D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARII IN LIBRUM BARUCHI.

PRÆFATIO D. ALBERTI.

Psal. cxvii, 26 : Benedictus qui venit in nomine Domini. In hoc verbo Auctor 1 et causa suscepti operis demonstratur, et scripturae hujus auctoritas. Auctor, juis operis qua Baruch interpretatur benedictus : in benedictione enim venit Domini. Ge- et scopus. nes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini. Ad Roman. xv, 29 : Veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Propter quod dicitur ve- nive quasi in adjutorium Jeremiae qui a Deo missus est, seu provide occurrere. Proverb. xviii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Auctoritas autem scripturæ notatur in hoc quod dicitur : In nomine Domini. Nomen enim a notitia impositum est : notitia autem Dei, qui veritas est sola, dictis præbet auctoritatem : auctoritas enim ex revelatione est, revelatio autem firmissimum fundamentum est quod haberi potest. Proverb. vii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Joan. xvii, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. In sermone enim Dei, notitia Dei habetur : ex notitia vero nomen invocatur : ex notitia ergo benedictio sive Baruchi illuminatio infunditur. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

<--- Page Split --->

2 Causa autem suscepti operis per hoc habetur quod dicitur, Psal. cxvii, 27: Deus Dominus, et illuxit nobis. Ut enim Deus Dominus esse cognoscatur, et non idola, et hæc lux veritas animabus hominum infundatur, præsens opus a Propheta susceptum est. Psal. xlix, 1: Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram. Verum enim est quod Deus deorum nobis loquitur, et advocata terra ad auditum, tota terra illustratur. Ezech. xliii, 2: Terra splendebat a majestate ejus. Joan. i, 9: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Eccli. xxiv, 45: Illuminabo omnes sperantes in Domino.

<--- Page Split --->

Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

Liber iste, qui Baruch nomine prænotatur, in Hebræo canone non habetur, sed tantum in Vulgata editione : similiter et epistola Jeremiæ 1. Propter notitiam autem legentium hic scripta sunt, quia multa de Christo novissimisque temporibus indicant.

EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMII IN LIBRUM BARUCH.

Huic prophetiæ Hieronymus parvum præmittit prologum2, in quo notatur hujus scripturæ origo et utilitas. Origo, cum dicitur : « Liber iste qui Baruch, » genitivi casus, « nomine prænotatur. » Consuetum est enim Hebræis a nominibus Auctorum libros prænotare, sicut dicitur liber Isaiæ, Jeremiæ, et aliorum, ut ex nomine Auctorum et sanctitate fidem accipiat libri scriptura, ne alicujus pseudoprophetæ esse credatur. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invcnisti gratiam coram me. De aliis autem dicitur in Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. « In Hebræo canone non habetur, » hoc est, in ordine Canonicæ Scripturæ. Nec tamen propter hoc veritas ejus refutata est, quia Scripturæ Canonis conjungitur,

Non enim aliud hic traditur, nisi quod a Jeremia descriptum est, et propter hoc in eadem veritate cum prophetia Jeremiæ conjungitur. Hebræi enim sub numero viginti duarum litterarum in Canone Scripturæ viginti duos libros computant, vel viginti quatuor sub numero viginti quatuor seniorum. Adjunctos autem iis in eumdem supputant numerum, sicut Baruch adjunctus Jeremiæ, eo quod ex ore Jeremiæ accepit quidquid descripsit : propter quod etiam Baruch sententiis suis non præmittit : Hæc dicit Dominus, quia ex dictis Jeremiæ potius quam ex dictis Domini accepit : ita tamen quod tota hujus scripturæ veritas revelationi Dei, quæ ad Jeremiam facta est, innititur : qui, sicut dicitur in II Machab. ii, 1 et seq., multas fecit descriptiones, quas mandavit transmigratis, ne obliviscerentur præcepta Domini3.

Unde autem habitus hic liber, subjungitur : « Sed tantum in Vulgata editione. » Vulgata vero editio dicitur Liber legis et sacrorum voluminum ad omnes in commune divulgatos, qui dicitur in-

<--- Page Split --->

ventus fuisse in quodam muro templi Jerusalem, qui inter parietina et ruinas perseverat usque ad reditum Esdræ de captivitate, ubi contutaverat eum Jeremias et Baruch, notarius ejus. Simile cujus est, IV Reg. xxii, 8 et seq., ubi dicitur Helcias sacerdos ex improviso invenisse Libros legis Domini, cum sarta tecta templi instaurarentur 1. Et hoc idem, II Paralip. xxxiv, 14 et seq., continetur, et quod tali editione sancitum est et vulgatum, plenam continet veritatem 2.

« Similiter et epistola Jeremiæ, » quæ huic libro in fine annectitur. Sancta vero Ecclesia hic attendit quod dicitur, Joan. vi, 12 : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant : et non tantum libros Prophetarum, sed etiam fragmenta diligenter collegit, sciens hoc quod dicitur, Deuter. viii, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod progreditur de ore Dei.

Et hoc est quod de causa hujus colleclionis subjungitur : « Prcptcr notitiam autem, » hoc est, peritiam, « legenti 2, » supple, acquirendam, « scripta sunt, »

hoc est, ut ex scriptura ista notitia Dei habeatur. Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Habac. ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, hoc est, percurrendo intelligere possit. Maximus Episcopus, et sacre Scripturæ expositor : « Aucto- « ritas est rationis reperta veritas, et ob « utilitatem posteritatis scripto commen- « data. »

Et hoc est quod sequitur : « Quia multa de Christo, » quantum scilicet ad incarnationem et divinitatem ejus, sicut scilicet quod in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 4, quod solus invenerit viam vitæ, quod solus sit Deus, ad quem non æstimetur alius 5. « Novissimisque temporibus indicant, » sicut est id de resurrectione, quod in fine ponitur : Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ : et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, scmpiternæ gloriæ 6 : et multa alia quæ in sequentibus manifestabuntur.

<--- Page Split --->