D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARII IN LIBRUM BARUCHI.

PRÆFATIO D. ALBERTI.

Psal. cxvii, 26 : Benedictus qui venit in nomine Domini. In hoc verbo Auctor 1 et causa suscepti operis demonstratur, et scripturae hujus auctoritas. Auctor, juis operis qua Baruch interpretatur benedictus : in benedictione enim venit Domini. Ge- et scopus. nes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini. Ad Roman. xv, 29 : Veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Propter quod dicitur ve- nive quasi in adjutorium Jeremiae qui a Deo missus est, seu provide occurrere. Proverb. xviii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Auctoritas autem scripturæ notatur in hoc quod dicitur : In nomine Domini. Nomen enim a notitia impositum est : notitia autem Dei, qui veritas est sola, dictis præbet auctoritatem : auctoritas enim ex revelatione est, revelatio autem firmissimum fundamentum est quod haberi potest. Proverb. vii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. In sermone enim Dei, notitia Dei habetur : ex notitia vero nomen invocatur : ex notitia ergo benedictio sive Baruchi illuminatio infunditur. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

<--- Page Split --->

2 Causa autem suscepti operis per hoc habetur quod dicitur, Psal. cxvii, 27: Deus Dominus, et illuxit nobis. Ut enim Deus Dominus esse cognoscatur, et non idola, et hæc lux veritas animabus hominum infundatur, præsens opus a Propheta susceptum est. Psal. xlix, 1: Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram. Verum enim est quod Deus deorum nobis loquitur, et advocata terra ad auditum, tota terra illustratur. Ezech. xliii, 2: Terra splendebat a majestate ejus. Joan. i, 9: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. xxiv, 45: Illuminabo omnes sperantes in Domino.

<--- Page Split --->

Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

Liber iste, qui Baruch nomine prænotatur, in Hebræo canone non habetur, sed tantum in Vulgata editione : similiter et epistola Jeremiæ 1. Propter notitiam autem legentium hic scripta sunt, quia multa de Christo novissimisque temporibus indicant.

EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMII IN LIBRUM BARUCH.

Huic prophetiæ Hieronymus parvum præmittit prologum2, in quo notatur hujus scripturæ origo et utilitas. Origo, cum dicitur : « Liber iste qui Baruch, » genitivi casus, « nomine prænotatur. » Consuetum est enim Hebræis a nominibus Auctorum libros prænotare, sicut dicitur liber Isaiæ, Jeremiæ, et aliorum, ut ex nomine Auctorum et sanctitate fidem accipiat libri scriptura, ne alicujus pseudoprophetæ esse credatur. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invcnisti gratiam coram me. De aliis autem dicitur in Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. « In Hebræo canone non habetur, » hoc est, in ordine Canonicæ Scripturæ. Nec tamen propter hoc veritas ejus refutata est, quia Scripturæ Canonis conjungitur,

Non enim aliud hic traditur, nisi quod a Jeremia descriptum est, et propter hoc in eadem veritate cum prophetia Jeremiæ conjungitur. Hebræi enim sub numero viginti duarum litterarum in Canone Scripturæ viginti duos libros computant, vel viginti quatuor sub numero viginti quatuor seniorum. Adjunctos autem iis in eumdem supputant numerum, sicut Baruch adjunctus Jeremiæ, eo quod ex ore Jeremiæ accepit quidquid descripsit : propter quod etiam Baruch sententiis suis non præmittit : Hæc dicit Dominus, quia ex dictis Jeremiæ potius quam ex dictis Domini accepit : ita tamen quod tota hujus scripturæ veritas revelationi Dei, quæ ad Jeremiam facta est, innititur : qui, sicut dicitur in II Machab. ii, 1 et seq., multas fecit descriptiones, quas mandavit transmigratis, ne obliviscerentur præcepta Domini3.

Unde autem habitus hic liber, subjungitur : « Sed tantum in Vulgata editione. » Vulgata vero editio dicitur Liber legis et sacrorum voluminum ad omnes in commune divulgatos, qui dicitur in-

<--- Page Split --->

ventus fuisse in quodam muro templi Jerusalem, qui inter parietina et ruinas perseverat usque ad reditum Esdræ de captivitate, ubi contutaverat eum Jeremias et Baruch, notarius ejus. Simile cujus est, IV Reg. xxii, 8 et seq., ubi dicitur Helcias sacerdos ex improviso invenisse Libros legis Domini, cum sarta tecta templi instaurarentur 1. Et hoc idem, II Paralip. xxxiv, 14 et seq., continetur, et quod tali editione sancitum est et vulgatum, plenam continet veritatem 2.

« Similiter et epistola Jeremiæ, » quæ huic libro in fine annectitur. Sancta vero Ecclesia hic attendit quod dicitur, Joan. vi, 12 : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant : et non tantum libros Prophetarum, sed etiam fragmenta diligenter collegit, sciens hoc quod dicitur, Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod progreditur de ore Dei.

Et hoc est quod de causa hujus colleclionis subjungitur : « Prcptcr notitiam autem, » hoc est, peritiam, « legenti 2, » supple, acquirendam, « scripta sunt, »

hoc est, ut ex scriptura ista notitia Dei habeatur. Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Habac. ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, hoc est, percurrendo intelligere possit. Maximus Episcopus, et sacre Scripturæ expositor : « Aucto- « ritas est rationis reperta veritas, et ob « utilitatem posteritatis scripto commen- « data. »

Et hoc est quod sequitur : « Quia multa de Christo, » quantum scilicet ad incarnationem et divinitatem ejus, sicut scilicet quod in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 4, quod solus invenerit viam vitæ, quod solus sit Deus, ad quem non æstimetur alius 5. « Novissimisque temporibus indicant, » sicut est id de resurrectione, quod in fine ponitur : Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ : et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, scmpiternæ gloriæ 6 : et multa alia quæ in sequentibus manifestabuntur.

<--- Page Split --->

CAPUT I.

Judæi a Babylone mittunt ad eos qui erant in Jerusalem librum Baruch, una cum collectis pecuniis, ut oblatis holocaustis orent pro ipsis, et pro Nabuchodonosor, filioque ejus Baltassar, ac confitentur peccata sua.

  1. Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch, filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia,

  2. In anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni.

  3. Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ, filii Joakim, regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum :

  4. Et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi.

  5. Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini.

  6. Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus,

  7. Et miserunt in Jerusalem ad Joakim, filium Helciæ, filii Salom, sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem :

  8. Cum acciperet vasa templi Domini, quæ ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quæ fecit Sedecias, filius Josiæ, rex Juda,

  9. Posteaquam cepisset Nabuchodonosor, rex Babylonis, Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem.

  10. Et dixerunt : Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocaustomata et thus : et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri :

  11. Et orate pro vita Nabuchodonosor, regis Babylonis, et pro vita Baltassar, filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies cœli super terram :

  12. Et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor, regis Babylonis, et sub umbra Baltassar, filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.

  13. Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.

  14. Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno :

  15. Et dicetis : Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio

<--- Page Split --->

faciei nostra 1, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem,

Dominum Deum nostrum : et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius :

  1. Regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.

  2. Peccavimus ante Dominum Deum nostrum 2, et non credidimus, diffidentes in eum :

  3. Et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis.

  4. A die qua cduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad

  5. Et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi, servo suo 3, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.

  6. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos :

  7. Et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.

IN CAPUT I BARUCH

COMMENTARUS.

« Et hæc verba libri, etc. » Liber iste in tres partes dividitur. Primo enim Auctor describitur. Secundo, fructus seu utilitas libri subjungitur, ibi, y. 3 : « Et legit Baruch. » Tertio vero subjungitur instructio prophetalis, ibi, iii, 9 : « Audi, Israel, mandata vitæ. »

Descriptio Auctoris tripliciter fit, genere scilicet, loco, et tempore. Genere dupliciter, nomine scilicet, et patrua et avita dignitate.

De nomine dicitur :

« Et hæc verba libri. » Compilatam conjunctio associationem notat ad prophetiam Jeremiæ. Ac si dicat : Omnibus descriptis quæ Jeremias dixit, etiam hæc verba scripsit Baruch, quæ de eruditionibus Jeremiæ accepit. Jeremias enim

verba sua in ore Baruch dedit, sicut Deus verba sua in ore Jeremiæ dedit. Jerem. xxxvi, 4 : Scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini. Unde dicere potuit illud Psal. xl.iv, 2 : Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis.

Et hoc est : « Quæ scripsit Baruch. » Apocalyps. i, 11 : Quod vides, scribe in libro. Baruch enim, qui benedictus Domini interpretatur, nihil nisi benedictionem Domini scribere potest : eo quod ab ore benedicti non nisi benedictio procedit. Eccli. xxxix, 9 : Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino.

De patre autem subjungit : « Filius Baruch nealegit. » » qui lucens Deo interpretatur : eo quod omnis ista illuminatio ad honorem Domini terminatur. Ad Philip. ii, 13 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. A luce ergo Domini benedictio procedit, quia a luce veritatis nascitur benedictio virtutis. Avus autem hujus subjungitur : « Filii Maasie, » qui onus Domini vel assumptio Domini in-

<--- Page Split --->

terpretatur : eo quod onus Domini assumpsit, et ex onere obedientiae ad lucem veritatis pervenit. Matth. xi, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Non enim aliquis potest accipere intellectum veritatis, nisi prius cervicosa superbia onere obedientiae comprimatur, per quam altitudo intellectus ad fidei religionem captivetur. II ad Corinth. x, 3 : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. De atavo autem hujus subjungitur : « Filii Sedecia, » qui justificans Dominum interpretatur : eo quod omnes justitias Domini per justitiam fidei complevit, et ostendit. Ad Roman. x, 4 : Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti. De proavo vero subditur : « Filii Sedei, » qui cibarium meum, interpretatur, vel ex latere meo aeneus : eo quod sermo gratiae cibus ejus fuit. Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus. Ezech. iii, 3 : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Hic ex latere Dei fuit, eo quod semper Deo adstitit, expugnans omnia quae contra Dominum se exercunt. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? Unde et aeneus, dicitur propter inflexibilem constantiam. Jerem. i, 18 : Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aream, super omnem terram. De subavo vero subditur : « Filii Helciae, » qui pars Domini, vel vindicatus Domino interpretatur : eo quod totus vindicatus, ut pars haereditatis fuit Domino, et nullam in eo partem habuit diabolus. Deuteron. xxxii, 9 : Pars Domini, populus ejus : Jacob funiculus haereditatis ejus. Isa. xix, 23 : Haereditas mea Israel. Cum autem dicit Hieronymus, quod « patres et avi in ti- « tulis Prophetarum positi etiam Pro- « phetae fuerunt, » patet quanta paterna et avita dignitate iste praefulserit, qui ex tot Prophetarum generatione processit.

Eccli. xliv, 7 et 8 : Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.

De loco autem in quo scripsit, subjungitur : « In Babylonia. » Propter utilitatem enim et consolationem captivorum in Babyloniam venit Propheta : eo quod hanc libertatem acceperat a Domino, ut salvus esset ad quemcumque locum pergeret. Jerem. xlv, 5 : Dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris.

De tempore vero supponit, et in communi, et in speciali, et in singulari.

In communi quidem :

« In anno quinto. » Vel a transmigratione Joakim de qua dicitur, IV Reg. xxiv, 1, et II Paralip. xxxvi, 6. Et hoc probabilius est. Quidam tamen dicunt, quod in anno quinto a captivitate generali.

In speciali autem tempus describit, cum subdit : « Septimo die mensis. » Et quia non additur secundi vel tertii vel deinceps mensis, intelligitur mensis primi, qui est Aprilis, de quo dicitur, Exod. xii, 2 : Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

In singulari vero addit : In tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem. » Et si intelligitur de tempore transmigrationis, sensus est, quo ceperunt, id est, quo capere ceperunt. Si vero de tempore generalis captivitatis, tunc littera plana, et hoc innuitur per sequentem litteram. « Et succenderunt eam igni : » quod tamen secundum primum modum expositionis intelligitur, succenderunt, id est, succendere cogitaverunt, maxime propter sequentia. Quia dicitur in auribus Jechoniæ librum legisse, qui transmigratus et non captivatus fuit : de qua succensione, Jerem xii, 13, habitum est.

<--- Page Split --->

3 Hujus libri utilitas. « Et legit Baruch. » Describit hic hujus libri fructum seu utilitatem, et dicit duo, verbum fructificans, et fructum, ibi, 3. 5 : « Qui audientes plorabant. » Dicit ergo : « Et legit Baruch, » qui mentem scivit Dei et Jeremia. Benedictus legit explanando, « verba libri hujus, » verba, inquam, verberantia aures sono vocis, et verberantia mentes sensu spiritus. Jerem. xxxvi, 18 : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos. « Ad aures Jechoniae, filii Joakim, » qui scilicet cum matre translatus in Babyloniam fuit. In auribus enim Sedecia legere non potuit, quia ille exoculatus carcere conclusus fuit. « Regis Juda, » jure scilicet successionis, quamvis non haberet jurisdictionem potestatis. Per reges enim ad subditos ver- .bum Dei propalari debet. Sapient. vi, 2 : Audite ergo, reges, et intelligite, discite, judices finium terrae. Psal. ii, 10 : Et nunc, reges, intelligite : erudimini, qui judicatis terram. « Ad aures universi populi venientis ad librum : » eo quod sine personarum acceptione omnibus prodesse voluit. Ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita, quod in me, promptum est, etc. Eccle. xii, 13 : Finem loquendi pariter omnes audiamus. Marc. xvi, 15 : Prædicate Evangelium omni creatura. In hoc enim, quod dicit, venientis ad librum, devotio notatur audientium. Isa. ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas.

ducerc ntur. Jerem. v, 3 : Ibo.ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui. « Et aures presbyterorum. » Ipes6vrc Grcec, Latine sonat senior, eo quod seniorum est canam habere sapientium, et intellectum legis. Sapient. iv, 8 : Cani sunt sensus hominis, et aetas senectulis vita immaculata. Job, xii, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. « Et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum. » Ad aures legere dicitur, qui ad intellectum aurium legit, ut omnes intelligere possint. Unde Apostolus, I ad Corinth. xiv, 2, dicit eum non audire qui non intelligit, dicens : Nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria 1. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. In uno vero sermone Scripturae, et parvus accipit eruditionem in historia, et maximus in mysterio spirituali. Propter quod dicit Gregorius, quod « Scriptura est fluvius, « in quo agnus peditat, et elephas na- « tat. » Et, Ezech. xlvii, 3 et seq., dicitur, quod introductus propheta est in flumen usque ad talos, et usque ad genus, et usque ad renes, et tandem ad profunditatem quam non potest transvadere. « Omnium habitantium in Babylonia, » ut nullus esset qui non instrueretur. Nehem. viii, 2 et 3 : Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, et legit in eo aperte. « Ad flumen Sodi. » Babylonia terra aquosa est, juxta cujus flumen quod Chobar dicitur, captivi Judaei positi, sicut patet, Ezech. i, 1 2. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus. Hoc flumen Sodi vel Sudi vocatum ab eventu, quia Sodi, vel Sudi exclusio mea interpretatur, vel latus meum, eo quod in latere fluminis exclu-

« Et ad aures potentium, filiorum regum. » Filii regum dicuntur, qui ex successionibus regalis prosapie processerant, et potentatus ante captivitatem convenire consueverant obtinentes, ut illis inclinatis ad librum, facilius alii in-

<--- Page Split --->

si a terra sua a rege Babylonis sunt positi. Isa. xv, 7: Ad torrentem salicum ducent eos. Psal. cxxxvi, 2: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.

« Qui audientes plorabant. » Tangitur hic fructus lectionis in duobus, pœnitientia scilicet, et oratione, ibi, infra, ii, 11 : « Et nunc, Domine Deus Israel. »

Pœnitentia tripliciter describitur, compunctione scilicet cordis, afflictione corporis, et satisfactione operis.

De compunctione cordis dicit : « Qui audientes plorabant. » Ad devotionem enim cordis et compunctionem devenerunt per auditum. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Habacuc, ii, 1 : Domine, audivi auditionem tuum, et timui. Genes. ii, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso : et timui, eo quod nudus essem. II Paralxxxiv, 19 : Josias cum audisset verba legis, scidit vestimenta sua. Plorabant autem ut lacrymae delerent delictum : quia « voce pudor erat confiteri, » ut dicit Ambrosius. Isa. xxxvii, 3 : Flevit Ezechias fletu magno, ut scilicet deleret delictum, et consolationem reciperet.

« Et jejunabant, » ut compunctioni cordis adhiberetur afflictio corporis. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio, et in fletu, et in planctu. Est autem jejunium triplex, scilicet in abstinentia delectabilium corporis propter petulantiam exstinguendam. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque inguento unctus sum. Est jejunium animalitatis in abstinentia concupiscentiarum. Jona, ii, 7 : Pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant. Pecora sunt pecorini motus animalitatis, qui nihil concupiscentiarum gustare debent, nec pasci delectationibus sensibilibus, nec bibere aquam insipidam carnalitatis. Tertium jejunium est rationis et

voluntatis, ut scilicet inferior portio rationis vetitum non gustet, et hoc vocatur jejunium sanctum. Joel, ii, 13 : Sanctificate jejunium. Isa. lviii, 6 : Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi ? dissolve colligationes impietatis, solve fasiculos deprimentes. Sic totus homo jejunat.

« Et orabant in conspectu Domini. » Oratio est partis sanctificationis est, et præcilificationis. quo illa oratio generalis qua homo corde, ore et opere orat. I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate, ubi dicit Glossa, « Non desinit orare, qui non desinit « benefacere. » I ad Corinth. xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.

Et hanc tripliciter explicat, scilicet eleemosyna, ibi, §. 6 : Et collegerunt pecuniam. Intercessorum supplicatione, ibi, §. 10 : « Ecce misimus ad vos. » Et vocali oratione, ibi, infra, ii, 11 : « Et nunc, Domine Deus Israel. »

Quod autem dicit, « in conspectu Domini, » notat quod intentio orantis debet esse ut soli Deo placeat, non ut captet favorem hominum. Matth. vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Judith, ix, 1 : Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum, et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum. Ingressa enim est oratorium ut favorem populi fugeret. « Oratio enim, ut dicit Augustinus, « pius est affectus in Dominum erectus, « quem favor populi auferre non debet. » Psal. xxxiv, 13 : Oratio mea in sinu meo convertetur.

De eleemosyna autem subdit :

« Et collegerunt pecuniam, secundum Elemosyna commendaquod potuit uniuscujusque manus. » tur et ordinatur. Collegerunt dicit, ut parvum quod unusquisque dabat collectum ad utilitatem pauperum et ministrorum Ecclesiae per-

<--- Page Split --->

venire posset. II ad Corinth. VIII, 7 : Sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis, collectionis scilicet in pauperes. Quod autem dicit, « secundum quod potuit uniuscujusque manus, » id est, cum eo quod potuit facultas cujuslibet in bonis. II ad Corinth. VIII, 12 : Si voluntas prompta est, secundum quod habet, accepta est, non secundum quod non habet. Ideo dicitur, Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam. Superest autem quod excrescit super necessitatem. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Propter hoc, Marc. XII, 42 et seq., oblatio viduae qua duo minuta obtulit, omnibus praefertur, quia totum victum suum obtulit.

7 Quo autem, et quibus obtulerunt, sequitur :

« Et miserunt in Jerusalem, » ad templum scilicet, quod Ecclesiam significat : extra enim Ecclesiam non valet oblatio. II Machab. xii, 42 et 43 : Fortissimus Judas,... facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. Sic II ad Corinth. VIII, 1 et seq., collectionem praeepit fieri Apostolus, in pauperes sanctorum, qui fuerunt in Jerusalem 1. Quibus autem miserunt, sequitur : « Ad Joakim, filium Helciae, filii Salom. Sacerdoti enim si pauper est, principaliter debetur oblatio, praecipue si bonus est : quod videtur per nominis interpretationem, et paternam et avitam successionem. Joakim praeparatus Domino interpretatur, Helcias pater vindicatus Domino dicitur, Salomon 2 vero pacificus meus interpretatur, et significat eum qui in pace con-

scientiæ, voto obedientiæ Deo vindicatus est, et omni merito justitiæ præparatus, ut digne possit offerre pro populo. Job, xlui, 8 : Ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam. Propter hoc, Deuter. xii, 19, præcipitur : Cave ne derelinquas levitem, in omni tempore quo versaris in terra. « Et ad sacerdotes, » quia etiam minoribus ministris subveniendum. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, dando scilicet pauperibus. « Et ad omnem populum. » Nota ordinem : prius enim majori si indiget subveniendum est, deinde ministris inferioribus, deinde communiter pauperibus. Luc. vi, 30 : Omni petenti te, tribue. Tob. iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Recoluerunt autem dicti David : Beatus vir qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus 3. Non enim condendæ sunt divitiæ, sed ministris altaris tribuendæ, et in pauperes, qui in forma Christi veniunt, erogandæ. Isa. xxiii, 18 : Erunt negotiationes ejus, scilicet Tyri, et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitalem, et vestiantur usque ad vetustatem. Tob. iv, 11 : Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.

Causam autem paupertatis subjungit dicens : « Qui inventi sunt cum eo, » hoc est, cum sacerdote, « in Jerusalem. » Multis enim cum Jechonia et matre transmigratis, pauperes remanserunt spoliati, ita quod etiam multi propter penuriam dispersi sunt : et significant eos qui vitæ merito intra Ecclesiam inveniuntur. Eccli. iv, 1 : Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne trans-

<--- Page Split --->

vertas a paupere. Eecli. vii, 33 et 34 : Honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiiis. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum. Et post pauca, 36 : Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

regem praefecerat, et in principio regni sui loco vasorum aureorum quae Salomon fecerat et Chaldæi abstraxerant, quædam vasa argentea restituerat, ne cultus templi periret, quæ tamen etiam a Chaldæis postea abstracta sunt.

Quando autem sic spoliati, et depauperati fuerunt, subdit :

« Cum acciperent, » supple, Chaldæi, « vasa templi Domini. » Quia cum Jechonia 1 et malre sua et thesauris regis et populi, in Chaldæam translata sunt, sicut legitur, IV Reg. xxiv, 13, et II Paral. xxxvi, 10. Quæ translatio ministrorum Ecclesiæ significat translationem et spoliationem. Et hoc est : « Quæ oblata fuerant de templo. » De templo enim auferuntur, quando animæ fideles et bona Ecclesiarum ad usus sæculares adhibentur. Tales similes sunt Antiocho qui spoliare templum ausus fuit 2.

Propter quid autem offerebant, subjungitur, cum dicitur : « Revocare in terram Juda, » hoc est, ut Dominus vasa translata in terram Juda revocaret, sicut et legitur factum esse, I Esdræ, i, 7 : Rex Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et referri fecit in Jerusalem. Quando autem hæc oblatio facta fuit, ostendit subdens : « Decima die mensis Sivan, » quod conversio interpretatur, eo quod tropicus mensis fuit, quoniam solis conversio gratiæ conversionem significabat. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.

De spoliatione autem adhuc ulterius subdit : « Vasa argentea quæ fecit Sedecias, filius Josiæ, rex Juda, » qui scilicet erat patruus Jechoniæ, qui transmigraverat, quem loco sui Nabuchodonosor in

Et hoc est quod sequitur : « Posteaquam cepisset Nabuchodonosor, rex Babylonis, » in transmigratione scilicet, « Jechoniam 3, » regem, « et principes, » secundo loco a rege differentes, « et cunctos potentes, » hoc est, potentatus obtinentes sub rege et principibus, « et populum terræ, » hoc est multos de populo artifices et inclusores, « ab Jerusalem, » abstrahendo scilicet, « et duxit eos vinctos in Babylonem, » transmigratos scilicet. Tunc enim in magna paupertate erant constituti.

« Et dixerunt, » ad sacerdotes scilicet, quando eis pecuniam hanc attulerunt : « Ecce misimus ad vos. » Tangit hic de intercessione et oblatione. Dixit enim Petolemæus, quod « intercessor est petentis ala. » Oblatio autem per hoc placet, quod est signum figurativum oblationis Christi in cruce. Psal. 1, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta. Ad Hebr. ix, 14 : Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Et ideo duo hic dicuntur, scilicet pro quibus est offerendum et orandum, et qualiter hæc ædificatio in alios est propalanda, ibi, y. 14 : « Et legite librum istum. »

In primo duo dicit, qualiter scilicet offerendum pro principe, qui est persona publica, et qualiter offerendum pro ipsis, ibi, y. 13 : « Et pro nobis ipsis. »

1 Idem est ac Joachim, filius Joakin, de quo agitur, IV Reg. xxiv, 8-16. 2 Cf. II Machab. v, 16 et seq.

3 Cf. superius quæ diximus ad y. 8, not. 1 de hoc nomine.

<--- Page Split --->

Dicit ergo :

« Ecce mismus ad vos pecunias. » Eo quod per pecuniam omnia habentur quæcumque necessaria sunt. Eccle. ix, 19 : Pecuniae obediunt omnia. Aristoteles in V Ethicorum : « Numisma seu pecu- « nia fidejussor est futurae necessitatis. » Et hoc est quod sequitur : « De quibus emite holocaustomata, » quæ scilicet tota incendebantur, ab 5λov quod est totum, et xαύμα quod est incendium, dicta, et significant cor, et animalitatem humanam, quæ in toto igne pœnitentiæ et devotionis cremari debent. Daniel. iii, 39 et 40 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur : sicut in holocausto arictum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium. « Et thus, » quod redolentiam significat devotionis. Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascencìit per desertum sicut virgula fumi ex σοματιβυς μηρθάς et thuris? « Et faciæ manna, » quod interpretatur munus, vel consolatio, seu sacrificium, vel holocucustum, hoc est, offerte munera in holocaustum, et consolationem nostram. Et hoc significat eleemosynam quæ est munus Deo oblatum. I Paral. xxix, 17 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. « Et offrte pro peccato, » hoc est, pro redemptione peccati. Ad Hebr. viii, 3 : Omnis pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Significant autem hæc oblationem Christi in cruce pro totius mundi redemptione. Ad Hebr. ix, 26 : Christus semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et post pauca, §. 28 : Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Isa. lii, 8 : Propter scelus populi mei percussi eum. Joan. xvii, 19 : Pro eis ego sanctifico meipsum. Chrysostomus, hoc est, « sacrifico. » « Ad aram Domini Dei nostri, » quæ significat incensionem cordis humani. Ara enim ab ardendo dicitur. Levit. vi, 12 : Ignis in altari semper ardebit.

« Et orate pro vita Nabuchodonosor, regis Babylonis, » cui nunc concessa fuit gubernatio Reipublicæ. Turbatio enim vitæ illius causa fuisset turbationis omnium subditorum : in turbatione autem quiete Deo servire nemo potest. « Et pro vita Ballassar, filii ejus : » quia usque ad illius tempora duravit captivitas. Jerem. xxix, 7 : Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. I ad Timoth. ii, 1 et 2 : Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus : pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. « Ut sint dies ipsorum, » quibus scilicet regere habent provincias, « sicut dies cœli super terram, » quiete scilicet et ordinate sibi succedentes, secundum quod in cœlo ordinatum est : sicut etiam, Matth. vi, 10, dicitur : Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Psal. cxviii, 91 : Ordinatione tua perseverat dies : quoniam omnia serviunt tibi.

« Et ut det Dominus virtutem nobis, » patientiæ scilicet, qua sustinere possimus peccatorum purgationem. Eccli. xxxvi, 16 : Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. « Et illuminet oculos nostros, » ut saltem per tribulationes cognoscamus quod in culpa cæci cognoscere non valuimus. Apoc. iii, 18 : Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Collyrium amarissimum est, sed illuminat oculos. Gregorius : « Sæpe fit, quod oculos quos culpa clau- « sit, amaritudo pœnæ aperit. » « Ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor, regis Babylonis. » Umbra protectionem Umette protecta proiecta signifcat. Isa. xlix, 2 : In umbra manus suæ protexit me. « Et sub umbra Baltassar, filii ejus. » Sub iis enim duobus purgata fuit iniquitas populi. « Et

<--- Page Split --->

serviamus eis multis diebus, » septuaginta scilicet annis : servitus enim illorum, flagellum nostræ purgationis fuit, sicut dicitur, Genes. xv, 13 : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. « Et inveniamus gratiam in conspectu eorum, » supple, orate ne scilicet crudeliter interficiant, sed gratiose sustineant. Simile est, Exod. xi, 3 : Dabit Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Tob. 1, 13 et 14 : Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. Hæc enim gratia servis Dei necessaria est, quia aliter a multis bonis impedirentur. Eccli. xlv, 1 : Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.

« tur, irati animus judicis ad deteriora « provocatur 1. »

« Et legite librum istum. » Doctrinam suæ correctionis in alios petit propagari, ne et ipsi similes patiantur penas. Librum autem vocat conscriptiones Baruch de populi correctione, et hoc est : « Quem misimus ad vos, » ut omnes erudiantur. Job, xxxi, 33 et 36 : Librum scribat ipse qui judicat : ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi. Et hoc est quod sequitur : « Recitari, » et hoc est, ut recitetur, « in templo Domini in die solemni, » in quo omnes conveniunt, ut omnibus propaletur, quia ad omnium pertinet ædificationem. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. Psal. cxvii, 27 : Constituite diem solemnem in condensis. Quia in condensis populorum verbum Dei solemniter proponendum est. « Et in die opportuna, » hoc est, in aliis diebus profestis quando opportunum est, quando ex aliqua causa populus congregatur. Eccli. xxiv, 2 : In ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. cvn, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis.

« Et pro nobis ipsis orate. » Secundum est. « Ad Dominum Deum nostrum. » Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini. Et, ibidem : Multum enim valet deprecatio justi assidua. Per intercessionem enim Sanctorum saepe convertuntur peccatores. I Reg. xii, 19 : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Isa. liii, 12 : Pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. « Quia peccavimus Domino Deo nostro, » hoc est, contra Dominum Deum nostrum, et ideo indigni sumus qui pro nobis oremus. Joan. ix, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit. « Et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem : » semper enim usque adhuc percutit.'Isa. ix, 21 : In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. In captivitate enim contra nos irascitur, et ideo intercedere non audemus. Quia dicit Gregorius : « Cum is « displicet qui ad intercedendum mitti-

« Et dicetis. ». Hic docet modum eruditionis populi in confessione peccati, in transgressione legis, in punitione justi judicis. Et hoc est : « Domino Deo nostro justitia. » Justus enim est inferendo iram pro peccato. Ad Roman. iii, 5 : Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? ... Absit. Tob. iii, 2 : Omnia judicia tua justa sunt. Psal. cxviii, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

« Nobis autem confusio faciei, » propter peccatum scilicet quod commisimus : « confusio enim seu erubescentia, ut

<--- Page Split --->

« dicit Damascenus, timor est ex turpi « actu, sive ex turpi verbo perpetrato '. » Jerem. xxx, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae mea. « Sicut est dies haec, » hoc est, sicut demonstrat dies haec in qua comprehensi sumus in confusione nostra. Videmus enim nunc propter peccatum nos esse confusos. Jerem. 11, 26 : Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel. « Omni Juda, et habitantibus Jerusalem. » Juda dicitur populus regni duarum tribuum : habitantes autem Jerusalem senatores, quorum decreto omnia fiebant : et hoc per partes explicat dicens :

« Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, » hoc est, ante lumen cognitionis Domini Dei nostri, quod per cognitionem legis et prophetiae splendebat super nos. Psal. 1, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.

Modos autem peccati subjungit primo contra veritatem, dicens: « Et non credidimus, » supple, verbis ejus, « diffidentes in eum, » hoc est, fiduciam non habentes in eum, ut impleret promissa, et induceret comminata. Contra quod dicit Apostolus, ad Roman. iv, 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.

« Regibus nostris, » in quibus fuit prima auctoritas, I Petr. 11, 13 : Sive regi quasi praecellenti. « Principibus nostris, » qui secundas dignitates post reges obtinebant, et partem populi continebant, « et sacerdotibus nostris, » qui sacra violabant et profanabant, « et Prophetis nostris, » qui pseudo fuerunt, et visionibus falsis populum decipiebant, « et patribus nostris, » quibus quasi haereditaria malitia successimus. Hoc in Ecclesiis est communis populus, communis clerus, majores prælati, prælati inferiores, sacerdotes, et religiosi, et primi malorum inventores, qui in peccato nos quasi genuerunt. Daniel. ix, 8 : Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. Et, paulo supra, §. 7 : Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris 2. Ad Roman. III, 23 : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Psal. LII, 4 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum.

Deinde subjungit de superbia, dicens : « Et non fuimus subjectibiles illi, » ut scilicet curvata cervice mandatis ejus subjiceremur. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo. Exod. x, 3 : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequonon vis subjici mihi?

Tertio, adjungit de inobedientia dicens: « Et non audivimus vocem Domini Dei nostri. » Obaudire est vocem tenuiter auditam negligere, et hoc non tantum fecimus, quinimo contra clamantem aures obturavimus, ne vox ejus in aures nostras intraret. Jerem. vii, 13 : Locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis. Proverb. 1, 24 et 25 : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

Qualiter autem non tantum obaudiverunt, sed aures obturaverunt, subdit: « Ut ambularemus in mandatis ejus, » hoc est, ut proficeremus de virtute in virtutem : retrorsum enim semper abivimus.

<--- Page Split --->

« Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, » ingrati scilicet contra tantum benefactorem, « secundum omnia verba Prophetarum, » supple qui locuti sunt nobis in nomine Domini, « quos misit ad nos, » qui scilicet nos regere debebant, reges scilicet et sacerdotes. Isa. xxx, 9 et 10: Populus ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus: Nolite videre: et adspicientibus: Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt.

dis sui maligni, » hoc est, male igniti et inflammati ad malum. Jerem. vii, 24: Non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluptatibus, et in pravitate cordis sui mali. Isa. lii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.

Hoc autem specificat, subdens: « Operari diis alienis, » hoc est, operibus suis servire idolis, « facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. » Quod majoris contemptus est quam si in absentia Dei facerent. Ad Hebr. iv, 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Eccli. xxii, 28: Oculis Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum.

« Et abivimus, » hoc est, a recta via recessimus, « unusquisque in sensu cor-

CAPUT II.

Judæi in captivitate confitentur propter peccata sua contigisse sibi mala quæ Deus per prophetas suos fuerat comminatus: fusis ergo precibus petunt misericordiam, quam per Moysen fuerat pollicitus se resipiscentibus daturum.

  1. Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros, qui judicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel et Juda :

lationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :

  1. Et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.

  2. Ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub coelo, quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi 1,

  3. Ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.

  4. Et dedit eos sub manu regum omnium, qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in deso-

  5. Domino Deo nosrro justitia 1, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc :

  6. Quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos :

  7. Et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.

<--- Page Split --->

  1. Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos, quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis.

  2. Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :

  3. Et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.

  4. Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida 1, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nonem sicut est dies iste,

  5. Peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.

  6. Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.

  7. Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras : et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :

  8. Ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus ipsius.

  9. Respice, Domine, de domo sancta tua in nos 2, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.

  10. Aperi oculos tuos, et vide 3 : quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino 4 :

  11. Sed anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino.

  12. Sed quia misisti iram tuam, et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens : 21. Sic dicit Dominus : Inclinare humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

  13. Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniae, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,

  14. Et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.

  15. Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum de loco suo :

  16. Et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.

  17. Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Juda.

  18. Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :

<--- Page Split --->

  1. Sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepti ei scribere legem tuam coram filiis Israel.

  2. Dicens : Si non audieritis vocem meam 1, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :

  3. Quia scio quod me non audiet populus, populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ :

  4. Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent : aures, et audient :

  5. Et laudabunt me in terra captivi-

tatis suæ, et memores erunt nominis mei :

  1. Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis, quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.

  2. Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur eis, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :

  3. Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israel, a terra quam dedi illis.

IN CAPUT II BARUCH

Job, un, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

COMMENTARIUS.

1

Ex his autem infert justum Domini esse judicium, qui intulit pœnas : et hoc est :

« Propter quod statuit Dominus Deus noster, » sententiam scilicet confirmando, « verbum suum, quod locutus est ad nos, » per legislatorem scilicet et prophetas. Isa. xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. « Et ad judices nostros, » sicut patet in toto libro Judicum, « qui judicaverunt in Jerusalem, » quilibet scilicet in diebus suis, « et ad reges nostros, » qui successive regnaverunt, ut patet in libris Regum et Paralipomenon, « et ad principes nostros, » sacerdotes scilicet qui in sacris præerant, « et ad omnem Israel, » hoc est, decem tribus, « et Juda, » hoc est, duas tribus. Psal. xlviii, 3 : Quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.

« Ut adduceret Dominus magna mala, » merito scilicet nostrae iniquitatis. Isa. 1, 20 : Si (me audire) nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. « Quæ, » scilicet mala, « non facta sunt sub cælo. » JuDeus fui pum. stum enim est ut ultimum exemplum habeant in pœnis, qui omnibus deteriores fuerunt in culpis. Apoc. xvii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum adjecta fuerit, judicabis eam.

Et specificat, subdens : « Quemadmodum facta sunt in Jerusalem, » quæ tanto acerbius fuit punita, quanto ante in deliciis fuit : et exemplificat in singulari, veritatem legis et prophetiæ præostendens :

« Secundum quæ scripta sunt in lege Moysi. » Deuter. xxvii, 53 : Comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum

<--- Page Split --->

tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.

Et hoc est quod sequitur:

« Ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiæ suæ. » Quod plangit Jeremias, Thren. 11, 20, dicens: Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? Thren. 11, 10: Manus mulierum misericordium cozerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.

nobis. Thren. v, 8 : Servi dominati sunt nostri, non fuit qui redimeret de manu eorum. Deuter. xxviii, 13 : Eris semper supra, et non subter. Horum autem omnium causa peccatum est, et maxime idololatria, et hoc est quod sequitur : « Quia peccavimus Domino Deo nostro, » per idololatriam scilicet, « non obaudiendo voci ejus, » supple, tantum, sed etiam induravimus cor contra eum. Tob. 11, 5 : Non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. Propter quod justum judicium Dei.

Et hoc est quod sequitur.

« Domino Deo nostro justitia, » in omnibus scilicet judiciis suis : « nobis autem et patribus nostris confusio faciei. » Psal. lxxvii, 8 : Operuit confusio faciem meam. « Sicut est dies hæc. » Psal. xliii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsamnationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

Et ne hoc sufficiat, subdit: « Et dedit eos sub manu regum omnium, » quibus ante superiores erant. Rex enim Ægypti Josiam interfecit, et terram subjugavit, sicut legitur, IV Reg. xxii, 9 et seq. : rex Assyriorum decem tribus in Assyrios transtulit, IV Reg. xvii, 6 : rex Chaldæorum duas tribuscaptivavit, IV Reg. xxv, 5. Et hoc est quod sequitur : « Qui sunt in circuitu nostro. » Et ita quilibet prævaluit in eos. Job, xxx, 13 et 14 : Insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miseria devoluti sunt. « In improperium et in desolationem in omnibus populis. » Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam : factus est opprobrium vicinis suis. « In quibus nos dispersit Dominus, » hoc est, dispergi præcepit. Ezech. v, 2 : Tertiam partem, populi scilicet, disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

« Quia locutus est Dominus super Deus prius admonet admonet nos omnia mala hæc, » præmuniens quam feriat. nos scilicet per legislatorem et propetas. « Quæ », scilicet mala, « venerunt super nos. » Tob. xiv, 6 : Non excidit verbum Domini. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur.

« Et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, » ut cordis scilicet humilitate, et lacrymis deleremus delictum quod puniendum fuerat : quod si fecissemus, profecto ira Dei aversa fuisset a nobis, sicut placavit Moyses Dominum 1. Psal. 1, 19 : Cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies. Et hoc est : Ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. »

<--- Page Split --->

Isa, LV, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus.

legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.

« Et nunc, Domine Deus Israel. » Ponit hic orationem qua sacerdotes orare debebant pro populo, secundum tres conditiones, peccati scilicet recognitionem : verbi Dei sive comminationis veritatem, ibi, §. 19 : « Quia non secundum justitias patrum. » Et orantis angustiam, seu necessitatem, ibi, infra, II, 1 : « Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. »

In primo tria sunt, scilicet magnalium Dei rememoratio : peccatorum confessio, ibi, §. 12 : « Peccavimus. » Et ut malum removeatur deprecatio, ibi, §. 13 : « Avertatur ira. »

Dicit ergo : « Et nunc, Domine Deus Israel. » Ac si dicat : Tunc mirabilia fecisti tempore patrum, nunc autem necessitas instat ut iterum facias. Propter hoc etiam semper in fine dicimus orationum : « Sicut erat in principio, et nunc, et semper. » Psal. XXI, 2 : Parata est sedes tua ex tunc : a saeculo tu es, scilicet et nunc et usque in saeculum tu es Deus. Non enim deficiunt miserationes Domini : semper enim paratus est subvenire. Isa. LX, 1 : Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat. Daniel. III, 34 : Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te. Ne, quas sumus, tradas nos in perpetuum. Daniel. IX, 17 : Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui. « Qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, » hoc est, oppressionibus validissimis, quibus plagasti Ægyptum. Psal. CXXXV, 10 : Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum. Exod. II, 19 et 20 : Non dimittet vos rex Ægypti ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis. « In brachio excelso. » In brachio virtus est,

« Et, » quia non sumus eversi, « vigilavit Dominus in malis, » hoc est, vigilanter adspecti. Psal. LXXVII, 63 ; Exci tatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vtno : et percussit inimicos suos. « Et adduxit ea, » scilicet mala, « super nos, » ad oppressionem nostram. Isa. XXXVII, 26 : Ex diebus antiquis ego plasnavi illud : et nunc adduxi. Job, IV, 8 et 9 : Vidi cos qui... seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu ive ejus esse consumptos. Thren. I, 14 : Vigilavit jugum inquitalum mearum, in manu ejus convoluta sunt, et imposita collo meo. « Quia justus est Dominus in omnibus operibus suis, » reddens scilicet unicuique pro meritis. Isa. II, 11 : Ve in pio in malum ! retributio enim manum ejus fiet ei. « Qua mandavit nobis, » per Moysen scilicet et prophetas. Ecoli. XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum.

10 « Et non audivimus vocem ipsius. » Psal. XXXV, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Et hoc est quod sequitur : « Ut iremus in praeceptis Domini. » Job, XXI, 14 : Dizerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Psal. LXXVII, 10 : In lege ejus noluerunt ambulare. « Quæ, » scilicet praecepta, « dedit ante faciem nostram, » hoc est, coram oculis nostris, videntibus nobis, ne dubitaremus. Exod. XX, 18 : Cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccine, montemque fumantem. Omnium enim oculis manifestum est quod praecepti lex naturalis, quæ continetur in moralibus praeceptis. Jerem. XXXI, 33 : Dabo

<--- Page Split --->

et brachium excelsum, excelsæ sunt virtutes quas ostendit in cœlo et in terra. Sapient. xvn, 16 : Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte, et usque ad cœlum attingebat stans in terra. Psal. cxxxv, 10 et 12 : Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,... in manu potenti et brachio excelso. « Et in signis et prodigiis. » Signum est opus divinæ potentiae ostensivum, prodigium autem quod proditur digito omnium : eo quod maximæ virtutis est judicium. Exod. ii, 20 : Extendam manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis. Psal. lxxi, 18 : Qui facit mirabilia solus. Job, ix, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. « Et fecisti tibi nomen sicut est dies iste. » Quod scilicet ubique tua virtus prædicatur : hoc enim est nomen gloriæ. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetoricæ, quod Gloria de- « gloria est ore multorum prædicata lau- « datio, vel late patens præconium.» Augustinus super Epist. ad Roman. in fine : « Gloria est clara cum laude no- « titia. » Isa. lxiii, 44 : Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.

debebamus. Deuter. vi, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. « In omnibus justitiis tuis, » hoc est, contra omnes justitias tuas, quia et contra majestatem, et contra benefactorem, et contra patrem peccavimus. Daniel. ix, 13 et 16 : Iniquitatem fecimus, Domine, in omnem justitiam tuam.

« Avertatur ira tua a nobis, » hoc est, effectus ira, seu plagæ tuæ. Psal. lxxxiv, 5 : Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Et allegat miseriam, subdens : « Quia derelicti sumus pauci, » multitudine tanta in nihilum redacta, « inter gentes ubi dispersisti nos, » quæ etiam dispersos et pauculos persequuntur, et occidere quærunt. Deuter. xxviii, 63 : Sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic lætabitur disperdens vos atque subvertens. Isa. xxiv, 12 et 13 : Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finita vindemia. Isa. xvi, 14 : Relinquetur, in eo scilicet, sicut racemus parvus, et modicus, nequaquam multus.

« Peccavimus, impie egimus, inique Percatum, gessimus. » Peccatum est quilibet deforimpietas, et mis actus. Unde Augustinus : « Pecca- « tum est actus incidens ex defectu boni. » Impietas autem est peccatum contra Dominum. Quia dicit Augustinus, quod « pietas est theosebia vel eusebia, » hoc est, Dei bonus cultus. Iniquitas autem peccatum contra proximum : est enim privatio æquitatis quam nos ad proximum habere debemus, ut omnia æque illi faciamus, quæ nobis fieri volumus. Daniel. ix, 5 : Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus. Daniel, ui, 29 : Peccavimus, et inique egimus recedentes a te : et deliquimus in omnibus. « Domine, Deus noster, » cui servire maxime

« Exaudi, Domine, preces nostras, » 14 de amovendis malis, « et orationes nostras, » de impetrandis bonis. Psal. lxiii, 2 : Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et subdit de malo amovendo. « Et educ nos propter te, » de malo sci licet captivitatis propter te, quia in nobis non est causa quare hoc facias. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Daniel. ix, 18 : Ostende faciem tuam,... propter temetipsum. Inclina, Deus meus, aurem

<--- Page Split --->

tuam, et audi. Bonum enim semper debet benefacere.

Et subjungit de impetrandis bonis : « Et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt, » ut scilicet mitescant in nos. Exod. iii, 21: Dabo gratiam populo huic coram Ægyptiis. Exemplum hujus in Tobia, de quo dicitur, Tob. i, 13, quod dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanazar regis. Eccli. xlvi, 27: Conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

« Ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster. » Ex hoc enim quod liberas tuos, nomen tuum prædicabitur. Eccli. xxxvi, 13: Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, ut enarrent mirabilia tua. » Et quia nomen tuum invocatum est super Israel, » cujus invocatio numquam defuit in auxilio. Jerem. xiv, 9: Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos. Eccli. xxxvi, 14: Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum. « Et super genus ipsius, » magis spirituale quam corporale. Ad Roman. ix, 8: Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Eccli. xliv, 12 et 13: In testamentis stetit semen eorum, et filii eorum propter illos usque in æternum manent.

« Respice, Domine, » vultu scilicet ad nos reducto, quem a nobis avertisti. Sapient. iv, 13 : Respectus Dei in electos illius. « De domo sancta tua in nos. » Domus sancta Dei, cælestium habitatio, ad quam semper benignum convertit vultum : et horum petit intercessionem, ut etiam in nos afflictos respiciat. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Isa. lvii, 13: In excelso et in sancto habitans,

et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Isa. lxiii, 15 : Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. « Et inclina aurem tuam, et exaudi nos, » quam scilicet propter peccatum a nobis removisti. Psal. lxxxv, 1 : Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me : quoniam inops et pauper sum ego.

« Aperi oculos tuos, et vide, » quos clausisti propter peccata nostra. Exod. iii, 7 : Vidi afflictionem populi mei. Daniel. ix, 18 : Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram.

Deinde allegat populi emendabilitatem, eo quod obstinationem mortis non incurrerit. Et hoc est : « Quia non mortui qui sunt in inferno, » supple, damnati desperabiliter, « quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, » supple, et æternaliter condemnati, « dabunt honorem et justificationem Domino. » Psal. cxiii, 17 : Non mortui laudabunt te, Domine : neque omnes, qui descendunt in infernum. Isa. xxxviii, 18 : Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Quinimo tales blasphemant. Apoc. xvi, 9 : Æsttaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam, ut darent illi gloriam.

« Sed anima, » vivens scilicet et pœnitentiæ susceptibilis, « quæ tristis est super magnitudinem mali. » II ad Corinth.vii, 10 : Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilen operatur. « Et incedit curva, » curvitate humiliationis. In Orat. Manassæ : Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi. « Et infir-

<--- Page Split --->

ma, » resolutione scilicet virtutis propter pœenitentiae labores. Psal. xxx, 11 : Infirmata est in paupertate virtus mea. « Et oculi deficientes, » per respectum ad coelum et propter lacrymas. Isa. xxxvii, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. « Et anima esuriens, » te scilicet, et cibum gratiae coelestis. Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. « Dat tibi gloriam, » de justificatione recepta. Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo. « Et justitiam Domino, » pro vindicta peccati. Isa. xxxvii, 19 : Vivent vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie.

Osee, xii, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. « Dicens, » maxime Jerem. xxxvii, 6, 8, 12, 17 :

« Sic dicit Dominus, » cujus omne dictum ad effectum perducitur. Psal. cxlivii, 5 : Dixit, et facia sunt. « Inclinate humerum vestrum, » ad onera portanda scilicet, « et cervicem vestram, » ad obediendum scilicet, « et opera facile regi Babylonis, » ad serviendum scilicet, « et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris. » Isa. xxx, 13 : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis : in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Hic enim loquitur de his qui servierunt regi Babylonis.

Regibus cituemperandum.

Deinde allegat humilitatem orantis, quia non ex meritis postulat, sed ex indulgentia miserantis. Et hoc est :

« Quia non secundum justitias patrum nostrorum, » quae nullae sunt, « nos fundimus preces. » Thren. v, 7 : Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. « Et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster. » Quia illi tuam iram meruerunt. Tob. iii, 3 : Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Daniel. ix, 18 : Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Ad Tit. iii, 5 : Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit.

« Quod si non feceritis, » scilicet subdentes vos regi Babylonis, « nec audieritis vocem Domini Dei vestri, » dicentis, Jerem. xxvii, 8 : Gens et regnum quod non servierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, et quicumque non curaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam. Et hoc est quod sequitur. « Operari regi Babyloniae, » sicut praecepit, Jerem. xlii, 10 : Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos. « Defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, » ut scilicet habitatores deficiant, « et a foris Jerusalem, » in villis et in vicis, ut scilicet non sit habitator. Jerem. ix, 11 : Dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.

Et allegant veritatem qua moniti fucrant cum peccarent. Et hoc est :

« Sed quia misisti iram tuam, » primo scilicet affligendo fame et peste, « et furorem tuum super nos, » postea scilicet in captivitate et gladio. Psal. vi, 2 : Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. « Sicut locutus es, » comminando scilicet, « in manibus puerorum tuorum et Prophetarum. »

« Et auferam a vobis vocem jucunditatis, » in jubilis scilicet et canticis. Jerem. ix, 13 : Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo ei aquam fellis. « Et vocem gaudii. » Quia mutabo eos in tristitiam cordis. Proverb.

<--- Page Split --->

xiv, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. « Et vocem sponsi et vocem sponsæ. » I Machab. 1, 28: Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant. « Et erit omnis terra sine vestigio. » Isa. 1, 7: Desolabitur sicut in vastitate hostili, supple, ab inhabitantibus deficientibus. Isa. vii, 25 : Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Thren. 1, 4: Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.

« Et non audierunt vocem tuam, » contradicentes verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad eos per servos meos Prophetas. « Et, » supple, ideo « statuisti verba tua, » hoc est, opere confirmasti : quæ locutus es in manibus servorum tuorum Prophetarum. Cassiodorus : « Prophetia « est divina aspiratio, rerum eventus im- « mobili veritate pronuntians t. » Deutron. xviii, 18 et 19: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum. Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Et hoc est quod sequitur : « Ut transferrentur ossa regum nostrorum. » Ut non dicit causam finalem, sed terminum peccati. Ad hanc enim pœnam terminatum est peccatum inobedientiae, quod ossa regum de tumulis ejecta sunt. Jerem. xxi, 19 : Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. « Et ossa patrum nostrorum de loco suo, » principum scilicet et sacerdotum de loco suo, hoc est, de sepulcris suis. Quod duabus de causis asserunt esse factum : vel quia ambitiose sepulti sunt, et thesaurus in sepulcris quærebatur : vel locus sepulturae a Gentibus ad alios usus deputabatur. Isa. xiv, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus.

« Ecce sunt projecta in calore solis, » ut scilicet torrore solis exsiccentur ad scissionem, « in gelu noctis, » ut gelu inducente humidum putrefaciens, per putrefactionem ossa incinerentur : et sic memoria patrum pereat, cujus recordatio aliqua fuit in conservatione ossium. Unde, Genes. 1, 24, Joseph moriens dixit : « Asportate ossa mea vobiscum. » Eccli. xlix, 12 : Duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo. « Et mortui sunt in doloribus pessimis, » quos scilicet Moyses prædixit, Deuter. xxviii, 22 : Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. Et hoc est quod sequitur : » In fame, et gladio, et in emissione, » captivitatis scilicet. Ezech. v, 17 : Immitam in vos famem et bestias pessimas, usque ad interneciorem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te.

Nec tantum hoc fuit in hominibus, sed etiam in templo. Et est hoc quod sequitur :

« Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso, » quod scilicet per idololatriam polluerunt patres nostri, sicut dicitur, Ezech. viii, per totum. « Sicut hæc dies, » in qua demonstratur quod succensum est. Isa. lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostræ et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exstutionem ignis. « Propter iniquitates domus Israel, » hoc est, decem tribuum, « et domus Juda, » hoc est, duarum tribuum. II Machab. v, 19 : Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit. Ideo locus factus est particeps malorum populi.

« Et fecisti in nobis. » Confitetur hic

<--- Page Split --->

peccasse contra veritatem legislatoris præmunientis eos, et ostendentis quoniam et ipsa captivitas misericordia fuit, ut per eam in sensum veniant, et Dominum recognoscant.

Et hoc est quod dicit :

« Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, » secundum omnem benignitatem tuam, benigne corrigens nos per captivitatem, ut pater filios. Joel, ii, 13: Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ,et præstabilis super malitia. Ad Roman. ii, 4: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Psal. i, 20: Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. « Et secundum omnem miserationem tuam illam magnam.» Signanter vero magna miseratio est temporaliter corripere, ne in æternum damnetur. II Machab. vi, 13: Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

mero est, et pauper liberum regnum non habens, sed data in omnium servitute. Deuter. XXXII,26: Dixi : Ubinam sunt ? Cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. Et, post pauca, §. 36: Videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.« Quoniam dispergam eos. » Ezech. v, 2: Tertiam, partem scilicet, disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

« Quia scio quod me non audiet popu- 30 lus. » Deuter. XXXI, 29: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore. « Populus est enim dura cervice. » Quia scilicet non inclinatur ad obedientiam. Act. vii, 51: Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

Et subjungit de misericordia, dicens: « Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, » per afflictionem sciAfficito ad correctionern. licet servitutis. Isa. XXVIII, 19 : Tan-

« Sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, » ut patet per totum. « In die qua præcepisti ei scribere legem tuam, » hoc est, iterato rescribere, sicut patet, Deuter. i, xxx et XXXII. « Coram filiis Israel. » Deuter. XXXI, 30: Locutus est ergo Moyses, audiente universo cætu Israel,verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. « Dicesn, » Moyses scilicet, Deuteron. XXVIII, 1 et seq.,per sensum scilicet et non per verba :

« Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, » per tribulationes scilicet. Psal. LXXXII, 17 : Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. « Et, supple, tunc, « dabo eis cor, » quod scilicet modo amiserant. Ezech. XI, 19 : Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum. Stultum enim cor non est. Isa. XLVI, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor. « Et intelligent, » veritatem scilicet. II ad Timoth. II, 7 : Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum. Psal. CXVIII, 73 : Da mihi intellectum, et discam

« Si non audieritis vocem meam, » pro operis scilicet impletione. Jacob. i, 22 : Estote factores verbi,et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. « Ambitio hæc magna, » in divitiis scilicet et supellectili et potentatu, et multa in frequentia populi, et ædificiorum varietate. « Convertetur in minimam gentem, » interfectis scilicet plurimis. Gens enim minima dicitur esse, quæ pauca in nu-

<--- Page Split --->

mondata tua. « Et aures, » supple, dabo eis audiendi, « et audient, » obediendo scilicet. Matth. xiii, 9 : Qui habet aures audiendi, audiat.

ravi patribus eorum. 11 Reg. viii, 46 et seq. : Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis,... et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua... propitiaberis populo tuo. Ezech. xxxvi, 24 : Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. « Abraham, Isaac, et Jacob. » Exod. xxxii, 13 : Recordare Abraham, Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum. « Et dominabuntur ejus, » scilicet terræ. Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. « Et multiplicabo eos, » ex paucis. Isa. lx, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. « Et non minorabuntur, » per peccatum, vel per hostis gladium, quod maxime in sanctis in Ecclesia impletum est. Isa. lx, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram.

«Et statuam illis testamentum alterum 36 sempiternum, » quod non nisi de Novo Promnile Novum 1 Testamento intelligi potest. Jerem. xxxi, tamenque 31 : Feriam domui Israel, et domui Juda fœdus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum. « Ut sim illis in Deum, » per propritiationem, « et ipsi erunt mihi in populum, » per cultum et servitutem. Apocal. xxi, 3 : Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. « Et non movebo amplius populum meum. » Quod de Judæis intelligi potest, quia postea captivati sunt. « Filios Israel, » spirituales scilicet, « a terra sua, » et hoc est, a fundamento Ecclesiae, in quo fundavi eos. Isa. lx, 21 : In perpetuum hæreditabunt terram. Eccle. i, 4 : Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat. Psal. lx, 6 : Dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum, Domine.

« Et laudabunt me in terra captivitatis suæ, » de justo scilicet judicio, et misericordi. Tob. xiii, 3 : Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum : quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus. « Et memores erunt nominis mei, » in liberatione sua scilicet. Isa. xii, 1 : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi : conversus est furor tuus, et consolatus es me.

« Et avertent se a dorso suo duro, » quod curva re non poterant sub onere meo, sicut malus servus curvatur per verba, ne abjiciat onus. Eccli. xxxiii, 28 : Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet. Et, post pauca, 30 : Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem. « Et a malignitatibus suis. » Malignitates sunt, quæ non ex infirmitate, vel ignorantia, sed sola malitia procedunt. Sapient. v, 13 : In malignitatem nostra consumpti sumus. « Quia reminiscentur viam patrum suorum, » quæ scilicet duxit ad mortem. « Qui peccaverunt in me, » hoc est, contra me. I Esdr. ix, 6 et 7 : Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum a diebus patrum nostrorum. Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et tunc consolabor eos.

Et hoc est quod sequitur : « Et revocabo eos in terram quam ju-

<--- Page Split --->

CAPUT III.

Perseverant confiteri peccata sua et patrum suorum, obsecrantes Deum pro misericordia : Israel in captivitatem ductus est, eo quod dereliquerit viam sapientia qua non invenitur a potentibus, divitibus, aut gigantibus : sed populo Israel tradita fuerat a Deo, cui omnes sua creatura obediunt : additurque de Christi adventu in carnem.

  1. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.

  2. Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :

  3. Quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in ævum ?

  4. Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et ugglutinata sunt nobis mala.

  5. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum : sed memento manus tua, et nominis tui in tempore isto,

  6. Quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te, Domine :

  7. Quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.

  8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.

  9. Audi, Israel, mandata vita: auribus percipe, ut scias prudentiam.

  10. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es,

  11. Inverterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?

  12. Dereliquisti fontem sapientiae.

  13. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.

  14. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vita et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.

  15. Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesaurus ejus?

  16. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias qua sunt super terram?

  17. Qui in avibus coeli ludunt,

  18. Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum : qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?

  19. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

  20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram : viam autem disciplinae ignoraverunt,

<--- Page Split --->

  1. Neque intellexerunt semitas ejus : neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.

  2. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.

  3. Ffîî qnoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrha et The man, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.

  4. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!

  5. Magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.

  6. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bellum.

  7. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt :

  8. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.

  9. Quis ascendit in coelum, et accepit

eam, et eduxit eam de nubibus? 30. Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?

  1. Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :

  2. Sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua, qui praeparavit terram in aeterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus :

  3. Qui emittit lumen, et vadit : et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

  4. Stellae autem dederunt lumen in custodiiis suis, et laetate sunt :

  5. Vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

  6. Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.

  7. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, dilecto suo.

  8. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

IN CAPUT III BARUCH

COMMENTARIUS.

« Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. » Tangit hic angustiam, et dolorem orantis, allegans miseriam in qua est, ibi, y. 4: « Domine omnipotens. » Subinferens etiam quod emenda non perditio fuit de intentione affligentis, ibi, y. 7. « Quia propter hoc dedisti timorem tuum. »

Psal. LXXVI, 11 : Dixi : Nunc cepi. Daniel. nI, 41 : Et nunc sequimur in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. « Anima in angustiis, » supple, existens, propter malum perpetratum. Daniel. XIII, 22 : Angustiae sunt mihi undique. « Et spiritus anxius clamat ad te. » Anxius spiritus est anxietatem indicans anhelitus, sicut gemitus, et singultus, et hujusmodi. Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo. IV Reg. iv, 27 : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est.

Dicit ergo : « Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. » Ac si dicat : Tunc quidem obstinati fuimus in culpis, nunc autem ad pcnientiam conversi sumus.

« Audi, Domine, et miserere, » qui semper gementes et dolentes audis. Eecli. xxxv, 16 et 17 : Deprecationem

<--- Page Split --->

læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquem jam gemitus. « Quia peccavimus ante te, » solum scilicet : cuncta enim vides. In oratione Manassæ : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci :. statui abominationes, et multiplicavi offensiones.

3

wss sedet

a

a

Et hoc est quod sequitur :

« Quia tu sedes in sempiternum. » Sedes, inquam, ut rex et gubernator, cuncta videns, et discernens quid cui reddendum sit. Psal. lxxix, 2 : Qui sedes super Cherubim, hoc est, plenitudinem scientiae. Daniel. in, 55 : Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim, hoc est, qui intueris tenebrosa et profunda cordium. « Et nos peribimus in ævum ? » hoc est,in æternum, morte æterna scilicet. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ezech. xviii, 31 : Quare moriemini, domus Israel ? Et, supra, 7. 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat 1 ?

gnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. « Quia peccaverunt ante te, » supple, et non ante illos : et ideo illi non habent causam in eos, sed tu. Isa. lii, 4 : Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Tuum est ergo misereri, et non illorum. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Jerem. xiv, 8 : Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus, scilicet noster, in tempore tribulationis. « Et non audierunt vocem Domini Dei sui, » praemonentem per legislatorem, et monentem per Prophetas. Proverb. i, 24 et 23 : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et ideo, supple, « conglutinata sunt nobis mala, » penea scilicet. Conglutinatum autem est, quod quasi glutino vel visco adhaerens tenet quasi inseparabiliter. Deuteron. xxviii, 60 : Convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. Penea enim quasi gluten est culpa : unde, Genes. xiv, 10, dicitur, quod terra Sodomorum multos habebat glutinosos, seu puteos multos bituminis : quod significat glutinum culpa et concupiscentia, per quod conglutinatur penea cum peccatoribus.

4

« Domine omnipotens, Deus Israel. » Potens enim es ad liberandum, sicut potens fuisti ad percutiendum : non enim ira tibi dominatur, nec aliqua passio. Ille enim solus omnipotens, cui nulla penitus passio dominatur, et cui nulla obviare potest potentia. Esther, xii, 9 : Domine, Domine, rex omnipotens,in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tua possit resistere voluntati. Deus autem Israel es, omnem de semine Israel respiciens. « Audi nunc orationem mortuorum Israel, » hoc est, morti addictorum, « et filiorum ipsius, » quos scilicet in captivitate genuerunt. Psal. lxxviii, 11 : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum ma-

« Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum, » quas imitati sumus, quia nec per pœnitentiam recedimms ab eis. Judith, vn, 18 : Non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum. Tob. ii, 3 : Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Psal. lxxviii, 8 : Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. « Sed memento manus tua, » hoc est, operum magnorum qua saepe fecisti in nobis, et ex consueta benevolentia iterum miserere. Psal. lxxvi, 12 : Memor

<--- Page Split --->

fui operum Domini. Eccli. 11, 11 : Memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt. « Et nominis tui in tempore isto, » tribulationis scilicet. Hoc autem nomen est Dominus, ut alium Dominum non ponas super nos. Psal. lxxxii, 19 : Cognoscant, gentes scilicet, quia nomen tibi Dominus, ut possideas nos, et domineris nobis. Et hoc est : « In tempore isto. » Quoniam alieni domini vindicant sibi. Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Isa. lii, 5 : Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.

scilicet. Psal. cxxix, 1 : De profundis clamavi ad te, Domine. Eccli. 11, 14 : Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in tempore tribulationis meæ. « Et laudemus te in captivitate nostra ? » quia videmus quod captivitas reduxit nos ad te. Isa. xxvi, 16 : Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Et hoc est quod sequitur : « Quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, per afflictionem scilicet captivitatis. Osee, 11, 6 et 7 : Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria : et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos : et quæret eos, et non inveniet, et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. « Qui peccaverunt ante te, » patres nostri scilicet, quorum fuimus imitatores. Jerem. vii, 18 : Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli.

« Quia tu esDominus Deus noster. » Psal. viii, 1 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. « Et laudabimus te, Domine, » de redemptione nostra scilicet. In oratione Manassæ, sub finem : Laudabo te semper omnibus diebus vitæ meæ, quonium te laudat omnis virtus cælorum. Eccli. 11, 13 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione.

Et ideo sequitur :

« Et, » supple, ideo « ecce nos sumus hodie in captivitate nostra, » quam nostris peccatis nostram fecimus. Isa. 1, 11 : Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. « Qua dispersisti nos, » inter gentes scilicet pro peccatis nostris. Psal. xlun,12 : In gentibus dispersisti nos. « In improperium, » ut omnes scilicet improperent nobis. Psal. xlun, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. « Et in maledictum, » ut omnes scilicet maledicant nobis. Deuter. xix, 27 : Iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt. « Et

« Quia propter hæc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, » per pœnas scilicet captivitatis, quibus te timeri fecisti. Psal. lxxviii, 6 : Effunde iram tuam in gentes, quæ te non noverunt 1. Eccli. xxxvi, 2 : Immite timorem tuum super gentes, quæ non exquisierunt te. « Ut invocemus nomen tuum, » in pœnis

tuam super gentes, quæ non cognoverunt te.

<--- Page Split --->

in peccatum, » hoc est, ut in terra idolorum peccato idololatriæ serviamus. Jerem. xvi, 13 : Ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. « Secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, » qui scilicet tot et tanta mala meruerunt. Joel. ii, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. « Qui, » scilicet patres, « recesserunt a te, Domine Deus noster. » Jerem. ii, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?

Huc usque descripta est historia de pcnitentia, et oratione eorum qui præsentem librum Baruch audierunt, et deinceps describetur libri instructio.

Job, xxxiv, 3 : Auris verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Probat quidem qui probatam habet virtutem, et dijudicat qui judicii habet scientiam. Hoc enim esse non potest nisi per virtutem et scientiam. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. « Mandata vitæ. » Mandata et præceptum in subjecto idem sunt, sed differunt in ratione : præceptum enim est, secundum quod est præceptum ut regula operis, mandatum autem secundum quod est indicium intentionis primi mandantis, seu nuntiantis, et secundum hoc directe est mandatum vitæ effective, quia a prima vita procedit : omnia enim quæ ad hoc procedunt, a vita procedunt, et a vitæ fonte, et vitam faciunt et ad vitam conducunt. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : lux enim primum est vitæ principium in corporalibus.

« Audi, Israel, mandata vitæ. » In hac autem parte tria dicuntur, scilicet cognitionis divinae super omne humanum ingenium sublimitas : revertentium ad ipsam utilitas, infra, ibi, iv, 2 : « Convertere, Jacob, et apprehende eam. » Et promissionum ejus claritas et jucunditas, infra, ibi, iv, 36 : « Circumspice, Jerusalem, ad Orientem. »

In prima quatuor sunt, scilicet difficultas. Subtilitas, ibi, y. 15 : « Quis invenit locum ejus. » Sublimitas, ibi, y. 32 : « Sed qui scit universa, novit eam. » Et continentiae ejus utilitas, infra, ibi, iv, 1 : « Hic liber mandatorum Dei. »

In prima tria sunt per quæ ostenditur difficultas, scilicet attentionis excitatio : experimenti probatio, ibi, y. 10 : « Quid est, Israel ? » Eorum quæ sciri debent subtilis indagatio, ibi, y. 14 : « Disce ubi sit prudentia. »

Dicit ergo :

« Audi, Israel. » Non enim audire potest nisi Israel, rectissimus virtute, et vir videns Dominum contemplatione. Talis enim solus potest audita probare.

« Auribus percìpe, ut scias prudentiam. » Auribus percìpit, qui ad interiora verba accìpit, et intentionem verhorum perfecte dijudicat. Matth. xiii, 9 : Qui habet aures audìendi, audiat. Apocal. ii, 29 : Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et sapiens audiat me. Proverb. vnt, 6 : Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum.

Et subjungit de experimento primo in contrario, ut concludat oppositum de opposito.

Et hoc est :

« Quid est, Israel ? » hoc est, experiaris in te, o Israel, quæ causa sit quod « in terra inimicorum es » captivus detentus, infra terminos alienos inimicorum naturae et rationis, et virtutis et veritatis : omnia enim hæc exterminat inimicus. Hoc significatum est, IV Reg. v, 2 : De Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel

<--- Page Split --->

puellam parvulam. Latrunculi Syriæ, quæ sublimis interpretatur, motus sunt superbiae, in qua, sicut dicitur, Tob. iv, 14 : Initium sumpsit omnis perditio. Puella parvula est anima parva et virtute et intellegentia veritatis. Captiva autem est per intentionem et consensum peccati. Terra inimicorum est, termini potestatis dæmonum. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii.

fluendo transfundit. Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Excelsis enim Dei donis etiam lucidius fulget verbum in Patre existens, quod influens in animam, nuntiat et mandat et notificat ea quæ sunt in Patre. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Derelictio illius causa omnium malorum est. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.

« Inverterasti in terra aliena, » scilicet per morosam delectationem, et peccati antiquitatem. Daniel. xiii, 52 : Inverterate dierum malorum, nunc vegerunt peccata tua. Isa. lxv, 20 : Peccator centum amorum maledictus erit. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! « Coinquinatus es cum mortuis. » Quod fit per consuetudinem : quoniam qui jam ad peccatum nullum sentit dissensum, quasi tabe peccati mortuus est,et resolutus.Job, xvii, 14 : Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus. Propter hoc dicitur, ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. « Deputatus es cum descendentibus in infernum. » Descendunt in infernum qui continue gravedine peccati descendunt, quod fit per impenitentiam et obdorationem et desperationem. Psal. lxxxvii, 5 : Æstimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Ut scilicet adjutorio postposito libere possit in me mors dominari. Thren. iii, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

Et de proposito concludit : « Nam si in via Dei ambulasses, » hoc est profecisses in via qua Deus venit ad te, et qua tu venis ad eum, Deus ad te per influentiam virtutis et veritatis, tu ad ipsum per amorem virtutis et lumen contemplationis. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. I Joan. 1, 5 et seq.: Lux est, et tenebræ in eo non sunt ulla. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem ambulamus in luce sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, supple, quia ipse venit ad nos, et nos ad ipsum. Et, I Joan. ii, 6 : Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. « Habitasse utique in pace sempiterna, » hoc est, super gratia et veritatis stabilitatem Isa. xlviii, 18 : Utinam attendisses mandata mea ! facta fuisset sicut flumen pax tua, interior scilicet et exterior : fluctuanti enim cordi nulla est pax : « pax enim quies, et « tranquillitas cordis est, » ut dicit Augustinus. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.

12 Verbum in Patre, fons Sapientiae.

Nec quærit ut discat, sed ut ad experimentum propriæ conscientiæ reducat : et ideo subdit :

« Dereliquisti fontem sapientiae. » Fons sapientiae est verbum in Patre : tunc fundit, quando se in animas in-

<--- Page Split --->

14 Virtus non invenitur si in Deo.

Ergo, supple, in teipso,

« Disce ubi sit prudentia, » quæ est agendorum ratio, ut dicit Philosophus, « ubi sit virtus, » quæ (sicut dicit Socrates) habitus est inclinans in optima. Hanc enim non invenis nisi in Deo. Sapient. VIII, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. « Ubi sit intellectus, » qui (sicut dicit Philosophus) omnis veritatis principium est. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae, et intellectus. Gregorius : « Intelle- « ctum dat, dum de auditis mentem illu- « minat. » De auditis, inquam, a Deo. « Ut scias simul, » quasi ex syllogismo concludens, « ubi sit longiturnitas vitae. » Hæc enim non est nisi in radice purissimi intellectus, sicut etiam Philosophi posuerunt intellectum adeptum radicem esse immortalitatis. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se. Ptolemæus Philosophus : « Non fuit mortuus, qui scientiam « vivificavit : nec fuit pauper, qui intel- « lectui dominatus est. » « Et victus, » qui vitam continue sustentat : quia non potest esse nisi continuus influxus sapientiae, et intellectus, et virtutis. Sapient. VIII, 16 et seq. : Non habet tædium convictus illius, scilicet sapientiae, sed lætitiam et gaudium. Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, et in amicitia illius delectatio bona, etc.« Ubisit lumen oculorum,» hoc est, oculos illuminans : hoc enim etiam secundum philosophiam non est nisi primus fons luminis per se, quod dulcissimum lumen est, omnia illuminans quæ illuminantur. I Reg. XIV, 29 : Vidistis... quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Joan. I, 9 : Erat lux vera, quæ illumiinat omnem hominem venientem in hunc mundum. « Et pax. » Pax est in eo,

quo habito nihil amplius requiritur, hoc est, in Deo. Augustinus in libro I Confessionum : « Fecisti nos, Domine, ad te, « et inquietum est cor nostrum, donec « requiescat in te '. » Joan. XVI, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis In mundo pressuram habebitis, etc. Psal. LXXV, 3 : Factus in pace est locus ejus. Locus enim est, ad quem omne quod est, movetur, et quiescit quando est in ipso, sicut per se locus est, et non locus ut vas, sicut navis nautæ.

« Quis invenit locum ejus ? » Tangitur hic hujus cogitationis subtilitas, eo quod ab humano ingenio inveniri non potest. Et hoc ostendit tripliciter : in communi : in speciali, ibi, y. 16 : « Ubi sunt principes ? » Et ipsius cognitionis altitudinem, ibi, y. 24 : « O Israel, quam magna est domus Dei ! » Et ex his tribus concludit, quod solus Dominus inventor ejus est, ibi, y. 32 : « Sed qui scit universa, novit eam. »

Dicit ergo : « Quis invenit locum ejus ? » Quantum ad humanum quis notat impossibilitatem, quia præsumptione humani ingenii inveniri non potest. Psal. LXIII, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam. Hoc significatum est, Exod. VII, 19, ubi magi defecerunt in tertio signo, clamantes : Digitus Dei est hic. Nisi enim digitus Dei scribat in corde hominis, cognitionem divinam habere non potest. Secundum autem revelationem acceptam, quis notat dignitatem : et est sensus, quantæ dignitatis est, qui locum tantæ sapientiæ invenit. II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Quod autem non ab homine, sed a Deo sit, paulo ante dicit, y. 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a no-

<--- Page Split --->

bis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Locus autem est, sicut jam diximus, ad quem res movetur, et sic locus divina sapientia Deus est. « Ab illo enim procedit, et ad « illum reflectitur, ut dicit Dionysius, « et convertit ad ipsum omnes in quos « procedit. » Job, xxvrn, 1 : Auro locus est, in quo conflatur. Et ibidem, admirans altitudinem loci istius, dicit, yv. 12 et 13 : Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentia ? Nescit homo pretium ejus.

« Et quis intravit in thesauros ejus ? » Sapientiae divinae thesauri dona ipsius sunt innumerabilia, et inestimabilia in virtutibus intellectus et operationis. Sapient. vii, 9 : Omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius. Et, post pauca, y. 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Sapientia enim lumen est, et candor lucis aeternae, cujus translatio in animas sanctas, ad intellectum et affectum plurimas facit reflexiones. Propter quod, Sapient. vii, 22, Spiritus intelligentiae dicitur sanctus, unicus, multiplex, et in illa multiplicitate multos constituit thesausos bonorum et honorabilium. Intrare autem in thesauros istos, est intima horum omnium bonorum penetrare per rationem et experimentum. Propter quod dicitur, Matth. xii, 33, quod bonus homo de bono thesauro, cordis suis scilicet, profert bona. Et, Matth. xii, 32 : Omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

16

Et quod studiis humanis superponatur, et excedat ea, ostendit per partes studiorum, scilicet altitudinis, vanitatis, cupiditatis, vanitatis simul et cupiditatis, profectus mundani, et indigationis prophetiae, et hoc per ordinem ponit in littera.

Et hoc est quod dicit :

« Ubi sunt principes gentium ? » qui Prie pen ad alta student, ac si dicat : In loco sa- Pien lus pientiae non sunt, et ideo fluctuant sicut res extra locum suum existens : quantumcumque enim gravis sit lapis suspensus extra locum suum, facile movetur. I ad Corinth. ii, 7 et 8 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Isa. xix, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Studere enim altitudini non stanti, ruinae studere est. Ezech. xxvii, 16 : Ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Si ergo Angelus altitudini studens, sic projectus est qui natura cœelestis est, quomodo stabit in altitudine gleba terrestris? Augustinus, in lib. de Conflictu vitiorum et virtutum : « Pen- « sandum est quantis tenebris involvenda « sit gleba propter superbiam, si globos « suae lucis amittere potuit, et in tantam « temeritatem mutari Lucifer qui mane « oriebatur. » « Et qui dominantur super bestias quae sunt super terram. » « Per naturam enim, ut dicit Gregorius, « homo solus praepositus est bestiis : « ambitiosi autem hominibus quasi be- « stiis uti quaerunt, et praeesse eis qui- « bus per naturam aequales sunt, vel « forte aliquando inferiores, et ideo me- « rito cadunt. » Isa. xiv, 13 et seq. : Super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Et sequitur statim : Verumtamen ad infernum detraheris. Sunt etiam principes Philosophi, bestiae autem idiotae, quorum studia etiam pereunt. Ad Roman. i, 21 et 22 : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratia egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapien-

<--- Page Split --->

tes, stulti facti sunt. Et ideo non possunt demonstrare ubi sunt per sapientiam suam.

pecunia. Proverb. xxx, 16 : Ignis numquam dicit': Sufficit. Isti etiam demonstrare non possunt ubi remaneant studia eorum. Luc. xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ?

Et subjungit de studio vanitatis, dicens :

« Qui in avibus coeli ludunt. » Avis componitur ab a, quod est sine, et via, quia viam certam non tenet. In avibus ergo ludunt, qui vanitatis ludos sequuntur, qui viam certam non tenent. Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Eccli. xxxiv, 2 : Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum : sic et qui altendit ad visa mendacia. Qui enim apprehendere nititur umbram, convertit se ad umbram, et quo magis nititur apprehendere umbram, eo magis umbra praeedit : et quo magis persequitur ventum, eo magis diffugit ventus. Et sic est de vanis spectatulis mundi : et ideo talibus studentes non possunt demonstrare ubi sunt.

Deinde subjungit simul de studio cupiditatis et vanitatis : « Qui argentum fabricant, » ad speciem scilicet anaglyphi, id est, vasis, et alio decore, annulorum scilicet, et monilium, et coronarum : et hoc est quod sequitur : « Et solliciti sunt, » ut scilicet docta manus aurificis omnem effingat speciem deforis : et hoc est quod sequitur : « Nec est inventio operum illorum. » Tam subtilia enim sunt, quod vix inveniri possunt. Eccle. ii, 8 : Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum : feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda. Et, post pauca, §. 11 : Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi.

Et subdit de studio cupiditatis, dicens :

« Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines. » Job, iii, 15 : Qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dicitur autem aurum et argentum omne quod ad valorem auri vel argenti æstimatur. Confidunt autem in hoc homines, sicut in hoc quod sufficientiam promittit, quam tamen non exhibet. Jacob. v, 1 et seq. : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseris vestris, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. « Et non est finis acquisitionis eorum. » Avaritia enim non ponit finem. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur

Et hoc est quod sequitur :

« Exterminati sunt, » hoc est, extra terminos studiorum suorum positi. Job, xxvi, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. « Et ad inferos descenderunt. » Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis. Luc. xvi, 22 : Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. « Et alii in locum eorum surrexerunt. » Alios vocat non natos ex ipsis, qui divitias eorum frequenter possident. Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : Divitiæ conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.

<--- Page Split --->

Deinde subdit de profectu aetatum, dicens :

« Juvenes viderunt lumen, » in claritate sensibilium scilicet, et ex illo lumine non didicerunt apprehendere cœelum : et hoc est quod sequitur : « Et habitaverunt terram, » hoc est, in terra quæsierunt habitationem. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Aversi enim a lumine cœlesti in tenebris terræ remanserunt. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Et hoc est quod sequitur : « Viam autem disciplinæ ignoraverunt. » Disciplina enim est, qua discitur sapientia : via autem disciplinæ, quod a principio sapientiæ non avertatur : et hanc viam ignoraverunt, quoniam lumen apprehendum non secuti sunt. Joan. iii, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim ipsorum mala opera.

Et subjungit de studiis philosophiæ, dicens :

« Non est audita - in terra Chanaan. » Chanaan dicitur tota terra circa Ægyptum, et Ægyptus, ubi liberales scientiæ, ut dicit Aristoteles 1, primitus exstiterunt, et quamvis multa invenerint, tamen fidei sapientiam et pietatem invenire non potuerunt. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Et hoc ostendit per partes subdens : « Neque visa est in Theman. » Theman auster interpretatur, et est terra Esau, in qua magnæ exquisitiones fuerunt mathematicarum scientiarum, et tamen hanc pietatis cognitionem non invenerunt. Abdiaæ, §. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

« Filii quoque Agar, » qui ex Abrahae stirpe descenderunt per ancillam, « qui exquirunt prudentiam quae de terra est, » hoc est, de terrenis lucris, vel physicam, vel historiam terrenorum. Quod ulterius explanat, dicens : « Negotiatores terræ 2, » hoc est, terrenorum lucratores. Jacob. iii, 13 : Non est ista sapientia desursum descedens, sed terrena, animalis, diabolica. « Et Theman, » hoc est, Idumæi, qui etiam exquisierunt studia terrena, « et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae. » Quia per fabulas in poeticis, exquisitiones alias in logicis et philosophicis quæsierunt prudentias disciplinales. Dicit ergo Aristoteles, quod « fa- « bula componitur ex miris. » Admiratio, autem inquisitionem facit, inquirere autem philosophari est, ut Aristoteles dicit in I Metaphysicorum : « Ex admi- « nari ex tunc et nunc philosophari in-

« Neque intellexerunt semitas ejus, » scilicet lucis et disciplinæ, hoc est, intelligere noluerunt. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Et qui has vias non tenuerunt, ad mortem deducti sunt. « Neque filii eorum susceperunt eam. » Filii enim tenebrarum tenebrosos patres consecuti sunt. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Et hoc est quod sequitur : « A facie eorum longe facta est, » claritas scilicet sapientiæ. Tob. v, 12 : In tenebris sedeo, et lumen caeli non video.

« maria porrectis gentibus Oppida eorum in « rubro littore : Marare. » Strabo, xvi, 4, et Diodorus Siciliensis, iii, 42, loquuntur etiam de Maranitis.

<--- Page Split --->

« ceptum est '. » II ad Thimoth. iv, 4 : A veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. « Viam autem sapientiae nescirent. » Hæc enim in fabulis non consistit. II Petr. i, 16 : Non doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem, et præsentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. « Neque commemorati sunt semitas ejus, » quæ scilicet ducunt ad ipsam. Exod. xxxii, 8 : Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. Psal. lxxxii, 5 : Nescirent, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

« O Israel, quam magna est domus Dei ! » Altitudinem hic tangit cognitionis divinae, et primo magnitudinem virtutis, secundo altitudinem considerationis : ex quibus concludit, quod in homine non est cognoscere nisi sit per benignitatem divinae revelationis.

Dicit ergo : « O Israel,» qui rectissimus es, et vir strenuitate studii videns Dominum, « quam magna est domus Dei ! » omus Dei, domus Dei dicitur ambitus omnium eorum in quibus se demonstrat Deus vel per veritatem, vel per effectum gloriae, vel per effectum gratiae, vel per imaginem, vel per vestigium : in omnibus enim talibus decor divinae contemplationis demonstratur. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tua, et locum habitationis gloriae tua. I Paralip. xxii, 3 : Domus quam adficare volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur. « Et ingens locus possessionis ejus. » Possessio, ut dicit Hermes Trismegistus, « est in quo « post sedet id quod superius est : » superius enim in ordine creaturae semper sedet in inferiori, et manifestatur in ipso : et secundum hoc Deus sedet in omnibus, in omnibus enim resultat. Daniel. iii, 34 : Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis, et superexaltatus

in sæcula. Proverb. viii, 22 : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. In omnibus enim, et etiam in inferioribus sedet aliquo dictorum modorum, et in omnibus his notitia divina accipi potest. Genes. xiv, 22 : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terrae. Sic etiam dicitur possessio quasi pedum positio, eo quod vestigium Dei repræsentat.

« Magnus, » virtute scilicet, et ambitu capacitatis. Psal. cx, 2 : Magna opera Domini ; exquisita in omnes voluntates ejus. « Et non habens finem : » non enim deficiunt ea in quibus Deus manifestat suas divitias. Psal. ci, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Isa. lvii, 13 : Hæc dicit Dominus,... in excelso et in sancto habitans. « Et immensus : » quia nec loco, nec tempore, nec intellectu mensurari potest. I ad Timoth. vi, 16 : Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Eccli. i, 2 : Altitudinem cæli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est ? Decorem enim dicit in cœlo quod excelsum est, et latitudinem terrae in omnibus generatis, in quibus se manifestat Deus, profundum abyssi in infimis inferni, in quibus decor justitiae et profundum sapientiæ perpenditur. Quis potest penetrare ? Quasi dicat : Nullus.

Et hoc est quod sequitur :

« Ibi fuerunt gigantes, » terreni scilicet Philosophi, de sensu terreno multum habentes, « nominati illi, » hoc est, signanter nominati de altitudine scientiae, ut Socrates, Plato, Aristoteles, et alii quidem, « qui ab initio fuerunt statura magna : » statura enim et altitudine intellectus sui cœlum et terram penetra-

<--- Page Split --->

bant. Numer. xiii, 34 : Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac, de genere giganteo : quibus comparati quasi locustæ videbamur. « Scientes bellum, » compositione disputationum, et complexione syllogismorum. I Reg. xvii, 33 : Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

Quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ? Et, supple, quis « deduxit eam de nubibus ? » Nubes hic dicitur obscuritas divinæ altitudinis. Psal. ciii, 3 : Ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. Propter hoc dicitur, Exod. xxxiv, 5 et seq., quod Dominus in caligine habitavit in monte, ad quem Moyses ingressus est.

« Et hos non elegit Dominus. » Fastigio enim intellectus non infundit se Dominus. Et hoc est, quod sequitur : « Neque viam, disciplinæ invenerunt. » Disciplinæ, inquam, quæ secundum pietætem est et fidem. Ad Tit. i, 1 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est in spem vitæ æternæ. « Propterea perierunt, » in vanis scilicet perscrutationibus suis. Job, xii, 17 : Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Et, Job, v, 13 : Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

« Quis transfretavit mare ? » Oceanum scilicet, qui altera parte ad aerem terminatur, quia sapientia Dei penetrat ubi creaturæ Dei sunt sapientiam Dei manifestantes : « et invenit illam, » hoc est, invenire potuit eam per indagationem. Quasi dicat : Nullus : sicut enim docet Bœtius in Consolatione philosophiæ 1, Ptolemæus et cæteri astronomi, non nisi quartam partem terræ tenuiter terrem qu a pæn tænstin 33 ASTRONOnica. De tribus autem quartis partibus aliis nota. nihil sciverunt, ut de illa quæ sub nobis est, et de duabus, superiori scilicet et inferiori, quæ sunt post æquinoctialem. Eccle. i, 8 : Cunctæ res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. « Et attulit illam super aurum electum ? » Ex quo enim appetibilis est super aurum, investigari debuisset, si potuisset. Patet ergo, quod ab humano corde investigari non potest. Sapient. ix, 13 et seq. : Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

« Et quia non habuerunt sapientiam, » religione scilicet fidei munitam, « interierunt propter suam insipientiam : » et ideo vocantur populus imprudens, quamvis alta verba dixerint humanæ sapientiæ. Isa. xxxii, 19 : Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

Et hoc probat per sequentia, dicens : « Quis ascendit in cælum ? » Trinitatis scilicet, proprii ingenii perspicacitate. Sapient. ix, 16 : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore :

Et hoc est quod sequitur : « Non est qui possit scire vias ejus, » Deus incei preneens bilis. quibus scilicet vadit in seipso : « nec qui exquirat semitas ejus, » perfecta

<--- Page Split --->

scilicet comprehensione. In vestigio quidem creaturarum cognoscimus utrumque, sed procul est. Job, xxxvi, 24 : Omnes homines vident Dominum, unusquisque intuetur procul. Job, xi, 7, fatuitatem humanam reprehendens, dicit : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Et hoc est quod sequitur : « Neque qui exquirat,» hoc est,qui exquirere possit, « semitas ejus, » quibus compendiosa brevitate seipsum ambit et comprehendit. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, hoc est, in immenso profunditatis, et semita tua in aquis multis, hoc est, in inundatione immensitatis sapientiae, quae de te manet : et vestigia tua non cognoscentur, perfecte scilicet.

« Sed qui scit universa, novit eam. » Tangit hic, quod non nisi ipsum Dominum haberi potest : et quidquid scitur de ea, per revelationem ipsius est, et perfectior scientia ipsius per Dominum Jesum Christum est.

In horum primo duo sunt, scilicet quod Dominus comprehen sor sapientiæ suæ ipsius est, et quod manifestat se in effluxu creaturarum.

Et hoc est : « Sed qui scit universa, novit eam, » notitia scilicet comprehendentis Dei sionis, hoc est, cujus scientia causa est sura uniniversorum. Proverb. vim, 22 : Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! « Et adinvenit eam prudentia sua, » hoc est, adinveniri fecit prudentia, hoc est, prudentia sua, hoc est, tantum quantum prodere voluit de ea, seu manifestare. Joan. i, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Qui enim secreta Patris rimatus est, et enarrare potuit, et quantum voluit enar-

ravit. Sapient. ix, 17 : Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis.

Modum autem illius prudentiae seu manifestationis subjungit in naturali Theologia, primo in iis quae propinqua sunt homini. Secundo autem in remotis : et hoc est : « Qui praeparavit terram in aeterno tempore. » Sensus est : Qui in aeterno praeparavit terram, tempore mensuratam scilicet : fluit enim tempus sub aeterno tamquam sub causa et exemplari. Unde Boetius in V de Consolatione philosophiae : « Qui tem- « pus ab aevo ire jubes. » Sic enim in temporali terra aeternitatem cognoscimus. Utrumque, Proverb. vim, 23 : Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Et, post pauca, yj. 29 et 30 : Quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens. « Et replevit eam peudibus, » parvis scilicet animalibus, « quadrupedibus, » animalibus scilicet perfectis, in quibus scilicet consistit terræ ornatus, a quibus utrisque discimus aliquid sapientiae divinae. Job, xii, 7 et seq. : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Loquere terræ, et respondebit tibi : et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

Deinde inducit magis a sensu hominis distantia, subdens :

« Qui emittit lumen, et vadit. » Emissio luminis est effluxio luminis a luminaribus cœli in terram, ire autem luminis profectus ejus in terrænascentia. De omnibus enim his verum est quod dixit Pythagoras, quod « omnium terræna- « scientium terra mater est,et sol pater. » Eccli. xlii, 2 : Sol in adspectu annumtians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. In diversitate enim adspectus per exitum luminis annuntiat diversas virtutes, et infundit terrænascentibus, et

<--- Page Split --->

per hoc mirabile vas efficitur, in omnia opera quæ facit Dominus. « Et vocavit illud, » hoc est, revocat per occasum scilicet et recessum, « et obaudit illum 1, hoc est, obedit illi, « in tremore, » hoc est, in reverentia. Eccle. 1, 5 : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, accedendo scilicet et recedendo omnem procurat successionem generationis. Sic in lumine spirituali omnia in animabus sanctis generantur, et proficiunt bona quæ in recessu ejusdem deficiunt. Proverb. iv, 18 : Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

tualiter stella Angeli vel Sancti a sole lumen mutuantes, in custodiiis illuminationum suarum lætatae sunt. Psal. CXLV1, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Et cum vocantur a Deo ad ampliores illuminationes, promptitudine spiritus et devotionis dicunt : Adsumus, dicentes illud Job, XXXVII, 24 : Indica mihi,... per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? Sic cum jucunditate lucent Creatori. Daniel. XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stella in perpetuas æternitates. Sic expugnant principes tenebrarum. Judic. v, 20 : Stella manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

34 Quæ sint scillarum custodie?

« Stellæ autem dederunt lumen in custodiiis suis. » Custodiae sunt observationes cursuum in præventionibus, et conjunctionibus, et aliis respectibus ad solem et ad invicem, quarum naturis et virtutibus lumen solis distinguitur, et figuris universorum adaptatur. Eccli. XLIII, 10 : Species cæli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. « Et lætatae sunt : » quod scilicet in hoc Altissimo ministrare possunt. Eccli. XLIII, 9 : Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. Non enim resplendereet gloria Domini nisi lætarentur.

Post omnia concludit :

« Hic est Deus noster, » omnis illumineDeus onu nationis principium. I ad Timoth. VI, minationi 16 : Qui solus habet immortalitatem, principium et lucem inhabitat inaccessibilem. « Et non æstimabitur alius adversus eum. » Psal. LXXVI, 14 : Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Jerem. x, 7 et 8 : Tuum est decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur.

35 « Vocatae sunt, » hoc est, revocatae per recessum, « et dixerunt : Adsumus, » sicut et sol per recessum inducit corruptionem, ut iterum succedat generatio. Eccli. XLIII, 11 : In verbis sancti stabunt, stella scilicet, ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. « Et, » sic, supple, accedendo et recedendo, « luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas : » hoc enim jucundissimum est hic obsequi Creatori. Psal. CII, 31 : Lætabitur Dominus in operibus suis. Hypallage, hoc est, lætari faciet opera sua in ipso. Sic etiam spir-

« Hic adinvenit, » hoc est adinveniri fecit, « omnem viam disciplinae, » quæ scilicet ad veram sapientiam deducit : non enim haberi potest nisi per manifestationem ejus : unde Sapientia dicit, Eccli. XXIV, 5 et 6 : Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam : ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens.

Et subjungit de revelatione : « Et tradidit illam Jacob, puero suo, » hoc est, luctatori ad veritatem, qui sicut puer

<--- Page Split --->

depurat spiritum,« et Israel, dilecto suo,» qui rectissimum per veritatem habet intellectum, et videt Dominum. Sapient. vii, 15: Ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. Et, post pauca, 1. 21: Omnium artifex docuit me sapientia.

Et cum hæc omnia revelationibus angelicis multipliciter perfecisset,

« Post hæc, » ut omnia compleret, « in terris visus est, » hominis naturam assumens, et illuminans. Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes inferioris partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illu-

minabo omnes sperantes in Domino. Inferiora enim mundi assumpsit, alta neglexit : dormientes qui tenebris clausos sensus habuerunt, lumine sua præsentia æ respecti, et omnes in se sperantes ad lumen veritatis invexit. « Et cum hominibus conversatus est, » ut exemplo et verbo perfecte doceret veritatem. Joan. 1, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Ad Hebr. 1, 1 et 2 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.

CAPUT IV.

Jerusalem suam luget desolationem, hortaturque filios suos ut forti sint animo : nam sicut propter ipsorum peccata Deus eos tradidit adversariis, ita eis liberatis puniet hostes ipsorum.

  1. Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

  2. Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.

  3. Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.

  4. Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis.

  5. Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel :

  6. Venumdati estis gentibus non in perditionem : sed proj ter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

  7. Exacerbastis enim eum qui fecit

vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. 8. Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. 9. Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

  1. Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.

  2. Nutrivi enim illos cum jucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctum.

  3. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

<--- Page Split --->

  1. Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. 14. Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. 15. Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, 16. Qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. 17. Ego autem, quid possum adjuvare vos? 18. Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. 19. Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola. 20. Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. 21. Animæquiores estote, filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. 22. Ego enim speravi in æternum salutem vestram : et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. 23. Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. 24. Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. 25. Filii, patienter sustinete iram quæ

supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. 25. Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis : 27. Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. 28. Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum : 29. Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. 30. Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit. 31. Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. 32. Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. 33. Sicut enim gavisa est in tua ruina, ct lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. 34. Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. 35. Ignis enim superveniet ei ab æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. 36. Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem'. 37. Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

<--- Page Split --->

IN CAPUT IV BARUCH

teri. » Confortat ad reditum, ibi, y. 4 : Beati sumus. » Necessitatem subjungit conversionis, ibi, y. 6 : « Traditi estis adversariis. »

COMMENTARIUS.

« Hic liber mandatorum Dei. » Tangit hic hujus cognitionis utilitatem, et hoc est :

« Hic, » hoc est, hujus cognitionis, « liber » scriptus in corde fidelium est : « mandatorum Dei, » plenissime continens ea quæ mandat Dominus. II ad Corinth. iii, 2 et 3 : Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Et, post pauca : Scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. « Et lex quæ est in æternum, » eo quod non succedat alia. Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. xxxvi, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius : et non supplantabuntur gressus ejus. « Omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam. » Proverb. ui, 22 : Custodi legem atque consilium : et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. « Qui autem dereliquerunt eam, in mortem, » supple, perveniunt. Jerem. xvii, 13 : Qui te derelinquunt, confundentur : recedentes a te, in terra scribentur : quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

Dicit ergo : « Convertere, Jacob.» Patrem nominat ut filios inclinet ad imitationem patris. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Thren. v,21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. « Et apprehende eam, » tenens et ad te trahens. Proverb. iv, 8 : Arripe illam, scilicet sapientiam, et exaltabit te : glorificaberis ab illa, cum eam fueris amplexatus. « Ambula per viam, » mandatorum scilicet et virtutum. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. « Ad splendorem ejus, » hoc est, ad splendorem illustrantem vias tuas. Job, xxix, 3 : Quam splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris ? « Contra lumen ejus. » Contra lumen stat, qui se convertit ad lumen : qui autem a lumine avertitur, in tenebris stat umbræ suæ. Psal. lxxxvii, 16 : In lumine vultus tus ambulabunt. Item, Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Jerem. xii, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.

« Convertere, Jacob. Ponit hic exhortationem ad conversionem, et ad reditum illum, et ad sapientiam, et dicit tria, scilicet exhortationem : exhortantis compassionem, ibi, y. 12 : « Nemo gaudeat super me. » Et modum qui adhiberi debet ad conversionem, ibi, y.28 : « Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis. »

In primo quatuor facit. Exhortatur ad redeundum. Si non revertantur, ostendit damnum, ibi, y. 3 : « Ne tradas al-

Et subjungit de damno non conversi : « Ne tradas, » hoc est, ne tradi permitas, « alteri gloriam tuam, » hoc est, cultum Dei gloriosi, « et dignitatem tuam, » supple, ne tradas, « genti alienæ. » Dignissima enim gens est dignissimum habens cultum. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Proverb. v, 9 : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.

<--- Page Split --->

Apocal. III, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

Jam judicavi... tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

4 « Beati sumus, Israel. » Confortat ad Ad converredeundum, ad quod exigit scire, et velle, sionem tria exiguntur. et posse. De scire dicit : « Beati sumus, Israel, quoniam quæ Deo placent, nobis manifesta sunt, » Quod magnæ dignitatis est. Psal. cxLVII, 30 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

« Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum. » Deuter. xxxii, 18 : Deus qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. « Immolantes dæmoniis et non Deo. » I ad Corinth. x, 20 : Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant et non Deo : quia idolum non est Deus.

5 De velle subjungit :

« Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel, hoc est, animum erige plusquam fecisti, et exerce, quia tu es populus Dei per cultum. Deuter. VII, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Et est memorabi·lis propter virtutes patrum. Eccli. xliv, 10 : Illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. Et, post pauca, y. 14 : Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Ergo imitando tantos, esto animæquior, constanti animo revertens ad Dominum.

« Obliii enim estis eum qui nutriti vos, » ita scilicet quod proposuistis eum, et per cultum ad memoriam non reduxistis. Jerem. n, 32 : Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Isa. LVII, 11 : Mentita es, et mei non est recordata. Dominus enim nutritor noster est, et Ecclesia sancta nutrix nostra. Et hoc est Eccl. nuthr quod sequitur : « Et contristastis nutrit 1 cern vestram Jerusalem. » Genes. XLVIII, 15 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Isa. LXVI, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Ruth, iv, 16 : Nutricis ac gerulæ fungebatur officio. Isa. XLIX, 23 : Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ.

« Venumdati estis gentibus non in perditionem, » finalem scilicet abjectionem, et ideo redire poteritis. Judith, VIII, 27 : Deus corriPlagella Domini, quibus quasi servi pli ad enencorripimur, ad emendationem, et non ad dationem. perditionem notram evenisse credamus. Et hoc est quod sequitur : « Sed propter quod in ira, » hoc est, in peccato ira digno ad iracundiam provocastis Dominum. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria! quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. Jerem. VII, 18 : Libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Supple, et ideo « traditi estis adversariis, » emendandi scilicet, non finaliter condemnandi. I ad Corinth. v, 3 et 5 :

« Vidiit enim, » per Prophetas, « iracundiam a Deo venientem vobis, » propter peccata scilicet quæ multiplicastis. Jerem. I, 11 : Virgam vigilantem ego video. Virga vigilans securitatem significat punitionis. Amos, VIII, 2 : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Uncimum pomorum, « attrahentem supplicia peccatoribus, » ut ait Hieronymus. « Et dixit, » præmuniendo scilicet et arguendo vos : « Audite, confines Sion, » hoc est, omnes qui pertinetis ad Sion, hoc est, quos a peccatis revocavi. Jerem. VII, 13 : Locutus sum ad vos mane consurgens, et

<--- Page Split --->

loquens, et non audistis. Ad arguendum autem me compulit compassio et charitas. Et hoc significat id quod sequitur :

« Adduxit enim mihi Deus luctum magnum, ? in pennis vestris. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ? Isa. xxii, 4 et 5 : Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei : dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum.

10 « Vidi enim, » hoc est, prævidi, « captivitatem populi mei, » futuram scilicet, « filiorum meorum et filiarum, » hoc est, quos dilexi ut filios et filias. Thren. 1, 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas quia longe factus est a me consolator, converterus animam meam. Facti sunt filii mei perditi. « Quam, » scilicet captivitatem, « superduxit illis Æternus, » hoc est, super peccata eorum adduxit. Isa. xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit.

11 Nec mirum erat si compassus sum, « Nutrivi enim illos cum jucunditate. » Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? « Dimisi autem eos cum fletu et luctu. » Quia ex tantis deliciis gratia Dei, ad tantas tristitias commutati sunt. Thren. iv, 5 : Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

13 « Nemo gaudeat super me. » Tangit exhortationem compassionis et luctus, et dicit tria, scilicet tristitia causam, et aliorum vocationem ad compassionis molestiam, ibi, §. 14 : « Veniant confines Sion. » Et extremam in iis in qui-

bus compatitur allegans miseriam, ibi, §. 26 : « Delicati mei. »

Dicit ergo : « Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : » desolatam a filiis, viduam autem a viro, ne iterum focund er in filios. Isa. LIV, 6 : Ut mulierem derelictam et merentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam. Hoc dicere potest Ecclesia bono pastore desolata, et filiis bonis destituta. Et hoc est quod sequitur : « A multis derelicta sum, » merito, « propter peccata filiorum meorum. » Unde licet sint homines, tamen formam patris non tenuerunt, ita quod melius esset non habere filios. Proverb. x, 1 : Filius sapiens lætificat patrem : filius vero stultus maestitia est matris suæ. Sapient. III, 12 et 13 : Nequissimi filii illorum : maledicta creatura eorum. « Quia declinaverunt a lege Dei, » per inobedientiam scilicet patris. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

« Justitias autem ipsius, » quæ in mandatis Dei exprimuntur, « nescierunt, » hoc est, scire noluerunt. Jerem. v, 3 : Renuerunt accipere disciplinam. Psal. XXXV, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. « Nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei. » Et ideo per devia iverunt errorum. Psal. cvi, 40 : Errare fecit eos in invio, et non in via. « Neque per semitas veritatis ejus, » hoc est per consilia Prophetarum et Doctorum, « cum justitia, » quam scilicet exhiberent in opere, « ingressi sunt : » nec enim consilia nec præcepta servaverunt, quinimo dixerunt illud Isa. XXX, 11 : Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Psal. LXXVII, 10 : In lege ejus noluerunt ambulare.

« Veniant confines Sion. » Vocat com-

<--- Page Split --->

Psal. LXXVII, 66 : Percussit inimicos suos in posteriора. Jerem. XV, 19 : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

« Ambulate, filii, » ex quo nullus potest vos nisi Dominus juvare. Ambulate in mandatis Dei. « Ambulate, » patienter in pecnis purgantes vos. Isa. II, 3 : Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.» Ego enim derelicta sum sola. » Thren. I, 1 : Quomodo sedet sola civitas plena populo? facta est quasi vidua domina gentium.

animum convertatis ad Dominum. Tob. v, 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. « Clamate ad Dominum, » intentione devotionis. Jerem. XXXIII, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. Isa. XXXVIII, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. « Et eripiet vos de manu principum iniquorum, » Chaldaorum scilicet et daemonum. Eecli. LI, 4 et 5 : Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam, de manibus quærentium animam meam.

Quod autem possibile sit quod liberen- 22 tur, ostendit per spem Sanctorum, subdens :

« Ego autem speravi in æternum saspes solutis ponientemm recretat. lutem vestram. » Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Ad Hebr. VI, 18 et 19 : Configuimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Isa. XXX, 15 : In silentio et spe erit fortitudo vestra. « Et venit mihi gaudium a Sancto, » in spe scilicet illa : spes enim quando firma est, lætificat, et temperat malum. Ad Roman. v, 2 et seq. : Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Psal. LXX, 14 : Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. « Super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. » Dominus enim in æternum salvat. Isa. XXVI, 4 : Sperastis in Domino in sæculis æternis. Psal. CXV, 2 : Misericordia Domini manet in æternum 1.

milenn arma.

« Exui me stola pacis. » Tangit depositionem signorum lætitiæ, et est sensus : Exui me stola jucunditatis qua utebar tempore pacis. « Indui autem me sacco obsecrationis. » Isa. XXII, 12 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci. Jonæ, II, 6 : Et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Saccus enim, et cinis, et cilicium arma sunt penitentium et plangentium : hune habitum sancti assumunt pro peccatoribus. Esther, XIV, 2 : Cum deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit. Et, post pauca : Omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. Et deprecabatur Dominum Deum Israel. Et hoc est quod sequitur : « Et clamabo ad Altissimum in diebus meis. » Jonæ, III, 8 : Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine.

« Emisi enim vos cum luctu, et plo- 23

tas Domini manet in æternum.

<--- Page Split --->

ratu, hoc est, querela et lacrymatione. Jerem. xxxi, 15 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos. « Reducet autem vos mihi Dominus, revocando scilicet ad penitentiam, « cum gaudio, » cordis, « et jucunditate, » gratulantium, « in sempiternum. » Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.

cxviii, 86 : Iniqui persecuti sunt me, adjuva me, Domine Deus meus. « Sed eito videbis perditionem ipsius. » Mich. vii, 10 : Adspiciet, me scilicet, inimicam meam, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? « Et super cervices ejus ascendes, » conculcando scilicet eos. Mich. vii, 10 : Oculi mei videbunt in eam, scilicet inimicam tuam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, Eccli. xxiv, 11 : Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.

« Sicut enim viderunt vicinæ Sion, » amici scilicet. « captivitatem vestram, » in compassione scilicet et tristitia : « sic videbunt, » supple, in lætitia et congratulatione, « et in celeritate salutem vestram a Deo. » Sapient v, 2 : Mirabuntur in subilatione insperatæ salutis. Isa. lxvi, 10 : Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam : gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. « Quæ, » scilicet salus, « superveniet vobis cum honore magno. » Honor testimonium virtutis est in laudibus et titulis et demonstrationibus. Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum. Esther, vi, 11 : Honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. « Et splendore æterno, » claritatis scilicet in lumine cœlesti. Tob. xiii, 13 : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.

« Delicati mei. » Tangit miseriam eorum quibus compatiendum est, qui tanto miseriores sunt, quanto contrariis ad ea quae patiuntur sunt assueti.

Et hoc est : « Delicati mei, » supple, quondam, « ambulaverunt vias asperas, » captivitatis vel peccatorum. Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis. et ambulavimus vias difficiles. Osee, ii, 6 : Sepiam viam tuam spinis. « Ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. » In grege direpto aliquis plures, aliquis pauciores trahit ad interficiendum. Et sic fuit in populo, et fit spiritualiter a diabolo. Thren. v, 5 : Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies.

Supple, et ideo,

« Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis » per flagella scilicet Domini. Mich. vii, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Eccli. ii, 3 : Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. « Persecutus est enim te inimicus tuus, » Chaldæus scilicet vel diabolus. Psal.

« Animæ quiores estote, filii. » Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimes : Confortamini. « Et proclamate ad Dominum. » Thren. ii, 19 : Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Et, ibidem, v. 18 : Deduc quasi torrentem lacrymam per diem et noctem. « Erit enim memoria vestra, » in bonum scilicet, « ab eo qui duxit vos, » hoc est, permittit duci in captivitatem. Psal. lxv, 11 : Induxisti nos in laqueum, posuisti, etc. Et de recordatione, Isa. xlix,

<--- Page Split --->

15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non miserelatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

lucem, et creans tenebras, formans pacem, et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Deuter. xxxii, 39 : Ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo.

« Sicut enim fuit sensus vester. » Tangit hic modum conversionis, et dicit quatuor, scilicet modum conversionis, modum consolationis, modum confortationis, et inimicis modum destructionis.

Et hoc est : « Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis, » hoc est, sensualis motus, qui principium omnis erroris est. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Glossa, ibidem : « Animalis est, qui « dissoluta lascivia fertur in quinque « corporis sensus, quos intra se spiritus « rector non continet. » « Decies tamen iterum convertentes. » « Ad litteram, « ut dicit Avicenna, decem sunt sensus, « quinque interiores, scilicet sensus « communis, imaginatio, phantasia, æ- « stimativa, et sensibilium memoria : et « quinque exteriores, visus, auditus, « gustus, olfactus, tactus. » Hi decem sensus cum appetitu qui sequitur eos concupiscibili, et irascibili, omnis perversitatis principium sunt, quando non formam accipiunt rationis, et rectæ ordinationis : et ideo dicit : « Decies tamen iterum convertentes requiretis eum. » Posset etiam dici, quod propter decem praecepta dicit decies tantum. Hoc significatum est, Isa. xxxviii, 8 : Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

« Animæquior esto, Jerusalem. » Conclusio est ex philosophicis, et est ac si dicat : Ergo esto animæquior, et confortare. Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus. « Exhortatur enim te, qui te nominavit, » hoc est, qui primò tibi nomen Israel imposuit. Genes. xxxii, 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Propter hoc enim vocaberis Jacob, quod in rectitudine virtutis venias ad rectitudinem veritatis.

Et tangit depressionem inimicorum, dicens :

« Nocentes peribunt. » Nocentes fuerunt inimici. Isa. xxvi, 11 : Ignis hostes tuos devoret. Psal. xxxiv, 1 : Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Et hoc est quod sequitur : « Qui te vexaverunt. » Sapient. v, 1 : Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. « Et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur, » sicut invidi Idumæi, et quidam alii qui invident prosperitatibus Sanctorum. Abdiae, §. 10 : Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.

« Qui enim induxit vobis mala, » pœnae scilicet, « ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. » Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter, formans

« Civilates quibus servierunt filii tui, punientur. » Genes. xv, 14 : Gentem, cui servituri sunt, ego judicabo, dicit Dominus. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. Do-

<--- Page Split --->

minatores enim eorum dabuntur eis in servos, et ancillas. « Et quæ accepit filios tuos. » Civitas quippe vel gens quæ filios tuos subjugavit. Isa. xlv, 1 : Subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Propter hoc Sanctis promittitur, Psal. viii, 7 : Constituisti eum super opera tuarum.

« Sicut enim gavisa est in tua ruina, » culpæ scilicet, « et lætata est in casu tuo, » pænæ scilicet, hoc enim invidorum est. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Thren. n, 16 : Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. « Sic contristabitur in sua desolatione. » Hoc enim justum est quod gaudens in alterius ruina, deducatur in desolationem et tristitiam. Job, xxxi, 29 : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Thren. 1, 21 : Omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt, quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

« Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, » hoc est, multitudo peccatorum in qua exsultat rex confusionis. Isa. x, 34 : Subvertentur condensa saltus ferro, hoc est, sententia Domini, quæ per securim significatur. Luc. iii, 9 : Securis ad radicem arboris posita est. « Et gaudimonium ejus erit in luctum. » Gaudimonium dicitur quasi gaudii munium, gaudium quo se hostis et invidus munit : hoc est enim gaudium de quo dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

Et modum pœenæ subjungit, dicens : « Ignis enim superveniet ei ab æterno, » hoc est, a Deo per immobilem sententiam, et hoc est ignis æternus, de quo dicitur, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « In longiturnis diebus, » qui nequaquam habebunt finem. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. « Et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. » Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi1.

4 Commentarius in 1§. 36 et 37 invenitur in

principio capituli sequentis, §§. 1 et 2.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

Jubetur Jerusalem luctum exuere, eo quod filii ejus cum ignominia ducti in captivitatem, cum gloria sint ad eam reducendi.

  1. Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ : et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.

  2. Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris æterni.

  3. Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub coelo est.

  4. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : Pax justitiæ, et honor pietastis.

  5. Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumpisce ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad

occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria 4.

  1. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :

  2. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.

  3. Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis, Israel ex mandato Dei.

  4. Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.

IN CAPUT V BARUCH

COMMENTARIUS.

« Circumspice, Jerusalem 2. » Tangit hic de gloria consolationis quæ præcipue erit in gloria resurrectionis : et dicit hic quatuor, scilicet gloriam visionis in multitudine sanctorum, dotes resurrectionis in animabus et corporibus resurgentium, collectionem beatorum in unam gloriam et beatorum nomen sic beatificatorum,

et modum resurrectionis quo adducentur congregationes in unum omnium Sanctorum.

Dicit ergo : « Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, » licet ab undique veniant sancti, tamen ad Orientem præcipit respici, quia omnis salus eorum ab ortu solis justitiæ. Zachar. vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus : et subter eum orietur. Quod autem dicit, circumspice, hoc est, quod oculi circumducantur, quia undique venit materia gaudii. Isa.

1 Supra, iv, 36. 2 Hi primi duo versiculi in Vulgata pertinent

<--- Page Split --->

nor præmium virtutis est 1. » Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum. Hoc significatur, Judith, x, 2 et 3, ubi dicitur : Judith abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, et lavit corpus suum, et unxit se myrrho optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ. Vestimentum viduitatis, habitus mortalitatis est : ablutio corporis per gratiam fit sacramentalem : unctio myrrhi optimi, communicatio passionis Christi : discriminatio crinis in affectibus et intellectibus compositio mentis : impositio mitræ, continentia mentis intra candorem sapientiæ divinæ : indumentum jucunditatis in stola gloriæ. Psalxxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.

nem mortalitatis significat, mutatio vestis indumentum gloriæ. « Et imponet mitram capiti honoris æterni. » Mitra hæc aureolam significat per conformitatem ad privilegia Christi, ad nativitatem quidem per virginitatem, ad opus quod exercuit in vita per doctrinam et prædicationem, ad mortem per martyrium. Eccli. xlv, 14 : Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata.

Et causam horum subjungit :

« Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. » Lux enim quæ in Deo est, in mirabilem divaricationem luminis resplendet in sanctis sub cœlo Trinitatis. Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Tunc, sicut dicit Augustinus, « in dispari claritate erit par gau- « dium 2. » I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas lunæ, in Christo scilicet et beata Virgine, alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate, in dispari scilicet claritate sanctorum. Sapient. iii, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ in arundineto discurrent, hoc est, inter peccatores vacuos et obscuros.

Et subjungit de nomine :

« Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo. » Nomen dat qui naturam a qua imponitur nomen, dat : et cum det Deus habitum gloriæ, dat nomen quod tanta gloriæ competit. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. « In sempiternum, » hoc est, quod durabit in sempiternum. Isa. lvi, 5 : Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. « Pax justitiæ, »

« Circumda te diploide Deo justitia 3. » Littera sic ordinatur : Circumda te diploide justitiæ Deo, hoc est, ad honorem Dei. Diplois autem justitiæ est, quæ debetur ex justitia meritorum, et largitatis divinæ : est autem diplois dupla vestis, interula in anima, et exterula in corpore. In anima : in visione, dilectione, comprehensione. Visio in lumen veritatis dirigit, dilectio movet, comprehensio tenet ad fructum. Exterula autem in corpore conficitur luminositate, subtilitate, seu spiritualitate, impassibilitate, et agilitate. Proverb. xxxi, 21 : Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Vestimento salutis in corpore, indumento justitiæ in anima. Hoc significatum est, Genes. xli, 14 : Ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata obulerunt ei. Tonsio depositio-

<--- Page Split --->

propter tranquillitatem ad quam reducetur corpus. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. « Et honor pietatis, » propter virtutem quae perficietur in mente. Apocal. ii, 17 : Vincenti dabo mama ascenditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.

« Exsurge, Jerusalem. » Exsurge decompositum est, et est sensus : Extra mortalitatem sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Psal. ii, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. « Et sta, » recta et erecta, « in excelso » gloriae Dei, ad quod exaltata es. Luc. xxi, 28 : Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Job, xi, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. « Et circumspice ad Orientem, » ut scilicet omnes videas in quibus oritur lumen divinitatis. Isa. lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Videbis, inquam, jucunditatem, et toto desiderio afflues ad visum, et mirabitur cor tuum ad gloriae magnitudinem, et dilatabitur, ut per effectum omnes comprehendas. « Et vide collectos filios tuos, » quos jam unius ovilis septa concludunt sub uno pastore. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Isa. lvi, 8 : Ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israel : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. « Ab oriente sole usque ad occidentem, » hoc est, a Christo in quo oritur primum lumen gloriae, usque ad sanctos, non in quibus cadit lumen, sed a quibus reflectitur per gratiarum actionem a Christo. In mundo enim mortali cadit lumen in Occidente, sed in coelo non cadit, sed reflectitur, ut prius dictum est, sicut pa-

tet : quia cum sol est in Oriente, iridem facit in Occidente in nube opposita, quod non faceret si caderet : « iris « enim, ut dicit Philosophus, speculum, « et reflexio solis est. » « In verbo Sancti : » eo quod omne verbum Dei completum est in eis. Isa. xxxiv, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit. « Gaudentes Dei memoria, » cujus de cætero numquam obliviscetur. Isa. lxii, 6 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei.

Quare autem exsurgere debeat in gaudio, subjungit :

« Exierunt enim abs te, » affectus scilicet et intellectus, « ducti ab inimicis, » hoc est, tracti per tentationes. Thren. v, 5 : Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies. « Adducet autem illos Dominus ad te, » in gloriam scilicet. Psal. xlii, 3 : Emite lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum. « Portatos in honore sicut filios regni, » hoc est, Angelorum ministerio Angel subvectors. Luc. xvi, 22 : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ.

Et subjungit de modo facilitatis, amcenitatis, et jucunditatis, quæ erunt in tali adductione. Et hoc est :

« Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, » hoc est, evacuare omnem superbum potentatum. I ad Corinth. xv, 24 : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. « Et rupes perennes, » hoc est, duritias, et altitudines extollentes se contra Christum. Zachar. 1y, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. « Et convalles replere, » hoc est, omnes humiles et vacuos bonis hujus mundi, bonis æternis implere. Luc. 1, 33 : Esurientes implevit bonis, et di-

<--- Page Split --->

vites dimisit inanes. « In æqualitatem terræ, » hoc est, ut sic fiat æqualitas terræ. Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. « Ut ambulet Israel diligenter, » hoc est, non impedite, « in honorem Dei, » percipiendum scilicet. Isa. lxii, 10 : Præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides.

5

Et subjungit de amcenitate : « Obumbraverunt autem et silvæ, » viriditate scilicet et amcenitate : silvæ, inquam, hoc est, silvosa condensitas Sanctorum. Cantic. ii, 3 : Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. « Et omne lignum suavitatis, » hoc est, suavissimi odoris et fructus. Ezech. xlvii, 12 : Super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum. « Israel, » hoc est, Israeli, « mandata Dei, » hoc est, ex mandato Dei. Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram

sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Et supponit de jucunditate venientium :

« Adducet enim Deus Israel cum jucunditate, » cordis scilicet, et corporis, et societatis. Isa. xl, 11 : Qui redempti sunt a Domino, revertentur : et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt : fugiet dolor et gemitus. « In lumine majestatis suæ, » ut undique via luminosa sit. Sapient. xvii, 19 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. « Cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. » Misericordia enim est, quæ ultra meritum facit, justitia autem quæ secundum congruitatem meriti. Psal. lxxxvii, 15 et 16 : Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. Beatus populus qui scit jubilationem.

Explicit prophetia Baruch.

CAPUT VI.

Judæos apud Babylonios captivos vaticinatur Jeremias post septem generationes liberandos : hortaturque ut sibi caveant ab illorum idololatria, ostendens a plurimis effectibus imbecillia esse idola, penitusque sensu carentia, ac vanissima.

Exemplar epistolæ quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo.

  1. PROPTER peccata quæ peccastis ante Deum 1, abducemini in Babyloloniam captivi a Nabuchonodosor, rege Babyloniorum.

  2. Ingressi itaque in Babylonem, eri-

tis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace.

  1. Nunc autem videbitis in Babylo-

<--- Page Split --->

nia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus 1.

  1. Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.

  2. Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.

  3. Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.

  4. Nam lingua ipsorum polita a fabro : ipsa etiam inaurata et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui.

  5. Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.

  6. Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.

  7. Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.

  8. Hi autem non liberantur ab «erugine et tinea.

  9. Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.

  10. Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.

  11. Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :

  12. Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.

  13. Constitutis illis in domo, oculi corum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium.

  14. Et sicut alicui qui regem offendit circumsepta sunt janua : aut sicut ad sepulcrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur.

  15. Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.

  16. Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.

  17. Nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.

  18. Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam similiter et cattae.

  19. Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.

  20. Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.

  21. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

  22. Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus* : confundantur etiam qui colunt ea.

  23. Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

  24. Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur ; similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.

<--- Page Split --->

  1. De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
  2. Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureus, et ligneis :
  3. Et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
  4. Ruguint autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.
  5. Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.
  6. Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.
  7. Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
  8. Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
  9. Hominem cæcum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt.
  10. Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
  11. Lapidibus de monte similes sunt dii illorum : lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea confundentur.
  12. Quomodo ergo estimandum est aut dicendum illos esse deos?
  13. Adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
  14. Quasi possint sentire qui non habent motum ! et ipsi, cum intellexerint, relinquant ea : sen-

sum enim non habent ipsi dii illorum. 42. Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum : 43. Cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proxime suæ exprobrat quod ea non sit dignahabita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. 44. Omnia autem quæ illis fiunt, falsasunt: quomodo aestimandum aut dicendum est illos esse deos? 45. A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46. Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii? 47. Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. 48. Nam cum supervenerit illis prælium et mala,cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis. 49. Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ? 50. Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51. Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. 52. Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. 53. Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria : quia nihil possunt,

<--- Page Split --->

sicut corniculæ inter medium cœli et terræ.

  1. Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero, sicut trabes in medio comburentur.

  2. Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?

  3. Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi, qui fortiores sunt,

  4. Aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.

  5. Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam talsi dii.

  6. Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :

  7. Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :

  8. Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis :

  9. Ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei :

hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.

  1. Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.

  2. Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.

  3. Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.

  4. Signa etiam in coelo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.

  5. Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.

  6. Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.

  7. Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.

  8. Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.

  9. A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi eitam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.

  10. Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

<--- Page Split --->

IN CAPUT VI BARUCH

COMMENTARIUS.

« Propter peccata. » Hæc epistola Jeremiæ, quæ directe est ad reprobationem idolorum, in quatuor partes dividitur, in quarum prima, ex materia idolorum ostendit infirmitatem : secundo, ex turpitudine cultus, ibi, ¥. 40 : « Adhuc ipsis Chaldæis non honorantibus ea. » Tertio, ex inutilitate culturae, ibi, ¥. 32 : « Regem regioni non suscitant. » Quarto, per hoc quod ab omni virtute cœlesti deficiunt, ibi, ¥. 66 : « Signa etiam in cœlo gentibus non ostendunt. »

Prima dividitur in duas : primo enim per inutilitatem materiae ostendit infirma esse idola. Secundo, per defectum virtutis divinae, quae in tali materia esse non potest, ibi, ¥. 18 : « Lucernas accendunt illis. »

De proprietatibus materiae duo dicit : primo quidem, quare filii Israel talibus traduntur, quorum dii tantae sunt infirmitatis. Secundo autem infirmitatem eorum ostendit, ibi, ¥. 3 : « Nunc autem videbitis in Babylonia. »

1 Dicit ergo :

« Propter peccata. » Augustinus : « Peccatum est dictum, vel factum, vel « concupitum contra legem Dei 2. » Thren. 1, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. « Quæ peccatis ante Deum : » omne enim peccatum in oculis Dei fit, qui cuncta cernit. Psal. L, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. « Abducemini in Babyloniam captivi, » in con-

fusionem scilicet litteralem, vel etiam spiritualem. Isa. 1, 1 : Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus dimisi matrem vestram. Psal. xm, 16 : Confusio faciei meæ cooperuit me. « A Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. » Nabuchodonosor sedens in anNabuchodonusor rex gustia cognita interpretatur, qui rex confusionis. confusionis est, quia per pœnas facit agnoscere qualis angustia sit in peccatis. Isa. xxvi, 16 : In angustia requisierunt te, et in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Apocal. ix, 11 : Habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans : eo quod omnia exterminat et destruit. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Per tenebras enim confundit quidquid lucis gratia est. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

« Ingressi itaque in Babylonem, » captivi scilicet. Ezech. xvi, 22 : Eras nuda et confusione plena. Nuda a gratuitis, confusione autem et ignominia plena, in abusu naturalium. Ezech. xvi, 22 : Post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. « Eritis ibi amis plurimis. » Quos enim rex confusionis detinet, diu tenet, et redire non permittit, nisi aliud non possit. Baruch, iii, 10 et 11 : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? inveterasti in terra aliena. Multi enim anni sunt peccati multiplicatio, plures autem cujuslibet peccati consuetudo, plurimi vero peccatoris in peccatis desperatio, vel præsumptio. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua.

<--- Page Split --->

Hinc est quod dicitur de Asa, II Paralip. xvi, 12, quod nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. « Et temporibus longis. » Quodlibet enim tempus longum est, quo homo separatus est a Deo. Peccatum enim ex suipsius tædio prolongat tempus : sicut e contra quodlibet tempus quo homo cum Deo est, breve est, quia amor divinus abbreviat illud, sicut dicit Isaias, xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere : et post multos dies visitabuntur. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! « Usque ad generationes septem, » triplicis scilicet doloris quem determinat Augustinus, scilicet quod « de peccato doleat, et non semper « doluisse doleat, et de dolore gau- « deat.1 » Et triplicis confessionis, ut scilicet cum rubore, vere et integre confiteatur. Et septimus annus est ex voto suscepta satisfactio. Job, v, 19 : In sez tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Septem autem generationes infra septuaginta annos continentur, eo quod in decem annis ut in pluribus successio mutatur generationis, Jerem. xxix, 10 : Cum cæperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos. Et hoc est quod sequitur « Post hoc autem educam vos inde cum pace, » peracta pænitentia. Eo quod pænitentia in integrum restituit. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, aif Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis. « Pax « enim est, ut dicit Augustinus, reconcilia- « tio peccatorum.» Isa. xxvi, 12 : Domine, dabis pacem nobis, pacem quia in te speravimus.

ad substantiam idoli pertinente, et a materia pertinente ad ornatum, ibi, 7. 8 : « Et sicut virgini amanti. »

In primo tangit materiam viliorem, et concludit quod non sint dii : et subjungit adorantium errorem, concludens quod a simili errore caveatur : et hoc est :

« Nunc autem videbitis in Babylonia,» quae confusionis habitatio est. Psal. cxxxvi, 8 : Filia Babylonis misera. Apocal. xvii, 2 : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio demoniorum. « Deos aureos, » in his scilicet qui venerantur aurum, ut avari diligentes thesaurum, « et argenteos, » in his qui quaerunt argentum ad communicationem mercationum. Job, iii, 13 et 15 : Dormiens silerem,... cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dormiens enim ligatus est : quia intellectum vere pretiosæ substantiæ non habet, et propter hoc ab illa silet. Psal. cxiii, 4 ; Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. « Et lapideos et ligneos, » lapideos in cordis duritia. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Ligneos autem propter abstinationis rigiditatem. Propter hoc dicitur de diabolo, Isa. xxxvii, 1 : Super Leviathan, serpentem vectem, quia rigidus et inflexibilis. Tamen, ut dicit Eustratius Episcopus, « quidam lignei « homines sunt, qui etiam a sensu bea- « forum defecerunt, qui sicut idola li- « gnea nihil commune cum hominibus « nisi figuram habuerunt. » Sapient. xiv, 1 : Fragilius lignum invocat. Et impotentiam quæ ex materia est, subjungit : « In humeris portari. » Quia per se ambulare non possunt, sicut et aurum et argentum : tamen nihil est onus avarorum. Isa. xlvi, 1 et 2 : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere

« Nunc autem videbitis in Babylonia. » Arguit hic idolorum inutilitatem a materia dupliciter, scilicet a materia

argentum : tamen nihil est onus avarorum. Isa. xlvi, 1 et 2 : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere

<--- Page Split --->

usque ad lassitudinem. Contabuerunt et contrita sunt simul. Isa. xxx, 6 : Onus jumentorum Austri. Auster significat diligentes prosperitatem hujus mundi. Et ideo post pauca sequitur, ibidem, y. 6 : Portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos. « Ostentantes metum gentibus. » Omnes enim videntes metu præcelluntur ad visum idoli : timent enim quod noceat, cum tamen nocere non possit, sicut et divites hujus mundi timentur. Psal. xm, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Isa. m, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali ?

4

Et hoc est quod sequitur :

« Videte ergo, » hoc est, cavete, « ne et vos, » qui Dei veri habetis notitiam, « similes efficiamini factis alienis, » hoc est, idolis Gentium, et Dominum ignorantium. Psal. cxiii, 8 : Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Non enim veneratur haec terrena, nisi qui Dominum ignorat. Isa. xliv, 11 : Ecce omnes participes idoli confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. Jerem. x, 8 : Pariter insipientes et fatui probantur : doctrina vanitatis eorum lignum est.

Qualiter autem similes fiant, subdit : « Et metuatis, » hoc est, videte ne metuatis, « et » ideo « metus vos capiat in ipsis, » quia nocere non possunt, nec prodesse. I Machab. ii, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis. Timens enim idolum pejor est rana, quæ cum trabem videret, non tinuit, nec venerata est, sed fœdavit eam. Talia enim simulacra non timent nisi ignorantes inutilitatem illorum. Joan. xiv, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite 1.

« Visa itaque. » Sumit rationem a multitudine venerantium, et cautos reddit ab errore : et hoc est : 3

« Visa itaque turba, » plurima scilicet. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus. « De retro, et ab ante. » Retro sunt, qui dignitate sæculi non præfulgent, ut pauperes. Ante sunt de quibus dicitur, Amos, vi, 1 : Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Deuter. xxviii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam. « Adorantes. » Parvi enim et magni idola hujus mundi et spectacula venerantur. Matth. iv, 9 : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. « Dicite in cordibus vestris, » si manifeste confiteri non audetis. Cor enim humanum dicit : idolum nihil est, et nullius valoris esse id quod colit mundus. I ad Corinth. viii, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Et hoc est quod sequitur : « Te oportet adorare, Domine, » et non idola quæ spectacula mundi significant. Matth. iv, 10 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal. lxxi, 11 : Adorabunt eum omnes reges terra.

Ne autem dicant, quod inter idololatras præsidium non habent, sed ad idololatriam coguntur, subjungit :

« Angelus autem meus, » hoc est, Angelic custradis priesipræsidium Angeli mei, « vobiscum est. » psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ad Hebr. 1, 14 : Omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutiis. IV Reg. vi, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Tamen Origenes dicit, quod « Angelus « est nuntius, et numquam Deus pecca- « torem in Babylonem tradit, nisi san- « ctos nuntios cum illo mittat, qui horten-

<--- Page Split --->

« tur ipsum ad pcnientiam, sicut cum « filiis Israel misit Esdram, et Nehe- « miam, Ezechielem, et Danielem, et « alios sanctos, qui populum ab errore « revocarent. » Isa. xviii, 2 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et prazparabit viam ante faciem meam. « Ipse autem exquirarn animas vestras : » et ideo ne solliciti sitis de occisione hostis, qui postquam occiderit corpus, non habet amplius quid faciat. Ezech. xxxiii, 8 : Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quia ego ipse requiram animam, Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunclarum bestiarum, et de manu hominis. Ex quo enim anima salva est, non est curandum, vel timendum de aliis.

7

Et repetit de inutilitate :

« Nam ligna ipsorum polita a fabro, » quibus politio nihil divinitatis affert. Sapient. xiii, 13 : Lignum curvum et vorticibus plenum, sculpta diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud. « Ipsa etiam inaurata, » supple, exterius, « et inargentata,» ut diversi metalli splendor aliquid majestatis prætendat, « falsa sunt, » eo quod divinitatem non habent. Sapient. xiii, 16 : Sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium. « Et non possunt loqui. » Sapient. xiii, 17 : Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est. Mystice videtur loqui de advocatis, qui idola in Prælatos elevata auro sapientiæ, et argento eloquentiæ pingunt, ac si dii sint, cum secundum veritatem arborei sint, et loqui nesciant. Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Jerem. x, 3 et 4 : Lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia : argento et auro decoravit illud. Si talis Prælatus loqui jubetur, loqui non potest nisi ore alieno. Sic idolum. Psal.

cxiii, 5 : Os habent, et non loquentur.

« Et sicut virgini amanti ornamenta. » Tangit hic inutilitatem quæ ornatu protegitur, dupliciter : per similitudinem mulieris, et per similitudinem regis, ibi, y. 13 : « Sceptrum autem habet. »

Dicit ergo : « Et sicut virgini, » supple, lascivæ, quæ decore naturali, eo quod mulier est, et decore virtutis, eo quod lasciva est, destituta est. Jerem. xxxi, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? « Amanti ornamenta, » ut exterius pulchra appareat, quæ interius fœda est. Proverb. vii, 10 : Occurrit illi mulier in ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas. « Ita accepto auro fabricata sunt, » ut fuco auri materiæ vilitas protegatur. Sic multi sunt de quibus dicitur, II ad Timoth. iii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.

Et tangit ornamenta, dicens :

« Coronas certe aureas habent, » hoc est, serta, « super capita sua dii illorum. » Et hoc est, corona vanitatem mundi significans. Sapient. ii, 8 : Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Et, paulo ante, y. 7 : Non prætereat nos flos temporis. « Unde subtrahent sacerdotes ab eis, » hoc est, ab idolis, « aurum et argentum. » Ad hoc enim prædicant, quod coronæ offerantur, ut sacerdotes eas subtrahant, et hoc est quod sequitur : « Et erogant illud in semetipsis. » Sæpe enim mendacio sacerdotum, propitiatio prædicatur Sanctorum, ut oblata in usus proprios convertant, sicut Daniel. xiv, 14, dicitur de idolo Bel, quod sacerdotes per occultum introitum introierunt, et oblata devoraverunt cum uxoribus et parvulis. Quod adhuc sæpe fit a Clericis, et a Religiosis fingentibus indulgentias sacrorum suorum, et convertunt in turpes usus.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod sequitur :

« Dant autem ex ipso, » scilicet ex auro, « et, » id est, » prostitutis. » Prostituta est, quae pro, id est, publice statuta est ad libidinem. Et hoc est, oblata in turpes usus convertere : contra hoc quod dicitur, Deuteron. xxiii, 18 : Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis, in domo Domini Dei tui.

Et hoc est quod sequitur : « Et meretrices ornant, » quae se eis non supponunt nisi pro pretio ornatus talis, sicut dicitur, Proverb. vii, 10 : Occurrit illi mulier in ornatu meretricio. Contra quod dicitur, I Petr. iii, 3 : Quarum, scilicet mulierum, non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.

Et de majori turpitudine subjungitur : « Et iterum cum receperint illud a meretricibus, » offerentibus scilicet illud ex meretricio illo, « ornant deos suos, » de meretricio opinari facientes deitatem. Mich. i, 7 : Omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem : quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

1

Sub tali autem ornatu idoli ostendit vilitatem, subdens :

« Hi autem, » scilicet dii eorum, « non liberantur ab ærugine : » æs enim ab ærugine consumitur. Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginavit : et ærugo in testimonium vobis erit. « Et tinea, » quantum ad vestem purpuream qua induebantur : et ideo possunt dicere illud Job, xxxi, 28 : Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Sic divites et aureatos, et purpuratos ærugo rodit vetustatis, et tinea malæ conscientiæ. Matth. vi, 19 : Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.

Et ostendit quod decora vestis non prodest, subdens :

« Opertis autem illis veste purpurea, » ut decori scilicet appareant, « extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus : » quia etiam a minimo pulvere se defendere non possunt. « Qui plurimus est inter eos, » propter frequentationes sculptorum pedibus pulverem excitantium : et significat divites purpuratos, qui ornatu suo resolutionem sui corporis in pulverem redimere non possunt. Eccli. x, 9 : Quid superbì terra et cinis ? Genes. iii, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam.

Et subdit de ornatu suo regali, dicens :

« Sceptrum autem habet ut homo : » quia regiam dignitatem mentitur : et hoc est quod sequitur : « Sicut judex regionis, » qui rectitudine sceptri rectitudinem indicat judicii, cum nullum judicium possit exhibere, et propter hoc est similitudo regis, et non rex, et significat Prælatos inutiles, qui loca regum obtinent, et non exhibent actum eorum, de quibus dicitur, Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae. Amos, i, 15 : Ibit Melchon in captivitatem. Melchon rex eorum interpretatur.

Et subdit de infirmitate : « Qui, » scilicet falsus deus, « in se peccantem non interficit. » Cum tamen ille reus sit crimine læsæ majestatis, et ex quo propriam injuriam non vindicat, nullum vindicabit : figura enim est, et non veritas, a nullo se valens defendere. Jerem. x, 5 : Nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt, nec bene.

Et hoc est quod sequitur : « Habet etiam in manu gladium, »

<--- Page Split --->

sicut Mars qui cum gladio fingebatur, « et securim, » ut vasa interitus timorem incutiant videntibus, gladium scilicet ad vulnerandum, securim autem ad præscindendum : « se autem de bello et a latronibus non liberat. » Ab hostibus enim violenter conculcantur, et projiciuntur, et a latronibus aurum eorum decerpitur. Similes sunt inutilibus Prælatis, qui nec se, nec alios defendunt gladio potestatis. I Reg. v, 4 : Invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini : caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen.

Ex his infert conclusionem, subdens : « Unde vobis notum sit quia non sunt dii, » quamvis falsam divinitatis habeant similitudinem. Psal. xcv, 5 : Omnes dii gentium daemonia.

comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa. Sic confringuntur corda eorum qui venerantur spectacula mundi. Eccli. xxi, 17 : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

Hanc autem inutilitatem exaggerat in tribus. Primo, a fœditate quæ incidit super ea : et hoc est :

« Constitutis illis in domo, » hoc est, Munera in templo, « oculi eorum, » deorum scilicet, « pleni sunt pulvere, » hoc est, excæcati, ut nihil videant, « a pedibus introeuntium, « supple, excitato. Est autem sordidus pulvis, quia a pedibus excitatur : taliter autem fœdabiles oculi, non sunt divini : divini enim oculi, ut dicitur, Eccli. xxiii, 28, lucidiores sunt super solem. Apocalyps. 1, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. Hoc significat oculos Prælatorum, qui pulvere munerum et donorum excæcantur. Deuter. xvi, 19 : Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

« Ne ergo veneremini 1 eos, » hoc est, venerationem divinam non impendatis eis : quia veneratio latria vocatur. « La- « tria vero, ut dicit Augustinus, cultus est « soli Deo debitus. » Propter quod Mardochæus, Esther, ni, 2, laudatur, quia venerationem Dei ad hominem transferre noluit : et Herodes condemnatur, Act. xii, 22 et 23, cui cum populus acclamaret : Dei voces et non hominis. Confestim percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus exspiravit.

Et ostendit inutilitatem, primo per similitudinem, secundo per similitudinis explanationem : et hoc est :

« Sicut enim vas hominis, » hoc est, fictile vas ad turpem usum hominis, « confractum, » ut sordes tenere non possit, « inutile efficitur, » et propter hoc ut turpe abjicitur : « tales sunt dii eorum, » inutiles scilicet et turpes : propter obscenos enim actus inventi sunt, fornicationem scilicet et sodomiam, etc. hujusmodi. Isa. xxx, 13 et 14 : Subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. Et

« Et sicut alicui qui regem offendit. » Exaggerat hic inutilitatem ex impotentia defensionis : habent enim se idola quasi omnes offenderint : et hoc est :

« Et sicut alicui qui regem offendit, » crimine scilicet laesæ majestatis, « circumspeþæ sunt januæ, » ne publica potestate rapiatur ad demembreationem, ita supple, habent se dii : concluduntur enim in templis et in arcis, eo quod ab omnibus concupiscuntur ad discerpendum aurum, et argentum, et lapides pretiosos qui sunt in ipsis, nec semetipsos possunt defendere. Sicut irrisorie dicitur de Baal, Judic. vi, 31 : Si deus est, Baal scilicet, vindicet se de eo qui suffodit aram ejus.

<--- Page Split --->

Tertio exaggerat ad similitudinem mortui, et hoc est : « Aut sicut ad sepulcrumbs adductus mortuus, » qui secundum morem antiquorum cum pretiosis vestibus, et ornatu sepeliebatur, et sepulcrum fortissimis seris claudebatur : et hoc est quod sequitur : « Ita tutant sacerdotes, » idolorum scilicet, « ostia, » scilicet templorum, « clausuris, » scilicet repagulorum, « et seris, » ferreis scilicet, « ne a latronibus exspolientur. » Simile aliquid accidit in Prælatis quorum divitiis et beneficiiis insidiantur, et idem omnes suspectos habent, et præservant se ab eis, ne intoxicentur, vel occidantur a cupientibus divitias eorum. Sapient. 11, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. Proverb. 1, 11 et seq. : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra : degluttiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Abdiae, 3. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per nostem, quomodo contiuisses ?

« nullam videre possunt. » Hoc ipsum enim signum est quod non sunt dii, quia si dii essent, in tenebris viderent. Eccli. xxxii, 28 : Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. Similiter Prælati similes idolis, lucernas Deo accensas videre in doctrinis et exemplis non possunt per approbationem, significati per Heli, I Reg. iii, 2 et 3, qui non poterat videre : lucerna Dei antequam exstingueretur, etc1. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Secundo, exaggerat insensibilitatem, subdens: « Sunt enim sicut trabes in domo, » non ad utilitatem divinitatis, sed ad domus sustentationem, sicut trabes, et ideo a lignis non differunt : sicut etiam mali Prælati qui continent familias, ut trabes, et nullum aliud divinitatis signum ostendunt. Isa. xliv, 13: Artifex lignarius extendit normam, formavit illud, scilicet idolum, in rucina. Et vere trabes sunt: quia super eos sedent ranae loquentes, scilicet adulatores, et fœdant eos.

« Lucernas accendunt illis. » Ostendit hic, quod divinitas in tali materia esse non potest, tripliciter, scilicet quia ab insensibilibus non differunt. Quia figura membrorum sine vita sunt, ibi, 3. 25 : « Sine pedibus. » Quia sacrificia profana sunt, ibi, 3. 27 : « Hostias illorum. » In primo duo sunt, in quorum primo ostenditur vilitas. In secundo concluditur, quod colenda non sunt. Primum ostenditur quinque modis. Primo, ab impotentia videndi lucernas. Et hoc est: « Lucernas accendunt illis, » sacerdotes scilicet, « et quidem multas, » ut multiplicatis lucernis melius videre putentur, « ex quibus, » scilicet lucernis,

Tertio, exaggerat ab interiori putredine. Et hoc est :

« Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, » hoc est, idolorum. Et bene dicit elingere : serpens enim acuta lingua interficit quod mordet. « Qui, » hoc est, quia illi, « de terra sunt, » et serpenti dictum est, Genes. iii, 14 : Super pectus tuum graderis, et terram comedes. Et hoc, est, quod sequitur : « Dum comedunt eos, » in corpore quod luteum est. Daniel. xiv, 6 : Bel intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus. « Vestimentorum ipsorum, » supple, comedunt. « Et non sentiunt : » eo quod sine vita sunt. SiInsensibiles. militer Prælati nihil nisi lutum exhibent,

cerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini.

<--- Page Split --->

quos venerati homines devorant, et non sentiunt. Osee, vii, 9: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Isa. xli, 23 : Bene quoque aut male, si potestis, facite. In hoc autem solo idola nostra, scilicet mali Prælati, differunt ab idolis, quia male possunt facere, sed non bene.

Quarto, exaggerat a turpitudine, dicens :

« Nigræ sunt facies eorum a fumo qui in domo fit, » a fumo scilicet sacrificiorum, et ignium templi. Unde de iis dici potest illud Threnorum, iv, 8: Denigrata est super carbones facies eorum. Sicut facies Prælatorum obscurantur a malo fumo concupiscentiæ. Isa. xiii, 8 : Facies combustæ vultus eorum.

Et ut melius videatur consequentia, repetit de materia, subdens :

« Aurum etiam quod habent, ad speciem est, » non quidem divinitatis, sed exterioris, et falsæ pulchritudinis, sicut et in malis Prælatis apparatus exterior est ad deceptionem hominum. Sapient. xiii, 14 : Perliniens rubrica, et rubicumdum faciens fuco colorem illius.

Quinto, exaggerat ab infaustis avibus quae insident eis : et hoc est :

« Supra corpus eorum », idolorum scilicet, « et super caput eorum, » quod magis corpore ornatum est, « volant noctuæ, » infaustæ aves tenebras amantes, « et hirundines, » aves varie instabiles, « et aves, » aliæ scilicet infaustæ, ut bubo, vespertilio, et nycticorax, « similiter et cattæ, » quæ a capiendo dicuntur, eo quod in tenebris mures venantur : mures enim in vestibus et cavernis putredinis idolorum abscondebantur, et cattæ insidebant capitibus, ut muribus Lenociniis insidiarentur. Hæc autem in Prælatis significant quod noctibus advolant eis latrones, et meretrices, quæ tenebras amant, similiter lenones et lenæ. Job, xxiv, 13 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

Et signum hujus subdit : « Nisi aliquis exterserit æruginem, » hoc est, æris rubiginem, quod exterius affixum est eis, « non fulgebunt : » rubigo enim operit metalli fulgerem : « neque enim dum confluarentur, » supple, ex metallis, « sentiebant. » Sic malorum Prælatorum fulgor non habetur nisi falsus æstimatione exteriori, et dum confluantur igne tribulationis, non sentiunt ad emendam. Jerem. vi, 29: Defecit sufflatorium,... frustra conflavit conflator : malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

Ex his concludit duas conclusiones. Prima est :

« Unde sciatis quod non sunt dii. » Deus enim tenebras non amat. Joan. I, 9 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Secunda est : Ne ergo timueritis eos : » quia nec bene possunt facere, nec male.

Hujus subdit aliud signum : « Ex omni pretio, » turpis lucri scilicet, « emp ta sunt, » ab artificibus scilicet, « in quibus spiritus, » vitæ scilicet, « non inest ipsis. » Hoc maxime competit nostris Prælatis, qui per Simonis pretium emuntur, sicut fecit Simon, Act. viii, 18 : Cum vidisset autem Simon quod per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam. Sic etiam fecit Jason, II Machab. iv, 7 et 8 : Ambiebat Jason, frater Oniæ, summum sacerdotium : adito rege, promittens ei talenta trecenta sexaginta, etc. Et ideo spiritus vitæ non est in eis, quia simoniacus in sacramentis spiritum vitæ non confert.

<--- Page Split --->

Deinde tangit inutilitatem membrorum : et hoc est :

« Sine pedibus, » supple, existentes, « in humeris portantur, » gressum proprium non habentes, « ostentantes ignobilitatem suam hominibus. » Idola etiam nostra, scilicet Prælati, figuras pedum habent in virtutis et doctrinae veritatis officio : sed non gradiuntur, quia nec exempla ostendunt, nec veritatem docent. Psal. cxiii, 7 : Pedes habent, et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.

Et ex hoc concludit : Confundantur etiam qui colunt ea. » Jerem. x, 14 : Confusus est artifex omnis in sculptili : quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.

« Hostias illorum. » Tangit obsceni- 25 ratem sacrificiorum, et maxime eorum qui utuntur sacrificiis, et aperte laudis quam exsolvunt sacerdotes, ibi, y. 30 : « Et in domibus eorum sacerdotes sedent. »

Dicit ergo : « Hostias illorum, » quae scilicet idolis offeruntur, « sacerdotes eorum vendunt, » sicut res non consecratas, « et abutuntur, » pretiis scilicet acceptis, in malos usus. I ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum sit aliquid ? Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. « Similiter et mulieres eorum, » sacerdotum scilicet, « decerpentes, » supple, sunt immundis manibus et immundis dentibus hostias eorum. Similiter quæ nostris idolis immolantur, sæpe meretrices, et filii sacerdotum decerpta dilaniant. Daniel. xiv, 14 : Sacerdotes ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum : et comederunt omnia, et biberunt. « Neque infirmo, » qui dupliciter indiguit, ex paupertate, et infirmitate : « neque mendicanti, » qui manum porrexit, « aliquid impertiunt : » qui si veri dii essent, in illos misericordiam haberent. Psal. xl, 1 : Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus. Dominus enim semper miseretur infirmi et pauperis, et cum infirmis reputat se infirmum, et cum pauperibus pauperem. Matth. xxv, 43 : Infirmus, et in carcere, et non visistastis me. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Impius autem cultus est, qui a se excludit omnem pietatem.

Signum autem subdit : « Propterea si ceciderint in terram, » sicut frequenter contingit quod Prælati cadunt per adversitatem, « a semetipsis non consurgent : » nec virtutem enim nec scientiam habent, qua consurgere possint. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Amos, v, 1 et 2 : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. « Nec si quis eum statuerit rectum, » idolum scilicet, vel Prælatum malum, « per semetipsum stabit, » hoc est, stare potest : quia viribus propriis non innititur, sed alienis : virtus enim standi non in ipso, sed in alio est. Isa. xli, 29 : Ecce omnes injusti, et vana opera eorum : ventus et inane simulacra eorum. « Sed sicut mortuis, » in quibus scilicet spiritus vitæ non est, « humeri 1 eorum, » hoc est, sacerdotum, « illi apponentur, » idolo scilicet ad portandum : non enim portant cultores suos, sed portantur ab eis. Isa. xlvi, 2 : Non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.

Et tangit participationum obscenita- 28 tem, subdens :

« De sacrificiis eorum, » hoc est, idolorum, « fætæ, » in fornicationibus ido-

<--- Page Split --->

lorum concipientes, « et menstruatæ, » fœdæ humore concupiscentiæ distillantes, « contingunt, » et ex hoc immunda non reputantur. Hoc in nobis fit, quando res Ecclesiarum in usum meretricum exponduntur. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Ecclesia enim sic meretrix est, ad meretricium conversa.

Ex his concludit : « Scientes itaque ex his quod non sunt dii. » Nos autem pejoris conditionis sumus : quia cum sciamus idola nostra non esse deos, tamen pro diis eos venerari oportet : cum tamen sequatur : « Ne timeatis eos. » Perfectorum autem est non timere, infirmi autem timent. Sapient. xv, 6 : Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.

« Unde enim vocantur, » id est, vocari possunt, « dii? » divinitati contraria signa habentes : et hoc est : « Quia mulieres, » omni libidine mollitæ, « apponunt, » pretia scorti sui, « diis argenteis, et aureis, et ligneis. » Aureus est, qui pro sapientia colitur : argenteus, qui pro eloquentia : ligneus, qui pro rigiditate. Osee, ii, 8 : Ego argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Et de ligno dicitur, Isa. xluv, 13 : Artifex lignarius.... fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Rigidi enim Prælati speciositatem quamdam ipsa rigiditate prætendunt.

d itio pulchritudinis mentis : rasura barbæ, depositio virilis decoris : unde Anna pro filio votum facies, 1 Reg. 1, 11, dixit : Si dederis servæ tuæ sexum virilem, dabo cum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. Jerem. xli, 5, de interfectis ab Ismaele dicitur, quod fuerunt rasi barba, et scissis vestibus, et squalentes, macie scilicet. « Quorum capita nudata sunt, » ab omni scilicet decore contemplationis, eo quod in mentibus eorum nihil est contemplativæ virtutis, de qua dicitur, Apocalyps. 1, 14 : Caput ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix.

« Rugiunt autem clamantes contra deos suos, » rugitum lugubrem pro cantu emittentes. III Reg. xviii, 28 : Clamabant sacerdotes Baal voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Et hoc est quod sequitur : « Sicut in cœna mortui, » in qua carmina lugubria solebant cantare, significantes quod morti æternæ addicti sunt quos venerantur. Unde, III Reg. xviii, 26, dicitur, quod non erat vox, neque sensus in deo Baal : et cum offerrentur sacrificia ut juvarent, sacrificia in abusum convertebantur, et adjutorium nullum præstabatur.

Et hoc est quod sequitur :

« Vestimenta eorum, » oblata scilicet diis, « auferunt sacerdotes, « denudantes deos suos in contumeliam : « et vestiunt uxores suas et filios suos, » non timentes spoliare deos suos, et turpiter denudare : quia sciunt, quod nihil divinitatis est in eis. Pejus faciunt nostra idola Prælatorum, qui res assignatas cultui verorum sacrorum, in ornatum fornicatorum, et spuriorum convertere non verentur. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Propter hoc Dominus permittit spo-

<--- Page Split --->

liari Ecclesias, ne res Ecclesiarum talibus turpitudinibus deserviant. Osee, ii, 8 et 9: Ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.

dabo, tamen mentiens hoc dixit. « Neque malum retribuere, » supple, possunt : si enim possent, maxime in sacerdotes ucsicerentur, qui spoliant eos auro, et argento, et vestibus. Sapient. xiv, 30 : Juraverunt injuste, in idolo contemnentes justitiam. Qui scilicet sciverunt idolum vindicare non posse.

Et hoc est quod sequitur: « Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. « Cum tamen Deus hoc maxime requirat. Eccle. v, 3: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio : sed quodcumque voveris, redde. Proverb. xx, 25 : Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

Impotentiam autem adjutorii subjungit, primo in communi, postea in speciali. Et hoc est :

« Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, » sicut a sacerdotibus spoliantibus ea, « neque si quid boni, » sicut ab offerentibus munera et vota, « poterunt retribuere : » eo quod nullam boni, vel mali habent potestatem. Sapient. xiv, 29 : Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

Et quod dixit in communi, subdit in speciali, quatuor modis, scilicet in potestate, in divitiis, in sanitate corporis, in necessitate vitae. Et hoc est :

« Neque regem constituere possunt, » sicut Deus constituit Saul 1, et David 2. « Neque auferre, » supple, regem possunt, si male regat, sicut dicitur de Deo, Osee, xiii, 11 : Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Eccli. x, 12 : Rex hodie est, et cras morietur : sicut sæp » vidimus mutari potestates Prælatorum propter injurias quas faciunt. Daniel. iv, 22 : Scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

Et subdit de infirmitatibus corporis, dicens :

« Hominem a morte non liberant, » hoc est, a periculo mortis, sicut patet, III Reg. xviii, 26 et seq., ubi quadringentos et quinquaginta Prophetas una exauditione Baal liberare non potuit. « Neque infirmum a potentiori eripiunt, » hoc est, eripere possunt : cujus contrarium de Domino dicitur, Psal. xliii, 8 : Salvasti nos ex affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Idola etiam nostra nocere possunt : idola enim sunt,locum Dei sine virtute divinitatis obtinentes.

« Hominem cæcum, » spiritualiter, vel corporaliter, « ad visum non restituunt, » hoc est, restituere non possunt. Quin potius cum cæci sint, dicitur de illis illud Matthæi, xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

Et de bonis exterioribus subjungit :

« Similiter neque dare divitias possunt, » supple, petentibus, quia non sunt in potestate eorum : et quamvis dicat diabolus, Matth. iv, 9 : Hæc omnia tibi

Et subdit de necessitatibus vitæ, dicens : « De necessitate hominem non liberant. » Necessitates sunt pœnae adjunctae miseriae hujus vitæ, ut fames, sitis, calor, frigus, et hujusmodi : de quibus

<--- Page Split --->

etiam nostri dii nos non liberant, quia pauperibus non miserentur : quinimo dicitur de eis illud Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

Sternet sibi aurum quasi lutum. Ex his concludit : « Qui autem colunt ea confundentur. » Isa. xli, 24 : Abominatio est qui elegit vos.

Et subjungit in speciali : « Vidua non miserebuntur, » quae tamen in multis necessitatibus est : « nec orphanis, » multis miseriiis subjectis, « benefacient : » quinimo e contrario dicitur de eis in Psal. xcii, 6 : Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Di etiam nostri libertates et consuetudines antiquas allegant, quae omnes sunt ad accipiendum et spoliandum. Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt! ut opprinerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei : ut essent vidua praeda eorum, et pupillos diriperent.

« Quomodo ergo aestimandum est, » 30 corde, « aut dicendum, » supple, oris confessione, « illos esse Deos ? » Sapient. xm, 10 : Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum. Similiter est de Prælatis qui tantum opere hominum constituuntur, et non divina vocatione.

« Adhuc enim ipsis Chaldæis. » Ostendit hic a turpitudine cultus, quod dii non possunt esse : et hoc ostendit ab inventoribus, a mulieribus colentibus, et ab artificibus ea facientibus : et hæc per ordinem sunt in littera.

« Lapidibus de monte similes sunt dii illorum. » Ab iis enim in nullo differunt nisi per sculpturam, « fortunam simili- « tudinis deorum per accidens adepti, » ut dicit Philosophus, cum similes eis lapides pedibus conculcentur. Sapient. xiv, 21 : Hæc fuit vita humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Et hoc est quod sequitur : « Lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. » Lignei ut sint materia ignis : propter hoc, Isa. xxx, 33, dicitur, quod nutrimenta Topheth, hoc est, inferni sunt ignis et ligna multa. Et lapidei, propter cordis duritiam. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis. Argentei, propter tinnitum eloquentiae. Jerem. vi, 30 : Argentum reprobum vocate eos, quoniam Dominus projecit illos. Aurei, propter falsi nominis sapientiam. Job, xli, 21 :

Et hoc est :

« Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea. » A Chaldæis enim et Ægypta Chaldæis a Ægyptinvenitiiis maxime idololatria inventa est, sicut et invenidicit Hermes Trismegistus, qui necromanticae artis vanitate, nisi sunt animas, seu vitas quasdam dæmonum imaginibus includere : et illius videtur dicere rationem hic. Aliquibus enim Chaldæis hæc non honorantibus, eo quod hoc erat contra legem naturalem, cum adhuc Abraham esset inter illos, sicut dicit Philo in suo libro super Genesim. « Qui, » scilicet Chaldæi, « cum audierint mutum non posse loqui, » et beneficio medicinae non possent subvenire, « offerunt illud Bel, idolum Saturni ad Bel, » hoc est, ad idolum Saturni, eo quod illud quod supremum est, et deorum pater, ut putant, melius posset subvenire. Unde, Luc. xi, 15, etiam Judæi blasphemantes Domino dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia '. Et hoc est quod sequitur : « Postulantes ab eo loqui, » hoc est, ut

<--- Page Split --->

loquelam muto daret, cum dicatur in Psal. cxun, 5 : Os habent, et non loquentur.

« Quasi possint sentire, » hoc est, sensum dare dii, « qui non habent motum, » hoc est, virtutem motivam. Sapient. xiii, 17 et seq. : Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est : et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest. « Et ipsi, » scilicet Chaldæi, « cum intellexerint, » inutilitatem scilicet idolorum suorum, « relinquent ea, » scientes se deceptos in idolis. Et hoc est quod sequitur : « Sensum enim non habent ipsi dii illorum. » Genes. xxxv, 2 : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini.

« Mulieres circumdatae funibus. » Ostendit inutilia esse idola, ex turpitudine funibus mulierum colentium : et hoc est :

« Mulieres autem, » meretriculae idolorum, « circumdatae funibus, » ut funibus significent ligamentum concupiscentiae. Proverb. v, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur. « In viis sedent, » prostitutae concupiscentiis transeuntium, ut Thamar in bivio 1. « Succendentes ossa olivarum, » quae calidissimum et fortiter adhaerentem faciunt ignem, ut illo igne incendium libidinis significent. Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans.

« Cum autem aliqua ex ipsis, » mulieribus scilicet, « attracta ab aliquo, » fornicatore scilicet, « transeunte, » per viam scilicet, ut Thamar attracta fuit a

Juda, « dormierit, » hoc est, concubuerit, « cum eo : » illa jactans, « proxima suae, » socia sua alia meretriculae, « exprobrat, » convitiando, « quod ea, » socia sua scilicet, « non sit digna habita sicut ipsa : » inter meretrices enim dignior est, qua a pluribus foedatur per concubitum. Ezech. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier, qua est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. « Neque funis ejus diruptus sit, » supple, insultat socia : consuetum enim fuit meretrices colligatas sedere, et qua transeunti placuit, solvebatur, et cum illa concubuit. Eccli. ix, 3 : Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.

Et generaliter subdit : « Omnia autem quae illis fiunt, falsa sunt, » supple, et profana sunt. Sapient. xiv, 27 : Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. Et ex hoc concludit : « Quomodo ergo estimandum est, aut dicendum illos esse deos ? » Deus enim verus immunditiis non colitur. Habacuc, i, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.

« A fabris autem. » Ostendit hic idolorum vanitatem ab artificibus, primo artificum ostendens novitatem, et ex hoc concludens idolorum inutilitatem.

Et hoc est : « A fabris autem, » metallorum scilicet, vel lignorum, » et ab aurificibus, » gemmarum scilicet et vasorum, qui exclusores vocantur, « facta sunt. » Isa. xliv, 11 : Ecce omnes participes ejus confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. « Nihil aliud erunt, » supple, dii eorum, « nisi id quod volunt, » eos scilicet, « esse sacerdotes, » qui faciunt fieri, et artifices, qui faciunt :

<--- Page Split --->

quamcumque enim formam volunt, dant eis, et quodcumque nomen. Sapient. xv, 7 : Horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.

« Aurifices etiam ipsi qui ea faciunt, » artifices scilicet, « non sunt multi temporis, » cum tamen Deus æternus sit, et verus Deus sit. Isa. xl., 28 : Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ. Ex his ergo concludit : « Numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ? » Quasi dicat : Non possunt. Propter hoc opera manuum dicuntur hominum. Isa. xlvi, 19 : Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes : coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ?

« Reliquerunt autem falsa, » hoc est, falsam opinionem divinitatis, « et opprobrium. » Rationalis enim naturae confusio est, lignum, vel lapides, vel aurum, vel argentum adorare. Act. xvii, 28 et 29 : Ipsius enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile. Sumus enim genus Dei per rationem, et multum degenerare est, qui Dominum illum cujus ipse genus est, lapidem esse putat : vel aurum, vel argentum, sicut facit avarus : vel ventrem, sicut facit gulosus : aut veneream mulierem, sicut facit luxuriosus : aut Jovis statuam, sicut facit ambitiosus. Hæc enim omnia de cinere facta sunt, et in cinerem revertentur. Isa. xliv, 20 : Pars ejus cinis est : cor insipiens adoravit illud. « Postea futuris : » hoc enim peccatum non in una generatione consistit, sed ad posteros derivatur. Sapient. xiv, 18 : Provexit ad ido-

lorum culturam, sicut ibi dicitur, consuetudo : et hæc sunt verba, ʒ. 16 : Deinde interveniente tempore, convalescente antiqua 1 consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est. Nihil enim adeo malum est, et adeo irrationabile, quod consuetudo et probabile et facile non faciat. Unde Aristoteles : « Quanta vis consuevis se « tudinis sit, leges ostendunt : quas con- « suetudo, cum appollogi sint, hoc est, « falsæ responsiones, vel locutiones, cre- « dibiles facit. » Et, in Topicis : « Quod « consuetum est dici, difficile est move- « ri. »

Quod autem inutilia sint idola, ostendit, cum subdit :

« Nam cum supervenerit illis, » hoc est, sacerdotibus, « prælium, » ab hostibus, « et mala, » quæcumque infortunia, « cogitant sacerdotes. » Quia sciunt idola falsa esse et opprobrium, non confugiunt ad idola pro liberatione, sed cogitant, « ubi se abscondant cum illis, » hoc est, idolis, scientes quia nullum præsidium est, nec sui, nec aliorum in illis. Isa. xliv, 9 : Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis.

Et ostendit rationem, subdens :

« Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, » supple, cum nec sacerdotes sui de ipsis confidant. « Qui, » scilicet dii, « nec de bello se liberant, » hoc est, liberare possunt, « nec de malis, » hoc est, quibuscumque infortuniis, « se eripiunt, » hoc est, eripere possunt. Isa. xliv, 9 : Ipsi, dii scilicet et sacerdotes, sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Et subjungit rationem :

« Nam cum sint lignea, » et lapidea, interius scilicet, « inaurata et inargen-

<--- Page Split --->

gentata, » supple, exterius, « scietur » per « rationis examen, « postea, » a futuris, « quia falsa sunt a gentibus universis : » non enim ad hoc exigitur revelatio Dei, sed ipsum rationis examen sufficit ad hoc in omnibus gentibus. Isa. xl, 18 et 19 : Cui ergo similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ? Quasi dicat : Non. « Et regibus, » hoc est, a regibus, qui hæc cogunt adorari, scietur quia non sunt dii, sicut statuam suam adorare compulit Nabuchodonosor. Daniel. III, 4 et 5 : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis : in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. « Quod manifestant, » supple, ex sui ipsorum impotentia, « quia non sunt dii, » cum nullum exhibeant divinitatis signum, « sed opera manuum hominum. » Isa. xliv, 10 et 11 : Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ? Ecce omnes participes ejus confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. « Et nullum Dei opus cum illis, » per quæ scilicet se deos probent. Idem penitus est in Prælatis, qui se pro diis venerari faciunt, cum nihil divinæ virtutis exhibeant. Matth. vii, 20 : Ex fructibus eorum cognoscetis eos.

« Regem regioni non suscitant. » Ab inutilitate cultura ostendit hic idola nihil esse, et hoc dupliciter : absolute scilicet, et sub comparatione, ibi, §. 38 : « Itaque melius est esse Regem. »

Absolute per defectum promotionis ad utilitatem communem in regione hominum, et irrigationem terrænascentium. Et hoc est :

« Regem regioni non suscitant, » qui gubernet rempublicam, sicut fecit Dominus, in consolatione populi suscitans Cyrum. Isa. xlv, 1 : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Et sic suscitat bonos Prælatos inferiores. Psal. lxxi, 1 et 2 : Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis : judicare populum tuum in justitia. « Neque pluviam hominibus dabunt, » sicut iterum fecit, sicut dicitur, Job, xxxvii, 11 et 12 : Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Sic etiam nubes doctores suscitant, quod idola non faciunt. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum.

« Judicium quoque non discernent. » Quia justum judicium non suscitant, et hoc maxime faciunt idola, hoc est, Prælati idolis similes, qui omne judicium pervertunt. Amos, iv, 1 : Calumniam facitis cgenis, et confringitis pauperes. Et, Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. « Neque regiones liberabunt ab injuria : » quin potius omnem injuriam promovent in regionem. Amos, v, 12 : Hostes justi accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. Isa. LIX, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia cor-ruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.

Ex his infert rationem horum, dicens :

<--- Page Split --->

« Quia nihil possunt. » Dæmones enim præsidentes idolis nihil possunt, nisi quantum permittitur eis. Cujus signum est, Matth. vnì, 31, ubi in porcos intrare non poterant, nisi permiteret Christus. Unde dicunt : Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Excommunicatos etiam vexare non possunt, nisi in potestatem eorum a sanctis viris tradantur. I ad Cornth. v, 5 : Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis. I ad Timoth. 1, 20 : Quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

« Sicut corniculæ inter medium cæli et terra. » Cornicula nigra infausta avis est, voce omnia procrastinans, sicut nostra idola omnia differunt in futurum, quæ expedire deberent : nec terrena diligunt, nec cœlestia, sed in aere, qui inconstans elementum est, inconstanter vagantur, ut tempus redimant. Soph. ii, 14 : Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. Cantat enim semper cras, cras. Contra quod dicitur, Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

cie tua montes deffluerent! Sicut exustio ignis tabescerent. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

« Regi autem et bello non resistent, » ex quo, supple, nec seipsos defendunt : cum tamen boni Prælati, qui loco Dei sunt, talibus resistant. Sapient. xvii, 21 : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sua scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit ira, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

Et ex hoc arguit :

« Quomodo ergo aestimandum est, » corde, « aut recipiendum », consensu rationis, « quia dii sunt ? » Nec enim levi existimatione putari potest, quod dii sunt, ubi nullum est divinitatis signum. Isa. xlvi, 7 : Cum clamaverint ad idolum, non audiet : de tribulatione non salvabit eos.

54 Et hoc probat a majori :

« Etenim cum inciderit ignis, » damnationis temporalis, vel æternæ. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « In domum deorum, ligneorum, argenteorum et aureorum, » sicut sæpe per judicium Dei fit. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. « Sacerdotes quidem ipsorum, » hoc est, idolorum, « fugient et liberabuntur, » præsidio fugaæ. « Ipsi vero, » scilicet dii, « sicut trabes, » immobiles scilicet, « in medio, » supple, ignis, « comburentur : » cum tamen videretur quod magis se salvarent quam alios, si salvare possent. Propter quod dicitur, Isa. lxiv, 1 et 2, ubi provocatur judicium Dei contra idololatras : Utinam dirumperes cœlos, et descenderes : a fa-

Et repetit quod dixit, quia seipsos non liberant : et hoc est :

« Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt, » sicut nec mali Prælati qui fures et latrones constituunt super bona Domini, qui expellendi essent. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. « Dii lignei, » rigidi per obstinationem, « et lapidei, » per indurationem, contra pietatem et misericordiam, « et inargentati, » per eloquentiam advocatorum, « quibus, » scilicet diis, « iniqui fortiores sunt, » fures scilicet et latrones. Mala enim conscientia debiles facit. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.

<--- Page Split --->

« Aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, » sicut mali Prælati omnia erogant in eos qui celant, et defendunt vitia eorum. Deuter. xviii, 29: Omni tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. « Et abibunt, » latrones scilicet cum spoliis: quando enim acceperunt, et accipere plus non sperant, statim recedunt: eo quod falsi fuerunt amici, veri autem latrones et inimici. Eccli. vi, 10: Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. « Nec sibi auxilium ferent, » hoc est, ferre possunt, quia sicut diximus, tot malorum sunt sibi conscii, quod nulli audent resistere. III Reg. ii, 45: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddit Dominus malitiam suam in caput tuum.

58 « Itaque melius est esse regem. » Tan- olorum git hic inutilitatem idolorum sub compa- patione ratione ad res animales, artificiales, na- es, arti- turales : et hoc est quod dicit, quod, « melius est esse regem, » per se, sine praesidio diaboli, « ostentantem virtutem suam, » regalem scilicet, quam idolum scilicet pro rege habere, quod quidem ha- bet regis similitudinem, sed non virtu- tem, sicut inutiles Prælati. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et princi- pes in judicio præerunt. Psal. xx, 2 : Domine, in virtute tua lætabitur rex. « Aut vas in domo utile. » Comparat ad artificialia : et hæc vasa significant mi- nistros utiles. « In quo, » scilicet vase, « gloriabitur qui possidet illud. » II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Idola autem quæ sunt mali Prælati, non habent nisi vasa stercora- ria, in quibus furta, et latrocinia, et ca- lumniæ reponantur. « Vel ostium in domo, » quod bonum Prælatum signifi- cat, « quod custodit qui in ipsa, » sci-

licet domo, « sunt, » clausuræ diligentia. Joan. x, 9: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. IV Reg. iv, 4: Ingredere, et claude ostium tuum. « Quam falsi dii, » qui custodie officium habent, et non exhibent actum, qui dicere possunt illud Job, xxx, 14: Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

« Sol quidem et luna. » Facit compa- 59 rationem ad naturalia, et sol Prælatum significat in doctrina fulgentem sicut sol, de quo dicitur, Eccli. xlui, 2: Sol in adspectu, annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. Quando enim talis sol adspicitur, unicuique exitum suum annuntiat, et proprium opus demonstrat. Luna autem significat Ecclesiam, vel familiam illi commissam. Eccli. xlui, 6: Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. Talis enim familia quolibet tempore lumen solis prætendit illi tempori conveniens. « Ac sidera, » hoc est, personæ singulares præ cæteris in sapientia, et gratia fulgentes. Genes. i, 16 et 17: Fecit Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. Et posuit eas in firmamento cæli, ut scilicet cœlestem vitam semper exhiberent. « Cum sint splendida, » splendore veritatis et virtutis. Ad Philip. n, 15: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. « Et emissa ad utilitates, » hominum scilicet. Matth. v, 45: Solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. « Obaudiunt, » obediendo scilicet imperio divino. Boni enim ad utilitatem hominum Deo obediunt. Baruch, iii, 33: Qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

« Similiter et fulgur cum apparue- 60 rit. » In splendore exempli, vel mira-

<--- Page Split --->

culi, « perspicuum est, » ita scilicet quod nihil tenebrarum apparet in ipso. Matth. xxiv, 27 : Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem : ita erit adventus Filii hominis. « Idipsum autem et spiritus, » hoc est, ventus qui adspirationem sancti Spiritus in sanctis significat, « in omni regione spirat, » et significat fideles per ministerium eorum quos deos Dominus fecit suae divinitatis participatione. Joan, u, 8 : Spiritus ubi vult spirat. Eccle. i, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

tione sui deos facit, et nihil horum sit in illis, arguit, subdens : « Hæc autem, » scilicet idola, vel Prælati, idolis similes, « neque speciebus, » hoc est, pulchritudine veritatis in doctrina, « neque virtutibus, » quæ sunt perfectiones ad opera, « uni eorum similia sunt, » cum tamen omnium similitudinem deberent exprimere. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Et ex hoc arguit ad fidei constructionem, dicens :

« Et nubes, » quæ Doctores significant, « quibus cum imperatum fuerit a Deo : » non enim prædicabunt nisi mittantur 1. « Perambulare in universum orbem, » ut undique pluant. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum. « Perficiunt quod imperatum est eis, » supple, ad Ecclesiæ utilitatem. Job, xxxvii, 13 et 16 : Numquid scis quando præceperit Dominus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ? Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

« Unde neque æstimandum est, neque dicendum illos esse deos. » Verus enim Deus, et existimationem facit in corde, et confessionem in ore. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Et repetit quædam quæ ante dixerat, ut magis videatur consequentia : et hoc est: « Quando non possunt neque judicium judicare : » eo quod ipsi iniquissimi sunt. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. « Neque facere hominibus quidquam, » boni scilicet ad utilitatem. Jerem. xii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Matth. viii, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.

« Ignis etiam missus desuper, » in fulmine de nubibus, qui ignem charitatis significat, et zeli animarum, « ut consumat montes, » superborum scilicet altitudines, « et silvas, » hoc est, silvestres mores, « facit, » reverenter, « quod præceptum est ei, » a Deo, vel a sanctis qui loco Dei sunt. IV Reg. 1, 10 : Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Soph. iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.

Hæc ergo cum omnia opera Dei vera sint per se, et per eos quos participa-

« Scientes itaque quia non sunt dii, » quamvis ad damnationem propriam locum Dei obtineant, sicut simia sæpe sedet in throno regis. Isa. xlvii, 1 : Non est solium filiæ Chaldæorum, hoc est, thronus regalis non debetur animæ, quæ filia confusionis est. « Ne ergo timueritis eos. » I Machab. ii, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis.

<--- Page Split --->

« Neque enim regibus, » bonis scilicet, « maledicent, » id est, maledicere possunt cum effectu, « neque benedicent, » maledictionem enim eorum Deus in bonum convertet, et benedictionem in malum, sicut factum est de Balaam, cujus maledictionem Deus in bonum convertit1. Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris : quia malis benedicunt, et bonis maledicunt.

« Signa etiam in cælo. » Hic ostendit, quod virtutem cœlestem nullam ostendunt, et quod bestiis sunt inferiores, et quod sunt similes idolis quæ ponuntur in hortis ad fugandum aves : et hæc dicuntur per ordinem in littera.

Et hoc est : « Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt, » sicut fecit Josue, x, 12 et 13, solem et lunam stare per Dei veri invocationem 2 : et sicut faciunt sancti viri cœlestia prædicando, et ostendendo in opere. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cælis est. Illi autem nihil cœleste ostendunt. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. « Neque ut sol lucebunt, » sicut Sancti doctrina, et verbo, et miraculis. Judic. v, 31 : Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. « Neque illuminabunt ut luna : » quia etiam luminis alieni non sunt capaces, sicut de Ecclesia dicitur, Cant. vi, 9 : Pulchra ut luna, electa ut sol.

vabis, Domine. « Quæ possunt fugere sub tectum, » quod significat alienam protectionem, sicut sæculares confugiunt ad Ecclesiæ tecta : « ac prodesse sibi, » supple, possunt. Prov. xxx, 28 : Stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. Stellio infirmus est vix repens ad Ecclesiæ tecta, qui tamen ibi protegitur. Et ibidem, parum ante, ʒ. 26 : Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Petra autem significat firmitatem fidei divinitatis, in qua fundatur Ecclesia : idolis autem similes, nec in se habent bonum, nec ad Ecclesiam confugiunt.

« Nullo itaque modo vobis est manifestum quia sunt dii : » ex quo etiam bestiis inferiores sunt. « Propter quod ne timeatis ea, » timore reverentiæ. Psal. xliii, 21 et 22 : Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum : nonne Deus requiret ista ?

« Nam sicut in cucumerario formido, » hoc est, idolum formidinis quod formidant aves, « nihil custodit, » quamvis habeat figuram custodiensis : « ita sunt dii illorum, » figuram scilicet habentes, et nihil divinitatis, « lignei, et argentei, et inaurati. » Isa. lvii, 8 : Post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Et vocat memoriale idolum tutelæ, quod post ostium consuevit pingi, rusticus scilicet cum magna clava, qui minari videtur intrantibus.

« Bestiæ meliores sunt illis : » quia ad minus animalem sensum habent. Bestiæ autem istæ significant sæculares homines, qui in sæcularibus providi sunt. Psal. xxxv, 7 : Homines et jumenta sal-

« Eodem modo et in horto, » ubi etiam idolum tutelæ ponitur: uñde, Isa. lxv, 3, dicitur : Qui immolant in hortis.

1 Cf. Numer. xxiv et seq. 2 Josue, x,12 et 13 : Tunc locutus est Josue Domino,... dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Stete-

runtque sol et luna, donec, etc. Cf. etiam. Isa. xxviii, 8 : Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

<--- Page Split --->

« Et in spina alba 1 : » spina enim alba rosas facit, ex quibus fit aqua rosacea : propter quod idolum formidinis in ea ponebatur, ne rose dissiparentur. Similiter etiam Prælati idola pastorum in cucumerariis stant frigidarum et insipidarum consolationum. Isa. 1, 8: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. In hortis stant viroris hujus mundi, Job, xxxix, 8: Circumspicit montes pascue suæ, et virentia quæque perquirit. In spinis stant albis, hoc est, sollicitudinibus ad vanitatem mundi pertinentibus. Matth. xiii, 22: Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. « Supra quam omnis avis sedet. » Pulchre sedet, pro fœdat : fœditates enim dæmonum apparent super eos, et nihil aliud. Apocal. xviii, 2 : Facta est Babylon custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volueris immundæ, et odibilis.

« Similiter et mortuo projecto in tenebris, » hoc est, damnato ad perpetuas tenebras. Matth. xxii, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. « Similes sunt dii illorum, » qui in se tenebrosi nullam lucem videre possunt, sicut nec damnati. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sic etiam mali Prælati lumen odiunt. Sapient. xvii, 5 : Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammae illuminare poterant illam noctemhorrendam. Quia nec veritate Sanctorum, nec exemplo recipiunt lumen. Et hoc ideo quia sunt, « lignei, » intus bestiis inferiores, « et inaurati, et inargentati, » falso splendore auri et argenti, et hoc est sapientiae et eloquentiae adulatorum et advocatorum. Isa. 1, 22 : Argentum tuum versum est in scoriam.

« A purpura quoque, » quæ signum regalis dignitatis est, « et marmore 2, » polito scilicet, « quod supra illos tenent, » in superficie scilicet : lignum enim erat vestitum tabulis marmoreis, et vestimento purpureo : et per hæc ipsa quæ non nisi ad exteriorem decorem pertinent, « scietis itaque quia non sunt dii. » Veritas enim divinitatis intrinsecus est, et non in decore exteriori. Sic etiam nostri dii, scilicet Prælati turpitudinem interiorem protegentes, splendore vestium utuntur, ostendentes quoniam cum Christo Domino nostro nihil habent commune. Christus enim non nisi semel vestimento purpureo usus est in derisionem 3. Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam. « Ipsi etiam, » dii scilicet lignei, « postremo, » hoc est, inveterati tempore, « comeduntur, » a vermibus scilicet. Job, xii, 28 : Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, sicut et mali Prælati esca vermium erunt. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. « Et erunt opprobrium in regione, » illis scilicet qui coluerunt eos, videntibus deos suos vermibus esse consumptos. Tunc enim vere dicere possunt illud Psal. xxi, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis.

Ex omnibus his concludit, subdens : « Melior est ergo homo justus, » reetiudine Dei rectificatus, et confortatus, « qui, » hoc est, quum ille « non habet simulacra, » eo quod rectitudo naturalis docet simulacrum nihil esse. Propter quod, Exod. xx, 4, justitiam naturalem tradens Dominus, ab hoc incipit, dicens : Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem.

Et subjungit rationem : « Nam erit

1 Vulg. habet : Et in horto spina alba. 2 Vulg. habet, murice, qui purpureæ cujusdam

genus est. 3 Cf. Joan. xix, 5 et 6.

<--- Page Split --->

longe ab opprobriis. » Opprobrium enim aeternum numquam sustinebit, qui nihil veneratur praeter Dominum. Isa. LIV, 14: Recede procul a calumnia, quia non ti-

mebis : et a pavore, quia non appropinquabit tibi. Et ibidem, ante, y. 4 : Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces : non enim te pudebit.