DISTINCTIO L.
De statu et conditione damnatorum et malorum post judicium, quantum ad rationem et voluntatem.
A. Si mali in inferno peccabunt ?
Hic oritur quaestio ex praemissis ducens originem. Supra enim Augustinus loquens de malis in inferno damnatis, et bonis in coelo glorificatis, dixit, quod nec bonis voluntas, nec malis facultas esse peccandi poterit. Et de bonis quidem constat, sed de malis a quibus voluntatem malam non removet, quaeritur quomodo sit verum eos non posse peccare : imo, quomodo verum sit eos non peccare, cum malam habeant voluntatem ? Quidam autumant illam voluntatem non esse peccatum, sed supplicium tantum. Alii vero peccatum esse fatentur, sed per illud eos non mereri aliquam poenam : quia non est ibi locus merendi. Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii, sed supplicium mali meriti, quod in hac vita praecessit. De hoc autem Augustinus 1 ita dicit : Tempus acquirendi vitam aeternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit etiam poenitentiam esse fructuosam. Ideo hic penitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita nequitia bene vivere, et mutata voluntate merita simul operaque mutare, et ea gerere, quae Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Domini non inveniet : quia etsi erit stimulus poenitudinis, tamen nulla erit ibi correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat semper in se malignitatis suae supplicium, numquam tamen recipere possit bonitatis affe-
<--- Page Split --->
ctum. Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malæ voluntatis reliquias habebunt : ita illi qui erunt in supplicio æterni ignis cum diabolo et Angelis ejus deputati ' , sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam nullatenus poterunt habere voluntatem. Et sicut cohæredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad æternam gloriam: ita consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas pœnam, quando exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis 2. Ex his apparet reprobos in inferno pœnitentiam sic gesturos, ut per eam pravam voluntatem non deserant : et illa maligna voluntas erit eis ad cumulum pœnæ : per quam tamen non merebuntur, quia nullus meretur nisi in hac vita.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic oritur quaestio ex praemissis, etc. »
Hic, in ultima distinctione, agitur de statu malorum post judicium et resurrectionem.
Et quærit Magister tria, scilicet an peccent in inferno damnati ? Et secundo, De tenebris exterioribus. Et tertio, Qualiter se habeant ad invicem beati et damnati ?
Et patet, quod primum est in primo capitulo, secundum in secundo, et tertium in tertio.
Incidunt autem tria quaerenda ratione primi capituli, scilicet an peccent damnati in inferno ?
Secundo, Utrum peccent dæmones ?
Tertio, Utrum aliquid boni possint velle damnati ?
ARTICULUS 1.
An peccent damnati in inferno ?
A0 PRIMUM sic obiicitur :
- Omnis inordinatus motus naturae
rationalis est peccatum : sed in inferno sunt inordinati motus animarum rationalium : ergo et in inferno fit peccatum.
Adhuc, Quanto magis est obstinata voluntas, tanto magis peccat in vita ista : ergo obstinatio non minuit peccatum, sed auget : sed damnatus a non damnato quantum ad potentiam peccandi non differt, nisi in obstinata voluntate : ergo plus peccat damnatus, quam non damnatus.
Adhuc, Deus non cogit eos ad malum, nec etiam natura : ergo nec ex Deo, nec ex natura, sed ex libertate procedit inordinatus actus eorum : ergo videtur, quod ita peccent sicut non damnati.
Adhuc, Si aliquis sibi necessitatem facit peccandi per illicitum actum, in secundo actu non excusatur, sed duplices meretur maledictiones : sed hoc modo necessitatem sibi procuraverunt damnati : ergo ex obstinatione non excusantur, sed duplices merentur maledictiones.
Adhuc, Non debet esse melior status damnati, quam non damnati : sed si non possent peccare, melior esset status ille, quam iste in quo peccare possunt : ergo videtur, quod peccare possunt.
Adhuc, Causa assignatur a Sanctis, quod Lamech plus peccavit quam Cain : quia visa pœna ejus se non correxit :
<--- Page Split --->
ergo maxime peccat ille qui experta pœna propria a peccato non retrahitur, id est, ab inordinata voluntate : sed tales sunt damnati : ergo ipsi maxime peccant.
Sed contra.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Numquam aliqua culpa extenditur ultra sententiam condemnationis culpa ejusdem : sed damnati sententiam suae damnationis acceperunt : ergo ultra illam non extenditur culpa : ergo nec peccant in inferno.
Adhuc, Malum et peccatum (ut dicit Augustinus) ordinatur per divinam justitiam, quia aliter aliquid inordinatum remaneret in hoc mundo : sed quod ordinatur, necesse est ut statum et finem habeat ultra quem non progrediatur : ergo et peccatum damnatorum necesse est, quod accipiat finem : sed finis ille congruentius imponi non potest quam in morte, quando incipit ordo justitiae condemnantis : ergo non ultra peccant in inferno.
suerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Haec autem obstinatio poena est, non culpa.
AD ALIUD dicendum, quod justitia divina facit ut infligens istam obstinationem, sed impii ut causa meritoria : sicut et mortem facit justitia divina infligens, sed ut causa meritoria impii manibus et verbis accersierunt illam 1. Et est simile sicut fur primo voluntarie contrectat rem alienam,et cum damnatur, ad ostensionem justitiae judicis ligatur immobiliter super collum ejus, ut separetur ab eo etiam invito.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc intelligitur de illis peccatis quorum unum inducit in aliud, sicut ebrietas in fornicationem vel homicidium. Sed hic non est sic : quia voluntatis immobilitas causatur ex inflictione poena.
Ad ALIUD dicendum, quod non est locus emenda, ut dicit in Littera : et ideo poena ibi experta non aggravat.
Responsio. Dicendum, quod mali homines vel animae non peccant in inferno, sicut ultima probant objectiones.
Ad PRIMUM dicendum, quod inordinatus actus quandoque est ut poena, quandoque ut culpa. In libera enim voluntate est ut culpa : in obstinata autem ex condemnatione justitiae est ut poena, et sic est in damnatis.
Ad ALIUD dicendum, quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet immobilis voluntas a malo concepto ex pertinacia solius malitiae, et immobilis voluntas a malo concepto ex confirmante justitia. Et primo modo non excusat, sed accusat. Sed secundo modo, quia ita est quod ordinavit justitia divina, quod quidquid finaliter vult libera voluntas, quod ab illo averti non possit mortem : et ideo mali a malo concepto non avertuntur : et ideo dicitur, Ezechiel. XXXII, 27 : Descenderunt ad infernum cum suis,et po-
ARTICULUS II.
An dæmones peccent apud inferos ?
Secundo quaeritur, An eadem ratio sit de daemonibus ?
Et videtur, quod sic : quia
Dicit Damascenus, quod oportet scire, quod illud quod in Angelis est casus, hoc est in hominibus mors : quia sicut Angeli post casum non sunt susceptibiles penitentiae, ita nec homines post mortem. Ergo videtur, quod propter istam obstinationem etiam eis non debet imputari peccatum quod modo committunt.
Adhuc, A Domino condemnatus est dæmon in toto, et homo in parte, scilicet in anima : si ergo condemnatio facit,
<--- Page Split --->
quod non debet homini imputari peccattum, multo magis facit, quod non debet imputari daemoni.
- Adhuc, Non potest corrigere voluntatem : sed quod non potest aliter esse, non habet laudem vel vituperium, ut dicit Tullius : ergo injustum est, ut videtur, si sibi hoc imputaretur in peccatum. 1 contra. In contrarium est, quod auctor mali non debet esse melioris conditionis quam persuasus in malo : sed video, quod homo jam est persuasus in malo a daemone, et imputatur homini tale peccatum : ergo multo magis daemoni debet imputari.
solutio. Ad hoc dicendum, quod utraque pars opiniones habet pro se: et in secundo Sententiarum plus quam hic invenitur de ista quaestione. Videtur tamen tutior esse via dicentium, quod peccent usque ad diem judicii, quando finalem quoad majorem poenam et carcerem accipient condemnationem : et tunc amplius peccare non poterunt.
Ad 1. Ad PRIMUM autem dicendum, quod non est simile : quia homo post mortem non accipit tempus ex casu, sed daemoni hoc tempus datum est, quo exerceat electos : et ideo in illo tempore crescit sibi peccatum et etiam poena. Ex dicto autem Damasceni non intelligitur aliud, nisi quod in hoc similes sunt, quod insusceptibiles sunt penitentiae.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod non habet adhuc finalem condemnationem, ut homo habet finalem in anima et in corpore, licet secundum alteram partem poenam homo adhuc non sustineat.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod licet corrigere non possit statum suae confirmationis in malo, tamen quilibet actus singularis est sibi voluntarius : et ideo vituperatur.
De hoc autem modo confirmationis melius invenies dictum in tertio Sententiarum quam hic.
ARTICULUS III.
An damnati possint velle aliquod bonum?
Tertio quaeritur, Utrum aliquod bonum possint velle damnati ?
Videtur, quod sic : quia
Malum, ut dicit Dionysius, est involuntarium et incausale et infructuosum et pigrum : cum ergo aliquid velint, et hoc non sit malum, et sit bonum vel malum, videtur quod nihil velint nisi bonum.
Adhuc, Quod absolute et secundum se est privatio, nullum movere potest appetitum : sed malum secundum se et absolute est privatio : ergo nullum potest per se movere appetitum : ergo nec appetitum damnatorum : ergo videtur ut prius, quod velint bonum.
Adhuc, Nihil appetit suam destructionem : sed malum est destructio omnis rei : ergo nihil appetit malum : ergo nec damnati : ergo ut prius.
Adhuc, Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus 1, de daemonibus, quod bonum et optimum concupiscunt esse, vivere, et intelligere : sed damnati non sunt magis obstinati, quam daemones : ergo ipsi concupiscunt bonum : et sic habetur propositum.
In contrarium hujus est,
Quod dicit Bernardus in Canticis de damnato : « In æternum non obtinebit quod vult : et tamen quod non vult, in perpetuum sustinebit. » Et dicit, quod « vult iniquitatem quam fecit in sæculo vivens. »
Adhuc, Obstinata in malo voluntas non potest nisi velle malum : ergo, etc.
RESPONSIO ad hoc est, quod voluntas Solutio.
<--- Page Split --->
eorum est duplex, scilicet naturalis, et deliberativa. Naturalis autem habet potius velleitatem actualem : sed deliberativa progreditur in actum.
Dicendum ergo, quod naturali voluntate volunt bonum, et deliberativa volunt malum : et haec solutio est secundum Dionysium in libro de Divinis nominibus 1. Alii autem hic ponunt aliam distinctionem, quae a nobis posita est super secundum Sententiarum.
'Ad 1 et 2. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Dionysius non loquitur de eo quod est malum in actu interiori vel exteriori, sed de malitia ipsa, hoc est, de malo in quantum malum : hoc enim verum est esse involuntarium, sicut probat Aristoteles in III Ethicorum. Sed istud nullo modo potest esse voluntarium.
Et per hoc patet solutio ad sequens : quia non est privatio pura.
Ad ALIUD dicendum, quod destructio est consequens appetibile sicut et modo : quia qui fornicatur, non intendit diminuere naturale bonum in ipso et destruere gratuitum : et tamen consequitur utrumque istorum ex fornicatione quam facit : et ita est ibi, quod appetitus cadit super actum, et destructio consequitur.
Ad DICTUM Dionysii dicendum, quod sicut ipse dicit, ipse loquitur de voluntate demonum secundum, quod non natura mali, sed in quantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, sicut omnis natura concupiscit bonum in quantum est.
B. Quare dicuntur tenebrae exteriores ?
Hic quæri potest, Quare illæ tenebræ quibus involvëntur mali in gehenna, dicuntur tenebræ exteriores ? Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet Deum, erunt. Nunc enim etsi patiantur tenebras in cæcitate mentis, non tamen penitus extra lucem Dei sunt, nec corporali luce privantur. De hoc Augustinus ait sic : Ira Dei et in judicio erit, et hic est in cæcitate mentis, cum dantur mali in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebræ erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa cæcitate ? Si quidem habitat Deus lucem inaccessibilem 3. Hæ autem tenebræ hic jam incipiunt in peccante, cum ab interiori Dei luce secluditur, sed non penitus dum in hac vita est. Ecce quare ibi peccator dicitur pati exteriores tenebras, et non hic : quia ibi secludetur penitus a luce Dei, quod non hic. Sed quomodo intelligenda est illa seclusio ? An quia non videbunt Deum per speciem ? Sed nec aliquis videt hic Deum per speciem. An per dissimilitu-
<--- Page Split --->
dinem quam facit peccatum inter Deum et hominem ? Sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint eum non esse ? Sed et hic multi Deum oderunt : de quibus scriptum est, Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ». Quæ est ergo illa elongatio ? Sane exteriores tenebræ intelligi possunt quædam malignitas odii et voluntatis, quæ tunc excrescet in mentibus reproborum, et quædam oblivio Dei : quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix, vel raro, vel numquam mentem revocent. Ut qui nimio premuntur pondere, adeo stupescunt et turbantur, ut interim in aliam cogitationem non se extendant : sed illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est, ut penitus secludatur a cognitione 3 Dei : quia nec perdit appetitum beatitudinis, et quemdam boni amorem quem naturaliter habet rationalis creatura. Illas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros p est judicium dicit Augustinus, opponens de illo divite qui in inferno positus, elevans oculos vidit Abraham, et in sinu ejus Lazarum : cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo ut et fratres roget ab his præmoneri 4 : quod ante judicium factum legitur. Sed post judicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt cui confiteantur.
ARTICULUS IV.
An apud inferos erunt perpetua et exteriores tenebra ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Hic quaeri potest, Quare illae tenebra, etc. »
Ad intellectum autem istius capituli tria quaeruntur, quorum primum est de exterioribus tenebris.
Secundum est, An damnati penitus extra Deum sint, sicut dicit in Littera ?
Tertium autem, An Deum odiant, sicut iterum in Littera per Psalmum probari videtur.
CIRCA PRIMUM obiicitur sic :
Omnis creatura Deo deserviens, aliquam ab eo meretur claritatem : sed locus inferni et ignis a principio mundi Deo servierunt : ergo aliquam sicut caterae creatura merentur a Deo claritatem : ergo non erunt ibi perpetua et exteriores tenebra.
Adhuc, Ignis qui ad aliquid lucet, non facit omnino tenebras : sed ignis inferri ad aliquid lucet : ergo non facit omnino tenebras. PRIMA patet per se. SECUNDAM scribit Gregorius in lib. IX Moralium 5 super illud : Et sempiternus
<--- Page Split --->
horror inhabitat 1, sic : « Quamvis illic ignis ad consolationem non lucet, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt : quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interius in augmentum suae damnationis affligat. » Et infra, « Ignis itaque qui in obscuritate cruciat, credendum est : quia lumen ad tormentum servat. »
- Adhuc, Nihil videtur sine lumine : sed in inferno damnati se invicem et pecnas suas videbunt : ergo videtur, quod sit ibi lumen : et ergo non est ibi carentia lucis interioris et exterioris, sicut dicere videtur in Littera.
Respnsio. Dicendum ad hoc, quod dispositionem illius loci solus Deus perfecte novit, et illi qui ibi sunt, sed nos in saeculo hoc ad plenum non possumus, nisi tantum quantum ab ipsis accepimus, qui de hoc acceperunt revelationem.
Dicendum ergo videtur secundum dicta Gregorii, quod ille locus simpliciter est tenebrosus, et secundum quid lucidus. Simpliciter autem tenebrosus est : quia flamma quae ibi est et ignis, obscurat simpliciter, et non lucet nisi ad majus tormentum, et non ad aliud. Unde in hoc ignis ille deseruit Deo, quod non omnia monstrat sua luce obscura, sed tantum ea quae exaggerant tormenta : et hoc est quod dicit Gregorius parum ante supra dictam auctoritatem in libro IX Moralium sic : « Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu : quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors periniit et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit, quantum
per notitiam præsentis vitæ colligitur, supplicia ordinem non habent : quia suam per omnia qualitatem non tenent 2. » Et ibidem, parum ante : « Horrendo modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, et flamma cum obscuritate 3. » His collatis ad prius inducta, patet quod dictum est.
Ad primum ergo dicitur, quod illæ creaturæ in hoc glorificantur suo naturali modo : quia justitiæ Dei obsequuntur, et illæ qualitates sunt eis pretiosissimæ, quibus hæc maxime perficere possunt, sicut opacitas immensa, et nimius calor, et nimium frigus, sicut dicitur, Sapient. v, 21 : Acuet duram iram in lanceam, et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Sic armabit Deus creaturam in ultionem inimicorum : sicut econtra creatura quæ in superioribus erit cum bonis, pro gloria accipit qualitates, quæ beatitudini competunt Sanctorum, sicut lux, quies, et hujusmodi.
Ad alia patet solutio per distinctionem inductam.
ARTICULUS V.
An damnati sint penitus extra Deum ?
Secundo quaeritur, Utrum damnati sint penitus extra Deum ?
Videtur autem, quod non : quia
Deus est ubique : ergo nihil est extra ipsum. Augustinus : « Quia te recedit, quo it ? a te placido ad te iratum. » Ergo nullus est extra Deum.
Adhuc, Deus est in omnibus contincns omnia in esse : ergo est in damnatis : ergo non sunt penitus extra ipsum.
<--- Page Split --->
RESPONSIO. De hoc multa dicta sunt in primo libro Sententiarum : dicendum tamen, quod Deus sonat provisionem, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus. Provisio autem sonat curam et influentiam beneficiorum : et quia non influit beneficia, sed pœenas damnatis, ideo extra Deum esse dicuntur. Et haec solutio (ut puto) est secundum Litterae intentionom.
Posset etiam dici, quod quoad malos damnati sunt extra Deum : quia in nullo consentiunt ei, sed quoad dominium non possunt effugere ipsum.
Et primo modo loquitur in Littera. Secundo autem modo procedunt objectiones.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ASTICULUS VI.
Aa damnati odiant Deum ?
Tertio quaeritur, Utrum damnati odiant Deum ?
Videtur, quod non : quia
Dionysius dicit, quod omnia amant pulchrum et bonum quod est Deus. Ergo etiam damnati.
Adhuc, Augustinus dicit, quod « Deum: diligit,quidquid diligere potest.»
RESPONSIO. Dicendum ad hoc, quod Deus considerari potest dupliciter, scilicet absolute, et sub justitia judicante pro meritis. Primo quidem modo nihil odit Deum, sed secundo modo odiunt eum damnati et daemones.
Et per hoc patet solutio objectorum.
C. De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quae hic fiunt ?
Praeterea quaeri solet, Si reproborum animae quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac vita geruntur, et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum charorum ? Hanc quaestionem Augustinus 1 commemorat ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens. Ait enim : Quaeret aliquis an ullus dolor tangat mortuos de his quae in suis post mortem contingunt ? vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus defunctorum ? Cui respondeo magnam esse quaestionem, nec in praesenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit : Habeo enim quinque fratres : mitte aliquem ex mortuis, ut testetur
<--- Page Split --->
illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum 1. Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere, quia nec in locis pœnarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat : nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est eos scire quæ circa charos suos aguntur hic, vel læta, vel tristia.
ARTICULUS VII.
An mali habeant notitiam eorum quæ hic fiunt ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Præterea solet quæri, Si reproborum animæ, etc. »
Et quæruntur hic duo.
Primum de malis, Utrum habeant notitiam eorum quæ hic fiunt ?
Secundo de bonis, Utrum ipsi eorum quæ hic fiunt, notitiam habeant ?
AD PRIMUM sic objicitur :
Nulla notitia debet auferri a malis, quæ ad cumulum facit damnationis : sed notitia eorum quæ hic fiunt, est ad cumulum damnationis : ergo non debet eis auferri. PRIMA patet per se ex dictis Gregorii prius inductis. SECUNDA probatur sic : Aut enim ea quæ hic sunt, sunt prospera, vel adversa. Si prospera, magis puniuntur ex derelictione eorum. Si adversa, magis puniuntur ex cura quam habent circa suos, quia curam suorum dicit eos habere hic in Littera : et sic constat propositum.
Adhuc, Anima exuta corpore, aut habet modum intelligendi quem habent Angeli, aut modum naturalem hominis. Si primo modo : ergo intelligit per
formas sibi concreatas quæ sunt ideales formæ totius universitatis et totius cursus naturae : ergo sicut Angelus per illas formas scit absentia et distantia per locum, ita et anima. Si autem intelligt modo hominis, constat quod illa cognitio non accipit etiam præsentia nisi per abstractionem et operationem organorum corporalium : ergo anima illa etiam præsentia ante resurrectionem non cognoscit, quod falsum est : ergo relinquitur, quod primo modo cognoscat : et tunc sequitur, quod sciat ea quæ hic aguntur.
Si forte dicas, quod iste modus est proprius bonorum Angelorum, et non malorum. CONTRA : Iste modus est naturalis : ergo est communis bonorum et malorum : et hoc supponitur ex disputatis super secundum Sententiarum.
Si forte tu velis dicere, sicut quidam conlinxerunt, quod anima egrediens a corpore portat in sensibili sua parte formas sensibiles, et mediantibus illis formis utitur sensibus post mortem. ConTRA : Constat, quod formæ sensibiles non sunt nisi in organo corporis, sicut dicunt omnes Philosophi, nec vis sensibilis animæ accipit eas nisi immixtas et unitas corpori, quia et hoc modo motus corporis perveniunt ad ipsam : anima autem post mortem nullum organum fert secum : ergo nec formam, quæ non est nisi in organo corporis : ergo nulla est fictio ista.
- Adhuc, Detur, quod ferat tales formas secum : constat, quod illæ non ducunt nisi in particularia, quorum fue-
<--- Page Split --->
runt formæ : ergo nulla alia mediantibus illis possunt cognoscere : ergo quæ jam hic fiunt non cognoscunt : ergo constat, quod iste modus est impossibilis et omnino carens ratione.
ARTICULUS VIII.
■ contra. In contrarium hujus est,
Quod dicitur, Job, xiv, 21, de malo mortuo sic : Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
Adhuc, Super idem dicit Gregorius in Glossa : « Sicut viventes mortuorum animæ quo loco habeantur ignorant, ita mortui qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur nesciunt. »
Adhuc, Augustinus in Littera videtur velle, quod dives de fratribus suis cognovit indirecte et per conjecturas, scilicet quia nec vidit eos in inferno secum, nec etiam in requie cum Lazaro 1. Ergo ex Littera, non habetur, quod mali sciant ea quæ hic aguntur.
Adhuc Aristoteles dicit, quod non transmutant mortuos facta vivorum, sive infortunia, sive eufortunia. Ergo videtur, quod ad notitiam eorum non perveniunt.
Solutio.
Responsio. Dicendum sine præjudicio, quod mortui mali præsentia quæ hic geruntur, naturali cognitione cognoscere possent sicut dæmones, si eis permitteretur : sed secundum dicta Sanctorum non permittitur eis. Et hujus causa potest esse : quia etiam bonum interioris cognitionis naturalis meruerunt in eis obscurari. Quod autem dæmones modo permittuntur scire, hoc fit ratione exercitii in quo hic prosunt bonis per tentationes.
Ad 1.
Et sic patet responsio ad omnia præter primum, ad quod dicendum, quod non directe esset eis causa pœnae notitia illa : unde major est pœna obscuritas naturalis habitus quem acceperunt ex creatione.
An boni habeant notitiam eorum quæ hic fiunt ?
Secundo quæritur, Utrum boni habeant notitiam eorum quæ hic geruntur ?
Videtur, quod sic : quia
In eis hujusmodi naturalis habitus non obscuratur : cum ergo nihil impediret nisi hoc, videtur quod boni omnia præsentia quando volunt cognoscunt.
Adhuc, Sancti orantur ab his quæ sunt hic : et frustra orarentur si non audirent, nec nostras scirent necessitates : ergo videtur, quod sciunt eas, et eadem ratione omnia alia.
In contrarium est,
Quod dicitur, Isaïæ, lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Constat autem, quod Abraham bonus fuit. Ergo nec alii boni sciunt ea quæ hic fiunt.
Adhuc, Idem intelligit Augustinus : « Mortui nesciunt etiam Sancti quid agant vivi etiam eorum filii. »
Responsio. Non video quomodo boni solutio. nesciant ea quæ fiunt hic dummodo velint scire.
Ad dictum autem Augustini videtur Ad object. 2. dicendum, quod Augustinus loquitur de modo cognitionis, vel quia dissimulant se scire, nisi quantum vult eis Deus subvenire.
<--- Page Split --->
Si quis autem quaerat, Quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur 1 ? audiat Augustini responsum dicentis : Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, cum sint sine corpore, non deerunt qui faveant, et divitem sitientem in loco corporali fuisse contendant, ipsamque animam corpoream praeparasse linguam, et stillam de Lazari digito cupiisse. Sed melius est dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse non dubito. Sed quomodo intelligatur divitis lingua, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahæ, et hujusmodi, vix a mansuetis, et contentiosis numquam inven itur .
Et dicendum, quod lingua dicitur vis animæ, quæ perficit linguam ad vim gustativam et motum locutionis, sicut dicit Gregorius.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum Gregorium peccatum divitis fuit gula, et loquacitas quæ comes est edacitatis : et ideo linguam præ cæteris membris doluit.
Quomodo intelligitur divitem in inferno habuisse linguam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Si quis autem quaerat, Quomodo intelligatur, etc. »
Cum enim supra 2 disputatum sit de virium animæ sensibilis remanentia post mortem, solum remanet hic quaerendum, quid vocetur lingua divitis, cum constet eum ibi carnis linguam non habuisse?
Adhuc, Quare potius quaerit refrigerari linguam, quam aliud membrum?
Adhuc, Quid est extremum digiti Lazari, et quid stilla fuit guttæ quam petivit ?
Ad ALIUD dicendum, quod digito fit ostensio, et digitus misericordiæ significat ostensionem : extremum autem digiti extremam in pravitate significat misericordiam liberantem quæ nulla erit ibi.
Et gutta aquæ parvum significat refrigerium, quod non consequuntur damnati in lacu in quo non est aqua.
<--- Page Split --->
E. Si se vident boni et mali ?
Solet etiam quaeri, Utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno, et illi qui sunt in gloria ? Sicut Sancti tradunt, et boni malos, et mali bonos vident usque ad judicium. Post judicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos. Unde Gregorius : Infideles in imo positi, ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt 1.
F. De chaos inter bonos et malos.
Sed cum Sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur? Nonne eos de tormentis liberari cupiunt? Recole illud evangelicum quod Abraham diviti respondit : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare 2. Quid est illud chaos inter bonos et malos, nisi hinc justitia, inde iniquitas, quae nullatenus sociari valent? Adeo enim Sancti Dei justitiae addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant, nulla pro eis inter Sanctos fiat intercessio. Quomodo ergo inde volunt aliqui transire ad illos, sed non possunt? Quia si Dei justitia admitteret, non fieret eis molestia liberatio eorum. Vel ita dicuntur velle et non posse : non quia velint et non possint, sed quia etsi vellent, non possent eos juvare. De hoc ita Gregorius 3 ait : Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, et non possunt : et ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent, sed non
<--- Page Split --->
possunt: quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
ARTICULUS X.
An boni et mali videbunt se invicem?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Solet etiam quaeri, Utrum, etc. »
Videtur autem, quod semper se invicem videre debeant : quia
Ex hoc mali amplius torquentur, sicut dicitur, Sapient. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, etc. Et, Michae, vii, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Et, Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet.
Adhuc, Post diem judicii potius deberent mali videre bonos, quam e converso : quia mali est amplius laedi in bonis aliorum visis : et hoc competit statui damnatorum : boni autem cordis
et bene ordinati est laedi in malis alioum : ergo visa piena malorum cum optime sint dispositi boni, per compassionem offuscabitur beatitudo ipsorum.
Responsio. Dicendum, quod sicut dicitur in Littera, ante judicium utrique alios vident, et post judicium boni tantum vident malos : quia nec etiam tunc videre bonos digni habebuntur.
Ad objectum dicendum, quod ita tunc gravabuntur pœnis, quod intentio eorum nusquam ad aliud quam ad pœnas converti potest : et ideo claudetur eis cogitatus de præmiis bonorum in cœlo.
Ad aliud dicendum, quod tunc natura glorificabitur, ita quod nec pati, nec compati potest : compati enim non est natura perfectæ, sed potius imperfectæ et passibilis, et illius est bona dispositio.
Hujusmodi autem confirmatio naturae chaos dicitur in Littera, quod est firmatum inter bonos et malos 1.
Et per hoc patet solutio ad totum.
G. Quod visa impiorum pœna non minuit beatorum gloriam.
Postremo quaeritur, An pœna reproborum visa decoloret gloriam beatorum ? an eorum beatitudini proficiat ? De hoc ita Gregorius ait : Apud animum justorum non offuscat beatitudinem adspecta pœna reproborum : quia ubi jam compassio miseriæ non erit, minuere beatorum laetitiam non valebit. Et licet justis sua gaudia sufficiant, ad majorem tamen gloriam vi-
<--- Page Split --->
dent pœenas malorum, quas per gratiam evaserunt : quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint'. Non est autem mirandum 2, si Sancti jam immortales reprobos videant mentis intelligentia, cum Propheta mortales adhuc videre haec omnia meruerunt. Egredientur ergo electi, non loco, sed intelligentia vel visione manifesta, ad videndum impiorum cruciatus : quos videntes non dolore afficientur, sed laetitia satiabuntur, agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate. Unde Isaias impiorum tormenta describens et ex eorum visione laetitiam bonorum exprimens, ait : Egredientur, electi scilicet, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me : vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni 3, id est, electis. Laetabitur enim justus cum viderit vindictam 4.
ARTICULUS XI.
An beati videant omnia quae aguntur in creaturis?
Videtur enim primum falsum : quia 1. Omnes vident claritatem Dei : nec tamen unus videt quod alius : ergo non omnes vident omnia quae aguntur in creaturis.
- Adhuc, Secundum hoc unus alium non illuminaret, et hoc est falsum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante medium : « Quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura, etc. »
Quaeruntur autem duo.
Primum est de veritate dicti quod dicit.
Secundum est de sensibus corporis gloriosi, scilicet de visu, et aliis quibus utentur Sancti in patria.
R esponsio. Dicendum, quod visio dupliciter accipitur, scilicet ex parte objecti, et ex parte medii per quod est visus. Ex parte objecti non omnia videt qui Dei claritatem videt, sed videt tot, quot Deus vult ei manifestare. Ex parte autem medii nihil est quod non videat, qui Dei claritatem videt : quia Deus est medium sufficienter demonstrans quidquid est creatum vel increatum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
1 S. GREGORIUS , Super Lucam, xvi, 23, super haec verba : Fili, recordare, etc. Homil. 40. 2 S. HIERONYMUS , Lib. VIII, super Isaiam,
L X V I , 2 4 , superillud : Etegredientur , e t c . 3 I s a . L X V I , 2 4 . 4 P s a l . L V I I , 1 1 .
<--- Page Split --->
EPILOGUS.
Hæc de pedibus sedentis super solium excelsum, quos Seraphin duabus alis velabant, scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficiat: qui a facie exorsus sedentis, per media ad pedes usque via duce pervenit.
ARTICULUS XII.
Qui dicuntur pedes et caput sedentis super solium?
« Hæc de pedibus sedentis super solium, etc. »
Istud accipitur de Isaia 1. Et licet aliter exponatur a beato Dionysio tam in
Cælesti, quam in Ecclesiastica hierarchia, hic tamen intelliguntur caput et pedes occulta quædam divinitatis: æterna caput, et occulta operum sequentium judicium pedes. Et sunt opera media creationis et recreationis, tam in mediatore, quam in sacramentis : et ille bene est brevis totius libri Sententiarum epilogus, in quo et finitur ad laudem et gloriam et honorem Domini nostri Jesu Christi, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
4 Isa. vii, 1 et seq.: Vidi Dominum sedentem
super solium excelsum, etc.
<--- Page Split --->