ad regnum Darii, » qui scilicet regnavit in Media, « regnumque Cyri Persæ, quia scilicet in Perside regnavit. Tunc enim a Chaldæa in Mediam translatus est in summo honore. Eccli. xlv, 3 : Glorificavit illum in conspectu regum. Hieronymus : « Perspicuum est « unum regnum fuisse sub Dario, et « Cyro Medorum atque Persarum : « quia Cyrus nepos fuit Darii ex filia : « unde Daniel modo sub hoc, modo sub « illo fuisse dicitur. »

« Ipseliberator,» supple, in tribulationibus. Genes. xv, 1 : Noli timere, Abram, ego protector tuus sum. 1 « Atque salvalor, » in periculis scilicet. Psal. xliii, 8 : Salvasti nos ex affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Sapient. x, 13 et 14 : Venditum justum non 2 dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum. « Faciens signa, » divinae potentiae demonstrativa, « et mirabilia, » homines scilicet in stuporem convertentia, « in cælo et in terra. » Glossa : « In quo probatur verus Deus, « cæli et terrae Dominus. » Joel, ii, 30 :

CAPUT VII.

Visio Danielis de quatuor bestiis quatuor regna designantibus : de antiquo dierum et throno ejus ac ministris, quo judicante perierunt bestia : adhunc accedens filius hominis accipit potestatem æternam et incorruptibile regnum : declarantur regna per bestias designata, et maxime qua per quartam bestiam et ejus cornua designentur, qua regnabit usque ad tempus et tempora et dimidium temporis.

  1. Anno primo Baltassar, regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait :

  2. Videbam in visione mea nocte, et

ecce quatuor venti cœli pugnabant in mari magno, 3. Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. 4. Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : adspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus : et subla-

<--- Page Split --->

ta est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.

  1. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

  2. Post hæc adspiciebam, et ecce alia quasi pardus : et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

  3. Post hæc adspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat cæteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

  4. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis, erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

  5. Adspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammae ignis, rotae ejus ignis accensus.

  6. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus : millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei 1 . Judicium sedit, et libri aperti sunt.

  7. Adspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur : et vidi quo-

niam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

  1. Aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vita constitua essent eis usque ad tempus et tempus.

  2. Adspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum :

  3. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur 1.

  4. Horruit spiritus meus : ego Daniel tertius sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

  5. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me.

  6. Hæ quatuor bestiæ magnæ quatuor sunt regna quæ consurgent de terra.

  7. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.

  8. Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

  9. Et de cornibus decem quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu

<--- Page Split --->

illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia: et majus erat cæteris.

  1. Adspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis.

  2. Donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi : et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

  3. Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis : et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

  4. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

  5. Et sermones contra Excelsum lo-

quetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

  1. Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem :

  2. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

  3. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

IN CAPUT VII DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Anno primo Baltassar. » Hic incipit secunda pars istius prophetiae. Ettangitur hic de processu malorum, et condemnatione eorum, et etiam de liberatione bonorum de potestate Antichristi : et ideo dividitur in partes duas. Primo enim ostendit qualiter regnum Christi destruit regnum mundi. In secundo de destructione Antichristi, et liberatione Sanctorum, et hoc incipit infra, cap. ix, 1, ibi, « In anno primo Darii. »

Prior in duas dividitur : primo enim ostendit regnorum mundi condemnationnem : secundo, condemnationem regum, qui principantur mundo, infra, cap. vn, 1, ibi, « Anno tertio regni Baltassar. »

Præsens capitulum in duo dividitur : primo enim describit visionem : secundo, visionis magnitudinem et explanationem, ibi, 13 : « Horruit spiritus meus. »

Visio in duo dividitur, scilicet in processum regnorum et condemnationem eorum, et successionem regni Christi, ibi, 9 : « Adspiciebam donec throni positi sunt. »

Descriptio visionis regnorum duas habet partes : primo enim describit visionis modum : secundo, per partes processum regnorum, ibi, 4 : « Prima quasi lexena. »

Adhuc prima duo habet, modum visionis scilicet ex parte videntis, et modum visionis ex parte rei visæ, ibi, 7. 2 : « Videbam in visione. »

Dicit ergo :

« Anno primo Baltassar, regis Babylonis. » Ordo præposterus : priora enim in fine regni Baltassar accidisse referuntur, ista autem anno primo, et sic ista acciderunt ante illa : cujus ratio est, ut dicit Hieronymus, quia « illa per modum « historiae facta sunt, et ideo simul po- « nuntur, hæc autem revelatio Propheta « facta est de processu Christi regni, et « quæcumque talia sunt, etiam propter

<--- Page Split --->

« convenientiam materiae simul ponun- « tur. Ordo enim materiae praejudicat « ordini temporis. » « Daniel somnium vidit. » Quaeritur quomodo sub iniquo rege Propheta illuminationem accepit, cum scriptum sit, Isa. xxix, 10 : Claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Ad hoc dicitur, quod hoc propter venerationem regis, quam ad Prophetam habuit, Deus hoc permisit : Daniel autem qui sanctus erat, importat visionis meritum. Psal. lxxxviii, 20 : Locutus es in visione cum sanctis tuis. Aristoteles in primo Meliorasunt Ethicorum : « Meliora sunt phantasmata phantasma- « quorum « quorum quum quorum cumque. Hoc autem quod dicit somnium, notat quod imaginaria visio fuit. Numer. xii, 6 : In visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Per hoc autem, quod dicit, vidit, notat quod intellectui admixta fuerit. Job, xin, 1 : Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. « Visio autem capitis ejus, » Danielis scilicet : et dicit, capitis, ne credatur visio sensibilis oculorum, sed solum imaginaria, quae intus operatur in capite. « In cubili suo, » ut intelligatur sequestratus a tumultu. Cantic. iii, 4 : Introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Mater formans sapientia est : genitrix ad lucem edens, gratia est. Psal. cxlix, 5 : Exsultabunt sancti in gloria : letabuntur in cubilibus suis. « Et somnium, » propheticum scilicet, « scribens, » ob posteritatis utilitatem. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribe. « Brevi sermone comprehendit. » Ad Roman. ix, 28 : Verbum breviatum faciet Dominus super terram : brevis enim sermo delectabiliter auditur. « Summatimque perstringens ait, » hoc est, summas imaginum significantium, et rerum significatarum tangens. Ad Hebr. xiii, 22 : Rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. Isa. x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.

Et subdit de forma visionis ex parte rei visæ :

« Videbam in visione mea nocte, » quando scilicet sequestratus a curis et negotiis, in pectore Dei conquievi. Joan. xiii, 23 : Cum recubuisset in cæna super pectus Jesu. Job, xxxiii, 15 et 16 : Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. « Et ecce quatuor venti cæli. » Hieronymus : « Quatuor venti, quatuor Angelicae pote- « states, quæ regnis in quadripartito « mundo positis præsunt, potestates sci- « licet contrariae : quia secundum unius- « cujusque gentis meritum, potestas bo- « na vel mala præponitur ei. » Dicuntur autem venti, quia suggestionibus suis tentant : dicuntur cæli venti, quia mali ad hoc pugnant, ut a cœlo dejiciant : boni vero, ut ad cœlum perducant. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio, supple, tantum, adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in cœlestibus. « Pugnabant. » Quia quod boni suadent, mali impugnant. Apoc. xii, 7 : Factum est prælium magnum in cœlo : Michael et Angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus. « In mari magno, » quod mundum istum significat, propter amaritudinem et inquietudinem. Psal. cni, 25 : Hoc mare magnum, et spatiosum manibus. Isa. lvii, 20 : Impii, quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

« Et quatuor, » regna scilicet, ignorantia Dei, errore circa veritatem, infirmitate ad virtutem, malitia contra bonitatem quadrata. « Bestiae : » quia omnia crudelia fuerunt. Genes. xxvii, 33 : Fera pessima comedit eum, scilicet filium meum, bestia devoravit Joseph. « Grandes, » potestate scilicet et divitiis, « as-

<--- Page Split --->

cendebant, » gradibus perfectionis, « de mari, » mundo scilicet. Apocal. vii, 1 : Vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ. « Diversæ inter se : » sicut enim in prima visione diversum est aurum ab argento, et ære, et ferro, ita consuetudinibus regna differebant inter se : mali enim semper varii sunt. Judic. xv, 4, vulpes Samsonis capitibus erant diversæ inter se, licet caudas haberent colligatas 1.

« Prima quasi leæna. » Tangit hic sigillatim bestiarum descriptionem per quatuor differentias, leænæ scilicet, ursi, et pardi, et singularis feri : et hoc est :

« Prima, » quæ scilicet regnum Chaldæorum significat, et omnes superbos per consequens, « quasi leæna. » Quasi dicit : quia non erat veritas, sed imago. Hieronymus : « Aiunt enim, qui de be- « stiarum scripsere naturis, leænas fero- « ciores esse, et semper in coitum gesti- « re : et hoc est, quia ex natura habent « calorem moventem, et ex sexu humo- « rem ministrantem materiam. » Numer. xxii, 24 : Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur. « Et alas habebat aquilæ. » Alæ sunt extensiones exercituum hinc et inde. Isa. viii, 8 : Erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel. Et dicuntur aquilæ propter rapacitatem, et ambitionis altitudinem. Ezech. xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum, longo membromur ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. « Adspiciebam, » diligentius scilicet considerans, « donec avulsæ sunt alæ ejus, » hoc est, dilapsi sunt exercitus, et regna sibi subjecta. Job, vi, 13 : Non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. « Et sublata

est de terra, » sublato scilicet regno. Isa. xiii, 19 : Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham 2. « Et super pedes quasi homo stetit, » hoc est, ad humilitatem communem hominum reducta erit. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram. « Et cor ejus datum est ei, » hoc est, hominis qui prius altitudinem in corde præsumebat, sicut Antiochus ad cor rediit. II Machab. ix, 12 : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Ezech. xxvni, 2 : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus. Et, post pauca, y y 6 et 7 : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei, idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.

« Et ecce bestia alia. » Descriptio regni secundi, quod est Medorum, atque Persarum. « Similis urso. » Hieronymus : « Regnum Persarum, quod ob « duritiam et feritatem urso comparatur, « rigidum enim, et victu parcum in « more Lacedemoniorum fuit, ita ut in « pulmento sale uterentur, et cardamo. » Proverb. xxvii, 15 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Significantur nihilominus omnes gulosi : quia Aristoteles dicit, quod « gastrimargia ex edaci pro- « venit fame. » « In parte stetit : » quia schisma contra regem Chaldæorum procuravit, et in illo pertinaciter stetit : unde de eo dicitur, Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit : et qui depopulator est, vastat. « Et tres ordines

1 Judic. xv, 1 : Samson... capit trecentas vulpes, caudasque junxit ad caudas, etc.

2 Cf. Genes. xix, 24.

<--- Page Split --->

erant in ore ejus, » qui significant vel tres principes centum viginti satrapis praepositos, sicut in praecedenti capite dictum est 1, vel tria regna primitus coadunata, Mediae scilicet, Persidis, et Chaldaeorum. Per hoc enim mandebat, et corrosit pauperes. Jerem. 11, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea. « Et in dentibus ejus, » hoc est, officiatis in regnis illorum, qui pauperes affligebant. Proverb. xxx, 14 : Generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. « Et sic dicebant ei, » supple, amici sui, et consiliarii, et tangit ea quae facta sunt, Esther, iv, 8 et seq., ubi Aman persuasit regi Medorum de interfectione Judaeorum : et hoc est : « Surge, » hoc est, sursum te age, ad exercendam potestatem, ne dormias per ignaviam, « comede carnes plurimas, » hoc est, infirmum populi Dei devora. Isa. iii, 15 : Quare atteritis populum meum, et facies paupérum commolitis ?

« Et alas habebat quasi avis. » Hieronymus : « Quia potius victoriis volabat « quam orbem expugnaret. » Habacuc, 1, 8 et 9 : Volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad prædam venient. « Quatuor super se : » quatuor enim duces dicitur habuisse, quos etiam successores reliquit : et hoc est quod sequitur : « Et quatuor capita erant in bestia. » Hieronymus : « Successores « ejus significant, Ptolomæum, Seleu- « cum, Philippum, et Antigonum : illi « enim plus de regno ejus obtinuerunt. » Apocal. xin, 2 : Bestia quam vidi, similis erat pardo, propter suam varietatem. Jerem. v, 6 : Pardus vigilans super civitates eorum. « Et potestas data est ei : » non enim potestas est nisi a Deo collata. Ad Roman. xin, 1 : Non est potestas nisi a Deo. Joan. xix, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.

« Post hæc adspiciebam. » Tangit bestiam quartam, quæ regnum Romanorum significat, et in ipso omnes avaros. « In visione noctis : » quia omnes tales tenebrosi sunt. Job, ii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. « Et ecce vestia quarta, » ad malitiam scilicet omnibus stans lateribus, sicut quadratum, illicite scilicet acquirendo, dure tenendo, non sua rapiendo, omnia quæ sunt concupiscendo. Thren. iii, 9 : Conclusit vias meas lapidibus quadris. Et Isa. xi, 10 : Quadris lapidibus ædificabimus. « Terribilis : nulli enim miserentur. Habacuc, 1, 7 : Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egreditur. « Atque mirabilis : » per divitias enim mirabiles effecti sunt : propter quod dicitur in Psal. cxxx, 1 : Non ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. « Et fortis nimis, » ita quod fortitudine pro lege utebantur. Sapient. ii, 11 : Sit fortitudo nostra lex

« Post hæc adspiciebam. » Descriptio tertiæ bestiæ. « Et ecce alia, » supple, bestia propter crudelitatem, « quasi pardus, » regnum Macedonum scilicet, quod pardus dicitur propter varietatem regnorum subjectorum sibi. Jerem. xin, 23 : Si potest pardus mutare varietates suas. Dicitur etiam, quod hoc animal præceps et saltibus fertur in sanguinem, sicut milites Alexandri præcipites erant. Et significantur in hoc omnes hypocritæ, qui varii sunt, exterius pulchri, et interius turpissimi. Matth. vii, 15 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et sic fere omnes principes sunt simulando, dissimulando, et hoc maxime de Alexandro dicitur. Habacuc, i, 8 : Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis.

1 Cf. Daniel. vi, 2.

<--- Page Split --->

justitiæ. « Dentes ferreos habebat magnos, » hoc est, principes pauperes comminuentes fortes. Psal. LVI, 5 : Dentes eorum arma et sagittæ. « Comedens. » Psal. XIII, 4 : Qui devorant plebem meam sicut escam panis. « Atque comminuens, » hoc est, in paupertatem redigens. Isa. III, 15 : Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? « Et reliqua pedibus conculcans, » hoc est, conculcando destruens. Ezech. xxxiv, 18 : Cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. « Dissimilis àutem erat cæteris bestiis, » in malitia scilicet. Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. « Quas videram ante eam : » superbis enim et gulosis et variis avaritia ministrat incentivum peccandi. I ad Timoth. VI, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. « Et habebat cornua decem, » hoc est, regales potestates. Zachar. I, 21 : Hæc sunt cornua, quæ ventilaverunt Judam per singulos viros. Dicit enim Hieronymus, quod « Romanum imperium in decem » regna dividendum est ante finem mun- « di, » quod significatum est, III. Reg. xii, 20, ubi decem tribus adhæserunt Jeroboam, qui perversus erat. Job, xix, 3 : En decies confunditis me.

nymus : « Tres reges primo Antichristus « humiliabit, Africæ scilicet, Ægypti, « et Æthiopiæ, quibus interfectis, sep- « tem alii victori colla submittent. » « A facie ejus, » hoc est, a præsentia potestatis ejus. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. II ad Thessal. ii, 9 : Cujus est adventus secundum operationem Satanæ. « Et ecce oculi, » qui providentiam significant et astutiam, « quasi oculi hominis, » hoc est, secundum astutiam humanam et diabolicam, « erant in cornu isto. » Eccli. xx, 14 : Oculi illius septemplices sunt. « Et os loquens ingentia, » superba scilicet et magnifica contra Deum, et homines. Contra quod dicitur in Psal. lxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum : nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

« Adspiciebam. » Tangitur hic qualiter per judicium Dei regna inducta «destructa sunt, et Christi regnum instauratum, et hoc, ibi, y. 13 : « Adspiciebam ergo in visione noctis. »

In prima parte duo sunt. Primo describitur solemnitas judicii, et judicis : secundo bestiarum condemnatio, et maxime bestiæ illius, quæ erat aliis dissimilis, ibi, y. 11 : « Adspiciebam propter vocem. »

8 Et subdit de Antichristo, qui in regno Romano nascetur. Et hoc est :

« Considerabam cornua, » hoc est, potestatem regum saecularium. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam. « Et ecce cornu aliud : » bene aliud, quia adulterinum : « parvulum, » primo scilicet simulatione humilitatis, « ortum est, » supple, paulatim succrescens ad potestatem, « de medio eorum, » decem scilicet regnorum : simulando enim et dissimulando ascendit in potestatem. Eccle. x, 6 : Vidi positum stultum in dignitate sublimi. Daniel. xi, 20 : Stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio « Et tria de cornibus primis evulsa sunt. » Hiero-

In prima tria sunt, descriptio judicis : descriptio throni, sive sedis, ibi, « Thronus ejus flammæ ignis. » Et descriptio frequentiæ regalis, ibi, « Millia millium. »

Dicit ergo : « Adspiciebam, » in visione scilicet noctis et imaginaria, « donec, » in decursu scilicet visionis, « throni positi sunt, » hoc est, poni videbantur. Throni, inquam, assessorum, et per thronos. judicantium, qui sicut dicunt Sancti, viri perfecti sunt, omnia propter Christum relinquentes. Matth. xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Apoc. iv, 4, di-

<--- Page Split --->

cuntur esse viginti quatuor sedilia in quibus sedebant viginti quatuor seniores 1, qui significant patres Veteris et Novi Testamenti. Quod enim Patriarchæ præfiguraverunt, Apostoli prædicaverunt. Isti throni propter consensum alibi dicuntur unus thronus. Psal. xlix, 7 : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui 2. Hi throni dicuntur positi, hoc est, stabilitate justitiæ firmiter locati. Isa. xvi, 3 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. » « Et antiquus dierum sedit. » Hieronymus : « Pater scilicet : licet enim perso- « na Filii in judicio appareat, non deerit « tamen Pater et Spiritus sanctus. Pater « enim est a se, Filius a Patre : et quid- « quid habet, imputatur ei a quo est. » Item, Hieronymus : « Sedens, et vetu- « stus dierum dicitur Deus, ut æterni ju- « dicis habitus demonstretur. » Job, xii, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Hieronymus : « Se- « nex quoque describitur, ut maturitas « sententiæ comprobetur : sedens autem « describitur, ut tranquillus sine commo- « tione in judicio intelligatur. » Sapient. xii, 18 : Tu, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas. « Vestimentum ejus candidum quasi nix. » Ut dicit Beda, « in candore blandimentum est : « unde vestimentum ejus est circumda- « tio sanctorum, cum quibus veniet ad « judicium. » Isa. xlix, 18 : Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Matth. xxviii, 3 : Vestimentum ejus sicut nix. Nivi autem

comparatur, quia de cœlo descendit albedo nivis : et « per hoc, ut dicit Hiero- « nymus, immaculati ostenduntur qui « erunt judicio judicantes cum Domi- « no. » « Et capilli capitis ejus, » supple, fuerunt « quasi lana munda. » Caput excellentia deitatis est, capilli spiritus Angelici adhærentes deitati. I ad Corinth. xi, 3 : Caput Christi, Deus. Quasi lana munda sunt, ut per lanam significetur mollities et mansuetudo ad bonos, per munditiam innocentia, quia sordibus numquam inquinati sunt, et per Angelos sicut per ministros exerceexercentibitur judicium. Isa. i, 18 : Velut lana judicium. alba erunt. Apocal. i, 14 : Caput autem ejus, et capilli erant candida tamquam lana alba, et tamquam nix. « Thronus ejus flammæ ignis. » Thronus ejus dicitur judiciaria potestas, quæ flammæ ignis comparatur, quia in flamma lux est et ardor, et in lumine claritas judicii et justitiæ. Osee, vi, 5 : Judicia tua quasi lux egredimtur. In ardore autem punitio designatur, qua purgantur mediocriter boni, et exuruntur valde mali. Psal. xxvii, 7 : Vox Domini interci dentis flammam ignis : ut justis scilicet lumine justitiæ deserviat, mediocriter bonis vis purgata caloris, perfecte malis vis concretativa condemnationis. Isa. lxii, 1 : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. « Rote ejus ignis accensus. » Rote dicuntur velocitas judicii in peccatores : rota enim volubilis est, et quando elevatur in uno arcu, deprimitur in altero, et significat quod judicium velox erit, et j quantum elevat sanctos, tantum deprimit peccatores. Psal. lxxxii, 14 : Deus meus, pone illos ut ro-

1 Apocal. iv, 4 : Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capi tibus eorum coronæ aureæ.

2 Vulg. habet, Psal. xliv, 7 : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : virga directionis, virga regni tui.

<--- Page Split --->

tam. Ezech. i, 18 : Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis adspectus. Ista rota rostra habet ferrantia, qua triturabuntur peccatores. Isa. xxv, 10 : Triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur palea in plaustro. Ista rota dicuntur ignis accensus, propter zelum ad judicandum, qui ignitus erit. Sophon. iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.

« Fluvius igneus, » severitas scilicet sententiæ, « rapidusque. » Glossa : « Ut « peccatores trahat in gehennam. » « Egrediebatur, » ad omnes sine personarum acceptione, « a facie ejus, » hoc est, a præsentia ejus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Isa. xxx, 27 : Labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Et subdit de frequentia. « Millia millium ministrabant ei, » hoc est, infinita millia, vel multæ milliades. Glossa : « Non quod tantus numerus sit ser- « vorum Dei, sed quia humanus sermo « majorem exprimere non potest. » « Et decies centena millia, » hoc est, « infi- « nita millia nobis ad minus, » ut dicit Gregorius, « assistebant ei. » Gregorius : « Procul dubio illæ potestates Angelica « assistunt, quæ ad quærendam homini- « bus pacem, et nuntiandam non exeunt. « Illæ vero ministrant, quæ ad explenda « officia exteriorum nuntiorum ve- « niunt 1. » Unde qualior ordines superiores assistunt : unde Seraphim toti ardentes novo decore secundum ignis motum semper ascendunt, et in vestibulis Dei recepti, novo decore lucis semper vestiuntur : propter quod nomine suo motum ad exteriora non dicunt. Simili-

ter Cherubim, toti scientes ab omni opacitate purgati, limpidissimis flammis intellectualibus, in summa veritate quiescunt, et ideo nomine suo ad exterius officium non ordinantur. Throni autem qui mente tranquilla omni stramento nobilium habituum et gratiarum substrati, « in omni immaterialitate divinae insessio- « nis sunt suscepti et deiferi, » ut dicit Dionysius, et ideo etiam isti nomine suo ad exteriora non ordinantur. Dominationes similiter superpositionem dicunt, qua incessanter dominationis divinasunt appetitivi, pulchrorum et bonorum omnimodam habentes possessionem, et vera et non cadere valente virtute ad subjecta et ad supposita nullam habent inclinationem, ut dicit Dionysius 2, et ideo etiam isti nomine suo nihil exteriorum habent. Et ideo hi quatuor ordines assistunt. Virtutes autem quæ perfecta potestate voluntatem Dei complent, ita ut non obstante natura, vel malitia miracula faciant : similiter Potestates, quæ malos arcent ne tantum noceant quantum vellent: et Principes, qui principatibus præsunt, et leges, et jura decernunt: et Archangeli et Angeli qui custodiunt, et nominibus suis exterius officium dicunt, et ea quæ circa nos sunt, disponunt et ideo ministrant. Hoc significatum est, II Mach. x, 29, ubi dicitur, quod circa Judam Machabeum apparuerunt quinque viri, qui significant quinque ordines ministrantes. Glossa inducit illud Psal. lxvii, 18 : Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium : Dominus in eis. Melius adducitur id in Epist. Judæ, y y . 14 et 15 : Prophetavit et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum. « Et libri aperti sunt. » Libri sunt sententiae sacrarum Scripturarum. « Libri etiam sunt, ut di-

1 S. GREGORIUS, Homil. XXXIV in Evangelium. 2 S. DIONYSIUS AEROPAGITA, cap. 12 de Divinis

Nominibus.

<--- Page Split --->

« cit Richardus, corda sanctorum per « longam contemplationem exemplata ad « sapientiam et justitiam Dei. » Libri etiam sunt conscientiae singulorum, quæ ibi aperientur. Libri etiam divinæ justitiae æterna dispositio. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitæ, et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.

Et subdit de impiorum condemnatione :

« Adspiciebam, » ordinem scilicet judicii considerando, « propter vocem sermonum grandium, » hoc est, superborum. Psal. xi, 5 : Dixerunt : Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? « Quos cornu illud, » quod scilicet Antichristum cum membris suis significat, « loquebatur. » Glossa : « Contra Dominum. » Job, xv, 5 : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. « Et vidi, » supple, in imagine, « quoniam interfecta esset bestia, » Antichristus scilicet. II ad Thessal. ii, 8 : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium. « Et perisset corpus ejus, » hoc est, omnes mali. Apocal. xix, 21 : Occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius. Exod. xv, 9 : Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. « Et traditum esset ad comburendum igni. » Glossa : « Gehennæ. » Isa. ix, 5 : Erit in combustionem, et cibus ignis. Apocal. xix, 20 : Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiæ,et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

est, regnorum, et bestialium hominum, « ablata esset potestas, » supple, vidi. I ad Corinth. xv, 24 : Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem. « Et, » id est, quia, « tempora vitæ constituta essent eis, » supple, vidi a Deo, quibus scilicet quilibet regum, vel vivat, vel cum Antichristo sit. Job, xiv, 5 : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Psal. ciii, 9 : Terminum posuisti quem non transgredientur. « Usque ad tempus et tempus, » hoc est, tempus debitum uni, et tempus debitum alteri. Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. Vel, « tempus et tempus » vocat duos annos, quibus fervens persecutio Antichristi durabit : in tertio enim anno finietur. Matth. xxiv, 22 : Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro.

« Adspiciebam ergo in visione noctis, » 13 hoc est, in somniali visione. Ezech. xl, 4 : Vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi : quia ut ostendantur tibi, adductus es huc. « Et ecce cum nubibus cæli. » Nubes dicuntur hic lucidi splenNubes splendens splendens splendens splendens splendens splendens splendens splenNubes splendens splendens splendens splendens splendNubes splendens splendens splendens splendens splendNubes splendens splendens splendens splendens splendNubes splendens splendens splendens splendens splendNubes splendendens splendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendens splendNubes splendens splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendends splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendends splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendends splendNubes splendendendendens splendens splendens splendNubes splendendendendens splendens splendens splend.

<--- Page Split --->

excelsis. Ad Coloss. nn, 1 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens. « Et in conspectu ejus, » antiqui scilicet dierum (oculis enim gratis Pater respexit Filium) « obtulerunt cum, » tam in cruce quam eris in altari, quam etiam in devotione orationis : sic enim oblatus est a Patriarchis præfigurative, a Prophetis prædicatione, a Regibus et Simeone demonstratione, ab Apostolis prædicatione, a Martyribus testificatione, a Confessoribus eximia sanctitate, a Virginibus castitate, a domesticis eleemosynarum largitione : ad has enim oblationes grato oculo respexit Pater. Genes. iv, 4 : Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Isa. xiii, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Ad Hebr. xiii, 13 : Per Christum offeramus hostiam laudis semper Deo.

visionis magnitudinem, quam infirmitas humana sustinere non potest. Job, iv, 15 : Cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Et, parum ante, §. 14 : Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt Et hoc est quod sequitur : « Ego Daniel territus sum. » Et est sensus, quia ego Daniel territus sum, « in his, » hoc est, prophetiis, scilicet severitate judicii, et magnitudine visionis. Ad Hebr. xii, 21 : Ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. « Et visiones capitis mei conturbaverunt me. » Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum.

« Accessi, » supple, ego, « ad unum 16 de assistentibus : » propterea enim quod assistentes propinquiores sunt Deo, illuminatio de assistentibus descendit in ministrantes. Eccli. vi, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientia illorum ex corde conjungere. « Et veritatem quaerebam, » intelligentiam scilicet, « de omnibus his, » quaedvideram scilicet in imagine. Joan. xvi, 13 : Docebit vos veritatem, et quaenentura sunt annuntiabit vobis.

« Qui dixit mihi. » Tangit hic visionis explanationem, et dicit tria, scilicet primo summatim perstringendo sicut promiserat : secundo, de bestia quarta sigillatim pertractando, ibi, §. 19 : « Post hoc volui. » Tertio, ponit epilogum, visionem finiendo, ibi, §. 28 : « Hucusque finis verbi. »

Dicit ergo : « Qui dixit mihi interpretationem sermonum, » hoc est. explicationem. Daniel. ix, 22 : Docuit me, et 15 sum a vilocutus est mihi : et hoc est quod sequitur : « Et docuit me, » hoc est, plene docuit. Joan. vi, 43 : Erunt omnes docibiles Dei.

« Potestas ejus, potestas æterna. » Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit? Job, ix, 4 : Quis resistit ei, et pacem habuit ? « Quæ non auferetur, » supple, alia potestate superveniente. Matth. xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. « Et regnum ejus, quod non corrumpetur. » Luc. i, 33 : Regni ejus non erit finis.

« Horruit spiritus meus. » Tangit hic

« Hæ quatuor bestiæ magnæ, » hoc 17

<--- Page Split --->

est, figurae quatuor bestiarum, « quatuor reges sunt, » hoc est, quatuor regna significant, « qua e consurgent de terra, » et ideo terrena sunt, de quibus dicitur, Habacuc, iii, 14: Maledixisti sceptris ejus. Ad tale regnum cum quaereretur Christus, fugit 1.

potestate, et malitia, Psal. xi, 3: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? « Et terribilis nimis: » unde dicunt Hebraei, quod in figura apri apparuit, et quod illa est de qua in Psal. lxxix, 14, dicitur: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.

« Suscipient autem regnum sancti, » cœeleste scilicet, non terrenum : quod, inquam, regnum. « Dei altissimi. » Dei dicitur, quia spirituale et divinum est: Altissimi autem, quia ab omni molestia elongatum. Matth. xm, 41: Mitet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Sapient. v, 17: Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. « Et obtinebunt regnum, » merito virtutis scilicet. Matth. xi, 12: Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapium illud. « Usque in saeculum, » hoc est, temporis et ævi et æternitatis spatium : et hoc est quod sequitur: « In saeculum saeculorum, » hoc est, in saeculum beatorum, qui finis est præsentium. Ad Hebr. xm, 28: Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. Exod. xv, 18: Dominus regnabit in æternum et ultra.

Et explanat terribilitatem: « Dentes ejus, » ministri scilicet, quibus mandebat populum, « et ungues ferrei, » perfecti scilicet rapientes. Joel, i, 5: Dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. « Comedebat, » vitam pauperum sibi incorporando, « et comminuebat, » ad paupertatem homines deducendo. Michææ, iii, 2 et 3: Violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt. « Et reliqua pedibus suis conculcabat, » hoc est, vilibus hominibus conculcanda dedit. Psal. lv, 3: Conculcaverunt me inimici mei tota die.

« Et, » supple, volui discere, « de 22 cornibus decem qua habebat in capite, » scilicet bestia illa, qua» contra Deum erecta sunt. Psal. lxxiv, 11: Omnia cornua peccatorum confringam. « Et, » supple, volui discere, « de alio, » cornu gentiam regnum» sicilicet parvulo, « quod ortum fuerat, » supple, inter decem cornua, quod est regnum Antichristi, « ante quod ceciderant tria cornua, » hoc est, trium regnorum potestates : « et, » ulterius describit illud, « de cornu illo, » supple, volui discere, « quod habebat oculos, » quos astutias et dolos diximus significare, « et, » supple, quod habebat, « os loquens grandia, » blasphemias scilicet contra Deum. Job, xv, 13: Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hu-

Et subjungit sigillatim de bestia quarta, et dicit duo, primo intentionem quaerentis : secundo, illuminationem docentis, ibi, 23 : « Bestia quarta. »

Dicit ergo :

« Post hoc volui diligenter discere. » Psal. xxxi, 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te. « De bestia quarta, » cujus figura non est supra posita : et hoc est quod sequitur : « Quæ erat dissimilis valde ab omnibus, » scilicet bestiis, « aliis : » omnes enim alias excessit, et

<--- Page Split --->

juscemodi sermones? « Et majus erat cæteris, » cornu scilicet illud, divitiis et potestate. Sapient. vi, 8: Nec verebitur magnitudinem cujusquam.

« Adspiciebam, » in nocte scilicet, « et ecce illud cornu, » regnum scilicet Antichristi, « faciebat bellum adversus sanctos. » Præterito utitur pro futuro, propter certitudinem : unde, Luc. xxi, 9 : Cum audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri. « Et prævalebat eis, » in mundo scilicet. Habacuc, i, 13 : Quare respicis super iniqua agentes, et læces devorante impio justiorem se ?

« Donec venit, » supple, ad judicium, « antiquus dierum, » venerandus scilicet judex. Aristoteles in III Topicorum : « Nemo eligit juvenes duces : quia non « constat esse sapientes 1 . » « Et judicium dedit sanctis Excelsi, » hoc est, sententiam pro sanctis. Isa. xi, 4 : Arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. « Et tempus advenit, » præfinitum scilicet ad judicium. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. « Et obtinuerunt sancti, » in æternum scilicet. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

scriberetur universus orbis. « Et devorabit universam terram, » præda scilicet et gladiis. Genes. xii, 24: Priorum pulchritudinem devoraverunt. Psal. xxi, 14: Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. « Et conculcabit, » gravitate tributorum, « et comminuet eam. » Judicum, v, 21: Conculca, anima mea, robustos.

« Porro cornua decem, » supple, quæ vidisti in imagine, « ipsius regni, decem reges erunt, » qui tempore Antichristi regnum Romanum divident inter se, per transgressiones decalogi, decem esse probantes. Job, xix, 3: En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. « Et alius consurget post eos. » Bene alius, ab omni bono alienus. Proverb. v, 17: Non sunt alieni participes tui. « Et ipse potentior erit prioribus, » Antichristus scilicet : plenus enim erit satana, de quo scriptum est, Job, xli, 24: Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. II ad Thessal. ii, 9 et 10: Cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis. « Et tres Antichristus humiliabit humiliabit reges Libyæ, byæ, Egsypti et Egsypti et Æthiopiæ. Æthiopiæ. Æthiopiæ.

« Et sic ait, » explanans scilicet omnia hæc : « Bestia quarta, regnum quartum erit, » Romanorum scilicet, « in terra, » hoc est, terrenis inhians. Jerem. vi, 13: A minore usque ad majorem, omnes avaritiae student. « Quod majus erit omnibus regnis, » potestate scilicet, et divitiis, et superbia. Unde, Luc. ii, 1: Exiit edictum a Cæsare Augusto, ut de-

« Et sermones contra Excelsum loquetur, » blasphemando scilicet. Isa. xxxvii, 6 : Ne tineas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. « Et sanctos Altis-

<--- Page Split --->

simi conteret, » probando scilicet et conterendo. Psal. lxxviii, 2 : Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. « Et putabit, » præsupmtione scilicet et superbia, « quod possit mutare tempora. » Glossa, id est, ordinem, vel cursum temporum, hoc est, festa Christi sanctorum in sua convertere festa. Psal. lxxiii, 4 : Posuerunt signa sua, signa. « Et leges, » vel reges, quia putabit leges Christi suis commutare, et Prælatos, Archiepiscopos et Episcopos pro arbitrio deponere. Hoc plangit Mathathias, I Machab. ii, 8 et 9 : Templum ejus sicut homo ignobilis. Vasa gloria ejus captiva abducta sunt. « Et tradentur in manu ejus, » hoc est, in potestate ejus. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii. « Usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. » Modum servat Hebræi idiomatis, quod sicut Græcum habet numerum singularem, dualem, et pluralem : unde tempus est annus, tempora duo anni, et dimidium temporis sex menses. Tantum enim durabit Antichristi persecutio. Unde Apocal. xii, 14, sub typo Ecclesiæ dicitur, quod data sunt mulieri, hoc est, Ecclesiæ, alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis : sancti enim tunc declinabunt in desertum per tres annos, et dimidium.

Et subdit de regno Christi :

« Regnum autem, » hoc est, regni decor justitiæ. Psal. xcii, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est. « Et potestas, » obviandi scilicet malis, « et magnitudo regni, » virtutis scilicet, « quod est subter omne caelum, » hoc est, quod cæli ambitu continetur, « detur populo sanctorum Altissimi, » ut ipsi in Deo, et Deus regnet in ipsis. Apocal. xii, 10 : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum. « Cujus regnum, regnum sempiternum est. » Luc. 1, 32 : Regnabit in domo Jacob in æternum. « Et omnes reges servient ei, » qui vere scilicet reges sunt, sicut sancti. Isa. lx, 12 : Gens, et regnum, quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. « Et obedient, » mandata ejus servando. Act. v, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Et subdit epilogum, dicens :

« Hucusque finis verbi, » breviter scilicet perstricti : et dat formam breviter loquendi. Prov. x, 19 : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Prov. xxix, 11 : Totum spiritum suum profert stultus : sapiens differt, et reservat in posterum.

Et subdit de magnitudine visionis epilogum : « Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar. » Habacuc, iii, 16 : Audivi, et conturbatus est venter meus : a voce contremuerunt labia mea. « Et facies mea immutata est in me, » ex timore scilicet in pallorem. Daniel. x, 16 : In visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil remansit in me virium. « Verbum autem, » hoc est, de qua verbum est, « in corde meo conservavi, » ne scilicet per oblivionem deleretur, quod utile scilicet poterat esse multis. Luc. ii, 19 : Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Psal. cxvii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

26

« Et judicium sedebit, » antiquus scilicet dierum. Jerem. xxiii, 5 : Faciet judicium et justitiam in terra. « Ut auferatur potentia, » Antichristo scilicet, ne de cætero regnet ad oppressionem sanctorum. Psal. lviii, 12 : Disperge illos in virtute tua, et depone eos protector meus, Domine. « Et conteratur, et dispereat usque in finem, » hoc est, in æternum. Job, xl, 7 : Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

<--- Page Split --->

CAPUT VIII.

Visio de ariete duorum cornuum, et hirca unius ac postmodum quatuor cornuum, qui devicit arietem : quorum ille regem Medorum ac Persarum designat, hic autem regem Græcorum : additur prophetia de rege impudente ipsiusque tyrannide, dolo et superbia, qui sine manu conteretur.

  1. Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

  2. Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in AElam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

  3. Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

  4. Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

  5. Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

  6. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

  7. Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem, et commi-

nuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

  1. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cœli.

  2. De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum, et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

  3. Et magnificatum est usque ad fortitudinem cœli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

  4. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est, et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

  5. Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata, et prosternetur veritas in terra : et faciet, et prosperabitur.

  6. Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?

  7. Et dixit ei : Usque ad vesperam et

<--- Page Split --->

mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

  1. Factum est autem cum viderem, ego Daniel, visionem, et quaererem intelligentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

  2. Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

  3. Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

  4. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

  5. Dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis, quoniam habet tempus finem suum.

  6. Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

  7. Porro hircus caprarum, rex Gracorum est : et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

  8. Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus :

  9. Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones.

  10. Et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

  11. Secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

  12. Et visio vespere et mane quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

  13. Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

IN CAPUT VIII DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Anno tertio regni Baltassar. » In praecedenti visione de quatuor regnis actum est, hic agit de duobus regibus illorum regnorum, Medio scilicet, et Graeiae, et dividit capitulum in duas partes : primo enim describit visionem : secundo, explanationem, ibi, y. 13: Factum est autem cum viderem. »

Prima in duas dividitur. In prima tangitur visio de rege Medorum, in secunda

de rege Graecorum, ibi, y. 5 : « Ecce hircus caprarum veniebat. »

Prima adhuc in duas dividitur : describit enim primo dispositionem videntis : secundo, seriem visionis, ibi, y. 3 : « Et ecce aries. »

In prima videntem describit per locum communem, et proprium, et propriissimum.

Et hoc est :

« Anno tertio regni Baltassar, » qui pronepos fuit Nabuchodonosor, scilicet regis Chaldæorum, « visio apparuit mihi, » imaginaria scilicet. Cassianus : « Apparet quod præter spem sensibus

<--- Page Split --->

« objicitur. » Isa. xxiv, 16 : A finibus terrae laudes audivimus, gloriam justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Semper enim Deus visionibus sanctorum præmunit peccatores, et admonet, ut convertantur. Osse, vi, 5 : Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei, hoc est, occidendos prædixi. Sapient. xii, 2 : Eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. « Ego Daniel, » divinæ contemplationi assidue intendens. Habacuc, n, 1 : Contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad argumentem me. Isa. xxi, 7 : Contemplatus est diligenter multo intuitu. « Post id quod videram in principio, » hoc est, in visione imaginaria, quæ hominis dicitur : exterior enim potius visio rei quam hominis dicitur : non enim sufficit semel contemplationi intentum esse, sed multoties intendendum est. Osse, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, scilicet eis. Psal. lxxxvii, 20 : Tunc locutus es in visione cum sanctis tuis.

cana. Susis autem interpretatur gaudens, Ælam autem sempiternum, quia in gaudio sempiterno sancti visiones habent. Isa. LI, 11 : Venient in Sion laudantes, hoc est, in contemplationem, et letitia sempiterna super capita eorum. Porta vero Ulai habitationem hujus vitæ significat, vel studium Scripturae : in lapide enim mortalitatis habitamus, et in aquis Scripturae quæ diffunduntur in palude, contemplamur. Cantic. vii, 4 : Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Hesebon interpretatur cogitatio mæroris : quia in mærore pœnitentiae sancti accipiunt revelationes resultantes in aqua Scripturae.

Et subdit de modo visionis :

« Et levavi oculos meos, » ad alta scilicet et divina contuenda. Isa. LX, 4 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide. Luc. xxi, 28 : Respicite, et levate capita vestra. « Et vidi. » Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

« Et ecce aries. » Descrihit hic seriem visionis, primo in rege Mediae, secundo in rege Græcorum, ibi, y. 5 : « Ecce autem hircus. »

Et describit locum proprium :

« Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro. Susis metropolis est Ælamitarum, non castrum, sed ita munita, ut præ firmitate munitionis castrum esse videatur. Et subdit de loco communi : « Quod est in Ælam regione. » Symmachus transtulit, « in Ælam civitate : » civitas enim Ælam vocatur, a qua regio nomen accepit, sicut a Babylone regio dicitur Babylonia.

Et subjungit de loco propriissimo : « Vidi autem in visione, » imaginaria scilicet, « esse me supra portam Ulai. » Portam dicit ejusdem castri, scilicet Susis : Ulai autem idem est quod palus, eo quod illa porta aperiebatur contra paludem, quæ jacebat ante civitatem, sicut in Troja dicebatur Thea porta, et sicut Romæ dicitur pórta Carmentalis, vel Lavi-

Regis Mediae describit figuram, abjectionem, et tyrannidem. Et hoc est : « Et ecce aries, » hoc est, imago arietis, « unus, » singularis scilicet in potestate, « stabat, » erectus scilicet et exaltatus, « ante paludem, » hoc est, ante portam Ulai, rex scilicet Medorum dominans in Susis, ante paludem enim erat civitas, ad quam tota terra pertinebat, « habens cornua excelsa, » duo scilicet quæ significant Darium et Cyrum, per regnum Medorum et Persarum, in quibus dominabantur duo reges : « et unum excelsius altero, » quod significat Cyrum, qui regnum circumquaque dilatavit. Et hoc est quod sequitur : « Atque succrescens, » in potesate scilicet et divitiis, sicut dicitur de David, II Reg. III,

<--- Page Split --->

quia ad id propter divitias maxime convertit oculos. Quia « ubi amor, ibi « oculus, » ut dicit Bernardus. Matth. vi, 21 : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Job, xxvun, 10 : Omne pretiosum vidit oculus ejus.

5

Et subdit de feritate :

« Et venit usque ad arietem illum cornutum, » instructo scilicet exercitu, « quem videram stantem ante portam, » Ulai scilicet, ex ordinatione enim Dei fortior semper surgit in fortem, « et cucurrit in impetu fortitudinis suae, » nulla scilicet mansuetudine, vel misericordia retractus. Sapient. ii, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae.

« Hircus autem caprarum, » hoc est, Alexander, « magnus factus est nimis. » « Subito, sibi orbe subjugato, ut dicit « Hieronymus, divitiis, et potestate su- « blimatus est. » Jerem. xii, 2 : Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum. Hoc facile est exponere sub eisdem auctoritatibus de sæcularibus Prælatis fætidis in peccatis, qui efferantur in principes Ecclesiasticos, spoliatis rebus et viris ditione prosternunt et conculcant, sicut plangit Mathathias, I Machab. ii, 7 : Væ mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ? Et, post pauca, §. 10 : Quæ gens non hæreditavit regnum ejus, et non obtinuit spolia ejus ?

Et subdit de successoribus :

« Cumque appropinquasset prope arietem, intrando scilicet fines ejus cum molestia, « efferatus est in eum, » hoc est, feritate irruit in eum, « et percussit arietem, » hoc est, occidit. Matth. xxi, 41 : Malos male perdet. Per malos enim Deus punit bonos, et vindicat malos : unde Deuteron. secundum translationem Septuaginta : Mihi vindicta, et ego retribuam 1. Joel, m, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. « Et comminuit duo cornua ejus, » Medos scilicet et Persas. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam. « Et non poterat aries resistere ei. » Habacuc, i,10 : Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. « Cumque eum, » scilicet arietem, « misisset in terram, » hoc est, de regno deposuisset, « conculcavit, » hoc est, conculcandum omnibus dedit. Isa. lxiii, 3 : Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. « Et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. » Job, xli, 3 : Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

« Cumque crevisset, » usque ad summum potestatis quam præfinitiv Deus, « fractum est cornu magnum, » hoc est, Alexander potentissimus mortuus est. I Machab. i,4 et seq. : Exaltatum est, et elevatum cor ejus : et obtinuit regiones Gentium, et tyrannos, et facti sunt illi in tributum. Et post hæc decidit in lectum, et cognovit quia moreretur. « Et orta sunt quatuor cornua subter illud, » cornu scilicet magnum, « per quatuor ventos cæli, » hoc est, per quatuor plagas mundi : sicut enim dicitur, I Machab. i, 7 : Alexander pueros suos vocavit nobiles, qui secum erant nutriti a juventute : et divisit eis regnum suum, cum adhuc viveret. Inter quos quatuor erant potentiores, qui per quatuor cornua significantur. Unde Hieronymus : « In Babylone mortuo Alexandro « trigesimo secundo ætatis suæ anno, sur- «rexerunt pro eo quatuor duces ejus. Ægy- « ptum tenuit Ptolomæus, Lagi filius ; Ma- « cedonas Philippus, qui Arideus dictus est, « et fuit frater Alexandri ; Syriam et Baby- « loniam, et omnia regna Orientis Seleucus « Nicanor ; in Asia regnavit Antigonus. »

1 Vulg. habet, Deuter. xxii, 35 : Mea est ul-

<--- Page Split --->

Isti ergo per quatuor cornua significantur.

« De uno autem, » cornu scilicet, hoc est, Seleuco, « egressum est, » per nativitatem scilicet, « cornu unum modicum. » Hieronymus : « Antiochus Epi- « phanes, filius Seleuci, qui et Philome- « tor dictus est, qui nesciente senatu per « dolum cœpit imperium, cum obses fuis- « set Romæ, et propter hoc dicitur cœr- « nu midicum, quia primo parvus fuit, « per dolum se humilians : quia est qui « nequiter se humiliat, et interiora ejus « plena sunt dolo 1. « Et factum est grande, » illud cornu per astutiam scilicet proficiens. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines, et seductores proficient in pejus. « Contra Meridiem, » Ægypti scilicet regem, quia Ægyptus versus Syriam ad Meridiem est, « et contra Orientem, » contra Persas scilicet, qui ad Orientem Syriæ erant, « et contra fortitudinem, » hoc est populum Dei, qui in Deo fortissimi erant. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. Isa. liv, 3 : Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tium gentes hæreditabit.

Moyse, ita ero tecum... Confortare, et esto robustus. Debilis enim est, quem Deus non confortat. Psal. lxvii, 36 : Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. « Et de stellis, » supple, dejecit. Sancti dicuntur stellæ propter lucem justitiæ, et sapientiæ, et propter altitudinem lucis, qua in cœlo stant. Daniel. xii, 3 : Qui ad justitiam erudium multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Judic. v, 20 : Stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. « Et conculcavit eas, » hoc est, conculcandas populo exhibuit : quia ad idololatriam protraxit. Psal. lv, 3 : Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

« Et usque ad principem, » hoc est, contra principem « fortitudinis magnificatum est, » superbia scilicet, hoc est, contra Dominum, vel contra Judam Machabæum, qui princeps tunc fuit in populo Dei. Isa. xvi, 6 : Superbus est valde : superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. « Et ab eo, » hoc est, principe fortitudinis, « tulit juge sacrificium, » quod scilicet omni sero et omni mane offerebatur, sicut dicitur, Exod. xxix, 39, quod agnus offerebatur in mane, et agnus in vespere. « Et dejecit locum sanctificationis ejus », per pollutionem scilicet templi : posuit enim in templo statuam Jovis Olympii. I Machab. i, 57 : Ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei.

« Et magnificatum est, » supple, cornua illud parvum, corde scilicet superbo. Isa. x,12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. « Usque ad fortitudinem caeli, » hoc est, fortitudinem populi Dei, qui ad caelum pertinet, de quibus dicitur in Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. Habacuc, 1, 12 : Domine, in judicium posuisti eum : et fortem, ut corriperes, fundasti eum. « Et dejecit de fortitudine, » hoc est, de causa fortitudinis, quæ est cultus Dei : ille enim confortat in Deo sperantes. Josue, 1, 5 et 6 : Sicut fui cum

Ne autem aliquis credat, quod hoc fiat viribus hominum, ideo subdit :

« Robur autem datum est ei, » Antiocho scilicet, « contra juge sacrificium, » quod Deo acceptius erat in universis sacrificiis. Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum

1 Eccli. xix, 23 : Est qui nequiter humiliat

se, et interiora ejus plena sunt dolo !

<--- Page Split --->

mearum sacrificium vespertinum. « Propter peccata, » populi scilicet. Job, xxxiv, 30: Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. II Machab. v, 20: Locus particeps factus est populi malorum. « Et prosternetur veritas in terra, » veritatis scilicet doctrinae, vitae, et judicii. Hieronymus: « Cultu idolo- « rum crescente, Dei religio decrevit. » Sapient. xiv, 27: Infandorum idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. Isa. lix, 14 et 13: Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit. « Et prosperabitur, » in malum scilicet. Hieronymus: « Ita ut etiam « opinione sua legem Dei comburendam « decernat. » « Et faciet, » quod scilicet iniquo corde concepit. Jerem. xii, 1: Via impiorum prosperatur : bene est omnibus qui prævaricantur,et inique agunt.

13

« Et audivi unum. » Hic incipit explanatio, et habet duas partes. In prima ponitur quaestio ad perfectionem illuminationis Prophetae pertinens. Secundo, ponitur Prophetae illuminatio, de visione, ibi, y. 13: « Factum est autem. »

In prima parte tria dicuntur, scilicet qualiter illuminator Prophetae a superiore illuminatore petivit illuminationem, et secundo quod superior ignotus fuit nomine, et tertio de illuminationis determinatione.

Et hoc est:

« Et audivi, » supple, in visione imaginaria, « unum de sanctis, » secundum quod sanctus dicitur ayoç, id est, sine terra. Quia sic Angeli sancti sunt, nihil de terra, vel de terreno intellectu habentes. Tob. xn, 19, dixit Raphaël Angelus : Ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. Ac si dicat: Nec terra, nec terrenus sum, et ideo terrenis non me immisceo. « Loquentem. »

Loqui Angelorum est ad se invicem, et ad hominem : ad se invicem per illumianationem convertere : loqui Angelorum ad hominem est per species sensibiles, vel imaginales, vel intellectuales hominem erudire : unde Angelus loquitur ad interiora cordis, Zachar. i, 14: Dixit ad me Angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens. « Et dixit unus sanctus, » Angelus scilicet, « alteri, » supple, sancto Angelo, « nescio cui, » hoc est, non expresso per nomen, « loquen- « ti, » sibi scilicet per iufluentiam, et illuminationem : fluunt autem illuminationes a superioribus ad inferiores, quia dicit Dionysius, quod « lex divinitatis « est per prima media, et per media ul- « tima reducere 1. » Et quia superior Angeli noumus exterioris officii non habet, et noplunt ex of sicio exteriori, ut dicit Gregorius, ideo nomen superioris remansit incognitum. Judic. xiii, 18: Cur quæris nomen meum quod est mirabile 2 ? Alia translatio, « quia ipsum « est mirabile. » Ac si dicat : Per exteriora non innotescit, sed in intimis altum est mirabili lumine stellarum et candelæ, et quidquid agunt stella et candela, informata lumine solis agunt : ita Angelus informatus a lumine superioris operationes format ad formam apparitionis acceptæ. Eccli. xxiv, 6 : Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens.

Et subdit de illuminationis petitione, et debet suppleri : Et dixit inferior Angelus superiori : « Usquequo visio, » supple, dabitur quæ impletur ? Simile, Habacuc, ii, 3: Adhuc visus procul. Et quod dixit, subdit, explanando : « Et, » id est, « juge sacrificium, » supple, conculcabitur. Isa. i, 13: Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. « Et peccatum, » hoc est, idolum, quod antonomastice peccatum est, quod Antiochus posuit super altare

<--- Page Split --->

Domini 1. « Desolationis quæ facta est, » hoc est, quæ est causa desolationis quæ facta est, sicut legitur, Ezech. VIII et IX, quod gloria Domini recessit a templo, propter idololatriam. Sapient. XIV, 27 : Infandorum idolorum cultura omnis mali causa est,et initium, et finis. Et debet suppleri : Usquequo durabit peccatum illud, et desolatio? et supple, usquequo « sanctuarium, » hoc est, templum, et sacramenta sanctificantia populum, supple, conculcabuntur ? I Machab. n, 8 : Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis. « Et fortitudo, » hoc est, usquequo fortitudo sanctorum, scilicet qui in Deo fortes erant, II Reg. 1, 25 : Quomodo ceciderunt fortes? Psal. LXVI, 36 : Ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ. « Conculcabitur. » Et nota, quod quinque clausulæ præmissæ sunt per copulativas conjunctiones conjunctæ, et ideo oratio est per Cola dicuncola partes scripta : et hoc quod dicit, tor partes murales « conculcabitur, ad quamlibet subjungi majores "peridi, quæ debet præter primam, et tertiam, illis in commata debet præter primam, et tertiam, illis in commata debet preter primam, et tertiam, illis in commata debet præter primam, et tertiam, illis in commata debet præter priman, et tertiam, illis in commata debet præter priman, et Tertiam, illis in commata debet præter priman, et Tertiam, Illis in commata debet præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debet præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debat præteron, et Tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, Illis in Commata debat præter priman, et Tertiam, Illis in Com-

idolum posuit super altare Domini: et I Machah. iv, 43 et seq., legitur, quod Judas emundavit sancta Sanctorum, anno centesimo quadragesimo nono perfecto, et sic peccatum desolationis et conculcationis duravit per sex annos, et tres menses, et viginti dies, in quibus sunt dies duo millia trecenti: propter quod quia hæc Propheta ita lucide vidit diu antequam fierent, Hieronymus dicit, quod « non tam Propheta est, quam hi- « storicus: » particularia enim futura describit, ac si facta sint. Psal. L, 8: Incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. « Et mundabitur sanctuarium, » a Juda scilicet Machabæo. I Machab. iv, 36: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.

« Factum est, » a perfecto illuminatore. Agitur hic de Propheta illuminatione : et circa hanc duo dicit, scilicet illuminatoris ad Propheta accessum, et humanæ infirmitatis ad illuminationem defectum,ibi,¥.20: « Aries, quem vidisti.»

Dicit ergo: « Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, » scilicet eam quæ dicta est, « et quærerem intelligentiam, » imaginum scilicet quæ in re significarent. Cujus contrarium videtur ante dixisse : cum enim vidisset visionem, subjunxit, « ego intelligebam. » Sed ad hoc dicendum est, quod in communi intellexit, quod erat de mutatione regnorum, exitum tamen rei et terminum temporis et circumstantias non cognovit, et propter hoc horum intelligentiam nunc quæsivit. Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Psal. xxxi, 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te. « Ecce stetit in conspectu meo, » visionis scilicet imaginatione, « quasi species viri. » Quasi dicit, quia non erat vir, sed viri species, sive imago.

« Et dixit ei, » superior scilicet inferiori, et determinat temporis successionem, et durationem : successionem, cum dicit : « Usque ad vesperam, et mane : » et sensus est per successiones temporis, quia omnes habitationes et habitatores terrae, per successionem motus solis, in quo percipitur successio temporis, diversum habent vespere et mane, et noctem et diem. Genes. vn, 22: Nox et dies non requiescent. Et subdit de termino durationis : « Et dies duo millia trecenti. » I Machab. 1, 21 et seq. legitur, quod anno centesimo quadragesimo tertio regni Græcorum, Antiochus nefandum

<--- Page Split --->

Simile, Job, iv, 16: Stetit quidam, cujus non agnoscéam vultum, imago coram oculis meis.

« Et audivi vocem, » imaginaria scilicet visione, « viri inter Ulai : » videbatur enim stare inter paludem, et portam : et vir iste fuit illuminator illuminatoris Propheta. Et dicunt Hebraei, quod fuit Michael : dicunt enim, quod quoties de propitiatione agitur, Michael mittitur, quia, Quis ut Deus, interpretatur : in solo enim Deo propitiatio est : collatio autem illuminationis ad propitiationem pertinet. Daniel. x, 21 : Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. « Et clamavit, et ait. » Clamor intensionem significat illuminationis apertae. Isa. vi, 3 : Seraphim clamabant alter ad alterum. « Gabriel, fac intelligere visionem istam. » Hieronymus et Philo Judaeus : « Angeli « ex operibus, et officiis nomina sumunt, « et quia de fortitudine bellorum agitur, « Gabriel, qui fortitudo Dei interpreta- « tur, mitti perhibetur. Quod autem di- « cit istum 1, notat, quod iste prae caete- « ris ad illuminationem percipiendam, « cor habuit praeparatum. » Iad Corinth. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Et, post pauca, 7. 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est.

est verbum in ore tuo, et in corde tuo.

Et subjungit de infirmitate humana ad illuminationes divinas : et hoc est :

« Cumque venisset, » hoc est, illumí- nando appropinquasset, « pavens, » non scilicet timore mali, sed timore reverentiae, ad magnitudinem illuminationis, « corruí. » Natura animae est, quod intensa ad unum, remittitur ad alterum, unde tota intenta illuminationi, retracta est a corpore, et corpus derelictum ab anima, ruit in seipsum, et collapsum est. Daniel. x, 16: In visione tua dissolute sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Isa. xxi, 3 et 4: Corruí cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum. Ideo dixit Apostolus, II ad Corinth. xii, 3: Sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit. « In faciem meam. » Cadens in faciem, excipit se manibus, ut suaviter cadat, et videt quo cadat, quod non videt cadens retrorsum. I ad Corinth. xiv, 25: Cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. « Et ait ad me, » Gabriel scilicet : « Intellige, fili hominis. » Filium hominis vocat, quem per casum vult esse memorem humanae fragilitatis, quae ad divina insufficiens est. Psal. cxxxviii, 6: Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. II ad Timoth. ii, 7: Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. « Quoniam in tempore finis, » quando scilicet complebitur iniquitas malorum, usque ad ultionem, et purgatio bonorum per tribulationem. Ezech. vii, 6: Finis venit, venit finis. « Complebitur visio, » quae scilicet demonstrata est tibi. Tob. xiv, 6: Non excidit verbum Domini.

« Et venit, » hoc est, illuminando appropinquavit. Psal. xxxiii, 6: Accedite ad eum, et illuminamini. « Et stetit, » ut notaret quod illuminatio stabilis esset, « juxta, » hoc est, prope, « ubi ego stabam : » et hoc nihil est quam illuminationem proportionare, ut capi] posset a Propheta. Ad Roman. x, 8 : Prope

Carteron, μοσχχχιιι; editio Tornacensis, (Desclée, Lefèvre), etc. habent : « Fac intelligere istam visionem. »

<--- Page Split --->

« Cumque loqueretur ad me, » illuminanationem scilicet infundendo, « collapsus sum pronus in terram, » tanta excellentia scilicet lucem ferre non sustinens. Cui simile est, Matth. xvii, 6, ubi discipuli, videntes transfiguratum Dominum, ceciderunt in faciem suam. « Et tetigit me, » tactu scilicet virtutis me confortantis. Luc. vnì, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse 1. « Et statuit me in gradu meo. » Gradus hominis est altior proportio quam habere potest, ad intellectum divinorum. Habacuc, ii, 1 : Figam gradum super munitionem, et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi.

est rex primus, » sicut in praehabitis expositum est.

« Quod autem fracto illo, » hoc est, mortuo Alexandro, « surrexerunt quaturo pro eo, » sicut hydra, in qua uno capite amputato, tria pejora surrexerunt, « quatuor reges de gente ejus consurgent, » hoc est, de principibus regni ejus. I Machab. i, 10 : Imposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. « Sed non in fortitudine ejus, » Alexandri scilicet : quia nullus tenuit monarchiam nisi ipse.

« Dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt, » quæ solus Deus cognoscit, et ostendere potest. Exod. xxxin, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. « In novissimo maledictionis. » Maledictionem vocat tempus quo idololatria durabit in templo : tunc enim abundabit maledictio. Sapient. xiv, 8 : Per manus quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud. » Quoniam habet tempus finem suum. » Tempus vocat spatium vitæ, vel regni, vel durationis uniuscujusque. Job, xiv, 5 : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

« Et post regnum eorum, » quatuor scilicet, « cum creverint iniquitates. » Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. « Consurget rex, » Antiochus scilicet ex Seleuco natus, « impudens facie, » qui de nullo malo verecundabitur. Jerem. ii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. « Et intelligens propositiones, » hoc est, astutus proposita mala sciens proficere. Psal. xxxv, 3 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bonæ, malitiam autem non odivit.

« Aries, quem vidisti.» Explanatio est visionis, et hoc est :

« Aries quem vidisti, » hoc est, imago arietis, « habere cornua, » potestates scilicet regias, « rex Medorum est atque Persarum, » qui per duo cornua significantur.

« Et roborabitur fortitudo ejus, » ut possit perficere quod male cogitavit : et hoc est mala fortitudo. Sapient. n, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae. « Sed non in viribus suis, » sed, supple, propter peccata hominum, et ex permissione Dei : unde, Isa. x, 5 et 6 : In manu eorum indignatio mea : ad gentem fallacem militam eum. « Et supra quod credi potest, universa vastabit. » Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat. « Et prosperabitur, » in malis scilicet, « et

<--- Page Split --->

faciet, » hoc est, opere complebit. Jerem. xii, 1 : Via impiorum prosperatur : bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt. « Et interficiet robustos, » hoc est, qui in Deo robusti esse deberent : unde dicit, Isa. x, 14 : Invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum.

« Et populum sanctorum, secundum voluntatem suam, » supple, interficiet. Psal. lxxviii, 3 : Effuderunt sanguinem sanctorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem. « Et dirigetur dolus in manu ejus, » ut quos vi vincere non potest, dolo capiat. Psal. xlix, 19 : Lingua tua concinnabat dolos. « Et cor suum magnificabit, » hoc est, in superbiam elevabit. Unde, II Machab. v, 21, dicitur de eo, quod putabat se terram ad navigandum, et mare ad ambulandum habere. Contra quod dicit, Psal. cxxx, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum. « Et in copia rerum omnium, » supple existens, « occidet plurimos. » Jacob. 11, 6 : Nonne divites propter potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? « Et contra principem principum, » hoc est, Deum, « consurget : » unde libros legis comburi fecit, et circumcisionem cessare, et legumina terræ auferri, sicut dicitur, I Machab. i et ii. « Et sine manu conteretur, » hoc est, sine viribus, supple, hominum. Hoc legitur, II Machab. ix, 3, ubi dicitur : Ut finivit hunc ipsum sermonem, supple, quem contra Dominum locutus est, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et visceribus tabescentibus, et corpore vermibus scaturiente, Dei judicio, vita fructus est, sicut et Herodes 1.

quæ successu temporum implebitur, hoc est, « quæ dicta est, » per Gabrielem scilicet, « vera est, » significatione scilicet veritatis. Habacuc, ii, 3 : Adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. « Tu ergo visionem signa, » hoc est, sigilla, et claude descriptam, ut posteris remaneat. Daniel. xii, 4 : Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Isa. viii, 16 : Signa legem in discipulis meis. « Quia post multos dies erit, » visio scilicet. Isa. xxiv, 22 : Post multos dies visitabuntur. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

Et subdit de magnitudine [visionis : « Et ego Daniel, » confortatus ab Angelo, « langui, » viribus destitutus, « et ægrotavi per dies, » scilicet plurimos, propter excessum contemplationis destituto corpore : necesse est enim quod corpus concidat relictum ab anima : unde in hoc casu verum est quod dicitur, II ad Corinth. xii, 10 : Cum infirmor, tunc potens sum : et in talibus concupiscit, et delectatur homo, et tamen deficit. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum : et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Item, Psal. lxxxiii, 3 : Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. « Cumque surrexissem, » supple, ab infirmitate, « faciebam opera regis, » ut et Deo, et hominibus debita redderem. Glossa inducitillud Apostoli in I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum : et illud Matth. xxii, 21 : Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. « Et stupebam ad visionem, » stupore scilicet admirationis. Act. iii, 10 : Impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. « Et non erat qui inter-

<--- Page Split --->

pretaretur, » publica scilicet interpretatione, sicut aliae visiones interpretatae sunt. Glossa tamen dicit, quod « non « erat qui interpretaretur nomina re- « gum, et distinctiones temporum, qui- « bus quilibet regnavit. » Isa. xxix, 11 :

Erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati : si enim regi Medorum interpretata fuisset visio de destructione regni sui, indignationem concepisset contra populum.

CAPUT IX.

Post orationem Danielis, qua confitetur Judæos propter sua et patrum peccata venisse in magnam afflictionem, petens Dei misericordiam erga populum suum, fit ipsi revelatio de 70 hebdomadibus usque ad unctionem Sancti sanctorum, et de Christi morte, populoque ejus perdendo, et abominatione desolationis in templo.

  1. In anno primo Darii, filii Assueri, de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

  2. Anno uno regni ejus,ego, Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jereniam prophetam 1, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.

  3. Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecare in jejuniis, sacco et cinere.

  4. Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis 2, custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.

  5. Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis 3.

  6. Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine

tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.

  1. Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

  2. Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris,qui peccaverunt.

  3. Tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia et propitiatio : quia recessimus a te,

  4. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.

  5. Et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et

<--- Page Split --->

stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi, servi Dei 4, quia peccavimus ei.

  1. Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicarerunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni coelo, secundum quod factum est in Jerusalem.

  2. Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

  3. Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit : non enim audivimus vocem ejus.

  4. Et nunc, Domine Deus noster 5, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti 8, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus,

  5. Domine, in omnem justitiam tuam : avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus, a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo: propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jcrusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

  6. Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum.

  7. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

  8. Exaudi, Domine : placare, Domine : attende, et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

  9. Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :

  10. Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans, tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

  11. Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

  12. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.

  13. Septuaginta hebdomades abbreviata sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

  14. Scito ergo, et animadverte : Ab

<--- Page Split --->

exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta dua erunt : et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.

  1. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et

sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

  1. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis 1, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

IN CAPUT IX DANIELIS

COMMENTARIUS.

« In anno primo Darii. » Ab hoc loco incipit agere de visionibus ad liberationem populi Dei, et habet tres partes. In prima revelantur termini liberationis quantum ad tempus. In secunda revelatur oblatio impedimenti liberationis infra, x, 1, ibi, « In anno tertio regni Cyri. » In tertia, decursus tribulationis futuræ, per Antichristum, et prænuntios ejus, infra, xi, 1, ibi, « Ego autem ab anno primo Darii Medi. »

Prima istarum in duas dividitur : primo enim ponitur confessio cum oratione, ut revelationem mereatur : secundo, consolatio quæ oranti revelatur, ibi, y. 20 : « Cumque adhuc loquerer, et orarem. »

Adhuc prima duas partes habet : primo enim ponit quod eum ad orationem induxerunt : secundo, ponitur confessio, et oratio, ibi, y. 4 : « Et oravi Dominum Deum. »

« rium esse eum, qui fuit filius Hysta- « spis, secundus Darius cognomento No- « thus, nec eum 'qui ab Alexandro, rege « Macedonum, superatus est : ne enim « hoc putemus, et nomen patris, et vi- « ctoriam addidit. Tres enim Darii re- « gnaverunt in Perside : primus fuit « filius Hystaspis, secundus Darius cog- « nomento Nothus, de quo hic videtur « facere mentionem, tertius fuit|Darius, « filius Arsami, quem Alexander inter- « fecit. Et cum dicitur, filius Assueri, « non intelligitur ille Assuerus, de quo « in Esther legitur, i, 1, et deinceps, sed « fuit Assuerus, qui et Astyages alio no- « mine dicebatur. » Et describit genus ejus : « De semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum, » primus scilicet, de quo dicit, Isa. xii, 17 : Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient.

« Anno uno regni ejus, » hoc est, anno primo, « ego Daniel intellexi in libris, » Jeremiæ, scilicet, cap. xxv, et in epistolis Jeremiæ. Et admonet nos ad studium librorum divinorum. Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. « Numerum annorum, » septuaginta sci-

<--- Page Split --->

licet : « de quo, » scilicet numero, « factus est sermo Domini ad Jeremiam Prophetam. » Habacuc, iii, 2, ubi nos habemus, In medio annorum notum facies : Septuaginta habent, « Cum appropinquaverint anni, cognoscetis. » « Ut complerentur, » completione finitionis scilicet, « desolationis. » Sic ordina litteram : « Ut complerentur septuaginta anni desolationis Jerusalem. » In epistola Jeremiae, Baruch, vi, 2 : Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem. Jerem. xxix, 10 : Cum caperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

1

« Et posui,» hoc est, firmavi, « faciem meam ad Dominum Deum meum. » Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere . Ad Dominum dicit, quia Domini est subditos elevare : Deum vero, quia Dei est corrupta restaurare : meum vero dicit, quia suum fecit cultu et charitatis privilegio. Joan. xx, 28 : Dominus meus, et Deus meus. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Rogare, » pro adipiscendis bonis, « et deprecari, » pro amovendis malis, « in jejuniis, sacco, et cinere, » 'ut jejunio petulantia carnis dometur, sacco, ut deliciae carnis in asperitatem convertantur, cinere, ut spiritus humilietur. Jonae, iii, 8 : Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine. Tob. xii, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Psal. xxxiv, 13 : Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Jonae, iii, 6 : Rex abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

« Et oravi. » In hac parte, primo ponit confessionem : secundo, orationem, ibi, y. 13 : « Et nunc, Domine Deus nester. »

In confessione primo ponit confusionem peccati : secundo, considerationem justitiae divinae : tertio, confusionem quam peccatum inducit : quarto, inflictionem penae quam peccatum meruit : quinto, justitiam judicis qui peccato penam induxit.

Dicit ergo : Et oravi Dominum Deum meum. » Augustinus : « Oratio est pius « affectus mentis in Deum directus. » Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Dominum autem suum Oratio de contestione incompleti. conestione incompleti.

de legis est dilectio. Et quia probatio di-

<--- Page Split --->

lectionis exhibitio est operis, ideo subdit : « Et custodientibus mandata tua. » Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. I Joan. in, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

« Peccavimus, » deformi actu scilicet in nos ipsos. « Iniquitatem fecimus, » hoc est, injuriam in proximum. « Impie egimus, » in te scilicet, sive in Deum. Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. « Et recessimus, » a bono scilicet in regionem dissimilitudinis divinæ. Zachar. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem. Jerem. vii, 11 : Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. « Et declinavimus, » per omissionem, « a mandatis tuis, » affirmativis scilicet, « ac judicüs, » hoc est, judicialibus legibus. Isa. 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis!

pes. « Patribus nostris, » qui filios et domesticam disciplinam subverterunt. Isa. xlui, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. Thren. v, 7 : Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. « Omnique populo terræ : » omnes enim declinaverunt. Psal. xii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.

« Tibi, Domine, justitia. » Secundus paragraphus, in quo contitetur Deo justitiam, et sibi confusionism : et hoc est : « Tibi, Domine, justitia, » supple,attribuenda est. Deuter. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. « Nobis autem confusio faciei, » ut scilicet nec te, nec cœlum audeamus respicere. Luc. xvii, 13 : Nolebat nec oculos ad cœlum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori.In Oratione Manasse, versus medium : Non sum dignum intueri et adspicere altitudinem cœli, præ multitudine iniquitatum mearum. « Sicut est hodie, » supple, confusio, « viro Juda, » duabus tribubus scilicet, « et habitatoribus Jerusalem, » prælatis scilicet, regibus, et sacerdotibus, « et omni Israel, » hoc est, toti populo. Ad Roman. in, 23 : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. « His qui prope sunt, et his qui procul in universis terris : » in diversis enim terris longe et prope distracti fuerunt, vel prope sunt qui parum peccaverunt, longe qui multum. Ad Ephes. n, 17 : Evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem iis qui prope. « Ad quas, » scilicet terras, « ejecisti eos, » supple, de patria. Jerem. xv, 1 : Non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea, et egrediantur. « Propter iniquitates eorum. » Psal. cvi, 17 : Propter injustitias enim suas humiliati sunt. « In quibus peccaverunt in te : » omne enim peccatum redundat in contemptum Dei, contra cu-

<--- Page Split --->

jus mandatum fit. Genes. xlII, 36: In me hæc omnia mala recidunt.

Terlius paragraphus, in quo de sua re petit confusionem, et laudem justitiæ divina: et hoc est:

« Domine, nobis confusio faciei. » Jerem. xxxi, 19. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentia mea. « Regibus nostris, » hoc est, prælatis majoribus, « et principibus nostris, » prælatis inferioribus. Isa.1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Et patribus nostris, qui peccaverunt, » supple, est confusio. Ezech. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.

« Tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia, » supple, reponenda est. Psal. lxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continbit in ira sua misericordias suas ? « Et propitiatio, » super peccato scilicet. Psal. lxxvii, 9 : Propitius esto peccatis nostris. « Quia recessimus a te. » Exod. xxxii, 8 : Recesserunt cito de via quam ostendisti eis.

varicans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. « Et declinaverunt ne audirent vocem tuam. » Jerem. vii, 28 : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.

« Et stillavit. » Quartus paragraphus, ubi dicit de inflictione pœnae : et per stillam nota, quod citra condignum punit in præsenti, et quod præsens pœna stilla est, futura autem quasi mare : et hoc est :

« Et stillavit super nos maledictio, » hoc est, pœna maledictionis tuæ. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Tonitruum illud est, quod dicit, Matth. xxA, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « Et detestatio, » supple, stillavit super nos, quæ scripta est in libro Moysi 1 : ibi enim describuntur maledictiones super eos, qui non servant legem.« Servi Dei.» Numer.xii,7 : Servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. « Quia peccavimus ei, » hoc est, contra eum, scilicet librum : unde, ibidem, xxvii, 26, dicitur : Maledictus homo qui non permanet in sermonibus legis hujus.

« Et non audivimus vocem Domini Dei nostri. » Contra quod dicitur, Isa. xxx, 21 : Et aures tuæ audient verbum post terga monetis : Hæc est via, ambulate in ea. « Ut ambularemus in lege ejus, » per profectum scilicet virtutis, et operis. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. « Quam posuit nobis per servos suos Prophetas. » Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum.

« Et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam.» Isa.xlviii, 8 : Scio quia præ-

« Et statuit, » hoc est, per effectum firmavit, et verificavit, « sermones suos, » de maledictionibus scilicet, « quos locutus est super nos, » in Deuteronomio scilicet. Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. « Et super principes nostros, » malos, « qui judicaverunt nos. » Glossa : « Non secundum Deum. » Sapient. vi, 3 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. « Ut superinduceret in nos, » hoc est, contra nos.

1 Deuter. xxvii, 15 et seq. Cf. ibidem, ix, 11

<--- Page Split --->

Et quod dicit, ut, non est causale, sed consecutivum : pcna enim sequitur ad culpam. « Malum magnum, » hoc est, captivitatem. Sapient. v, 13: In malignitate nostra consumpti sumus. « Quale numquam fuit sub omni coelo, » simile scilicet malum, in fame scilicet, pestilentia, et gladio. Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! « Secundum quod factum est in Jerusalem. » Thren. ii, 13: Magna est velut mare contritio tua : quis medebitur tibi ?

pulatus a vino. « Et adduxit eam, » scilicet malitiam, « super nos, » per pœnam scilicet opprimentem. Hieronymus : « Malitia et nequitia nostra inebriant Do- « minum ut dormiat, quæ quando in no- « bis corripitur, evigilare dicitur. » Psal. xlii, 23 : Exsurge, quare obdormis, Domine ?

Et revertitur ad confessionem justitiae judicis, et est quintus paragraphus.

« Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit,» circa nos scilicet et circa omnes. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit.« Non enim audivimus vocem ejus. » Contra quod dicitur, in Psal. xciv, 8: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

« Sicut scriptum est in lege Moysi i, » Isa. xxxiv, 16 : Requiritc diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit. Et hoc est quod sequitur : « Omne malum hoc venit super nos. » Job, iii, 26 : Venit super me indignatio. Et sic, supple, flagellis attriti, tamen in peccatis obstinati, « « non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, » conversi scilicet per pœnitentiam. Jerem. ii, 30 : Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. « Ut reverteremur ab iniquitatibus nostris. » Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum. « Et cogitaremus veritatem tuam, » quam scilicet tenes in comminationibus, et severitate judiciorum tuorum. Ad Hebr. ii, 2 et 3 : Si... omnis prævaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ?

« Et nunc, Domine Deus noster. » Orationem subjungit post confessionem, et in hac oratione quatuor facit, scilicet petit, indignitatem orantis ostendit humiliter, per bonitatem Dei obtinere intendit, cito exaudiri petit.

Et hoc est :

« Et nunc, Domine Deus noster. » Quasi dicat: Quidquid fuerit in præterito, nunc conversi sumus. Ezech. xviii, 21 et 22: Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est,... vita vivet et non morietur: omnium iniquitatem ejus, quas operatus est, non recordabor. « Qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti. » Glossa: « Antiquum recolit beneficium, ut ad « simile provocet eum. » Mich. vi, 3 et 4: Popule meus... eduxi te de terra Ægypti. « In manu forti, » hoc est, Manus mi signis fortissimis. Exod. iii, 19: Ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis, nisi per manum validam. « Et fecit tibi nomen, » supple, cœleste, « secundum diem hanc, » in qua scilicet omnibus notum est quod fecisti. Isa. lxiii,

14 Deum vigilare super malitiam, qu. d f

« Et vigilavit Dominus, » qui primo deum viris vest, per similitudinem. Jerem. i, 12: Vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. « Super malitiam, » vindicandam scilicet. Psal. lxxvii, 65: Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens cra-

<--- Page Split --->

14: Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloria. « Peccavimus, » in nos scilicet, « iniquitatem fecimus, » in proximum scilicet.

subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

« Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui. » Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. II Machab. 1, 3 : Exaudiit Deus orationes vestras, et reconcilietur vobis. « Et preces ejus, » in amovendo scilicet malum. Psal. xvn, 7 : Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus. Baruch, iii, 1 : Spiritus anxius clamat ad te, Domine. « Et ostende faciem tuam, » luminosam scilicet in lumine gratiae tuae. Psal. xxx, 17 : Illustra faciem tuam super servum tuum. « Super sanctuarium tuum, quod desertum est, » hoc est, super templum, et legis sanctificationem, quam ipse, supple, dedisti. Psal. lxiv, 5 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Item, Psal. lxxvnl, 1 : Polluerunt templum sanctum tuum.

Et subdit de pietate Dei, in qua totam spem ponit. Et est tertius paragraphus, et hoc est : « Propter temetipsum, » hoc est, propter pietatem tibi connaturalem. Ezech. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.

« Propter peccata enim nostra. » Secundus paragraphus, in quo ostendit suam indignitatem, et humilitatem.

Et hoc est :

« Propter peccata enim nostra, » supple, quae fecimus nos, « et iniquitates patrum nostrorum : » sumus enim peccatores, et peccatorum filii. Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. « Jerusalem, » civitas scilicet sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exustionem ignis 1. « Et populus tuus, » qui scilicet te colebat. Isa. lxiv, 9 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. « In opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. » Psal. xlii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,

« Inclina, Deus meus, aurem tuam, » 18 appropinquando nobis scilicet per exauditionem. Psal. lxxxv, 1 : Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me. Et hoc est : « Et audi, » hoc est, exaudi. Isa. xxxvii, 3 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. « Aperi oculos tuos, » quos propter peccata clausisti, « et vide, » per compassionem, « desolationem nostram. » Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei. « Et civitatem, » supple,vide,« super quam invocatum est nomen tuum. » Jerem. xiv, 9 :

1 Isa. lxiv, 41 : Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae,ubi te laudaverunt patres nostri,

facta est in exustionem ignis.

<--- Page Split --->

Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos. Psal. xxiv, 16 : Respice in me, et miserere mei.

Et subjungit de humilitate quae meretur exauditionem : « Neque enim in justificationibus nostris, » in quibus scilicet confidamus, vel præsumamus, « prosternimus preces, » hoc est, prostrati offerimus preces, « ante faciem tuam, » sicut fecit Pharisæus. Luc. xviii, 11 : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum, et ideo non fuit exauditus. Ad Tit. iii, 3 : Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Et hoc est quod sequitur : « Sed in miserationibus tuis multis. » Judith, ix, 16 : Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.

« Cum adhuc loquerer. » Tangitur hic Prophetae illuminatio, et populi Dei consolatio, et habet partes duas. In prima tangitur summa temporis, usque ad consolationem perfectam. In secunda distinctio illius summae tangitur per partes, et ostenditur quid in qualibet factum sit, ibi, y. 23 : « Scito tu ergo, et amimadverte. »

In prima tres sunt paragraphi : primo enim dicit quomodo revelationem obtinuit, quia oratione : secundo, a quo revelatore : tertio, qualiter.

Et hoc est :

« Cum adhuc loquerer, » Deo scilicet Daniel in oratione : et hoc est quod sequitur : « Et, » id est, « orarem. » Joan. iv, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. « Et confiterer peccata mea. » Glossa : « Quia est quaedam « confessio laudis, et quaedam confessio « peccati, propter hoc determinat peccata « mea. » De confessione laudis dicitur in Psal. xxv, 6 : Confessio, et pulchritudo in conspectu ejus. De confessione peccati, Genes. xii, 9 : Confiteor peccatum meum. Et non dicit propter hoc, peccata mea, quia ipse fecerit ea, sed quia cum populo in poena portavit ea. Glossa : « Et « si non peccavit, populo se adjungit, « ut veniam consequatur. » Et hoc est : « Et peccata populi mei Israel. » Populum, suum dicit sanguine, et affectu. Simile, Apostolus ad Roman. ix, 2 et 3 : Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. « Ut prosternerem preces meas, hoc est, prostratus preces offerrem. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt. « In conspectu Dei mei, » hoc est, in abscondito, ubi solus Deus videt, non coram hominibus sicut hypocrite. Matth. vi, 3 : Amant in angulis platearum stantes orare. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. « Pro monte sancto Dei mei. » Materia est orationis de monte reædi-

Et subdit in quarto paragrapho, de velocitate audiendi : et hoc est :

« Exaudi, Domine. » Psal. vi, 10 : Exaudivit Dominus deprecationem meam. « Placare, Domine, » ne scilicet malum inducas amplius. Exod. xxxii, 14 : Placatus est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum sum. « Attende. » Psal. xxxiv, 23 : Intende judicio meo, Deus meus, et Dominus meus, in causam meam, ut scilicet cor apponas.« Et fac,» opere perficiendo. Psal. lxxxv, 17 : Fac meum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur. « Ne moreris propter temetipsum, Deus meus. » Psal. lxix, 6 : Domine, ne moreris. Psal. xxxix, 18 : Deus meus, ne tardaveris, in exaudiendo scilicet. « Quia nomen tuum invocatum est super civitatem,» Jerusalem scilicet,« et super populum tuum. » Jôel, ii, 32, et ad Roman. x, 13 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Jerem. xxix, 12 et 14 : Orabitis me, et ego exaudiam vos : et reducam captivitatem vestram.

<--- Page Split --->

dificando, quem destructum plangit Jeremias, Thren. v, 18 : Propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.

« est visio, ut etiam Propheta doceri « egeat. »

Et subdit, qualiter facta est illuminatio : et hoc est :

21

Et subdit de revelatore :

« Adhuc me loquente in oratione mea, » scilicet antequam finirem, ut et concluderem orationem meam. Glossa inducit secundum Septuaginta illud Isa. lxv, 24 : « Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum. » Littera nostra habet : Antequam clament, ego exaudiam : adhuc illis loquentibus, ego audiam. Et hoc est quod sequitur : « Ecce vir Gabriel. Glossa : « Quod dicit vir, non sexum, « sed virtutem significat in honorabiliori « sexu. » Unde Socrates cum moreretur, amicis dixit : « Ibimus ad deos, ad illos « optimos viros. » Et hoc est scriptum in libro qui dicitur Phædon. « Quem, » scilicet Gabrielem, « videram in visione a principio, » hac eadem scilicet hora quando confortavit eum, « cito volans : » propter velocitatem adventus, dicit eum volare. Simile, Isa. vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim. « Tetigit me, » tactu scilicet virtutis et luminis. Cantic. v, 4 : Venter meus intremuit ad tactum ejus, id est, infirmitas carnis meæ imbecillis fuit. « In tempore sacrificii vespertini. » Glossa Hieronymi : « Quia a « sacrificio matutino usque ad vesperti- « num oratio duravit, et ideo Dominum « ad misericordiam flexit. » Unde, Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere.

« Daniel, » o Daniel, « nunc egressus Angei quon.odo disum, » ab intimis scilicet contemplatiocuntur egredi! nis divinæ, ubi accepi illuminationem, « ut docerem te, » ea scilicet quæ ibi accepi. Isa. xxx, 22 : Egredere, dices ei. Hieronymus : « Ab invisibilitate factus « sum visibilis, et egressus a facie Dei, « non ut ab eo recederem, quia ubique « est. » Et hoc est : « Et intelligeres : » et docere refertur ad imagines vocum, intelligere autem ad acceptionem veritatis significate. Psal. xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te.

« Ab exordio precum tuarum. » Ego 23 te docebo, et ibi est versus. Unde Glossa : « Ex quo rogare cœpisti, impetra- « sti. » Psal. x secundum Hebræos, 17 : Desiderium pauperum exaudivit Dominus : præparationem cordis eorum audivit auris tua. » « Egressus est sermo. » Ecce instructio, et debet legi sub uno versu, ac si dicat : Scias, quod jam egressus est sermo a Deo, complens omne quod petis. Isa. xlv, 23 : In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui. Iste autem sermo egressus est, quando, I Esdræ, i, 1 et seq., Cyrus dedit licentiam ædificandi templum : ab hoc tamen tertio non computatur, sed quando Artaxerces, vigesimo regni sui anno, Nehemiæ suo pinceræ licentiam dedit ædificandi muros civitatis, et civitatem exstruendi. Tunc enim sermo egressus est in cor regis Artaxercis, sicut legitur, Nehem. seu II Esdræ, ii, 1 et seq. Ab illo enim vigesimo Artaxercis regis anno debet incipere computatio.

Secretatis dictum.

« sexu. » Unde Socrates cum moreretur, amicis dixit : « Ibimus ad deos, ad illos « optimos viros. » Et hoc est scriptum in libro qui dicitur Phædon. « Quem, » scilicet Gabrielem, « videram in visione a principio, » hac eadem scilicet hora quando confortavit eum, « cito volans : » propter velocitatem adventus, dicit eum volare. Simile, Isa. vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim. « Tetigit me, » tactu scilicet virtutis et luminis. Cantic. v, 4 : Venter meus intremuit ad tactum ejus, id est, infirmitas carnis meæ imbecillis fuit. « In tempore sacrificii vespertini. » Glossa Hieronymi : « Quia a « sacrificio matutino usque ad vesperti- « num oratio duravit, et ideo Dominum « ad misericordiam flexit. » Unde, Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. xviii, 1 : Oportet semper orare, et non deficere.

« Et docuit me, » interius scilicet illuminando. Sapient. vii, 21 : Omnium artifex docuit me sapientia. « Et locutus « est mihi, » exterius scilicet in oraculo : unde etiam Seraphim, Isa. vi, 3, clamantia dicuntur, Sanctus, sanctus, sanctus.« Dixitque » articulatim scilicet exprimendo. Hieronymus : « Tam obscura

<--- Page Split --->

« Ego autem veni. » Ac si dicat : Jamdudum sermo égressus est, ut petitio tua fiat : sed quia hoc occultum est tibi, « ego veni. » Jerem. xxix,11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non affictionis. « Ut indicarem tibi, » quæ ignoras scilicet. Cantic. 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Exod. xxxiii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Mich. vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te. « Quia vir desideriorum es, » hoc est, a Deo desideratus, et amatus. Glossa inducit illud quod habetur, II Reg. xii, 25 : Vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. « Tu ergo, » qui scilicet a Deo es amatus, et illuminatione dignus, « animadverte sermonem, » hoc est, saepe ad animum verte, ut singulariter per partes intelligas, et a sermone intus totus capiaris. Psal. 1, 2 : In lege ejus meditabitur die et nocte : meditatio enim est frequens reditus mentis super idem. « Et intellige visionem, » hoc est, visionis significatum. Isa. 1, 10 : Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? hoc est, intelligens. Proverb. 1, 5 : Audiens sapiens, sapientior erit : et intellingens gubernacula possidebit.

Et subdit de summa temporis usque ad consummationem desolationis : hoc enim quæsivit sanctus qui alteri sancto loquebatur, supra capite præcedenti, y. 13, quando dixit : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis ?

Dicit ergo quasi respondens :

Septuaginta « Septuaginta hebdomades abbreviatae hebdomades sunt. » Septuaginta hebdomades sunt abbreviatae septuagesies septem, et intelligitur de hebdomadibus annorum : unde septuaginta hebdomades sunt septuagesies septem anni. Dicuntur autem abbreviatae, non numero, quod pauciores sint, sed

quantitate, quia, non ut quidam dicunt, computandi sunt secundum annos solares, sed computandi sunt secundum annos lunares, quibus Hebrei utuntur. Cum enim annus solaris undecim diebus vincat annum lunarem, et annus lunaris habeat trecentos quinquaginta quatuor dies, necesse est ut annus solaris habeat trecentos sexaginta quinque dies : et secundum hoc computum septuaginta hebdomades annorum lunarium faciunt quadragintos et nonaginta annos lunares, qui si reducantur ad annos solares, non faciunt nisi quadragintos septuaginta et quinque annos : et ideo lunares anni dicuntur abbreviati, solares vero prolongati sunt. « Super populum tuum, » supple, consolandum perfecta consolatione. Ex his autem annis lunaribus, ab anno vigesimo Artaxercis regis, Persæ tenuerunt regnum annis centum et octodecim, Macedones annis trecentis : Romani usque ad annum decimum octavum Tiberii Cæsaris, quando passus est Dominus, tenuerant regnum annis sexaginta duo : qui simul juncti faciunt annos quadringentos et nonaginta. In passione autem Domini omnia ista completa sunt, non quod omnia ista post annos illos completa sint, sed quia in ipsis pro temporum congruitate implebantur. Et dicit, populum tuum, non meum, quia tunc populus Dominum projecerat, et Dominus populum, quamvis per affectum Propheta populum suum reputaret. Osee, 1, 9 : Vos non populus meus, et ego non ero vester. « Et super urbem sanctam tuam, » non meam scilicet : urbem vocat Jerusalem, quia in ea præsidium fuit sanctorum in gratia Dei. Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostræ Sion : salvator ponetur in ea, etc. « Ut consummetur prævaricatio, » consummatione consumptionis, et finitionis : et prævaricationem vocat transgressionem primi mandati, quod fuit Adæ. Ad Roman. iii, 24 : Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu. « Et finem accipiat pec-

<--- Page Split --->

buit, hoc est, usque ad baptismum, hoc est, usque ad decimum quintum annum Tiberii Cæsaris, sicut dicitur. Luc. iii, 1. « Hebdomades septem et hebdomades sexaginta duæ erunt, » quæ simul junctae sunt sexaginta novem hebdomades : sed septem dividit, quia in illis, et Angelus ad Zachariam, et Angelus ad Mariam missus est : et ea quæ de infantia Christi, et de juventute ejus erant, expleta sunt : et forte desiderium patrum et suspirium fuit ad Dominum, sicut Simeonis, et Annae 1. De his triginta annos Salvator vixit, et miracula fecit, in aliis autem decem et novem quæ restant, desideria patrum et suspiria manifestata sunt.

Et postea sub alio versu subjungit instruens Prophetam : « Et rursum ædificabitur platea, » non quidem post septem et sexaginta duas hebdomades, sed longe ante, scilicet sub Nehemia, et Esdra, et Zorobabel, et Jesu magno sacerdote, tempore Artaxercis regis. Plateam autem vocat Jerusalem, quia in Græco πλάτῳ est latum, quia ille totam latitudinem civitatis jussit reædificari, cum Cyrus ante eum non dederit licentiam nisi reædificandi templum, sicut legitur, I Esdræ, 1, 1 et seq. Unde exponendo subdit : « Et muri in angustia temporum : » cogebantur enim una manu ædificare, alia manu tenere gladios ad defendendum, sicut legitur, II Esdr. iv et v.

Sicut ovis ad occisionem ducetur. Et, ibidem, 3. 3 : Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. « Et non erit populus Judæi situm, non ejus qui eum negaturus est, » populus verum scilicet synagogæ. Negavit autem quando dixit, Joan. xix, 15 : Non habemus regem nisi Cæsarem. Osee, 1, 9 : Vos non populus meus, et ego non ero vester.

Et postea subjungit sub alio versu : « Et, » supple, priusquam occideretur Christus, « civitatem et sanctuarium, » hoc est, templum jam reædificatum, « dissipabit, » hoc est, destruet, « populus, » scilicet Romanus, « cum duce venturo, » post scilicet occisionem Christi, hoc est, cum Vespasiano et Tito, anno quadragesimo post passionem Christi. Isa. xxiv, 19 et 20 : Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra, sicut ebrius. « Et finis ejus, » terrae scilicet, « vastitas, » per Titum et Vespasianum. Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat. Jerem. iv, 7 : Egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem : civitates tuæ vastabuntur. « Et post finem belli, » Romani scilicet, « statuta, » supple, a Deo confirmata in æternum, « desolatio, » supple, erit : et tunc impletum est quod dictum est, Isa. i, 8 : Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.

Facta enim instructione ædificandæ civitatis, redit ad ea quæ facta sunt, post sexaginta duas hebdomades : et hoc est :

« Et post hebdomades sexaginta duas, » supple, non statim, sed expletis septem de quibus dictum est, et incepta septuagesima hebdomada, quando jam fluxit decimus octavus annus imperii Tiberii Cæsaris, « occidetur Christus, » in cruce scilicet Deo oblatus. Isa. liii, 7 :

Et postea subjungit de hebdomada una remanente post septem et sexaginta duas, et hæc est quæ est ultima inter septuaginta.

Et hoc est :

« Confirmabit autem pactum. » Christus scilicet, et vocat pactum positionem legis novæ. Ad Hebr. viii, 8 et 9 : Consummabo super domum Israel 2, et super domum Juda testamen-

4 Cf. Luc. ii, 25 et seq.

2 Cf. Jerem. xxi, 31.

<--- Page Split --->

tum novum : non secundum testamentum quod feci patribus eorum. « Multis, » quia non omnes receperunt. Joan. 1, 11 et 12 : In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. « Hebdomada una, » in qua una, et ultima remanet, in qua et passus est : in illa enim prædicavit, et miracula fecit, et discipulos vocavit : « et dimidio, » hoc est, in dimidio, « hebdomadis, » supple, ejusdem : hebdomas enim habet septem annos, et in quarto anno passus est Christus. Quartum autem medium est in septem. « Deficiet hostia, et sacrificium, » hoc est, virtus hostiarum et sacrificiorum : hæc enim omnia in passione Christi mortua sunt. Isa. 1, 11 :

Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus ? plenus sum. « Et erit in templo, » hoc est, in sacrificiis, et ritibus templi, « abominatio desolationis : » ex passione enim Christi facta sunt mortua, et fide publicata per Apostolos facta sunt mortifera, et ideo abominata et desolata. Isa. 1, 13 : Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, Abominatio desolationiset sabbatum, et festivitates alias non quid ? feram. « Et usque ad consummationem, » supple, mundi, « et finem, » extremi scilicet judicii, « perseverabit desolatio, » supple, et durabit lex Christi. Isa. xxv, 2 : Posuisti... domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.

CAPUT X.

Ubi se afflixisset Daniel, videt virum lineis vestitum qui hic describitur, et territus ac tremens confortatur semel et iterum : de resistente principe regni Persarum, de principe Græcorum, et de Michaele principe Judæorum qui solus auxiliatur.

  1. Anno tertio Cyri, regis Persarum, verbum revelatum est Danieli, cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

  2. In diebus illis, ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

  3. Panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum : sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

  4. Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

  5. Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

  6. Et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

  7. Vidi autem, ego Daniel, solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

  8. Ego autem relictus solus, vidi vi-

<--- Page Split --->

sionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

  1. Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

  2. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum.

  3. Et dixit ad me : Daniel, vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

  4. Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligere in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

  5. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum : et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

  6. Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

  7. Cumque loqueretur mihi hujuscomodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacuí.

  8. Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum, locutus sum, et dixi ad eum qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

  9. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

  10. Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

  11. Et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : coniortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, Domine mi, quia confortasti me.

  12. Et ait : Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.

  13. Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester.

IN CAPUT X DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Anno tertio regni Cyri, regis Persarum. » In isto capite agitur de impedimenti remotione orationis, et revelatione : et dividitur in partes duas, in quarum prima dicit dispositionem ejus

qui accipit revelationem, et revelatoris. In sequnda impedimentorum ponit revelationem, ibi, y. 12 : « Et ait ad me : Noli metuere. »

In prima parte triadicit, scilicet dispositionem Prophetae revelationem accipientis : secundo, dispositionem revelatoris, ibi, y. 5 : « Et ecce vir unus ». Tertio, magnitudinem exprimit visionis, ibi, y. 8 : « Ego autem relictus solus, vidi visionem. » In primo sunt tres paragraphi. In pri-

<--- Page Split --->

mo ponit Prophetae afflictionem, per quam meruit visionem: ponit etiam visionis magnitudinem et tempus: et tertio, qualiter et ubi vidit.

scilicet significaret. Job, xm, 1: Intellexi singula. Et subjungit causam : « Inproprio prorelum imatelligentia enim, » hoc est, illugnes tanum videt. et non visione, » sensibili scilicet et imaginaria, ineligit. si debet esse prophetalis. Psal. xxxi, 8:

1

Et hoc est :

« Anno tertio regni Cyri, » de quo scilicet, Isa. xlv, 1: Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. « Regis Persarum, » quod cum regno Medorum in quo Darius regnabat, unum erat : quia simul regnabant Cyrus et Darius. Cyrus autem, quia benignissimus fuit in sanctos, meruit ut sub eo fieret ista revelatio : meruit autem de congruo, quamvis non de condigno : hoc enim modo existentes in mortali peccato aliquid mereri possunt. « Verbum revelatum est Danieli, » hoc est, res de qua verbum est. Revelare autem est velamen auferre, quo aliquid tegitur, II ad Corinth. m, 15 et seq.: Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum : cum autem conversus fuerit, quis scilicet, ad Deum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. Et dicit, Danieli, qui judicium Dei interpretatur : quia seipsum judicio Dei discussit, ut dignus esset. I ad Corinth. xi, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. « Cognomento Baltassar, » qui interpretatur absorbens divitias : divitias autem absorbuit, quando eleemosynas dedit. Ad Philipp. ut, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta... Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Psal. lxi, 11 : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. « Et verbum verum, » veritate scilicet divina firmatum. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. « Et fortitudo magna, » in virtute scilicet verborum. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. « Intellexitque sermonem, » quid

Et subjungit de afflictione videntis : « In diebus illis. » Tacet de noctibus, quia in lumine diei nihil tenebrarum est. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. « Ego Daniel. » Hieronymus : « Multo magis nobis lu- « gendum est. Luc. xxm, 31 : Si in vi- « ridi ligno hæc faciunt, in arido quid « fiet ? » « Lugebam, » præ captivitate scilicet populi. Matth. v, 5 : Beati qui lugent , quoniam ipsi consolabuntur. « Trium hebdomadarum diebus. » Glossa : « Pro mysterio Trinitatis : et « quia contra tria peccaverat populus, « scilicet contra gratiam, contra ratio- « nem, et contra naturam. » Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Job, xxxm,29 : Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.

« Panem desiderabilem non comedi. » Panis desiderabilis est delicata refectio. Hieronymus : « Abstinuit a cibis delica- « tis, quod nobis multo magis facien- « dum est tempore jejunii : qui enim « illicitis usi sunt, abstinere debent a li- « citis. » III Reg. xxii, 27 : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustia. « Et caro, » quæ inter cibos cordi humano similior est, et ideo delectabilior. Isa. xxii, 12 et 13 : Vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. « Et vi-

<--- Page Split --->

num » supple, luxuriae, ad libidinem movens. Ad Ephes. v, 18: Noliteinebriari vino, in quo est luxuria. « Non introierunt in os meum : » unde de Joanne dicitur, Luc. 1, 15 : Vinum et siceram non bíbet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Hieronymus : « Qui enim illicitis in concupi- « scentiis utuntur, tempore pœnitentiae « debent abstinere a licitis. » « Sed neque unguento unctus sum. » Glossa : « More Medorum, et Persarum, qui us- « que hodie pro balneis utuntur unguen- « tis. » Contrarium videtur, Matth. vi, 17 et 18 : Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Sic sunt unguenta exhilarationis, in quibus homo bona hilaritate hilarem se exhibet in operibus pœnitentiae, et ea placent Domino, et de his dicitur, Eccle. ix, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat. Et sunt unguenta lasciviam moventia : et haec detestatur Daniel. II Paralip. xvi, 14 : Posuerunt Asa super lectum suum plenum aromatibus, et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta. « Donec complerentur trium hebdomadarum dies, » ut hebdomada ad totum tempus vitae præsentis referatur, ternarius autem ad fidem Trinitatis. Psal. cxliv, 2 : Psallam Deo meo quamdiu fuero.

« Et levavi oculos meos. » Glossa : « Elevatione oculorum opus est, ut my- « stica videamus. » Isa. LX, 4 : Leva in circuitu oculos tuos, et vide. Et hoc est, quod sequitur : « Et vidi, » supple, levatis oculis. Apocal. in, 18 : Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Et sic dixit, ubi, quando, et qualiter vidit, et describit revelationem : et hoc est :

« Et ecce vir unus. » Unum dicit, quia totus virtute virere videbatur. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Unus, hoc est, unicus, unicae scilicet dignitatis, et singularis. Eccle. iv, 8 : Unus est, et secundum non habet. « Vestitus lineis, » ad naturae mundiuam demonstrandam : linum enim album est, et æterni luminis imago. Apocal. ni, 5 : Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Proverb. xxxi, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus. « Et renes ejus accincti auro obrizo. » Aurum sapientiam significat, obrizum autem est obrude quod in ipsa puritate consistit, et significat munditiam sapientiae divinae. Renes autem loca delectationum sunt, et significant eos qui omnes suas delectationes ad sapientiam Dei referunt. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum.

« Et corpus ejus quasi chrysolithus. » Hieronymus : « Alii transtulerunt Thar- « sis, quia ille lapis marini coloris est : « Tharsis enim mare est. » Ezech. 1, 5 : Adspectus eorum, similitudo hominis in eis. Populi vero captivati significabant amaritudinem. « Et facies ejus velut species fulguris, » ut scilicet iram significaret praecedere inimicos. Matth. xxviii, 3 : Erat autem adspectus ejus sicut fulgur. Ezechiel. 1, 14 : Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. « Et oculi ejus ut lampas ardens, » ut scilicet scintillantibus oculis zeli et amoris manifestaret ardorem. Apocal. 1, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. « Et brachia ejus, »

<--- Page Split --->

in quibus adjutorium designatur, « et quae deorsum sunt usque ad pedes, » in quibus designatur quod fulsit nos Deus, et proficere in suos nos fecit, « quasi species æris candentis, » ut in ære notetur sonoritas laudis, ut scilicet fortis et cito veniat in adjutorium nostrum. Isa. nu, 1 : Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Ezech. 1, 7 : Pedes eorum pedes recti. Et, post pauca : Scintillæ quasi adspectus æris candentis. « Et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. » Multi enim cum Angelo venerant ad consolationem Prophetae, et unus pro multis loquebatur. Ezech. 1, 24 : Audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarium multarum, quasi sonum sublimis Dei. Apocal. 1, 10 : Audivi post me vocem magnam tamquam tubæ. Job, iii, 24 : Tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus. Aquæ enim multæ populi multi sunt.

montem divinæ majestatis et luminis. « Et fugerunt in absconditum, » latebras scilicet quærentes. Jonæ, 1, 10 : Cognoverunt viri quod a facie Domini fugeret, scilicet Jonas. Glossa inducit illud Joan. iii, 20: Qui male agit, odit lucem. Et illud Genes. iii, 10: Domine, vocem tuam audivi in paradiso: et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.

« Ego autem relictus solus, » ab omnibus scilicet mundanis. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. « Vidi visionem grandem hanc, » hoc est, grandia significantem, et in grandi lumine demonstratam. Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima. Jerem. xxxiii, 3 : Clama ad me, et ego exaudiarn te : et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. « Et non remansit in me fortitudo. » Glossa : « Visa Dei « fortitudine.» I ad Corinth. 1, 25 : Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. « Sed et species mea immutata est in me, » hoc est, color et figura præ terrore. Esther, xv, 10 : Regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. « Et emarcui, » supple, destitutus viribus : intellectu enim festinante in contemplationem, derelinquitur et marcessit corpus. Sici corpus. Daniel. viii, 17 : Cum venisset Angelus, pavens corrui in faciem meam. « Nec habui quidquam virium. » Psal. xxxvii, 11 : Dereliquit me virtus mea. « Et audivi vocem sermonum ejus, » consolatoriam scilicet. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. « Et audiens jacebam, » supple, territus. Habacuc, iii, 1 : Domine, audivi auditionem tuam, et timui. « Consternatus super faciem meam, » ut scilicet adorarem. I ad Corinth. xiv, 23 : Cadens in faciem, adorabit Deum. « Et vultus meus hærebat terræ, » per humilitatem scili-

Et subdit de magnitudine visionis in tribus, scilicet quod solus vidit, quod videndo destitutus fuit, quod confortatione indiguit.

Et hoc est :

« Vidi autem, ego Daniel, solus visionem. » Genes. vii, 1 : Te, solum scilicet, vidi justum coram me in generatione hac. Bernardus : « Delicata est divina consola- « tio, nec datur admirantibus alienam 1. » « Porro viri qui erant mecum, » non conformitate gratie, sed in operibus regis vel mundi, « non viderunt. » Glossa inducit illud Apostoli, I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. « Sed terror nimius irruit super eos : » humana enim infirmitas divina sustinet. Glossa inducit illud Apostoli, ad Hebr. xii, 20, secundum litteram Septuaginta: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur 2 : vocans bestiam bestialem hominem, et

<--- Page Split --->

cet. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt, scilicet in terra.

9

Et subdit de confortatione :

« Et ecce manus tetigit me. » Hieronymus : « Manum humanam mittit ad « Prophetam, ut generis sui corpus re- « spiciens, non paveat. » Job, xiv, 15 : Operi manuum tuarum porriges dexteram. « Et erexit me super genua mea. » In genibus virtus gressiva est, sicut in pedibus fulliva. Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. « Et super articulos manuum mearum, » ut scilicet starem quasi quadrupes, articulis manuum et genibus sustentatus. In articulis autem manuum diligentia operum significatur. Cantic. v, 14 : Manus illius tonalities aureæ, plenæ hyacinthis.

cibus tuis scilicet. II Paralip. xx, 17 : O Juda et Jerusalem, nolite timere. « Quia ex die primo : » statim enim Deus Deus adest obsecrationibus sanctorum. crationis sanctioin Deuter. iv, 7 : Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. « Quo posuisti, » hoc est, firmasti, « cor tuum ad intelligendum, » divina scilicet, « ut te affligeres in conspectu Dei tui, » non in conspectu hominum. Ad Hebr. xi, 36 et 37 : Egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. « Exaudita sunt verba tua, » pro liberatione scilicet populi. Psal. xvii, 7 : Exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Simile, Luc. i, 13 : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. « Et ego veni propter sermones tuos. » Argumentum, quod devotio orationis Angelos invitat. Psal. lxvii, 26 : Prævenerunt principes conjuneti psallentibus.

10 Daniel vir desideriorum.

« Et dixit ad me, » supple, subdens de revelatione : « Daniel, vir desideriorum, » a Deo scilicet et ab Angelis desideratus. I Petr. i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. « Intellige verba quæ ego loquor ad te. » II ad Timoth. 11, 7 : Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. « Et sta in gradu tuo, » in pedibus scilicet locum tuum, quem apud Deum obtines, non dimittens. Eccle. x, 4 : Locum tuum ne dimiseris. « Nunc enim missus sum ad te. » Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? « Cumque dixisset mihi sermonem istum, » consolatorium scilicet. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. « Steti tremens, » steti in rectitudine, tremens pavore reverentiae. Isa. viii, 13 et 14 : Ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem.

« Princeps autem. » Ponit hic ablatio- 13 nem impedimentorum, tria dicens, scilicet impedimenta exaudiendæ orationis, tristitiam Prophetæ pro dilatione liberationis, ibi, §. 15 : « Cumque loqueretur mihi. » Et tertio, ablationem impedimenti ad spem consolationis, ibi, §. 16 : « Et ecce. »

Et hoc est :

« Princeps autem regni Persarum. » Posset dicere Daniel : Ex quo prima die exaudita est oratio mea, quare prima die non annuntiasti mihi, ne affligerem me tribus septimanis ? Et respondet Angelus : « Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. » Viginti et unus dies sunt tres septimane. Ad hoc autem ut hoc intelligatur, notanda sunt verba Hieronymi et Gregorii qui dicunt, quod « Deus singulis provinciis Angelum de principem posuit, qui bona illius pro- « vinciae spiritualia et corporalia pro- « curat quantum potest, et procurata re- « fertad Deum, et sic princeps Persarum « coram Deo retulit quod gens Judæo- « rum plura in Persas peccavit, quam « luerat per captivitatem : et ideo diffe-

<--- Page Split --->

« renda esset Judæorum liberatio : et « hæc fuit resistentia qua resistit Ga- « brieli, qui ad Danielem missus fuerat, « et orationi Danielis. » Hoc modo loquitur Scriptura, III Reg. xxii, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham.

« Et ecce Michael. » Secundus paragraphus in quo aliquid interponit de consolatione, scilicet quod Michael juvat preces Prophetae. Et hoc est :

« Et ecce Michael unus, » hoc est, dignitate unicus, « de principibus primis, » hoc est, præcipuus præpositus, quia populo Dei, sive in synagoga, sive in Ecclesia, principum est principatum dirigere, ut secundum leges justitiæ populum regant, et jura decernant. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. « Venit in adjutorium meum, » quando scilicet preces tuas obtuli, et quando princeps Persarum restitit mihi. Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis..., ego orationem tuam obtuli Domino. « Et, » ideo, supple, « ego, » viginti et uno diebus, « remansi ibi juxta regem Persarum, » hoc est, Angelum præpositum regno Persarum, quasi detentus fui, ne ille preces tuas impediret. Nec hoc dicitur, quasi Deus hujusmodi allegationibus indigeat, sed ideo quia quod Deus fecit per justitiam, demonstrari vult luminibus intelligentiæ ad cognitionem Angelorum : sicut et B. Augustinus dicit, quod « in creatione mundi factum est, » qui primo factus est in divina sapientia, « postea in Angelorum notitia, et tertio « in propria natura 1. » Sic ergo Michael allegat pro populo·liberando, cum Gabriele. Hoc significatum est, Genes. xxxii, 1 et 2, ubi cum Angeli cum armis apparuissent Jacob, venientes in adjuto-

rium ejus, dixit : Castra Dei sunt hæc.

« Veni autem. » Tertius paragraphus, in quo aliquid triste inseritur.

Et hoc est :

« Veni autem ut docerem te, » scilicet de effectu precum tuarum. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Et hoc est quod sequitur : « Quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, » partim scilicet in fine captivitatis, et partim in fine mundi. Numer. xxiv, 23 : Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus ? Et quare dixerit, in novissimis diebus, subdit : « Quoniam adhuc visio in dies, » protelatur ante scilicet quam impleatur visio, tempus longum. Isa. xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo. Isa. xxiv, 22 : Post multos dies visitabuntur.

Et sequitur pars de destitutione Prophetæ. Audiens enim quod visio protrahatur, et populi impediatur liberatio, pro zelo quem habuit ad populum, destituitur. Psal. cxvii, 139 : Tabescere me fecit zelus meus.

Et hoc est :

« Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis. » II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? « Dejeci vultum meum ad terram, » confusus scilicet de peccato populi. Luc. xvii, 13 : Nobelat nec oculos ad caelum levare. Psal. cxxx, 1 : Neque elati sunt oculi mei. « Et tacui. » Job, ix, 35 : Neque enim possum metuens respondere. Psal. xxxviii, 3 : Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis : et dolor meus renovatus est.

« Et ecce quasi similitudo filii homi-

<--- Page Split --->

nis, » ut scilicet familiarius consolaretur, « tetigit labia mea, » tactu scilicet virtutis. Labia autem tangit, ut per labia de mysteriis Dei loqui possit. Isa. vi, 7 : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. « Et aperiens os meum, locutus sum. Psal. l, 17 : Domine, labia mea aperies, etc. « Et dixi ad eum, » scilicet Angelum Gabrielem, « qui stabat coram me. » Angeli enim assistunt orantibus. Hoc significatum est, Genes. xxvii, 12 et seq., ubi Jacob vidit in scala Angelos ascendentes et descendentes : descendentes ut consilium Dei sanctis revelent : ascendentes, ut vota sanctorum Deo offerant. Joan. 1, 31 : Videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.« D omine mi. » Hoc dicit, quia « Angelus in « persona Dei apparuit, » ut dicit Hieronymus. « In visione tua,» prae magnitudine scilicet tua claritatis, « dissolute sunt compages mea. » Alia translatio : « Conversa sunt interiora mea in me. » Psal. vi, 3 et 4 : Conturbata sunt ossa mea : et anima mea turbata est valde. « Et nihil in me remansit virium : » haec enim infirmitas humana est, quae excellentem lucem divinitatis sustinere non potest. Psal. lxxxiii, 3 : Concupiscit,et deficit anima mea in atria Domini. Act. ix, 3 et 4 : Subito circumfulsit eum lux de cœlo. Et cadens in terram audivit vocem, etc.

Deus. in æternum. Job, xxxiii, 19 : Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit, quibus homo confortatur. « Sed et halitus meus intercluditur. » Ita enim in Dominum festinat spiritus, quod fere relinquit corpus, et vix spirat. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum : et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Glossa quaedam mystica supra id quod supra habitum est, γ. 3 : Caro et vinum non introierunt in os meum, dicit quod « caro corpus Christi est, et « vinum sanguis, quibus homo destitu- « tus deficit, » et videtur innuere, quod tempore luctus ab his abstinendum sit. Tempus autem luctus tempus pœnitentiae est. Et ita videtur Augustinus velle, qui dicit, quod « corpus Domini sumere « non debet, nisi confortatus bona con- « scientia. De novo autem pœnitens non « est confortatus bona conscientia. » De novo autem pœnitentem vocamus contritum, et non confessum, et qui non satisfecit. Et hoc videtur velle Magister Hugo de S. Victore, qui dixit : « Audacter « dico, quod etsi contritus sit, et non « confessus, corpus Christi sumere non « debet. » Contra hoc videtur esse, quod quando contritus est, culpa tota remissa est. Ezechiel. xvii, 21 et 22 : Si autem egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est,... omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. Contritus ergo dignus est vita æterna. Ergo et communione dignus est. Ad hoc dicendum, quod contritus, et non confessus dignus est communione, dummodo non contemptus religionis, sed necessitas impedimenti alicujus rationabilis sit causa dilate confessionis. Et quod dicit Augustinus, quod debet esse confortatus bona conscientia, dicendum quod causam conforationis habet, et bonam coascientiam, qui conscientiam mortalis peccati non habet. Et quod dicit Magister Hugo, de eo intelligi-

Angeli assisunt orantibus.

Multipliciter humanæ natura ancilla est.

Et hoc est quod sequitur : « Et quomodo poterit servus .Domini mei, » homo naturae servilis. Aristoteles : « Multipliciter humana natura ancil- « la est 1. » « Loqui cum Domino meo? » Genes. xviii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis. « Nihil enim in me remansit virium. » Psal. lxxii, 26 : Defecit caro mea, et cor meum : Deus cordis mei, et pars mea,

<--- Page Split --->

tur, qui in proposito non habet confiteri.

« Rursum ergo tetigit me, » tactu virtutis scilicet. Psal. cxliii, 3 : Tange montes, et fumigabunt. « Quasi visio hominis, » hoc est, Angelus in visu, et specie hominis. « Et confortavit me. » Psal. xxvii, 11 : Dominus virtutem populo suo dabit.

« Et dixit : Noli timere, vir desideriorum. » Simile, Luc. 1, 13 : Ne timeas, Zacharia. « Boni enim Angeli est pro- « pellere timorem ab his quibus apparet, » ut dicit Antonius. « Pax tibi, » supple, et ex pace confortatio. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda et intelligentias vestras. « Confortare, » corde, « et esto robustus, » opere. Josue, 1,6 : Confortare, et esto robustus : ego enim tecum sum. « Cumque loqueretur mecum, » Angelus scilicet, « convalui, » hoc est, ad valorem redii. Osee, xii, 4 : Invaluit ad Angelum, et confortatus est. « Et dixi, » jam scilicet confortatus. « Loquere, Domine mi. » I Reg. ii, 9 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. « Quia confortasti me, » ut scilicet stare et loqui possim. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.

« quam in lumine intellectuali justitiæ di- « vinæ demonstratio : et sedatio prælii, « voluntatis divinæ ostensio est, » ut dicit Gregorius. Judicum, v, 20 : Stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

Et subjungit aliquid consolationis : « Cum enim egrederer, » ut scilicet ad te venirem, « apparuit princeps Græcorum veniens, » allegans scilicet quod Medorum regnum juste destruendum sit, et Græcis subdendum : et si hoc in lumine Dei terminabitur, tui liberabuntur. Propter hoc dicitur, Judic. v, 8 : Nova bella elegit Dominus. Job, xxv, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis. Sublimia dicuntur Angeli pro diversis diversa allegantes. Concordia autem est, ut diximus, divinæ diffinitionis ostensio.

Et hoc est quod sequitur :

« Verumtamen, » supple, rediens ad te,« annuntiabo tibi, »iterata revelatione, « quod expressum est in scriptura veritatis, » hoc est, in præordinatione divina : per hanc enim totum istud bellum ad concordiam revocatur. Jerem. xxxii, 3 : Annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. Dicitur autem scriptura veritatis, quia nec fallit, nec fallitur. In apocrypho Esdr. iv, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit1. « Et nemo est adjutor meus in omnibus his, » præliis scilicet,« nisi Michael, princeps vester : » ille enim pro propitiatu decertat. IV Reg. vi, 16, dixit Eliseus in Angelorum adjutorio confidens : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Multos enim in acie sua ducit vexillifer Michael, qui omnes decertant pro nobis. Hoc significatum est, Apocal. xii, 7 : Michael et Angeli ejus præliabantur cum dracone. Psal. xxii, 8 : Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

<--- Page Split --->

CAPUT XI.

Vaticinium de regibus Persarum et rege Græcorum : de bellis ac insidiis inter reges austri et aquilonis, et de rege qui Deum deorum non reputabit, sed plurima adversus ipsum loquetur, et quæ provinciæ ab illo evadent, quibusve dominabitur.

  1. Ego autem ab anno primo Darii Medi, stabam ut confortaretur et roboraretur.

  2. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

  3. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

  4. Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cœli, sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

  5. Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

  6. Et post finem annorum fœderabuntur, filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam : et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

  7. Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit.

  8. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

  9. Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

  10. Filii autem ejus provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans,et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

  11. Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis : et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

  12. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus : et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

  13. Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque, veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis.

  14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri 1:

<--- Page Split --->

filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

  1. Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resisten dum, et non erit fortitudo.

  2. Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

  3. Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

  4. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

  5. Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

  6. Et stabit in loco ejus vilissimus et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prelio.

  7. Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

  8. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

  9. Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

  10. Et abundantes et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogi-

tationes inibit : et hoc usque ad tempus.

  1. Et concitabitur fortitudo ejus et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

  2. Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

  3. Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

  4. Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor. ejus adversum testamentum sanctum : et faciet, et revertetur in terram suam.

  5. Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

  6. Et venient super eum trieres et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

  7. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis : et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem.

  8. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

  9. Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

  10. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

<--- Page Split --->

  1. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.

  2. Et faciet juxta voluntatem suam rex : et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica : et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

  3. Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis fecminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

  4. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

  5. Et faciet ut munia Maozim cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

  6. Et in tempore praefinito precliabi-

tur adversus eum rex austri : et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis, in curribus, et in equitibus, et in classe magna : et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

  1. Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent. Hæc autem solæ salvabuntur de manu ejus: Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

  2. Et mittet manum suam in terras, et terra Ægypti non effugiet.

  3. Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque et Æthiopiam transibit.

  4. Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

  5. Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

IN CAPUT XI DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Ego autem ab anno primo. » Tangitur hic decursus temporis per bella gentium et regum, usque ad tempus ultimum perpetue liberationis, et in typum hujus sumitur bellum regis Ægypti, et regis Syriæ, secundum quod etiam Dominus dicit, Luc. xxi, 10 : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

Habet autem duas partes capitulum istud, in quarum prima bella regis Ægypti et Syriæ describuntur. In secunda describitur malum, quod Antiochus in figura Antichristi fecit contra populum

sanctum, ibi, y. 28 : « Et cor ejus adversum testamentum sanctum. »

In prima septem sunt paragraphi, in quorum primo revelatio visionis ostenditur, et bellum quod rex Persidis movit Græcis. Secundo, describitur bellum Alexandri regis et successorum ejus contra regem Persidis, ibi, y. 3 : « Surget vero rex fortis. » In tertio, describitur bellum regis Ægypti contra regem Syriæ, ibi, y. 5 : « Et confortabitur rex Austri. » Quarto, falsa consideratione describitur inter utrumque, ibi, y. 6 : « Et post finem amorum. » In quinto, describitur bellum filiorum Antiochi contra filios regis Ægypti, ibi, y. 10 : « Filii autem ejus provocabuntur. » In sex to, iterato describitur bellum regis Syriæ contra regem Ægypti, et describitur in-

<--- Page Split --->

dignitas successorum regis Syriæ, ibi, y. 13 : « Convertetur rex aquilonis. » In septimo, describitur proditio quam ad se invicem habebant duo reges, ibi, y. 25 : « Et concitabitur fortitudo ejus.»

In primo ergo paragrapho duo dicuntur, revelatio scilicet,et bellum regis Persarum contra Græcos.

1

Et hoc est :

« Ego autem, » scilicet Daniel, « ab anno primo Darii Medi, » qui scilicet interfecit Baltassar, « stabam, » supple, in oratione. Ad Coloss. iv, 2: Orationi instate, vigilantes in ea. « Ut confortaretur, » in persona scilicet, « et roboraretur, » supple, in regno. Et est hic objectio litteralis: quia facta praecedentis capitis facta sunt tertio anno Cyri, regis Persarum: et sic videtur male ordinare, quia ista sunt facta ante illa. Ad hoc dicit Hieronymus, quod « alius est ordo « quem tenet historiographus, et alius « quem Propheta: historiographus enim « sequitur ordinem temporis, Propheta « autem ordinem materiae: et ideo quod « pertinet ad temporis determinationem, « ad liberationem populi Dei simul po- « suit: et ita ea quae pertinent ad perse- « cutionem sanctorum conjungit, et « ideo componit haec omnia, quae ad per- « secutionem pertinent: » et est figura quae dicitur δυτερον πρότερον, et a Theologis vocatur anticipatio.

Persidis, ego annuntiabo tibi. In hoc Daniel fecit sicut Jeremias præcepti, xxix, 7 : Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. Scies ergo quid regibus Persidis futurum sit : « Ecce, » supple, præter alios reges novem, « adhuc tres reges stabunt in Perside, » aliis scilicet excellentiores. « Tres autem jilli fuerunt, « ut dicit Hieronymus, primus Camby- « ses, filius Cyri, secundus Esmenides « magnus, qui Pathapten, filiam Cam- « bysis, duxit uxorem : quo occiso, sep- « tem aliis tertius Darius successit, cui « eadem Pathaptis nupsit, et ex eo Xer- « cem filium genuit, qui potentissimus « et ditissimus Græciam impugnavit. » Et hoc est quod sequitur : « Et quartus ditabitur opibus nimis super omnes, » antecessores suos scilicet: « et cum invaluerit divitiis suis, » Xerces scilicet, « concitabit omnes, » amicos, et adjutores, « adversus regnum Græciæ. » Hoc significat, quod tres reges, scilicet concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ 1, et quartus, qui est ambitio honoris, vel potestatis, si per avaritiam ditantur, sapientiam impugnant, quam Græci quærunt. Psal. ii, 2: Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum.

Secundus paragraphus.

2 Subjungit autem de revelatione. Et hoc est :

« Et nunc veritatem annuntiabo tibi. » Hieronymus : « Tacita persona, Dominus « inducit loquentem, vel Angelum in « persona Domini. » Et est, ac si dicat : Tu oras pro rege Persarum, eo quod amicus tuus est, et te de lacu leonum liberavit : et quod vis scire de regibus

« Surget vero rex fortis, » Alexander scilicet, « et dominabitur, » supple, super Ægyptum, et alias provincias, « potestate multa : » in Asiam enim transivit, et Sardis urbem Darii cepit, fugatis ducibus ejus, et Darium interfecit. Et hoc est quod sequitur : « Et faciet quod placuerit ei. » Habac. 1, 10 : Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt.

<--- Page Split --->

« Et cum steterit, » in summa potestate scilicet erectus, « conteretur regnum ejus. » Hieronymus : « Cum triginta « duos aetatis haberet annos, et duodeci- « mum imperii annum, in Babylone vene- « no interiit. » Isa. n, 11 : Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. « Et dividetur, » supple, regnum sic contritum, « in quatuor ventos caeli, » hoc est, in quatuor plagas mundi : in Ægypto enim qui est ad Meridiem, primo regnavit Ptolemæus, Lagi filius : in Macedonia, Philippus Arideus, frater Alexandri, quæ est ad Occidentem : in Syria et Babylonia, quæ sunt ad Orientem, Seleucus cognomento Nicanor : in Assyria autem et Ponto, quæ sunt ad Aquilonem, regnavit Antigonus. Ventos autem plagas mundi vocat, quia res hujus mundi, quasi vento, huc illucque jactantur Daniel. vi, 2 : Quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. « Sed non in posteros ejus, » supple, dividetur regnum : quia Alexander liberos non habuit. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. « Neque secundum potentiam illius, qua dominatus est, » supple, aliquis regum sequentium eum dominabitur. Isa. xiv, 5 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium.

Et subjungit causam : Lacerabitur enim regnum ejus. Matth. xii, 23, et Luc. xi, 17 : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. « Etiam in externos, » hoc est, obscuriores, et minores, « exceptis iis, » supple, quatuor qui dicti sunt. Hieronymus : « Nam Cappadocia « et Armenia, Bythinia et aliae provin- « cia quas tenebat Alexander, mortuo « Alexandro, fecerunt sibi reges; et a « dominio Macedonum recesserunt. »

est, Ægypti, qui ad Austrum est : hic autem rex dicitur fuisse Ptolemeæus, Lagi filius, qui primus regnavit in Ægypto. « Et de principibus ejus, » hoc est, de filiis succedentibus in principatu, « prævalebit super eum, » unus scilicet : et hic dicitur fuisse Ptolemeæus Philadelphus, secundus rex Ægypti, qui potentia, et gloria, et divitiis patrem vicit : et hoc est : « Et dominabitur super eum, » patrem scilicet, « ditione, » eo quod ditionnem Ægypti ampliavit : Cyprum enim et Phænicem obtinuit. Psal. lxxi, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare. « Multa enim dominatio ejus, » supple, plusquam patris. Luc. xxii, 25 : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Sic enim erit inter eos.

Quartus paragraphus, in quo dicitur quod nuptiis fœderabuntur, sed non valebit ad amicitiam.

« Et post finem annorum, » multorum scilicet, quibus compugnaverant rex Ægypti, et rex Syriæ, « fæderabuntur, » falso scilicet fœdere. Isa. xxviii, 15 : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. « Filiaque regis Austri, » hoc est, Ægypti, Beronice vocata, « veniet, » supple, nuptura, « ad regem Aquilonis, » Antiochum scilicet, regem Syriæ, « facere amicitiam, » inter patrem et maritum : « et non obtinebit fortitudinem brachii, » hoc est, Beronice, uxor Antiochi, fortitudinem militum in Syria non habebit, quia non assistent ei. Milites enim dicuntur brachium, quia quasi brachium pugnant pro rege. Jerem. xvn, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. « Nec stabit semen ejus, » in regno scilicet Syriæ, hoc est, filius quem ex Antiocho suscepit, regnum non obtinebit. Isa. xiv, 21 : Præparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum : non consurgent. Et hoc est quod sequitur : « Et tradetur

<--- Page Split --->

ipsa, » cum filio suo, « et qui adduxerrunt eam adolescentes ejus, » supple, tradentur cum ea occidenti, principibus scilicet Antiochi. Psal. lxii, 11 : Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. « Et, » ita, supple, tradetur, « qui confortabat eam in temporibus, » hoc est, ad quoddam tempus, hoc est, Antiochus maritus : quia Laodices, prima uxor ejus ante Beronicen, propter hoc quod ei Beronicen præposuerat, veneno interfecit.

» Et intrabit in regnum, » Syriæ scilicet, « rex Austri, » hoc est, Ægypti, ut victor, « et revertetur ad terram suam, » non rapta scilicet Syria, licet victor fuerit in prælio ; Cogitatum enim hominis sæpe Dominus impedit. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cæperant.

Quintus paragraphus, in quo dicitur de bello, quod movit rex Syriæ contra regem Ægypti. Et hoc est :

« Et stabit de germine radicum ejus plantatio, » hoc est, filius Ptolemaei Philadelphi, qui vocabatur Ptolemaeus Evergetes, « et ingredietur provinciam regis Aquilonis, » hoc est, regis Syriæ, « et abutetur eis, » tyrannica scilicet potestate, et ferina crudelitate : hoc enim abusus est, hoc est, ultra metas humanæ rationis usus : unde abutetur tantum valet, quantum crudeliter subvertet tam matrem quam filium. Jerem. xviii, 23 : In tempore furoris tui abutere eis.

« Filii autem ejus, » Gallirici scilicet Seleuci filii, Ceranus et Antiochus magnus, « provocabuntur, » ad prælium scilicet, ex morte iniqua patris, « et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum, » in ultionem scilicet patris : regna enim Orientis adversus Ptolemaem Philopaterem concitavit. Psal. lxvii, 31 : Dissipa gentes quæ bella volunt. « Et veniet, » supple, Antiochus magnus, Seleuci filius, « imperans, » ex ira occisorum patris. Isa. viii, 1 : Velociter spolia detrahe, cito prædare. « Et inundans, » latitudine exercituum. Isa. viii, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. « Et revertetur, » supple, in terram suam, victor. Ezech.i, 14 : Ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. « Et, » supple, exaltatus superbia, « concitabitur, » supple, iterato, ita ut ultimo indicet Ægyptiis bellum. Et hoc est quod sequitur : « Et congredietur cum robore ejus, » hoc est, cum exercitibus ejus congredietur cum rege Ægypti. Psal. xxii, 8 : Dominus fortis et potens : Dominus potens in prælio. Hieronymus : « An- « tiochus cum adversus duces Ptolemaei « regis Ægypti obtinuisset victoriam, « Syriam, quæ per successionem jam a « regibus Ægypti tenebatur, recupera- « vit. »

« Et obtinebit insuper. » Tantam enim habebit victoriam, quod super captivitatem terræ dominetur. « Deos eorum, et sculptilia, » supple, captivavit et cepit. Unde Hieronymus : « Tulit de regno Se- « leuci quadringenta millia talenti, et si- « mulacra, et vasa pretiosa duo millia et « quadringenta, in quibus illa quæ Cam- « byses ex Ægypto in Persas portaverat, « reportavit in Ægyptum. » Et hoc est quod sequitur : « Vasa quoque pretiosa argenti et auri, » quæ scilicet in Perside sunt, « captiva ducet in Ægyptum, » hoc est, reducet : justum est enim ut qui prædatus est, prædetur. Isa. xxxii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædabaris ? Et adhuc subjungit de eodem : « Ipse, » scilicet Evergetes Ptolemaeus, « prævalebit adversus regem Aquilonis, » Galliricum scilicet.

« Et provocatus rex Austri, » hoc est,

<--- Page Split --->

Ægypti, contra regem Syriæ, « egredietur, » supple, de Ægypto, « et pugnabit adversus regem Aquilonis, » hoc est, adversus regem Syriæ. Impii enim quiescere non possunt. Isa. lvii, 21: Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Et supra, x. 20: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Proverb. xiii, 10: Inter superbos semper jurgia sunt. « Et præparabit multitudinem nimiam.» Eccle. i, 15: Stultorum infinitus est numerus. Proverb. xvii, 11: Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et subjungit de exitu belli: « Et dabitur multitudo, » scilicet Antiochi, « in manu ejus, » hoc est, regnum Ægypti. Psal. lxvii, 31: Dissipa gentes quæ bella volunt.

« Et capiet multitudinem, » regis scilicet Syriæ. Genes. xlix, 8: Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. « Et exaltabitur cornu ejus, » hoc est, potestas ejus. Contra quod dicitur, in Psal. lxxiv, 6: Nolite extollere in altum cornu vestrum. « Et dejiciet multa millia, » exercitus scilicet Antiochi. Psal. xc, 7: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. « Sed non prævalebit, » supple, capere adversarium, et regnum ejus. « Tandem enim, ut dicit Hierony- « mus, pugna finita est, quibusdam con- « ditionibus amicitiæ factis, et sic ab in- « vicem recesserunt : malus enim homo « sæpe impeditur a Deo, ne malitiam « perlicere possit. » Job, v, 13: Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

Antiochus, et convertetur ad bellum, « et præparabit multitudinem multo majorem quam prius. » Hieronymus : « An- « tiochus magnus audita morte Philipa- « toris, regis Ægypti, cum Philippo Ma- « cedone, communi manu regnum regis « Ægypti congreditur, et facta pace cum « Agatode et Ptolemeo Epiphane, cum « quibus antea dimicabat, hac conditio- « ne ut proximas civitates de regno Pto- « lemei quilibet regno suo jungeret, « multos adversus regem Ægypti provo- « cavit : propter quod multitudinem ma- « ximam ad se traxit. » « Et in fine temporum, » supple, ad hoc diffinitorum, « annorumque, » quando scilicet ulcisci voluit Dominus. Habac. iii, 2 : In medio annorum notum facies. « Veniet properans : » iratus enim semper præceps est. Isa. v, 26: Ecce festinus velociter veniet. « Cum exercitu magno. » Psal. iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. « Et opibus nimiis. » Ad expensas scilicet belli. Judith, ii, 10 et 11 : Aurum et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, supple, ejus.

« In temporibus illis, » tribulationis scilicet Ægypti, « multi consurgent adversus regem austri, » hoc est, Ægypti. Quod prophetavit Isaias, xix, 4: Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

Et subdit de prævaricatione Judæorum in tempore illo existentium : et hoc est : « Filii quoque prævaricatorum populi tui. » Prævaricatores dicuntur, quia legem diviserunt. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et trangressorem ex utero vocavi te. « Extolentur, » in superbiam scilicet jactantiæ. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? « Ut impleant visionem, » hoc est, jactent se implere visionem Isaie, qui dicit, Isa. xix, 19 : In die illa erit altare Domini in medio

Sextus paragraphus, in quo quatuor dicuntur, scilicet fortitudo regis Syriæ : prævaricatio quorumdam ex Judæis, ibi, « Filii quoque : » victoria regis Syriæ contra Ægyptum et alias terras : falsa federatio, et vilissima successio.

Et hoc est :

« Convertetur enim rex Aquilonis, »

<--- Page Split --->

terra Ægypti, et titulus juxta terminum ejus. Onias enim sacerdos summus, plurimis sibi adjunctis Judæis, tunc temporis intravit in Ægyptum, et occasione vaticinii Isaïæ ædificavit ibi templum et altare templo Jerosolvmorum et altari simillima : quod fuit contra consilium Domini. Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum! Et ideo sequitur : « Et corruent. » Quod enim super Dominum non ædificatur, ruet. Matth. vii, 27 : Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit : fundata enim erat super arenam.

Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ comparetur ei qui factus est ut nullum timeret.

Et subdit de tyrannide quam facit contra sanctos. Et hoc est : « Et stabit, » supple, potenter, et in superbiam erectus, « in terra inclyta, hoc est, Jerusalem, et Judæa, quæ inclyta est, propter legem, et habitationes sanctorum. Propter quod dicitur, Sapient. xii, 7 : Quæ tibi omnium carior est terra. « Et consumetur in manu ejus, » hoc est, in potestate ejus. Multa enim mala terræ sanctæ intulit Antiochus, sub Juda Machabæo. Isa. xxvi, 10 : In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

« Et, » id est, quia « veniet rex Aquilonis, » Syriæ scilicet in Ægyptum, Antiochus scilicet magnus, « et comportabit aggerem, » ad implenda scilicet fossata munitionum, « et capiet urbes munitissimas, » Ægypti scilicet. [Habac. i, 10 : Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. « Et brachia austri, » hoc est, adjutoria regis Ægypti, « non sustinebunt, » eum, scilicet Antiochum, regem Syriæ. Psal. lxxxviii, 23 : Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Qualiter autem non sustinebunt, ostendit subdens : « Et, » id est, quia « consurgent electi ejus, » Ptolemæi scilicet, regis Ægypti, duces, et præcipui milites, « ad resistendum, » scilicet regi Syriæ, « et non erit fortitudo, » supple, qua resistere possint. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ.

« Et ponet faciem suam, » hoc est, propositum cordis sui. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad interneciorem gentium non paucarum. « Ut veniat, » supple, cum exercitu, « ad tenendum, » hoc est, occupandum, « universum regnum ejus, » regis Ægypti scilicet. Judith, ii, 3 : Dixit cogitationem "suam in eo esse ut omnem terram suo subjugaret imperio. « Et recta faciet cum eo : » quia scilicet jam ante rex Ægypti jure belli suas civitates occupaverat. Jerem. lii, 9 : Locutus est ad eum judicia. Luc. vi, 37 : Nolite judicare, et non judicabimini. « Et filiam feminarum dabit ei. » Hieronymus dicit, quod « septimo « anno regni sui, adolescenti Ptolemaeo « Antiochus filiam despondit, Cleopa- « tram nomine, et decimo tertio anno « tradidit, et quod data est ei dotis no- « mine, Syria vel Judæa. » Filia feminarum autem dicitur : et est figura pleonasmos dicta, hoc est, abundans vel superflua locutio, ut illud :

Sic ore locuta est, vocemque auribus hausit.

Intentionem autem fraudulentiæ subdit : « Et evertat, » hoc est, decipiat, « illud, » hoc est, regnum Ptolemaei, « et non stabit, » supple, fraus ejus,

<--- Page Split --->

« nec illius erit, » terra Ægypti, supple, per hoc. Hieronymus : « Quia Ptole- « mæus et duces ejus sentientes dolum, « cautius egerunt, et Cleopatra, uxor « Ptolemaei, et filia Antiochi, magis viri « quam parentis partes fovit. » Psal. 11, 4 : Sicut novacula acuta fecisti dolum. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cæperant.

« Et convertet faciem suam, » Antiochus scilicet, « ad insulas, » scilicet Asiae, navali bello, et tunc ut dicit Hieronymus, « cepit Rhodum, Samum, « Colophona, et alias multas : » et hoc est quod sequitur : « Et capiet multas, » insulas scilicet, « et cessare faciet principem opprobrii sui, » hoc est, Ptolemaeus per auxilium Romanorum, a se fecit cessare principem Antiochum, qui fecit opprobria : Romani enim legatos miserunt duos fratres, quorum uterque vocabatur Scipio, Africanus vocabatur unus Scipio, alter autem Scipio Nasica. Africanus autem vocabatur ille qui Annibalem vicerat, et ab illo victus est Antiochus, et recedens de civitate in civitatem in regno suo, internorum viscerum dolore mortuus est : et hoc est quod dicit : « Et opprobrium ejus convertetur in eum. » Psal. vii, 17 : Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Sic Aman suspensus est in ligno, quod Mardochæo paraverat, Esther,vn,10. Sic Achitophel doli sui pœnam portans seipsum suspendit, II Reg. xvii, 23. Sic Judas reatum suum luens, suspensus a seipso crepuit, Matth. xxvii, 5, et Act. 1, 18.

v, 11 : Secundum multitudinem impietaturn eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. « Et impinget. » Impactio est objectio pedis ad casum : quia per reatum propriæ iniquitatis cecidit. Isa. xxvii, 13 : Ut vadant, et cadant retrorsum, ut conterantur, et illaqueentur, et capiantur. Et hoc est : « Et corruet. » Matth. vii, 27 : Fuit ruina illius magna. « Et non invenietur, » supple, locus ejus amplius : quia nullus successorum ejus ad potestatem ejus devenit. Apocal. xii, 8 : Neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. Psal. cii, 16 : Et non cognoscet amplius locum suum. Item, Psal. xxxvi, 36 : Transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

Et subdit de successore :

« Et stabit in loco ejus vilissimus, » moribus scilicet, « et indignus decore regio. » Hieronymus : « Seleucus Phi- « lopatcr, magni Antiochi filius, qui in « Syria nihil digni gessit patris imperio, « et sine ullis prœliis inglorius periit. » Et hoc est quod sequitur : « Et in paucis diebus conteretur. » Psal. 11, 7 : Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. « Non in furore, » scilicet hostium, « neque in prœlio, » alicujus scilicet impugnantis, sed in propria iniquitate tabescens. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit. Item, Psal. xxxviii, 12 : Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.

Et subdit de successore nepote pessimo, et nequissimo. Et hoc est :

« Et convertet faciem suam, » fugiens scilicet Antiochus, « ad imperium terrae suae, » hoc est, imperii sui, ab omnibus scilicet expulsus : propter dolum enim nullus confidit de ipso. Psal.

« Et stabit in loco ejus despectus, » Antiochus scilicet Epiphanes, frater ejus primus, omnibus vilis et despectus, sed tunc quasi mansuetus, et lenis, fraudulenter regno potitus est, fratre suo Seleuco jam mortuo. Unde, Daniel. iv,14 :

<--- Page Split --->

Humillimum, scilicet vilissimum, hominem constituet super regnum. Job, xxxiv, 30 : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. « Et non tribuetur ei honor regius, » ab his scilicet qui in Syria Ptolemaeo adhaeserunt. Luc. xix, 14 : Nolumus hunc regnare super nos. Significat autem hypocritas, qui simulando prælationes obtinent. Matth. vii, 13 : Attendite a falsis prophetis. « Et veniet Ælam, » sicut fur scilicet clementiam simulans. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. « Et obtinebit regnum, » Ægypti scilicet, « in fraudulentia : » simulavit enim se esse ducem fæderis, et patronum Ptolemaei, avunculi sui, et sub illa fraudulentia occupavit regnum. Isa. xxxu, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt.

« Et brachia pugnantis, » Ptolemaei scilicet duces, et milites, ferentes sibi adjutorium, « expugnabuntur a facie ejus, » hoc est, a facie Antiochi, « et conterentur, » Ptolemaeus scilicet cum ducibus et militibus, dolis Antiochi. Sic fraudulenter regnum Ecclesiae obtinebit Antichristus, et expugnabit adjutoria sanctorum. Osee, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et de proditione ampliori subdit adhuc : « Insuper et dux fæderis, » supple, fraudulenter erit, sub specie consanguinitatis fœdus simulans. Mich. vii, 3 : Nolite credere amico, et nolite confidere in duce.

« Et post amicitias cum eo, » supple, simulatas, « faciet dolum, » Antiochus scilicet et Antichristus. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Qualiter autem faciet dolum, subdit : « Et ascendet, » supple, Antiochus, in civitates Ægypti, vel Antichristus in civitates Ecclesiae, « et superabit, » paulatim scilicet unam post aliam, « in

modico populo, » hoc est, in parvo exercitu : fraudibus enim potius nititur quam viribus. Isa. xxxii, 6 : Cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter.

« Et abundantes et uberes urbes ingredietur, » abundantes auro scilicet et argento et nobilibus, et uberes possessionibus : « et faciet quæ non fecerunt patres ejus : » non enim contentus erit terris patrum suorum. Et est simile quod dixit Roboam, III Reg. xii, 10 : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. « Et patres patrum ejus, » supple, interfecerunt. Simile, Ezech. xvi, 51 : Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ibidem, §. 52 : Vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. « Rapinas, » quæ proprie sunt in possessionibus raptis, « et prædam, » quæ est proprie in manubiis, quæ manu capi possunt, « et divitias eorum, quæ sunt in auro et argento, « dissipabit, » dividendo inter suos. Sic faciet Antichristus in Ecclesia. Exod. xv, 9 : Dixit inimcus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea. Et subdit de astutia Antiochi, et Antichristi: « Et contra firmissimas cogitationes, » consiliariorum scilicet pueri Ptolemaei, vel etiam Doctorum Ecclesiae, « inibit consilitum, » callidius scilicet inveniens malum, quam aliquis possit invenire, qualiter evadat eum, Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala : bene autem facere nescierunt. « Et hoc usque ad tempus, » quamdiu] permanserit Dominus. Job, xiv, 5 : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

» Et concitabitur. » Tangit hic bellum, quod post pacem movit regi Ægypti : et hoc est : « Et concitabitur fortitudo ejus, » Antiochi scilicet vel

<--- Page Split --->

Antichristi, « adversus regem austri, » hoc est, Ægypti, Ptolemaëum scilicet sororis suæ filium, vel Antichristi contra Ecclesiam, « in exercitu magno. » Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. « Et rex austri, » hoc est, Ægypti, « provocabitur ad bellum, » contra avunculum scilicet, « multis auxiliis, » hoc est, justorum, « et fortibus nimis. » Et verificatur quod dicitur, Jerem. xlvi, 12 : Fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. « Et non stabunt : » quia Antiochus fraudulenter simulavit pacem, et sub illa simulata pace, Ptolemaëus dimittet exercitum. Jerem. ix, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

bonæ, malitiam autem non odivit. « Et ad mensam unam, » supple, sedentes, « mendacium loquentur. » Hieronymus : « Non est dubium, quin post pacem si- « mulatam duo reges convivium fecerint, « et pacem, et bona quæ non intende- « runt, ad invicem locuti fuerint. » Jerem. ix, 3 : Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Et, post pauca, 3. 5 : Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboraverunt. « Et non proficient, » supple, Antiochus et exercitus ejus, vel Antichristus finaliter non proficiet. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. « Quia adhuc finis in aliud tempus, » a Deo scilicet reservatus est. Psal. ciii, 9 : Terminum posuisti quem non transgredientur.

« Et comedentes panem cum eo, conterent illum, » Ptolemaëum scilicet Philopatorem : prodetur enim a suis. Psal. LIV, 13 : Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Et sequitur post pauca, 3. 16 : Veniat mors super illos, quia proditores erant. « Exercitusque ejus, » Ptolemaei scilicet, vel Ecclesiae, « opprimetur, » fraudibus scilicet, non viribus. Sapient. n, 10 : Opprimamus pauperem justum, et non parcamns viduæ, nec veterani reverearmur canos multi temporis. « Et cadent interfecti plurimi, » regis scilicet Ægypti, vel Ecclesiae. Ezechiel. xxviii, 23 : Corruent interfecti in medio ejus gladio : triginta enim duo descenderunt in infernum.

« Et revertertur in terram suam, » Antiochus scilicet, « cum opibus multis, » abstractis ab Ægypto scilicet. Baruch, iii, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Job, iii, 15 : Qui possident aurum, et replent domos suas argento.

« Et cor ejus adversum testamentum sanctum. » Tangit hic quod Antiochus sub typo Antichristi fecit contra Deum, et habet partes tres. Primo enim dicit, quid fecit contra sanctos. Secundo, quid blasphemando fecit contra Deum, ibi, 3.36 : « Et elevabitur, et magnificabitur. » Terlio, quæ regna subjecit, et quæ subjicere non potuit, ibi, 3. 40 : « Et in tempore præfinito præliabitur. »

« Duorum quoque regum, » Ægypti scilicet et Syriæ, vel Ecclesiae, et Antichristi, « cor erit, » hoc est, intentio, « ut male faciant, » supple, sibi invicem, filii sororis scilicet, et avunculi. Psal. xxxv, 3 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non

In prima parte sunt quatuor paragraphi, in quorum primo dicit, quomodo cor malum suum contra sanctos stans, a Romanis prohibitum est. In secundo, quomodo malum intendens sanctis, peccatores dilexit,ibi,3.30:« Et indignabitur contra testamentum. » In tertio, qualiter

<--- Page Split --->

duces ejus destruent sanctuarium, ibi, 3. 31 : « Et brachia ex eo stabunt. » In quarto, qualiter afflicti ab eo sublevabunt, ibi, 3. 34 : « Cumque corruerint. »

Dicit ergo : « Et cor ejus, » scilicet Antiochi, vel Antichristi, supple, erit, « adversum testamentum sanctum, » hoc est, ut tollat ordinationem sanctificationis. Psal. lxxxii, 3 : Inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. « Et faciet, » hoc est, quod cogitavit opere perficiet. Psal. vii, 15 : Concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

19 Sed quia locum sanctum obtinere non potuit, ideo sequitur :

« Et revertetur in terram suam statuto tempore. » Isa. xxxvii, 29 : Ponam circulum in naribus tuis, 'et frænum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. « Et revertetur, » supple, iterum collecto exercitu, « et veniet ad Austrum, » vel in Ægyptum, vel in Eèclesiam, si de Antichristo exponitur, « et non erit priori, » supple, tribulationi, vel malo, « simile novissimum. » In secundo enim fortior venit. Matth. xii, 43 : Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

30 « Et venient super eum trieres, et Romani, » hoc est, Italici : Romani quippe sunt caput Italicorum. « Et percutietur, » non quidem gladio, sed humiliatione : legati enim Romanorum præceperunt ut ab Ægyptiis amicis eorum recederet, et recedere oportebat. Numer. xxiv, 24 : Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios. « Et revertetur, » supple, propter hoc in terram suam. Luc. xi, 24 : Revertar in domum meam unde exivi.

Secundus paragraphus :

« Et indignabitur, » volens scilicet injuriam sibi factam in Judæos retorquere,

sive in Ecclesiam : dicit enim Hieronymus, quod « etiam Antichristus sentiet ar- « ma Romanorum. « Contra testamentum sanctuari, » vel Ecclesiae, vel synagogæ. « Et faciet, » multa scilicet in opere. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. « Et revertetur, » repulsus scilicet vel a Juda Machabæo, vel ab Ecclesia. I Machab. iii, 5 et 6 : Persecutus est Judas iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis : et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus. « Et cogitabat adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuari, » qualiter scilicet remuneret eos, ut scilicet alii exemplo eorum libentius relinquant. Sapient. ii, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.

Tertius paragraphus :

« Et brachia ex eo stabunt, » Antiadjutoribus christi scilicet vel Antiochi adjutores, « et polluent sanctuarium fortitudinis, » pervertendo scilicet fideles ad infidelitatem, et ad malos mores. Psal. lxxiii, 1 : Polluerunt templum sanctum tuum. I Machab. ii, 12 : Sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et conquinaverunt eam gentes. « Et auferent juge sacrificium, » Thryphon scilicet et Timotheus, et Lysias, et alii scilicet ab Antiocho missi, qui interfectis sacerdotibus, et polluto templo, ritum sacrificii impedierunt, quod Dominus præcepit efferri 4. Daniel. iii, 38 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te. « Et dabunt abominationem in desolationem. » Locus est per causam, hoc est, abominandum idolum, quod erit causa desolationis. I Machab. i, 37 : Ædifica-

<--- Page Split --->

vit rex Antiochus abominandum idolum super altare Dei.

« Et impii testamentum simulabunt fraudulenter. » Intendit de quibusdam qui recedentes a lege Dei, simulaverunt se tamen fideles, ut amplius nocerent. I Machab. 1, 16.: Et fecerunt sibi præputia, recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venumdati sunt ut facerent malum.

Et subdit de constantia sanctorum : « Populus autem sciens Deum suum, » affectiva scilicet devotionis scientia, quæ per experimentum est, « obtinebit, » supple, legem, « et faciet, » supple, multa contra infideles : unde dicunt, I Machab. 11, 58 : Accingimini, et estote filii potentes : et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos, disperdere nos et sancta nostra.

Et subdit de quarto paragrapho : « Cumque corruerint, » supple, non per culpam, sed per pecnam, « sublevabuntur auxilio parvulo. » Auxilium hoc est duplex : sub Antiocho enim parvum auxilium fuit quod præstitit Mathathias, et filii sui, qui repente contriti sunt : sub Antichristo autem auxilium parvum, consolatio Doctorum, quæ parvula dicitur, quia tyrannidem Antichristi non avertet : propter quod gemens Ecclesia dicit, Osee, xiii, 14 : Consolatio abscondita est ab oculis meis. « Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter, » falsi scilicet fratres explorantes sanctorum libertates quas habent in Christo, ut prodant eos Antichristo. Ad Galat. 11, 4 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subntroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu. Job, xxx, 29 : Frater fui draconum, et socius struthionum. Ezechiel. 11, 6 : Subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.

33 Dotorum officium.

« Et docti in populo, » in Veteri quidem Testamento Mathathias, et sui filii, in Novo vero Augustinus, Hieronymus, Ambrosius et sui, « docebunt plurimos, » ut scilicet teneant legem, et non recedant ab ea. I Machab. 11, 50 : Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrun vestrorum. « Et ruent in gladio, » interfecti scilicet pro fide, « et in flamma, » flammis scilicet incensi. Ad Hebr. xi, 37 : In occasione gladii mortui sunt. Sapient. 11, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos. « Et in captivitate, » carcerali scilicet custodia. Act. v, 18 : Posuerunt eos in custodia publica. « Et in rapina dierum, » persecutionis scilicet : per totum enim tempus persecutionis spoliati sunt sancti, et publicata bona eorum, de quibus dicit Apostolus, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

« Et de eruditis ruent, » spiritualiter, 35 et corporaliter : spiritualiter, quia quidam adhaerebunt Antichristo, timentes persecutionem : quidam etiam occidentur. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Quare autem hoc Deus permittit, subdit : « Ut conflentur, » igne scilicet tentationis, et tribulationis. Eccli. 11, 5 : In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. « Et eligantur, » supple, probati. Sapient. 11, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ. « Et dealbentur, » ut scilicet apti sint æterno lumini. Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. « Usque ad tempus præfinitum. » Ac si dicat : Quia non semper durabit, quia nimis acerba

<--- Page Split --->

esset, sed ad tempus modicum quod præfinivit Deus. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. « Quia adhuc aliud tempus erit. » Glossa : « Perfectæ victoriae in adven- « tu Christi. » Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Habac. ii, 19 : Super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

suis. Proverb. 1, 32 : Prosperitas stultorum perdet illos. « Donec compleatur iracundia, » Dei scilicet. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tunc enim verum erit quod dicitur : Bene qui latuit, bene vixit. Et subjungit rationem : « Perpetrata quippe est definitio, » apud scilicet præscientiam Dei. Ad Galat. iv, 2 : Sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre. Eccli. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

« Et faciet rex,» Antiochus scilicet, vel Antichristus, « juxta voluntatem suam,» de sanctis scilicet, et cultu Dei. II Machab. vii, 16 : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.

Et subjungit, quod non curabit cultum 37 paternum : et hoc est :

« Et elevabitur. » Tangit hic de superbia contra Deum, et habet tres paragraphos, in quorum primo dicit veri Dei abjectionem, in secundo falsi Dei venerationem, in tertio consentientium sibi remunerationem.

Dicit ergo : « Et elevabitur, » in superbiam, supple, corde. Job, xv, 12 : Quid te elevat cor tuum ? « Et magnifcabitur, » potestate et divitiis. Isa. x, 12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. « Adversus omnem deum : » hoc enim in parte fecit Antiochus, sed perfecte faciet Antichristus. II ad Thessal. ii, 4 : Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamqumn sit Deus. « Et adversus : Pzm. deorum loquetur magnifica, » blasphemias scilicat. Deus deorum verus Deus est, qui participative deos facit. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. Item, Psal. xlix, 1 : Deus deorum Dominus locutus est. Contra illum loquetur magnas blasphemias. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? Psal. xi, 5 : Dizerunt : Linguam nostram magnificabimus. « Et dirigetur, « hoc est, prosperabitur in malis

« Et Deum patrum suorum non reputabit, » scilicet vel Antiochus, vel Antichristus. Glossa : « Abraham, Isaac, et « Jacob, de quorum progenie nascetur in « Babylone Antichristus, sicut aiunt, de « tribu Dan. » Deuteron. xxxii, 18 : Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. « Et erit in concupiscentiis feminarum. » Hieronymus : « In Hæbræo ambigue positum « est. » Unde Aquila, verbum ex verbo exprimens, sic transtulit : « Super Deum « patrum suorum non intelliget, et super « concupiscentias feminarum. » Et sic locutio dubia est, et hoc quod dicitur, non intelliget, referri potest ad utrumque, vel ad alterum : et si ad utrumque referatur, sensus est, quod non curabit concupiscentias feminarum : et hoc competit Antichristo qui castitatem simulabit, ut plures decipiat : quamvis Augustinus dicat, quod « primo simulabit casti- « tatem, et adepta potestate luxuriosus « erit. » Antiocho tamen plus competit, Antochus luxuriosiside quo dicit Hieronymus, quod « etiam mus. « mimis et scortis vidente populo misce- « batur. » Eccli. xlvii, 21 et 22 : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum.

<--- Page Split --->

« Nec quemquam deorum curabit. » Deus enim solus vult apparere, et omnia in cultum suum redigi. Isa. x, 13 : Abstuli terminos populorum, et principes eorum depredatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et hoc est quod sequitur : « Quia adversum universa consurget. » Glossa : « Contra Deum, et ho- « mines. » Luc. xvii, 4 : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, etc. Genes. xvi, 12 : Manus ejus contra omnes.

« Et faciet, » Antiochus scilicet et Antichristus, « ut muniat Maozim, » hoc est, præsidia sua, « cum deo alieno, » hoc est, cum veneratione dei alieni, « quem cognovit, » hoc est, approbavit. Unde translatio Theodontiis sic habet : « Et geret hic ut muniat præsidia sua « cum deo alieno. » Deuteron. xxxii, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus.

Et subdit in tertio paragrapho de remuneratione idololatrarum. Et hoc est :

Secundus paragraphus, ubi agitur de cultura extranei Dei quem inducet.

Et hoc est :

« Deum autem Maozim. » Quantum æstimare possum, non proprium nomen alicujus Dei est Maozim, sed compositum Hebræum nomen est, et interpretatur, præsidiì sui : et est sensus : Deum in quo putat habere præsidium : et puto, quod intellexit Jovem : statua enim Jovis in altari Domini posita fuit : et de hoc dicit : « In loco suo venerabitur, » hoc est, in locis suis faciet venerari, sicut et fecit Antiochus. Psal. lxxx, 10 : Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. « Et Deum quem ignoraverunt patres ejus. » Deuteron. xxxii, 17 : Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. « Colet, » Deum scilicet, « auro, et argento, et lapide pretioso, » ut ex pretiosa materia, ab imperitis sibi credatur inesse divinitas. Psal. cxiii, 4 : Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. « Rebusque pretiosis, » supple, colet eum, hoc est, solemnitate templorum, et ministrorum. Osee, ii, 6 : Dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Isa. ii, 7 et 8 : Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. Et repleta est terra ejus idolis 1.

« Et multiplicabit gloriam, » scilicet in divitiis, et honoribus. Contra quod dicitur, Joan. viii, 30 : Ego non quæro gloriam meam. « Et dabit eis potestatem in multis, » supple, etiam super bonos. Apocal. xvii,13 : Virtutem et potestatem suam, bestiæ, id est, pseudoprophetae, tradent. « Et terram dividet gratuito, » satellitibus suis scilicet, ejectis sanctis. Job, xxiv, 6 : Agrum non suum demetunt. Habac. ii, 6 : Væ ei qui multiplicat non sua !

« Et in tempore præfinito. » Hic tangit terras quas sibi subjecerat. Et hoc est :

« Et in tempore præfinito, » a Deo scilicet, « præliabitur adversus eum, » scilicet Antiochum, et Antichristum, « rex Austri », hoc est, Ægypti : illum enim primo subjiciet Antichristus, sicut in præhabitis de decem cornibus dictum est. « Et quasi tempestas, » furibundus scilicet, et velut insanus, « veniet contra illum rex Æuilionis Æzechiel. xxxviii, 9 : Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Dicitur autem Antichristus rex Aquilonis, quia rex malorum est. Jerem. i, 14 : Ab aquilone pandetur malum. « In curribus, et in equitibus. » Psal. xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis. « Et in classe magna, » hoc est,

<--- Page Split --->

in navibus bellicis, quæ vulgariter galeræ, Latine autem liburnæ vocantur : navali enim et equestri bello impugnabit sanctos, sicut et Antiochus fecit. « Et ingredietur terras, » plurimas, supple, ut victor, « et conteret », terræ scilicet habitatores, « et pertransiet, » hoc est, pertransibit, vastando scilicet singulas. Joel, 1, 6 : Gens ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis.

sam terram ego congregavi. « Et terra Ægypti non effugiet : » illam enim primo subjiciet. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

« Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, » ut scilicet divitiis emat, quos verbo et potestate subjicere non poterit. Baruch, iii, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. « Et in omnibus pretiosis Ægypti, » supple, dominabitur. Job, xxviii, 10 : Omne pretiosum vidit oculus ejus. « Per Libyam quoque, » quam African dicunt, « et Æthiopiam transibit », subjiciens utramque : Ægyptus enim, et Lybia, et Æthiopia per tria cornua significantur, de quibussupra septimo capite, y. 8, dictum est : Ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus.

« Et introibit in terram gloriosam, » sicut Antiochus in Judæam, ita Antichristus in Ecclesiam. Psal. l.xxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Thren. 1, 10 : Vidit gentes ingressas santuarium suum : de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. « Et multæ, » scilicet urbes, « corruent. » Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit. Multas enim Ecclesias subjugabit sibi.

Et subdit de salvatis : « Hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus. » Sic Dominus pepercit civitati ad quam fugit Lot, quamdiu erat in ea 1. « Edom, et Moab,et principes 2 filiorum Ammon,» supple, salvabuntur, non ex operibus justitiæ quæ fecerunt habitatores, sed quia ibi deserta latissima sunt, et cavernæ montium, ad quæ sancti fugientes abscondentur a persecutione Antichristi. Ad Hebr. xi, 38 : In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ. Antiochus etiam contra Ptolemaëum festinans, Idumæos, et Ammonitas, et Moabitas, qui ex latere Judææ erant, non tetigit, ne occupatus alio prælio, adversarium redderet fortiorem.

A transitu autem isto quid eum retrahat, subjungit :

« Et fama, » supple, bellorum, « turbabit eum, » hoc est, retrahet ne transitum per terras continuare possit, « ab Oriente et ab Aquilone. » Multi enim insurgent contra eum. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? quis stabit mecum adesus operantes iniquitatem ? « Et veniet, » contra illos scilicet, « in multitudine magna », Antichristus scilicet. Psal. iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? « Ut conterat, » in bonis, « et interficiat, » in corpore, « plurimos : » hoc enim permittit Dominus. Habacuc, i, 17 : Semper interficere gentes non parcer.

« Et mittet manum suam, » hoc est, potestatem suam, « in terras, » ut scilicet opprimat eas, et subjiciat. Isa. x, 14, glorians dicit rex Assur : Sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic univer-

1 Cf. Genes. xix, 21.

  • Vulgata habet principium.

<--- Page Split --->

45 Apedno, quid!

Et subjungit processum ejus : « Et figet tabernaculum suum Apedno. » Puto, quod Apedno non est proprium nomen, sed nomen Hebræum compositum, et interpretatur solii sui : et est sensus : Tabernaculum regale, in quo ut rex in solio sedebit, hic figet. « Inter maria, » mare scilicet Mortuum ab Oriente, et mare Magnum ab Occidente, ut scilicet ubi Christus prædicavit, ipse rex sedeat : et hoc est quod dicit : « Super montem inclytum et sanctum : » ut enim dicit Hieronymus, « Montana « Judææ a mari Mortuo incipiunt, et in « illis montibus sicut in terra sive pro- « vincia, primo sicut rex sedebit ut im- « pleatur quod dicitur, Eccle. x, 6 : Po- « situm stultum in dignitate sublimi. »

« Et veniet usque ad summitatem ejus, » hoc est, usque ad montem Oliveti, ubi Salvator ascendit ad cœlum. Unde glorians dicit Sennacherib, rex Assyriorum, Isa. xxxvii, 24 : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. Hoc enim est mons sanctus et inclytus, quem Dominus sua ascensione sanctificavit : unde, audaciam admirans Psalmista ait, Psal. xxii, 3 : Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus ? Unde subdit : « Et nemo auxiliabitur ei. » Tunc enim irascetur ei Dominus, et in eodem loco peribit. II ad Thessal. ii, 8 : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium.

CAPUT XII.

Post magnam afflictionem tandem salvabuntur reliquiæ Judæorum, et ex mortuis quidam resurgent ad vitam, et quidam ad approbrium : docti vero ac doctores fulgebunt : de duobus ad ripas fluminis stantibus, et viro lineis vestito,qui temporis aperit determinationem : et de completione hujus prophetiæ post statutum tempus.

  1. In tempore autem illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

quasi splendor firmamenti 1 : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas aeternitates.

  1. Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

  2. Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper 1.

  3. Et vidi, ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

  4. Qui autem docti fuerint, fulgebunt

  5. Et dixi viro qui erat indutus li-

<--- Page Split --->

neis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium?

  1. Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in coelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis : et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.

  2. Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec ?

  3. Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usque ad praefinitum tempus.

  4. Eligentur, et dealbabuntur, et qua-

si ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

  1. Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducent nonaginta.

  2. Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque!

  3. Tu autem, vade ad praefinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

Hucusque Danielem in hebræo volumine legimus. Quæ sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt.

IN CAPUT XII DANIELIS

COMMENTARIUS.

« In tempore autem illo. » Hic tangit finem omnium praebatiorum in judicio et gloria resurgentium.

Dividitur autem in duas partes : in prima parte tangit liberationem, in secunda parte mensuram temporis ultimæ persecutionis, ibi, y. 5 : « Et vidi ego» Daniel. »

Adhuc in prima duo sunt, revelatio scilicet resurrectionis, et præceptum de clausura visionis, ibi, y. 4 : « Tu autem, Daniel. »

In prima harum quatuor sunt paragraphi : in primo enim describitur Angelicum adjutorium, in secundo tribulatio sanctorum, in tertio resurrectio mortuorum, in quarto dispar claritas sanctorum.

Dicit ergo :

« In tempore illo, » ultimæ scilicet propitiationis, « consurget, » paratus scilicet ad adjutorium, « Michael princeps, » scilicet propitiationis, « magnus. » Isa. xxxu, 8 : Princeps ea quæ sunt digna principe cogitabit, et ipse super duces stabit. Et ideo magnus dicitur. « Qui stat pro filiis populi tui, » ut salventur scilicet. Daniel. x, 21 : Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester.

Et subdit secundum paragraphum de tribulatione :

« Et veniet tempus quale non fuit, » tribulationis scilicet, « ex quo gentes esse ceperunt », hoc est, a principio mundi, « usque ad tempus illud : » cujus causa dicitur esse, quod tres persecutiones passa est Ecclesia, primo, a tyrannis qui occiderunt corpus, secundo, ab haereticis qui perverterunt fidem, tertio, a falsis fratribus qui mores subverterunt : illa autem ultima conflabitur ab omnibus

<--- Page Split --->

his. Matth. xxiv, 21 : Erit enim tunc tributatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. « Et in tempore illo », hoc est, post tempus illud « salvabitur populus tuus, » Judæorum scilicet. Isa. x, 22 : Si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo. Tunc enim videntes se esse deceptos in Antichristo, omnes convertentur ad fidem. Et hoc est quod sequitur : « Omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, » Dei scilicet : scripti autem sunt in libro ii de quibus præordinavit Deus, ut daret eis gratiam in præsenti et gloriam in futuro. Act. xiii, 48 : Crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam. Psal. cxxxviii, 16 : In libro tuo omnes scribentur : dies formabuntur, et nemo in eis.

2

Et subdit tertium paragraphum de resurrectione : et hoc est :

« Et multi », non omnes scilicet, « de his qui dormiunt in terræ pulvere. » Mortui dicuntur dormire, quia vita occulta vivunt sicut dormiens, quidam in pœnis, quidam autem in gloria. Isa. xxvi, 19 : Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere. Et hoc est : « Evigilabunt, » scilicet ad manifestam vitam in corpore, et animam demonstrandam. Job, xiv, 12 : Donec alteratur cœlum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Quando ergo alteretur cœlum, evigilabit. Et dividit inter mortuos, subdens : « Alii in vitam æternam, » boni scilicet et electi, « et alii in opprobrium » confusionis æternæ, « ut videant semper, » in pœnis scilicet : et videndo patiantur, quia, ut dicit Gregorius, Ignem eo « Hoc est eis in igne ardere, quod est ipsum patitur. « ignem videre 2. » Matth. xxv, 46 : Ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.

Et subdit de dispari claritate sanctorum :

« Qui autem docti fuerint, » intus scilicet a Deo per devotionem, sicut simplices sancti, de quibus dicitur, Joan. vi, 43 : Et erunt omnes docibiles Dei. « Fulgebunt quasi splendor firmamenti : » qui splendor tenuis est, et non condensati luminis, de quibus dicitur, ad Philip. ni, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. Psal. xvii, 2 : Cœli enarrant gloriam Dei. « Et qui ad justitiam erudiunt multos. » Hieronymus : « Magistri « scilicet aliorum, non tantummodo « prædicando, sed et scriptis confirman- « do. » « Quasi stellæ in perpetuas æternitales », supple, fulgebunt : illi enim sunt quasi vasa luminis: undique perfundentia lumen. Baruch, iii, 34 et 33 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt : vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Quod autem dicit, perpetuas æternitates, sciendum quod perpetuum est ex parte mensurati, æternitas autem ex parte durationis mensurantis : et quia multa sunt ad æternitatem pertinentia, ideo ponuntur in numero plurali.

« Tu autem, Daniel.» Tangit hic de significatione visionum, ne proferantur in publicum, sicut prima, secunda, tertia, quarta, in publico expositæ sunt : et hoc est : « Claude sermones, et signa librum : » sermones, ne exponas : librum autem, ut fideliter scribas. Isa. xxix, 11 : Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati. Quare autem signari faciat librum, subdit : « Usque ad tempus statutum, » a Deo scilicet in fine mundi, « plurimi pertransibunt, » legendo scilicet, et studendo. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. « Et multiplex erit scientia. » Mul-

<--- Page Split --->

tipex enim est spiritus, qui edidit eam 1. Multiplices, et multarum proprietatum sunt visiones, quibus revelantur. Jesus, filius Sirach, in prologo Ecclesiastici : Non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

Græciæ, qui stabat in ripa quæſt contra Græciam : ripa enim significat stabilimentum immortalitatis, in quo stant Angeli, fluxus in medio descensum nostræ moralitatis. II Reg. xiv, 14 : Omnes morimur, et quasi 'aque dilabimur in terram.

« Et vidi, ego Daniel. » Tangit hic de revelatione visionis, et habet duas partes, in quarum prima. describit quaedam quae pertinent ad intellectum visionis : in secunda parte tangit quae pertinent ad dispositionem videntis, hoc est, Danielis, ibi, y. 13 : « Tu autem, Daniel, vade. »

In prima parte tres sunt paragraphi, in quorum primo dicit quantitatem temporis persecutionis. In secundo, claudenda dicit esse quaecumque alia sunt istius visionis, ibi, y. 8 : « Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ? » In tertio, revelat quantitatem temporis quod dabitur ad pœnitentiam conversis, ibi, y. 11 : « Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium. »

In primo duo dicuntur, scilicet descripio revelatorum, et descriptio revelationis. Et hoc est :

« Et dixi viro qui indutus erat lineis, » qui tertius erat, et creditur quod fuerit Gabriel, qui missus ad Prophetae instructionem fuit. Eccle. iv, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Descriptis revelatoribus, tangit revelationis inquisitionem : « Qui stabat super aquas fluminis, » tamquam subjiciens hujus vita mortalitatem : ab immortalibus enim scientia eorum requirenda est. Hoc significatum est, Joan. xxi, 4, ubi Dominus resurgens stabat in littore *. « Usquequo finis horum mirabilium ? » hoc est, usque ad quantum tempus finientur hæc mirabilia, de Antichristi persecutione. Psal. xii, 2 : Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem.

« Et vidi, ego Daniel, » qui scilicet mundum habui cor ad videndum. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. « Et ecce, » in visione scilicet sensibili, « quasi duo alii stabant, » Angeli scilicet, quorum unum dicit Hieronymus « fuisse principem « Persarum, alterum autem principem « Macedonum, sive Græcorum : » duo enim sunt mutuo se juvantes. Eccle. iv, 11 : Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo. « Unus hinc super ripam fluminis, » quod est Tigris, supple, stabat, et ille erat princeps Persarum, qui versus Persidem stabat in ripa, « et alius inde ex alia ripa fluminis, » princeps scilicet

« Et audivi virum, » excellentiorem aliis scilicet. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. « Qui erat indutus lineis. » Linum candidum est, et lumini simile. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. « Qui stabat super aquas fluminis, » altior scilicet mortalitate vitahujus : propter quod, Daniel. iv, 10, 14, 20, vigiles dicuntur, qui fumis Angeli, cur dicuntur vigiles? hujus mundi non deprimuntur. « Cum elevasset dexteram, » quae dispositionem æternorum significat, « et sinistram suam, » sinistra significat dispositionem temporalium, « in cælum, » quae in cælum elevatur, quoniam tempora secun-

1 Cf. Sapient. vii, 22 : Est in illa, scilicet sapientia, spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, etc.

2 Joan. xxi, 4 : Mane autem fato, stetit Jesus in littore.

<--- Page Split --->

dum cœelestia disponuntur. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra? « Et jurasset per viventem in æternum, » hoc est, immobili veritate confirmasset. Psal. cxvi, 2 : Veritas Domini manet in æternum. « Quia in tempus, » unius scilicet anni, « et tempora, » duorum annorum scilicet : Hebraice enim hæc habent numerum dualem, qui duos annos significat : « et dimidium temporis, » hoc est, dimidium annum, ita ut pars pro toto ponatur. Hoc significatum est, Apocal. xii, 14, ubi mulier quae significat Ecclesiam, a facie draconis fugit in desertum, ut alatur ibi per tempus, et tempora, et dimidium temporis, tamdiu scilicet durabit Antichristi persecutio. « Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, » hoc est, fortitudinis sanctorum per Antichristum, qui omnem fortitudinem sanctorum disperdet, exagitando illos scilicet in desertum, sicut prædixit Dominus, Matth. x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. « Complebuntur universa hæc, » hoc est, usque ad id tempus erunt completa omnia. Tob. xiv, 6 : Non excidit verbum Domini. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.

« Et ego audivi, » bella scilicet et persecutionem futuram, « et non intellexi, » per singulas scilicet circumstantias provinciarum, locorum, temporum, et negotiorum. Isa. vi, 9 : Audite, audientes, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere.

« Et ait, » Angelus scilicet, « vade, Daniel, » viam universæ carnis, ut dicit Glossa, et hoc est ire ad patres : transitus enim est vita nostra : propter quod, I ad Corinth. ix, 24, dicitur cursus : Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. « Quia clausi, sunt, » ad dependentiam scilicet ad futurum, « signatique sermones, » per obscuritates allegoriarum. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum, in ænigmate. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. « Usque ad præfinitum tempus, » supple, quo in effectu complebuntur : sicut enim dicitur, Eccle. iii, 1 : Omnia tempus habent.

Et tangit profectum sanctorum ex tribulatione.

« Eligentur, » a Deo, « et dealbabuntur, » ut scilicet maculas peccati non habeant. Apocal. xiv, 5 : Sine macula sunt ante thronum Dei. « Et quasi ignis probabuntur multi, » hoc est, quasi per ignem tribulationis scilicet. I ad Corinth. iii, 15 : Ipse salvus erit : sic tamen quasi per ignem. « Et impie agent impii, » obstinati scilicet. Apocal. xxii, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. I Reg. xxiv, 14 : Ab impiis egredietur impietas. « Neque intelligent omnes impii. » Sapient. ii, 21 : Erraverunt, excæcavit enim illos malitia eorum. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. « Porro docti, » supple, a Deo, « intelligent. » III Reg. iii, 9 : Dabis servo tuo cor docile. Luc. xxiv, 43 : Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

« Et dixi. » Secundus paragraphus, in quo fit inquisitio de tempore post persecutionem. « Domine mi, quid erit post hæc? » Diligenter inquirit, ut formam det discendi. Eccli. vi, 36 : Si videris sensatum, exigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

Et subjungit de revelatione temporis persecutionis, et de diebus qui durabunt post mortem Antichristi in pœnitentia.

Et hoc est :

« Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, » ab Ecclesia scilicet in divinis laudibus, et cultu, de quo dici-

<--- Page Split --->

tur, ad Hebr. xiii, 13 : Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo. Psal. cxvii, 164 : Septies in die laudem dixi tibi. « Et posita fuerit abominatio in desolationem, » hoc est, abominandum idolum Antichristi, qui causa desolationis est. Matth. xxiv, 15 : Cum videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. « Dies mille ducenti nonaginta, » supple, erunt, hoc est, tres anni, et dimidius, sicut jam ante dictum est : tamen non durabit Antichristi persecutio, sicut duravit Christi prædicatio : in omnibus enim volet se conformare Christo : unde, Isa. xiv,14, dicit : Similis ero Altissimo.

dictos mille ducentos et nonaginta, quadraginta quinque habent additos, qui reversis ad infidelitate Antichristi dabuntur in pœnitentiam, eo quod Deus nullum perire vult. I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Et subdit de dispositione Prophetae : « Tu autem, Daniel, vade, » transeundo scilicet ab hac vita. Ad Hebr. xiii, 14 : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. « Et requiesces, » spe felici scilicet cum patribus. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. « Et stabis in sorte tua, » hoc est, in sorte beatitudinis, quae tibi debetur loco præmii. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Psal. cxli, 6 : Portio mea in terra viventium. « In finem dierum, » hoc est, in temporibus novissimis, quando consummabitur mundus. Genes. vi, 13 : Finis universæ carnis venit coram me.

Et subdit de tempore pœnitentiae addito ad illud :

« Beatus qui exspectat. » Thren. ii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age. « Et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque, » qui ad superius

CAPUT XIII.

Casissimam Susannam impudici presbyteri, cum ejus concubitu frui non possent, falso adulterii accusant : sed cum ad mortem duceretui , orantem exaudivit Deus : et per puerum Danielem proprio ore convictos senes, jure talionis populus interimit.

  1. Et erat vir habitans in Babylonę, et nomen ejus Joakim :

  2. Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

  3. Parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

  4. Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

  5. Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus :

<--- Page Split --->

Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

  1. Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

  2. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

  3. Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem : et exarserunt in concupiscentiam ejus :

  4. Et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum.

  5. Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

  6. E rubesc e bant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

  7. Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

  8. Eamus domum, quia hora prandii est : et egressi, recesserunt a se.

  9. Cumque revertissent, venerunt in unum : et scisctiantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

  10. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario, æstus quippe erat :

  11. Et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

  12. Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

  13. Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum, ut afferrent quæ jusserat : nesciebantque senes intus esse absconditos.

  14. Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

  15. Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

  16. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

  17. Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

  18. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

  19. Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

  20. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

  21. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

  22. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina :

  23. Cumque venisset populus ad Joakim, virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

  24. Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam, filiam Helciæ,

<--- Page Split --->

uxorem Joakim. Et statim miserunt :

  1. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

  2. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

  3. At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

  4. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

  5. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

  6. Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

  7. Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

  8. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

  9. Porro nos, cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

  10. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis, exsilivit.

  11. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus quinsam esset adolescens, et noluit indicare nobis. Hujus rei testes sumus.

  12. Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi : et condemnaverunt eam ad mortem.

  13. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

  14. Tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

  15. Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

  16. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

  17. Et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

  18. Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo quem tu locutus es?

  19. Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui, filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?

  20. Revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

  21. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

  22. Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijucdicabo eos.

  23. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius,

  24. Judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies 1.

  25. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

<--- Page Split --->

  1. Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. 56. Et amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. 57. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. 58. Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. 59. Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. 60. Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna : et benedixerunt

Deum qui salvat sperantes in se. 61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros, convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium : feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, 62. Ut facerent secundum legem Moysi 4. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. 63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Joakim, marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. 64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi, a die illa, et deinceps. 65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

IN CAPUT XIII DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Erat vir habitans in Babylone, » Post Danielem, 'subjungitur hic historia Susannæ, et historia Belis, quas Hieronymus dicit, « non a Daniele Propheta, « sed ab alio Daniele sacerdote quodam « esse descriptas.» Dicit enim, quod Septuaginta sic habent : « Homo quidam « erat sacerdos, cui nomen Daniel, filius « Aldai, conviva regis. » Et postea sequitur, quod hic habetur : « Et erat vir habitans in Babylone, etc. » quod Theodotion transtulit in Græcum, et de Græco postea translatum est in Latinum.

Ista autem historia de Susanna dividitur in tres partes. In prima ponuntur

ea quæ ad Susannæ condemnationem pertinent. Secundo,quæ ad liberationem, ibi, y. 43 : Cum duceretur ad mortem. Tertio, quæ faciunt ad pessimorum vindicationem, ibi, y. 61 : « Et consurrexerunt adversus duos presbyteros. »

In prima sex dicuntur, scilicet accusatæ descriptio : accusantium malitiosa conventio, ibi, y. 5 : « Et constitui sunt. » Accusationis confictio, ibi, y.15 : « Factum est autem, cum observarent diem aptum. Accusandæ ad crimen inductio, ibi, y. 19 : « Cum autem essent egressæ puellæ. » Innocentis ad crimen dissensio, ibi, y. 22 : « Ingemuit Susanna. » Et accusationis in judicio propositio, ibi, y. 27 : « Et facta est dies crastina. »

In prima parte describitur accusanda

<--- Page Split --->

ab habitatione, et viri honestate, a nomine, et parentis dignitate, et a pulchritudine, et a veritate.

Et hoc est : « Erat vir. » Bene vir, nec prosperis elevatus, nec adversis depressus. Gregorius : « Vir est, qui contra « biformes fortunae insultus uniformi « constantia mentis militat praemuni- « tus. » Hic est vir magnus, de quo Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Bernardus ad Eugenium : « Magnus est qui incidens in adversa, « non excidit vel parum a sapientia. Nec « minor, cui praesens felicitas si arrisit, « non irrisit ' . » Et subdit de habitatione : « In Babylone, » ut habitando inter perversos, virtus illius probaretur. II Petr. ii, 8 : Adspectu et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. « Et nomen ejus Joakim, » qui interpretatur praeparatus Domino, vel resurrectio Domini : quia semper obsequiis Domini erat paratus, dicens cum Psalmista, Psal. cxviii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus. Et iterum, Psal. cvi, 2 : Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Matth. xxv, 10 : Quæ paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias.

obtinere voluit nisi Deum. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. Numer. xvii, 20 : Ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israel.« Pulchram nimis, » corpore quidem, sed tamen pulchrior erat moribus. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

« Et timentem Deum. » Commendat hic ad gratiam in interioribus primo, et postea in exterioribus : in interioribus dupliciter, scilicet secundum recessum a malo, et secundum ordinem ad bonum.

Et hoc est : « Timentem Deum. » « Ti- « mor enim Domini facit fugere omne ma- « lum, » ut dicit Augustinus. Eccli. ii, 20 : Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Proverb. xxxi, 30 : Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Et subjungit de ordine ad bonum :

« Parentes enim illius, » qui scilicet affectu, et debito naturae tenebantur ei. Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua ? « Cum essent justi, » generali scilicet et omni justitia. Luc. i, 6 : Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificatioribus Domini sine querela. « Erudierunt filiam suam. » Eruditio morum disciplina est. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos. Deuter. xxxii, 7 : Interrorga] patrem tuum, et annuntiabit tibi. « Secundum legem Moysi, » in omni ordine ad bonum. Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis

« Et accepit uxorem, » uxorio scilicet affectu conjunctam, de qua dicitur, Eccli. xxvi, 1 : Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. « Nomine Susnamam, » quæ obtentus lilii interpretatur, eo quod constanter obtinuit castitatem etiam inter corruptores. Cantic. u,2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Eccli. xxvi, 19 et 20 : Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. « Filiam Helciæ, » qui pars Domini, vel vindicatus Domino interpretatur, eo quod nihil in cœlo, vel in terra

<--- Page Split --->

justitiarum. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas.

Et subjungit de gratia in exterioribus, scilicet in divitiis, in amcnitate habitationis, in sapientiæ consiliis, et honore virtutis. Et hoc est :

« Erat autem Joakim 'dives valde : » quia in bonis divitiæ sunt instrumenta virtutis. Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: sicut dicitur de Abraham, Genes. xiii, 6 : Erat quippe substantia eorum multa. I ad Corinth. 1, 5 : In omnibus divites facti estis in illo. « Et erat ei pomarium vicinum domui suæ, » propter amcnitatem scilicet : unde Philosophus IV Ethicorum dicit, quod « magníficum « decet habitatio pulcherrima 1. » Exteriori enim pulchritudine arborum, recordatio fit spiritualium arborum, in exemplis sanctorum. Genes. n, 8 : Plantaverat Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio. « Et ad ipsum confluebant Judæi, » gratia consilii scilicet : quia sapientia præditus prudenter consulit. Eccli. vi, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. « Eo quod esset honorabilior omnium. » Dicit Philosophus in I Ethicorum, quod « honor est « præmium virtutis. » Est enim honor exhibitio reverentiæ, in testimonium virtutis. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis.

permittentis, « duo senes judices in anno illo. » Job, xxxiv, 30 : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Senes autem dicuntur, non a cantiie mentis, sed a corruptela antiquæ vetustatis. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Judices autem dicuntur a calumnia violenti judicii, non a rectitudine. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Isa. v, 23 : Væ... qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo! « In anno illo, » dicit, quia consuetudo erat eis annuos judices ponere, ne confirmati in potestate superbirent. Simile, Joan. xi, 49 : Cum esset pontifex anni illius. Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ. « De quibus locutus est Dominus. » I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Osee, vii, 3 : In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis principes. Et hoc est : « Quia egressa est iniquitas, » per malum scilicet exemplum, « a Babylone, » hoc est, ab iis qui in Babylone habitant, « a senioribus judicibus, » ætate, et non moribus, « qui videbantur regere populum : » quamvis in veritate perverterint, et non rexerint : idola enim fuerunt judicum, et non judices. Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Hieronymus : « Dicebat Hebræus qui- « dam hos fuisse Achab, et Sedeciam, « de quibus dicitur, Jerem. xxix, 22 et « 23 : Ponat te Dominus sicut Sede- « ciam et sicut Achab, quos frixit rex « Babylonis in igne, pro eo quod fece- « rint stultitiam in Israel, et mæchati « sunt in uxores amicorum suorum. »

« Et constituti sunt. » Describit hic accusantium malitiam, ab habitu inveteratæ consuetudinis, ab usu auctoritatis, ab opportunitate sæpe objecti concupiscibilis, ab obstinatione perversitatis, ab observatione insidiosa mulieris, a mutuo consensu facinoris.

Et hoc est :

« Et constituti sunt, » in ira Domini

Et subdit de abusu auctoritatis : « Isti frequentabant domum Joakim : » eo quod in domo ejus fiebant judicia,

<--- Page Split --->

propter abundantiam consilii, et propter loci amcinitatem. Istos tamen traxit, et concupiscentia, et avaritia : imitatores fuerunt meretricis, de qua dicitur, Proverb.vii,10 et 11 : Garrula,et vaga,quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. « Et veniebant ad eos, » supple, sicut ad judices, « omnes qui habebant judicia, » hoc est, causas dijudicandas. Deuteron. xxv, 1 : Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices, quem justum esse perspexerint, illi justitie palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.

« Oculus vester etsi jaciatur in aliquam « feminarum, in nullam figatur. » « Et deambulantem : » ipsa enim decentia motus, et status magis incitabat ad libidinem. Hieronymus: « Non licet intueri « quod non licet concupiscere.» « Et exarserunt in concupiscentiam ejus : » concupiscentia enim fornicationis ignis est. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

« Et everterunt sensum suum. » Tangitur hic de pertinacia perversitatis. Eversio sensus est a recto ordine perversio. II ad Corinth. iii, 14 : Obtusi sunt sensus eorum. « Et declinaverunt oculos suos, » qui in cœelum elevati esse debuerant. Thren. iii, 41 : Leve mus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœelos. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram, hoc est, ad terrena concupiscenda. « Ut non viderent cœelum, » hoc est, cœelestia. Contra quod dicitur, Genes. xv, 5 : Suspice cœelum, et numera stellas, si potes. Ovidius 2 :

Os homini sublime dedit, cœelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere,vultus.

« Neque recordarentur judiciorum justorum,» quamvis scilicet essent judices. Hieronymus : « Judiciorum justorum, « sive Dei, sive honestatis, sive naturae, « quae omnibus ad bonum insita sunt. » Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Homo enim lumine divino judicium rationis habet, a quo recta judicat.

« Erant ergo ambo vulnerati amore ejus. »

Pamphylus :

Vulneror, et clausum porto sub pectore telum.

« Cum autem populus revertisset per meridiem. » Usque ad meridiem est tempus judiciorum, sobriis sensibus existentibus : unde ad meridiem peracto judicio, populus ad propria revertebatur : et tunc solitarium remansit pomarium, et erat opportunitas Susanne deambulandi in eo. « Deambulatio excitat calo- « rem, et eventat corpusculum, » ut dicit Hieronymus. Et hoc est : « Ingrediebatur Susanna, » non egrediebatur ad plateas, sed intra clausuras viri : « et deambulabat in pomario viri sui, » non sicut Dina discurrens per regionem, Genes. xxxiv, 1 et seq., et ideo corrupta est, et multorum homicidiorum exstitit causa. Et exempli Dei imitatrix fuit, Genes. iii, 8 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem.

« Et videbant eam seniores : » non enim fecerunt consilium David : Averte oculos meos, ne videant vanitatem 1. Et quod dicit Job, xxxi, 1 : Pepigi fœdus cum oculis meis, ut non cogitatem quidem de virgine. « Quotidie ingredientem : » multiplicatus enim visus signum est magnæ concupiscentiæ. Augustinus :

<--- Page Split --->

« Nec indicaverunt sibi invicem dolorem suum : » nolebant enim confiteri quod pessimum est. Job, xxxi, 33: Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.

nis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. « Venerunt in unum, » hoc est, mali consensum. Psal. 11, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. « Et scisciantes ab invicem causam, » supple, conventus in unum, « confessi sunt concupiscentiam suam, » supple, fuisse causam. Genes. xlix, 4 : Effusus es sicut aqua, non crescas. Fornicator enim omnibus effundit concupiscentiam suam. « Et tunc in commune statuerunt tempus, » ut scilicet non tantum adulteram, sed etiam communem facerent, more Nicolaitarum, qui communes dicebant esse mulieres. Apocal. 11, 6 : Odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. « Quando eam possent invenire solam, » ut scilicet non jam precibus vincerent, sed vi opprimerent. Genes. xxxiv, 2 et 3 : Vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. Quod tamen peccatum Dominus dicit esse plectendum morte 1.

Et subjungit causam : « Erubescant enim indicare sibi concupiscentiam suam. » Concupiscentia enim carnalis erubescibilis est. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. « Volentes concumbere cum ea. » Matth. v, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mechatus est eam in corde suo.

« Et observabant quotidie, » concupiscentia scilicet instigante, « sollicitius videre eam : » visus enim nutrit concupiscentiam. Thren. 11, 31 : Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mea.

« Factum est autem. » Tangitur hic insidiosa observatio, et opportunitas qua deprehendi posset : et dicuntur tria, observatio, aggressio, et ad peccatum inductio.

Et hoc est :

« Factum est autem, » supple, per negotii opportunitatem, « cum observarent diem aptum, » ad scelus scilicet perpetrandum. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. « Ingressa est, » supple, Susanna, « aliquando, » hoc est, hora apta, « sicut heri et nudiustertius, » hoc est, sicut consuetum erat ei (licitum enim erat opus, et necessarium saepe), « cum duabus solis puellis, » juvantibus scilicet ad necessitates corporis, sicut Esther, xv, 3 et seq., duabus utebatur puellis, ut cum una deesset negotiis opportunis,

« Dixitque alter ad alterum. » Gennadius : « Oculum esse ad alterum de con- « cupiscentia appetitus fornicationis in- « dicium est. » « Eamus domum, quia hora prandii est. » Non dicunt, quia concupiscibile se subducit, sed aliam fingentes occasionem concupiscentiam abscondunt. Eccli. xlvii, 21 et 22 : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Delisti maculam in gloria tua. « Et egressi, » supple, de horto, « recesserunt a se. » Bene dicit Malisemper recesserunt, quia mali semper dissident. Matth. xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.

« Cumque revertissent, » supple, concupiscentia cogente. Il Petr. ii, 22 : Ca-

<--- Page Split --->

altera ministraret. Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civilas firma. Puellas autem sui sexus accepit, coram quibus denudata non verecundaretur : lavanda enim corpora denudanda necesse est. Et hoc est : « Voluitque lavari in pomario. » Augustinus : « Balneum etiam corporis, cum inlirmi- « tatis necessitas cogit, minime denego- « tur. » Et subjungit necessitatem : « Æstus quippe erat, » quando scilicet laxantur corpora in sudores, a quibus necesse est emundari per ablutionem. Augustinus

i rest sansuper I ad Corinth. x, 27 : « Placet sanis mundi- « ctorpa- « ctis Angelis munditia corporalis. » lis.

xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

« Et fecerunt sicut praecep erat, » ancillae scilicet. Psal. cxxii, 2 : Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Genes. xvi, 9 : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. « Clauseruntque ostia pomarii, » ne visibus pateret stultorum : clausas enim esse decet fec minas. Proverb. v, 17 : Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. « Et egressae sunt per posticum, » puellae scilicet. Posticus vocatur parvus transitus, ubi non nisi familiares transeunt, ut afferrent quod jusserat, quae necessaria erant ad corporis emundationem : horum enim matronam non decet oblivisci. Jerem. 11, 32 : Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? « Nesciebatque senes, » Susanna scilicet, « intus esse absconditos. » Simile, in Psal. lxxii, 22 : Ad nihilum redactus sum, et nescivi.

16 « Et non erat ibi quisquam. » Hoc dicit propter opportunitatem. « Praeter duos senes absconditos, » qui scilicet ad peccatum insidiabantur. Eccli. xxiii, 25 et 26, dicit peccator : Quis me videt? tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. « Et contemplantes eam. » Augustinus : « Nec dicatis vos « habere animos pudicos, cum habeatis « oculos impudicos, quia impudicus ocu- « lus impudici cordis est nuntius. »

« Cum autem essent egressae puellae, » a quibus scilicet contra senes defendi poterat. Eccli. 11, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. « Surrexerunt duo senes, » de latibulis scilicet. Jerem. 111, 2 : In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine. « Et accurrerunt ad eam, » impetu scilicet concupiscentiae, quae praeceps est, et ad insaniam convertit : unde Homerus, et inducitur ab Aristotele in VII Ethicorum : « Doli complicatrix Venus, furata « est mentem valde sapientum. » Jerem. v, 8 : Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui himiebat. « Et dixerunt, » quasi lenones scilicet invitantes :

17 Simima, quid?

« Dixit ergo puellis, » Susanna scilicet : « Afferte mihi oleum, et smigmata : » oleum, quo exhilaretur pellis, illuminativum enim est, et smigmata, hoc est, unguenta, quibus restringantur sudores : nec ista vituperabilia sunt, quoniam interiori fragrantiae attestantur. Cant. 1, 1 et 2 : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis, hoc est, ubera tua lota vino meliora sunt, quia per vinum sordes uberum mundantur, et unguentis sudores restringentibus suavitatem odoris recipiunt. « Et ostia pomarii claudite, » propter verecundiam muliebris sexus.Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus. « Ut laver, » ad corporis munditiam Ezech.

« Ecce ostia pomarii clausa sunt, »

<--- Page Split --->

ut scilicet subito nullus advenire possit, « et nemo nos videt: » et ideo non accusabimur. Job. xxiv, 15: Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus. Joan. iii, 20: Qui male agit, odit lucem. « Et in concupiscentia tui sumus. » Bene dicunt, in concupiscentia, ut toti scilicet capti sint libidine. Augustinus: « Etiamsi lateat, et a nullo « hominum videatur, quid faciet de illo « desuper inspectore, quem latere nihil « potest? » « Quamobrem assentire nobis. » Antiqua Grammatica: apud antiquos enim, assentior et consentior, verba erant deponentis generis. « Et commiscere nobiscum. » Consensum quaerunt, quia coitus in non consentiente sed oppressa minus delectabilis est. Proverb. i, 10: Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

horrore etiam opprobrii quod illi minabantur, intus gemuit. Psal. vi, 7: Laboravi in gemitu meo. « Et ait: Angustix mihi sunt undique, » in corpore scilicet et anima, et honori hactenus conservato, et famae. Baruch, ii, 1: Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. II Reg. xxiv, 4: Coarctor nimis.

Et subjungit causam angustiae: « Si enim hoc egero, » scilicet facinus quod vultis, « mors mihi est. » Hieronymus: « Quoties peccamus, morimur: quoties « benefacimus, vivimus. » Ad Roman. vi, 23: Stipendia peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna. « Si autem non egero, » vobis scilicet non consentiens, « non effugiam manus vestras, » hoc est, iniquam potestatem. Thren. 1, 14: Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Proverb. 1, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

Subjungunt etiam aculeum timoris, ut efficacius persuadeant. Et hoc est:

« Quod si nolueris, » sicut Sara, Tob. iii, 17: Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. « Dicemus contra te testimonium, » supple, falsum. Contra quod dicitur, Exod. xx, 16: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. « Quod fuerit tecum juvenis, » in concubitu scilicet, et sic eris accusanda ut adultera, quae secundum legem lapidabatur, sicut praecipitur, Levit. xx, 10 et seq. « Et ob hanc causam emiseris puellas a te, » ut scilicet sola cum illo juvene concumberes, Sapient. x, 14: Mendaces ostendit qui maculaverunt illum. Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites.

« Sed melius est mihi. » Hieronymus: « In Graeco non habetur melius, sed bo- « num, eleganter, ne comparatione pec- « cantium videretur dicere bonum.»« Absque opere, » hoc est, peccato, « incidere in manus hominum, » puniendam scilicet, « quam peccare in conspectu Dei. » Glossa: « Cui omnia nuda sunt. » Ad Hebr. iv, 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

« Et exclamavit voce magna Susanna, » hoc est, clamore alto, et longe audito, et voce magna virtutis clamavit. Unde, Hieronymus: « Non in aeris per- « cussione, sed in pudicitiae magnitudi- « ne. » Psal. xvii, 7: Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus. Hic dicit Hieronymus, quod: « vix inve- « nitur, quod vox peccatoris in Scriptu- « ris magna legatur. » « Exclamaverunt autem et senes adversus eam. » Adversus eam dicit, quia in ejus infamiam

Et subjungitur de gemitu innocentis: « Ingemuit Susanna, » hoc est, intus ex profundo gemuit, horrore quidem mortis gemuit, quod naturale est, sed

23

24

<--- Page Split --->

clamaverunt. Contentiosorum enim mos est, clamore velle vincere. Dicit enim Ambrosius super epist. ad Roman.1, 29: « Contentio est impugnatio vertatis, « cum confidentia clamoris. »

« Et cucurrit unus, » supple, de senioribus, « et aperuit ostium pomarii, » tamquam per id evasisset juvenis quem deprehendissent cum illa. Psal. 11, 4 : Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.

Et sequitur de accursu familiæ ad clamorem, et de infamia. Et hoc est :

« Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario : » humanum enim est oppresso ferre adjutorium : « irruerunt per posticum : » posticus enim fuit versus domum, per quem introitum habebant familiares, « ut viderent quidnam esset : » et in hoc notatur familiæ discretio, quia prius videre voluerunt, antequam aliquid facerent. Philosophus : « Bonum est bonam habere « familiam. » Ad Roman. xii, 1 : Rationabile obsequium vestrum.

Et sequitur de infamia quam resperserunt :

« Postquam autem senes locuti sunt, » infamiam scilicet. Proverb. xxvi,24 : Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. « Erubuerunt servi vehementer. » Et hoc ipsum boni signum est, erubescere de infamia. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentia mea. « Quia numquam dictus fuerat, » Glossa : « Ncedum factus, » « sermo hujuscemodi de Susanna : » quin potius fama erat honoris, et honestatis. Proverb. xxxi,31 : Date ei de fructu ma-

num sumarum, et laudent eam in portis opera ejus.

« Et facta est dies crastina. » Hic tangitur de accusatione in judicio. Et tanguntur quinque, scilicet populi ad judicium convocatio, accusationis testificatio, innocentis condemnatio, accusandæ vocatio, condemnatæ ad Deum oratio.

Et hoc est :

« Et facta est dies crastina, » per quam observant tempus vespertinum, quo nequitiam peragerent in tenebris. Proverb. vii, 7 et seq.: Considero vecordem juvenem, qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius, scilicet mulieris, graditur : in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

« Cumque, » Glossa : « De more : » « venisset populus ad virum ejus, » hoc est, Susanna, « Joakim : » judicium enim publicum coram multitudine fieri debet, et nemo debet condemnari in angulo. I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. « Venerunt et duo presbyteri, » hoc est, senes : in Graeco enim presbyter : idem est quod senior Latine : plus enim erant malitia senes quam aetate. Baruch, in, 11 : Inverterasti in terra aliena. « Pleni iniqua cogitatione adversus Susamnam, » adeo pleni, ut nihil virtulis, vel veritatis in eis esse posset. Act. vn, 23 : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. « Ut interfecerent eam, » odio scilicet pudicitia. Proverb. i. 16 : Festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

« Et dixerunt coram populo, » tamquam curam habentes de multitudine, cum tamen nihil pietatis haberent in

<--- Page Split --->

corde. « Mittite ad Susannam, » ut determinate vocetur : describunt eam genere, et marito.et hoc est, « filiam Helicæ, uxorem Joakim : » plures enim forte erant aliae Susannæ. « Et statim miserunt, » compulsi per præceptum Domini, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patiaris vivere.

« nea sunt panniculì linei camisiæ, vel « pepla mulierum corpora tangentia, « cum quibus libidinosi visu et tactu so- « lent immunditias, exercere. » Eccli. ix, 3 : Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore ejus.Et, post pauca, ibidem, y. 9 : Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia, quasi ignis, exardescit.

« Et venit cum parentibus, et filiis, » ut claritate generis exstingueret infamiam, « et amicis, » qui familiariter noverunt conversationem ejus, « et universis cognatis suis, » cum quibus a teneris unguibus fuit enutrita. Proverb. xxxi, 28 : Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.

« Flebant igitur sui, » propinqui scilicet, « et omnes qui noverant eam, » ex fama scilicet. Job, xxx, 23 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

« Consurgentes autem. » Tangitur hic falsi testimonii prolatio, et tangitur primo testificantium descriptio,condemnatae contristatio, et tertio testimonii prolatio.

Et hoc est :

« Consurgentes autem, » hoc est, simul surgentes consensu malitiae, « duo presbyteri, » ut scilicet senectute aetatis protegeretur malitia cordis, « in medio populi, » ut publicum testimonium esse probaretur, « posuerunt manus suas super caput ejus, » ut scilicet pœna capitis Susannæ in eos sæviret, si mentirentur. Sic condemnatus est Naboth 4, falso testimonio prolato in eum : sic lapidatus est Stephanus 2 : sic condemnatus est Christus 3.

« At iniqui illi, » adhuc iniquitate, et concupiscentia pleni. Psal. xxxv, 3 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bona. « Jusserunt ut discooperiretur. » Antiquus enim mos erat ut rei omnibus exponerentur, propter majorem exprobrationem. « Erat enim cooperta, » propter verecundiam scilicet ignominiae. Psal. lxviii, 8 : Operuit confusio faciem meam. « Ut vel, » hoc est, saltem « sic satiarentur decore ejus, » visu scilicet luxuriantes, etsi non corpore : unde Hieronymus adducit illud poeticum : « Extrema linea amoris est videre quod « amatur, et hoc nihil est. Extrema li-

« Quæ flens suspexit ad cælum. » In cælo enim judex veri est. Job, xvi, 21 : Ad Deum stillat oculus meus. Et, paulo ante, y. 20 : Ecce enim in cælo est testis meus, et conscius meus in excelsis. « Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. » Tullius : « Fiducia est vir- « tus spe vincendi omnia tolerans peri- « cula. » Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir

4 Cf. III Reg. xxi, 13. 2 Cf. Act. vii, 54 et seq.

3 Cf. Matth. xxvi, 59 et seq.; Marc. xiv, 55.

<--- Page Split --->

qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.

« Et dixerunt presbyteri, » hoc est, senes. Ad Hebr. VIII, 13: Quod antiqua- tur et senescit, prope interitum est. « Cum deambularemus in pomario soli, » Glos- sa: « Alius ne testis requiratur, » « in- gressa est haec. » Cum contemptu legen- dum est verbum haec, hoc est, tam vilis, et de qua non credebatur. « Cum duabus puellis, » forte secretorum suorum con- sciis : in talibus enim aliquos oportet esse conscios facinoris. « Et clausit ostia pomarii. » Glossa: « Conjecturas in- nectunt. » « Et dimisit a se puellas, » ne scilicet testes essent facinoris : dicit enim Augustinus, quod « in opere car- « nali, parentes etiam eos quos genue- « runt, nolunt testes habere. »

pediendum facinus. Psal. c, 3 et 4: Non adhæsit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam. « Et vidimus eos pariter commisceri. » Quasi dicant, quod vidimus, de hoc testimo- nium perhibemus. Joan. II, 32: Quod vidit, et audivit, hoc testatur.

« Et illum quidem non quivimus com- prehendere. » Et subjungunt rationem : « Quia fortior nobis erat. » Mendacium enim debile est, et ideo per,antiphrasim dictum est. Isa. xxviii, 15: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. « Et aperto ostio exsi- livit : » cum tamen unus eorum ostium aperuerit, sicut supra dictum est 1. In innocentem saepe transponitur culpa no- centis : et hoc vocatur impostura, quan- do unus refert in alium crimen pro- prium. Psal. xlix, 20: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

« Venitque ad eam adolescens, » qu ex ætate aculeos sensit libidinis : adole- scentes enim cupidi esse consueverunt : unde, Ovidius :

A juvenile cupido credatur reddita virgo.

« Qui erat absconditus : » « hoc enim pec- « catum perpetratur in abscondito, et « latebras quærit, » ut dicit Augustinus. « Et concubuit cum ea. » Et hoc est facinus quod infamaverunt in ea, transgressio scilicet thori. Eccli. xxii, 24 : Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

« Hanc autem cum apprehendisse- mus, » supple, quæ fugere non potuit, « interrogavimus quinsam esset ado- lescens, » ut scilicet amore veritatis confiteretur veritatem, ut cum ea con- demnaretur. Eccli. iv, 24 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum. « Et noluit indicare nobis. » Hoc dicunt, ut ex odio veritatis odiosam eam faciant. « Hujus rei testes sumus. » Proverb. xix, 5 : Testis falsus non erit impunitus.

Sequitur de condemnatione innocen- tis. Et hoc est :

Et concinnant mendacium : « Porro nos cum essemus in angulo pomarii, » quasi ad occulta consiliorum tractanda, sicut saepe conveniunt sapientes, « vi- dentes iniquitatem, cucurrimus ad eos, » hoc est, uno affectu cucurrimus ad im-

« Credidit eis multitudo, » quæ semper, ut dicit Chrysostomus, « stulto con- « silio fertur : » unde et turba, quia semper turbata est, dicitur. « Quasi senioribus, » supple, ætate, « et judicibus, » ex officio scilicet, « populi : » talibus

<--- Page Split --->

enim credendum videtur esse. « Et condemnaverunt eam ad mortem, » supple, innocenter, quod maximum facinus est : non enim aliquid potest inferri homini majus quam mors. I Petr. ii, 22 : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et, paulo infra, 7. 23 : Tradebat autem judicanti se injuste. Isa. lvii, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo.

vavi animam meam ab omni concupiscentia. « Quæ isti malitiose composuerunt, » hoc est, confinxerunt, « adversum me. » II ad Timoth. iu, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

« Exaudivit autem Dominus vocem ejus. » Jerem. xxxii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. Glossa : « Cujus aures « in preces justorum. »

Et subjungitur de clamore condemnatæ. Et hoc est :

« Exclamavit autem voce magna Susamna. » Glossa Hieronymi, « cordis af- « fectu, confessione pura, et conscientia « pura. » Hæc est vox magna hominibus occulta, sed a Deo audita. I Reg. iv, 6 : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? « Et dixit, » orando scilicet ad Dominum : « Domine, » propter potestatem, « Deus, » propter omnium scientiam et visionem, « æterne, » propter immutabilitatem, « qui absconditorum es cognitor. » Eccli. xxii, 29 : Oculi Domini multo plus lucdiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. « Qui nosti omnia antequam fiant : » per seipsum enim novit, qui omnia præcedit. Eccli. xxii, 29 : Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.

« Cumque duceretur ad mortem. » Tanguntur hic quæ pertinent ad liberationem, et sunt tria : judicii scilicet revocatio : testium discussio, ibi, 7. 51 : « Et dixit ad eos Daniel. » Iniquitatis inventio, ibi,7. 60 : « Exclamavit itaque omnis cætus. »

Iu primo tria dicuntur, scilicet instinctus sancti Spiritus, et Prophetae ad judicium dissensus, et judicium revocandi debitus modus. Et hoc est :

« Cumque duceretur ad mortem, » Susanna scilicet ad mortis supplicium, « suscitavit Dominus Deus spiritum pueri junioris. » Hieronymus : « Non « dedit, quia jam in eo erat, sed propter « ætatis infirmitatem quiescebat, nec « opera sua manifestabat : sed occasio da- « ta suscitavit eum pro sancta fœmina. » Ad Roman. vn, 26 : Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. « Cui nomen Daniel. »

« Tu seis. » Job, xii, 2 : Nulla te latet cogitatio. « Quoniam falsum testimonium tulerunt contra me, » Glossa : « Innocentem, quod mendacium pernicio- « sum est, in vitam hominis vergens. » Sapient. i, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. « Et ecce morior, » per sententiam condemnata. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. « Cum nihil horum fecerim. » Ostendit in hoc, quod nullius particeps fuit. Tob. ii, 16 : Numquam concupivi virum, et mundam ser-

Et subdit de dissensu ad judicium. Et hoc est : « Et clamavit voce magna, » ut intensio clamoris intensionem significaret detestationis : « Mundus ego sum a sanguine hujus, » hoc est, a reatu sanguinis hujus. Glossa : « Quia dissen- « tio. » Proverb. i, 15 : Fili mi, ne ambules cum eis.

<--- Page Split --->

« Et conversus omnis populus ad eum, dixit. » Videtur quod populus tam famosam feminam non ex proposito condemnavit, et ideo facile ad junioris vocem substitit. Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. « Qui est iste sermo quem tu locutus es ? » hoc est, quid sibi vult?

« Qui cum staret in medio eorum, » Daniel scilicet, « ait. » Eccli. xxiv, 1 : In medio populi sui gloriabitur. In medio autem stetit, ut ab omnibus audiri posset. « Sic fatui, filii Israel, » supple, estis, hoc est, indiscreti, « non judicantes, » hoc est, ordinem judicii non servantes. Deuter. xvi, 20 : Juste quod justum est persequeris. « Neque quod verum est, » supple, in depositione testium, « cognoscentes, » examinando scilicet testes, et dicta eorum, « condemnastis, » supple, juste, « filiam Israel. » Sapient. vi, 5 : Non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Filia autem dicitur Israel, eo quod tanti patris fuerit imitatrix.

nec lætatur in perditione vivorum. « Et dixerunt ei senes, » judices scilicet populi : « Veni, » per consensum, « et sede, » per auctoritatem, « in medio nostrum, » ut æqualam a te habeamus respectum. Sic Dominus stetit in medio discipulorum 1. Sic stetit in medio Doctorum 2. « Et indica nobis, » ordinem scilicet judicii. Mich. vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : Utique facere judicium.« Quia tibi Deus dedit honorem senectutis.» Glossa : « Etsinonætatem.» Sapient. iv,8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.

« Et dixit ad eos Daniel. » Tangit testium discussionem, et examinationem : « Separate illos ab invicem procul. » Glossa : « Ne mendacium confingant si- « mul, » hoc est, ne alter subornetur ab altero. « Et dijudicabo eos, » hoc est, judicabo scilicet in testes excipiendo, et dicta eorum discutiendo. Proverb. xix, 5 : Testis falsus non erit impunitus : et qui mendacia loquitur, non effugiet.

Cur Susanna dicitur filia Israel

« Revertimini, » supple, ergo, « ad judicium : » error enim revocandus est. Et subdit causam : « Quia falsum testimonium locuti sunt, » presbyteri scilicet, « adversus eam, » hoc est, adversus Susannam. Deuteron. xix, 18 et 19 : Cum diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fatri suo facere cogitavit.

« Reversus est ergo populus cum festinatione.» Ex hoc iterum videtur, quod non ex voluntate condemnaverunt eam. Sapient. i, 13 : Deus mortem non fecit,

« Cum ergo divisi essent alter ab altero, » ut nec nutu, nec verbo sibi invicem communicare possent, « vocavit unum ex eis, » solum scilicet : creditur tamen, quod non eum vocaverit ad se solum, sed coram duobus vel tribus judicibus populi a quibus convinceretur, si negaret. Deuter. xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. « Et dixit ad eum, » primo scilicet objiciendo, et excipiendo in testem de præterita vita, quare non possit esse testis idoneus. Et hoc est : « Inveterate Inveteratus dierum madierum malorum, » hoc est, qui a julorum quis sit? ventute usque ad vetustam senectutem dies tuos in malis expendisti. Isa. LXV,

<--- Page Split --->

20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentiæ, et ille abuitur eo in superbiam. Sapient. v, 13 : In malignitate nostra consumpti sumus. « Nunc venerunt peccata tua. » Peccata dicuntur venire, quando accumulator ad pœnam. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Psal. xxxvii, 3 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. « Quæ operabaris prius. » Non dicit, operatus es, quia mala voluntas operandi extenditur in præsens. Matth. vii, 23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Ac si dicat : In aliquo loco peccatum fatum est, qui locus arbore notabili designabilis est. Designa ergo locum. « Qui ait, » presbyter scilicet, « Sub schino, » Arborem quam Græci σχίνον vocant, Latine dicimus lentiscum : et puto, quod fuit arbor notabilis et desiderabilis umbræ : dicit enim Ambrosius, quod « ar- « bor humilis est extensorum ramorum in « latum, et spissorum foliorum : » propter quod latebras facit sub se quiescentibus.

« Dixit autem Daniel, » condemnans 55 mendacium : « Recte mentitus est in caput tuum, » hoc est, in pœnam capitis tui. Psal. v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et quod hoc cognoverit perspiritum Dei, subdit : « Ecce Senem ab A'·gelo disA'·gelo disenium Angelus Dei, » a Deo scilicet missecundum secundum medium. sus, et mihi revelatus, « accepta sentenmedium. justitiam justi aufertis ab eo ! « Imnotia ab eo, » quam scilicet in te protulit, centes opprimens. » Quod contra senten- « scindet te medium, » a nomine σχίζεν tiam Domini est, Deuter. xix, 2 et 3, formans nomen supplicii mortis, quod ubi constituit Dominus civitates refugii, est medium scindere. Sapient. xviii, 13 : Omnipotens sermo tuus, scilicet exsiliens, Domine, de cœlo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram proslivit.

« Judicans judicia injusta. » Quod non tantum peccatum est, sed etiam injuria in proximum. Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! « Imnocentes opprimens. » Quod contra sententiam Domini est, Deuter. xix, 2 et 3, ubi constituit Dominus civitates refugii, in quibus salvetur qui non est reus mortis. « Dimittens noxios. » Quod iterum contra Dominum est Deuter. xix, 12 et 13 : Morietur : non misereberis ejus, et auferes innozium sanguinem de Israel. « Dicente Domino, » per Abraham scilicet, Genes. xviii, 23 : Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicus impius, non est hoc tuum:qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Et hoc est : « Innocentem et justum non interficies. »

« Et amoto eo, jussit venire alium, » 50 rem hanc facias, et occidas justum cum ut dicta sigillatim discuterentur, « et dizit ei, » sicut priori : primo contra eum excipiens in vita, secundo discutiens testimonium : « Semen Chanaan. » Chananæus in terra Israel habitavit primo, et propter peccata exterminatus est. Ezech. xvi, 3 : Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan. « Et non Juda : » hoc enim benedictum semen est. Eccli. xlix, 11 : Cum semine eorum permanent bona. « Species decepit te, » hoc est, pulchritudo mulieris. Prov. xxxi, 30, alia littera : Fallax imago 1, et vana est pulchritudo. Job, xxxi, 9 : Si deceptum est

« Nunc ergo si vidisti eam. » Postquam excepit in testem, dictum testis examinat, et quia peccatum locale est, de loco facit inquisitionem : « Dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. » Urbane dicit de conjunctione corporis.

tia, et vana est pulchritudo.

<--- Page Split --->

cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum. « Et concupiscentia subvertit cor tuum, » hoc est, concupiscentia luxuriae, et venereorum, quae cor subvertit, et insaniam inducit. Sic patet in amore, qui £poc dicitur apud medicos. Tob. v, 7: Hi, supple, sunt, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacant, sicut equus et multus, quibus non est intellectus: daemonium habet potestatem super eos.

tuum, » hoc est, in condemnationem capitis. Joan. vnì, 44: Cum loquetur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. « Manet enim Angelus Domini, » supple, exspectans ad interficiendum, « gladium habens, » sententiam scilicet mortis. « ut secet te medium. » Matth. xxiv, 31: Dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. « Et interficiat vos, » ambos scilicet. Sapient. xvnì, 16: Gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte.

« Sic faciebatis filiabus Israel, » in pretium libidinis scilicet convertentes judicium. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. « Et ille timentes loquebantur vobis, » hoc est, commiscebantur, ne scilicet morte condemnarentur a vobis. Osec, vi, 10: In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim. « Sed filia Juda, » tanti patris imitatrix, « non sustinuit iniquitatem vestram, » consentiendo vobis scilicet. I ad Corinth. v, 9: Ne commisceamini fornicariis.

« Exclamavit itaque omnis populus, » præ gaudio scilicet, « voce magna, » supple, in gratiarum actione. I Reg. iv, 5: Vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. « Et benedixerunt Deum. » II Machab. 1, 17: Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. « Qui salvat sperantes in se. » Psal. xliii, 8: Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

« Et consurrexerunt. » Tangitur hic vindicta in impios. Et dicit :

« Nunc ergo dic mihi, » in judicio scilicet ubi dictum præjudicat, « sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi ? » Locale enim peccatum proprio loco designabile est. « Qui ait: Sub prino. » Hieronymus : « Hpivoç Graece, « Latine est ilex. Est autem arbor spis- « sæ, et desiderabilis umbræ, iis qui la- « tebras quærunt concupiscentiæ con- « gruens. Hpivoç etiam Graece fere sonat « sectionem 1, et ab illo sumit verbum « per similitudinem, ut dicat, secet te « medium.

« Consurrexerunt adversns duos presbyteros : » quia simul toto corde surrexerunt. Psal. xcii, 16: Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? « Convicerat enim eos Daniel ex ore suo. » Luc, xix, 22 : « De ore tuo te judico, serve nequam. Matth. xii, 37 : Ex verbis tuis condemnaberis. « Falsum dixisse testimonium. » Sapient. 1, 11 : Sermo obscurus in vacuum non ibit. « Feceruntque eis,» senibus scilicet,« sicut male egerant adversus proximum. » Isa. iii, 11 : Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Matth. xxi, 41 : Malos male perdet.

« Dixit ei Daniel, » repellens testimonium : « Recte mentitus es et tu in caput

1 Πρλειν significat serra secare (Πρτ, r).

<--- Page Split --->

62 « Ut facerent secundum legem Moysi. » Deuter. xix, 19: Reddent falso testi sicut fratri suo facere cogitavit. « Et interfecerunt eos. « Psal. c, 8: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. « Et salvatus est sanguis innoxius in die illa. » Proverb. xi, 8: Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Sequitur de congruo merito Propheta : « Daniel autem factus est magnus in Daniel enim apud consequitur opinionem et nomen.

63 Sequitur de gratiarum actione:

« Helcias autem et uxor ejus, » parentes scilicet Susannæ, « laudaverunt Deum pro filia sua Susanna. » Judith, xiii, 23 : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, præ omnibus mulieribus super terram. « Cum Joakim marito ejus, » qui Deum laudavit, eo quod thorus ejus non esset maculatus. Ad Hebr. xiii, 4 : Honorabile comubium in omnibus, et thorus immaculatus. « Et cognatis omnibus, » quorum ipsa decus fuit. Luc. xv, 6 : Congratulamini mihi. « Quia non est inventa in ea res turpis. » Hieronymus : « Non quia li- « berata est, hoc enim parum est, nec a « perfectis laudabile, sed quia turpitudo « peccati non est inventa. » Eccli. 11, 7 : Liberasti me de altitudine ventris inferi, et a lingua conquinata, et a verbo mendaci.

Et subdit de continuatione .

« Et rex Astyages, » qui Assuerus fuisse dicitur, « appositus est ad patres suos, » per mortem scilicet, « et suscepit Cyrus Perses, » scilicet avunculus Assueri, « regnum ejus, » de quo dicitur, Isa. xlv, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes.

« Erat autem Daniel 1, » propter spiritum Dei quem habebat, « conviva regis. » Psal. LIV, 14 et 13: Tu vero, o homo unanimis, dux meus, et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. « Et honoratus super omnes amicos ejus. » Esther, vi, 9: Sic honorabitur, quemcumque rex voluerit honoraie.

1 Hic ultimus versus cap. XIII est in Vulgata

versiculus primus capitis sequentis.

<--- Page Split --->

CAPUT XIV.

Fraudes sacerdotum idoli Bel, qui appositos illi cibos occulte auferebant, regi per Danielem detectæ sunt : ipsisque interemptis, idolum una cum templo suo eversum est : similiter et draconem quem colebant Babyloniì, injecta in os massa ex pice, adipe et pilis confecta, Daniel interfecit : quapropter instantibus Babyloniis, missus est in lacum leonum, illæsusque servatus, allato etiam illi per prophetam Habacuc prandio ex Judæa : quod videns rex, adversariis illius a leonibus in momento devoratis, jubet omnes timere Deum Danielis.

  1. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.

  2. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, viniqne amphoræ sex.

  3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum. Porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel?

  4. Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cœelum et terram, et habet potestatem omnis carnis.

  5. Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat et bibat quotidie?

  6. Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

  7. Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.

  8. Si autem ostenderitis quoniam Bel

comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. E dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.

  1. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

  2. Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce : et claude ostium, et signa annulo tuo :

  3. Et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

  4. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

  5. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepti Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.

  6. Sacerdotes autem egressi sunt nocte juxta consuetudinem suam,

<--- Page Split --->

et uxores, et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.

  1. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

  2. Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.

  3. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

  4. Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro, et dixit: Ecce pavimentum: animadvertere cujus vestigia sint haec.

  5. Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

  6. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

  7. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis, qui subvertit eum et templum ejus.

  8. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

  9. Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.

  10. Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.

  11. Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi.

  12. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos: et coxit pariter, fecitque massas, et dedit in os draconis: et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.

  13. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

  14. Et dixerunt, cum venissent ad regem: Trâde nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam.

  15. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

  16. Qui miserunt eum in lacum leonum: et erat ibi diebus sex.

  17. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et due oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

  18. Erat autem Habacuc propheta in Judæa: et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo, et ibat in campum ut ferret messoribus.

  19. Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

  20. Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

  21. Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus 1, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone, supra lacum, in impetu spiritus sui.

  22. Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel, serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.

  23. Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.

  24. Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

<--- Page Split --->

  1. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

  2. Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

  3. Porro illos qui perditionis ejus

causa fuerant, intromisit in lacum: et devorati sunt in mom: n to coram eo.

  1. Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis, quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum.

IN CAPUT XIV DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Erat quoque idolum. » Tangitur hic destructio idololatriae, et habet duas partes, scilicet idololatriae destructionem, et Prophetae idololatriam destruentis in constantia persecutionis commendationem, ibi, y. 27 : « Quod cum audissent Babylonii. »

Prima pars habet duas partes. Primo enim ostenditur destructio idololatriae cœelestis : secundo, destructio idololatriae terrestris, ibi, y. 22 : « Et erat draco in illo loco. »

Prima pars dividitur in tres. In prima, argumenta divinitatis idoli ostenduntur : secundo, falsitas accusatur, ibi, y. 6 : « Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex. » Tertio, falsitas accusata deprehenditur et condemnatur, ibi, y. 13 : Factum est igitur postquam egressi sunt illi. »

In prima tria sunt, scilicet idoli descriptio, Prophetae ad idololatriam invitatio, et idololatriae a Propheta refutatio.

dum aliam translationem : Omnes dii gentium demonia 2, Dominus autem calos fecit . I ad Corinth. vim, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo. Et, ibidem, x,20 : Sed quae immolant gentes, damoniis immolant, et non Deo. « Apud Babylonios :» a Babylonis enim et Aegyptiis primo orta est idololatria. Sapient. xiv, 11 : In idolis nationum non erit respectus. Sapient. iii, 10 : Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum. « Nomine Bel, » quod vetustus interpretatur : fuit enim idolum Saturni, qui pater deorum dicitur : unde et caetera idola ab ipso denominantur, sicut Baal, Baalim, Beelphegor, Beelzebuth. Saturnus autem, quia altior erat, princeps deorum dicebatur et pater, et ideo colebatur a gente quae aliis gentibus dominabatur : unde Judaei ad Dominum dicunt, Matth. xii, 24, et Luc. xi, 15 : In Beelzebuth, principe daemoniorum, ejicit daemonia. Sed et usque hodie manet

Et subjungit de signis vita, et divinitatis ejus. Et hoc est :

« Et impendebantur in eo, » idolo scilicet, « per dies singulos, » ut redeunte scilicet comestione frequenter ostenderetur divinitas, « similæ, » hoc est, similaginis panis, « artabæ duodecim. » Arta-

Liber Chat daicus de fundendo capite Saturni.

dents.

2 Hæc est Vulgatae translatio.

Et hoc est :

« Erat quoque idolum : » ab ißoc Græco, quod Latine forma, vel figura sonat, sic dicitur, quia in imaginibus dæmon colebatur. Psal. xcv, 5, secun-

<--- Page Split --->

ba mensura est proportionata ad panis quantitatem, qui forte duodecim erant, propter duodecim horas diei, ut scilicet singulis horis refectionem videretur accipere. Exod. XXXII, 6 : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Glossa: « Idololatrare. » « Et oves quadraginta, » hoc est, carnes ovium : significant enim gulosos, quorum Deus venter est. Ad Philip. n, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Isa. XXII, 13 : Occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. « Vinique amphore sex. » Amphore vasa sunt liquidorum, et fuerunt magna vasa, ita ut sufficerent multis. Sapient. II, 7 : Vino pretioso et unguentis nos impleamus. Eccle. II, 25 : Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?

3

Et subdit de auctoritate:

« Rex quoque colebat eum. » Ac si dicat : Tante venerationis erat, ut etiam rex veneraretur eum. Quod nescio quare fuerit, nisi ne noceret : quia in libris Chaldeorum scriptum est, quod « Sa- « turnus nulli umquam profuit, multis « nocuit : est enim distans altitudine, pi- « ger motione, frigiditate mortificatus, « et siccitate discontinuatus. » « Et ibat per singulos dies, » rex scilicet, « adorare eum, » quasi singulis diebus supplicationes et vota faceret, sicut videmus quod gulosi ventri continuum impendunt cultum. Ad Roman. XVI, 18 : Hujuscemodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. « Porro Daniel, » in abstinentia et jejuniis scilicet, « adorabat Deum suum. » Tob. XII, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Psal. XXXIV, 13 : Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

Et subjungit de invitatione ad idololatriam. Et hoc est :

« Dixitque ei rex : » quia verbum regis majoris effectus est. Osee, VII, 3 : In malitia sua lætificaverunt regem. Et loquitur de lætitia idololatriæ : « Quare non adoras Bel ? » Non cogit amicum, sed ratione nititur inducere : et est, ac si diceret : Cum evidens signum sit vitæ et divinitatis. Joan. IV, 22 : Vos adoratis quod nescitis.

« Qui respondens ait ei, » regi scilicet : « Quia non colo idola manufacta. » Per hoc quod manufacta sunt, ostenditur quod non sunt colenda. Sapient. XIII, 17 et 18 : Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. « Sed viventem Deum, » qui non participative, sed seipso vita est, et vitæ fons. Joan. I, 4 : In ipso vita erat. « Qui creavit cælum et terram. » Per extrema intelligit etiam media in cælo, et in terra contenta. Esther, XIII, 10 : Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur. « Et habet potestatem omnis carnis, » hoc est, viventis in carne. Matth. XXXVII, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Joan. XVII, 2 : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

« Et dixit ad eum rex, » experimento volens convincere : Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? qui scilicet signa vitæ exhibet. Et subdit rationem : « An non vides quanta comedat et bibat quotidie ? » Signa enim vitæ et divinitatis non ostendit, nisi comedendo et bibendo, sicut gulosi. Amos, VI, 4 et 6 : Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti, ... bibentes vinum in phialis.

<--- Page Split --->

« Et ait Daniel arridens, » ut benigjiel monitate regem faceret attentum,et risu consio repetentlit temneret idolum. Sapient. xiv, 14 et sum. quod «ultum seq. : Supervacuitas hominum intravit num exberet, in orbem terrarum, etc. Opera supervacua, et risu digna. « Ne erres, rex.» Errat, qui huc illucque vagatur, et nescit quo se dirigat. Isa.xix,14 : Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis : et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo. « Iste est enim intrinsecus luteus, » super formam enim luteam, idolum fusum erat, « et forinsecus areus. » Videtur tunc idolum factum fuisse, sicut hodie fit : in necromantia enim ita docetur fundi caput Saturni. Isa. xlix, 20 : Pars ejus cinis est : cor insipiens adoravit illud. Baruch, in epist. Jeremie, vi, 19 : Corda eorum dicuntur elingere serpentes. Serpens autem terram comedit, et lutum. « Neque comedit aliquando : » eo quod in eo nullum vitae est principium. Baruch, in epist. Jerem. vi, 31 : Non sunt dii, sed opera manuum hominum : et nullum opus Dei.

gumentum, « morietur Daniel : » ad legem enim talionis testis falsus obligabatur 1. « Quia blasphemavit in Bel. » Non blasphemavit, quia veritatem dixit. « Et dixit Daniel regi, » ex zelo scilicet contra Bel: « Fiat juxta verbum tuum, » sicut Elias ex zelo interfecti sacerdotes et prophetas Baal.

« Erant autem sacerdotes Bel. » Tangit hic multitudinem ministrantium in templo Belis, ut ostendat magnitudinem impensarum Et hoc est :

« Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, » templum enim conventuale fuit, « exceptis uxoribus, » libidini scilicet sacerdotum vacantibus, « et parvulis, » nondum in templo ministrantibus, « et filiis, » qui scilicet ministrare cepérunt. Baruch, in epist. Jerem. vi, 32 : Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos. « Et venit rex cum Daniele in templum Belis, » ut in ipso loco doli melius investigaret veritatem. Genes. xvii, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui vent ad me, opere compleverint.

Et subl dit de accusati criminis investigatione :

« Et iratus rex, » commotus scilicet de deceptione, quia credidit Danieli. Proverb. xvi, 14 : Indignatio regis, nuntii mortis. « Vocavit sacerdotes ejus, » hoc est, Belis : illi enim non poterant doli non esse conscii. « Et ait eis, » rex scilicet : « Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, » ad altare scilicet et mensam Belis impositas, « moriemini, » ut scilicet timore mortis manifestarent. Isa. xxvi, 14 : Morientes non vivant. Ad Roman. 1, 32 : Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum ea qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

« Et dixerunt sacerdotes Belis, » ad regem scilicet : « Ecce nos egrediemur foras, » extra templum scilicet, ne aliqua suspicio possit oriri de nobis : « et tu, rex, pone escas, » panum scilicet et carnium, « et vinum misce. » De terra enim calida vinum nocet, si bibatur non mistum. I ad Corinth. vi, 13 : Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. « Et claude ostium, » scilicet templi, ne aliquis suspicetur ingredi, « et signa, » hoc est, sigilla « annulo tuo, » ne adulterina clave credamur ingredi. Daniel. vi, 17 : Quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum.

« Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, » ad vitae et divinitatis ar-

<--- Page Split --->

« Et cum ingressus fueris mane, » supple, in templum, « nisi inveneris omnia comesta a Bel, » hoc est, ab idolo, « morte moriemur, » hoc est, eligimus mori, « vel Daniel, » supple, morietur, « qui mentitus est adversum nos. » Proverb. XIX, 5 : Qui loquitur mendacium, non effugiet.

« Et egressi clauserunt ostium, » Daniel scilicet et rex, « et signantes annulo regis, » ostium scilicet, « abierunt, » tanta enim erat potestas regis, ut nulli infringere liceret quod rex sigillaverat. Simile fecerunt Judæi, Matth. xxvii, 66 : Munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.

« Contemnebant autem, » hoc est, despiciebant dictum, securi de dolis suis : « quia fecerant sub mensa, » hoc est, sub altari Belis, « absconditum introitum, » ad modum scilicet cuniculorum. « Et per illum, » introitum scilicet, « ingrediebantur semper. » Psal. LXII, 10 et 11 : Introibunt in inferiora terra : tradentur in manus gladii. « Et devorabant ea. » Aviditatem gulae significant : gulosi enim plus intus vorant, hoc est, in voraginem glutiunt, quam comedant. Genes. xLI, 20 et 21 : Quæ, scilicet boves, devoratis et consumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium.

« Sacerdotes autem ingressi sunt nocte. » Joan. nI, 20 : Qui male agit, odit lucem. « Juxta consuetudinem suam, » malam scilicet. Jerem. xIII, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. « Et uxores, et filii eorum. » Sap. iv, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae in parentes in interrogatione sua. « Et comederunt omnia, et biberunt, » delicias vitæ summum bonum reputantes. Psal. LXXVII, 29 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis.

« Factum est igitur. » Hic ponitur deprehensio doli, et dicuntur tria, scilicet solertia dolum apprehendendi : deceptio latentis doli, et deprehensio, ibi, 7, 13 : « Surrexit autem rex diluculo. » Et condemnatio dolosi, ibi, 7. 20 : « Tunc apprehendit rex. »

Dicit ergo : « Factum est igitur postquam egressi sunt illi, » sacerdotes scilicet, « rex posuit cibos ante Bel, » supple, super aram, vel mensam : « praeepit Daniel pueris suis, » hoc est, servis suis, « et attulerunt cinerem, » ut solertia dolus apprehenderetur, « et cribravit per totum templum, » ut pavimenti superficies aspergeretur, et vestigia latere non possent. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astulia eorum, et consilium pravorum dissipat. « Coram rege, » ut testis et judex esset rex. Daniel. VI, 22 : Coram Deo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.

Et subjungit de doli deprehensione : « Surrexit autem rex summo diluculo. » Curiositas enim experiendi incitamentum facit. Isa. xxvi, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis demane vigilabo ad te. « Et Daniel cum eo, » qui, supple, esset testis veritatis. Joan. I, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

« Et ait rex, » potius ab alio volens audire, quam a seipso dubia proferre : « Salvane sunt signacula, Daniel ? » Signa, hoc est, signata, sive sigillata, quae secreta manere debebant. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. « Qui respondit, » scilicet Daniel, « Salva, rex, » sunt signa. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est.

<--- Page Split --->

« Statimque cum aperuisset ostium, » templi scilicet, « intuitus rex mensam, » hoc est, altare Belis, « exlamavit voce magna. Hieronymus : « Videtur hic fal- « lere quod solet dici, magnam vocem « non esse, nisi in sanctis tantum. » Et solvit dicens : « Sed hæc pericope apud « Græcos non est, hoc est, particula. » Et dicit Hieronymus, quod « istud interpo- « situm sit,et non sit de veritate litteræ. » « Magnus es, Bel, » apparentia scilicet, et non existentia, « et non est apud te dolus quisquam, » per antiphrasim, hoc est, quia omnis dolus apud ipsum est. Psal. xlix, 19 : Lingua tua concinnabat dolos.

Et subdit de vindicta, in malefactores idololtras scilicet :

« Tunc apprehendit rex sacerdotes, » hoc est, apprehendi fecit, « et uxores, et filios eorum : » ut si unus veritatem non diceret, alter confiteretur metu pecnarum : « et ostenderunt ei abscondita ostiola, » in templo scilicet sub altari. Joan. iii, 20 : Qui male agit, odit lucem. « Per quæ ingrediebantur. » Psal. xlix, 18 : Si videbas furem, currebas cum eo. « Et consumebant quæ erant super mensam. » Bene dicit, consumebant : consumpta enim sunt quæ dantur dæmonibus. Luc. xv, 13 : Dissipavit substantiam suam videndo luxuriosc.

15

« Et risit Daniel, » simplicitatem scilicet regis, et stultitiam, « et tenuit regem ne ingredieretur intro, » ne scilicet vestigio suo confunderet vestigia aliena. Ad Ephes. v,13 : Videte, fratres, quomodo caute ambuletis. « Et dixit, » supple, Daniel regi : « Ecce pavimentum, » a te scilicet et a me non calcatum, « animadverte cujus vestigia, » hoc est, quorum vestigia, « sunt hæc ? » vestigia enim non fallunt : vestigia vero dicuntur quasi pestigia, hoc est, stigmata pedis.

« Occidit ergo illos rex. » Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. « Et Bel, » idolum scilicet cum templo, « tradidit in potestatem Danielis, » ut scilicet de eo faceret quod vellet. Luc. x, 19 : Dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, etc. « Qui subvertit eum, et templum ejus : » dæmon enim cum cultu suo subvertendus est. Job, xl, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem, humilia.

« Et erat draco magnus. » Tangit hic idololatriam de diis terrestribus, veletiam infernalibus : antiqui enim infernales deos coluerunt, sicut Plutonem, et Vulcanum : et in dracone magis videtur coli infernalis deus quam alius deus. Draconem autem quare coluerunt, sicut et Bel, nescitur, nisi quod creditur quod coluerunt, ne noceret.

Dicit ergo primo draconis descriptionem. Et hoc est :

« Erat draco. » Aristoteles vult, quod « draco sit cubitalis serpens, qui propter « hoc quod omne aliud venenosum com- « edit, pessimum habet morsum. » Hic autem draco dicitur magnus serpens extensi corporis et magnorum dentium, ita

19

19

« Et dixit rex, » dolum deprehendens : « Video vestigia virorum, » qui aliter magis concavum, et calceatum habent pedem, « et mulierum, » quæ planum magis subtus, et delicatius calceatum habent pedem, « et infantium, » parvo pede deprehensorum. Job, xxxi, 5 et 6 : Si festinavit in dolo pes meus, appendat me Deus in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. « Et iratus est rex, » dolo scilicet sacerdotum commotus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo.

« Erat draco. » Aristoteles vult, quod « draco sit cubitalis serpens, qui propter « hoc quod omne aliud venenosum com- « edit, pessimum habet morsum. » Hic autem draco dicitur magnus serpens extensi corporis et magnorum dentium, ita

<--- Page Split --->

quod dicit Semirion Philosophus, quod «fossura dentium magna, et profunda in- « fert vulnera : » et hoc est : « Magnus in illo loco. » Ezech. xxix, 3 : Ecce ego ad te, Pharao, rex Ægyti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. « Et colebant eum Babyloni, » credentes virtutem alicujus dei infernalis esse in dracone. Unde et sanctis hæc victoria promittitur in Psal. xc, 13 : Conculcabis leonem, et draconem. Apocal. xii, 9 : Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus.

Et petit potestatem a rege super draconem, ut destruatur idololatria.

Et hoc est :

« Tu autem, rex, da mihi potestatem. » Deus non est, quidefensione indiget humana potestatis. Act. xvii, 23 : Deus... nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia.« Et interficiam draconem absque gladio et fuste.» Aesi dicat : Vos colitis eum, ne noceat : ego autem provocabo eum, ut noceat contra me, et tamen interficiam. Job, iii, 8 : Parati sunt suscitare Leviathan. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forte super Leviathan, serpentem vestem, et super Leviathan, serpentem tortuosum. « Et ait rex, » ad Danielem scilicet. « Da tibi, » supple potestatem : sanctus enim poterat habere potestatem illam. Marc. xvi, 17 et 18 : In nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis : serpentes tollent. Luc. x, 17 : Damine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Et, post pauca, 7. 19 : Ecce dedi vobis potestatem calcandi supræ serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

Et subdit de invitatione ad idololatriam. Et hoc est :

« Et dixit rex Danieli, » forte aliquid dicere volens de divinitate draconis : « Ecce nunc non potes dicere, » propter signa scilicet et opera vitæ, quæ vides, « quia iste non sit Deus vivens. » I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, supple, est. « Adora ergo eum. » Isa. ii, 8 et 9 : Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir.

« Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos : » picem, ut viscositate picis intestinum draconis, quod strictum est, conglutinaretur : adipem, ut dulcedine adipis offa desideraretur : pilos, ut adeps cum pice continuitate pilorum contineretur, et massaè digestio impediretur : dicit enim Avicenna, quod2« pili ab ani- « malibus non digeruntur, sed evomun- « tur.» « Et coxit pariter, » ut quodlibet illorum alterum ubique penetraret : « fecitque massas, » offas scilicet in modum massarum,« et dedit in os draconis,» unam scilicet post aliam, ut scilicet massa strictum intestinum scinderetur, pice conglutinaretur, ne transire posset, et horrore pilorum, ad vomitum elevaretur : et sic draco succensus, et singultiens dis-

« Dixitque Daniel regi,» instruens sic regem, sicut amicum : « Dominum Deum meum adoro. » Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Quia ipse est Deus vivens, » vitam scilicet habens in seipso, et vitæ principium. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. « Iste autem non est Deus vivens : » si enim non est Deus, sequitur quod non sit Deus vivens : aliter etiam non vivens vita divina, quæ in omnibus vitæ principium est :

Serpens serpens enim mortis principium est, sicut dicitur, Genes. ii, 1 et seq.

<--- Page Split --->

rumperetur. Et hoc est quod sequitur : « Et diruptus est draco.» Significatautem, quod in os diaboli datur pix concupiscentia. Eccli. xiii, 1 : Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et adeps significat dulcedinem delectabilium hujus vita : delectiones enim sequentes degluttiuntur a dracone. Luc. xvi, 22 : Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Pili autem significant aridos, et siccos, ad nihil valentes, omni humore pietatis destitutos, quos Dominus praecepit radi a capite Prophetae, et barba. Ezech. v, 1 : Sume tibi gladium acutum, randentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam. Isti danlur in os draconis.

Et sequitur de idololatria detestatione : « Et dicit : Ecce quem colebatis. » Cum despectu legendum est, ac si dicat, quam vile cadaver est quod Deum esse credehatis. Ad Roman. 1, 23 : Servierunt creatura potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

occidit. » Jerem. xii, 8 : Hæreditas mea quasi leo in silva:dedit contra me vocem.

« Et dixerunt, cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem. » Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. « Qui Bel destruxit, » hoc est, idolum Belis, et templum, quod non fuit malum. Idololatria vero destruenda est, eo quod omnis malitia est. Sapient.xiv,27 : Infandorum idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. « Et draconem interfecti.» I Joan.iii,8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

« Alioquin interficiemus te. » Minis intendunt inducere. II Machab. vi, 20 : Destinavit non admittere illicita propter vita amorem. « Et domum tuam, » hoc est, familiam tuam. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus.

« Vidi! ergo rex, » per signa scilicet furoris,« quod irruerent in eum vehementer, » hoc est, animo vehementi, et concitato. Quorum timor bene cadit in constantem virum secundum leges humanas. Judic. xvii, 23 : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. « Et necessitate, » supple, timoris mundani, et humani, « compulsus, tradidit eis Danielem. » Quod tamen faciendum non erat. Eccli. iv, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia. Sic traditus est Joannes saltatrici 1. Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

« Qui miserunt eum in lacum leonum. » Daniel. vi, 16 : Adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. « Et erat ibi sex diebus, » ut cun-

« Quod cum audissent Babylonii. » Tangitur hic virtus constantiae in passione. Et tanguntur tria circa Prophetam, et unum circa inimicos, scilicet in tribulatione constantia, consolationis laetitia, desolati in liberatione gloria, et quarto contra inimicos vindicta.

Dicit ergo : « Quod cum audissent Babylonii. » Bene Babylonii, omni confusione digni. Psal. xxxiv, 4 : Confundantur, et revereantur, quaerentes animam meam. « Indignati sunt vehementer : » quia scilicet a diabolo liberati erant. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus

quam fortitudo ejus. « Et congregati adversum regem, » conspirantes scilicet. Psal. n, 1 : Quare fremuerunt gentes. « Dixerunt : Judæus factus est rex, » patrias scilicet leges relinquens. « Bel destruxit, draconem interfecti,et sacerdotes

<--- Page Split --->

ctis patesceret innocentiae virtus : cito enim recedere a leonibus, non multum est, sed diu morari inter eos sine nocumento, mirabile est. Job, v, 23 : Bestiae terrae pacifica erunt tibi. Eccli. xlvii, 3 : Cum leonibus lusit quasi cum agnis.

quia forte pauper erat, paucos habens messores. Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. « Et ibat in campum ut ferret messoribus, » ne scilicet ab opere impedirentur, si domi prandium cogerentur quaerere. Sic laudatur Manasses, vir Judith, quod instabat super alligantes manipulos in agro 1. Significat autem istud, quod Propheta verbi Dei panem ministrant dulcoratum dulcedine gratia, et pulmento virtutis. Psal. lxiv, 10 : Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus.

« Porro in lacu erant leones septem, » supple, clausi. Bestiae autem clausae proprium est magis saevire. Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? « Et dabantur eis quotidie duo corpora, » damnatorum scilicet, « et dua oves, » de communibus, vel regalibus expensis : « et tunc non data sunt eis, » ut scilicet edaci fame saeviores essent. Et hoc est quod sequitur : « Ut devorarent Danielem : » et propter hoc mirum fuit, quod mansuetabantur. Daniel. vi, 22 : Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me.

« Dixitque Angelus Domini ad Habacuc, » forte apparens ei visibiliter : « Fer prandium, » quod quasi prandium dicitur, hoc est, escarum præparationem, « quod habes, » præparatum scilicet, « in Babylonem. » Eccli. xix, 33 : Orna mensam : et quæ habes in manu, ciba cæteros. « Danieli, qui est in lacu leonum : » et ideo sibi præparare non poterit. II Esdræ. vni, 10 : Mititite partes his qui non præparaverunt sibi.

« Erat autem Habacuc. » Tangit hic desolati consolationem, et describit primo consolatorem : secundo, consolatoris adventum : tertio, consolationem.

Et hoc est :

« Erat autem Habacuc Propheta. » A nomine, et gratia describitur : Habacuc enim luctator interpretatur, eo quod cum Angelo in oratione luctabatur. Genes. xxxii, 24 : Ecce vir cum eo luctabatur usque mane. « In Judæa, » ubi locus Prophetarum est. Et est descriptio a patria. Psal. cxiii, 2 : Facta est Judæa sanctificatio ejus. Eccli. xliv, 3 : Homines magni virtute, et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum. « Et ipse coxerat pulmentum, » quod panis est dulcoramentum. « Et intriverat panes, » ut scilicet mollificati facilius sumerentur, « in alveolo, » parvulo scilicet vase concavo :

« Et dixit Habacuc, » Angelo scilicet : « Domine, Baylonem non vidi. » Videtur quod iste fuerit de pauperibus terra, qui relicti sunt a Nabuchodosor 2 : « et lacum nescio, » in quod Propheta conclusus habitat. Thren. ni, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

« Et apprehendit eum Angelus Domini, » virtute potius quam manu, « in vertice ejus, » hoc est, in capillo verticis, « et portavit eum capillo capitis sui, » non quidem manu, sed manus similitudine, ita quod tota portatio facta est virtute : et ideo non est læsus Propheta pendens a capillis. Psal. xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad

1 Cf. Judith, viii, 3.

2 Jerem. xii, 15 et 16.

<--- Page Split --->

lapidem pedem tuum. « Posuique eum in Babylone, » de Judæa scilicet transfrerens, « super lacum, » ad consolationem Danielis, « impetu spiritus sui, » Angeli scilicet. Et est sensus, quod Angelus fecit spiritum, hoc est, ventum, ac si Habacuc vento portatus esset : et simile est, Ezech. xi, 24 : Spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem.

« Et clamavit Habacuc, dicens. » Clamor devotionem significat. « Daniel, serve Dei. » Ad Roman. 1, 9 : Testis mihi est Deus, cui servio in spiritu meo. « Tolle prandium quod misit tibi Deus. » Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se.

« Et ait Daniel, » supple, gratias agens : « Recordatus es mei, Deus.» Isa. xlix, 13 : Numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. « Et non dereliquisti diligentes te, » supple, numquam. Psal. xxxvi, 23 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Josue, 1, 5 : Non dimittam, nec derelinquam te. Eccli. ii, 11 et 12 : Nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?

« Venit ergo rex. » Hic tangitur de 39 liberatione Prophetae. Et hoc est :

« Venit ergo rex die septimo. » Matth. Danielis lixxv, 36 : In carcere eram, et venistis ad me. « Ut lugeret Danielem, » quasi jam mortuum. Job, xxx, 23 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. « Et venit ad lacum. » Psal. lxxxvii, 5 : Aestimatus sum cum desgentibus in lacum. « Et introspexit, » per rimas forte, vel per cancellos : ubi enim amor, ibi oculus. Eccle. 1, 8 : Non saturatur oculus visu. « Et ecce Daniel sedens, » quiescens, « in medio leonum : » crudelitas enim hominum major est ferocitate bestiarum. Isa. xi,9 : Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo.

« Et exclamavit voce magna rex, di- 40 cens : » novitas enim facti, vocem magnam fecit. Psal. cxii, 2 : Voce mea ad Dominum clamavi. « Magnus es, Domine Deus Danielis, » virtute scilicet et omnipotentia. Psal xlvii, 2 : Magnus Dominus, et laudabilis nimis. « Et extraxit eum de lacu leonum. » Daniel. vi, 23 : Eductus est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

« Porro. » Tangit hic de vindicta ma- 41 lefactorum. Et hoc est :

« Porro illos qui perditionis ejus causa fuerant, » quantum in ipsis erat, « intromisit, » hoc est, intromitti fecit, « in lacum, » ut discat in auctorem pena redire suum. Matth. vii, 2 : In quo judicio judicaveritis, judicabimini. « Et devorati sunt in momento coram eo, » rege scilicet. Daniel. vi, 24 : Non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

« Surgensque Daniel comedit. » Cant. v, 1: Comedite, amici, et bibite. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. « Porro Angelus Domini, » ministerio suæ virtutis,« restituit Habacuc confestim, » sine mora, « in loco suo, » hoc est, in Judæam ad messores. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit vitam ante faciam meam.

« Tunc rex ait, » edictum proponens

<--- Page Split --->

per decretalem epistolam : « Paveant omnes habitantes in universa terra. » Psal. xxxii,8 : Timeat Dominum omnis terra. « Deum Danielis. » hoc enim justum est, Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. « Quia ipse est liberator 1, » in tribulationibus. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum. Et « salvator, » a peccatis scilicet. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. « Faciens signa, » omnipotentiae scilicet demonstrativa,

« et mirabilia,» corda hominum stupentia. Joel, n, 30 : Dabo prodigia in cælo et in terra. Et hoc est quod sequitur hic : « In terra. » Psal. lxxvi, 15 : Tu es, Deus, qui facis mirabilia. « Qui liberavit Danielem, » Prophetam, et servum suum, « de lacu leonum. » Eccli. li, 4 et 5 : Liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam : de manibus quærentium animam meam.