D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

COMMENTARII IN TERTIUM LIBRUM SENTENTIARUM.

DE INCARNATIONE VERBI ALIISQUE AD HOC SPECTANTIBUS.

PROLOGUS .

Hujus voluminis continentia perstringitur sub compendio.

Hic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summæ Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid diximus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem, hominisque lapsum sub certis auctoritatis regulis insinuavimus : de ejus reparatione per gratiam mediatoris Dei et hominum perstila, atque humanæ redemptionis sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur, ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et in quarto libro disseramus : ut Samaritanus ad vulneratum 1, medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO I.

De unione naturarum in Christo ex parte personae assumentis.

A. De incarnatione Verbi.

Cum venit igitur plenitudo temporis, ut ait Apostolus, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemur 4. Tempus autem plenitudinis dicitur tempus gratiae, quod ab adventu Salvatoris exordium sumpsit. Hoc est tempus miserendi, et annus benignitatis, in quo gratia et veritas per Jesum Christum facta est 2. Gratia, quia per charitatem impletur quod in lege praecipiebatur. Veritas, quia per Christi adventum exhibetur atque perficitur humanae redemptionis sponsio facta ab antiquo. Filii ergo missio est ipsa incarnatio. Eo enim missus est, quod in forma hominis mundo visibilis apparuit 3, de quo supra sufficienter dictum est.

DIVISIO TEXTUS.

« Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimere t*.

Iste est tertius liber de reparatione generis humani, vel hominis lapsi in his reparantibus quae sunt per modum rerum

et signorum. Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de reparatore et convenientibus ei in eo quod reparator est : quia ipse reparator reparat effective. In secunda autem agitur de dispositionibus quae reparant formaliter, ut de virtutibus, et donis, et praeceptis : quia illae dispositiones supponuntur in hac doctrina, ut res, et non ut signa. Et haec secunda pars incipit in distinctione XXXIII, ubi dicit : « Cum vero, etc. »

1 Ad Galat. iv, 4 et 5 2 Joan. i, 17 Ad Philip. ii; 5 et seq : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei

esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : sed semetipsum exinanivit formam servi accepens, et habitu inventus ut homo. 4 Ad Galat. iv, 4 et 5.

<--- Page Split --->

Prima harum in duas dividitur : in quarum prima agit de his quae perficiunt unionem Filii Dei ad naturam humanam, et e converso. In secunda autem tangit de ipsis proprietatibus quae conveniunt ipsi Christo Filio Dei et filio hominis secundum quod unitus est, et gratia unionis ipsius. Et haec incipit in distinctione VI, ubi dicit : « Ex prædictis autem emergit quæstio, etc. »

Et prima harum continens quinque distinctiones, dividitur ulterius in tres partes, secundum quod tria perficiunt unionem, scilicet, uniens, unitum, et utrumque simul sociatum. Unde in prima agit de uniente. In secunda, de unito sive assumpto. Et haec incipit in secunda distinctione, ibi, A, « Et quia in homine tota natura humana, etc. » In tertia, agit de utroque simul : et haec incipit in tertia distinctione, ibi, A, « Quæritur etiam de carne Verbi, etc. »

Prima distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima agit de tempore incarnationis, sive unionis ad carnem. In secunda, de uniente alium in persona : et haec incipit in secundo capitulo, ibi, B, « Diligenter vero annotandum est, etc. »

Et haec ulterius dividitur in duas partes : in quarum prima determinat quare Filius, non Pater, nec Spiritus sanctus sibi carnem univit. In secunda, tangit dubitationem circa hoc, ibi, D, « Sed forte aliqui dicent, etc. »

Adhuc prior habet duas partes, ita quod in prima probat quod dictum est : in secunda, solvit quaestionem circa hoc incidentem, ibi, C, « Si vero quæritur. »

In primo capitulo tria facit. Primo dicitur, quod cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum. Secundo, explanat quid est temporis plenitudo. Tertio, explanat quid est Filium mitti, sicut patet in Littera.

Expositio textus.

Littera sic exponitur :

« Cum venit, etc. » Apostolus ad Galat. iv, 4 et 3.

« Misit, » per hoc quod in carne apparuit.

« Factum sub lege. »

Nota, quod justo non est lex posita. Unde esse sub lege dicitur tribus modis, scilicet, ex causa, vel observatione quorumdam mandatorum legis, vel ex motivo legis. Ex causa sic omnes in peccato nati fuerunt sub lege. Secundum observationem autem dupliciter contingit esse sub lege, scilicet, per obedientiam, vel per consummationem : per obedientiam sicut justi sunt sub lege : ut consummatio autem, sicut Christus qui implevit legem. Sub motivo autem legis quod erat tumor, fuerunt qui ex servili timore servabant.

« Filii ergo missio, etc. » Contra : In lege tempore patrum saepe missus est per donum sapientiae : ergo incarnatus est ex tunc.

SOLUTIO. Intelligitur de missione in mundum, non in cor tantum.

ARTICULUS I.

An conveniebat Deum incarnari ?

Incidit autem dubitatio prima, An conveniebat Deum incarnari ?

Et ponam ad hoc rationes primo ex parte Dei, secundo ex parte creaturae.

Ex parte Dei ponam rationes primo ex potentia Dei, secundo ex sapientia, tertio ex bonitate sumptas.

Ex parte autem potentiae Dei, primo

<--- Page Split --->

supponuntur quatuor qua apud sapientes sunt approbata. Prima suppositio est, quod prima causa est potentiae infinitae in agendo. Secunda est, quod potentiae infinitae est se demonstrare aliquando in opere. Tertia est, non posse se demonstrare potentiam infinitam, nisi in opere aliquo modo infinito. Quarta est, Dei potentiam in agendo nullo indigere.

INDE SEC :

1.Quodlibet pure creatum est finitum et finitae virtutis : ergo est finitae essentiae : ergo potentiae infinitae non erit sufficienter demonstrativum : ergo oportet operationem Dei esse aliquo modo super ens increatum. Hoc igitur erit vel ut fiat ab ipso, vel ut ipse alii uniatur : non primo modo, quia si est ens non creatum, fieri non potest, alioquin contradictoria verificarentur de eodem : ergo sic erit, quod alii creato quod ab eo sine comparationis proportione distat, uniatur : ergo oportet vel conveniens fuit Deum uniri creaturae : et infra probabitur quoniam solus homo est unibilis ei : ergo oportuit Deum uniri homini : quia aliter infinita potentia per effectum infinitum non demonstraretur, quod est contra secundum.

  1. Item, Potentiae infinitae est creatum educere ad altissimum actum cujus ipsum est susceptibile : sed (sicut postea patebit) creatum erit susceptibile deitatis in unam personam : ergo potentiae infinita erit conjungere deitatem in effectu aliquo in persona una ; non nisi cum homine : ergo conveniens fuit Deum incarnari.

  2. Item, Probatur per sapientiam, et supponantur tres propositiones, scilicet, quod sapientiae est ordinare. Secunda quod summa sapientiae est omnem ordinem possibilem implere. Tertia est, quod summa sapientia in omni decore qui possibilis est, se demonstret.

Indvsic : Ordoestincreatisadseinvicen , secundumquemsecontinguntperunioncmetcompositionem . Similiter

ordo est creaturae ad Creatorem : ergo necesse est hunc ordinem compiere in ordinatis : non autem complebitur nisi primo conjuncto cum ultimo : ergo necesse est primum et ultimum conjungi, sicut habetur, Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem.

  1. Item, Omnis decor sapientiae est : sed video, quod decor ex specie est ut mixta magis sint decora elementis, et complexionata mixtis, et animata complexionatis, et pulcherrima complexionatis, et pulcherrima composita ex anima rationali et corporea substantia potentia vitam habente : ergo cum summa sapientia non sistat ibi nisi veniat ad pulchritudinem infiniti decoris, ipsa conjunget cum hac creatura anima rationali animata quae ultima est in decore naturae, pulcherrimam substantiam increatam spiritualem : et hoc est quod habetur, Proverb. xxxi, 10 : Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Procul enim est substantia spiritualis increata : ultimi autem fines sunt ultimus naturae finis, et ultimus universitatis finis : ultimus autem naturae finis est homo per compositionum enumerationem, ultimus autem universitatis finis est Deus, ex quibus finibus conficitur pretium redemptionis.

  2. Item, Ex potentia simul et sapientia sic arguitur : Magna est potentia in eductione simplicium de nihilo : major autem relucet in gradibus naturae qui sunt esse mixtum, vivere, sentire, intelligere : tamen neutra est in his infinita. Cum igitur ambae finitae sunt, adhuc educent gradum ulteriorem ex conjunctione naturae quae est supra intellectualem cum intellectuali sive rationali.

Si forte dicatur, quod secundum hanc rationem homo prius deberet jungi angelice naturae, et postea divina natura illi : sicut videmus, quod post simplex est mixtum minerale, et post illud vivere, et sic de aliis, et semper prius salvatur in sequenti. Ad hoc differatur responsio usque postea, ubi ostendetur, quod Angelus nec Deo nec homini uni-

<--- Page Split --->

bilis est : unde hic non impedit processum.

  1. Deinde ostenditur hoc ex bonitate : et supponantur tria, scilicet, quod bonum est diffusivum et communicativum sui. Secundo, quod infiniti boni est infinito modo se communicare. Tertio, quod creatum est capax per unionem infiniti boni sicut apparuit in effectu.

INDE SIC : Infinitum bonum infinito modo se communicat, et non est infinitum nisi ipsum substantialiter : ergo seipsum communicabit creato.

Si forte dicatur, quod secundum hoc se omni creato capaci communicat. Contra : Bonum respicit naturam cui se communicat, et non personam : natura autem est indifferens : ergo non communicabitur nisi per naturam : in persona autem non potest esse, quia jam destrucretur ordo illius naturae ad aliud secundum alia dona, si quælibet persona uniretur ei, et pluralitas individuorum, quod sic probatur : Si fiat unio ad Socratem, vel ad Platonem, talis erit quæ faceret Deum hominem, et hominem Deum. Ergo Socrates est Filius Dei, et Filius Dei est Socrates : et Filius Dei est Plato, et e converso. Sed quæcumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sed Socrates et Plato Filio Dei sunt idem et secundum idem, quia secundum unionem unam : ergo Socrates et Plato sunt idem. Et eadem ratio est de aliis : ergo numerus personarum illius naturae destrueretur : ergo non conveniebat eum uniri nisi uni de illa natura.

  1. Item, Ex potentia simul et bonitate arguo sic : Magna est potentia et bonitas quae facit universum : sed tamen major cogitari potest, scilicet quae facit infinitos mundos : sed adhuc major potest excogitari, scilicet quae Deum conjungat creaturae alicui in una persona : quia illa est illi incomparabilis. Cum igitur Deus habeat potentiam qua major cogutari non potest, imo etiam majorem quam cogitari potest, ipse potest, et vult (cum sit bonitas sua tanta, quanta poten-

tasua ) talemconjunctionemproducere : nonautempotestfieriadomnesrescreatas , coquoddestruercturnumerusindividuorum , uthabitumest : ergoadunumfaciet : nonautemestunibiliscreaturanisihomo : crgofacietadhomi - n e m . Etquiafacileesthujusmodiratio - nesmultiplicare , ideoistæsufficiant : itaquodcaveatur , quodnondicaturquodaliquaistarumsitnecessaria : quiaom - nessuntquædamconvenientiæadhocquodfiatincarnatio , etiamsuppositoquodnonfuerttpeccatum .

  1. Ex conditione status hominis quae est sub peccato arguitur idem : et primo supponatur necesse esse Dei praefinitionem de homine factam impleri. Secundo, quod omnis rationalis creatura facta est ad beatitudinem. Tertio, quod omnis rationalis creatura per aliquem numerum suorum individuorum participet illam. Quarto, quod Deus non punivit rationalem creaturam sine peccato. Quinto, quod omnis creatura simplex, totum quod est et potest, pro seipsa debet Creatori et non potest ei in gratiarum actione respondere. Sexto, quod peccator pro nullo potest satisfacere, cum ipse pro se non satisfecerit.

INDE SIC : Homo subjacet multis pecnis, et est rationalis creatura : ergo peccavit : ergo tum quia creatura est, tum quia peccator est, satisfacere non potest, nec aliqua creatura simplex : ergo necesse est si debeat satisfieri, quod satisfaciens st Creator ut possit, et homo ut debeat, si debet satisfieri, alioquin praefinitio de homine frustraretur : ergo necesse est Deum incarnari.

Talia etiam argumenta alibi plura posuimus, et ideo ista sufficiant hic.

INCONTRARIUMObjicitursic :

  1. Quod est infirmitatis, Deo non convenit : jungi infirmo infirmitatis est : ergo Deo non convenit. Sed jungi cum natura penalitatibus subjecta, est jungi cum infirmo : ergo, etc. PROBATIO primæ est, quia omne quod jungitur, jungitur propter melius. PROBATIO secundæ est, quia

<--- Page Split --->

junctura desideratur, ut elevetur junctum.

  1. Item, Quod respectu nullius est imperfectum, respectu nullius est in potentia. INDE SIC : Quod non est in potentia aliquo modo, non est unibile, cum unibile dicat potentiam. Deus non est in potentia ad aliquid : ergo non est unibilis alicui.

  2. Item, Omne quod fit aliquid, habet aliquid faciens extra seipsum : Deus fit homo, et fit unitus, cum non semper fuerit unitus : ergo habet aliquid faciens extra seipsum : sed hoc falsum est : ergo Deus non unitur.

  3. Item, Deus unitur humanæ naturae : ergo aliquid unit eum : aut idem, aut aliud : si idem, ergo idem est faciens et factum, quod non est intelligibile : si aliud, cum agens et faciens sit nobilius facto et acto, aliquid erit nobilius Deo unito, quod hæresis est, quia Deus non est nobilior Deo cum carne.

  4. Item, Omnis unio duorum videtur esse respectu alicujus tertii constituti ex utrisque : deitas autem non est passibilis respectu alicujus tertii : ergo non est unibilis.

  5. Item, Nulla substantia perfecta in esse et natura, unibilis vel componibilis est alicui : Deus est substantia perfectissima : ergo nullo modo est unibilis alicui. PROBATUR autem prima : quia omnis compositio et unio est propter perfectionem aliquam acquirendam : vel in actu, ut materia formæ unitur : vel in esse, ut forma unitur materiae.

  6. Et quia longum est de hoc multa objicere, cum valde leve sit de hoc adducere rationes, ponantur omnes animi conceptiones contra hanc unionem existentes : quarum una est, substantiam in actu et esse perfectam, nulli unibilem esse. Secunda est, omnem unionem ad compositionem substantialem vel accidentalem terminari. Tertia, diversarum naturarum specie differentium non esse

hypostasim et personam unam. Quarta, differentias diversas in natura et specie et genere, nihil unum genere specie vel individuo constituere. Quinta, infinite distantia proportionem non habere unionis. Sexta, causam primam omnia unientem et componentem ad nullam unionem vel compositionem esse possibilem, et infinita alia quae facile est invenire. Cum igitur intellectus ista apud se habeat et supponat, non recipiet unionem Dei cum humana natura.

SOLUTIO. Dicendum, quod convenientes sunt rationes quae adductæ sunt ad probandum Deum esse unibilem cum humana natura, et non necessitatis erunt : quia si essent necessitatis, non esset opus suæ bonæ voluntatis, nec teneremur ad tot et tantas gratiarum actiones, nec per revelationem fidei illud acciperemus. Hoc autem facile apparet advertenti rationes illas hic et alibi positas, et hoc relinquo judicio legentium. Omnes autem rationes in contrarium positæ non impediunt unionem. Et hoc ideo dico : quia licet fides sufficienter probari non possit, tamen etiam non potest improbari.

DICENDUM ergo ad primum, quod inifrAdobf mitatis non est uniri naturae infirmæ, nisi ubi natura unita demergeretur in infirmitates illas, et distare inciperet in seipsa. Sic autem divinitas non est unita humanitati, et est exemplum Augustini de lumine solis, quod non inficitur ab his super quæ ponit radios suos.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio Adolj tenet in his quæ uniuntur respectu alicujus tertii. Sed sic divinitas non est unita humanitati : quia infra probabitur 1, quod in Domino Jesu Christo non est communem speciem invenire.

Ad aliud dicendum, quod unibile Adol quanto est in potentia respectu compositionis, habet aliud uniens extra se, et hoc est unibile quod fit aliquo modo in com-

<--- Page Split --->

posito. Sed tale non est divinitas : quia nec fit in se, nec in composito. Nec haec est recipienda simpliciter, Deus homo fit : quia fieri notatur circa Deum poni. Et si invenitur in auctoritate posita, glossanda est sic : Hoc fit quod Deus est homo, sed hoc fieri tunc ponitur circa naturam humanitatis, non deitatis, et ideo seipsam unit. Nec hoc verum est, quod deitas sit melior unita quam non unita : eo quod unita sit quasi conjuncta bono creato, et per se sit tantum bonum increatum. Et hoc ideo est, quia bonitati increata nihil adjici potest quod augeat eam, cum sit infinita : et si additur ei per unionem, non habet rationem nec essentiam boni nisi ab ipsa : unde non adjicit ei aliquid, sed potius accipit hoc ipsum bonum quod habet, eo quod unitur ei : quia quanto aliquid vicinius ordnatur ad ipsam, tanto plus recipit bonitatis ejus.

object.4.

Ad aliiud dicendum, quod unio duorum quae ambo aliquo modo sunt imperfecta, est respectu alicujus tertii : sicut materia imperfecta est quoad actum, forma autem imperfecta, quoad esse. Sic autem non est de deitate, et humanitate.

Ad aliiud dicendum, quod omnes illae communes animi conceptiones prohibent, quod nec deitas ut pars sit unibilis. Et hoc bene concedimus : quia ratio partis est imperfecti ratio, et hoc deitati non convenit.

Et per haec patet solutio ad totum.

  1. Quando erat morbus, tempus erat medicinae : sed ab initio erat morbus : ergo medicus ab initio incarnari debuit.

  2. Praeterea, Hoc videtur per simile ad morbum corporalem, qui quanto invalescit diutius, tanto magis difficulter curatur : ergo videtur, quod a principio morbi conveniebat Filium incarnari.

Solutio. Dicendum, quod secus est in medicina spiritus, et in medicina corporis : quia corporis medicina agit cum natura et juvat illam, et hoc per actiones primarum qualitatum, quae non agunt voluntarie nec per intellectum : et ideo melius est illi morbo occurrere in principio, quamdiu natura fortis est, antequam succumbat. Sed medicina spiritualis non agit nisi cum nostra voluntate ad minus consentiante : ad consensum autem hujusmodi requiritur praecognitio morbi, et medicinae, et indigentiae : quia aliter non sufficienter amplecteretur mcdicum et medicinam, et non valet nisi ferventer desideretur. Et ideo consequens fuit (ut dicunt Sancti) prius facere innotescere morbum, et quod non esset auxilium per naturam, vel legis obedientiam sine gratia, et postea veneretur medicum cum medecina.

Et per hoc patet solutio utriusque objectorum.

ARTICULUS III.

ARTICULUS II.

Quare Dei Filius ab initio humanam naturam non assumpsit ?

Sed adhuc restat dubium, Quare non ab initio humanam naturam assumpsit ? Et objicitur sic :

Quid sit, et quot modis dicitur plenitudo temporis ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, A, « Plenitudo temporis. »

Invenitur enim multiplex plenitudo in sacra Scriptura, quae non competit tempori quo Filius Dei venit in carnem : ergo videtur, quod specialiter plenitudo temporis non dicatur.

<--- Page Split --->

Quod autem multiplex plenitudo inveniatur, patet sic :

  1. Deuter. xxxn, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera : ergo plena. Unde, Psal. xxni, 1 : Domini est terra, ct plenitudo ejus : ergo videtur, quod in universitate creaturarum perfecta plenitudo temporis fuit.

  2. Item, Matth. xni, 48, super illud : Quam cum impleta esset, educentes : Glossa vult, quod ad finem mundi retorqueatur : ergo videtur plenitudo temporis in fine mundi esse.

  3. Item, Ad Ephes. iv, 13 : Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi : haec autem fuit in tempore Resurrectionis, quia haec erat plenitudo Christi, vel in tempore resurrectionis beatorum.

  4. Item, In Prologo Lucæ dicit Hieronymus : « Ut Deo in Deum plenum, » hoc refert ad Ascensionem Domini Jesu : ergo videtur, quod etiam fuerit quædam plenitudo in Ascensione.

  5. Item, Joan. xix, 30, Jesus in cruce dixit : Consummatum est : hoc autem fit cum per impletionem numeri electorum impletur ruina Angelorum : ergo tunc erat plenitudo, ut videtur. Unde, Apocal. vi, 11 : Dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, etc.

Solutio . Dicendun , quodmultiplexestplenitudo , scilicet , naturæscendummsufficientiamprincipiorum , utpossitpropagari : ethæcfuitcumperfectisDeioperibusquievitindieseptimo . U n d e , Genes . i i , 2 : ComplevitqueDeusdieseptumoopussuumquodfecerat : e t r e - quievitdieseptimoabuniversooperequodpatrarat .

Item, Plenitudo propagatae naturae, de

qua dicitur, Psal. xxni, 1 : Domini est terra, etc.

Est etiam plenitudo gratiae, et plenitudo gloriae. Plenitudo autem gratiae duplex : in capite, et in membris. In capite autem sic incepit in Incarnatione : quia illa plenitudo causa est et initium aliarum plenitudinum propter tria, scilicet, quia tunc plenitudo fuit praefinitionis temporis ut incarnaretur : unde, ad Coloss. ii, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Secundo, quia tunc fuit plenitudo generationis. Quia prima erat viri de terra : secunda, mulieris de virgine viro : tertia, filiorum de parentum commixtione : quarta autem viri virginis de foemina virgine, quae complevit ordinem generationis. Unde, Genes. xv, 16 : Generatione quarta revertentur huc. Et ideo dictum est generanti : Ave, gratia plena 1. Tertio, quia tunc exuberavit gratia ad legem implendam, et promissa solvenda. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae, quoad impletionem mandatorum, et veritatis, quoad impletionem promissorum. Unde, infra, yj. 16 et 17 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. In membris autem fuit plenitudo gratiae in Pentecoste : de qua dicitur, Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritus aneto. Et ibidem, vi, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine, etc. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, Domine.

Est autem plenitudo gloriae in capite quoad gloriam corporis in Resurrectione, de qua loquitur Apostolus in auctoritate supra inducta 2 : vel quoad locum respondentem per modum congruentiae, et hoc in Ascensione, de qua loquitur Hieronymus in Prologo. In membris autem potest esse plenitudo gloriae quoad numerum, et sic loquitur Glossa super

<--- Page Split --->

Matthæum de sagena: vel quoad sanctitatis in utraque schola perfectionem, de qua, Eccli, xxiv,16: In plenitudine sanctorum detentio mea: vel quoad eventum qui est re-auratio ruinae Angelorum, de qua loquitur Psalmus n, 7 et seq. Sic patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Utrum Dei Filius potest dici factus de m uliere ?

Filio Dei: et ad hoc innuendum dicit, factum. Cum autem dicitur natus, hoc est secundum navitatem, quae est ex matre tantum.

Ad ultimum dicendum, quod mulier dicitur dupliciter, scilicet, secundum significationem nominis, et sic dicit Glossa: Virgo non fuit mulier. Vel secundum interpretationem nominis, et sic ipsa præcipue mulier fuit: quia herum omnium omnium heroum ipsa mollivit. Unde quando e mollitie resolutus totus in cruce, 'suavitatem effudit, retulit hanc emollitionem in eam, dicens: Mulier, ecce filius tuus1.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: « Factum ex mulere. »

ARTICULUS V.

  1. Factura enim non cadit in Filium Dei, sed in Filium hominis: ergo male dicit Filium factum.

  2. Item, Quare non dicit natum de m uliere: cum tamen hoc sic verum ?

  3. Item, Glossa: Virgo non mulier, sed virgo fuit: ergo videtur Apostolus per hoc injuriam inferre matri Domini.

An tempus a Patre præfinitum sit, et debent dici tempus plenitudnis, in quo misit Deus Filium suum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium: « Tempus plentudnis dicitur tempus gratæ, etc. »

Solutio. Sine dubio factio non ponitur circa Filium Dei in quantum lujusmodi, sed circa Filium hominis. Unde Augustinus: « In tantum factus est, in quantum ex muliere est. » Unde sensus est: Filium suum factum, non in quantum Filius Dei: sed factum in natura humana, ut scilicet humana natura subjectum sit circa quod sit factio ipsa.

Ad aliud dicendum, quod creatio est opus voluntatis divinae educentis creaturan de nihilo: nativitas autem est opus naturae ex utraque parte, scilicet, ex parte patientis ut est mater, et ex parte agentis ut est pater: sed facere est opus voluntatis super materiam præjacentem, sicut fecit Deus Trinitas humanam naturam, quae unita est Christo sive

Hoc enim videtur esse contra Glossam epistolæ ad Galat. iv, 4 et 5, quæ super idem dicit, quod tempus plenitudinis dicitur, quod erat præfinitum a Patre, quod tunc Filium mitteret.

SED CONTRA :

Ab æterno fuit præfinitum : ergo ab æterno mittere debuit.

Si dicitur, quod voluntas est causa dilatoria. Contra : Voluntas quae recipit dispositiones a conceptis per rationem, vult hoc et illud: ergo voluntas quae semper uno modo se habet, non vult hoc et illud: sed talis est voluntas Dei : ergo semper idem vult: ergo si tunc voluit, ab æterno voluit. Cum igitur sit omnipotens, ab æterno explevit, quod falsum est.

<--- Page Split --->

Soluto.

Solutio. Tempus præfinitionis ut mitteret, dicitur tempus plenitudinis, ut dictum est, illis rationibus quæ assignatæ sunt. Et verum est, quod ab æterno præfinitivit ut tunc mitteret : et ideo non mutabatur voluntas secundum diversa volita : quia ab æterno voluit ut tunc veniret : sicut si ego vellem cras ædificare, et perseverarem in illa voluntate, si non jam sed cras ædificarem, non dicerer mutatus esse secundum voluntatem. Unde non sequitur argumentum : quia non simpliciter præfinitivit ab æterno, sed præfinitivit ut mitteret, et etiam cum hoc præfinitivit quando mitteret. Qua autem causa distulerit, causæ aliquæ per convenientiam sunt assignatæ : sufficientes autem sunt in sapientia Dei absconditæ, super quas exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, etc.

ARTICULUS VI.

Quare tempus in quo misit Deus Filium suum, dicitur tempus plenitudinis, tempus miserendi, annus benignitatis, tempus gratiae, etc.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Annus benignitatis. »

Quæ est enim ratio quatuor vel trium nominum hujus temporis, scilicet, ut dicatur tempus plenitudinis, tempus miserendi, tempus benignitatis, et tempus gratiae ?

Solutio.

Ad hoc dicendum, quod ratio dicta est, quare dicitur tempus plenitudinis. Quod vero ex plenitudine sequebatur redemptio miserorum, ideo dicitur tempus

miserendi. Osee, xi, 8 : Conturbata est pænitudo mea. Et, Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Ad juvamen autem tantum exigebatur ignita bonitas, quæ liquefaciens bonum intus in omnes effluere faceret : et ideo dicitur annus benignitatis. Cantic. 1, 3 : Oleum effusum nomen tuum : ideo adolescentula dilexerunt te nimis. Tempus autem gratiae dicitur propter copiam gratiae ad mandata implenda.

ARTICULUS VII.

An lex decalogi potest impleri sine gratia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem. « Quia per charitatem, etc. »

Contra : Quia nullus sapiens legislator obligat ad impossible, sed gratiam habere non est in potestate : ergo non obligamur ad gratiam habendam : et tamen obligamur ad decalogum : ergo lex decalogi potest impleri sine gratia.

Solutio. Si volumus sustinere illam solv opinionem, quod modus est in præcepto, tunc dicimus quod etsi decalogus potest impleri quoad opera ipsa quae præcipiuntur sine gratia, non tamen potest impleri secundum intentionem legislatoris : quia ille intendit, quod observatio obtineat vitam, et sic non potest servari sine gratia.

Ad id autem quod objicitur, quod gratiam habere non est in potestate nostra, dicendum, quod verum est : sed tamen non est impossibile habere : quia facientes quod in nobis est, de necessitate habebimus, eo quod Deus dat omnibus affluenter, et non improperat 1.

<--- Page Split --->

B. Quare Filius carnem assumpsit, non Pater, vel Spiritus sanctus ?

Diligenter vero annotandum est, quare Filius, non Pater, vel Spiritus sanctus est incarnatus. Solus namque Filius hominem assumpsit. Quod utique congruo ordine atque alto Dei sapientia fecit consilio : ut Deus qui in sapientia sua mundum condiderat, secundum illud, Omnia in sapientia fecisti 1, Domine, quæ in cœlis sunt et quæ in terris, restauraret in eadem 2. Hæc est mulier Evangelica, quæ accendit lucernam, et drachmam decimam quæ perdita fuerat, reperit 3, sapientia scilicet Patris quæ testam humanæ infirmitatis lumine suæ divinitatis accendit, perditumque hominem reparavit, nomine regis et imagine insignitum.

Ideo etiam Filius missus est, et non Pater : quia congruentius mitti debebat qui est ab alio, quam qui a nullo est : Filius autem a Patre est, Pater vero a nullo est. Ut enim ait Augustinus in libro de Trinitate 4: Non enim habet de quo sit. Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est : ita congrue Pater misit, Filius missus est. Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cujus est Verbum. Ab illo mittitur, de quo natum est. Mittitur quod genitum est. Pater vero qui misit, a nullo est. Ideoque Pater missus non est : ne si mitteretur, ab alio esse putaretur. Missus est ergo primo Filius qui a solo Patre est. Deinde etiam Spiritus sanctus qui est a Patre et Filio. Sed Filius solus in carne missus est, non Spiritus sanctus, sicut nec Pater. Quod ideo factum est, ut qui erat in divinitate Dei Filius, in humanitate fieret hominis Filius. Non Pater, vel Spiritus sanctus carnem induit, ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate. Et ne idem esset Pater et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur.

Unde Augustinus in Ecclesiasticis dogmatibus 5 : Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum : ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis Filius, ne Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset æterna nativitate Filius. Dei ergo Filius ho-

<--- Page Split --->

minis factus est filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius : ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, et ' esset verus Deus et verus homo unus Filius. Non ergo duos Christos, neque duos Filios, sed Deum et hominem unum Filium : quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immixtis, sicut Timotheani volunt 5, sed societate unitis. Ecce habes quare Filius, non Pater, vel Spiritus sanctus carnem assumpserit.

potentis est vincere fortem : ergo Patris est incarnari ad opus redemptionis. PROBATIO MEDIE. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei.

« Diligenter vero annotandum est, etc. »

Magister tangit hic tres causas quare Pater non est missus in carnem, quarum duae sunt specialiter quare Pater non est incarnatus. Tertia vero communiter quare nec Pater nec Spiritus sanctus. Prima est in principio. Secunda, ibi, B, § 2 : « Ideo etiam Filius, etc : » Tertia vero, ibi, B, § 3 : Unde Augustinus in Ecclesiasticis dogmatibus : Non Pater carnem assumpsit, etc. »

  1. Item, Isa. xlix, 24 : Numquid tolletur a forti preda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? ergo videtur, quod redimere sit potentiae.

  2. Praeterea, Incarnatio est opus in quo infinite distantia conjunguntur, ut Deus et homo : ergo hoc erit infinite potentiae, et haec appropriatur Patri : ergo Patris est redimere, et non Filii.

  3. Item, Patris affectus major est ad filios, quam fratris ad fratres : cum ergo Pater legatur Pater noster 8, et Filius frater 4, videtur quod magis esset sollicitudo Patris ad redemptionem quam Filii.

ARTICULUS VIII.

An Pater potuit incarnari, et redimere genus humanum ?

  1. Praeterea, Patris est adoptare et non filii : cum ergo per incarnatlonem facti sumus filii, videtur quod Pater debuit incarnari.

PRETEREA , Quæritur , quidinconve - QutniensessetsiPateressetincarnatus ?

Incidit autem hic dubium : quia videtur, quod Pater debuerit incarnari potius quam Filius.

  1. Patri enim attribuitur potentia : sed

Videtur, quod nullum : quia adhuc totus mundus sentiret meliorationem, sicut sentit in incarnatione Filii : cum ergo non sit invidus Pater, hoc bonum

<--- Page Split --->

voluit communicaremundo , etitaspe - randaestadhucincarnatioPatris , quodesthaeresis .

Solutio . Dicendumest : Sinosatten - danuscongruentiam , Patrisnonestin - carnari : siautempotentiamabsolute , Paterpotestincarnari , utinfradice - t u r .

ADPRIMCMergodicendum , quodopusredemptionisquantumadidquodestactionis , estindivisibiltertriumpersona - r u m : etideoaliquidestineoquodestpotentue , etalquidquodestsupientue , etalquidquodetbonitatis : quantumenimadelfectumquiestredimereafortiarmato , estpotentiae : quantumau - tamadmodumperhumilitatemetju - stitiam , estsapientiae : quantumveroadineminquosummabonitasrelucet , estbonitatis : sedquiaprincipalitercon - sistitinmodo , ideoestprincipalitersa - pientiae , præcipuequiaibiinmitticlau - diturabalioesse , quodnonconvenitPatri , utdicitAugustinus . Perhocetiampatetsolutioadsecundum .

nis qui Filius est secundum deitatem : esset enim Pater filius Virginis, cujus filius esset qui Filius est secundum aeternam generationem : et sic esset nepos Virginis, quia filius filii. Tertium est, quia oppositum innascibiltati Patris significaretur dupliciter, scilicet, in hoc quod mitteretur, et in hoc quod nasceretur. Sicut enim dicit sanctus Augustinus, « Filii missio est ejus incarnatio. » Dicit enim Augustinus in libro IV de Trinitate, quod « mitti est cognosci quod ab alio sit 1. » Unde in ipsa missione datur intelligi, quod Pater sit ab alio, et sic oporteret esse aliquem a quo esset : ergo non esset innascibilis, et esset quaternitas in Trinitate : cum non possit esse a Filio qui ab ipso est per generationem, nec a Spiritu sancto qui est ab ipso per processionem. Similiter autem per nativitatem esset nascibilis ad minus secundum humanitatem, et hæc nascibilitas non congrueret proprietati innascibilitatis.

Et propter hæc et his similia non congruit Patrem incarnari.

ADALIUDdicendum , quodPaternosterestDeusTrinitas , etFiliusfraternosterpercarnem : etsiPaterincarnaretur , cssetfraternoster , etideonnonproce - ç itillaobjectio .

ADALIUDdicendum , quodnosadopta - muratotaTrinitale , etnonaPatresolo , etideoconveniehalFiliummitti , quiconfirmaretnosinhæreditateminquamnosadoptamur , nehominigenerareturdubiumneFiliuscontradicerethisquæPaterstatuerat .

ARTICULUS IX.

QuareSpiritussanctusnonassumpsitcarmen ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : « Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, etc. »

A D A L I U D q u o d p o s t e a q u æ r i t u r , d i - c e n d u m q u o d m u l t a s e q u e r e n t u r i n c o n - v e n i e n t i a : t a m e n p r o p t e r b r e v i t a t e m i r r a s u f f i c i a n t : q u o r u m u n u m e s t , q u o d c o n f u s i o e s s e t i n T r i n i t a t e , e o q u o d e s - s e n t d u o f i l i i , u n u s s e c u n d u m d i v i n i t a - t e m , a l t e r s e c u n d u m h u m a n i t a t e m . S e - c u n d u m a u t e m , q u o d n e p o s e s s e t V i r g i -

Videtur enim, quod Spiritus sanctus debuit assumere : quia

  1. Augustinus dicit in libro de Spiritu et anima, quod « Spiritus sanctus est persona in Trinitate vicinior nobis : » cum ergo vicina citius uniantur, videtur quod ipse debuit carnem assumere.

  2. Præterea, Summae bonitatis et di-

<--- Page Split --->

lectionis opus erat incarnatio : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas et dilectio : ergo Spiritus sanctus debuit incarnari.

  1. Item, Si mitti convenit ei qui ab alo est, ut dicit Augustinus, tunc magis convenit Spiritui sancto quam Filio : quia Spiritus sanctus a duobus est, Filius autem tantum ab uno : ergo Spiritui sancto magis competit mitti in carnem quam Filio.

  2. Item, Incarnatio est propter gratiam acquirendam, quae perdita fuit per peccatum primi hominis : sed Spiritui sancto attribuitur gratia : ergo Spiritus sanctus in carnem mitti debuit.

  3. Item, Magister infra dicet, quod propter charitatem quae in ipso apparuit, attribuitur hoc opus Spiritui sancto : ergo multo magis debuit incarnari, quia in hoc major charitas apparuisset.

Solutio. Dicendum, quod non competebat nec competit Spiritui sancto incarnari, sed soli Filio rationibus supra dictis.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Spiritus sanctus non dicitur ideo vicinior nobis, quod sit unibilior carni quam Filius : sed quia ipse procedit ab æterno ut donabilis in tempore : et ideo secundum suum nomen dicit respectum ad missionem quae fit in corda fidelium ad sanctificandam creaturam rationalem : ipse enim procedit ut donum Patris et Filii, donabile etiam rationali creaturae : talem autem respectum ad nos non importat nomen Filii secundum quod est a Patre.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod bonitas et dilectio sunt appropriata Spiritui sancto

respectu distributionis donorum, et non respectu incarnationis. Incarnatio enim in se claudit nativitatem quae præcipue convenit nato secundum generationem æternam.

Ad aliud dicendum, quod intellectus missionis clauditur in intellectu incarnationis : sed hoc non sufficit, sed oportet quod ex sua proprietate convenientia habeat ad talem modum missionis qui est nasci in carne, et hoc non habet nisi Filius : unde dicit Augustinus, quod ideo incarnatus est, ne Filii nomen ad alium transiret : unde eum solum conveniens fuit incarnari.

Ad aliud dicendum, quod opus incarnationis fuit propter gratiam, non quamcumque, sed eam quae est reconciliationis et adoptionis filiorum. Unde Apostolus, ad Galat. iv, 4 et 5 : Misit Deus Filum suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Cum igitur adoptio fiat de consensu veri hæredis, per filium verum oportuit nos adoptari. Et ideo dicit Apostolus, ad Coloss. i, 13 : Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ. Glossa Augustini, id est, Filii sui dilecti : et ideo hæc gratia magis appropriatur Filio quam Spiritui sancto.

Ad aliud dicendum, quod est incarnatio ipsa actio qua tres personæ operata sunt carnem, non sibi, sed Filio : et hæc attribuitur Spiritui sancto congruentius propter amorem qui in ea summe apparuit, ut dicit Magister : sed est incarnatio carnis assumptio, et illa congruentius attribuitur Filio rationibus dictis supra.

Littera hujus capituli per se patet.

<--- Page Split --->

C. Utrum Pater vel Spiritus sanctus potuerit incarnari, vel possit ?

Si vero quæritur, Utrum Pater, vel Spiritus sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo possit ? Sane responderi potest, et potuisse olim, et posse nunc carnem sumere, et hominem fieri lam Patrem, quam Spiritum sanctum. Sicut enim Filius homo factus est : ita Pater, vel Spiritus sanctus potuit, et polest.

Spiritus sanctus possent assumere eumdem hominem, sive humanam naturam eumdem quam assumpsit Filius.

Et videtur, quod sic : Luce, 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum : ergo assumere eamdem naturam potuerunt.

SED CONTRA :

Ponatur, quod assumpserint : unio talis est quæ Deum facit hominem, et hominem Deum in persona : ergo Pater est hic homo, et Filius est hic homo, et Spiritus sanctus est hic homo : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo Pater est Filius et Spiritus sanctus, et e converso, quod falsum est : ergo eumdem assumere non potuerunt.

An Pater, et Spiritus sanctus potuerunt incarnari ? et, Utrum possunt assumere eumdem hominem ? et, Utrum possunt assumere plures homines ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit Magister : « Si vero quæritur, Utrum Pater, vel Spiritus sanctus, etc. »

Ibi enim dicitur, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari. Et videtur hoc esse falsum :

ULTERIUS iterum quæritur, Si potuerunt assumere plures, vel etiam omnem hominem ?

Et videtur quod sic : Tantum enim beneficium contulisset assumptio unius, sicut alterius. Cum ergo Deus non sit invidus, et communicabile fuerit hoc beneficium, videtur quod cuilibet homini debuit præstari.

  1. Rationibus supra dictis.

  2. Item, Tanta est Dei potentia, quanta est ejus sapentia : et tanta est ejus sapientia, quanta est ejus scientia : sed numquam scivit Patrem incarnandum esse vel Spiritum sanctum : ergo numquam potuit.

  3. Item, Nihil umquam potest vel potuit fieri, cujus non præcessit ratio in mente divina : sed hujus numquam fuit aliqua ratio : ergo numquam fieri potuit.

SOLUTIO. Dicendum cum Magistro, et Augustino, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari : sed non

ART. 1. ULTERIUS quæritur, Utrum Pater et

<--- Page Split --->

congruit, nec necesse fuit. Unde cum Deus nihil nisi congruum faciat et decens, ipse hoc non fecit : si tamen faceret et fecisset, congruentissimum esset.

Ad 1. Ad ALIUD autem quod primo objicitur, dicendum, quod ante habitae rationes sunt rationes majoris congruentiae secundum investigationem humanam : non autem removent potestatem divinam, nec limitant in aliquo : quia Deus, ut dicit Dionysius, est supra mentem, et supra rationem, ex quo neque digne cogitatur, neque digne dicitur.

Ad 2 et 1. Ad ALIUD dicendum, quod tanta est potentia, quanta est scientia ipsius, secundum quod utrumque essentialiter consideratur in ipso. Sed si utrumque referatur ad objecta extra, ipsa amplior erit potentia quam scientia : quaedam enim potest quae non scit, quia non facit ea, id est, quorum rationem non habet apud se : quae si faceret, sine dubio rationem eorum praehaeret. Et sic etiam est de voluntate quae licet sit tanta, quanta sit potentia et scientia, tamen respectu objectorum minor est. Unde dicit Augustinus, quod quaedam subjiciuntur potentiae et non scientiae, et quaedam scientiae et non voluntati.

Ad quest 1. Ad nq quod ulterius quaeritur, sine praejudicio dico ratione inducta non potuisse fieri, quod Pater et Spiritus sanctus eumdem hominem assumpserint propter confusionem in personis : quia cum unio sit

in persona, videretur sequi quod omnes essent una persona. Dico autem non posse fieri : quia licet Deus potuerit hoc facere, tamen ex parte naturae assumpta fieri non potuit, et hoc non est impotentia divina, sed potius creaturae, propter inconveniens quod sequi videtur.

Ad ALIUD quod ulterius quaeritur, Adqu Utrum omnem hominem assumere potuerunt, supra responsum est quod hoc iterum ex parte individuorum non esset conveniens : quia omnes homines unirentur in tres homines, ut probatum est supra, et sic periret decor universi, et potentia multuplicationis humani generis, et etiam (quod his inconvenientius est) numerus electorum, et non fieret restauratio ruinae Angelorum. Si autem trium hominum natura assumeretur, esset superfluum : cum redemptio sit finis assumptionis humanae naturae, et per unius assumptionem possit fieri redemptio infinitorum mundorum si essent. Non autem ideo dico superfluum, quia si fieret vel factum esset, indecorum esset : imo quidquid facit Deus, decentissimum est : sed assigno rationem convenientiae ex parte creaturae. Decentissime enim Deus disposuit nasum sub fronte : si autem sub dorso posuisset, nihilominus decentissimum esset : licet non videamus decorem ex parte dispositionis corporis humani.

Littera illius capituli per se patet.

D. An Filius qui tantum carnem accepit, aliud fecerit quod non Pater, vel Spiritus sanctus ?

Sed forte aliqui dicent : Cum indivisa sint opera Trinitatis, si Filius carnem assumpsit, tunc Pater et Spiritus sanctus : quia si Filius carnem assumpsit, nec hoc fecit Pater, vel Spiritus sanctus, non omne quod facit Filius, facit et Pater et Spiritus sanctus. At omnia simul Pater et Filius,

<--- Page Split --->

et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur 1. Ad quod dicimus, quia nihil operatur Filius sine Patre et Spiritu sancto, sed una est horum trium operatio indivisa et indissimilis : et tamen Filius, non Pater, vel Spiritus sanctus carnem assumpsit. Ipsam tamen carnis assumptionem Trinitas operata est, sicut Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum : Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem 2. Trinitas enim nos sibi reconciliavit, per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. Trinitas ergo carnis assumptionem fecit, sed Verbo, non Patri, vel Spiritui sancto. Si enim Pater sibi, et Filius sibi, vel Pater Filio, et Filius Patri carnis assumptionem operatus esset, jam non eadem esset operatio utriusque, sed divisa. Sed sicut inseparabilis et indivisa est unitas substantiae trium, ut ait Augustinus in libro de Trinitate 3, ita et operatio : non tamen eamdem Trinitatem nalam de Virgine, crucifixam, et sepultam Catholici tractatores docuerunt, sed tantummodo Filium : nec eamdem Trinitatem in specie columbae descendisse super Jesum, sed tantum Spiritum sanctum : nec eamdem dixisse de coelo, Tu es Filius meus 4, sed tantum Patris vocem fuisse ad Filium factam, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita et inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est, quoniam quidem haec est Catholica fides. Licet ergo solus Filius carnem assumpserit, ipsam tamen incarnationem cum Patre et Spiritu sancto operatus est.

ARTICULUS XI.

Utrum ad unius personae assumptionem quando dicitur, Filius assumpsit humanam naturam, omnes tres personae assumant?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « Sed forte aliqui dicent : Cum indivisa sint, etc. »

Videtur enim, quod ad unius assumptionem omnes tres assumant.

  1. Cum enim dicitur incarnatus, notatur effectus in creatura : omnis autem talis est indivisibiliter trium personarum : ergo si unus assumpsit, omnes assumpserrunt.

  2. Item, Damascenus dicit, quod tres in omnibus idem sunt praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : incarnatio non est aliquod horum : ergo videtur, quod in incarnatione idem sunt.

  3. Item, Filius non solum in eo quod ad alterum, est carni unitus : quia dicit Damascenus, quod tota divina natura in una suarum hypostaseon incarnata est : sed in natura idem est Patri et Spiritui sancto : ergo videtur, quod quidquid

<--- Page Split --->

convenit ei secundum naturam, convenit et Patri et Spiritui sancto. Sed hoc est carnis assumptio : ergo hoc convenit Patri et Spiritui sancto, quod falsum est : quia ita dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi ponit discrete convenientia personis divinis : « Discretum autem est a benigna ad nos diviua operatione, secundum nos ex nobis totaliter et vere substantiam factum esse substantiale Verbum, facere et pati et quaecumque humanæ ipsius contemplationis sunt selecta et semota. Istis enim Pater et Spiritus secundum nullam communicaverunt rationem, nisi aliquis dicat secundum bono convenientem et benignam voluntatem, et secundum omnem superpostatu et ineffabilem divinam operationem quam faciebat, et secundum nos factus, invariabilis secundum quod Deus et Dei Verbum ' . »

Solutio. Dicendum, quod in incarnatione sunt tria, scilicet operatio aut actio, et operatum ipsum, et cui sit unio. Operatio aut actio indivisibiliter est trium personarum. Operatum autem ipsum est corpus et anima conjuncta naturali conjunctione. Cui autem unitur, solus Filius est. Et hoc accipitur a Damasceno, ubi sic dicit : « Obumbravit Virgini Dei altissimi in sua subsistens hypostasi sapientia et virtus, Filius Dei, Patri consubstantialis, velut divinum semen. Et construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectuali, primitias nostræ conspersionis, non cum semine, sed conditorio opere per Spiritum sanctum . »

dum est sic, quod illæ proprietates dupliciter considerantur, scilicet, in se, vel intellectu aliorum. Et sicut in se distincte personis conveniunt, ita etiam ea in quorum intellectu clauduntur inseparabiliter, faciunt distincta personis convenire. Unde incarnatus in intellectu ejus quod dicitur incarnatus, claudit proprietatem Filii propter quam soli Filio convenit : quia claudit in se missionem et ab alio esse. Qualiter autem hoc sit, ex prædictis patet, ubi probatum est quod solus Filius est unibilis carni. Unde propter intellectum relationis non potest hoc convenire aliis personis.

Ad aliud dicendum, quod essentiae divinae secundum quod absolute sine intellectu personarum consideratur, non convenit incarnari, nec carni uniri : et hoc infra probabitur. Unde incarnari secundum rationem intelligendi per prius convenit personæ Filii, et per posterius essentiae, scilicet, quia essentia est Filius Dei, et e converso. Et ideo non potest argui quod conveniat Patri et Spiritui sancto : sicut Filius est proprietas sua, et proprietas sua est essentia divina, et essentia divina est Pater : et tamen Pater non est proprietas Filii, nec proprietas Filii est Pater.

ARTICULUS XII.

An super Christum baptizatum in specie columbæ descendit tota Trinitas ?

DICENDUM ergo ad primum, quod effectus est indivisibiliter trium, id est, a tribus : sed non est trium, quod uniatur tribus : et in hoc sensu infert.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod dicit Damascenus : sed intelligen-

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : « Nec eamdem Trinitatem in specie columbæ descendisse, etc. »

In columba enim et voce nihil esse videtur, quare non st communiter trium

<--- Page Split --->

personarum : operatio enim columbæ et vocis indivisibiliter est trium, et operatum ipsum. Unio autem quæ tertium est ibi, non fuit : non enim Spiritus sanctus unitus est columbæ, sicut Filius carni : nec Pater voci, sed Filius carni : ergo nihil obstare videtur, quare ista duo non sint communiter trium personarum.

Solutro . Nontantumestibicolum - b a 4 : seddescensuscolumbæ , inquodescensuintelligiturmussoSpiritussanci . Missioautemclauditinseintel - lectunproprictatispersonalisSpiritussancisecundumquodestincolumba : itascilicetutspeciescolumbæsitappro - priatumSpiritussancti , inquoclaudi - turproprium : utsitsensus , quodco -

lumbaappropriabilisSpirituisanctodescendit , incujusdescensuSpiritussanctustemporaliprocessionequææter - naminseperintellectumhabet , p r o - cessit . EtsicpatetqualiterPatrietFiliohocnonconvenitnisirespectucausæ ,nongratiarelationisvelproprictatisclausseinintellectuilliusdescensus .

Similiterdicodevoce , quodnontan - tumaccipiturutestvoxcreatasonansinaere : sedetiamsecundumdictionesar - ticulatasquæibisonuerunt . Hæautemsunt : HicestFiliusmeus , e t c . Inpro - lationeigiturhujusintelligiturPaterse - cundumsuamproprietatempersonalemsonans , licetsonumillumsecumfecc - rintFiliusetSpiritussanctus .

Littera autem per se patet in capitulo.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO II.

De incarnatione personae, sive de unione naturarum in Christo ex parte naturae assumpta.

A. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligendum sit ?

Et quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumppsit, id est, animam et carnem, ut totam curaret, et sanctificaret. Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus in Expositione Catholicae fidei, dicens : Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est, deitatis, et humanitatis quae ex anima continetur et corpore 1. Ecce aperte ostendit humanitatis nomine animam et corpus intelligi, quae duo assumpsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur. Errant ergo qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam a qua homo nominatur, significari contendunt, ubicumque humanitas Christi memoratur. Ait enim Joannes Damascenus : Sciendum quidem est, quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, id est, naturarum est repraesentativum 2. Natura enim non sic accipitur in Christo, ut cum dicitur una natura esse omnium hominum : quod evidenter idem Joannes ostendit 3, differentem rationem dicti assignans, cum natura humana in Christo nominatur, et cum una dicitur natura omnium hominum. Ait enim : Cum unam hominum naturam dicimus, sciendum est, quod non considerantes ad animae et corporis rationem hoc dicimus : (im-

<--- Page Split --->

possibile enim est unius naturae dicere Domini corpus et animam, ad invicem comparata). Sed quia plurimae personae hominum sunt, omnes autem eamdem suscipiunt rationem naturae (omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam participant, et substantiam corporis possident) communem speciem plurimarum et differentium personarum, unam naturam dicimus, uniuscujusque scilicet personae duas naturas habentis, in duabus 1 perfecte naturis, animae scilicet et corporis, existentis. In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere : neque enim factus est, nec est, nec aliquando fiet alius. Sed Christus ex deitate et humanitate est, in deitateque et humanitate Deus factus est, idem et homo perfectus. Totam ergo hominis naturam, id est, animam et carnem, et horum proprietates, sive accidentia, assumpsit Deus : non carnem sine anima, nec animam sine ratione, ut haeretici voluerunt : sed et carnem, et animam cum sensibus suis. Unde Joannes Damascenus 2 ait : Omnia quae in natura nostra plantavit Deus, Verbum assumpsit, scilicet corpus, et animam intellectualem, et horum proprietates 3. Totus enim totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret. Quod enim inassumptibile est, incurabile est.

DIVISIO TEXTUS.

« Et quia in homine tota humana natura, etc. »

Hic incipit pars secunda in qua agitur de assumpto.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangitur quid assumptum est. In secunda determinatur, utrum anima mediante intellectu, et corpus mediante anima assumptum est : et haec incipit, ibi, B, « Assumpit ergo Dei Filius, etc. » In tertia autem determinatur, utrum simul tempore assumpsit, et fecit, et animam et corpus, ibi, C, « Si autem quæritur, etc. »

In prima autem parte tria facit. Primo probat, quod cum dicitur, « Filius assumpsit humanam naturam, » quod per naturam humanam intelligitur corpus et anima. Secundo, inducit errorem quorumdam dicentium, quod per humanam naturam intelligitur proprietas sequens corpus et animam conjuncta : et destruit per Joannem Damacenum qui dicit, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere. Tertio, inducit Joannem Damascenum dicentem etiam, quale assumpsit : quia tale quale in nostra natura plantavit.

Sententia autem in Littera patebit jam per disputationem.

<--- Page Split --->

tamen omnia ab ipso distant æqualiter, sicut dicit Dionysius in libro de Calesti hierarchia, et Aristoteles in libro de Causis. Et ideo per gradus dignitatis qui distinguuntur per participationem bonitatum quæ sunt in Deo, unum plus accedit quam alterum : sicut plus accedit vivens quam ens, et plus sentiens quam vivens tantum, et plus ratiocinas quam sentiens. Et ideo creatura rationalis plus est unibilis quam irrationalis.

signaculum dicitur similitudinis 2. Cum igitur ex imagine homo sit unibilis, videtur quod Angelus magis unibilis sit quam homo.

  1. Præterea, Angelus capax est per intellectum ipsius unionis, et beatificabilis est : ergo est unibilis.

  2. Item, Sunumæ misericordiæ est omnia reducere ex miseriæ statu : sed Angelus est in statu miseriæ : ergo cum Deus sit summe misericors, videtur ipse debere unire sibi Angelum ut redimat ipsum.

Ad aliud dicendum, quod irrationalis creatura non defluxit nisi per defluxum hominis : et ideo non elevatur nisi in ipso duabus de causis : quarum una est, quia omnis creatura est aliquo modo in homine : quia elementa in complexionantibus corpus, potentiae autem vegetabilis et sensibilis in anima, et etiam similitudo ad Angelum in ratione et intellectu : et ideo etiam dicitur minor mundus, qua colligit omnes partes majoris mundi : et ideo in minori mundo major mundus ad altiorem dignitatem elevatur. Alia vero ratio est, quia homo est finis omnis creaturæ : ideo sicut id quod est ad finem, habet dignitatem in fine tantum : ita omnis creatura in homine habebit dignitatem. Et sic dicit Apostolus: Omnia vestra sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei 1.

ARTICULUS II.

An Angelus sit assumptibilis ?

Secundo quæritur, Utrum etiam Angelus sit assumptibilis ?

Et videtur, quod sic.

  1. Angelus enim (ut dicit Gregorius) expressius quam homo imaginem Dei habet : et ideo ab Ezechiele, xxvni, 12,

Sed contra :

  1. A quocumque est inseparabilis discretio personalis, ipsum non est assumpitible : ab angelica natura inseparabilis est discretio personalis : ergo non est assumptibilis. Probatio majoris : Assumpto nihil destruit in assumpto : eo quod non transit unum assumentum in aliud. Si igitur assumeret illud quod est in personali discretione, discretio personalis in ipso non destrueretur, et ita non fieret unio in persona, nec etiam in natura, quia natura assumentis et natura assumpti semper manerent dustnctæ, et sic nulla fieret unio. Probatio secundæ accipitur ex secundo Sententiarum, ubi dicet Magister per verbum Augustini, quod discretio personalis est unum de attributis naturae angelicæ, quod ipsam naturam non derelinquit 2.

  2. Item, In quibus potentia numquam est ad actum, in his natura non præcedit personam si personæ sint, hoc est, si sint individuæ substantiæ rationalis naturæ : ergo in eis natura est cum persona : ergo natura sive persona non est assumptibilis.

  3. Item, Assumptio est ad redemptionem quæ fit per alterum quam illum qui peccavit : sed ille qui per seipsum peccavit, non habet congruitatem ut per alterum satisfaciat : cum ergo Angelus per seipsum peccaverit, per alium satisfacere

<--- Page Split --->

non posset : et sic vana esset assumpti o.

  1. Itera, Unio non fit per omnes hypostases uni bilis naturae, sed potus ad unam : et per hoc quod omnes ab uno peccaverunt a quo descenderunt, etiam per unum possunt satisfacere : sed non omnes Angeli ab uno Angelo descenderunt : ergo etiam assumpto uno non posset satisfacere pro alus : ergo Angelus non est assumptibilis.

  2. Item, Hoc dicit Apostolus, ad Hebr. 11, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen .Ibraha approhendit.

Solutio . Dicendum , quodAngelusnonestunibisrationibusultimoinductis .

AdPRIMUMergo dicendum, quod similitudo non est sufficiens causa. Quidam enim dicunt, quod Angelus non sit imago Dei, et assignant rationes quas volunt : sed quia Sanctis contradicunt, scilicet Gregoro, Augustino et Anselmo, non videtur mihi ita dicendum : sed potius, quod ratio imaginis non sit sufficiens causa assumptionis naturae rationalis : sed potius quiddam exigitur ex parte naturae, et quiddam ex parte status. Ex parte naturae scilicet, quod natura tempore et actu distinguibilis sit a perfectione personali, et quod ipsa originem habeat ex uno : quia aliter una natura hominis assumpta, non esset Deus unitus in natura . quia natura alia, et alia est, secundum quod ex alio originis principio. Ex parte autem status, quod scilicet per alium peccaverit, quod scilicet resurgere possit, et hujusmodi. Et nec talia ex parte naturae, nec ex parte status peccati inveniuntur in Angelo : et ideo Angelus non erit assumptibilis.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

ARTICULUS III.

An natura hominis sit assumptibilis, vel etiam homo perfectus ?

Tertio quaeritur, Utrum natura hominis sit assumptibilis tantum, vel etiam homo perfectus ?

Et videtur, quod homo : quia

  1. Ita dicitur, Psal. LXIV, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti : quem autem dicit personam : ergo assumpsit hominem.

  2. Item, Augustinus : « Qui hominem Christum semel a Deo assumptum, dicit depositum, anathema sit : » ergo hominem assumpsit.

  3. Et quia hoc multae dicunt auctoritates, probetur per rationes idem sic : Christus assumpsit corpus et animam conjuncta : corpus autem et anima conjuncta sunt homo : ergo Christus assumpsit hominem.

  4. Item, Christus verissime est homo : aut ergo homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit. Si homo quem non assumpsit : ergo ipse est aliquis homo quem non assumpsit : sed homo quem non assumpsit, est Petrus, vel Joannes, et sic de alius omnibus quos non assumpsit : ergo ipse est aliquis eorum, quod falsum est.

  5. Praeterea, Assumere aut dicit gratiam unionis, aut aliam. Si aliam, quaeratur quae sit illa, et non erit assignare. Si unionis gratiam dicit, sic : Gratia unionis unit : ergo uniens unit sic assumptum : sed omni unioni respondet unum : ergo ipsum est unum cum assumpto. Non autem Filius Dei est unum cum humana natura : quia ipse non est humana natura : ergo ipse non assumpsit humanam naturam, sed hominem, cum sit unum huic homini.

<--- Page Split --->

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod Christus non assumpsit hominem. Antiquorum enim regula et bona est, quod assumens non est assumptum : sed uniens est unitum : quod sic patet ex modo loquendi. Non enim dicimus : Ego assumo mihi indutum, vel vestitum : sed bene dicitur, Assumo indumentum, vel vestimentum : sed bene dicitur, Ego unio mihi vestitum, vel sum unum cum vestito. Et non dicitur ita, Ego sum unum cum vestimento. Unde notandum, quod assumere dicit motum violentum qui est tractus ad trahentem : et ideo secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem : prius enim erat ad se trahere naturam, et postea secundum rationem intelligendi sequebatur unio in hypostasi : et ideo unio est quasi terminus assumptionis. Unde hominem non potuit assumere. Si enim assumpsisset hominem : ergo assumpsisset aliquem hominem : et sic aliquis homo fuisset quem assumpsisset, quod est falsum. Unde cum illa unio nihil destruat in re assumpta, si assumpisset hominem aliquem, et fuisset ille individua persona, non fuisset destructa sua personalitas : et ita remansissent distinctæ personæ, et distinctæ naturae, quia illæ semper distinctæ sunt : et tunc nulla fuisset unio. De hoc tamen magis infra inquiretur.

Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod ita glossatur communiter : Beatus est quem, id est, cujus naturam assumpsisti.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod homo ponitur ab Augustino pro humana natura : quia aliter nihil diceret. Constat enim, quod Christus in triduo homo non fuit, sed humanam naturam unitam sibi habuit : et ideo in triduo hominem deposuisset, si homo ibi proprie caperetur.

Ad aliud dicendum, quod corpus et anima conjuncta non sunt homo. Non enim quaecumque conjunctio corporis et animae facit hominem perfectum in persona : sed potius conjunctio quae completa est secundum naturam : et hoc est organis formatis et perfectis et conforta-

tis potentiiis in illis, quæ licet in Christo post unionem fuerint, et assumptio, et unio fuerint simul, tamen (ut dictum est) secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem, et est quasi fieri ipsius unionis, et unio est quasi factum esse ipsius 'assumptionis. Et ideo assumere est respectu naturae, et non respectu hypostasis. Quidam tamen aliquando dixerunt, quod haec aliquo modo concedi potst, Assumpsit hominem : distinguentes, quod assumpsit potest dicero assumptionem secundum rationem intelligendi, quasi in fieri, vel quasi in termino. Si in fieri vel quasi in fieri, tunc non assumpsit hominem, sed humanam naturam. Si autem quasi in termino, tunc assumpsit hominem : quia terminus, vel quasi terminus assumptionis homo est.

Ad aliud dicendum, quod Christus quidem verissime est homo : sed non est homo quem assumpsit in ratione hominis, sed cujus naturam assumpsit.

Et quod quæritur, Utrum sit homo quem assumpsit ? Dicendum, quod non est divisio per contradictionem opposita : est homo quem assumpsit, est homo quem non assumpsit, ita quod implicatio cadit sub negatione, quia aliter non contradiceret : sed ipse est homo cujus naturam assumpsit, quæ natura nec est Filius Dei, nec hic homo est, quia nullus homo est sua natura.

Ad aliud dicendum, quod unio est per gratiam unionis: sed haec unio est ut in fieri, et ut in factum esse : et cum est ut in fieri, tunc est assumptio proprie : et cum est ut in factum esse, tunc est ut unio : et patet adhuc, quod assumpsit humanam naturam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An liceat dicere, Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?

Quarto quaeritur, Utrum contingit dicere, quod Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?

Et videtur, quod sie.

  1. Unio enim est in hypostasi : sed Christus non est nisi hypostasis una, scilicet aeterna : ergo hic homo est hypostasis illa : sed haec hypostasis est homo, et animal, et corpus, et substantia, sicut quae sequuntur eam prædicata essentiala : ergo per consequens uno est illorum.

  2. Item, Accidit huic homini, quod sit filius Virginis ; ergo videtur, quod per accidens sibi univit illum.

Sed contra.

Sed contra. Sed contra videtur, quod non univit sibi hunc hominem : non enim unitur cum aliquo nisi secundum rationem præexistat ante unionem cum alio : sed hic homo secundum rationem non prius fuit quam uniretur : ergo hic homo non est unitus : ergo nec per consequens homo, vel animal, nec per accidens filius Virginis.

Solutio

Solutio. Dicendum cum Augustino, quod talis fuit unio illa quæ Deum hominem et hominem faceret Deum. Unde concedendum, quod univit sibi hominem : eo quod unio est terminus assumptionis, et homo naturae assumpta quodammodo, quia est consequens ad corpus et animum conjuncta quæ hic assumuntur. Et bene concedo, quod per consequens est hominis, vel animalis, et aliorum prædicabilium enuntiabilium homi-

num : et per accidens aliorum quæ accidentalia sunt, ut Virginis filius, et hujusmodi.

Ad i n quod contra objicitur, dicendum, Ad quod non oportet quod si unit sibi hominem, quod unitat sibi aliquem hominem præexistentem : quia faciendo hominem univit, et uniendo fecit : uniens enim in ista unione infinitæ virtutis est, quod non est in aliis unionibus. Si autem objicitur, quod simile posset dici de assumptione, dicendum quod non est simile : quia assumere de ratione sua dicit diversitatem inter assumentem et assumptum : unio autem non dicit diverstatem inter uniens et unitum.

ARTICULUS V.

An in Domino Jesu est communem speciem accipere ?

Quinto quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem : « In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere, etc. »

Hoc enim videtur esse falsum : quia

  1. Dominus Jesus est homo, et homo est communis species : ergo in ipso est communem speciem accipere.

  2. Item, Hic homo qui est Jesus, aut est in aliqua specie, aut non. Si non : ergo non habet communicationem in specie hominis, et sic homini non valeret redemptio ejus, quod est falsum : ergo ipse est in specie hominis, et sic in ipso communis species accipitur.

  3. Præterea, Ratio Joannis Damasceni non videtur valere, cum dicit : « Nec enim factus est, nec aliquando fuit alius. » Hoc enim non videtur esse causa : quia sol nec factus est, nec aliquando fiet alius : et tamen habet communem speciem, quantum est de communicabilitale suæ formæ: et si non communicatur,

<--- Page Split --->

hoc est quia materia tota intra formam est determinata, et ideo forma manet indivisa in tota sua materia.

  1. Sed ad hoc dicunt quidam, quod (ut dicit Boetius) species est totum esse individuorum ad minus formale : quia quod est post speciem, est de individuantibus. In Domino autem Jesu hæc species non est totum esse : quia quoddam esse habet a deitate : et ideo dicit Damascenus, quod in ipso Domino Jesu non est communem speciem invenire.

SED CONTRA : Avicenna dicit, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens : ita differunt essentia, esse, et ens : ergo sicut lux refertur ad naturam, ita et essentia : et sicut lucere refertur ad actum, ita et esse. Sed in Christo est tantum una hypostasis et persona. Cum igitur esse quod est actus proprie conveniat personæ, Christus non habebit nisi unum esse, ut videtur : unum autem esse est quod est in una specie : ergo videtur, quod Christus sit in aliqua specie una.

Præterea, secundum hoc nulla esset ratio sua quam inducit : ac si ideo non sit una species, quia non communicabilis sit forma in Christo secundum quam Christus possit esse.

Solutio . Dicendum , quodsecundumintellectumDamasceni , sicestintelligen - d u m : « InDominoJesu , e t c . , » scilicet , quodintelliganturinChristoesseduædompossitiones , quarumunaestnaturalis , aliagratiaunionis . Unaestpropria , alaveroimpropria . Propriavocaturcompo - sitioprima , quæestexaninaetcorpore : anima ( d i c o ) quæestactuscorporisor - ganiciphysicivitamhabentisinpotentia : ethanccompositionemsequiturformatotusquæesthomo , velhumanitassiabstractiveliceatloquideipsa , etipsaestspeciesinhocindividuoparticulaii . Estenimduplexforma , scilicetformamateriæ , sivepatris , sivepotentiæ : ethæcformaestfinisgenerationisinnatu - r a , etestparsreinonprædicablisdereipsa , cttalisformaestanimainhomine .

Alia autem forma quæ est ratio rei, et totum esse secundum rationem : et hæc est consequens compositionem formæ naturalis, et potentiae naturalis, quæ est materia : et talem consequentem fornam habuit Dominus Jesus propter compositionem naturalem, propter quam est verus homo, et suppositum unum in specie hominis. Alia autem compositio est in Christo, quæ non vere compositio est nisi compositio exponatur, quod sit unius cum altera positio : et hæc est totius humanæ naturæ cum deitate, non ad aliquod tertium constituendum, sed potius in receptione personalitatis quæ ab æterno in supposito divinæ naturæ fuerat. Et hoc ideo oportet ponere : quia omnis componentis ratio, et ratio partis et imperfecti respectu formæ comp ositionis : divinitas autem nec in se, nec posita cum alia potest cadere in rationem partis et imperfecti : unde ipsa non est componens aliquod proprie, sed posita secum trahit in aliquem actum sui suppositi : et ideo humana natura posita secum in supposito fuit per societatem suppositi divinæ naturæ. Et quantum ad hanc compositionem dicit Damascenus, quod non est in Domino Jesu communus species, species (inquam) quæ sit forma compositionis, et ratio consequens compositionem totius humanæ naturæ cum divina.

AbnergoquodobjiciturdeprobationeDamasceni , dicendum , quodipsenonitendit , quodhæcsitratio , quodipsenonpotestprædicaridepluribus : sedpotiusaconsequentiprobatantecedens . Quodenimimpossibileestformamha - berequæsequiturcompositionem , i m - possibileesthaberecommunicabilemformam : cumigituromnisspeciesquantumestdesecommunicabilissit ( sicutdictumestalibi ) idquodimpossi - bileestcommunicaridese , nonhabetspeciemcompositionis , siveformamto - t i u s , quodidemest : etitacumChristumimpossibileesthabereformamcommu - nicabilem , impossibileestipsumhabere

<--- Page Split --->

formam quae sequatur deitatis cum humanitate compositionem.

ARTICULUS VI.

An Christus tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit ?

Sexto loco incidit dubium de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit, etc. »

Hujus enim gratia quaeruntur tria propter haereses excludendas. Unum illorum est, si tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit.

Secundo, Si non idem numero, sed origine assumpserit, utrum tale quale plantavit assumpsit?

Tertio, Qualiter assumpsit ?

  1. Item, Major puritas quae possit esse sub Deo, Christo debetur : sed major puritas est numquam substantiam corporis ejus peccato subjacuisse, quam aliquando etiam in alio subjacuisse : ergo numquam subjacuit : ergo sicut lux tenebris impermixta per omnes descendit.

  2. Item, Augustinus dicit, quod aliter fuit Christus in lumbis Abrahæ, et aliter Levi. Levi enim qui per concubitum venturus erat in matrem, fuit ibi per concupiscentiae legem, et per corpulentam substantiam : Christus autem qui per concubitum non erat venturus in matrem, fut ibi per corpulentam substantiam tantum : ergo videtur, quod similter fuit in aliis : ergo hæc corpulenta substantia sine permixtione alterius infectæ substantiæ descendit : ergo descendit ut lux a primo parente.

  3. Item, Primus homo non totus corruptus erat, aliter enim non fuisset possibilis ad medicinam : sed magis decuit ut a parte integra formaretur substantia Christi, quam a corrupta : ergo Christi substantia tota semper descendit integra, corruptioni non permixta.

CIRCA PRIMUM fuit hæresis quaedam quae dixit, quod substantia corporis Christi per omnes partes ut lux quaedam descendit, non commixta partibus naturae corruptæ corruptione vitii, nec libidine coitus infecta : et erroris sui fulcimentum poterat habere, vel habebat hujusmodi :

  1. Medicina et vulnus sunt diversarum qualitatum : cum igitur substantia Christi medicina fuerit, cum vulnere non debet esse ejusdem qualitatis : sed vulneris fuit corruptio vilii : ergo qualitas substantiæ Christi semper mansit sine hujusmodi corruptione.

  2. Item, Habetur in libro Sapientiae, VII, 30 : Sapientiam non vincit malitia. Et ibidem, y. 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit : cum igitur sapientia Patris Christus sit, videtur quod in sui corporis substantiam numquam aliquid inquinatum incurrit.

SED CONTRA :

  1. Omnes partes primi hominis subjici debebant rationi æqualiter nulla excepta, et omnes vires mentis subjici debebant Deo : ergo cum punitus sit in hoc quod corpus sibi in hoc non subjiciebatur propter hoc quod ratio non subjiciebatur Deo, in omnibus partibus corporis debuit puniri, et totum corpus corrumpi : ergo nulla pars mansit non corrupta.

  2. Item, In generatione Seth non fut nisi usus generationis actus : ergo quidquid substantiæ Adæ venit in Seth, per illum actum descendit : sed substantia unde postea originaliter formatum est corpus Christi, ab Adam venit in Seth : ergo per illum actum descendit : ergo per concubitum. Et quidquid descendit per concubitum, lege concupiscentiæ est corruptum, ut dicit Augustinus : ergo substantia corporis Christi ibi existens, non ut in Christo permixta, fuit corrupta.

<--- Page Split --->

  1. Item, In serie patrum aut fuit similitudo partium, aut dissimilitudo. Si primo modo, habeo propositum : quia cum in serie eorum descenderit Christus, substantia corporis Christi non fuit impermixta substantiae corporum aliorum. Si autem fuit dissimilitudo in partibus, dissimilis substantiae dissimilis est actus transfusionis, et dissimile est receptaculum in quo servatur et custoditur : sed hujusmodi actum diversum transfusionis, et dissimile receptaculum impossibile est invenire, etiam fingere volentibus : ergo substantia corporis Christi a substantia corporis aliorum non fuit distincta.

  2. Præterea, Secundum hoc Christus non descendisset nisi ab Adam, et a nullo aliorum, si hæc substantia servata distincta fuit in aliis tantum : quod est contra Psalmum dicentem : « Ego hodie genui te'. Quod una Glossa exponit etiam de nativitate temporali.

Solutio. Dicendum, quod substantia corporis Christi non distincta transfusa est usque ad substantiam corporis gloriosae Virginis : quod etiam ideo in utero sanctificatum est, et postea a Spiritu sancto purgatum : ut vitium propagationis omnino ab ipso deleretur, quod Christus sibi sociare dignatus est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod medicina fuit corpus assumptum ut assumptum, et hoc non in qualitate medicinæ, sed secundum originalem materiam tantum fuit in pluribus : et hoc sufficientebat.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil inquinatum cucurrit in sapientiam umquam : sed materia propaginis non habebat relationem ad Christum nisi secundum materiam, et non secundum corruptionem ab ipsa purgandam per sanctificationem in utero, et adventum Spiritus sancti : et ideo etiam incurrere non potuit : sed tantum usque ad matrem cur rebat : sed incurrere in Christum non potuit.

Ad ALIUD dicendum, quod Christo debetur major puritas quæ sub Deo intelligi possit, ita quod salvetur finis redemptionis quæ facta est per ipsum. Impuritatem autem nullam facit, si de materia in origine vitiata Christus puram materiam sui corporis accepit. Ex hoc enim Christus numquam peccato subjacuit : licet cæteri cum quibus convenit in materia, peccato subjacuerint.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus accipit materiam quæ est in lumbis non absolute, sed cum comparatione ad eos quorum est materia : et sic recipit conjungibilitatem cum libidine necessario in quibusdam, et in quibusdam est impossibilis ad talem conjunctionem. Materia enim ut relata ad Christum non potest subjacere legi concupiscentiæ, ut relata ad Levi non potest non subjacere. Si autem absolute consideratur materia lumborum, tota subjacet legi concupiscentiæ : et hoc modo loquitur Augustinus, sicut infra patebit, cum de decimatione Christi quæretur.

Ad ALIUD dicendum, quod primus homo materialiter fuit totus corruptus : unde medicina non fuit in ipso nisi secundum potentiam tantum, scilicet quod in assumptione poterat purificari : et ideo illa objectio fundatur super frivolum. Quod autem dicit, quod si totum corruptum fuit, tunc fuit impossibile ad curationem, dicendum, quod hoc etiam falsum est : quia non fuit ita corruptum, quin corruptio separabilis esset ab ipso, non sicut in dæmone a quo corruptio separari non potest.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

An Christus assumpsit tale corpus quale plantavit ?

Deinde quaeritur, Quale assumpsit corpus ?

Et videtur quod tale quale plantavit : 1. Plantavit autem in immortalitate quadam : ergo tale (ut videtur) assumpsit.

  1. Praeterea, Christi incarnatio ad hunc finem erat, ut quod in Adam perdidimus, recuperaret nobis : ergo in illo statu corpus nostrum assumere debuit.

  2. Praeterea, Effectus non videtur esse sine causa . quia Philosophus videtur dicere, quod cessante causa cessat effectus : sed pœna effectus culpa e st : cum ergo Christus fuerit immunis a culpa, videtur etiam immunis debuisse fuisse a pœna : et ita non subjectum pœnalitatibus assumpsit.

  3. Item, Nihil nisi quod in nostra natura plantavit, assumpsit : sed pœnam in nostra natura non plantavit : ergo pœnam non assumpsit. PRIMA scripta est in Littera. SECUNDA scribitur, Sapient. 1, 13, 16 : Deus mortem non fecit. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Christus venit redimere : sed redemptio congrue fieri non potuit nisi per satisfactionem : satisfacere autem non potuit qui pœnam pati non potuit : ergo pœnas nostras assumere debuit.

  2. Item, Ad Hebr. ii, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus solut sumpsit corpus cum pœnalitatibus suis. Et de hoc infra proprius erit tractatus, ubi determinabitur quas pœnas Christus assumpsit, et quid de quolibet statu accepit.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod tripliciter pœna est in corpore, scilicet quantum ad meritum, et inducta est a peccato, et non plantata a Deo : et quantum ad justitiam vindicantem, et sic a Deo justo judice est inflicta : et quantum ad principia contraria repugnantia sibi invicem, et inductentia dissolutionem, et sic plantata est a Deo in hoc ipso quod corpus ex contrariis fecit : quod enim ante peccatum non pugnaverint contraria, gratia debetur, non naturae, gratia (inquam) qua est gratia innocentia, ut determinatur in libro II Sententiarum, de statu Adæ ante peccatum.

Ad ALIUD dicendum, sicut dicit Augustinus super Genesim, quod eamdem in specie immortalitatem quam in Adam amisimus, non recuperamus in Christo : sed illam ad quam Adam transferendus erat si stetisset : et etiamsi eamdem recuperaremus, non tamen Christus eamdem assumere debuit : quoniam per meritum Christi recuperamus ,quod perdidimus : meritum autem hoc est in positione animae pro amicis : et ideo mortalem esse oportuit.

Ad ALIUD dicendum, quod sine dubio AD pœna est effectus culpa : sed non oportet quod culpa sit in eodem subjecto in quo est pœna, sed sufficit ut originaliter sit in eadem natura. Dico autem originaliter, ut scilicet in illo praecesserat in quo secundum originem tota natura fuit.

AD ULTIMUM patet solutio per ante dicta.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

quadraginta diebus citius exicrit ex ulero quam alius parvulus, quod est contra librum Sapientiæ, ubi dicitur novem mensium tempore fuisse in utero sicut alius 2.

Qualiter corpus assumpsit Verbum Dei quod in nostra natura plantavit, id est, an in viro perfecto, vel semine?

Tertio quaeritur, Qualiter assumpsit ? Et videtur dicere Jeremias, quod totum virum perfectum in lineamentis corporis, et perfectionem animæ secundum sapientiam et gratiam : quia, ut dicit, novum faciet Dominus super terram : Fæmina circumdabit virum 1. Et hoc tenet fides.

Sed hoc videtur esse contrarium sacræ Scripturæ,

  1. Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit : ergo videtur in semine accepisse, et non in lineamentis perfectis.

  2. Præterea, Ad hoc videntur sequi duæ hæreses quæ aliquando dictæ sunt, scilicet, quod Christus non crevit in utero matris : si enim in instanti conceptionis habuit lineamenta et organa propter quæ habenda crescunt alii parvuli, videtur ipse non crevisse. Alia hæresis est, quod Christus non fuit in utero ita diu sicut alius parvulus : quia in aliis quadraginta dies, ut dicit Augustinus, formationi lineamentorum debentur : illud autem in uno momento in Christo fuit perfectum : ergo videtur, quod in

SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod sicut solutio fides dicit, Christus accipiendo corpus in lineamenta formavit, et formando accepit et univit simul tempore : sicut in ultima parte istius distinctionis determinabitur.

Ad nq quod contra objicitur, dicenAd 1. dum quod semen ponitur pro natura humana redimenda : semen enim Abrahæ sunt filii Abrahæ. Sed ponitur semen Abrahæ, ut intelligatur ad Abrahæ benedictionem pertinere.

AD RATIONEM primæ hæresis dicenAd 2. dum, quod non valet : quia Christus licet lineamentatum corpus accepit, tamen lineamenta in ea quantitate non fuerunt in quam crescunt lineamenta aliorum parvulorum, quando nascuntur ex utero. Unde quod in aliis parvulis debetur ad duo, hoc in Christo fuit ad unum. Tempus enim imprægnationis in aliis est ad formationem lineamentorum, et ad incrementum eorum debitum : in Christo autem fuit tantum ad incrementum debitum.

Per hoc etiam patet solutio ad rationem alterius hæresis : quia lect statim lineamenta membrorum Christi corpus habuerit, non tamen in quantitate habuit in qua fuerunt post quadraginta dies : et ideo dies cum aliis habuit in utero ad incrementum debitum acquirendum.

1 Jerem. xxxi, 22. Creavit Domnus novum super terram : Fæmina circumdabit virum. 2 Sapient. vii, 1 et 2 : In ventre matris figura-

<--- Page Split --->

B. De unione Verbi et carnis mediante anima.

Assumpsit ergo Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima. Unitum est carni per medium intellectum Verbum Dei. Tante enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terre formato uniri non congruerit, nisi mediante rationali essentia '1.

Illa autem unio inexplicabilis est adeo, ut etiam Joannes ab utero sanctificatus, se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Jesu 2 : quia illius unionis modum investigare, aliisque explicare non erat sufficiens.

Non sunt ergo audiendi, qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatum ostendisse videntibus. In quem errorem prorumpunt : quia timent quod fieri non possit, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquiretur : et tamen prædicant istum visibilem solem radios suos per omnes fæces et sordes corporum spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis incommutabilis et invisibilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui commutatione assumpsit, et ab omnibus infirmitatibus liberavit 3. Ecce hic dicit Dei sapientiam per spiritum assumpsisse animam, et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animæ superior 4, et majori similitudine Deo propinquant quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus : et ideo non incongrue anima dicitur assumpta per spiritum, et corpus per animam.

<--- Page Split --->

ruptibile corporeum, et creatum incorruptibile et incorporeum, quam deitas et corpus : et tamen illa duo uniuntur per medium, scilicet per spiritum corporeum qui movetur in corpore ad modum luminarium in mundo : ergo videtur, quod multo magis deitas et caro debeant habere medium.

Deinde tractanda est secunda pars isius distinctionis quae incipit, ibi, B, « Assumpsit ergo Dei Filius, etc. »

In qua Magister facit tria. Primo enim ostendit medium congruentiae et rationis, per quod deitas unita est carni. Secunlo, ostendit modum istius unionis esse inexplicabilem, ibi, B, § 2 : « Illa au- 'em unio inexplicabilis est, etc. » Tertio, excludit errorem Manichaei dicentis Chritum corpus phantasticum et non verum accepississe, ibi, B, § 3 : « Non sunt ergo audiendi, etc. »

SED CONTRA :

  1. Quidquid aliquid per se facere poterit sine medio, si utitur medio illo, in illo medium erit superfluum : sed deitas se sine medio potest unire carni : ergo medium erit superfluum.

  2. Præterea, Videtur, quod non habuerit animam Christus. Ad vitam enim non requiritur nisi quod est causa vitæ, et quod est vitam suscipiens : deitas autem præcipue est causa omnis vitæ, corpus autem suscipiens : ergo superfluam habuit animam.

ARTICULUS IX.

An in unione ad carnem indigiuit medio ?

CIRCA PRIMUM autem horum sunt duo dubia : quorum primum est, utrum deitas in unione ad carnem indiquerit medio ?

Secundum est, quale sit illud medium ?

CIRCA PRIMUM sic objicitur :

  1. Extrema multum distantia non uniuntur nisi per medium aliquod : multum autem distant corporeum corruptibile creatum, et incorporeum incorruptibile increatum : ergo non nisi aliquo medio uniuntur : talia autem sunt corpus et deitas : ergo videtur, quod talis conjunctio indigeat medio.

  2. Item, Minus distant creatum cor-

  3. Præterea, Hoc videtur dicere Evangelium cum dicit : Verbum caro factum est 1. Non dicit aliquid de anima.

  4. Præterea, Unio redimens suffecit in origine peccati : sed origo peccati in carne est : ergo videtur, quod suffecit unio deitatis ad carnem.

  5. Item, Christus venitre dimere propaginem : sed tantum secundum carnem propagamur : ergo secundum carnem tantum est unio, et non secundum spiritum : quia animas omnes Deus de novo creat.

CONTRA :

  1. Totum totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : sed præcipua pars nostri est anima : ergo illam principaliter assumpsit.

  2. Item, Præcipua mors erat in anima : ergo cum mortem destruere venerit, præcipue assumere animam debuit.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus asScultio. sumpsit animam, et corpus, et omnes partes utriusque.

Ad id quod quaeritur de medio, dicenAdobject. 1.

<--- Page Split --->

dum quod ibi medium aliquo modo est unum ad alterum, sicut dicunt Sancti.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod deitas ex parte sui non indiget medio : sed congruebat medium ex parte carnis, et hoc medium quale sit in sequenti articulo quaestionis determinabitur.

Ad object 2 . Ad in quod objicitur, quod Christus non habuit animam, dicendum quod licet deitas sit per se causa vitæ, tamen non est causa vitæ, ut actus corporis physici : quia sic esset forma corpori unita, et faciens compositionem : quod absurdum est. Et talis causa vitæ exigitur in vita naturali : unde non esset verus homo si corpus tantum assumpsisset, nec vita sua esset ut a forma et causa naturali : sed potius esset per effectum miraculi, et non valeret nobis, eo quod ille talis non haberet convenientiam nobiscum in natura speciei, et ideo debitum nostrum solvere non potuisset.

Ad aliuddicendum , quodcaroinEvangelioponiturprototohomine : sednominaturdefectbulborpars , ideoutos - tendaturChristumnullampartemno - strænaturædespexisse , etinfirmioranostraaccepisse .

Ad object 4 et 6. Ad aliuddicendum, quod licet peccatum in posteris sit in origine in corpore, tamen primo tantum est ab anima, et etiam in posteris inficit animam.

Item, In posteris non redimet tantum ab originali, sed etiam ab actuali : quia nostra pœnitentia nihil valeret, si sua satisfactio non occideret peccatum ante actuale, quod ut a causa prima ab anima est.

ARTICULUS X.

An sit medium rei vel congruentiae?

Secundo quaeritur, Quale medium sit, utrum rei, vel congruentiae?

Quod non medium rei probatur hoc modo :

Medio rei sublato aufertur conjunctio quae illo medio tenebatur : sed in triduo anima non fuit conjuncta corpori : ergo si fuit medium rei, deitas tunc non debuit esse conjuncta corpori, quod falsum est : quia deitas fuit unita carni in sepulcro, et animæ in inferno.

Si propter hoc dicatur ut fere omnes dicunt, quod est medium congruentiae tantum.

CONTRA :

  1. Medio congruentiae non posito in esse, adhuc extrema umbilìa sunt : sed non posita anima, extrema non sunt umbilìa ad finem redemptionis : ergo anima non est tantum medium congruentiae. Prima patet per se : Quia congruens est decens quidem et conveniens, sed non necessarium. Secunda probatur per suppositionem sic : Ponamus Christum assumpsisse corpus sine anima, tunc Christus non esset verus homo, et non posset solvere debitum.

  2. Præterea, Corpus sine anima inassumptibile est, sicut creatura quæ tantum habet vestigium.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicitur animam per spiritum assumpsisse : anima enim et spiritus, id est, inferior et superior pars in anima, sunt una substantia, ut dicit Augustinus : ergo unum per aliud non est assumptibile a Deo.

SOLUTIO. Dicendum ad primum quod anima habet aliquid de medio rei. In tenendo enim extrema habet rationem medii congruentiae : sed in causando nubilitatem in altero extremorum, scilicet in carne, ut probat objectio, sic hahet rationem medii rei : et hoc extrahitur a Littera, ubi dicit, quod corpori de limo terræ formato non conguit deitatem uniri : et hoc verum est, nisi secundum quod corpus participet animam. Et sic patet solutio ad primum quaesitum.

<--- Page Split --->

Ad illud quod ulterius quaeritur, ducendum, quod anima, ut dicit Philosophus, dicitur ab animando, et animat per vires affixas organis, et illae sunt vegetabilis potentiae et sensibilis, et illae potentiae nisi conjungantur rationali, de se unibiles, scilicet deitati, non sunt : et ideo quantum ad hoc quod rationalis facit eas unibiles, efficitur eis medium rei, sed in tenendo est medium congruentiae : quia posito per impossibile quod rationalis separetur a sensibili, non propter hoc oporteret separari deitatem ab eadem, sicut quando separata fuit anima a corpore, non propter hoc deitas separabatur ab eodem.

ARTICULUS XI.

Quomodo se habeat unio Dei sive divinæ essentiae ad alias uniones in Christi incarnatione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Illa autem unio inexplicabilis, etc. »

Et quaeruntur tria, scilicet de modo unionis ad naturalem unionem animae cum corpore.

Secundo quaeritur, cujusmodi unum sit istud unum ?

Tertio, utrum illa unio excludat rationem Manichæi, vel non ?

CIRCA PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicimus communiter, quod Deus est unitus carni : quaeratur ergo, quid significat ly unitus ? Et videtur quod divinam essentiam connotando effectum in creatura, per hanc regulam : Omne dictum de Deo ex tempore ex comparatione ad creaturam, significat essentiam divinam connotando effectum in creatura : tale est cum dicimus, est unitus

carni vel homini : ergo videtur essentiam divinam significare.

Sed contra : Per hoc ly unitus non haberet se ad Deum, nisi sicut ad causam : ergo sicut cum dico, Deus est creator, sufficienter exponitur, cum dicitur, hoc est, Deus a quo est hæc creatura : ita sufficienter exponitur, Deus est unitus carni, id est, Deus est a quo est hæc unio vel caro, quod falsum est, cum hæc unio secundum Augustinum, Deum faciat hominem, et hominem Deum : ergo oportet, quod dicat aliquid plus. Et quæro de illo plus, utrum ponatur circa essentiam divinam vel non ? Si non : tunc non facit uno illa Deum hominem, quod falsum est : quia nihil facit circa hoc circa quod non ponitur. Si autem ponitur circa Deum : aut ab æterno est circa Deum : ergo ab æterno fecit eum hominem, cum ille sit ejus effectus, ut dicit Augustinus. Si ex tempore : ergo aliquid cœpit esse circa Deum, quod non ab æterno fuit circa ipsum, et sic variabilis est, ut videtur, quod absit.

  1. Si forte dicatur, ut quidam dicunt, quod illa unio secundum rem ponitur circa hominis naturam, et secundum intellectum ponitur circa Deum : sicut cum dicitur creator, dependentia quae est causa respectus, realiter ponitur circa creaturam : sed quia respectus creaturae non potest intelligi nisi correlativum ejus intelligatur, ideo ratio nostra ponit respectum circa creatorem, qui tamen non est secundum rem. Si, inquam, sic dicatur. Contra : Aliter est relativum pater, et aliter filius : quia pater est causa filii : similis autem similitudinem ponit in utroque similium, et non dicit unum magis dependentiam ad alterum quam reliquum. Similiter relationem dicit unio, quae non significatur magis esse in altero unitorum quam in reliquo : unde non est simile de unione et creatore.

  2. Præterea, Cum istius unionis sit facere unum, circa quod non ponitur secundum rem, circa hoc non erit ejus effectus : si ergo circa Deum realiter

<--- Page Split --->

non ponitur, non erit in Deo ejus effecctus, et ita realiter haec non esset vera, Deus est homo, quod falsum est.

quenti Deum : quia licet sit ab ipso, quia Deus facit eam, non tamen significatur ut ab ipso, et ideo bene concedo quod non est simile de creatore et creatura.

Quæst. ULTERIUS quæritur, Si hæc unio sit creator vel creatura? Si creator, tunc videtur quod ab æterno fuerit : si creatura, tunc quæritur, secundum quid fuit in operibus sex dierum. Si dicatur, quod in ratione causali vel substantiali, tunc conjunctio adhuc videtur esse naturalis, quod falsum est.

Solutio Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod aliud est cum dicitur, unio, et aliud est unitus : sicut aliud est creatio, et aliud creator : creatio enim dicit relationem prout est media inter creatorem et creaturam, quæ secundum rem tenet se in creatura, et ideo non significat divinam essentiam, non est divina essentia. Similiter unio dicit relationem quæ media est habitudo inter Deum et hominem, et non est divina essentia, sed secundum rem radicatur in hominis natura. Si autem dico, Deus est unitus, significat ly unitus habitudinem Dei et divinæ essentiae in persona Filii ad hominis naturam, quæ est ex consequentii secundum rationem in Deo, et non ut primo, quod sic patet. Unio quæ est relatio, est habitudo media inter Deum et hominem : ergo causatur ab aliqua mutatione vel immutatione : non autem hic mutatur nisi natura hominis quæ assumitur : ergo causa relationis quæ est mutatio, non invenitur nisi ex parte naturae hominis, et ideo relatio illa radicatur in natura hominis : sed quia homo cum Deo unum esse non potest, nisi per consequens Deus unum sit cum homine, ideo e converso unio attingit secundum rationem hoc modo Deum, licet ipse secundum rem non nutelur, sed uno modo se habeat : et hoc fit ideo, quia aliquid mutatur ad ipsum hoc modo mutationis qui est unio.

Ad aliud dicendum, quod non ab æterno fuit in Deo : quia unio creaturæ est et creatura, nec significatur ut realiter in ipso, quia circa eum non est causa relationis illius quæ est mutatio, sed potius ut in ipso secundum rationem ex consequentii, ex eo quod aliud secundum illam relationem se incepit habere ad ipsum.

Ad 10 quod objicitur, quod non facit unum nisi in eo circa quod ponitur secundum rem, dicendum quod non ideo facit unum quod æqualiter secundum rem ponatur in utroque unitorum, sed potius ex consequenti respicit alterum unitorum, ut dictum est : quia scilicet homo unum cum Dei Filio esse non potest, nisi etiam non tantum intelligatur, sed etiam sit e converso, ita tamen quia illud causatur ex eo quod creatum sic se habeat ad creatorem, non autem quod creator se aliqualiter quantum est de se habeat aliter quam habuit ab æterno, et quantum ad hunc modum unio ineffabilis et inintelligibilis est, ut dicit Joannes Damascenus.

Ad illud quod ulterius quæritur, Secundum quod fut in operibus sex dierum? Dicendum, quod secundum quod radicaliter fundatur in creatura, fuit ibi in ratione causali materiae, quæ tamen ratio causalis nihil aliud est quam ratio obedientiae qua de creatura fieri potuit quod Creator per suam potentiam voluit, non quod per naturam vel Angelum possit produci, et sic adhuc manet miraculosa.

<--- Page Split --->

ergo est minus unum. Sed Christus est unum unitate personae : ergo ipse minus habet de uno quam unum ex subjecto et accidente.

ARTICULUS XII.

Ad cujus unitatis similitudinem dicitur hæc unio sive unitas ?

Secundo quaeritur, Cujusmodi unum sit istud unum ?

Videmus enim, quod ex materia et forma fit unum in natura, similiter ex accidente et subjecto fit unum, similiter tres personæ in essentia una sunt unum : et quaeritur, ad similitudinem cujus unitatis sit istud unum ?

  1. Patet autem, quod non ad similitudinem prime unitatis : quia illa sunt unum unitate formæ perficientis potentiam : Christus autem non sic est unum, quia ipse est unum unitate personæ et duas habet naturas.

Similiter non videtur esse unitas accidentis cum subjecto : quia neutra naturarum in Christo est alterius accidens.

  1. Item, Quanto magis distant unita, tanto minus sunt unum quae uniuntur, quia dicit Philosophus quod habentium symbolum, facilior est transmutatio ad invicem : sed plus distant naturae quarum alia est creata, alia increata, quam illae quarum una est accidens, alia substantia : ergo videtur, quod unio naturarum in Christo habeat minus de uno, quam unio subjecti et accidentis.

  2. Item, Cum de multis dicatur unum, ipsa una inter se ordinata sunt : unum enim ex materia et forma magis est unum quam unum ex subjecto et accidente, sicut dicimus individuum unum. Cum igitur persona addat etiam proprietatem pertinentem ad dignitatem aut naturae, sicut quodlibet individuum rationalis naturae est persona, vel etiam dignitatem civilem, sicut dicimus prelatos personas, videtur unum personae esse post unum ex subjecto et accidente :

PRETEREA quaeritur, Utrum magis Quæst. uniuntur naturae in persona Christi, vel tres personæ in una natura divina ?

Et videtur quod sic : quia tanta est unio in persona, quod Deum facit hominem, et hominem Deum : et quidquid convenit huic homini, convenit Filiö Dei, et e converso : hoc autem non est in divinis : non enim una persona fit alia propter unionem naturae cum eis : nec quidquid convenit uni personæ, convenit et aliis necessario.

SED CONTRA :

  1. Dicit Bernardus in libro V de Consideratione, quod inter omnia una arcem tenet unitas Trinitatis.

  2. Præterea, Quanto aliquid simplicius est, tanto magis est unum : sed simplicissimum esse tres personæ habent in divina natura : ergo maxime sunt unum in ipsa.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus est Solutio. Ad 1. unum unitate personæ æternæ : et ideo ipse magis est unum quam aliquod unum naturae, et ideo nulli illorum unorum est similis sua unio : et hujus hæc est ratio : quia unum in natura est secundum ea quæ ordinant ad finem illius quod unitur et componitur : unde tot exiguntur ad unum hominem, quot exiguntur ad perfectionem ejus secundum finem naturae qui est ratiocinari : et ideo exiguntur esse, vivere, sentire, intelligere. Similiter illa exiguntur ad unum quod est Christus, quæ sufficiunt ad finem redemptionis : ad illum autem (ut supra habitum est) exiguntur ut debeat, et sic exigitur ut homo sit : exigitur etiam ut possit, et quoad hoc exigitur ut Deus perfectus sit : et ideo Deus et homo unus est Christus.

Ad aliud dicendum, quod virtus unius non accipitur secundum distantiam uni-

<--- Page Split --->

torum tantum, sed etiam secundum virtutem unientis : et ideo licet plus distent natura creata et increata, quam aliquae naturae creatae, tamen plus uniuntur propter infinitam virtutem unientis.

ARTICULUS XIII.

Ad 3. Ad aliiud dicendum, quod verum est quod unitas personae minima est in illis in quibus fit unio in personali proprietate consequente secundum naturam vel tempus unitatem suppositi ex materia et forma, et unitatem subjecti ex subjecto et accidente : sed hic non est ita, imo fit unio in personam existentem, quia in personam æternam : et ideo ista major est aliis unionibus secundum naturam existentibus.

Quale unitum est Christus, aut qua unitate Christus dicitur unum ?

Deinde quaeritur de hoc quod tertio loco dicit, ibi, B, § 3 : « Non sunt ergo audiendi, etc. »

Videtur enim, quod teneat ratio Manichæi : quia

  1. Si aliqua duo omnino idem sunt in re, quidquid secundum rem convenit uni, convenit et alii : sed Filius Dei secundum rem omnino idem est cum divina natura, et e converso : ergo quidquid secundum rem convenit Filio Dei, convenit et naturae divinae : sed si carnem veram assumpsit, convenit Filio Dei esse natum, passum, lassatum, esurientem, et hujusmodi : ergo hoc convenit naturae divinae : et ita inquinatur humana carne, ut videtur.

  2. Præterea, Non videtur conveniens exemplum quod ponit de radiis solis : quia illi non uniuntur facibus.

  3. Præterea, Videmus quod etiam spirituals substantia quae simplicior est quam radii solis, passibilitatem, vel compassibilitatem contrahat a corpore cui unitur, ut anima rationalis : ergo videtur, quod similiter fiat in unione divine naturae et humanæ.

Ad quest. Ad object.1

Ad object.2.

Ad ultimum dicendum, quod maxima unio est trium personarum in una essentia. Post hanc autem unio trium naturarum, scilicet corporis, et animæ, et deitatis in una persona : quia persona simplicus esse habent in natura divina, sed naturae componuntur, et diversæ substantialiter manent in persona.

Ad im autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc non impedit simplicitatem naturae, quod ea quae conveniunt uni personæ non conveniunt alii : quia hoc est propter oppositionem relationis, et non propter naturae divisionem. Sed in persona naturae non manent tantum distinctæ : sed etiam substantialiter differentes. Sed unio in persona iterum vincit alias naturales uniones creaturarum : quia in illis uniuntur diversa in actum consequentem qui nullius est præcedentium, nec aliquid eorum : sed quando uniuntur naturae in persona Christi, iunitur natura assumpta in unientem, non in aliquod tertium consequens unionem eorum.

Solutio. Dicendum ad primum, quod idem re sunt essentia divina et persona : non tamen sunt idem in modo intelligendi et attribuendi. Non distingui enim attribuitur essentiae, distingui vero personae : et personae generare et generari, sed non essentiae : et ideo quae ad alterum sunt, conveniunt personae, et non essentiae : sed nasci, pati, et hujusmodi, vim distinguentium habent, ut supra habitum est : et ideo ista non conveniunt

<--- Page Split --->

essentiae divinae : et quantum ad Theologum est mutatio praedicamenti, quia mutatur quis in quid.

Si forte dicatur, quod secundum hoc etiam essentiae divinae non convenit incarnari : dicendum secundum supra dicta, quod non convenit ei primo, imo personae primo convenit, et essentiae ut est idem personae. Sed non simile de incarnari, et pati, et nasci, et hujusmodi : quia incarnari non dicit nisi carni sociari, quod est esse per se in alio, id est in eo quod alterum est in modo attribuendi. Sed nasci, pati, et hujusmodi, dicunt actus vel passiones ex carne consequentes : et ideo immediate sunt personae gratia naturae humanae, et non per se. Cum autem naturae maneant in Christo distinctae, et etiam proprietates earum, sequitur quod non conveniant haec divinae naturae. Cujus probatio haec est : Cum essentiale praedicabile praedicatur de aliquo, eo ipso quod illud ponitur de illo esse, oppositum illius pradicati removetur ab eodem subjecto : ut cum dicitur, Homo est animal, possum eo ipso inferre : ergo nec est lapis, nec lignum, nec hujusmodi, Ergo similiter cum dicitur, Christus natus, passus, ista sunt praedicata non per se Filio Dei con-

venientia, sed potius gratia naturae humanae : cum igitur natura humana oppositionem et distinctionem habeat in Christo ad divinam, eo ipso quod conveniunt gratia humanae, gratia divinae non convenunt : ergo nec divinae. Et sic sequitur, Christus est passus : ergo divina natura non est passa.

Ad in quod objicitur de exemplo, dicendum quod exemplum conveniens est : propter hoc enim quod ecclestium corporum et inferiorum non est materia una, ideo unum non agit in aliud immutando secundum speciem : ergo multo minus quorum nulla est convenientia nec in materia nec in alio univoco, sicut se habet natura divina ad omnia creata : et sic non incurrit aliquid inquinatum in eam.

Ad in quod objicitur de anima rationali, dicendum quod secus est : quia licet illa non habeat materiam ex qua sit, tamen habet materiam in qua sit sicut motor et forma : et ideo unitur illi, et afficitur ex illa. Sic autem non in materia est deitas : sed polius sociata distincta manens ad perficiendam unionem in persona, cui propter unionem conveniunt ista, nasci, pati, etc.

C. Quod Verbum simul assumpsit carnem, et animam : neque caro prus est concepta quam assumpta.

Si autem quaeritur, Utrum Verbum carnem simul et animam assumperit, an prius animam quam carnem, vel carnem quam animam : et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta, et postea assumpta? Verissime et absque ulla ambiguitate dicitur, quia ex quo Deus hominem assumpsit, totum assumpsit, simulque sibi univit animam et carnem : nec caro prius fuit concepta, et postmodum assumpta, sed in conceptione assumpta, et in assumptione concepta. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine

<--- Page Split --->

divinitate conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo : sed ipsum Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam 1. Idem in libro de Trinitate : Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo in utroque unus et verus : quam servilem formam a solo Filio susceptam, tota Trinitas (cujus una est voluntas et operatio) fecit. Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem : sed mox ut Verbum venit in uterum, servata veritate propriae naturae factum est caro et perfectus homo, id est, in veritate carnis et animae natus est 2. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait : Angelo nuntiante et Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro 3.

ARTICULUS XIV.

An Christus simul sibi corpus formavit, consolidavit, et unuit ?

Deinde veniendum est ad tertiam partem in qua Magister determinat, utrum simul tempore assumpsit corpus et animam? et incipit, ibi, « Si autem quæritur, Utrum Verbum, etc. »

In isto autem capitulo determinatur, quod simul Christus formavit et univit sibi corpus : et Littera per se patet.

Sed dubium incidit de hoc quod dicit, quod simul formavit et univit sibi corpus.

Dicit enim Apostolus, quod per omnia debuit fratribus assimilari 4 : ergo videtur, quod in modo assumendi corpus, et ita prius debuit formare, et postea unire.

  1. Item, Augustinus in libro IV de Trinitate dicit : Nec immerito in ædificatione Dominici corporis in cujus figura

templum a Judæis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus esse intelligitur : dixerunt enim, Quadraginta et sex annis ædificatum est templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies : qui tamquam decem menses parientibus fecminis imputantur : non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiæ custodit auctoritas : octavo enim kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus 5. Ergo videtur, quod tanta fuit successio dierum in formatione corporis, quod non totum factum est semel et simul.

  1. Item, Cum in aliis sit conversio, formatio, consolidatio, lineamentorum distinctio, et earundem in componendo corpus ordinatio, qualiter hæc omnia simul potuerunt fieri cum unione ? unio enim videtur anteponere animationem, animatio autem præsupponit sibi alia.

<--- Page Split --->

soluto

Solutio. Dicendum, quod omnia ista simul facta sunt: unde confortando et formando, soldando et distinguendo membra, et componendo corpus et animando, sibi univit, et e converso uniendo omnia illa fecit.

Ad primum ergo dicendum, quod per omnia similis fuit fratribus quae nobis expediebant, sed non in his quae defectum important. Si enim successiv e ita formatum fuisset corpus ejus, tunc fuisset operatione naturae factum, et non opere Spiritus sancti. Quidquid autem

natura fit, non est elevatum supra naturam, et ita non esset Deus: unde hoc non expediebat nobis.

Ad aliud dicendum, quod auctoritas Augustini loquitur de tempore quo corpus Domini ad quantitatem debitam est deductum, et non intendit, quod successive habuerit formationem sicut alia corpora.

Ad ultimum dicendum, quod omnia simul facta sunt, propter infantiam virtutem operantus Spiritus sancti, qui potest ea simul quae natura etiam successive non potest.

Ad 2.

Ad 3.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO III.

De Christi conceptione.

A. De carne quam Verbum assumpsit, qualis ante fuerit, et qualis assumpta sit ?

Quæritur etiam de carne Verbi, An priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato, an et talis assumpta fuerit a Verbo ? Sane dici potest, et credi oportet, juxta Sanctorum attestationes, convenientiam ipsam prius peccato fuisse obnoxiam sicut reliqua Virginis caro : sed Spiritus sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, poena tantum, non necessitate, sed voluntate assumentis remanente.

Mariam quoque totam Spiritus sanctus in eam præveniens, a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando (ut quibusdam placet) vel sic debilitando et extenuando, ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus exstiterit. Potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini præparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi Angelus Virginem alloquens ait : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nasectur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei 1. Cui sacra Virgo respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum 2. Quod exponens Joannes Damascenus ait : Post consensum autem sanctæ Virginis Spiritus sanctus supervenit in eam, secundum verbum Domini quod dixit Angelus, purgans ipsam, et potentiam deitatis Verbis receptivam præparans, simul autem et generativam. Et tunc obumbravit ipsam Dei Altissimi per se sapientia et virtus existens, id est, Filius Dei Patris 3 ύμωσύσος, id est,

<--- Page Split --->

consubstantialis, sicut divinum semen. Et copulavit sibiipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginis sanguinibus, nostrae antiquae conspersionis carnem animalam anima rationali et intellectiva : non seminans, sed per Spiritum sanctum creans : quare simul caro, simul Dei caro, simul caro animata rationalique et intellectu, simul Dei Verbi caro animata rationalis et intellectiva '. Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumptam, eamdemque, imo totam Virginem, Spiritu sancto praeveniente, ab omni labe peccati castificatam. Cui collata est potentia novo more generandi, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis. Illa enim caro quam Deus de Virgine sibi unire dignatus est, sine vitio concepta, sine peccato nata est. Hanc tamen carnem non cœelestis, non aerea, non alterius cujusque putes esse nalurae, sed ejus, cujus est omnium hominum caro 2.

DIVISIO TEXTUS.

« Quærtur etiam de carne Christi, An priusquam conciperetur, etc. »

Hic incipit tertia pars quae est de conjunctione assumentis, et assumpti, et durat usque ad sextam distinctionem.

Continet ergo tres distinctiones, secundum quas distinguitur in tres partes, secundum quod tria exiguntur ad conjunctionem. Quorum primum est dispositio debita in assumpto : et de hoc agitur in ista distinctione tertia. Secundo, quod sit aliquid operans et conjungens conjungibilia : et hoc in distinctione IV, quae incipit ibi, A, « Cum vero incarnatio, etc. » Tertio, exigitur unio in hypostasi et persona : et de hoc agitur in quinta distinctione, ibi, A, « Praeterea inquiri oportet, etc. »

Prima harum partium quae tota in hac distinctione tertia terminatur, dividitur in tres partes : in quarum prima explanatur sanctificatio Beatae Virginis, et mo-

dus conceptionis, quia sanctificatio ejus disposuit ad conceptionem. In secunda vero, quia Beata Virgo secundum totam suam carnem obnoxia fuit peccato in parentibus, quaeritur, Utrum Christus vel caro Christi secundum obnoxietatem peccati et signum obnoxietatis quod est decimatio, fuit in lumbis Patrum, scut Abraha, et aliorum? ibi, C, « Cum autem illa caro, cujus excellentia, etc. » Quia vero dictum fuit in prima parte, quod Christus carnem factam univt sibi, ideo in tertia parte objicit contra, et solvit, ibi, E, « Illi autem sententiae qua supra diximus, etc. »

Prima harum adhuc in tres subdividitur : in quarum prima ostendit carnem assumptam antequam assumeretur, fuisse carnem Virginis, et peccato obnoxiam. In secunda, ostendit modum sanctificationis et conceptionis Christi in gloriosa Virgine, ibi, A, § 2 : « Mariam quoque totam Spiritus sanctus, etc. » In tertia, probat Beatam Virginem ex tunc omni peccato caruisse, ibi, B, « Quod autem sacra Virgo ex tunc, etc. »

Littera prima partis per se patet.

<--- Page Split --->

sibi, non determinavit ut obnoxiam, sicut fuit in decimis, et ratione medicinae, et hujusmodi quae promulgavit fides de carne Christi.

ARTICULUS I.

An caro Christi antequam assumeretur, fuerit obnoxia peccato ?

ARTICULUS II.

Oritur autem hic dubium de hoc quod concedit, carnem Christi antequam assumeretur, peccato obnoxiam.

  1. Antequam enim assumeretur fuit in lumbis Patrum : et non fuit nisi sicut medicina vulneris, ut dicit Augustinus : ergo non fuit obnoxia peccato : quia obnoxium peccato non est medicina.

  2. Item, Non conceditur, quod Christus fuerit in lumbis Patrum secundum legem concupiscentiae : lex autem concupiscentiae est causa obnoxietatis peccati : ergo non debet concedi, quod etiam ante fuit obnoxia peccato.

  3. Item, Non conceditur, quod caro Christi in carne Virginis vel Patrum decimata fuerit : ergo multo minus concedi debet, quod in eis obnoxia fuit peccato.

Solutio. Dicendum, quod caro Christi dupliciter potest accipi, scilicet materialiter tantum secundum potentiam indispositam ad unionem : et sic ipsa fuit indistincta a reliqua Virginis carne in Virgine, et a reliqua Patrum carne in Patribus, et sic fuit obnoxia peccato : et ita intelligit hoc quod Magister dicit.

Potest etiam intelligi caro Christi in quantum Christi, vel cum relatione ad Christum : et sic non fuit umquam obnoxia peccato, sed semper medicina vulneris, nec umquam decimata, ut infra patebit.

Et per hoc patet solutio rationum quae ducuntur ad propositum : quia illae accipiunt carnem Christi sicut Christo de terminatam forma Christi, vel fide. Et quando fuit sub forma Christi, non fuit obnoxia. Fides autem determinans eam

An Christus non naturaliter, sed voluntarie passus sit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Pæna tantum, non necessitate, etc. »

Ex hoc enim videtur sequi, quod Christus non naturaliter, sed voluntarie passus sit : quod etiam voluerunt quidam habere ex illo verbo Isaïe, LII, 7 : Oblatus est, quia ipse voluit.

Sed quia infra proprius tractatus erit de hoc, dicendum quod pæna dicitur pænalitas in corpore passibili, quam Christus quidem primo voluntate et non necessitate assumpsit : quia poterat corporis naturam ita separasse a compassibilitate, sicut separavit a peccato, si voluisset : sed postquam primo voluntarie hanc pænalitatem assumpsit, postea naturaliter et necessitate naturae habuit, vel naturaliter secundum esse passus fuit incommoda : sicut accedens ad ignem, voluntarie quidem accedit : sed posteaquam accessit, non voluntarie, sed naturaliter igne calescit.

ARTICULUS III.

An Beata Virgo sanctificata sit in utero, vel ante uterum ?

« Mariam toiam quoque Spiritus sanctus, etc. »

<--- Page Split --->

In isto capitulo quatuor dicuntur. Primun est de sanctificatione gloriosae Virgnis. Secundum est de modo conceptionis ejus, ibi, « Potentiam quoque generandi, etc. » Tertium est, ex quo, ut videtur, corpus Christi formatum fuit, ibi, « Tunc obumbravit ipsam Dei, etc. » Quartum est, quid concepit, quia verum corpus et animam : et ideo error Manichæi convincitur, ibi, « Caro animata rationalique et intellectu, etc. »

CIRCA PRIMUM horum, includit quaestio de sanctificatione Beatae Virginis. Et quaeruntur breviter octo, scilicet, An sanctificata fuerit in utero, vel ante uterum ?

Secundo, An in utero ante animationem, vel post?

Tertio, An post animationem, vel ante nativitatem, vel post ?

Quarto, Quanta fuit sanctificatio ejus in utero ?

Quinto, Quid addidit, sanctificatio ex praeventu in eam Spiritus sancti, et ex inhabitatone Film ?

Sexto, de doctrina sanctificationis ejus, et Jeremiæ et Joannis, qui etiam sanctificati sunt in utero.

Septimo, Utrum gratia sanctificationis in utera confirmet sanctificatos, et praecipue utrum conlimaverit ipsam, ita quod postea peccare non potuerit ?

Octavo et ultimo, In quo differt gratia sanctificationis in utero a gratia sanctificationis quae est in sacramentis ? et, Utrum sanctificati in utero ad sacramenta teneantur ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicit Apostolus, quod omnes in Adam peccaverunt 1, qui fuit forma praevarcationis omnium : cum ergo Deus pronior sit ad miserendum quem ad condemnandum, omnes in Adam vel aliqui satisfacere potuerunt, et ququadid

concedi potuit, concedebatur matri qua gratia plena fuit : ergo Christus ei hoc concessit.

  1. Item, Anselmus : « Decebat ut Virgo illa quam Deus Filo quem corde genitum ut seipsum diligit, matrem præparavit, ea puritate niteret qua major sub Deo nequit intelligi : » sed habuisse originale et amisisse, non est major puritas quae sub Deo intelligi potest, quia major intelligitur numquam habuisse : ergo hoc concessum est matri, cui concedebatur quidquid concedi potest : quod accipitur ex verbo quod in III Reg. ii, 20, Salomon dixit matri : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem suam, scilicet me quidquid denegare tibi.

  2. Item, Ecclesia cantat, quod Heva fuit via mortis, et Beata Virgo via vitæ : ergo sicut illa mortis, ita ista vitæ : sed illa mortis fuit existentibus in lumbis : ergo ista via vitæ existens et existentibus in lumbis.

SED CONTRA :

  1. Augustinus : « Non potest bene esse qui non est : » sed sanctificatum esse, est bene esse : ergo non convenit non existenti.

  2. Præterea, « Quidquid erat in lumbis ut peccato non obnoxium, erat medicina vulneris, » ut dicit Augustinus : ergo si Virgo fuisset in lumbis, ut peccato non obnoxia, fuisset medicina vulneris : sed una efficaci medicina habita, alia superfluit : ergo superflua esset incarnatio Christi.

  3. Prætera, In Ecclesia non est nisi caput et membra . capiti convenit redimere tantum : ergo membris convenit rcdmi. Cum igitur Beata Virgo fuerit membrum, sic ipsi convenit redimi : sed dicit Augustinus, quod cuicumque convenit redimi, in lumbis Patrum est ut obnoxium peccato : ergo Beata Virgo in lumbis Patrum non poterat sanctificari,

<--- Page Split --->

Soluto. Ad 1 et 3.

SOLUTIO. Dicimus, quod tribus de causis Beata Virgo, et quilibet alius non potest sanctificari in parentibus : quarum una est, quod gratia sanctificationis non habet ortum a parentibus, et ideo in eis transfundi non potest : sed peccatum habet ortum, et ideo transfunditur propagatione naturae.

Et per hoc patet solutio ad primum et ad tertum.

Secunda causa : Ut dicit Augustinus, ex libidine in propagatione tamquam filia peccati innascitur causa peccati in carne : et hoc idem dicit Augustinus. Libido autem haec non est separabilis a concupiscentia mixtionis seminum, et ideo innascitur peccatum : et ideo quia Virgo Beata per hanc legem concupiscentiae fuit in lumbis Patrum, quia futura erat venire in uterum matris suae, non habuit in illis possibilitatem ad gratiam.

Tertia causa est, qua caro non est particeps gratiae gratum facientis nisi per animam distinctam : et ideo in lumbis Patrum nemo fuit secundum animam susceptibilis gratiae.

Ad 2. Ad 10 quod objicitur de Anselmo, dicendum, quod illa puritas non intelligitur per comparationem ad ante, sed ad post. Habetur enim originale per comparationem ad ante unde contrahtur, et per comparationem ad post, quia ad malum inclinat. Christus autem Deus homo non habuit secundum comparationem ad ante, nec ad post : unde sub illa est puritas quae ad ante habet originale, quia contraxit : sed non ad post, quia post legem concupiscentiae ad malum inclinare non potuit.

ARTICULUS IV.

An caro Beatae Virginis fuit sanctificata ante animationem, vel post ?

Secundo quaeritur, Utrum caro ejus sanctificata fuerit ante animationem, vel post ?

  1. Hoc enim quidam praesumpserunt dicere, scilicet quod contraxit quidem originale in causa et materia corporis: sed quia Spiritus sanctus et anima simul venerunt ad corpus, et Spiritus sanctus omnibus mobilibus moblior est, ideo praevenit animam in introitu corporis, et emundavit ut anmam originali reatu inficere non posset.

  2. Et hoc nituntur probare sic : Beata Virgo significatur per arcam, et anima ejus per urnam auream, et gratia ejus per manna : ergo cum arca circumtecta fuit ex omni parte auro antequam urna poneretur in ea, caro fuit praeventa munditia Spiritus antequam anima venisset ad ipsam.

  3. Praeterea, Ut habitum est, major est puritas ejus quae potest esse sub Deo : sed haec est ut in causa habeat et non in reatu, cum Filius verus homo et Deus non habeat nec in causa nec in reatu.

  4. Praeterea, Quae esset causa quod Deus de illa sanctificatione exspectaret, donec corpus inficeret animam, cum ante ipsam praestare posset ? Constat quod nulla. Cum igitur quidquid concedi potest, concessit matri, videtur quod haec concessit.

  5. Praeterea, De Antichristo qui erit instrumentum diaboli, legitur in quadam Glossa super Danielem, quod etiam in matre diabolus incrementum sibi procurat : ergo per oppositum de ea quae est quasi instrumentum Dei, videtur quod

<--- Page Split --->

Deus ipsum corpus procurare debeat ne animam inficiat.

  1. Praeterea, Legitur de Jeremia : Priusquam te formarem in utero, novi te 1. Formatio autem (ut dicit Augustinus) est in infusione animae : ergo novit Jeremiam antequam animam infunderet : constat autem quod loquitur de notitia approbationis per gratiam : ergo Jeremiam approbavit per gratiam antequam animaret : ergo multo fortius matrem.

  2. Item, Luc. 1, 13, super illud : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero, Glossa : Nec dum erat illi spiritus vitae, et jam inerat spiritus gratiae : ergo multo fortius sic fuit in matre, et ita erat sanctificata ante spiritum vitae : cum igitur spiritus vitae sit anima, erat sanctificata ante animationem.

SED CONTRA :

  1. Sanctificatio in utero est contra reatum originalis, et non contra poenam, vel concupiscentiam ipsius. Probatio : Quia contraria non manent cum gratia : ergo reatus habet contrarietatem ad gratiam : sed caro non est susceptibilis reatus : ergo nec gratiae.

  2. Item, Ordo est in partibus hominis ad Deum, ita quod corpus est sub anima, et anima sub Deo : ergo in descensu gratiarum Deus dando gratiam, vicinius se habet ad animam quam ad corpus : ergo effectus gratiae per animam debet transire in corpus.

  3. Item, Dicit Dionysius, quod lex divinitatis est per prima media, et per media postrema adducere : cum ergo anima sit media, per animam debet reduci corpus ad statum gratiae.

Solutio. Dicimus, quod Beata Virgo non fuit sanctificata ante animationem : et qui dicunt oppositum, est hæresis condemnata a Beato Bernardo in epistola ad Lugdunenses, et a Magistris omnibus Parisiensibus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Spi-

ritus sanctus movetur quando per motiones in animas sanctas se transfert : non quidem in se, sed in donis gratiarum : et ideo primo venit in animam, et per ipsam sanctificat corpus. Unde hoc est falsum quod praecederet animam in corpus per inhabitantem gratiam gratum facientem.

Ad aliud dicendum, quod illa expositio allegorica est : et non est simile : quia quod erat in arca materialiter dicebatur, et aliter ordinabatur hoc in natura : et gratia non ita se habuit, quia gratia corporis non erat nisi ab anima : et est simile si aurum urnae esset anima, et aurum arcae procederet ab urna : sed hoc ars facere non potuit, et ideo operibus divisit.

Ad aliud dicendum, quod illa puritas secundum animam est accipienda : quia corpus poterat bene Christus sumere sine pœnalitate, et tamen non fecit : unde pœnalitas carnis impuritas non est : unde purum et impurum ad animam referuntur : et illam habuit majorem quæ potuit esse sub Filio, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod multæ sunt causæ, quod Deus voluit eam prius animari : quarum una est, quod aliter gratiae susceptibilis non fuisset. Secunda est, quia aliter liberatione quantum ad animam non induguisset, et minores gratias egisset. Tertia causa fuit firmitas sententiae : quia dixit : Morte morieris 4. Quod de utraque morte in propagatione intelligitur. Et multæ aliae possunt assignari.

Ad aliud dicendum, quod diabolus ad 5. non ita præparat nutrimentum Antichristo, quod nutriat cum peccato, vel infundat amplius peccatum in eum quam originale : sed dicitur nutritive, quia incendit complexionem sanguinis matris, ut caro generata in prole amplius inclinabilis sit ad peccatum quam in alio. Et ex opposito nihil prohibet, imo pium est credere de Beata Virgine, quod caro ejus etiam

<--- Page Split --->

ex primis complexionantibus in matre, non ita fuit fervida ad libidinem sicut caro alterius : hoc tamen non potest probari aliter, nisi quia pium est credere. Sed ex majori concupiscibilitate (ut ita dicam) non habet caro ut amplius vel minus inficiat animam originali peccato : sed potus ex hoc quod tota corrupta est in primo parente peccante, in quo tota fuit : et ideo etiam non nisi unum peccatum transfudit : et ideo dicit Augustinus, quod omnis homo fuit Adam in natura praeter Christum.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de notitia prædestinationis : et ideo scquitur etiam : Antequam exures de vulva, sanctificavi te 1 : ut notificaret etiam gratiam prædestinationis cum gratia sancitificationis quae post formationem puerperii datur in utero.

Ad aliud dicendum, quod spiritus vitæ dicitur ibi non anima, sed attractio spiritus vitalis ab utero libera, id est, antequam caperes libere spiritum vitalem, separatus es a matre.

In contrarium sunt auctoritates supra inductae de Joanne et Jeremia.

Solutio. Dicendum, quod ante nativitatem ex utero sanctificata fuit : sed quo die, vel qua hora nescire quemquam hominem, nisi per revelationem : nisi quod probabilius est, quod cito post animatonem conferatur, quam longe exspectatur.

Ad objecta ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de gratia sacramentorum quae conferuntur per ministrum : quia in illis confertur gratia Unde cum operatio ministri non sit nisi super distnclas personas, non potest haec gratia dari nisi distincts extra uterum. Vel dicendum, quod nativitas duplex est : in utero cum annatur puerperum, et ex utero cum puer prodit ad lucem : et quod Augustinus dicit, intelligitur de prima nativitate si generaliter accipiatur.

ARTICULUS VI.

ARTICULUS V.

Quanta fuit sanctificatio Virginis in utero ?

Utrum post animationem, et ante nativitatem ex utero sanctificata fuerit ?

Tertio quaeritur, An post animationem, et ante nativitatem data sit ei gratia ?

Et videtur, quod non.

  1. Augustinus : « Quod natum non est, renasci non potest : » sed gratia sanctificalionis regenerat : ergo non datur nisi natis.

  2. Item, « In maternis uteris scas parvulos renasci non posse, » ut dicit Augustinus, et ex hoc concluditur, ut prius.

Quarto quaeritur, Quanta fuerit jus sanctificatio in utero ?

Et videtur, quod deleverit reatum originalis, et actum qui est fomes, sic :

  1. In Jeremna 2 et Joanne 4 delavit reatum : ergo cum plus contulerit Beata Virgim quam illis, in ipsa debuit delere utrumque.

  2. Item, Dicit Augustinus, quod propter inclinationem concupiscentiae modo non possumus dicere, Peccatum non habemus : cum igitur potuerit hoc dicere (ut idem dicit), videtur quod inclinationem illam non habuerit : et hoc est fomes : ergo fomitem non habuit.

<--- Page Split --->

  1. Præterea. Nihil est quod quidam solventes dicunt, quod habuit secundum habitum, sed non secundum actum inclinandi in malum : qualitas enim per se activa semper agit 'actum, dummodo inveniat subjectum in quod agat, ut calidum, frigidum, et hujusmodi : sed fomes est qualitas per se inclinans ad malum : ergo semper inclinabit, quia semper subjectum invenit, id est sensualitatem et liberum arbitrium.

  2. Præterea, Nihil etiam videtur quod alii dicunt, quod fomes facit duo, scilicet inclinat ad malum, et quoad hoc in Beata Virgine sublatus fuit : et facit difficultatem ad bonum, et quoad hoc remansit : quia ex eodem et non alio difficultatem facit ad bonum quod inclinat ad malum : et ex hoc etiam consequenter si tolleretur inclinatio ad malum, tolleretur difficultas ad bonum.

  3. Sunt autem alii qui voluerunt dicere, quod totus fomes sublatus fuit quoad personam, sed remansit quoad naturam, hoc est, quod in ipsa habitus fonitis nullus fuit : sed si concepisset, adhuc propter naturam corruptam, peccatum originale in parvulum trajecisset. Solutio autem ista dupliciter est falsa. Uno modo : quia est contra Luteram quæ dicit hic, quod Spiritus sanctus præveniens in eam, a peccato purgavit et a fomite liberavit : ergo invenit fomitem in ea, quem vel debilitavit (ut dicit Magister) vel totaliter evacuavit. Alio modo : quia ponamus per impossibile, quia impossibile est hoc matri Dei (ut dicit Ambrosius) quod post Christum genuerit filium, constat quod originale habuisset : ergo hæc operatio fomitis numquam fuit evacuata, quæ est res alterius.

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod habitus fomitis dupliciter consideratur : in vigore suo, scilicet inclinans quantum est de se ad mortale peccatum et veniale : et in habitu tantum, et in dispositione tantum. Est enim habitus expeditus ad actum, et est habitus non

expeditus ad actum propter habitus contrarios impedientes, licet non sint in eodem subjecto proximo, tamen in eodem subjecto communi. Et est dispositio quædam remanens post habitum, quæ debilis est et de facili purgabilis : tamen quandoque non cito purgatur propter cohærentiam ejus cum subjecto : quia scilicet profunde inficit, licet parum inficiat.

Unde dicimus sine praejudicio, quod sanctificatio Beatae Virginis abstulit vim inclinandi ad veniale et mortale quantum est de se, habitum originalis peccati et reatum : et secundum dicta Magistri hic, et Damasceni, mansit adhuc in habitu et dispositione non inclinantibus. In Jeremia autem et Joanne mansit inclinans ad veniale, non autem quantum est de se ad peccatum mortale.

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipsa hoc dicere potuit, quia etiamsi habitum habuit, non tamen inclinavit ad malum, nec retraxit a bono.

Ad id quod contra hanc solutionem objicitur, dicendum quod invenit subjectum dispositum, imo cum contraria dispositione, sicut liberum arbitrium et rationem : et ille contrarius habitus reprimit actum fomitis ne in aliquo manifestari possit.

De aliis solutionibus videtur dicenAd 4 et 5. dum, ut procedunt objectiones : quia illae fundamentum dicti sui a senioribus non habent.

ARTICULUS VII.

Quid addiderit sanctificatio ex præventu Spiritus sancti in Beatae Virginem ?

Quinto quaeritur, Quid addiderit sanctificatio ex præventu in eam Spiritus saneti ?

<--- Page Split --->

Si enim decebat ut illa puritate niteret, quae major est sub Deo, tunc videtur etiam habitus fomitis non remansisse in ea : et nihil addere potuit. Si dicatur, quod addidit quoad statum puritatis majoris, non quod ante impura fuit : contra hoc est Littera quæ dicit, quod fomitem extenuavit.

Solutio. Solutio. Hoc jam facile est determinare, quia addidit, habitum fomitis extinguendo.

Et si quæritur, Quid adhuc addit mhabitatio deitatis Filii ?

Dicendum, quod dispositionem auferendo : sicut enim ante habitum est disposito, ita etiam post habitum est aliqua dispositio frequenter remanens : sed tunc remanere non potuit, quia totum corpus resplenduit lumine inhabitantis in se deitatis : et hoc significatur, Ezechiel. xl.ii, 2, ubi dicitur, quod ingressa est gloria Domini in templum per viam portæ Orientalis, et resplenduit terra a majestate ejus 1.

ARTICULUS VIII.

Quomodo differt sanctificatio Beata Mariæ Virginis a sanctificatione Joannis et Jeremiae ?

Sexto, Quæritur de differentia sanctificationis ejus ad sanctificationem Joannis et Jeremiæ? Et, Quare hi magis aliis sancificati leguntur ?

Et videtur, quod non sit differentia : qua

  1. Dicit Augustinus, quod in carne præter peccatum vivere, est solius Redemptoris : ergo videtur, quod præter peccatum non vixit gloriosa Virgo.

  2. Præterea, Jeremias et Joannes etiam peccaverunt. De Jeremia patet, ubi dicitur : Ecce tetigì labia tua 2. Tactus enim labiorum (ut vult Gregorius) est purgatio peccatorum. Similiter de Joanne, cum venit ad ipsum Christus ut baptizaretur ab eo, Matth. m, 14, dixit Joannes : Ego a te debeo baptizari : ibi Glossa, id est. a peccato mundari : ergo in peccato veniali omnes sanctificati fuerunt similes.

Præterea quæritur, Quare hæc gratia nulli Patriarcharum est data, sed uni Prophetæ ? et Joanni qui est terminus Legis et Prophetarum, et Beatae Virginii ?

  1. Præterea, Videtur enim, quod Job fuerat sanctificatus in utero, et tamen virgo non fuit : quia dicit : Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum 3. Qui autem habet unam virtutem, habet omnes : ergo omnes habuit, et sic in utero sancificatus fuit.

  2. Præterea, Malach. 1, 2 : Dutexi Jacob 4 : ergo etiam Jacob videtur esse sancificatus.

  3. Præterea, De Jeremia dicitur similiter : Antequam exires de vulva, sanctificavi te 5. De Joanne : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ 6 ; ergo de matre Domini plus aliquid debet intelligi, etsi non dicatur.

  4. Præterea, Augustinus dicit, quod omnes apparitiones factæ Patribus ordinabantur ad unam qua Christus in carne apparuit . et omnia miracula ad unum quo divinitas humanæ naturae sociata

1 Ezechiol. xl.ii, 2 : Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem :... et terra splendebat a majestate ejus. 2 Jerem. 1, 9 . Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et divit Dominus ad me : Eceditiverba mea in ore tuo, etc. Cf. Isa vi, 6 et 7 . Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus

conclusus, quem forcipe tuterat de altari : et tetigit os meum, et duxit Eccce tetigit hoc labia tua, etc

3 Job, xxxi, 18.

4 Cf ad Roman. ix, 13

5 Jerem. 1, 9.

6 Luc 1, 15.

<--- Page Split --->

fuit : ergo videtur, quod omnis sanctificatio in utero facta, ad sanctitatem in utero de qua dictum est : Quod nascetur ex te sanctum 1, non sanctificatum, ordinari debuit. Cum ergo Isaias hoc lucidissime prædixit 2, etiam sanctificatus in utero fuisse debuit.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Beata Virgo numquam peccavit : et hoc hic expresse habetur in Littera.

Ad 4. Ad objectum contra, dicendum quod in carne vivere sine peccato contracto et facto solius Filii Dei est : sed Beata Virgo contraxit peccatum prius, et postea sanctificata fuit.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod bene concedo Jeremiam et Joannem venialter peccasse, sed non Virginem gloriosam propter honorem Domini.

Ad 1D quod ulterius quaeritur, sine præjudicio dico, quod hæc gratia 'ordinatur ad opera perfectionis, præcipue in continentia : et cum coitus sine libidine esse non possit, eis non conveniebat dari hanc gratiam : quia propter semen promissum generationi operam dabant quæ cum concupiscentia erat permixta. Quod autem Jeremiæ dabatur, fuit, quia ordinem habuit ad sanctitatem in utero in apertissima expressione plus omnibus Prophetis : quod sic probatur : Inter omnes expressius prophetaverunt de modo nativitatis Domini Isaias, vii, 14 et seq, et Jeremias, xxx, 22. Isaias autem dicit sic : Ecce virgo concipiet et pariet filium : ubi non exprimit nisi dispositionem matris, scilicet quod conciperet et pareret. Sed Jeremias sic dicit : Creavit Dominus novum super terram : Femina circumadabit virum. Et ante hoc, ibidem : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Novum autem non esset si mulier conciperet : ergo in hoc solo intelligitur quod dixerat Isaias.

Praeterea, Novum non esset purum

hominem de uno solo homine fieri : quia hoc factum fuit quando Heva sumpta est de Adam : ergo in hoc vult conjunctionem humanitatis cum deitate. Cum autem dicit, circumdabit, dicit contractionem infiniti ad arcitudinem uteri. Cum autem dicitur, virum, intelligitur perfecto ejus in anima et habitibus animæ, qui sunt sapientia, et gratia. Per hoc autem quod præcesserat : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? notat prædicationem castitatis deinceps in omne tempus, quo filiæ non quærunt resolvi deliciosis amplexibus, sed castis amplexibus Deo adhærere. Joannes autem hanc sanctitatem in utero exsultando in suæ matris utero demonstravit, et postea etiam digito mundo ostendit : et ideo ille propinquius ordinabatur et sanctus vixit. Sed præ omnibus illa recipit sanctitatem quæ sic ad sanctitatem accessit, ut de ipsa sumeretur quod Deo uniretur.

Ad aliud dicendum, quod Job non fuit in utero sanctificatus : sed tangi gratiam gratis datam sibi in complexione corporis, ex quo habuit quod facilius inclinabatur ad misericordiam quam alius homo : sicut quilibet homo uni virtuti magis est vicinus secundum complexionem suam quam alius.

Ad aliud dicendum, quod de dilectione Ad 4, 5 et 6. prædestinationis intelligitur.

ARTICULUS IX.

An sanctificatio confirmet sanctificatos, et præcipue Beatum Virginem ?

Septimo quaeritur, Utrum hæc gratia quæ dicitur sanctificatio in utero, confirmet sanctificatos, et præcipue Beatam Virginem, quæ postea peccare non potuerit ?

<--- Page Split --->

  1. Hoc enim videtur per Ambrosium in libro de Virginitate gloriosae Virginis, ubi dicit, quod impossibile fuit Virginis uterum quem Filius inhabitando consecraverat, alienae copulae coitu incestari : cum igitur similis ratio sit de aliis actibus imperfectionis et peccati, videtur ipsa non potuisse peccare.

  2. Item, Indecentia non competit Christo : sed objurgatio matris si peccaret, redundaret in aliquod vituperium, quod indecens videretur parentes malos habere : ergo videtur, quod non potuit peccare.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod haec gratia non confirmat eos quibus datur : sed verum est quidem, quod in Beata Virgine removet habitum ad malum, ut scilicet ex parte habitus non habuerit inclinans.

Ad 1. Quod autem dicit Ambrosius, intelligitur de impossibilitate quae est ex incongruitate : quia incongruum fuisset, ut uterum qui fuerat templum Filii Dei, viro corrumpendum praeberet : et haec impossibilitas est immobilitas honestatis ex libera voluntate.

Ad 2. Et per hunc modum procedit objectio sequens, quae probat hoc per modum indecentiae.

ARTICULUS X.

An haec gratia abundet vel deficiat a gratia quae est in sacramentis ?

Octavo et ultimo quaeritur, Utrum haec gratia abundet vel deficiat a gratia quae est in sacramentis ?

Et videtur, quod deficiat : quia

  1. Non imprimit characterem, ut baptismus.

  2. Item, Non aperit januam quam aperit baptismus : ergo videtur, quod deliuit.

Contra :

1 Baptismus non ita debilitat fomitem quin instiget ad mortale, vel veniale peccatum : gratia sanctificationis in utero adeo debilitat, quod non instigat quantum est de se : ergo videtur, quod abundet.

  1. Item, Abundans et non diminutum datur illis qui sunt specialis privilegii et prerogativae : sed specialis privilegii et prerogativae sunt sanctificati in utero : ergo datur eis gratia amplior.

JUXTA HOC ulterius quaeritur, Utrum teneantur recipere sacramenta ?

Et videtur, quod non : quia Deus supplevit in eis vicem sacramenti abundantius : ergo cum major sit operatio Dei quam ministri, non oportet suscipere sacramenta.

Sed contra :

Jeremias et Joannes circumcisi fuerunt : ergo tenentur ad sacramentorum susceptionem.

Solutio. Dicendum, quod in quibusdam magis abundat gratia sacramentalis, et in quibusdam deficit ad gratiam vel sanctificationem in utero. Quantum ad ea quae sunt substantialia saluti et gratie, ut ordo in bonum, et remotio a malo, magis abundat gratia sanctificationis in utero quam sacramentalis : quantum ad alia vero minus abundat, sicut est impressio characteris, et apertio januae quae fit in sacramentis, in quantum in eis operatur Passio quae solvit pretium.

Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum, quod tenentur recipere sacramenta propter praeceptum : non enim circumcisio tantum est data in remedium, sed etiam in signum : et ideo propter opus operans oportebat suscipere, et non propter opus operatum, nisi forte Beata Virgo et Joannes baptizati fuerint propter impressionem characteris.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XI.

An gloriosa Virgo per suam potentiam generativam aliquid egerit in conceptione Filii ?

Deinde incidit dubium de secunda parte hujus capituli, ubi dicit, ibi, A, circa initium : « Potentiam quoque generandi absque viri semine Virginì præparavit. »

Ubi quæruntur duo, Utrum Beata Virgo per potentiam generativam suam aliquid active egerit in conceptione Filii ?

Secundo, Quid sit quod dicit, quod Spiritus sanctus præparavt potentiam generativam ?

CIRCA PRIMUM PROCEDITUR SIC :

  1. Apud omnes Philosophos naturales suppositum est, quod virtus informativa est in semine maris, et non feminae : et hoc probatur per ova venti, ex quibus non formatur pullus propter defectum virtutis informativae. Cum igitur virtutis formativae sit formare et convertere in membra similia et dissimilia, nihil talium convenit virtuti matris : ergo nec potentiae generativae Virginis : ergo ad formam membrorum et corporis, potentia generativa Virginis nihil fuit operata.

animationem triplici calore conjuncto sibi operatur : calore enim ignis convertit, et calore cœli format, et calore animæ præparat ad vitam : nihil autem tale est in matre : ergo non operatur in his.

  1. Item, In libro de Vegetabilibus ponuntur proprietates maris et feminae. Et feminae sunt humidum, et frigidum : quia illa conveniunt sigillationi formarum et receptioni, eo quod humidum convenienter recipit, et frigidum convenienter retinet. Masculì autem proprietates sunt calidum, et siccum, quæ bene sigillant : quia calidum aperit sigillandum, et siccum penetrat per angulos acutos. Ergo cum sigillantis sit formare, convertere, et hujusmodi : hoc erit maris, et non feminae : ergo nec Beata Virgo habuit hoc ad Christum.

  2. Item, Quidquid de aliis dicatur in conceptione Christi, conversio, formatio, vivificatio, unio simul facta sunt : ergo non poterant fieri a virtute creata, sed increata : ergo non a Beata Virgine.

  3. Item, Damascenus dicit, quod prævenit ipsam Dei per se sapientia,tamquam divinum semen : constat autem, quod non fuit semen quoad materiam, quia hoc esset hæresis, quia ille est pater ex cujus semine formatur materialiter infans, et sic patrem Christus haberet secundum generationem temporalem : ideo relinquitur, quod fuit semen quoad virtutem seminis, scilicet formando, confortando, convertendo, figurando, componendo, et hujusmodi : ergo hoc non fuit virtute Virginis gloriosæ, sicut quidam dixerunt.

  4. Item, Philosophus in libro XVI de Animalibus dicit, quod anima est in semine, sicut artifex in artificiato : constat autem, quod non intelligit de anima prout est actus corporis organici physicì potentia vitam habentis, quia semen non est tale corpus : ergo intelligit de virtute formativa : ergo iterum non est a matre.

  5. Item, Ibidem dicit, quod virtus seminis formationem et conversionem et

SED CONTRA :

  1. Propter solam materiam non dicitur mater : quia per hoc aurum esset mater annuli : ergo videtur, quod prius aliquid fecerit quam quod materia in ipsa acciperetur.

  2. Item, Dicunt quidam Philosophi, quod puer pendet ad matricem, habens venas ad venas matricis, et nervos ad nervos matricis, et arterias ad arterias : ut sic hauriat sensum et motum in ner-

<--- Page Split --->

vis, et nutrimentum in venis, et vitam et vitalem spiritum in arteriis : ergo videtur, quod operatio matris sit plus quam dare materiam.

Solutio. Solutio. Sine praejudicio dicendum, quod totum quod est simplex operatio ad formam, et ad speciem hominis, et unionem, fecit Spiritus sanctus : sed quoad materiam, et fomentum loci convenientis foventis caloris extrinsecus, operabatur potentia generativa Beatae Virginis, sicut et in aliis feminis fit : unde prima rationes licet indecentes sint tanta sanctitati, ideo autem adducta sunt, quia quidam dicere praesumpserunt, quod potentia generativa Virginis Christus sit formatus, et alia plura abominabilia de hoc scripserunt et dixerunt.

Ad object. 1. Ad illud autem quod in contrarium dicitur, objiciendum quod non est sola materia in matre accepta, sed etiam opera per modum fomentu adjuvantis extrinsecus : sicut operatur natura matricis, scilicet frigida, et sicca : et figuram coagulando per frigidum, et retinendo per siccum figuram. Et sicut operatur calor naturalis ad esse per fomentum, et ad qualitates meliores complexioni inducendas : sed ista non operantur sicut natura intrinseca conversionem, formatonem, et figurationem.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod hoc non fit nisi ac fomentum, quod patet : sensus enim et motus non derivantur a matre, sed a cerebro quod formatur in puero : et nutrimentum ab hepate, non matris, sed quod formatur in puero : et vitalis spiritus a corde formato in puero : et ideo talia foventia sunt, et non operantia. Praecipue autem hoc verum est in Virgine gloriosa, in qua haec omnia simul perfecta sunt.

Dicent tamen quidam, quod aliquid operata fuit ad conceptum per consen-

sum fidei, quando dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum 1 : sed hoc non est dicendum : quia iste consensus non operatur ad hoc, sed removet obicem ne conceptus in ea fieret. Obex enim ad hoc fuit dissensus ejus, et quando consensit, obex remotus fuit.

ARTICULUS XII.

Quid sit dare Beatae Vergini potentiam generativam Verbi Dei ? et, An haec sit a Spiritu sancto ?

Secundo quaeritur, Quid sit dare ei generativam potentiam Dei Verbi ?

  1. Dicit enim Joannes Damascenus : « Dico sic : Potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans simul et generativam 2. » Aut enim idem est praeparare ad receptionem, et generativam dare, aut alud. Si idem, tunc non videtur Virgo esse mater, nisi quia recepit per ministerium materiae et uteri : et hoc videtur esse parum. Si autem aliud, tunc videtur generativa aliquid agere in conceptu.

  2. Praeterea, Haec bene conceditur, Virgo generat Filium : ergo cum ly generat, vel genuit, dicat per modum actionis generationem, videtur egisse in conceptu.

  3. Praeterea, Quidam dixerunt, quod Spiritus sanctus excitavit virtutem generativam in Beata Virgine, ut exire posset in actum generationis. Sed hoc videtur falsum : quia excitans virtutem est pater in generatione : Spiritus autem sanctus non est pater Christi, etiam secundum generationem humanam, ut infra prohabitur.

  4. Praeterea, Secundum hoc non vide-

<--- Page Split --->

tur generatio Christi de Virgine esse miraculosa : quia si caecus illuminetur, postea non est miraculum ipsum videre : ergo similiter si Virginis potentia generativa ad actum excitetur, non erit miraculum postea ipsam generare.

ARTICULUS XIII.

Solutio. Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod dare potentiam generativam nihil aliud est quam præparare generativam Virginis ad actum qui debetur matri secundum naturam matris : hic autem actus, ut habitum est, non est formare, et convertere, et figurare, nisi sicut coadjuvando extrinsecus, et ministrare materiam in qua fiant conversio, et formatio, et alia hujusmodi : ministrare, inquam, materiam, et locum convenientem. Præparare autem ad suscipiendum, est sanctificare ipsam ut uterus ejus deitati congruat suscipiendæ : et ideo dicit, quod dedit ei potentiam receptivam Dei Verbi, et simul cum illa generativam : quia prius secundum rationem fuit recipere, et postea generare.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Virgo verissime genuit Christum, ut mater : sed mater non habet principalem actum formationis, sed potius id quod in generatione est per modum efficientis.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non videtur vere recipiendum hoc verbum quod excatvit virtutem ejus generativam : sed potius dedit ei eam, non in se quidem, quia ex natura habuit, sed ut esset expedita ad actum talem qui competit matri.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod conceptus filii fuit miraculum omnium miraculorum : et non est simile de caeco illuminato : sed simile esset, si caecus videret : tunc enim et potentia, et actus essent miraculosa : sicut hic ipsa Virgo manens concepit, et peperit.

An conveniebat annuntiationem fieri Beatae Virginis de conceptione Filii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : « Angelus virginem alloquens ait, etc. »

Et gratia hujus quaeritur de annuntiatione facta per Angelum ad Beatam Virginem : et quaeruntur quinque : quorum primum est, Utrum conveniebat annuntiationem fieri ?

Secundum, Utrum conveniebat eam fieri per Angelum ?

Tertium, De quo ordine fuit Angelus annuntians ?

Quartum, de modo annuntiationis.

Quintum et ultimum, de fine annuntiationis.

CIRCA PRIMUM obijicitur sic :

  1. Glossa super Matth. 1, 20 et seq., dicit, quod prophetia prædestinationis sine nostro impletur arbitrio, ut Virginem parere. Cum igitur, ut dicit Glossa, super, Lucam, 1, 26 et seq., annuntiatio sit ad consensum arbitrii Virginis habendum, videtur annuntiatio esse superflua. Super illud enim Lucæ, 1, 38 : Discessit ab illa Angelus, dicit Glossa : Accepto Virginis consensu cœlestia petit Angelus.

  2. Item, Gregorius, « Fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum : » sed annuntiatio fuit persuasio ad credendum : ergo magis fuit ad evacuandum fructum fidei quam ad juvandum. Cum ergo annuntiatio fuerit ad fidem Virgini faciendam, videtur quod non debuit fieri. Quod autem annuntiatio construxerit fidem per rationem, patet ex verbis Angeli : Spiritus

<--- Page Split --->

sanctus superveniet, etc., 1 : et, Non erit impossibile apud Deum omne verbum 2. Et ex hoc quod dixit Elisabeth : Beata quae credidisti 3.

  1. Præterea, Sine operatione Angeli mediante Deus operatur gratiam : cum ergo incarnatio magis aliquid fuit quam gratia quæ datur Sanctis : ergo hanc Deus perficere debuit per seipsum : sed annuntiatio est ad incarnationem : ergo Deus eam debuit facere per seipsum.

  2. Præterea, Augustinus in libro quarto de Trinitate dicit, quod apparitiones factæ Patribus, factæ sunt per Angelos, et ordinabantur ad incarnationem Filii ut ad finem : cum igitur finis dignior sit eo quod est ad finem, et illa fecerit per Angelos, annuntiatio non debuit fieri per Angelum, sed interiori illuminatione per Deum.

SOLUTIO. Dicendum, quod conveniebat fieri annuntiationem per Angelum ad habendum Virginis consensum.

Ad primum autem quod contra est, diceendum quod prophetia prædestinationis non impletur sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.

Ad ALIUD dicendum, quod fidei virtutem Angelus non intendit aedificare per annuntiationem in Virgine, quia illa fide plenissima fuit : sed quia illa humillima fuit, alta de se non præsumens ; et cum altissimum sit esse Matrem Dei, hoc de se ex sua reputatione non debuit præsumere, nisi instructa per Angelum : et ideo fides quam construxit annuntiatio, est fides scientiae et opinionis : ut hoc scilicet opinari et scire et credere posset, ut de ipsa hoc fieret. Quod autem fieret per aliam, quæcumque ad hoc eligeretur, futu um esse credebat. Et talis fides bene æuerit rationem et revelationem laudabiliter, et sine his de se tam magna credere esset vituperabile.

Ad ALIUD dicendum, quod incarnatio

aliquid magis est quam gratia, sed non annuntiatio : et ideo licet incarnationem Deus per se fecerit, non tamen annuntiationem.

Ad ALIUD dicendum, quod illæ apparitiones ordinabantur ad apparitionem Filii in carnem, sed non ad annuntiationem : et ideo non procedit objectio.

ARTICULUS XIV.

An conveniebet annuntiationem hanc fieri per Angelum ?

Secundo quæritur, Utrum conveniebat fieri per Angelum ?

Et videtur, quod non.

  1. Angeli enim illuminatores superiores sunt his quos illuminant, ut dicit Dionysius : sed nullus Angelus superior fuit Beata Virgine : ergo nullus eam illuminare debuit. Annuntiatio autem fuit illuminatio de concipiendo Christum : ergo nullus Angelus ei hoc nuntiare debuit. Quod autem Virgo Beata superior fuit, dicit Hieronymus in sermone, quod « exaltata est super omnes choros Angelorum ad ecclesia regna 4. »

  2. Item, Deus vicinior erat per gratiam cordi Beate Virginis quam Angeli : ergo magis conveniebat illuminationem transisse per eam ad Angelum, quam e converso.

SED CONTRA :

  1. Dicit Dionysius, quod tota dispensatio incarnationis Christi est per Angelos annuntiatia. Illi nuntiaverunt, illi Magos cautos roddiderunt, pastoribus prædicaverunt : ergo conveniebat fieri per Angelum.

  2. Item, Ad Ecclesiasticam hicrarchiam secundum ordinem descendunt

1 Luc. 1, 38. 2 Ibidem, 1, 37.

3 Ibidem, 1, 43. 4 Cf. Officium Assumptionis B. M. V. ad j.

<--- Page Split --->

illuminations ab hierarchia coelesti : sed Beata Virgo fuit de Ecclesiastica hierarchia : ergo ad ipsam ab Angelis debuerunt descendere illuminationes.

Solutio. Dicendum, quod sicut probant ultimae rationes, annuntiationem per Angelum conveniebat fieri.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Beata Virgo excellentior fuit ex vitae merito, sed inferior erat quoad statum : et descensus illuminationum praecipue est sccundum statum sacri ordinis et hierarchiarum.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod vicinior erat cordi Virginis per inhabitantem gratiam, sed non per contemplationis modum : quia Angeli videbant facie ad faciem, Beata Virgo autem in speculo et ænigmate : et ideo secundum ordinem revelationis Angelus fuit vicinior : et ideo ab ipso ad Virginem descendit illuminato.

ARTICULUS XV.

SED CONTRA :

  1. Dionysius, et Gregorius dicunt, quod superiora agmina usum exterioris officii non habent : ergo de superioribus nullus missus fuit. Si forte dicatur, quod hoc habet instantiam, Isa. vi, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calceulus, quen forcipe tulerat de altari. Contra : Dionysius dicit, quod non fuit unus de superioribus, sed superiori subdelegatus, et ab officio ejus quod est incedere, denominatus.

Si autem dicatur, ut quidam dicunt, quod incarnationis mysterium fuit praeter ordinem naturae, et ideo praeter legem ordinis annuntiari debuit. Hoc nihil est : quia incarnatio etsi sit praeter ordinem naturae, non tamen est praeter ordinem gratiae, et Angelorum ordines secundum dona gratuarum distinguuntur.

  1. Præterea, Cujuscumque est officium aliquod, ejusdem est supremum in illo officio : Archangelorum est officium annuntiare secreta : ergo supremum in illo officio : sed supremum est incarnatio Christi : ergo hoc debuit nuntiare Archangelus.

De quo ordine fuit Angelus nuntians incarnationem Christi ?

Tertio quaeritur, De quo ordine fuit Angelus nuntians ?

Videtur, quod de superioribus.

  1. Dicit enim Gregorius : « Summum quippe Angelum mutti dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat : » ergo non solum fuit de superiori ordine, sed etiam summus in illo.

  2. Item, Super illo Isaïe, lxiii, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom ? Glossa Hieronymi dicit, quod est vox inferiorum Angelorum ignorantium Christi incarnantionis mysterium : sed nuntians non ignoravit : ergo de inferioribus non fuit.

  3. Et hoc etiam videtur prætendere nomen Angeli : quia Gabriel fortitudo Dei interpretatur.

Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod Angelus ille fuit de ordine Archangelorum, sicut canit Ecclesia, dicens : « Gabrielem Archangelum scimus divinitus te esse affatum : » et ita dicunt Sancti.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Gregorius intelligit non de summo simpliciter, sed de summo ordine Archangelorum. Unde dicit haec verba : « Angeli quippe nuntii, Archangeli summi sunt nuntii dicti. » Et sequitur : « Quippe nuntium summum, etc., » sicut supra inductum est.

Ad ALIUD dicendum, quod Angeli, ut dicit Augustinus, sciverunt incarnationis mysterium : sed profunditatem divini consilii super incarnatione non ad plenum sciverunt : et ideo de hoc instrui voluerunt : nec quaerunt, Quis est iste, ex eo quod ignorent personam : quod

<--- Page Split --->

patet : quia non respondetur eis de persona, sed de tempore : Ego, inquit, qui loquor justitiam 1. Unde altitudinem consilii circa hoc volebant discere. Et haec solutio concordat verbis Augustini et Dionysii.

Ad alud dicendum, quod nomen sortius est Angelus ab officio : quia scilicet fortem, qui aeras potestates debellare venerat nuntiavit, ut dicit Gregorius.

luminatio in intellectu convincit rationem de consensu. Et ideo licet modus illuminationis intellectualis nobilior sit in genere suo, quam per visum vel imaginationem, tamen non adeo utilis esset ad annuntiationem quae inclinat ad liberum consensum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICUCUS XVII.

ARTICULUS XVI.

Quis sit finis annuntiationis ?

Quis sit modus annuntiationis, an intellectualis, an alius aliquis ducens in assensum ?

Quarto, Quæritur de modo annuntiationis.

Videtur enim, quod visione intellectuali fieri debuit : quia

Quinto quæritur, Quis sit finis annuntationis ?

Et videtur, quod fides : quia

  1. Ita dicit Elisabeth, Luc. 1, 43 : Beata quae credidisti.

  2. Item, Via vitæ dicitur fuisse Beata Virginis fides : ergo fuit finis annuntiationis.

  3. Hoc genus illuminationis summum est, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesis.

  4. Item, Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione.

  5. Item, Dicit Augustinus, quod prophetia nou est nisi ab intellectuali visione, eo quod in aliis est error : ergo illo modo fieri debuit, ut videtur.

Si forte dicatur, quod Angeli non possunt illuminare nostrum intellectum, eo quod secundum intellectum sumus aequales eis : et par in parem non habet potestatem. Hoc est contra Augustinum in libro XII super Genesis, ubi dicit hoc fieri miris modis, quod Angeli species intelligibiles nostro intellectui imprimunt.

  1. Item, In verbis Angeli persuasoris videtur hoc.

SED CONTRA :

Fidem habuit Beata Virgo ante annuntiationem : ergo non fuit finis annuntiationis : quia non acquirebatur ei.

SOLUTIO. Dicendum, quod duplex fuit finis : unus in Virgine, et hic est consensus, vel fides verborum Angeli, non simplex fides qua creditur in Deum, quia illam ante habuit : et per hoc patet solutio ad primum.

Alius finis fuit consequens, scilicet Ad 2 6 conceptio et incarnatio Christi, non per annuntiationem operantem, sed ad hoc disponentem Virginem, ut in ea Spiritus sancti operatione fieret : et per hoc patet solutio ad totum.

SOLUTIO. Dicendum, quod annuntiatio est per modum inducentis in consensum, ut consentire sit ex libera electione : quia aliter non esset laudabile : quia il-

<--- Page Split --->

ARTICULUS XVIII.

ARTICULUS XIX.

Quid intelligitur per Altissimum, quando dicitur, virtus Altissimi ?

An caro Christi fuerit ex purissimis sanguinibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : « Virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc. » Quare vocat eum Altissimum, et quid sit obumbrare Spiritum sanctum ?

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, versus medium, quod «copulavit sibiipsi ex sanctissimis et purissimis sanguinibus, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod ut de materia Christus sit ex sanguine.

Et ad hoc dicendum, quod secundum Cassianum in libro contra Nestorium et Eutychetem, per Altissimum intelligitur Pater, et per appropriationem in Patre est auctoritas : per sapientiam autem et virtutem intelligitur Filius, et Spiritus sanctus exprimitur suo proprio nomine : ut sic tres magni fabri mundi fabricatores intelligantur in indivisibili opere incarnationis mundum etiam in fabrica uteri virginalis reparasse.

Alia etiam ratione dicit, Altissimi, quia altissimum fecit : ad alta enim humilia elevavit, uniendo nostram naturam Verbo, et alta imis sociavit. Sapientia autem apparuit in modo conjunctionis, ut distincta sint naturae et unitae hypostatice : virtus autem in conjunctione tam distantium, ut deitas, et humanitas. Umbra autem refrigerat, visum adunat et umbrat sive obtenebrat. Refrigerare convenit sanctificationi Virginis, et extinctioni fomitis, visum coadunare ad contuitum Verbi incarnati : obtenebrari vero Verbo quod exinanivit semetipsum formam servi accipiens.

Damascenus autem dicit nasci ex eo non sanctificatum : quia non fuit umquam non sanctum.

CONTRA : Contra. 1. Augustinus infra dicit, quod ex carne.

  1. Praeterea, Vicinior est caro ad carnem quam caro ad sanguinem, vel e converso : sed habentium symbolum facilior est unio : ergo congruentius fuit assumere ex carne quam ex sanguine. Sed si hoc dicatur, tunc etiam oportuit sumere ex ossibus ossa, ex nervis nervos, et sic de aliis.

SOLUTIO. Dicendum, quod ex purissimis sanguinibus accepit : quia sanguis est potentia totum corpus, non autem caro.

Ad DICTUM Augustini dicendum, quod Ad quæst. 1. intelligit carnem pro eo quod est materia carnis : et hoc est sanguis.

Ad ALIUD dicendum, quod caro carni Ad quæst. 2. vicinior est in forma speciei : sed non in via generationis : quia non ex carne fit caro, nisi corrumpatur in cibis, et per digestionem in sanguinem convertatur, et tunc tandem generetur inde caro. Ex sanguine autem statim fit caro per conversionem et formationem generativæ virtutis, vel etiam nutritivæ in quibusdam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XX.

ARTICULUS XXII.

Quid dicatur, Antiqua conspersio ?

Deinde, Quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem: « Antiquæ conspersionis, etc. »

Hoc enim non videtur verum: quia antiqua conspersio est antiqua ab intectioue vitii, sicut innuit Apostolus, I ad Corinth. v, 7, ubi dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio.

RESPONSIO . Dicendum , quoddiciturantiquapropterrugostatempenarum , etnonculpæ : quiaculpamnonaccepitdeantiquitatenostra , sedpenam , u t i n - fradicetMagister .

ARTICULUS XXI.

Quomodo intelligitur quod dicitur, Non seminans, sed per Spiritum sanctum creans ?

An Beata Virgo habuit potentiam generandi Filium ?

Deinde, Quæritur de verbo Magistri quod dicit, ibi, A, sub finem : « Cui collata est potentia novo modo generandi, etc. »

Ex hoc enim videtur haberi, quod Virgo Christum non genuit active aliquo modo : quia ita exponit, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis.

ErADhocdicendum , utsupradictumSolutest , quodnonegtnusidsponendo , e t a d - juvandoextrinsecus , etministrandoma - teriamadsubstantiammembrorumetadincrementum . Sedvirtusconvertens , formans , etfigurans , etcomponensmembra , etuniensanimamcumdeitate , totafuitinopereSpiritussancti .

ARTICULUS XXIII.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem: « Non seminans, sed per Spiritum sanctum creans, etc. »

Cum enim creare sit de nihilo aliquid facere, non videtur Christo convenire, qui non de nihilo, sed de aliquo materialiter factus est, quia de sanguine gloriose Virginis.

Solutio . Dicendum , quodcreareduoimportat , scilicetquodsitimmediatumopusDei , etideodicitcreans : sedal - terumnonhabet , etideoaliaLitterainoriginalihabet . « SedperSpiritumsan - ctumconditive . »

Cur dicatur, Hanc carnem non cœlestis, non aereæ, non alterius cujusque putes esse naturae ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Hanc carnem non cœlestis, non aereæ, etc. »

CONTRAhocestquodhabetur , J o a n . 111, 31 : Quiestdeterra , deterraest , etdeterraloquitur . Quidecœlovenit , s u - peromnesest . EtdicithocJoannesdese , comparandoseChristosecunduminfe - rioritatem . Constatautem , quoddeani -

<--- Page Split --->

ma non loquitur, sed de corpore : ergo corpus Christi venit de cœlo : ergo colestis naturae est.

solutio. Solutio. Dicendum est, quod Joannes dicit hoc de persona Christi, non de na-

tura hominis : Christus enim in persona de cœlo venit : Joannes autem terrena nativitatis habuit personam : sicut etiam dicit Christus alibi de se : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo 1.

B. Auctoritate firmat ex tunc fuisse Virginem immunem a peccato.

Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis exstiterit, Augustinus evidenter ostendit in libro de Natura et gratia, inquiens : Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem 2. Inde enim scimus, quod ei plus sit gratiae collatum ad vincendum ex omni parte peccatum quod concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo Virgine excepta, si omnes sancti et sanctae congregari possent, et quaereretur ab eis an peccatum haberent, quid responderetur nisi quod Joannes ait : Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus 3 ? Illa autem Virgo singulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habuit universitas Dominum : ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, non criminis originem duceret.

ARTICULUS XXIV.

Si enim ex omni parte vicit peccatum, tunc videtur quod etiam vicit ex parte potentiae peccandi, et ita non poluit peccare.

An gloriosa Virgo potuit peccare ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium, « Inde enim scimus, quod eiplus gratiae sit collatum, etc. »

SED CONTRA :

Quatuor sunt status liberi arbitrii, ut habetur in libro II Sententiarum 4 : Posse peccare et non peccare, qui est innocentiae : et non posse non peccare mortaliter, qui est condemnati hominis : non posse non peccare venialiter, qui est hominis

1 Joan. II, 13. 2 S. AUGUSTINUS, Lib de Natura et Gratia, cap 36.

3 I Joan. I, 8. 4 Cf II Sententiarum, Dist XXV.

<--- Page Split --->

redempti : non posse peccare, qui est glorificatorum : ergo videtur, quod Beata Virgo tunc fuit in statu glorificatorum, et ultra statum innocentiae per se, quod falsum est.

ARTICULUS XXV.

Quomodo debet intelligi, Peccatum non habemus?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod est posse ex habitu inclinante, et est posse ex libertate arbitrii : et posse ex habitu inclinante ad peccandum vicerat Beata Virgo, sed habuit ex libertate arbitrii.

Sed contra objicitur, quod secundum hoc habuit statum Adae antequam peccaret.

Solutio. Dicendum, Quoad hoc habuit quod non habuit inclinans in malum ex parte corporis, sed quoad mortalitatem et molestias intrinsecus non habuit : non enim in ipsa non mori conjunctum erat ad posse non peccare, sicut fuit in Adam.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Si omnes sancti et sanctae convenirent, etc. »

Infantes enim baptizati recenter, non videntur habere peccatum. Similiter, ponamus aliquem cum contritione de omnibus venialibus et mortalibus esse confessum, ille secundum fidem Ecclesiæ peccatum non habet.

Solutio. Si generaliter intelligatur etiam de infantibus, tunc puto esse glossandum, peccatum non habemus, id est, fomitem, et causam peccati, qualiter Apostolus sumit peccatum in epistola ad Roman. vii, 16 et 17: Si autem quod nolo, illud facio, consenlio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud : sed quod habitat in me peccatum. Si autem de adultis intelligatur, tunc vix contingit esse sine peccato : quia quadam sunt tanta adharentia, quod vix confitetur homo sine proposito omnia etiam venialia dimittendi.

C. Quare non fuit Christus decimatus in Abraham, sicut Levi, cum caro quam acceperit in eo, fuit peccato obnoxia ?

Cum autem illa caro, cujus excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria et in aliis a quibus propagatione traducta est : non inmerito videri potest in Abraham peccato subjacuisse, cujus universa caro peccato subjaceat.

<--- Page Split --->

Unde quæri solet, Quare Levi decimatus dicatur in Abraham et non Christus, cum in lumbis Abrahæ uterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abraham decimatus est, et decimas dedit Melchisedech ? Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham, tamquam in materiali causa : quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit 1 : ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat, et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus : quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis libidinem : sicut etiam in Adam omnes peccaverunt 2, sed non Christus.

Unde Augustinus super Genesim 3 : Sicut in Adam peccante, qui in lumbis ejus erant, peccaverunt : sic Abraham dante decimas, qui in lumbis ejus erant, decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adæ et Abrahæ fuerit : quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrahæ, quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus quo erat ibi Levi. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem : secundum quam rationem non erat ibi Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariæ caro. Illa ergo decimatus est in Abraham, qui sic fuit in lumbis Abrahæ sicut ille fuit in lumbis patris sui, id est, qui sic est natus de patre Abraham, sicut ille de patre suo natus est, scilicet per legem carnis, et invisibilem concupiscentiam.

DIVISIO TEXTUS.

Sequitur de secunda parte distinctionis, in qua quaeritur, Utrum Christus decimatus sit ? Et oritur ex praecedente in qua quaeritur, Utrum caro Christi obnoxia fuerit peccato ? quia qui obnoxiam carnem habet peccato, ille decimatus est in Patribus : hæc autem pars incipit, ibi,

C, « Cum autem illa caro, cujus excellentia, etc. »

Et habet partes duas. In prima, ostenditur quare Christus in Abraham non est decimatus. Secundo autem ex illis concluditur, quod ipse primitas nostrae massae accepit, ibi, D, « Quocirca primitias nostrae masse, etc. »

In priori parte Magister tria facit : quaestionem movet, solutionem adhibet, et probationem solutionis ponit per Augustinum. Et hæc tria facile est distinguere in Littera.

<--- Page Split --->

Expositio Textus.

ARTICULUS XXVI.

An Christus secundum differentem modum ab aliis fuit in lumbis Adæ vel Abrahæ ?

His habitis, veniendum est ad Litteram hujus partis, et sumendum est illud quod dicit, ibi, C, « Quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, etc. : » et qua minoritate ?

Et dicitur, quod imperfectae benedictionis et indigentiae, quam imperfectionem oblatione decimae et retentione novem significavit : cum enim decimum Melchisedech accepti denarum, apud Abraham non remansit : et ideo perlecti o apud Melchisedech fuit et non apud Abraham, quod significavit decimam removendo : et ideo per sacerdotium Melchisedech, et non filiorum Abraham, perfectio benedictionis et redemptionis fuit significata. Cum autem Melchisedech typum sacerdotii Christi exhibuit in oblatione panis et vini, sacerdotum Christi est perfectum et liberans : et Abraham imperfectum et indigens liberatore.

Deinde accipe illud ante finem capituli : « Secundum rationem quippe illam seminalem, etc. » Ratio seminalis est ratio qua seminatur posteritas : et illa ratio est vis concupiscentiae, et commixtio sexuum, ut patet in omnibus.

Post hæc accipe illud, in fine capituli : « Invisibilem concupiscentiam. » Hæc concupiscentia dicitur invisibilis, quia in proprietatibus visibilis corporis seminati non apparet, sed per rationem carnis pugnae adversus spiritum apparet.

Hic incidunt tres quaestiones difficiles. Prima est, Utrum Christus secundum differentem modum ab aliis hominibus fuerit in lumbis Adæ, vel Abrahæ ?

Secunda, Quid sit decimari in lumbis Abrahæ, vel non decimari ?

Tertia est, Quid sit peccare in Adam, vel non peccare ?

CIRCA PRIMUM proceditur sie :

  1. Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim, quod omnes per corpulentam substantiam fuimus in Adam. Aut igitur intelligitur corpulenta substantia, que est secundum formam et materiam corpus nostrum : aut corpulenta substantia, que est materia corporis nostri. Constat, quod non primo modo : quia sic corpora nostra organizata fuissent ibidem, quod esse ibi non potest. Si autem corpulenta substantia est materia corporis nostri. Contra : Materia illa fuit aliquid signatum in Adam, vel materia alterius : ergo omnium corporum factorum et futurorum fuit ibi materia per aliquod signatum, quod valde irrationabile est : quia si fuisset ut mons maximus, non posset in tot dividi : praecipue tamen si mundus infinitus esset, semper possibile esset homines ex hominibus propagari.

Sunt tamen et fuerunt ante nos, qui hoc dixerunt, sicut Magister qui fecit hunc librum, et solvit objectionem faetam, quod quidem de omnibus aliquid fuit in eo : et hoc operatione Domini multiplicatum est in tot, quot nascentur, sicut materia quinque panum in tot millia hominum qui inde satiati dicuntur.

<--- Page Split --->

Sed contra hoc est, quod opus naturae secundum totum esset miraculosum, et non naturaliter generarentur homines ex hominibus.

  1. Praeterea, Etiam eadem ratio est de equis, et asinis, et aliis animalibus, qualiter illa traducta sunt ex primis quae creata sunt in operibus sex dierum.

  2. Praeterea, Hoc deducitur ad impossibile sic : Deus multiplicat acceptum ex Adam : aut ergo aliquid de elementis mundi materiae illi addendo : aut de novo materiam creando, et addendo illi. Si aliquid addit de elementis mundi : igitur non totum fuit in Adam, ut ipsi dicunt : quia opinio illorum est, quod nihil convertitur in veritatem humanae naturae quae a primis parentibus est sumpta. Si secundo modo, quaeritur idem. Si autem dicatur, quod illam materiam in se multiplicat, nec creando aliquid quod addatur, nec aliud convertendo in eam : hoc non est intelligibile : quia dicunt Sancti, quod quinque panes multiplicavit, sicut multiplicat segetes ex uno grano. Haec autem multiplicatio fit per alia grana in segetum conversionem : unde tunc non est simile quod addunt : quia panes multiplicavit per conversionem alienae materiae in ipsos.

Propter hoc alii subtiliorem invenerunt phantasiam, et dixerunt quia materia est divisibilis in infinitum per actum naturae : et ita quod quilibet habeat aliquid de primo. SED CONTRA : Aut materia secundum quod est substantia ens in potentia tantum, divisibilis est : aut materia quanta. Si primo modo, hoc non capit intellectus, quod actu aliquid dividatur divisione materia et non forma, quod nullam habeat quantitatem : et hoc est contra Philosophum in I Physicorum, dicentem, quod si tantum unum est quod est substantia, quod illud est indivisibile, eo quod non dividitur materiae divisione nisi quantum. Formae autem divisione potest addi aliquid quod non est quantum, sicut ens, et substantia, et alia

hujusmodi genera quaesuis differentiis dividuntur: sed non habet locum hic hujusmodi divisio. Si autem dicunt materiam quantam esse. CONTRA : Philosophus in II de Anima dicit, quod omnium naturae constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti: hic autem terminus et ratio sumitur a duobus: a quantitate humidia radicalis, quod est materia prima generationis, et a vigore virtutis formativae, et informatione, sicut innuit Galenus, qui dicit quorumdam defectum membrorum causari ex defectu materiae, quorumdam autem ex defectu virtutis: igitur illa materia proportionata est tanto corpori in tanta quantitate, quaes si minor sit, non erit tantum: ergo si dividatur, non dico jam, in infinitum, sed etiam ad modicum, sicut in duo, non generabitur inde tota quantitas corporis humani: et sic nihil est quod dicunt de divisione in infinitum.

Si forte dicatur, quod hoc verum est: et ideo modo nascuntur homines minoris quantitatis, quam antiquitus : quia divisa materia facta est minor.

CONTRA :

  1. Secundum hoc continue filius deberet esse minor patre in tanta quantitate, quanta dividitur materia in numerum filiorum et filiarum. Et cum aliquis legatur habuisse triginta filios, et plures filias, ipse triginta partibus debuit esse major quolibet illorum filiorum, quod ridiculum est.

  2. Praeterea, Saepe videmus filium generari majorem patre.

  3. Praeterea, Tamdiu duravit successus hominum, quod mirum est quod modo atomales non essemus.

  4. Praeterea, Forte alia ratione eliditur haec opinio, scilicet quod ab Adam divisum est, aut totum formatum est in corpus Seth, aut non totum, sed pars est reservata in Seth ut inde filius Seth nasceretur. Si primo modo, cum hoc quod habet formam humanam in uno non sit susceptibile formae humanae in altero, nec resurgat cum eo, ut dicit Augusti-

<--- Page Split --->

nus, non potest ex illo fieri corpus alterius per successionem : contra rationem enim valde est, quod res sit in potentia ad formam quam jam habet. Si autem dicatur, quod non obviat dictum Augustini de resurrectione : quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo. Contra : In primo est sicut radicale membrum hominis, et non sicut nutrimentale : quia hoc datum fuit, quod ipsum formatur totum in corpus hominis : ergo in primo habet nobilius esse. Si propter hoc detur alia pars, quod non totum formatur in corpus, sed reservetur pars, tunc sequitur, quod aut dividitur in partes numerantes totum, sicut medie, tertue, quarta, quinta, aut in partes numerantes, quarum unaquaeque minor est praecedente divisa. Si primo modo, tunc stabit de necessitate propagatio generis humani, tot natis in quot partes illud semen est divisum. Si secundo modo, tunc posterior semper minor est patre suo in aliqua quantitate, et hoc non est verum, quia visus probat per contrarium frequenter.

  1. Praeterea, Philosophi communiter omnes dicunt, quod generatio est de superfluo alimenti, cui confertur vis informativa per organa generationis : igitur non est hoc modo sicut illi dicunt.

teria autem originalis est quae decisa est de corpore Adae, id est, de eo quod in potentia fuit corpus Adae, hoc enim fuit superfluum alimenti : decisa, inquam, per actum generativae virtutis, et accepit virtutem formativam in loco determinato ab anima Adae, ut ex illa formaret corpus filii, et tota converteretur in ipsum. Nec dicitur superfluum, quod ab substantiae individualis sustentationem non est deputatum per actum nutritivae potentiae : sed de hoc quod sibi superfluit, ministravit generativae ad speciei sustentationem et multiplicationem. Illud idem autem non convertitur in corpus filii Seth, nec pars ejus, ut probatum est, sed potius ipsum accipit humidum alimenti in corpore Seth : et iterum superfluum illius humidì mittit generativae, ut accipiat formativam virtutem ab illa quae originata est ab Adam : et sic fit successio per omnes. Et hoc voco materiam quae originaliter convertitur ad unum hominem Adam : sic enim fuimus in Adam omnes. Et hoc innuit Augustinus, quando dicit, quod si homo cibetur carnibus hominis alterius, et generet, quod resurget caro illa in quo fuit ex humido radicali, non in illo in quo fuit nutrimentum tantum.

  1. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus dicit, quod semen generationis assimilatur filio egredienti de domo patris : quia sicut ille partem substantiae secum defert, et illam multiplcat per negotiationes et lucra : ita semen partem substantiae radicalis humidì in quo organa formantur, secum defert, et multiplicat illam per attractum alterius humidì a parte matris.

Unde videtur mihi, quod superiores opiniones, aut falsae sint, aut non possunt intelligi qualiter sint verae. Et concedo rationes in contrarium adductas.

Et quantum ad hoc dico, quod cum dicitur, Christus fuit in lumbis Adae, fuit per materiam hoc modo originalem, sed non sicut alu homines. Corpulentum enim in quo facta est formatio, sic originaliter fuit ibi: sed virtus formans non est inde originata, sed potius a Spiritu sancto, ut supra dictum est. Et ideo cum dicitur, Christus sicut alii fuit in lumbis Abrahae, puto non esse concedendum: sed cum dicitur, Christus per hoc per quod alii fuit in lumbis Abrahae vel Adae, concedendum est: quia unum dicit substantiam materiae vel originem,

<--- Page Split --->

alterum autem dicit modum propagationis vel generationis.

ARTICULUS XXVII.

Quid sit decimari in lumbis Abrahæ ?

est per decimam, ut dicit Augustinus et Magister 1 : ergo videtur magis esse decimatus.

  1. Præterea, Post victoriam Abraham decimas obtulit Melchisedech : sic Christus post triumphum obtulit pretium redemptionis Patri : ergo magis convenit Christo decimari in tali signo, quam aliis.

Secundo quaeritur, Quid sit decimari in lumbis Abrahæ ?

  1. Aut enim decimari est decimas dare, aut ad decimas obligari, aut signum decimationis eorum præostendere qui post futuri erant. Si hoc est decimas dare : ergo qui post futuri erant, tunc dabant decimas : et datis decimis, deobligatur ad dandum qui dedit : ergo post decimas dare non tenebatur, quod falsum est.

  2. Præterea, Videtur, quod res in potentia materiali originis existens, non possit decimari hoc modo : quia aliquis decimat frumentum suum, et de decimato seminat, et frugem quae crevit, iterum tenetur decimare, licet fuit in decimatis seminibus secundum originis materiam : ergo a simili licet decimas dederit Abraham, filios tamen in se decimare non potuit.

  3. Si vero dicatur, quod decimare est ad decimas obligari. CONTRA : Levitæ non sunt ad decimas obligati : imo acceperunt decimas a populo secundum legem : et ita magis decmati sunt, si hoc esset decimari, in Melchisedech qui decimas accepit, quam in Abraham qui dedit.

Si vero hoc est signum decimationis aliorum præostendere. CONTRA : Ipsi fuerunt tunc secundum materiam originis tantum : sed cum omni eodem modo fuit ibi Christus : ergo Christus fuit decimatus, sicut et ipsi.

  1. Præterea, Videtur magis convenire Christo quam aliis : quia ipse significatus

ULTERIUS quaeritur, Quid est hoc quod dicit Augustinus pro causa quare Christus non fuit decimatus in lumbis Abrahæ : quia scilicet aliter fuit ibi quam alii ?

Hoc enim videtur esse falsum : lex enim concupiscentiæ non est in aliquo nisi quando est : sed tunc posteri non fuerunt : ergo per legem concupiscentiæ tunc non fuerunt : ergo per corpulentam substantiam tantum : et sic fuit ibi Chrisstus : ergo alii fuerunt ibi sicut Christus.

SOLUTIO. Dicendum, quod decimari solutio. aliud est quam decimare. Decimare enim est idem quod decimas dare : et hoc fit duabus de causis, quarum una est moralis : et quoad illam remanserunt decimæ in lege nova, scilicet ut sit cibus in domo Dei, ut dicit Malachias 2, ut scilicet ministri habeant unde sustententur in templo servientes. Alia causa est, ut ostendatur oblatio perfectionis esse pro se facta apud Deum : qui enim decimam dat, decimum quod occurrit ad numerum et se superiori porrigit, et retinet novem sibi. Denarius autem limes est primus, et perfectionem significat : unde significat pretium nostrae redemptionis quod a nobis removetur, ut pretium a redemptis : quia parte ex nostra pretium hoc habere non potuimus. Retentio autem novem, qui numerus imperfectionem significat, per hoc quod cadit et deficit a denario, signat nostram imperfectionem : et sic oblatio decimæ est significare se imperfectum et indigere redemptione. Decimum autem quod a

<--- Page Split --->

se porrigit, signat redemptionis illius pretium. Et ita exponit Magister Hugo de sancto Victore. Decimari autem est ista indigere liberatione significare.

DICENDUM ergo ad primum, quod Apostolus ad Hebr. vii, 4 et seq., unde istud totum trahitur, intendit probare Christi sacerdotium excellere sacerdotium Leviticum, in hoc quod Christi sacerdotium significatur per sacerdotium Melchsedech, qui ut major accepit decimas ab Abraham, in quo ministri sacerdotii veteris legis significati sunt indigere redemptione, et hoc significatur per decimas oblatas ab Abraham ipsi Melchisedech, qua redemptione non indignit Christus : imo significatur caro ejus per decimum quod accepit Melchisedech, ut benedicceret Abrahae : sicut Pater accepit immolationem corporis Christi, ut benediceret humano generi. Et sic patet quare Christus non est decimatus in lumbis Abrahae, scilicet libertatone indigens significatus. Alii autem in lumbis ejus decimati sunt, qui per novenarium retentum significati sunt indigere liberatione, quae per sacerdotium Melchisedech et benedictionem significatur. Dicatur igitur ad primum, quod decimatum esse est significare indigere liberatione per novenarium retentum in oblatione decimae partis ei qui benedicit et redimit : et ad hanc decimationem patet, quod omnes qui per novenarium significantur, per Abraham obligantur.

Ad iLLUD autem quod objicitur, quod non potest decimari res in potentia existens, solvendum quod non potest decimari per numerum actu ejicientem decimam : quia non est actu, sed potentia : sed potest decimari, id est, ad decimationem determinari et obligari hoc modo quo est. Et quod objicitur de grano, dicendum quod hoc granum duplex est, scilicet ut actu ens, et sic decimatum est : et ut potentia aliud ens in ipso, et sic quod in ipso est, non est decimatum, et debet decimari quando egreditur de ipso

Ad aliud dicendum, quod Levitæ ac-

ceperunt decimas, ut sunt ad sustentationem ministrorum, sed non ut significat decimatio liberationis indigentiam : quia sic decimati sunt, et non decimas acceperunt.

Ad aliud dicendum, quod esse in lumbis attribuitur omnibus quoad materiam originis : sed illa materia duplicem habet comparationem, scilicet ad originem, et ad originatum. Ad originem iterum duplicem habet comparationem : unam secundum substantiam corpulentam, aliam secundum legem qua discinditur et trajicitur in alium. Ad originatum autem iterum duplicem habet comparationem, scilicet ut ens possibilis substantia in ipso, et secundum modum quo est accipienda ad ipsum originatum constituendum.

Si autem accipiatur materia hic in respectu ad originem tantum materialiter : ad originatum autem ut ens materia ipsius tantum. Dicendum, quod Cliristus hoc modo fuit in lumbis, ut alii : et hoc vocat Augustinus in lumbis esse secundum corpulentam substantiam : ideo quia in utroque respectu, scilicet ad originem, et ad originatum, non altenditur nisi materialiter prout materia est substantia corpulenta in qua fit corporis forma Si autem accipiatur in duobus respectibus secundis, scilicet secundum legem concupiscentiae qua trajicitur ab origine, et secundum commixtionem sexuum quomodo accipitur in concepto, non fuit ibi Christus sicut alii. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit, quod illi decimati sunt in lumbis Abrahae, qui sic fuerunt in lumbis ejus, sicut ipse Abraham fuit in lumbis patris sui : et qui per concubitum futuri fuerunt in matre.

Si autem adhuc objicitur, quod Christi caro antequam esset sub Christi forma, tota fuit Virginis caro : et illa tota fuit ibi secundum utrumque respectum : ergo et caro Christi. Sicut supra determinatum est, dicendum, quod non est verum : quia Virginis caro alterius rationis est, quam Christi caro. Dicitur enim caro

<--- Page Split --->

Christi duplex, scilicet quae actu caro Christi est, et illa numquam ut Christi fuit in alio quam in ipso. Alio modo dicitur Christi caro, quae per fidem de nostra massa Christo determinata est accipienda : et illa fuit in omnibus descendens, et semper per actum concubitus quidem secundum substantiam : sed ut fides conjungit eam cum respectu ad Christum, sic impossibilis erat ad legem concupiscentiae : et hoc est accipere carnem Christi secundum rationem : quia in hac ratione qua futura erat Christi, numquam legi concupiscentiae subjacuit, sicut supra diximus.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod in decima oblata Christus significatur : sed ipsum oblatum non decimatur sic, sicut supra diximus : sed potius ipse actus ejus qui novem retinet, obligat decimationi per hoc quod profitetur se tali decima redimenti indigere.

Ad aliud dicendum, sicut patet ex prædictis, quod illa caro ut Christo per fidem determinata non fuit nisi per corpulentam substantiam in patrum lumbis: alii autem duobus modis.

ARTICULUS XXVIII.

Quid est peccare in Adam, vel non peccare ?

Tertio quaeritur, Quid sit peccare in Adam, vel non peccare ?

  1. Peccare enim est agere : nihil autem agit nisi quod actu est : in Adam actu non fuimus : ergo in Adam non peccavimus, ut videtur.

  2. Si dicis, quod hoc est in principio materiali peccato obligari. CONTRA : Christus fuit ibi secundum principium materiale : et tamen in Adam non peccavit.

  3. Si dicas : Hoc est reatum ex vitio illius materiae contrahere. CONTRA hoc est quod dicit Anselmus, quod peccatum vel vitium non est magis in semine, quam in sputo : ergo ex origine seminali non contrahitur.

  4. Præterea, Injustitia videtur maxima, quod filii ultra tertiam et quartam generationem, et usque in infinitas generationes puniantur pro peccatis parentum.

SOLUTIO. Prænotandum, quod de originali peccato et inflictione ipsius tractatus habetur in II libro Sententiarum 1. Sed hic breviter transiens dico, quod peccare in Adam est per modum accepitonis materiae ex Adam reatum originalis contrahere : et hoc modo Christus non peccavit in Adam : imo ut medicina vulneris fuit in ipso. Licet enim tota caro Adæ corrupta fuit corruptione passibilitatis et vitii, non tamen secundum quod determinatur fide ad Christum : quia sic decimata habet in se partem sui quae medicina vulneris est, ut dicit Augustinus, et hoc facile patet per ante dicta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnes in Adam peccavimus, sicut in origine vitiata, qui sic fuimus in ipso quod nec carnis nostrae acceptio a sua propagatione repugnat corpulenta substantiae, nec legi concupiscentiae. Sic autem Christus non fuit ibi. Et sic peccare est peccare secundum quid, id est, secundum originem naturae : et hoc modo etiam fuimus in ipso, qui propagati sumus ex ipso.

Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod vitium dupliciter dicitur, scilicet pro habitu vitii, et pro causa vitii. Primo modo non est in semine : sed secundo modo est in semine : quia a sua fœditate quae in ipso pœna est, causatur fœditas in anima quae culpa est et pœna, et hujus ratio in secundo Sententiarum, Domino concedente, explanatum est.

<--- Page Split --->

D. Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis : quo aperitur, quare obligata peccato non fuit in Christo.

Quocirca primitiam nostrae masse recte assumpsisse dicitur Christus : quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit. Misit enim Deus Filium suum, ut ait Apostolus, in similitudinem carnis peccati 1. Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in poena, et non in culpa, et ideo non peccatricem. Caetera vero hominum omnis caro peccati est. Sola illius non est caro peccati : quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit : habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem, quia esuriit, siliit, et hujusmodi. Licet ergo eadem caro sit ejus quae et nostra, non tamen ita facta est in utero sicut nostra. Est enim sanctificata in utero, et nata sine peccato, et nec ipse in illa umquam peccavit. In poena ergo similis est nostrae, non in qualitate peccati : quia pollutionem quae ex concupiscentiae motu concepta est, omnino non habuit, nec ex carnali delectatione nata est. Venit ergo ad corpus immaculatum, quod praeter libidinis concupiscentiam fuit conceptum : nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati, nec in eo peccavit. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.

Expositio textus.

« Quocirca primitiam nostra masse, etc. »

Haec est secunda pars, et est conclusio quaedam quae sequitur ex praecedente.

Et nota, quod primitia dicitur dupliciter, scilicet quod propter majorem vi-

gorem naturae citius ad maturitatem pertingit, hoc primitia dicitur : et hoc offerebatur Domino secundum legem. Primitia etiam dicitur primum nobilitate. Et utroque modo caro Christi dicitur primitia : quia illa primo mundtiam attingens, omnes ad maturitatem munditiae adduxit : et quia illa propter unionem deitatis dignissima fuit.

Deinde accipe illud : « Non eum mater concupiscentia, sed gratia, etc., » quia est in actu matris concupiscentis. Vel verius,

4 Ad Roman. viii, 3 : Nam quod impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnem, Deus Filius suum mutens in smalitudinem carnis pec-

<--- Page Split --->

hæc est quæ semper fornicatur cum dæmone, ut filios peccatores ex adulterio statuat. Gratia autem dicitur Christi quæ est gratia unionis, non habitus, ut in nobis : sed concepit hominem Deum in hypostasi. Non hoc autem ideo dico, quod Christus gratiam habitus non habuerit, sed illum habuit in virtutibus et

donis : sed unionis gratia non fuit habitualis, ut quidam errantes dixerunt, quia secundum hoc ille non esset filius nisi acceptione gratiae illius : sed gratia unionis datur ad esse naturaliter Filium Dei in persona una utriusque naturae.

Alia omnia illius partis plana sunt per disputationem.

E. Quidam videntur adversari illi sententiae qua dictum est, carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.

Illi autem sententiae qua supra diximus carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait super Joannem, ubi legitur : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est hoc templum, et tu in tribus diebus excitabis illud 1 ? Hic, inquit, numerus perfectioni Dominici corporis convent : quia ut dicunt Physici, tot diebus forma humani corporis perficitur 2. Horum occasione verborum quidam dicere præsumpserunt, Dominici corporis formam tot diebus ad modum aliorum corporum perfectam, et membrorum lineamentis distinctam : et mox Verbum dicitur sibi unisse carnem et animam : et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni Dominici corporis convenire.

Sed alia ratio illius dicti exstitit, ex qua sana oritur intelligentia verbi. Non enim ideo illud dixit Augustinus, quia mox ut caro illa opere Spiritus sancti sanctificata, et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset, perfectus et verus homo. Sed quia membrorum illius Dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subjici : diebus autem illis quos Augustinus memorat perfecta est, et notabilis facta.

Incarnatum est ergo Verbum, ut ait Joannes Damascenus 3, et a propria incorporalitate non excessit : et totum incarnatum est, et totum est incir-

<--- Page Split --->

cumscriptum. Minoratur corporaliter et contrahitur : et divine est incircumscriptum, non coextensa carne ejus cum incircumscripta divinitate. In omnibus igitur qui super omnia erat, et in utero sanctae genitricis existebat, sed in ipsa per actum incarnationis.

« Illi autem sententæ qua supra diximus, etc. »

Hæc est tertia et ultima pars istius distinctionis, et habet tres partes : in quarum prima ponit objectionem contra supra determinata, quæ patet in Liltera. In secunda, ponit solutionem, ibi, § 2 : « Sed alia ratio illius dicti exstitit, etc. : » et illa etiam plana est per ante dicta. In tertia, ex omnibus præhabitis concludit quod per unionem Verbi et hominis non confunduntur proprietates utriusque naturæ : sed manent differentes et distinctæ : et hoc probat per auctoritatem Joannis Damasceni quæ incipit, ibi, § 3 : « Incarnatum est ergo Verbum, etc. »

ARTICULUS XXIX.

Quo sensu dicatur, Totum Verbum incarnatum est ?

Sed quæritur de hoc quod dicit, ibi, § 3 : « Totum incarnatum est, etc. »

Aut enim totum refertur ad naturam, aut ad personam, aut ad utrumque. Si ad naturam, falsum videtur : quia licet natura divina tota in una suarum hypostaseon sit incarnata, non tamen tota natura Verbi est incircumscripta, sed circumscripta.

Solutio. Dicendum, quod ly totum respicit utrumque, et naturam, et personam : sed natura hominis non est incarnata, sed potius deitati unita. Unde loquitur de Verbo secundum quod est incarnatum : et quia incarnari non convenit naturae humanæ, ideo distributio non respicit partes humanæ naturae.

ARTICULUS XXX.

Utrum Verbum est ubique homo ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, § 3 : « Non coextensa carne, etc. »

Aut enim Verbum ubique est incarnatum, aut non ubique. Si ubique, tunc Christus est ubique homo : et ita coextensa caro cum incircumscripta deitate. Si vero non ubique : ergo Verbum alicubi est, ubi non est homo, et alicubi homo, quod falsum est, cum sit simplex : et est vel totum incarnatum, vel nihil de eo incarnatum.

Solutio. Dicendum, quod Verbum est ubique homo, sed non est homo ubique : quia cum dicitur, Verbum est ubique homo, duplex est locutio, ex eo quod adverbium, ubique, potest determinare verbum est in comparatione ad suppositum, et sic vera est locutio : vel in comparatione ad appositum, et tunc est locutio falsa. Et primo modo sensus est : Verbum ens ubique, est homo : et hoc verum est. Secundo modo sensus est : Verbum est homo ubique, ita quod in humana forma sit ubique. Et sic cum

<--- Page Split --->

dicitur, Verbum ubique est in hoc altari : ergo Verbum est in hoc "altari ubique, non sequitur, et incidit fallacia dictionis. Dicit enim Innocentius Papa, quod Verbum in triplici consideratione tripliciter se habet ad locum : secundum deitatem enim est ubique essentialiter, presentia-

liter, et potentialiter : secundum humanam autem formam apertam et distinctam est in loco determinato ad dexteram Patris in cœlo empyreo, id est, in potioribus bonis : sed secundum species panis est in altari in quo consecratur.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO IV.

Qualiter caro Christi fuerit per Spiritum sanctum concepta ?

A. Quare in Scriptura saepius tribuatur incarnatio quae est opus Trinitatis, Spiritui sancto, et de ipso etiam conceptus et natus dicatur ?

Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus sancti, investigatione dignum nobis videtur, quare in Scriptura Spiritui sancto hoc opus saepius tribuatur, et de ipso Christus conceptus et natus memoretur. Non enim ideo operatio incarnationis Spiritui sancto saepius tribuitur, quod eam ipse solus sine Patre et Filio fecerit : sed quia Spiritus sanctus est charitas et donum Patris et Filii : et ineffabili Dei charitate Verbum caro factum est 1, et ineffabili Dei dono Filius Dei sibi univit fornam servi 2. Non ergo frequens denominationi Spiritus sancti ab illo opere Patrem vel Filium secludit : sed potius uno nominato tres intelliguntur, sicut fit saepe in aliis operibus.

Unde Augustinus super hoc movens quaestionem, in hunc modum eandem determinat in Enchiridion ita inquiens : Cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, lota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis), cur in ea facienda Spiritus sanctus solus nominatus est ? An etiam quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur ? Ita vere est, et exemplis doceri potest. Audistis propositam quaestionem, ejusdemque solutionem vel expositionem.

<--- Page Split --->

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, etc. »

Hic incipit pars secunda illius partis, in qua agitur de conjunctione assumentis et assumpti, et in qua determinatur de operante conjunctionem et conjungente unbilia ipsa : et tota continetur in ista distinctione.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima Magister adducit rationem pro et contra, Quare incarnatio attribuitur Spiritui sancto ? In secunda autem ulterius quaeritur, Cur Apostolus dicat eum factum ex semine David secundum carnem: cum ipse secundum carnem factus sit de Spiritus sancti potestate, non de semine virili ? et hoc incipit in ultimo capitulo istius distinctionis, ibi scilicet, D, « Sed quaeri potest, Cum nos Salvatorem, etc. »

Pars prima subdividitur in duas : in quarum prima accipitur ratio, quare Christus dicatur conceptus de Spiritu sancto, penes Spiritus sancti attributum quod est chartas. In secunda autem accipitur alia ratio penes Spiritus sancti opus, ibi, C, « Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus, etc. »

Prior harum ulterius subdividitur in tres : in quarum prima movet quaestionem, et adhibet solutionem. In secunda, solutionem per auctoritatem Augustini confirmat, ibi, A, § 2 : « Cum illam creaturam quam Virgo concepit, etc. »

In tertia, tangit objectionem contrariam ex hoc quod videtur Spiritus sanctus esse pater Filii secundum hominem, et solvit, ibi, B, « Sed non est in hoc diutius immorandum. »

Cujus personae attributo Incarnatio potissimum attribuitur ?

Incidit autem quaestio circa primum capitulum, Cujus personae attributo incarnatio potissimum attribuatur ?

Videtur aulem, quod Patri.

  1. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mandum, ut Filium suum unigenitum daret. Constat autem, quod by Deus supponat ibi pro Patre : quia Filius unigenitus non est Christus nisi Patris, non suus, nec Spiritus sancti, nec totius Trinitatis. Ergo videtur, quod datio illa est in carnem missio : ergo videtur, quod specialiter convenit Patri.

  2. Item, Hoc ostendit nomen Angeli missi : quia fortitudo Dei Gabriel interpretatur. Cum igitur nomina nuntiorum attributa declarent, et missio et fortitudo sint potentiae, videtur quod Patri debutt attribui.

  3. Item, Generatione humana non est ipse alia filiatone filius, quam illa qua est Filius Patris : cum igitur per hanc relationem ponat aliud quam Patrem, debet attribui opus generationis humanae Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto.

  4. Item, Supra habitum est, quod mittitur qui ab alio est : sed Filius a Patre est : ergo mittitur congruentissime ab ipso : principalissima autem omnium missionum fuit illa quae est in carnem : ergo illa congruentissime Patri attribuitur. Illa autem missio fuit incarnatio : ergo incarnatio attribuitur Patri.

VIDETUR autem, quod Filio debeat attribui.

  1. Supra enim habitum est, quod quia omnia in sapientia fecit, in sapientia etiam recreari debuerunt : ergo opus in-

<--- Page Split --->

carnationis Filio attribuitur, cui etiam attribuitur sapientia.

  1. Item, Illius est operari præcipue incarnationem, cujus ipsam carnem maxime est assumere . hoc autem est Filius : ergo Filii ut operantis est opus incarnationis.

  2. Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit : « Mulier sapientia fermento fidei gloriosæ Virginis tria sata in incarnatione conjunxit, scilicet novum, antiquum, æternum : novum in creatione animæ de nihilo, antiquum in assumptione corporis de natura corporis Adæ, æternum in unione deitatis. » Cum igitur sapientia sit attributum Filii, Filio maxime attribuitur incarnatio.

SED VIDETUR, quod præcipue Spiritui sancto : quia

  1. Ita dicit Symbolum, « Qui conceptus est de Spiritu sancto. »

  2. Item, Matth. 1, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.

  3. Item, Luce, 1, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.

  4. Præterea, Hoc hic per plures auctori tates probatur in Littera.

Solutio. Dicendum, quod secundum aliquid singularem personarum attributa inveniuntur in incarnatione : quoad conjunctionem enim distantium humanæ naturae et divinæ apparuit potentia, sed quoad movens ad assumptionem carnis apparuit bonitas, quoad modum autem unionis indissolubilis apparuit sapientia.

Similiter, In consequentibus incarnationem ex parte finis qui est redemptio, apparuit bonitas : in solutione autem pretii debiti per modum debiti et potentis solvere, apparuit sapientia, quae conjunxit ea in pretio, quibus ipsum pretium refutari non poterat : ut scilicet (sicut dicit Augustinus) haberet unum in se

unde deberet, et unde solvere posset pretum, et per deitatem ipsum oblatum esset cum eo cui offerebatur unum, et cum sacerdote offrente ipsum in hostia unum, et cum his pro quibus offerebatur unum in natura humanitatis. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro IV de Trinitate, sic inquiens : « Quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrifici nostri, corpus effectum sacerdotis nostri ? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur. Idem ipse unus verusque medator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat'. » Potentia autem apparuit in fine, etiam in victoria mortis inferni et diaboli : quia tamen finis intentus est bonitas, et primum movens est bonitas : ideo attribuitur Spiritui sancto.

Quod autem ita sit dicunt quatuor auctori tates. Dic tenim Joannes Damascenus sic : « Monstratur in incarnatione simul bonitas, et sapientia, et justitia, et potentia Dei : bonitas quidem quia non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera ejus commota sunt ipso cadente, et manum porrexit. Justitia quidem : quoniam homine victo, non alio quam homme fecit vinci tyrannum. Sapientia quidem : quoniam invenit aparii, id est, difficillimi solutionem decentosissimam 2. » Item, Cassianus in libro I contra Nestorium dicit sic : « Descendit Verbum Filius, adest majestas Spiritus sancti, virtus obumbrat Patris, utique ut in sacramento conceptionis omnis esset operatio trinitatis. » Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit, quod tres personæ operatæ sunt Christi incarnationem. Idem dicit Augustinus in libro IV de Trinitate.

<--- Page Split --->

Et per hæc patet solutio ad totum quod objectum est.

ARTICULUS III.

ARTICULUS II.

An Incarnatio potest dici opus charitatis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancto ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Spiritus sanctus est charitas et donum Patris, etc. »

Utrum potest scilicet dici opus charitalis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti ?

Et videtur, quod sic : quia propter quod unumquodque tale, et illud magis est tale : sed Spiritus sancti opus dicitur propter charitatem, et quia donum est : ergo magis debet dici charitatis opus et doni.

SOLUTIO. Nihil prohibet, quod dicatur opus charitatis ut disponentis ad opus : sed aliter dicitur opus Spiritus sancti, ut scilicet substantiae operantis. Doni autem opus non convenienter dicitur : qua donum non dicit comparationem ad opus, sed ad dantem, et ad eum cui datur. Charitas autem respicit actum, ut habitus ordinans ad actum et inclinans : et ideo proprie dicitur opus Spiritus sancti, minus proprie charitatis, sed non potest congrue dici opus doni.

Utrum uno nominato necessario tres intelligantur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit « Sed potius uno nominato tres intelligunlur, etc. »

Videtur enim, quod non : quia intellecta essentia, non de necessitate intelligitur persona : quia multi intelligunt essentiam, qui negant personam : et una persona nominata, non de necessitate intelliguntur aliae : Patre enim nominato, non intelligitur Spiritus sanctus.

Praeterea quaeritur, Utrum semper ita sit, quod uno nominato alii intelligantur ? Videtur quod non : quia supra 1 habitum est, quod quidam cognoverunt Patrem, et Filium, et non Spiritum sanctum : ergo videtur, quod non necessario sit verum, quod uno nominato, tres alii intelligantur.

SOLUTIO. Dicendum, quod nominato uno ad actum operis, sine dubio tres intelliguntur : quia in indivisibili essentia trum referuntur ad opus.

Praeterea, Proprietates quae attribuuntur personis, resultant in opere : et ideo omnes simul intelliguntur.

Ad illud quod contra objicitur, quod essentia ab aliquo intellecta non necessario intelliguntur personae, dicendum quod sic non loquitur Auctor, imo secundum modum Scripturae quae consuevit aliquod unum nominare propter speciale attributum : et tamen alias subintelligit : sicut, Joan. XVII, 3 : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Non enim hic excluditur Spiritus sanctus.

<--- Page Split --->

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod semper ita est, quando referuntur ad aliquod opus

per se : et non oportet quod sit per intentionem suarum relationum.

B. Quo sensu dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu sancto ?

Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictus est Christus natus de Spiritu sancto 1, cum Filius nullo modo sit Spiritus sancti ? Numquid dicituri sumus patrem hominis Christi esse Spirí- tum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, et 2 Spiritus sanctus hominem ? ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris Filius secundum Verbum, et Spiritus sancti Filius secundum hominem, quod eum Spiritus sanctus tamquam Pater ejus e M utre Virgi ne genuisset. Quis hoc dicere audebit, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures id valeant sustinere ? Proinde cum fatemur 3 Christum natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine, quomodo non sit Filius Spiritus sancti, et sit Filius Virginis, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio non sic de illo, ut de patre : sic autem de illa, ut de matre natus est.

Non est autem concedendum quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, aliter pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius. Ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto », non aquae filios eos recte quispiam dixerit : sed dicuntur filii Dei Patris, et Matris Ecclesiae.

Sic ergo de Spiritu sancto natus est Christus, nec tamen Filius est Spiritus sancti. Sicut e converso non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur : ut illi qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehenne, non ex illa nati, sed in illam praeparati s. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid, et non ita ut sit filius : nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus, cujus dicitur filius : profecto modus iste quo natus est Christus de Maria sicut filius, et de Spiritu

<--- Page Split --->

sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis meritis praecedentibus in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem esset Filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui Filius Dei : et sic in naturae humanae susceptione, fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum possit admittere peccatum. Quae gratia ideo per Spiritum sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus, ut sit etiam Dei donum. Per hoc ergo quod de Spiritu sancto esse nativitas Christi dicitur, quid aliud quam ipsa gratia Dei demonstratur, qua homo 1 mirabili et ineffabili modo Verbo Dei est adjunctus atque connexus, et divina gratia corporaliter repletus?

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS IV.

« Sed non est in hoc diutius immorandum, etc. »

Hic Magister objicit contra praedeterminata prius : quia si opus incarnationis attribuitur Spiritui sancto, et quidquid operatur formam corporis in generatione, videtur esse pater : videbitur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi secundum generationem humanam.

Et haec pars habet tria capitula : in quorum primo tangit objectionem dictam, et solvit. In secundo, dat instantiam huic propositioni, Quidquid ex aqua renascitur, est filius illius, ibi, § 2 : « Non est autem concedendum, etc. » In tertio, dat instantiam huic, Omne quod est filius alicujus, de illo natum est, ibi, § 3 : « Sic ergo de Spiritu sancto natus est, etc. »

An Trinitas posset dici pater Christi ? et, An Spiritus sanctus posset dici pater ejus ? et, An Christus possit dici filius Spiritus sancti secundum gratiam ? et, An sit filius adoptivus ?

Incidit autem hic dubium, Utrum Trinitas posset dici pater Christi ?

Videtur, quod sic : quoniam

  1. Augustnus dicit infra, « Quoniam homo ille nullis praecedentibus meritis, sed gratia habuit ut in unitatem persona Filii Dei assumeretur: sed ex hac gratia dicitur Trinitas Pater noster, cum oramus, Pater noster, qui es in cælis 5 : » ergo videtur, quod Trinitas sit Pater Christi.

  2. Item, Virtus activa conceptus est ex patre : virtus autem activa conceptus filii, sicut probatur est prius, fuit communiter ex tota Trinitate : ergo videtur quod Trinitas sit Pater Christi.

  3. Item, Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terrae 1. Hoc exponunt Sancti,

<--- Page Split --->

quod omnium pater sit creatione : ergo multo magis formatione divini corporis erit pater Christi, ut videtur.

  1. Item, Videmus secundum naturam operationem patris esse decisivam materiae, conversivam ejus ad corpus nati, formativam esse in figuram membrorum, distinctivam et positivam organorum : sed omnia haec fecit Trinitas, separando purissimos sanguines Virginis, formando speciem corporis, distinguendo et componendo membra : igitur Trinitas etiam verius videtur esse pater Christi, eo quod haec fecit in momento, quam homo sit pater hominis cujus virtus facit hoc successive.

  2. Item, Homo pater dicitur alterius propter vim formantem corpus : ergo multo magis Trinitas pater Christi dicetur propter virtutem formativam corporis et animae : quia utrumque Trinitas formavit.

carnalione tractans illud Apostoli Joannis, Omnis spurtus qui solvit Jesum, ex Deo non est 1 : dicit sic, « Solvere, hoc est quod unitum est in Jesu velle rumpere, et quod individuum separare. » Quid autem in Jesu unitum et individuum ? Utique homo, et Deus : ergo Jesum separat, qui hoc separat atque disrupti : ergo quicumque dicit aliud convenire homini in quantum est homo, et aliud Filio Dei in quantum est persona, solvit Jesum : sed filiatio convenit ei in quantum est persona : ergo qui aliam filiationem dicit ei convenire secundum quod est Deus, et aliam secundum quod est homo, solvit Jesum : ergo hoc dicere non est tantum inconveniens, sed etiam haereticum.

  1. Si forte dicatur, quod filiatio non convenit ei gratia hypostasis, sed gratia naturae : hoc est ridiculum : quia nulli, nec Deo, nec homini convenit paternitas vel filiatio nisi gratia hypostasis, et non naturae.

Sed contra.

  1. Non potest dici filius Trinitatis nisi gratia personarum : ergo Christus est filius suus : ergo aliqua res seipsam gignit ut sic.

  2. Si dicatur, quod hoc non sequitur : quia Christus secundum naturam humanam est filius suus, secundum autem naturam divinam non. Contra : Nulla res filius alterius dicitur gratia naturae, quia natura non est filius alicujus, sed persona : non enim dicimus, quod corpus et anima Socratis sit filius Platonis, sed ipse Socrates : igitur Christus in persona est filius suus secundum personam : ergo aliqua res omni modo eodem quo generat, gignit seipsam ut sic.

  3. Praeterea, Christus est filius suus. Detur ista. Item etiam est verum, quod Christus non est filius suus : ergo Christus est duo filii, scilicet Patris, et suus cum aliis : hoc autem falsum est : ergo Christus non potest dici filius Trinitattis.

  4. Item, Cassianus in libro V de In-

  5. Item, Unio in Christo est gratia hypostasis, et non gratia naturae, quia naturae manent distinctae : sed unio est ad esse, non tantum ad consensum voluntatis : igitur haec hypostasis est illa : et quidquid dicitur de illa secundum quod est hypostasis, dicetur et de alia : sed hypostasis aeterna non est Filius nisi Patris tantum. Prima scribitur ab Augustino qui dicit, quod tanta fuit unio, quod hominem Deum faceret, et Deum hominem. Secunda scribitur a Cassiano in libro VII de Incarnatione, et per Leonem Papam contra Nestorium, ubi sic dicit : « Tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo Deo semper antea coaeternus, et postea homini Deus compassus esse videatur. »

Haec autem inducta sunt propter quorumdam solutionem erroneam, qui dicunt, quod posset dici filius Trinitatis, nisi innueretur confusio relationum : tamen non distingueretur, utrum esset filius secundum naturam divinam, aut

<--- Page Split --->

secundum humanam. Hæc enim fuit hæresis cujusdam Leporini monachi, qui relationum quaternitatem induxit, ut Christum duos filios diceret.

  1. Item, Christus non alia personalitate persona et hypostasis est æterna : sed filiatione æterna persona et hypostasis : ergo ipse homo etiam existens propter unionem non dicetur filius nisi æterna filiatione per relationem ad Deum.

Juest 1 . Sedulterausquæritur , UtrumpossetdicifliusSpiritussancti ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Quod ex aliquo et de aliquo concipitur et nascitur in similitudine substantiae secum existens, est filius ejus : quia per hoc quod dico, concipitur et nascitur in similitudine substantiae, excludo omnes instantias Augustini : filius autem de Spiritu sancto concipitur et nascitur in similitudine substantiae secum existens : ergo est filius Spiritus sancti. PRIMA probata est. SECUNDA tota scribitur in Symbolo et Evangelio : quia Symbolum dicit, quod « conceptus est de Spiritu sancto : » Evangelium dicit natum de Spiritu sancto 1 et consubstantialem sibi : quia etopovorocPatri et Spiritui sancto.

  2. Item, Damascenus dicit, quod descendit in Virginem Verbum tamquam divinum semen : ergo videtur, quod Spiritus sanctus operabatur ex semine : et qui operatur ex semine est pater : ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi.

  3. Item, Perfectionis agentis perfectior est operatio : sed imperfectior est operatio quae operatur ex materia, quam illa quae producit materiam et formam simul : ergo prima est imperfectioris, secunda perfectioris. Si autem propter operationem patri homini attribuitur quod sit pater, multo magis debuit attribui Spiritui sancto esse patrem propter perfectiorem modum operationis.

Ad hoc iterum solventes sunt mirabiles homines, quod etiam hoc posset dici nisi in voce notaretr confusio, scilicet confusio filiationis.

SEDCONTRAhocsunt

  1. Auctoritates Augustini et Ambrosii decentium, quod nullo modo potest dici filius Spiritus sancti : cum ipse non sit filius nisi secundum hypostasim, et hypostasis in Christo non sit nisi una, ipse non erit nisi una filiatione filius.

  2. Item, Sancti dicunt, quod Christus non est nisi natura Filius : natura autem Filius non est nisi Patris : ergo non est Filius nisi Patris : ergo non est Filius Spiritus sancti.

SEDADHUCulteriusquæritur , Utrumcumhacdeterminatione , Filiusgratia , sitdicendum , Christusgratiavelsecun - dumgratiamSpiritussanctiflius ?

Videtur, quod sic : quia hic in Littera habemus, quod homo ille in unitatem Filii Dei assumeretur, quod hoc gratia non meritis habuerit : sed omnis gratia est Spiritus sancti per attributionem : ergo videtur, quod ipse sit filius gratia Spiritus sancti.

CONTRAhocest

  1. Textus Evangelii qui dicit : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis : ergo plenitudo gratiae est ea a Patre : non ergo attribuitur ei ex filiatione Spiritus sancti.

  2. Praeterea, Cum dico, Hic hono est filius gratia : aut gratia sumitur ibi pro habitu gratum faciente, aut est gratia faciens unionem hypostasis et personae. Si primo modo, tunc hic homo non est filius Dei nisi per acceptionem gratiae, et non per hypostasisim : et hoc est haeresis Nestorii et Entychetis. Si secundo modo, tunc eadem est hypostasis hujus hominis et Filii Dei : sed haec hypostasis est hypostasis filiatione æterna tantum : ergo haec hypostasis non erit gratia Spirius sancti.

Contra.

<--- Page Split --->

SED ULTERIUS quaeritur, Utrum Christistus sit adoptivus filius?

Sed hoc Magister inferius determinabit : ideo usque illuc est differendum.

autem fabri est operatio artificis, et non nature patris.

Ad aliud dicendum, quod nos dicimur filii adoptivu, in qua illatione non potest Christus dici filius, sicut Magister infra ostendet. ideo non est simile, quia sua gratia est uniens ad esse unum in per- sona, nostra autem ad esse unum in consensione voluntatis tantum.

Ad aliud dicendum, quod decisio quae est patrum, est ex substantia propria, et non aliena : sicut Trinitas decidit de cor- pore Virginis, et virtus formativa est originata in semine de generativa patris : et talis non fuit virtus operans concep- tum Christi : et ideo objectio illa non procedit.

Solutio. Solutio. Absque dubio dicendum est, quod nullo modo nec gratia nec natura Christus est filius Trinitatis, nec etiam Spiritus sancti, propter rationes ad op- positum, quae fere omnes extractae sunt ex dictis Patrum. Illa enim gratia est gratia unionis secundum esse, et non acceptationis : et ideo sic gratia filius est natura filius : quia natura filius non est nisi Patris : et etiam hac gratia non est nisi filius Patris. Quare autem sit matris filius, infra quaeretur.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus format corpus et animam, non tamen dicitur pater Christi Deus Trinitas, prop- ter dissimilem modum formationis, ut dictum est.

DICENDUM ergo ad primum, quod haec est falsa, quod ex tali gratia dicatur Trinilas pater noster : imo illa gratia est acceptationis quae consensum voluntatis facti : et non unit nos Deo in unitatem personae, sed in uatatem Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus : Qui adhaeret Do- miao, unus spiritus est, scilicet cum eo 1. Quae unitas spiritus est in consensione voluntatis, non in unitate personae vel naturae.

Ad aliud dicendum, quod vis operati- va conceptus quae est in semine intruae- ca, quod generalum est ex substantialia generantis, facit patrem hominem esse patrem : sed vis quae operatur extrinse- cus super materiam, non ex substantialia operationis adductam, sed super alienam, et aliunde assumptam, facit operantem esse artificem vel opificem, sed non pa- trem : et talis fuit virtus operans in con- ceptu Christi. Unde Praeposluvus dicit in quodam sermone Domini, tractans illud Evangelii : Nonne hic est fabri fi- lui 2. Dicit enim, quod Filius est Patris ecclesiis : in incarnatione enim illi tres magni fabri mundi fabricatores in fabri- cam uteri virginalis descenderunt, et corpus Christo fabricaverunt. Operatio

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Adque Utrum Christus dicatur filius Spiritus sancti ?

Dicendum, quod nullo modo catholice potest dici filius Spiritus sancti.

Ad id autem quod objicitur primo, dicendum, quod Christus non est con- ceptus et natus de Spiritu sancto ut ex patre. quia non de substantia decisa a Spiritu sancto, vel virtute formante origi- naliter accepta ab ipso : sed ex ipso natus et conceptus est, sicut ex potestate ope- rantis extrinsecus : et ideo non est pater ejus, nec filius habet identitatem substantiae cum Spiritu sancto secundum quod operatur natura secundum sub- stantiam Spiritus sancti : quia illa natura est humana in qua Spiritus sanctus non convenit cum Christo.

Ad aliud dicendum, quod Joannes Damascenus non dicit, quod verum se- nuen descendit in Virginem, sed tamquam divinum semen. ut per duo ly tam- quam divinum semen extrahatur extra

4 I ad Corinth. vi, 17.

2 Matth. xiii, 55.

<--- Page Split --->

rationem seminis : divinum enim semen non potest esse pars substantiae Dei : quia substantia Dei est indivisibilis : sed habet aliquid de virtute Dei.

ARTICULUS V.

Item, Tamquam divinum semen minus adhuc dicit, quam divinum semen : unde divinum semen privat rationem substantiae seminis : tamquam autem virtutem privat operantem seminis, quae est intrinseca et naturalis, qualis vis ad formationem corporis Christi non fuit in carne separata. Unde non remanet de proprietatibus seminis, ex quo tollitur virtus et substantia intrinseca formativa, nisi operatio ipsa, et illa fuit ibi, quia conceptus convertebatur, formabatur, et figurabatur ad conversionem speciei, et formam corporis, et figuram lineamentorum corporis aliorum hominum, et hoc operatione et virtute Spiritus sancti. Unde ex hoc non sequitur quod operabatur ex semine.

Ad ALIUD dicendum, quod perfectiori agenti debetur perfectior operatio : sed non sequitur, quod illa operatio in operante facit rationem patris. Bene enim concedo, quod operatio Spiritus sancti est perfectior quam patris carnalis : non tamen fuit illa operatio per modum patris.

An Virgo gloriosa vere fuerit mater Christi? et, An 8eotvoxo, vel Xpistovoxo dicit debeat ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit B, in fine § 1: « Sic autem de illa, ut de matre natus est. »

Hoc enim videtur falsum :

  1. Mater enim est quae virtute actus suae propriae generativae de substantia sui corporis materiam conceptus descindit, ut quidam dicunt: sed decisio purssimi sanguinis facta est per Spiritum sanctum, ut supra habitum est in auctoritate Damasceni: ergo Beata Virgo non fuit mater Christi.

  2. Si forte dicatur, quod mater dicatur gratia materiae quae accepta est ab ipsa, et gratia nutritionis conceptus quae facta est in ipsa: secundum hoc aes esset mater statuae, quod falsum est: ergo videtur, quod non fuit vera mater ejus.

1 quest. 2. An m quod ulterius quaeritur, Utrum cum hac determinatione secundum gratam Spiritus sanctus posset dici pater Christi?

Dicendum, quod nullo modo dicendum est : quia gratia est ad esse unum in persona, et filius non dicitur aliquis patris nisi in persona et gratia personae : unde illa objectio non procedit. Et bene concedo, quod illa solutio erronea est et contraria dictis Sanctorum, quod possit in re concedi, si non accederet confusio in significatione relationum, sicut expresse probatum est. Et dicunt Sancti quod concessio nostra per sermonem, vel negatio, non facit rem sic esse, vel non esse : unde ita esset, quod Christus esset filius gratia Spiritus sancti, quod Sancti negant rationibus inductis.

  1. Adhuc, Quidam dicunt, quod vegetatio embryonum est in matre ad modum planae, eo quod per cotyledones alligatur matrici, et a nervis matris accipit sensum et motum, ab arteriis autem spiritum vitalem et pulsatilem, a venis suum nutrimentem et spiritum naturalem : et ita volunt, quod omnes motus formationis et nutritionis et vegetationis sint ab anima matris. Sed coxtra : Semen projectum ad matricem, aut habet motum naturalem ad conversionem, et vegetationem, aut non. Si habet naturalem : ergo a principio intrinseco sibi : sed anima matris non est principium sibi intrinsecum : ergo non movetur ab anima matris. Si non habet motum naturalem : tunc omnis generatio hominis esset innaturalis.

  2. Praeterea, Detur hoc, quod movetur

<--- Page Split --->

ad modum planta in terra. Planta autem in terra non accipit nisi materiam, et non virtutem formativam : quinimo illam habet vel a stellis, vel in semine planta est : ergo et conceptus in matre formativam non accipit a matre.

  1. Item, Philosophus dicit, quod in solis vegetabilibus virtus feminae et masculi est in uno : quia planta ubique impregnant et impregnantur. In omnibus autem sensibilibus virtus formativa non est a matre, sed a masculo : ergo non est hoc matris proprium, quod movet ad formam et vegetationem : et quia hoc creditum est apud eos qui noverunt opinionem Aristotelis, sed tanta rei talis disputatio non congruit, dimittitur illud.

Christi genitricem non dicimusVirginem : quoniam in destructionem vocis 8oeroXoc, id est, Dei genitrix, nequam et inquinatus et similis Judaeo Nestorius id adinvenit, ut vas dehonorationis in inhorationem solius vere honoratae super omnem creaturam : etsi ipse rescindatur cum patre suo diabolo. » In ista auctoritate non est dissimilis Judaeo Nestorius, hoc est, haereticus, qui vas dehonorationis, et fronestarius Judaeo similis, id est, habens phrenesim Judaei vel Judaeorum, dicentium Christum esse purum hominem, invenit hoc nomen ex patris sui diaboli mendaciis.

SED CONTRA :

  1. Secundum hoc est mater, secundum quod dedit : sed non dedit naturam nisi hominis : igitur ipsa non debet dici, ut videtur, 8oeroXoc.

  2. Item, Secundum hoc est mater, secundum quod est consubstantialis : sed non est consubstantialis nisi secundum naturam humanam : ergo non debet dici mater nisi quoad hoc quod est humana naturae. Et sic iterum sequitur, quod non debet dici 8oeroXoc.

ETQUERATUR , UtrumBeataVirgode - beatdici 8 eotoXoc , veltantumXpistotoXoc , utdixeruntquidamhaeretici ?

Videtur autem quod debeat dici 8eotXoc, quia

  1. Sic dicit Damascenus: « 8eotXov, id est. Dei genitricem principaliter et vere Mariam prædicamus Virginem : sicut enim Deus vere est qui ex ipsa natus est : ita vere 8eotXoc, id est, Dei genitrix est, quae verum Deum ex ipsa incarnatum genuit 1. »

  2. Item, Damascenus, ibidem : « Non hominem nudum genuit Sancta Virgo, sed Deum verum : non nudum, sed incarnatum : non cœlicum corpus subducentem, et ut per solma, id est, canale, per ipsam transeuntem, sed ex ipsa 8uooaov, id est, consubstantialem nobis carnem assumentem, et in seipso subsistentem. »

  3. Item, Ibidem : « Juste et vere 8eotXoXov, id est, Dei genitricem, sanctum Mariam nominamus . hoc enim nomen universum mysterium incarnationis constituit. Sic enim 8eotXoXo, id est. Dei genitrix, quae Deum genuit, omnino Deus est qui ex ipsa natus est, omnino etiam et homo. »

  4. Item, Ibidem : « XpistotXov, id est,

  5. Item, Quid obest si dicatur XpistoXooc? Sicut enim dicit Ambrosius, in nomine Christi non modo, dico, divinitas : sed Trinitas intelligitur : cum igitur Christus intelligitur unctus secundum naturam humanam, et uncio secundum naturam divinam: videtur, quod nulla sit ei dehonoratio, si XpistoXoc dicatur.

  6. Item, Habitum est supra, quod Christus una filiatione filius est : et illa filiatio est aeterna : secundum hanc igitur filiationem non est est filius Virginis : et non habet aliam, ut probatum est : ergo nullo modo est filius Virginis : ergo ipsa nec 8eotXoc nec XpistotXoc dici debet.

SoluttioDicimusabsquedubio , quodgloriosaVirgoverissimematerChristiest : etquiahoccollatumesteiutpos - setvirgofierimaterChristiagratia : s e d

<--- Page Split --->

collatione facta, naturaliter ipsa mater Christi est. Sicut autem in distinctione praecedenti habitum est, non est matris quod ipsa est conversiva ad speciem, et formativa membrorum conceptus: sed sunt ejus operationes ad meliorationem complexionis ex materia, et disponentibus virtutibus ex complexione matricis et nutrimenti. Nec hoc praesumo dicere, quod ipsa sanguinem formandum in corpus Christi deciderit: quia dicit auctoritas Damasceni supra habita, quod separationem illam fecit Spiritus sanctus. Sed hoc verum est, quia fidei meritum in ipsa disposuit ad hoc quod hoc in ea fieret: et hoc est quod dicit Beatus Bernardus in libro V de Consideratione his verbis: « Sive conjunctis, sive disjunctis duobus (scilicet anima, et carne) nihilominus perseveravit in tribus unitas personalis. Æque unus Christus, unaque persona, Verbum anima et caro, etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis (ut sentio ego) commixtio haec et fermentatio facta est: et ipsa mulier quæ miscuit, et fermentavit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariæ. Plane beata quæ credidit, quoniam perfecta sunt in ea quæ dicta sunt ei a a Domino. Perfecta autem non essent si quominus juxta verbum Dei esset fermentatum totum, et perpetuo fermentatum servans nobis tam in morte quam in vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei et hominum cum sua deitate hominem Christum Jesum 1. » Secundum hanc auctoritatem oportet, quod Beata Virgo miscuit et fermentavit, id est, ad mixtionem, hoc est, ad unionem et fermentationem et congruitatem materiæ operata est merito fidei: quia commixtio illa hic non est nisi unio trium satorum, id est, corporis, et animæ, et deitatis: et fermentatio massæ virginalis nihil aliud est quam maturitas congruitatis.

tua, dicendum quod non est simile : quia æs est tota materia statuæ secundum se totum, et præterea non operatur secundis actibus ad statuæ figuram et vegetationem et nutrimentum per virtutem intraneam ipsi æri.

Ad id quod objiciur de solutione quoAd 3, 4 e 5. rumdam, dicendum quod illa suspensio non ostendit ex matre esse nisi operationes secundas : quia principalis est in semine viri : in conceptu autem virginali fuit ex opere Spiritus sancti.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest. Beata Virgo posset diei Xpistoxoxo; Dicendum, quod non absolute : quia, sicut ducunt Damascenus et Ambrosius, franestarii Judæorum, ut Paulus Samosetanus, et Nestorius, et Eutyches, et Pelagius invenerunt hoc in diminutionem honoris Beata Virginiis, ut scilicet tantum Christus, et non Deus esset, qui ex Beata Virgine est natus : et ideo cum etiam verba et nomina (ut dicit Hieronymus) cum haereticis communia habere non debeamus, non est hoc absolute recipiendum.

Ad id autem quod contra objicitur, Ad object 1. dicendum quod nasci proprie non est naturae, sed personae vel hypostasis per se : ideo natus est hypostasis Deus et homo unus perfectus, qui filius est matris et patris cœelestis secundum duas nativitates ipsius. Argumentatio autem illa procedit, ac si gratia naturae natae diceretur mater et natus : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod consubAd object 2. stantialitas parentis ad natum est per consequens secundum intellectum, et non primo. Primo enim et principaliter hic genuit hunc : sed quia genuit de sua substantia, ideo est consubstantialis. Unde cum nativitas respiciat esse hypostasis et personae primo et principaliter, naturam autem per posterius, ipsa dicitur mater Christi secundum hypostasim,

<--- Page Split --->

quae hypostasis est Deus et homo, et ideo ipsa est mater Dei et hominis : licet non sit consubstantialis nisi quoad naturam humanam tantum, quia consubstantialitas ex intellectu suo non dicit nisi convenientiam in substantia : nativitas autem est personae primo et per se, et naturae per consequens et posterius.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod xpistotxoc non est dicenda : quia licet in Christo intelligatur unctio, tamen non necessario ponit unctionem deitatis, sed gratiae, sicut cum dicitur : Nolite tangere christos meos 1.

Ad object. 4. Ad hoc quod ulterius objicitur, sine praejudicio dicendum quod Christus tantum una filiatione filius est : sed habet duas nativitates : sed ex altera nativitate, scilicet terrena, non innascitur ei nova filiatio, quae determinet hypostasim ipsius : tamen parenti innascitur novus respectus ad ipsum, sicut est videre in simili : nec enim dicimus, quod alia filiatione Socrates sit filius patris sui, et alia filiatione filius matris suae, sed eadem : sed tamen alius est respectus patris ad filium, et alius respectus matris. Et ideo Christus ex nativitate humana quam vere habet, verissime facit matrem habere respectum relationis ad ipsum in conformitate substantiae terrena : sed tamen aliam filiationem ipse non habet qua filius sit, quam illam quam habet ab aeterno : filiatio enim determinat hypostasim, quae tantum una est in Christo : et in uno in quantum est unum et secundum unum, non convenit esse duas qualitates ejusdem speciei secundum duas relationes : et ideo una filiatione est Filius Patris secundum generationem æternam, et eadem filiatione est Filius matris secundum generationem temporalem.

Inveniuntur autem quidam aliter dicentes, contra quorum opinionem disputare est longum. Hoc autem quod hic dictum est, concordat dictis Sanctorum.

ARTICULUS VI.

Quare aliquid natum de alio dicitur filius, et aliquid non? et, Quare renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aqua et Spiritus sancti?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Aliter de homine nasci filium, aliter capillum, etc. »

Dubitatur enim, quare hoc sit quod aliquid natum de aliquo dicitur filius, et aliquid non dicitur filius ?

Item, de hoc quaeritur, Qualiter aliqui renait ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aquae et Spiritus sancti, sed potus Dei Patiis et matris Ecclesiæ suæ ? Mater Ecclesia est congregatio fidelium : et quia mater ministrat materiam ad fœtum, deberet mater Ecclesia ministrare materiam in hoc partu : et hoc non est verum, quia nec gratia est ex ipsa, nec materia corporis, secundum quam materam homo generatur.

Ad PRIMUM dicendum, quod non dicisoluta Ad quaesi tur filius nisi tria conveniant in nato, scilicet materia quae est in potentia totum corpus, et virtus formativa in illa materia, secundum quod haec debet esse decisa per actum generativæ virtutis in parentibus : et tertium, quod natus terninetur per naturam et reducatur in simile secundum speciem et formam ipsi generanti. Capilli autem non generantur sic : sed potius ex fumoso nutrimento grosso terrestri pertingente ad pellem, generantur capilli : lumbrici autem ex putrefacto nutrimento in inferiori alvo, ut dicit Philosophus : cum enim putrescit nutrimentum, exhalat calor naturalis qui secum humidum naturale trahit :

<--- Page Split --->

quod quia viscosum est, exterius ambitur in modum pellis, quæ pellis exhalatum calidum continet in se in humido extracto : qui calor cum evaporare non possit, in spiritum convertitur, et educit animam sensibilem, et generatur vermis longus vel brevis secundum complexionem materiae . sed forte anima sensibius datur virtute stellarum : hoc tamen planum est, quod nec materiam nec virtutem formativam habet generationis hominis, nec in simile speciei et formæ terminatur.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod aqua non est ibi nisi sicut materia in qua sumitur similitudo sensibilis ad significationem sacramenti : per quam similitudinem non ex aqua, sed ex sanctificatione causet : et ideo cum mater aliquo modo causet, aqua non potest dici mater. Spiritus autem bene dicitur pater spiritualis, Pater enim spiritualis non est pater absolute, sed dicitur translative, eo quod sua virtute dat esse secundum spiritum, et hoc est bene esse. Ecclesia autem dicitur mater non proprie, sed per translationem, eo quod in matrice affectus sui parturit nos, donec Christus formetur in nobis.

ARTICULUS VII.

An aliqui possunt dici filii gehennae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : « Filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati. »

Ex hoc enim quod aliquid comparatur ad aliquid post suum esse, non potest habere rationem filiationis ad illud : cum ergo ad gehennam nemo comparatur nisi ex post facto, quod sequitur esse : videtur quod non debeant dici filii gehennae.

Solutio. Filius claudit in se tria, scilicot de substantia natum esse parentis, et disciplinam habere parentum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. xii, 8 : Quod si extra disciplinam estis, cujus participes faeti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Tertium est jus haereditatis paternae. Et primum quidem filii gehennae non habent a gehenna : et hoc est quia hoc solum consequitur nativitas : ideo non sunt a gehenna nati : sed medio sunt praeparati in illam gehennalibus actibus : et tertium cum possidebunt gehennam, quia per actus habebunt eam jure haereditario.

ARTICULUS VIII.

An aliqua merita praecesserunt Incarnationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : « Insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis meritis praecedentibus, etc. »

Videtur enim, quod merita multa praecesserunt incarnationem : quia

  1. Ita dicit Deus ad Abraham, Genes. xv, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis : ubi se promittit incarnandum, sicut dicunt Sancti : merces autem debetur merito.

  2. Praeterea, Sancti crediderunt hoc, et fides est meritum : ergo merita praecesserunt.

  3. Item, Isa. xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinimus te : sustinere autem in semita judiciorum meritum est justitiae : ergo ex meritis Patrum hoc est datum.

  4. Item, Ad Hebr. xi, 39 : Hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem : Deo pro nobis melius aliquid providente : ergo merito fidei

<--- Page Split --->

probatis dabatur hoc ex debito, et non ex gratia.

  1. Si forte dicatur, quod non est tale bonum quod merito debeatur. CONTRA : Major est gloria quam quæcumque gratitia : sed gloriam potest aliquis mereri : ergo multo magis gratiam : sed inter gratias ordinatas ad gloriam, est gratia redemptionis facta per Christum : ergo videtur, quod cadat sub merito.

retur, non cadit sub merito condigni sive debiti, sed sub merito congrui. Unde palet, quod argumentum istud non sequitur : ex quo palet solutio omnium argumentorum quae sunt inducta.

ARTICULUS IX.

Solutio.

Solutio. Rationes inductae in nullo sunt contra id quod dicitur in Littera : quia in Littera dicitur, quod ille homo non habet ex meritis praecedentibus, eo quod non erat antequam esset unitus detati : et antequam erat, mereri non poterat.

Ad id autem quod quaeritur, Utrum esset meritum aliquod Ecclesiae? Dicendum, quod est meritum congrui, et est meritum condigni sive debiti : et meritum congrui potuit praecedere, quo scilcet congruentius daretur quam si non esset meritum tale : sed non dabatur merito condigni sive debiti. Unde, ad Titum, ii, 41 : Apparuit gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus. Et, infra, iii, 4 et 5 : Cum benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecinus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit Et bene concedo, quod non cadit sub merito condigni.

Et ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod gloria cadit sub merito, etiam id quod ordinatur ad gloriam, licet nullus possit mereri primam gratiam, qua aliter gratia esset ante primam gratiam. Sed incarnatio non substantialiter ordinatur ad gloriam : quia dicit Augustinus, quod alius modus erat possibilis, licet nullus congruentior ad sanandam nostram miseriam. Vel potest dici, quod licet gloria cadat sub merito condigni vel debiti, non tamen sequitur, quod omne id cadat sub merito condigni, quod ordinatur ad gloriam : quia prima gratia etiam quando alius primam gratiam me-

An gratia sit naturalis Christo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : « Fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, etc. »

Contra :

Nulla gratia est naturalis, sed donum Dei consequens naturam, et perficiens eam in bene esse : ergo non est naturalis.

Solutio. Triplex dicitur naturale, scilicet quod est de esse naturali aliquo modo, et quod non potest relinquere naturam, et quod causatur ab aliqua parte naturae per se. Et his tribus modis dicitur gratia naturalis Christo. Gratia enim unionis non est habitus acceptionis et gratificationis in Christo : sed est faciens unum esse personae Filii Dei et Filii hominis : et sic gratia illa est de esse. Habitus autem gratiae in virtutibus et aliis gratia non poterat relinquere subjectum : et sic habebat iterum proprietatem et similitudinem rei naturalis, quae numquam relinquit id in quo est. Tertio modo dicitur etiam gratia naturalis : quia per se causatur gratia a deitate quae est, et erat altera naturamur in Christo : et hoc modo intelligit Auctor quod hic dicit.

Ad id ergo quod objicitur, quod gratia est de consequentibus esse, potest dici, quod hoc verum est in aliis creaturis rationalibus, quae non sunt unitae deitati in principio sui esse. Vel dicatur, quod hoc est verum quantum ad ordinem ra-

<--- Page Split --->

tionis, qui est inter esse et bene esse : sed non oportet quod hoc sit secundum tempus.

ARTICULUS X.

An Verbo potest dici humana natura concreta? et, An Verbum corporaliter divina gratia fuerit repletum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 in fine : « Homo... ineffabili modo Verbo Dei est adjunctus atque connexus, etc. »

Videtur autem, quod non concretus : quia

  1. Concretum denominat subjectum ut accidens : unde videtur, quod alia istarum naturarum vergit in accidens.

  2. Præterea, Quæritur de hoc quod dicitur, corporaliter repletus : quia corpus non est proprium subjectum divinæ gratiae : ergo Christus divina gratia non est corporaliter repletus.

SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo vergit in accidens : et ideo non facit in eo personalitatem, nec personam. Sed ego non audeo hoc dicere : tamen infra de hoc tracatbitur. Sed hic dicendum, quod concretus capitur improprie pro unitus : et sic cessat objectio.

Ad alud dicendum, quod corporaliter repletir dicitur quoad gratiam unionis :

unio enim est ad corpus et ad animam. Lacet ergo non sit subjectum corpus gratiae in qua sunt habitus virtutum, tamen corpus Christi deitatu unitum potest dici subjectum divinae gratiae : quia in ipso, ut dicit Apostolus, plenitudo deitatis habitavit corporaliter 4.

Alii tamen voluerunt subtilius dicere, et minus ad propositum, dicentes quod sunt tres dimensiones gratiae divinae : quarum una est simplicitatis Dei, gratia cujus Deus est in omnibus, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, quasi protensione a puncto principii primi usque ad ultimum punctum creaturae novissimae, secundum quod Deus est in omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : et ista est dimensio longitudinis per modum longitudinis per omnes gradus entium. Est autem dimensio per modum latitudinis, sed in longitudine magis contracta, secundum quam Deus per charitatem et gratiam inhabitat in Sanctis, de qua inhabitatione dicitur : Latum mandatum tuum nimis 5. Tertio modo conjungit duos priores in Christo, et adjungit profundum soliditatis gratiae unionis in esse personae : et sic quasi trina dimensione inhabitat in Christo, bina in Sanctis, et una in omnibus.

Alii exponunt, quod corporaliter dicitur hic figurative : quia umbra non est nisi ex objecto alicujus corporis quod stat ante lucem : unde in umbra hujus gratiae Patres fuerunt : corpus autem veritatis gratiae Christus : sed redemptio sequens est lumen.

<--- Page Split --->

C. Alia ratio, quare 1 dicatur natus de Spiritu smacto.

Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus de Spiritu sancto, quia eum fecit. In quantum enim homo est, et ipse factus est, ut ait Apostolus 2. Conceptus ergo et natus de Spiritu sancto esse dicitur : non quod Spiritus sanctus fuerit Virgini pro semine : non enim de substantia Spiritus sancti semen partus accepit : sed quia per gratiam Dei et operationem Spiritus sancti de carne Virginis est assumptum, quod Verbo est unitum. Et in Evangelio secundum hanc intelligentiam legitur de Maria, quod inventa est in utero habens de Spiritu sancto 3. Cujus dicti rationem Ambrosius insinuans in libro III de Spiritu sancto ait : Quod ex aliquo est, aut ex substantia, aut ex potestate ejus est. Ex substantia, sicut Filius qui a Patre vel ex Patre : et Spiritus sanctus, qui a Patre et Filio procedit. Ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto ? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est. Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit, quis neget Spiritum sanctum Dominicae incarnationis auctorem 4 ?

Symbolum enim non sic videtur habere, sed sic : « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. »

Quæritur ergo, Utrum convenienter utrumque potest attribui Spiritui sancto ?

Cum dicatur in symbolo, « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine » an utrumque potest dici ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit : « Conceptus ergo et natus de Spiritu sancto, etc. »

Et videtur quod non : quia 1. Ratione nativitatis dicitur Filius : unde si dicatur natus de Spiritu sancto, videbitur Filius esse Spiritus sancti. 2. Praeterea, Non sic operatus est Spiritus sanctus ad nativitatem sicut ad conceptionem : quia in conceptione convertit, separavit, formavit, distinxit, et univit : ergo non debet ei attribui.

4 Edit. Joan. Alleaume, qua. 2 Ad Galat. IV, 4 : Must Deus Filium suum, factum ex nuliere, factum sub lege.

3 Matth. 1, 18. 4 S. Ambrosius, Lib. III de Spiritu sancto, cap. 5.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum, quod congruentius attribuitur ei conceptio quam nativitas : tamen unum propter alterum potest attribui ei. Nec ex hoc sequitur, quod sit filius : quia natus de aliquo operante non ponit filiationem ad illum, sed potius natus de illo substantialiter. Vel, potest dici, quod est nativitas in utero quae est per informationem et infusionem animae, quam in conceptione fecit Spiritus sanctus : de qua dicitur, Matth. 1, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est : et haec est nativitas quae hic Spiritui sancto attribuitur.

ARTICULUS XII.

An polest concedi Spiritum sanctum ex Maria Virgine genuisse filium per gratiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Quia per gratiam Dei et operationem Spiritus sancti de carne Virginis, etc. »

Quaeritur, Utrum ratione hujus gratiae posset concedi Spiritus sanctus ex Maria Virgine genuisse filium ?

Videtur, quod sic : quia, Matth. m, 9, super illud : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ, dicit Glossa : « In hujus rei testimonium Deus de Sara genuit filium : » cum igitur Deus de Sara non materialiter vel seminaliter genuerit, sed per effectum gratiae, videtur quod hic multo magis hoc possit dici, ubi major est gratiae effectus.

SOLUTIO. Nullo modo debet concedi, quod Spiritus sanctus genuerit filium ex Maria Virgine. Et illa Glossa quae inducta est, impropria est : et est sensus, genuit, id est, fecit quod nasceretur.

DEINDE, Super illud cap. C, in fine : « Si quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit, etc. »

Accipe auctoritatem Hugo de sancto Victore, qui hujus rationem reddit his verbis : « Concepti Maria de Spiritu sancto : non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne Virginis divino partui substantia ministratur : nam quia in corde ejus amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus mirabiliter faciebat : cujus dilectio quia in corde non suscepit socium, operatio in carne illius non habebat exemplum. »

D. Quare Apostolus dicat Christum factum, cum nos eum esse fateamur natum ?

Sed quaeri potest, Cum nos Salvatorem natum profiteamur, cur Apostolus eum factum dicat ex semine David 1 : et alio loco, factum ex muliere 2 : cum aliud sit fieri, aliud nasci. Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quia

<--- Page Split --->

enim non ab humano semine concreata est caro Domini in utero Virginis, et corpus effecfa, sed effectu et virtute Spiritus sancti, ideo Apostolus dicit factum, non natum. Aliud est enim semine admixto et sanguine coagulato generare : aliud est non permixtione, sed virtute procreare. Possunt enim homines generare filios, sed non facere. Ecce quare dicit Apostolus factum, et non natum : ne ejus scilicet nativitas quae fuit sine virili semine, nostrae similis putaretur, quae conficitur seminum commixtione. Ideo autem cum factum diceret Apostolus, addidit, ex semine David : quia etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis, tamen quia ex ea carne Christus formatus est, quae constat ex semine, recte dicitur quia factus est.

ARTICULUS XIII.

ARTICULUS XIV.

Quid differant generare, et facere ?

An sanguis Beatae Virginis sit etiam coagulatus ?

« Sed quæri potest, Cum nos Salvatorem, etc. »

Hic incipit pars quae contra totum praecedens est divisa, ubi quaerit Magister ulterius cur Apostolus dicit eum factum ex semine David. Et ratio quam assignat Magister plane jacet in Littera, et est bona, et solvens quaestionem.

Sed quaeritur hic, Quid distet inter facere, et generare ?

Solutio. Ad hoc dicendum, quod facere sumitur large, et stricte. Large, tunc quodlibet opus dicitur facere, et creare, et formare, et omnia hujusmodi. Stricte autem non dicitur facere aliquid nisi quod virtute extrinseca operatur circa materiam praejacentem, ut artifex, et ita sumitur hic. Generare autem est de substantia producere simile generanti in specie et forma.

Deinde quaeritur de illo quod dicit, ibi, D, « Aliud est enim semine admixto et sanguine coagulato generare, etc. »

Dubitatur enim, Utrum sic fuerit in Beata Virgine ?

Dicendum, quod in generatione alterius parvuli (ut dicunt quidam) tria concurrunt, scilicet semen patris quod est coagulum in lacte, semen matris quod est magis obediens, et magis unibilior sanguis matris in nutrimentum et aug mentum : sed in Beata Virgine non fuit nisi unum, quod est sanguis separatus et purificatus Spiritus sancti virtute, ut habitum est supra in auctoritate Damasceni.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO V.

De modo uniendo divinam et humanam naturam in Christo.

A. Si persona vel natura personam vel naturam assumpsit, et si natura Dei incarnata sit ?

Præterea inquiri oportet, cum ex præmissis constet Verbum Dei carnem et animam simul assumpsisse in unitatem personæ, quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumpserit : et an ita conveniat dici divinam naturam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus, et Verbum incarnatum sane dicitur. Hæc inquisitio sive quærendi ratio, juxta sacrarum auctoritatum testimonia partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta. Certum est enim et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit : quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis, et adstruitur documentis. Ait enim Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Deus unigenitus dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine : et cum nasecretur, integritatem virginitatis servavit in malre 1. Et paulo post : Sic Deus humanam naturam in unitatem personæ suscepit, quod se humilians per maximam incorruptæ Virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Formam ergo servi, id est, naturam servi in suam accepit ille Deus personam 2. Item, Deus Verbum non accepit personam hominis, sed naturam. Item, Dei Filius unigenitus, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis animæque rationalis incarnatus est.

His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, non naturam

<--- Page Split --->

personam, nec personam personam, sed personam naturam accepisse. De quarto vero questionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumpserit, scrupulosa etiam inter doctos quaestio est. Quia et in hoc plurimum dissentire videntur, qui auctoritate praeclari, aliis doctiores in sacra pagina exstiterunt : nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a seipsis dissonare videntur, sicut subjecta capitula docent. Legitur enim in Concilio Toletano VIII traditum sic : Solum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen Filius accepit hominem in singularitatem personae, non in unitatem divinae naturæ, id est, quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati. Idem in Concilio Toletano II : Unius substantiae credimus Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum : non tamen dicimus ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo generit, sed tantum Filium, qui solus naturam nostram in unitatem suæ personæ assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii ' Dei tota Trinitas operata esse credenda est. Solus tamen Filius formam servi accepit in singularitatem personæ. His insinuari videtur, quod persona tantum naturam, non natura naturam assumpserit. Si enim quod commune est Trinitati, non accepit hominem : ergo non natura divina, quæ communis est tribus personis. Cui videtur obviare quod Augustinus ait in libro de Fide ad Petrum : Nec divinitas, inquit, Christi aliena est a natura Patris, secundum illud, In principio erat Verbum 2 : nec humanitas ejus aliena est a natura matris, secundum id, quod Verbum caro factum est 3 . Illa enim natura quæ semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex Virgine 4 . Hac auctoritate videtur tradi, quod divina natura humanam suscepit. Ubi vehementer moveri possumus, quod eam genitam æternaliter ex Patre dicit, nisi forte natura pro persona hic accipiatur : alioquin si dixerimus naturam tribus personis communem genitam esse, occurrunt nobis ex adverso quæ in tractatu de Trinitate disseruimus, ubi diximus non naturam naturam, sed personam personam genuisse 5 . Quia si natura genuisset naturam, cum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res scipsam genuisset, quod Augustinus fieri posse negat 6 . Sed alibi certum reperimus documentum : quo natura naturam as-

<--- Page Split --->

sumpsisse monstratur. Ait enim Augustinus in primo libro de Trinitate 1 : Etiam seipso Christus factus est minor, formam servi accipiens. Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri : ut et in forma servi, et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius Patris : quia forma Dei accepit formam servi. Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit. Formæ enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro de Fide ad Petrum : Cum, inquit, de Christo audis quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere, in illo formæ nomine naturalem plenitudinem debere intelligi 2. In forma Dei ergo erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de qua natus erat. Hilarius quoque in libro XII de Trinitate 3 ita ait : Esse in forma Dei non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura. Didicisti nomine formæ intelligentiam fieri naturae, at audisti quod forma Dei formam servi suscepit. Unde consequens est, quod natura divina naturam humanam suscepit. Quod etiam Hieronymus in Explanatione fidei evidenter insinuat, inquiens : Passus est Filius Dei, non putative, sed vere : secundum illud passus est quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quæ assumpsit, sed secundum illam quæ assumpta est 4. Ex quo apparet divinam substantiam assumpsisse humanam. Ex verbis autem Augustini superius positis, adhibita diligentia innui videtur solum Verbum carnem factum, et naturam solum suscepisse humanam : et divinam naturam, eamdem accepisse. Ait enim : Trinitas nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet divinæ humanæque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas quam de Patre habet, ita vere semper et incommutabilis ejus sit humanitas quam sibi unitam summa divinitas gerit. Ecce et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitali unitam. Idem quoque superius dixit 5 servilem formam a solo Filio susceptam, quam tota Trinitas fecit. Jam facile est agnoscere, quam diversa et multiplicia super quaestione proposita Auctores tradiderunt. Ideoque posteriores ea legentes, varias atque contrarias, ex prædictus occasionem sumentes, promunt sententias.

<--- Page Split --->

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Præterea inquiri oportet, » etc.

Hic incipit tertia pars et ultima istius quaestionis in qua agitur de unione assumentis et assumpti in hypostasi et persona.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima agitur de unione facta in hypostasi. In secunda autem opponitur contra determinata, ibi, E, « Hic a quibusdam opponitur, quod persona, etc. »

Adhuc prior dividitur in partes duas : in quarum prima determinatur, quod persona assumpsit naturam, et quod natura naturam. In secunda autem ulterius quaeritur, Utrum hæc concedi debeat, natura est caro facta ?, ibi C, « Sed quæritur, Utrum eadem divina natura debeat, etc. »

Prima harum adhuc subdividitur in duas: in quarum prima probat, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit. In secunda, movet quaestionem, Utrum natura naturam assumpsit? ibi, A, § 2 : « His aliisque pluribus auctoritatibus, etc. »

In primo paragrapho primi capituli tangit primo quaestionem quatuor problematum, silicet utrum natura personam, vel persona personam, vel persona naturam, vel natura naturam assumpserit? et determinat tria istorum problematum, scilicet quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit.

An idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

Incidit hic quaestio ante Lutteram quadruplicis membri : quorum primum est, Utrum idem sit assumere quod unire in incarnatione Filii Dei ?

Secundum, Utrum divina natura, abstracta personalitate, sit assumens vel uniens sibi, vel possit esse.

Tertio, Utrum divina persona possit aliquid assumere sibi vel unire ?

Quarto, Utrum assumptio per prius conveniat naturae vel persona ?

AD PRIMUM horum proceditur sic :

Multipliciter assumitur aliquid : ad adjutorium, sicut uxor in generatione filii : ad naturam, sicut semen assumit sibi attrahendo unde capiat augmentum, et unit sibi illud : et etiam assumptio in amicitiam et societatem. Et in omnibus illis modis semper est diversitas assumpti et assumentis. Ergo videtur, quod cum uniens sit unitum, quod hæc sit differentia quam fere omnes faciunt, quod unitum est uniens, sed assumptum non est assumens : et hæc differentia inter assumere et unire attribuitur Boctio, licet in libris suis non inveniatur, quod ego sciam.

Si forte dicatur, quod non est verum, quod uniens est unitum. CONTRA : Unitum facit unum cum eo quod est unitum quia aliter non esset unitum : ergo unitum post unionem est unum ei cui unitum est : sed unitum est unibili : ergo hæc est vera, Uniens est unitum.

SED CONTRA :

  1. Assumptio idem est quod ad se sumptio. Cum autem dico ad se : aut intelligitur quod unitum sit, aut intelligitur

<--- Page Split --->

quod juxta sit ad aliquid aliud quam quod constituat unum. Si primo modo, tunc ejusdem erit assumptio cujus unio est in incarnatione. Si secundo modo, tunc videtur natura esse assumpta ad aliud quam ad unionem, quod iterum falsum est.

  1. Si forte dicatur, quod ista duo, scilicet assumere et unire se consequuntur secundum naturam : prius enim aliquid assumitur quam unitur : et hoc patet : quia nihil unitur, nisi prius assumptum quod propter hoc unitatur. CONTRA : In incarnatione omnia simul facta sunt, scilicet separatio, conversio, unio in persona : ergo non est ponere unum prius alio, et ita nihil est quod dictum est.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod differunt re et ratione in incarnatione assumere et unire, et assumptio et unio.

Et est eorum differentia in quatuor, quorum primum est secundum nomen : quia assumptio non est nisi diversi in substantia, et ratione, vel in numero : non enim dicitur, Assumo me cappatum : sed, Assumo cappam, vel vestimentum, vel assumo socium, vel anicum. Unio autem secundum suum nomen dicit unum vel subjecto vel identitate, sicut dicimus album unum vel unitum Socrati, si Socrates albus est, et dicimus esse idem illi.

Secunda differentia est in actu assumptionis, vel unionis : quoniam non omne quod assumitur, efficitur prope vel juxta : sed omne quod unitur, efficitur unum.

Tertia differentia est in assumptis et unitis : quoniam natura proprie erat assumpta : et cum natura humana semper maneat sub proprietatibus quae nulli alii conveniunt naturae, distincta, non proprie est unita nisi forte in altero quod est hypostasis : sed hypostasis est unitum in se : et ita unio immediate respicit hypostasim, assumptio autem per se respicit naturam.

Quarta differentia sumitur ratione or-

dinis inter duos actus, scilicet assumere, et unire : quia secundum rationem prius est assumere, quam unire assumptum. Sic ergo concedimus differentiam quae communiter assignatur, quod assumitur diversum, et unitur id quod est idem in persona.

Ad iLLUD autem quod contra obiicitur, Adobject.1. quod non sumitur hic natura nisi ad unionem, dicendum quod si vis fiat in hoc quod dicit ad unionem, ut intelligatur uniri in se et per se, falsum est, eo quod assumpta remaneat in se et per se distincta : quia natura humana non est natura divina, nec persona divina, nec est homo. Si autem large intelligatur ad unionem, id est, ad unionem tamquam ad finem, et in alio unitur licet non in se, tunc verum est quod assumptio naturae est ad unionem hypostasis cujus est natura illa.

Ad ALIUD dicendum, quod licet non sit Adobject.2. consequentia secundum tempus inter assumere et unire, consequuntur se tamen necessario ordine rei assumpta et unita : et illa consequentia sufficit ad demonstrandum differentiam assumptionis, et unionis. Assumptio enim dicit attractionem ab alio ad se : unde assumptio secundum perfectam sui rationem vel terminum a quo, salvatur in actu illo quo Spiritus sanctus separavit a reliquo sanguine gloriosa Virginis quod in materiam cederet Christi corpori : non tamen in illo actu aliquo modo salvatur ratio unionis.

ARTICULUS II.

An abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire ?

Secundo quaeritur, Utrum abstracta personalitate, divina natura possit sibi aliquid unire, vel assumere ?

<--- Page Split --->

Videtur autem quod sic.

  1. Natura dicit aliquod unibile alteri, eo quod omnis natura alicujus natura est in quo est: persona autem non dicit quid alii unibile, sed potius ens perfectum in seipso: ergo natura magis videtur convenire alii, et sibi aliud unire quam persona.

  2. Item, Naturæ convenit operari incarnationem, ut dicunt Sancti: ergo etiam convenit sibi ut se uniat operato et facto.

  3. Præterea, Intelligatur per impossibile non esse personas, sicut Judæi et Pagani Deum intelligunt, adhuc erit Deus omnipotens: ergo ratione omnipotentiæ adhuc conveniet ei se unire. Si forte dicatur, quod unio non est opus omnipotentiæ. Contra: Angelus probat posse fieri quod dicit Beate Virgini, qua non erit impossibile apud Deum omne verbum 1 : igitur hoc erit omnipotentiæ proprium: et sic sequitur cum omnipotentia non abstrahatur a natura, etiam positis personis non esse, quod adhuc convenit ei incarnari.

mo est separatio a persona, et e converso, videtur quod natura non secundum rem sit extra personam: sed numquam convenit ei assumere nisi ubi est secundum rem: ergo numquam convenit ei assumere nisi in persona: ergo nihil assumet circumscripta personalitate.

  1. Item, Natura ut in se considerata, non agit, nec patitur : quia actiones et passiones singularium perfectorum sunt : sed ad assumere exigitur agere : ergo non assumet secundum quod abstrahitur a personis.

  2. Item, Assumere est post perfectum esse assumentis: quia nullus assumit sibi aliquid, nisi postquam est completus : cum igitur natura dicat quid incompletum quod completur in supposito vel re naturæ, natura non potest assumere.

  3. Præterea, Nihil assumit aliquid sibi nisi per modum per quem est: sed natura numquam est nisi in re naturae: ergo non assumit nisi in re naturae: hoc autem in divinis est persona: ergo tunc non assumit nisi in persona.

  4. Præterea, Adhuc convenit ei diligére facturam suam : ergo adhuc movebitur dilectione ad redemptionem hominis : ergo adhuc incarnabitur. Adhuc prædeterminabit numerum electorum, et adhuc intelliget quod conveniens sit illum numerum debere impleri : et quod ille qui per alium peccavit, per alium satisfacere poterit et hujusmodi. Cum igitur ista causæ a Sanctis assignentur, quare incarnatus est Filius, et omnes salventur eiam non intellectis personis, videtur, quod circumscriptis personis, adhuc natura conveniat incarnari.

Sed contra:

  1. Natura considerata est tripliciter, ut dicit Damascenus, aut nuda contemplatione, et sic est in anima tantum, vel in potentia, vel in specie, aut in atomo. In specie autem universali est in omnibus atomis suis. Si igitur separatio ab ato-

SOLUTIO. Dicendum, quod aliud est circuituscribere a natura omnem personalitatem, et circumscribere personalitatem hanc quam determinat fides, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si enim primo modo fiat circumscriptio personalitatis in natura divina, erit ipsa in intellectu tantum, et nihil aget necessumet, et intelligetur per modum alicujus ordinabilis in alterum in quo sit secundum esse, quia intelligetur ordinabilis ad personam : et sic procedunt omnes objectiones ad hoc inductæ, quod natura abstracta a personis non possit assumere. Si autem fiat abstractio a personalitate quam determinat fides in divinis, tunc adhuc remanet secundum intellectum Deus, ens unus in se rationalis naturae, et discretus suis attribuìis ab omnibus aliis : et ita manebit in ratione personæ, licet non manebit in ratione hujus personæ vel

<--- Page Split --->

illius : et illi convenit assumere, vel operari, et unire sibi ex sui omnipotentia quidquid voluerit. Sed verum est, quod ita non conveniens erit ordo redemptionis. Et hujus ratio est : quia abstracta personalitate quam distinguit fides in divinis, non remaneret personarum distinctio, licet remaneat persona una secundum substantiam perfectam et unam, et tales persona plures in divinis esse non possunt : quia pluribus talibus personis positis, sequeretur plures deos esse, quod non verum. Et ideo cum ad redemptionem exigatur distinctio personalis inter mittentem et missum, et inter satisfacientem et cui satisfit, non possunt tunc salvari hujusmodi convenientiae : quia idem personaliter esset mittens et missus, et satisfaciens et ille cui satisfactio exhiberetur. Unde dicendum, quod circumscripta personalitate fidei, in Deo salvatur adhuc potentia incarnandi, sed non convenientia.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod natura dicitur ut quid unibile alteri quod est res sua sicut individuum sua naturae : sed non dicit alteri naturae vel personaunibile alterius naturae.

Ad ALIUD dicendum, quod naturae non convenit operari nisi assumpta persona, licet non oporteat supponere eam in persona hac vel illa distincta, ut fides supponit.

Ad ALIUD dicendum, quod non intellectis his personis, adhuc remanet ratio personalitatis in Deo : sed verum est, quod non est eadem ratio personalitatis : quia relationibus non distingueretur a re ejusdem naturae, sed attributis distingueretur a rebus aliarum naturarum : et ideo non est mirum si remanet omnipotens.

Ad ALIUD dicendum, quod diliget et præcipiet : eo quod supponitur ut persona substans in se perfecta, et indistincta ab aliis : sed tamen quia una sola tunc ponitur, peribit convenientia incarnationis et redemptionis.

ARTICULUS III.

An assumere convenit personæ divinæ ?

Tertio quaeritur, Utrum assumere convenit personæ divinæ ?

Videtur, quod non : quia

  1. Persona dicit quid distinctum incommunicabile : in assumptione autem unum dicitur ad alterum et communicato : ergo intellectus personæ contrariatur assumptioni et unioni.

2· Item, Omnis unio quam facit natura est ad hoc ut unita stet in uno, quod ulterius alii non uniatur, sicut unit elementa in humoribus, humores autem in complexione, et complexionem in membris similibus, similia in dissimilibus, et dissimilia in corporis organici physic compositione, et corpus organicum cum anima habente diversitatem virium, et ibi stat : ergo hoc est ultimum quod repugnat unbilitati : cum ergo hoc sit individuum naturae vel personae : persona secundum rationem personae non est unibilis alii : cum igitur in divinis personis verissima sit ratio personæ, videtur quod non sit unibilis secundum intellectum personæ.

  1. Item, Boetius dicit, quod « persona est individua substantia rationalis naturae : » igitur cum individuum sit divisum ab aliis, sequitur quod de intellectu suo ponat ab aliis separationem : cum igitur separatio contraretur unioni, quae est ad alterum, persona secundum intellectum repugnat unbilitati. Et hoc est contra omnes Sanctos et Doctores, dicentes personam magis posse assumere quam naturam.

  2. Si forte diceretur, quod ista rationes probant, quod non debet fieri congruenter uno personæ quantum est ex parte assumentis, sed tamen Deus potest

<--- Page Split --->

hoc facere ex omnipotentia sua : hoc nihil est dictum : quia Sancti multi assignant rationes, quare magis congruenter sit persona assumens quam natura.

  1. Praeterea, Secundum hoc Deus posset aliquid contra rationem suae personae: et hoc non expediret ei : quia sic posset aliquid contra seipsum : dicit enim Anselmus, quod « qui potest quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. »

  2. Si propter hoc dicatur, quod istae rationes bene procederent, si persona ex parte sua personalitatis amitteret incommunicabilitatem per unionem : sed hoc non est ita, ideo sunt incommunicabiles sicut prius. Contra : Omnis unio sive unibilitas dicit communicationem vel communicabilitatem : sed unio non est nisi in persona, ut dicunt Sancti : ergo communio et communicabilitas sunt in persona, et sic nihil est quod dicitur.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Unio est ad redemptionem : ergo unio erit per modum illum qui convenientissimus est redemptioni : redemptioni autem congruit, quod satisfaciens sit idem in persona eum debente, et non in natura : ergo unio debet fieri convenientissime in persona.

  2. Item, Augustinus : « Mittitur qui ab alio est : » ergo mittitur in carnem qui ab alio est : sed non est ab alio nisi persona : ergo incarnatio praecipue convenit personae.

Solutio. Solutio. Dicimus cum sanctis Patribus, quod persona unibilis est ex parte assumentis.

Ad 1. Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est quia singularitas et incommunicabilitas sunt de intellectu personae : sed non omnis singularitas nec omnis incommunicabilitas, sed singularitas quae contrariatur ad in pluribus esse, et incommunicabilitas quae contrariatur unibilitati ad tertium consti-

tuendum : et sic non amisit singularitatem divina persona : quia adhuc remansit una singularis persona non prædicabilis de pluribus in quibus esset, nec mutata in aliquod tertium, quin potius assumptum assumpsit in sui incommunicabilitatem et personalitatem æternam, ut idem esset in persona Deus et homo, et non quaternitas in divinis in numero hypostasium constitueretur, si utriusque naturae hypostasis suam propriam haberet personalitatem, vel nova in Trinitate fieret, cum hypostasis æterna cum hominis hypostasi tertiam constitueret personam.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod natura in omnibus unitis intendit unum ultimum, non unibile alii ad tertium constituendum, sicut factum fuit in omnibus quæ ipsa ad personam unit : sed non intendit ut nihil illi in suam singularitatem et personalitatem uniatur : quia sic non assumeret potum, et cibum, et hujusmodi. Unde patet quod non contrariatur personalitati, quod aliquid uniatur sibi in personalitatem suam.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, individua substantia, ly individua dicit ab aliis separationem quæ est contraria unioni et communicabilitati potentiae ad actum, et e contra : quia talis communicabilitas est ad tertium constituendum : sed non contrariatur unioni alicujus in eamdem singularitatem personæ, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod unio a Sanctis ponitur facta esse in persona : sed non talis quæ singularitati contrariotur, vel novam inducat personalitatem.

Ad aliud dicendum, quod Deus posset aliquid contra rationem suæ personæ, si ita fieret unio, ut destrueretur personalilas : sic autem non fit, ut patet ex dictis.

Ad in quod objicitur, quod omnis unio dicit communicabilitatem, dicendum quod hoc falsum est si fiat vis in communicabilitate. Dupliciter enim aliquid dicitur communicabile proprie, tertio au-

<--- Page Split --->

tem modo improprie. Communicabile enim dicitur per modum materiae communicatum ad alterum constituendum, sicut corpus communicabile est animae : et hoc communicabile ut pars communicabilis est. Secundo modo dicitur communicabile de pluribus quantum est de se, in quibus est vel potest esse, sicut natura communis. Et illi duo contrariantur personalitati sive singularitati. Tertio modo dicitur communicabile unibile gratia cujus communio fit ad proprietates alterius : et sic uniuntur et communicant hypostasis Dei et hominis : et haec hypostasis est illa : et quidquid convenit uni gratia hypostasis, convenit et alii. Unde dicimus, quod hic Deus est hic homo, et hic homo creavit stellas, et fuit ab aeterno, et hic Deus natus est de Virgine et passus sub Pontio Pilato.

ARTICULUS IV.

An assumptio per prius convenit personae vel naturae ?

Quarto, Quæritur cui convenit per prius, utrum scilicet personæ vel naturæ ?

Videtur autem, quod naturae : quia

  1. Gratia cujus convenit creatio, gratia ejusdem convenit recreatio : sed creatio est gratia naturae, ergo et recreatio. Si dicatur, quod PRIMA est falsa. Probatur per simile ex superioribus, ubi dixit Augustinus, ,quod quia in sapientia creaverat, in sapientia conveniebat fieri redemptionem.

  2. Item, Incarnatio est opus communiter trium personarum, ut habitum est in anteriori distinctione : ergo videtur, quod etiam assumptio convenit naturae per prius : quia quidquid est commune tribus, convenit eis gratia naturae.

  3. Item, Damascenus dicit, quod tota natura divina in una substantiarum hypostasium humanam naturam assumpsit: ergo hoc per prius convenit naturae.

SED CONTRA : Sed contra. 1. Quidquid convenit alicui personæ gratia naturae, communiter convenit omnibus personis : si ergo incarnatio convenit personæ gratia naturae, convenit omnibus personis, quod falsum est : non ergo convenit gratia naturae.

  1. Praeterea, Omnes convenientes rationes Sanctorum assignantur penes propria vel appropriata personæ : ergo videtur, quod opus incarnationis per prius convenit personæ quam naturae.

  2. Item, Illi per prius convenit aliquid cui convenit in se et per se : sed naturae non convenit incarnatio in se et per se, sed personæ, ut ex prioribus probatum est : ergo naturae convenit per posterius, et personæ per prius.

  3. Item, Unio magis proprie attingit illud quod efficitur, quam quod non efficitur : natura autem non efficitur unum cum natura, sed hypostasis cum hypostasi : ergo videtur, quod unio per prius secundum rationem intelligentiae conveniat personæ, quam naturae.

SED CONTRA : Quæcumque sunt indifsed contra. ferentia omnino secundum rem, quidquid convenit uni, convenit alteri, et æque primo si omnino secundum rem indifferentia sunt et eadem : sed natura divina et persona omnino secundum rem sunt indifferentia : ergo si incarnari convenit uni, æque primo etiam convenit alteri.

SOLUTIO. Dicendum, quod per prius solutio. secundum rationem intelligendi incarnari convenit personæ quam naturae : nec convenit naturae in eo quod natura est, sed potius naturae secundum quod est in persona hac, quæ convenientiam ex sua relatione qua filius est, ponit ad missionem in carnem : aliter enim vel impossibile vel difficile esset solvere, quare Pater et Spiritus sanctus carnem non

<--- Page Split --->

assumpserunt : et ideo dximus supra, quod incarnatio per hoc quod est missio in carnem, claudit in se relationem Filii per quam excluditur Pater et Spiritus sanctus ab incarnatione. Nec dicimus hic prius tempore, vel ex hoc quod natura secundum rem sit prior persona vel simplicior: sed quia in modo attribuendi sic est : et ex illo modo attribuendi informatur ratio intelligendi : quia attributa naturae sunt in divinis, licet re non differant : et ideo ratio intelligendi sic informata dicit per prius convenire persona quam essentiae vel naturae.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod creare non dicit missionem sicut recreare hoc modo missionem dicit : et ideo quod est hic de opere, commune est, quia hoc missionem non importat : sed unio includit in se relationem, et ideo communis non potest esse. Cum autem dicit Augustinus, quod in sapientia creavit, attenditur utrobique proprium Filii in suo appropriato quod est sapientia : sed hoc appropriatum non importat creatio secundum intellectum nominis.

Ad ALIUD dicendum, quod opus operans actum quod est actio ipsa, et opus operatum quod est conjunctum ex corpore et anima, communia sunt : sed incarnation non dicit hoc, sed potius carnis assumptionem in se, et illa non est communis propter relationem inclusam ipsius Filii.

Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Damasceni magis facit ad oppositum : quia dicit, quod in persona assumpsit, quasi significet ex modo loquendi quod hoc convenit ei gratia personae hujus, non gratia sui.

essentia non generatur in talibus : ergo aliquid potest convenire per prius personae sicut incarnatio propter relationem inclusam, et per posterius essentiae, et propter hoc quod non separatur a persona, nec distinguitur ab ipsa.

ARTICULUS V.

An natura assumpta sit secundum omnem modum naturae qui est quadruplex ?

Deinde, quaeritur de his quae dicuntur in Littera, et primo de hoc quod dicit, ibi, A, § 1 : « Formam ergo servi, id est, naturam servi, in suam accepit ille Deus personam. »

Quaeritur enim hic, Secundum quam rationem naturae dicatur natura assumpta ?

Ponit enim Boetius naturae quatuor diffinitiones, quarum prima est haec : « Natura est earum rerum quae sunt, cum quoquomodo in intellectu capi possunt. » Quoquomodo dicit propter Deum qui sua excellentia non perfecte capitur intellectu, et propter permixtam privationem in materia quam etiam ponit pro exemplo, et de his sunt etiam tempus et motus secundum Avicennam. Secundum hunc modum natura quidem est quidquid est : sed hoc modo non sumitur natura, cum dicitur assumpta natura : quia si assumpsisset solum corpus hoc modo, naturam assumpsisset.

Ad OLTIMUM dicendum, quod licet nulla differentia realis sit essentiae et persona, tamen differunt in modo attribuendi eis ea quae naturae sunt in divinis : quia essentia est communicabilis, persona incommunicabilis : essentia non generatur, persona verissime generatur : essentia enim non distinguitur, et personae naturae verissime distinguuntur, et

Secunda diffinitio : « Natura est vel quod facere vel quidem pati possit : » et haec convenit omnibus substantiis quibus agere et pati est proprium, et tales sunt tam corporales quam spirituales : et si in hac ratione naturam assumpisset, iterum sufficeret solius corporis vel solus animae assumptio ad naturae nostrae sumptionem.

<--- Page Split --->

Tertia diffinito est : « Natura est principium motus per se et non per accidens : » hæc enim non convenit nisi corporalibus substantiis. Christus autem non tantum corpus acceperat : ergo non accepit in hac ratione naturae.

Quarta est : « Natura est unamquamque rem informans differentia specifica, aut differentia communis : » si ergo accepisset naturam humanam secundum hanc acceptionem, videtur quod in omnibus hominibus accepisset, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod non in specie consideratam accepit naturam, sed in atomo.

Si dicas, quod ipse accepit differentiam secundum quod est in hoc constituens esse. ADHUC CONTRA est : quia licet differentia facit esse formale, non tamen facit totum esse naturale. Christus autem et materiam nostram accepit : ergo videtur, quod nullo modo intellecto accepit naturam nostram.

Si forte dicatur, quod natura nostra est forma, tunc sequitur quod non assumpsisset corpus : quia idem Philosophus dicit, quod corpus non est forma, sed materia : ergo nec hoc modo accepit.

Si forte dicatur, quodnatura sumitur pro conjunctione duarum significationum naturae, scilicet forma et materiae, quemadmodum Magister dixit supra, quod nomine naturae corpus et anima intelligitur, et haec conjuncta, ut Magister dixit. CONTRA hoc est, quod compositum dicitur magis res naturae a Sanctis et Philosophis secundum naturam vel naturale.

ULTERIUS quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Filius assumpsit nostranessentiam ?

Videtur, quod sic : quia essentia nostra est corpus et anima : et illa assumpsit : ergo essentiam nostram assumpsit. SED CONTRA : Essentia est a qua est esse : sed omne compositum est : cum igitur compositum sit singulare hoc vel illud, et non assumpserit singulare, ut infra probabitur : videtur, quod non assumpserit nostrum esse : ergo nec essentiam nostram, ut videtur.

PRAETEREA QUÆREBATUR, UTRUM ASSUMPsit nostram humanitatem ?

Videtur, quod sic : quia humanitas est quae facit verum hominem : cum igitur Christus sit verus homo, et hoc ex assumptione humanæ naturae : videtur, quod ipse assumpserit nostram humanitatem. SED CONTRA : Humanitas non est nisi in hoc homine vel illo : sed nec hunc vel illum assumpsit : ergo humanitatem non assumpsit.

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod Christus nostram naturam accepit secundum omnem diffinitionem quam ponit Boetius.

Si enim natura dicatur esse earum rerum quae quo quomodo intellectu capi possunt, tunc sicut ipse assumpsit omnem rem nostrae naturae : quia et substantiam, et accidentia naturalia, ut somnum et pœnalitatem. Nec valet ratio quae objicitur in contrarium : quia non tantum dicitur Christus naturam nostram assumpsisse, sed etiam totam.

PRAETEREA quaeritur circa hoc, Utrum concedendum sit, quod assumpsit naturale nostrum, vel quod est secundum naturam. Naturale autem est id quod sequitur naturam in composito. Si igitur non assumpsit praecedens secundum intellectum, videtur quod nec consequens assumpsit.

Si autem dicatur natura, quod agere et pati potest, iterum accepit : et licet aliquid de nostra natura scilicet carnem tantum, vel animam tantum accepisset : tamen cum dicitur natura hominis, aliud est quam natura absolute dicta : quia natura hominis est tota natura hominis. Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur in contrarium.

Similiter si accipiatur natura tertio

<--- Page Split --->

modoprout est principium motus et status per se et non per accidens, hoc modo iterum accepit eam : quia prout est principium nuturalium motuum et operationum.

Si quarto modo accipiatur, dicit Boetius, quod tam Catholici quam Nestorius in Christo duas dicunt esse naturas.

Sed male et contra intentionem accipitur differentia pro universali et specifica in communi : sed debet accipi pro differentia in isto particulari, et tunc debet distingui : quoniam sicut est in generatione quod quoddam generatur per se, quoddam per consequens, et per consequens consequitur ex generatione, sicut hic ab hoc generatur per se : sed quia hic suppositum est hominis, consequitur ex generatione hujus quod hoc sit homo, et ulterius quod hic habeat humanitatem, et quod sit animal disciplinae perceptibile, et hujusmodi. Ita dico de assumptione, quod assumptum proprie et per se est natura humana materialiter accepta, id est, in partibus quae sunt materiales ad formam totius, hoc est, ad esse hominis in ipso. Sed quia illud assumptum assumendo unitur, consequitur assumptionem sicut consequens quod sit specifica differentia in isto assumpto, id est, per assumptionem habita, et hoc modo potest concedi quod natura illo modo non tantum est in Christo, sed etiam assumpta : sicut ego dico non tantum hunc, sed etiam hominem generari, cum hic generatur : eo quod se habet sicut necessarium consequens ad generationem hujus, et est in hoc.

Ad hoc quod quaeritur de divisione Philosophi, dicendum quod licet materia sit natura, et forma sit natura : neutra tamen illarum est tota natura hominis. Nec potest dici, quod corpus quod est materia hominis, et natura humana : nec etiam potest dici, Anima quae est forma corporis, et natura humana : quia cum dicitur, natura humana, intelligitur tota : et ideo corpus et anima sicut

turam humanam : et ideo ambae significationes conjunguntur in intellectu nature humanae quam assumpsit Christus, quod probatur sic : Christus vero homo est in natura quam assumpsit : sed non est verus homo tantum in corpore, vel tantum in anima : igitur per intellectum naturae humanae comprehenditur utrumque.

Ad hoc quod quaeritur de natura et Adqu naturali, dicendum quod secundum naturam dicitur multis modis, et similiter naturale.

Dicitur enim secundum naturam esse, quod convenit secundum aliquod principiorum naturae, et quod convenit per potentiam naturalem : et sic secundum naturam hominis est rationalem esse, et secundum naturam hominis est intelligere. Et dicitur etiam secundum naturam esse, quod secundum viam quae est in naturam, est, sicut est per generationem vel secundum generationem. Et omnia haec assumpsit Christus, quae sic sunt secundum naturam, hoc modo quo diximus supra, quod assumere large sumptum dicitur de assumpto et de eo quod assequitur assumptum in quantum est in natura humana.

Naturale autem dicitur, vel a natura prima, vel a natura corrupta. Et si dicatur naturale a natura prima, id est, secundum primam institutionem, tunc omnia assumpsit naturalia : quia immortalitas non fuit de naturalibus, sed de gratuitis, ut dicit Augustinus. Si autem dicatur naturale a natura corrupta, tunc non assumpsit omnia nobis naturalia : quia naturale est nobis, quod nascimur filii irae : et hoc ipse non assumpsit, sed tantum assumpsit poenam ex culpa consequentem, licet non fuerit in ipso ex culpa consequens : quae tamen non fuisset nec in ipso nec in alio, nisi culpa praecessisset. Hoc modo dicitur pœnalitas nobis naturalis ab ipso assumpta, et non contracta.

<--- Page Split --->

  1. Ad quest. 2. 2. Ad m quod ulterius quæritur, Utrum assumpsit essentiam nostram ?

Dicendum, quod essentia potest sumi ab eo quod est in natura nostra, vel natura nostra : et sic sumendo naturam nostram, sumpsit essentiam. Si autem sumatur essentia pro eo a quo formaliter est esse hominis in quantum homo : tunc dicendum videtur, quod essentia est consequens assumptionem sicut et homo, et non dicetur assumpta sicut præexistens ante assumptionem, sed sicut consequens assumptum, ut diximus prius.

hominis, id est, humanæ naturæ. Vel potest dici secundum prædicta, quod licet homo non susceptus sit, tamen id quod suscipitur, consequitur esse hominis eo quod suscipiendo unit corpus et animam et format et perficit : et ita licet non primo, tamen consequenter homo per susceptionem habetur a Filio Dei, et ipse est ille homo, eo quod unio facta est in hypostasi.

  1. Ad m quod quæritur de humanitate, dicendum quo! Magister dixit supra 1, quod nomine humanitatis accipitur corpus et anima, et bene conceditur, quod hæc humanitas est assumpta principalter et primo. Si autem nomine humanitatis intelligitur forma hominis in quantum homo est, non erit assumpta nisi eo modo quo totum dicitur assumptum, quod habetur in assumpto. Quia enim assumendo corpus et animam univit, consequitur ut id quod assumptum est per consequens sit homo, et homo habens est humanitatem, consequitur humanitas in assumpto : et aliter non video esse concedendum.

ARTICULUS VI.

Utrum tota Trinitas sit operata susceptionem humanæ naturæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis, etc. » Hoc infra negabit magister.

Solutio. Solutio. Dicendum secundum communiter glossantes hujus verbi, suscepti

ARTICULUS VII.

Per formam Dei quid intelligitur ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, § 2 : « Cum, inquit, de Christo audis qua forma Dei erat, etc. »

Formam enim vocat tam naturam humanam quam naturam divinam. Et quæritur ratio hujus.

  1. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate : « Forma quæ sine materia est, non poterit esse subjectum, nec vere inesse materiae : neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quæ præter materiam sunt, istæ formæ venerunt quæ sunt in materia, et corpus afficiunt : nam cæteras quæ in corporibus sunt, abutimur, formas vocantes dum imagines sunt : assimilantur enim formis his quæ non sunt in materia constitutæ. » Ex hoc accipitur, quod divina natura quæ non est in materia, nec est subjectum alicujus, potest dici forma : humana autem natura non nisi abusive.

  2. Præterea, Humana natura dicitur in hoc libro a Magistro corpus et anima : corpus autem et anima nec forma est in materia, nec extra materiam : ergo videtur, quod non debeat dici forma.

<--- Page Split --->

Soluto.

SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo dicitur forma, quasi foris manens. Sed quidquid sit de hoc, hoc modo non potest dici divina natura forma. Unde cum Augustnus videatur utrobique uno modo accipere nomen forma, Dicendum, quod actus forma multi sunt, sed principalis est facere esse illius forma proprium. Unde cum Christus verissime habeat esse Dei, dicitur in forma Dei manere : et cum verissime habeat esse hominis, dicitur manere in forma hominis.

Ad m autem quod de Boetio objicitur, dicendum quod ipse loquitur ibi de formis, secundum quod descendunt a datoribus formarum qui sunt intelligentiae secundum Philosophos, et praecipue ab intelligentia prima. Unde forma illae theologice loquendo sunt idea, quarum imagines sunt forma quae sunt in materia. Humana autem natura in Christo non sic dicitur forma, sed ab actu forma, qui est dare esse verum secundum naturam : et hoc esse utraque natura dedit in Christo: unde vere dicimus, quod ipse est homo, et quod ipse est Deus.

ARTICULUS VIII.

ponitur caro pro toto, quam anima, vel aliud ?

SOLUTIO. Dicendum, quod pars ponisol tur pro toto : sed hanc partem duabus de causis specialiter posuit, quarum una est, ut excluderet errorem. Dixerunt enim quidam haeretici Deum non unibilem carni propter passibilitatem carnis. Ideo ut Evangelista 1 ostenderet hoc esse erroneum, non posuit partem nobiliorem, sed defectibiliorem. Alia ratio est, ut sciremus eum defectus pœenarum nostrarum quae ipsum decent assumpsisse : quia maximus defectus noster quoad mortalitatem, et pœenam, et dolorem, in carne est.

ARTICULUS IX.

Quæ sit veritas humanæ naturae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa finem : « In quo sic veritas incommutabilis manet divinae humanæque, etc. »

Potest enim esse dubium, quae sit veritas illa.

Quare dicit, Solum Verbum carnem Trinitas fecit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, § 2, sub finem : « Per hoc quod solum Verbum carnem Trinitas fecit. »

Caro enim dicit partem hominis, vel etiam partem partis : cum igitur ille homo non sit caro sua, nec cum Verbo potest dici vere caro sua.

Si autem dicitur, quod pars pro toto ponitur : tunc quaero, Quare ibi potus

SOLUTIO. Dicendum ad hoc breviter, Solutio solutio solutio solutio solutio solutio solutio solutia solutia solutia solutia solutia solutia solutia soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti solutio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluitio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti

<--- Page Split --->

vera est humana natura, sicut fuit in primo statu, et sicut erit in gloria : et ideo pœna est assumpta cum natura de statu secundo, non primo, tamquam aliquid conjunctum naturae : et hoc fuit

conveniens propter modum redemptionis. Non est tamen pœna contra veritatem sicut peccatum : quia causatur ex naturali quod est commixtio contrariorum pugnantium et dissolubilium.

B. Quid de hoc tenendum sit ?

Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris paginis secludere cupientes, Orthodoxis Patribus atque Catholicis Doctoribus nulla prave intelligenti e suspicione notatis, consentimus dicentes, et personam Filii assumpsisse naturam humanam, et naturam divinam human e nature in Filio unitam, eamque sibi unisse vel assumpsisse. Unde et vere incarnata dicitur. Quod dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptance servilis form e : sed alie due person e, Paier scilicet, et Spiritus sanctus. Item et illud aliud, scilicet id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem accepit, sic oportet intelligi, id est, proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam naturam sibi univit. Qui sensus ex verbis Joannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in unam hypostasim incarnatam esse evidenter asserit, dicens : In humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis in una ejus hypostaseon 1 incarnatam esse, id est, unitam human e nature, et non partem parti. Omni enim human e nature aimus esse unitam omnem deitatis naturam vel substantiam 2. Item, Eadem est natura in sirgula hypostaseon, id est, personarum : et quando dicimus naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos, scilicet secundum Athanasium et Cyrillum, deitatem dicimus esse unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur. Verbum autem et quod commune est substanti e possidet, et quod proprietatis est habens hypostaseos, id est, person e . Ex his manifeste ostenditur, quod natura divina incarnata est. Unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

An assumptum necessario fuit natura, vel persona ?

« Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam, etc. »

Hic incidit quaestio de assumpto hoc, Utrum hoc necessario fuerit natura, vel persona ? Et si natura, Utrum aliquo modo assumptus est homo, et sic hic homo sit assumptus vel non? et, Quod inconveniens sequitur si dicatur, Persona est assumpta ?

Ad primum sic proceditur :

Videtur enim, quod natura non sit assumpta :

  1. Nihil enim assumitur nisi quod est ante assumptionem : natura autem Christi non fuit ante assumptionem : ergo non est assumpta. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc, quod Spiritus sanctus separando naturam et faciendo formavit et animavit et univit eam Filio, ut prius habitum est : ergo numquam fuit natura ante assumptionem.

  2. Item, Assumptio fit ad uniendum sibi : natura autem nec unita fuit Filio, nec nature divinae : ergo non fuit assumpta. Prima patet ex scriptis in Littera : quia assumptione Christus factus est unus : et ideo saepe assumptio in translatione ponitur loco unionis. Secunda autem probatur per hoc quod omne unitum est unum ei cui unitum est : humana autem natura nec est filius hominis, nec Filius Dei nec divina natura : ergo nulla unio est in ipsa. Cum igitur assumptio sit propter unionem, natura non videtur assumpta.

  3. Item, Quæcumque ejusdem separationis semper manent, uno tempore non sunt magis unita quam alio : natura

divina et humana ejusdem separationis semper manent : ergo uno tempore non sunt magis unita quam alio. Probatio mediæ : quia prima per se patet. Quia ab initio divina natura numquam fuit humana, nec divina persona fuit humana natura, nec modo etiam sicut nec tunc : ergo constat, quod semper est eadem separatio inter illa : ergo numquam assumitur vel unitur nec naturae divinæ nec personæ divinæ natura humana.

  1. Item, Omne unitum alteri vel assumptum in unionem, acquirit proprietates illius cui unitur et a quo assumitur : humana natura numquam acquirit aliquam proprietatem naturae divinæ nec personæ divinæ : ergo neutri umquam unitur, et a neutro umquam assumitur. Probatio mediæ : prima enim constat. Proprietates enim naturae divinæ et divinæ personæ sunt increatum, immortale, impassibile, et hujusmodi : et harum nulla participatur a natura humana.

Si hoc concedatur, contra hoc plused rime sunt auctoritates quas adducit Littera.

  1. Prima autem ratio est in contrarium sic : Quod nec assumptione nec unione est in Filio Dei, nullo modo est in ipso : igitur si una humana natura nec unione nec assumptione est in Filio Dei : ergo nullo modo est in ipso : sed est in ipso : ergo id quod est, ratione consequentis, unione vel assumptione erit in eo : non autem unione proprie, ut patet ex prius disputatis in principio istius distinctionis : ergo assumptione erit in ipso : ergo humana natura est assumpta.

  2. Item, Assumptum est ad se sumptum : constat autem, quod humana natura est ad personam sumpta, quia est in persona : ergo humana natura est assumpta.

Et quia hoc omnes dicunt, sufficiunt rationes adductæ.

SOLUTIO. Dicendum, quod humana natura est assumptum proprie et per se, et

<--- Page Split --->

etiam unita aliquo modo : sed assumpta est primo et per se, unita autem in hypostasi sua ad hypostasis divinam.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD PAIMUM ergo dicendum, quod humanam naturam in potentia naturali ccncedimus fuisse etiam antequam a Christo assumeretur : sed Christi natura non fuit antequam erat assumpta a Verbo. Nec valet hoc argumentum, Non fuit antequam assumeretur : ergo non potuit assumi : quia licet assumendo fecerit, tamen assumptio non privat naturam factam : sicut si ego vestem ad me trahendo facerem, nihilominus factam attraherem : per hoc enim quod utrumque est cum alio, scilicet facere et assumere, unum non destruitur ab alio.

Per hoc patet etiam solutio ad secundum.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD ALIUD dicendum, quod hæc est falsa, quod humana natura cum Deo vel Filio Dei semper sit ejusdem separationis : quia licet numquam fuerit unum in se cum ipsa hypostasi vel natura, tamen postquam assumpta est, 'consecrata et conjuncta fuit novo modo Filio Dei, et naturae divinae in persona una : et hæc est conjunctio quae potest esse in assumptione naturae.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

AD ALIUD dicendum, quod verum est quod divina natura non communicat proprietates suas humanae naturae in se : sed hoc non sufficit ad hoc quod non sit ibi assumptio : sufficit enim assumptioni, ut hypostasis humanae naturae participet proprietates Filii Dei et naturae divinae, et e converso hypostasis divina accipiat proprietates hypostasis humanae, sicut ante dictum est.

ARTICULUS XI.

An homo, vel hic homo, vel aliquis homo, sit assumptus ?

Secundo quaeritur, Utrum homo, vel hic homo, vel aliquis homo, sit assumptus ?

Videtur autem, quod hic homo sit assumptus.

  1. Hæc enim conceditur, quod Christus assumpsit corpus et animam : aut ergo assumpsit ea unita, aut non unita. Si non unita : ergo erunt ibi duæ assumptiones, una corporis, altera animæ.

  2. Præterea, Hoc supra scriptum in Littera jacet 1, quod hæc assumpsit unita: modus autem unionis naturae est sicut potentia et actus : ergo faciunt unum completum in genere hominum : nihil autem est completum in genere hominum, nisi hoc aliquid, et hic homo : ergo assumpsit Filius Dei hunc hominem vel hominem aliquem.

  3. Præterea, Quare non conceditur hæc, Assumpsit hunc hominem ? Si propter hoc quod oporteret hominem hunc præexistitisse ante assumptionem, quod non est verum : ergo etiam non debet concedi, quod assumpsit naturam humanam : quia natura humana quae assumpta est a Verbo, non præexistitit ante assumptionem. Sed ista conceditur. Ergo et illa debet concedi.

  4. Item, Omnium conjungibilium per naturam conjunctio constituit aliquod unum : sed corpus et anima conjungibilia sunt : ergo conjunctio istorum constituet aliquod unum quod est ex utroque : Christus autem assumpsit ea conjuncta : ergo conjunctio istorum constituerat jam aliquod unum ante assumptionem per

<--- Page Split --->

intellectum. Quæratur ergo, Quid sit illud unum ex corpore et anima constitutum ? et non potest inveniri nisi hic homo : ergo assumpsit hunc hominem, ut videtur.

Sæd contra. Si AUTEM hoc conceditur, contrarium multis Sanctorum auctoritatibus probatur in Littera : et dicit etiam Magister, quod indubitabiliter constat, quod persona non est assumpta : cum igitur hoc homo non est nisi persona, hic homo non erit assumptus.

Solutio. Dicendum, quod Filius Dei nec assumpsit hominem, nec hunc hominem, sicut dicit Magister. Jesus autem numquam fuit hic homo nisi postquam assumpsit humanam naturam quæ est in ipso. Unde numquam fuit hic homo, nec erit, nec est propria singularitate hominis : quinimo in singularitatem non hominis, sed in personam divinam assumptio est terminata.

Ad 1 et 2. UNDE dicendum ad primum, quod hæc conceditur, Christus assumpsit corpus et animam unita, sub hoc modo quod assumendo fecit corpus et univit, non quod ante assumptionem fuerint, vel unita fuerint : sed hæc unio non fecit singulare hominis ut hominis. Cum enim unum dicatur indivisum in se, et divisum ab aliis : et hæc assumptio non prius conjunxerit corpus et animam in unum aliquod naturae hominis, quod univerit naturae divinae et personae divinae in personalitatem divinam, patet quod numquam fecit unum ex corpore et anima, ut unum naturae humanae in quantum hujusmodi : imo fecit simul conjunctionem et unum personae divinae. Unde cum unum ex corpore et anima faciat hunc hominem in quantum hic homo, patet quod tale unum numquam fuit assumptum in Christo : ergo non assumpsit hunc hominem.

Et hæc solutio est notabilis : quia solvit omnia fere quæ quæri possunt de hac materia ex parte assumpti.

Ad 3 Ad ALIUD dicendum, quod causa quare

non conceditur, jam dicta est : quia scilicet unio corporis et animæ non facit unum divisum ab alio antequam assumeretur vel in ipsa assumptione in quo terminetur assumptio : sed assumptio bene facit unam naturam salvata m ut humanam : quia proprietates suas non amisit natura ex assumptione, sicut amittit illud unum quod constituitur ex corpore et anima.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est in conjungibilibus tantum per naturam : sed in Christo conjunctio animæ et corporis a conjungente non fuit sola : imo cum hoc fuit ibi unio alia in aliud, in qua complebatur unio assumentis et assumpti : et hoc est unum personæ in cujus singularitatem assumptio facta est : nec aliquod unum umquam præexstiterat, nec in ipsa assumptione fuit, nec post ex corpore et anima secundum quod unum dicitur singulare divisum ab alio et in se indivisum : et ideo hæc simpliciter est falsa, quod Filius Dei assumpserit unum, vel aliquem hominem, vel hunc : eadem enim est ratio hominis, et unius hominis : unde si non assumpsit unum hominem, etiam non assumpsit hominem.

ARTICULUS XII.

Quale inconveniens sequeretur, quod Christus assumpsisset personam ?

Tertio quæritur, Quod inconveniens sequatur, quod Christus assumpsisset personam ?

Videtur, quod nullum : quia

  1. Statim in conjunctione humanæ personæ ad divinam destrueretur personalitas humana, et ita non erunt duæ personæ, sed una : sicut etiam dicebant quidam antiqui, quod persona non assumpsit personam, sed consumpsit eam. Si

<--- Page Split --->

ergo sic est, non oportet hoc inconveniens tenere, quod sequatur duas esse personas.

  1. Praeterea, « Persona est rationalis naturae individua substantia, » ut dicit Boetius : sed Christus homo, in quantum homo, est rationalis naturae indvidua substantia : ergo Christus homo, in quantum homo, est persona. Similiter est persona divina : ergo aut persona consumit personam, aut sunt duae persona.

  2. Praeterea, Ponamus, quod Christus deponat humanitatem nostram : id quod deponet, erit conjunctum ex anima rational et ex corpore : ergo erit homo : et erit etiam hic homo : ergo erit substantia rationalis naturae individua : ergo erit persona.

Quæratur ergo, Quid ei contulit illam personalitatem quam Deus non habuit ? Videtur, quod nihil : quia nihil accidit circa ipsum nisi divisio : divisio autem nihil dedit ei, sed potius abstulit : ergo ex quo nihil fecit in eo personalitatem, videtur, quod habuit eam, et sic Christus videtur assumpsisse personalitatem hominis et personam.

  1. Item, Ponamus ulterius, quod resumat depositum hominem, aut ipsa resumptio destruit in eo aliquid dignitatis, aut non. Si destruit, tunc videtur, quod unio deitatis ad hominem secundum aliquid dignitatis nocet, quod absurdum est. Si non destruit, tunc videtur, quod post sit persona sicut ante : et sic erit duae persona : ergo non est inconveniens filium Dei assumere personam.

d contra.

  1. Quæcumque duo sunt, in eo quod duo sunt, non sunt unum. PROBATIO. Damascenus dicit, quod differentia est causa numeri : ergo cum eo in quo differunt aliqua, non conveniunt. Patet ergo, quod quæcumque duo sunt in eo quod duo sunt, non conveniunt, nec ununtur. Detur ergo, quod Christus sit duæ persona : ergo non unitur persona persona, nec etiam unita est natura naturae, quia naturae manent distinctæ, ut

prius est habitum : ergo nulla unio est in Christo, quod falsum est : ergo in Christo non sunt duæ persona, sed una.

  1. Item, Supra habitum est, quod formando et conjungendo univit sibi : ergo numquam corpus et anima habuerunt vel habere poterant propriam singularitalem. Et propria singularitas facit personam in rationali natura : ergo numquam assumpsit personam, nec habuit, nec habebit.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Solutio. multa absurda sequerentur, si Christus assumpsisset personam, scilicet quod singularitate propria aliquando fuisset distincta, et aliquid dignitatis humanæ sua assumptione comsumpsisset, vel quod nulla unio in Christo esset : et ideo negata est ab omnibus, eo quod hoc erat error Eutychetis. Nestorius enim et Eutyches invenerunt duos errores circa incarnationem. Unus enim videns, quod semper ad numerum naturarum sequitur numerus personarum, et videns Christum esse unam personam tantum, dixit Christum etiam esse unius naturae : et iste fuit Nestorius. Alius autem considerans in Christo esse duas naturas, et idem supponens cum ipso. dixit etiam ibi esse duas personas. Et utriusque error provenit ex hoc quod nesciebant distinguere inter personam et naturam : distinctio autem inferius patebit.

DICENDUM ergo ad primum, quod haec Ad 1. est absurditas magna, quod ponatur quod Christus aliquid destruat in nobis quod pertinet ad dignitatem. Similiter contra intellectum est, quod manente singulari tollatur singularitas ab ipso : quia hoc non potest intelligi : et ideo non assumpsit personam. Et ideo dicimus, quod non est opinio, sed error, quod Christus assumpserit vel consumpserit personam. Non enim consumitur nisi quod est : jam autem probatum est, quod nusquam fuit ille homo propria singularitate unus, nec erit.

Ad aliud dicendum, quod Christus Ad 2.

<--- Page Split --->

homo, in quantumhomo, non est substantia individua rationalis naturae : nec etiam Socrates in quantum homo, sed in quantum homo est animal rationale mortale : sed in quantum hic homo est ipse persona. Et Christus in quantum hic homo est persona : sed quod sit hic homo, habet a singularitate persona divinae, in cujus singularitatem, ut in Littera habetur, est assumptus.

Ad alud dicendum, quod si ponatur illa positio, bene concedo, quod depositum erit hic homo, et persona.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quid conferat ei personalitatem quam prius non habuit? Dicendum, quod singularitas quam prius non habuit sive incommunicabilitas, ut alii dicunt.

Si autem quaeritur iterum, Quid confert ei illam singularitatem ? Dicendum, quod divisio per accidens confert ei. Et si dicatur, quod divisio potius tollit quam aufert. Dicendum, quod per se aufert, et per accidens confert divisum esse unum, et ab alio divisum : et haec est singularitas. Et hujus exemplum est in animalibus annulosi corporis, in quibus est similis vel prope similis complexio partium in toto corpore. In illis enim est anima una sensibilis, ut dicit Philosophus : et si dividatur, erit anima in utraque partium per sensum et motum, et utraque pars habebit singularem animam, et hoc partibus confert divisio per accidens, sicut aliquid per consequens confert ex alio per aliud. Nec tamen in illo exemplo diffinio, utrum sint una, vel dua, propter verbum Augustini : sed secundum intentionem Philosophi datum

est exemplum, qui hoc vult quod sint dua animae. Et si non convalescit utraque pars, hoc dicit esse propter defectum organorum necessariorum ad vitam, sicut organum quo capitur cibus, et quo digeritur, et ex quo oritur spiritus, et hujusmodi.

Ad hoc autem quod ulterius ponit, quod iterum resumat, non nisi uniendo sibi, unde cum unio nihil destruit, etc. Dico, quod ille homo non erit assumptus, sed tamen virtute infinita posset assumi, et tunc per accidens destrueretur personalitas, sicut per accidens fiebat divisio.

Et istae positiones sunt vana et secundum intellectum phantasticum tantum

ARTICULUS XIII.

An ista sit concedenda, Divina natura est incarnata ?

Deinde, Quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, circa medium : « Omni enim humana naturae aimus esse unitam omnem deitatis naturam vel substantiam. »

Quod enim simplex est, non videtur habere partes. Quid est ergo quod dicit, omnem deitatis naturam ?

SOLUTIO. Dicit, omnis, propter modos significandi per attributa, ut sapientia, potentia, et hujusmodi.

C. An divina natura debeat dici caro facta ?

Sed quaeritur, Utrum eadem divina natura debeat dici caro facta, sicut Verbum dicitur caro factum ? Si enim idem est incarnari quod est carnem

<--- Page Split --->

fieri, videri potest ita debere dici, quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata. Ad quod dicimus, quia si illud dictum in sacra Scriptura reperiretur, ex eadem intelligentia acciperetur, qua cum dicitur incarnata. Sed quia illud auctoritas subiicuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem si natura divina diceretur caro facta, melius silere hoc puto vel negare, quam temere asserere : ne si illud dicatur, convertibilitas nature in naturam significari putetur. Ex praemissis indubitabiliter constat, quod persona Verbi sive natura, hominis naturam, scilicet carnem et animam assumpsit, sed non personam hominis. Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo vel esse homo, sicut Verbum Dei ? Ad quod dici potest, quod Dei Filius dicitur factus homo vel esse homo : non solum quia hominem assumpsit, sed quia ipsum in unitatem et singularitatem sui et personae accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est, hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personae singularitas exstitit. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo vel facta homo, sicut Dei Filius. Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.

ARTICULUS XIV.

. Utrum divina natura debeai dici caro facta ?

QUARITUR, Utrum eadem natura divina debeat dici caro facta ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Fere ab omnibus modernis conceditur divina natura esse incarnata : quia sic assumpsit ut in carne ipsa esset : ergo est incarnata. Et similiter etiam Filius Dei assumpsit carnem ut in carne esset : ergo est incarnatus.

SED EX HOC ulterius sequitur, quod Filius Dei sit caro factus, quia Verbum caro factum est 1 : ergo videtur similiter se-

qui debere ex altera parte, Natura divina incarnata est : ergo est caro facta.

  1. PRASTERZA, Si haec ab aliquibus admittatur, quare haec similiter non admittitur, Divina natura est nata, passa, et mortua : sicut Filius Dei est natus, passus, et mortuus ?

Videtur enim, quoc se quitur. Divina enim natura realiter et non per accidens est Filius Dei : et Filius Dei non per accidens, sed vere et realiter est natus, passus, et mortuus : ergo divina natura est nata, passa, et mortua, ut videtur : in processu enim nusquam videtur intercibere assumptio extranei sive accidentis in praedicamento.

SOLUTIO. Dico sine praejudicio, quod puto hanc esse concedendam, Divina natura est incarnata, eo quod haec scripta est a Damasceno, et ponitur auctoritas hic in Littera 1 : habet enim duos

<--- Page Split --->

sensus, et in altero est vera, et hoc sufficit ad veritatem propositionis. Incarnatum enim non dicit aliud nisi assumptionem carnis, in qua carne sit assumens, sive sibi in se assumat, sive sumat sibi non per se, sed in sua hypostasi in qua plena et perfecta est natura : et pro altera parte verificatur de natura : quia sibi non in se, sed in hypostasi univit carnem et assumpsit.

Sed hæc videtur mihi esse neganda, Divina natura est facta caro. Cum enim hæc non possit habere nisi duos sensus, in utroque falsa est de natura et de persona. Duo autem sensus sunt isti. Primus, ut notetur fieri cujus secundun intellectum est facta, poni circa divina, ut circa subjectum ejus : et sic falsa est de natura et persona : sic enim nec divina natura est caro facta, nec Filius Dei est caro factus. Secundus sensus est, quod factus ponit suum fieri circa aliam naturam quæ est assumpta, ut sit sensus, Divina natura est caro facta, id est, caro facta est divina natura, vel factum est quod divina natura est caro : tunc falsum est de divina natura propter nimiam expressionem, ut dicit Magister, sed vera est de persona : Filius enim est homo factus, et factum est quod Filius Dei est caro vel homo. Sunt vero qui concedunt eam in sensu secundo : quia divina natura est homo qui factus est : licet magis neganda sit propter expressionem et propter simplices qui accipe-

rent illam in sensu illo, quod factio ponatur circa ipsam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile de Verbo et natura : quia Verbum sibi et in se univit naturam : natura autem sibi, non in se, sed in persona. Si autem objiciatur, quod natura idem est quod persona, ridiculum est : cum hoc saepius solutum sit in primo libro Sententiarum, quod differunt plurimum in modo attribuendi, licet re idem sint.

Ad ALIUD dicendum, quod licet hæc a quibusdam concedatur, Divina natura est caro facta, sub uno sensu : non tamen conceditur, quod sit nata : quia nativitas est proprietas hujus hominis secundum naturam humanam, et similiter passus, et mortuus : unde cum nature discretæ et disparatæ sint, excluditur divina natura ab hujusmodi prædicatis.

Ad ID quod contra objicitur, dicendum quod extraneum sumitur dupliciter, scilicet gratia personæ, et gratia naturae quæ est in persona. Cum igitur dicitur, Natura divina est Filius Dei, hic est prædicatum gratia rei naturae : et cum dicitur, Filius Dei est natus, hic prædicatum licet non sit extraneum Filio ex parte personæ, tamen est contrarium gratia naturae in qua persona in priori propositione prædicabatur de natura divina : et ideo incidit accidens in processu illius argumentationis.

D. Quare non accepit personam hominis, cum hominem acceperit ?

Ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam, quam assumpserit : quia non ex illis 1 constabat persona, quando illis unitum Verbum est. Nam invicem 2 sunt

<--- Page Split --->

unita simul cum Verbo. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro : alia unione Verbo unita sunt. Quia alia est unio animae illius ad carnem, et alia est unio Verbi ad animam illam et ad carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam : quia non erat ex carne illa et anima illa una composita persona quam Verbum accepit, sed accipiendo univit, et uniendo accepit.

ARTICULUS XV.

Quare persona repugnat nubilitati ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ideo vero non personam hominis assumpsit, etc. »

Ratio Magistri est eadem cum nostra supra, quod numquam corpus et anima fecerunt unum singularitate propria.

Si quaeritur, Quare persona repugnat sic unibilitati ?

Ad hoc dicendum, quod persona de n tellectu suo ponit per se unum : po-

nit etiam per se incommunicabilitatem ad alterum : quia non est alterius in potentia, nec alterius ut predicatum, ut supra dictum est. Similiter ponit de se singularitatem. Et ista sunt tria, scilicet unitas, singularitas, et incommunicabilitas. Et unitas est a materia : quia idem est unum numero et materia, ut dicit Philosophus. Singularitas autem est ab individuantibus. Incommunicabilitas autem a distinctione ultimo complente et perficiente. Unde cum conjunctum illud ex corpore et anima non sit unum nec fuerit unum per se, nec distinctum per se, sed unitum alii in singularitatem alterius et distinctionem personalem, patet quod persona assumi non potuit, et quod intellectus personae ontraratur assumptioni expresse.

E. Contra hoc oppositio, qua probare quidam volunt personam accepisse personam.

Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumpsit personam. Persona enim est substantia rationalis individua nature. Hoc autem est anima. Ergo si animam assumpsit, et personam : quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei unita est personaliter, sed quando per se est : absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus. Illa autem anima numquam fuit, quin esset alii rei conjuncta. Ideoque non ea assumpta, persona est assumpta. Aliter quoque nituntur probare t'Verbum Dei

<--- Page Split --->

assumpsisse personam, quia assumpsit aliquem hominem. Assumpsit enim 1 Jesum Christum : ergo aliquem hominem. Quod autem hominem Jesum Christum assumpserit, Augustinus in expositione symboli sub anathemate tradit, dicens : Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Qui etiam in pluribus Scripturæ locis hujusmodi utitur locutionibus. Ille homo a Verbo Dei est assumptus. Ille homo factus est Christus. Et Propheta de homine Christo loquens, Deo ait : Beatus quem elegisti et assumpsisti, etc. 2. Ex quibus consequi videtur, quod aliquis homo assumptus sit a Verbo, et ita persona a persona sit assumpta. Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, præmissæ locutiones eisque similes secundum hanc intelligentiam sane accipi debent, ut homo Christus sive homo ille, sive quidam homo dicatur assumptus a Verbo sive unitus Verbo, non quia hominis persona sit assumpta vel unita Verbo : sed quia illa anima et caro illa assumpta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit persona Dei et hominis : ut ad hominis naturam non ad personam respicias, cum assumptum vel unitum, vel quemdam vel aliquem in hujusmodi locutionibus Scriptura commemorat. Quocirca cum quæritur sine proposita auctoritate, an aliquis vel quidam sit assumptus a Verbo vel unitus Verbo ? sine distinctione intelligentiæ non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex præmissa est quæstio : sed instantiam quærentis ita determino : Si de hominis persona quæris, respondeo, Non : si de hominis natura, dico, Est.

ARTICULUS XVI.

An anima absoluta a corpore persona sit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus. »

Absolute enim anima adhuc secundum suam diffinitivam substantiam est endelechia corporis organici physici vitam habentis in potentia : ergo videtur

quod essentialis sit dependentia ei ad corpus : igitur non potest esse incommunicabilis alteri incommunicabilitati : ergo anima non est persona : et hoc concedunt omnes.

Si autem volumus sustinere Magistrum, tunc dicendum est, quod absoluta a corpore dicitur duobus modis, scilicet absoluta, id est, divisa a corpore : et sic non est verum. Vel, absoluta a corpore, id est, ab ordine ad corpus : et tunc loquitur Magister per hypothesism, scilicet si ponatur absolvi a dependentia quam habet ad corpus : quia tunc erit intelligentia quaedam de natura simili Angelorum.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO VI.

De modo uniendi divinam et humanam naturam secundum varias Doctorum opiniones.

A. De intelligentia harum locutionum, Deus factus est homo, Deus est homo : an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel non esse aliquid ?

Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Cum enim constet ex praedictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque Catholici unanimiter fateantur Deum factum esse hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem : quaeritur, an his locutionibus, Deus factus est homo, Filius Dei factus est filius hominis, Deus est homo, et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus : et an ita conveniat dici, Homo factus est Deus, et filius hominis factus est Filius Dei : sicut e converso dicitur : et si ex his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, quae sit intelligentia harum locutionum et similium ? In hujus profunditatis reseratione, et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.

DIVISIO TEXTUS.

« Ex praemissis autem emergit quaestio, etc. »

Hic incipit pars illa in qua Magister incipit agere de consequentibus unionem.

Sunt autem consequentia quae consequuntur unionem, ut termini ipsius unionis, sicut Deum esse hominem, et e converso : et hominem et Deum esse duo, vel unum : et unionem factam esse in natura, vel supposito, vel persona. Et de his consequentibus agit Magister primo.

Sunt etiam consequentia non ut termini, sed ut proprietates sic uniti, sicut

<--- Page Split --->

est omniscientia, et esse caput Ecclesiae, et esse timentem timore naturali, et de merito, et hujusmodi, de quibus agit Magister postea.

Dividitur igitur in duas partes : in quarum prima agit de consequentibus unionem primo modo : et haec continet duas distinctiones. In secunda, agit de consequentibus unionem secundo modo : et haec incipit in distinctione VIII, ibi, A, « Post prædicta inquiri debet, etc. »

In prima harum sunt partes duæ : quarum prima continet quæstionem hanc, Utrum debeat concedi, Homo vel hic homo factus est Deus, sicut e converso conceditur? et, Quid prædicetur, cum dicitur, Deus est homo, vel factus homo? Et insuper in secunda parte continet distinctionem trium opinionum in hac quæstione, ibi, B, « Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc. »

Et haec ulterius dividitur in tres opiniones distinctas, quas facile est in Littera distinguere.

In secunda autem ponit Magister responsiones harum opinionum ad quæstionem factam : et haec incipit in distinctione VII, ibi, A, « Secundum primam vero dicitur, etc. »

ARTICULUS I.

An ista sit concedenda, Filius Dei factus est homo?

ctus est homo : quam tamen Magister dicit ab omnibus concessam.

  1. Omne enim factum terminus est alicujus fieri quod ponitur circa hoc quod factum est, vel circa aliquam partem naturae ejus. Cum igitur dicitur, Filius Dei factus est homo, factus dicit terminum alicujus fieri quod virtute locutionis ponitur circa Filium Dei vel Deum : nullum autem fieri potest poni circa Deum vel Filium Dei : ergo locutio est falsa.

Si dicatur, quod non est inconveniens, quod aliquid fieri notetur poni circa Filium Dei. CONTRA : Omne quod fit, mutatur et est imperfectum : Deus autem non mutatur, nec est imperfectus ad aliquid : ergo non potest poni circa ipsum fieri. Item, Quod fit non est in permanentibus : ergo si Filius Dei fit, ipse non est, quod falsum est.

  1. Item, Cum dicitur, Ferrum factum est cultellus, notatur ferrum fuisse subjectum fieri cultelli, sicut materia : ergo similiter cum dico, Filius Dei factus est homo, notatur virtute locutionis Filius Dei subjici ipsi fieri, sicut materia : et sic sequeretur, quod Filius Dei in homine Christo esset materialis, et homo formalis, quod absurdum est : ergo illa proposito est falsa.

  2. Item, Omne factum est complementum ejus quod fit, et nullius alterius : igitur si Filius Dei factus est homo, ly homo vocabitur virtute locutionis complementum respectu Filii Dei fientis, quod falsum est : ergo illa proposito non est concedenda, ut videtur.

Incidit autem dubium hic circa primam partem primae distinctionis circa propositionem illam quam Magister dicit ab omnibus concessam, scilicet Deus factus est homo, vel Filius Dei factus est homo, vel Deus est homo, vel Filius Dei est homo : quia in omnibus illis est eadem ratio dubitationis.

Videtur autem, quod haec sit falsa, Deus factus est homo, vel Filius Dei fa-

ULTERIUS quaeritur de hac, Deus est hoquo, quam dicit ab omni opinione concessam.

Videtur enim esse falsa :

  1. Nihil enim prædicatur univoce de Deo et creatura : sed cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, prædicatur homo univoce. Non debet ergo hac ratione de Deo prædicari : ergo hæc est falsa, Deus est homo.

<--- Page Split --->

  1. Item, Si aliquid inest alicui, vel prædicatur de aliquo, et non semper infuit, notat factam esse mutationem circa illud : Deus est homo, et non semper fuit homo : ergo ipse mutatus est ex hoc quod ipse homo est : hoc autem falsum est, quia Deus est incommutabilis : ergo Deus non est homo.

  2. Item, Cum dicitur, Deus est homo : aut prædicatur ly homo essentialiter de ly Deus, aut accidentaliter. Si accidentaliter. CONTRA : Dicit Avicenna, Quod in se est substantia, respectu nullius potest esse accidens : ergo a destructione consequentis, si respectu alicujus prædicatur ut accidens, in se non est substantia, quod falsum est : quia homo substantia est : ergo non potest accidentaliter prædicari. Si autem prædicatur essentialiter de Deo, de necessitate convenit essentialiter omni supposito subjecti, sicut cum dicitur, homo est animal : quia animal prædicatur essentialiter de omni supposito hominis : ergo quodlibet suppositum Dei esset homo : sed Pater est suppositum Dei : ergo Pater est homo. Item, Spiritus sanctus est suppositum Dei : igitur Spiritus sanctus est homo, quod falsum est : ergo haec est falsa, Deus est homo, ex qua illa sequitur, ut videtur.

  3. Item, In Topicis quatuor genera prædicatorum distinguuntur, scilicet accidentale conversum, et accidentale non conversum, substantiale conversum, et substantiale non conversum. Prædication autem speciei et differentiæ reducuntur ad substantiale non conversum.

Quæratur igitur, in quo istorum prædicatorum sit prædicatum istius propositionis, Deus est homo ? Si dicatur, quod in accidentali, aut in non converso, aut in converso. Si primo modo, tunc homo non debet prædicari de Deo nisi denominative vel per inesse. Si autem posset fieri denominatio, tunc aut posset dici Deus non esse homo, sed humanatus, quod falsum est : aut deberet dici Deo inesse ut accidens, et non deberet

dici homo, quod iterum falsum est. Si autem est prædicatum accidentale conversum. CONTRA : Illud convertitur cum subjecto cum signo distributivo : sicut homo est risibile, possum dicere, omnis homo est risibilis, et omne risibile est homo. Si igitur dicimus sic, Deus est homo, et erit, Omnis homo Deus, quod falsum est : ergo non erit tale prædicatum. Præterea, De tali prædicato dicit Boetius, quod manat de ipsis principiis essentialibus subjecti : ergo secundum hoc homo manat de principiis sicut passio Dei, quod absurdissimum est. Si autem est substantiale : aut conversum, aut non conversum. Si conversum : igitur erit homo diffinitio Dei, quod absurddum est. Si autem non est conversum, tunc erit genus, vel differentia, vel species. SED CONTRA : In omnibus talibus prædicatis forma subjecti et forma prædicati ponunt et dicunt cohærentiam necessariam et naturalem et inferiorum et superiorum : deitas autem quæ est forma subjecti, non ponit talem cohærentiam cum forma prædicati, sed potius disparationem : ergo non est tale prædicatum : ergo hæc locutio, Deus est homo, et Deus /actus est homo, est falsa, ut videtur.

  1. Item, Cum dicitur, Deus est homo, et cum dicitur, Petrus est homo, quæcumque universaliter gratia suppositorum hominis de homine prædicantur, omnia de subjecto dici possunt, ut homo est risibilis, et substantia, et hujusmodi, omnia dicuntur de Petro : ergo a simili cum dicitur, Deus est homo, omne quod de prædicato universaliter prædicatur, de subjecto dici potest : sed homo est creatus : ergo Deus est creatus. Item, homo est creatura : ergo Deus est creatura. Nec potest dici, quod hic incidit fallacia accidentis : quia creatura et creatus licet dicant accidens, tamen dicunt accidens inseparabile et propriam passionem universaliter consequentem hominem : et in talibus non incidit extraneum nec fallacia. Si dicatur, quod pas-

<--- Page Split --->

sio quidem est exeuntis de nihilo, sed non hominis in quantum homo : hoc non impedit processum : quia cum dico, Petrus est homo, possum ulterius inferre, et homo est vitale, ergo Petrus : et homo est corporeum, ergo Petrus : et tamen ista non consequuntur hominem in quantum homo est, licet sequantur hominem universaliter, licet non solum hominem sequantui. Si forte dicatur, quod haec est vera, Deus est creatus, et Deus est creatura : hoc nihil est : quia Magister negat eam infra, et dicit esse perfidiam Arii 1. Praeterea, Si esset creatus : vel esset creatus a se, vel ab alio. Si a se. Contra : Omne creans est : omne quod creatur, non est : ergo idem est et non est, quod falsum est. Si autem est creatus ab alio : ergo alius Deus creans est quam ipse, quod improbatum est in primo libro Sententiarum 2.

ergo nihil est dictum, quod prædicatum restringat subjectum.

ITEM, Cum dicitur, Deus est homo, in Quest. qua materia est ista propositio ?

Aut enim erit in naturali, aut impossibili sive remota, aut contingenti. Si in naturali : ergo prædicatum semper convenit cum subjecto, subjecto existente : ergo ab æterno fuit hæc vera, Deus est homo, quia Deus fuit ab æterno, quod falsum est. Si autem in materia remota : ergo prædicatum non potest cohærere subjecto : et significatur cohærere : ergo locutio est falsa. Si autem in contingenti, tunc potest separari prædicatum a subjecto, et idem Deus in persona qui est homo, potest esse non homo : sicut idem in persona Petrus, potest esse albus, et potest non esse albus, quod falsum est : igitur illa locutio simpliciter debet negari.

Quest. 2. ITEM, Cum dicitur, Deus est homo, quanta est illa propositio ?

Si dicitur, quod indefinita : tunc recipiet signum universale, vel particulare. Si universale, tunc sequitur, quod omnis Deus est incarnatus, quod falsum est, quia Pater incarnatus non est. Si autem non verificatur cum signo universali, tunc verificabitur cum signo particulari, et subcontraria erit secum vera : quia tunc erit in materia contingenti : ergo ista due erunt simul verae, quidam Deus est homo, quidam Deus non est homo : ergo et ista, Deus est homo, et Deus non est homo, per locum ab æquipollenti a particulari ad indefinitam.

Si forte dicatur, quod subjectum restringitur a prædicato ad supponendum pro Filio tantum : hoc erit contra artem restrictionum, ubi probatur quod prædicata non restringunt sua subjecta : quia aliter uno solo currente vel duobus, vel tribus tantum, hæc esset vera, omnis homo currit : quia sensus esset, omnis homo currens currit, quod falsum est :

ITEM, Duo sunt modi prædicandi, Quest. scilicet per causam, et per cohærentiam prædicati cum subjecto. Per causam, sicut cum dicitur, sol calidus. Per cohærentiam sicut dicitur, homo albus.

Et quæratur quis istorum modorum sit in hac, cum dicitur, Deus est homo ? Si per causam, tunc sensus est, Deus est homo, id est, causa hominis : ergo secundum hoc potest dici leo et Angelus : quia est causa Angeli. Si secundo modo, tunc humanitas cohæret Deo : sed humanitas non est deitas : ergo forma extranea deitati est in Deo : quod esse non potest : quia sic esset compositus ex disparibus formis : quod est contra Hilarium dicentem : « Non ex disparibus est Deus qui spiritus est. »

ULTERIUS quæritur de conversis isQuest. tarum propositionum, scilicet, homo factus est Deus, et, homo est Deus : has enim conversas concedunt etiam ista opiniones : et ideo de ipsis oportet quæ-

<--- Page Split --->

rere, antequam ad distinguendum opiniones descendamus.

Quæritur enim de hac primo, Homo factus est Deus. Videtur enim, quod sit falsa : quando enim aliquid fit, non est sub eadem forma in suo fieri et in suo facto esse : igitur cum sit in fieri, id est, in unione cum forma hominis, perfecta unione non est sub illa : et sic Christus non fuit homo quando unitus est, quod hæresis est, quia hodie est verus homo, et semper fuit ex quo humanam naturam assumpsit.

Item, Cum dicitur, Homo factus est Deus, notatur homo præexistere ante ipsum fieri, cujus terminus est factum esse : sicut dico, ferrum factus est cultellus : sed non fuit homo ante unionem : ergo cum hoc notatur, virtute locutionis illius, illa locutio erit falsa.

Quæritur etiam de hac, Homo est Deus : aut hoc est virtute unionis, aut virtute cohærentiæ unionis. Si primo modo. Contra : Plus distant Deus et homo, quam affirmatio et negatio circa idem : si igitur nulla virtute conjungibilia sunt affirmatio et negatio circa idem, et secundum idem, nulla virtute erunt Deus et homo in eodem, et secundum eamdem hypostasis.

Si autem dicatur, quod verificatur propositio propter cohærentiam terminorum, est ridiculum : quia deitas et humanitas sunt disparata.

Solutio. Solutio. Sine præjudicio propter errores hic se ingerentes oportet respondere ad argumentationes prædictas caute, ut omnino teneatur veritas fidei potius quam Aristoteles princeps Philosophorum : quia non est mirum si aliquid contra artem in se habeat incarnatio, quæ etiam ingenio per gratiam suffulto investigari non poterat : unde Joannes Baptista dicit : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens sol-

vere corrigiam calceamentorum ejus 1. Sslvabimus tamen artem quantum fieri possibile est.

Dico ergo, quod hæc absque dubitatione concedenda est, ut dicit Magister, Deus factus est homo, et Filius Dei factus est homo : eo quod illa duos sensus habet veritatis. Si enim ly factus determinet ly homo, vera est sub hoc sensu, Deus factus est homo, id est, Deus factus est homo, qui factus est : et hæc omnibus statim apparet vera. Si igitur ly factus referatur extra propositionem ad fieri cujus terminus est factus, ut sit sensus, Deus factus est homo, id est, aliquid factum est quo Deus est homo, quia unio facta est qua Deus est homo : tunc iterum vera est, et factum ponit suum fieri circa id quod in unione subjiciebatur Spiritui sancto, et hoc fuit humana natura. Si autem ly factus poneret suum fieri circa Deum, vel Filium Dei, sic non concederetur, et in illo sensu procedit objectio. In medio autem sensu videtur explanari in Littera sic : Deus factus est homo, vel cœpit esse homo, et non cœpit esse homo, nisi per hoc quod aliquid factum est per quod ipse tunc fuit homo, et ante hoc non fuit homo. Unde illa locutio cum in duplici sensu verificetur, conceditur ab omni opinione.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est simile de hac, ferrum fit cultellus : quia ferrum est materia cultelli : quia materia de sui natura subjicitur ipsi fieri : ideo videtur de natura sua fieri poni circa ipsum : hoc autem non est ita in ista, Deus factus est homo, vel Filius Dei.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod factum est complementum ejus quod fit, quando fieri notatur poni circa ipsum, ut in generatione naturali, vel motu : hic autem non est ita.

Ad id quod ulterius quæritur de ista, Deus est homo, dicendum quod nihil prædicatur univoce de Deo ut Deus est,

<--- Page Split --->

et de creatura ut de creatura : quia bene concedo hoc, quod homo in eadem ratone prædicatur de Christo ut de aliis. Et si objici tur per Joannem Damascenum, quod in Domino Jesu non est communem speciem invenire, supra solutum est 1, ubi illa auctoritas est explanata.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio non procedit : quia non sequitur, si aliquid prædicatur de Deo quod non semper prædicabatur, quod ipse sit mutatus. Hæc enim propositio, Aliquid convenit Deo quod non semper convenit, duas causas veritatis habet : quarum una est, si Deus mutatus est, vera est propositio. Secunda est, si aliquid mutatum est ad ipsum, iterum vera est : et tunc non sequitur, quod ipse sit mutatus, sed quod aliquid sit mutatum ad ipsum. Unde in argumentatione illa est peccatum consequentis, et est instantia, Deus est in hac anima creata modo essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et non semper infuit : ergo est mutatus : ita est etiam hic. Præter hoc sequitur, quod est cum homine Christo per unionem.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, ly homo prædicatur essentialiter. Et ad hoc intelligendum est quiddam, quod cum dicitur, Deus est homo, vel Filius Dei est homo, subjicitur iste terminus, Deus, gratia suppositi, et non gratia significati per terminum : et hoc cogente prædicato, ut infra probatur : sicut cum dicitur, homo currit, virtute prædicati iste terminus, homo, stat pro supposito cui convenit cursus : ita cum dicitur, Deus est homo, virtute prædicati stat iste terminus, homo, pro supposito.

Et si objici tur, quod est contra artem, quod prædicatum essentiale cogat terminum stare pro supposito : quia prædicatum essentiale notat cohærentiam ad significatum primo, et ad suppositum per consequens : cum enim dico, Socrates

est animal, non dicitur, Socrates est animal, nisi per hoc quod est homo. Si, inquam, sic objiciatur, respondeo, quod hoc verum est in illis prædicatis quæ sumuntur a forma totius, quæ est genus, vel species, vel differentia respectu subjecti : hoc autem prædicatum homo, cum dicitur, Deus est homo, non est tale prædicatum quod sit essentiale subjecto, eo quod sit genus, species, vel differentia : sed est essentiale ut factum essentiale per aliud : et ideo cogit subjectum stare pro eo in quo facta est unio, quæ facit ipsum prædicatum essentiale. Et sic patet quod non sequitur, quod potest stare pro quolibet supposito : imo non appellabit nisi suppositum illud, in quo unio essentialis facta fuit : et tunc non sequitur, ergo Pater est homo, vel Spiritus sanctus est homo.

Ad aliud dicendum, quod ipsum reducitur ad prædicatum essentiale non conversum, sed ratione jam dicta non potest inferri, Omnis Deus est homo, etiamsi grammatica admitteret hanc, omnis Deus : quia in secunda distinctione libri primi Sententiarum probatum est, quod ly Deus non recipit signum distributivum, vel particularem vel pluralem numerum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa simpliciter dicenda, Deus est creatus, et Deus est creatura, nisi addatur determinatio, ut infra docebit Magister 2. Nec est simile, cum dicitur, Deus est homo : et, Homo est creatura : ergo Deus est creatura. Licet enim homo est creatura, tamen homo de intellectu suo non importat aliquod contrarium significato hujus termini, Deus : quinimo importat de intellectu suo nubile divinae naturae et deitati, et per hoc cogit hunc terminum, Deus, appellare suppositum Filii, ut dictum est prius : sed iste terminus, creatus, vel factus, vel creatura, de suo intellectu importat hoc quod est commune Trinitati : quia facere, et creare sunt

<--- Page Split --->

opera essentiae : et ideo respiciunt hunc terminum, Deus, gratia significati : undo opposita ponuntur circa idem : ideo locutio est falsa. Nec valet si creaturam esse sequitur universaliter ad hominem esse, quod propter hoc de quo in aliquo casu praedicatur homo, praedicetur etiam creatura pro factura simpliciter. Et hoc ideo, quia homo non praedicatur gratia sui, sed gratia unionis factae : non enim habet iste terminus, homo, a suo significato quod sit Deus, sed potius ab unione facta in hypostasi.

Adquest. 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur. Deus est homo, non est propositio alicujus quantitatis : et hoc contingit propter naturam hujus termini, Deus, qui nec dicit universale nec singulare. Quod autem universale non dicat, patet : quia universale est in multis per intentionem, et divisum ab illis per esse : Deus autem habet significatum quidem communicabile pluribus, sed singulare in esse : quia tres personae secundum deitatem habent idem esse. Quod non sit singularis, patet : quia nullum singulare est communicabile pluribus, nec re, nec ratione : ergo non potest dici, quod sit alicujus quantitatis propositio : nec indefinita est, et ideo non procedunt rationes de particuiari ad infinitam. Ne tamen videamur fugere rationem, dicendum quod haec est vera, Deus est homo : et haec est falsa, Deus non est homo. Sicut enim dicit Boetius, « Talia sunt subjecta, qualia praedicta permiserint : » et hoc tenet semper quoad hoc quod subjectum cogitur a praedicto stare vel pro subjecto, vel pro supposito, vel pro utroque. Cum enim dicitur, homo currit, semper praedictum cogit subjectum stare pro supposito. Et similiter in negativa, quando dicitur, homo non currit. Ergo similiter cum dicitur, Deus est homo : cum praedictum non sit essentiale subjecto per naturam, sed per unionem quae facta est in hypostasi, cogit subjectum stare pro supposito in quo facta est illa unio : igi-

tur si negetur, negabitur ratione ejusdem hypostasis : quia non respicit aliam nisi illam in qua facta est unio : ergo est illa due, Deus est homo, et Deus non est homo, non opponuntur nisi sicut afirmatio et negatio circa idem : cum igitur haec sit vera, Deus est homo, haec erit falsa, Deus non est homo.

Ad hoc autem quod objicitur, quod praedicta non restringunt subjecta, Dicendum, quod licet non restringant in numero suppositorum, restringunt tamen gratia significati vel suppositi, et cogunt stare pro significato vel supposito, sicut patet in his, homo est dignissima creaturarum, et homo est animal, et homo currit : in quibus omnibus subjectum respicitur a praedicto, et propter hujusmodi respectum cogitur habere personalom vel non personalem suppositionem : et ita est in hac locutione, Deus est homo, preter hoc solum quod ex natura significati hoc non habet praedicatum istius locutionis, sed ex unione quae facta est in hypostasi una tantum : et ideo non respicit subjectum nisi tantum gratia illius, et in negativa similiter. Et est simile, sicut si ponamus unum solum esse simum : sicut cum dicitur, homo est simus, vera est locutio, et respicitur subjectum gratia unius illius, et appellat illum, et pro illo reddit locutionem veram. Quod verificatur haec, homo non est simus, hoc contingit ideo, quia non restringitur homo, et in alio est secundum aliud esse : quod non est in Deo, vel in significato hujus termini, Deus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, propositio est in materia naturali : sed dupliciter est aliquid in materia naturali, scilicet ex cohaerentia naturali terminorum quam habent ex ordine suorum significatorum ad invicem, et ex alio faciente cohaerere substantialiter quae per naturam sunt ab invicem separata, et sic est hic : unde etiam hujus simile in natura inveniri non potest.

<--- Page Split --->

Ad quest. 4. Ad aliud dicendum, quod non est praedicatio per causam, sed per essentiam, ut dictum est.

Ad quest. 5. Ad id quod ulterius quaeritur de conversis, scilicet hac, Homo factus est Deus : videtur quibusdam non esse concedenda, eo quod sequi videtur, homo factus est Deus, ergo aliquis homo factus est Deus, vel ergo unus factus est Deus, et ita ambae improbate sunt in distinctione praecedenti.

Sed videtur mihi sine praejudicio loquendo, quod Magister concedit eas, et etiam Augustinus ponit eas : et ideo sub distinctione recipi possunt : homo factus est Deus, ita quod ly factus determinet ly homo, ut sit sensus, homo factus est Deus, id est, homo qui factus est : et in hoc sensu non oportet quod homo praeexstiterit, quia suum factum esse cum suo unitum esse fuit simul, et suum fieri cum suo uniri fuit simul. Similiter si ly factus referatur ad aliquod subintellectum extra propositionem, ut sit sensus, factum est quod homo est Deus, id est, aliquid factum est, id est, unio qua homo Deus est, vera erit.

Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod hoc verum est, quando fieri est successivum : quia tunc factum esse est in termino mutatio : sed non fuit ita in Christo, imo simul factum est totum virtute infinita Spiritus sancti. Vel dicatur, quod si fieri distinguatur per in-

tellectum a factum esse, tunc fieri non ponit hominem esse, sed potentiam hominis solum quae mutatur ad formam hominis, sed simul habetur unio et homo ad Deum, et ideo utrumque remanet : quia non est unio in terminum, sed potius in singularitatem persona praeexistentis.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum : quia ly homo non dicitur factus sicut materia, sed potius sicut terminus illius fieri quod importatur per terminum unionis : et illi ex parte assumptionis subjiciebatur natura, et terminata est unio in homine perfecto unito : non ita quod successive factum sit ibi tempore, sed ex parte ordinis naturalis prius est assumere corpus et animam, quam habere hominem unitum perfectum.

Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Ad quem Homo est Deus, dicendum quod illa absolute vera est.

Ad objectum autem contra, dicendum quod in aliquo magis distant affirmatio et negatio, in aliquo magis Deus et homo. Si enim attendatur natura oppositionis inter ens et non ens, simpliciter magis opponuntur affirmatio et negatio quam Deus et homo, et ideo non verificantur simul, nec possunt coujungi : Deus autem et homo bene possunt conjungi. Si autem attendatur proportio dignitatis inter extrema, tunc magis distat Deus a quolibet creato, quam affirmatio et negatio.

B. Quorumdam sententiam refert.

Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione hominem quemdam ex anima rationali et humana carne constitutum : ex quibus duobus omnis verus homo constituitur : et ille homo cœpit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi : et Deus cœpit esse homo ille. Concedunt etiam ho-

<--- Page Split --->

minem illum assumptum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum: et ea ratione tradunt dictum esse, Deum factum hominem, vel esse hominem, quia Deus factus est, id est, cœpit esse quœdam substantia ex anima rationali et humana caunis subsistens : et illa substantia facta est, id est, cœpit esse Deus : non tamen deniigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate factum est, ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur, Deus factus est homo, et homo factus est Deus : et Deus est homo, et homo Deus : et Filius Dei filius hominis, et e converso. Cumque dicunt illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere : non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet, et humana : nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.

C. Auctoritates ponit quibus muniunt suam sententiam.

Et ne dê suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis. Ait enim Augustinus in libro de Trinitate : Cum legitur, Verbum caro factum est 1, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis Filium, et utrumque simul unam personam, Deum et homincm ineffabilis gratiae largitate conjunctum 2. Idem, in Enchiridion : Christus Jesus Deus de Deo est : homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Utraque substantia, divina et humana, Filius est unicus Dei Patris Omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus, utrumque unus : sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem : non duo filii Deus et homo, sed unus Dei Filius. Deus sine initio, homo a certo initio 3. Idem, in eodem : Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personæ unici Filii Dei singulariter assumpta esset ? Quæ bona voluntas, quæ bona opera præcesserunt quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo ? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium præstitum est, ut singulariter promereretur Deum ? Nempe ex quo homo esse cœpit, non aliud cœpit esse homo quam Dei Filius, et hic

<--- Page Split --->

unicus : et propterea Dei Verbum, quia est ab illo suscepta caro, facta est utique Deus : ut quemadmodum una est persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro : ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Idem, super Joannem : Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua æqualis est Patri, et humanam qua minor est Patre : utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus : ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro . Idem quoque in libro de Prædestinatione sanctorum : Ille homo ut a Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit : quod bonum ejus præcessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo ex quo esse cœpit, Filius Dei unicus esse cœpit 2. Item, Homo quicumque ita gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus. Idem, in libro XIII de Trinitate 3 : Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur. Quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero conjunctus, una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est præcedentibus meritis assecutus : sed ex quo homo esse cœpit, ex illo est et Deus. Unde dictum est, Verbum caro factum est 4. Hilarius quoque in libro X de Trinitate ait : Christum non ambigimus esse Deum Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus.

His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quemdam ex anima rationali et carne compositum dicunt Deum factum, sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esse Deus sive Dei Filius, ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum cum quo est una persona. Nec tantum 5 in superioribus legitur, quod homo ille sit una persona cum Verbo, et sit ipsum Verbum, sed etiam quod anima rationalis et caro eadem persona sit, et Christus sit, et Deus.

Expositio textus.

« Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc. »

Hic Magister aggreditur primam opi-

nionem : et sicut mihi videtur, hæc opinio dividitur in duas partes : in quarum prima ponuntur suæ positiones, in secunda suarum positionum confirmationes, ibi scilicet, C, « Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, etc. »

Nota, quod quatuor positiones hujus opinionis possunt extrahi de Littera ex priori capitulo, in quo positiones ponun-

<--- Page Split --->

tur : quarum prima est, quod homo sit assumptus : et hæc extrahitur ex hoc quod dicit Magister, ibi, B, « Concedunt etiam illum hominem assumptum a Verbo, etc. » Secunda est ibi, quod utraque illarum propositionum vera sit, Deus factus est homo, et e converso : et hæc extrahitur, ibi, B, « Et ea ratione tradunt dictum esse, Deum hominem factum, etc. » Tertia, quod Christus sit duo supposita, et non tantum duæ personæ : et hæc extrahitur de hoc quod dicit in principio capituli B, « Hominem quemdam ex anima rationali, etc. » Et confirmatur per auctoritatem Augustini : « Utrumque unus : sed aliud propter Verbum, scilicet assumentem Deum, et aliud propter assumptum hominem 1. » Quarta est, quod cum dicitur, Deus est homo vel hic homo, suppositum illud non habet nisi duas substantias in se, scilicet corporis et animæ, et non est subsistens ex tribus : et illa extrahitur in fine capituli, ibi, B, « Cumque dicunt illum hominem, etc. » Hæc enim positio quarta, causa est tertiæ, quare dicunt Christum esse duo supposita : et ideo etiam eas hic conjunxi, licet tertia de principio primi capituli sumatur. Ex his autem sequitur quinta positio, qua respondent quaestioni factæ illi qui sunt de ista opnione, scilicet quod cum dicitur, Filius Dei est homo, quod prædicatur ibi aliquid, quia suppositum hominis unitum Verbo sive Filio Dei : quia suppositum est in duabus substantiis, scilicet animæ et corporis.

Hæc est ergo sententia duorum capitulorum, quæ ponuntur in prima parte distinctionis.

ARTICULUS II.

Res naturae, suppositum, substantia, hypostasis, individuum, et persona, quomodo differunt ?

Sed hic incidit quaestio de tribus : quorum primum est, quae differentia sit inter rem naturae, suppositum, hypostasim, substantiam, et individuum, et personam ?

Secundum est, In quo illorum facta est unio, et in quo non ?

Tertium est, Utrum hoc verum est, quod Christus est duo vel unum? et, Quæ duo sit ipse Christus, si duo est?

Ad PRIMUM proceditur sic :

Cum dicitur res naturae, intelligitur dupliciter, hoc est, res intenta a natura, et constituta a naturae actu : ergo res naturae est illa quae propinquior et immediator est generationi : cum ergo generet per se hic et nunc, non est res natura nisi aliquid constitutum per actum generationis in natura illa, scilicet hoc aliquid, et hoc est concedendum.

ULTERIUS cum dicitur, Petrus est homo, Joannes est homo, et Thomas est homo : commune est eis quod est homo, et una ratione est eis commune : ergo quilibet illorum similem alii habet respectum ad naturam communem quae significatur in homine. Ex ista ergo similitudine respectus causatur alia communitas proportionis ad unum, scilicet quod sicut unus supponitur naturae communi, ita et alius : et ex isto accipiunt communitatem suppositi : ita quod unusquisque est suppositum hominis : ergo suppostum dicitur stans sub natura communi : et hoc est etiam concedendum.

1 Cf. Supra, Litt. C, auctoritatem S. Augu-

<--- Page Split --->

ITEM, Quod stat sub natura communi, distinctum quidem est per materiam : sed cum sit suppositum, distinguibile est per accidentia individuaria : cum igitur substantia sit proprie quae substat personae et accidentibus, substantia erit distincta per materiam hanc, distinguibilis autem per accidentia et non distincta per ea : et hoc etiam concedendum est.

Hypostasis idem est in greco quod apud nos talis substantia.

ULTERIUS, Individuum secundum Philosophum est distinctum collectione accidentium quae in alio non possunt inveniri : non tamen necessario est persona : quia individuum licet sit distinctum, non necessario est rationalis naturae.

Et ideo persona adhuc est majoris concretionis, scilicet quod sit in dignitate naturali quae est rationalis naturae, distinctum proprietate faciente ipsum incommunicabile tribus modis, scilicet quod non sit communicabile ut pars, sicut est anima et corpus : et quod non sit communicabile ut universale, sicut quod praedicatur de multis : et quod non sit communicabile per unionem in singularitatem alterius, sicut diximus in praecedenti distinctione : et hoc est concedendum.

Igitur ex hoc patet, quod ista sunt ordinata, quod primum est res naturae constituta, secundum autem suppositum, tertium vero hypostasis, quartum autem individuum, quintum persona.

Et per haec patet solutio primi.

ARTICULUS III.

In quo prædictorum facta est unio ?

AD SECUNDUM dubium, scilicet in quo illorum facta sit unio ? proceditur sic :

  1. Res naturae non repugnat communicabilitati alicui : ergo videtur, quod

non in illo necesse sit unio. PROBATIO. In natura enim eo quod non repugnat communicabilitati, ideo in ea non fit unio : ergo nec in re naturae, ut videtur.

Quod autem res naturae communicabilitati non repugnet, patet. Res naturae videtur esse compositum : sed compositum est unitum et assumptum. PROBATIO. Supra saepe habuimus, quod assumpsit corpus et animam, et haec conjuncta. Cum igitur illa composita sint res naturae, ut videtur, videtur quod unio non sit facta in re naturae sicut nec in natura.

  1. Eodem modo videtur, quod nec in supposito : quia suppositum dicit positum sub natura communi : sed aliquid positum est sub natura communi, quae est hominis natura in Christo : et illud non eodem ordine positum est sub natura divina : sicut enim se habent naturae quibus substant supposita, ita se habent supposita quae ponuntur sub illis : sed naturae sunt diversae : ergo et supposita diversa erunt, ut videtur.

  2. Item, Diversarum naturarum et non subalternatim positarum necessario diversa sunt supposita : ergo licet unitae sunt naturae in Christo, tamen quia diversitatem suam retinent, diversa supposita habebunt : et sic non erit unio in supposito.

  3. Item, Quaecumque sunt unum in supposito, istorum necessario est respectus unus ad naturam cui substat illud suppositum : ergo a destructione consequentis, quibus non est respectus unus ad naturam superiorem, illorum non est suppositum unum : sed hujus hominis et hujus Dei non est respectus unus ad naturam, sicut nec una natura est : ergo illorum non est unum suppositum : ergo non est unio in supposito.

  4. Praeterea, Natura suppositi et ratio non repugnat communicabilitati per modum partis : si enim dicam, haec manus, pronomen, scilicet haec, dicit mihi suppositum manus : et tamen est pars hominis : ergo ratio suppositi non est ratio incommunicabilis : ergo videtur, quod

<--- Page Split --->

tenet se ex parte naturae, et non ex parte personae. Cum igitur unio facta sit in persona, videtur Christus esse duo supposita.

Quæst. ULTERIUS quæritur de individuo. Individuum enim videtur distingui collectione accidentium quæ in alio inveniri non possunt : illa autem accidentia aut sunt naturae, aut advenientia per accidens. Si naturae sive naturalia sunt, sequitur (ut videtur) quod Christus non sit unum individuum. Proprietates enim naturales ejus quod est homo, non sunt proprietates ejus quod est Filius Dei : ergo non communicant in individuantibus : ergo non sunt unum individuum.

De unione autem in persona in præcedenti distinctione est habitum.

Solutio. Solutio. Doctores moderni quasi omnes sunt de opinione secunda, et non de prima : quia absque dubio rationabiliter sustineri non potest : tamen inductis jam utitur rationibus supponens, quod hic homo non in quantum homo, sed demonstratus Christus, non constituitur ex duabus naturis et tribus substantiis, sed tantum ex duabus substantiis et una natura hominis, ita quod non fiat vis in ly ex : quia nulla opinio dicit, quod ibi fit compositio respectu alicujus tertii : sed exegitivam compositionem ponit in Christo homine haec secunda opinio : quia exegitiva tot habet in se substantias, quot exigit redemptor : redemptor autem et debet et potest : unde exigitur, quod habeat naturam qua debet, et haec est humana : et naturam qua potest, et haec est divina : et talem compositionem in Dei Filio ponere non est inconveniens : et ideo nolo solvere pro prima opinione. quia puto, quod falsa est.

Responsio ad primum, quod unio est in re naturae hominis, et suppositi, et hypostasis, et individui, et personæ. Si enim tantum esset in persona et non in aliis, oporteret, quod hic homo et hic Deus non essent unum, nisi tantum in

personali proprietate : et hoc ridiculum est, scilicet quod non convenirent nisi in accidente quodam. Eodem modo si in ratione individui tantum unirentur, non essent unum per naturam, sed in accidentium collectione tantum. Eodem modo si conveniant in hypostasi, et non re naturae, convenientia erit in actu substandi naturae : et hoc non est intelligibile, quod id quod est aliquid, non sit idem et unum cum illo hoc aliquid, cum supposita non sint diversa. Similiter non est intelligibile quomodo supposita sint diversa, et tamen hypostasis una. Et ulterius non potest intelligi, qualiter hypostasis sit diversa, et non individua. Et si individua ponantur diversa, non intelligitur qualiter persona una esse possit. Et ideo dico, quod Christus non assumpsit hominem nec suppositum, etc., sed omnia haec univit sibi in singularitatem personæ. Et dico, quod res naturae non est distincta per esse a Filio Dei, et est incommunicabilis incommunicabilitate Filii Dei, et non alia in Christo. In aliis autem est res naturae incommunicabilis per hanc materiam, sicut et suppositum, et individuum, et persona.

Ad aliud dicendum, quod supposita sunt unita : licet enim respectus non sit unus hujus hominis in quantum hic homo, et hujus Dei in quantum hic Deus, ad naturam hominis et ad naturam Dei, non propter hoc minus suppositum hoc est illud suppositum : et ex hoc sequitur, quod ratione duplicis naturae substet utrique naturae : respectus enim est in supposito non unde est hoc aliquid, sed etiam ex hoc quod est hoc aliquid hujus naturae : et ideo variatur terminus ad naturam propter diversitatem naturam in Christo : unde cum respectus ille suppositionis sit consequens suppositum, ex natura remanet diversitas in respectu, sicut in aliis accidentibus naturamum : sed tamen unio erit in hoc quod est suppositum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, in Christo, quod sicut se habent na-

<--- Page Split --->

turæ, etc. : quia in Christo diversæ et distinctæ sunt naturæ, non tamen supposita : et hoc causatur aliunde, scilicet ab unione. Sed vera est propositio in illis in quibus esse suppositi totum est natura una : sed hoc non est in Christo : imo in hoc errat ista opinio : quia esse hujus vel hujus suppositi non est a natura una, sed a duabus : quia iste homo habet esse hominis unite, et non confuse et permixte.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non est verum, nisi illæ naturae remaneant a se invicem separatæ, ita quod non in unam hypostasism vel suppositum uniantur : hoc non est verum in Christo, ut jam dictum est.

cit Augustinus) quæ Deum faceret hominem, et hominem Deum : et proprietates unius de altero dici, et e converso : unde dicitur, Deus est natus, passus, lassus, dolens, et hujusmodi : et homo est creator, gubernator mundi, et omnia hujusmodi. Et ideo non est dicendum, quod Christus umquam fuerit hoc aliquid vel suppositum unum, vel individuum unitate et singularitate propria, quæ esset naturæ humanæ : sed semper fuit hoc aliquid et unitate et singularitate personæ divinæ.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod quorum suppositum unum est, sit unus respectus ad naturam communem : quia si unum suppositum est per esse proprium in duabus naturis, tunc duplici respectu subjicitur, et tamen unum remanet.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod suppositi ratio communicabilitati repugnat : quia illud est suppositum quod habet formam naturae particulatam super hanc materiam : et hoc est unum constitutum in se et divisum ab aliis. Cum igitur talia duo non sunt in Christo, oportet quod illud sit unum per esse Filii Dei : quia ipsum non est de natura, sed potius stans sub ipsa. Aliter enim vere prædicaretur aliquid de hoc homine, quod non prædicaretur de Filio Dei, quod est contra Augustinum. Est enim hæc vera, hic homo est suppositum humanæ naturæ et res naturae : unde oportet quod hæc sit vera, Filius Dei est suppositum humanæ naturæ et res naturæ humanæ.

ARTICULUS IV.

An Christus aliquo modo sit duo ? et, An habuit tantum unum esse ?

Tertio quæritur, Utrum Christus aliquo modo sit duo, sicut ista opinio dicit ?

Et videtur, quod sic :

  1. Dicit enim Damascenus, quod differentia est causa numeri : ergo ad multitudinem differentiarum sequitur multitudo numeri : sed in Christo sunt duæ differentiæ secundum esse et facientes esse : ergo faciunt duo esse : sed a pluralitate esse est aliquid duo, vel plura : ergo Christus est duo.

  2. Item, Cassianus in sexto contra Nestorium dicit sic : « Quod 3μωοσίσιον parenti dicis nativitatem esse debere : ego Dominum nostrum Jesum Christum 3μωοσίσιον dico fuisse, et Patri pariter, et matri : » personarum enim diversitate reddit unicuique similitudinem suam parenti. Ex hoc etiam videtur, quod non tantum sint duo, sed etiam diversæ personæ.

Ad 10 quod ulterius quæritur de individuo, dico eodem modo, quod individua duo non sunt in Christo : licet enim proprietates non sint eaedem, sicut nec naturæ, tamen denominative prædicantur de hoc homine, et de Filio Dei proprietates utriusque. Talis enim est illa unio (ut di-

ULTERIUS quæritur, Utrum Christus habuerit tantum unum esse ?

Et videtur quod sic : quia esse est

<--- Page Split --->

hypostasis : et tantum una est hypostasis : ergo tantum unum esse.

Item, Esse est completi et distincti : non autem est ibi nisi unus completus et distinctus : igitur tantum unum esse.

Sed contra

  1. Non est intelligibile, qualiter duae sunt essentiae facientes esse, et non nisi esse unum.

  2. Praeterea, In hypostasi non est essentia nisi per esse : si ergo unum est esse, videtur tantum una esse essentia secundum naturam, quod falsum est.

DICENDUM ergo ad primum, quod differentia causa numeri est : sed in esse in eo quod esse est hypostasis, non est differentia nisi per naturam, eo quod unitur unum alteri, vel potius unum in alterum unitur.

Ad DICTUM Cassiani dicendum, quod ipse non intendit, quod Christus sit duae personae, sed quod per duas naturas ad duas personas referatur, quae sunt pater, et mater. Unde Christus non est duo, sed unum : quia nec duae personae, nec duae hypostases, ut jam patet ex praedictis.

Solutio. Solutio. Ad hoc sine praejudicio dicendum, quod Christi esse in hypostas non est nisi unum quod fit a duabus naturis inconfuse unitis in hypostasi illa : eo quod nos ponimus secundum opinionem secundam, quod hic demonstratus constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis : et hoc confirmatur auctoritate Boetii et Cassiani.

Dicit enim Boetius sic in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Ejus qui solus est Deus, natura, cum humana quae ab eo erat dissimilis, convenit : atque ita ex distantibus naturis una fiebat divinitatis et humanitatis copulatione persona Christi. » Ex hoc accipitur, quod suppositum personae Christi supponitur in duabus naturis essentialiter in Christo existentibus.

Cassianus autem in sexto contra Nestorium dicit sic : « Idem Dominus noster Jesus Christus homo nascens et Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humanae matri reddidit similitudinem : et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem. »

Sic igitur secundum praedicta dico, quod unum est esse in Christo secundum comparationem ad hypostasisin cujus est esse, licet hoc esse sit duarum essentiarum quae distinctae manent, eo quod hoc esse istius est hoc esse alterius : et est mirabile ut unio fiat in esse, et non essentis.

Ad hoc quod objicitur, quod non sit Ad quest. intelligibile, qualiter duarum essentiarum sit unum esse hypostasis, dicendum, quod hoc non est intelligibile, nisi intelligantur illae essentiae uniri, ita quod esse unius terminetur in esse quod facit altera, sicut est in Christo. Unde in natura huic non invenitur simile.

Ad ALIUD dicendum, quod in hypostaAd object. 2 si est essentia, et esse ipsius essentiae, id est, esse quod dat essentiam hypostasi, et differunt sicut effectus et causa, unde ilia non est natura. Tamen quidam dicunt, quod esse est unum, et duo. Duo numero essentiarum a quibus est, et unum numero hypostasis in qua est. Primum autem verius est : quia esse est singulare : nihil autem conveniens personae est singulare, nisi singulari tate personae divine.

ARTICULUS V.

An in Christo sit unum esse simpliciter ?

Sed adhuc objicitur contra hoc : quia i. Petrus non est esse Petri : ergo Christus etiam non est esse Christi : ergo videtur, quod esse est naturae : ergo non est esse id quod est hypostasis, et in hypostasi tantum est unio : ergo non est unum esse.

<--- Page Split --->

  1. Item, Filius Dei est suum esse : hic homo non est suum esse : ergo aliud est esse hujus hominis in quantum hic homo, et aliud est esse Filii Dei in quantum hujusmodi : ergo non est unum esse, sed duo : non ergo factum est unum in esse.

unum esse : sed Christus non est nisi hypostasis una : ergo Christus non habet nisi unum esse simpliciter : quia esse rei naturae sive hypostasis, est esse totius : et hoc est simpliciter esse.

Esse autem secundum naturam hanc vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in hypostasi, et a parte illa geminatur esse in Christo. Est enim in eo esse naturae humanitatis, et esse naturae deitatis. Et si vellemus proprie dicere, tunc diceremus, quod haberet tali consideratione non duo esse, sed unum duplex in constituente esse.

Quæcumque duo sunt in esse simpliciter, ipsa sunt duo simpliciter : et quæcumque sunt duo simpliciter, ipsa non sunt tantum unum : ergo Filius Dei non est tantum unum, quod falsum est : et hoc est improbatum in præcedenti distinctione.

Esse naturae est esse quod habet natura in se : omnis enim res habet suum esse. Esse naturae humanæ in Christo non est esse naturae Dei, neque illa esse sunt duo sicut naturae.

Solutio. Solutio. Tenendo veritatem unionis factam esse in hypostasi, sicut est veritas, et secunda opinio dicit unum tantum esse, simpliciter est unum esse Christi : sed aliud est esse hujus simpliciter, et aliud est esse hujus secundum naturam hanc vel illam, et aliud est esse naturae hujus vel illius. Esse enim hujus simpliciter est esse personæ vel hypostasis, secundum quod est hypostasis : et hoc non est nisi unum in Christo. Et hoc patere potest ex hoc quod fides Catholica dicit unionem illam faclam in esse. Si enim in esse facta est, erit ipsa facta in esse aliquo, et non nisi in esse hypostasis : ergo esse hujus hypostasis ex unione illa est unum : quæcumque enim uniuntur, sunt unum.

Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum, quod Christus non est suum esse : hoc accidit, non secundum quod est hypostasis naturae divinae, sed quia simplicitas est ibi omnimoda : haec autem non est in hypostasi hominis, quia illa hypostasis supponitur esse in duabus naturis et tribus substantiis.

Tamen sciendum, quod salvando istam opinionem, esset ibi duplex esse : quia ista dicit, quod supposito hoc homine non supponitur in eo nisi duplex substantia, carnis scilicet, et animæ, et una natura.

Item, Unius hypostasis non est nisi

Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est, ex tribus substantiis, carne, et anima constare : et hunc Jesum Christum fatentur, et unam personam tantum esse: ante incarnationem

<--- Page Split --->

vero solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex di- vinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius: sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona: non ut duæ essent personæ, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo quæ prius erat simplex, et in una tantum na- tura existens, in duabus et ex duabus subsistit naturis : et persona quæ tantum Deus erat, facta est etiam verus homo subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate : nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona (ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne : sed non est facta persona vel substantia, vel natura, et in quantum est illa sub- sistens, composita est : in quantum autem Verbum est, simplex est.

E. Auctoritates etiam ponit, quæ hanc probant sententiam.

De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait: Modis omnibus approbare contendimus sacrificium Ecclesiæ duobus constare, et duobus confici: visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine, sacramento et re sacramenti, id est, corpore Christi: sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo. Quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. De hoc eodem Joannes Damascenus: In Domino nostro Jesu Christo duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasism ex utrisqne compositam. Incarnatus est ergo Christus, ex Virgine assumens primitiam nostrae masse, ut ipsa exstiterit in carne hypostasis, quæ Dei Verbi hypostasis composita et facta fuerit, quæ prius simplex erat Verbi hypostasis. Composita vero ex duabus perfectis naturis, dietate et humanitate: ut et fecerat ipsa divina Verbi Dei filiationis characteristicum et determinativum idioma, secundum quod divisa esta Patre et Spiritu sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quæ differat a matre et reliquis hominibus. 1 Item, Unam hypostasism Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus, deitatis et humanitatis: et incarnatam esse eamdem hypostasism,

<--- Page Split --->

et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem, non seorsum et secundum partes ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim : substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam : substantialem autem non duabus naturis perficientibus alteram, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei : et manere eamdem substantialem differentiam determinamus. Quod creabile mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile : et hoc quidem refulget miraculis 1. De hoc etiam Augustinus in libro XIII de Trinitate ait : Quemadmodum secundum deitatem una est Patris Filiique natura, ita etiam juxta humanitatem eadem est matris et filii una natura. Ex utraque ergo substantia et divinitatis et humanitatis unus atque idem est Deus, Dei et hominis filius Jesus Christus : ut verus Deus, ita etiam homo verus 2. Idem etiam in libro XIII de Trinitate : Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Ac per hoc jam est ex tribus Deo, anima, et carne 3.

His aliisque pluribus auctoritatibus se muniunt, qui dicunt personam Christi compositam esse vel factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.

DIVISIO TEXTUS.

« Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, etc. »

Hic incipit secunda opinio quam fere omnes moderni defendunt : eo quod in ipsa magis exprimitur sacramentum unionis. Et habet duas partes : in quarum prima ponuntur suae positiones : et in secunda, probationes suarum positionum, ibi, E, « De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, etc. »

Sicut autem ex Littera prioris capituli colligi potest, quatuor sunt positiones

istius, scilicet quod cum dicitur, hic homo, supponitur Christus in duabus naturis compositus ex tribus substantiis, scilicet carne, anima, et deitate : et extrahitur in principio capituli, ubi dicit : « Dicunt hominem illum non ex anima, etc » Secunda est, quod Christus sit unum tantum, et non duo : et accipitur, ibi, « Non ut duae essent personae, etc., » quia in veritate, sicut supra patuit, ad duo supposita esse, sequitur duas personas esse, cum nihil sit dictum, quod unio facta fuerit in proprietate personali tantum, et non in eo quod est persona. Tertia est, quod homo non sit assumptus, nec hic homo, nec persona : et haec accipitur, ibi, « Persona ergo quae prius erat simplex, etc., » quia non dicunt

<--- Page Split --->

assumptum, id est, compositum ei nisi naturam. Quarta vero est, quod non dicitur absolute persona illa facta nisi addatur secundum hominis naturam, vel facta est composita, vei hujusmodi : et hæc extrahitur inde : « Nec tamen persona illa debet dici facta persona, etc. »

nulla una pars facit totum : unde humanitas non potest esse pars.

Et sic patet solutio ad objectiones quae procedunt, ac si compositio proprie secundum naturam compositi acciperetur. Hanc autem compositionem quidam vocant exegitivam, sicut diximus in expositione praecedentis opinionis.

ARTICULUS VI.

ARTICULUS VII.

An Christus possit dici compositus ?

Sunt autem pauca dubia contra hanc opinionem, ideo quod liquide contineat veritatem. Sed tamen dubium potest esse de prima sui positione, quod dicit Christum esse compositum.

  1. Omne enim compositum componentia sua unit in tertio : hæc autem unio facta est in personam æternam : ergo non est compositus Christus.

  2. Item, In omni composito utrumque componentium est pars : deitas autem non potest dici pars : quia cum omnis pars minus aliquid sit suo toto, jam deitas haberet aliquid majus et melius, quod inconvenientissimum est.

Item, Cum omnis pars sit imperfecta respectu totius, jam deitas esset imperfecta, quod iterum falsum est.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod ista opinio non accipit compositionem secundum naturam, sed secundum nomen tantum, ut sit compositum idem quod cum alio positum in eodem quod fuit ante : licet hoc modo non omnino fuerit sicut nunc est : et ita persona Christi est composita, quia modo est in duabus naturis, et tribus substantiis : .unde hæc opinio neutram naturamum dicit esse partem : quia deitas pars esse non potest, ut probant objectiones : humanitas autem licet habeat partes, non tamen est pars : quia omnis pars habet compartem, eo quod

Quid demonstrat pronomen, hic, quando dicitur, Hic homo, de Christo.

Dubitatur etiam de hoc quod opinio hæc ponit, quod cum dicitur, Hic homo, demonstrato Christo, supponitur suppositum ejus in tribus substantiis et duabus naturis, et non in humana natura tantum : hoc enim videtur falsum : non enim hoc habetur ex intellectu ejus quod dicitur hic homo. Si enim consideremus substantiam pronominis, id est, quam supponit pronomen, non dicit nisi suppositum, ly homo autem quod sequitur, dicit naturam cui supponitur : ergo videtur, quod virtute termini sic complexi ex supposito et natura, non supponatur Christus nisi in una natura, sicut dixit precedens opinio, et in duplici substantia, scilicet in carne, et anima.

Solutio. Dicendum, quod aliud est in Christo, et aliud in aliis hominibus. Cum enim dicitur hic in Christo, non potest demonstrari suppositum nisi unitum, vel potius unum : et ideo duplicem naturam vel respectum importat demonstratio, quorum tantum alterum determinamus per ly homo quod sequitu", et alterum significatur determinari per nomen significans illam naturam quae etiam est in ipso : et ideo utrumque importatur cum dicitur, Hic homo

<--- Page Split --->

est hic Deus : in illa enim locutione bis in pronominibus hic et hic, significatur unum suppositum, et per terminos sequentes significantes naturam communem cui supponitur, significatur duplex respectus illius suppositi ad naturas illas : per compositionem autem mediam

significatur identitas suppositi in utraque natura. Et ex hoc patet, quod ista opinio sola tetigit veritatem.

Ex his quae dicta sunt, facile est intelligere auctoritates quae inducuntur ab ista opinione.

F. Tertia aliorum sententia.

Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur. Sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personæ vel naturæ unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua natura vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Qui ideo dicitur verus factus homo, quia veritatem carnis et animæ accepit. Quæ duo etiam in singularitatem vel unitatem suæ personæ accepisse legitur : non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum : sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate : et quia ipsa persona Verbi quæ prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit. Qui secundum habitum, Deum et hominem factum dicunt '· Accipiendo enim hominem dictus est Deus, factus est homo : et propter acceptum hominem, dicitur Deus vere esse homo : et propter assumentem Deum, dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur : tunc si Deus assumpsisset hominem in sexu muliebri, et nulier essentialiter Deus esset, et e converso. At potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri : potuit ergo mulier esse Deus, et e converso.

<--- Page Split --->

Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant. Ait enim Augustinus in libro de Gratia Novi Testamenti : Sicut non augetur numerus personarum, cum caro accedit animæ ut sit unus homo : sic non augetur munerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus homo Christus. Legitur itaque Deus homo, ut intelligamus hujus personæ singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem 1. Idem quoque tractans illud verbum Apostoli, Habitu inventus est ut homo 2 : manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem, vel esse hominem secundum habitum, in libro LXIII Quæstionum ita inquiens : Multis modis habitum dicimus : vel habitum animi, sicut disciplinæ perceptionem usu firmatam : vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem : vel habitum eorum quæ membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, vel calceatum, et hujusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est in ea re dici habitum, quæ accidit vel accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur, quæ nobis ut habeatur vel accidit vel accedit. Verumtamen hoc interest, quia quædam eorum quæ accidunt vel accedunt, ut habitum faciant non mutantur, sed ipsa mutant in se integra et inconcussa manentia : sicut sapientia accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quædam vero sic accedunt vel accidunt, ut mutent, et mutentur : ut cibus qui amittens speciem suam in corpus veritur, et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur. Tertium genus est, cum ea quæ accidunt vel accedunt, nec mutant ea quibus accedunt 3, nec ab eis ipsa mutantur : sicut annulus positus in digito : quod genus rarissime reperitur. Quartum genus est, cum ea quæ accidunt vel accedunt, mutantur non sua natura 4, sed aliam speciem et formam accipiunt : ut est vestis quæ dejecta

<--- Page Split --->

alque deposita, non habet eam formam quam sumit induta. Induta enim membris accipit formam quam nou habebat exuta : quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens : neque conversus aut transmutatatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed in similitudine hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo, habitu inventus est ut homo, id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit 1. Quod autem dicit, ut homo, veritatem exprimit. Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus, qualiter dixerit in similitudinem hominum factus : quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodammodo alque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet. His verbis aperte innuere videtur Augustinus Deum dici factum hominem secundum habitum. Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere quaerentibus in quarto libro de Trinitate ait : Si quaeritur, incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est, hominem factum : non tamen in hoc quod factum est, conversum atque mutatum, sed carne ut carnibus congruenter appareret, indutum. Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima. Atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo, et bona operando : difficilia enim sunt haec 2. Idem, in libro de Fide ad Petrum : Dei Filius cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam : in eo vero 3 plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem. Item, Non aliud fuit illa Dei summi susceptio vel exinanitio, nisi formae servilis, id est, naturae humanae susceptio : utraque ergo est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia, divina scilicet, et humana natura 4. Item, in libro contra Maximinum : Cum esset per seipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit : quem de femina susci-

<--- Page Split --->

pere dignatus est. Item, in eodem : Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse : in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse. Hilarius quoque in libro de Trinitate ait : Quomodo Dei Filius natus est ex Maria, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei cum in forma Dei esset, formam servi accepit ? Unum tamen eumdemque non Dei defectione, sed hominis assumptione profitemur : et in forma Dei propter naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum hominis habitum repertum fuisse. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis : neque caro illa caro peccati, sed in similitudine carnis peccati 4.

Audistis tres secundum diversos positas sententias, et pro singulis inducta testimonia.

Expositio Textus.

« Sunt etiam alii, qui in incarnatione, etc. »

Hæc est tertia opinio, quæ jam non est opinio, sed error manifestus et condemnatus per Papam Alexandrum.

Et dividitur tractatus illius erroris in duas partes, sicut et præcedentium opinionum. Primo enim ponit capitulum in quo sunt duæ positiones. Secundo, inducuntur auctoritates quæ videntur hoc dicere, licet non dicant.

Ex primo capitulo trahunt septem positiones hujus erroris, quæ omnes falsæ sunt. Prima est, quod cum duplex sit unio naturalis, scilicet animæ ad carnem, et carnis et animæ cum deitate, quod in Christo neutra illarum fecit unum aliquod : nec enim anima et caro fecerunt unum hominem unita, nec natura hominis et Filius Dei fecerunt unam personam unita : et hoc est in principio capituli, ibi, F, « Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi, etc. »

Secunda positio est, quod his duobus secundum veritatem acceptis non est usus Christus ut unum sibi faceret, sed potius ut indumento, ut mortalium oculis visibilis in eis appareret : et hæc accipitur, ibi, « Illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personæ vel naturae unita esse aiunt. »

Tertia est, quod non est unum factus cum homine in veritate : sed ideo vere factus dicitur, licet non sit vere homo : quia veram carnem et animam pro indumento accepit : et hæc extrahitur ab illo : « Qui ideo dicitur factus verus homo, etc. »

Quarta est, quod hæc non in singularitatem vel aliquid ex eis constitutum accepit : sed dicitur accepisse, qua illis duobus pro indumento acceptis non est auctus numerus personarum : et hæc trahitur inde : « Quæ duo etiam in singularitatem, etc. »

Quinta est, quod persona nulla compositione facta est composita : non enim hæc sibi univit : sed dicitur facta composita, quia usum hujus indumenti accepit : et hæc accipitur, ibi. « Et quia ipsa persona Verbi, quæ prius erat sine indumento, etc. »

<--- Page Split --->

Sexta est, quod Deus non essentialiter, hoc est, secundum esse, factus est homo, vel Filius Dei homo dicitur, sed secundum habitum hominis : et hæc inde elicitur : « Accipiendo enim hominem dictus est Deus, etc., » et vocant esse hominem habere humanam naturam, non quod unione animæ et carnis factus sit ex illa natura homo, sicut patet in secunda opinione.

Septima et ultima est causa dicti sui : quia videtur eis inconveniens ut Deus secundum esse creaturae possit uniri : quia si esset infirmiori creaturae unitus, tunc sequeretur, quod ipse secundum esse esset illa creatura : et dant exemplum de sexu muliebri : et hæc accipitur in fine capituli, ibi, « Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus est homo, etc. »

Ex his dictis ulterius duæ positiones aliae sequuntur : quarum prima est, quod hoc sit dici Christum esse hominem, quod est habere humanam naturam non unitam. Da enim, quod unitam : hoc erit contra positionem primam. Similiter da, quod essentialiter : hoc erit contra positionem septimam. Ergo relinquitur ipsum dici hominem, eo quod veram naturam humanam non unitam unione naturali haberet. Secunda est, quod quia in triduo hæc non unita habuit, quod in triduo fuerit homo : et propter hoc ultimum, quia Magister hoc infra concedit, inculpatur Magister, quod fuerit de hac opinione.

Quia vero iste error novellus est, et nullus contra eum disputavit : nos ponemus aliquas rationes contra positiones istas.

Sunt autem tres contra primam : quia corpus hominis non sentit nec vivit vita naturae, per hoc quod conjungitur animæ quacumque conjunctione : sed per hoc quod conjungitur ei ut perfectioni et actui : aut igitur Christi corpus nec sentiit, nec vixit vita naturali et naturali sensu : aut oportuit, quod corpori esset

unita anima ut actus potentiae vel materiæ propriæ.

Inde sic proceditur : Quæcumque duo naturali conjunctione conjunguntur ut materia et forma, constituunt tertium quod neutrum illorum est : anima Christi et corpus, ut probatum est, sic conjunguntur : ergo constituunt tertium quod neutrum illorum est : hoc autem non est nisi homo : ergo constituunt hunc hominem. quod prima positio nøgat.

Item, Hæc positio est expresse hæresis Pelagii. Unde Cassianus in sexto contra Nestorium : « Pelagianæ hæresis scelus solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem tamen dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse : quia non redemptionem hominibus, sed vivendi dedit exemplum. Si igitur nulla unio facta est ad Verbum, sed tantum oculis sic apparuit, necesse est quod Virgo solum hominem genuerit vel minus quam hominem, si tantum genuit partem hominis quæ est corpus. »

Item, tertio : quia ex hoc sequitur, quod Christus numquam fuerit homo, sicut natura humana quæ est corpus numquam fuit, nec est, nec erit homo. Filius Dei numquam habuit nisi naturam sine duplici unione de qua dictum est : ergo Christus numquam vere fuit homo : patet ergo, quod prima positio falsa est.

SECUNDA probatur falsa hoc modo : Si his duobus secundum veritatem acceptis usus est tantum, ut mortalium oculis appareret : tunc et hoc quod oculis mortalium non appareret superflue utebatur : sed anima mortalium oculis non apparet : ergo ipsam superflue assumpsit.

Item, Quidquid assumitur sine unione ad assumentem, peracto officio propter quod assumitur, deponitur : et hæc probatur et de columba in qua apparuit Spiritus sanctus, et per vocem in qua apparuit Pater, et per omnes creaturas assumptas in apparitionibus Veteris Testamenti : ergo si Filius Dei manens naturam talem assumpsit tantum

<--- Page Split --->

ad apparitionem, peracta apparitione deposuit : ergo in eadem natura quam assumpsit non resurrexit : hoc autem qui dicit et sentit, ab Augustino in expositione concilii anathematizatur : ergo hoc etiam est haeresis.

CONTRA TERTIAM SIC :

Christus non est natus nec passus nisi ex unione. Aut ex unione cum natura, aut cum hypostasi naturae humanae. Non ex unione cum natura : quia natura manet distincta, et natura divina nec nata est, nec passa est. Si ergo essentialiter non est unitus in hypostasi, ipse nullo modo essentialiter vere est passus, nec natus, nec aliquid aliorum.

CONTRA QUARTAM :

Dei Filius non accepit naturam hanc in singularitatem naturae nec personae, ut dicit ista positio : ergo assumptum nullam habuit singularitatem cum assumente : ergo nullo modo cum eo fuit unum : ergo quod dicitur de uno, non dicitur de alio : et hoc est contra Augustinum. Et eodem modo leve est contra alios disputare qui cum illis conveniunt.

Auctoritates autem inductae pro hac opinione etiam non videntur aliquid facere

nisi in duobus locis, scilicet ubi adaptat Augustinus quartum genus habitus, et dicit quod accidit vel accedit, quod inventus est ut homo non sibi, sed ab hominibus : sed haec explanat Augustinus, quia facit vim in hoc quod est inventus : non enim se invenit, licet vere homo fuerit, quia semper sibi notus fuit : sed alii cognoscentes eum invenerunt in humanis conversari. Et dicit Augustinus, quod accidit hoc in simili inducto : non tamen accidit Christo humana natura, licet quidam dicant eam vergi in accidens : sed haec ego non praesumo dicere de veritate incarnationis. Secundum est in medio ejusdem capituli G, ubi dicit, « Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum, etc. » Sed etiam omnis homo confitetur, quod Verbum non est mutatum, sicut supra dictum est : sed hoc quod dicit ut habitum assumpsisse, Augustinus corrigit id in quo simile non sufficiens est, cum dicit : « Quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet, id est, uniret. »

Ex his possunt etiam alia plane glossari.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO VII.

Ostendit qualiter secundum varias opiniones recitatas in distinctione praecedenti de modo uniendi divinam et humanam naturam determinetur praedestinatio Christi ut Filius Dei.

A. Positis sententiis prolatisque testimoniis, intelligentias propositarum locutionum exsequitur secundum singulas sententias : et prius secundum primam.

Secundum primam vero dicitur, Deus factus homo, et homo factus Deus : quia Deus coepit esse quaedam substantia rationalis quae ante non fuerat : et illa substantia coepit esse Deus : et hoc gratia, non natura, vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus esse Filius Dei.

Huic autem sententiæ opponitur : Si illa substantia coepit esse Deus, et Deus illa : quaedam ergo substantia est Deus quæ non semper fuit Deus, et quaedam substantia est Deus, quæ non est divina substantia, et Deus est aliquid quod non semper fuit. Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait : « Factus est sine dubio id quod prius non erat. » Sed addidit, secundum carnem. Secundum Deum vero erat prius, et non erat quando non erat. Aliis quoque pluribus modis illi sententiæ potest opponi : quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes, et ad aliam properantes.

B. Hic explanat secundam sententiam et earumdem locutionum sensus.

In secunda vero sententia hujus distinctionis talis videtur ratio, ut cum dicitur, Deus factus est homo, intelligatur coepisse esse subsistens ex duabus naturis vel tribus substantiis : et e converso, homo factus est Deus,

<--- Page Split --->

quia subsistens in duabus naturis cœpit esse Deus : vel potius homo factus est Deus, et e converso dicitur, quia Deus assumpsit hominem, et homo assumptus est a Deo. Unde Augustinus dicit in libro I de Trinitate : Talis fuit illa susceptio quæ hominem faceret Deum, et Deum hominem1 . Variatur autem intelligentia cum dicitur, Deus est homo, et homo est Deus. Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus, et ex duabus naturis, et persona subsistens in duabus et ex duabus naturis dicitur esse Deus, id est, Verbum vel natura divina. Potest enim prædicari persona simplex vel natura de persona composita. Non est autem, ut ait Joannes Damascenus, idem dicere naturam vel personam.

C. Ex quo sensu dicunt Christum prædestinatum ?

Isti dicunt Christum prædestinatum in quantum est homo, id est, in quantum est subsistens ex duabus substantiis, scilicet anima et carne. Nam quantum ad naturam divinitatis, non est ipse prædestinatus. Non ergo in quantum in ea vel ea subsistit, prædestinatus est, sed in quantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est, in anima et carne, hoc est in quantum est homo.

D. Qualiter exponuntur auctoritates primæ, quæ isti videntur obviare sententiæ ?

Determinant etiam auctoritates quæ primæ conveniunt sententiæ, et huic videntur contradicere : ut cum legitur, homo ille assumptus est a Verbo in singularitate personæ, vel factus una persona cum Verbo, de natura humana intelligatur, quæ Verbo unita est in singularitate personæ, id est, ita quod eadem persona quæ prius erat et simplex erat, sine incremento numeri personarum etiam immutata permansit, licet composita. Compositionis vero hujus aliam dicunt esse rationem quam sit in aliis homini-

<--- Page Split --->

bus : quia hujus ex tribus, aliorum ex duabus substantiis est compositio. Negant quoque naturam humanam esse personam vel Dei Filium : et sicut unum eumdemque dicunt esse hominem et Deum, et filium hominis et Filium Dei : ita unum et idem, non aliud et aliud, sicut nec alium et alium.

E. Quædam ponit quæ præmissis videntur adversari.

Sed his videntur adversari quæ subditis continentur capitulis. Ait enim Augustinus super Joannem : Aliud est Verbum Dei, aliud homo : sed Verbum caro factum est, id est, homo : non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque Christus, et una persona 1. Idem ad Felicianum : Aliud Dei Filius, aliud hominis filius, sed non alius 2. Item, Dei Filius, aliud de Patre, aliud de matre 3. Idem in libro I de Trinitate : Cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, et alia homo.

DIVISIO TEXTUS.

autem ponit objectionem, et solvit, ibi, A, § 2: Huic autem sententiae opponitur, etc. »

Et per hoc patet sententia primae partis.

« Secundum primam vero dicitur, Deus factus homo, etc. »

Ista distinctio septima correspondet praecedenti. Ostenditur enim hic, qualiter secundum tres istas opiniones supraedicta quaestioni respondetur, scilicet cum dicitur, Deus factus est homo, vel Deus est homo, quid praedietur in illis locutionibus. Et ideo habet tres partes : in quarum prima tangit responsionem primae. In secunda, responsionem secundae, ibi, B, « In secunda vero sententia hujus distinctionis, etc. »

Prima dividitur in duo capitula, in quorum primo ponit responsionem secundum opinionem primam. In secundo

ARTICULUS I.

An illa sit concedenda, Homo cœpit esse Deus?

Objicitur autem de hoc quod dicit in primo capitulo A, § 1: « Illa substantia cœpit esse Deus : » et de illo, Deus cœpit esse quaedam substantia.

  1. Vult enim per hoc dicere, quod Deus cœpit esse homo, et homo cœpit esse Deus: sed quod incipit, est novum :

<--- Page Split --->

si ergo homo incipit esse Deus, incipit esse novum: ergo homo tunc fuit novus Deus: sed novum est recens: ergo incipit esse recens Deus, quod erit contra Psalmum dicentem: Non erit in te Deus recens 1.

  1. Item, Quod incipit esse, nunc primo est, et ante hoc non fuit in permanentibus: quia in successivis incipit et desinit aliter habet exponi. Si igitur homo incipit esse Deus, nunc primo est Deus, et ante hoc non fuit, quod est contra Augustinum et Cassianum dicentes, quod ille homo ab aeterno est Deus, et quod creavit stellas.

solutio.

Solutio. Dicendum, quod primum argumentum non convenit huic opinioni, sed secundae necessario, ut infra dicetur.

Ad 1. Unbe dicendum ad primum, quod homo incipit esse Deus, ista est conce- denda secundum hanc opinionem quae ponit quod cum dicitur, homo, non sup- ponitur nisi natura una et duae substan- tie, sicut supra explanatum est: et bene sequitur ulterius, ergo nunc primum est Deus, et ante hoc non fuit, si simus in in- stanti unionis: sed non sequitur ulterius, ergo incipit esse novus Deus, vel no- vum aliquid, vel recens aliquid: quia cum ista concedebatur, Homo incipit esse Deus, ly incipit ponebat inceptio- nem suam circa subjecti naturam in comparatione ad praedicatum: et ideo inceptio ponebatur circa formam ho- minis et unionem ipsius. In conclusione autem notatur ponere inceptionem circa formam praedicati in comparatione ad subjectum: et ideo tunc denotatur Deus incepisse, et nunc primum esse, quod falsum est. Ita oportet respondere secun- dum hanc opinionem. Sed aliter erit res- pondendum secundum opinionem secun- dam, quae sola vera est inter opiniones, ut patebit infra.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod argumen-

tum convenit huic opinioni, eo quod ponit, quod nihil supponitur cum dici- tur, hic homo, nisi suppositum hominis in quantum est ex natura humana, et duplici substantia quae est caro et ani- ma: et sic ipse non fuit ab aeterno: et ideo ista opinio Sanctis contrariatur, scilicet Augustino et Cassiano. Sed se- cundum opinionem veram, quae secun- da est, supponit personam divinam in humana natura et triplici substantia: et tunc oportet aliter respondere utrique argumento sic, quod cum dicitur, Homo ccapit esse Deus, quod ly Deus ccapit vel incepit, potest notare inceptionem circa rem subjecti, vel praedicati. Si praedi- cati, falsa est: si subjecti, adhuc duplex est, scilicet quod inceptio potest poni circa suppositum in comparatione ad for- mam quae significatur nomine subjecti, et sic est vera sub hoc sensu, iste qui est homo in quantum homo incipit esse Deus. Cum enim suppositum hominis sit divina persona, ut supra probatum est, forma tamen significata per homi- nem non est nisi humanitas: et in hoc sensu ponitur inceptio circa personam gratia humanitatis: et ideo vera est. Si autem ly incipit ponit inceptionem circa suppositum absolute, falsa est locutio: quia tunc sensus est, ille qui est homo incipit esse Deus: et hoc est falsum, cum ab aeterno fuerit Deus.

ARTICULUS II.

An Christus in quantum homo est praedestinatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod habetur in eodem capite A, infra, § 1: « Recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus, etc. »

<--- Page Split --->

Videtur, quod Christo non conveniat prædestinatum esse : quia

  1. Non eidem, scilicet Christo, convenit prædestinare, et prædestinari. PRIMA probatur ex hoc quod activum convenit Deo tantum : aliud autem non nisi creaturae, quae futura est in gratia et gloria. SECUNDA probatur ex hoc quod indivisibilia sunt opera Trinitatis.

  2. Item, Christus est ars Patris plena rationibus omnium viventium, ut dicit Augustinus : ergo in Christo sunt omnes prædestinati et gratiae eorum : ergo si Christus est prædestinatus, Christus est in Christo, et ars in arte, quod videtur inconveniens.

  3. Item, Dicit Apostolus, ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso, scilicet in Christo, ante mundi constitutionem. Ergo in Christo sumus electi : ergo prædestinati. Si igitur ipse est prædestinatus, ipse non est prædestinatus nisi in seipso : et hoc iterum nihil est dicere, quod idem in seipso eligatur et prædestinetur.

SED CONTRA : Ad Roman. I, 4 : Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.

est inconveniens eligere aliquid in seipso : ipsa enim eadem persona secundum suppositum divinum fuit eligens in quo elegit Pater : et ipse secundum suppositum et naturam humanam fuit electus, quia fuit duo supposita, non unum.

SED QUIA hæc opinio falsa est, ideo oportet respondere.

Dicendum ergo ad primum, quod licet idem sit Christus Filius Dei in quantum hujusmodi, et Christus in utraque natura et triplici substantia, tamen secundum considerationem differt : quia primo supponitur persona simplex, secundo autem persona composita. Personæ autem ut est simplex, convenit prædestinare : personæ autem ut est composita, convenit prædestinari : non autem ut persona sit vel in natura divina, sed ut persona composita in humana natura et substantia carnis et animæ : et non fiat vis in compositione : sicut etiam secunda opinio in Littera explanat per quem modum est composita : et sic patet, quod etsi eidem conveniunt prædestinare et prædestinari, non tamen secundum idem.

Solutio. Solutio. Secundum istam opinionem facile est respondere objectis : quia objecta non contingunt ei, sed potius opinioni secundæ : quia ista opinio dicit hominem non supponere nisi suppositum hominis in una natura et duabus substantiis.

Ad 1. Et ideo dicunt ad primum, quod Christus in supposito et natura divina prædestinat : et homo ille in supposito et natura hominis prædestinatur : et sic non est inconveniens, quod uni in persona secundum diversa supposita et naturas conveniat prædestinare et prædestinari, et æternum esse et temporale.

Ad aliud eodem modo dicendum, quod persona ut simplex est ars Patris per appropriationem, et nihil prohibet eamdem in se contineri quoad hoc quod futura esset in natura humana.

Ad tertium dicendum, quod nihil est inconveniens hoc modo ipsum eligi in seipso diversimode consideratum.

Expositio textus.

Deinde quaeritur de hac propositione Origenis quam inducunt in capitulo eodem, A, § 2 : « Factus est sine dubio illud quod prius non erat. »

Aut enim hoc est hypostasis : aut natura humana. Si hypostasis : ergo Christus factus est aliqua hypostasis quæ non

Ad aliud dicunt similiter, quod Christus in æterno supposito et natura est ars Patris : sed in hominis supposito est artificiatum quod per idealem causam continetur in arte, et tamen est persona una.

Ad aliud dicunt hoc modo, quod non

<--- Page Split --->

semper erat: sed aliqua hypostasis est aliquis homo: ergo ipse factus est aliquis homo: et hoc supra improbatum est.

Et DICENDUM, quod Origenes addit secundum carnem : et hæc determinatio verificat locutionem. Quia non est concedendum secundum veritatem, licet ista opinio sic dicat, quod Christus sit aliqua substantia quæ non semper erat : quia una est hypostasis hujus hominis et Filii Dei. Si autem intelligitur natura : ipse hoc die non est natura sua : sicut numquam nec fuit, nec erit : et ideo nec de hypostasi nec de natura potest verificari : et ideo excluditur, quod hæc opinio absolute falsa sit.

« In secunda vero sententia, etc. »

Hic ponitur secundæ opinionis responsio quæ, ut tenetur communiter, in sex capitulis continetur, in quorum primo ponitur responsio. In secundo, auctoritatum pro prima inductarum determinatio, ibi, D, « Determinant etiam auctoritates, etc. » In tertio, quædam objecta in contrarium, ibi, E, « Sed his videntur adversari, etc. » In quarto, solutio illorum, ibi, F, « Hæc autem in hunc modum, etc. » In quinto, determinatur qualiter Christus dicitur utrumque, ibi, H, « Quod etiam dictum est, utrumque Christus est. » In sexto et ultimo, objicit quoddam quod magis videtur contrarium, et solvit, ibi, I, « Est autem et aliud quod huic sententia, etc. »

ARTICULUS III.

An Christus sit unum vel duo supposita ?

Circa auctoritates in quinto capitulo E inductas dubium oritur : quia illæ videntur probare, quod Christus sit duo : et hoc est contra positionem illius opinionis supra dictam quæ est, quod Christus

non sit nisi unum : cum ipse nec sit duo supposita, nec duæ naturae.

OBJICITUR autem :

  1. Sicut Augustinus dicit : « Aliud est verbum Dei, aliud homo. »

Item, ibidem, « Aliud Filius hominis, aliud Filius Dei : » et cæteræ auctoritates ibi inductæ.

  1. Ad idem per rationem : Christus est unum unitate creata, et est unum unitate increata : et unitas creata non est unitas increata : ergo Christus est duo. PROBATIO primæ. Omnis res est una unitate formæ : Christus autem est in forma increata : ergo ipse non est unum. PROBATIO secundæ : quia creatum et increatum opponuntur : ergo unum non est aliud.

  2. Item, Christus est aliquid in quo convenit cum matre, et Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et id in quo convenit cum matre, non est id in quo convenit cum Patre : ergo Christus est duo. Et probantur propositiones eodem modo.

  3. Item, Christus est aliquid passibile et mortale, quia homo qui est passibilis et mortalis : et est aliquid quod est impassibile et immortale, quia natura divina Christi : ergo Christus est duo. Si dicatur, quod non sequitur, Est passibile et mortale : ergo non est impassibile et immortale. CONTRA : Impassibile et immortale est, quod non est mortale nec passibile : passibile et mortale est, quod est passibile et mortale : ergo si sunt idem, id quod non est mortale et passibile, est mortale et passibile : hæc contradictorie opponuntur : ergo contradictoria simul verificantur de eodem, quod non potest esse.

SOLUTIO. Ad hæc et omnia hujusmodi sophismata dicendum, quod Christus vere est unum suppositum in duabus naturis subsistens, et ex tribus substantiis : quia hæc est confessio Catholica fidei. Notanter autem dicitur, quod Christus est suppositum in duabus natu-

<--- Page Split --->

ris. Unde suppositum prædicatur de Christo in recto, natura autem in obliquo. Sic Filius Dei est homo, et Filius Dei est humanæ naturae. Et ex parte alterius naturae similiter est sic: hichomo est Filius Dei, et hic homo est divinæ naturae: etsi dicatur, quod hoc non est divina natura, sed accidit ei, et non per se: non enim hoc est ex natura secundum quod natura est, sed ex eo quod non differt in divinis persona et natura: et hoc patet ex eo quod licet in divinis natura sit suppositum, et e converso, non tamen quidquid convenit supposito, convenit naturae: et hoc ideo est quia natura in eo quod natura est, non est suppositum in eo quod suppositum est: sed hoc contingit propter simplicitatem quæ est inter naturam et suppositum: et licet in divinis non incidit per accidens aliquod prædicatum, tamen non est immediata propositio, quando dicitur, Suppositum est natura: et minus est adhuc immediata propositio, quando dicitur, Hic homo est natura divina, demonstrato Christo: quia ibi sunt duo media, scilicet quod hic homo est Filius Dei, et Filius Dei differentiam ad naturam æternam non habet.

His visis, respondendum est ad objecta.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « aliud est Verbum, » intelligit aliud secundum quod recte prædicatum accipitur in conjunctione ad oblique prædicatum in forma illius recti significatum : unde aliud est Verbum, id est, Verbum in natura divina in quantum hujusmodi. Et ex hoc non sequitur, quod Christus sit simpliciter duo : sed sequitur, quod sit aliud et aliud secundum aliquid quod est in ipso : et hoc verum est, et non est contra hanc opinionem.

Eodem modo patet solutio ad omnes auctoritates in illo capitulo inductas.

Ad 19 quod objicitur per rationem, dicendum quod haec est vera, quod Christus est unum unitate creata : et est

vera, quod unitas ista non est illa unitas si accipiatur in abstracto, sicut procedit objectio : quia unitas erit natura quæ facit unum unum vel forma : sed non sequitur ulterius : ergo Christus est duo : quia licet haec unitas vel forma non sit illa, tamen unum unius idem est cum uno alterius : quia unum dicit hypostasim, unitas autem formam dicit naturalem : et formæ illæ in Christo duæ fuerunt, et tamen unum tantum.

AD ALIUD dicendum, quod Christus est aliquid in quo convenit cum matre, haec est vera, si debite intelligatur. Sensus autem est, quod Christus est unum in quo gratia natura convenit cum matre, et non gratia suppositi : quia suppositum Filii non est suppositum matris. Similiter haec est vera, Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et in eodem sensu, quia hypostasis Filii non est hypostasis Patris : sed natura Filii natura Patris est : sed ex hoc non sequitur. quod Christus sit duæ hypostases, sed quod una hypostasis existens in duabus naturis, in quarum altera convenit cum matre, et in altera cum Patre convenit.

AD ULTIMUM dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid passibile et aliquid impassibile, non accipitur aliquid eodem modo in utraque. Cum enim dicitur aliquid passibile, dicit ly aliquid suppositum, et non naturam nisi oblique. Cum autem dicitur aliquid impassibile, dicit naturam in recto : et non dicit suppositum, nec oblique, nec recte : et ideo non sequitur, quod sit duo, sed quod sit unum in duabus naturis. Ex hoc patet, quod non sunt contradictoria, esse aliquid passibile, et esse aliquid impassibile. Tamen licet haec negetur, divina natura est passibilis propter simplices, et quia composita falsa est : tamen distinguiblis est ex eo quod passibile potest esse adjectivum, et rem suam ponere circa divinam naturam, et tunc est falsa et composita : si autem sit substantivum et non ponit rem suam circa divi-

<--- Page Split --->

nam naturam, sed circa ly aliquid quod subintelligitur : tunc est vera, divina natura est passibile, id est, aliquid quod est passibile : quia ipsa est suppositum Filii Dei, quod suppositum est passibile Sed tunc non valet, si ex hoc inferatur sic : Divina natura est passibile : ergo divina natura est passibilis : quia passibilis dicit formatum genus, scilicet masculinum vel femininum, et illud non claudit in

se finitum subjectum quemadmodum neutrum, quod claudit in se finitam essentiam rei, quia finitati nullius sufficit res generalis subjecta : quod non est in formato genere quod quaerit rem suam ponere circa ens speciale : et ideo passibilis est adjectivum secundum Grammaticos : et non ita potest substantivari sicut passibile.

F. Qualiter his respondeant ?

Hæc autem in hunc modum determinant : quia cum dicitur, Aliud Verbum Dei, aliud homo : sive alia substantia Deus, alia homo : alterius naturæ significatur Christus esse in quantum est homo, et alterius in quantum est Deus : et aliud natura qua est homo, aliud natura qua est Deus. Ut enim ait Joannes Damascenus : Inconverse et inalterabiliter unitæ sunt ad invicem naturæ : neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non existentiam divisa : neque ex duabus una facta composita natura. Composita enim natura neutri earum ex quibus componitur naturis, homousia (ἡμοσύσα) id est, consubstantialis esse potest, ex alteris perficiens alteram : ut corpus ex quatuor elementis compositum, nec ignis nominatur, nec aër, nec terra, nec aqua, nec horum alicui homousion (ἡμοσύσιον) dicitur. Si ergo secundum hæreticos Christus unius compositæ naturæ post unionem exstitit, ex simplici natura conversus est in compositam : et neque Patri simplicis naturæ existenti, neque matri est homousios (ἡμοσύσιος) : et neque Deus neque homo denominabitur, sed Christus solum : et erit hoc nomen, scilicet Christus, non personæ ipsius natura, sed unius secundum ipsos compositæ naturæ : nos autem Christum non unius compositæ naturæ dogmatizamus, et hoc nomen, scilicet Christus, personæ dicimus non monotropos (μονότροπος), id est, uno modo dictum : sed duarum naturarum esse significativum, scilicet deitalis, et humanitatis. Ex deitate autem et humanitate Deum perfectum, et hominem perfectum eumdem et esse et dici, ex duabus et in duabus naturis confitemur 1. Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius

<--- Page Split --->

hominis : quia alterius est substantiæ vel naturæ in quantum est Filius Dei, et alterius in quantum est filius hominis : non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est, duæ diversæ naturæ.

G. Auctoritate confirmat determinationem.

Aperte enim Hilarius in libro IX de Trinitate ait: Cum non aliud sit filius hominis, neque aliud Filius Dei, Verbum enim caro factum est: et cum ille qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius, requiro quis in hoc filio hominis glorificatus sit? Evidenter dicit non aliud esse Filium Dei, et aliud filium hominis. Ex quo praemissa roboratur et approbatur determinatio.

H. Alia etiam verba auctoritatum annotat ut determinet.

Quod etiam dictum est, utrumque Christus est, et una persona, monere potest lectorem, sicut et illud quod Augustinus dicit in libro I de Trinitate : Quia forma Dei formam servi accepit, utrumque Deus, utrumque homo. Sed utrumque Deus propter accipientem Deum, et utrumque homo propter acceptum hominem 4. Et illud quod idem ait in libro de Bono perseverantiæ : Qui fidelis est, in eo veram naturam humanam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona, assumptione illa ineffabiliter faciente personæ unius in Deo et homine veritatem 5. Si autem qui suscepit et quod suscepit una est persona, ergo natura humana cum Verbo est una persona. Sed hæc omnia ex tali sensu dicta forte tradunt, ut utrumque dicatur esse Christus et una persona : quia in utroque unus Christus et una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona : quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personæ, id est, ita quod

<--- Page Split --->

unitas personæ permansit, non ita ut caro et anima sint unus Deus : quia, ut ait Hieronymus : Verbum est Deus, non caro assumpta. Et Ambrosius in libro III de Spiritu sancto ait : Aliud est quod assumpsit, et aliud quod assumptum est.

I. Hic quamdam ponit auctoritatem, quæ multum videtur huic sententiæ opposita.

Est autem et aliud quod huic sententiæ plurimum videtur obviare. Ait enim Augustinus in libro I contra Maximinum : Christus una persona est geminæ substantiæ : quia et Deus est, et homo est 1 : nec tamen Deus vel homo, pars hujus substantiæ dici potest : alioquin Filius Dei Deus antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Ecce Deum dicit non esse partem illius personæ. Unde videtur illa persona non constare ex 2 Deo et homine. Ad quod etiam illi dicunt, illam personam non ita constare ex Deo et homine, quasi totum ex partibus. Ita enim partes alicujus totius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic humana et divina natura in Christo uniuntur. Inexplicabilis enim est istius unionis quæ 3 non est partium ratio. Quidam tamen nomine Dei ibi personam significari putant : quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis partem esse dicebat, sicut pars istius personæ non est Deus. Quod si de persona intelligatur, manifestum est, quia persona non est pars personæ.

Posita est diligenter sententia secunda, et ejus explanatio : cui in nullo vel in, modico obviant auctoritates in tertia sententia inductæ, quæ jam consideranda est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Quale unum est Christus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem capituli sequentis F, « Non quod ipse Filius Dei et Filius hominis sit duo illa diversa, etc. »

Ex hoc enim supponitur, quod Christus est unum tantum.

Sed quærendum est, quale unum : et habito quale unum sit, quæritur utrum ipse magis unum quam alia una naturalia ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

Beatus Bernardus in libro V de Consideratione distinguit novem modos unius sic dicens : « Est unitas quæ collectiva potest dici, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum : et est unitas constitutiva cum multa membra unum corpus vel multæ partes unumquodque totum constituunt. Est et conjugativa qua fit ut duo non duo sint, sed una caro. Est et natura qua anima et caro nascitur homo. Est iterum unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non divisibilis : sed unus sibimet nititur inveniri. Est consentanea cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva cum anima votis omnibus adhæret Deo, et unus spiritus est. Et est dignativa unitas qua limus noster Dei Verbo in unam assumptus est personam. Nonam autem dixerat unionem trium personarum in una natura deitatis 4. » Ex hoc patet, quod Bernardus unum istud reducit quod est Christus ad unitatem dignativam.

Sed videtur, quod reduci debet ad unitatem conjugativam : quia

  1. Ita dicit Apostolus ad Ephes. v, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ecclesia autem immediata sponsatione sponsatur in capite : ergo videtur, quod reducitur ad conjugativam.

  2. Item, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 2, exponunt Sancti de carne assumpta per Filium Dei.

  3. Item, Apostolus, I ad Corinth. xi, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput viro Christi, Deus : videtur eamdem unionem innuere.

SOLUTIO. Dicendum in veritate, quod unitas dignativa est, et vocatur dignativa, quia per gratiam dignationis Dei ad nostram naturam hæc unitas facta est, sicut supra habitum est . et hic habetur, quod homo ille ut in tantam singularitatem Filii Dei assumeretur, gratia, et non natura, nec meritis habuit.

Sed ex objectis in contrarium, non probatur nisi quod aliquid simile habeat cum matrimoniali, sive conjugativa unitate : quia scilicet individuaè vita consuetudinem habent in Christo dua natura, et altera est regens et altera recta.

ARTICULUS V.

An Christus sit magis unum, quam alia una naturalia ?

Secundo, Quæritur de comparatione illius unionis ad ea quæ per naturam uniuntur, quæ multipliciter a Philosophis sunt distincta : sed breviter tangamus summam, et ad ordinem reducendo.

<--- Page Split --->

Distinguit autem Philosophus unum in unum per se, et unum per accidens. Per accidens autem dicitur quatuor modis, scilicet duo accidentia, quorum unum accidit reliquo, ut navigator et musicus sunt unum : duae substantiae sub uno accidente, ut Socrates et Plato sunt unum in musicum esse : unum accidens in duabus substantiis, et hoc dupliciter, vel sicut subjectum continetur sub alio subjecto, et tunc accidens potest comparari utrique, licet uni magis proprie, ut homo et homo musicus sunt unum : vel potest attribui accidens subjecto sine comparatione ad superius, ut iste homo est musicus. Primum et tertium et quartum modum ponit Philosophus in quarto Metaphysicorum. Secundum autem licet non ponat, tamen innuit per exempla, per simile, per totum a minori, cum dicit quia musicus accidens utrique homini, et quia in uno per se ponit unum in genere, ut isosceles et isopleurus sunt una figura, licet non sint unus triangulus.

Unum autem per se novem habet modos, scilicet indivisibile, ut punctum vel unitas.

Continuatio, et hoc tripliciter, scilicet cujus partes copulantur ad eumdem terminum, vel cujus partes diversae conglutinantur per artificium : vel cujus partes colliguntur ad unum quod est origo eorum per naturam, sicut corpus organicum est unum colligatione partium ad principium, scilicet ad cor, quod (ut dicit Basilius) fundamentum est totus corporis. Signum autem unius est, quia motus ejus sit unus. Quia dicit Boetius, quod signum continui est, quod mota una parte, moveatur totum : et hoc intelligitur de motu locali : et hoc modo etiam dicuntur partes corporis unum, ut manus una, vel pes unus quod facile videtur, quia motus manus unus etiam immoto brachio, et sic de aliis.

Tertius modus unius est, cujus subjectum non dividitur secundum formam. Illa autem non dividuntur secundum

forman, quorum formae non dividuntur secundum situm, et subjectum, aut primum, aut ultimum : sicut dicitur unum vinum, et unum aqua Item, Homogenea qua si dividantur, remanet eadem forma in toto et in parte : et ideo non dividuntur secundum formam. Sed simplica, ut aqua non dividitur secundum formam subjecti primi quod est materia simplex : quia elementa non sunt mixta, nec habent naturam mixtam : et ideo sunt homogenea in toto et in partibus in sub-jecto primo in ordine naturae. Vinum autem et plumbum et oleum sunt unum secundum formam subjecti ultimi, quod est proximum formae speciei, sicut est mixtura quae una est in toto et in partibus : licet non sint unum in forma subjecti primi quod est miscibilia media vini vel olei, quia illius primi subjecti quaedam pars est aqua, quaedam aer, quaedam terra, et quaedam ignis.

Quarto modo est unum in forma generis tantum quae non est totum esse : licet sit pars esse ipsorum, ct, licet differentias habeat diversas, quibus species eorum constituuntur, sicut homo, equus, canis : et juxta istum modum dicuntur unum materia, quorum species diversae sunt in natura : sed sunt transmutabilia ad invicem, sicut generalbia et corruptibilia sunt unum, ut dicit Boetius, eo quod eorum est materia una, et species diversae.

Quinto modo est unum, quod diffinitione est unum : et hoc respectu superioris, sicut augmentum et diminutio sunt unum, quia utrumque eorum est motus in quantitate : vel respectu inferioris, sicut diffinitio et diffinitum sunt unum.

Sexto modo est unum : quia nec tempore nec loco nec diffinitione dividitur : et praecipue tale unum est substantia quae in divisione suorum substantialium est una.

Septimo modo est unum, quod non dividitur secundum formam, licet materiales partes habeat : ut unus homo unum est animal, et unum ens est unum :

<--- Page Split --->

licet per materiam dividatur utrumque.

Octavo dicitur unum, sicut diversa in agere et pati uniuntur in ordine ad formam unam : ut membra corporis organici ad actum vitæ, qui est anima, dicuntur unum.

Nono modo dicuntur unum, quorum substantia est una : et quia substantia dicitur tripliciter, scilicet materia et forma et compositum, ideo dicitur ille tribus modis.

Quæratur igitur, Utrum Christus magis sit unum quam aliquid istorum unorum, ut ita dicam ?

Videtur quod sic : quia præcipue unum inter ista est unum indivisibile, et unum forma naturali sicut compositum est unum : et tamen in illis quod convenit uni, non convenit alii : quia quod convenil puncto, non convenit unitati : vel quod convenit formæ, non convenit materiæ : ergo cum quidquid quod convenit homini, conveniat Filio Dei, et e converso, videtur quod Christus sit magis unum quam illa.

Sed contda.

Sed contra videtur, quod sit minus unum : quia

  1. In natura est unitas compositi in materia et forma unitis. Et est unitas individui in individuantibus, quæ plus distant, quam materia et forma : plus enim distant substantia et accidens, quam substantia et substantia : ergo minor est unio individui, quam unio materiae et formæ.

  2. Item, Magis distant accidens et accidens ad dignitatem pertinens, quam accidens et accidens absolute : ergo minor est unio personæ quam individui : quia individuum fit collectione accidentium, persona autem proprietate ad dignitatem pertinente : ergo videtur, quod minima sit unio personæ.

Sed contra.

Sed hoc est contra beatum Bernardum, qui in libro V de Consideratione dicit sic : « Inter omnia quæ recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis :

quia tres personæ una substantia sunt. Secundo loco illa præcællit, qua e converso tres substantiæ una in Christo persona sunt 4. »

Item, ibidem, « Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque præjudicio personalis unitatis in sua numerositate manere. 5 »

Videtur autem, quod ista unitas colligat duo simul, scilicet unionem animæ et corporis, et unionem trium personarum in natura divina : quia ita dicit Bernardus : « Nec negaverim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima et caro unus est homo. Decuit enim familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa quæ in Deo est unitate congruere : ut quomodo ibi tres personæ una essentia, ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentie sunt persona una. »

Solutio. Dicendum, quod unum quo Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Solutio Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Solutio Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti Soluti

Et ideo dico, quod tripliciter potest attendi unitas. Uno modo scilicet in proportione conjunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas naturae indivisibilis, et postea unitas naturæ per formam, et magis est in homogeneis, et minus in heterogeneis, et adhuc minus in conjunctis ex spirituali et corporali natura. Et præcipue considerandum, quod secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo, et minor est unio naturalis : quia forma in naturalibus

<--- Page Split --->

uniens est debilior, quam natura uniens personas, vel persona uniens naturas. Tertio modo potest attendi unio quantum ad ea quae consequuntur unitum : et sic maxima adhuc est unitas Trinitatis : quia ex illa quidquid substantialiter convenit uni, convenit et alteri, et e converso Adhuc minor est unitas naturalis quae est formae et materiae : non enim ex unione illarum, quidquid formae convenit, materiae convenit : et e converso.

Ad in ergo quod objicitur, quod minima est unio personalis, dico quod hoc sequeretur si non esset unio nisi in proprietate personali : sed sicut id in distinctione quinta determinatum est 1, unio haec est secundum esse hypostasis, quod es tesse hoc, vel quod est hic : et ideo uno est in re naturae, licet naturae maneant distinctae. Objectio autem procedit, ac si unio individui et personae non essent nisi in accidentibus, sive proprietatibus individui et personae.

Ad hoc autem quod objicitur de Bernardo, quod videtur esse media inter unitatem Trinitatis, et unionem animae cum

corpore, dicendum quod hoc verum est quoad ultimas duas considerationes, et non quoad primam. Et quod hoc intendat, patet : quia sic in originali subjuncti : « Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri praeeminere cognoscitur, quantum superiore inferior, tantum superior inferiore. Tantam denique tamque expressam unionis vim in se praefert ea persona in qua Deus et homo unus est Christus, ut si duo illa de se invicem praedices, erraveris, Deum videlicct hominem, et non hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. » Quod autem non sit per virtutem unientis, patet ibidem, ubi dicit sic : « Nec mirum si non aeque potens sit anima sua illa vitali etsi valida intentione connectere atque suis effectibus constringere sibi carnem, ut sibi deitas hominem illum qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute. »

Et per hoc patet solutio ad totum.

K. Tertia sententia, quae sit praemissarum propositionum intelligentia ?

In hac ergo sententia sic dicitur, Deus factus 1 homo, quia hominem accepit : sic dicitur esse homo, quia hominem habet, vel quia est habens hominem : et homo factus Deus, quia assumptus est a Deo : et homo esse Deus, quia habens hominem est Deus. Cum ergo dicitur, Deus est homo, vel habitus prædicatur, vel persona, sed humanata. Et quod persona hunanata prædicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens : Factus est, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destilit. Quod ta ven varie accipi potest, ut dicatur Deus factus humanatus, vel Christus factus Deus humanatus, utrumque enim sane dici pot-

<--- Page Split --->

est. Cum ergo dicitur, Factus est Deus homo, multiplex secundum istos fit intelligentia : ut naturam humanam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur quod inceperit esse Verbum : nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur quod factus sit Verbum : sicut de aliquo dicitur, Hodie iste cœpit esse bonus homo, vel factus est bonus homo : nec tamen hodie cœpit esse homo, vel factus est homo.

L. Quo sensu secundum illos dicatur prædestinatus Christus ?

Secundum istos dicitur Christus, secundum quod homo, prædestinatus esse Filius Dei : quia est prædestinatum a Deo ab æterno, et in tempore collatum est ei per gratiam, ut ipse ens homo sit Filius Dei : hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit. Quod videtur Augustinus notasse in libro ad Prosperum et Hilarium ' dicens : Prædestinatus est Jesus : ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Hi etiam cum dicitur Christus minor Patre secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est, in quantum habet sibi hominem unitum. Unde Augustinus in libro I de Trinitate : Deus Filius Deo Patri natura est æqualis, habitu minor. In forma enim servi, minor est Patre. In forma Dei, æqualis est Patri : et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt *. Unde Joannes Damascenus : Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum.

ARTICULUS VI.

An verum sit humanam naturam in Christo deyenerare in accidens ?

Deinde quaeritur de tertia opinione quae error est, quae tangitur, ibi, K, « In hac ergo sententia, etc. »

Quidam enim, qui volunt esse de ista opinione, non dicunt quidem, quod accepit humanam naturam ut habitum : sed tamen dicunt, quod in Christo degenerat in accidens : et hoc sic probatur :

  1. Accidens est quod adest et abest præter subjecti corruptionem : humana autem natura adest et abest Filio Dei, qui non minus est Filius Dei : ergo humana natura Filio Dei est accidens.

  2. Item, Accidens est quod advenit

<--- Page Split --->

nature jam completa : sed humana natura advenit Filio Dei jam completo in natura et persona : ergo humana natura in ipso est accidens.

divina, tunc persona divina esset humana natura, quod falsum est. Nec tertio modo : quia Filius Dei non dicit causam humanae naturae.

  1. Item, Accidens est quod prædicatur denominative, et non substantia : non enim Socrates dicitur humanatus, sed dicitur homo : sed dicitur albatus, si albedo significatur inesse sibi ut in termino motus ad albedinem : cum igitur hic Christus dicitur humanatus, videtur quod humana natura insit per accidens.

  2. Item, Accidens unitum alicui, non variat ipsum a natura propria : humana natura adveniens Filio Dei, non eum variavit : ergo est accidens, vel degenerat in accidens.

1 contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Philosophus, Quod in se est substantia, nulli est accidens : sed humana natura in se est substantia : ergo nulli est accidens.

SOLUTIO. Ultimis rationibus est consentiendum, quod humana natura nullo modo est accidens, nec degenerat in accidens : nec antiqui dixerunt quod degenerat in accidens, sed quod vergit in accidens : et novelli vergi mutaverunt in degenerat, cum illa valde diversa sint. Videtur enim vergere in accidens propter convenientiam cum accidentis proprietate quadam, non propter accidentis naturam, scilicet quod potest abesse Filio Dei sine diminutione persona, et advenit ei sine augmento : quia bonitas naturae humanae nihil adjicit divinae personae, sicut nec punctum lineae vel quantitati : sed absit quod degeneret, quia potius generosa fit.

  1. Item, Accidens aut est speciei, aut individui : speciei, ut propria passio : individui autem aut comparatur ad subjectum ut subjectum tantum, aut ad subjectum ut ad causam. Si igitur humana natura degenerat in accidens, erit accidens uno istorum modorum. Non primo modo : quia sic converteretur humana natura cum Filio Dei semper et ubique, quod falsum est. Nec secundo modo : quia Filius non est subjectum humanae naturae. Unde si natura humana esset in persona

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc facit communicare in quadam accidentis proprietate, et non accidentis esse secundum naturam. Eo modo dicendum est ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, cum dicitur Deus humanatus, quod in modo prædicationis non intelligitur, quod sit habitus accidentalis secundum naturam, sed secundum proprietatem quae dicta est. Per hæc etiam patet solutio ad ultimum.

M. Quod non debet dici homo dominicus.

Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus. Unde Augustinus in libro Retractationum : Non video utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum Christus Jesus 1, cum

<--- Page Split --->

sit utique dominus : et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi Catholicos tractatores. Sed ubicunque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla posset idem ratione defendi 1. Secundum istos etiam dicitur persona filii in duabus et ex duabus existere naturis, secundum adhaerentiam vel inhaerentiam. Altera enim inhaeret ei, altera inest.

N. Quod prædieta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quæstionem.

Satis diligenter juxta diversorum sententiam supra positam absque assertione et præjudicio tractavimus quæstionem. Verumtamen nolo in tanta re tamque ad cognoscendum difficili, putare lectorem istam sibi nostram debere sufficere disputationem. Sed legat et alia forte melius considerata atque tractata : et ea quæ hic movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat : hoc firmiter tenens, quod Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae verisibilitate, sed Dei dignatione : ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum : quia mutatio vel versibilitas naturae diminutionem et abolitionem substantiae facit.

ARTICULUS VII.

An Christus congrue dicatur homo dominicus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, « Non tamen congrue dicitur homo dominicus. »

Contrarium enim videtur quod

  1. I Reg. n, 19, super illud : Cognovit Elcana, dicit Glossa : « Quus hic nisi ho-

mo dominicus, Dominus scilicet Jesus Christus. »

  1. Item. Augustinus in Sermone Domini in monte : « Nulli licet ignorare regnum Dei, cum ejus unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam sensibiliter et visibiliter in homine dominico de cœelo venerit. »

  2. Item, Cassianus in sexto contra Nestorium : « Quamvis ergo cum ipsa confessione nostra ante Virginis partum atque conceptum dominicus homo non fuerit Christus : tamen qui a te solitarius dicitur, homo Deus in Scripturis sacris sine exordio prædicatur : et tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo

<--- Page Split --->

Dco semper antea coæternus. et postea homini Deus compassus esse videatur. »

  1. Praeterea, Damascenus saepe dicit hominem de ficalum : ergo et potest dici homo dominicus.

Si forte dicatur, quod dominicus nomen possessivum est, et ita signat rem nominis cui adjungitur esse possessam. Contra : Formam servilem accepit Christus, et servus Domini dicitur, Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus.

Solutio. Solutio. Non debet dici homo dominicus : sed debet dici, quod Christus homo dicit personam : et illa non fuit um-

quam serva, licet servilem accepit naturam.

Quod autem ipse dicitur servus, non convenit ei gratia personae simpliciter, sed gratia naturae quae est in persona : et ideo quia dominicus sonat servilem esse personam Christi, ideo retractat se Augustinus.

Dicitur tamen dominicus quandoque non possessivum, sed pro habente dominium, ut logicus qui habet logicam : et sic quidam dicunt eum dominicum, sed non debet extendi, quia magis proprie sonat personam servilem.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO VIII.

Qualiter per unionem diversarum naturarum in Christo fiat comnunciatio idiomatum et proprietatum respicientium naturam ?

A. An divina natura debeat dici nata de Virgine ?

Post prædicta inquiri debet, Utrum de natura divina concedendum sit, quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata ? Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, cum non sit nata de patre. Quæ enim res non est de patre genita, non dicitur ' de matre nata : ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quæ illud non teneat in divinitate. Videtur lamen posse probari, quod sit nata de Virgine : quia si hoc est nasci Deum de Virgine, scilicet hominem assumere in utero Virginis : cum natura divina superius dicta sit hominem assumpsisse, videtur debere dici nata. De hoc Augustinus in libro de Vide ad Petrum sic ait : Natura æterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum susceptionem veritatis humanæ veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus æternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine. Ista auctoritate videtur insinuari, quod natura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter notentur verba, potius de persona agi intelligitur : quæ sine dubitatione et de patre et de matre nata esse dici debet.

<--- Page Split --->

nisi secundum posse per intellectum, sicut est posse assumere alium, posse assumere in sexu muliebri. De his ergo quae primo modo insunt, agit in primis quatuor distinctionibus, et etiam in primo capite quintae distinctionis quae est duodecima. De his vero quae secundo modo insunt, agit in alia parte duodecimae distinctionis, ibi, B, « Solet autem quæri, Utrum alium hominem, etc. »

« Post hæc inquiri debet, etc. » Hic incipit pars illa quæ est de convenientibus conjuncto ex unitate et unibili.

Sunt autem tria secundum Dionysium in omni perfecto uno consideranda, scilicet substantia, virtus, et operatio : et vocatur substantia compositum sive persona, virtus autem potentia naturalis ad actum vel passionem, operatio autem opus quod est hypostasis constitutæ et perfectæ secundum virtutem quæ inest ei. Et ideo etiam proprietates Christi uniti sunt triplices. Aut enim sunt uniti secundum quod unitum est : et de illis agitur in prima parte. Aut sunt Christi secundum potentiam vel virtutem sumptam ex parte animæ vel corporis : et de illis agitur in parte secunda, quæ incipit, distinct. XIII, ibi, A, « Præterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione, etc. » Et quod hoc verum sit, patet : quia ibi agit de sapientia et gratia Christi, quæ insunt secundum pocentiam sumptam in anima : et in distinct. XV agit de defectibus nostris assumptis, qui insunt secundum impotentiam sumptam ex parte corporis. Aut sunt etiam proprietates secundum opera sumptæ : et de his agit in distinct. XVIII quæ incipit ibi, A, « De merito etiam Christi prætermittendum non est, etc. » Et quod hoc etiam verum sit, patet : quia omnia quæ ponuntur ibi, sunt de merito, de meditatione, et redemptione, et de morte quæ fuit opus præcellentissimæ fortitudinis : et ideo in illa finitur tractatus de incarnatione.

Proprietates quae insunt in esse, causantur a principiis essentialibus Christi. Illa autem aut sunt extrinseca, sicut pater et mater : aut intrinseca, ut utraque natura. Et ideo prior dividitur in tres partes : in quarum prima agitur de proprietatibus consequentibus Christum unitum secundum comparationem ad principium a quo sicut per generationem, sicut est nasci, vel bis nasci : et de istis agitur in ista distinctione octava. Aut causantur a divina natura, sicut est honor, et adoratio, et hujusmodi : et de istis agit in distinct. IX, ibi, A, « Præterea investigare oportet, etc. » Aut consequuntur ipsum et humana natura : et de illis est dicendum decima et undecima distinctione, et in primo capite duodecimæ. Hæc autem pars incipit ibi, dist. X, A, « Solet etiam a quibusdam inquiri, etc. »

In ista autem distinctione quæ præsentis est lectionis, sunt duo capitula, scilicet utrum debeat dici divinitas nata et concepta? Et, Utrum debeat dici Christus bis natus, ibi, B, « Quæri etiam solet, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

An divina natura sit nata et concepta ? et, Utrum natura humana sit nata? et, An possit dici, quod divina natura vel humana sit nata per consequens ?

Incidit autem hic dubium circa principium primi capituli, ubi dicit : « Videtur utique non debere dici , scilicet de divina natura, quod nata sit de Virgine. »

Et multiplicatur quaestio, ut primo quaeratur, Si divina natura est nata et concepta ?

Secundo, Si humana natura est in ipso nata?

Tertio, Si divina vel humana etsi non primo, tamen per consequens debet dici nata vel concepta ?

prietatis tantum : quia hoc esset ridiculum, quod proprietas illa esset nata. Similiter non ratione essentiae tantum : quia sic Pater esset natus. Ergo ratione utriusque est natus : ergo divina essentia nata est.

  1. Item, In inferioribus videmus, quod cum aliquis nascitur, omne quod in ipso est, nascitur cum ipso : ergo multo magis erit hoc in superioribus, in quibus est major simplicitas : cum igitur essentia sit in ipso, essentia videtur esse nata.

  2. Item, In inferioribus quaecumque in recto praedicantur de nato, dicuntur nata, sicut et natus : ut, hic est natus, et hic est Petrus, et Petrus natus dicitur. Ergo et in superioribus quaecumque in recto praedicantur de Filio Dei, si Filius Dei dicitur natus, et ipsa dicentur nata : sed Filius Dei est divina essentia : ergo ipsa dicitur nata.

ULTERIUS quaeritur de secundo articulo quaestionis, Utrum humana natura debeat dici nata ?

AD PRIMUM horum proceditur sic :

  1. Hæc conceditur, Divina natura est incarnata : sed nihil est incarnatum, nisi quod prius carne in utero Virginis est conceptum : ergo concedi debet divina natura esse concepta : nihil autem concipitur nisi quod nascitur, si natura non patiatur impedimentum : ergo debet concedi, quod divina natura est nata.

  2. Item, Hilarius in libro de Trinitate : « Nihil nisi natum habet Filius : » cum ergo hoc sit verum de æterna generatione, potest etiam dici de temporali : quia non in parte est natus de Virgine, et in parte non, sed totus.

  3. Item, Aliter enim θεοτόκος mater ejus non diceretur : ergo debet concedi quod nata sit divina essentia in ipso.

  4. Item, In Filio Dei secundum intellectum non sunt nisi duo, scilicet essentia, et proprietas, licet illa duo in ipso sunt unum. Aut igitur incarnatus est ratione essentiae, aut ratione proprietatis, aut ratione utriusque. Non ratione pro-

Videtur quod sic : quia

  1. Natura humana incepit : et omne quod incepit, aut incepit per creationem, vel generationem : sed humana natura non incepit per creationem : ergo per generationem : ergo ipsa est nata vel genita.

  2. Præterea, Nihil est genitum temporali generatione, nisi quod cœpit in tempore : persona Christi non cœpit in tempore, ut jam probatum est sæpius : ergo persona Christi non est nata in tempore : cum igitur aliquid natum sit de Beata Virgine, videtur quod oporteat naturam humanam esse natam.

  3. Item, Hoc est natum de Virgine, quod Spiritus Sancti operatione est factum : sed hoc est natura humana, non enim Spiritus sanctus fecit personam Christi : ergo humana natura est nata.

SED CONTRA utramque partem quaestioSed e nis sic objicitur :

  1. Nihil generatur nisi ens completum in natura illa : ens autem completum est

<--- Page Split --->

suppositum : ergo quod generatur, est suppositum.

  1. Item, Philosophus in VII primae philosophiae probat, quod non generatur materia, neque forma, sed totum compositum : cum igitur et materia et forma sunt compositum naturae, naturae non erit generari, nec nasci.

  2. Item, Non generatur nisi in quo generatio terminatur : generatio autem non terminatur nisi ad suppositum : non ergo naturae proprie est generari, vel nasci.

ULTERIUS quaeritur de tertio quaestionis articulo, scilicet, Utrum possit concedi de divina natura, quod ipsa sit nata per consequens ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Si dicam, Hic generat hunc per se, et hic est homo : possum ulterius inferre, ergo per consequens generat hominem : et homo est animal, et per consequens generat animal, et sic de aliis. Cum igitur homo et animal dicant naturam hominis, videtur quod natura habeat generari et nasci per consequens : ergo similiter de Filio Dei, hic generat hunc : et hic est natura divina : ergo videtur, quod per consequens generat naturam divinam.

  2. Praeterea, Licet pes et manus et corpus non nascantur per se, tamen possumus convenienter dicere, quod nascuntur in isto nato, et sic ipsorum aliqua est nativitas : ergo a simili licet natura divina non nascatur, videtur tamen quod possumus dicere, quod nascatur in Christo.

SOLUTIO. Dicendum, quod essentia divina nullo modo debet dici nata. Sicut enim dicitur in Littera, nihil debet dici natum in tempore, quod non est natum in aeternitate, ne nomen filiationis ad aliud transeat, sicut in superioribus in prima et quarta distinctione est habitum. Et etiam ideo quia in nulla natura ita est, quod natura nascatur : sed nascitur

hypostasis, sive substantia composita, sicut probatum est bene in objectionibus.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum quidem est, quod haec conceditur, quod divina natura est incarnata, sub hoc sensu, quod divina natura est carni societa in eadem persona, scilicet non sibi et in se secundum quod natura assumpsit carnem, sed assumpsit sibi in persona : unde cum nativitas sit ejus quod in se et per se est incarnatum, divina natura non erit propter hoc nata.

AD IDEM dicendum, quod nihil est incarnatum, nisi quod prius erat conceptum, sicut jam patet : quia non concipitur, nisi quod per se secundum rationem intelligendi unitur carni : et sic non est incarnata divina natura.

Ad ALIUD dicendum, quod Hilarius loquitur de aeterna generatione : et sensus est, « Nihil nisi natum, » scilicet quod nascendo accepit. Sed hoc non potest dici de temporali : quia nascendo temporaliter, non accepit divinam naturam : et ideo etiam haec non est vera, quod sit nata, sic quod temporaliter accepta.

An hoc quod objicitur, quod secundum hoc non diceretur 6eotdXog sancta Virgo : dicendum, quod non sequitur : quia licet divina natura non sit nata, tamen Filius Dei et Deus est natus de ipsa.

Et si objicitur, quod Deus est nomen substantiae et naturae : et si Deus natus est, divina natura nata est. RESPONSIO, quod licet ly Deus sit nomen substantiae, tamen per actum notionalem sicut est nasci temporaliter et aeteme, quia utrumque supposito convenit, trahitur ad supponendum pro persona : et ideo tunc non sequitur, quod natura divina est nata. Si autem quaeritur probatio, quod nasci temporaliter sit notionale, revocetur ad memoriam quod supra dictum est de incarnatione, ubi ostensum est, quod generatio aeterna secundum intellectum clauditur in temporali.

Ad ALIUD dicendum, quod in Filio Dei est essentia, et est proprietas, et est

<--- Page Split --->

persona : et hæc non habent numerum : quia essentia est persona, et proprietas : unde sicut dicimus, quod essentiae non est nasci, ita etiam dicimus, quod proprietatis non est nasci, sed personae quæ secundum intellectum media est inter essentiam et proprietatem, et dicit hypostasim in se perfectam et subsistentem : licet enim in divinis propter omnimodam simplicitatem non differat essentia a persona et proprietate, non tamen supposito uno supponitur alterum, nec quidquid attribuitur uni attribuitur alteri.

est posterius personae, sed idem sub alio modo significandi. Secunda est magis ad propositum : quia scilicet in istis totum accipitur per generationem aliquo modo, sed sic non est in Christo : naturam enim divinam non accepit per generationem temporalem, ut ante diximus.

Ad 11 quod ulterius quæritur, Utruin Adqu 11 humana natura debeat dici nata ? Dicendum, quod secundum intellectum naturæ qui positus est supra in Littera, scilicet quod humana natura sit corpus et anima, non debet concedi : quia in nulla natura hoc verum est, sicut bene probant objectiones. Si autem humana natura diceretur universale speciei vel generis, posset dici quod natura occulte operetur in his, et esset nata per consequens, sive per posterius.

Ad aliud dicendum, quod in inferioribus non potest dici, quod omne quod est in aliquo nascatur : proprie enim etiam non dicitur, quod totum nascitur in ipso : sed proprie dicitur, quod ipse nascitur in toto illo quod est in ipso. Unde illa ratio aut ex falsis, aut ex propriis procedit.

Ad aliud dicendum, quod in inferioribus licet omnia dicantur nata, quæ prædicantur in recto, non tamen omnia dicuntur per se nata, sed quædam per accidens, quædam autem per consequens : de quibusdam autem dicitur, quod ipse natus est in illis, verbi gratia, hypostasis hujus per se : id quod subjecto unum est, per accidens, ut albus, longus, et hujusmodi : id autem quod est secunda substantia cui substat suppositum vel proprietas vel speciei vel generis, dicetur natum per consequens : quia dicit Philosophus, quod animal universale aut nihil est, aut posterius est. Unde hic natus, et hic est homo, per consequens natus homo est : et homo est animal, per consequens est natum animal, et per consequens disciplinæ susceptibile propter proprietatem speciei, per consequens vivum vel vitale propter generis proprietatem : et sic de aliis. Sed non sic est in Christo duabus rationibus. Una est, quia etsi divina natura prædicetur de Filio Dei, hoc non contingit ex ratione personæ, quia persona est : nec ratione naturae quia natura est : sed aliunde, scilicet ex omnimoda simplicitate. Unde natura non

Ad 11 autem quod contra objicitur, dicendum quod hæc est falsa, Hoc est natum de Virgine quod Spiritus sancti operatione est factum : quia persona nata est de Virgine, et tamen persona operatione Spiritus sancti non est facta. Unde illa ratio procedit ex falsis propositionibus.

  1. Ad 11 quod ulterius quæritur, Adqu 11 Utrum possit dici, quod natura divina est nata per consequens ? Dicendum, quod non illis duabus rationibus quæ supra sunt positæ : et non est simile in generatione inferiori, ut patet ex dictis. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod non est vera, Hic pes nascitur in isto, nisi valde improprie : sed sic dicendum est, Iste nascitur habens pedem et manum : si tamen improprie concedatur, non erit simile de divina natura : quia non per generationem temporalem accipitur, sicut pes, vel manus.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An in Christo sit tantum una filiatio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit. ibi, A, circa principium : « Neresaliquafiluationisnomenhabeatinhumanitate , quæiltudnonteneatindivunitate . »

Ex hoc enim accipi videtur, quod una sola filiatio sit, quod etiam multis rationibus sic probatur :

  1. In divinis hypostasibus nulla est proprietas distinguens nisi relatio originis : ergo nulla est proprietas personalis nisi illa : sed ab una proprietate personali dicitur persona una : cum igitur proprietas haec in persona Filii sit filiatio Filii, tunc una persona unam solam habebit filiationem.

  2. Item, Ponamus aliquem generari active a patre, sicut multi faciunt, et eumdem generari passive a matre : ex hoc quod iste aliter generatur a patre, et aliter a matre, non fiunt in eo diversæ illationes : sed una filiatione respectum ponit ad patrem ut ad generans active, et eumdem ad matrem ponit respectum secundum generationem passivam : ergo a simili Filius diverso modo genitus a Patre æternaliter, et a matre temporaliter non habebit diversas filiationes.

  3. Item, Ponamus unum habere decem filios una paternitate refertur ad omnes secundum diversum respectum comparatos ad hunc : ergo diversas actus generationis non causat diversitatem originis.

  4. Præterea, In omni natura simile non potest inveniri, quod aliquid secundum eamdem partem etiam a diversis causis duas habeat proprietates ejusdem speciei : non enim duæ albedines insunt eidem secundum idem, nec duæ nigredines etiam a diversis causis inductæ, et

similiter in anima non insunt duæ scientiæ ejusdem rationis in eodem, nec duæ species hominis ad intelligendum hominem, et sic est in omnibus : ergo etiam impossibile est intelligere, qualiter hoc possit esse verum.

  1. Si forte dicatur, quod alterius rationis est filiatio humana, et alterius rationis filiatio divina : et ideo sunt duæ in eodem filiationes. Contra : Filiatio est constitens filium : et quidquid alterius rationis estin abstracto, est etiam alterius in concreto. Isto propositio non habet instantiam. Ergo si filiatio est alterius rationis, alterius rationis est filius : sed filius unus rationis, et filius alterius rationis sunt duo filii : ergo Christus est duo filii, quod haeresis est.

  2. Item, Aut est sic alterius rationis, quod sit æquivocum illi, vel quod sit per prius et posterius dictum. Si æquivocum : sequitur necessario, quod Christus sit alia et alia ratione filius. Si autem per prius et posterius dictum : cum non possit prius et posterius esse pariter aliquid commune, et quod nihil est commune Creatori et creaturæ, erit hoc modo filiatio quod ista est filiatio imitando illam : ergo non recedit omnino a ratione ejus : igitur duæ proprietates hoc modo similes sunt in eodem secundum idem, licet a diversis causis : quia vero non contingit intelligi vel imaginari (ponamus enim sapientiam increatam et sapientiam creatam esse in eodem) adjective : non erit intelligibile, cum non recedant a ratione una communitatis secundum proportionem ad unum actum.

  3. Præterea, Ponamus unum magistrum hodie habere unum discipulum et eras alium et ita successive usque ad mille, oportebit secundum hoc, quod mille magistri generarentur in ipso, quod absurdum est.

  4. Item, Filiatio est proprietas personæ secundum quod persona : persona autem est tantum una, et unius personæ ut persona, una est proprietas constitutiva tantum : ergo cum filius sit una persona,

<--- Page Split --->

filius non habebit nisi unam filiationem.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Generatio est causa relationis : sed in Christo non est una generatio : ergo nec una filiatio.

  2. Præterea, Filiatio est qua Filius refertur ad aliud : sed æterna filiatione refertur ad Patrem, et non ad matrem : ergo erit alia relatio ad matrem : ergo alia filiatio.

Solutio. Solutio. Sine præjudicio dico, quod non est nisi una filiatio Christi Filii Dei : quia non est intelligibile, qualiter istae duæ proprietates ejusdem rationis determinarent unam hypostasim : unde concedo priores rationes.

Ad object. 1. Ad id quod contra objicitur, quod generatio est causa relationis : dicendum, quod hoc verum est, nisi sit relatio ejusdem rationis quam causare habet : si enim illa insit, non potest induci super illam alia, sed diversos respectus ejusdem

inducit, scilicet quod pater vel filius respectu alicujus sit pater, respectu cujus non fuit. Sicut si ponamus aliquem esse album : et adveniunt ei causæ inducentes albedinem, non inducent ei albedinem aliam, sed facient quod eadem albedo alia de causa etiam habeatur quam prius habebat.

Ad aliud dicendum, quod filiatio est Adobij proprietas causans respectum in relativo, et in eo quod est proprietas non respicit nisi cui inest, et est una : secundum id autem quod causat respectum, non respicit id in quo est sicut in subjecto, sed quaerit determinari extra : et ideo in una proprietate tot multiplicantur respectus, quot habet extra ad qua refertur : et ideo non sequitur, quod si aliquo respectu refertur ad patrem, et alio ad matrem, quod sint diversæ proprietates filiationum in ipso. Nec est ista opinio nova, sed etiam scripta in scriptis aliorum Magistrorum.

B. De gemina Christi nativitate, qua bis natus est.

Quæri etiam 1 solet, Utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis Filius ? Ad quod dici potest Christum bis natum esse, duasque nativitates habuisse. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Pater Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi coæqualem et coæternum. Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est ex Patre semel, ex matre semel. Natus est enim de Patre Dei Verbum : natus est de matre Verbum caro factum. Unus ergo atque idem Dei Filius natus est ante sæcula, et natus in sæculo : et utraque nativitas unius est Filii Dei : divina scilicet, et humana 2. De hoc etiam Joannes Damascenus ait : Duas ergo Christi nativitates veneramur : unam ex Patre ante sæcula, quæ est super causam et rationem et tempus et naturam : et unam, quæ in ultimis tem-

<--- Page Split --->

poribus propter nos et secundum nos et super nos : propter nos, quia propter nostram salutem : secundum nos, quia natus est homo ex muliere, et tempore conceptionis, scilicet novem mensium : super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu sancto et sancta Virgine supra legem conceptionis 1. Ex his manifeste apparet Christi duas esse nativitates, eumdemque bis natum fore.

ARTICULUS III.

An Christus possit dici bis genitus, et quomodo debeat ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in capitulo B, « Quæri etiam solet, Utrum debeat dici Christus bis genitus, etc. »

Videtur, quod non.

  1. Nihil enim sic in actu existens, quod ipsum numquam est interruptum, facit numerum cum aliquo actu ejusdem ratonis : sicut si uno cursu curram æternaliter, numquam dicar bis cucurrisse, etiamsi alio cum illo cursu possum currere : bis sonat interrupti onem : sed una generatio Filii est æterna : ergo non interrupta : ergo cum alia generatione numerum non facit.

  2. Item, Quicumque actus non sunt ejusdem rationis, de eis non potest dici bis : ut si semel curram, et semel scribam, non potest dici, bis cucurri, vel bis scripsi : ergo cum similiter generatio æterna et temporalis, non sint ejusdem rationis, non potest dici bis genitus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur generatio Filii æterna, non dicitur ideo æterna quod numquam consequitur finem, sed quia est tota simul stans et perfecta, numquam in fieri, numquam in factum esse : sed semper completa et perfecta, non interrupta, quia nihil interrupturir nisi tempus et temporale : et generatio æterna licet non sit ejusdem rationis omnino cum temporali, non tamen est nullo modo communis, quia est ibi communitas proportionis : et sic in quantum completa et perfecta, connumeratur improprie temporali perfectæ perfectione temporis : licet enim æternitas et tempus non univocentur in uno, tamen ordinantur ita, quod unum sub alio, et tempus imitatur æternitatem in quantum potest.

Ad ALIUD dicendum, quod generatio æterna et temporalis sunt ejusdem rationis per prius et posterius per analogiam, ut saepe dictum est.

ARTICULUS IV.

Utrum Christus est unus Filius ?

Solutio. Isidorus expresse dicit Christum esse bis natum, et Magister dicit hoc etiam : unde hoc conceditur improprie, ut sit sensus, bis natus, id est, duas habeat nativitates.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Unus ergo atque idem Dei Filius natus est, etc. » Hoc enim videtur esse falsum : quia 1. Diversarum naturarum genere et

<--- Page Split --->

specie diversa sunt individua : sed divina natura et humana sunt diversæ naturae specie et genere : ergo eorum diversa sunt individua, ut videtur.

  1. Item, Diversorum actuum in natura et esse, diversi sunt termini : generatio divina et humana sunt diversi actus, et uterque in natura et esse, quia generatio secundum Philosophum est via in naluram : ergo habent diversos terminos : sed terminus est ille qui nascitur : ergo diversi sunt illi qui nascuntur : sed qui nascuntur, filii sunt : ergo diversi sunt filii.

  2. Item, Diversarum specierum et generum, diversa sunt individua : ergo etiam diversarum naturarum rationalium specie et genere, diversæ sunt personæ : quia persona est hypostasis individua rationalis naturae.

SOLUTIO. Ex prædictis leve est illud solvere : quia probatum est supra quod Christus non est nisi unum : et ideo non est nisi unus filius.

DICENDUM ergo ad primum et ad ultimum, quæ fere idem sunt, quod hoc verum est de naturis quarum neutra alteri communicabilis est, vel communicat. Si autem una communicat, et altera non :

illa quae communicat, non erit individuum habens : quia non est in se individisum et divisum ab alio : sicut anima est substantia spiritualis rationalis, et corpus substantia corporalis : et tamen nec corpus habet individuum, nec anima personam : qua communicant invicem : communicare enim alii per unionem tollit potentiam habendi personalitatem vel personam.

AD ALIUD dicendum, quod generatio in divinis non dicit actum aliquem, qui ut fieri terminetur ad filium productum : quia secundum hoc esset successiva, et filius ante fuisset in potentia et postea in actu, et non esset aeternus : et ideo illa non tenet nisi in humanis. Si autem in hoc non fit vis, dicendum quod tunc generatio humana est ejusdem cujus est divina, ut patet per supra dicta : sed non secundum idem : quia generatio aeterna ejus est secundum naturam divinam, temporalis autem secundum humanam.

Si autem objicitur, quod ex hoc humana natura multum videtur perdere quod communicabilis est, quia perdit potentiam constituendi personam. Dicendum, quod nihil amittit : quinimo nobilitatur ex hoc quod nobiliori modo habet suppositum et personam Filii Dei.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO IX.

Utrum caro Christi sit adoranda adoratione latriae, quod est proprietas divinae naturae ?

A. De adoratione humanitatis Christi, an eadem, sit adoratio humanitatiet deitati exhibenda ?

Præterea investigari oportet, Utrum caro Christi et anima una eademque cum Verbo debeat adoratione adorari, illa scilicet quæ latria dicitur. Si enim animæ vel carni exhibetur latria, quæ intelligitur servitus sive cultus soli Creatori debitus : cum anima Christi vel caro creatura tantum sit, creaturæ exhibetur quod soli Creatori debetur, quod facienti in idololatriam deputatur. Ideo quibusdam videtur non illa adoratione quæ latria est, carnem Christi vel animam esse adorandam, sed illa quæ est dulia, cujus duas species vel modos esse dicunt. Est enim cujusdam modi dulia quæ creaturæ cuilibet exhiberi potest : et est quædam soli humanitati Christi exhibenda, non alii creaturæ : quia Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda et diligenda. Non tamen adeo ut cultus divinitati debitus, ei exhibeatur, qui cultus in dilectione et sacrificii exhibitione atque reverentia consistit : qui Latine dicitur pietas, Grece autem δυσάξια, id est, Dei cultus, vel εὐσέξια, id est, bonus cultus.

DIVISIO TEXTUS.

« Præterea investigari oportet, etc. » Hic agit de proprietatibus uniti causatis a natura divina, quæ sunt honor, et debitum adorationis, et hujusmodi.

Dividitur autem in partes duas : in quarum prima tangit opinionem quorumdam dicentium carnem Christi adorandam esse dulia, et non latria. In secunda, tangit eorum opinionem, qui e contrario dicunt latria, non dulia, ibi, B, « Aliis autem placet Christi humanitalem, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quid sit latria ?

Incidunt autem hic quatuor dubia ante Litteram, scilicet quid sit latria ?

An sit virtus ?

Et si est virtus, cujus principalium virtutum est species ?

Et quarto, cui debeatur. »

Hic autem in Littera habetur diffinitio latriae haec : Latria est servitus vel cultus soli Deo Creatori exhibitus. Et haec diffinito trahitur ab Augustino in libro I de Trinitate, cap. 6. Maxime illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi jubemur servire non creaturas sed Creatori : « Non eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem, quod est Graece δοῦλαξεν, sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est Graece λατρεύειν. Unde idololatre dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent, quæ debetur soli Deo. » Ex hoc verbo Augustini prædicta probatur diffinitio.

Sed contra. SED CONTRA diffinitionem sic objicitur :

  1. Servitus sive cultus habitum animæ non nominat : cum ergo latria habitus animi sit (et hoc supponatur, quia infra probabitur esse virtus) videtur quod diffinitio sit mala, eo quod habitus in genere actus ponitur.

  2. Item, Servitus respicit dominum : sed domino debetur obedientia quasi præcipienti : ergo videtur, quod servitus proprie non sit latriæ actus.

  3. Præterea, Cultus in multis est in exterioribus, ut prostratione, genuflexione, et hujusmodi, qui corporales actus sunt : ergo videtur, quod non proprie dicat actum virtutis, quia actus virtutis est in voluntate.

  4. Item, Creator non dicit rationem finis in cultu : quia etiam colitur ut Deus, et ut Dominus, et ut Creator, et ut Glorificator : quare ergo specialiter ponitur Creator in diffinitione latriæ ?

  5. Item, Credere est servitus soli Deo debita, et similiter diligere propter se et super omnia : ergo videtur, quod fides sit latria, et charitas : et idem potest argui de actu spei : cum igitur ista diffinitio tot conveniat, non convertitur cum diffinito : ergo non est bona.

  6. Item, Apostolus, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive habitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Ergo videtur, quod in omnibus operibus exhibeamus servitutem soli Deo debitam, et ita quod quodlubet opus erit opus latriæ.

SOLUTIO. Dicimus, quod latria diffinitur hic per generalem actum, qui tamen per rationem subintellectam ex objecto appropriari potest, scilicet ut sit servitus sive cultus Creatori in quantum Deus est debitus ex reverentia sive honore sibi propio. Proprie enim reverentia sive honor debentur Creatori, quæ non debentur alicui creato,

DICENDUM ergo ad primum, quod non Adobjet est inconveniens, quod virtus diffiniatur per actum : quia sicut ex actibus potentias, ita etiam ex actibus habitus cognoscimus : et illa diffinitio tunc non ponit latriam in genere actus, eo quod non est essentialis nec formalis diffinitio, sed manifestat habitum per actum et objectum.

AD ALIUD dicendum, quod servitus Adobjeti dicitur hic obsequium, non subjectio, sicut est servitus sumpta a conditione servi : sicut etiam patuit in auctoritate Augustini, quod jubemur ex charitate servire invicem, id est, obsequi.

Ad ALIUD dicendum, quod cultus in Adobjeti multis actibus est materialis, sed unus est formalis, scilicet exhibitio cultus in testimonium honoris debiti Creatori : quia ipse Deus est, vel Creator. Illa enim

<--- Page Split --->

ratio in omnibus materialibus actibus una est, et unit omnes.

Ad aliud dicendum, quod Creator in suo nomine dicit distinctionem ad creaturam, quod non facit Deus, vel Dominus : quia creaturae aliquo modo dicuntur dii vel domini. Et quia iste cultus datur Deo secundum quod distinguitur ab omni creato : ideo objectum latria magis exprimitur proprie per Creatorem, quam per aliud nomen. Et bene concedo, quod non debetur Creatori hujus nominis ratione : sed potius ei qui est Creator in hoc quod Creator est distinctus in honore et reverentia ab omni creato.

Ad aliud dicendum, quod credere, diligere, sperare, dicunt actus qui materiales possunt esse in actu istius virtutis, scilicet si credat vel diligat intentione profitendi se in hoc colere Deum in testimonium honoris sibi debiti : sed tamen credere, diligere, sperare nominant actus fidei et charitatis et spei : et sic de aliis. Unde credere de ratione sua non respicit obsequium cultus, sed potius consensum prima veritatis. Similiter charitas prima bonitatis respicit rationem, et sic de aliis. Et tunc distant ab actu latriae : non est enim inconveniens, quod unus actus non proprius, sed communis, diversis informatus differentiis, sit diversarum virtutum.

Ad aliud dicendum, quod aliud est ad gloriam Domini facere, et aliud ad cultum Dei referre : quia primum respicit rectitudinem intentionis tantum, secundum autem rectitudinem cultus et honoris debiti exhibiti.

ARTICULUS II.

An latria sit virtus ?

Secundo quaeritur, An sit virtus ? Et videtur, quod non. Virtus enim est

habitus voluntarius in medietate consistens, quoad nos determinata a ratione, et ut sapiens determinabit. Latina autem non habet hujusmodi medium : quia Deus non potest nimis coli. Ergo latria non est virtus.

Si dicis, quod est virtus theologica .quae non habet medium hujusmodi. Contra : Theologicae virtutes non sunt nisi tres : et ideo assignatae sunt eis species, sicut aliis : ergo si esset virtus theologica, esset fides, spes, vel charitas : nulla autem istarum est : ergo non est virtus.

Sed contra :

  1. Nullus actus est meritorius nisi actus virtutis : actus latriae est actus meritorius, si exhibens latriam sit in gratia : ergo latria est virtus.

  2. Item, Nihil praecipitur nisi virtutis opus : actus autem latriae precipitur, Deuter. vi, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Ergo latria est virtus.

  3. Item, Circa omne difficile et bonum in voluntate consistens habetur virtus et ars : sed exhibitio cultus in quantum hujusmodi, est difficile quoddam et bonum : ergo circa hoc est virtus : et circa hoc est latria : ergo latria est virtus.

SOLUTIO. Concedendum est, quia latria est virtus, et solvendum ad rationem primam quae est contra hoc, quod iste habitus est in medietate consistens. Sed secundum Philosophum non omnes virtutes habent unius rationis medium : non enim habent omnes medium materiavirtutis inter multum et parum, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum : sed habent quoddam medium, quod est ratio recta : sicut illae quae sunt in ratione, ut prudentia, et justitia cum suis partibus : et hoc est medium ad quod dirigitur opus, et tale medium habet virtus ista. Bene enim concedo, quod Deus nimis non potest coli. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod omnis virtus politica habet medium inter multum et parum : et illi dicunt, quod Deus nimis potest coli, et

<--- Page Split --->

nimis parum. Sed hoc non secundum Philosophum in Ethica nova.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non est theologica virtus, nec aliqua pars alicujus theologicae virtutis.

lus, ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet ac- cedentem ad Deum quia est, et inquire- tibus se remunerator sit.

  1. Item, Videtur, quod prudentiae : quia prudentia invenit colendum.

Ad object.

Tamen etiam argumenta in contrarium adducta, licet verum concludant, et sint Magistrorum, non sunt tamen ex pro- priis Ethicae : quia hoc meo judicio non est verum, quod nullus actus sit merito- rius, nisi actus virtutis : quia proprie actus virtutis dicitur qui similis est vir- tuti, et ex hoc generaretur et perficeretur ab assuetudine, sicut aggredi ardua, et subire voluntarie terribilia, sunt fortitu- dinis : et continere a delectabilibus inna- tis, et venereis, et gustabilibus est tem- perantiae : et hujusmodi. Et praeter hoc ire ad Ecclesiam, vel sedere, vel stare, non sunt actus alicujus virtutis : et me- ritorie possunt fieri. Sed Magistri qui inducunt istam propositionem, accipiunt virtutis actum generaliter : quia scilicet elcitur ab aliqua virtute, quocumque modo, et praecipue a charitate quae est quasi motor universalis in omnibus bo- nis operibus.

Eadem dico de illa, quod nihil praeci- pitur nisi virtutis opus, non est vera, nisi intelligatur de actu reducibili ad vir- tutem quocumque modo. Praecipiebatur enim Adae, quod non comederet de li- gno quod erat in paradiso, et non erat secundum se alicujus opus virtutis.

ARTICULUS III.

Latria cujus principalium virtutum sit species?

Tertio quaeritur, cujus principalium virtutum est species ?

Et videtur, quod fidei : quia

  1. Fides determinat Deum et remune- ratorem colendum. Dicit enim Aposto-

Sed videtur, sicut omnes dicunt, quod sit justitiae.

  1. Cum enim dicitur cultus Deo debitus, in nomine debiti ratio justitiae determi- natur : ergo latria est justitiae species.

  2. Item, Justitia ordinat ad superio- rem : latria autem Deo superiori in quau- tum superior est, exhibetur : ergo perti- net ad justitiam.

Sed contra :

Justitia reddit debitum, quia debi- tum : cultus autem ex liberalitate impen- ditur, quia aliter non esset meritorius : ergo videtur, quod non sit debitus : ergo non ordinatur sub justitia.

Solutio. Dicendum cum Tullio, quod est pars justitiae, et cadit in partem ju- stitiae quae est religio : ita enim dicit Tul- lus in fine primae Rhetoricae, ubi ponit religionem partem justitiae : quia religio est quae superiori cuidam naturae quam divinam vocant curam cerimoniamea af- fert. Constat autem, quod ipse curam vo- cat rationem debitam, et cerimoniam cul- tum : quia cerimonia vel pietas est mu- nia Cereis, et transsumptum est ad alia obsequia deorum, in quibus colebantur. Hic autem sumitur ad cultum superioris naturae quae divina est. Unde sub illa lo- catur latria : et si exhibetur idolo, erit idololatria.

Dicendum ergo ad primum, quod licet fides ostendat quid colendum, tamen non movet ad colendum, ut proprius ha- bitus hujus actus : sed potius movet ad credendum.

Ad aliud dicendum, quod prudentia non attendit debitum, sed potius ratio- nem eligibilis ad opus. Dicit enim Au- gustinus in libro de Moribus Ecclesiae, quod prudentia est amor ea a quibus ad- juvatur, ab his a quibus impeditur, sa-

<--- Page Split --->

gaciter eligens : et licet quandoque idem sit electum et opus et debitum, tamen alia ratio est eligibilis in quantum hujusmodi, et alia ratio debiti eftiam in eo quod hujusmodi : et per illas rationes distinguuntur.

  1. Item, In honore et reverentia videmus Deum communicare dona et attributa sua hominibus et Angelis, quia quidam ab opposito in dignitate constitui : ergo si communicavit eis illud quod in ipso colitur, ipse etiam cultum communicat eisdem : ergo illi colendi sunt latria : non ergo solus Deus.

ARTICULUS IV.

SOLUTIO. Dicendum, quod solus Deus solutio. latria colendus est, ut dicit hic Augustinus.

Cui proprie debetur latria? et, Utrum in qualibet creatura possumus Deum adorare latria?

Quarto quaeritur, Cui debeatur proprie latria ?

Et dicit Littera hic, quod soli Creatori. SED CONTRA :

  1. De Abraham, Genes. xvii, 2, legitur, quod tres vidit, et unum adoravit. Et tamen d.cit Augustinus, quod Angeli fuerunt. Ergo videtur, cum Abraham non reprehendatur, quod hujusmodi cultus ad creaturam potest transferri.

  2. Item, Apocal. x x i , 8 et 9, Joannes cecidit ante pedes Angeli, et voluit adorare : et prohibuit, dicens : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum. Aut ergo voluit eum adorare dulia, aut latria. Si dulia : hoc non videtur, quia non prohibuisset Angelus : quia illa potest creatura impendi, etiam quae inferior est quam Angelus : ergo videtur, quod voluit eum adorare latria : et non reprehenditur Joannes de hoc, nec dicitur peccasse : ergo videtur, sine peccato creaturae latriapossit exhiberi.

  3. Praeterea, Nos imagines Christi, et crucifixi, et Sanctorum adoramus : aut ergo dulia, aut latria. Si dulia : ergo cum adoratio, ut dicit Damascenus, ad prototypum referatur, nos adoramus Christum dulia, non latria, quod est contra Damascenum et Augustinum. Si autem latra : habeo propositum, quod alqua creatura latria potest coli.

Ad id autem quod contra objicitur, Adobject.1. dicendum quod Abraham in Angelis mysterium Trinitatis et unitatis cognovit, et ideo in illis Trinitatem adoravit : et hoc bene contingit, quod Trinitas in se vel in signo adoratur.

Ad aliud dicendum, quod Joannes Adobject 2. adoravit Angelum dulia : sed tres sunt rationes, quare eum prohibuit Angelus. Una est : quia natura humana jam in Christo fuit exaltata : unde quod in Veteri Testamento patiebantur fieri sibi Angeli, in Novo non passi sunt. Secunda est species mala : ne forte alicui simplici legenti postea videretur, quod Joannes latria adorasset, et similiter faceret. Tertia ratio est efficacior, ut puto, quod in hoc Angelus ostendit dignitatem Joannis, qui non minoris dignitatis fuit multis Angelis.

Sed ex ista determinatione resultat Quast. 1. quaestio :

  1. Dictum est enim, quod Abraham in signo adoravit Deum, et nos in imaginibus.

Queratur ergo. Utrum in qualibet creatura rationali possum adorare Deum ? Videtur quod sic : quia

  1. Nulla imago est adeo similis Deo sicut illa quae est in mente rationalis creaturae : ergo in illa praecipue debet Deus latria adorari.

  2. Item, I ad Corinth. ut, 17 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Sed in templo Deum adoramus, quod nos manibus nostris fecimus : ergo mul-

<--- Page Split --->

to magis in templo possumus adorare quod ipse fecit.

  1. Item, Anima justi sedes est sapientia. Et iterum : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos 1. Igitur videtur, quod possumus eum adorare, praecipue in Sanctis.

Sed contra. SED CONTRA :

Angelus prohibuit ne adoraretur a Joanne : ergo nec alii Sancti debent adorari.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Deus non debet adorari nisi in imagine statuta in memoriam suae figurae, quam pro nobis assumpsit, hoc est in figura crucis et passionis, et aliorum sacramentorum quae pro nobis suscepit, sicut nativitatis, baptismatis, et resurrectionis, et hujusmodi. Hujusmodi enim adoratio in mortua imagine ad prototypum refertur, ut dicit Damascenus. Et hoc concessum est in Novo Testamento, et non in Veteri : quia Deus non adhuc imaginem quae sibi fieret assumpserat.

Similiter, Adhuc idololatriae status fuit fortis. Unde modo in talibus imaginibus potest adorari latria.

Sed nota, quod differt dicere imaginem ut imaginem, et imaginem ut res absoluta, lapidea, vel lignea, vel alterius materiae. Imaginem ut imaginem adorare, est duci per intellectum et intentionem adorationis in eum cujus est imago : et hoc vocat Joannes Damascenus « ad prototypum referre honorem adorationis. » Dicitur enim prototypus a πόθος quod est primus, et τόπος quod est figura, et est principalis figura hominis Christi. Sed imaginem ut est res ex hac materia, nullo modo debemus adorare. Et per hoc solvuntur tertium et quartum argumenta quaestionis principalis. Unde si crux solvatur, ita quod non repraesentet liguram passionis ,non debeo adorare adoratione latriae.

Ad quaest. Ad primum ergo dicendum, quod in Ad 1.

tribus viris quos Abraham adoravit, quoad numerum repraesentabatur distinction personalis, et quoad consensum unitas essentiae : sed hoc non sufficiebat adhuc : sed quia apparilio eorum fuit ad hoc, ut talis distinctio Trinitatis et unitatis Abraham in eis innotesceret. Et ideo si nobis tres apparerent non ad hoc missi, non debemus adoratione latriae adorare.

Si autem quaeras, Unde Abraham hoc sciret? Dico, quod per revelationem, et donum illud gratiae quod discretio spirituum vocatur.

Ad aliud dicendum, quoniam Deum latria non possumus adorare in imagine quae homo est, propter periculum adjunctum : quia vana gloria prope est nobis : et ideo ille homo cito crederet se propter suam dignitatem adorari : sed ex contemplatione imaginis in ipso, et praecipue ex gratia quae apparet in eo bene possumus excitari ad adorandum Deum, sicut laudamus Deum in sanctis suis.

Ad aliud dicendum, quod in templo materiali non est periculum conjunctum sicut in templo spirituali. Et si tu dicas, Ego adorabo occulte ita, quod ille nesciat. RESPONSO, quod adhuc non est faciendum, eo quod sua imago non est ad hoc statuta, ut referatur ad prototypum : sed sicut ante dixi, tu potes ab ipsius similitudine quam habet ad Deum in naturalibus et in gratia excitari ad adorandum.

ARTICULUS V.

Dulia quid sit?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Est enim cujusdam modi dulia, etc. »

<--- Page Split --->

Hic enim quæritur, Quid sit dulla, et utrum una et eadem virtus sit cum latria, et cui debetur?

Ex superius autem inducta auctoritate ex primo de Trinitate et ex Littera hic trahitur diffinitio quam dant Magistri, quod « dulla est honor vel servitus vel cultus creaturae debitus. »

Videtur autem, quod creaturae nullus debeatur honor ex quo cecidit homo, nisi forte Angelis et Sanctis : quia

  1. Ita dicit Psalmus xlviii, 13, 21 : Imo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis, etc. Ergo videtur, quod homini non debetur cultus aliquis : ergo multo minus inferiori creaturae quam homo sit : et ita videtur diffinitio falsa.

  2. Item, Si non debeo adorare hominem, ita quod Deum in ipso adorem propter periculum adjunctum : cum in honore dullæ etiam sit periculum, non debeo dulla adorare.

ipse adhuc secundum possibilitatem et ordinem via possit pertingere ad summum honorem beatitudinis æterna 3.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia latria in se habet honorem divinum, qui maximus est : sed non dulia : et ideo honor dullæ non elevat hominem super se, ut elevetur cor ejus in superbiam sicut latriæ : nulla enim superbia est si homo recipit hoc quod debetur ei : sed si sibi propter se attribuit, hoc est superbia.

ARTICULUS VI.

An dulla sit eadem virtus cum latria? et, An dulla et hyperdulia sunt communis una species ?

Ad contra. Sed contra :

Genes. xxiii, 7, Abraham adoravit coram populo terra, et populum adoravit : et non est reprchensus, cum tamen illi essent peccatores.

Secundo quæritur, Utrum sit eadem virtus cum latria ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Nos diligimus Deum et proximum una specie virtutis quæ est dilectio.

Solutio. Solutio. Dico, quod creaturae quæ est imago Dei, nisi sit depravata vitio confirmationis in malo, cultus debetur et honor : et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. xii, 7 : Cui honorem, honorem. Et alibi, Honore invicem praevenientes 2. Et religiosorum quorumdam mos est omni fratri inclinare cum obvius fuerit.

Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii, Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad i. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii. Ad ii.

  1. Et iterum credimus quædam de Deo, et de pœnis inferni, et de aliis quibusdam, una specie virtutis quæ est fides.

  2. Item, Una specie dullæ adoramus regem, et simplicem hominem : ergo videtur, quod unus habitus sit movens ad adorandum Deum et hominem : ergo dulla et latria sunt una species virtutis.

  3. Item, Virtutis species non differunt per materiam tantum, sed per formam. Cultus autem si Deo attribuatur, et si attribuatur homini : non videtur esse differentia nisi materialis : ergo videtur, quod species virtutis non propter hoc variatur : ergo dulla et latria sunt una species virtutis.

Sed contra :

Infinita est distantia inter honorem

4 Genes. xxiii, 7 : Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, fitos videlicet Heth.

2 Ad Roman. xii, 10.

3 Vide Capreol. hic.g.unica,a.3 ad 3 (Nota E.L.)

<--- Page Split --->

Deo debitum, et inter honorem debitum creaturae : sed inter ea quae sunt unius speciei non est distantia infinita : ergo virtus movens ad reddendum Deo cultum, et virtus movens ad reddendum homini cultum, non erit unius speciei.

quod meipsum, hoc est, ad Deum : et sic dilectio stat in Deo, licet materiam accipiat in proximo. Sic autem non est hic : quia cultus debitus creaturae, non stat in cultu divino.

Et si objicias, quod omnia ad unum finem referuntur, scilicet ut sint propter Deum. RESP0NS10, quod hoc est verum de fine intentionis universalis, sed non est verum de fine actus hujus vel illius : sicut enim in natura videmus, quod ipsa intendit duplicem finem : unum per generationem, et ille finis est forma adepta in generatione hujus : et alium quem non intendit per hanc generationem, sed per omnem generationis successionem, qui est perpeluitas esse in generabilu et corruptibili : ita etiam est in operibus moralibus. Intentio enim operis est in quo terminatur actus efficientis, et ille est in opere justitiae debitum reddere, et in opere fortitudinis sustinere gratia boni, et in opere charitatis dilectio summi boni, et non boni cujuscumque, et in opere latriae cerimonia divina, et in opere duliæ reverentia debita creaturae. Alia est intentio quae est actus universalis ad hoc quod per omnia ista debet acquiri, scilicet beatitudo aeterna et felicitas. Unde patet, quod charitas diligendo Deum et proximum habet unum finem operis, sed non dulia et latria. Iste autem finis est a quo trahitur virtus in speciem.

Ad in quod objicitur de lide, dicendum quod nihil est simile : quia in omni articulo fidei subjicitur una veritas divina, quae tamen recipit determinationem per speciales articulos : et ideo una ratio credendi est in omnibus, scilicet propter summam veritatem : et ideo fides est species una virtutis : non tamen credimus in pœenas aeternas, nec in unam Ecclesiam : sed in Deum judicantem per pœenas, et in Deum unientem Ecclesiam : et sic de alus. Sic autem honor divinus et humanus non reducuntur ad idem.

Ad aliud dicendum, quod honor humanus reducitur ad idem, scilicet ad signum imaginis Dei, non depravatae per confir-

Quæst. Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum hyperdulia et dulia sint communis una species virtutis ?

Videtur quod non : quia

  1. Magister hic dicit, quod istæ duas species duliae differunt.

  2. Item, Justitia secundum gradus inquietnes debitum, distribuitur in species : ut superioribus obedientia debetur : unde, ad Hebr. xii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Ad inferiores autem misericordia : qua miseriae debetur misericordia. Et ad parentes pietas : quia illud dicit Tullius : « Pietas est benevolentia in parentes. » Ergo a simili videtur etiam, quod dulia penes gradus hominum in species distinguatur.

  3. Item, Non unus cultus et honor et reverentia debetur omnibus : aliter enim honorantur et coluntur principes, et aliter inferiores Prælati, et aliter subditi : ergo videtur, quod sint species diversæ.

Solutio. Dicendum de primo, quia latra etdulia sunt diversas species virtutis : convenientes tamen in genere proximo, quod tamen innominatum est, sicut multarum virtutum nomina non habemus.

Ad 1. Ad in quod objicitur de dilectione : dicendum, quod non est simile : quia in dilectione idem est finis, et materia : et finis est ei pro ratione differentiae formalis. Unde cum charitas non differat in Deo et proximo nisi penes materiam, et non penes finem qui est ratio actus et differentia trahens in speciem : non differt dilectio proximi a dilectione Dei nisi per materiam et actum, et non per habitum. Cum enim diligo proximum, Deo diligo eum sicut meipsum, id est, ad

<--- Page Split --->

mationem peccati. Id autem quod in aliis similitudinibus additur, non variat nisi penes quantitatem : ut rex qui in imagine habet Dei similitudinem, et in gradu locum Dei, et judicis, et sic de aliis : et ideo major cultus debetur ei, non autem alus secundum speciem. Sed in divino honore et humano non est talis convenientia : quia nos nihil sumus ad Deum comparati : et per eum sumus, quidquid sumus : et ideo adorando Deum hoc profitemur : non autem hoc profitemur honorando regem vel simplicem hominem, sed potius simile illi remotum in imagine, vel locum illius in gubernatione justitue et prælationis.

Tertio quæritur, Cui debetur dulia ? Et videtur secundum determinata, quod omni creaturæ. Ex hoc sequitur, quod etiam peccatoribus, præcipue cum Abraham peccatores adoravit, quando voluit emere speluncam duplicem in jus sepulcri 1.

SED TUNC quæritur, Utrum debetur diablo et animabus damnatorum ?

Et videtur, quod sic : quia in eis est imago, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Data eis naturalia dona nequaquam mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima 2. »

JUXTA HOC ulterius quæritur, Utrum debetur illis quos videmus in actu peccati, dum sunt in ipso peccato et actu : ut si viderem Prælatum fornicari, utrum in illo actu quando transirem, deberem ei per duliam recognoscere honorem sui gradus ?

Et videtur, quod non : quia dicit Gregorius in Pastorali, quod « in exemplum culpa vehementer extenditur, dum per reverentiam gradus peccator honoratur. »

ITEM ulterius quæritur, Utrum irrationali creaturæ debebatur honor talis ?

Et videtur, quod non propter speciem idololatriæ : non enim est fugiendum malum tantum, sed etiam species mali.

Item, Inferiores sunt nobis hujusmodi creaturæ : et quod inferius est, a superiori non debet honorari.

mationem peccati. Id autem quod in aliis similitudinibus additur, non variat nisi penes quantitatem : ut rex qui in imagine habet Dei similitudinem, et in gradu locum Dei, et judicis, et sic de aliis : et ideo major cultus debetur ei, non autem alus secundum speciem. Sed in divino honore et humano non est talis convenientia : quia nos nihil sumus ad Deum comparati : et per eum sumus, quidquid sumus : et ideo adorando Deum hoc profitemur : non autem hoc profitemur honorando regem vel simplicem hominem, sed potius simile illi remotum in imagine, vel locum illius in gubernatione justitue et prælationis.

Ad ALIUD jam patet solutio per ante dicta : quia ostensum est, quod non differant per materiam tantum, sed etiam per finem proximum actui qui est forma in moralibus.

Ad m quod ulterius quæritur, respondeo quod omnis dulia cum omni dulia est ejusdem speciei, sicut prius explanatum est : et quod Magister hic dicit, dicit propter specialitatem materiae, et accidentis inseparabilis. Unde sunt species accidentales, sicut aqua sulphurea, et dulcis, et salsa, diversae sunt species aquae.

Ad ALIUD dicendum, quod in justitia ratio debiti variatur, non tantum materia. Alia est enim ratio debiti quod debetur inferiori, et alia quod debetur superiori : sed haec super honorem coniunuem non ponitur nisi differentia accidentali.

Ad ALIUD dicendum, quod talis differentia non faciens nisi majus et minus, non variat speciem : sed accidens, et proprietatem aliquam eorum quae sunt in specie, attendit.

cap. 4.

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Dico, quod dulia debetur rationali creaturae, non depravatae per peccatum irremediabiliter, in qua non apparet actus indignitatis : et ita non debetur eis qui sunt in actu peccati, quia apparet in eis actus contrarius honoratiori et reverentiae : quia honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, et in illo apparet actus iniquitatis. Sed postea nescimus, nec scire possumus in quo statu sit : et ideo tunc honorandus.

« oratio est pius affectus mentis in Deum directus : » et illa significatio non cadit in aliquam significationem determinatam.

  1. Præterea, Videtur esse falsum quod dicit, quod iste cultus sit pietatis : quia potius est religionis. Unde Augustinus in libro X de Civitate Dei : « Quæ itaque λατρεία Græce, et Latine interpretatur servitus. Sed ea qua colimus Deum, vel quæ δρτηκεία Græce, Latine autem dicitur religio : sed ea quæ nobis est erga Deum, vel quam illi θεοσεβείαν, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare : hanc enim tantum Deo debere dicimus, qui verus est Deus, facitque suos cultores deos 1 : » ergo videtur, quod non dicatur pietas.

  2. Item, Augustinus, ibidem infra aliquantulum : « Ipse (Deus) fons nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes vel potius religentes, amiseramus enim negligentes : hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhbetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus 2. » Ergo videtur, quod religio dicatur, et non pietas.

ARTICULUS VIII.

Utrum pietas univoce conveniat Deo et creaturis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Qui Latine dicitur pietas, etc. »

Pietas enim donum est Spiritus sancti. Pietas etiam secundum Tullium species est virtutis justitiae per quam sanguine conjunctis patriaeque benevolis officium, et dignus tribuitur cultus. Pietas etiam dicitur cultus Dei.

PRÆTEREA quaeritur, Qualiter dilectio Quest et sacrificium sint de cultu divino ? Dilectio enim est actus specialis virtutis quae est charitas : et ideo non videtur pertinere ad latriam. Similiter sacrificium est actus oblationis exterioris : quare ergo magis in eo consistit cultus Dei, quam in thurificatione, prostratione, et genuflexione ?

Quest . 1 .

Et quaeritur, Utrum univoce vel æquivoce ?

Videtur, quod æquivoce : quia

  1. Non est una ratio in omnibus his, præcipue in Deo, et creatura.

  2. Præterea, Aliam significationem ponit Augustinus : dicit enim, quod

Solutio. Dicimus ad primum, quod Solut pietas secundum Augustinum dicitur Ad quæs multipliciter, et non æquivoce, nec univoce, sed secundum prius et posterius. Dicitur enim cultus Dei, et imaginis Dei : sed quædam est imago Dei in sanguine conjunctis et patriæ benevolis, ex eo quod per eos quodammodo sumus, sicut

<--- Page Split --->

per Deum simpliciter sumus. Et ratio imaginis etiam invenitur in omnibus : et sic cultus et obsequium invenitur in dono pietatis ad omnes. Pictas autem quae est affectus in oratione, dicit dispositionem tendentis per obsequium et cultum in Deum, in liquescente affectu per amorem ejus qui colitur. Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliud dicendum, quod religio et cultus Dei non sunt idem : sed religio est observantia colentium derivata ex cultu, et propter cultum observata. Unde dicitur religio quasi reliqatio : et ligat colentem ad vitam quae cultura concordat. Et hoc notat Augustinus distincte dicens, quod latria est cultus qua colitur Deus : religio autem quae in nobis est erga Deum. Et si objicitur quod Augustinus dicit quod ducitur a religendo : dicendum quod utrumque dicit Augustinus, eo quod unum est causa alterius : cum enim religimus Deum nobis colendum, religamus nos ad observantias in quibus culturae suae concordemus.

Ad aliud dicendum, quod dilectio est Ad quest.2. de cultu materialiter, et sicut movens. Sacrificium autem per se ut actus cultus. Unde dicit Augustinus, quod sacrificium non offertur nisi Deo : et Angeli apparentes, si boni fuerunt, non petierunt ut sibi sacrificium offerretur : quia honorem Dei non usurpabant.

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod ille actus magis profitetur honorem divinum quam aliquis alius, eo quod soli illi debetur a quo omnia habemus quae offerimus, et qui sacrificium pro nobis obtulit : sed alias operationes etiam hominibus exhibemus.

Et nota, quod aliud est sacrificium, aliud oblatio : quia oblatio fit ad usum ministrorum, ut habeant cibum in domo Dei. Sacrificium autem offertur soli Deo tantum : licet a determinatione sua postea, vel ad usum, vel ad aliud quid convertatur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

B Aliorum sententia qui unam adorationem ulrique exhibendam tradunt.

Aliis autem placet Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam : non propter se, sed propter illum cujus scabellum est, cui est unita. Neque ipsa humanitas sola vel nuda, sed cum Verbo cui est unita : nec propter se, sed propter illum cui est unita, est adoranda. Nec qui hoc facit idololatrie reus judicari potest : quia nec soli creaturæ, nec propter ipsam, sed Creatori cum humanitate et in humanitate sua servit. De hoc Joannes Damascenus ita ait : Duæ sunt naturæ Christi, ratione et modo differentes, unitæ vero secundum hypostasisim. Unus ergo Christus est Deus perfectus, et homo perfectus : quem adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione cum incontaminata carne ejus. Non inadorabilem carnem dicentes : adoratur enim in una Verbi hypostasi : quæ hypostasis generata est. Non creaturæ venerationem præbentes. Non ergo ut nudam carnem

<--- Page Split --->

adoramus, sed ut unitam deitati in unam hypostasisn Dei Verbum duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi Dei mei simul utramque naturam, propter carni unitam deitalem. Non enim quartam appono personam in Trinitate, sed unam personam confiteor Verbi et carnis ejus 1. His verbis insinuari videtur Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam. De hoc etiam Augustinus ait ex sermone Domini, ubi dicit, Non turbetur cor vestrum 2, ita dicit: Dicunt hæretici Filium non natura esse Deum, sed creatum. Quibus respondendum est, quia si Filius non est Deus natura, sed creatura: nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo: Coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori 3. Sed illi ad hoc replicabunt, et dicent: Quid est quod carnem ejus, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem ideo adoro, quod a divinitate suscepta et deitati unita est, ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Filium Dei esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo, nec servio: velut si quis purpuram vel diadema regale jacens inveuit, numquid ea conabitur adorare? Cum vero eis rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempscrit. Ita et in Christo Domino humanitatem non solam, vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium Deum verum et hominem verum si quis adorare contempserit, æternaliter morietur 4. Idem, super Psalmum xxvur, ubi dicitur: Adorate scabeitum pedum ejus, quoniam sanctum est 5. Sciendum quia in Christo terra est, id est, caro quæ sine impietate adoratur. Suscopit enim de terra terram: quia caro de terra est, et de carne Mariæ carnem accepit. Hæc sine impiotate a Verbo Dei assumpta adoratur a nobis: quia nemo carnem ejus manducat, nisi prius adoret: sed qui adorat non terram intuetur, sed illum potius cujus scabellum est propter quem adorat.

His auctoritalibus præmissæ investigationis absolutio expiicatur.

<--- Page Split --->

Præterea circa hoc quæritur, Qua adoratione adoranda sit gloriosa mater Verbi quod carnem assumpsit?

Et videtur, quod latria : quia honor matris ad regem refertur.

SED CONTRA :

Sed contra.

An humanitas Christi sit adoranda latria ?

Quia ipsa est simplex creatura : ergo non debetur ei honor divinus : nec ipsa, cum sit optima et justissima, quæret eum tamquam usurpando alienum.

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Aliis autem placet, etc. »

Videtur enim, quod Christi humanitas non debeat adorari latria : quia

  1. Humanitas (ut supra expositum est) natura est humana, et semper remansit creata, et creatura in omnibus suis proprietatibus : ergo sibi non debetur servitus nisi ut creaturæ.

  2. Item, Christus verus Deus est, et homo verus : ergo si ex veritate Dei debetur ei cultus Dei, ex veritate hominis debetur ei cultus hominis. Hæc autem est dulia : ergo non debet adorari latria.

SED contra

SED CONTRA :

Rabanus dicit : « Caro Christi latria est adoranda sicut Verbum Dei : sed non omni specie latriæ : quia non adoramus cam prostrati in terram : sicut nec credimus, quod nos creavit : nec sacrificamus ei sicut Deo : sed adoramus eam, quia per ipsam redempti sumus, sicut per Deum : » ergo videtur, quod latria sit adoranda.

Ad idem valent similia indueta a Damasceno et Augustino, quæ jacent in Lutera.

Sed hic incidit dubum de dicto Rabani : quia videtur ponere diversas species latriæ, et videtur dicere, quod non adoramus prostrati : tamen etiam homines frequenter prostrati adoramus : sicut dixit Jacob filius centubus in Ægyptum : Itc ad dominum terræ, et cum inveneritis eum, adorate eum super terram 1.

SOLUTO. Dicendum, quod caro Christi dupliciter consideratur, scilicet ut suppositum est quod est hic homo et Christi : et cum ille sit Deus, non nisi latria adoratur sicut Deus, quia vere Deus est secundum opinionem secundam supra tactam, quæ sola vere Catholica est. Et per hoc accipitur caro, quando dicitur, Verbum caro factum est 2 : quia per synedochen pars ponitur pro toto.

Alio modo consideratur ut pars hujus hominis : et tunc quia actu unita est deitati, et nihil sui separatum est a deitate, sicut nihil carbonis separatum est ab igne : ideo adhuc latria est adoranda.

Tertio, consideratur vage secundum solum intellectum denudata a deitate : et sic adoranda est hyperdulia, ut dixit prius inducta opinio.

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod licet humanitas sit distincta a natura suis proprietatibus, non tamen est separata a societate et unione.

Ad aliud dicendum, quod licet sit homo verus, non tamen homo purus. Non tamen nego quin et Christo et Deo hyperdulia exhibeatur : quia non tantum uno honore, sed omni honore dignus est : sed non debet adorari dulia tantum. Unde Glossa super illud Psalmi LXVII, 27 : In ecclesiis benedicite Domino Deo : dicit Deo, quia adoratur latria : et Domino, quia adoratur dulia.

Ad aliud dicendum, quod sunt species Ad object. materiales et accidentales, ut prius dictum est de dulia, eo quod Deus ado-

<--- Page Split --->

ratur in se et in assumpta humanitate.

Ad dubium. Ad aliud dicendum, quod prostratio dupliciter fit, scilicet in testimonium honoris, vel signum attributi quod est nobis causa venerationis in illo modo adorationis. Primo modo prostrati adoramus omnem quem colimus. Secundo modo prostrati adoramus Creatorem qui ex nihilo in aliquid erexit, et genuflexio est quasi ad casum Redemptorem qui de casu peccator relevavit.

ARTICULUS XI.

Quomodo hostia consecrata sit adoranda ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Colucrunt et servierunt creaturæ potius, etc. »

  1. Ponamus enim quod Satanas transfiguret se in Angelum lucis, et aliquis simplex adoret latria : videtur colere creaturam : et tamen non peccare, quia ignorantia facti excusat a toto.

  2. Praeterea, Ponamus, quod adhibeat diligentiam quam potest, et semper videatur ei Deus esse : tunc videtur non peccare adorando eum pro Christo : iste enim non tenetur discretionem spirituum habere, quia illam non potest acquirere : ergo si facit quod potest, non videtur peccare.

ARTICULUS X.

Qua specie cultus Christus debeat coii?

Ulterius, Quæritur de adoratione hostia in Missa :

  1. Non enim constat mihi, quod consecrata sit : ergo non debeo eam adorare umquam, nisi sub conditiones, scilicet si nihil ille omisit de contingentibus : hoc autem videtur absurdum si quilibet simplex hujusmodi conditionem in sua consideratione habere deberet.

  2. Praeterea, De quolibet praesumondum est bonum, nisi probetur contrarium : ergo de sacerdote celebranie praesumere debeo bonum : ergo praesumere debeo, quod hostia sit consecrata, cum non sit mihi probatum contrarium.

Solutio. Ad primum dico, quod ab eo qui non habet discretionem spirituum, omne quod apparet sensibus, timendum est, et numquam est simpliciter adorandum tribus de causis : quarum una est propter crebram illusionem sensuum.

Ad dubium. Ad aliud dicendum, quod prostratio dupliciter fit, scilicet in testimonium honoris, vel signum attributi quod est nobis causa venerationis in illo modo adorationis. Primo modo prostrati adoramus omnem quem colimus. Secundo modo prostrati adoramus Creatorem qui ex nihilo in aliquid erexit, et genuflexio est quasi ad casum Redemptorem qui de casu peccator relevavit.

Ad quaest. Ad aliud dicendum, quod Beata Virgo hyperdulia est adoranda : licet enim honor matris sit honor regis, tamen quia per dictatem aliam generationem habuit filius, honor divinus ei non debetur, sicut deitatem Filius ab ipsa non accepit.

ARTICULUS X.

Qua specie cultus Christus debeat coii?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Si Filius non est Deus natura, sed creatura : nec colendus est, etc. »

Contra : Non est ejusdem colere, et coli. Filius autem caluit Patrem, orando, offerendo, objiciendo : ergo videtur, quod coli latria non debeat.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod Christus debet coli latria : licet enim coluerit, hoc foci in quantum homo fuit, et mediator Dei et hominum. Unde utrumque competit ei, et unum non excludit reliquum : sicut secundum hominem minor est Patre, et secundum Deum æqualis.

<--- Page Split --->

Secunda est conscientia propriæ humilitatis: quia debet se non dignum reputare, quod bonus Angelus appareat ei: et ideo malum timere. Tertium est, quod conditio apposita non nocet, sed prodesse potest. Si enim Deus est qui apparet, ipse diliget quod sumus tuti propter timorem suum. Hujus exemplum habemus secundum expositionem Chrysostomi, Joan. 1, 43 et seq., in Nathanaele, quem cum vocaret Philippus dicens: Invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth, respondit: A Nazareth potest aliquid boni esse? quasi tardus ad credendum : et ideo quia non credidit statim, sed examinavit factum, non credens omni spiritui, sed probans speciem si ex Deo esset, laudabatur a Christo, cum dicit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Exemplum etiam est in Zacharia, Luc. 1, 12 et 29 et in Beata Virgine, qui turbati sunt ad visitationem boni Angeli: et ideo dico, quod numquam potest facere quod in se est, qui simpliciter adorat: quia hoc in ipso erat, ut his de causis timens, conditionem apponerei.

Ad quest. Ad 1.

Ert in quod quaeritur de hostia sacerdotis, solvendum est distinguendo, quod scilicet aut est sacerdos notus, aut ignotus. Si notus: aut scitur quod consuevit negligens esse in divinis, aut non: quia multi licet sint male vitae, tamen non sunt negligentes in divinis, ut aliquid omittant. Si notus est, quod non consuevit aliquid omittere, tunc eo ipso conditio probabiliter praesupposita est ab adorante, quod scilicet sit hostia consecrata. Si autem ignotus est, vel nota est sua consueta negligentia in divinis: tunc bene puto, quod actualiter vel habitualiter debet apponi conditio.

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod ego per hoc sacerdotem non judico esse malum : sed ut sapiens caveo mihi a periculo idololatriae, vel a specie idololatriae.

ARTICULUS XII.

An Christus plus adoretur aliqua trium personarum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa finem : « In Christo Domino humanitatem non solam, vel nudam, etc. »

  1. Videtur enim sequi ex hoc quod magis adorandus est Filius post incarnationem, quam ante : quia post incarnationem adoramus utranque naturam in ipso, ante incarnationem alteram tantum.

  2. Item, Ex hoc videtur, quod magis sit adorandus Filius, quam Pater vel Spiritus sanctus : quia in illis non adoramus nisi unam naturam, in Christo autem duas.

Sed Ad hoc respondere leve est: quia non sequitur si plura adorantur in ipso, quod propter hoc plus adoretur: et mutatur ibi discretum quasi in continuum. Vel dicatur, quod adoratio humanae naturae non addit novam adorationem, sed novam materiam, in qua deitas adoratur: quia adoratio non sistit in humana natura per se, sed refertur ad unitam sibi naturam divinam: et sic una est adoratio trium, sicut una divinitas trium.

ARTICULUS XIII.

An sit una adoratio trium personarum ?

Sed tunc quaeritur ratione hujus, Utrum una adoratione adorentur tres persona?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non : quia fides distinguit inter eas : et adoratio sequitur fidem : ergo adoratio erit distincta.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Adoratio professio majestatis colenda est : cum igitur una sit majestas trium, una erit adoratio.

  2. Item, Ponamus personas non esse, adhuc erit eadem ratio adorationis quae modo, scilicet quia Creator, et majestas summa est summo cultu et honore digna : ergo videtur, quod adoratio non debetur personis in quantum sunt distinctae, sed in quantum unum sunt : et sic sequitur, quod una sit adoratio eorum.

SOLUTIO. Bene concedo, quod una est adoratio trium quoad rationem adorationis : quia illud quod et propter quod adoramus, unum est in tribus.

Ad in quod contra obiicitur, dicendum Ad obiquod licet fides distinguat, tamen unit etiam personas, et dicit unum esse in tribus in quantum adorandae sunt. Sed si fides poneret rationem adorationis in proprietatibus distinguentibus, sequeretur argumentum quod non facit fides : quin potius ponit in eo quod personas unit, quod est natura divinitatis una in tribus.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO X.

De communicatione idiomatum et proprietatem respicientium personam, prout sonant in nobilitatem : scilicet de personali conditione et filiali adoptione. Argumentatio de utraque parte quastionis.

A. An Christus secundum quod homo, sit persona vel aliquid ?

Solet etiam a quibusdam inquiri, Ut:um Christus secundum quod homo, sit persona vel etiam sit aliquid? Ex utraque parte hujus quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus : Si secundum quod homo aliquid est, vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non : ergo persona, vel substantia. Si substantia est : vel rationalis, vel irrationalis. Sed non est irrationalis substantia : ergo rationalis. Si vero secundum quod homo, est rationalis substantia : ergo persona : quia haec est diffiniti > personae, substantia rationalis individuae naturae : Si ergo secundum quod homo est aliquid, et secundum quod homo persona est. Sed e converso, si secundum quod homo persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia : sed alia non : ergo tertia in Trinitate persona. At si secundum quod homo persona est tertia in Trinitate : ergo Deus. Propter haec inconvenientia et alia, quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid, nisi forte secundum sit expressivum unitatis personae. Secundum enim habet multiplicem rationem. Aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem divinae naturae vel humanae, aliquando unitatem personae, aliquando notat habitum, aliquando causam. Cujus distinctionis rationem diligenter lector animadvertat, atque in sinu memorie recordat, nec 1 ejus confundantur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.

<--- Page Split --->

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Solet etiam a quibusdam inquiri, etc. »

Hic incipit pars illa in qua Magister agit de proprietatibus consequentibus Christum unitum ex humana natura : et continet istam et consequentem distinctionem, et primum capitulum distinctionis duodecimæ.

An Christus secundum quod homo, sit persona ? et, An Christus secundum quod homo, sit individuum? et, An in eo quod homo, sit etiam suppositum ? et, An secundum quod homo, sit res naturae ?

Et dividitur in partes duas : in quarum prima determinatur de proprietatibus consequentibus Christum secundum quod homo est : et hæc incipit in principio distinctionis XI, ibi, « Solet etiam quærì, Utrum debeat simpliciter dici, etc. »

Et hæc distinctio quæ continet primam partem, dividitur in partes tres. In prima ostenditur, quod non consequitur Christum in eo quod homo est, esse personam. In secunda ostenditur, quod non sequitur eum in eo quod homo est, esse filium adoptivum, ibi scilicet, D, « Si vero quæritur, An Christus sit adoptivus filius, etc. ? » In tertia quæritur, Ad quid refertur prædestinatio sua, utrum ad naturam, vel ad personam? et hoc in eo quod homo est, quia sic est prædestinatus : in ultimo capitulo, ibi scilicet, F, « Deinde si quæritur, Utrum prædestinatio, etc. »

In prima harum sunt tria capitula quorum divisio per se patet.

Hic est dubium primo de illa quaestione quam ponit in primo capitulo, Utrum Christus secundum quod homo, sit persona ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Christus secundum quod homo, aut est homo in specie, aut in individuo. Non in specie : quia sic aut esset simplex valde, quod esset in omni homine : aut esset omnis homo : quorum utrumque falsum est. Sicut etiam Damascenus dicit, quod naturam nostram non in specie, sed in atomo assumpsit : ergo Christus est unus homo : unum autem est quod in se est indivisum, et a quolibet alio divisum : ergo Christus est singularis homo in natura hominis : omnis autem singularis homo in natura hominis est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.

  2. Item, Christus in quantum homo, est animal rationale mortale. et hic : ergo est et hoc animal rationale mortale : hoc autem de quocumque verum est dicere, quod est hoc animal rationale mortale, est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.

  3. Item, Persona dicitur quasi per se una : sed Christus in quantum homo est per se unum : quod supra probatum est, quia Christus non est duo : ergo Christus in quantum homo, est persona.

  4. Præterea, Quod inconveniens esset, cum diceretur Christum in quantum est homo, esse personam? Videtur quod

<--- Page Split --->

nullum : quia ex hoc non sequitur, quod Christus sit duæ personæ : sicut ego video, quod in quantum homo dormivit, et in quantum Deus stellas creavit : et tamen non sequitur, quod sit duo.

  1. Præterea, In quantum homo : aut est aliquid, aut nihil. Constat, quod aliquid : illud igitur quod ipse est in quantum homo, in recto prædicatur de ipso, et non potest non esse hoc aliquid in specie hominis : nihil autem est hoc aliquid perfectum in natura hominis nisi persona.

SED CONTRA :

  1. Dicit Damascenus, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere : ergo nec suppositum speciei alicujus : ergo Christus secundum quod est homo, non est alicujus speciei suppositum.

  2. Item, Boetius : « Species est totum esse individuorum : » sed species hominis non est totum esse Christi : ergo ipse non est suppositum hominis. PROBATIO minoris est : quia Christus est in divinitate et humanitate : ergo humanitas non est totum esse ejus.

ULTERIUS quæritur, Cum individuum sit minus quam esse personam, utrum secundum quod homo, sit individuum ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Individuum est quod constat ex collectione accidentium, quæ impossibile est in alio inveniri : talia autem accidentia inveniuntur plura in Christo homine : ergo videtur, quod in eo quod homo sit individuum.

  2. Item, Boetius : « Species est totum esse individuorum. » Et hoc ideo dicit, quia quidquid est post speciem, habet individuantia sibi soli convenientia : ergo ipse secundum quod homo, est individuum.

  3. Item, Supra habitum est in expositione secundæ opinionis, quod hic homo supponitur tribus substantiis, et duabus naturis : nullum autem suppositum est nisi in una natura : ergo Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est suppositum hominis.

  4. Item, Dicit Philosophus, quod eadem est ratio propositionis, et unius tantum propositionis : ergo a simili eadem est ratio suppositi, et unius tantum suppositi. Inde ulterius objicitur : Unum suppositum est unius naturæ suppositum : sed Christus non subjicitur uni naturæ : ergo ipse non est suppositum unum : quia quod non est unum, hoc non est aliquid, ut dicit Boetius.

Buest. 3. ULTERIUS quæritur, Utrum ipse in eo quod homo sit suppositum ?

Et videtur quod sic :

  1. Omne enim quod est hoc aliquid sub aliqua natura communi, est suppositum illius naturae : Christus autem in eo quod homo, est hoc aliquid in hac natura communi quæ est homo : ergo est suppositum hominis.

  2. Item, Communitas quæ est in ratione suppositi cum dicitur, Petrus est suppositum hominis, et Paulus est suppositum hominis, et sic de aliis, provenit ex proportione singulorum ad communitatem speciei : sed de Christo vere prædicatur homo : ergo ipse habet illam proportionem ad speciem quam alii : ergo ipse secundum quod homo, est suppositum hominis.

ULTERIUS quæritur, Si Christus secundum quod homo, sit res naturae humane?

Videtur quod sic : quia

  1. Res naturae est id quod lit actu naturae illius qui est generatio : Christus autem factus est generatione et nativitate humana ex matre : ergo ipse est res naturae humanæ, ut videtur.

  2. Item, Supra habitum est a Damasceno, quod ipse est 6μωσότιος, in explanatione secundæ opinionis : sed hoc non potest esse nisi sit res ejusdem naturae, cujus ipsa res est : et ipsa res est naturae humanæ : ergo et Christus est res naturae ejusdem.

SED CONTRA :

  1. Res alicujus naturae est hypostasis

<--- Page Split --->

incommunicabilis sub natura illa : Christus autem secundum quod homo, non est hypostasis incommunicabilis sub natura humana : ergo non est res naturae humana. Probatio minoris. Christus in eo quod homo, assumptus est in singularitatem divinae personae : ergo non est incommunicabilis sub natura humana : quia supra habitum est, quod incommunicabile non communicat alii assumptionem.

  1. Si dicas, quod in eo quod homo non est assumptus in singularitatem divinae personae. Contra : Christus est una persona singularis : aut in eo quod homo, aut in eo quod Deus. Constat, quod non in eo quod homo : quia ipse aeterna personalitate persona est, ut dicunt Sancti : ergo ipse persona est in quantum Deus. Si igitur hic homo est in eadem singularitate personae, hoc erit per assumptionem : ergo ipse in eo quod homo communicavit singularitati personae divinae.

Ad hæc et omnia hujusmodi sophismata posuit Magister distinctionem de consignificat ionibus ejus quod est secundum quod, vel in eo quod, ut patet in Lutera. Sed quia infra distinctionis illius reddemus rationem, ideo his respondemus de plano secundum supra habita in distinctione V. Et dicimus ad primo quæsitum, quod si ly secundum quod notat causam vel naturae conditionem, hoc est, quod humanitas sit causa, quare ipse sit persona : vel humana in ipso conditio sive proprietas sit causa, quod sit persona : tunc, inquam, dicimus quod ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona : quia personalitas qua ipse est persona, æterna personalitas est : et hoc sequitur divinitatem in ipso. Si autem cum dicitur, Christus secundum quod homo est persona, ly secundum quod notet unitatem vel identitatem suppositi hominis ad suppositum divinum : tunc ipse in eo quod vel secundum quod homo, est persona.

In hoc sensu distinguende sunt etiam omnes sequentes quaestiones de individuo, et supposito, et re naturae : præcipue secundum opinionem secundam, quam solam tenemus : quia illa ponit, quod cum dico hoc, demonstrato Christo, demonstratur in duabus naturis, et in tribus substantiis propter unionem. Faculus tamen conceduntur quæ ultimæ, scilicet quod Christus secundum quod homo sit suppositum et res naturae, quam duæ primæ. scilicet quod secundum quod homo sit persona vel individuum hominis.

DICENDUM ergo ad pr.mum, quod Christus secundum quod homo, est homo in individuo. Sed si vellemus vim facere in intentione ejus quod est unum, sicut facit objectio : tunc non sequitur ex hoc quod sit unus homo : quia non est divisus a persona Filii Dei, in cujus singularitatem est unitus.

Et si tu objicis, Christus secundum quod hono, aut est unus homo, aut plures homines : sed non plures : ergo unusDico, quod non valet, eo quod unum aliter et aliter accipitur. In prima enim accipitur unum, prout opponitur ad existens in conjunctione ad aliud : et in secunda accipitur, prout opponitur pluribus. Et est instantia, Pes Pauli non est unus. Probatio. Pes Pauli non est divisus ab aliis : ergo pes Pauli non est per se unus. Contra : Pes Pauli non est unus per se : ergo est plures. Unde patet, quod in proposito in quo est unio hujus hominis in Filium Dei, non valet hujusmodi processus. Si autem etiam concederetur, quod Christus esset unus homo, prout unum opponitur pluribus, non sequeretur ulterus, quod esset homo singularis, eo quod ipse communicavit persona divinae, et humana singularitate non est singularis, sed potius divina personalitate singularis est.

Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, Christus, in quantum homo, est per se unum, sicut jam ostensum est : quia persona interpretatur per hoc quod dico per se unum : unum autem oppositum

<--- Page Split --->

est communicabilitati et pluralitati. Sed objectio procedit ac si pluralitati tantum opponatur : sic enim secundum quod opponitur pluralitati, supra probatum est, quod est unum, et non duo : sed non ut existens : quia sic subsistit in divina persona.

Ad aliud dicendum, quod si concederetur, quod Christus secundum quod homo esset persona : et ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem, sequeretur quod esset duae personae. Probatio. Christus enim secundum quod Deus, est persona, et secundum quod homo esset persona : et quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum quod homo. Probatio. Secundum quod homo creavit stellas, et est aeternus, falsum est : secundum quod Deus dormivit et concedit, falsum est : ergo quod ipso est secundum quod Deus, non est ipse secundum homo : igitur sequeretur quod ipse esset personae duae. Ita dico si ly secundum quod notaret causam vel nature conditionem. Et hoc est magnum inconveniens : quia haeresis est. Probatio. Sit Christus duae personae : scriptum est 1, quod Pater dedit illi homini nomen quod est supra omne nomen, et dicit Augustinus, ut scilicet Deus vocetur, et sit : ut omnis lingua confiteatur ei, quia Christus in gloria est Dei Patris. Ergo quatuor personae essent in gloria Dei : et sic sequeretur quaternitas in diviniis, quae est haeresis cujusdam Leporini monachi gallici, temporibus Leonis Papae reprobata. Alia haeresis sequitur secundum Boetium, scilicet quod si ipse est duae personae, non est unio facta in persona : nec iterum est unio facta in natura : ergo nulla unio facta est in Christo : et sic ille homo est nudus homo. Et haec fuit haerosis Nestorii et Eutychetis, ab Ambrosio et Cassiano confutata, et ab eodem Leone Papa tertio reprobata, et in concilio Nicaeno condemnata. Igitur

patet quantum inconveniens est concedere, quod Christus in eo quod homo, sit persona, ita quod ly secundum quod exprimat causam vel nature propretatem seu conditionem.

Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid, quia hic homo : sed non sequitur, quod sit persona : quia hoc aliquid, id est, homo non habet personae incommunicabilitatem triplicem, quam supra in distinctione quinta notavimus in fine.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Adquest 2. Christus secundum quod homo sit individuum ? Dicendum in eodem sensu, quod non : quia individuum dicitur significare quod in se est unum, et sua singularitate est ab aliis divisum : et ita omnia individua incommunicabilitatem personae includunt in suo intellectu, licet non habeant in se quod sint supposita rationalis naturae.

Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod ipsa individuantia si vis fiat in individantibus, non habet in eo quod homo : principium enim individuantium est personae singularitas, hoc est, proprietas personalis, a qua persona persona est : et hoc non habet in eo quod homo, sed in eo quod Filius Dei : sed hoc est verum, quod ipse ens homo habet illam collectonem individuantium : et in eo quod homo habet aliqua quae non in alio inveniuntur : sed illa non complent singularitatem individuationis ejus.

Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid post speciem et sub specie hominis : sed non est tantum hoc, imo etiam est Filius Dei : et ideo non sequitur, quod quidquid est post speciem in ipso, sit de individuantibus in specie illa.

Praeterea, Haec propositio Boetii, quod species est totum esse individuorum, non est vera nisi de his individuis qua

A4 5.

Adquest 2.

Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

supponuntur speciei in natura una. Christus autem supponitur in duabus naturis et tribus substantiis, ut supra dictum est.

Adq.est.3. An m quod ulterius quaeritur, Utrum Christus in eo quod homo vel secundum quod homo, sit suppositum, potest concedi : etiamsi secundum quod dicit causam vel conditionem naturae. Tamen Magister videtur velle, quod non sit absolute concedendum : quia quaestio sua talis est, Si Christus secundum quod homo sit persona, vel etiam sit aliquid ? et videtur suam distinctionem retorquere ad utramque partem quaestionis. Si igitur concedatur, quod sine dubio suppositum et individuum et persona non convertuntur secundum intentiones nominum, licet suppositum et individuum secundum supposita convertantur.

Adobject. 1. S i , inquam, concedatur, respondentum est ad id quod contra objicitur, quod intellectus auctoritatis Damasceni non est ille qui ponitur : sed quod non sit communis species, prout species dicit formam totius prædicabilem de toto : quia ita non fit in Domino Jesu aliqua forma totius, in qua unitatur divinitas et humanitas, sicut corpus et anima in homine. Supra enim habitum est, quod inexplicablis est istius compositionis ratio, quæ non est partium unio. Sed non intendit Damascenus, quod Christus in eo quod homo, non sit vere in specie homo : quia hoc supra habitum est in verbis suis, quod ipse 6μoσδτο; matrix, ex eo quod illæ duæ naturae non compositæ sunt respectu tertiæ : quia si essent compositæ respectu tertiæ, tunc Christus nec homo esset, nec Deus : sicut homo nec corpus est, nec anima.

suppositum divinæ naturae ; quia Christus est unum suppositum quod vere subjicitur utrique naturae.

Ad aliiud dicendum, quod bene conceAdobii do, quod Christus est unum suppositum : sed non valet, si ulterius inferatur : ergo est unius naturae suppositum : et procedit ab insufiicienti : quia aut unum suppositum est unius naturae : vel plurium unitatum supposito.

Ad m quod ulterius quaeritur de re naAdquturae humanæ, concedo etiam hoc in omni sensu.

Ad m autem quod objicitur in contraAdobii rum, quod res naturae alicujus est hypostasis incommunicabilis, etc., bene concedo : quia res hujus naturae est incommunicabilis : sed non a propria singularitate, sed singularitate personæ divina. Et hoc non impedit quin vere sit res naturae istius : unio enim nihil aufert de inventis, sed confert multa bona.

Ad hoc autem quod ulterius proponiAdobii tur, Utrum secundum quod homo sit communicabilis et communicet ? Dicendum, quod si ly secundum quod notet causam vel conditionem naturae assumptibilis et umbilis, vera est locutio illa. Si autem exprimat unitatem personæ, falsa est. Si autem in verissimo sensu concedatur : non valet ulterius : ergo non est res naturae : quia res naturae de suo intellectu non habet incommunicabilitatem. Et est in argumento fallacia consequentis. E contrario enun valet, non est res naturae : ergo incommunicabile non est : quia res naturae sequitur ad incommunicabile : et non e contrario.

Ad object. 4. Ad aliiud dicendum, quod illa propositio in Christo non tenet, nec posita est a Boetio nisi de illis quæ sunt in natura tantum una.

Ad object. 3. Ad aliiud dicendum, quod cum dicitur Christus esse suppositum hominis, non excluditur natura divina, nec excluditur

<--- Page Split --->

homo, genitus est generatione temporali.

ARTICULUS II.

Quæ sunt de distinctione ejus quod est secundum quod.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister, ibi, A, sub finem : « Secundum enim habet multiplicem rationem. »

Ilic ponit Magister quatuor quæ ponit ly secundum quod, scilicet conditionem sive proprietatem, unitatem personæ, habitum, et causam. Et quaeritur, Quæ sint exempla istius divisionis ?

Et dicendum, quod notat conditionem pro proprietate, quando ponitur cum dictione significante alteram naturarum in ipso, et sequitur aliquid quod est proprium illi naturae : ut cum dicitur, Christus secundum quod Deus est bonus, vel secundum quod Deus est increatus, et hujusmodi quæ denotant proprietates soli Deo convenientes. Et ab altera parte cum humana positum natura, infert proprietates consequentes illam : ut, Christus secundum quod homo est risibile, et animal discipulnæ perceptibile, et rationalis, et corporeus, et mortalis, et hujusmodi. Secundum hoc nota regulam, quod quidquid prædicatur de subjecto aliquo cui adjungitur hæc dictio secundum quod, vel in eo quod, in hoc sensu accepta, aut est diffinitio subjecti, aut pars diffinitionis, aut propria passio quæ vocatur accidens per se inhaerens, au effectus immediatus, aut causa illius immediata. Et exempla istius sunt hæc per ordinem enumerationis, Christus secundum quod homo est animal rationale, mortale, et est animal, et risibile : et Christus secundum quod interfectus est, interiit : et Christus secundum quod

Aliquando autem notat unitatem vel unionem naturae : et hoc specialiter in Christo, ut cum dicitur, Christus secundum quod homo, creavit stellas : Christus secundum quod Deus, mortuus est in cruce. Ibi enim non notat secundum quod, quod ex forma ejus cui adjungitur possit inferri illud prædicatum, sed potius quod virtute unionis factæ in hypostasi talia prædicata subjecto attribuantur.

Tertia significatio vel consignificatio ejus quod est secundum quod, est quod notat habitum : et hujus exemplum est ad Philippenses, ii, 8 : Habitu inventus est ut homo. Et est sensus, quod Christus ut homo, id est, secundum quod homo, est inventus habitu, id est, quod humana natura quamdam similitudinem habet in eo, sicut supra est expositum in distinctione sexta. Sed planius exemplum est, quod ut homo fuit calceatus, et secundum quod homo fuit vestitus : quia hujusmodi habitus convenit ei gratia hominis, et non gratia Dei : et in illa significatione habitus, Christus secundum quod homo est sanctus, pulcher, formosus præ filiis hominum : diffusa est gratia in labiis suis 1, et sic de aliis, quia habere multis modis dicitur secundum omnia illa quæ nobis adveniunt, ut habemus ea, ut supra, distinctione VI, dixit Augustinus.

In quarta significatione denotat causam : et quia quatuor sunt causæ, potest notare omnes illas : ut efficientem notat, cum dicitur, Christus secundum quod homo, meruit sibi et nobis. Formalem, ut Christus secundum quod homo, est rationalis. Materialem, ut Christus secundum quod homo, est ex corpore et anima. Finalem, ut Christus secundum quod homo, est finis omnium creaturarum, vel dignissima creaturarum : vel secundum quod homo, venit propter nos.

<--- Page Split --->

Ex parte autem Dei potest notare efficientem, ut Christus secundum quod Deus, potestatem habet ponendi animam suam, et iterum sumendi eam : et quasi formalem, ut Christus secundum quod Deus, est suppositum naturae divinae : materialem autem non notat umquam, nec quasi materialem : quia divinitas non est dicenda materia : et quod materia simile est, etiam imperfectum est. Finalem autem notat, ut cum dicitur, Christus

secundum quod Deus, est ad quem omnia referuntur, et propter quem sunt et fiunt omnia.

Ex ista distinctione facile est solvere ea quae quidam hic quaerunt, scilicet utrum Christus secundum quod homo sit Deus : et si secundum quod Deus, est iste homo : vel secundum quod iste homo est, sit Deus, vel Creator, vel aliquod hujusmodi ? quae quia leve est solvere, pertransimus.

B. Etsi Christus secundum quod homo dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur, quod persona sit secundum quod homo.

Illud tamen non sequitur quod in argumentatione superiori indictum est, quod si Christus secundum quod homo, est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans : imo alii rei conjuncta. Illa ta men personae descriptio non est data pro illis tribus personis.

ARTICULUS III.

An instantia Magistri valeat in diffinitione personae ?

Deinde quaeritur de instantia quam fecit Magister in Littera, ibi, B, « Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, etc. »

Non enim videtur valere : quia

  1. Substantia hinc inde æquivoce sumitur : quia anima Christi est substantia sicut forma, cum dicitur, persona est substantia rationalis naturae, et sumitur substantia pro substantia composita pri-

ma, quae proprie et principaliter, et maxime dicitur, ut aliquis homo. vel aliqua substantia rationalis naturae : ergo est persona : ex quo non valet instantia.

  1. Præterea, Magister non grammaticæ videtur interpretatus esse personam : quia si duceretur quasi per se sonans, deberet media corripi sive breviari in nomine quod est persona : quia in verbo sonans prima brevis est. PROBATIO hujus est in compositione consonum et absonum.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate instantia Magistri non constat quoad intellectum substantiae : sed intendit ostendere, quod ea quae posita sunt, non sufficiunt ad diffinitionem personae : quia persona non diffinitur sufficienter, cum dicitur, quod est substantia rationalis

<--- Page Split --->

naturæ, nisi addatur individua : et tunc non convenit huic homini, secundum quod homo, in illo sensu quo ly secundum quod notat causam vel naturæ conditionem : quia tunc individuum ponit triplicem incommunicabilitatem, quia dicit incommunicabile pluribus, et incommunicabile per oppositionem ad communicabilitatem partis in compositione, et incommunicabile per oppositionem communicabilitatis per assumptionem in singularitatem alterius, sicut supra expositum est.

Ad aliud dicendum, quod duplex est interpretatio nominis. Una quæ sequitur

sonum syllabarum positarum in dictione, vel etiam convenientiam litterarum : ut cum dicitur lapis ledens pedem, petra pede trita : et non oportet, quod in talibus interpretationibus interpretatum sequatur naturam interpretantium : et ita loquiturhic Magister. Alia est interpretatio secundum nominis significatum : sicut dicimus compositum significationem trahere a suis componentibus : et sic componitur persona a per se, et unum, quasi per se una. Unde patet, quod Christus in quantum homo non est per se unus : et ideo non est persona in quantum homo.

C. Alia probatio, quod Christus sit persona secundum quod homo.

Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem esse personam : quia Christus secundum quod homo prædestinatus est ut sit Dei Filius : sed illud est, quod ut sit prædestinatus est: ergo si prædestinatus est secundum quod homo ut sit Filius Dei, et secundum quod homo est Filius Dei. Ad quod dici potest Christum esse id quod ut sit prædestinatus est. Est enim prædestinatus ut sit Filius Dei, et ipse vere est Filius Dei : sed secundum hominem prædestinatus est ut sit Filius Dei, quia per gratiam habet hoc secundum hominem : nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte secundum unitatis personæ sit expressivum : ut sit sensus, ipse qui est homo, est Dei Filius: ut autem ipse ens homo sit Dei Eilius, per gratiam habet: sed si causa notetur, falsum est. Non enim quo homo est, eo Dei Filius est.

<--- Page Split --->

conveniunt : prædestinari autem non connotat tempus : ergo videtur, quod multo magis debeat condedi, Filius Dei est prædestinatus, quam Filius Dei est missus.

ARTICULUS IV.

An Filius Dei sit prædestinatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Christus secundum quod homo prædestinatus est ut sit Dei Filius, etc. »

Gratia hujus incidit hic quaestio de prædestinatione ut Filii Dei : de qua breviter quaeramus tria, scilicet utrum Filius Dei sit prædestinatus ?

Secundo, Utrum Filius Dei sit prædestinatus esse Filius Dei ?

Tertio, Utrum Filius Dei prædestinatus est esse homo ?

  1. Item, In aliis prædestinatis video, quod non oportet addere secundum quod : dicimus enim simpliciter, quod Petrus prædestinatus sit et Paulus : ergo videtur, quod nec in Christo addere oportet : ergo simpliciter potest dici, Filius Dei est prædestinatus.

  2. Item, Prædestinatio proprie personae est, et non naturae : non enim dicimus, quod corpus Petri prædestinatum sit, nec anima ejus, sed ipse Petrus : ergo cum secundum Sanctorum dicta Christus sit prædestinatus, prædestinatio convenit ei in quantum est persona : sed in quantum est persona, est Filius Dei : ergo videtur, quod Filius Dei est prædestinatus.

Ad PRIMUM obiiciitur sic :

  1. Dicit Augustinus et supra habita est auctoritas, quod talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : ut omnia quae vere dicuntur de homine, dicantur de Deo, et e converso : ergo cum haec sit vera, Filius Dei est homo, et homo est prædestinatus : videtur sequi propter regulam anteprædicamentalem Augustini, quod Filius Dei sit prædestinatus.

  2. Item, Secundum opinionem secundam Christus non est nisi unum solum suppositum : sed de hoc supposito verum est dicere, quod est prædestinatum : ergo Filius Dei est prædestinatus.

  3. Si dicatur, quod hoc non valet, quia Filius Dei non nominat aliquid nisi quod est æternum : prædestinatio autem passiva non est nisi temporalum rerum. CONTRA : Video quod hæc conceditur, Filius Dei mittitur, Filius Dei datur, sicut probatur in libro I Sententiarum 1 : sed mittitur et datur tempus connotant secundum actum, quia non ab æterno Deo

  4. Item, Posito aliquo subjecto, non oportet quod prædicatum reddatur ei per se, nisi fiat reduplicatio circa subjectum illud : ut cum dico, homo, de ipso possum prædicare id quod per se convenit, et id quod convenit per aliud, et id quod convenit per accidens. Est enim homo animal rationale, mortale : et homo est corpus animatum, quod non convenit per se, sed in quantum animal : et homo est albus, quod convenit per accidens : ergo videtur similiter, quod cum Filius Dei sit quoddam subjectum, quod potest de ipso vere prædicari quod convenit ei per aliud : sed per hoc quod est homo, conuenit ei esse prædestinatum : ergo simpliciter possum concedere, Filius Dei est prædestinatus.

  5. Item, Alia prædicata quæ conveniunt sibi in quantum homo, possum prædicare simpliciter de ipso, sicut natus, et passus, et mortuus : ergo videtur, quod illud simpliciter concedendum est, quod Filius Dei est prædestinatus.

<--- Page Split --->

led contra SED CONTRA :

  1. Filius Dei est æternus . nullum æternum potest esse prædestinatum : ergo Filius Dei non potest esse prædestinatus.

  2. Item, Filius Dei est prædestinans : prædestinans autem numquam potest esse prædestinatum : ergo Filius Dei non potest esse prædestinatus.

Soluto. Ad I.

Quod concedimus, dicentes ad primum, quod talis est unio, etc., hoc intelligitur in his quæ in suo intellectu non habent rationem oppositionis ad Filium Dei : sicut factus, creatus, creatura, prædestinatus, recens, et hujusmodi : hæc enim omnia etiam de homine illo non dicuntur gratia personæ vel suppositi, sed gratia naturae humanæ, sicut supra patuit in explanatione secundæ opinionis, ubi dicitur Christus prædestinatus, secundum quod est in natura humana.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod suppositum illud sicut nec persona, est prædestinatum nisi gratia naturae humanæ.

Ad 3. Ad id quod contra objicitur de missione, dicendum quod non est simile : quia missio in se habet æternum et temporale : et per temporale tamen determinatur, sicut dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : sed prædestinatio non claudit in se æternum secundum quod est passiva, sed temporale tantum : unde missio Filii non præcedit mitti, sicut prædestinatio præcedit prædestinatum.

vel æterna. Unde in aliis in quibus utrumque temporale est, scilicet natura, et persona, non est oppositio formæ subjecti ad prædicatum : sed in Christo non convenit gratia personæ, sed gratia naturae temporalis : et ideo oportet addere determinationem.

Ad aliud dicendum, quod licet prædicatum non semper per se reddatur subjeclp, tamen numquam aptatur ei prædicatum quod oppositum est ei, nisi aliqua determinatio addatur, gratia cujus convenit ei. Sic autem est in proposito, quod prædicatum oppositionem habet ad subjectum : et ideo oportet apponere determinationem alterius naturae, gratia cujus ea quæ opposita sunt in se, conveniunt in Christo propter unionem duarum naturarum factam in persona æterna.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibusdam aliis prædicatis, quæ non habent oppositionem ad subjectum, ut dictum est : et de illis quæ ex se oppositionem exprimunt, puta, nasci, pati, mori, non conveniunt supposito nisi gratia naturae, et ideo sunt naturae per se et immediate, et personæ per consequens : creari autem, et esse recentem, et esse prædestinatum conveniunt personæ ratione suppositi : et ideo non est simile.

ARTICULUS V .

Ad aliud dicendum, quod in aliis non oportet addere : quia forma illorum nihil significat oppositum prædestinationi : quia forma illorum dicit illud quod non est ab æterno : et ideo determinatio clauditur in intellectu eorum. In Filiö autem Dei totum oppositum est : quia contrarium prædestinationi clauditur in intellectu Filii Dei.

Ad aliud dicendum, quod prædestinatio personæ est, sed non gratia personæ, quinimo est gratia naturae in persona : quia gratia illius temporalis est persona,

An Filius Dei sit prædestinatus esse Dei Filius ?

Secundo quæritur, Utrum Filius Dei sit prædestinatus esse Filius Dei ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Hic homo est prædestinatus ut sit Filius Dei : et hic homo est Filius Dei : ergo hic homo est prædestinatus ut sit Filius Dei : ergo Filius Dei est prædestinatus ut sit Filius Dei.

  2. Item, Damascenus dicit, quod natu-

<--- Page Split --->

rae Christi sibi invicem sua communicant idiomata, id est, proprietates : sed una proprietatum est praedestinatio ut sit Filius Dei : ergo haec communicatur Filio Dei : ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei.

paratur ei ut ipse homo sit æternus Filio Dei : sed tamen hoc non præparatur Filio Dei, quia ipse ab æterno fuit hoc.

Sed contra. SED CONTRA :

ARTICULUS VI.

  1. Compositio importata per ly est, cum dicitur, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, ex utraque parte habet oppositionem, scilicet ex parte subjecti, et ex parte determinationis praedicari : ergo illa falsior est quam prima, haec scilicet, Filius Dei est praedestinatus.

  2. Item, Nihil praedestinatur ad id quod est æternum : ergo nihil praedestinatur ad hoc. PROBATIO primæ (quia secunda patet se patet) : quia dicit Augustinus, quod praedestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : sed nec gratia ut præsens, nec gloria in futuro nobis est æterna : ergo cum omnis praedestinatio sit ad hoc, non praedestinatur aliquid ad æternum : ergo constat prima : et sic sequitur conclusio.

An concedendum sit, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo ?

Tertio quaeritur, Utrum concedendum, quod Filius Dei est praedestinatus esse homo ?

Videtur quod non : quia

  1. Praedestinatio virtute præpositionis præ notat ordinem antecessionis respectu praedestinati : si igitur Filius Dei sit prædestinatus, oporteret quod aliquid prius esset Filio Dei, quod falsum est.

  2. Item, Nihil praedestinatur nisi ad gratiam, vel ad gloriam, vel ad alterum illorum : Filio autem Dei nulla gratia præparatur : non enim fit et gratia per unionem ad hominem, sed potius e converso : ergo videtur, quod Filius Dei non sit praedestinatus esse homo in tempore.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod haec est falsa, meo judicio, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, et falsior quam prior.

SED CONTRA :

Ad 1. Ad argumentum primum dicendum est (ut supra) quod licet hic homo sit praedestinatus, non sequitur hoc de Filio Dei : quia in significato nominis, cum dicitur, hic homo, clauditur illud, gratia cujus Filio Dei praedestinatio convenit : non autem cum dicitur, Filius Dei, etc.

Ad 2. Ad aliud dicendum, ut prius, quod illa idiomata quae non per se sunt hypostasis, sed per prius sunt naturae, et habent in se rationem oppositionis ad subjectum, non communicantur sine determinatione : tamen nota, quod in ratione quae ad oppositum ultimo est inducta, etiam peccatum est : quia non tenet nisi de his praedestinatis in quibus gratia præparata est habitus ipsos reddens bonos, et opera eorum faciens bona et meritoria : in Christo autem est gratia unionis ad esse, et præ-

  1. In Littera supra habitum est, quod praedestinatum est quod Filius Dei esset homo in tempore : ergo videtur, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo.

  2. Præterea, Filius Dei est homo : aut ergo hoc ab æterno est verum, aut non. Si sic : ergo ab æterno verum est quod Filius Dei sit homo, quod falsum est. Si in tempore est verificatum : ergo ante fuit prævisum ut fieret : aut ergo ut fieret per gratiam, aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam : sed nulla gratia datur in tempore, quae ante non præparetur : ergo prævisum est et præparatum per gratiam ut Filius Dei sit homo iste prædestinatus : ergo ante incarnationem Filius Dei prædestinatus est esse homo.

<--- Page Split --->

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod haec est duplex, Filius Dei praedestinatus est esse homo, ex eo quod ly praedestinatus potest determinare compositionem ex parte subjecti, vel ex parte praedicati. Si determinat eam ex parte praedicati, vera est : quia Filium Dei esse hominem praedestinatum est. Si autem determinat ex parte subjecti, sic notabit antecessionem ad subjectum, et sic falsa est. Quidam tamen dicunt, quod alia de causa est duplex, scilicet ex eo quod ly praedestinatus potest esse nomen, vel participium : et si sit nomen, dicunt quod est adjectivum hujus quod dico, homo : et si sit participium, tunc dicunt eam esse falsam. Sed hoc nihil est : quia si sit nomen, tunc nihil est dictum, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo : sicut nihil est dictum, Filius Dei est esse homo, quin incongrua est locutio : unde prima distinctio melior est.

Ad object. 1 et 2.

Ad id ergo quod objicitur contra, dicendum quod si ly praedestinatus determinet compositionem ante et post, tunc notabit antecessionem non respectu Filii Dei secundum se, sed potius respectu hominis esse.

Et per hoc patet etiam solutio ad secundum.

ARTICULUS VII.

An Christus sit praedestinatus ut sit hic homo ?

aeterno sit praedestinatum : si ergo haec est vera, Christus secundum hominem vel humanam naturam est praedestinatus, videtur quod ante incarnationem fuit vera : sicut etiam haec vera dicitur esse, Petrus ab aeterno praedestinatus est vel fuit praedestinatus.

Sed contra :

Cum dicitur, Hic homo ante incarnationem est praedestinatus, hic homo supponit eo quod supplet vicem verbi praeteriti temporis, sicut cum dicitur, Hic homo est amatus. Regula autem est, quod terminus supponens verbo praeteriti temporis, supponit pro praesenti vel pro praeterito si debeat locutio esse vera. Sequitur enim, Hic est amatus, vel homo est amatus : ergo homo qui est vel fuit, est amatus : ergo a simili, si Christus est praedestinatus, videtur quod aut homo qui est, aut qui fuit : et cum pro utroque falsa sit, videtur locutio simpliciter esse falsa. Et haec objectio generalis est de omnibus praedestinatis.

Solutio. Dicendum, quod hoc non sequitur cum verbis pertinentibus ad actum animæ, vel notantibus formam : quia illa habent vim ampliandi : non enim sequitur, cogitatum est de homine : ergo de homine qui est, vel qui fuit : nec sequitur, homo potest vel potuit esse : ergo homo qui est, vel qui fuit. Similiter est hoc quod dico, quod praedestinatus pertinet ad actum intellectus et voluntatis divinae : quia esse praedestinatum est esse praēvisum ad gratiam et gloriam : et ideo non sequitur, quod sit de eo qui est vel fuit : sed sufficit ei, quod futurus sit.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Christus secundum quod homo praedestinatus est ut sit Dei Filius, etc. »

Per hoc enim haec videtur a Magistro concedi, hic homo vel Christus ens homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : et videtur haec falsa esse, hic homo vel homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : nihil enim praedestinatum quod non ab

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

An Christus sit prædestinatus ad gratiam infinitam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : « Ut autem ipse ens homo sit Dei Filius, per gratiam habet. »

Ex hoc enim videtur, quod ad gratiam sit prædestinatus, et videtur quod ad gratiam infinitam.

  1. Joan. II, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Quod autem non est ad mensuram, hoc est infinitum : ergo videtur, quod ipse prædestinatus sit ad gratiam infinitam.

  2. Item, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis 4. Cum autem nulla gratia sit in ipso nisi præparata ab æterno, videtur esse prædestinatus ad plenitudinem gratiae, de cujus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia 5.

  3. Item, Glossa super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 23 : Adoptionem filiorum Dei exspectantes, etc. « Nullum majus donum posset Deus prædestinare homini, quam ut Verbum suum per quod omnia creavit, caput faceret illis, et ipsos tamquam membra capitis. » Ergo prædestinatus est ad hoc, quod sit caput Ecclesiæ : sed caput influit sensum et motum : ergo Christus dat plenitudinem gratiae : hoc autem non potest facer o nisi ex plenitudine divina, quia fides et gratia a nulla creatura possunt esse : ergo hic homo prædestinatus est ad gratiam infinitam.

Sed contra.

  1. Gratia infinita est gratia increata, quia nihil infinitum est nisi incrcatum : sed incrcatum est æternum : quod autem æternum est, nihil præcedit : ergo illam

gratiam nihil præcedit. Omne autem quod prædestinatione præparatur, præcedit prædestinatio : ergo prædestinatio non præparat huic homini gratiam infinitam vel increatam.

  1. Item, Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : ergo et gratia et gloria præparata, ex prædestinatione habent conditionem ex differentia temporis consignata : æternum autem et infinitum nullam habent talem temporis conditionem : ergo prædestinatio non præparat gratiam æternam vel infinitam.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnis gratia quae habetur a Christo homine secundum quod prædestinatus, prædestinata est secum et præparata sibi, et est creata in tempore : quia ipse non est prædestinatus nisi in quantum homo, ut prius probatum est : et haec gratia est duplex, scilicet unionis, et habitus. Unionis autem iterum est duplex, scilicet prima, et consequens. Prima est, ut vere sit Filius Dei, et unio creata sit quæ media est inter hominem et Filium Dei, et naturam humanam et naturam divinam, ut supra probatum est : quia est relatio se tenens secundum rem ex parte uniti quod creatum est. Et ad hanc gratiam sequitur multiplex alia gratia, scilicet quod sit caput, quod sit Deus, quod sit influens Ecclesiæ sensum et motum : quia licet infinita et æterna sint in se, tamen relatio hominis ad illa, non est nisi per unionem in tempore factam : et sic in quantum hujusmodi sunt hominis, præparata sunt et prædestinata, et non simpliciter : et hoc est quod intendit dicere Magister ex verbis Augustini : et per hoc patet solutio eorum quæ primo objiciuntur in contrarium.

Gratia autem habitualis est charitas Christi, et virtutes aliae : et ad has consequens gratia est meritum Christi, et hujusmodi.

<--- Page Split --->

Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia quaesita.

Sunt tamen qui hoc dicunt, quod nulla gratia infinita prædestinata est in Christo, et dicunt quod Christus est caput Ecclesiæ dupliciter, scilicet in conformitate naturae : et sic non influit nisi per meritum, scilicet quia meruit Ecclesiæ gratiam : et est unum caput cum Patre et Spiritu sancto, et sic influit : et hoc non prædestinatum esse Christo dicunt.

SED CONTRA : Hic homo habet influere sensum et motum, et non ab aeterno : ergo in tempore : et nihil habet in tem-

pore nisi quod est ei præparatum ab aeterno : ergo ab æterno est ei hoc prædestinatum.

Præterea, In Littera sæpe habetur quod prædestinatum est ut esset Deus naturaliter et vere, et ut esset Filius Dei : unde patet illam opinionem esse falsam. Licet enim æternum non incipiat in se, tamen iste incepit esse æternum, id est, id quod æternum et infinitum : unde etiam ista conceditur, quod iste puer creavit stellas : et hoc (quia gratiam habuit) sine dubio prædestinatum fuit antequam gratiam haberet.

D. An Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, vel alio modo ?

Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, sive alio modo ? Respondemus Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem : quia natura Filius Dei est, non adoptionis gratia. Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. Non enim eo Filius est quo Deus est : quia proprietate nativitatis filius, natura divinitatis Deus est : et tamen dicitur natura vel naturae Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam quam ille qui genuit. Adoptivus autem filius non est : quia prius non fuit, et postmodum adoptatus est in filium : sicut nos dicimur adoptivi filii, quia cum nati fuerimus iræ filii, per gratiam facti sumus filii Dei . Christus vero numquam fuit non Filius Dei, et ideo non est adoptivus filius.

<--- Page Split --->

Quæritur, Utrum utroque modo possit esse in divinis ?

Videtur quod sic : quia omnes adoptamur, sive simus nostri juris, sive non : ergo videtur, quod utroque modo sit in divinis.

ARTICULUS IX.

An Christus sit filius adoptivus ?

« Si vero quæritur, An Christus sit adoptivus filius, etc. »

Hic incipit illa pars quæ est de quæstione illa, Utrum Christus sit adoptivus filius.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima ostendit, quod Christus non sit adoptivus, sed natura filius. In secunda objicit in contrarium et solvit, ibi, E, « Sed ad hoc opponitur, etc. »

Ante Litteram oportet hic duo quærere, scilicet quid sit adoptio in divinis ?

Et, Utrum Deo conveniat aliquid adoptare ?

Quæst.1

Ad PRIMUM proceditur sic :

Adoptio a viris perfecta sic describitur : Est extranæe personæ in filium, vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.

Sed juxta hanc diffinitionem videtur non esse adoptio in divinis : quia

  1. Secundum Deum non est aliquis extraneus Deo : ergo videtur quod nullus adoptatur.

  2. Item, Pater adoptivus non producit filium adoptivum ad esse : sed Deus nos omnes producit ad esse : ergo non potest esse pater adoptivus.

Quæst. 2.

PRÆTEREA, Cum adoptio duobus modis fiat per leges, scilicet quando aliquis qui sui juris est, adoptatur in filium, et transit in tutelam et dominium adoptatoris, et similiter filii si quos habet : quæ adoptio dicitur arrogatio. Alia fit adoptio ejus qui non est sui juris, sed adhuc sub gubernatione naturalis patris : et ille non transit ad dominium adoptatoris.

Sed contra :

Adoptatus simplici adoptione non transit in regimen patris adoptantis : sed omnes adoptati a Deo transeunt in disciplinam et gubernationem Dei : ergo non est in divinis adoptio. Probatio mediæ. Ad Hebr. xii, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.

Item, Ad Roman. VIII, 13 : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ergo videtur ex quo omnes transmius in dominium Dei per adoptionem, quod non sit ibi adoptio simplex : sed arrogatio tantum.

PRÆTEREA, Quæritur de hoc quod dicit, Quæ « Assumptio legitima. »

Videtur enim eo ipso assumere, quod creat nos : quia

  1. Creat in nobis lumen vultus sui, quod est imago in anima nostra : ergo videtur, quod ex creatione sumit nos in filios.

  2. Præterea, Sancti dicunt, quod sumus filii Dei ex creatione, et non naturales filii : ergo sumus filii adoptivi.

Sed contra :

  1. Adoptio non fit nisi de consensu liheri arbitrii, non enim compellit nolentes, ut dicit Damascenus. Ex creatione autem non habemus usum liberi arbitrii : ergo videtur, quod non sumus filii adoptivi ex creatione.

  2. Præterea, Spiritus adoptionis distinguitur a Spiritu servitutis, ut prius patuit in auctoritate inducta : sed Spiritus adoptionis est in gratia gratum faciente quam non habemus a natura : er-

<--- Page Split --->

go videtur, quod non a natura sumus filii adoptionis.

  1. Item, Apostolus, ad Roman. vn, 17, infert postquam locutus est de Spiritu adoptionis qui facit filios : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Constat autem, quod non ex creatione sumus hæredes : ergo videtur, quod non ex creatione sumus adoptati.

Duest. 4. Præterea, Quæ est legitima assumptio ?

Si illa est quæ fit secundum leges : illa fit de consensu principis, si est arrogatio : vel de consensu senatus, quando est adoptio simplex : nihil autem simile est in divinis : ergo videtur, quod quoad hoc non valet diffinitio.

tio mea in terra viventium. Et alibi, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris. Et, Baruch : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus1 !

AD PRIMUM ergo dicendum, quod extraneus Deo nullus est : quia extraneus in sacra Scriptura notat in alienationem vitii, sicut dicitur in Psalmo xvii, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, etc. Unde, Act. xvii, 28, dixit Paulus : Ipsius enim et genus sumus. Sed tamen non sumus filii per naturam : ideo adoptari possumus.

Ad aliud dicendum, quod licet nos Deus ad esse conducat, tamen non generando conducit ad esse : et ideo non sumus de sua substantia, et ideo possumus adoptari.

Ad 1

Ad 2.

Item, Augustinus dicit, quod per filium naturalem adoptantur filii gratiae : et hoc modo non fit adoptio legitima : imo adoptat pater sine filio : ergo videtur, quod adoptio in divinis non fit ad similitudinem legalis adoptionis.

SOLUTIO. Dicendum, quod in parte adoptio divina similis est legali, et in parte dissimilis. Quoad hoc enim, quod adoptio fit per favorem adoptantis specialem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, et quoad jus aliquod in hæreditate percipienda secundum filii portionem adoptivi simile est. Quoad hoc autem, quod pater adoptivus adoptivo filio non tenetur dare nisi quartam partem bonorum : et quoad hoc, quod est extraneus ab eo, ita quod ipse non conduxit eum ad esse, est aliquantulum dissimile.

DICENDUM ergo ad primum, quod omnes adoptamur in filios propter hæreditatis beatitudinem patris nostri adoptantis. Unde in Psalmo cxli, 6 : Clamavi ad te, Domine : dixi : tu. es spes mea, por-

Ad aliud dicendum, quod aliquid similie invenitur utrique adoptioni quoad hoc, quod quidam per adoptionis gratiam in specialiorem potestatem transeunt Dei adoptantis, sicut religiosi qui quasi arrogantur, eo quod faciunt se primo mancipatos per illud quod habetur, Deuteron. xxxiii, 9, de Levi : Qui dixit patri suo, et matri sue : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos. Alii vero remanentes in sæculo, in cura et sollicitudine hujus vitæ, magis habent aliquod simile adoptioni simplici.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod omnes illi adoptantur, qui per testimonium gratiae adoptantis et Spiritus sancti possunt dicere in conscientia, Abba : quia illud testimonium exigitur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. vn, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi.

Ad hoc quod quæritur, Utrum eo quod creamur simus adoptati? Dicendum,

<--- Page Split --->

quod non : quia sola similitudo imaginis non facit nos tilios adoptivos, eo quod ex creatione nulla creatura habet unde posset jure transire in dominium patris : sed ex adoptione accipimus pignus spiritus, quo acquirimus jus in haereditatem et dominium patris. Nec tamen dico, quod exigatur usus liberi arbitrii : quia sic parvuli non haberent gratiam adoptionis.

Ad hoc autem quod objicitur, quod non compellit nolentem sive renitentem, dicendum quod compellere est vim inferre : et vis infertur, ubi est obstaculum resistens : sed in parvulis his etsi sit obstaculum originalis peccati, non tamen est resistens cum contrario conatu voluntatis : et ideo non est ibi compulsio.

communicat, et transfert in regnum hereditatis suae per jus adoptionis. Spiritus sanctus est quo ut pignore quodam adoptamur per charitatem quae filios facit.

Quod autem objicitur, quod secundum hoc non videtur esse legitima. Dicendum, quod legitima est adhuc : quia in humana adoptione aliud reformat pactum, ut dictum est, scilicet penuria quae contingit per divisionem haereditatis : sed hic quanto plures adoptantur, major singulorum efficitur haereditas.

ARTICULUS X.

An Deo conveniat adoptare ?

Secundo quaeritur, Utrum conveniat Deo adoptare ?

Videtur autem quod non : quia

  1. Adoptare non potest qui multos habet filios.

  2. Praeterea, Adoptio concessa est pro consolatione filiorum amissorum : unde etiam mulieri conceditur in solatium pro filiis defunctis : ergo videtur, quod Deo non conveniat.

SED CONTRA :

Sed er

Adoptare non potest qui generare non potest : sed Deus nos regenerat : ergo omnes adoptare potest, per locum a contrario sensu quo Jurisperiti in suis argumentis utuntur. Unde, Isa. lxv1, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus : si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.

Solutio. Illud quaesitum jam supra determinatum est : quia Deus adoptare larga manu omnes potest, propter divitias sui patrimonii.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod haec adoptio non fit propter

Adqucst. 4. Ad hoc quod ulterius quaeritur, Utrum sit de consensu principis? Dicendum, quod non : quia ista adoptio est principis : non enim oportet, quod princeps quaerat consensum alterius vel senatus : unde etiam largiori manu fit ista adoptio, quam humana : quia fit ad totam haereditatem : et non ab eo qui careat filio, sed ab eo qui habet Unigenitum, et qui multos filios in gloriam omus suae adducit : nec fit ab eo qui alios non adoptaverit, sed ab eo qui omnes adoptavit : in humanis enim legibus non potest adoptare habens liberos naturales propter penuriam quae contingit ex divisione haereditatis. Similiter non multos potest adoptare eadem de causa : et hoc obstaculum non est in divinis : et ideo omnes adoptari possumus singuli in haereditatem totam.

Adqucst. 5. Ad id quod quaeritur, Utrum fiat mediante filio per naturam? Dicendum quod sic : Pater enim adoptat a proprietate : sed Filius nomen filiationis nobis

<--- Page Split --->

distinctionem filiorum, nisi dicamus quod fit ad restaurandam ruinam in cœlo factam et in paradiso : sed hoc non erit conveniens nisi de illa adoptione qua adoptantur filii iræ, de qua infra determinabitur : quia gratia adoptionis ad hæreditatem competit omni creaturæ rationali : nec ista gratia proprie est in solatium filiorum amissorum per peccatum : quia esset, etiamsi peccatum non esset, nisi accipiatur secundum accidens hujus status peccati in quo sunus : sed potius ex magnificentia Imperatoris summi, et ex magnitudine hæreditatus : et hoc videtur in Evangelio significari, ubi dicitur : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc,... ut impleatur domus mea1.

pullulans pullulat primum. Si autem Filius sit persona in duabus naturis et tribus substantiis, sicut dicit secunda opinio, tunc Filius natura : eo quod est Filius filiatione æterna quæ est secundum naturam divinam : ipse enim persona est æterna personalitate : et hoc innuit Magister cum dicit : « Et tamen dicitur « natura vel naturæ Filius, quia natura- « liter est Filius, eamdem scilicet habens « naturam quam ille qui genuit. » Sed in hoc est differentia, quod Christus homo habuit illam naturam per gratiam non adoptionis, sed unionis in esse hypostasis et personæ quæ per naturam Filius est : et ideo filiatio naturalis quasi transit ad hunc hominem, qui per se est in Filio Dei : transit autem per unionem factam in hypostasi.

ARTICULUS XI.

ARTICULUS XII.

Utrum Christus dicatur Filius natura, ut Deus ?

Qui sunt illi qui adoptantur, et an sint in peccato existentes ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura. »

Hoc enim videtur falsum : quia Deus dicitur natura secundum deitatem : ergo sic dicitur Filius natura, ut Deus natura.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : « Quia cum nati fuerimus uræ filii, per gratiam facti sumus filii Dei. »

Ex hoc enim videtur, quod non adoptantur nisi qui sunt in peccato existentes.

Ad hoc dicendum, quod Magister facit vim in modo : quia quando dicitur Deus natura, ablativus construitur in habitudine causæ formalis. Cum autem dicitur Filius natura, construitur in duplici habitudne. Si enim Filius dicitur persona simplex sine assumpta humanutate, tunc ly natura construitur quasi in habitudine causæ efficientis, secundum quod Philosophus dicit in quinto primæ philosophiæ, quod natura est ex qua

Hoc etiam videtur, quia

  1. Non adoptantur, nisi qui vocantur : non vocantur autem, nisi qui removentur a peccatis, ut dicit Glossa super illud Apostoli, ad Roman. vim, 30 : Quos prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit. Sed contra : Peccatum potus videtur esse causatuvum iræ, quam adoptionis : in humanis enim adoptionibus si aliquis offenderet

<--- Page Split --->

aliquem, non adoptaret illum, sed potius eum qui obsecutus est ei.

  1. Præterea, Secundum hoc videtur, quod gratia adoptionis non competat Angelo in primo statu, nec etiam homini in statu innocentiæ. Quod enim Angelo non competat, videtur: quia non adoptatur, qui jam est in domo: sed Angelus semper fuit in cœlo, et ante confirmationem, et post: ergo videtur, quod per adoptionem non indigeat introduci.

  2. Præterea, De homine etiam in statu innocentiæ videtur, quod non indiguerit gratia adoptionis: quia peccatum quod ipsum elongaverat ab hæreditate, nondum fecit. Sed contra: Ex nostro non possumus habere jus in hæreditatem Dei, sed oportet quod ex suo munere gratiæ acquiramus: sed hoc est adoptare, jus ex gratia nobis collata in Dei hæreditatem acquirere: ergo adoptio competit et Angelo ante confirmationem, et similiter homini in statu innocentiæ.

gratiam hominis adoptantis nos : quia non de suo obsequimur ei, sed de nostro : sed in Deo non est sic : quia non possumus ei obsequi nisi de suo : et ideo ipse gratia prævenit nos ut velimus : unde prius adoptat ipse, et nos adoptati incipimus obsequi.

Ad n d quod objicitur de Angelo et homine primo, jam patuit solutio.

Ad n d quod contra objicitur, dicendum quod non est idem esse in cœlo, ut in habitatione magis congrua secundum naturam, et habere jus in hæreditatem regni. Primum enim concessum est Angelo per creationem : quia dicit Beda super illud Genes. 1, 1 : In principio creavit Deus cælum et terram, quod per cœlum intelligitur angelica natura, vel cœlum empyreum quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Secundum autem non datur nisi per gratiam adoptionis.

Et si objicitur, quod naturalia non dementerunt: ergo si cœlum empyreum est naturalis locus et datus ex creatione ipsis Angelis, diabolus debuit ibi remanere. Dicendum, quod naturalia quæ sunt partes substantiæ non amittimus, sicut partes animæ et corporis: de illis enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: « Data dæmonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus: sed sunt integra splendidissima 4. » Sunt alia naturalia congrua secundum statum innocentiæ, vel gratiæ, vel culpa: et illa mutantur in melius, et in pejus: ut mundus datur homini in culpa existenti ad incolatum miseriæ, tamen in quo mereri possit: paradisus autem statui innocentiæ in locum deliciarum: et infernus damnatis: cœlum autem empyreum creaturis exaltatis per gloriam.

Solutio. Dicimus, quod gratia adoptionis quiddam habet per se, quiddam per accidens. Per se habet tria, scilicet statum non filii per naturam quem invenit in adoptato: habitum gratiæ gratum facientis, qui habitus substantia est istius gratiæ per quam fit adoptio: et tertium quod est effectus ejus, et hoc est collatio sive acquisitio juris in hæreditatem Patris adoptantis: et penes hæc tria sibi substantialia salvatur adoptio, tam in Angelo, quam in homine primo ante statum peccati: quartum habet per accidens, scilicet stati peccati, in quo nascuntur, qui post peccatum adoptantur.

DIGENDUM ergo ad primum, quod non est simile de Deo et homine adoptante: nos enim obsequiis possumus prævenire affectum et favorem sive amorem et

1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,

<--- Page Split --->

E. Oppositio, quod sit adoptivus filius.

Sed ad hoc opponitur sic, Christus filius hominis est, id est, Virginis : aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura : aut divina, aut humana : sed divina non : ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura : ergo gratia tantum : et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius hominis est, adoptivus filius esse videtur : ut idem sit naturalis filius Patris, et adoptivus filius Virginis. Ad quod dici potest, Christum filium Virginis esse et natura vel naturaliter, et gratia : nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personæ : et hoc fuit gratiae, et non naturae. Unde Augustinus super Joannem 1 ait : Quod Unigenitus est æqualis Patri, non est gratiae, sed naturae. Quod autem in unitatem 2 persone Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae. Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus filius : sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia est filius. Quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit in libro de Fide ad Petrum : Ille scilicet Deus factus est naturaliter hominis filius, qui est naturaliter filius unigenitus Dei Patris. Quod autem non sit adoptivus filius, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis. Hieronymus super Epistolam ad Ephesios ait : De Christo Jesu scriptum est, quia semper cum Patre fuit, et numquam eum ut esset voluntas paterna præcessit : et ille quidem natura filius est, nos vero adoptione. Ille numquam non fuit filius : nos antequam essemus, prædestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis accepimus quando credidimus in Filium Dei. Hilarius quoque in libro III de Trinitate ait : Dominus dicens, Clarifica Filium tuum 3 : non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed etiam proprietate. Nos sumus filii Dei : sed non talis hic Filius. Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione : veritate, non nuncupatione : nativitate,

<--- Page Split --->

non creatione. Augustinus etiam super Joannem ait : Nos sumus filii gratia non natura : unigenitus autem natura, non gratia : an hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est 1 ? Ita sane Ambrosius quoque in libro I de Trinitate 2, ait : Christus filius est non per adoptionem, sed per naturam : per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est.

Ex his evidenter ostenditur, quod Christus non sit filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum Augustinus eum non esse gratia filium asserit : gratia enim, sed non adoptionis, imo unionis Filius Dei est filius hominis, et e converso.

ARTICULUS XIII.

An Christus fuerit filius adoptivus ?

cunt, adhuc est verum, quod gratia adoptionis sunt filii et Angeli et homines : ergo videtur, quod hoc etiam accidit gratiae adoptionis, quod inveniat non filium illum quem facit filium : ergo videtur, quod non impediat quin possit dici filius adoptivus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post pauca : « Filius Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae : et hoc fuit gratiae et non naturae. »

Ex hoc videtur sequi, quod Christus fuit filius adoptivus :

  1. Gratia enim quae de non filio facit filium, est gratia adoptionis : sed gratia assumptionis de non filio facit filium : ergo est gratia adoptionis.

  2. Praeterea, Quare non conceditur, quod Christus sit filius adoptivus? Ex hoc enim, ut habitum est, non sequitur, quod ipse fuerit filius irae : quia hoc accidit gratiae adoptionis. Si dicas, quod oporteret ipsum prius non fuisse filium, et postea adoptari ut filius fieret : ipse autem factus est Filius Dei : hoc iterum non videtur impedire : quia ponamus hanc opinionem esse veram, quod Angeli creati sint in gratia, et non confirmati : sicut etiam de homine quidam di-

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate, sicut objectum est, illa accidunt gratiae adoptionis : sed quia est etiam in Christo homine existente ratio filiationis, et ideo non est dicendus adoptivus.

Ad hoc intelligendum nota, quod aliud est habere filiationem per se, et aliud habere ex dono. Qui habet filiationem Dei ex dono, cum illud donum non sit esse suum, non habet illam nisi ex adoptionis gratia quam dedit ei Deus. Per esse autem contingit habere duobus modis, scilicet per actum naturae qui est ad esse : sicut nos habemus naturalia nobis per generationem accipiendo a parentibus naturalia eorum : et ideo sumus filii eorum per naturam, et non per gratiam beneplaciti eorum : et hoc modo Filius Dei in quantum Filius Dei est Filius Dei Patris natura. Alio modo habetur per esse per identitatem et per unionem ad illum qui per naturam habet. Si enim ego sum unum tibi per esse persona tua, quidquid tu habes per naturam, hoc

in libro 1 de Fide.

<--- Page Split --->

etiam naturale est mihi : licet per unionem acceperimus, et non per actum naturæ qui est generatio. Sic hic homo in quantum hic homo : ita quod ly in quantum dicat unionem, habet quod est filius natura : et tamen hic homo non est genitus de Patre : et hoc est quod dicit Augustinus, quod hic homo habet hoc per gratiam : sed hæc gratia non est habitus animæ, ut gratia adoptionis, sed potius est unio ad esse unum cum persona, quæ naturaliter habet filiationem Dei Patris : et per hoc satis patet solutio ad quæsitum.

ditatis et non totum, hoc contingit ex defectu rerum temporalium, quae quanto per plura dividuntur, tanto magis diminuuntur. Sed in spirituali matrimonio e contrario est : quia quanto pluribus datur, tanto majus est : et ideo unicuique accrescit ex justorum adoptione, qua gaudebit de Deo in adoptatis pluribus. Unde dicit Dominus : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente1.

ARTICULUS XV.

ARTICULUS XIV.

An solus Pater adoptet vel tota Trinitas ?

Ad quid adoptavit nos Deus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : « Ille quidem natura filius, nos vero adoptione. »

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : « Non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, etc. »

Est enim dubium, Utrum solus Pater adoptet, vel tota Trinitas ?

Et quaeritur, Ad quid adoptaverit?

Videtur enim, quod

  1. Magis desponsamur sicut patet in Canticis per totum. Adoptans autem pater filiam quam ndoptavit, desponsare non potest.

  2. Præterea, Non dat partem hæreditatus, sed totum : ergo non est adoptio.

Videtur autem, quod solus Pater : quia dicit lex, quod ille potest adoptare, qui potest generare : sed solus Pater poiest generare in divinis : ergo solus Pater potest adoptare.

SED CONTRA :

Sed contra.

  1. Super Pater noster, qui es in cœlis, dicit Glossa, quod Pater noster Deus Trinitas est : ergo videtur, quod tota Trinitas adoptet.

Solutio. Hoc ex præcedentibus leve est determinare : quia in veritate adoptamur : et verius etiam quam fiat adopzio secundum leges. Licet autem affinitas legalis excludat matrimonium carnale, nulla tamen propinquitas excludit spirituale matrimonium : sed potius quanto sunt plures conjungendi rationes, tanto firmius est.

  1. Item, Gratia æqualiter est a tota Trinitate : et per gratiam adoptamur : ergo videtur, quod tota Trinitas sit pater adoptionis.

  2. Sed iterum contra hoc videtur esse quod in primo Sententiarum 2 determinatur, quod non dicitur, Filius noster : ergo videtur, quod non habeat respectum ad nos : nec dicitur, Spiritus sanctus noster : sed tantum dicitur, Pater

Ad aliud jam patuit solutio : quia quod secundum leges datur pars hære-

4 Luc. xv, 10. 2 Cf. I Sententiarum, Dst. XVIII. Tom. XXV

<--- Page Split --->

noster : et cum per gratiam adoptionis sit Pater noster, videtur solus Pater adoptare posse.

est, et filius a nativitate filius : sed non est unius rationis generatio, et unius rationis nativitas in naturali generatione et adoptione : ergo non est unius rationis pater vel filius utrobique.

SED CONTRA :

Solutio. Dicimus, quod tota Trinitas sit Pater adoptans : sed tamen solus Pater appropriate, non proprie : et ideo supra dictum est, quod Pater adoptet per Filium, et per Spiritum sanctum : quia accipimus nomen filiorum per testimonium Spiritus Filii.

Apostolus infert, Si filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi 1. Quæ illatio non valeret, nisi haberet aliquid de ratione filiationis suæ.

  1. Item, ad Roman. viii, 29 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et ibidem, Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ergo si conformes sumus imaginis Filii, non æquivocæ dicimur filii : et si ipse primogenitus dicitur, generationi nostræ connumeratur sua : et ita non est æquivocum. Similiter accipitur hoc ex illo verbo : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum 2. Non enim diceret, fratres, si omnino generatio esset æquivoca.

Ad aliud dicendum, quod tota Trinitas illa generatione generare potest. Et si tu objicias quædam in legibus, Ille non potest adoptare qui per naturam generare non potest : dicendum, quod hoc non cogit plus nisi quod adoptio appropriate, et non proprie convenit Patri.

Ad aliud dicendum, quod licet non dicatur noster sub illo nomine, nec Spiritus sanctus sub illo nomine : tamen uterque istorum dicitur noster sub nomine Patris adoptantis : quia Filius secundum nomen Filii, non ponit respectum ad nos, sed ad Patrem : et similiter Spiritus sanctus sub nomine Spiritus sancti, non ponit respectum nisi ad suum principium, quod sunt Pater et Filius.

ARTICULUS XVI.

An filius æquivoce dicatur filius origine et adoptione ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : « Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione. »

Ex hoc enim videtur, quod æquivoce dicatur filius adoptione, et origine : et pater dicatur æquivoce de patre vero, et adoptivo. Quod etiam alia ratione probatur : pater enim a generatione pater

Solutio. Dicendum, quod ista non sunt unius rationis : sed per prius et posterius sunt dicta : Christus enim vere filius est, ad cujus similitudinem nos sumus filii : et non accipitur similitudo in actu generationis, ut procedit objectio prima, sed ad natum, et ad jus nati. Ad natum quia ipse est nobis exemplum, cui assimilamur in quantum possumus, ut simus ei conformes. Et hoc intendit Apostolus, quando dixit ad Romanos, viii, 17. Cum enim dixerat : Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi : statim subjunxit : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quasi diceret : Si in vita similes fuerimus Filio. Ad jus autem nati sumitur similitudo in perceptione hæreditatis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Ad Roman. viii, 17.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XVII.

An sint aliqui filii nuncupatione tantum? et, An sit aliquod medium inter filium natura, et adoptionis gratia?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : « Veritate, non nuncupatione. »

Ex hoc videntur tertii filii introduci : qui nec adoptivi, nec natura filii, sed nuncupatione sola.

Et si dicatur, quod illi sunt qui sola creatione sunt filii. CONTRA : Illi non sola nuncupatione sunt filii, sed habent actum Patris in conductione ad esse, et etiam similitudinem Patris in imagine.

peccati in quo est deturpavit : et ille dicitur nuncupatione filius, non quod non habeat actum et imaginem Patris, sed quia deficit ab imitatione patris et similitudine : sicut Abraham dixit diviti : Fili, recordare, etc. 1.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod nullo modo Christus homo medium debuit dici inter filium natura, et filium per adoptionem : quia non participat nisi unum extremorum : et hoc non per rationem medii, sed per rationem extremi : gratia enim qua ille homo filius est, non est gratia adoptionis, ut dictum est, sed unionis ad esse : et ideo non est ibi aliquid de ratione illius extremi quod est filiatio adoptionis. Aliud autem extremum est ibi in ratione et simplicitate extremi : quia Christus eadem numero filiatione filius est, qua Filius æternus Dei filius est. Extremi natura quæ medium constituit, mixta est, et non permanens in sua simplicitate et natura.

ULTERIUS quæritur juxta hoc, Utrum aliquid sit medium inter filium natura, et filium adoptionis gratia ?

Videtur, quod sic : quia medium participat naturam extremorum : sed filius natura est filius natura tantum : filius adoptivus tantum gratia : ergo qui gratia tantum habet quod est natura filius, ut Christus homo, ipse est medius inter filium natura pure, et filium adoptione pure.

1 et contra. Sed contra :

Medium non nominatur nomine extremi nisi ad extremum aliud comparetur. Si ergo hic homo medius est inter filium natura et filium adoptione, videtur quod nec adoptivus, nec naturaliter filius absolute debeat vocari.

Solutio. Solutio. Ad primum dico, quod est filius creatione sola : et est filius creatione, et adoptione : et est filius nuncupatione, qui imaginem creationis actu

ARTICULUS XVIII.

Quæ sit illa gratia per quam nos adoptamur ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : « Per adoptionem nos filii dicimur, etc. »

Dubitari enim hic potest, Quæ sit illa gratia per quam adoptamur ?

Videtur autem, quod dilectio : quia

  1. Dilectio movet patrem adoptantem ut adoptet filium.

  2. Item, Ad Coloss. i, 13 : Transtulit nos in regnum filii dilectionis suæ. Cum ergo adoptonis gratia transfert in regnum, videtur quod illa gratia sit charitas.

<--- Page Split --->

  1. Item, Spiritus sanctus diffundt charitatem in cordibus nostris, ut habetur, ad Roman. v, 3 : et ipse dicitur Spiritus adoptionis filiorum in quo clamamus : Abba (Pater) 1. Ergo videtur, quod adoptio fiat per charitatem.

  2. Item, Augustinus dicit, quod sola charitas distinguit inter agnos et hedos, inter filios regni et perditionis : cum igitur ad regnum adoptemur, videtur quod hoc fuit mediante charitate.

Sed contra SED CONTRA :

  1. Per assimilationem ad Filium adoptamur : sed Filius dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et, Joan. xii, 13 et seq. : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

  2. Item, Id quod præcipue dat gratiam, præcipue operatur ad adoptionem : sed Deus superbis resistit, humilitus autem dat gratiam 2 : ergo humilitas adoptat.

Solutio . Inadoptionequiddamconsi - deraturexparteadoptantis , etquiddamexparteadoptati . Exparteadoptantisprimoestdilectioinclinansadgratiæcollationem , etconsequenssecundumrationemetnonsecundumtempusestcollatiogratiæ . Exparteautemadoptatiprimumestfides , velfideimotus , osten - denslatitudinemhæreditatisetbenigni - tatemadoptantis : accedentemenimadDeumprimumoportetcrederequiaest , etquodinquirentibusseremuneratorest 3 . Secundoesttimorpenæ . Tertio , speshæreditatisetadoptionisconsequen - d æ . Etquarto , appetitussecundumdi - lectionem . Etconsequenteripsaadoptio : ethocsecundumnaturam , licetnonse - cundumtempus . Etideogratiasimplici - teradoptat : charitasautemsicutperfe - cteuniensexparteadoptantisetadopta - t i : fidesautem , timor , ethumilitas , etcælcrævirtutessecundumquid : quiafidesutostendens , timorutimpellensacontrarioadoptioni , humilitasutcusto - diensgratiamadoptionis .

F. Utrum persona vel natura prædestinata sit ?

Deinde si quæritur, Utrum, prædestinatio illa quam commemorat 1postolus 4, sit de persona, an de natura? Sane dici potest et personam filii 5 quæ semper fuit, esse prædestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa scilicet ens homo esset Dei Filius : et naturam humanam esse prædestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIX.

Utrum prædestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?

Deinde quæritur de ultima parte istius distinctionis, quæ incipit ibi, F, « Deinde si quæritur, Utrum prædestinatio, etc. »

Et quæruntur duo. Utrum prædestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?

Et, Utrum sit causa nostrae prædestinationis ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

  1. "Ad Roman. vim, 30 : « Quos prædestinavit, hos et vocavit. Sed vocatio est segregatio a massa perditionis per gratiam finalem, ut colligitur ex sensu Glossæ. Cum igitur Filius Dei prædestinatus, non sit vocatus : videtur, quod non sit sua prædestinatio unius rationis cum nostra.

  2. Præterea, Videtur sibi per posterius convenire : quia nobis convenit prædestinatio quantum ad personam totam et naturam totam : sibi autem quoad personam absolute non convenit, sed gratia personæ in natura, vel gratia naturae : ergo videtur, quod nobis convenit per prius.

  3. Præterea, Non prædestinatur (ut dicit Rabanus) nisi quod ante destinatur : nihil autem ante Filium est, sed ante nos æternitas est : ergo per prius convenit nobis, quam ei.

I contra. SED CONTRA :

Glossa super epistolam ad Roman. viii, 30 : « Prædestinatio Dei præclarissimum lumen est nostrae prædestinations : » non autem esset lumen si alterius esset rationis : quia neutrum æquivocorum illuminat ad alterum.

SOLUTIO. Dicendum, quod dicitur solutio. prædestinari per prius et posterius : et in prædestinatione tria sunt, scilicet terminus a quo, et terminus ad quem, et ille qui prædestinatur. Terminus a quo est natura vel culpa : natura pura dico : quia si numquam peccatum esset, adhuc esscnus prædestinati ad gratiam et gloriam : et quoad hoc per prius convenit nobis præparatio gratiae, quam Christo. Terminus ad quem est gloria : et illa per prius convenit Christo : quia ascendit pandens iter ante nos, et nos in gloriam adduxit : et ita per prius convenit ei præparatio gloriae. Est autem medium destinatus et antedestinatus : et hoc convenit Christo simpliciter gratia naturae, et gratia personae secundum quid et non simpliciter : et ideo nobis convenit per prius secundum nominis rationem : et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XX.

Utrum prædestinatio Filii Dei sit causa nostrae prædestinationis ?

Secundo quæritur, Si prædestinatio sua sit causa nostrae prædestinationis ? Et videtur, quod sic : quia

  1. Ipse est causa nostrae salutis : et sua resurrectio dicitur esse causa nostrae resurrectionis. I ad Corinth. xv, 1 et seq. in Glossa.

  2. Præterea, Mediatio mediatoris reducitur ad actum causæ efficientis : sed ipse r ediator Dei et hominis fuit : ergo ipse fuit causa nostrae salutis, et per consecquens nostrae prædestinationis.

  3. Item, Prædestinatio, ut dicit Gregorius, juvatur orationibus Sanctorum : ergo multo magis a Christo juvatur : ergo ipse est causa.

  4. Item, Nos non sumus salvandi nisi per Christum : et quidquid fieret, hoc

<--- Page Split --->

prævisum est : ergo nos esse salvandos per Christum est præparatum et prævisum : ergo est prædestinatum : ergo prædestinatio illa causat prædestinationem nostram.

  1. Item, Sicut se habet prædestinatus ad prædestinatum, sic prædestinatio ad prædestinationem : sed prædestinatus Christus causat nos : ergo sua prædestinatia causa nostram, ut videtur.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Nihil est causa æterni : sed nostra prædestinatio est æterna : ergo nihil est causa illius.

  2. Præterea, Videtur quod nec effectus nostræ prædestinationis est gratia in præsenti : prædestinatio enim non convenit Christo nisi gratia humanitatis : et ab humanitate sua non causatur gratia : ergo nulla natura potest esse causa nostræ prædestinationis.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod est causa dupliciter, scilicet exemplaris, et causans per influentiam super causatum. Similiter in prædestinatione nostra duo sunt,

scilicet æternum quod est propositum miserendi, et præparatio gratiae in præsenti et per consequens gloriæ in futuro. Si igitur quæraru, Utrum prædestinatio Christi sit causa ut influens super illud quod est æternum in prædestatione nostra ? Dico, quod non : sed nihil prohibet quod influat per modum meriti et mediationis super id quod est temporale : quia hoc est effectus prædestinationis, qui etiam orationibus Sanctorum juvatur. Causa autem exemplaris potest esse : quia nos ad conformitatem ipsius prædestinati sumus.

Per hoc patet solutio ad primas rationes, quae omnes probant, quod est causa influens per modum meriti et mediationis.

Ad m autem quod contra objicitur, di- Ad e cendum quod id quod est æternum non causatur ab aliquo : sed licet gratia quae est effectus prædestinationis non sit ab homine Christo in quantum est homo, tamen potest influere per modum merentis et satisfacientis pro nobis et mediantis, ut prius dictum est.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XI.

De communicatione idiomatum et proprietatum respicientium personam prout sonat indefectibilitatem, ut praedestinatio, creatio, inceptio.

A. Utrum Christus sit creatura, vel creatus, vel factus ?

Solet etiam quaeri, Utrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam ? Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici. Et si quandoque brevitatis causa simpliciter denuntietur, numquam tamen simpliciter debet intelligi. Quia ut Augustinus in libro I de Trinitate ait : Cum de Christo loquimur quid secundum quid, et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius lector intelligere debet . Qui Christum vel Dei Filium non esse factum vel creaturam, in libro I de Trinitate 2 ostendit, ita inquiens : In principio erat Verbum : et, Verbum caro factum est : et, Omnia per ipsum facta sunt 3. Neque dicit omnia nisi quae facta sunt, id est, omnem creaturam. Unde liquide apparet ipsum factum non esse, per quem omnia facta sunt : et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est : et quae creatura non est, Deus est. Sed si Filius non est ejusdem substantiae cujus Pater, ergo facta substantia est : et si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At omnia per ipsum facta sunt : facta ergo substantia non est, sed una cum Patre infecta substantia est. Idem, in eodem : Si vel Filium fecit Pater quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt. At omnia per Filium facta sunt. Ipse ergo

<--- Page Split --->

factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt. Idem in libro LXXXIII Quæstionum : Dicitur creatura quidquid fecit Deus Pater per Filium : qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia 1. Ambrosius in primo libro de Fide : Probemus, inquit, creaturam non esse Dei Filium. Audivimus enim in Evangelio Dominum mandasse discipulis, Prædicate Evangelium universæ creaturæ 2. Qui universam creaturam dicit, nullam excipit, et ubi sunt qui creaturam Christum appellant ? Nam si creatura esset, sibi mandaret Evangelium prædicari, et subjectus esset vanitati : quia, testante Apostolo, Omnis creatura vanitati subjecta est 3. Non ergo Christus creatura est, sed Creator : qui docendæ creaturæ discipulis mandat officium 4.

DIVISIO TEXTUS

« Solet etiam quærì, Utrum debeat simpliciter dici, etc. »

In hac parte determinat Magister consequentia Christum unitum ex natura humana per relationem ad causam efficientem, sive ad actum causæ efficientis, qui ex parte efficientis est creatio. Ex quo relinquitur naturam humanam esse creatam et creaturam. Ex parte autem effecti sive causati sequitur inceptio esse in natura humana.

propter hoc quod Christum creaturam esse dixit : et ibidem continetur ex quo sensu creatura dicatur, cum quandoque dicatur factus, ibi, B, « Arii hæc fuisse perfidia legitur, etc. » In tertia et ultima parte solvitur quaedam argumentatio sophistica, quæ videtur probare quod Christus sit creatura, ibi scilicet, B, § 3 : « Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, etc.

ARTICULUS I.

Et ideo sunt hic duæ quæstiones, scilicet utrum sit concedendum Christum esse creaturam? et hæc determinatur in ista distinctione. Et, Utrum Christus inceperit? et hæc determinatur in primo capitulo sequentis distinctionis, ibi, A, « Post prædieta quæritur, Utrum homo ille cæperit esse, etc. »

Ista distinctio tria continet, quorum primum est non esse concedendum simpliciter, quod Christus sit creatura. Secundum est de perfidia Arii et poena,

Utrum vere potest dici, Christus, vel hic homo, demonstrato Christo, est creatura ?

Objicitur autem de hoc quod dicit, ibi, A, post pauca : « Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici, etc. »

Ex hoc enim videtur dicere, quod vere potest dici, licet incongrue propter hæreticos.

<--- Page Split --->

Quod etiam ratione videtur posse ostendi :

  1. Hæc enim est vera, Hic homo est Deus, propter unionem : ergo per conversionem, Deus est hic homo. Aut ergo creatus homo, aut non creatus homo. Si non creatus homo : ergo est aliquis non creatus homo, quod falsum est : ergo Deus est creatus homo : sed creatus homo est creatura : ergo Deus vel Filius Dei, vel Christus est creatura.

  2. Item, Propter unionem recipitur ista, Hic homo est Creator : ergo propter eamdem unionem debet recipi ista, Filius Dei est creatura.

  3. Item, Cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, intelligitur sic, Christus secundum quod homo est creatura : aut ly homo dicit suppositum, aut naturam humanam : non naturam humanam : quia illa in recto de Christo non prædicatur : ergo dicit suppositum : ergo sensus est, Christus secundum quod homo et secundum suppositum humanum est creatura : sed quidquid dicitur de supposito humano, dicitur de Deo : ergo Christus simpliciter est creatura.

  4. Si dicas, quod hoc fit propter repugnantiam intellectuum. Contra : Non est major repugnantia intellectuum inter istam, cum dicitur, Iste homo est Creator, quam inter istam, Filius Dei est creatura : et tamen prima recipitur : ergo videtur, quod etiam secunda.

Item, Quæro cum dicitur, Homo est creatura, si dissonantiam habeant prædicatum et subjectum? Videtur, quod non : quia dissonantia vel erit ratione formarum disparatarum, vel ratione oppositionis : sed patet, quod forma hæc et forma creationis, nec disparatæ nec oppositæ sunt : ergo videtur, quod sit concedenda ista, Hic homo vel homo iste est creatura.

  1. Item, A quocumque negatur superius et inferius : sed creatura superius est ad omnem formam præter divinam : ergo etiam superius est ad formam homi-

nis : ergo si hic homo non est creatura, sequitur quod hic homo non est homo, quod falsum est : ergo debet concedi ista, Hic homo est creatura.

SOLUTIO . Dicendum , quodomnesfal - solutiosæsunt propositiones si sine determinationeproponantur . Sienimhomositexpartesubjecticumnotademonstrationis , stabitnecessarioprosuppositoetperso - n a , duplicidecausa , scilicetpropterde - monstrationem , quianondemonstraturnisipersona : etetiamrationesubjecti , quianonsubjiciturgratianaturæ , sedgratiapersonæ : etideocumpersonanonsitcreatavelcreatura , illalocutioeritfalsacumdicitur , Hichomovelistehomoestcreatura . SiautemsubjiciaturChristusvelJesusinproprionomine , nomenilludetiampersonæetsuppositiest : etideoiterumeritfalsasisinede - terminationeproponantur . Siautemsup - ponaturcumsubjectonominanteperso - namvelpersonalitatemæternam , tunciterumeritfalsa , utcumdicitur , FiliusDeiestcreatura , velJesusvelChristusestcreatura . Siautemcreaturasitexpartesubjecti , ethichomosecundumaliquodnominatorumexparteprædica - t i , iterumeritfalsa : quiainartificialistuncerit : quiapropterdemonstrationemvelnomenprædicatumstabitproperso - n a , etsubjectumproformacreationis : etideotuncitentiligiturconvertipropo - sitio , utcumdicitur , Aliquacreaturavelcreaturaesthichomo : etideoiterumtunceritfalsa : etergoonnicasucon - tingentifalsaestsinedeterminatione .

ADOBJECTAergodicendum , adprimumquodhæcestvera , Deusesthichomo : sedlyDeussupponitpropersonaFiliiDeivelpronatura : quiaverumest , q u o d - naturadivinaesthichomo , licetsecun - dumrationemintelligendinonsitadeoperseista , Deusesthichomo , sicuthæc , FiliusDeiesthichomo . Etquodposteadividendoinfertur : autcreatusho - m o , autincreatushomo : dicendumquod , lyhichomosupponitpropersonacom -

<--- Page Split --->

posita : et ideo illa persona simpliciter est increata, et secundum quid creata : unde simpliciter danda, non est creatus homo : sed istae duae, est creatus homo, est non creatus homo, non opponuntur per affirmationem et negationem, cum ambae sint affirmativae. Sed si haec datur, non est creatus homo, non potest inferri, ergo est non creatus homo, ita quod non creatus tantum valeat quantum increatus : quia sicut Magister dicit in libro I Sententiarum : « Cum igitur Deus genuit Deum : ergo eumdem Deum vel alium Deum, quod non sequitur, alium Deum, propter identitatem naturae : nec sequitur, eumdem, propter distinctionem persona : » ita videtur hic dicendum propter diversitatem naturarum in una persona, cum ly homo vel hic homo supponit personam compositam in duabus naturis, propter increatam naturam non sequitur, quod sit creatus : et propter creatam non sequitur, quod sit increatus : unde nec sequitur, quod sit creatus homo : nec sequitur, quod increatus homo.

Ad aliud dicendum, quod ista recipitur, quod sit creator, hoc est verum : quia creator imponitur ab actu qui proprie est persona secundum quod persona : sed creatum esse vel increatum esso dicitur gratia naturae : unde non est simile de creatus et increatus, et ly creator.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, ly secundum quod notat conditionem naturae : non enim oportet, quod cum ly secundum quod praedicatur in recto, quod haec simpliciter in recto praedicetur, nisi ly secundum quod notaret semper identitatem vel unitatem personae : et hoc non est verum : et quod convenit Christo secundum ly secundum quod, non oportet quod conveniat ei absolute : sicut patuit in distinctione praecedenti.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Iste homo est creator, nulla est repugnantia intellectuum : quia ly iste homo supponit personam, et huc convenit esse creatorem : sed hoc verum est, quod supponit personam compositam eo modo compositionis quo secunda opinio dicit : et ideo istam non reciperem, Iste homo est increatus : sicut nec hanc, Iste homo est creatus, nisi adderetur determinatio. Tamen sunt quidam qui dicunt, quod dissimile est : quia humana natura exaltata est in Christo, et habet se insuper ut adveniens divinae persona, et ita vergit quasi in accidens : et ideo sua attributa non ita conveniunt persona, sicut attributa divinae naturae quae est quasi substantia et in ratione substantiae ipsa persona. Sed hoc non videtur : sed potius considerandum in attributis, quia quaedam sunt prima et per se persona, sicut illa quae dicunt actum vel possessionem persona, vel imponuntur ab illis : sicut creator, creat, et hujusmodi. Quaedam autem conveniunt ratione naturae, sicut esse creatum, vel increatum esse. Et illa quae conveniunt persona per se, illa attribuuntur ex parte utriusque : non autem illa quae ratione naturae, quando dicunt repugnantiam a parte subjecti.

Si autem objicias, quod invenitur a Sanctis ista, Hic homo fuit ab aeterno, dico quod esse ab aeterno convenit personae sicut naturae : et ideo illud attribuitur.

Praeterea, Esse aeternum non ita repugnat, sicut esse increatum : quia aeternitas communicari potest ratione incommutabilitatis, ut dicit Augustinus : sicut Angeli participant aeternitatem, eo quod aeternitas dicit per modum mensurantis extra : et ideo homini ratione persona convenit. Sed esse increatum absolute ponit repugnantiam ad naturam : quia nihil est creatum nec increatum nisi ratione sua naturae. Tamen de hoc sunt opiniones : et quidam concedunt simpli-

<--- Page Split --->

citer, quod hic homo sit increatus : sed nolunt concedere, quod hic homo sit creatus nisi cum determinatione.

Ad aliud dicendum, quod creatura non est superius ad hunc hominem secundum quod supponit personam compositam, nisi cum determinatione : et ideo si negatur, non propter hoc oportet quod homo negetur ab ipso.

ARTICULUS II.

An possumus vere dicere Christum esse factum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, circa medium : « Sed

si Filius... facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. »

Hoc enim non videtur sequi : quia Filius Dei est factus homo, haec concessa est supra, distinctione sexta : et homo est facta substantia.

SOLUTIO. Substantia quae est Christus, praedicatur de Christo in recto : et ideo illa non potest esse nisi persona et suppositum : quia natura facta de eo cujus est natura in recto non praedicatur : et ideo Christus non potest esse substantia facta : quia persona et substantia facta esse non potest. Et sic intelligit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod (ut dictum est) Filius non potest esse substantia quam ipse fecit : sed potest esse substantia quam fecit in natura, vel secundum naturam, vel cujus naturam fecit.

B. De perfidia et poena Arii.

Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam faceret. Ideo effusa sunt Arii viscera, atque crepuit medius, prostratus in faciem, ea quibus Christum negaverat fœda ora pollutus ».

His aliisque pluribus testimoniis instruimur non debere fateri simpliciter Christum esse factum vel creaturam : sed addita determinatione recte dici potest, ut si dicatur factus secundum carnem vel secundum hominem, ut factura humanitati, non Deo altruibuatur. Ut enim ait Ambrosius in libro I de Fide : Non Deus factus est, sed Deus Dei Filius natus est : postea vero secundum carnem homo factus ex Maria est. Misit enim Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege 2 : Filium, inquit, suum, scilicet non unum de multis. Cum dicit suum, generationis æternæ proprietatem signavit. Postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis adscriberetur. Factum ergo ex muliere dicit, propter

<--- Page Split --->

carnis susceptionem : sub lege, propter observantiam legis. Generatio generationi non præjudicat, nec caro divinitati. Deus enim æternus incarnationis sacramentum suscepit, non dividuus, sed unus, et in utroque unus, scilicet divinitate et corpore. Non enim alter ex Patre, alter ex Virgine : sed idem aliter ex Patre, aliter ex Virgine : sed qui factus est secundum nostræ susceptionem naturæ, non secundum æternæ substantiam vitæ, quem legimus primogenitum et unigenitum. Primogenitum, quia nemo ante ipsum : unigenitum, quia nemo post ipsum ' .

Ex his evidenter traditur, qua intelligentia accipiendum sit, cum dicitur Christus factus, vel simpliciter, vel cum additamento : ut factura scilicet, vel creatura, non ad assumentem Deum, sed ad assumptum hominem referatur. In Deo enim creatura esse non potest, ut Ambrosius ait in libro I de Fide * : Numquid dicto factus est Christus ? Numquid mandato creatus est Christus ? Quomodo autem creatura esse in Deo potest ? Etenim Deus naturae simplicis est, non conjunctæ atque compositæ : cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua. Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen simpliciter prædicandus est creatura.

Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi sic argumentando : Si secundum quod homo Christus est creatura : vel rationalis, vel non : vel quæ est Deus, vel non : nitens per hoc probare Christum esse aliquid non divinum, quia quod ipse est secundum hominem, ipse est. Et ideo si secundum hominem est aliqua substantia non divina, est utique aliquid non divinum. Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio. Illa autem locutio tropica est, qua Christus dicitur creatura, vel simpliciter, vel cum adjunctione.

ARTICULUS III.

An in Deo creatura esse possit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi, B, § 3 :

« Quomodo autem creatura esse in Deo potest ? »

Hoc enim videtur esse contra prædeterminata : quia

  1. Supra, distinctione IX, dixit Augustinus : « Sciendum, quod in Filio Dei terra est, quæ sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram : «aia caro de terra est. »

  2. Item, Etiam a quibusdam Sanctis dicitur esse creatura : sicut dicit Dama-

<--- Page Split --->

scenus, quod creatura vocari non dedignatur. Et Magister Rodolphus de sancto Victore : « Potestate non natura fit creatura. » Ergo videtur, quod et creatura sit in ipso Creatore.

Solutio. Dicendum, quod intentio Augustini est, quod in Deo, id est, in Trinitate et in unitate non potest esse creatura : quia aut esset persona, aut natura : et ita neutrum potest esse : et ideo Christus non est creatura : quia est nomen personæ quæ non est creatura nec creata : sed non intendit, quin hæc persona sit in natura creata, et natura creata in ipsa.

Ad aliud dicendum, quod hujusmodi auctoritates sunt cum determinatione intelligendæ, non simpliciter, quamvis simpliciter sint prolata.

conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est creatura : quia hæc est conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est rationalis creatura : sed rationalis creatura est creatura : ergo Christus est creatura. Tunc patet, quod hic non est peccatum ex tropo aliquo, sed tantum ex hoc quod non repetitur reduplicatio in conclusione.

RESPONSIO ad hoc est, quod impropriam vocat Magister tropicam : quia in veritate id quod naturae per se est, praedicari de persona non debet simpliciter : et si fiat, fit improprie.

Solutio.

ARTICULUS V.

ARTICULUS IV.

An Christus sit aliquid non divinum ?

Quid intelligit Magister per argumentationem tropicam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 4 : « Christum esse aliquid non divinum, etc. »

Deinde quaeritur de argumentatione quam dicit Magister esse ex tropicis, ibi, B, § 4 : « Sed ex tropicis locutionibus, etc. »

Supra enim dixit Christum non esse hominem dominicum 1 : ergo eadem ratione videtur, quod non debeat dici aliquod divinum.

Solutio.

Si enim tropüs est figuralis sermo, videtur esse ex figurativis propositionibus ista, Christus secundum quod homo est creatura, vel rationalis, vel irrationalis, etc. : imo non videtur esse peccatum, nisi quod in conclusione non repetutur reduplicatio sic, Christus secundum quod homo est creatura : quia hæc est

Solutio. Non est simile : licet enim utrumque sit possessivum, tamen unum notat suppositionem : alterum notat habitum naturae ut forma : et bene conceditur, Christus est divinum aliquod, quia habens deitatem : non autem conceceditur esse dominicus, quia hoc sonat in subditum domino et servum.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem, quantum ad genus naturae assumptae ?

A. An homo ille semper fuerit vel caperit esse ?

Post prædicta quæritur, Utrum homo ille cæperit esse vel semper fuerit: sicut simpliciter enuntiamus Christum vel Dei Filium semper fuisse, nec cœpisse ? De hoc Augustinus ita inquit super Joannem : Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse homo Dei Filius, quia nondum erat homo. Item, idem in eodem : Priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Idem, super Psalmum LXXX : Christus noster etsi forte homo recens est, tamen est æternus Deus. Alibi vero legitur, quod puer ille creavit stellas. Et Christus dicit se esse principium, et esse ante Abraham .

His ergo aliisque auctoritatibus in nullo resultantes, dicinus hominem illum in quantum homo est, cœpisse, in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est referenda responsio. Nam et ipse Augustinus hujusmodi utitur distinctione in pluribus locis, dicens per Christum omnia esse facta in quantum Verbum est. Secundum illud vero quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si ergo ad personam respicias, confidenter dic hominem illum semper fuisse : si vero ad naturam hominis, concede eum cepisse.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Utrum istae sint verae, Homo factus est Deus, Homo incepit esse Deus, Iste homo incepit esse Deus ?

« Post prædicta quæritur, etc. »

In isto primo capitulo quæritur a Magistro, Utrum Christus incepit esse?

Et ratione hujus quæritur, Utrum hæc sit vera, Homo factus est Deus, et, Homo incepit esse Deus ?

Videtur autem, quod prima istarum sit vera : quia

  1. Concessa est supra in omnibus tribus opinionibus, quae non ad aliud inductae sunt, nisi ut ostenderetur qualiter Filius Dei factus est homo, et homo factus est Deus, et quid prædicatur per ly homo.

  2. Item, Homo est Deus : ergo factus est Deus, et cœpit esse Deus.

  3. Item, Deus factus est homo : et quidquod factum est, incepit esse : ergo Deus cœpit esse homo : ergo conversa simpliciter : ergo homo incepit esse Deus.

  4. Item, In Littera habetur ista, Christus noster homo recens est : ergo homo qui incepit, est Deus, ut videtur : et hoc multo videtur falsior esse quam ista, Homo incepit esse Deus.

ULTERIUS quæritur an ista aliquo modo concedatur, Homo iste incepit esse Deus ?

Et videtur, quod concedi debeat : quia

  1. Idem est incipere simpliciter, et incipere esse in specie substantiali : sicut idem est Socrati incipere esse simpliciter, et incipere esse homo : ergo a simili

idem est huic homini incipere esse, quod incipere esse homo : sed incipit esse homo : ergo incipit esse. Et si tu velis instare per istam, Ille incipit esse albus : ergo incipit esse : exclusa est instantia : quia esse album est esse secundum accidens, et ideo non infert esse simpliciter : sed esse hominem, est esse substantialiter : ergo videtur, quod sequatur, quod incipit esse.

  1. Item, Supra habitum est, quod hominem fecit, et faciendo univit : ergo in eodem instanti fuit huic esse, et esse hominem : ergo videtur, quod sicut conceditur hæc, incepit esse homo, ita debeat hæc concedi, hic incepit esse.

  2. Præterea, Communiter dicitur, et supra sæpius habitum est, quod hæc sit vera, Deus incepit esse homo, Deus factus est homo : cum tamen factura ejus quod factus est, videtur poni circa ly Deus vel circa Filium Dei, et neutri competit : ergo multo magis concedenda est hæc, Homo incepit esse Deus, vel factus est Deus : cum factio et inceptio non repugnent naturae significatae per hunc terminum, Deus.

  3. Si forte dicas, quod hic ab æterno fuit Deus, et hic homo ab æterno est Deus : ergo videtur quod hic homo ab æterno est : sed in omni locutione idem possum prædicare de se : et dicit Boetius, quod nulla propositio verior est quam in qua idem de se prædicatur : ergo videtur, quod si hic homo ab æterno est, quod possit inferri, ergo hic homo ab æterno est homo, quod est contra Augustinum in Littera, ubi dicit quod « priusquam mundus esset, nec nos era- « mus, nec mediator Dei et hominum « homo Jesus Christus. »

  4. Præterea, Ex eadem auctoritate videtur accipi directe, quod mediator Dei et hominum homo Jesus Christus non fuit ab æterno : quod est contra hoc quod omnes dicunt, quod hic homo fuit ab æterno, et hic puer qui creavit stellas. Et contra hoc est quod ipse dicit in Evangelio Joannis, vni, 25 : Ego principium, qui et

<--- Page Split --->

loquor vobis 1. Ly ego enim ibi supponit suum prolatorem, hoc est, illum hominem. Et est contra hoc quod ibidem dicit : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum 2. Sicut enim dicit, Antequam Abraham fieret, ita potest eadem de causa, scilicet propter unitatem personæ, dicere : Antequam mundus fieret, ego sum.

tem convertantur propositiones illæ sic, Homo factus est Deus, vel, Homo incepit esse Deus : dicunt, quod si sit de re, falsa est, sicut et alia : sed si sit de dicto, necesse est eam veram dici et esse : quia hoc est verum, Factum est quod homo est Deus : et, Hoc incepit quod homo est Deus : quia non ab æterno hæc est vera, Homo est Deus : sed aliud est cum dicitur, Hic homo factus est Deus : quia illa est de re, et falsa.

Ratio autem Antisiodorensis est, quod vult quod termini aliter supponunt ex parte subjecti, et aliter ex parte prædicati : cum enim iste terminus, homo, sit in prædicato, stat pro natura et non pro persona : et cum naturae conveniat factum esse et incipere, ideo concedunt quod Filius Dei factus est homo, et Deus factus est homo, et hic homo factus est homo. Cum autem sit in subjecto, stat pro persona : quia subjecta ratione suppositorum subjiciuntur : et ideo cum humana natura in Christo sit adveniens et vergat ad aliquod simile accidenti, cum dicitur, Homo factus est Deus, intelligitur de persona : et potest descendi ab ipsa ad suppositum sic, Homo factus est Deus ; ergo aliquis homo, vel iste, vel alius : non alius : ergo iste : ergo ista persona factus est Deus, et hoc falsum est : ergo hæc falsa, Iste homo incepit esse Deus : et illa ex qua sequitur.

Et ponit instantiam sic, quod scutum illud sit modo dealbatum, hæc est vera, Hoc scutum incepit esse album : sed hæc est falsa, Hoc album vel album incepit esse scutum : quia cum ly album est ex parte prædicati, non dicit nisi albedinem in hoc, sed tamen ex parte subjecti stat pro subjecto alio : et ideo cum dicitur, Album incepit esse scutum, sequitur : ergo hoc album vel aliud incepit esse scutum : non aliud : ergo hoc : sed hoc album est scutum : ergo scutum incepit

SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod nulla solutio modernorum hic tantum valet, sicut Auctoris solutio quam ponit hic : quia cautissima est, quod sine distinctione intellecta vel posita in sermone non reddatur responsio : quia factum esse et non factum, cœpisse vel non cœpisse, creaturam esse vel non esse, sunt circa personam Christi, propter unionem duarum naturarum in ipso : sicut alium vel eumdem Deum circa Deum generantem, ut supra dictum est.

Sunt tamen qui subtilitates hic rimati sunt, minus tamen cautas simplicibus, licet verum dicant. Et auctor istarum solutionum est Magister Gulielmus Antisiodorensis. Et secundum illos dicendum est, quod cum dicitur, Deus factus est homo, vel, Filius Dei factus est homo, vel incepit esse homo : quia in omnibus illis in quibus persona simplex pro nomine essentiali vel pro nomine personæ est in subjecto, et subjungitur factus vel incepit ex parte prædicati cum hoc termino homo, quod locutio est duplex ea duplicitate quam supra posuimus in distinctione quinta, scilicet quod potest ly factus vel incepit rem suam ponere circa rem subjecti, et sic locutio est falsa, et vocatur propositio de re apud Sophistas : vel potest retorqueri ad totum, ut factura non ponatur circa rem subjecti, sed sit inceptio vel factura de toto sub hoc sensu, Hoc incepit quod Deus est homo : et tunc vocatur propositio de dicto apud Sophistas, et sic est vera. Si au-

<--- Page Split --->

esse scutum, quod falsum est: ergo et hæc est falsa, Album incepit esse scutum: quia ly album in subjecto supponit pro supposito quod est ante formam albedinis. A simili dicunt hic, cum dicitur, Homo incepit esse Deus, quod ly homo stat pro persona quæ est ante humanitatem quæ in ipso habet similitudinem accidentalis naturae: eo quod posterius advenit: et ideo sequitur ex illa, quod hæc persona incepit esse Deus: hæc autem falsa est: ergo et hæc, Non incepit esse Deus, vel Verbum, vel persona divina. Non autem idem est de hac, Deus vel Filius Dei incepit esse homo: quia ly homo in prædicato stat formaliter: et ideo tunc non licet descendere ad personam: et non sequitur, quod Deus vel Filius incipiat esse persona.

Per hoc igitur patet solutio ad omnes illas, de quibus primo est quaesitum.

Ad auctoritatem Augustini, quæ in Littera habetur, quod Christus Deus noster homo recens est, dicendum cum Maëistro, quod cum determinatione subintellecta recipienda est, et aliter non.

dicto, et non de re : sicut etiam in distinctione sexta dictum est : et non est simile de conversis earum secundum Antisidioresnem, propter causam quæ dicta est.

Ad aluud dicendum. quod in veritate hic homo ab æterno fuit : sed non sequitur ex hoc, quod ab æterno fuerit homo, vel ab æterno sit homo : quia ly homo ex parte prædicati stat formaliter, et formaliter secundum formam significatam per terminum non ab æterno fuit : sed in subjecto supposito stat personaliter, et persona ab æterno fuit. Unde hic homo ab æterno fuit Deus, et homo ab æterno fuit Deus : non tamen sequitur, quod Deus sit ab æterno vel fuit homo, ut dictum est.

Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod meo judicio sic intelligitur, quod ly homo sit ex parte prædicati, sic, « Priusquam mundus esset, etc., » hoc est, ipse mediator Dei et hominum Christus Jesus non erat homo priusquam mundus esset : et tunc secundum supra dictam rationem suppositionis in prædicato et subjecto, est vera.

ad. Id quod ulterius quaeritur, Utrum homo iste incipiat esse ? Dicendum quod nullo modo est concedenda.

Ad probationem autem, dicendum quod in Christo non est simile : quia esse hominis non est totum substantiale esse hujus, vel hujus hominis, vel Christi : et ideo licet cum determinatione concedatur secundum quod est de dicto, non tamen potest inferri, ergo incepit esse. Et instantia bona est in Christo : eo quod in ipso prædicat homo naturam advenientem, licet non accidentalem, a qua natura non habet hic homo quod sit hic vel persona : quia prius fuit hic et persona.

Ad aluud dicendum, quod licet faciendo hominem univerit, non tamen faciendo hunc vel hanc personam : hanc autem personam supponit ly homo ex parte subjecti.

Ad aluud dicendum, quod illæ concessæ sunt supra, secundum quod sunt de

Ecce, in quantum potui investigare, hæc est sententia Antisidoriensis. Sunt tamen alii sic non dicentes: non enim volunt dicere, quod cum dicunt, Homo vel hic homo in subjecto, quod supponat sicut terminus accidentalis pro supposito sive forma: sed dicunt, quod supponitur in tali nomine persona composita, vel suppositum compositum in triplici substantia et duplici natura, sicut dicit secunda opinio: et ideo illi supposito convenit inceptio et factio, non simpliciter, sed ratione naturae humanae quae signatur in ipso: et ideo dicunt, quod potest recipi ista, Homo factus est Deus, secundum quod est determinata secundum intellectum: et tunc non sequitur, quod homo ille fuerit ab æterno: sed sequitur, quod secundum quod homo non fuerit ab æterno: et hoc fere redit ad idem secundum sensum, licet non secundum verba.

<--- Page Split --->

B. Si Deus alium hominem assumere potuit, vel aliunde quam de genere Adæ ?

Solet etiam quæri, Utrum alium hominem vel aliunde quam de genere illius Adam Deus assumere potuerit? Ad quod sane dici potest, ipsum aliam animam et aliam carnem potuisse assumere: quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei. Ut enim ait Augustinus, In rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personæ conjunctus est Deo 1. Potuit ergo Deus aliam animam et aliam carnem sumere: et carnem utique aliunde quam de genere Adam. Unde Augustinus in libro XIII de Trinitate: Potuit itaque Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum: sicut ipsum quem primo creavit, non de genere alicujus creavit. Poterat ergo vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum alium, de quo vinceretur victor prioris. Sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum: et tamen ex Virgine, cujus conceptum Spiritus, non caro: fides, non libido prævenit: nec interfuit carnis concupiscentia qua cæteri concipiuntur, qui originale trahunt peccatum: sed credendo, non concumbendo facta est fecundata virginitas 2.

Ex his aperte ostenditur, et alium, et aliunde hominem Deum assumere potuisse.

DIVISIO TEXTUS.

« Solet etiam quæri, Utrum alium hominem, etc. »

In hoc loco tangit Magister Christum conjunctum ex unione divinitatis et humanitatis ex conditionbus humanæ na-

turæ, secundum ea quæ insunt ei, sicut materia, potestas peccandi, discretio sexus. Et de his tribus movet hic tres quæstiones. Primo, Utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ? Secundo quæritur, Utrum ille homo potuit peccare? ibi, C, « Ideo non immerito quæritur, etc. » Tertio quæritur, Utrum potuit assumere in sexu muliebri ? ibi, D, « Solet etiam quæri, quamvis curiose, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

Utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ?

Incidit autem quaestio circa primum, Utrum aliunde quam de Adam potuisset assumere ?

Secundo, Utrum debuit assumere aliquem qui esset similis Adae in principiando totum genus humanum naturaliter et materialiter, sicut Adam ?

satisfit, aut idem debent esse, aut ejusdem naturae : sed idem esse non possunt, quia Adam infinitum bonum Deo peccando abstulerat : ergo oportuit, quod essent ejusdem generis : non autem essent ejusdem generis si hominem alunde assumpsisset : ergo videtur, quod debuit hominem de genere Adae assumere.

  1. Item, Deus nascituros de Adam multos salvandos praeviderat : sed Apostolus dicit, ad Hebr. ii, 11, quod qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes, supple, sunt : ergo necesse fuit quantum est de necessitate congruentiae, quod Christus sanctificans et qui sanctificantur, essent per naturam materiae ex uno.

Videtur autem aliunde : quia 1. Ita dicit Augustinus : « Potuit itaque « Deus hominem aliunde suscipere, in « quo esset mediator Dei et hominum, « non de genere illius Adam, qui pec- « cato suo obligavit genus humanum. »

  1. Item, Extrahens a pœna et a culpa, elongatus debet esse ab utroque : sicut extrahens a fovea, non est in fovea : sed Christus est extrahens nos a pœna et culpa : ergo debet elongari ab utroque.

  2. Item, Totum quod fuit in Adam debito pœnae subjacent : id autem quod pœnam per se debet, non potest pro alio pœnam patiendo satisfacere. Cum igitur Christus satisfacere venerit, materiam de Adam natura assumere non debuit, ut videtur.

4 Item, Medicina duplicis morbi non paratur corpori per contrarietatem ad unum morbum tantum : sed Christus est medicina nostra : ergo contrarias debuit habere formas ad utrumque morbum : sed duplex est morbus, pœnae, et culpae : ergo videtur, quod ipse neutrum in se habere debuit : et sic de natura Adae quae tota pœnae subjacebat, accipere naturam non debuit, ut videtur.

id contra. SED CONTRA :

  1. Anselmus in libro, Cur Deus homo, dicii, quod satisfaciens, et ille pro quo xxviii

  2. Item, Nihil unum in natura refertur ad duo principia sui generis, quae sunt principia secundum unam rationem principii : non enim asini referuntur ad duos asinos active primo generantes, nec leones ad duos leones : ergo nec homines possunt referri ad duos homines. Sed si hominem aliunde assumpsisset, aut in illo vere esset natura humana, aut non. Si non : tunc nihil valet nobis redemptio : quia pro nobis satisfacere non debuit, qui homo non fuit, ut supra probatum est. Si autem vere esset in ipso natura humana : tunc natura humana una specie non referretur ad unum principium primum, quod est contra omnem naturae ordinem. Ergo creator naturae quae hunc naturae ordinem indidit, esset etiam naturae perversor, quod esse non potest.

  3. Item, In natura materiali recursus est ad materiale unum principium in illo genere : ergo hoc etiam erit in natura humana. Hoc igitur materiale, aut erit in primo homine, aut extra ipsum. Si in primo homine, tunc omnis homo materaliter erit ab illo, sicut est veritas : et Christus homo materiam sumere congruenter non potuit nisi ab illo. Si auten extra ipsum : ergo aliquid de materia possibii ad formam hominis possi-

<--- Page Split --->

bilitate disposita (quia de illa loquimur) fuit extra principium propagationis naturæ humanæ. Sed quidquid est extra principium propagationis non propagatur : ergo aliqua materia disposita ad formam hominis non propagatur, quod non est intelligibile : ergo necesse fuit, quod tota fuit intra. Si igitur Christus homo esse debuit, ex materia Adæ naturam assumere oportuit.

parare eam si voluisset, potuisset. Prima tamen solutio magis concordat verbis Augustini supra positis de Christi decimatione 1.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de medicina spirituali et corporali : quia spiritualis est per modum justitiæ, et satusfacientis : et ideo prout exigit justitia restitutionem quærens, non dimittitur in ea reatus pænæ nisi per pænæ sustinentiam : ideo conveniens fuit Christum de Adam naturam hominis assumere.

Solutio.

SOLUTIO. Ultimis rationibus consentiendo, dicimus quod Deo nihil est impossibile : sed quantum est de congruitate naturae et satisfactionis, non debuit Christus aliunde quam de Adam hominem accipere.

ARTICULUS III.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de potentia Dei absoluta, cui nihil est impossibile nec incongruum : quia eo ipso quod faceret, hoc congruum esset.

An Christus debuit naturam assumere, quae esset principum omnium ?

Ad aliud dicendum, quod aliud est de extrahente de loco ad locum, et de extrahente per meritum satisfactionis : quia illum oportet distare a loco casus, istum autem ei qui cecidit in aliquo communicare licet, non in debito satisfactionis, nisi sicut ipse volens debitorem facit . unde communicabit in pœna et natura.

Secundo quaeritur, Utrum Christus debuit alicujus naturam assumere qua esset principium omnium, sicut Adam?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Dicit Apostolus ad Roman. v, 19, quod sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituuntur multi : ergo justitia debet esse propagabilis in uno, sicut peccatum : hoc autem esse non potest, nisi sit principium omnium : ergo videtur, quod natura quaë est in Christo debet habere relationem principi ad totam naturam humanam.

Ad aliud dicendum, quod totum quod fuit actu in Adam, hoc pœnæ et debito pœnæ subjacuit : et etiam quidquid luit hoc modo originis : sed ipse origo esse potuit : sed non quidquid materialiter, id est, per corpulentam substantiam in eo fuit, subjacuit debito, licet pœnæ subjaceret : quia Christus fuit in lumbis ejus per corpulentam substantiam. Unde dicit Augustinus, quod fuit in eo vulnus, et medicina vulneris : hoc tamen purgatum fuit antequam assumeretur. Unde possumus dicere, quod totum in eo subjacut debito pœnæ : sed ut assumptum de eo, non subjacuit debito pœnæ : sed pœnalitatem voluntarie assumpsit, qui se-

  1. Item, Hæc est causa, quod peccata parentum non innascuntur parvulis : quia licet ex ipsis propagentur, tamen in eis non inveniuntur sicut in principio totius originis humanæ : ergo per contrarium, quod justificantur ex uno, debet esse causa, quia originaliter in uno reparantur.

  2. Item, Nullus magis satisfacere debet pro omnibus, quam ille qui est origo

<--- Page Split --->

omnium, et in quo omnes peccaverunt : ergo videtur, quod cum Christus pro omnibus satisfacere venerit, quod eum qui origo omnium erat, protoplastum scilicet, assumere debuit.

d contra. SED CONTRA :

  1. Sicut prius probatum est, contra naturae totius rationem est et ordinem, ut duo sint principia unius eodem modo principiandi : ergo Christus principium omnium hominum in conformitate naturae esse non potuit, nisi ipsum Adam assumeret.

  2. Adhuc autem sequerentur quinque maxima inconvenientia : quorum primum est, quia assumptus et assumens esset una persona : et cum assumptus damnabiliter peccaverit, sequeretur quod Filius Dei damnabliter peccasset : quia quidquid agit hic homo vel egit, totum ageret Filius Dei assumens. Secundum est, quod cum tota natura Adae actualiter peccato subjacuerit, sequeretur quod Christi natura peccato subjacuisset, quod iterum falsum est. Tertium est, quod oporteret, quod gratia originaliter esset ex carne, sicut et peccatum : quia non posset fieri multiplicatio nisi secundum generationem qua Christus generaret : et hoc ipsum absurdum et horrendum de Christo etiam est cogitare. Quartum est, quod secundum hoc Christus homo

non esset tunc generatione humana : quia non poterit nasci, qui natus est. Quintum et ultimum est, quod secundum hoc Christus ex persona Adae personam assumeret, et persona personam consumeret. Quae quia absurda sunt, dicendum quod Christus unum qui materiale principium vel originale esset omnium principium secundum propagationem, assumere non debuit, id est, non fuit congruum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod Apostolus loquitur per modum satisfactionis et meriti, et non propagationis naturae materialiter vel originaliter.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia licet peccatum per essentiam et formam non sit in carne sicut in sub-jecto, tamen causaliter est in carne : quia innascitur animae ex carne : sed gratia nec essentialiter nec originaliter potest esse nisi ex Deo, et non nisi in subjecto spirituali quod est anima rationalis vel Angelus.

Ad aliud dicendum, quod licet nullus magis debeat, tamen nullus minus potest quam ille. Ad satisfactorem autem (ut supra probatum est) exigitur, quod possit et debeat : debeat ex natura, possit autem ex deitate sibi conjuncta.

C. Si homo ille potuit peccare, vel non esse Deus?

Ideo non immerito quaeritur, Utrum homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus? Si enim potuit peccare, et potuit damnari. Si potuit damnari, potuit non esse Deus. Ergo si potuit peccare, potuit non esse Deus: quia esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeunt. Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agitur'. Si enim de persona

<--- Page Split --->

agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discutiendum est, utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tamquam non unita Verbo, et tamen enti, id est, an de ea secundum quod fuit unita Verbo, an de ea secundum quod esse potuit, et non unita Verbo. Non est enim ambiguum, animam illam entem unitam Verbo peccare non posse: et est sine ambiguitate verum, eamdem si esset et non unita Verbo, posse peccare.

cit Anselmus, quod id quod per se debet, solvendo illud, pro alio non satisfacit.

ARTICULUS IV.

An Deus potuit assumere hominem peccatorem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda questione, ibi, « Ideo non immerto quaeritur, Utrum ille, etc. »

Videtur autem, quod assumere potuit hominem peccatorem : quia

  1. Omnipotens est : ergo cum sit potentiae illum assumere, potuit.

  2. Præterea, Misericordia fuit quod miseriam nostram assumpsit : ergo majorem assumere miseriam majoris fuit misericordiæ : sed miserior est peccator quam innocens : ergo majoris misericordiæ fuisset assumere peccatorem quam innocentem.

  3. Item, Natura operatur breviori modo quo potest : ergo et gratia, cum superfluum minus sit in gratia quam in natura, eo quod gratia multo paucioribus se expedit : sed assumendo peccatorem statit fuisset curatus a peccato, et non oportuisset postea prædicare, et pati, et multa alia facere quæ fecit : ergo videtur, quod assumere debuit peccatorem.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate peccatorem non potuit nec debuit assumere : quia hoc nec naturae Dei, nec officio mediatoris competebat, et redimendis intulisset potius redemptionis impedimentum.

AD PRIMUM ergo dicendum est, quod impotentiae est assumere peccatorem, ita quod peccato suo subjaceat assumens.

AD ALIUD dicendum, quod crudelis est misericordia, nec est misericordia, quæ miseriam auget et non abolet. Si autem Christus peccator fuisset, tanto plus fuissemus miseri : quia tunc ille in quo omnium spes erat, ut a peccato liberaret, a peccato nec sepsum liberare potuisset.

Ad aliud dicendum, quod haec non erat brevis via. Si enim prius purgasset peccatorem, et tunc assumpsisset : licet illum liberasset, nos tamen adhuc non liberasset : et idco adhuc oportuisset cum omnia facere quae fecit, et nostram naturam innocentem in utero Virginis assumendo.

<--- Page Split --->

et ita videtur, quod non repugnent ista, posse velle iniquitatem, et esse Deum.

ARTICULUS V.

An Christus potuit velle malum aut iniquitatem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeut. »

Videtur enim, quod hoc sit falsum :

  1. Aut enim Christus potuit peccare, aut non peccare. Si non potuit peccare : ergo necessario fuit bonus : ergo bonitas sua non fuit laudabilis. Si potuit peccare, habeo propositum : quia si potuit peccare, potuit velle iniquitatem, et tamen Deus est : ergo simul potuit peccare, et esse Deus.

  2. Praeterea, Opponunt quidam sic : Christus aut mentiri potuit, aut non. Si non potuit : ergo falsum proferre non potuit : ergo non potuit omnia quae tu potes : quia tu falsum proferre poteris. Si autem mentiri potuit : ergo peccare potuit : et omne peccatum, actuale praecipue, est voluntarium : ergo potuit velle peccatum.

  3. Item, Videtur voluisse peccatum aliquando : quia voluit hoc quod non voluit Deus Pater : quia voluit calicem transferri a se 1.

  4. Si dicas quod non est peccatum velle quod Deus non vult. CONTRA : Super illud Cantic. 1, 3 : Recti diligunt te, dicit Glossa, quod curvitas animae est velle illud quod Deus non vult : ergo est peccatum, quia nihil est curvitas animae nisi peccatum.

  5. Item, Aut voluit quod calix ab eo transiret, aut non. Si sic : tunc voluit quod Pater noluit, et sic voluit peccatum, ut videtur. Si non, et petiit : ergo petiit quod non voluit : et ita duplex videtur fuisse, quod iterum peccatum est :

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus non potuit velle iniquitatem : et hoc non fuit coactio, sed immobilitas honestatis suae ex unione ad deitatem.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod bonitas Christi laudabilissima fuit ex hoc quod peccare non potuit : quia hoc non posse, nobilissimum posse est : unde non sonat coactionem, sed potius immobilitatem voluntatis ex perfecta affectione circa summum bonum quam habet Christus ex unione.

AD ALIUD dicendum, quod Christus numquam mentiri potuit : et pono, quod proferat falsum, erit materialiter supposiltum suum falsum, et non cum intentione fallendi, vel significandi falsum ita esse ut pronuntiatur : falsitas enim veritati immisceri non potest.

Ad ALIUD dicendum, quod Christus numquam voluit quod Pater noluit eum velle. Quando enim Pater eum fecit hominem, voluit eum velle et ostendere se velle omnia homini naturalia : et ideo voluit eum velle quod sequebatur ex timore naturalium. Quod dixit : Si possibile est, etc., ostensivum fuit naturalis timoris : et hoc velle dummodo timor non deduceret rationem non fuit contrarium voluntati Patris, sed potius Pater voluit eum hoc velle.

Ad ID quod objicitur de Canticis, dicendum, quod intelligitur de conformitate voluntatis Dei et forma volendi, scilicet ut ex eadem charitate velimus ex qua vult Deus : in volito enim solo quandoque conformare voluntatem ad voluntatem est mortale peccatum, ut patet in fine primi libri Sententiarum, in auctoritate Augustini, de duobus filiis, quorum unus ex avaritia patrem morientem vult mori : alter ex pietate vult eum vivere, quod non vult Deus. De hac autem materia ibi plura notata sunt.

<--- Page Split --->

Ad 5.

Ad aliud dicendum, quod petiit quod voluit eum Pater petere, quando naturam passibilem dedit : et ideo nec duplex, nec difformis a Patris voiuntate osienditur.

ARTICULUS VI.

An ista sit vera, demonstrando Christum, Iste homo peccare potuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Hic distinctione opus est, etc. »

Videtur enim, quod haec simpliciter sit falsa, Iste homo peccare potuit.

  1. Sicut enim in principio istius distinctionis ostensum est, ly iste demonstrat et supponit personam : et illa non potest peccare sive intelligatur in humanitate, sive non : ergo non opus est distincione, sed absolute est neganda.

  2. Item, Deitur, quod demonstrat naturam, adhuc non excluditur unio : et unita non potest peccare : ergo adhuc simpliciter est neganda.

  3. Item, Demus etiam, quod non sit unita, cum Christus in se duo habuit,

scilicet unionem et statum comprehensoris in via, quia in via verus comprehensor fuit : cessante unione, non propter hoc deficit ratio comprehensoris : et tunc iterum peccare non potuit : ergo videtur, quod in omni sensu ista simpliciter sit neganda.

Solutio. Videtur mihi simpliciter et absolute neganda esse : et tamen Magister intelligit distinctione opus esse, non quod locutio sit multiplex, quia in veritate absolute est falsa : sed intendit, quod si questio fiat de natura, quod tunc potest intelligi unita, vel non unita : et si intelligitur non unita, tunc habebit potentiam peccandi : non ex aliquo inclinante in peccatum, sicut nos ex fomite, sed potius ex sola flexibilitate liberi arbitrii.

Et tunc ad argumentum contra factum de compr. hensione, dicendum, quod comprehensio Chrsiu fundatur super unionem, et cessante unione cessabit comprehensio in via : quia in statu patriae non sic est : sed natura humana non accipiur hic nisi soia et nuda contemplatione intellectus, qualiter numquam fuit : quia ipse faciendo eam univit, et uniendo fecit eam esse.

D. Quorumdam oppositio, quod potuerit etiam unita peccare.

Quidam tamen probare conantur etiam eam unitam Verbo posse peccare : quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem : quod frivolum est, cum et Angeli liberum arbitium habeant, et tamen gratia adeo sunt confirmati ut peccare nequeant. Quanto magis ergo ille homo cui spiritus est dalus sine mensura '? Inducunt quoque auctoritatem

<--- Page Split --->

ad probandum idem. Scriptum est enim in libro Sapientiæ : Qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit '. Sed hoc accipiendum est secundum membra : vel partim de capite, partim de membris. De capite, Non est transgressus, et non fecit malum. De membris, Potuit transgredi, et facere malum.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus potestatem peccandi non habuit.

Ad alud dicendum, quod potestates malorum non sunt potestates ad mala : et ideo non eliguntur secundum quod sunt malorum, sed eliguntur secundum quod sunt potestates ad bona : quia eadem est potestas boni et mali, licet non sit nisi ad bonum : et ideo gratia illius ad quod finaliter est, dicit eam esse eligendam, et non gratia mali, quod quando est, indicat defectum ejus. Quod autem dicit, quod Deus potest prava agere, intelligitur sic, ut quidam dicunt, quod quaedam facere potest Deus, quæ nunc prava sunt : sed si faceret ea, non essent prava. Vel potest dici ipsum loqui secundum opinionem Gentilium de his quæ idola sunt.

Ad alud dicendum, quod potentia rationalis ut est potentia, est ad opposita, et sic semper fuit in Christo : unde in ipso numquam fuit ut potentia indifferenter se habens ad utrumque contrariorum.

ARTICULUS VIII.

An Christo datus sit spiritus et gratia sine mensura ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, bi, D, « Ille homo cui spiritus est datus sine mensura, etc. »

Videtur enim hoc falsum : quia

  1. Spiritus aut est hic creatus, aut in-

ARTICULUS VII.

An Christus potuit peccare in actu ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quidam tamen nituntur probare, etc. »

Licet enim Christus peccare non potuerit in actu, videtur tamen potentiam peccandi habuisse, pluribus rationibus.

  1. Quarum prima sumitur ab auctoritate Bernardi qui dicit, quod tantum descendit, quantum descendere potuit : sed infimus gradus præter culpam est potentia peccandi, et non peccare : ergo videtur, quod ad illum gradum descendit.

  2. Item, Aristoteles in III Topicorum : Potestates malorum eligendæ sunt, ut furari, etc. : potest enim Deus prava agere. Ergo videtur, quod Christus elegerit sibi has potestates.

  3. Item, Omnis potentia rationalis est ad opposita : Christus habuit formam rationalem : ergo habuit potentiam ad malum sive mali : ergo habuit potentiam peccandi.

contra. SED CONTRA :

« Putasne, quod additum minuit, et subtractum auget, esse libertatem et partem libertatis ? » Ita dicit Anselmus, et loquitur de flexibilitate ad opposita : ergo flexibilitas minuit libertatem arbitrii si addatur ei : ergo videtur, quod non fuerit in Christo, quia nihil minuens libertatem suam profuisset nobis.

<--- Page Split --->

creatus. Si increatus, hoc esset parum dicere : quia omni ille datur homini, cui datur, sine mensura : quia ille non habet mensuram. Si autem loquimur de creato qui est gratia : hoc videtur falsum : quia essentia animae Christi finita est : ergo non est sine mensura habitus ejus.

  1. Si dicas, quod essentialiter finitus est habitus gratiae animae Christi, sed virtute est infinitus. CONTRA : Virtus infinita non est in subjecto finito, si attendatur inlinitas secundum vigorem virtutis, et non secundum iterationem actuum : quia motores sphærarum, si tamen motores habeant, sicut dicunt quidam Philosophi, etiamsi dicerentur semper posse movere, non ex hoc sequeretur, quod essent infinitæ virtutis : ego cum virtus finita sit in essentia, erit finita in potentia merendi : et ita datur ei spiritus ad mensuram et in essentia spiritus gratiae, et in vigore gratiae.

SED CONTRA :

Ponatur, quod Christus habeat gratiam finitam, alius Sanctus quicumque sit, habebit aliquanto minorem : et cum utraque sit finita, essent proportionabiles : finitu enim ad finitum semper est proportio aliqua. Proficiat ergo ille Sanctus : ergo tantum proficere potest, quod gratia sua erit sicut gratia Christi in quantitate, quod falsum est : ergo gratia Christi etiam creata est et finita, ut videtur.

Item, Anselmus probat, quod infinitum est quod Adam abstulit Deo, et non potest recompensari nisi per infinitum bonum : sed recompensatur per meritum Christi : ergo meritum Christi est infinitum bonum, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod gratia Christi duplex est, scilicet creata, quae est habitus animæ . et unionis, quae attingit gratiam infinitam : quia unio facit hominem esse Deum, et posse quod Deus potest. Actus autem meriti Christi attendtur penes utramque gratiam : quia aliter non esset verum quod dicit Anselmus,

quod illud non possit redimere nisi Deus. Unde dico, quod habitus animæ Christi est habitus animæ unitæ deitati, et agit in virtute illius unionis.

Dico igitur ad primum, quod est finitus habitus in sua substantia : et tamen potest in infinitum, non ex se, sed quia est habitus potentiae unitæ deitati. Unde non est smile ad quamlibet virtutem creatam simplicem, quæ non est unita : quia illa non potest in hoc quod potest Christus, propter unionem. Et per hoc patet solutio ad ultimum, quod nullus quantumcumque proficiat, potest æquare habitum illum propter unionem.

Ad m quod ante objicitur ad hoc quod sit infinitus simpliciter, dicendum quod finitus est in essentia : tamen posse ejus non accipitur tantum ex ipso, sed etiam ex unione potentiae m qua est : et ab illa parte attingit infinitum, et contrahit infinitum posse in actu, ut Anselmus probat.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS 1X.

An Christus habuit potestatem transgrediendi ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : « Qui potuit transgredi, et non est transgressus, etc. »

Hoc enim videtur esse ad augmentum laudis : et ita cum nihil laudabilium defuerit Christo, videtur quod hoc habuit : ergo potuit transgredi. Nec videtur valere solutio Magistri : quia

  1. Nihil laudabilium defuit Christo : ergo in Christo fuit transgrediendi potentia.

  2. Præterea, Dicit Damascenus, quod assumpsit omnia quæ in natura nostra plantavit : sed hoc plantavit in natura nostra : ergo potuit transgredi.

<--- Page Split --->

  1. Item, Damascenus, « Totum enim totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : » ergo videtur, cum potentia transgrediendi aliquid sit de nobis et naturale nobis, quod Christus assumpsit illam.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus potentiam transgrediendi non habuit : quia transgressio non potentia secundum quod hujusmodi, sed defectus est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in homine dicit laudem. non per se, sed per accidens, scilicet in quantum ex ea infertur voluntaria servatio justitiae : sed in quibus major libertas est, ratio sumitur non ex hujus potentia, sed potius ex immobilitate liberae voluntatis servantis

justitiam, sicut in Christo, et confirmatis. Aliam solutionem Magister dicit in Littera.

Ad ALIUD dicendum, quod potentia peccandi in quantum hujusmodi, non est plantata ut pars in natura nostra, sed potius est defectus consequens ex hoc quod creati sumus de nihilo : et ideo nec dicit libertatem (ut dicit Anselmus) nec perfectionem libertatis.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod intelligitur de partibus integralibus, et virtutibus : sed potentia peccandi est defectus et impotentia consequens exitum rationalis naturae de nihilo : et ideo non oportuit illam assumere : quia non expediebat nobis.

E. Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri?

Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, Si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum ? Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu, ut assumpsit in virili. Sed opportunius atque convenientius factum est, ut de femina nasecretur, et virum assumeret: ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur. Unde Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum: Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere: ergo quia verum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat et feminei sexus liberatio 1. Hinc apparet, quia ille vir de femina natus est. Sapientia ergo Dei quadicitur unigenitus Filius, homine suscepto in utero et de utero Virginis, liberationem hominis indicavit.

<--- Page Split --->

fuisset filius et filia : quia hypostases communicarent sibi invicem suas propritates.

ARTICULUS X.

An Christus debuit assumere hominem in sexu femineo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima quaestione, ibi, « Solet etiam quaeri, etc. »

Videtur enim, quod Filius Dei hominem in femineo sexu assumere debuit : quia

  1. Mors prima per feminam inchoavit : ergo etiam per feminam debuit incipere vita.

  2. Item, Sapientia quae est Filius, quasi feminae vicem gessit, quae nos visceribus charitatis, concepit, et formavit, et peperit : unde et in Proverb. xxx, 10, fortis mulier dicitur : ergo videtur, quod in sexu femineo aptus fuit sibi accipere hominem, quam in masculino.

Sed contra.

  1. Prædication per feminam fieri non debebat : cum ergo ad annuntiandum missus fuerat, in femineo sexu naturam nostram assumere non debuit.

  2. Item, Caput Ecclesiæ esse debuit, mulier autem caput Ecclesiæ esse non potuit : ergo non debuit esse femina.

  3. Item, In nullo genere est idem filius et filia : sed Christus filius fuisset æterna generatione, temporali autem filia : ergo

  4. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus dicit, quod femina est mas occasionatus : ergo videtur, quod femina sit ex femina imperfectione nature : Christus autem perfectissimus esse debuit : ergo debuit esse filius, et non filia.

  5. Præterea, Quatuor modis Deus hominem facere potuit, ut dicit Anselmus, scilicet sine viro et femina, ut Adam : ex viro sine femina, ut Heva. Ex viro et femina, ut Abel, qui cursus nobis innotuit : ergo restabat adhuc unus, scilicet ex femina sine viro : et cum primo ex viro produxerat feminam, restabat ut nunc produceret virum virginem ex femina virgine.

Solutio. Ultimæ rationes sunt concedende.

Dicendum ad primum, quod licet mors haec intravit per feminam, tamen propagatio mortis principalius est per virum : quia ipse est principalior in generatione : et ab ipso principalius transfunditur in generatione originale.

Ad aliud dicendum. quod hoc intelligitur spiritualiter, et in spirituali fecunditate quoad prædicationem aptior est qui in corpore masculus est, quam fecmina.

Ad alia satis solvit Magister in Littera, ut per se patet inspicienti.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XIII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad plenitudinem gratiae et sapientiae simul ?

A. Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit,vel 1 profecit ?

Præterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui Spiritus datus est non ad mensuram, in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat 2. Ita vero habitat, ut ait Augustinus ad Dardanum, quod omni gratia plenus est. Non ita habitat in sanctis. Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite (ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, in cæteris autem solus est tactus) ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus. In sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt 3. Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia numquam illam eamdem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione. Unde Jeremias recte dicit: Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum 4, quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam qua plenus erat.

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod increata.

  1. Omne enim creatum est in numero, pondere, et mensura : spiritus huic homini non datur ad mensuram : ergo datur ei spiritus increatus.

« Præterea sciendum est, Christum hominem, etc. »

Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentias vel virtutes naturales quas suscepit in humana natura. Et secundum quod duplex est substantia humanae naturae, sic sunt duplices potentiae, scilicet animae et corporis : et de convenientibus Christo secundum potentias animae agit primo. In secunda autem parto de convenientibus ei secundum potentias corporis : et haec incipit in distinctione XV, ibi, A, « Illud quoque prætermittendum non est, etc. »

Prima habet duas questiones de profectu gratiae et sapientiae Christi, quae insunt per potentias animae : quarum una determinatur in ista distinctione, scilicet qualiter in gratia et sapientia profecerit. Secunda est de numero sciiorum, utrum tot sciverit sicut Pater, et aeque limpide, vel non ? et haec determinatur in sequenti distinctione, ibi, A, « Hic quæri opus est, Cum anima Christi, etc. »

Haec autem distinctio habet duas partes : in quarum prima questionem movet et solvit. In secunda, objicit in contrarium, ibi, B, « Huic autem sententiae videtur obviare, etc. »

ARTICULUS I.

An gratia Christi fuit gratia creata, vel increata ?

Incidit primo quaesio ex parte gratiae et sapientiae quam dicitur hic accepisse Christus, Utrum fuit gratia creata vel increata ?

  1. Item, In inferiori natura conjuncta est divinitas sine medio habitu, scilicet carni : ergo multo magis superiori, scilicet animae sine aliquo habitu creata conjungebatur. Et sic iste homo non habuit sapientiam, vel gratiam, quae esset habitus creatus.

  2. Item, Inter similia non oportet ponere conjungens medium : anima autem Christi nihil habuit de hoc quod facit dissimilitudinem : quia hoc (ut dicit Augustinus) solum peccatum est : ergo non oportet ponere habitum gratiae medium, quo conjungatur animae divinitas.

  3. Item, In Deo non ponimus habitum disponentem potentiam ejus ad opus : ergo nec etiam in illo quod est unitum Deo : sed tota anima secundum omnes potentias est urita Deo : ergo non oportet aliud adjutorium ponere praeter eam : et sic non est ibi habitus creatus aiquis.

  4. Item, Natura expedit se paucioribus quantum potest : ergo multo magis gratia et Deus : sed divinitas unita potest hoc facere per se sine habitu gratiae et sapientiae creato : ergo superfluit in Christo ponere habitum gratiae et sapientiae creatum.

SED CONTRA :

  1. Optimo nihil deest de omni bonitate quam recipere potest : sed Christus optimus est : ergo non decuit ei aliqua bonitatum, quam potuit recipere : est autem susceptibilis gratiae creatae : ergo habuit eam.

  2. Item, Omnia humana quae sunt perfectionis habere debuit, ut nobis conformis ostenderetur : sed gratia est de praecipuis convenientibus homini, et sapientia : ergo debuit habere.

  3. Item, Nihil redundat ex aliquo nisi quod est in illo : gratia autem in merito redundabat ex Christo in nos, quia nobis meruit : ergo gratia qua me-

<--- Page Split --->

rebatur in ipso fuit: sed hæc est creata: ergo gratiam creatam habuit, et eadem ratione sapientiam, quia illa redundabat ex ipso per doctrinam.

  1. Item, Christus fuit verissime in statu viatoris: ergo non detuit ei gratia viatoris: hoc autem est gratia creata: ergo habuit gratiam creatam.

  2. Item, Isa. xi, 2: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, etc.

Item, Eccli. xxiv, 23: In me omnis spes vitae et virtutis. Quae omnia dicunt gratias creatas.

  1. Item, Matth. xi, 29: Discite a me, quia matis sum et humilis corde. Psal. xliv, 3: Diffusa est gratia in labius tuis.

b.

SOLUTIO. Dicendum, quod si vis fiat in verbo cum dicitur, quod Christus ab instanti conceptionis accepit spiritum, intelligitur (ut Sancti dicunt) de spiritu in donis creatis gratum facientibus et gratis datis: sed a spiritu increato qui est Filius, potius recepta est humana natura in ipso, quam receperit: quia dicimur recipere et habere illud quod nobis advent, ut supra dixit Augustinus, non cui nos advenimus. Hoc autem non ideo dico, quod tempore Christus fuerit homo ante gratiam suam: sed ideo quia natura subjectum praecedit habitum, et habet habitum, et non habetur ab ipso. Secundum hoc igitur dicendum, quod secundum intentionem Sanctorum intelligitur hoc de gratia creata.

Ad 1.

AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum ut supra, quod spiritus datus est Christo non ad mensuram per virtutem unionis per quam Deus concurrit ad actum quemlibet Christi: et ideo est infinitæ virtutis, ut dictum est supra.

Ad 2.

AD ALIUD dicendum, quod non ponimus habitum gratiae et sapientiae in Christo, ut sit medium unionis deitatis ad animam vel ad carnem: sed potius

ut perfectio informans opera, ex parte potentiae creatae : quia non mediante charitate vel castitate conjuncta est ei divinitas, sed potius immediate.

Ad ALIUD dicendum, eodem modo, quod una est solutio amborum.

Ad ALIUD dicendum, quod in Deo non ponitur habitus propter simplicitatem: sed tamen ipse habet vere sapientiam et bonitatem: sed natura humana nec in Christo simplex est, et ideo habitus animae non est ipsa anima, ut Magister dicit in Littera in penulimo capitulo distinctionis istius 1.

AD IDEM dicendum, quod non ponuntur duo adjutoria potentiae creata propter infirmitatem deitatis, sed potius propter utriusque naturae demonstrationem. Unde cum potentia humanae naturae in ipso sit in optimo gratiae, et in optimo quod est divinitas, tunc cognoscitur utriusque veritas.

Ad IDEM adhuc dicendum, quod Deus non tantum attendit in operando quid de potentia sua facere possit, sed etiam quid secundum statum naturae in qua operatur, fieri congruum sit: et cum humanae animae congruum sit mereri, operatur in ipsa per habitum, et cum habitu meritorio.

Ad ALIUD dicendum, quod natura expedit se paucioribus quantum potest : ita tamen, quod non deficiat in necessaris, et ita facit divinitas unita Christo : quia necessarium humanae naturae non detati fut, ut perficeretur optimo gratiae et sapientiae.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

Qualiter Christus dicatur caput no- strum?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Ut in nostro corpore inest sen- sus singulis membris, sed non tantum quantum in capite, etc. »

Ex hoc enim vult probare, quod Chri- stus accepit spiritum ut caput, nos au- tem ut membra.

Hic autem incidit duplex quaestio, scilicet qualiter Christus dicatur caput? Et, quæ sit gratia capitis?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Ad Ephes. ii, 20, dicit Glossa, quod Christus est caput secundum dei- tatem.

  2. Item, Hilarius dicit, quod caput omnium Christus, caput autem Christi Deus: sed omnium non potest esse ca- put secundum confortitatem naturae: ergo ipse est caput omnium secundum deitatem.

  3. Item, A capite fluit sensus et motus in omnia membra: sed sensus et motus Ecclesiae non sunt a Christo nisi secun- dum divinam naturam: ergo ipse est caput secundum divinam naturam.

Sed contra.

SED CONTRA :

Caput quod non est unius naturae cum aliis membris, facit corpus monstruosum : ergo Ecclesiae caput est in conformitate naturae cum aliis membris.

Solutio.

SOLUTIO. Dicimus, quod caput habet tria in se in comparatione ad corpus: quorum unum est virtus, quae princi- pium est effective influens virtutem sensus et motus: quia sensus fluit ab anteriori parte capitis, motus autem a posteriori per nervos sensibiles et motivos. Secun-

dum autem est id quod anima formaliter influit membris assimilando ea sibi in virtute sensitiva influxa, quæ quasi for- maliter adhaeret membris. Tertium au- tem est conformitas naturae cum mem- bris. Et sic tripliciter considerari potest caput spirituale quod est Christus. Si autem consideretur ut principium in- fluens effective tantum, tunc est caput omnino secundum deitatem. Si autem ut est principium effectivum et assimi- lans sibi per aliquod quod influit quod est ut forma: sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suæ vitæ, et sui mo- tus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum. Si autem tertio modo consideretur, tunc est caput ho- minum tantum.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta præter ultimum.

Ad quod dicendum, quod illud quod est diversæ naturae et gratiae non facit monstruositatem, dummodo habeat ad corpus ordinem, ut influens extra: quia aliter monstruosa esset conjunctio animæ cum corpore: sed id quod est diversæ na- turae, et non habet virtutem influendi in corpus, ut caput leonis, vel hujus- modi, illud facit monstrum in composi- tione sui ad corpus.

ARTICULUS III.

Quæ sit gratia capitis ?

Secundo quæritur, Quæ sit gratia ca- pitis ?

Videtur autem, quod unio : quia

  1. Illa est gratia capitis quæ facit vir- tutem influendi et sensum et motum : non autem habet virtutem influendi sen- sum et motum nisi ex deitate: ergo vi- detur, quod unio ad deitatem confert sibi gratiam capitis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Caput est regitivum membrorum : ergo id quod constituit in altero regimen membrorum, illud dat gratiam capitis : hoc autem facit unio : ergo unio est gratia capitis.

contra. SED CONTRA :

Gratia capitis est quam influit membris : unionem autem Christus non influit membris : ergo unio non est gratia capitis.

SOLUTIO. Dicendum, quod gratia Christi est triplex, scilicet ut uniti, et ut capitis, et ut singularis hominis Illa quae est uniti, non est ad mensuram, sicut in praecedentibus habitum est. Illa autem quae est capitis, est influens supra membra tripliciter, secundum triplicem capitis considerationem : sed effective influit secundum duas considerationes primas. In tertia autem consideratione ipse quidem qui est caput, adhuc effective influit, sed non in quantum homo : sed influit sic tripliciter, scilicet meritorie, quia meretur nobis influxum gratiae : et mediatoris modo sive redemptoris, quia tollit obstaculum influxus in nos, quod obstaculum est debitum Adae quod solvit. Tertio modo exemplariter. Gratia autem singularis hominis fuit etiam in eo privilegata in operibus gratiae gratis date : ut in verbis sapientiae et scientiae, et miraculis : et in operibus gratiae gratum facentis, quia nullius hominis umquam potest esse tam gratum opus, sicut suum fuit.

DICENDUM ergo ad primum, quod unio est gratia ad esse Deum hunc hominem, et non ad influendum : et est bene constituens in loco et ratione capitis : sed tamen ipsa non est quam caput communicat membris.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Quos sensus spirituale caput influit in membra spiritualia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, etc. »

Licet enim hic Augustinus loquatur per similitudinem, tamen illi sensus spiritualiter sunt in nobis.

Videtur autem, quod tantum tactus fuit in Christo : quia caput non influit membris nisi tactum, et non alios sensus : ergo videtur, quod hoc in spiritualibus sit eodem modo.

SED CONTRA :

  1. Psal. XXXII, 9 : Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Ergo habemus gustum et visum.

  2. Item, Reprehensive dicitur de malis : Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt '. Ergo videtur, quod omnis sensus influat nobis caput nostrum per Spiritum sanctum.

  3. Item, Origenes super Leviticum : « Quinque sunt sensus spirituales, scilicet ut mundo corde videamus Deum, et audiamus quae loquatur, odoremus bonum odorem Christi, gustemus dulcedinem, de qua dicitur : Si tamen gustastis quam dulcis est Dominus 3 : palpe mus cum Joanne verbum vitae. » Ergo videtur, quod onnis sensus influit nobis sicut habet in se.

ULTERIUS quaeritur, Penes quid accipiuntur isti quinque sensus spirituales? Dicit enim Augustinus, quod uno intellectu discernitur quidquid omnibus

Quest.

<--- Page Split --->

sensibus accipitur. Ergo videtur, quod hujusmodi quinaria differentia sensuum non potest ad speciem referri.

Hoc etiam videtur, quod duae sunt differentiae intellectus in nobis, scilicet intellectus quo est omnia intelligibilia facere in nobis : et intellectus quo est omnia intelligibilia fieri, hoc est, agens et possibilis : ergo videtur, quod non sit hujusmodi quinariam divisionem facere.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus loquitur per quamdam similitudinem capitis materialis ad caput spirituale : caput enim materiale aliquem sensum quem habet, influit toti corpori : et aliquos etiam non influit, sed uni membro unum, et alii alium : ut oculo visum, linguæ et palato gustum, et au dutum tympano auris, et odoratum organo olfactus, quod sunt duo coni cerebru in anteriori parte capitis ad modum coni mammillæ, ut dicit Philosophus. Omnibus autem membru influit tactum : quia (ut dicit Philosophus) ille est sensus propter quem animal est, et non est tam sensus, quam differentia generalis constituens annalis naturam et sensus necessitatem. Et sic Christus quædam dona excellenter habet, et nulli influit : quædam autem influit quibusdam, non omnibus, scilicet gratias gratis datas : omnibus autem influit quod est necesse ad esse spirituale, et hoc est per modum tactus sine quo non potest esse animal : et influit omnibus motum meriti. Et hoc donum est charitas. Tamen Augustinus non contradicit quin in nobis sunt omnes sensus spirituales.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad object. Ad id quod in contrarium obliciatur, dicendum quod in nobis sunt omnes sensus spirituales, ut dicit Origenes. Et innuit Psalmus. Et possunt distingui hoc modo. Quia ea quae accipiuntur a Deo sunt duplicia, scilicet bonitas, et veritas : bonitas in affectu, et veritas in intellectu. Bonitas autem accipitur duobus modis, scilicet per propria : et sic accipitur per

modum tactus, hoc modo quo tactus immutatur penes conjunctionem extremorum : et hoc fit quando experimento Deum attingimus, et bonitatem ejus. Accipitur et bonitas penes ea quae ostendunt complexionem ejus, et saporem. Sapor enim est sequela complexionis rei tangibilis commixtæ : et sic spiritualiter probamus dulcedinem Dei in effectibus, in quibus in via charitas ejus monstratur, sicut in complexione corporis et sanguinis sui : de qua dicitur, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat : et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.

Si autem objiciur contra hos duos sensus, quod sensus est vis cognitiva: istud autem non ordinatur ad apprehendere, sed potius ad affici : dicendum, quod est cognitio per modum receptionis quasi ab extra : et est cognitio experimentalis, sicut dicit Dionysius quod lerotheus patiendo divina, didicit divina : et haec cognitio est per gustum et tactum spirituales.

Si vero est perceptio veritatis, hoc est duobus modus, scilicet ut est veritas, vel ut est ordinata ad bonum, hoc est, verum in ratione veri, vel verum in ratione boni. Si autem est in ratione boni, tunc est spiritualis odoratus : odor enim fit ex fumali evaporatione ostendente rei saporem : et verum in ratione quasi evaporat saporem boni, et ostendit ipsum quasi per distans quod est verum. Si vero est verum ut verum : aut in signo, aut in se. Si in se : tunc est visus qui est in rei formam per se. Si secundo modo, scilicet ut in signo, tunc est ut auditus est perceptivus formæ rei in signo : et ideo isti duo sunt disciplinales, unus inveniendo, alter accipiendo per doctrinam.

Ad id quod ultimo objiciur, dicendum Ad quod intellectus possibilis est unus, sed speculativus, vel id quod est in ipso, potest habere rationes differentiae secundum

<--- Page Split --->

actum, secundum rationes quae dicta sunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

priam, scilicet ut in me removeatur debitum Adæ, quod est reatus originalis, oportet accipere gratiam habitualem quæ formaliter deleat peccatum : et hæc essentialiter non fuit in Christo, sed prima per proprium opus suum facta est.

ARTICULUS V.

Utrum nos recipimus de plenitudine gratiae Christi eamdem, et tantam gratiam quam ipse accepit ?

ARTICULUS VI.

An Christus fuit plenus sapientia et gratia ab ipsa conceptione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, etc. »

Videtur, quod hoc sit falsum : quia

  1. Est in eo plenitudo redundantiae : ergo videtur, quod istud idem in nos redundat quod in ipso fuit : et ita per essentiam nos accipimus de eodem.

  2. Item, Redemptionem non habuimus nisi unam : et hæc facta est per Christum : ergo videtur, quod ad minus illam essentialiter omnes accepimus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia, Luce, iv, 21, super illud : Hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris, etc., dicit Glossa : « Præ omnibus sanctis unctus est unctione spirituali, quando Spiritus sanctus descendit super eum in specie columbæ. » Hoc autem factum est, cum erat incipiens quasi esse annorum triginta. Non ergo plenus fuit ab instanti conceptionis.

olutio. SOLUTIO. Dicendum, quod Magister hic loquitur de gratia habituali qua formaliter justi sumus : tamen cum dicit, quod accepimus secundum similitudinem, intelligendum est quod hoc non sufficit, quod solum illius similitudinem habeamus : quia sic possemus accipere de gratia Pauli vel Petri ; sed exigitur influentia capitis quae supra dicta est, scilicet ad hoc quod efficienter secundum quod Deus, et meritorie secundum quod homo nobilis influat similem gratiam suæ gratæ, licet non tantam.

SOLUTIO. Dicendum, quod est plenitudo solutio. ad actum perficiendi ipsum plenum : et est plenitudo ipsa redundans ex pleno, et infundens alia. Et prima fuit in Christo ab instanti conceptionis. Secunda autem fuit ex quo missus est Spiritus corporali specie sicut columba in ipsum : quia tunc effluxit vis regenerativa in aquas, et etiam in alios per gratiam prædicationis et miraculorum. Et de hac plenitudine loquitur Glossa.

Id 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est redundans non materialiter, sed causaliter, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod receptio est gratia communis quoad aliquid, et quoad aliquid specialis : quoad solutionem enim debiti Adam, communis est, et sic non est in nobis : sed quoad efficientiam pro-

<--- Page Split --->

B. Auctoritatem ponit qua videtur obviare.

Huic autem sententiæ videtur obviare quod in Lucæ Evangelio legitur : Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines 1. Si enim proficiebat, sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura. Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiæ et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit : et tamen vere dicitur profecisse sapientia, et gratia : non quidem in se, sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiæ et gratiae munera secundum processum ætatis magis ac magis patefaciebet. Unde Gregorius in quadam Homilia ait 2 : Juxta hominis naturam proficiebat sapientia : non quod ipse sapientior esset ex tempore, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiæ plenus permanebat : sed eamdem qua plenus erat sapientiam, cæteris ex tempore paulatim demonstrabat. Juxta hominis naturam proficiebat ætate de infantia ad juventutem : juxta hominis naturam proficiebat gratia, non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiae quod habebat. Apud Deum et homines proficiebat : quia quantum proficiente ætate patefaciebat hominibus dona gratiae quæ sibi inerant et sapientiæ, tantum eos ad laudem Dei excitabat, et sic Deo Patri ad laudem Dei, et hominibus ad salutem proficiebat. In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio, Puer ille sapientia plenus et gratia perhibetur 3. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi tradita, cum per ejus industriam alii proficiunt.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

Utrum Deus potuit conferre majorem gratiam quam contulit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Huic autem sententiæ videtur obviare, etc. »

Hæc est secunda pars in qua objicit et solvit per verba Evangelii, et secundo per verba Ambrosii, et solvit, ibi, C, « Alibi tamen scriptum reperitur, etc. »

Circa primam partem quæritur de hoc quod dicit : « Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem, etc. »

Hoc enim plane factum videtur, quod secundum hominem habeat gratiam finitam : ergo major potest cogitari. Aut ergo illam Deus quæ major esse potest, conferre valet, aut non. Si non, limitata erit sua potentia : quod inconveniens est. Si sic : ergo falsum est quod hic dicit, quod Deus majorem conferre non potuerit.

Si autem objicias, quod Deus potest facere novam speciem, et de illa facere Christum, et tunc conferre ei gratiam majorem : dicendum, quod hoc nihil est : quia Deus potest facere quod vult, sed tamen ex parte creaturæ non posset ordinate fieri aliqua species, quæ sit altior intellectuali natura in homine et Angelo : intellectualis enim nátura nobilitate sua per intellectum capax est Dei, et donorum suorum : et quidquid aliud faceret Deus, non posset esse magis capax quam natura intellectualis, et in illa maxime capax fuit Christus : unde cum mensura gratiae ejus fuit secundum illam capacitatem, non potest esse major ex parte creaturæ recipientis : et per hoc non limitatur potentia Dei facientis, sed potius capacitas creaturæ recipientis. Et est simile in materia elementi quæ potest subtiliari a grossitie terræ, et tantum potest subtiliari, quod non erit terra, sed aqua : et similiter ex aqua fit aer, et ignis ex aere : sed non est capax majoris subtilitatis, quam in igne : quia omnia naturalia habent metas capacitatem suarum, quas non excedunt manente natura et specie.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod hoc verum est quod hic dicit Magister : sed intelligendum, quod omne perfectum naturæ et gratiae habet necessario determinatam capacitatem in specie et natura sibi proportionatam, cujus majorem non recipiet, nisi mutetur species. In specie autem hominis maxima omnium capacitatum quæ potest esse, salva specie et natura hominis, in Christo fut : et ideo Deus majorem ei gratiam conferre non potuit, quia nullus homo potest recipere majorem, nec aliqua creatura.

Ad m autem quod contra objicitur, dicendum quod Deus potest facere majorem et conferre : sed nihil creatum erit illius receptibile. Unde Magister non attendit quid Deus possit facere, cujus potentia in nullo limitatur, sed quid in creatura potest fieri.

ARTICULUS VIII.

An illi qui non proficiebant gratia et sapientia Christi, habebant ipsum ut caput influens eis sensum et motum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod illi qui non proficiebant de gratia et sapientia ejus, non habebant ipsum ut caput influens eis sensum gratiae et motum :

  1. Sed illi qui fuerunt ante adventum, nec videbant eum, nec audiebant : ergo sensum et motum ab ipso non recipiebant.

<--- Page Split --->

  1. Item, Caput proprie dicitur in conformitate naturae: sed ante incarnationem non fuit in conformitate naturae: ergo non fuit caput.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Anselmus dicit in libro Cur Deus homo, quod numquam a temporibus creationis hominis super terram Ecclesia fuit acephala, id est, sine capite: ergo semper fuit caput.

  2. Item, Matth. XXI, 9: Turbæ quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna filio David! Sed qui præibant, significant præcedentes adventum: qui sequebantur, signant sequentes: ergo omnes hauserunt sensum et motum gratiae ab ipso: ergo omnes habebant eum caput.

  3. Item, Augustinus dicit, et ponitur infra in Littera 1, quod eadem est fides antiquorum et modernorum: et tempora variata sunt, sed fides immutata permansit. Ergo Christi incarnationem crediderunt illi sicut et isti, et ita per fidem fuit eis caput in conformitate naturae. Quod concedendum est.

Soluto, Aa I.

AD PRIMUM dicendum, quod est influxus per inspirationem, et per præsentiam, et verbum. Primum habuerunt præcedentes et sequentes ascensionem ejus. Secundum autem habuerunt præsentes qui sequebanlur eum: de quibus dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, etc. 2. De secundo autem dixit, Joan. VIII, 36: Abraham, pater vester. exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod caput ita fuit in conformitate naturae, sicut probat ultima objectio.

ARTICULUS IX.

An Christus ut homo fuit caput Angelorum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem: « Puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur. » Puer autem est secundum humanitatem.

Quaeritur ergo, Utrum Christus sicut homo influit Angelis?

Videtur, quod non: quia ita dicit Psalmista: Minuisti eum paulo minus ab Angelis 3. A minori autem non recipit illuminationem superior: ergo Angeli non recipiunt a Christo.

SED CONTRA :

  1. Apocal. XXI, 23: Lucerna ejus est Agnus. Ergo Agnus occisus illuminat omnes in regno cælorum: ergo et Angelos.

  2. Item, Corpus Christi unum est in omnibus sanctis et beatis: quia dicitur, Cantic. VI, 8: Una est columba mea. Ergo Angeli sunt de unitate corporis: ergo accipiunt per influentiam capitis, sicut et alia membra.

  3. Præterea, Hoc expressè dicit Dionysius, quod ab ipso Jesu accipiunt illuminationes.

  4. Item, Superioris est illuminare inferiores: sed Christus est in potioribus bonis Patris, etiam secundum hominem: ergo suum est omnes illuminare.

ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quid sit recipere sensum et motum?

i. Videtur autem sensus esse cogitationis, motus autem operis: et ita videtur, quod non recipimus gratiam perficientem intellectum et opus ejus.

  1. Item, Omne animal habet caput vel

1 Cf. Infra, Dist. XXV. 2 Luc. x, 23 et 24. Cf. Matth. x1, 25.

3 Psal. VIII, 6. Cf. ad Hebr. II, 7.

<--- Page Split --->

membrum aliud loco capitis, ut dicit Philosophus in libro de Animalibus, : nec tamen omne animal habet motum : ergo videtur, quod non sit de ratione capitis dare motum, sed tantum sensum.

  1. Præterea, Hic in Littera non fit mentio de motu, sed de sensu tantum : ergo non ministratur nobis motus a capite spirituali, sed tantum sensus.

contra. SED CONTRA :

  1. In omnibus animalibus perfectis influit motus a capite : sed Christus est perfectissimum caput : ergo influit motum.

  2. Item, Ad nihil proderit cognoscere divina per spiritualem sensum nisi haberemus virtutem motivam qua moveremur in divina cognita : ergo ad hoc quod prosit nobis sensus necessaria est influxio motus.

Solutio. Dicendum ad primum, quod Angeli sunt de unitate corporis nostri : non enim habet tantum partes corporales, sed etiam spirituales : et Christus est caput Angelorum in prima et secunda acceptione capitis, licet non in tertia.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod minoratus est in assumptione pœnalitatis nostræ tantum : sed non in virtute illuminationis.

Ad aliud quod ulterius quæritur dicendum, quod motum accipimus a capite, qui est motus meriti quo movemur in divina cognita.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod duplex est motus : processivus scilicet, et illum non habet omne animal nisi a suo capite, vel a membro quod est loco capitis. Est etiam motus dilatationis et constrictionis, et illum habet omne animal.

Ad ultimum dicendum quod in Littera non fit mentio de motu : quia supponitur in causa. Charitas enim quæ est hic quasi tactus bonitatis influxus omnibus causa est maximi motus. Ipsa est enim ignis mobilis, acutus, superfervidus, sicut innuit Agustinus : et Dionysius dicit, quod charitas semper proficit, aut deficit. Et Gregorius : « Charitas magna operatur si est : si enim desinit operari, charitas non est. »

C. Prædictis videtur adversari quod Ambrosius ait.

Alibi tamen scriptum reperitur, quod secundum sensum hominis profocerit, sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro III de Spiritu sancto 1. Deus perfectionem naturae suscepit humanæ. Suscepit sensum hominis : sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit conturbatam : sensu hominis esurivit et rogavit : sensu hominis profecit, sicut scriptum est : Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia 2. Quomodo proficiebat sapientia Dei? Profectus aetatis et pro-

<--- Page Split --->

fectus sapientiæ, non divinæ, sed humanæ naturæ est. Ideo ætatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum. Ætas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat ælate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem hominis profecit: et quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus: ergo ipse per incrementum susceptus est. Si divinus: ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur non est divinum. Sensus ergo proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Nec poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiæ Dei impleri. Quæ ergo implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia 1. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit? Per quem autem sensum dixit Isaias, quod patrem nesciebat puer aut matrem? Scriptum est enim: Antequam sciat puer vocare patrem suum aut matrem suam auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samarizæ 2. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat: sed verendum est, inquam, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuannus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus et carnem adoramus, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe qui de eo dixit, quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei 3: ipse dixit, quia non divisus est Christus 4. Numquid etiam cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit 5 capacem, dividimus eum? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit: sed animam rationalem et intellectus nostri capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiæ cujus nostræ sunt animæ, et carnem nostræ similem ejusdemque cujus caro est nostræ substantiæ suscipiens, perfectus etiam homo fuit.

<--- Page Split --->

D. De intelligentia praemisorum verborum.

Ilaec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt: quae ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur: sed juxta duas naturas, duas habet sapientias: unam non creatam, sed genitam, quae ipse est: alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam. Nam Isaias de eo protestatur: Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus. Spiritu ergo sapientiæ et intellectus, id est, sapientia et intelligentia per Spiritum sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam. Secundum Deum vero sapiens erat sapientia ælerna, quae Deus est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quae ipse est: et justus justitia naturali, quae ipse est: ita sapiens sapientia naturali, quae ipse est. Anima vero ejus sicut bona est et justa bonitate vel justitia gratis data, quae ipsa non est: ita est sapiens sapientia gratis data, quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est: quae in quantum Deus est, et in quantum natura divina est, et sapiens est sapientia ingenita, scilicet sapientia ælerna, quae est Pater: et sapientia quae non est ingenita, quae communis est tribus personis: non tamen gemina sapientia: quia non est alia et alia sapientia, sapientia ingenita quae tantum Pater est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In quantum vero eadem persona est homo, id est, secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens ergo est humano sensu et divino.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

De intentione verborum Ambrosii : et, An in Christo intellectus agens potuit abstrahere ab aliis formis rationes universales ?

« Alibi tamen scriptum reperitur, etc. »

Hic objicit per verba Ambrosii. Et habet tres partes, scilicet objectionem, et explanationem intentionis, cum objectione in contrarium, ibi, E, « Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, etc. »

Incidit autem hic dubium de intentione Ambrosii. Si enim hoc vult dicere quod imponit sibi Magister : tunc nihil probat contra haereticum.

  1. Dicit enim Magister, quod vult dicere, quod sensus proficiebat humanus, dum profectum aliis ostendit : sed hoc competit etiam sensui divino : ergo per illam mutabilitatem in profectu qui est in aliis, non potest probare quod in Christo sensus humanus fuit, sicut intendit Ambrosius : loquitur enim contra haereticos qui dicebant Christum esse simplicem creaturam.

  2. Præterea, Videbatur, quod Ambrosius dixit verum. Christus enim omnia quæ in nostra natura plantavit, assumpsit : sed in nostra natura etiam in primo statu plantavit cognitionem experimentalem quæ accipitur a singularibus : ergo illam assumpsit. Prima scribitur a Damasceno. Secunda probatur per Augustinum in libro super Genesim da litteram super illud : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in parasido voluptatis, ut operaretur et custodiret il-

lum 1. Super illum enim locum in libro VIII super Genesim ad litteram 2 dicit Augustinus 4 ostendens quod non ante peccatum hominem ad laboris indigentiam damnavit : sed ut experimento excitatus magis Creatorem cognosceret operantem in natura. Et sunt haec verba : « Quid enim majus murabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura quodammodo lumana ratio loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur quæque vis radicis et germinis, quid possit, quidve non possit : unde possit, unde non possit : quid in eo valcat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhbita diligentia : in ipsaque consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 8. » Ex hoc accipitur, quod licet Adam omnium naturarum habuerit scientiam, quod tamen profecerit in cognitione experimenti Ergo a simili, licet Christus scientiam habuerit omnium, etiam cognitione experimenti proficere potuit : et hac cognitione non proficit intellectus divinus, quia de rebus nihil accipit.

  1. Præterea, Sensus Christi receptivus fuit sensibilium specierum præsente materia. Aut igitur sensus Christi communis in Christo potuit facere compositionem sensatorum in ipso, ut diceret, hoc croceum est dulce, et hoc croceum amarum : aut non. Si non : ergo imperfectior fuit quam nos : quia sensus communis potuit hoc facere in nobis. Si potuit : ergo sensus communis potuit in Christo facere novas compositiones omni die. Aut igitur illarum compositionum formæ a vi imaginativa servari poterant, aut non. Si non : iterum sequitur, quod impotentior nobis fuit. Si sic : ergo multa nova habuit in imaginatione.

1 Genes. II, 15. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII super Genesim ad

<--- Page Split --->

ULTERIUS QUÆRO, Utrum intellectus agens in Christo potuit abstrahere ab aliis formis rationes ulteriores, aut non? Si non : ergo impotens. Si sic : ergo abstraxit. Quidquid autem abstrahit agens intellectus, impiimit in possibilem : ergo possibilis intellectus in Christo recepit novam speciem, et novas species multas : ergo videtur, quod novam scientiam : et ita profecit in eo sensus humanus, ut dicit Ambrosius.

esse cognitiones, quarum una in summo erat cognitio Filii Dei quae est cognitio quam unam numero ab aeterno increatam habet cum Patre et Spiritu sancto.

Aliam autem habet anima Christi ex conjunctione ad divinitatem : et haec est cognitio per speciem quae est patriae, et ultra quam patriae : quia alii cognoscunt per speciem praesentiae divinae, ipse aulem cognoscebat per speciem unitam sibi : quia deitas quae est species, est unita sibi, et hac cognitione fuit ipse comprelensor et verissime.

Sed contra :

  1. Duae formae ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto : habitus autem cognitionis omnium fuit in Christo ab instantu suae conceptionis : ergo non fuit susceptibilis alicujus habitus per cognitionem experimenti.

  2. Item, Materia non est in potentia ad formam quam habet, et nihil recipit nisi id ad quod est in potentia : ergo numquam recipit formam quam habet : sed agens intellectus se habet ad possibilem, ut forma ad materiam, ut ait Philosophus, vel ars ad materiam : ergo possibilis non recipit ab agente formam quam habet : ergo intellectus in Christo non profecit : et ita iterum videtur falsum esse quod dicit Ambrosius. Si dicas, quod possibilis non est ut materia naturae, sed ut materia artis, propter quod dicit Philosophus quod se habet agens ad possibilem ut ars ad materiam : adhuc concluditur propositum : licet enim materia artis non amittat formam naturae accipiendo formam artis, ut dicebat Empedocles, tamen non recipit simul duas formas artis ejusdem speciei, nec duas formas naturae ejusdem speciei. Cum igitur agens sit ut ars, eo quod ipse est species specierum intelligibilum, possibilis non simul recipit ab eo duas species ejusdem rationis.

Alia est cognitio quam accepit a veritate status innocentiae : et haec est concreta sibi cognitio omnium naturalium quam etiam habuit Adam ante peccatum.

Quanta autem cognitio est quae est viatoris quae est cognitio experimenti : sed origo experimenti est duplex : una quae est scientiam faciens, et sic est in ignorante in quo per experimentum acquiritur memoria, et ex memoria et experimento una universalis ratio quae generat scientiam in intellectu non habente. Aliud est experimentum non habitum quidem faciens, sed excitans, sicut Adam habuit experimentum, ut probatum est in auctoritate Augustini : et hanc habuit Christus, et profecit in ea : et hoc utendit Ambrosius : et ideo dicit, Sensus proficiebat humanus : et non dicebat, Intellectus proficiebat humanus, ut dicit Basilius in quadam homilia super principium Proverbiorum. Sensus est intellectus de praesenti, hoc est dicere, intellectus reflexus ad sensum : et ille immutatur ad actum per experimentum, licet non ad novum habitum, ut probatum est objiciendo. Bene enim concedo sensum Christi particularem fuisse apprehensivum sensibilium, et sensum communem fuisse compositum, et imaginationem receptivam imaginationum : sed intellectus secundum actum factus in aliquo habitu non recipit amplius ejusdem rationis habitum : quia duae species ejusdem rationis non sunt in uno eodem.

Solutio

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod plus veritatis est in verbis Ambrosii quam Magister eliciat ex eis, quia sine dubio aliter nihil probaret contra haereticum Pono enim in Christo quatuor

<--- Page Split --->

Si autem objiciatur, quod est simile de imaginatione et sensu, bene concedo quamdiu manet imaginatio ejusdem : sed imaginationes transeunt frequenter in viribus sensibilibus, et recipiuntur novae plus quam in intellectu.

Adobject.1. A0 10 autem quod contra objiciur, dicendum, quod novum habitum non recepit, sed novam habitus conversionem ad hoc vel illud ex intellectu ad sensum reflexum.

Si autem objicias, quod Christus eadem ratione non debuit habere nisi unam cognitionem : quia duae cognitiones ad idem non ordinantur. Dicendum, quod illae tres non sunt ejusdem rationis : quia una est essentia divina : alia autem contemplatio in Verbo unito : tertia vero habitualis humana, sed flexibilis ad hoc vel illud, est de perfectione viatoris.

ARTICULUS XI.

An Jesus proficiebat aetate et sapientia hominis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis, etc. »

Videtur enim sapientiam hominis non habuisse : quia

  1. Natura non abundat in superfluis, ut dicit Philosophus : cum igitur habuerit nobiliorem cognitionem quam etiam futura non latent, ut infra dicit in Littera, videtur non habuisse humanam, quia superfua esset.

  2. Item, In inferioribus videmus, quod lumen majus offuscat minus, ut lumen candelae non apparet in sole : ergo ita fuit etiam in anima Christi : ergo non habuit nisi scientiam divinam : et sic falsum est, ut videtur, quod dicit.

  3. Item, Perfectius est scire nihil acci-

piendo a re, quam accipiendo : et perfectius est scire per causam, quam per effectum : et perfectius est scire per scientiam qua est causa, quam qua non est causa, sed similitudo tantum. Ergo cum nullum perfectorum negaverit Filio suo Deus, et omne imperfectum ab eo removerit praeter hoc solum quod ordinem habuit ad nostram redemptionem, videtur quod omnem modum cognitionis imperfectae removerit ab eo : quia cognitio imperfecta magis est contraria saluti, quam promotiva. Cum igitur homo cognoscat scientia causata a rebus, Angelus scientia qua est similitudo rerum et non causa, Deus autem scientia qua est causa rerum, videtur quod solum illam habuerit et non aliam.

Ad hoc dicendum, quod Christus ha- 8u buit cognitionem multiplicem, scilicet increatam, et ex unione ad Verbum : comprehensoris in patria, eo quod Verbum sibi quoad animam semper fuit praesens et unitum : et etiam cognitionem Adae : et etiam aliquo modo cognitionem experimenti.

Ad 10 autem quod contra objicitur, 4 dicendum quod non erat superfluum in Christo quod erat naturae vel status ostensivum : quia hoc multum valet nobis credere in eo utramque naturam : et etiam hujusmodi cognitiones sunt de ratione statuum.

Ad aliuo dicendum, quod hoc falsum 4 est, nisi lumina sint ejusdem rationis quoad lucem ad minus, et nisi projiciant radios ad eamdem partem. Neutro autem istorum modorum est hic : quia istae scientiae non sunt ejusdem rationis, nec etiam eodem modo illuminant super cognitia.

Si autem dicas, quod in inferioribus etiam lumina non sunt ejusdem rationis, et tamen mutuo se aborbent. Dicendum, quod falsum est : quia quoad lucem ad minus habent eamdem rationem proportionis ad actum : lux enim non est in inferiori corpore nisi secundum naturam

<--- Page Split --->

qua communicat cum superiori corpore, ut dicit Philosophus : et ideo licet haheant virtutes diversas in movendo, tamen lucere est commune cis secundum proportionem. Sic autem non est in scientiis : quia æquivoce sunt scientiæ, sicut ostendit modus objectionis : quia una est causa rei, et alia similitudo, et tertia causata a re.

esse ignorantia vel nescientia : ergo videtur cum Christus omnia nobis naturalia assumpsit. quod assumpsit illam. PRIMA probatur per illud quod Philosophus dicit in principio naturalium, quod pueri in principio vitæ omnes viros exsistmant patres, et fecminas matres, et postea discernunt : ergo videtur, quod hoc sit naturale eis.

Ad aliud dicendum, quod habere omnem modum sciendi non est de ratione imperfectionis naturae humanæ : quod enim imperfectum esset Deo, hoc perfectum esset Angelo vel homini : unde cum Christus Deus fuerit et homo, omnes modos perfectionis utiles nobis habuit secundum statum utriusque naturæ.

ARTICULUS XII.

Utrum in Christo ab infantia fuerit aliqua ignorantia, vel habuerit omnem scientiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Expers autem agnitionis infantia, etc. »

Hoc etiam videtur

  1. Per auctoritatem Leonis Papæ in sermone de Epiphania dicente sic : « Adoraverunt infantem in nullo ab aliorum generalitate distinctum. »

  2. Item, Christus humilitate descendit sub omnes : ergo videtur cum magis humilis sit ignorans, quam omnium habens scientiam, quod hunc defectum propter nos assumere debuit.

  3. Item, Chrysostomus super Joannem, reprehendit librum de infantia Salvatoris, dicens quod in infantia ab aliis infantibus non differebat.

  4. Item, De natura infantis videtur

SOLUTIO. Dicendum, quod Christo numquam competit ignorantia vel nescientia, sed omnium scientia ab instantu conceptionis suæ, ut probat Magister in Littera, quadruplex, vel triplex, ut dictum est, scilicet increata, unita Verbo, et comprehensoris : et secundum primum statum similis fuit scientiæ quam acceperunt Angeli a principio suæ creationis. Cognitio autem comprehensoris est cognitio præsentis uniti, et ideo reducitur ad scientiam unionis, hoc est, quam facit unio : et sic erunt tres scientiæ Christi. Quarta autem experimentalis fuit in eo quemadmodum actus non faciens habitum, ut dictum est per Apostolum ad Hebræos, quod didicit ex iis quæ passus est obedientiam 1.

Ad AUCTORITATEM autem Leonis dicendum, quod loquitur secundum id quod exterius in ipso apparebat : et eodem modo solvendum est dictum Chrysostomi.

Ad aliud dicendum, quod descendere in id quod contrariatur merito et beatitudini non est humilitatis, sed fatuitatis : et hæc est ignorantia et nescientia, quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum 2.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est de natura infantis nisi secundum statum naturae corruptæ, qui Philosophis notus erat. Si enim Adam non peccasset, determinatum esset quantum perfecti scientia et gratia secundum statum animalis vitæ nasceremur, licet non perfecti in quantitate propter necessitatem materni uteri.

<--- Page Split --->

E. Quomodo intelligendum sit illud, Sensus proficiebat humanus ?

Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet sensus proficiebat humanus, assumenda est ? Aperte enim videtur Ambrosius innuere, quod secundum humanum sensum Christus profecerit, et quod infantia ejus expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit : quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad usum 1 hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem, et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat, ac si agnitionis expers esset.

ARTICULUS XIII.

An Christus ab instanti conceptionis fuit plenus gratia et sapientia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sed ex qua causa, etc. »

Hic videtur Magister supponere quod supra determinat, scilicet Christum ab instanti conceptionis plenum gratia et sapientia fuisse.

SED CONTRA :

Non habuit fidem, non habuit spem, non habuit pœnitentiam : quæ omnia gratiae sunt : non ergo plenitudinem divine gratiae.

Christo, sed quoad speculum et ænigma in quo videt fides, non fuit in ipso, quia illa sunt imperfectionis. Spes autem est certa exspectatio futuræ beatitudinis ex meritis et gratia proveniens, et secundum omnem modum non fuit in ipso, sed in quantum est certa ex meritis et unione, et gloriæ sive beatitudinis corporis, non animæ, fuit in ipso actus spei : quia gloriam corporis certus exspectabat. Pœnitentiam autem non habuit : quia respicit peccatum præcedens, sed pro nobis tantum actum pœnitentiae exhibuit : quia solvit pœnas pro peccato nostro debitas, et quia fuit hostia pro peccato nostro : propter quod etiam dicitur peccator ab Apostolo dicente : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 4 Deus, et iterum de peccato damnavit peccatum in carne : et dicitur ibi peccatum quia fuit hostia pro peccato.

SOLUTIO. Fides quoad visionem fuit in

Solutio.

1 Edit. Joan. Alleaume, visum.

2 II ad Corinth. v, 24.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XIV.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram rediemptionem quantum ad plenitudinem scientiae specialiter ?

k. Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo : et si omnia scit qua Deus?

Tlic quaeri opus est, Cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam aequalem Deo, sive omnium rerum scientiam habuerit, vel habeat, id est, utrum omnia sciat quae Deus scit ? Quibusdam placet, quod nec parem cum Deo habeat scientiam, nec omnia sciat quae Deus : quia in nullo creatura aequatur Creatori. Cum ergo anima illa creatura sit, in nullo aequatur Creatori : ergo nec in sapientia. Non ergo habet aequam cum Deo sapientiam, nec scit omnia quae Deus. Item, Si anima illa aequalem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono majorum habet sufficientiam, quam ejus creatura. Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum. Ait enim Propheta ex persona hominis assumpti : Mirabilis facta est scientia tua ex me, et non potero ad eam 1. Quod exponens Cassiodorus ait : Veritas humanae conditionis ostenditur : quia assumptus homo divinae substantiae non potest aequari vel in scientia, vel in elio. Apostolus etiam ait : Nemo novit quae sunt Dei, nisi spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, etiam profonda Dei 2. IIs aliisque pluribus rationibus ei auctoritatibus utuntur 3 qui animam Christi asserunt nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire quae Deus scit. Quia si omnia scit quae Deus, scit ergo creare mundum, scit etiam creare scipsam.

<--- Page Split --->

creata : ergo nec est infinita, nec infinite capacitatis. Numerus autem scitorum a Deo est infinitus, quod probo sic : Augustinus dicit in libro XXI de Civitate Dei, quod numerorum species quamvis infinite sint, tamen in illius scientiae modo sunt finite, cujus scientiae non est numerus : ergo patet divinam scientiam esse infinitorum.

Item, Bonitas Dei est infinita, et similiter potentia, et quidquid in Deo est totum infinitum est, et Deus perfectissimus sui est contemplator : ergo si anima Christi scit hoc quod scit Deus, ipsa scit et comprehendit infinita, quod esse non videtur, cum ipsa sit creta.

  1. Item, Deus scit quidquid potest facere : potest autem facere quae numquam sunt, fuerunt, vel fient : ergo anima Christi scit quae numquam sunt, fuerunt, vel fient : et hoc falsum est, quia quod numquam fuit, est, vel erit, non scitur.

  2. Si forte dicas, quod anima Christi scit infinita esse infinita, sed non comprehendendo infinita : hoc nihil est, quia nos etiam scimus illo modo infinitum : unde in hoc non differt scientia animae Christi a nostra scientia.

S1 PROPTER hoc aliquis dicat, quod sed anima Christi comprehendit in se infinitatem Dei, scilicet infinitam bonitatem, et veritatem, et sic de aliis. CONTRA :

  1. Quidquid comprehenditur, comprehendentis intellectu circumscribitur, ut dicit Augustinus in libro de Videndo Deum ad Probam : « Quidquid autem intellectu creato circumscribitur, hoc intellectu finitur, quia sic continetur intellectu quod nihil ejus est extra : » ergo quod comprehenditur, finitur : nihil autem finitur nisi quod finitum est : ergo quod sic ab anima Christi comprehenditur, finitur : sed comprehenditur infinita Dei bonitas, veritas, etc. : ergo Deus est finitus, quod est haeresis.

  2. Item, Licet capacitas animae Christi major sit, quam potest esse creaturae simplicis alicujus, tamen ipsa non est inlinita : ergo non commensuratur infi-

« Hic quæri opus est, Cum anima Christi, etc. »

Hic incipit distinctio decima quarta, in qua quæritur secunda quaestio istius partis, scilicet utrum Christus habuerit omnium scientiam sicut Deus, vel non ?

Et habet tres partes : in quarum prima objicit pro et contra, et solvitquod habuit omnium scientiam. In secunda, assignat rationem quare non habuit similiter omnium potentiam vel omnipotentiam, ibi, C, « Si vero quæritur, Quare Deus non dederit ei, etc. » In tertia, objicitur contra hanc secundam partem, et solvit, ibi scilicet, D, « Sed si illa anima non habet tantam potentiam, etc. »

ARTICULUS I.

An Christus habuerit omnium scitorum a Deo scientiam ?

Circa primum incidit quaestio de tribus articulis, scilicet an Christus habuerit omnium scitorum a Deo scientiam ?

Secundo, Utrum habuerit illam scientiam in specibus creatis, vel habitu, vel in Verbo tantum ?

Tertio, Utrum illa scientia fuerit vel sit scienta comprehensionis, vel simplicis intelligentiae tantum ?

Ad PROBANDUM autem quod non habuerit omnium scientiam, rationes adducuntur in Littera, et istae subjaceant.

Ad idem autem alia ratione potest objici sic :

  1. Nihil creatum est infinitum, nec infinita capacitatis : anima Christi est

<--- Page Split --->

nito. Nihil autem comprehendit aliud, nisi quod potest mensura capacitatis super illud : ergo capacitas animae Christi cum non possit commensurari infinito, non comprehendit infinitum aliquod in Deo : et sic patet, quod in numero scitorum non habet æqualem cum Deo scientiam.

contra. SED CONTRA :

In Littera sunt iterum rationes quaedam quae supponantur.

Ulterius autem objicitur sic :

  1. Dicit Augustnus, quod talis est unio quæ facit Deum hominem, et hominem Deum : et omnia quæ vera sunt de Deo, vera sunt de homine, et e converso : sed Filius Dei scit infinita : ergo hic homo scit infinita : et nihil scit hic homo, nisi quod scit in anima ejus : ergo ipse comprehendit infinita.

  2. Item, Ad Philp. n, 11 : Omnis linqua confiteatur quia Domnus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Quia igitur hoc per passionem meruit, ut ibidem dicitur, hoc intelligtur secundum hominem : ergo secundum hominem in gloria est Dei Patris, ut videtur : non autem est in gloria sua, nisi sciat ea quæ ille scit : ergo æquipollet ei in scitus et numero setorum, ut videtur.

  3. Item, Ex unione anima illa habet aliquid super nos : cum igitur nos attingamus id quod est infinitum et non comprehendamus, ipse erit attingens per intellectum et comprehendens.

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod anima Christi scit omnia quæ Deus scit, sed non omnia eodem modo. Ininitatem enim Dei quæ non mensuratur aliquo extrinseco claudente ipsam, sicut sæpus dictum est in primo libro Sententiarum super secundam et tertiam distinctionem, ipsa anima Christi non claudit comprehendendo : sed solus Deus comprehendit se, quia sibi soli ipse finitus est, eo quod nihil de se est extra seipsum. Si enim diceremus cum concludi comprehensione capacitatis animæ Christi, videtur mihi, quod hoc redundaret

in blasphemiam deitatis Christi : et tantum daremus jam humanitati suæ, quod derogaremus divinitati ejusdem, quod non est faciendum. Sic igitur dicendum, quod omnia scit quæ Deus, sed non omnia eodem modo : quia non comprehendendo quidquid Deus scit, sed tantum comprehendit omnia scita a Deo quæ non sunt Deus : sed hoc scitum a Deo quod est Deus non comprehendit.

DICENDUM ergo ad primum, Cum dicitur Deus scire infinita, potest intelligi dupliciter, scilicet quod sciat infinita per numerum, vel infinita quasi in mensura quæ est ipse. Et secundo modo verum est, quod scit quædam quæ sunt infinita quasi in mensura quæ est ipse : et hæc scit anima Christi, sed non comprehendlt. Infinita autem per numerum non sunt nisi secundum quid, scilicet in potentia additionis infinita, ut dicit Philosophus : et in potentia causæ efficientis, scilicet quia ipse potest facere infinita, et scit se posse hoc : et tamen non sequitur per hoc quod infinitorum actu sint species in ipso : et ex hoc non sequitur, quod Deus sciat infinita, nisi scire sit idem quod infiniti scientiam habere : et ideo licet anima Christi sciat omnia quæ Deus scit, non sequitur quod sciat infinita.

Quidam autem dicunt hic aliter et distinguunt triplicem scientiam in Deo : scilicet approbationis, quæ tantum bonorum est : et visionis, quæ est eorum quorum rationes sunt apud ipsum : et simplicus intelligentiæ, quam dicunt esse omnium quæ aliquo modo existunt, ut privationes, et eorum quæ sunt in potentia tantum. Et dicunt, quod anima Christi scit omnia primo et secundo modo scita a Deo, et non tertio modo. Sed ex hoc sequitur duplex inconveniens : unum scilicet quod anima Christi non parificetur Deo in numero scitorum, quod est contra hoc quod hic dicitur sine exceptione. Aliud est quod eadem ratone etiam nescit mala, quia illa simplici intelligentia noscuntur.

Ad hoc autem quod Augustinus dicit,

<--- Page Split --->

quod infinitæ species numerorum in illius scientia finitæ sunt, cujus scientiæ non est numerus. Dicendum, quod hoc verum est: non tamen oportet, quod sciat infinita: quia cum sua scientia sit causa omnis rei quæ non est per privationem dicta, si in sua scientia essent infinitæ species numerorum, ipse produceret infinitas species numerorum, quod falsum est. Unde intellectus est Augustini, quod sua scientia quæ est causa entis, et non limitatur per ens creatum, comprehendit id quod est infinitum in potentia divisionis et multitudinis, id est, secundum quod semper aliquid potest sumi extra ipsum: non tamen comprehendit ita quod per speciem causet ipsum, quia sic jam esset infinitum finitum, quod esse non potest.

Ad 2. Ad hoc autem quod objicit, quod Deus scit quod nunquam erit, vel est, vel fuit. Dicendum quod hoc scit hoc modo quo est in causa: non autem est in causa nisi per exemplar: unde etiam Deus non scit nisi sciendo se id posse cujus est exemplar in ipso: unde sciendo se in tali potentia causandi scit illud: non tamen sequitur, quod simpliciter sciat illud: et eadem est etiam solutio de infinito: non enim sequitur, quod si scit infinita per potentiam producendi infinita, quod sciat infinita simpliciter.

Ad 3. Ad hoc quod objicitur, quod si anima Christi scit non comprehendendo, quod non differt a nostris animabus, dicendum quod hoc non est verum: adhuc onim differt in duobus, scilicet in numero: quia nulla pura creatura omnium notitiam habet quæ Deus scit, sicut dicit Isidorus, quod Trinitas sibi soli nota, et homini assumpto: et sic dicit Augustinus, quod anima Christi omne bonum amat, et nihil amatur nisi cognitum: ergo omne bonum cognoscit: unusquisque autem aliorum Sanctorum tantum cognoscit, quantum Deus vult sibi rovelare. In modo etiam, quia quasi excessive capacitas sua recipit et plus de quolibet cognoscibili, quam aliquis aliorum.

Ad illud autem quod in contrarium Ad obiicitur, dicendum quod hæc bene conceditur, quod hic homo omnia comprehendit quæ Deus comprehendit: quia hic homo supponit personam in tribus substantiis et duabus naturis: sed non sequitur ulterius, si hic homo comprehendit, quod secundum quod homo comprehendit, si ly secundum notat naturæ conditionem.

Ad aliud dicendum, quod Christus in Ad persona est in æqualitate gloriæ Dei Patris: secundum autem quod homo, est in gloria inferiori, sed altiori quam aliqua creatura.

Ad aliud dicendum, quod nos nec omAd nino scimus quæ Deus, nec comprehendimus infinitum pelagus substantiæ divinæ, sed attingimus: Deus autem omnia comprehendit et omnia scit: unde Christus secundum quod homo est unitus, conformatur ei in numero scitorum in quo nos excedit, et est sub ipso in modo comprehensionis.

ARTICULUS II.

An illa scientia quam Christus de omnibus habet, sit in contemplatione Verbi sibi unii, vel in aliquo habitu formali ?

Secundo quæritur, Utrum illa scientia quam Christus de omnibus habet, sit in contemplatione Verbi sibi uniti, vel in aliquo habitu formali in quo cognoscat omnia : sicut Angeli in principio suæ creationis receperunt habitum in quo cognoscunt omnia?

Et videtur, quod habitu cognoscat Christus: quia

  1. Anima Christi non est imperfector, sed altior Angelis: ergo data Angelorum dabantur ei: Angelis autem datus est habitus a principio creationis: ergo et animæ Christi.

<--- Page Split --->

  1. Item, Non est intellectus nisi per assimilationem intelligentis, et ejus quod intelligitur : sed anima Christi intellexit omnia : ergo assimilata fuit omnibus : hoc autem non potest esse nisi per habitum et species omnium : ergo habitum cognitiones et species omnium habuit apud se.

  2. Item, Sicut se habet materia ad formas artis vel naturae, sic se habet intellectus rationalis ad species rerum cognoscibilium : sed materia non est actu nisi per speciem et formam susceptam : ergo intellectus possibilis non fit actu nisi per species receptas vel a creatione, vel per abstractionem a rebus : non autem habuit ab instanti conceptionis per abstractionem a rebus : ergo habuit data per creationem, ut videtur.

1 contra. SED CONTRA :

  1. Triplex est cognitio Angelorum, ut elicitur a verbis Augustini, scilicet vespertina, qua cognoscunt res in proprio genere rerum, in qua obumbrantur umbra privationis trahentis ad occasum semper. Et secunda qua cognoscunt res in seipsis. Et tertia quae est nobilior aliis, quae est in Verbo. Cum igitur illa, scilicet quae est in Verbo, habituales formas non exigat, eo quod Verbum presentius est contemplanti, quam aliqua species esse possit, multo magis anima Christi unita Verbo hujusmodi species non requirit.

  2. Item, Non fieret intellectus sine praesentia rei intellectae : magis autem praesens est quod per essentiam est in anima, quam id quod per similitudinem tantum : et magis praesens est penetrans intellectum sui simplicitate, quam attingens quasi extrinsecus tantum : sed Verbum penetrat per se intellectum contemplantis : ea autem quae essentialiter sunt in anima, ut justitia, temperantia, fides, et hujusmodi, non tangunt vel informant animam extrinsecus : ergo magis praesentatur Verbum, quam aliquis habitus possit praesentare : sed adhuc magis praesentatur animae quam sibi unit et eam penetrat : ergo cum haec sit anima

Christi, anima Christi in Verbo et non in aliquo alio cognoscit omnia.

  1. Item, Omnia non possunt cognosci nisi in eo in quo sunt quodammodo omnia : sed in nullo habitu Angelorum vel natura sunt omnia : quia ea quae subjacent libero arbitrio, non sunt ordinata, nec aliquid potest in ea comprehendenda cognoscendo prout dependent a futuro, nisi solus Deus : ergo haec non possunt cognosci nisi a Deo solo : ergo anima Christi non potuit haec cognoscere nisi in Deo : ergo non cognovit ea in aliquo habitu recepto.

SOLUTIO. Sine præjudicio dicimus, quod anima Christi cognitionem omnium ut omnium non habet nisi in Verbo : quia illi soli animæ quam sibi univit, se quoad omnia cognoscibilia ostendit, aliis autem Angelis et animabus beatis quantum vult, et quantum meruerunt.

Ad iu autem quod primo objicitur, dicendum, quod anima Christi non habet habitus qui sunt similitudines omnium, hoc potius est signum quod plus collatum est ei quam aliis Angelis : quia in praecedenti distinctione determinatum est, quod habet habitum in quo cognosci omnium naturalium ordinem et processum sicut Angeli : sed omnium cognoscibilium a Deo non est iste habitus, quia Angeli non cognoscunt omnia : unde supra hoc habet unionem ad Verbum in quo semper omnia contemplatur et cognoscit.

Ad aliud dicendum, quod assimilatio duplex est. Uno modo per abstractionem : et alio modo per conversionem ad id quod est causa et ars prima omnium, et hoc secundo modo per conversionem et unionem ad Verbum anima Christi habuit assimilationem intellectus cum omnibus.

Ad aliud dicendum, quod illa similitudo est vera de intellectu acquirente scientiam rerum : et hoc non competit animæ unitæ summæ perfectioni : quia illa non potuit subjacere ignorantiæ.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Quo modo notitiæ anima Christi sciverit omnia ?

Tertio quæritur, Quo modo notitiæ anima Christi sciverit omnia quæ Deus?

Videtur autem, quod intuitu uno : quia

  1. Quidquid est in Verbo, est in eo per modum unius, et non per modum plurium, cum ipsum sit simplex : sed anima Christi semper contemplatur in Verbo : ergo cognovit omnia per modum unius : simplex autem adspectus est de uno quia uno : ergo uno adspectu cognovit omnia.

  2. Item, Videtur adhuc, quod comprehendendo omnia cognovit : quia Verbunu totum est unitum illi animæ : ergo nihil de Verbo est extra animam Christi : ergo quidquid est in Verbo, etiam intra animam Christi est : quia quod continet continens, continet et contentum in illo : ergo cum ipsa capiat Verbum, ergo capit omne quod est in illo, et ita comprehendit.

  3. Item, Non uno modo notitiæ scit Deus omnia : quia aliter scit quæ est ipse facturus, et aliter scit quæ ipse potest facere et tamen nunquam erit facturus, quæ si faceret, bona essent. Si igitur anima Christi cognovit omnia quæ scit Deus, videtur etiam ipsa isto diverso modo cognoscere. Et quæritur, Qualiter isti modi differunt in ipsa?

  4. Præterea, Videtur expresse in Evangelio dicere, quod nec etiam cognovit Filius omnia, Matth. xxiv, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater, nec etiam Filius. Et, Act. 1, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate.

SOLUTIO. Dicendum, quod Deus tripliciter scit res : non quod tripliciter sint ros tantum, quia multipliciter sunt : sed quia tripliciter sunt in ipso, scilicet ut in causa potente tantum : et sunt in ipso ut in causa cognoscente rationem operis et operante : et sunt in ipso ut in cognoscente tantum. Non autem possunt esse ut in operante tantum sine cognitione : quia habens intellectum, operatur cognoscendo rationem operis, vel nescit quid agit, et operatur vane, quod non est dicendum de Deo. Illa autem sunt in ipso ut in causa potente tantum quæ duobus modis se habent ad ipsum, scilicet quod sunt in potentia sua efficienter tantum, et numquam fient, et haec non cognoscit Deus nisi cognoscendo se esse potentem ad alia quam illa quæ produxit : unde haec notitia non est nisi conversio intellectus divini super se ut est potentiae infinitæ ad effectus infinitos : unde haec notitia nullum ponit exemplar in Deo vel ideam. Quædam autem sic sunt in ipso potente, quod ipse est dans posse infiniti licet non actum : et haec quoad posse illud datum habent exemplar, non autem quoad actum : sicut infinitum non est nisi in potentia : et ideo infinitum per id quod est, non est nisi in eo quod est finitum, et ratio finiti facta est a Deo, et habet exemplar in ipso. Secundo modo sunt in scientia Dei omnes creature. Tertio modo mala. Dico igitur, quod anima Christi cognoscendo Verbum, in ista triplici ratione cognoscit tot quot Deus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod uno adspectu dicitur duobus modis, scilicet quoad objectum, vel quoad discernentem: et bene concedo, quod scilicet quoad objectum est unus adspectus quo sunt omnia : sed quoad intellectum discernentem non potest esse actus unus : quia alia conversio est secundum actum ad hoc, et alia ad illud.

Et si objicitur, quod Augustinus dicit, quod in patria non erunt cogitationes volubiles : ergo multo minus in anima

<--- Page Split --->

Christi. Dicendum, quod etiam hoc intelligitur quoad objectum, et quoad hoc quod non involvemur inquirendo et cogitando, et non quoad hoc quod semper simus in eodem actu conversionis.

ctionem : quia bene concedo, quod anima Christi illis tribus modis parificatur Deo in numero scibilium : nihil enim excipiunt Sancti : et ideo etiam nihil videtur mihi excipiendum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sicut prius dictum est, anima Christi licet uniatur Verbo, non tamen includere dicitur Verbum : quia sic Deus esset inclusus, quod falsum est : sed unitur toti Verbo, et hoc non est claudere intus, ita quod non sit alibi, cum sit ubique essentialiter, potentialiter, et praesentualiter.

Ad 3. Ad aliud jam patet solutio per distin-

Ad aliud dicendum, quod Filius non excluditur a notitia Patris, nec etiam Spiritus sanctus, nec etiam anima Christi quae et unita Verbo novit omnia futura : sed intendit, quod Filius nescit, quia non fecit nos scire, et ad modum nescientis se habuit : quia nobis non profuisset, sed obfuisset scientia diei illius.

B. Responsio quaestionis diffinitivam continens sententiam.

Quibus respondentes dicimus animam Christi per sapientiam 1 gratis datam in Verbo Dei, cui unita est, quod 2 etiam perfecte intelligit, omnia scire quae Deus scit, sed non omnia posse quae potest Deus, nec ita clare et perspicue omnia capit ut Deus : et ideo non aequatur creatori suo in scientia, etsi omnia sciat quae et ipse : nec est ejus sapientia aequalis sapientiae Dei, quia illa multo est dignior, digniusque et perfectius omnia capit quam illius animae sapientia : ergo et in scientia majorem habet sufficientiam Deus, quam anima illa quae dignior est omni creatura. Illud vero Apostoli quod inducunt, Nemo novit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia 3 : pro nobis facit. Mox enim addit Apostolus, Nos autem Spiritum Dei habemus 4 : ut per Spiritum quem habebat, Dei profunda se scire ostenderet. Sed anima illa prae omnibus Spiritum Dei habuit, cui Spiritus non est datus ad mensuram, ut ait Joannes Evangelista 5. Dona ergo Spiritus sancti sine mensura habuit : ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa. Si enim quaedam scivit, quaedam non : tunc non

<--- Page Split --->

sine mensura scientiam habuit : sed sine mensura scientiam habuit : scit ergo omnia. Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit, quibus asserit animam illam rerum omnium scientiam habere : utens auctoritate Apostoli dicentis, In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi 1. Quod etiam ratione potest probari sic : Nihil scit aliquis quod ejus anima ignorat. Sed Christus secundum omnium concessionem, omnia scit. Ergo anima ejus omnia scit. Ad id vero quod dicunt, Si omnia scit : ergo scit creare mundum, vel seipsam : respondemus, quod scientiam habet mundum creandi, sed non potentiam, et creandi animam : et scit quomodo Deus seipsam creavit 2. Habet ergo scientiam sui creatæ, sed non sui creandæ : quia non est creanda, sed creata.

ipso, clarissime resultat : ergo adeo limpide contemplatur ut Deus.

ARTICULUS IV.

An Christus aliquando retrahebatur a puritate omnimodæ contemplationis ? Et, An ita pure contemplabatur, sicuti Deus ?

ULTERIUS etiam quaeritur, Utrum Christus aliquando retrahebatur a puritate contemplationis istius ?

Videtur, quod sic : quia nos videmus, et etiam dicit Philosophus, quod una potentia existens in actu, vehementer retrahit aliam : ergo cum ipse circa discipulos et passiones corporis quandoque multum fuerit intentus, videtur quod ab hujusmodi contemplatione retrahebatur.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, B, circa initium : « Nec ita clare perspicue omnia capit ut Deus. »

  1. Ex isto enim verbo trahunt Magistri quod dicunt animam Christi non ita limpide videre sicut Deus.

  2. Item, Si non adeo videt limpide, hoc provenit ex aliqua obscuratione : obscurationis autem causa peccatum est : ergo videtur, quod in ipsa non sit aliqua obscuritas, cum nullum peccatum fecerit, nec inventus sit dolus in lingua ejus 3.

  3. Item, Anima Christi speculum clarissimum est : ergo id quod resultat in

SOLUTIO. Dicendum, quod non adeo Solut limpide et pure contemplabatur anima Christi sicut Deus, et illa minor limpiditas vel perspicuitas causatur a privatione nihili quod est in omni creatura, et est defectus inseparabilis obscuritas illa quae est intellectus ex hoc quod creatus est, quia conjunctus est ratione creationis sive exitus de non esse ad esse.

Per hoc patet solutio ad illa quae contra primum objiciuntur.

Ad id quod ulterius quaeritur dicenAd addum, quod Christus fuit verus viator, et verus comprehenso, et neutrum retraxit

<--- Page Split --->

alterum : retractio autem potentiarum qua una in actu vehementi retrahit aliam, non est nisi in his quae sunt purae creaturae.

De hoc tamen infra in quaestione de passione Christi magis quaeretur.

C. Quare Deus non dedit ei potentiam omnium, ut scientiam ?

Si vero quaeritur, Quare Deus non dederit ei potentiam faciendi omnia, ut scientiam ? Responderi potest, quia naturaliter capax est scientiae : et ideo id congrue ei datum est sine mensura, cujus ipsa naturaliter capax est. Non est autem ei datum posse omnia facere quae Deus facit, ne omnipotens, et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus praestare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua ei dederit quae non facere potest. Scit ergo anima Christi omnia quae Deus scit in Verbo Dei : quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur, ut ei unita : in quo etiam Angeli et quae Dei sunt, et quae futura sunt cognoscunt.

D. Quomodo intelligenda sint quaedam verba Ambrosii super Lucam ?

Sed si illa anima non habet tantam potentiam quantam et Deus, nec homo assumptus tantam potentiam quantam et Deus : quomodo ergo intelligitur illud Ambrosii super Lucam, ubi Angelus de nascituro Filio Virginis ait : Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur 1 ? Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum Virginis magnus non fuerit : sed quia potentiam quam Dei Filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus, ut una sit persona homo et Deus. Ecce aperte dicit, quod homo erat accepturus ex tempore potentiam, quam Dei Filius habuit naturaliter. Sed si homo accepturus erat illam potentiam : ergo vel persona, vel natura hominis. Sed persona non, quia semper habuit, et habet : ergo natura. Si natura : ergo anima. Nam de carne constat, quod accipere non posset. Ad

<--- Page Split --->

quod dicimus, illud esse accipiendum de persona, sed non in quantum est Dei, imo in quantum est persona hominis. Una est enim persona Dei et hominis, et Filii Dei et Filii hominis : quæ in quantum Dei persona est, semper et naturaliter omnipotentiam habuit : sed in quantum est hominis, non semper fuit. Illa ergo persona quæ semper fuerat Dei, futura erat hominis persona : et secundum hoc quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam, quam naturaliter et semper habuerat in quantum Dei persona. Secundum hanc distinctionem illud et similia sane possunt accipi. Quæ distinctio in pluribus quæstionum articulis est necessaria adversus quorumdam perplexam verbositatem. Sed cum de rebus constat, in verbis frustra habetur controversia.

ARTICULUS V.

An Christus habuit omnipotentiam sicut scientiam ?

  1. Item, Sapiens architectus non solum docet filium suum, nec dat ei artem qualiter fabricatur, sed etiam doctrina inducit in eum potentiam operandi ex usu : ergo videtur, quod Deus qui multo magis diligit animam Christi, quam alquis homo filium suum, inducit in eo potentiam operationis.

Juxra hoc ulterius quaeritur, Utrum potuerit ei dare potentiam aliquid creandi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Si vero quaeritur, Quare Deus non dederit ei potentiam, etc. »

Videtur enim, quod habuit omnipotentiam sicut scientiam : quia

  1. Si propter unionem causabatur in eo omnium scientia : ergo a simili causabatur in eo omnium potentia.

  2. Item, Ipse scivit omnia sicut Deus : ergo scivit creare : sed nullus scit exercitium alicujus actus, nisi sciat exercere actum illum : ergo ipse scivit exercere : nullus autem scit exercere quod non potest exercere : ergo potest Filius Dei creare.

  3. Item, Potentia intelligendi omnia est quaedam potentia, et potentia operandi omnia est quaedam potentia : cum igitur in Deo una non sit minor potentia quam alia, videtur debuisse dare aliam.

Videtur quod sic : quia

  1. Dicit in Littera, quod potuit ei dare potentiam faciendi aliqua quæ non facere potest.

  2. Item, In scientia non est nisi recipere, sed in potentia non est nisi operari active.

SED CONTRA :

  1. Nulla potestas excedit proprium subjectum : subjectum animæ Christi est finitum : ergo non potest habere potentiam infinitam : sed Dei potentia est infinita : ergo illam non potest recipere anima Christi.

  2. Item, Nihil creatur nisi quod de nihilo ad esse reducitur : nihil autem et ens infinite et sine proportione distant : ergo aliquid educere de nihilo in ens est potentiae infinite : anima Christi non potest habere potentiam infinitam : ergo anima Christi non potest recipere a Deo

<--- Page Split --->

potentiam creandi aliquid quantumcumque modicum.

  1. Item, Potentia infinita non est nisi in essentia infinita : igitur cui communicatur potentia infinita, communicatur essentia infinita : sed haec non communicatur alicui, nisi quod essentialiter sit Deus : sed hoc non potest esse aliquod creatum : ergo potentia infinita non est communicabilis alicui creato.

SQUITO. Et hoc concedendum est, et dicendum, quod non est simile de scientia et potentia : quia scientia fit per alterum, sicut verbi præsentiam : potentia autem egreditur ab essentia propria.

Ad 1. AD PRIMUM dicendum, quod est scientia practica sive operativa, quod idem est, et est scientia speculativa : Christus autem non habuit nisi scientiam speculativam, et non operativam.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod scivit creare, id est, qualiter res creantur : sed non sci-

vit creare scientia operante, sicut practicus operatur.

Ad ALIUD dicendum, quod potentia intelligendi est potentia passiva et recipiens, et ideo potest perfici altiori se : sed potentia operandi in actum est egrediens a radice propriæ essentæ, et perfectio ejus est in agente, et hoc non potest esse aliquod creatum.

Ad ALIUD dicendum, quod sapiens architectus Deus gloriosus docuit animam Christi contemplativam scientiam, sed non docuit exercitium : quia non fuit capax, nec potuit esse : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.

Ad ALIUD bene concedo, quod nulla creatura capax est potentiae etiam aliquid creandi.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum, quod poterat ei dare potentiam operandi aliquid ex materia præjacente quam dedit naturæ, sed non creandi.

A d 3.

A d 4.

Ad quest. Ad 1.

A d 2.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XV.

Quomodo Verbi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad defectum passibilitatis in generali.

A. De hominis defectibus quos assumpsit Christus in humana natura.

Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem, animam passibilem, et carnem passibilem et mortalem. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim, et hujusmodi. Et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animae, scilicet tristitiam, timorem, dolorem, et hujusmodi. Omnis autem sensus, animae est. Non enim caro sentit, sed anima utens corpore velut instrumento. Unde Augustinus super Genesim in libro XII ' : Non corpus sentit, sed anima per corpus : quo velut nuntio utitur ad confirmandum in seipsa, quod extrinsecus nuntiatur. Sicut ergo anima quod foris est, per corpus tamquam per instrumentum videt vel audit : ita etiam per corpus quaedam sentit mala, quae sine corpore non sentiet, ut famem, et sitim, et hujusmodi. Unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quaedam autem non per corpus, imo etiam sine corpore sentit, ut est timor, et hujusmodi. Sentit ergo anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non. Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assunpsit defectus peneae, sed non culpae : nec tamen omnes defectus peneae, sed eos emnes quos homini eum assumere expediebat, et suae dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter eum hominis defectus suscepit. Suscepit enim de nostro, ut de suo nobis tribueret, ut nostrum tolleret defectum. Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. Simplam ille accepit vetustatem, id est 2, ut nostram duplam consumeret, id est, peneae et culpae.

<--- Page Split --->

quod in hoc Deus non esset culpandus, ibi, C, § 2 : « Hos autem defectus, etc. » In his patet sententia.

« Illud quoque prætermittendum non est, etc. »

Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentiam corporis.

Et dividitur in tres partes, secundum tres distinctiones hic positas : in quarum prima ostendit Magister quos defectus Christus assumpsit in corpore, et anima, secundum quod inerat potentia patiendi. In secunda determinat quaestionem ex hoc consequentem, utrum ipse necessitate horum defectuum sit passus, vel sola voluntate ? ibi, Dist. XVI, A, « Hic oritur quaestio ex prædictis ducens originem, etc. » In tertia vero, quia oratio ejus indicabat defectum naturalis timoris et tristitiae, quaeritur de oratione ejus, utrum exaudita sit, vel non ? ibi, Dist. XVII, A, « Post prædieta considerare oportet, etc. »

Prima harum distinctionum dividitur in tres partes : in quarum prima tangit defectus quos assumpsit Christus. In secunda, ponit objectionem quorumdam ex verbis Augustini et aliorum, et solvit, ibi, D, « Sed quia nonnulli de sensu in passione, etc. » In tertia, specialem ponit difficultatem ex verbis Hilarii, et solvit, ibi, G, « Verumtamen magis movent, etc. »

Adhuc prior harum subdividitur in partes quatuor : in quarum prima ostendit, quod defectus quosdam ex parte corpors non suscepti : in secunda, ostendit quod quosdam defectus ex parte animae non suscepti, ut ignorantiam, difficultatemque bene agendi, ibi, B, « Tradit auctoritas, etc. » In tertia, ostendit quod si ignorantia non accessisset ex peccato, quod non esset defectus, sed naturale consequens naturam, ibi, C, « Sed forte aliquis dicet, etc. » In quarta, ostendit

ARTICULUS I.

An Christus accepit nostros defectus ?

Incidit autem hic quaestio de defectibus quos Christus assumpsit. Et quaeruntur hic tria circa primum capitulum, scilicet, Utrum Christus accepit nostros defectus?

Secundo, Utrum accepit defectus animae ?

Et tertio, Utrum accepit omnes, vel quosdam ?

VINDERI autem circa primum, quod Christus non acceperit nostros defectus.

  1. Deliciantis enim est deficere et non vincere : ergo susceptio defectus contrariatur pugnae : sed ipse venit alligare fortem : ergo potius debuit venire in fortiduinde, quam in defectuum assumptione.

  2. Item, Contraria contrariis curantur : sed venit Christus curare defectus : ergo venit in eo quod curat defectus nostros : nihil autem curat nisi virtus et fortitudo : ergo debuit in virtute et fortitudine venire.

  3. Item, Infirmus adjutore infirmo viso magis desperat de adjutore, quam elevetur in spem liberationis : cum ergo venit erigere nos ad spem liberationis, videtur quod ipse in robore et non in defectibus debuit venire : et sic videtur, quod nullos debuit assumere defectus.

  4. Hoc idem videtur per Prophetam Isaiam, Isa. 1, 9 : Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non

<--- Page Split --->

tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Cum igitur in diebus antiquis non nisi in ostensione virtutis et fortitunis venerit, modo etiam non debebat venire in defectu, sed robore, ut videtur.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Nihil injustum potest Deus facere : dimittere peccatum impunitum sine pecna satisfactionis est injustum : ergo hoc non potest facere Deus. Et hoc est argumentum Anselmi. Et concedit praemissas, et conclusionem. Inde sic : Non potuit purus homo honorem impendere debitum Deo pro peccato, nec debuit nisi homo : ergo ad hoc ut fieret ista compensatio, oportuit quod esset Deus et homo. Modo resumo primam conclusionem. Non fit recompensatio nisi resumendo poenam : ergo necesse est satisfactorem pati pecnam : non autem patitur poenam non habens defectus ordinatos ad poenam : ergo oportet defectus ad passionem ordinatos Christum suscipere.

  2. Item, Apostolus, ad Hebr. ii, 18 : In eo in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Ergo ut sanaret et auxiliaretur, ideo oportuit defectus pœnalitatum habere.

  3. Item, Isa. lii, 3 et 4 : Vidimus eum... despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infrmitatem. Non autem loquitur de scientia notitiae, quia hanc habuit etiam ut Deus, sed de scientia experientiae : ergo habere etiam oportuit defectus per quos posset experiiri.

  4. Item, Ad Hebr. n, 17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Cum igitur fratres omnes fuerint in pœnalibus, et ipse debuit esse in eis.

  5. Item, ibidem, y. 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum. Non autem potuit mori nisi assumeret defectus ad mortem ordinatos.

Solutio. Dicendum, quod Christum conveniebat assumere nostros defectus, sicut probant ultimae rationes : quia primae sophisticae sunt.

DICENDUM ergo ad primum, quod est vincere per justitiam, et vincere per usum potentiae : et primo modo venit Christus vincere, et hoc non potuit esse nisi per satisfactionem sustinendo poenam, et assumere poenam convenientius fuit nostra redemptioni.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad prima curantia quae sunt peccatum et gratia : sed non quoad proxima curantia, quia saepe dolor curat dolorem, ut incisio apostema, et coctura inflaturam, et hujusmodi quae sunt in Christo. Ipse enim venit plenus gratia contra culpam. Sed modus medicandi ut possemus gratiam suscipere, convenienter fuit per sustinteniam poenae, ut morbus debitus nobis per hoc a nobis expelleretur.

Ad aliud dicendum, quod infirmus homo in peccato non desperavit ex hoc quod non videret potentiam potentis redimere : quia hoc semper scivit, quod redimere potuit : sed dejiciebatur ex hoc quod non vidit aliquem posse exhibere justam emendam delicti : et ideo veniens in his dispositionibus quae ad delicti emendam faciebant, magis elevabat spem, quam si in fortitudine venisset.

Ad aliud dicendum, quod Isaias quaerit brachium forte per justitiam, et non per potentiam, ut dictum est : quia potentia sola congrua liberatione liberare non poterat, ut dicit Anselmus.

ARTICULUS II.

An anima Christi fuit passibilis ?

Secundo quaeritur, Utrum ipse secundum animam defectus suscepit ?

<--- Page Split --->

Et circa hoc quaeruntur tria, scilicet si anima sit passibilis ?

Et si est passibilis, Utrum secundum se totam sit passibilis vel fuerit in Christo ?

Et si tota sit passibilis, Utrum secundum unam aliquam sui partem poterat simul inesse acerbitas magni doloris, et experimentum magni gaudii ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Non est dolor nisi ex contrario agente ad dissolutionem continui vel compositi : anima Christi nihil habuit contrarium : ergo patiebatur nihil, ita quod doleret. PRIMA constat per verba Augustini qui dicit, quod malum pene n non est, nisi quia est contrarium natura bonae. SECUNDA patet per hoc quod nihil corporale contrarietatem habet ad ani mam.

  2. Item, Nihil agit in aliquid nisi fortius ipso, ut dicit Augustinus. Sed anima Christi nihil corporeum fortius fuit : ergo non egit in ipsam ad dolorem inducendum.

  3. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio. » Sed animam Christi nihil corporalium tetigit. Ergo nihil in eam egit : ergo non sequebatur alteratio doloris. PRIMA scribitur a Philosopho. SECUNDA probatur per hoc quod ea tangunt, ut dicit Philosophus, quae habent ultima simul : ergo cum anima Christi non habeat ultimum, et si haberet ultimum, non haberet simul cum agente clavo vel flagro vel aliquo incutiente dolorem : ergo videtur, quod anima Christi nihil pati potuit.

  4. Ad idem objicitur magis theologice : Dicit Dionysius in epistola ad Joannem Apostolum : « Et te quidem, non adeo insanus sum, ut arbitrer aliquid pati : imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudi-

ces. » Ex hoc accipitur, quod Sancti non sentiunt passiones nisi secundum judicium, et non secundum dolorem : ergo multo minus Christus in quo fuit major sanctitas : ergo non doluit.

  1. Item, Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus cum Domino in monte fuit, et dolorem famis non sensit propter præsentiam Angeli in persona Dei1 : ergo multo magis Christus qui unitus erat Deo, et ipsa deitate continue fruebatur.

  2. Item, Sancti martyres continuo exagitabant in se tortores, tamquam nihilum ducentes cruciatus ex dulcedine charitatis : ergo multo minus Christus.

  3. Item, Videmus, quod anima fortissime occupata circa actum unius potentiae, abstrahitur ab intentione alterius, ut dicit Philosophus in libro de Somno et Vigilia. Ergo cum Christus continuo fuerit conjunctus coelestibus etiam fruendo, videtur quod anima ejus abstrahebatur a corpore, et ita non sensit passiones corporis, licet passio irrueret in corpus.

SED CONTRA :

  1. Damascenus dicit, quod patiente corpore anima compatiebatur : ergo anima passibilis fuit, quia compati est pro alio et cum alio pati : si autem anima fuit compassa, ipsa fuit passa.

  2. Item, Dolor non est nisi sensus pœnæ : sensus autem non est nisi animæ, ut habetur in Litteræ : ergo anima patiebatur : ergo anima passibilis fuit.

  3. Item, Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Ergo anima fuit passibilis.

Si dicatur, quod ex miraculo anima Christi doluit. CONTRA hoc miraculum videmus in omnibus, quod dolent ictus et vulnera : ergo videtur cum hoc omnibus insit, quod naturale sit animæ compati corpori, et hoc expresse habemus in Littera. Cum igitur Christus omnes defectus assumpserit, videtur etiam quod

<--- Page Split --->

assumpsit in anima naturalem corpori compassionem et dolorem.

Soluto. Soluto. Dicendum, quod anima Christi et omnis anima in statu mortalitatis hujus, quamdiu conjuncta est corpori, passibilis est compatiendo corpori, et patiendo ex corpore. Sunt enim (ut dicit Philosophus) motus quidam ex corpore venientes in ipsam animam, et quidam e contrario venientes ex anima in corpus. Ex corpore autem in animam veniunt, sicut in sentiendo et in somno : in sentiendo quidem, scilicet recipiendo in organis corporalibus species sensibiles, secundum quod sensus proprius, et communis, et phantasia, et caetera vires apprehensiva passiva dicuntur, secundum quod pati dicitur a graeco πάθες, quod sonat recipere. In somno autem, quia somnus est ligamentum sensuum ex evaporatione infringidata in loco cerebri, et descendendo gravante organa sensuum. Alii autem motus sunt ab anima in corpus, ut processus, et opera artium quae fiunt ab intellectu practico : sed hoc modo non quaeritur hic de anima passibilitate.

Alia etiam ratione passibilis est anima iterum secundum quod passionem diffinit Damascenus, quod est motus animae suspicione boni vel mali. Ex hac enim suspicione surgit passio illata parti anima sensibili qua dicitur tristitia, vel delectatio : ex apprehensione enim boni convenientis surgit delectatio, et ex apprehensione mali inconvenientis tristitia : et hoc modo iterum non quaeritur hic de passione.

Tertio modo dicitur passio sensus doloris ex dissolvente continuum corpus conjunctum animae, sive illa dissolutio sit ex intemperantia humorum, ut in febribus. Sive per agens violentum, ut in ictibus, et vulneribus, et hujusmodi : et hoc modo quaeritur hic de passione : et sic dicimus animam Christi compassam esse corpori.

Ad PRIMUM quod contra objicitur, dicendum quod verum est, quod anima in

se et secundum naturam suam non habet contrarium, nec in se, nec in componentibus ipsam : sed tamen conjunctum sibi habet contrarium, scilicet corpus : et quia naturaliter appetit conservationem conjuncti, sicut dicit Dominus ad Petrum, Joan. xxt, 18 : Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non vis. Ideo, inquam, quia appetit conjuncti conservationem, dolet et compatitur in dissolventibus ipsum : et haec passio est ex contrario sibi, vel ejus quod sibi est conjunctum : sic enim contrarium conjuncto, est contrarium sibi in hoc statu, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum secundum Augu- 14 stimum, quod clavus vel gladius non fuerunt fortiora quam anima Christi, nec sunt etiam fortiora quam anima alterius : sed passione facta in corpore, sicut est vulneratio, vel livor, vel aliquod hujus- modi, anima punit seipsam Et hoc in- telligitur sic : quia anima species passio- num factarum in corpore apprehendit, abstrahendo ab organo tactus, et appre- hendit ut contraria conjuncto sibi, et ex illa apprehensione causatur dolor ut ex immediata causa sensus doloris. Unde licet gladius non scindit eam, tamen ipsa dolet causato dolore ex hujusmodi spe- ciebus apprehensis, et immediate affli- gens est hujusmodi species apprehensa. Et haec solutio est salvando dictum Au- gustini. Sed levius possumus solvere di- cendo, quod fortius per se non agit nisi in minus forte : sed per accidens potest agere in fortius se : sicut si agit in de- bilius se, quod fortiori est conjunctum, ex cujus compassione patitur fortius.

Ad aliud dicendum, quod dictum Phi- 15 losophi verum est : sed hic est aliquis tactus, licet non immediate tangat gladius animam, tamen tangit per conjunctum, ut tactus dicatur secundum quod tangit species dissolventis apprehensa : et sic sequitur ipsa alteratio doloris.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius

<--- Page Split --->

loquitur commendando virtutem Joannis et perscverantiam in hoc quod pro Christo non reputabat passiones : et ideo vult dicere, quod passiones persecutionum et exsilii sic non affecerunt eum ut averterent a rectitudine vitae et fidei. Quod autem non senserit tribulationes, hoc non intendit, quod innuit ipso modo loquendi, cum dicit : « Imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudices. » Si enim judicium habebat et sensum, tunc necessario consequebatur dolor.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Moyses habuit hoc gratia ejus quod corpus ejus immutatum permansit, et non per naturam, cum ad hoc valuit aversio animae per actum contemplationis : quia etiam ipsa conversio ad superiora post se trahit spiritus corporeos et vires inferiores, ut minus operentur et minus dirigant spiritus naturales ad opera naturalia quae sunt digerere, et nutrire, et hujusmodi. Quod autem omnino habuerit per naturam, videtur mihi impossibile : quia licet ita sit quod quaedam animalia quiescunt ad tempus, quae scilicet sunt frigidorum humorum et spissa pellis, eo quod multas contrahunt superfluitates tempore nutrimenti : et ideo tempore quo incipit frigus, quando pellis magis inspissatur et corrugatur et pori clauduntur, non recipiunt cubum, sed quiescunt : quia aliter nimietate viscositatis humorum accideret eis mors : quare tunc quiescunt ut calor vel consumat vel dissolvat superfluitates contractas : tamen hoc non potest dici de homine : quia non est hujusmodi animal, nec accidit hoc generaliter omni hujusmodi, nec tempore determinato cujuslibet anni. Et ideo hoc miraculum fuit plus m viro quam in mulicre, et plus in moto de loco ad locum quam in quiescente in loco uno.

« in sublime agor, et omnia tormenta « tua sæculo altior, tyrannie, despicio : « insurge ergo et toto malignitatis spi- « ritu debacchare, videbis me Dei virtute « plus posse qui torqucor, quam possis « ipse qui torques. » Hoc referendum est ad hoc quod sit dictum per causam, hoc est, quod haec tormenta sunt mihi causa æterni refrigerii, cujus spes jam aliquantulum tormenta mitigat, sed non tollit : et hoc probatur per hoc II Machab. vi, 30, ubi dicit Eleazarus : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu sciis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.

Ad aliud dicendum, quod anima occupata circa aliquid potest abstrahi a levi motu, sed a fortiori non retrahitur : fortior enim motus semper ad se tralhit animam. Unde licet fortus sit vinculum charitatis ligantis ad Deum per contemplationem vinculo corporis, tamen vinculum corporis in statu isto magis movet, et magis sentitur : et ideo potius retrahit ad se animam, quam abstrahi possit ab ipso. Hoc tamen non dico in Christo : quia Christus viator et comprehensor fuit : et ideo utrumque actu potuit esse in ipso absque hoc quod unum retraheretur ab alio.

ARTICULUS III.

An anima Christi secundum se totam sit passibilis ?

Secundo quaeritur circa hoc, Utrum anima secundum se totam fuerit passibilis in Christo, vel etiam in aliis, quia ex maxima parte eadem est quaestio ?

Videtur enim, quod uon : quia

<--- Page Split --->

  1. Dicit Philosophus, quod intellectus nullus corporis actus est, id est, nullius partis corporis : cum igitur in se non babeat contrarium, nec conjungatur contrario : ergo videtur, quod nec patiatur nec compatiatur corpori.

  2. Item, Si anima secundum se totam pateretur, tunc oporteret quod secundum se totam circa passionem occuparetur: ergo ab omnibus aliis retraheretur, et hoc esset valde imperfectum etiam de Sanctis credere, nedum de Christo : ergo videtur, quod secundum se anima rationalis non patiatur.

  3. Item, Sicut vult Philosophus, Sapientis est pati, sed non deduci : deducitur autem si passio rationem attingat : ergo videtur, quod contra rationem est pati secundum rationem : ergo ipse secundum rationem non est passus.

  4. Item, Jam supra habitum est, quod cum anima non habeat contrarium in se, non patitur per se, sed compatitur corpori patienti : ergo ex illa parte patutur qua corpori conjungitur : secundam superiores autem corpori non conjungitur : ergo secundum superiores non patitur.

  5. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei dicit, quod Philosophi quatuor passiones naturales invenerunt : timorem, spem, gaudium, et perturbationem. Cum igitur perturbatio sit idem quod trustua, et tristitia non sit nisi ex dolore, in sapiente secundum eam partem qua sapiens est, id est, secundum superiorem partem, non est passio vel compassio.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Sicut se habet corpus in compositione membrorum, ita se habet anima in compositione virium : sed patiente uno membro, ut dicit Apostolus, patiuntur omnia membra 1 : ergo potente una potentia animae compatiuntur omnes aliae : ergo tota anima patitur in passione sensus.

  2. Item, Major est conjunctio virium

animae in substantia animae, quam animae et corporis. Si igitur ex affectu conjunctionis anima compatitur corpori, multo magis ex affectu virium inter se una vis compatitur alii : et ita passione facta in una parte animae, erit passio in anima tota.

Item, Si propter naturalem passionem patitur anima sic conjunctis, tota anima patietur. PRIMA constat ex praedicta. SECUNDA probatur ex hoc quod alia est natura quae est forma hominis et alia bruti. Cum igitur corpus brutí perficiatur actu animae sensibilis, necessario corpus hominis perficiatur perfectione animae rationalis : ergo rationalis est conjuncta corpori.

SOLUTIO. Dico, quod anima secundum 4 se totam passibilis est in corpore. Fuit enim praedicatum, quod Christi anima non fuisset passa secundum partem superiorem a quodam abbate, sed Parisiis ab universitate Magistrorum pro haeresi condemnatum est. Sed intelligendum, quod in anima duo est considerare, scilicet quod est natura hominis, et principium operationum humanarum. Quantum ad primum tripliciter consideratur : quaedam enim habet in quantum est forma substantialis, et quaedam habet in quantum est anima, et quaedam in quantum est natura hominis ut homo est. In quantum enim est forma substantialis est ipsa perfectio corporis hominis, secundum quod est per temperamentum accedens ad aequalitatem convenientem alqualiter cum coelo, et distans a distemperamento elementi : et cum ista aequalitas summa sit in homine, ut dicit Avicenna, datur ei a datore forma nobilissima : et ideo ratio formae et actus in anima nobilissima est. In quantum autem anima est actus corporis non modo complexionati in tali temperantia, sed etiam vitam habentis, et hujusmodi est quodcumque organicum, et sic habet anima effluere

<--- Page Split --->

a se diversas vires in diversas partes corporis : hoc iterum habet anima rationalis nobilissime : quod probatur per formam et figuram corporis et figuram membrorum, quae decore et pulchritudine omne aliud corpus animatum excedunt. Tertium in quantum est natura hominis ut homo est, natura, inquam, dans homini esse hominis et rationem, secundum quod Philosophus dicit in II de Anima, quod anima est substantia secundum rationem : quia dat esse et rationem corpori animato : et sic rationalis anima considerata ut natura, necesse est quod habeat aliquid plus quam forma, et plus quam anima : et hoc est quod dicit Philosophus quidam, quod habet effluere vires quasdam quae sunt affixae organis per hoc quod est forma dans esse ut natura : et quasdam quae non sunt affixae, ordinem habentes ad affixas per hoc quod accipiunt ab eis species, et ordinem habentes ad substantias separatas, per hoc quod participant de lumine earum : et hoc est quod dicit Philosophus, quod anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, animalem, et intellectualem. In hac igitur consideratione tota anima conjuncta compatitur. Alia autem est consideratio animae secundum quod est principium operationum humanarum, et sic non est necesse quod tota compatiatur : quia quaedam virtus ejus potest esse circa contemplationem aeternorum, et quaedam affecta passionibus corporum.

ordinem illum passibilem dicunt : sed haec solutio sive sit vera, sive non, parum aut nihil facit ad solutionem quaestionis.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est necessarium : quia licet tota patiatur, ut est natura hominis, non tamen patiuntur omnes vires, ita quod ferantur ad considerationem passionis ut occupentur et detineantur circa illam : quia per hanc considerationem vires divisae sunt, et quaedam feruntur in superiora, quaedam autem in inferiora.

Ad aliud dicendum, quod non deducitur : quia deductio est ita quod avertuntur vires superiores a rectitudine quam habent, secundum quod sunt superiores et regentes eas quae sunt inferiores : et hoc accidit eis, non ut sunt natura hominis, sed potius ut divisae sunt contra inferiores.

Ad aliud jam patet solutio : quia tota anima conjuncta est ut natura dans esse et rationem corpori hominis, ut homo est.

Ad aliud dicendum, quod tristitia et perturbatio non cadit in sapientem secundum effectum ut avertat a rectitudine regiminis, sed cadit in eum secundum experimentum passionis.

ARTICULUS IV.

His habitis, facile est respondere objectis.

Dicexdu m enim est ad primum, quod licet intellectus ut intellectus nullius corporis est actus, cui sit permixtus ut organo, tamen intellectualiter tota anima est actus corporis et natura : et ideo intellectus ut natura hujus, patitur et compatitur, licet non necessarium sit ipsum pati, ut est principium operis quod est contemplatio. Quidam autem aliter dicunt, quod accipit a corpore ordinem praecedentis potentiae : et ideo secundum

An secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimentum magnae jucunditatis ?

Tertio quæritur, Utrum secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimentum magnæ jucunditatis ?

  1. Videtur, quod non : quia

<--- Page Split --->

  1. Contraria eidem secundum idem simul inesse non possunt : maximus autem dolor, et m xima delectatio contrariantur : ergo simul inesse non possunt.

Si forte dcas, quod aliud fuit in Christo quam in aliis hominibus : quia Christus unitus fuit deitati : et ideo secundum rationem sibi inesse potuit maxima delectatio fruitionis, et secundum unionem ad corpus maximus sensus doloris in eadem parte animae. Contra : Quidquid informat indivisibile, informat ipsum totum : sicut si possibile esset albodinem esse in puncto, non possenus dicere, quod ipsum posset esse album secundum quod est principium, et nigrum secundum quod est finis : quia cum albedo sit esse secundum naturam, quaerit subjectum secundum naturam et non secundum rationem. Principium autem et finis non diversificant punctum, nisi secundum rationem. Ergo similiter cum anima non dividitur ita quod una pars sit conjuncta, et alia pars non sit conjuncta, per considerationem conjunctionis ad hoc et ad illud non est diversificata nisi secundum rationem : sed dolor et delectatio sunt passiones secundum rem : ergo quaecumque insit alicui potentiae animae, informabit eam totam : ergo altera non habebit locum nisi ponatur potentia illa substantialiter habere partes diversas, quod absurdum esset : ergo videtur, quod in eadem potentia summus dolor cum summa delectatione inesse non potuit.

  1. Item, Idem actus non potest intelligi terminari ad duo ut terminos, nec in actibus animae, nec in actibus corporis : quia jam unum efficeretur duo : sicut linea una non potest terminari ad duo puncta in parte una nisi efficeretur duae lineae Sed tristitia doloris et jucunditas gaudi: si simul inessent, inessent ut objecta circa quae esset actus ipsius : ergo idem actus terminaretur ad duo, ut ad terminos, quod etiam intelligi non potest : ergo non insunt simul secundum eamdem partem animae.

SED CONTRA :

Aut ratio Christi apprehendit dolorem passionis aut non. Si non apprehendit : ergo non ordinavit : ergo meritorius non fuit, quod haereticum est dicere. Si apprehendit : sed constat, quod etiam deitatem sibi conjunctam apprehendit, quia ab illius apprehensione numquam retracta fuit : ergo in eadem potentia fuit apprehensione duorum, unius ut summe contrarii, alterius ut summe convenientis. Constat autem, quod sequitur experimentum doloris ex mortis apprehensione, et summum gaudium ex apprehensione deitatis : et simul, ut videtur, quia apprehensiones erant simul.

Solutio . Sinepræjudiciodicipotest , s u l quod contraria inesse simul contingit duobus modis, scilicet quod utrumque insit ut forma et actus, et quod unum sit ordinatum in alterum ut materia, et præcipue in potentiis animæ hoc contingit. Quod primo modo non possunt inesse contraria, satis videntur probare prius habitæ rationes. Secundo autem modo et contraria possunt inesse, et sequi potest affectus : verbi gratia, in omni pænitente dolor est in ratione, quia aliter non esset laudabilis : et tamen dicit Augustinus : « Semper doleat, et de dolore gaudeat : » ergo gaudium potest esse de dolore, ita quod dolor sit materia gaudii, et ita utrumque potest inesse. Ita dico in Christo, quod mors fuit in ratione apprehensa ut erat opus redemptionis, et sic mors apprehendebatur ut materia gaudii : et ita utraque potest inesse, et sic videtur loqui Psalmus xvni, 6 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et hoc modo poterat simul inesse affectus doloris in judicio mortis, et jucunditas ex fine mortis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Vel, possemus dicere, quod dolor de morte carnis non con'raritar: jucunditati fruitionis æternæ vel redemptionis humanæ : quia non sunt de eodem, et sic possunt inesse simul. Sed hæc solutio

<--- Page Split --->

non valet tantum quantum prima : quia licet non contrarientur, tamen trahunt per effectum ad contraria, sicut occupari circa inferiora vel superiora : et ideo

prior solutio est melior meo judicio, et in hoc sensu procedit objectio facta in contrarium.

B. Qualiter accipiendum sit illud quod ait Leo Papa ?

Tradit auctoritas, quod Dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostrae, praeter peccatum 1 : quod nisi accipiatur de illis tantum quae eum sumere pro nobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probatur. Non enim assumpsit ignorantiam aliquam, cum sit ignorantia quaedam quae defectus est, nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis: nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est quae nobis expedit scire. Sunt enim quaedam quorum scientia non affert, vel ignorantia non impedit salutem : et forte talium rerum ignorantia defectus non est. Constat autem nobis esse ignorantiam aque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quae ad miseriam nostram pertinent. Unde Augustinus in libro III de Libero arbitrio : Approbare, inquit, falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Ex qua miseria peccantibus justissime inflicta, liberat Dei gratia : quia sponte homo libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere : ad quam miseriam pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae : nec ab isto malo quisquam nisi gratia Dei liberatur 2. Ecce evidenter dicit hic Augustinus ignorantiam qua quis invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram pertinere, et poenam esse hominis. Haec autem Christus non habuit. Non ergo accepit omnes defectus nostrae infirmitatis praeter peccatum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

An Christus omnes defectus acceperit, vel quosdam, et quosdam non?

Deinde quaeritur, Si omnes accepit vel quosdam ?

Videtur autem, quod omnes : quia

  1. Omnes curare venit : ergo omnes assumpsit.

  2. Item, Damascenus, « Totus totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : » ergo videtur, quod omnes assumpsit.

  3. Item, Damascenus, « Quod non est assumptibile, non est curabile : » ergo si aliquem defectum non assumpsit, ille curabilis non fuit, ut videtur : ergo assumpsit omnes.

  4. Item, Si ex his quae passus est, didicit obedientiam et misericordiam 1 : tunc maxime in omnibus defectibus nostris pati debuit : quia si in aliquo non fuit passus, secundum illud non didicit passis auxiliari.

Præterea, Quæ esset ratio, quod aliquos assumeret, et aliquos dimitteret, cum nullus eorum sit peccatum ? Ergo videtur, quod omnes assumpsit, vel nullum : sed nullum non assumpsit: ergo omnes.

Sed contra. SED CONTRA :

Non fuit leprosus, nec gibbosus, nec claudus : ergo non omnes defectus etiam corporales assumpsit.

Smuliter, Nec fuit ignorans, nec inpotens bene agere : ergo nec omnes defectus animae assumpsit.

quod natura nostra plantata est duobus modis, scilicet in principiis naturalibus, et gratia innocentiae, et utramque plantationem fecit Deus : gratiae autem amissionem non fecit Deus, sed culpa hominis : et ideo quae praeter naturam consecuta sunt culpam, non assumpsit, quia illa non plantavit, sicut est ignorantia, et infirmitas bene agendi in anima, et fomes libidinis in corpore, et pugna carnis adversus spiritum : et ideo illa non assumpsit. In plantatione autem naturali plantavit Deus corpora nostra convertendo elementa in humores, et humores in membra similia et dissimilia : et de plantatione illorum sunt quaedam ex parte corporis, et quaedam ex parte animae : ex parte corporis, ut mortalitas : ex parte dissolutionis, sicut fames ex agentibus qualitatibus primis in substantiam : et ideo illos assumpsit. In anima autem affectus naturales conjunctos consequitur dolor et tristitia separationis et mortis, et illos assumpsit : et isti sunt naturales defectus omnis hominis : sed lepra, et gibbus, etc., sunt defectus personales istius vel illius, et ideo non sunt per se naturae : et cum ipse venit totam natu ram reparare, ideo illos non debuit assumere. Idem judicium est de febre, epilepsia, et hujusmodi.

Aliam regulam considerandi inter defectus assumptos et non assumptos dat Magister in Littera, scilicet quod accepit illos quos accipere eum non dedecebat, et nobis expediebat : et hoc idem est : quia illos quos ipse in principio naturae plantavit, non dedecebat eum suscipere, et non personales et consequentes ex culpa : et isti fuerunt nobis expedientes, quia isti sunt ad naturae, et non unius hominis curationem.

Solutio.

SOLUTIO. Hic considerandum per regulam Damasceni supra habitam, quod omnes defectus assumpsit, quos in nostra natura plantavit. Considerandum igitur,

Præterea, Si personales assumpsisset, ut lepram, vel gibbum, fuisset impeditus a prædicatione verbi: quia auditum ab eo non fuisset propter personæ despectionem.

1 Ad Hebr. v, 8 : Et cum esset Filius Dei, diut-

<--- Page Split --->

C. Quod ignorantia talis et difficultas non sit peccatum.

Sed forte aliquis dicet illa esse peccatum. Cui obviat illud quod Augustinus tradere videtur, hoc scilicet Deum inculpabiliter ante peccatum in exordio conditionis homini potuisse indere, ut essent ei naturalia: ita in libro Retractationum 1 inquiens: Ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic esset culpandus Deus, sed laudandus. Sed si haec homo in prinordio naturaliter habuisset, numquid essent in eo defectus et poena? Si defectus vel poena ei indita fuisset ante peccatum, injuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret poenam. Ob hoc sane dicimus illa non fuisse defectus vel poenas, si naturaliter homini infuissent: sicut non fuit homini ante peccatum nondum gratiam adepto defectns sive poena, non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit, defectus fuit ei et poena non posse proficere, scilicet malum declinare et bonum facere. Omnes ergo defectus nostros suscepit Christus praeter peccatum, quos ei convenicbat suscipere, et nobis expediebat. Sunt enim plura aegritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis exstitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis, ut timorem et tristitiam: vel ad impletionem operis ad quod venerat, ut passibilitatem et mortalitatem: vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam, ut mortem, suscepit.

I f o s autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus sicut et nos, sed non eadem ex causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus contrahimus, sicut Apostolus insinuat, dicens : Corpus quidem mortuum est propter peccatum 2, id est, necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato hujusmodi habuit defectus, quia sine peccato est conceptus, et natus, et in terris conversatus. Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem, quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eamdem suscepit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

ergo si tunc veritatem humanae naturae exhibuit, tunc penalitates de veritate humanae naturae esse non possunt : non ergo per talia se potuit ostendere verum hominem.

Utrum tres causæ tactæ a Magistro, quare Christus assumpsit nostros defectus, sint bonæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera in tertia parte primæ istius partis circa finem, ibi, « Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem veræ humanutatis, etc. »

Hic enim determinat triplicem finem assumptionis defectuum, scilicet ostensionem veræ humanitatis in ipso, congruentiam ad opus redemptionis, et ad spem nostram erigendam ab immortaltatis desperatione.

Videtur autem nulla istarum causarum fuisse conveniens.

Et primo objiciatur de primo sic :

  1. Quidquid uno modo verum est in statu corruptionis et incorruptionis. de illius veritate non est passibllitas corruptionis : humana natura uno modo vera est in statu corruptionis et incorruptionis : ergo de veritate sua non est passibilitas. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc.quod natura humana erit illa quae apparebit in homine tempore resurrectionis : quia nihil corruptibile erit in ipso.

Præterea, Etiam eadem scribitur ab Anselmo.

Item, Quidquid non est de origine alicujus naturae, hoc non est de veritate ejus : igitur per illud non ostenditur verus homo.

Item, Post resurrectionem ostendit veram humanitatem : et tamen corruptibilem non ostendit, cum ostiis clausis intravit, et coram discipulis quandoque visibilis, quandoque invisibilis fuit 1 :

  1. Similiter objicitur de secunda causa : quia opus redemptionis non fuit quaecumque mors, sed occisionis violentæ : ergo sufficeret assumere carnem divisibilem gladiis, et non oportuit assumere defectum sitis, et lassitudinis, et hujusmodi.

  2. Similiter objicitur de tertia : quia videtur, quod magis depresserit spem, quam erexerit : cum infirmus infirmo adjutore non consoletur, sed dejiciatur in desperationem.

SOLUTIO. Dicendum, quod bonæ sunt 5a causæ istæ quas hic Magister determinat : et sumitur ratio et sufficientia sic, Redemptor enim assumpsit illud quod est dispositio ad redemptionem, et id quod valet ad opus. Et primo modo est causa prima : quia veritatem debentis satisfacere exhibuit sumendo defectus. Si autem quoad opus, aut quoad ipsum opus in se, aut quoad finem operis. Si quoad ipsum opus, sic sumitur secunda. Si quoad finem operis, sic sumitur tertia : quia hoc fuit finis redemptionis, ut homo spe gratiae reconciliationis ad spem erigeretur immortalitatis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non 1A1 intendit naturam hominis in genere ostendere, quia hoc non valuisset nobis, sed naturam hominis in statu redemptionis debentis et potentis satisfacere : et cum hoc congrue non potuerit esse nisi per passibilitatem, passibiltas est de statu veritatis naturae in redimente naturam, licet non est de statu naturae in se : et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

Ad ID quod objicitur contra causam 4d secundam, dicendum quod occisio violenta non potest inferre laesionem nisi

<--- Page Split --->

assumptis defectibus naturalibus : quia quoad materiae dispositionem, idem est defectus ad mortem naturalem et violentam, licet differentia sit in causa efficiente.

Ad alud dicendum, quod ex infirmitate illa erigitur spes : quia spes fulcitur fortitudine meriti et justitiae, et non fortitudine virium : et illi defectus cumulant nobis meritum et justitiam reconciliationis.

tate assumentis, et ita fuit in potestate Christi antequam esset homo, utrum assumeret naturam humani corporis sine defectibus vel cum ipsis : et ideo assumpti sunt. Sic autem non est in nobis : quia nos non fuimus antequam hos defectus in habitu haberemus, et ideo nos contraximus : et bene concedo, quod contractum est a natura tractum et cum libidine quae est in coitu generationis.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad id quod ulterius quaeritur de ratione Adquest . vocabuli, dicendum quod ratio sua acciputur a triplici simultate inseparabili in natura corrupta : quarum una est in generantibus, et alia in actu generationis, tertia autem in materia generationis. In generantibus autem licet persona sit mundata per baptismum ab originali peccato, tamen in actu generationis conjuncta est Adae : quia omnis homo purus (ut dicit Anselmus) est Adam in natura, etiam quicumque sit ipse in persona. Et accipit ab Apostolo, I ad Corinth. xv, 47 : Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Et infra, 7. 49 : Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, etc. Si enim persona ut persona generaret, tunc genitum nasceretur secundum meritum personae vel demeritum : et hoc non est verum : generat igitur persona ut Adam in natura : et igitur (secundum Augustinum) sicut circumcisus præputiatum gignit, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit, ita baptizatus filium irae generat, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit : et in hac simultate personae generantis et Adae dicitur contractum quasi ab utroque tractum, scilicet per unum et ab altero : per personam enim trahimus "ab Adam.

ARTICULUS VII.

An Christus hos defectus contraxerit, an voluntarie susceperit ?

Deinde quaeritur de hoc quod consequenter dicit in capitulo C illius partis ibi, C, § 2 : « Hos autem defectus non conditionis suæ necessitate, etc. »

Videtur enim, quod Christus hos defectus contraxerit : quia

  1. Contractum dicitur simul cum natra tractum : sed ipse simul traxit utrumque in se a matris corpore : ergo videtur contraxisse.

  2. Item, Spiritus sanctus veniens in beatam Virginem et mundans, non mundabat illud quod immundum non erat : defectus autem hujusmodi non erant immundi : ergo Christus traxit utrumque, scilicet defectus, et materiam corporis a matre : ergo contraxit.

Quesst.

PRETEREA , Si dicatur, quod contrahere est ex libidine trahere : libidine, dico, in qua natura nostra seminatur, quae est ratio quod illud dicatur contractum ? Hoc enim non videtur habere significatio vocabuli.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod Christus non habet defectus contractos, sed assumptos. Assumptio enim est in volun-

Simultas autem actus est conjunctio duplicis legis, scilicet fusionis substantiae corpulentae, et legis concupiscentiae in vehementi et suffocanti libidine : licet enim quosdam non suffocet quoad ha-

<--- Page Split --->

bitum virtutis, suffocat tamen omnes quoad rationis actum. Unde etiam dicit Gregorius, quod in tali opere Spiritus sanctus non tetigit corda Prophetarum, propter nimium descensum rationis sub carne. Et quoad duorum istorum conjunctionem iterum dicitur contractum, quasi simul ab utroque tractum in actu generationis.

Tertia conjunctio est in semine quod est materia in qua est corruptio vitii secundum causam, et corruptio passibilitatis. Dico autem corruptionem vitii quae est vitium, vel immediate ex vitio, vel ad vitium de se. Vitium, sicut in anima originale peccatum. Ex vitio immediate : quia lex carnis respersa in membris est figura peccati, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia. Non enim illam habemus ex constituentibus nos materialiter, scilicet calido, frigido, humido, et sicco : sed est immediata sequela peccati. Ad vi tium autem de se : quia est prona in peccatum. Et dico illam corruptionem vitii secundum causam esse in semine, non

secundum essentiam : quia causabit ipsam tale semen innatum partim secundum corpus, et partim secundum animam, et partim secundum utrumque. Quoad habitum enim lex membrorum erit respersa in membris corporis, et quoad peccatum originale erit in anima, et quoad pugnam carnis contra spiritum, et e converso, erit in utroque. Et ideo dico ipsam non esse secundum essentiam in semine : quia, ut Anselmus dicit, originale peccatum non est magis aliquid per essentiam in semine, quam in sputo : tamen de hoc determinari habet super secundum librum Sententiarum.

Propter igitur triplicem istam conjunctionem dicitur in nobis ista passibilitas contracta. In Christo autem nullo istorum modorum fuit. Adam enim in natura matris expulsus fuit, in conceptu filii solus Spiritus sanctus non homo egit, in materia assumpta corruptio vitii nulla fuit : et ideo hos defectus assumpsit et non contraxit.

D. Auctoritatibus probat Christum secundum hominem vere dolores sensisse et timuisse, contra quosdam hoc negantes.

Sed quia nonnulli 1 de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse, auctoritatum testimoniis eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus. Propheta Isaias dicit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit 2. Et veritas ipsa in Evangelio ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 3 : ubi etiam legitur, Ccepit

<--- Page Split --->

Jesus pavere et taedere 1. Propheta etiam ex persona Christi ait : Repleta est malis anima mea 2. Quod exponens Augustinus, inquit : Non vitiis et peccatis, sed humanis malis, id est, doloribus repleta fuit anima Christi, quibus ipsa compatitur carni. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima, etiam non dolente corpore, potest. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem ac mortem, non humanae conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Ambrosius etiam in libro II de Trinitate 3, ait : Scriptum est, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste 4, Timet ergo Christus : et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit : Animam meam pro te ponam 5. Christus dicit : Anima mea turbatur. Utrumque verum est et rationis plenum, quod et ille qui est inferior non timet, et ille qui superior est gerit timentis affectum. Idem, in eodem : Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur, per naturam hominis et tediavit et resurrexit. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas : sed turbatur anima, secundum humanae fragilitatis assumptionem. Nam qui suscepit animam, suscepit etiam animae passionem. Non enim eo quod Deus erat, aut turbari aut mori posset 6. Idem, in eodem : Suscepit tristitiam meam : et confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ut homo habuit tristitiam quam meo suscepit affectu : mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles igitur, Domine Jesu, vulnera mea, non tua : quia tu non pro te, sed pro me doles. Hieronymus quoque in Explanatione fidei ait : Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Filius Dei, non putative, sed vere, omnia quae de illo Scriptura testatur secundum illud quod pati poterat, scilicet secundum substantiam assumptam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum substantiam suam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri 7. His aliisque auctoritatibus perspicuum fit Christum vere passibilem assumpsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostre infirmitatis suscepisse : sed voluntate, non necessitatis conditione.

<--- Page Split --->

E. Hic ponit quæ prædictis adversari videntur.

Quædam tamen reperiuntur in Santorum tractatibus, quæ præmissis adversari videntur. Nam super illum locum Psalmi, Clamabo, et non exaudies 1, Augustinus tradere videtur, Christum nec vere timuisse, nec vere tristatum esse, dicens sic: Quomodo hoc dicit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 2: sed de nobis corpore suo hoc dicit. Corporis enim sui, id est, Ecclesiæ gerebat personam: sicut et alibi cum dixit, Transeat a me calix iste 3, pro nobis loquitur: nisi forte putetur tinuisse mori, sed non vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo 4. Non enim fortior est miles quam imperator. Miles enim coronandus gaudet mori, et Dominus coronaturus timet motem? Sed infirmitatem nostram repræsentans, pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit. Vox illorum erat, non capitis. Hieronymus etiam ait: Erebescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse, Transeat a me calix iste 5.

ARTICULUS VIII.

An Christus timorem et tristitiam assumpserit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in illo capitulo D, « Sed quia nonnulli de suo sensu, etc. »

Videtur enim, quod Christus tristitiam et timorem non assumpsit, multiplici ratione probari. Primo quia talia in eum cadere non potuerunt :

  1. Probat enim Seneca in sapientes cadere non posse sic, « Sapiens non tristatur de his quæ possunt inferri bene : » pœnæ autem corporales bene possunt inferri, sicut si innocenter inferantur : ergo sapiens non tristatur de illis.

  2. Item, Sapiens non tristatur de his in quibus in summo actus est præcipuæ virtutis : sed in sustinentia pœnarum illatarum et periculo mortis et ipsa morte est actus præcipuæ virtutis, quia fortitudinis : ergo non tristatur de illis : ergo nec Christus cum fuerit summe sapiens.

  3. Item, Sapiens non tristatur de insultu fortunæ, sive per prospera, sive per adversa insiliat : quia fortuna non est de

<--- Page Split --->

laudabilibus bonis, nec bonum humanum auferre, nec dare potest : et voco bonum humanum, id ad quod est homo : ergo cum Christus non fuerit minus sapiens Philosophis, non tristabatur de illatis passionibus : ergo falsum est, quod Christus habuit tristitiam, ut videtur.

habito capitulo, quod non est defectus et penalitas in quo natura est instituta, sed id quod consecutum est ex peccato : omnes autem ex peccato consecuti sunt : ergo nullum accipere debuit : ergo nec tristitiam, nec timorem, nec famem, nec sitim, nec aliquem alium.

  1. Praeterea, Ad hoc videntur facere auctoritates in sequenti capitulo E induciae.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus veram tristitiam naturalem habuit, et verum timorem, sicut dicit Magister in Littera.

QUEST. ULTERIUS videtur posse ostendi, quod non habuit timorem.

  1. Tiniditas enim vitium est oppositum fortitudini : Christus autem nullum habuit vitium : ergo nullum timorem.

  2. Item, Timor non est de eo quod potest auferri, quando aliquis vult : sed Christus potuit a se transferre, quando voluit : quia ipse dixit, Joan. x, 17 et 18 : Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, etc. : ergo videtur, quod non timuit.

  3. Item, Si homo non peccasset, non timuisset : ergo videtur, quod timor consecutus est peccatum : ergo Christus eum habere non debuit.

  4. Item, Supra habitum est in Littera, quod si homo in primordio nativitatis suae vel nature ignorantiam vel difficultatem bene agendi habuisset, non esset in eo defectus : quia non est defectus et pœna ante peccatum : ergo a simili si homo per naturam tristatur in periculis et timet, non est defectus : sed Christus timuit, ut dicis : ergo non per defectum, sed per naturam : et ita non valuit nobis, quia id quod non liberaliter assumpsit, salutem nobis non gratificavit.

  5. Item, Eadem ratione qua non assumpsit ignorantiam et difficultatem bene agendi, quia consecuta sunt ex peccato, videtur quod nullum defectum debuit assumere : quia dicit Augustinus in prius

Ad PRIMUM igitur dicendum, quod aliud est esse tristitiam in viro sapiente, et aliud est cadere in ipso perturbationem : licet enim tristitia turbatio sit in viro sapiente, tamen non est perturbatio : Christus enim non est minus sapiens quam Philosophi : dicit tamen, Turbatus sum, et non sum locutus 1. Nec Seneca intendit, quod non insit eis tristitia turbans, sed quia non est in eis tristitia perturbans : quia perturbatio dicit deflectionem rationis ab æquitate. Aliud enim est rationem tangi turbatione, et non deflecti : et aliud est tangi, et deflecti ab æqualitate regiminis quo in regno animæ regit : et aliud est tangi, et deflecti ab æqualitate virtutis. Sapiens enim tangitur et patitur ratione passionis, sed non deducitur deflexus ab æqualitate et æquitate. Imperfectus autem sapiens paitur, et tangitur, et deducitur ab æqualitate quidem, sed non recedit ab æquitate. Insipiens autem patitur, et deducitur ab æqualitate, et æquitate. Unde licet pœna corporales bene possunt recipi ad virtutis exercitium, tamen quia agunt contra naturam bonam, inducunt in sapiente tristitiam talem qualem diximus.

Ad ALIUD dicendum, quod sapiens non tristatur de eis, secundum quod summa virtus est in eis : sed secundum alium modum potest tristari. Unde Aristoteles in IV Ethicorum dicit, quod sufficit forti non tristari, id est, non turbaliter tristari, licet in aliis virtutibus hoc non

<--- Page Split --->

sufficiat : quia in aliis virtutibus signum oportet accipere habitum facientem in opere delectationem, ut ipse dicit : sed fortis non potest delectari in opere sustinentiae, sed sufficit si in line gaudet, et in opere non perturbatur, etsi tristetur propter nimiam acerbitatem passionis.

Ad aliud dicendum, quod passio secundum quod est illata per fortunam, non est materia virtutis, sed secundum quod est accepta a forti et sapiente : quia dicit Philosophus, quod fortis etiam bene utitur infortuniis, et etiam periculis naturalibus, ut est mors naturalis.

Ad aliud dicendum, quod auctoritates illae non intendunt removere a Christo passionem tristitiae omnino, sed passionem intendunt ponere et passionem perturbantem removere, sicut Magister infra in textu illas auctoritates exponit.

est considerare naturam et personam : unde licet nihil fuerit impossibile personae, tamen natura infirma fuit in eo, et illius conditio fuit timor personae in natura illa. Quod autem dixit, Nemo tollut, etc., hoc dicit de potestate personae secundum naturam divinam.

Ad aliud dicendum, quod tristitia et Ad aliud dicendum, quod tristitia et Ad aliud dicendum, quod tristitimor plantata sunt in natura nostra, ut timor plantata sunt in natura nostra, ut supra diximus : quia licet actus timendi supra diximus : quia licet actus timendi et tristandi consecuti sunt ex peccato, taet tristandi consecuti sunt ex peccato, tamen potentia timendi, et ordo ad timomen potentia timendi, et ordo ad timorem, est ex modo constituenti naturam rem, est ex modo constituenti naturam corporis ex contrariis : et sic non est de corporis ex contrariis : et sic non est de aliis quibusdam defectibus, ut statim pa- aliis quibusdam defectibus, ut statim patebit.

Ad aliud dicendum, quod defectus non Ad aliud dicendum, quod defectus non proprie dicitur de eo quod abest natura- proprie dicitur de eo quod abest naturalibus. Diogenes enim non dicitur defi- libus. Diogenes enim non dicitur deficiens ex eo quod non habet cornua : et ciens ex eo quod non habet cornua : et homo non dicitur deficiens ex eo quod homo non dicitur deficiens ex eo quod non habet potentiam volandi : et ideo ho- non habet potentiam volandi : et ideo hominum dicuntur defectus istae passibili- minum dicuntur defectus istae passibilitates : quia natura sua rationalis est, et tates : quia natura sua rationalis est, et instituta fuit in oppositis habitibus : si instituta fuit in oppositis habitibus : si autem non esset cum natura constituta, autem non esset cum natura constituta, non esset defectus, sicut dicit Augusti- non esset defectus, sicut dicit Augustinus : sicut nec in capra, quod non ratio- nus : sicut nec in capra, quod non ratiocinetur.

Ad n quod ulterius quaeritur de timore, dicendum quod timiditas non est idem quod timor : quia timiditas sonat in pusillanimitatem quae vitium est : sed timor sonat in passionem quamdam quae potest esse virtus, et vitium, et naturae conditio : virtus, sicut nos dicimus fortem timere timenda : vitium, sicut dicimus tumorem mundanum vel humanum : condltio autem naturae, sicut dicimus quod est metus cadens in constantem virum : unde timor semper non sonat in vitium.

Ad aliud dicendum, quod non est si- Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibuscumque defectibus : quia quidam consequuntur naturam secun- dum principia constituentia ipsam, et quidam culpam, et quidam personam, ut supra diximus : Christus autem non de- buit assumere nisi illos qui consequuntur naturam.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in Christo

F. Determinatio auctoritatum.

Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus : ut non veritatem timoris et tristitiae vel proposionem, sed timoris et tristitiae necessitatem

<--- Page Split --->

et passionem a Christo removisse intelligantur 1. Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis: sed non sicut nos, qui sumus membra ejus. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subjacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum proposationem et passionem: sed in Christo non nisi secundum proposationem. Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur proposio et passio, ita et in his penaiibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione: et tunc proposio est. Aliquando vero movetur et turbatur: et tunc passio est. Christus vero non fuit ita turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret: secundum quem modum intelligitur, cum dicitur vel timuisse vel tristis fuisse. Unde Iiieronymus super Matthæum, ubi legitur, Cæpit contristari et mæstus esse 2: Ut veritatem, inquit, probaret assumpti hominis, vere contristatus est: sed non passio ejus dominatur animo, verum proposio est. Unde ait, Cæpit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari: quod est, aliter contristatur quis per proposationem, aliter per passionem. Ideoque secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse: quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis. Unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et incontinenti veram tristitiam habuisse: His verbis infirmos in se præsignans Dominus ait, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste 3. Non enim vere timebat Dominus pati tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo 4. Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus 5 ? Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere. Continuo autem subjunxit: Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Fuit enim tristis, sicut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, cum Evangelista dicat, Tristis est anima mea, etc. 6, ergo et quando dicit, Dormivit Jesus 7, non dormivit: vel quando dicit manducasse, non manducavit: et ita nihil sanum relinquitur, ut dicatur etiam, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est, verum est, et factum est. Ergo et tristis fuit:

<--- Page Split --->

sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram. Aperte noscis eumdem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum disceneret causas, ex quibus intelligentia verborum assumenda est. Si enim discernatur intelligentiae causa praedictorum verborum, nihil occurrit contradictionis.

spem subito : ergo nec proposasio, in cujus diffinitione cadit subitum.

SED CONTRA hoc est,

  1. Quod dicit in Littera.

ARTICULUS IX.

Utrum in Christo fuerit proposasio, vel passio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister solvendo contra se objecta, ibi, F, circa initium : « In nobis sunt isti defectus secundum proposationem et passionem. »

Illæ enim species duæ ponuntur in peccatis 1. In Christo autem nullum fuit peccatum : ergo nullus istorum graduum fuit in Christo.

  1. Item, Dicit in Littera de passione. Dicit etiam Glossa, Matth. vii, 1, quod proposasio est subitus motus cui ex ratione non consentitur. Dionysius autem in tertia epistola ad Gaium monachum : « Subito est quod est præter spem, et ex non apparente ad manifestum deductum : » ergo nihil fuit in eo præter

  2. Præterea, Spes non accipitur pro virtute spei quæ non fuisse in Christo infra probabitur : sed proposasio est quæ est una de quatuor naturalibus passionibus quæ bene fuit in Christo, sicut et aliæ passiones naturales : et sic nulla est instantia.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod gradus illi ponuntur in ira, non secundum quod peccatum est, sed secundum quod est passio : et ideo possunt transferri etiam ad alias passiones quæ non sunt peccatum, sicut ad tristitiam, vel timorem naturalem.

Ad aliud dicendum, quod est subitum ex parte rei, et ex parte ejus in quo fit. In Christo autem nihil fuit subitum ex parte ejus in quo fuit : fuit tamen subitum ex parte passionis. Veldicatur, quod non secundum illam rationem accipitur hic proposasio, sed secundum effectum : quia scilicet non deflectit rationem ab æqualitate vel æquitate regiminis.

G. De quibusdam Hilarii capitulis valde obscuris, quæ videntur communi sententiæ obviare.

Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii, quibus videtur tradere ictus et vulnera et hujusmodi, sic in Chri-

<--- Page Split --->

stum incidisse, ut passionis dolorem non incuterent: sicut telum tractum per aquam vel ignem vel aera, ea facit quae et cum trahitur per corpora animala, quia perforat et compungit, non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illae res doloris capaces. Ita et corpus Christi sine sensu poenae, vim poenae excepisse dicit: quia sicut corpus nostrum non habet talem naturam, ut valeat calcare undas: ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad dolendum. Ait enim sic in libro X de Trinitate: Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo assumpit. In quo quamvis aut ictus incidere, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent: ut telum aliquod aquam perforans, vel ignem compungens, vel aera vulnerans: omnes quidem has passiones nature suae infert ut perforet, ut compungat, ut vulneret: sed naturam suam in hoc passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari: quamvis natura teli sit et vulnerare, et compungere, et forare. Passus quidem Christus est dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur: sed in corpus irruens passio, nec non fuit passio, non tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio poena desevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuit sane illud Dominicum corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas, et fluctus desuper eat, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si Dominici corporis solum ista natura sit, ut feratur in humidis, et sistat in liquidis, et structa transcurrat: quid per naturam humani corporis carnem ex Spiritu sancto conceptam judicamus? Caro illa de cœelis est, et homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus, et passus est, sed naturam non habens ad dolendum.

Idem, in eodem : Videamus an ille passionis ordo infirmitatem in Domino doloris permittat intelligi : dilatis enim causis ex quibus metum Domino haeresis adscribit, res ipsas ut gestae sunt conferamus. Nec enim fieri potest ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia continuatur in factis. Tinuisse ergo haeretico passionem videtur : sed ob ignorantiae hujus errorem Petrus, et Satanas et scandalum est. Anne timuit mori, qui armatis obvius prodiit? Et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina supinatis corporibus conciderunt? Quam ergo infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus

<--- Page Split --->

tantam habuit nátura virtutem? Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, o tu Dominice infirmitatis assertor, penetrantis carnem clavi habuit terrorem, qui excisam aurem solo restituit attactu? Producens haec aurem manus, clavum dolet, et sentit vulnus, qui alteri dolorem vulneris non reliquit? Pungendae carnis metu tristis est, cujus in attactu caro post caedem sanatur?

Idem : Collatis ergo dictorum gestorumque virtutibus demonstrari non est ambiguum, in natura corporis ejus infirmitatem corporeae naturae non fuisse : et passionem illam licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse : quia licet forma corporis esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit.

Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas, atque ipsius Scripturae circumstantiam inspicias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi sibi excepisse vim penea sine sensu penea : quia doloris causam et meritum in se non habuit. Quod videtur notasse ubi ait : Non habens naturam ad dolendum. Et ideo non judicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis : nec in eo etiam dominium habuit passio : ita etiam non habuit naturam ad timendum vel tristandum, quia non habuit talem naturam, in qua esset causa timoris vel tristitiae. Itaque ' necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis. Nec natura doloris fuit in eo, sicut est in nobis. Tristitiam tamen in eo fuisse consequenter asserit, sed causam ejus exstitisse, non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum Apostolorum. Dicit enim Christum non propter mortem, sed usque ad mortem tristem fuisse 2, his verbis : Interrogo quid sit Christum tristem esse usque ad mortem, et tristem esse propter mortem ? Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et usque ad mortem. Quia ubi propter mortem tristitia est, illic mors causa tristitiae est : ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non tristitiae est causa, sed finis. Adeo autem non propter mortem suscepta est tristitia, ut sit destituta per mortem. Non ergo sibi tristis est, sed illis qui in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri : quos monet orare, ne inducantur in tentationem : qui ante polliciti erant se non scandalizari.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

An corpus Domini naturam ad patiendum habuit ?

Deinde quaeritur de verbis Hilariis positis in Luttera in ultima parte, ibi, G, « Verumtamen magis movent, etc. »

Videtur autem quod secundum Hilarium corpus Domini naturam ad patiendum non habuit : quod est contra omnes alios Sanctos, ut videtur.

Sed tamen hoc videtur probari sic :

  1. Quidquid semper et inseparabiliter conjunctuin est fortiori repellenti omne contrarium, quam sit aliquod agens contrarium, illud non patitur ab aliquo contrario : corpus Christi fuit semper et inseparabiliter conjunctum divinitati : ergo pati non potuit ab aliquo contrario. Pronario primae. Denus, quod frigiditas aquae sit infinita, et humiditas ejus infinita, et caliditas ignis et succitas sint infinita : sequitur, quod aqua antequam immutetur ab igne, absumet ignem : ergo aget tunc sine alteratione sua a contiario. Sic autem videbatur in Christi corpore propter infinitam virtutem deitalis.

  2. Item, Gratia innocentiae, ut dicit Isidorus, conservabat corpus Adae, quod nec ignis posset urere, vel gladius scindere, vel spina pungere : ergo cum multo magis fuit gratia in Christo per unionem, videtur multo magis defensasse corpus Christi ab omni impugnatione.

Solutio. Dicendum, quod quidam dicunt Hilarium haec verba retractasse : et haec est meo judicio convenientior solutio. Sed quia librum retractationis ejus non vidimus, ideo oportet vim facere in verbis ejus in tribus locis : in primo ubi dicit, ibi, G, § 2 : « Quam ergo infirmi-

tatem dominatam hujusmodi corporis credis, cujus tantam habuit natura virtutem? » Ex hoc enim accipitur, quod loquitur contra haereticos, qui dicebant Christum tantum fuisse infirmae naturae, et non potuisse de se de virtute personae repulisse hujusmodi infirmitatem.

Secundo, ubi dicit, ibi, G, § 4 : « Non habens naturam ad dolendum. » Intelligit de natura vitiata per peccatum, quae sola est ex debito ad dolendum ordinata : Christus autem non habuit ex debito deliciti, sed ex voluntate assumentis.

Tertio ibi, G, § 3, ubi dicit in fine verborum suorum : « Licet /oma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiose infirmitatis nostrae et at forma in corpore, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit. » Ex hoc etiam accipitur, quod intendit, quod non patiebatur necessitate corruptionis vitii, de qua prius dictum est in praehabita quaestione : et sic patet qualiter de facili verba Hilarii verificantur.

Ad primum ergo dicendum, quod verum quidem est corpus Christi semper dicitati fuisse conjunctum : sed deitas exposuit tribulationi : quia detas agit per libertatem voluntatis, et non per naturae necessitatem : et ideo non est simile de infinita potentia aquae in frigido et humido respectu ignis.

Ad aliud dicendum, quod gratia innocentae conservabat naturam antequam esset aversa : et tunc non habuit se ad patiendum et moriendum nisi in potentia liberi arbitrii : postquam autem habuit moriendi et patiendi necessitatem, non erat gratiae retinere eam : et ideo licet gratia Christi major esset, tamen quia non pati et etiam mori respicit etiam statum, ideo in primo statu hoc minor gratia potuit, quod non potuit major in secua do et tertio.

<--- Page Split --->

tuit ipse, secundum actum fuit possibilis : et sic falsum videtur quod dicit.

ARTICULUS XI.

An hoc verum sit quod dicit Hilarius, Christus pati potuit, sed passibilis esse non potuit ?

Deinde quaeritur de nota Hilarii in fine affixa, ubi dicit quod pati potuit, et passibilis esse non potuit.

Hoc enim videtur falsum : quia cujus est actus, ejus est potentia. Si igitur po-

Solutio. Hilarius adhuc loquitur secundum primum modum : quia passibilis dicit potentiam quam ipse accepit non fundari in natura secundum compositionem ex contrariis passibilibus, sed ex natura corrupta corruptione vitii : et hæc potentia non necessario est, cujus est actus : sed cujus est actus, illius est potentia secundum naturam illius actus, non secundum modum disponentium accidentium potentiæ : et hoc est quod intendit.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XVI.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad passionem doloris in speciali ?

A. An in Christo fierit necessitas putiendi et moriendi, quae est defectus generalis ?

Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem. Dictum est enim supra, quod Christus in se nostros defectus suscepit, praeter peccatum 1. Est autem hominis quidam generalis defectus, qui peccatum non est, scilicet necessitas patiendi vel moriendi. Unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam mortuum 2 dicitur : quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem habet. Ideo quaeritur, Utrum necessitas talis in Christi carne fuerit ? De aptitudine enim moriendi, quod in eo fuerit, ambiguum non est: quae etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus: nec ergo mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, qui a natura ei erat. Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi vel patiendi : quae etiam mortalitas dicitur, vel passibilitas. Dicitur enim homo nunc passibilis vel mortalis, non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem. Sed numquid hic defectus fuit in Christi carne? Anima quoque ejus cum passibilis exstiterit ante mortem, numquid necessitatem patiendi habuit? Si enim necessitas patiendi vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola voluntate miserationis defectus nostros accepisse.

Ad quod dici potest, Christum voluntate, non necessitate suae naturae hos defectus sicut alios suscepisse, scilicet necessitatem patiendi in anima,

<--- Page Split --->

simul autem patiendi et moriendi in carne. Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato immunis: sed ex sola voluntate accepit 1, de nostra infirmitate ponens tabernaculum suum in sole, scilicet sub temporali mutabilitate et iabore. Unde super epistolam ad Hebræos auctoritas dicit, quod sicut hominibus aliis et jure et lege naturae statutum est semel mori 2 : ita et Christus eadem necessitate et jure naturae semel oblatus est, et non saepe. Nec ideo dicit jure naturae, quod ex natura suae conditionis hunc defectum traxerit: qui etiam non provenit nobis ex natura secundum quod prius est instituta, sed cx ea peccato vitalia: et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit in omnibus diffusus.

est, Utrum Christus necessitate vel sola voluntate passus sit ?

Secundo, Utrum passio ejus major fuerit omnibus passionibus Sanctorum ?

Tertio, Utrum major fuerit passione Adæ in primo statu, si daretur per impossibile quod posset pati ?

« Hic oritur quaestio ex prædictis ducens originem, etc. »

Hic incipit pars illa in qua determinat quaestionem relictam ex dictis, scilicet utrum Christus assumpserit necessitatem patiendi et moriendi ?

Quarto, Utrum major fuerit passione animæ, si daretur per impossibile quod posset ab ipsa descindi aliqua suarum potentiarum ?

Et dividitur in duas partes : in quarum prima disputat et determinat quaestionem : et determinatio incipit, ibi, A, § 2 : « Ad quod dici potest, etc. In secunda, ad solutionem confirmandam, ostendit qualiter Christus de quolibet statu assumpsit aliquid, ibi, B, « Et hic est notandum Christum de omni statu, etc. »

ARTICULUS I.

An Christus necessitate vel sola voluntate pe passus sit ?

Incidunt autem hic gratia primæ partris quatuor quærenda, quorum primum

Ad primum proceditur sic :

  1. Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit sic : « Non invitum ad mortem Pater coegit, aut occidi permisit : sed idem ipse sponte mortem sustinuit, ut homines salvaret. » Ergo videtur, quod sola voluntate et non necessitate mortuus sit.

  2. Item, ibidem, « Non coegit Christum mori, in quo nullum fuit peccatum . sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed per obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret. »

  3. Hoc idem videtur dicere Isaias, Lui, 7 : Oblatus est, quia ipse valuit.

  4. Item, Ipse in Evangelio, Joon. x, 18 : Nemo tollit eam, scilicet animam meam,

Edit. J. Alleaume, acripit. 2 Ad Hebr. ix, 27 Statutum est hominibus

senel moi.

<--- Page Split --->

a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

4 contra. SED CONTRA est quod habemus in Littera, quod

  1. Eodem jure et eadem necessitate ipse oblatus est, qua nos morimur : nos autem morimur necessitate moriendi : ergo et ipse.

  2. Item, Augustinus dicit, quod si occius non fuisset, naturali morte dissolutus fuisset, et idem opus redemptionis fuisset, quod fecit per crucem : ergo videtur, quod necessitate conditionis nature mortuus sit et passus.

  3. Item, Anselmus in libro Cur Deus homo : « Non aliter volebat Deus mundum salvare, nisi homo tam magnum faceret aliquid ut est mors Christi, quod Filio volenti salutem hominum tantumdem voluit : quia hoc alius facere non valuit : » ergo videtur, quod Christum mori necesse fuit.

  4. Item, ibidem : « Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, et non solvat quod debet : nihil ergo toleratur injustius : » ergo cum recompensatio fieri non potuerit nisi per Christi mortem, videtur quod necesse fuit Christum pati et mori.

Ad hoc dicunt quidam, quod est necessitas quadruplex secundum quatuor genera causarum. Dicunt enim, quod est necessitas cogens vel violentiae secundum causam efficientem, secundum quod Damascenus dicit, quod involuntarium per violentiam est cujus principium est in alio, non conferente vim passio : et hac necessitate Christus non assumpsit necessitatem patiendi. Est autem alia necessitas secundum causam materialem : sicut dicimus, quod combustibile necesse est comburi, si conjungatur comburenti : et passibile pati, si conjungatur ad dissolutionem suo agenti : et hanc iterum non assumpsit. Tertio, dicitur necessitas secundum causam formalem : sicut necesse est ho-

minem esse rationalem : et hanc iterum non assumpsit Christus. Quarta est necessitas secundum causam finalem, ut necesse est respirare hominem, si debeat vivere : et necesse est alimento uti, si debeat nutriri : et necesse est ire ad forum, si debeat recipere pecuniam ibi. Et hac necessitate ultima dicunt Christum assumpsisse defectus nostros.

Sed quod illa solutio omnino absurda sit, et nihil ad propositum, sic probatur : Nos non quærimus hic, quare vel qua necessitate Christus defectus nostros assumpsit, sed quæ est necessitas patiendi ex dispositione et conditione corporis : ista autem distinctio non solvit nisi qua necessitate assumpsit : ergo nihil est ad propositum. Concedatur enim, quod hac necessitate finis nostros defectus assumpsit, adhuc quæro, Si defectum hunc qui est necessitas patiendi et moriendi assumpsit vel non ? igitur post solutionem adhuc remanet eadem quæstio, et sic nihil valet. Præterea, Si dicunt illi, quod natura corporis in dispositione materiali non habuit necessitatem patiendi : sed voluit dolere, quia aliter redimere non potuit, duplex est falsum. Unum quia secundum hoc verba Hilarii prius habita verificantur ad litteram, quod est contra omnes. Secundum, quia dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis : sed nullus convenientior fuit : ergo falsum est, quod dicunt.

SOLUTIO. Dicendum cum Magistro in Littera, quod necessitatem moriendi assumpsit, et assumere quidem est voluntatis, et non necessitatis, ordinate tamen ad hunc modum redemptionis : sed assumptione facta materiae et naturae necesse fuit pati et mori : sed non necessitate personae, quia persona omnipotens semper fuit, et repellere mortem potuit si voluisset. Est autem necessitas ista naturae duobus modis distincta a nostra necessitate : quorum unus est, quia non est contracta ut nostra : et hoc est quod dixit Magister in praecedenti distinctione,

<--- Page Split --->

quod defectus nostros suscepit, non conditionis suae necessitate, sed miserationis suae voluntate. Alius modus est : quia materia naturae in nobis dupliciter disponitur ad patiendum, scilicet corruptione vitii, et passibilitatis : in Christo autem habuit tantum alteram illarum dispositionum, scilicet passibilitatis naturae, non vitii.

Ad 1 et 2. Ad m autem quod primo objicitur, dicendum quod omnes auctoritates Anselmi loquuntur de necessitate assumendi, et non de necessitate assumpti : non enim Pater coegit Filium assumere mortalem naturam, et sic mori : sed ipse voluit, et ideo assumpsit : sed postquam assumpsit, necesse fuit sustinere quantum est de conditione assumpti, non autem quoad conditionem assumentis personae.

Ad 3 Ad m quod objicitur de Isaia, dicendum quod ipse voluit : sed non sola voluntate passibilis fuit : unde licet voluntarie sit oblatus, tamen naturaliter est passus : sicut accedens ad ignem, accedit quidem voluntarie, sed crematur materialiter.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod ipse in Evangelio loquitur de potestate personae, et non naturae assumpta : sicut etiam alia auctoritates Anselmi praetendunt.

ARTICULUS II.

An passio Christi omnes passiones Sanctorum excesserit ?

Secundo quaeritur, Utrum passio sua omnes passiones excesserit ?

Videtur quod non : quia

  1. Multi Sancti et diutius, et plura multa tormentorum genera et acerbiора quantum est de genere poena sustinuerunt : sicut Laurentius, Vincentius, qui

tribus diebus et noctibus versabantur in pœenis : ergo videtur, quod sua pœenanon omnes pœenas excesserit.

  1. Item, Videtur quod sua pœenaminima fuit inter omnes qui mortem senserunt. Charitas enim cupit dissolvi, et esse cum Christo 1. Cum igitur ipse maximae charitatis fuerit, ipse maxime hoc concupivit. In adeptione autem concupiti non est pœen a : ergo ipse minime est punitus in sensu doloris.

  2. Item, Recompensato magis dilecti minuit dolorem in amissione ejus quod diligitur minus : in morte autem Christi recompensabatur sibi vita per magis dilectum, quod fuit humani generis redemp tio : ergo dolor minuebatur in amissione minoris, scilicet vitae : ergo minimus fuit dolor ejus.

  3. Item, Spes resurrectionis dolorem minuit mortis in Sanctis : ergo multo magis in eo qui scivit se resurrecturum : sed Christus scivit hoc de se, sicut dicit Psalmus xv, 10 et 11 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me, etc. : ergo minime doluit.

  4. Hoc etiam videtur sensisse Augustinus super Psalmum ci,2 : Domine, exaudi, sic dicens : « Non vere timebat Dominus, tertia die resurrecturus. »

  5. Ulterius videtur, quod etiam in quolibet peccatore dum peccat, major debet esse dolor, quam in ipso : quia major dolor est in separatione a meliori : sed Deus melior est quam vita naturalis Christi : igitur magis dolet anima in separatione a Deo, quam Christus doluerit in morte, ut videtur.

Sed contra :

  1. Dicit Aristoteles, quod magis dolent juvenes in morte, quam senes, propter nobilitatem complexionis : sed speciosus forma prae filiis hominum 2, prae omnibus delicatissimae fuit complexionis : ergo prae omnibus torquebatur patiendo.

<--- Page Split --->

Si dicas, quod non fuit delicatissimae complexionis. CONTRA : Secundum naturam formae necesse est, quod disponatur materia, ut dicunt omnes auctores : igitur anima nobilissima secundum naturam, nobilissimam exigit complexionem : sed Christus noblissimam habuit animam secundum naturam : ergo nobilissimam habuit complexionem. Ex hoc ulterius concludo, quod quanto magis medium et organum tactus accedit ad medium, tanto efficacius sentit excellentias : sed in Christo maxime accessit ad medium, ut jam probatum est : ergo ipse multo magis sensit excellentias etiam parum a temperamento recedentes, quam alius : et secundum sensum contrarii est dolor.

  1. Item, In IV Ethicorum dicit Philosophus, quod fortis magis tristatur et dolet in morte uno modo, quam non fortis, et reddit rationem dicens, in quantum melioribus privatur bonis sciens : et hoc est, in quantum virtutem habet omnium : ergo quanto vita virtuosior, tanto magis est dilecta ab anima bene disposita : sed quanto magis dilecta, tanto major dolor in separatione. Cum igitur vita Christi summe bona fuerit, ut ejus cui spiritus datus est non ad mensuram, oportuit quod ipse summe in morte doluerit.

Si forte dicas, quod Philosophus non dicat verum, quia Sanctis contradicit dicentibus quod perfecta charitas cupit dissolvi : quia dicebat Apostolus, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et Augustinus, quod Sancti vitam habent in patientia, et mortem in desiderio. Et Job, n, 22 : Gaudent vehementer, cum invenerint sepulcrum. Quid dices ad Augustinum in libro IX de Civitate Dei, ubi dicit sic : « Aulus Gellius in libris quibus titulus est, Noctium Atticarum, scribit quod cum quidam Philosophus pallescere t in tenpestate maris, luxuriosus quidam non timens insultabat ei : at ille protulit re-

sponsium Aristippi in re simili dicentis, illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum : se autem pro Aristippi anima timere debuisse 1. » Ergo Augustinus confirmat quod dicit Aristoteles.

  1. Item, Augustinus in libro II de Civitate Dei, dicit, quod sana ratio etiam exemplis anteponenda est. Cum igitur sana ratio sit, quod bonum est dilectum, et optimum magis dlectum, et vita Christi naturalis magis fuit bona et melior quam omnium aliorum vita : ergo fuit dilecta prae omnibus aliis : sicut et ipse dixit : Dedi dilectam animam meam in manus iniuniorum ejus 2, id est, vitam : quia animam quae fuit spiritus rationalis, numquam in manibus habuerunt inimici.

  2. Item, Cum sana ratio sit in separatione magis dilecti et per naturam conjuncti, majorem esse dolorem : sequitur adhuc, quod Christus maxime in morte doluerit.

  3. Item, Sensus intemperantia minoris in aliquo membro majorem temperantiam indicat ejusdem. In manibus autem et pedibus statim sentitur intemperantia : calere enim incipiunt manus et pedes, etiam cum intemperantia tam modica est, ut alias in corpore non sentiatur. Ergo manus et pedes majoris sunt temperamenti. Ergo pati in illis majoris erit pene, quam pati in aliis : Christus autem passus est in illis : ergo ex hoc etiam erat in ipso aggravatio doloris. Hujus etiam signum est, quod cum quaerimus discernere per tactum, porrigimus manus potius quam aliam partem corporis.

  4. Item, Thren. 1, 12 : O vos omnes qui trausitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Item, de ipso dicit Psalmus : Repleta est malis anima mea 3. Item, Cantatur de eo tempore passionis, Thren. n, 13 : Replevit me

<--- Page Split --->

amaritudinibus, inebriavit me ab synthio.

Solutio. Solutio. Concedo de plano, quod Christus magis et aceribus quidem passus est, quam aliquis hominum umquam pati potuerit vel passus est : et hoc tribus de causis.

Prima est, ut eo magis ad gratias sibi teneamur. Unde Bernardus : « Multum difficultatis assumpsit quo te multæ dilectionis debitorem constitueret, admone retque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat conditionis facilitas. »

Secunda causa est bonitas et innocentia vitæ : non enim verum est quod dicunt quidam, quod patiens pro suis peccatis magis affligitur : quia ille ex conscientia peccatorum indignatur, et magis spernit vitam : innocens autem nihil invenit in vita quare debeat eam spernere. Et si objicis, quod moriens pro delictis æternam timet mortem, et ideo dupliciter tortquetur : hoc nihil est : quia nos non loquimur de eo quod est per accidens, sed de eo quod est per se : tortura autem illa per accidens est, scilicet in quantum per vitam istam liberatur a morte animæ. Unde patet, quod illi falsum dicunt tam ab auctoritate Aristotelis et Augustini, quam etiam per rationem superius inducatam. Hoc etiam ex verbis latronis accipitur. cum latro ad latronem dixit : Et nos quidem digne, nam digna factis recipinus : hic vero nihil mali gessit 1.

Tertia causa fuit ex corporis nobilissima complexione, tam in toto, quam etiam in membris in quibus patiebatur, ut probant objectiones.

Ad 1. Ad primum ergo quod objicitur de Martyribus, dicendum quod non idem est plura et diutius pati, et aceribus sentire dolorem : et Sancti quidem plura et diutius pati potuerunt, nullus tamen eorum ita acerbe ut ipse sensit dolorem.

Ad aliud dicendum, quod charitas Christi non diminuit sensum doloris, sed doloris reputationem. In Sanctis autem aliis diminuit utrumque, et sensum, et reputationem : quia ipsi viatores fuerunt : et cum afficiebantur circa superiora, trahebatur anima a corpore, et minus sensit : sed Christus utrumque fuit simul, et viator, et comprehen sor, et unius actus non retraxit ab actu alterius.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod præmium fecit non reputari vitam, id est, minus reputari : non quod minus valeret, ut dicit Anselmus, quia in infinitum plus valuit quam totum genus humanum : aliter enim non fuisset sufficienter recompensatio facta per mortem Christi : sed quia amore hominum mortem elegit, non simpliciter abjiciendo vitam meliorem quam omnes homines essent : sed postponendo ad tempus ut omnibus recuperaret : et hæc reputatio fuit charitatis, et non secundum valorem.

Ad aliud dicendum, quod Dominus scivit se tertia die resurrectionum : si enim Dominus in morte simpliciter remansisset, tunc nec nobis valuisset : et ipse etiam inspienter fecisset, meliorem vitam suam pro nobis in æternum amittendo : sed ista præscientia resurrectionis in Christo non abstulit passionis sensum : et ideo illa objectio non probat nisi de reputatione minori, et non de sensu vel experientia acerbitatis.

Ad hoc quod objicitur de separatione a Deo per peccatum, vel etiam per condemnationem æternam in die judicii, dico quod nulla est objectio illa : quia pœna æquivoce sumitur. Separatio enim a Deo non est inferens sensum, sed damnum. Si dicas, quod sentit anima damnum suum : hoc nihil est : quia sentire damnum est sentire privationem : sicut videre tenebras, et audire silentium : et ideo magis in infinitum damnum est in perditione Dei, quam vitæ. si damnum privatum attendas, id est, damnificatio-

<--- Page Split --->

nein tuam vel illius : sed non est major sensus.

ARTICULUS III.

An acerbitas passionis Christi sit major passione Adae, si detur quod pati potuisset ?

Tertio quaeritur, Utrum acerbitas passionis Christi sit major passione Adae in primo statu, si detur per impossibile, quod pati potuisset vel passus esset secundum actum ?

Videtur, quod non : quia

  1. Tanto conjunctio difficilius separatur, quanto pauciores insunt dispositiones ad separauonem : in Christo autem fuit pœenalitas assumpta, sed in Adam nulla : ergo major dolor fuisset in separatione animae a corpore Adae, quam in separatione animae a corpore Christi.

  2. Item, Quanto fortius vinculum, tento difficilius rumpitur : sed fortius est vinculum vitae immortalis aliquo modo quam vitae in qua est necessitas ad moriendum. Cum igitur Adam primam vitam habuerit, videtur quod ipse majorem poenam in morte sensisset si mortuus fuisset, quam Christus.

SED CONTRA :

  1. Dolor est sensus pene. et acerbitas doloris esi a fortiori sensu pene fortioris : ergo ea quae non faciunt ad sensum studilicrem, non faciunt ad majorem passionem : esse autem immortalem per gratiam in statu animalis vitae. et esse mortalem, non faciunt ad sensum meliorem, quia non sunt de complexionantibus : ergo non faciunt etiam ad majorem dolorem : non igitur ex hoc Adam magis passus fuisset. quam Christus.

  2. Item, Causa longioris vitae vel brevioris vel etiam perpetue in statu animalis. non facit ad sensum : quia si perpe-

tuitas esset causa, tunc etiam longitudo esset causa melioris sensus, quam brevioris vitas sit sensus : et hoc est contra rationem : quia omnis causa longioris vitae (ut dicit Philosophus) reducitur ad kumidum difficulter siccabile, et calidum difficulter frigibile : bonitas autem sensus in tactu, efficitur accessu viciniori ad temperamentum in medio quod est mixtum complexionatum. Cum igitur ad stabilitatem sensus sequatur acerbitas passionis : ergo longitudo vitae vel perpetuitas secundum quod hujusmodi, nihil facit ad majorem passionem.

Si forte dicas, quod Adam nobilioris complexionis fuit quam Christus : hoc ego habeo pro absurdo : quia sic auctor omnis naturae egisset contra jus quod ipse naturae indidit, quod contra seipsum in seipso animam suam neglexisset : hoc enim jus inditum est, ut nobiliori forma nobilius praeparetur corpus vel materia : et si anima Christi nobilior fuit anima Adae, Deus auctor naturae injuriam fecisset animae propria, si Adae nobiliorem dedisset complexionem.

SOLCTIO. Meo judicio acerbitati passionis Christi nulla piena corporalis potest comparari, quam aliquis pati potest corporaliter et secundum naturam. Unde si Adam passus fuisset, dico quod non ita acerbe doluisset ut Christus.

Rationes autem duae quae primo adductae sunt, solvuntur per objectiones factas in contraium. Tamen bene credo, quod Adam vivaciorem habuit sensum ante peccatum, quam post, vel quam nos habeamus : sed non credo, quod habuit vivaciorem quam Christus.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An acerbior fuit mors Christi quam mors animæ, si detur per impossibile, quod anima mori posset ?

Quarto quæritur, Utrum acerbior fuit mors Christi quam mors animæ, si daretur per impossibile, quod ipsa mori posset separatione suarum partium ab ipsa ?

Videtur autem, quod sic : quia major est pœna quœ contrariatur meliori bono : dicit enim Augustinus, quod pœna non dicitur malum, nisi quia contrariatur nature boni : sed melior natura fuit in Christo quam in aliqua creatura simplici esse posset : ergo major pœna.

SED CONTRA :

Quanto aliquid vicinius est conjunctum, tanto major dolor est in separatione : pars autem animæ cum anima vicinius conjungitur, quam aliquod corpus posset conjungi cum anima : ergo major esset dolor in separatione.

SOLUTIO. Major dolor dicitur duobus modis, scilicet quia majori bono contrariatur : et sic esset dolor Christi adhuc gravior, quam animæ si poneretur posse mori. Dicitur etiam major dolor, quia conjunctionis fortioris est separatio secundum sensuum experimentum : et sic bene puto, quod talis animæ mors esset acerbior : sed tamen ad redimendum non esset efficacior.

Et sic patet solutio : quia objectionum una procedit in uno sensu istius distinctionis, et alia in alio.

B. De statibus hominis, et quid de singulis Christus accepit ?

Et est hic notandum Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis. Primus, ante peccatum : secundus, post peccatum,"et ante gratiam : tertius, sub gratia : quartus, in gloria. De primo statu accepit immunitatem peccati. Unde Augustinus illud Joannis Evangeliste exponens, Qui desursum venit, super omnes est 1 : dicit Christum venisse desursum, id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum : quia de illa altitudine sumpsit Verbum Dei humanam" naturam, dum non assumpsit ipsam culpam" cujus assumpsit poenam. Sed poenam assumpsit de statu secundo, et alios defectus. De tertio vero, gratiae plenitudinem. De quarto, non posse peccare, et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona viae quaedam, et bona patriæ, sicut et quaedam mala viae.

<--- Page Split --->

stræ massæ sunt impassibiles : ergo sumpsit corpus impassibile.

ARTICULUS V.

Quomodo intelligendum sit quod dicit Magster, Christum venisse desursum ?

Deinde quæritur de his quæ habentur in Littera in cap. B, ubi dicit Christum venisse desursum, id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum.

Ex hoc enim videtur sequi, quod

  1. Aut materialiter, aut formaliter venit : non formaliter, quia formam corporis Adæ non habuit : ergo materialiter, quia secundum naturam habuit impassible.

  2. Item, Hoc videtur Damascenus dicere, qui dixit, quod assumpsit primitias nostræ massæ : primitiæ autem no-

SOLUTIO. Secundum habita leve est ad hoc respondere : quia venit de statu illo quoad similitudinem exemplaris, quod in se in illo statu exhibuit : et sic etiam de aliis statibus intelligitur : tamen hoc leve conceditur, quod materiam corporis quæ in omni statu una est, licet non uno modo disposita. sumpsit ab Adam : sed hic non quæritur de materia, cum in Littera dicatur, quod « de primo statu sumpsit innocentiam, et peccati immunitatem, » quod idem est.

Ad ALIUD dicendum, quod primitiæ nostrae massæ dicuntur propter nobilitatem et purgationem vetustatis peccati : sicut etiam supra in proprio loco ubi hoc dictum Damasceni introducitur, exposuimus : et non dicuntur primitiæ, eo quod primum materialiter et in dispositione primi assumpserit.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XVII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad usum virtutis, praesertim de voluntate et oratione?

A. Si omnis Christi oratio vel voluntas expleta sit ?

Post prædicta considerari oportet, Utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit quod factum non sit ? Hoc enim æstinari potest per hoc quod ipse ait : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut eyo volo, sed sicut tu vis 1. Hic namque voluntatem suam a Patris voluntate discernere videtur.

DIVISIO TEXTUS.

« Post prædicta considerari oportet, etc. »

In ista distinctione Magister determinat quamdam ulteriorem quaestionem ex præcedentibus habitam, scilicet, Utrum Christus aliquid petiit vel oravit, quod non est ei concessum? Ex quo enim naturaliter timuit passionem, consequens fuit ut fugeret naturaliter, et a se peteret transire.

turas et voluntates non fuisse pugnam carnis adversus spiritum. In secunda, probat triplicem voluntatem fuisse in Christo, scilicet sensualitatis, rationis, et deitatis, ibi, C, « Ex affectu ergo humano quem de Virgine traxit, etc. » In tertia, objicit contra verba Ambrosii, ibi, D, « Cæterum non parum nos movent verba Ambrosii, etc. » In quarta et ultima, objicit per verba Hilarii, ibi, E, « Illud etiam ignorantium non est, etc. »

Ex his patet sententia, quia Littera plana est.

Unde ista distinctio dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit principaliter in Christo propter duas na-

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

An aliquid voluit Christus quod non sit factum ?

Dubitatur autem primo, Utrum aliquid voluerit Christus, quod non factum sit? Videtur enim, quod nihil.

  1. Cujus enim voluntas semper conformis est voluntati Omnipotentis : sicut nihil fit contra voluntatem Omnipotentis, ita nihil fit contra voluntatem suam : sed voluntas Christi semper conformis fuit voluntati Omnipotentis : ergo sicut nihil fit contra voluntatem Dei, ita nihil fit contra voluntatem Christi. Prama patet per se. SECUNDA probatur per hoc quod de perfectione justorum est habere voluntatem conformem voluntati divinae. Cum igitur nihil sit perfectionis quod Christus non habuerit, ipse habuit voluntatem semper conformem.

  2. Item, Hoc dixit matri, Luc. ii, 19 : Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et discipulis postea, Meus cibus est ut faciam voluntartem ejus qui misit me 1, scilicet Patris mei qui in cœelis est.

  3. Item, Hoc videtur velle Apostolus, ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia. Ergo numquam aliquid petiit. quod non sit consecutus, ut videtur.

Sed contra

  1. In Psalmo xxi, 3 : Clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, et non ad inspinentiam mihi

  2. Praeterea, Oravit ut calix transiret, et non transivit : ergo in omnibus non exauditus est.

plures sunt voluntates Christi : et quidquid voluit voluntate beneplaciti secundum divinam naturam, hoc consecutus est. Similiter quidquid voluit secundum rationem voluntatis deliberativae, totum est consecutus. Sed non quidquid voluit secundum voluntatem affectus naturalis, ut dicit Magister.

Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod conformitas est quadruplex qua voluntas nostra conformatur voluntati divinae, scilicet in volito : et haec secundum materiam est, et est minima, ut velim hoc quod Deus vult : et haec non facit meritum de se, quia quandoque quis male potest velle quod Deus vult, ut alicujus boni mortem.

Est etiam conformitas secundum formam volendi, ut ex eadem charitate velimus quod volumus, ex qua Deus vult quod vult : quia illa facit meritum, etiamsi quandoque non velimus quod Deus vult, ut dicit Augustinus : et ponitur in fine primi Seutentiarum.

Tertia conformitas est in fine volendi, ut propter idem velimus propter quod Deus vult, id est, propter gloriam suam : et haec iterum est laudabilis, et facit ad meritum, etiamsi sit difformitas in materia voliti : quia ad gloriam Dei possem aliquem velle vivere, quem ipse ad gloriam suam vult mori.

Quarta conformitas est in causa efficiente volendi, quando scilicet volo id quod Deus vult me velle, ut videndo pauperem, si volo ipsum esse miserum, jam non sum misericors, et tamen Deus vult eum esse miserum : ergo vult me velle quod ipse non vult : et haec non sunt contraria. Similiter quando elegit Virginem matrem, voluit suam ipsius animam pertransire gladium passionis suae corporalis 2, ut ipsa intus sustineret in affectu matris, quod ille foris pertulit : ergo voluit eam velle, quod Filius non pateretur.

Eodem modo dico, quod quando as-

<--- Page Split --->

sumere voluit Christum veram humanitatem, voluit eum velle fugere ea quae sunt periculorum gravia vitae humanae: et haec conformitas sufficit voluntati naturali : et haec conformitas disputata et

probata invenitur super primum hujus voluminis tractatum de conformitate nostræ voluntatis ad voluntatem Dei 1.

Et per hoc patet solutio ad totum.

B. De voluntatibus Christi secundum duas naturas.

Quocirca ambigendum non est, diversas in Christo fuisse voluntates juxta duas naturas, divinam scilicet voluntatem, et humanam. Humana voluntas est affectus rationis vel affectus sensualitatis : et alius est affectus animæ secundum rationem, alius secundum sensualitatem : uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat quod voluntate divina, scilicet pati et mori : sed affectu sensualitatis non volebit, imo refugiebat : nec tamen in eo caro contra spiritum vel l'æum concupiscebat : quia, ut ait Augustinus 2, nonnullum est vitium, cum caro concupiscit adversus spiritum. Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit animam : sicut anima per aurem audit, et per oculum videt. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit. Sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur, habens carnalem delectationem de carne et a carne adversus delectationem quam spiritus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentiæ causa non est in anima sola, nec in carne sola : ex utroque enim fit : quia sine utroque delectatio talis non sentitur. Talis ergo rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequit 3. Dei etiam voluntas erat, et rationi placebat, ut illud secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit, quæ ipsius sunt subire debuit. Ideoque sicut in nobis duplex est affectus, mentis scilicet, et sensualitatis : ita et in eo debuit esse geminus affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet : sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa veritas dicit : Cum senue-

<--- Page Split --->

ris, extendes manus tuas, et alius cinget te, et ducet quo tu non vis 1, scilicet ad mortem. Quod exponens Augustinus dicit 2, quod Petrus ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit : sed volens eam vicit : et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori : qui adeo est naturalis, ut eum Petro nec senectus abstulerit. Unde etiam Dominus ait : Transeat a me catix iste 3. Sed vicit eum vis amoris. Ergo et in Christo secundum humanitatem, et in membris ejus geminus est affectus : unus rationis charitate informatius, quo propter Deum quis mori vult : alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ei conjunctus, quo mors refugitur. Ut enim Augustinus ait : Paulus mentis ratione cupit dissolvi et esse cum Christo 4, sensu autem carnis refugit et recusat. Hoc habet humanus affectus : quoniam qui diligit vitam, odit mortem. Secundum istum affectum Christus mori noluit, nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.

ARTICULUS II.

An in Christo fuerit sensualitas ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : « Humana voluntas est affectus totius rationis vel affectus sensualitatis. »

Quaeruntur hic quatuor sine quibus iste locus non potest intelligi : quorum primum est, Utrum sensualitas sit vel fuerit in Christo ?

Secundo, Utrum sit aliqua voluntas sensualitatis ?

Tertio, Utrum voluntas rationis conformis fuerit voluntati divinae, ut dicit in Littera ?

Quarto, de divisione voluntatum Christi, quas innuit Littera.

AD PRIMUM sic proceditur :

Videtur in Christo non fuisse sensualitas : quia

  1. Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualitas est in loco serpentis, in quo incepit primus motus peccati. Cum igitur Christus non habuit aliquem peccati instinctum, videtur in Christo non fuisse sensualitas.

  2. Praeterea, Ad quid esset in ipso ? Meritum enim non ita perficitur tribus gradibus, sensualitatis, inferioris partis rationis, et rationis superioris, quemadmodum demeritum. Cum ergo ipse non assumpserit nisi ea quae sunt ordinata ad gratiam, et gratia sensualitatem non attingit, videtur quod sensualitatem non assumpserit.

  3. Praeterea, Haec est quae semper pugnat adversus spiritum ; ergo cum in Christo nulla talis pugna fuerit, videtur sensualitatem non habuisse.

SED CONTRA :

Diabolus in Adam sensualitatem non fecit, sed inventam in eo corrupit : ergo cum Christus omnia naturalia nostra assumpserit in corpore et in anima, videtur quod etiam assumpserit sensualitatem.

Item, Augustinus : « Sensualitas est

1 Joan. xxi, 18. 2 S ArGUSTINUS, Tract. 123, in fine. 1 Matth. xvi, 39

4 Ad Philip. 1, 23 : Coavtor e duobus : desiderum habens dssolvi, et esse cum Christu, et

<--- Page Split --->

motus animae, qui intenditur in quinque corporis sensus: » constat autem, quod Christus hujusmodi motum habuit: ergo habuit sensualitatem.

Solutio. Solutio. Ultimis rationibus consentiendum est, quod Christus habuit sensualitatem, quae est vis animae sensibilis desiderii intenta in ea quae conferunt ad salutem naturae, et intenta in ea quae conferunt sensibus ad praesentandum.

Ad 1. Ad primum autem dicendum, quod Augustinus loquitur de sensualitate non secundum naturam, sed secundum corruptionem quae accidit ex peccato: et cum Christus non accepit peccetam, non accepit etiam illam corruptionem.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod fuit in ipso ad demonstrationem integritatis naturae nostrae: et ut nostra corrupta sensualitas, per assumptam suam incorruptam curaretur: quia non est curabile, ut dicit Damascenus, nisi quod est assumptibile.

Ad 3 Ad aliud dicendum, quod non ex sua natura pugnat adversus spiritum, sed in quantum est corrupta peccato: et sic Christus non accepit eam.

secundum proprietatem Graeci idiomatis, in quo non dicitur voluntas nisi rationis affectus. Contra : Augustinus in libro de Trinitate dicit : « Causae voluntarie aut Dei sunt, aut Angelorum, aut hominum, aut quorumcumque animalium, si tamen voluntates appellandi sunt animalium rationis expertium motus illi quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid vel appetunt, vel evitant. » Ex hoc patet, quod abusive sensualitatis dicitur voluntas.

Solutio. Dicitur, quod voluntas sumitur large, et stricte. Stricte non dicitur voluntas, sicut volunt auctoritates, nisi motus et appetitus rationalis. Large etiam dicitur voluntas appetitus sensualitatis humanae. Sed omnis abusive dicitur voluntas appetitus brutorum. Unde Joannes Damascenus dicit, quod voluntas rationalis est: et si non est rationalis, non est voluntas: voluntas enim dicit id quod liberrimum est in anima: et ideo naturae sensibili quae magis agitur imperio rationis vel naturae instinctu, quam agat, non potest dici proprie voluntas inesse.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

ARTICULUS IV.

An voluntas aliqua sit sensualitatis ?

An aliqua voluntas in Christo non habuerit effectum suum ?

Secundo quaeritur, Utrum aliqua voluntas sit sensualitatis ?

Videtur autem, quod non : quia dicit Philosophus in Topicis, quod omnis voluntas est in ratione.

Item, Philosophus in III de Anima : « In rationali voluntas fit, in irrationali autem desiderium et animus. » Ergo videtur, quod nihil sit quod dicit unam voluntatem sensualitatis in Christo fuisse.

Si forte diceres, quod hoc est animal

Tertio quaeritur, Utrum aliqua voluntas rationis in Christo effectum non habuerit ?

Videtur, quod sic : quia supra determinatum est, quod etiam ratio, et quaecumque pars animae, potest considerari ut natura : et sic dolet incommoda et fugit : ergo cum in Christo ratio in illa consideratione fuerit, videtur quod aliquid rationis voluntate voluerit, quod

<--- Page Split --->

non voluit voluntate divina: ergo cum c. isladicappetitussithocpeterequodappeni , hocsecuniumillamvoluntatempeni , quodtamennonestconsecutus .

Soncon : R a :

Consiretasappetitusinanimanonestexiocquodipsiappetitussuntna - tureinnobiscontrarie , utManichæidichalt , quiponebantunumcreatumaprincipelucs , etalierumaprincipetene - brarum : ergorelnquitur , quodistacon - irarictassitexoppositionevoltorum . Hæcautemoppositioinnobisinducitpugnamcarnissiveinferiorispartisani - macontrasuperiorem , idest , contraspiritumergoinChristofuithujusmodipugna , quodabsurdumestponere : ergononfuitineotalisdifformitasvolunta - t u m .

sis, vocat velleitatem, et non voluntatem perfectam.

Sunt autem qui aliter solvunt, dicentes quod non est contrarietas : quia contraria sunt nata fieri circa idem, et sensualitas et ratio, vel ratio naturalis et ratio, non sunt circa idem ut idem. Sed hoc patet, quod nihil est : quia secundum hoc etiam in nobis numquam esset contrarietas pugnae. Unde contrarietas pugnae est ex contrariis volitis totam post se trahere nitentibus, quae quandoque volita (licet non sunt contraria in substantia) tamen per adjunctum sunt contraria, scilicet per rationem, ita quod unum est volitum ut honestum, alterum vero ut turpe.

Seluto . Consentiendoprimæobje - cioni , dicendum , quodnihilprohibet , quodsecundumvoluntatemrationisutnaturaest , homoilleinquantumhomo , aliquidappetieritquodnonestconsecu - t u s : etctiamoraviquodnonestdatum , coquodnonoravitutexdeliberationehocvolens , sedpotiusutnostraminfir - mitatemostendens : sicutipsedixitdisci - pulissuis : Spiritusquidempromptusest , caroauteminfirma 1 .

Ad object.

ADidautemquodcontraobjicitur , dicoquodnonestcontrarictaspugnæ , nisiinterquæestresistentiapertinax , sicutestinnobisinquibusvoluntasin - firmitatiscarnalisconfortaturexfomite , etquandoqueexreliquiispecactorum : inChristoautemnonfuittalisconforta - t i o : etideovoluntatisinfirmitaspro - gressanonestultranaturala , inhisiantumostendensseadnaturædemon - sirationem , etnonadhocquodpugnaretcontraraticem , sedpotiusquodseque - retur : ethocnotaturcumdicit : Sinonvolesihiccalixtransirenisubibamcilium , fatvoluntastua 2 . Ethocqui - cemantiquorum , scilicetAntisiodoren -

ARTICULUS V.

AnvoluntassecundumMagistrumsitbenedivisavnLittera 3

Quarto, Quæritur de divisione voluntatis quam innuit hic Magister.

Et videtur innuere triplicem voluntatem, scilicet divinam, et duplicem humanam, scilicet affectum ex carnis infirmitate, et affectum rationis :

  1. Cum autem adhuc una sit, ut visum est, scilicet voluntas rationis, ut est natura : videtur, quod insufficiens sit Magister.

  2. Item, A plurimis formis non est unus modus denominationis ejusdem, ut albedo Socratem denominat album, et grammatica grammaticum, et sic de aliis : ergo videtur a simili, quod a pluribus voluntatibus Christi ipse sit pluribus modis volens, vel plures volentes, quod negat Damascenus, qui dicit eum tamen unum esse volentem.

<--- Page Split --->

  1. Item, Illæ plures, duæ, vel tres, vel quatuor voluntates Christi, omnes datæ sunt ad actum volendi : sed in inferioribus etiam una proprietas vel potentia sufficit ad unum actum : ergo videtur, quod omnes superfluant præter unam.

  2. Item, Videtur relinqui ex hoc quod omnis actio Christi sit composita, et non una, sed plures : actus enim qui est a pluribus agentibus differentibus secundum essentiam, est plures, et non unus : istae autem voluntates agentes in Christo differunt secundum essentiam : ergo sunt actus, sui plures, et non unus. Et hoc etiam videtur, quia Dionysius loquitur de theandrica, id est, Dei virili actione : non autem est Dei virilis, nisi sit in eo aliquid Dei, et aliquid viri : ergo sunt plures actiones.

  3. Item, Nos videmus, quod aliquid vult una voluntate, quod non vult alia : ergo voluntates istae non uno modo se habent ad actum volendi : et sic omnis actus ejus volendi est plures actus, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod Magister ponit trimembrem divisionem voluntatum Christi, quæ sic ad bimbembrem potest reduci. Voluntas Christi aut divina sive increatata est, aut humana et creata. Humana autem aut rationis, aut sensensualitatis est. Rationis vero aut est ut natura, aut ut deliberativa. Sed non facit mentionem de illa quæ est rationis ut est natura : quia secundum substantiam et esse potentiae non differt ab illa quæ est rationis ut deliberativa, sed potius est quidam modus considerationis ejusdem potentiae : quod enim sit ut natura, hoc accidit cuilibet potentiae animae rationalis in quantum est natura hominis : et ideo per esse potentiae non sunt nisi tres, ut dicit Magister. Sed tertia dividitur per duplicem respectum ipsius in duo secundum rationem, et non in duo secundum essentiam.

in formis determinantibus totum, et aliter in potentiis naturalibus : quia formae quae sunt in toto, non possunt unius rationis plures inesse : sed in potentiis naturalibus secundum unam rationem communem non specialem potest esse, quod plures potentiae nominantur uno nomine. Sed quia potentiae naturales licet insint secundum diversas partes naturae, tamen referuntur ad unum quod est subjectum : ideo denominatum ab eis non est nisi unum : et ideo Christus non est nisi unus volens, licet multis modis possit velle : quia volens dicit eum qui vult, hoc est subjectum, et non radicem in qua fundatur potentia illa : sed diversitas voluntatum cognoscitur in diversitate volitorum.

Ad aliud dicendum, quod in Christo 4Ati sunt actiones distinctae : non in comparatione ad agentem, scilicet quod Christus sit plures agentes : sed quoad rationem agendi, scilicet quia aliquando egit ut homo, aliquando ut Deus : semper tamen ipse egit ens Deus homo : unde agens ut agens attendit Dionysius : et actiones ipsas in comparatione ad potentias inclinantes ad actum attendit Damascenus, et ideo dixit Dionysius actionem theandricam, et Damascenus dixit esse duas actiones Christi, sicut duas naturas : nec facit plures actiones compositio potentiarum inclinantium ad actum, sed potius pluralitas agentium : et hoc etiam non semper, sicut patet in his quæ sunt actu relata ad diversas virtutes, ut tractus manus, et sonus modii granorum milii : et sic patet solutio ad ultimum. Et nota, quod hoc ipsum quod agens fuit unus Deus et homo, et inclinantia ad actum duo, scilicet creatum et increatum, facit omnem Christi actionem nobis salutarem : quia etiamsi comedit et dormivit, verum erat quod Deus hoc fecit : et ita pro nobis fecit, qui pro se non habuit quid faceret talium. Et idem est de tristitia, timore, et omnibus aliis.

Ad aliud ergo patet, quod aliter est

Ad aliud dicendum, quod non super-

<--- Page Split --->

liuunt : quia non sunt data ad unum uno modo : quia licet rauo deliberativa quandoque consentiat cum naturali et sensuali in eodem volito, et e converso, non tamen eodem modo.

ARTICULUS VI.

Quomodo et cur aliqui seipsos interimunt?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, B, sub finem : « Reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori. »

Hoc enim instantiam videtur habere in his qui perimunt seipsos :

  1. Quidam ex desiderio immortalitatis, sicut dicit Augustinus in libro I de Civilate Dei, sic : « Si hoc magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem ille potius Cleombrotus in hac animi magnitudine reperitur :

quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae disputavit, se praecipitem dedisse de muro, atque ita cx hac vita emigrasse ad eam, quam creditit esse meliorem 1 .» Ergo videtur, quod quadam desiderent mortem.

  1. Item, Quidam praeter spem immortalitatis occidunt seipsos, ut Judas : et quidam etiam alii, ut melancholici quidam : ergo videtur, quod falsum sit quod dicit in Littera.

Ad hoc dicendum, quod secundum Augustinum et rei veritatem nullus occidit se ex tædio vitæ in quantum vita est : sed aliqui occiderunt se ex alquo quod accidit suæ vitæ, secundum quod credebant invenire post hanc vitam : et aliqui ex verecundia turpitudinis actus admissi vel admittendi, ut Judas ex turpitudine admissa, et Lucretia ex turpitudine admittenda. Melancholici autem ex tædio tristitiæ malunt non esse, quam sic esse : et Cleombrotus ex immortalitate quam sperabat se inventurum. Sed amor vitæ, cum vita naturaliter insertus est.

C. Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.

Ex affectu ergo humano quem de Virgine traxit, volebat non mori, et calicem transire orabat. Unde Beda 2 : Orat transire calicem, quia homo erat, dicens : Pater, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor : Sed non quod ego volo, sed quod tu vis 3. Unde alibi, Non veni facere voluntatem meam, quam scilicet temporaliter sumpsi ex Virgine, sed voluntatem ejus qui misit me 4, quam

<--- Page Split --->

scilicet æternus habui cum Patre. Hic aperte dicit duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit. Hieronymus quoque super illum locum, Spiritus vero promptus est, caro quidem infirma : dans intelligi hic duas voluntates exprimi, ita ait : Hoc contra Eutychianos, qui dicunt in Christo unam tantum voluntatem. Hic autem ostendit humanam, quæ propter infirmitatem carnis recusat passionem : et divinam, quæ prompta est perficere dispensationem 2. Augustinus 3 etiam duas in Christo asserit voluntates, dicens : Quantum distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem Christus gerens ostendit privatam voluntatem quamdam hominis, in qua et suam nostram configuravit 4, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus. Pater mi, inquit, si possibile est, transeat a me calix iste 5. Hæc humana voluntas erat, proprium aliquid, et tamquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem, et ad Deum dirigi, subdit : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Ac si diceret : Vide te in me : quia potes aliquid proprium velle, ut Deus aliud velit. Conceditur hoc humanæ fragilitati. Idem, alibi 6, Christus in passione duas expressit voluntates in se, secundum duas naturas. Ait enim : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Ecce habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens ait : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Ambrosius etiam in libro II de Fide : Pater, omnia Scriptum est, tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me 7. Veiba Christi sunt : sed quomodo el in qua forma dicantur adverte. Hominis substantiam gerit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Suscepit quidem voluntatem meam. Mea est voluntas, quam suam dixit, cum ait : Non sicut ego volo, sed sicut tu vis 8. Cum autem dixit, Omnia quæ habet Pater, mea sunt 9, quia nihil excipitur, sine dubio quam Pater habet, eamdem et Filius habet voluntatem. Eadem est Christi voluntas, quæ paterna. Una ergo voluntas est Patris et Filii. Sed alia est voluntas hominis, alia Dei : ut scias vitam in voluntate esse hominis, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis 10.

<--- Page Split --->

His testimoniis evidenter docetur, in Christo duas fuisse voluntates : quod quia negavit Macarius Archiepiscopus in Constantinopolitana synodo, condemnatus est.

Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, quod non impetravit. Nec ideo petiit ut impetraret, quia sciebat Deum non esse facturum illud : nec illud fieri volebat affectu rationis, vel voluntate divinitatis. Ad quid ergo petiit ? Ut membris formam praeberet imminente turbatione clamandi ad Dominum, et subjiciendi voluntatem suam divinae voluntati : ut si pulsante molestia tristentur, pro ejusdem amotione orent. Sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus. Non ergo ad insipientiam fuit, quod Christus clamans non exauditur ad salutem corporalem. Bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur : sed melius erat ut moreretur, quod et factum est.

ARTICULUS VII.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 . « Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, etc. »

Ex hoc enim sequitur, quod illa petiuo sensualitatis fuit, et non rationis : sed quomodo potest hoc esse?

  1. Cum sensualitatis non sit ordinare, et omnis petiti sit ordinata quaedam postulatio.

  2. Item, Cum Damascenus dicit, quod « oratio est petitio decentium a Deo : » et decens sive honestum non sit objectum sensualitatis.

  3. Item, « Oratio, ut dicit Damascenus, est ascensus intellectus ad Deum : » ergo orare non convenit sensualitati.

  4. Item. « Sensualitas, ut dicit Augustinus, intenditur in quinque corporis sensus : » ergo non afficitur circa hoc quod non est præsens sensibus : sed mors illa tempore quo oravit, non erat præsens sensibus : ergo sensualitas non circa mortem affecta fuit : ergo non oravit.

  5. Si dicas. quoniam præscivit omnia, et ita scivit omnia quæ ventura erant super eum : et ex illa præscientia causabatur timor et tristitia. CONTRA : Ab instanti conceptionis scivit omnia quæ ventura erant super eum : ergo si hæc scientia causabat hoc quod cœpit timere et mæstus esse, ab instanti conceptionis videtur cœpisse pavere, et mæstus esse.

Item, Si præscivit, hoc non fuit secundum effectum sensualitatis, sed potius secundum rationem unitam deitati : et cum secundum illam numquam timuerit, videtur quod nihil timuit, nec tristatus est, nec oravit, nec in agonia fuit.

SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod oratio fuit rationis ut est natura, et conjuncta in eadem substantia cum sensuali affectu : et hæc bene potest ordinare : et sic cessat objectio prima.

Ad aliud dicendum, quod non indecens est id quod ostendit natura : decen-

Solutio. Ad 1.

<--- Page Split --->

tia autem dicit in illa diffinitione proportionatum indigentiae petentis.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio data est de oratione per effectum, et de oratione contemplantis, et non de quacumque oratione.

Ad aliud dicendum, quod ex pravisione, non ex sensu causabatur tristitia: sed ex colligatione inferiorum una cum superioribus accidit quod in ratione est scientia, quod hoc descendens et induens imagines corporales quibus determinantur, efficitur imaginatum per imaginationem, et tunc movet ad tristitiam et timo-

rem : et hoc nihil est inconveniens : quoniam sicut motus incipiunt a sensu et ascendunt ad intellectum, ita fit e converso per reflexionem intellectus ad sensum.

Ad id autem quod objicitur, quod ab instanti conceptionis debuit timere : dicendum quod non sequitur: quia non est causa timoris praevisio mali, sed potius imminentia mali pene. Unde licet praevideretur prius ab ipso mors, tamen non praevidebatur ut imminens.

Et per hoc patet solutio ad totum.

D. De eo quod Ambrosius dicit Christum dubitasse affectu humano.

Cæterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur Christum secundum humanum affectum de Patris potentia dubitasse, sic diceus in libro II de Vide : De quo dubitat, de se, an de Patre ? De eo utique cui dicit, Transfer, dubitat hominis affectu. Nam Deus de Patre non dubitat, nec de morte formidat. Propheta etiam non dubitat, qui nihil Deo esse impossibile asserit : Omnia quæcunque voluit Dominus fecit 1. Num infra homines constitues Deum ? Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis ? Ut homo ergo dubitat, ut homo locutus est 2. His verbis innui videtur, quod Christus non in quantum Deus vel Dei Filius, sed in quantum homo dubitaverit affectu humano. Quod ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse dubitaverit : sed quia modum gessit dubitantis, et hominibus dubitare videbatur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

Utrum Christus dubitavit quando dixit, Si possibile est. etc.

Deinde quaeritur de verbis Ambrosii, ibi, « Ceterum non parum movent, etc. »

Dubitatio enim est interminatus motus rationis super utramque partem contradicionis : Christus autem certus fuit de altera parte : ergo non dubitavit.

SOLUTIO. Dubitatio hic non exprimit nisi tremorem sensualitatis inter hoc quod sequeretur rationem, et naturalem appetitum oppositi, scilicet quod evaderet mortem : quod nihil vituperabile ponit in Christo. sed potius ostensionem veritatis nostrae naturae.

E. Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a praemissa.

Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius asserere videtur Christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit, Transfer a me calicem hunc : sicut nec sibi, sed suis timuit. Nec eum ' voluisse ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis : ita inquiens, Si passio honorificatura eum erat, sicut Juda exeunte ait, nunc honorificatus est filius hominis 2, quomodo tistem eum metus passionis effecerat, nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati mortem timuerit, quæ patientem se glorificatura esset ? Sed forte timuisse usque eo æstimabitur 3, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens : Pater, transfer calicem hunc a me 4. Quomodo enim per patiendi metum transferri deprecaretur a se, quod per dispensationis studium festinaret implere ? Non enim convenit ut pati nolit, qui pati venit : et cum pati eum velle cognosceres, religiosius fuerat hoc confiteri, quam ad id impiæ stultitiæ prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognosceres. Non ergo sibi tristis fuit, neque sibi orat tranrire calicem, sed discipulis, ne in eos calix passionis incumbat quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde ait, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Humanæ in se sollicitudinis significans consortium, sed non discer-

<--- Page Split --->

nens sententiam sibi communis cum Patre voluntatis. Pro hominibus ergo vult transire calicem, per quem omnes discipuli erant tentandi : et ideo pro Petro rogat, ne defieiat fides ejus 1. Sciens ergo haec omnia post mortem suam desitura, usque ad mortem tristis est : et scit hunc calicem non posse transire nisi biberit, ideo ait, Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua 2 : sciens in se consummata passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset : nec finis terroris nisi consummata passione, terrori succederet : quia post mortem ejus per virtutum gloriam apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. Intende, lector, his verbis pia diligentia ne sint tibi vasa mortis.

ARTICULUS IX.

Quomodo Christus sibi et suis oravit ?

Deinde etiam notandum circa verba Hilarii, ibi, « Illud etiam ignorandum non est, etc. »

Nota, quod Hilarius optime loquitur : quia discipulis et nobis oravit tripliciter, et uno modo sibi, scilicet ut naturam discipulorum in se ostenderet : hoc enim

erat ad gloriam nostram, non suam : quia nostra natura in eo est exaltata : et ut nobis, non sibi per hoc utilis esset : qui quandoque infirmitate circumdatu quaerimus evasionem persecutionis, et non desperamus, quia scimus fecisse caput nostrum. Tertio, ut nobis ordinandi nostrum sensualem effectum ad rationem, formam et doctrinam daret : ut cum ipso diceremus : Non quod ego volo fiat, sed quod tu vis. Sic igitur nullo modo sibi, id est, ad utilitatem sui petiit, sed nobis. Alio modo autem pro se petiit.

Et sic plana sunt quae dicuntur in Littera.

1 Luc. XXII, 32 : Ego rogavi pro te. ut non deficut fides tua.

2 Matth. xxvi. 12.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XVIII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad usum voluntatis, prout respicit exercitium merendi ?

A. Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi, et quid nobis?

De merito etiam Christi prætermittendum non est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum meruerit. Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a pœna, et regni reserationem : ut amota ignea romphæa, libere pateret introitus : sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus :Christus humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen 1. Aperte dicit Apostolus, Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Humilitas ergo passionis, meritum fuit exaltationis : et exaltatio, præmium humilitatis. Unde Augustinus exponens præmissum capitulum, ait : Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione. Humilitas claritatis est meritum : claritas humilitatis est præmium. Sed hoc totum factum est in forma servi. In forma enim Dei semper fuit, et erit claritas 2. Item, Ambrosius idem, capitulum tractans ait : Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur 3.

His testimoniis evidens fit, quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis : nec id solum, sed etiam impassibilitatem animæ. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut

<--- Page Split --->

caro mortalis : sed post mortem inerito humilitatis, et anima impassibilis facta est, et caro immortalis. Utrum autem anima sit facta impassibilis, quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est. Sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione quando caro refloruit.

DIVISIO TEXTUS.

« De merito etiam Christi prætermittendum non est, etc. » Hic incipit pars illa quae est de operibus Christi.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima agit de merito Christi generaliter : et qua præcipuum ejus fuit passio, ideo primo quaeritur de merito passionis. In secunda autem de opere passionis, et eorum quae erant in passione, sicut traditio, et hujusmodi : quae incipit circa medium distinctionis XX, in illo capite C, « Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, et pretium nostrae reconciliationis. etc. » In tertia autem tractat quaestiones consequentes mortem Christi : sicut si homo fuerit in triduo, et hujusmodi : et qua ratione dicatu mortuus : et haec incipit distinct. XXI, ibi, A, « Post prædieta considerandum est. Utrum in morte, etc. »

quam alio modo voluit liberare? ibi, Distinct. XX. A, « Si vero quaeritur, Utrum alio modo, etc. : » et est ibi principium distinctionis vicesimae.

In prima parte Magister quaerit quatuor problemata et determinat : quorum primum est bimmebre, scilicet an meruerit, et quid meruit ? et hoc esi in capite A. Secundo, Quando mereri incepit? ibi, B, « Nec hoc solum meruit Christus, quando Patri obediens, etc. » Tertio, Quid sit nominis datio quam meruit ? ibi, C. « Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, etc. » Quartum est, Si hoc sine merito habere potuit ? ibi, D, « Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatem et impassibilitatem. etc. »

Sententia Littere patet per se.

ARTICULUS I.

An Christus aliquid mereri potuit ?

Prima harum partium subdividutu in quatuor partes : in quarum prima Magister quaerit de effectu meriti Christi in se. In secunda autem de effectu meriti ex parte nostra : et haec incipit in ultimo et capitulo istius distinctionis, ibi, E, « Ad quid ergo voluit pati et mori, etc. » In tertia autem determinat ex hoc, qualiter ipse solus est redemptor et mediator, ibi. Distinct. XIX, E, « Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, etc. » In quarta quaerit, Si alius fuit modus possibilis ? et quare potius hoc modo

Incidit autem hic dubitatio. An Christus aliquid mereri potuit ?

Videtur autem, quod non :

  1. Quod enim perfecte plenum est, nuhil amplius suscipere potest . sed Christus ab instanti conceptionis habuit spiritum non ad mensuram : : et vidimus non tantum gratiam ejus, sed etiam gloriam quasi unigeniti a Patre 2, qui (sicut dicit Basilius) cum alio gloriam paternam non divisit . ergo nullius boni receptibilis

<--- Page Split --->

fuit : ergo nihil meruit : quia id quod meretur aliquis, recipere debet, vel injuste ageretur secum.

  1. Item, Non indigens fuit aliquo : meritum autem est quo indigemus vel ad vitam, vel ad beatitudinem : ergo ipse non meruit.

  2. Item, Status comprehensionis tollit rationem meriti : ipse autem verissime fuit comprehen sor : ergo non meruit.

  3. Item, Quicumque meretur, in bonis animae, scilicet gratiae et gloriae proficit : supra autem negatum est Christum profecisse in anima1 : ergo Christus non meruit.

Item, Non venit ad hoc ut sibi mereretur, sed nobis, sicut dicit Apostolus : Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis2. Cum igitur non fecerit nisi propter quod venit, videtur quod nihil sibi meruit.

  1. Item, Mereri est ejus qui est inferior in persona : Christus autem numquam inferior Patre fuit in persona: ergo Christus numquam meruit. PROBATIO. Meritum est opus et actus : actus autem omnium sunt particularium, ut dicit Philosophus : ergo meritum respicit personam, et non naturam : ergo. PRIMA constat.

Item, Mereri est de non suo per opus et obsequium facere suum : omnia autem erant Filii, ut ipse dixit : Mea cmnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificantus sum in eis 3. Ergo videtur, quod ipse non meruit.

iid contra.

IN CONTRARUM autem est

  1. Quod dicitur in Littera, multis aucotritatibus probatum.

  2. Item, Christi opera non fucrunt minus efficacia, quam opera Sanctorum : sed opera Sanctorum valent sibi et aliis : ergo et opera Christi : non ergo meruit tantum nobis, sed etiam sibi.

SOLCTIO. Magister hic (ut videtur) satis bene distinguit, quod mereri dicitur multis modis: uno scilicet abusive, quo aliquis dicitur mereri per opus bonum male et in malo statu, hoc est, in statu mortalis peccati factum : sicut legitur in vita beati Joannis Eleemosynarii, quod quidam Petrus miles iratus pane quem projecerat in pauperem, meruit in judicio Domini ad quod raptus fuit, prolongationem vitae in pcnitentiam.

Alio modo iterum improprie, sed minus improprie dicitur mereri aliquis per bona facta in mortali peccato : ille enim ex debito non potest mereri : sed tamen a Magistris dicitur, quod de congruo meretur gratiam : et verius diceretur, quod mereretur eam de minus incongruo : quia scilicet magis se disponit ad gratiam per opera quae facit, quam ille qui non facit.

Tertio modo proprie dicitur aliquis mereri, quando aliquis actibus dignis vita aeterna facit vitam aeternam sibi debitam : et sic non meretur nisi habens gratiam gratum facientem et charitatem. Et hoc dicitur quinque modis. Uno modo proprie, scilicet quando causa meritorum cum merito alieno facit debitum : sicut in parvulis qui non habent nisi causam meritorum, quae est gratia, cum merito alieno, scilicet Christi : et propter hoc debetur eis vita aeterna. Secundo modo propriissime, quando ex causa meriti et actu proprii meriti de non debita sibi vita aeterna facit debitam sibi, ut quilibet justificatus primo actu suo meretur vitam aeternam. Tertio modo, quando debitum sibi facit pluribus rationibus debitum sibi : et sic meretur quilibet secundo, et tertio, et sic deinceps actibus meritoriis. Quarto modo, quando meretur augmentum gratiae et gloriae prius habitae et debita : et hoc fit crescente charitate. Quinto et ultimo modo, quando meretur per multa opera aliquid

<--- Page Split --->

conjunctum gratiae, sicut est acceleratio resurrectionis, vel glorificatio nominis, et hujusmodi : et hoc modo Christus meruit sibi quod non habuit prius : licet hominis honor deberetur sibi etiam per naturam suam, tamen id quod per naturam habere debuit, fecit suum ratione meritorum per opera.

Christi qui est persona æqualis, sed secundum naturam in qua est inferior : et hoc bene convenit Christo, quia ipse agit secundum proprietatem utriusque naturæ.

DICENDUM igitur ad primum, quod dives per naturam, licet omnia habuit et possit : potuit enim accelerare resurrectionem, et clarificare nomen suum : tamen non habuit omnia in omni ratione : voluit enim Pater Christi eum habere hæc etiam in ratione meriti, ut sic magis gloriosus ostenderetur non in pluribus bonis, sed in pluribus rationibus justæ possessionis bonorum.

Ad ALIUD dicendum, quod licet ipse non indiquerit, tamen nos indiguimus, ut sibi sic mereretur, nobis formam dando.

Ad ALIUD dicendum, quod status comprehensoris non abstulit a Christo statum viatoris : et ideo competebat ei mereri : sed si fuisset comprehensor tantum, tunc procederet objectio.

Ad ALIUD dicendum, quod profectus iste non est contrarius perfectioni : quia non ponitur in numero bonorum animæ secundum scientiam, vel gratiam, vel gloriam : sed potius in bonis corporis, ut acceleratio resurrectionis, et manifestatio nominis, quæ ponitur in aliis cognitionem ipsius accipientibus : et ponitur in rationibus habendi, et non habitis in anima, sed in corpore, vel in aliis, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod licet actus singularium sint, et personarum si agentia sint rationalis naturæ, non tamen semper referuntur ad ipsa agentia, secundum quod sunt distinctæ personæ, sed etiam quandoque gratia naturæ : ut intelligere actus hominis est, et tamen refertur ad hominem gratia animæ. Ita possumus dicere, quod mereri est actus

ARTICULUS II.

An Christus meruit sibi impassibilitatis et immortalitatis gloriam ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera, ibi A, § 1 : Sed etiam sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, etc. »

Videtur enim hoc impossibile esse : quia

  1. Si meruit, aliqua potentia meruit : sed hoc non est nisi liberi arbitrii. Sed probatur, quod hoc inpossi b. le fuit, quod per suum liberum arbitrium meruerit : liberum enim arbitrium certi fica teum, non est in statu merendi.

  2. Item, Nulla potentia dete. minata ad unum, laudem habet in actu ipsius. Hæc probatur in omnibus potentiis naturalibus. Sed liberum arbitrium Christi determinatum fuit ad unum : ergo non habuit laudem in illo. Nihil autem meritorium nisi laudabile : ergo Christus non potuit mereri suo libero arb. trio.

  3. Item, Liberum arbitrium Christi non aliter tunc se habuit quam modo : ergo si modo non meretur, nec etiam tunc merebatur.

  4. Item, Laudatur, vir sanctus, quod potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit : ergo si hoc est de substantia meriti, si Christus numquam transgressus fuerit, nec transgredi potuerit, numquam meruit.

SED CONTRA :

Liberum arbitrium nostrum non ha-

<--- Page Split --->

buit potentiam merendi ex hoc quod potest facere malum, quia hoc est defectus, ut supra probatum est, sed potius ex hoc quod cum gratia sponte 'facit bonum. Cum igitur Christus sine comparatione liberius fecit justitiam quam nos, potest ipse plus meruisse quam nos.

Solutio. Dicendum, quod ipse habuit liberum arbitrium quod mereri potuit.

Ad primum dicendum, quod tripliciter potest dici liberum arbitrium confirmatum. Uno modo in fine secundum genus, hoc est, in bono, non tamen hoc vel illo bono : et haec confirmatio non tollit nisi defectum illum in quo flexibile est in malum : potest tamen adhuc in quodlabet bonum. Alia est confirmatio liberi arbitrii in eo quod est simpliciter ultimum, et confirmatur in illo per adhæsionem, sicut confirmati in patria : et haec non tollit voluntatem faciendi quod vult, sed ponit necessitatem non coactionis in eo, sed immutabilitatis in fine illo : et cum ille præmium sit, collocatur immutabiliter in præmio : et ideo jam tollit rationem meriti, quia meritum quaerit amplius, et sic adhærens non potest cogitare amplius quod haberet, præter id quod habet. Haec fuit quidem in Christo, sed non abstulit ei rationem merendi : quia cum illa adhæsione etiam viator fuit : et hoc accidit in Christo propter duplicem conjunctionem suæ animæ, scilicet ad carnem, et ad deitatem : conjunctio enim ad sensus animalis carnis quæ præcedit id quod spirituale est, fecit viam et viatorem : conjunctio ad id quod spirituale est, quod nihil habet post se quod inquiratur, fecit comprehensorem. Tertia est confirmatio potentiae ad actum hunc per necessitatem naturae, ita quod oportet hunc operari, et non posset non operari hunc, nec posset alium operari : et haec confirmatio tollit naturam totam liberi arbitrii : quia omnis potentia rationalis est

ad opposita : et nullus in patria est confirmatus, ita quod ipsum semper oporteat idem numero velle, et non posset hoc non velle : et hujus oppositum ponitur per naturam liberi arbitrii in omnibus, scilicet posse hoc, et posse cessare ab hoc, et posse al.ud ab hoc. Et ideo patet ex hoc quod non est diffinitio libertatis arbitrii, posse velle bonum, vel malum : sed potius accidit ei posse velle malum ex defectu : sed libertas ejus consistit in hoc quod possit velle hoc, et non velle hoc, et posse velle diversum ab hoc. In hoc enim cognoscitur liberum, quod non agit per necessitatem naturae, et hoc modo flexibile habuit Christus liberum arbitrium, et hoc sufficit merito cum statu viatoris : et ideo non procedit objectio prima.

Ad aliud dicendum, quod potentia determinata ad unum numero per necessitatem naturae, non habet laudem : jam autem ostensum est, quod hoc non convenit alicui libero arbitrio nec confirmato, neque non confirmato.

Ad aliud dicendum, quod prima est falsa : aliter enim se habuit tunc, quia tunc fuit in statu viatoris : modo autem non est status viatoris cum libertate, quae facit meritum secundum statum merendi.

Ad aliud dicendum, quod hoc de laude viri justi non est per se, sed prout est indicativum libertatis per se : qui enim potest bonum et malum, potest facere quod vult, sed non convertitur : et quia illud est per accidens, non facit statum merendi nisi per accidens : et hoc etiam supra determinatum est, ubi quaeritur, Utrum Christus peccare potuit ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Utrum humilitas passionis Christi fuit meritum exaltationis ?

Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicit, A, § 1 : « Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, etc. »

Videtur enim, quod humilitate passionis non meruit aliquid Christus.

  1. Passio enim (ut dicit Philosophus) est illatio effectusque actionis : ergo est ab alio : quidquid autem ab alio est secundum quod ab alio est, non est meritorium : ergo nullo passio est meritoria : ergo nec passio Christi.

  2. Item, Nihil est meritorium, nisi actus elicitus ab aliqua virtute : sed virtus non est in corpore, sed in anima : ergo quod tantum est in corpore et non in anima, non habet rationem meriti : passio autem tota fuit in corpore, non in anima : ergo non fuit meritoria.

  3. Item, Nihil est meritorium nisi id quod est voluntarium : passio autem nulla est voluntaria : ergo non est meritoria. PRIMA patet per se : quia dicit Augustinus : « Nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. » SECUNDA patet per diffinitionem voluntarii quam ponit Philosophus et Sanctus, quod voluntarium est, cujus principium est in nobis, vel in eo qui agit : passionis autem principium semper est in alio.

  4. Si dicas, quod aliter est in Christo, et aliter est in aliis : quia Christus fuit Deus, et ideo illi nihil in eo potuerunt facere nisi quod ipse voluit, et ideo quod illi fecerunt sibi, facit voluntarium. CONTRA : Versus proponitur ab omnibus,

Præterea, Infra probabitur, quod hoc non est verum : quia secundum hoc illi non peccassent, si actus illorum gratus et voluntarius fuisset : quia secundum hoc fuisset bonum, cum Christus nihil voluerit nisi bonum.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus 8o1a meruit passione sua : et maximum meritum consistit in passione Christi, et passionibus aliorum Sanctorum.

Et est ad omnia solutio una, quod Ad licet sit illata, tamen susceptio et sustimentia passionis est voluntaria, gratia boni pro quo est passio : et ideo præcipua virtutum quæ est fortitudo, consistit in passionibus illatis.

Ad ALIUD dicendum, quod materialiter Ad passio est in corpore, sed sustinentia æquani mis est in anima, et illa est quæ facit virtutem.

Ad ALIUD patet solutio per ante dicta. Ad3

Ad ID quod ulterius objicitur contra Ad solutionem aliquorum, bene concedo, quod si quaeratur, Qualter hoc esse potuit, quod passio est effectus actionis, et non posset esse sine actione, tamen voluntas sit de uno, et non sit de alio ?

Ista quaestio debilis est : quia voluntas separat ea qua secundum naturam conjuncta sunt, sicut et alii actus animae : sicut volo esse albus, et non volo esse monachus, et volo supercestiri a gloriu, ut obsorbeatur quod mortale est a vita 1, et non volo mori : et, ut breviter dicam, voluntas etiam impossibilium est, ut dicit Philosophus.

Per hoc patet igitur solutio ad totum.

Actio displicuit, passio grata fuit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Ain hwn'ii:as Ch'isti sit claritatis 2:eritun ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, § 1 : « Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est premium, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod ut habitu meruit per humilitatem.

  1. Hoc etiam videtur alia ratione. Ad Philip. ii, 8 : Humiliavi semetipsum, factus obediens, Patri scilicet, usque ad mortem, mortem autem crucis. Et sequitur, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.

  2. Item, Si exaltatio est praemium Christi, cum haec proprie debetur humilitati, quia qui se humiliat, exaltabitur': tunc humilitas proprie videtur esse merit. in ejus

  3. Iconra. SED CONTRA :

  4. Omne meritum est in charitate : ergo si meruit, in charitate meruit.

  5. Sed videtur iterum, quod non meruit Christus aliqua suarum virtutum sic, Ille enim qui meretur virtutibus, virtutes ejus ad aliquid nilius possunt transferri, quam ipse sint : virtutes autem Christi crescere non potuerunt, cum essent infinitae: ergo videtur, quod virtutibus mercari non poterat.

Item, Charitas quae est in merente proiicit continuo per meritum, quia aliter incongrure ageretur secum : sed chaitas Christi proficere non poterat : ergo charitas Christi mereri non poterat.

Solutio. Dicendum, quod Christus omni virtute sua meruit, humilitate, obedientia, charitate, et sic de aliis, et meruit et sibi et nobis. Et dicunt quidam.

quod etiam meruit praemium substantiale humanitatis in dotibus animae et dotibas corporis : licet enim prius habuerit, dicunt quod hoc non repugnat : sicut Angelus beatitudinem a Deo, et modo meretur eam quam accepit : sicut etiam apud homines videmus, quod quandoque confertur merces fideli operario, quam postea debet deservire et mereri : et haec sententia non videtur milii improbabilis. Si tamen voluerimus sequi communem viam, quae non habet calumniam. tunc dicemus quod sibi meruit multis rationibus, faciendo suum quod paucioribus ante suum fuit : et meruit etiam in corpore ea quae in corpore non habuit, et meruit apud homines habere quod apud homines non habuit, ut accelerationem resurrectionis, et dotes corporis in corpore, et manifestationem nominis apud homines.

Ad primum ergo bene concedo, quod humilitati respondet exaltatio ut proprium praemium : sed haec exaltatio est in corpore, et apud homines . quia in se et in anima ante altus fuit, nisi hoc modo quo pluribus actibus exaltationem animae sibi debitam.

Ad alii dicendum, quod meritum Adobject 1. consistit in charitate sicut in radice : non tamen ita consistit, quod ipsa sola mereatur, sed potius quaelibet virtus, sed potius vim mertii trahendo a quantitate dilectionis : sicut est in naturis, ubi sol movet ad omnium generabilium pullulationem et maturationem, et non excluditur motor specialis illius et istus : et illud quod generatur, in forma et ratione magis sequitur motorem specialem suum quam generalem. Item, Charitas calore suo inflammans totum affectum, omnibus dat vim merendi : sed tamen meritum est speciale apud virtutes speciales, et huic respondet, praemium secundum rationem ut humilitati exaltatio. obedientiae libertas, et fidei visio, et spei comprehensio, et hujusmodi.

<--- Page Split --->

Adobjet. 2. Ad id quod ulterius quæritur, jam solutum est per id quod dictum est in principio solutionis : quia mereri non uno modo dicitur, sed multis.

ARTICULUS V.

An anima separata a corpore, statim sit facta impassibilis ?

a corpore Christi anima, et animæ Sanctorum sunt impassibiles.

SED CONTRA :

Ponamus, quod iterum incorporentur corpori animalis : aut patientur, aut non. Si sic : tunc non fuerunt factæ impassibiles per absolutionem a corpore, quia impassibile pati non potest. Si autem non patiuntur : ergo non erunt unitæ, quia anima unita corpori, compatitur necessario, cum doleat de separantibus, ut habitum est in præcedenti distinctione.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Utrum anima sit facta impassibilis, etc. »

Hic tangit Magister unum eorum quæ meruit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem.

  1. Cum autem impassibilitas sit animæ et corporis, videtur quod non accidit animæ nisi gratia corporis : ergo separatione facta a corpore, videbitur statim impassibilis facta anima.

  2. Item, Anima de se non habet contrarium : si ergo passio est sensus contrarii agentis contra naturam, de se non habet passibilitatem, nisi forte ex peccato vel corpore : ergo separatione facta a corpore, nisi subjaceat peccato, passibilitatem non habet : ergo est impassibilis.

  3. Item, Omne quod habet passibilitatem per accidens tantum, non erit passibile nisi conjuncto illi accidenti : sed hoc accidens est incorporatio : ergo erit passibilis incorporata, secluso peccato quod facit eam passibilem : ergo mox separata

SOLUTIO. Illa sententia quæ ponit animas nostras impassibiles post separationem, videtur mihi probabilior, sicut probant primo inductæ rationes.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad 01 dici potest quod animæ separantur a corporibus dupliciter, scilicet sicut finem accipientes vitæ et temporis sibi attributi a præfinitione Dei, sicut dicitur : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt 1 : et illæ si ponantur iterum in corpore, meo judicio pati non poterunt, nisi Deus qui omnia potest, iterum primum affectum carnis in eis faciat. Quædam autem separantur, non ut terminum vitæ habeant, sed ut gloria Dei in eis per miraculum futurum manifestetur, sicut dicit Christus de Lazaro : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum 2. Et de cæco nato dixit : Neque hic peccavit, neque parentes ejus, scilicet ut cæcus nasceretur : sed ut manifestentur opera Dei in illo 3. Et illæ non sunt separatæ nisi secundum quid, et ideo impassibiles non efficiuntur.

1 Job, xiv, 5. 2 Joan. xi, 41.

8 Joan. ix, 3.

<--- Page Split --->

B. Quod a conceptu meruit sub Christus hoc quod per passionem.

Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri ohediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione ex quo homo factus est, per charitatem et justitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit: et ideo melior ipsius anima fieri non potuit, quam ab initio suae conditionis exstitit, quia proficere in meritis non valuit. Unde Gregorius ait 1 : Non habuit omnino Christus juxta animae meritum, quo potuisset proficere: in membris autem quae nos sumus, quotidie proficit. Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non ergo profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti: profecit tamen, quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione, quam in conceptione: sed majoris virtutis non exstiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae. Per quid? Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primo habuit, nec majorem cum pati ccepit et mori. Obediens enim, perfectus, et bonus exstitit secundum hominem, ex quo fuit homo. Habuit ergo anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num ergo beator vel melior fuit quam ante? Absit quod melior fuerit: quia nec sanctior, nec gratia cumulatior: nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc beatior fuisse, quia ab omni miseria immunis. Ex quo nequit inferri simpliciter, quod beatior fuerit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An Christus meruit in primo instanti suae conceptionis?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Prius est esse, quam agere. In instanti autem conceptionis primum accepit esse : ergo in illo non potuit mereri.

  1. Item, Sancti Patres et alii dicunt, quod nullus potest regenerari nisi prius sit natus : ergo multo minus mereri, cum importat renatum esse, et postea agere secundum gratiam acceptam in regeneratione : ergo videtur, quod in Christo prius oportuit nasci ad minus in utero, antequam mereretur : ergo non meruit in instanti conceptionis.

  2. Item, In angelo malo prius oportuit ponere esse per naturam, quam averti per malitiam : ergo ab oppositis, in quocumque bono prius oportuit esse per naturam, quam converti ad Deum per gratiam : cum ad hoc multo plura exigantur, quam ad averti : quia averti potest aliquis per se, et converti non potest nisi per gratiam.

Si forte dicas, quod aliter est de Christo, et aliter de aliis : quia Christus fuit persona ante conceptum et in conceptu, et ideo mereri potuit : hoc nihil est : quia tunc mereri esset personae ut personae, et hoc falsum est, cum mereri sit liberi arbitrii inferioris : ergo non videtur esse unum instans liberi arbitrii, et actus ejus in merito.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa illud sunt duae opiniones, quarum illa videtur mihi probabilior, quae concedit rationes

inductas, et dicit quod Christus non meruit ab instanti conceptionis, sed post instans illud continuo meruit : sicut etiam exponitur illud Joannis, viii, 44 : Ille homicida erat ab initio, id est, post initium. Alii dicunt, quod meruit in instanti conceptionis, et solvunt rationes inductas : quia illud instans est medietas quaedam praeteriti, et futuri : et secundum quod est finis praeteriti, sic in eo accepit Christus esse : et secundum quod est principium futuri, sic meruit in eodem : unde in eodem instanti incepit esse, et egit opus meriti, non tamen secundum eamdem rationem instantis.

Et per hoc patet solutio ad totum, praeterquam ad id quod objectum est de angelo malo : quia ille etiam, ut puto, spatio divisibili stetit in veritate, et postea cecidit : non autem sic est de Christo.

ARTICULUS VII.

An Christus habuit juxta animae meritum, quo proficere potuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Non habuit omnino Christus juxta animae meritum, quo potuit proficere, etc. »

Hoc enim falsum videtur : cum supra sit habitum, quod mereri dicitur multis modis, et piuribus modis potest aliquis mereri id quod jam habet : ergo Christus.

ITEM si quaeratur, Quid dicatur sub- Qua- stantiale praemium ?

Si hoc dicatur visio Dei quae est tota merces, illam Christus multis mod's habuit ab instanti conceptionis : sed uihil prohibet quin potuerit facere, quod aliqua ratione fuerit sibi debita, quam prius fuerat.

<--- Page Split --->

ITEM quaeritur, Quid dicatur animæ meritum ?

Si hoc est meritum quo mereri potuit aliquod præmium in anima, videtur falsum : quia animæ meruit impassibilitatem quam prius non habuit : ergo habuit unde proficere potuit juxta animæ meritum.

Item, Actio Christi non fuit minus grata actione alorum Sanctorum : sed nulla actio aliorum Sanctorum est, quæ non sit meritoria vitæ æternæ, quod est animæ meritum et præmium : ergo Christus meruit sibi præmium animæ, ut videtur.

Solutio. 1. Solutio. Dicendum, quod Magister non intelligit, quod Christus mereri non potuerit substantiale præmium aliqua ratione : sed intentio sua est dicere, quod per meritum illud nihil adjiciebatur ei secundum animam, quod prius non habuisset, nec aliquid plenius accepit per meritum, quam prius habuit.

Ad hoc autem quod objicitur de impassibilitate, dicendum quod passibiiitas animæ attribuitur ei per accidens, in quantum est in corpore vel in peccato, ut prius habitum est : et ideo penes impassibilitatem non consistit dos animæ nec præmium substantiale.

ARTICULUS VIII.

An impassibilitas et immortalitas sunt animæ vel corporis?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, versus medium : « Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animæ. »

Potest enim esse dubium, Cujus proprie sit immortalitas et impassibilitas ?

Videtur esse animæ : quia

  1. Ejus est vita per se. Cum igitur opposita ut privatio et habitus habent fieri circa idem, videtur quod ejusdem sit mortalitas et immortalitas.

  2. Et eodem modo objicitur de passibilitate : non enim quaeritur hic de omni passibilitate, sed de ea solum quæ consistit in dolore : et cum dolor sit sensus contrarii, et cum sensus per se referatur ad animam, videtur etiam quod passibilitas proprie sit animæ.

PRÆTEREA quaeritur, Qualiter ista cadunt sub merito ?

Videtur enim, quod directe : quia immortalitas est dos corporis : dotes autem directe cadunt sub merito : ergo videtur, quod illa directe cadunt sub merito.

Solutio. Dicendum, quod impassibilitas et immortalitas proprie sunt conjuncti, et non solum corporis.

Ad primum ergo dicendum, quod est vita ut causa vitæ, hæc autem est anima : et vita ut habitus vitæ, et hæc est conjuncti, et adhæret corpori ut habitus.

Ad aliud dicendum, quod passibilità convenit animæ per accidens ut prius est habitum : sed si conveniret per se, tunc procederet objectio.

Ad aliud dicendum, quod dotes corporis non cadunt adeo directe sub merito, sicut dotes animæ : quia dotes corporis causantur ex anima : gloria enim Dei influitur animæ, et redundat in corpore in dotibus corporis : et ideo non ita directe cadunt sub merito, sicut dotes animæ. Unde Christus meruit hæc ex congruo et condigno, sed ex condigno sunt quasi adjecta præmio substantiali : ex congruo autem ei qui in corpore duros dolores pertulit, debetur immortalitas et impassibilità.

<--- Page Split --->

C. De eo quod scriptum est, Donavit illi nomen quod est super omne nomen 1.

Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam donari sibi nomen quod est super omne nomen, scilicet honoriticentiam, quod vocatur Deus: hoc tamen nomen ante mortem habuit. Habuit enim hoc nomen Dei Filius, in quantum Deus est, ab aeterno per naturam: in quantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam. Verumtamen Augustinus 2 dicit homini donatum esse illud nomen, non Deo: quia illud nomen habuit, cum in forma Dei tantum erat. Sed cum dicitur: Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei, hoc illi donatum est ut homini, quod jam habebat idem ipse Deus. Hoc ergo per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est, in anima et carne, nominetur et sit Deus. Sed numquid hoc tunc meruit? Supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit. Quomodo ergo hic dicitur, Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen? Secundum tropum illum in Scriptura creberimum hoc capiendum est, quo dicitur res fieri quando innotescit. Post resurrectionem vero, quod ante erat, in evidenti positum est, ut scient homines et daemones. Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem: sed illam meruit per obedientiam passionis, qui eo quod obeditv patiendo, exaltatus est resurgendo: et per hoc manifestatum est nomen. Hoc eodem tropo usus est etiam Dominus post resurrectionem, dicens: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra 3 : non quod tunc primo acceperit: sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas. Caeterum Ambrosius dicit nomen illud donatum esse Deo, non homini: et videtur secundum verborum superficiem,

<--- Page Split --->

oppositus Augustino : sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua æternaliter Pater generando dedit Filio nomen quod est super omne nomen, scilicet esse Deum per naturam : quia genuit ab æterno Filium plenum et sibi æqualem Deum. Quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit. Sed præmisso locutionis modo accipiendum est.

ARTICULUS IX.

An Christus meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen ?

Deinde quæritur, de hoc quod dicit, ibi, « Sed oportet donari sibi nomen quod est super omne nomen, etc. »

Hoc enim nomen ab æterno habuit : ergo hoc tunc sibi datum non fuit.

Si dicis, quod manifestationem nominis non habuit, sed rem : sed ipsa manifestatio data est ei per meritum. Contra : Matth. viii, 29, super illud, Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei. Glossa : « Fatum innotuit, quantum oportuit : sed non sicut Angelis vita et lux, sed eis terrendis per quædam divinitatis effecta. » Ergo demones cognoverunt eum etiam ante passionem esse Filium Dei.

Item, Luce, iv, 34. Scuo te quis sis, Sanctus Dei, etc. Glossa ibidem, « In terra videntes Filium Dei, continuo se judicandos putabant. »

pientiores sciverunt, quod esset venturus in mundum ad redemptionem.

Item, Etiam pueri clamabant hoc per plateas : Hosanna filio David ! benedietus qui vent in nomine Domini 1. Ergo videtur, quod hoc nomen manifestum erat etiam ante passionem.

Sed contra :

I ad Corinth. ii, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Et exponitur ibi de dæmonibus et principibus Judæorum. De dæmonibus : quia numquam crucifigi persuasissent, eo quod scient se sic amissuros potestalem. De principibus autem : quia non fecissent tradendo eum Gentibus.

Item, Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit quod tantum scelus sicut est occisio Dei, numquam per pœnitentiam expiari posset, nisi ignorantia excusasst.

Sed contra hoc iterum esse videtur ex altera parte, quod omnis ignorantia particularis sive facti excuset a toto : et de Christo non potuit esse nisi particularis ignorantia et facti : ergo videtur excusare a toto, quod falsum est : ergo non ignoraverunt.

Item, In lege promissus erat Filius Dei et Deus : ergo cum tempus et opera attestarentur, videtur quod Deus cognoscebatur ab eis. Si dicatur, quod in lege non vocatur Deus, hoc plane falsum est. Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.

Item. Communiter dicitur, quod sa-

SOLUTIO. Dicendum, quod nomen quod est super omne nomen, est quod vere sit Deus et vocetur ab omni lingua cœlestium, terrestrium. et infernorum. Et bene concedo, quod hoc nomen ei ab æferno Pater generando dedit, sicut dicit Ambrosus : sed tamen ut passus et incarnatus Deus vocetur et innotescat, hoc

<--- Page Split --->

dedit ei Pater per meritum passionis. Justum enim fuit ut qui propter peccatum et nos, in tantum divinitatis suae notitiam occultaverat, ut omnes relicto eo ab eo fugerent, per passionem mortis gloria et honore sic coronaretur, ut omnis lingua Deum eum esse confiteretur.

Ad omnia autem objecta est solutio una, quod est scientia per conjecturas, et hanc habuerunt de eo quod esset Filius Dei, et daemones et homines. Est etiam scientia per certitudinem, et hanc non habebant : quia etsi viderunt facta et alia testificantia, iterum in dubium venit eis propter infirmitatis indicia quae apparebant in ipso : et de scientia conjecturali procedunt primae rationes. De ignorantia autem certitudinis procedunt rationes secundae. Sed post resurrectionem cum amplius non erat in eo indicium infirmitatis, tunc congregebat nomen manifestari.

  1. Item, Illi debetur exaltatio, cui flectitur omne genu cœelestium, terrestrium, et infernorum : sed hoc est deitas : ergo exaltatio illa de qua loquitur Apostolus, est deitatis.

  2. Item, In verbis Apostoli ' ista se consequuntur : Exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur ei : ergo videtur, quod ad idem in Christo referantur : nomen autem refertur ad deitatem : ergo et exaltatio.

Sed contra :

  1. Humilitati debetur exaltatio : deitas autem humiliari non potest : ergo non exaltabitur.

  2. Praeterea, In Littera dicitur oppositum in verbis Sanctorum, ut patet inspicienti.

Ad object.

Ad in quod ultimo objicitur de excusatione ignorantiae, dicendum quod non in toto excusavit : quia credulitas etiam per conjecturas admixta fuit : sed si fuisset omnino ignorantia, tunc excusasset.

ARTICULUS X.

An Christus in eadem forma qua crucifixus est, sit exaltatus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est. »

Videtur, quod humanitati non debeatur exaltatio : quia

  1. Exaltatio est ad sedem Dei ad aquælitatem Patris : hæc autem non competit formæ secundum quam minor est Patre : et hæc est humanitas : ergo humanitati non debetur exaltatio.

Solutio. Dicendum, quod exaltatio debetur personæ in natura humana, et etiam naturae humanæ : sed personæ in natura humana debetur ad sedem Patris ad æqualitatem, quam licet ab æterno habuit, non tamen habuit in natura inferiori existens : naturae autem debetur ad potiora Patris bona. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod non oportet, quod ideo referantur ad idem, quia Apostolus illa quatuor conjungit : sed referuntur ad eumdem in persona, gratia diversorum quæ sunt in ipso.

Et si quaeritur, Grata quorum hæc quatuor ei attribuuntur ?

Dico, quod persona est in Christo, et utraque natura, et opus redemptionis, et effectus. Et personæ quidem omnia debentur, tamen gratia naturae humanæ, in qua et cujus acceptione semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 1, debetur ei per oppositum exaltatio. Gratia

1 Ad Philip II, 9. 10 et 11. 2 Luc XIV, II . Qui se humulat exaltabitur.

etc. 4 Ad Philip II, 7.

<--- Page Split --->

autem naturae divinae debetur ei nomen quod est super omne nomen : sed gratia redemptionis qua ipse judicatus et blasphematus est et derisus, debetur ei per oppositum praeconium omnis linguae, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Sed gratia effectus liberationis eorum qui sunt in terra et in limbo, et restaurationis ruinae cœelestis, in gratiarum actionem debetur ei, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœelestium, terrestrium, et infernorum . cœelestium, quia ruinam restauravit : terrestrum. quia redemit a reatu originalis : infernorum, quia inde eos qui ibi erant extraxit.

Quest

Si FORTE aliquis quaerat, Cum hoc nomen quod debetur ei ex gratia divinitatis sit Deus et manifestatio deitatis suae, quare dicat Apostolus, Ut in nomine Jesu omne genu flectatur ?

Dicendum, quod Jesus Christus sunt Solutio. nomina exprimentia personam incarnatam : et ideo non sunt super omne nomen, sed nobis sunt veneranda per genuflexionem . quia ostendunt nobis naturari in qua factum est opus redemptionis pro nobis. Et Jesus quidem nominat personam secundum comparationem in carnem . quia Jesus dicitur Salvator, et salvare convenit Christo per divinam naturam : unde Angelus dixit : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccalis eorum . Quod licet secundum habitum ei ab aterno conveniat, tamen secundum actum salvandi, non convenit ei, nisi in natura humana assumpta. Christus autem dicitur unctus, quod sonat passive unctionem : et ideo nomina! humanam naturam sociatam in divinam : quia humanae est ungi, et illius est ungere.

D. Si Christus sine omni merito illam 1 habere potuit?

Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatis et inpassibilitatis gloriam, et nominis Dei manifestationem, sine omni merito habere potuerit? sane dici potest quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione exstitit. Nomenque suum etiam aliter hominibus manifestare potuit : sed homo passibilis esse non potuit sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit consumpta mortalitate immortalitatis gloria vestiri : sed non sine merito justitiae et charitatis, aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit. Nec virtutes ei inesse potuerunt cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens ergo has virtutes secundum hominem passibi-

<--- Page Split --->

lem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis. Non ergo potuit factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen hoc assequi sine merito passionis : quia per passionem nil sibi meruit, quod non ante per virtutes meruerit.

ARTICULUS XI.

An Christus sine merito gloriam immortalitatis habere debuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Si vero quaeritur, Utrum Christus illam immortalitatis... gloriam, etc. »

Videtur enim, quod sine merito habere debuit : quia

  1. Quod conceditur minus grato, conceditur multo magis Filio unigenito : sed parvulis minus gratis conceditur hujusmodi immortalitas : ergo sine merito magis debet concedi magis grato Filio Dei.

  2. Item, Alia est conditio servi, et alia est conditio filii : filius enim natus est in haereditatem patris, servus autem non participat de bonis patris, nisi merendo per obsequium : ergo cum Christus fuerit et sit unigenitus Patris, pro nullo suo actu exhaeredandus, videtur esse natus ad perceptionem immortalitatis : et ideo non debuit venire ad ipsam per meritum.

  3. Item, Ipse est secundum hoc is qui meretur, et is qui remunerat : quod non convenit, quia nullus meretur apud seipsum, nec remunerat apud seipsum.

Sed contra

  1. Omne melius reponendum est in

Filio. Cum igitur melius et jucundius et magis proprium habeatur, quod aliqua ratione propter nostrum debetur nobis, quam id quod quasi datur pœnitentibus : ergo dandus ille modus : habere autem per meritum est habere tamquam id in quo jus habemus per nostrum : ergo mereri debuit.

  1. Item, Nullus actuum Christi potuit esse vacuus a gratitudine Patris : ergo nec evacuatur a merito, quia omnis gratus Deo actus, remuneratur a Deo.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus meruit : et hoc nobilitatis suæ fuit, ut probant ultimæ rationes.

Ad PRIMUM dicendum, quod parvuli sicut habent peccatum alienum, ita sufficit eis meritum alienum, quod est meritum Christi et matris Ecclesiæ, sicut dicit Augustinus.

Ad ALIUD dicendum, quod filius meretur apud patrem, et servus apud dominum, ala et alia ratione. Servus enim de non debito sibi per naturam, faciendo debitum propter obsequium : filius de debito sibi per naturam, faciendo alia et alia ratione debitum, ut jucundior sit possessio.

Ad ALIUD dicendum, quod illa objec tio nihil concludit inconveniens : quia in Christo sunt duæ naturae : et ideo ipse in natura divina est remunerans se in natura humana merentem. Sic autem non est in aliis : et ideo illi vel tantum merentur, vel tantum remunerantur.

<--- Page Split --->

E. De causa mortus et passionus Christi.

Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant ? Pro te, non pro se. Quomodo pro me ? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa : forma, virtutis et humilitatis : causa, gloriae et libertatis. Forna Deo usque ad mortem obediendi : et causa tua liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam, quod per praecedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi, et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo : et per mortem ejus haec nos adepti sumus, scilicet redemptionem, et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis.

Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit, et aditum gloriae aperuit ? Decreverat Deus in mysterio, ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est, ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta existeret humilitas, quae omnibus suis proficere posset : sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis quo id posset impleri, nisi leo de tribu Juda, qui aperuit librum, et solvit signacula ejus 1, implendo in se omnem justitiam, id est, consummatissimam humilitatem, qua major esse non potest. Nam omnes alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem reconciliationi nostrae. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia : qui multo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbii, per esum ligni veliti noxia delectatione perfruendo. Si ergo illius superbia omnium exstitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras, aliisque occludens januam : multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni coelestis omnibus suis impleto Dei decreto aperire valuit, atque decreti delere chirographum. Ut enim ait Ambrosius 2, Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis : et sic dignos nos fecit testamenti, et

<--- Page Split --->

promissæ hæreditatis. Quod non ita est intelligendum, quasi non alio modo salvare nos potuerit, quam per mortem suam : sed quia per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus, et fieri salus, nisi per mortem unigeniti : cujus tanta fuit (ut dictum est) humilitas et patientia, ut ejus merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte unigeniti præstita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam : sicut olim in morte summi Pontificis, his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remeare 1. Ecce aliquatenus ostensum est, qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS XII.

Deinde accipienda est illa pars in qua incipit alia divisio, ibi, E, « Ad quid ergo voluit pati et mori? etc. »

In qua Magister inquirit effectum passionis Christi in nobis. Et dividitur in duas partes : in quarum prima Magister tangit quatuor in genere, ad quae valuit nobis sua passio in genere, non exsequendo in speciali de aliquo. In secunda autem ponit specialem exsecutionem de singulis : et hæc incipit in principio distinctionis XIX, ibi, A, « Nunc ergo quæramus, Quomodo per mortem ipsius a diabolo, etc. »

In primo autem horum sunt duo : in quorum primo ponit quatuor, ut dictum est. In secundo probat primum, ibi, E, § 2 : « Sed quomodo per mortem nos a diabolo et peccato redemit, etc. »

Per hæc patet sententia.

An pati et mori Christu valuit nobis aditum paradisi?

Quatuor quæ tangit in Littera, sunt ista : Aditus paradisi, redemptio a diabolo, a peccato, et a pæna.

Quæratur autem per ordinem de singulis. Primo de aditu ad paradisum. Alia enim in sequenti distinctione locum habebunt.

  1. Aditus ille non videtur esse passionis, sed ascensionis. Unde in Psalmo lxvri, 19 : Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem. dedit dona, etc. 2.

  2. Item, Michææ, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.

  3. Item, Quid ante passionem impedivit aditum paradisi ? Videtur, quod nihil : quia meritum Sanctorum fuit gratum : ergo Deo placuit, et remunerari debuit in vita æterna : ergo Christus sive pateretur, sive non pateretur, aditum regni Patres habuissent : ergo passio non fuit causa.

<--- Page Split --->

ta, videtur quod martyres pro Christo moriendo, non gratum fecerunt pro Christo obsequium.

  1. Alio modo : quia si vix cuilibet sufficit propria justitia, videtur quod nullus posset pro alio satisfacere, quod est contra Apostolum dicentem, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et contra Jacobum dicentem, Jacob. v, 16 : Orate pro invicem, ut salvemini.

  2. Tertio : quia si quilibet est debitor ad omne quod est et potest, et etiam debitor mortis : tunc videtur, quod quidquid facit, careat remuneratione, quia non potest respondere umquam etiam pro eo quod accepit.

  3. Præterea, De qua morte intelligitur hoc quod omnes debitores sunt mortis ? aut naturali, aut violenta. Si de naturali, hoc videtur falsum : quia tunc intelligitur de debito naturæ quod non omnes solverunt

Præterea, Si omnes dicuntur mori, hoc est, conditio naturæ, et non debitum proprie loquendo.

Pretærea, Secundum hoc nihil est ad propositum : quia hic loquitur de debito quod satisfacit pro peccato : morientes autem secundum naturam. non solvunt per mortem necessario aliquod peccatum. Si autem intelligatur de morte violenta : hoc iterum falsum est : quia non omnes tenemur ad hoc quod interficiamur : ergo videtur, quod falsum sit quod dicit de debito isto.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sic intelligendus est textus ut jacet : et quod plus est, nulla creatura etiam sine offensa Dei quam fecit, sufficit toto esse et toto opere ad posse respondere pro uno minimo quod accepit a Deo. Sed aliud est quod tenemur de jure creationis, et aliud quod tenemur de jure offensæ, et aliud quod tenemur de jure misericordiæ. De jure conditionis nostræ plus te-

mur, quam scimus : de jure offensæ plus tenetur quilibet homo, quam facere posset usque in finem mundi : de jure autem misericordiæ tenemur minus, quam etiam quilibet infirmus posset facere : dicentes, Domine, vim patior, responde pro me ' : statim invenimus ipsum totum remittentem, et parum exigentem, scilicet voluntatem faciendi quod bono moderamine possumus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod martyres pro Christo passi sunt gratissime : quia illud quod conditione debebant, gratissime offerebant : quia debitum conditionis non tollit libertatem obsequi.

Ad ALIUD dicendum, quod non sufficit justitia cuilibet : sed tamen quia non exigitur ab eo quod debet, ideo potest aliquid facere pro altero nullus autem pro tota natura, nisi Deus et homo, ut supra habitum est.

Ad ALIUD dicendum, quod remunerabile est ex misericordia Dei non exigente totum hoc quod ex stricto jure debemus.

Ad ALIUD dicendum, quod intelligit de morte in genere : ex quo enim necessitati mortis addicti sententia Domini pro reatu peccati, illam omnes solvent. etsi ad tempus differantur. ut Elias, et Hanoch : et illam martyres ultro libera voluntate offerebant : et ideo magis grata fuit : non tamen exigitur a nobis nisi in casu. scilicet in persecutione fidei vel justitiae, si tenti a judice cogamur negare fidem, vel justitiam.

Ad ALIUD dicendum, quod manentes secundum naturam corruptam, moriuntur, et ideo debitum reatus primo persolvunt.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIV.

An tantum fuit peccatum nostrum, quod persolvere non possemus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : « Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, etc. »

  1. Crudele enim videtur non dimittere peccatum nisi in morte innocentis : Deus autem Pater non est crudelis contra Filium : ergo videtur, quod facilius debuit peccatum remittere, quam moreretur Filius.

  2. Item, Non minus est peccatum judcis si permittit affligi innocentem ut evadat nocens, quam quod remittit nocenti peccatum impunitum. Cum igitur sic Pater fecit in Filio, videtur quod non morte Filii debeamus redimi.

justitia salvaretur, magis congrue non potuit satisfieri nisi per mortem Filii Dei : et hoc ideo quia homo non solvit peccatum per hoc quod solvitur damnum : quando enim latro restituit ablatum, adhuc debet vitam judici pro laesione justitiae : ergo multo magis adhuc soluto damno, deberet quoque vitam si esset reus criminis laesae majestatus : ergo in infinitum plus si esset reus criminis laesae majestatis in Deum qui in infinitum omnem creatam majestatem excedit : nec dico hoc quod homo posset solvere damnum, sed sub hypothesis loquendi : quia etiamsi posset, adhuc nihilominus reatum non delevisset. Supra autem in principio libri ostensum est 4, quoniam hoc non potuit fieri per aliquam puram creaturam, nec per Deum purum : quia licet in illo sit posse, non tamen est in eodem debitum : sed conveniens fuit per Deum hominem, et hominem Deum, qui deberet in quantum homo obligatione charitatis et conformitatis naturae, et posset in quantum Deus.

  1. Item, Filius Dei melior est toto mundo, et mille mundis si essent : ergo videtur, quod Pater exegit vitam Filii qui melior erat, pro peccato mundi qui erat vilior, et ita ultra condignum aggravat poenam, cum suum sit citra condignum punire.

  2. Item, Videtur, quod aliter potuerit satisfieri pro mundo, quam illo modo : si enim Adam et Heva in quibus fuit totus mundus materialiter, satisfecissent : tunc totus mundus materialiter satisfecisset, sicut totus materialiter peccavit : ergo tanta fusset satisfactio, quanta culpa : et hoc debuit sufficere.

  3. Item, Si ponamus quamlibet personam satisfacere pro se, constat quod tandem pro toto mundo esset satisfactum : et sic iterum non oportebat Filium mori, ut videtur.

DICENDUM e r g o adprimumsceundum Anselmum , quodPaternonstivitFilii sanguinem , neccrudelisfuitineum : sedcumjustitamsuaannegarenonpos - s e t , etvincereturmisericordiahumanae redemptonis , Filiumvoluntarieseoffe - rentemadsatisfaciendumdedithomini , utsatisfaceretproipso , sicutdicitur , J o a n . u n , 1 6 : SicDeusdilexitmundum , utFiliumsuumunigenitumdaret : u t omnisquicreditineumnonpereat . s e d habeatvitamaternam . Quodautcm Filiussicpropriavoluntateseobtult , probalurexPsal . xxxix , 7 etseq . , u b i dicitur : Holocaustumetpropeccatonon postulast : tuncdixi : Eccevenio . H n c a - pitelibriscriptumestdeme , utfacerem voluntatemtuam . Deusmeus , volui , e t e .

Adaluddicendum, quod hoc esset peccatum judicis, si ex crudelitate faceret et perversitate : sed tamen forte ut

<--- Page Split --->

stet justitia, et corrigatur et juvetur reus, tunc probatur ille judex justus simul et misericors.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc exegit justitia : quia non tenebatur tantum exsolvere damnum, sed etiam satisfacere pro reatu qui infinitus erat, ut probatum est in principio solutionis illius.

Ad 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod illud argumentum nihil omnino valet : quia statim ut peccaverant, ingrati fuerunt : et sic

gratum facere non poterant nisi adjutorio illius qui juvare solus poterat. secundum quod Augustinus dicit, quod « omnes quicumque salvati sunt, salvati sunt in fide mediatoris : » etiamsi concedamus, quod hoc est satisfacere, quod est ablatum solum restituere : quod tamen ostensum est esse falsum.

Per hoc etiam patet solutio ad ultimum.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XIX.

De redemptione nostra facta per passionem Christi quantum ad efficaciam et utilitatem.

A. Hic qualiter a diabolo et a peccato nos redemit per mortem.

Nunc ergo quaeramus, Quomodo per mortem ipsius a diabolo, et a peccato, et a pœna redempti sumus ? A diabolo ergo et a peccato per Christi mortem liberati sumus : quia, ut ait Apostolus, in sanguine ipsius justificati sumus 1, et in eo quod sumus justificati, id est, a peccatis soluti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat. Sed quomodo a peccatis per ejus mortem soluti sumus ? Quia per ejus mortem, ut ait Apostolus 2, commendatur nobis charitas Dei, id est, apparet eximia et commendabilis charitas Dei erga nos, in hoc quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantæ erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tanta fecit : et per hoc justificamur, id est, soluti a peccatis justi efficimur. Mors ergo Christi nos justificat, dum per eam charitas excitatur in cordibus nostris. Dicimur quoque et aliter per mortem Christi justificari, quia per fidem mortis ejus a peccatis mundamur. Unde Apostolus : Justitia Dei est per fidem Jesu Christi 3. Et item, Quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, id est, per fidem passionis, ut olim adspicientes in serpentem æneum in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur 4. Si ergo rectæ fidei intuitu in illum respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est, a peccatis, et ita a diab. 5 liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod punia 6. Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum

<--- Page Split --->

erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit, ut in hac vita tentando nobis non prævaleat. Licet enim nos tenlet post Christi mortem, quibus modis ante tentabat : non tamen vincere potest, sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem voce ancillæ territus negavit 1, post mortem ante reges et præsides ductus non cessit. Quare ? quia fortior, id est, Christus, veniens in domum fortis, id est, in corda nostra ubi diabolus habitabat, alligavit fortem, id est, a seductione compescuit fidelium, ut tentationem quæ ei adhuc permittitur, non sequatur seductio 2. Itaque in Christi sanguine, qui solvit quæ non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo. Nam, ut ait Augustinus 3, in ipso vincuntur inimicæ nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo ante tenebantur. Unde ait, Qui pro multis effundetur 4. Per illum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit 5. Unde Augustinus 6 causam et modum nostræ redemptionis insinuans, ait : Nihil invenit diabolus in Christo ut moreretur : sed pro voluntate Patris mori Christus voluit, non habens mortis causam de peccato : sed de obedientia et justitia mortem gustavit, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem hujus sæculi, qui seduxit Adam et servum fecit, cœpitque nos quasi vernaculos possidere : sed venit redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit redemptor captivatori nostro ? Tetendit ei muscipulam crucem suam : posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem suum fudit, non debitoris, per quod recessit a debitoribus. Ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo nos diabolus tenebat, deletum est sanguine redemptoris. Non enim tenebat nos, nisi vinculis peccatorum nostrorum : istae erant catena captivorum. Venit ille : alligavit fortem vinculis passionis sua : intravit in domum ejus, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus, scilicet nos, eripuit, quæ ille impleverat amaritudine sua 7. Deus autem noster vasa ejus eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem, et implevit dulcedine, per mortem suam a peccatis redimens, et adoptionem gloriae filiorum largiens.

<--- Page Split --->

autem non est ab eo justificans gratia : ergo passio Christi non justificat, ut videtur.

DIVISIO TEXTUS.

« Nunc igitur quaeramus, Quomodo per mortem ipsius a diabolo, etc. »

Hic incipit pars illa in qua exsequitur alia tria, quae meruit nobis, scilicet de liberatione a peccato, a diabolo, et a piena.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima uno capitulo longo simul ostendit, qualiter nos liberavit a peccato, et a diabolo. In secunda parte, ut magis hoc explanetur, ostendit cur Deus homo factus et mortuus sit, ibi, B, « Factus est ergo homo mortalis, etc. » In tertia ostendit, quomodo nos liberavit a piena, ibi, C, « A qua piena ? temporali, et æterna. »

ARTICULUS I.

Utrum justificatio nostra a peccato sit opus passionis Christi?

Primo igitur incidit hic quaestio, Utrum justificatio nostra a peccato, sit opus passionis Christi, vel non ?

Videtur enim, quod non :

  1. Passio enim Christi corporalis fuit : ergo non attingebat animas nostras : quod autem non tangit, non agit, ut dicit Philosophus : ergo non egit nos justificando.

  2. Item, Justificans quemlibet, est conjunctum cuilibet : passio autem Christi non est conjuncta cuilibet : ergo non est justificans queuilibet.

  3. Item, Pati Christo non conveniebat, nisi secundum naturam humanam : sic

  4. PRÆTEREA, Videtur justificatio nostra ad resurrectionem pertinere, ut ad causam : et ita dicit Apostolus : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 1.

Præterea, Justitia justificat animam : ergo majorem convenientiam habet cum resurrectione, quam cum morte : ergo magis causatur a resurrectione, quam a morte.

  1. Item, Si causa est mors Christi, hoc erit per modum sacramenti : sacramentum autem gerit similitudinem ejus cujus est causa : cum igitur mors Christi nullam habeat similitudinem cum justificatione, sed potius resurrectio, videbitur potius resurrectio esse causa justificationis, quam mors vel passio.

Quod si concedatur, in contrarium obsed contra. jicitur :

  1. Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Ergo redemptio facta est per sanguinem.

  2. Item, In Canone, « Hic est enim Calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti : mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. » Ergo in sanguinis effusione per mortem facta est solutio peccati.

  3. Item, Ad Ilebri. ix, 22 : Omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio.

  4. Item, Ibidem, ad Hebr. ix, 14 : Sanguis Christi... emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.

  5. Item, Bernardus : « Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Verumtamen sanctus tuus non sum, nisi sanguis tuus interpellat pro me. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Joan. 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Agnus autem non tollit peccatum nisi lavando in sanguine, sicut habetur, Apocal. 1, 3 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

  2. Item, Ambrosius supra præcedenti capitulo, « Tantum fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis 1. »

  3. Item, Joan. III, 16 : Sic Deus dilerit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam.

  4. Præterea, Resurreccio sua nihil videtur facere ad justificationem : quia tunc non erat Christus in statu moriendi : ergo nec sibi nec nobis meruit : sed potius id quod meruit, recepit in præmio gloriæ sive stolæ corporis.

SEDADHUCvidetur , quodjustificationeutriusistorumsit , sedpotuscharita - tisetgratiæ : sicutetiamvideturinnuiinLittera : quiaomnismutatioestpercontrarium : siigiturinnobisdebeatfieritranstusapeccato , etadelectatio - nepeccatu , oportetquodhocfiatpercontrarium : hocautemsuntvitutes : ergojustificatiodebeturvirtutibus , etnonpassioni , velresurrectioni .

  1. Præterea , QuidestquodMagistervideturdicere , quodjustificatnos : quianosvidentescharitatemsuamerganos , movemuraddiligendum , etitacharitatejustificamur ? sicenimmorssuanonfuitnisiperaccidensadjustificationemad - juvans : etsisineipsacharitatemha - buissemus , sufficienterfuissemusjustifi - c a t i : ethocfalsumest : quiaquantum - cumquedilexissemuseum , nisidebitumsolvissetpronobis , redemptinonfuisse - m u s .

accendimurcharitateergaDeum , quidateisitaconstanterpati : etillachari - tatejustificamur : etsicparumvelnihilfecissetnobisChristus .

  1. Item, Secundum hoc tantum valuissent nobis, vel plus, beneficia a Deo collata, ut esse, vivere, et intelligere, et divitias dare, et hujusmodi, quantum passio Christi : quia ex eis etiam accendinur ad diligendum Deum, qua charitate postea justificamur.

  2. Præterea , MagisterinLitteratan - gitadhuccausamquæestexfide , eoquodposuiteumDeuspropitiatoremperfideminsanguinesuo , utolimadspi - cientesadserpentemerectuminpalo , e t c . 2 . Constatautem , quodmultisuntarticulipræterarticulumpassionis : ergosiperfidempassionisjustificamur , cumsitmajorfidescredereDeumessetri - numetunum , quamChristumcrederepassum : tantumvaluitnobisadjustifi - cationem , quodDeusesttrinusetunus , sicutquodipseestpassus : hocautemfalsumest : ergonullaestcausaquamponitMagister .

  3. Item, Christus docuit nos humilitatem et mansuetudinem, sine quibus (ut dicit Augustinus in libro de Virginitate) non sanamur : sicut ipse dicit, Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitus sum et humilis corde. Quare ad remissionem peccati per mortem Christi non conjunguntur illæ virtutes, sicut charitas, et fides ?

I T E M , MagisterinLitteratangittert - t i u m - modum , dicensexverbisAugu - stini , quodmortesuaunosacrificiove - rissimo , quidquideratculparumdele - v i t : ergovidetur , quodipsejustificavitnosofferendosacrificiumpronobis : etsicnonvideturjustificasseaccendendoadcharitatem , etilluminandoperfidem .

  1. Præterea , Secundumhocetiammartyresjustificarentnosapeccatis : quianosvidenteseospatiprofide ,

Solutio . Dicendum , quodjustificatioconsideraturdupliciter , scilicetingene - r e , proutreferturadtotamnaturam

<--- Page Split --->

damnatam in Adam : et in particulari, prout scilicet valet illi vel illi qui justificatur in particulari.

Item, in relatione ad causam potest considerari quatuor modis, scilicet in relatione ad causam efficientem, vel in relatione ad causam meritoriam, vel in relatione ad causam sacramentalem, vel in relatione ad causam formalem. Et adhuc in relatione ad causam meritoriam, duobus modis. scilicet meritoriam de congruo, et meritoriam de condigno. Similiter ad causam sacramentalem, duobus modis, scilicet quae est causa et signum ex parte justificantis, vel quae est causa et signum ex parte suscipientis.

Hac habita distinctione facile est determinare totum. Dico enim, quod justificatio naturae ad causam meritoriam relata, quae est meritoria secundum condignum, refertur ad passionem Christi : quia meruit nobis solutionem a peccato, ad quam sequitur justificatio. Relata autem ad causam meritoriam ex congruo, refertur ad merta Sanctorum justificatio particularis, non generalis quae respicit naturae debitum ex Adam, quod solum solvere potuit Christus. Relata ad causam efficientem, refertur ad solum Deum, qui solus efficienter delet peccata, et efficit justitiam. Relata vero ad causam formalem, utraque justificatio fit per gratiam et virtutes. Relata autem ad causam sacramentalem, quae causa est et signum ex parte suscipientis, secundum debitum originalis refertur ad baptismum, secundum debitum actualis refertur ad penitentiam, si est post baptismum. Relata autem ad causam sacramentalem ex parte justificantis, refertur ad Deum et hominem, resurgendo, vitam animae et corporis in se præsignantem.

Unde jam planum est solvere ad totum.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod passio Christi corporalis et spiritualis fuit, et divina et humana. Corporalis, quia vulnera fuerunt in corpore. Spiritualis,

quia dolor erat in anima et spiritu. Humana fuit, quia homo erat qui patiebatur. Divina autem, quia verus Deus patiebatur. Tangere autem est duobus modis, scilicet per substantiam, et per effectum : et hoc secundo modo tetigit nos, et egit in nos. Si autem quaeratur, Quid effectum hunc continet a Christo in animas justificatas, infra in hac eadem solutione patebit.

Ad ALIUD dicendum, quod passio Christi per aliquid in justificato spiritualiter conjungitur cuilibet quoad effectum et virtutem passionis, scilicet fide, et charitate : et ideo objectio procedit ex falsis.

Ad ALIUD dicendum, quod licet pati conveniat ei secundum humanam naturam, non tamen patiens homo tantum, sed etiam Deus . et ex illa parte profluit gratia sanctificans in passione in omnes justificatos.

Ad ALIUD dicendum, quod ad resurrectionem pertinet modo quo dictum est, exemplariter, et sacramentalter quodammodo.

Ad ALIUD dicendum, quod mors Christu causa est per modum oblationis sacrificii meritoii : et hoc modo dicitur sacramentum nostrae justificationis, large sumpto sacramento pro sacro secreto, et non pro similitudine et causa. Vel, potest dici (ut quidam dicunt) quod duae sunt partes justitiae, scilicet amotio mali, et adeptio boni. Et passio per mortem ponit similitudinem ad ablationem peccati : quia sicut mors separat a vita mortali animali, ita justificatio separat a mortali vita peccati, in qua animaliter ut bruta viximus. Resurrectio autem ponit similitudinem ad justificationem ex parte alterius termin, scilicet adeptionis vitae et justitiae : et hoc videtur velle Apostolus, dicens ad Roman. vi, 4 : Consequuti sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in moritate vitae ambu lemus. Et alibi. Eristumate vos mortuos quidem esse peccato,

<--- Page Split --->

viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro 1.

Ad object. Ad omnia sequentia quibus probatur passio Christi esse causa nostrae justificationis, jam patet solutio per distinctionem ante habitam.

Ad in autem quod ulterius objicitur de causis a Magistro inductis ex parte charitatis et fidei, dicendum quod Magister tribus modis ostendit, quod passio Christi justificat : sed justificatio consideratur duobus modis, scilicet quoad sufficientiam : et sic sola una causa justificat, scilicet oblatione salutaris sacrificii pro nobis. Consideratur etiam quoad efficientiam : et sic oportet adesse fidem et charitatem : non enim effluet nobis effectus passionis, nisi fuerimus de corpore mystico patientis. Hoc autem non potest facere nisi charitas : et ideo Magister inducit de charitate, ut considerata charitate sua erga nos, uniamur patienti per charitatem, quia sanguis suus non habet effectum extra corpus suum mysticum. Quia autem a capite fluit sacramentum redemptionis, ideo oportet adspiciendo attendere ad caput : et ad hoc elevat oculos fides. Et sic patet qualiter rationabiliter procedit Magister in Littera.

ticulo ponitur in nobis fons justificationis, licet fides quoad omnem articulum purificet disponendo ad justificationem : et ideo illa objectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod caetera virtutes non sunt attingentes Deum, sicut istae duae : et de cardinalibus patet, quod actus illarum sunt in his quae sunt ad finem, et non immediate in finem. De spe autem patet : quia licet ipsa sit respectu finis, tamen est exspectando, non habendo, vel uniendo. Fides autem attingit qualitercumque veritatem articuli divini : et charitas unit per amorem : et ideo alia virtutes formaliter quidem justificant, sed non ita per actus suos uniunt ipsi justificanti, ut charitas, et fides.

Et sic patet solutio ad totum.

ARTICULUS II.

Utrum morte sua quidquid culparum fuit, Christus uno sacrificio destruxit ?

Ad 12. Ad in ergo quod contra hoc objicitur, dicendum quod non est per accidens : quia charitas non facit sufficientiam, nec ponit fontem salutis : sed facit efficientiam, et unit nos fonti salutis : ut in suo corpore existentes, hauriamus de fontibus Salvatoris, et confiteamur Domino.

Ad aliud dicendum, quod martyres licet accendant nos ad charitatem, non tamen illa charitas prout sic consideratur, unit nos patientibus eis, sed potius Christo patienti.

Ad aliud dicendum, quod beneficia sunt adminicula charitatis : non tamen influitur eis in nos unda salutis lavantis nos, sicut per passionem fit.

Ad 14. Ad aliud dicendum, quod in omni ar-

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit, etc. »

Hoc enim falsum videtur : quia

  1. Adhuc multa peccata sunt, quibus diabolus nos ad luenda supplicia detinet, et hic, et in futuro : ergo non destruxit quidquid erat culparum.

  2. Item, Si ipse destruxit quidquid erat culparum, quia culpa habet oppositum ad gratiam, poena autem satisfaciens habet ordinem contra poenam : sed Christus per poenam passionis satisfecit pro nobis : ergo sacrificium hoc ordinabatur

<--- Page Split --->

contra poenam, et non contra culpam, ut videtur : et ita non delevit quidquid culparum erat, sed potus quidquid erat pecnarum.

  1. Praeterea, Videtur aliqua culpa illa passione non posse deleri : quia quantum bonum erat vita Christi, tantum malum erat occisio, vel majus, propter offensam adjunctam damno : ergo videtur, cum minus bonum non posset in majus malum, quod mors Christi non valuerit etiam delere solam illam culpam quam perpetraverant occisores sui occidendo eum : ergo multo minus valuit delere illam cum omnibus aliis culpis. Quod tamen falsum est : quia multi de occisoribus salvati sunt, sicut Longinus, Centurio, et alii, ut dicunt Sancti.

Solutio. Dicendum, quod in peccato quatuor sunt, quorum tria ita sunt conjuncta, quod unum non solvitur sine alio : quartum autem solubile est ab aliis tiibus. Primum est culpa quae contrariatur gratiae. Secundum est macula fœdans imaginem. Tertium est reatus poenae æternæ : et ista tria sunt conjuncta. Quartum est reatus poenæ temporalis. Bene igitur concedo, quod passio Christi sufficienter delet culpam : sed tamen actio passionis in culpam incipit ex parte reatus poenæ æternæ, sicut probat objectio. Sed quia non est solubilis reatus, nisi solvatur macula et culpa, ideo posterius vis passionis agit in culpam et maculam : sed hoc habet passio in quantum in ipsa affluit nobis gratia ab ipso patiente : quia directe est operari contra culpam, et per consequens contra maculam et contra reatum. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod argumentum illud Anselmus facit, et solvit, dicens, quod ignorantia illa qua credebant eum esse purum hominem excusabat a tanto : et ideo minorabatur peccatum : et cum aliis expiabile esse potuit, sicut dixit ipse : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt 1. Sed tamen in argumento est suppositio falsi duabus de causis : quarum una est, quia malum non pensatur ex circumstantiis negotii tantum, sed ex circumstantia facientis : et similiter bonum : sed semper in infinitum excedit illud in bono.

Et si dicas, quod factum hominis erat occisio Dei, et ex parte illa erat infinitum malum. Dicendum, quod hoc nihil est : quia ex parte patientis erat bonum, et non malum : sed ex parte facientium malum tantum : et ideo actus peccati eorum attenditur, prout est in faciente, et non in patiente : et sic stat ratio inducta.

Secunda ratio est : quia si etiam ponatur æqualitas, adhuc potentius erat bonum in malum destruendo, quam e converso : quia bonum habet virtutem de se impugnandi : malum autem non habet virtutem de se, sed ex alio, ut dicit Dionysius 2.

ARTICULUS III.

An fuso Christi sanguine sine culpa, omnium culparum chirogrppha deleta sunt ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : « Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, etc. »

Chirographum enim est instrumentum

Ad primum dicendum, quod passio Christi delet sufficienter per seipsam : sed efficienter delet cum fide et charitate, sicut in praecedenti quaestione dictum est.

1 Luc. xxiii, 34. 2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus,

<--- Page Split --->

quod tenetur manu ad confirmationem testimonii pactionis. Unde dicitur a yετ quod est manus : et γαζφω quod est scribo. Talem autem scripturam nullam dedimus diabolo : ergo videtur, quod nihil sit dictum, quod deleta sunt chirographa culparum.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod metaphorica locutio est. Nos enim peccando reatu penæ æternæ constringimur : et sic debitò- res per sententiam Dei efficimur tortori judicis : sicut latro furando dicitur dare chirographum tortori, quo tenetur ei luere supplicia : ita nos debito peccati obligamus nos dæmonibus ad luenda supplicia, eis torquentibus : et non habet firmitatem nisi in sententia Dei, et reatu nostro.

ARTICULUS IV.

An passione Christi liberati sumus a potestate diaboli ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Cæpit nos quasi vernaculos possidere, etc. »

Hic enim introducitur modus, qualiter liberati sumus a potestate diaboli.

Videtur autem in nullo profusse nobis passio ad liberationem a diabolo,

  1. Cum dicat Apostolus, ad Ephes. vi, 12, post passionem, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in cælestibus. Ergo nunc restat nobis pugna sicut et ante.

  2. Si autem tu dicas, quod non intrant dæmones corpora hominum, obsidendo sensus, sicut fecerunt ante : iterum falsum est, cum Augustinus dicat, quod immiscent se sanguini : et de multis Sanctorum

legitur, quod tàæmones etiam ab obsessis corporibus expellebant etiam post passionem.

  1. Si autem tu dicas, quod ante passionem coegit ad malum, sed hoc non poterat post : hoc iterum falsum : quia lberum arbitrium induci potest vel impingi, sed compelli non potest : quia jam peccatum efficeretur non peccatum : ergo videtur, quod in nullo ablati sumus a peccato, ut videtur, et a potestate ejus.

  2. Si forte dicas, quod hoc intelligitur quoad idololatriam, quæ ante possessionem Christi fuit, et non post : hoc iterum nihil est : quia adhuc hodie sunt villores idololatre in quibusdam gentbus, quam umquam fuerunt : hæreses etiam multiplicantur de die in diem : ergo videtur, quod magis soluta est ei potestas, quam ablata.

  3. Item, Apostolus dicit, II ad Timoth. in, 1, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : ergo videtur, quod post passionem crescat ei potestas in nos potius, quam auferatur.

  4. Item, Daniel. xi, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse caperunt usque ad tempus illud : et loquitur de Antichristo.

Item, in Apocalypsi, xx, 7, dicitur quod solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog et Magog. Quid est ergo quod dicit, quod ablata est ei potestas in nos ?

  1. Item, Videtur frivolum quod dicit, quod « cœpit nos quasi vernaculos possidere. » Quo enim jure possedit nos diabolus ? Non enim per hoc juris sui erat usurpare nos, quia peccavimus Domino : ergo videtur nihil esse quod dicit.

Sed contra :

In Apocal. xx, 1 et seq., dicitur quod Christus Angelus fortis descendens ab ortu solis, ligavit dæmonem, ut non seducat amplius gentes.

SOLUTIO. Dicendum, quod multiplex Soluti

<--- Page Split --->

est liberatio a daemone. Una est quoad potestatem tenendi ex reatu naturae : et hac liberatione omnes liberati sumus sufficienter per mortem Christu, licet non efficienter liberenur nisi per lidem et charitatem. Ante passionem autem omnes detinebamur ad minus in limbo. Alia est quoad potestatem pugnandi : et illa non est ablata, sed debilitata principaliter quoad quatuor : quorum unum est victoria qua victus est. Ex hoc enim minus potens effectus est Alterum est collatio adjutoriorum in contrarium, sicut passio et sanguis Christu, quae interpellant pro nobis : et alia merita Christi qui in eo in quo passus est ipse et tentatus, potest et his qui tentantur auxiliari. Tertium est confortatio pugnantium contra daemonem per ablationem homitis, et collationem majoris gratiae. Quartum autem quod non est negligendum, est figura salutis in signaculo sanctae crucis : quod accipitur a Gregorio in dialogo, ubi daemones leguntur non potuisse accedere ad Judaeum in templo idoli jacentem, eo quod signasset se cruce. Unde dixerunt principi suo, quod esset vas vacuum, sed signatum. Sic ergo sumus liberati a forti infinitis aliis modis quos non videmus.

Ad primum ergo et secundum, et tertium, et quartum dicendum, quod adhuc pugnat : sed non habet pugna ejus tan-

tam efficaciam. sicut haberet, si haec quatuor a Christi passione non haberemus.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Apostolus propter hoc quod homines se indignos reddunt adjutorio passionis, et debilitant multitudine peccatorum : sed non minus propter hoc operatur passio Christi, licet in illis non operetur.

Ad aliud quod objicitur de tempore Antichristi, dicendum quod illa persecutio laxata potestate in tota Ecclesia grassabitur : sed hoc non est ex aliqua debilitate passionis auferentis potestatem, sed ex justitia laxantis ad tempus, propter enormia peccata hominum adhaerentium Antichristo.

Ad aliud dicendum, quod in veritate nullo justo titulo possedit nos daemon : sed tamen juste Deus permisit propter peccata nostra : et quia mundus totus in maligno postus est, et nos nascimur in mundo maligno filii iræ ex matre Cethæa et patre Amorrhæo, qui sunt servi dialobi : ideo vernaculi ejus dicimur, tamquam ex domo sua, ex ancilla et servo nati : sed Christus passione sua emit nos, faciens de filiis ancillæ filios liberæ : ut jam non simus filii ancillæ, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit, ut dicit Apostolus, ad Galat. iv, 31.

Ad, 2, 3 et 4.

Ad 5.

Ad 6 et 7.

Ad 8.

<--- Page Split --->

cecidisse. Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit, quo cœlum nobis aperuit, et a servitute diaboli, id est, a peccato (servitus enim diaboli peccatum est 1) et a poena redemit.

Luttera, quod homo satisfacerenon potuit, nisi Deus esset in eo.

ARTICULUS V.

An Christus debuit fieri homo mortalis, ut sic hominem a potestate diaboli liberaret ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Factus est ergo homo mortalis, etc. »

Videtur enim non fuisse necessarium : quia

  1. Ex hoc quod diabolus nos injuste detinuit (ut infra dicetur), potuit juste nos Deus in potestatem suam retrahere.

  2. Item, Videtur quod etiam debuit retrahere nos in suam potestatem : quia Dei ut justi judicis est revocare quidquid fit injuste : sed injuste vindicaverat nos sibi diabolus : ergo Deus debuit hoc revocare.

Præterea, Quare Angelus in homine non potuit satisfacere ? Angelus enim magis est homini unibilis (licet non Deo) quam Deus : quia eorum quorum minor est distantia, facilior est unio : minor autem est distantia hominis et Angeli, quam hominis et Dei : ergo unibilior est homo Angelo, et e converso, quam Deus homini.

  1. Ponatur ergo sic esse factum : tunc videtur, quod ille mortis non esset debitor, et ita mortem pro aliis solvere potuisset : ergo non est verum quod dicit in

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Deus quidem juste potestatem diaboli retrahere potuit, quando voluisset : sed non homo juste retraheretur : quia homo bene meruit, ut in potestate diaboli esset, licet diabolus nullum jus in eo haberet : unde justitia (de qua loquitur hic Magister) est ex parte hominis retracti, non ex parte daemonis injuste hominem sibi vindicantis.

Per hoc patet solutio etiam ad secundum.

Ad TERTIUM dicendum, quod supra assignata est ratio, quare homo non potuit liberari nisi a Deo homine : et haec sufficiant.

Ad OBJECTUM autem, quod hoc falsum est, dicendum quod si Angelus incarnaretur, ille esset creatum bonum simpliciter : ergo totum quod esse, et faceret, et posset, pro seipso deberet Creatori : nec adhuc responderet unum pro mille : ergo justitia ejus non sufficeret sibi, et omnibus aliis.

Præterea, Supra ostensum est, quod offensa in Deum secundum unam circumstantiam est infinita, et secundum damnum illatum est etiam infinita potentia saltem, quia abstulit omnes qui de ipso possunt nasci, non tamen omnes qui de ipso nascerentur : unde oportet satisfacientem esse bonitatis et pretii infiniti aliquo modo : et hoc non competeret alicui creato : ergo nulla creatura redimere potuit : et sic verificatur quod hic dicitur in Littera.

<--- Page Split --->

C. Quomodo et a qua pœna Christus nos redemit per mortem ?

A qua pœna ? temporali, et æterna. Ab æterna quidem, relaxando debitum : a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando novissima mors inimica destruetur. Adhuc enim exspectamus redemptionem corporis : secundum animas vero jam redempti sumus ex parte, non ex toto, a culpa non a pœna, nec omnino a culpa. Non enim ab ea sic redempti sumus, ut non sit, sed ut non dominetur.

ARTICULUS VI.

An passio Christi liberavit nos a pœna æterna et temporali ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, C, « A qua pœna ? temporali, et æterna. »

Hic enim tangit quartum a quo liberati sumus per mortem Christi.

Videtur autem falsum quod dicit pro prima parte, scilicet quod liberavit a pœna æterna, debitum mortis relaxando. Si enim dicitur æterna mors, ignis gehennae, vel damnatio æterna : videtur, quod nec tunc eos liberavit, qui in igne gehennae erant : quia non liberavit nisi eos qui erant in limbo : et illi non erant in morte, cum viverent charitate, et adventum ejus spe felici exspectabant, ut dicit Augustinus.

Item, Nec post nec ante debitum æternae mortis relaxatum est alicui per solam mortem : ergo videtur falsum quod dicit.

cit de liberatione a pœna temporali in spe, quando in resurrectione inimica mors destruetur : videtur nihil esse : quia

  1. Si Christus non fuisset, adhuc sancti resurrexissent, et inimica mors in eis fuisset destructa. Probatio. Articulus fidei est resurrectio mortuorum, cui non potest subesse falsum : ergo necesse est evenire : ergo sive Christus mortuus est, sive non, semper liberati fuissent a pœna temporali.

  2. Item, Si causatur talus liberatio a Christo, videtur potius a resurrectione causari, quam a morte ipsius : quia resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis, ut dicit Glossa super epistolam I ad Corinth. xv, 1 et seq.

SOLUTIO. Dicendum, quod mors Christi solvendo vinculum quo detinebamur, liberat ab utraque morte, scilicet temporali, et æterna : vinculum autem illud est obligatio ex originali peccato.

AD PRIMUM ergo quod quæritur, Quid vocetur ? dico sine præjudicio, quod separatio a vita æterna quæ est in visione faciei ad faciem : et hoc debitum relaxatum est in solutione pretii per passionem : et non est inconveniens quod sancti Patres fucrunt in morte illa.

Solutio.

Quæst. ITEM, Quoad alteram partem, quod di-

<--- Page Split --->

Si autem tu quaeras, Qualiter illa fuit aeterna mors, cum transierit? Dicendum, quod fuit aeterna in causa ex parte nostra, licet transierit virtute pretii infiniti, quod solvit Christus pro nobis : a nobis enim numquam transisset uisi illo vel alio modo simili liberationis quem Deus determinasset.

pretio, et quando ad hujusmodi solutionem liberati sumus per mortem Christi.

Ad hoc quod objicitur de fide resur- 4 rectionis, dicendum quod articuli fidei ordinati sunt, ita scilicet quod resurrectio mortuorum creditur virtute Dei futura, soluto pro nobis pretio, et facto vinculo quo detinebamur ne gloriari possemus.

Ad qaest.

Ad hoc quod quaeritur de altera parte, dicendum eodem modo, quod corpora nostra pertingere ad gloriam resurrectionis nullo modo poterant, nisi soluto

Ad aliud dicendum, quod modo quoad 4 exemplar dotium corporis refertur ad Christi resurrectionem : sed quoad solutionem impedientis gloriam corporis, refertur ad passionem ut ad causam.

D. Quomodo peñam nostram portavit ?

Peccata quoque nostra, id est, peenam peccatorum nostrorum dicitur in corpore suo super lignum portasse : quia per ipsius peenam quam in cruce tulit, omnis peena temporalis, quae pro peccato conversis debetur, in baptismo penitus relaxatur 1, ut nulla a baptizato exigatur, et in poenitentia minoratur. Non enim sufficeret illa peena qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi peena Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata justorum, qui fuerunt ante adventum, in sustentatione Dei fuisse usque ad Christi mortem dicit Apostolus 2, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore.

Ecce aperte expositum est, quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

An per passionem Chrusti deletur omnis pœna?

Solutio a d primum . Baptismus n o n requirit gemitum e t planctum exterio - r e m : e t q u o d interiorem quærit i n a d - ultis , h o c n o n e s t propter impotentiam baptismi , s e d n e s i t fictus accedens q u i a fictio p o n t obicem Spiritu sancto discuplnæ , u t habetur , Sapient . 1 , 3 1 .

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : « Omnis pœna tenporalus, quæ pro peccato conversis debetur, in baptismo penitus relaxatur, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia requiritur contrito et dolor de peccatis : et illa sunt pœnae.

QUEST. PRATEREA , Quæestpœnaillaquæminoraturinpœnentita ? Pœnentitaenuminfligitursecundummodumcrimi - n u m : ergovidetur , quodnonsitmino - r a t a .

Item, Cum passio Christi remittat aliquid, et dolor contriti aliquid, et vis clavium aliquid : videtur quod nulla pœna ulterior in afflictione debeat infligi : cum tot et tanta adjutoria sufficere videantur.

A d allud dicendum , q u o d pœnade - A d quest . bitapropeccatomortali , infinita e s t , etimproportonabilis : infinita duratione , quiainæternummeruit puniri : impro - portionabilis , propteracerbitatem . Dicoergo , quodDeusrelaxando culpam , perseremititpœnææternitatem etimpro - portionabilitatemacerbitatis : s e d adhucremanetpœnaexplationismagna , quamnecesseestrecompensari , s e d nonsuf - ficit homodese : e t i d e o quantutatemmaximamtollitpassioChristi , proutsa - tusfecitpronobis : etadhucremanetpœ - nasolubilisinhacvita , sitantumdurat , sedgravisnobis : etideoilludquodgra - v e e s t , tollit passio Christi i n vicla - v i u m : etremanet adhuc pœnasatisfa - ctorianonmultum gravis , s e d arbitra - r n a p r o viribus nostris , e t qualitate etquantitate delictu .

E. Si solus Chrustus debet diri redemptor, ut solus dicitur medator ?

Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, et Dei hominumque mediator. Sed mediator in Scriptura dicitur solus Filius : redemptor vero aliquando etiam Pater vel Spiritus sanctus. Sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum, Filius proprie dicitur redemptor : quia et in se explevit per quae justificati sumus, et ipsam justificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu sancto. Est ergo redemptor, in quantum est Deus, potestatis usu : in quantum homo, humilitatis effectu. Et

<--- Page Split --->

sæpius dicitur redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta, quæ sunt causa nostræ redemptionis. Proprie ergo Filius dicitur redemptor.

DIVISIO TEXTUS.

« Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, etc. »

  1. Item, Supra habitum est in hac eadem distinctione, quod usu potestatis non erat utendum in redemptione hominis, sed potius justitia utendum erat : cum igitur illa non sit nisi sacramenta redemptionis in se suscipiendo, videtur quod potius Filius redemptor sit, et non Pater vel Spiritus sanctus.

Hic incipit pars illa in qua agit, qualiter Christus ex ratione meriti sui vere dicitur mundi redemptor et mediator.

Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit qualiter est redemptor. In secunda, qualiter dicitur mediator, ibi, F, « Quod solus dicitur mediator, etc. »

  1. Item, Usus potestatis est in omnibus actibus divinis, sed non omnes actus divini sunt opera redemptionis : ergo usus potestatis non sufficit ad hoc quod aliquis dicatur redemptor : ergo Pater et Spiritus sanctus non debent dici redemptor, sed solus Filius.

Et illa ulterius dividitur in duas : in quarum prima ostendit effectum mediationis qui est reconciliatio. In secunda autem ostendit in qua natura mediet, et in qua ratione medii, ibi, G, « Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem, etc. »

Et in hoc terminatur distinctio ista.

ARTICULUS VIII.

An Christus vere dicitur redemptor?

Incidit autem dubium circa primam partem, secundum quam rationem dicatur Christus redemptor.

  1. Si enim dicatur usu potestatis, ut videtur dicere in Littera : tunc ab initio fuit redemptor : et cum redemptoris sit redimere, quia redemptor est nomen verbale, et pertinet ad actum redimendi, videtur quod ab initio redemit, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate dupliciter dicitur redemptor, ut dicit in Littera, scilicet usu potestatis, et humilitatis effectu : sed usus potestatis absolute non facit redemptorem, sed usus potestatis in illo opere per quod est redemptio : nisi enim in passione Christi fuisset divina potestas, non mortem morte superasset, nec infernum vicisset, sed solus inter mortuos liber fuisset : et in hoc potestatis usu cum Christo operabatur Pater et Spiritus sanctus, licet non in sustinentia passionis, et effectu humilitatis. Et hoc intendit Magister. Unde ipse Christus dicit, Joan. xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Luc. xi, 20, dicit de Spiritu sancto : Si in digito Dei ejicio demonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

<--- Page Split --->

cramenta quæ suscipimus : et de illis loquimur hic.

ARTICULUS IX.

An sacramenta quæ sunt causa nostræ justificationis, Christus in se receperit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : « In ea suscepit et implevit illa sacramenta, etc. »

Sacramenta enim quæ sunt causa nostrae justificationis, sunt pœnitentia, unctio extrema, et hujusmodi, de quibus non legitur, quod ea susceperit Christus.

Vel potest dici, quod Christus exhibuit sacramentorum rem dando eis effectum : licet non suscepit sacramenta, ut nos suscipimus ea. Baptismum enim suscepi dando vim regenerativam aquis : rem autem confirmationis et actum pro nobis : pœnitentiæ lamentum, flendo et orando, et jejunando pro nobis, ut nostrum lamentum posset habere effectum : distributionem Eucharistiæ, corpus suum dando discipulis : ordinem autem, faciendo eos participes potestatis suæ in ligando et solvendo et consecrando corpus suum : actum unctionis extremæ non legitur recepisse, quia unctio Mariæ non fuit facta oleo : sed illius exhibuit rem perfectam, quando surrexit oleo exsultationis gloriæ plene delibutus.

Билото.

Sed ad hoc dicendum, quod duplicia sunt sacramenta, scilicet ex parte nostra quæ sunt quasi medicina ut vasa apportantia nobis medicinam : et sacramenta in Christo, ut nativitas, passio, et resurrectio, et hujusmodi, quæ sunt causa nostrae redemptionis ex parte satisfacientis pro nobis, a quo virtutem habent sa-

Tamen prior solutio est de intentione Litteræ.

Alii dicunt, quod exhibuit sacramenta, quando sanguis et aqua profluxerunt de latere, Joan. xix, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, scilicet aqua expiationis, et sanguis redemptionis

F. De mediatore.

Qui solus dicitur mediator, non Pater vel Spiritus sanctus. De quo Apostolus, Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 1, id est, per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem, id est, ad reconciliandum homines Deo. Hic est arbiter quem Job desiderat: Utinam esset nobis arbiter 2. Reconciliati enim sumus Deo (ut ait Apostolus) per mortem Christi 3. Quod sic intelligendum est, quasi nos ei sic reconci-

<--- Page Split --->

liaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat: sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici qui ante se oderant: sed jam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii, nos cœpit diligere: sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus. Quomodo ergo nos diligenti Deo sumus reconciliati? Propter peccatum cum eo habebamus inimicitas, qui habebat erga nos charitatem, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum, operando iniquitatem 1. Ita ergo inimici eramus Deo sicut justitiæ sunt inimica peccata: et ideo dimissis peccatis tales inimicitiæ finiuntur: et reconciliamur 2 justo quos ipse justificat. Christus ergo dicitur mediator, eo quod medius inter Deum et homines ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem, dum offendicula hominum tollit ab oculis Dei, id est, dum peccata delet, quibus Deus offendebatur, et nos inimici ejus eramus. Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur mediator? Nam de Patre legitur, quod reconciliaverit sibi mundum. Ait enim Apostolus : Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi 3. Cum ergo reconciliet, quare non dicitur mediator? Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta, quorum fide et imitatione justificamur, id est, reconciliamur Deo. Reconciliavit ergo nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet: sed Filius solus impletione obedientiæ, in quo patrata sunt secundum humanam naturam ea per quæ credentes et imitantes justificantur.

G. Secundum quam naturam sit mediator ?

Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem. Non enim est mediator inter Deum et Deum, quia tantum unus est Deus: sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema: quia medius esse non potest nisi inter aliqua. Mediator est ergo in quantum homo. Nam in quantum Deus, non mediator, sed æqualis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Mediat ergo inter homines et

<--- Page Split --->

Deum Trinitatem, secundum hominis naturam, in qua suscepit illa pcr quae reconciliamur Deo Trinitati : et secundum eamdem habet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus, quod mediatori congregebat : ne per omnia similis hominibus, longe esset a Deo : aut per omnia Deo similis, longe esset ab hominibus : et ita mediator non esset. Verus ergo mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem justum, apparuit mortalis cum hominibus, justus cum Deo, per infirmitatem propinquans nobis, per justitiam Deo. Recte ergo mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus et homo, reconcilians hominem Deo : in tantum mediator, in quantum est homo : in quantum autem verbum non est medius, quia unus cum Patre Deus. Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit? et nisi ita sit medius, ut Deus sit propter divinitatis naturam, et homo propter humanitatis naturam : quomodo humana in eo reconciliantur divinis? Nam ipse veniens prius in se humana sociavit divinis per utriusque nature conjunctionem in una persona. Deinde omnes fideles per mortem reconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt, et diligendo imitati sunt.

Ecco hic aliquatenus insinuatur, quare Christus solus mediator Dei dicitur et hominum : et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam : et cui mediet, scilicet Deo Trinitati. Trinitati enim nos reconciliavit per mortem, pe: quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam, ut Petrus ait, Non corruptibilibus auro vel argento redempti sumus, sed pretioso sanquine quasi Agni immaculati 1.

ARTICULUS X.

An Christus sit mediator inter Deum et hominem ?

Deinde quaeritur de altera parte ubi dicitur, ibi, F. « Qui solus dicitur mediator, etc ».

  1. Si enim dicitur Christus secundum humanam naturam mediator, videtur

potius dei extremum, quam medium : quia homo est extremum.

  1. Item, Medium numquam habet in se actu utrumque extremorum : sed Christus est verus Deus, et verus homo : ergo ipse non medius inter Deum et hominem.

  2. Item, Ipse videtur sibi contradicere in Lutera. Primo enim dicit, quod Christus est mediator ratione humanae nature tantum : et postea circa finem secundi capituli loquens de haereticis, dicit : « Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, un- « de medius erit ? et nisi ita sit me-

<--- Page Split --->

« dius ut Deus sit propter humanita- « tis naturam 1. » Ergo videtur, quod propter conjunctionem utriusque naturæ medius sit. Et hic dicit, quod propter humanam tantum. Ergo sibi contrarius est.

  1. Si medium dicitur participatione extremorum, tunc medium erit æque distans ab utroque extremo : ergo non erit actus medii unum extremum conjungere cum altero : ergo actus mediatoris non erit reconciliare hominem Deo, ut videtur.

  2. Item, Cum inveniatur in alio convenientia cum utroque extremo : ut demon, qui immortalis est cum Deo, et miser nobiscum, numquid ipse mediator erit inter nos et Deum ? Videtur quod sic : quia convenit cum utroque extremorum.

  3. Item, Angelus bonus qui est creatura nobiscum, immortalis autem et bonus cum Deo, videtur esse medius inter nos et Deum : ergo esse mediatorem non tantum convenit Christo, ut videtur.

Solutio. Solutio ad hæc omnia fere est per quamdam auctoritatem Augustini in libro IX de Civitate Dei, quæ quidem longa est, sed bona : ubi dicit sic, « Mediaforem inter nos et Deum, et mortalitatem habere oportuit transeuntem, et beatitudinem permanentem : ut per id quod transit, congruenter morituris, et ad id quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur Angeli inter miseros mortales et beatos et immortales medii esse non possunt : quia ibi quoque et beati et immortales sunt. Possunt autem esse medii Angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus corum immortalitatem et miseriam, et mortalis esse ad tempus voluit, et beatus in æternitate persistere potuit. Ac sic

eos et immortales superbos et miseros noxios, ne per immortalitatis jactantiam seducerent ad miseriam, et suæ mortis humilitate, et suæ beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam lidem mandans, ab illorum immundissima damnatione liberavit 2. » Ex hoc patet, quod nec Angelus bonus, nec Angelus malus mediator est : quia Angelus bonus nobiscum non convenit, sed Angelus malus, licet convenit, tamen actum mediatoris in conjungendo beatis non habet, sed potius actum seductoris. Unde ibidem infra dicit Angustinus : « Ad hoc quippe se interponit medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, scilicet ipsa miseria. Ad hoc autem se interponit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta, et ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. » Ex hoc accipitur, quod illud medium est medium, quod est ut via in extremum, et medium conjunctionis, et non per æquidistantiam ab utroque.

Dicendum ergo ad primum, quod Christus in quantum homo, convenit cum extremo : et ex virtute unionis habet aliquid in quo convenit cum alio, scilicet justitiam et gratiae plenitudinem : quia sine illa non esset medium conjungens, sed distans, et faciens distare, sicut angelus malus : convenit autem cum homine per mortalitatem, quæ est via per solutionem pretii. Et sic utrumque est medians, scilicet id in quo convenit cum homine, quia mortalitas transiens in immortalitatem, et id in quo convenit cum Deo, quod plenitudo gratiae est de qua omnes accepimus gratiam pro gratia 3. Unde non dicitur hic medium per respectum ad naturam, sed potius ad naturæ sic unitæ proprietates duas, in

<--- Page Split --->

quarum altera convenit cum uno extremo, et in altera cum reliquo, et in utraque est via inferiori extremo in superius extremum.

Ad aliud dicendum, quod est medium per abnegationem et commixtionem : et tale non habet in se extrema, sed illud quod est ita medium, quod habeat actum mediatoris, qui est unire inferius extremum superiori : sed Christus est ita medium, quod ipse est mediator, et conjungens unum cum altero : et ideo oportet in se habere extrema actu.

Ad aliud dicendum, quod ipse non est sibi contrarius : quia medium sonat inferioritatem : Christus autem secundum hoc quod Verbum est, non est inferior Patre, sed æqualis : tamen unio Verbi exigitur ad esse mediatorem : quia unum extremum habet ille per naturam, scilicet immortalitatem . et aliud per unionem ad divinam naturam, licet tamen insit humanæ naturae secundum gratiae plenitudinem, quia datus est ei spiritus non ad mensuram, et quia cessante unione humana natura non haberet illam plenitudinem gratiae : et ideo Augustinus loquitur contra hæreticos, dicens, quod non esset mediator, nisi haberet utramque naturam : non quod gratia utrusque mediator sit : sed quia ut esse possit mediator in altera natura, quæ via est in ipso ad reliquam, utra-

que exigitur. Quod autem ita sit, accipitur ab Augustino, qui sic dicit in libro IX de Civitate Dei : « Nec ob hoc mediator est, quia Verbum : maxime quippe immortale, et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miserii s : sed mediator per quod homo, eo ipso ostendens utique ad illud non solum beatum, verum etiam beatificum bonum non oportere quæri alios mediatores, per quos arbitramur nobis perventionis gradus esse moliendos : quia beatus et beatificus Deus, factus particeps humanitatis nostræ, compendium præbuit participandæ divinitatis suæ 1. »

Ad aliud dicendum, quod medium quod est mediator et via (ut ita dicam) non ita dicitur per æque distantiam : quia hoc oppositionem habet cum utroque extremorum.

Ad aliud dicendum, quod dæmon habet quamdam convenientiam cum utroque : sed immortalitas sua non est vera immortalitas : et ideo non convenit nisi secundum quid. Præterea, Ipse non est via, sed potius abductio : et ideo non convenit ei mediare.

Ad aliud dicendum, quod Angelus bonus non convenit : quia hoc quod est esse creaturam, non est convenientia sufficiens. Præterea, Mediare inter Deum, hominem reconciliando non potuit, sicut prius habitum est.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XX.

De redemptione nostra facta per passionem Christi quantum ad congruentiam et necessitatem.

A. Quod alio modo potuit Deus liberare hominem : et quare potius isto ?

Si vero quæritur, Utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi? Dicimus et alium modum fuisse possibilem Deo, cujus potestati cuncta subjacent: sed nostrae miseriae sanandæ convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret? Est et alia ratio 1, quare isto potius modo quam alio liberare voluit: quia sic justitia superatur diabolus, non potentia. Et quomodo id factum sit explicabo ut potero. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte, et illius debito omnes obligante. Unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus, Eramus natura filii iræ 2 : natura scilicet, ut est depravata a peccato, non ut est recta creata ab initio. Modus autem ille quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi tamquam Deus hoc fecerit aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit: nec tamen Deus continuit in ira sua miserationes suas 3, nec hominem a lege suæ potestatis amisit, cum in diaboli potestate esss permisit: quia nec dia-

<--- Page Split --->

bolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate. Nam qualicumque vita diabolus vel homo, non subsisteret nisi per eum qui vivificat omnia. Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum : sed inter mala pœenalia etiam malis multa praestitit bona, et tandem hominem quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum per sanguinem Christi data a diabolo eruit 1, ut sic justitia vinceretur diabolus, non potentia. Sed qua justitia? Jesu Christi. Et quomodo victus est ea? Quia in eo nihil dignum morte inveniens, occidit eum tamen. Et utique justum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae amator est potentiae, et desertor oppugnatorque justitiae : in quo homines magis eum imitantur, qui neglecta vel etiam persoa justitia, potentiae magis student, ejusque vel adeptione latentur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo ut non potentia, sed justitia vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, numquam postea moriturus. Sed nonne jure æquissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique : sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Justitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia æquissime liberare potuit.

B. De causa inter Deum, et hominem, et diabolum.

Si enim tres illi in causa 2 venirent, scilicet Deus, diabolus, et homo, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de injuria Dei convinceretur : quia servum ejus, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo etiam injurius Deo convinceretur : quia praecepta ejus contempsit, et se alieno dominio mancipavit. De hominis etiam injuria convinceretur diabolus : quia et illum prius fallaci promissione decepit, et post mala inferendo læsit. Injuste ergo diabolus, quantum ad se, tenebat hominem : sed homo juste tenebalur, quia diabolus numquam meruit potestatem habere super hominem,

<--- Page Split --->

sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem 1. Si ergo Deus qui utrique præerat, potentia hominem liberare vellet, sola jussionis virtute hominem potuit rectissime liberare : sed ob causam præmissam justitia humilitatis uti voluit. Qui dum in carne mortali crucifixus est, justificati sumus, id est, per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli : et ita a Christo justitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in ejus sanguine nobis peccata sunt 2 dimissa, supra expositum est.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

Si vero quæritur, Utrum alio modo posset Deus hominem liberare, etc. »

Hic incipit quarta pars illius divisionis quae in principio distinctionis XVIII posita est. Et agitur hic, Utrum Deus alias quam per mortem poterat liberare : et durat usque ad illum locum, ubi dicitur in hac eadem distinctione, ibi, C, « Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, etc. »

Et dividitur in parte duas : in quarum prima ostendit rationes congruentiae, quare isto modo voluit redimere, cum alius modus esset possibilis ? In secunda, exsequitur causam inter Deum, et hominem, et diabolum, ibi, B, « Si enim tres illi in causam venissent, etc. »

In prima parte tria facit. Primo quaestionem proponit : et secundo, causam solutionis unam dat ex juvantibus ad spem immortalitatis. Tertio, dat aliam ex ratione justitiae. Et haec tria facit in uno capitulo : et ex hoc patet sententia.

An alius modus liberationis est possibilis præter illum quo liberatum est genus humanum ?

Incidit autem hic dubium primo, Si est alius modus possibilis, ut dicit, vel non ?

Et si hoc est verum, quod alius est possibilis : tunc quæritur secundo, Qua possibilitate sit ille possibilis ?

PROCEDITUR autem ad primum hoc modo :

  1. Dicit Anselmus, quod minimum inconveniens decentissimae justitiae Dei est impossibile : est autem maximum inconveniens injustitia judicii, et præcipue coram judice illo a quo non est ad alium appellare : ergo sustinere injustitiam impossibilis est Deo : sed peccatum sine condigna satisfactione remittere, injustum judicium est : ergo hoc impossibile est Deo. Probatum autem est supra, et adhuc probabitur amplius, non posse facere condignam satisfactionem pro peccato nisi Deum et hominem : hoc enim dixit Ambrosius in præcedentia distinctione : ergo videtur alius modus non fuisse possibilis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Congruentia et incongruentia opponuntur : aut igitur in genere naturæ, aut in generis moris. Constat, prout hic loquitur de eis, quod non opponuntur in genere naturæ : quia non loquitur de naturis, sed de opere volurtatis, quod est liberatio : ergo opponuntur in genere moris : ergo si congruum est bonum, oportet quod incongruum sit malum, quia bonum bono non opponutur : sed Deus vel Filius Dei non potest facere malum : ergo non potest facere incongruum. Si igitur alius modus non fuit congruus nostrae miseriae sanandæ, alius modus non fuit Deo possibilis.

  2. Item, Cum quæritur, ut dicit Anselmus, Utrum alio modo liberare poterat genus humanum ? non quæritur modus ex parte Dei qui omnia potest, sed quæritur modus ex parte nostra : ergo hoc est quærere, Si alio modo exire poteramus nos de reatu peccati ? Constat autem, quod non nisi per Deum satisfacientem, qui etiam esset homo, ut probat Anselmus : ergo alius modus non fuit Deo possibilis.

  3. Item, Hoc videntur expresse dicere quædam auctoritates, quarum una est, ad Titum, ii, 11, Glossa super illud, Apparuit gratia, etc., dicit sic : « Non essemus participes deitatis ejus, nisi ipse particeps esset nostrae mortalitatis. » Cum igitur non sumus participes, nisi per gratiam reconciliationis, non essemus reconciliati, nisi in nostra humanitate mortuus esset pro nobis.

Item, ad Roman. v, 19, super illud, Sicut enim per inobedientiam unius, etc., Glossa : « Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive parvulæ ætatis, sive majoris, liberari a contagio mortis antiquæ, et obligatione peccati, quam prima nativitas contraxit, nisi per mediatorem unum Dei et hominum, hominem Jesum Christum, cujus saluberrima fide illi facti sunt salvi. »

Item, Anselmus in libro Cur Deus homo : « Non poterat transire calicem nisi biberet, non quia non posset vitare mortem si vellet, sed (sicut dictum est) inpossibile erat aliter salvare mundum.

Item, ad Hebr. ii, 10, super illud, Auctorem salutis eorum per passionem consummare, etc., Glossa : « Nisi Christus moreretur, homo non redmeretur : et non redemptus periret, et frustra essent omnia facta. »

Ex his et multis aliis videtur concludi, quod non erat alius modus possibilis ad liberandum genus humanum.

  1. Item quidam objiciunt sic : Deus illum modum præviderat et prædestinaverat, quia prædestinatio est de omnibus bonis salutaribus : sed quod prædestinatum est, impossibile est non esse : et necesse esse, et possibile non esse, sunt contradictoriae in quarto et secundo modo modalium.

  2. Item, Fides Patriarcharum credidit hunc modum : fidei autem non potest subesse falsum : ergo necesse fuit esse hunc modum liberationis : ergo non fuit possibile esse alium.

SED CONTRA :

Gregorius in Moralibus : « Qui nos existere fecit de nihilo, revocare etiam sine morte sua et passione potuit '. »

Item, Leo Papa in legenda in ramis palmarum : « Omnipotentia Filii Dei quæ propter eamdem essentiam est æqualis Patri, potuisset genus humanum a diaboli dominio solo imperio suæ voluntatis exuere, nisi in divinis operibus maxime congruisset ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur. »

Item, Augustinus in libro XIII de Trinitate : « Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis hujus, ut unigenitum Filium Deum sibi coæternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, morta-

<--- Page Split --->

lemque factum, mortem perpeti : parum est sic refellere, ut istum modum asseramus bonum et divinae congruum dignitatis : verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aequaliter subjacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse '. »

Item, Super illud Psalmi xxi, 3 : Et non ad insipientiam mihi, dicit Glossa : « Ut sapienter genus humanum meo sangune liberetur : nullus enim convenientior modus nostrae liberationis, quam ut homo qui per superbiam cecidit, per humilitatem resurgat. »

Ad hoc sunt etiam rationes non solum probantes, quod alius fuit possibilis, sed etiam quod alius fuit magis congruus.

  1. Dignum enim honore non congruit pati pœenas et exsilium. Filius autem fuit omni honore dignus : ergo non debebat sibi hoc ad injuriam facere, ut pœenas et exsilium subiret.

  2. Item, Sine satisfactione remittere peccatum fuisset majoris perfectionis : ergo fuisset Deo perfectissimo magis congruus ille modus. Probatio prime est, quod ad hoc nos invitat, ut diligamus inimicos, et ut dimittamus omnibus debentibus nobis, etiam praeter hoc quod exigamus satisfactionem. Si ergo bonum suadet nobis, primo debuit hoc facere in seipso.

Si dicas, quod seipsum negare non potuit : negasset autem seipsum, si faceret contra justitiam suam. Contra : Sicut ipse sua justitia est, ita est ipse sua misericordia quae superexaltat judicium : ergo exigendo tam gravem emendam, videtur venire contra suam misericordiam.

  1. Item, Impius judex est qui plus exigit in emenda, quam posset reus facere : quia ille non quaerit emendationem rei, sed stit sanguinem ejus, cum

omnis justitia non quaerat nisi emendare hominem et salvare : ergo si Deus exigit talem emendam quam non posset praestare purus homo vel homo in statu in quem ceciderat, videtur quod non decenter illud exegit, sed impie, sitiendo mortem hominis : ergo cum hoc non sit fas credere de Deo, videtur quod homo purus per se satisfacere potuit : et sic alius fuit modus Deo possibilis.

  1. Vel si tu dicas, quod homo non fuit in gratia, et ita nihil gratum facere potuit. Contra hoc est, quod cum homo facit quod potest, statim dat ei Deus gratiam : sed multi fuerunt qui fecerunt quod potuerunt, et gratiam habuerunt, et sic possibile fuit de omnibus si se praeparassent : ergo videtur, quod Deus id quod potuerunt facere, acceptare debuit.

  2. Item, I Joan. v, 3, dicitur, quod mandata ejus gravia non sunt. Et Hieronymus dicit, quod anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibilia. Ergo numquam exigit ab homine talem emendationis modum, quem non posset explere nisi Deus esset homo, ut videtur.

Solutio. Sine praejudicio dico, quod alius fuit modus possibilis, considerata potestate Dei cui nihil injustum est, ut dicit Anselmus, et nihil impossibile : sed tamen ex parte nostra impossibile fuit nos redimi nisi per Deum et hominem : non quod hoc intendam dicere, quod si Deus nos liberasset quin essemus liberati : sed est considerare potentiam liberationis ex parte Dei, et ex parte nostra, et ex parte utriusque simul, scilicet Dei et hominis. Ex parte Dei quidem fuit alius modus possibilis : ex parte hominis autem videtur mihi alius modus impossibilis. Si vero ex parte utriusque consideretur, id est, nostra possibilitas ad Dei potentiam relata in qua fit quidquid ipse vult, fuit alius quidem modus possibilis, sed nullus ita conveniens. Si

<--- Page Split --->

enim quaeratur, Utrum de trunco potest fieri vitulus ? dicimus quod non. Si autem quaeratur, Utrum Deus de trunco potest facere vitulum ? dicimus quod sic.

His habitis, planum est respondere objectis.

Ad 1. AD PRIMUM enim dicendum, quod dimittere culpam impunitam dicitur dupliciter, scilicet impunitam, hoc est, sine omni poena : et hoc est impossibile coram judicio Dei : qua, sicut dicit Anselmus, esset coram Deo impius sicut justus, et placeret Deo peccatum sicut et virtus, quod est impossibile. Vel dimittere peccatum sine condigna poena : et hoc est judicis quaerentis emendam rei, et hoc modo fuisset, si Deus homini sine morte Filii peccatum indulsisset : puniverat enim hominem in hac vita, et in purgatorio amplius punire potuit : et ita nihil indecens ex parte sua ex hoc sequeretur.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod congruum et incongruum ex parte nostra sumuntur, et non ex parte judicii Dei, cui congruum est omne quod facit : quia etiam illud quod videtur incongruum ex contrario usu, si Deus faceret, congruissimum esset : unde si parceret a poena condigna, clementiae deputaretur, dummodo justitia pro tanto salvaretur. quod remaneret peccatum ultum poena emendante, non suffocante reum.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod bene concedo, quod si possibiltas ex parte nostra attendatur, ut dicit Anselmus, quod non erit justitia nisi restituens ablatum, et satisfaciens offensae : et hoc non potuit esse nisi per Deum et hominem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de possibilitate congruentiae, et non de potestate Dei in se.

Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod praedestinatio non imponit necessitatem, sed immutabilitatem facit : et ideo nihil prohibet quin adhuc alius modus sit possibilis. si liberatio in generc et in se consideretur.

Ad ALIUD dicendum, quod fides est de eo quod non erit aliter quam creditur, sed tamen possibile est esse aliter : fides enim et praedestinatio bene tollunt actum immutabilitatis in contrarium, vel in aliud quam sit hoc de quo sunt, sed non tollunt potentiam mutabilitatis : et ideo illa argumenta non cogunt.

Oportet etiam solvere ea quae sunt ad Ad object, oppositum : quia secundum meam opiauctor. nionem ex parte nostra attendendo potentiam satisfaciendi, non fuit possibilis alius modus.

Dico ergo ad primum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de potentia Dei liberantis, et non de potentia hominis debentis satisfacere.

Ad 10 autem quod objicitur per ratioAd object 1 nes, dicendum quod Filium Dei ex bonitate decuit omne signum dilectionis homini exhibere, quod pertinebat ad salutem, nisi hoc cederet in injuriam justitiae vel deitatis : sed non in injuriam fuit deitatis : quia deitas nec passa, nec compassa fuit : sed in humana natura passus est Filius Dei : et in hac deitatem decuit exsilium et mortalitas.

Ad ALIUD dicendum, quod alio modo Ad object,2. remittere injuriam potuit Deus, sed ex parte hominis remansisset verecundia, scilicet quod homo abstulisset quod non reddidisset. Et si quaeras, Utrum Deus hanc verecundiam auferre potuisset ? Dico sine praejudicio, quod opprobrium quidem auferre potuit : sed tamen veritatem mutare non potuisset : quia contra se fecisset. De praeterito enim verum fuit, quod homo rapuit quae per se exsolvere non potuit : et ideo congruissimum fuit judici clementissimo, ut tale faceret judicium, ut destrueretur peccatum, et homo tantum vel plus dando quam rapuit, ab opprobrio simul et peccato liberaretur.

Ad ALIUD dicendum, quod plus exiAd object,3. gere quam homo possit, dicitur duobus modis, scilicet simpliciter, et sic sonat extorsionem . vel de expensis judicis, ut

<--- Page Split --->

reus pristinam recipiat dignitatem : et sic exigere plus quam purus homo possit, souat misericordiam et bonitatem judicis erga nos : et hoc est quod dicit Psalmus cx, 9 : Redemptionem misit Dominus populo suo. Quod enim ultra vires nostras exegit, ad gloriæ nostræ cumulum fuit : quia aliter semper conscientia testis veritatis, diceret nos rapuisse, et non solvisse Dei honorem.

ARTICULUS III.

Quæ sit illa possibilitas, de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?

Secundo quæritur, Quæ sit illa possibilitas de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?

Videtur autem, quod nulla : quia

  1. Potentia Dei non potest esse nisi secundum congruentiam decentissimam : ergo Deus nihil potest, quod congruenter non potest.

  2. Item, Potentia Dei non refertur ad opus nisi secundum ordinem sapientiæ præordinantis, quia aliter Deus ageret præcipitanter : sed sapientia Dei præordinaverat istum modum : ergo non fuit possibilis apud Deum alius modus, ut videtur.

  3. Item, Dctur, quod potentia Dei sit respectu istius, ut patuit in effectu, ipsa mutaretur de opere in opus : cum igitur hoc sit aliqua mutatio, et Deus penitus sit immutabilis : videtur, quod si potentia Dei fuit de isto modo, quod non potuit esse de alio.

Sed contra :

Deus non agit per necessitatem naturæ, sicut facit potentia et virtus naturalis, sed agit per voluntatis libertatem : quidquid autem agit libertas voluntatis potest facere, et non facere, et alio modo facere : ergo videtur, quod Deus potuit hoc modo liberare, et non liberare, et alio modo liberare : quia aliter ipse minus esset liber in agendo, quam nos, quod absurdum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod una et simplex est Dei potentia : sed tamen potest

Ad aliquid dicendum, quod homo in quantacumque gratia sit, dummodo sit purus homo, non potest satisfacere pro peccato quod in omnem mundum redundavit : et hoc sufficienter in præmissis probatum est : nec tamen secundum dicta Sanctorum credo, quod umquam alicui post primum peccatum gratia salutis data sit, nisi in dilectione unigeniti et fide, qui omnes reconciliavit. Non dico, quod non dari potuerit quantum est de potentia Dei. Et sic patet, quod nihil est quod objicit.

Ad aliquid dicendum, quod mandata non sunt gravia habenti charitatem : et hoc ideo quia Filius Dei nobis ea alleviavit, sustinendo pro nobis quod nos sustinere debebamus : quia Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 1 : et ideo modo facile est nobis. Unde potest dici, ut prius, quod sic a nobis ad injuriam nostram non exegit impossibile nobis, sed ad gloriam, cum ipse daret Unigenitum per quem factum est possibile, quod ante erat nobis impossibile, licet non Deo cui nihil est difficile.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

dupliciter considerari, scilicet ut exsequens sapientiae praevisionem et ordinationem, et sic videtur, quod non fuit alius modus possibilis nostrae liberationis, quam praevisus est a sapientia ordinante : sed tamen potuit esse alius modus praevisus, et tunc potentia operans alium exsequeretur. Aliter consideratur secundum quod antecedent se habet ad sapientiam : potest enim Deus facere quae per sapientiam omnia ordinantem, non ordinavit se facturum : et de hac potentia loquendo, alius fuit modus possibilis : et de hac possibilitate loquuntur Sancti plerumque.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod quidquid faceret Deus, eo ipso esset decentissimum quoad operantem, quod ipse faceret, ut prius dictum est. Et si objicias, quod Aristoteles dicit, quod potest Deus prava agere : dicendum, quod accepit ibi prava materialiter, id est, potest agere id quod est pravum, quod tamen non esset pravum, sed optimum eo ipso quod Deus faceret illud.

AD ALIUD dicendum, quod illa ratio procedit de potentia exsequente ordinem sapientiae praevidentis : et de hac non loquimur, cum dicimus, quod alius modus liberationis fuit Deo possibilis.

AD ALIUD dicendum, quod potentia Dei immutabilis est : quia si daretur quod fuit de alio modo, sequeretur quod numquam fuit de isto : licet enim utraque istarum possibilis sit divisim, potentia Dei est de isto modo, et potentia Dei est de alio modo : tamen non sunt composibiles secundum relationem ad potentiam operantem : quia aliter Deus mutaret opus suum, quod esse non potest.

ARTICULUS III.

Si fuerit possibilis alius modus liberationis, an etiam fuit possibilis alius modus redemptionis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Sed nostra miservi sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, etc. »

Potest enim esse dubium, quamvis fuit alius modus possibilis liberationis nostrae, quod tamen alius modus quo redimeremur non fuit possibilis. Hoc enim probatur sic :

  1. Redimere est rem suam justo pretio vel bello recuperare : sed justum pretium esse non potuit nisi æquivalens offensæ et damno : sed, sicut probatum est, damnum est tota humana natura perdita, et quidquid defluxit in ipsa in pejorem statum, et hoc omne quod inferioris naturæ est quam homo, sicut dicit Glossa, ad Roman. vn, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Offensa autem fuit infinita, quia contra Deum. Ergo justum pretium oportuit esse infinitum bonum · et ad hoc non nisi Deus et homo, qui deberet ut homo, et posset ut Deus : ergo redemptio non potuit lieri nisi per Deum et hominem.

  2. Item, Si de redemptione belli loquamur et jure : tunc sicut patet in Littera, justum est ut idem vincat qui victus est, et in eodem, scilicet in ligno. Unde Ambrosius in hymno de passione :

« Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret 1. »

Hoc igitur iterum non poterat fieri juste,

<--- Page Split --->

nisi per Deum et hominem : et ita alius modus non fuit possibilis nostræ redemptionis.

  1. Item, Detur, quod redimamur ab alio quam a Deo, sive sit homo de novo ex non depravata natura factus, sive Angelus incarnatus : illi ergo tenemur tanquam redemptori : ergo erimus inferiores illo semper : homo autem creatura est, et in tanta dignitate, ut nulli nisi soli Deo subesset : ergo per redemptionem illius pristinæ dignitati non erit restitutus : ergo redemptio perfecta non est facta per illum.

  2. Item, Deus prævidit hominem futurum in dignitate æqualì Angelorum : si ergo Angelus redemisset, non esset in æqualì dignitate : ergo Deus frustraretur præordinatione sua : quæ quia omnia impossibilia sunt, videtur quod alius modus non fuit possibilis nostræ redemptionis.

SED CONTRA :

  1. Ab injuste possidente non oportet redimere pignus, sed vindicare in potestatem : sed diabolus injuste possederat nos, ut infra dicetur in hac eadem distinctione : ergo ab ipso non oportuit tali pretio redimere hominem.

  2. Item, Impium est dicere, quod pretium sæculi, Christi scilicet sanguis, et anima, oblata sint diabolo ad redemptionem hominis : cum igitur non tenuerit nos nisi diabolus, videtur quod non simus redempti a diabolo, nec hoc modo, nec alio modo.

SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo, concedo primas rationes : et non fuit alius modus possibilis nostræ redemptionis, nisi per pretii talis solutionem, nisi redemptio large pro liberatione accipiatur : quia non est nisi duplex redemptio, scilicet jure belli, et ita redempti sumus a servitute diaboli per victoriam Christi : et solutione pretii, et sic non sumus redempti a diabolo : quia absit ut Christus

diabolo sit oblatus pro nobis, sed Patri : et nos soluti sumus a decreto Patris obligante nos ad non intrandum paradisum, nisi tanta appareret in uno justitia humilitatis quæ omnibus sufficeret, ut supra dictum est 1.

Et per hoc patet solutio ad ultimum.

ÀD P RÆCÈDENS dicendum, quod licet diabolus nos injuste possideret, nec pretium solutum sit diabolo, tamen nos juste possidebamur, tenente nos in obligatione illa justa sententia justitiæ judicis, cui etiam pretium solvebatur in nostra redemptione.

ARTICULUS IV.

An si homo non peccasset, Filius Dei incarnatus fuisset ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Quid enim mentes nostras tantum erigit, scilicet ad amorem, etc. »

  1. Secundum hoc enim si homo non peccasset, videtur quod non tantum ad amorem suum nos provocasset. Unde in quadam sequentia cantatur : « O culpa nimium beata, qua redempta est natura. Deus qui creavit omnia, nascitur ex femina. » Quasi diceret : Hoc ipso quod culpa peracta est, Deus homo factus est. Igitur si homo non peccasset, Deus non fuisset incarnatus.

  2. Item, In quibusdam Ecclesiis in benedictione cerei paschalis cantatur : « O felix culpa, quæ tantum ac talem meruit habere redemptorem. » Ergo videtur, quod si culpa non esset, Filius Dei non fuisset incarnatus.

  3. Item, Super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 28 : Scimus quoniam diligen-

<--- Page Split --->

tibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, dicit Glossa, « Etiam peccata. » Ergo peccatum universitatis in idem bonum debuit cooperari universitati : hoc autem peccatum originale est quod omnes trahunt ab Adam : ergo aliquod bonum potest elici ex illo : hoc autem non de facili invenitur nisi incarnato Christo : ergo videtur, quod Christus non fuisset incarnatus, si peccatum non fuisset.

  1. Item, Ad quid fuisset incarnatus ? non enim tunc indiguisse mus doctore, vel liberatore, vel redemptore : ergo videtur, quod si peccatum non fuisset, non ita excitasset ad charitatem ejus, sicut fecit peracto peccato.

SED CONTRA :

  1. Bonum est diffusivum sui et esse : ergo optimi erit optimo modo quo potest, se diffundere : non autem melius potest esse in nobis diffundere, quam incarnando : ergo videtur, quod incarnatus etiam esset si peccatum non esset.

  2. Item, Anselmus dicit, quod quatuor sunt generationes de perfectione naturae, sine quibus generatio est imperfecta, scilicet de terra virgine vir virgo, de viro virgine femina virgo, de viro et muliere corruptis infans virgo. Restabat ergo quartus modus, de femina virgine virginem producere, vel ordo generationis non fuisset perfectus : ergo cum Dei perfecta sunt opera, ipse replevisset hunc ordinem, etiamsi homo non peccasset : sed de virgine non potest nasci nisi Filius Dei, ut dicit Cassianus : ergo Filius Dei fuisset incarnatus, etiamsi non peccasset homo.

  3. Item, Supra per verba Sanctorum probatum est Angelum non esse unibilem, sed hominem : cum igitur nulla aptitudo frustra sit creata a Deo, necesse fuit hanc aptitudinem impleri : ergo necesse fuit Deum incarnari.

  4. Item, Peccatum non fecit similiorem et unibiliorem nostram naturam cum Deo, quam esset ante peccatum : cum ergo similior Deo sit sine peccato, quam

post peccatum, videtur etiam unibilior : et sic Deo magis conveniebat ei uniri, ut videtur.

  1. Item, Perfectio universi consistit in dimensione circulari, ut probat Philosophus : et quia circulo mihi est addibile : ergo maxima perfectione naturae mundus est perfectus : ergo cum similiter Dei perfecta sunt opera, ultimum debet concludi in primum ut fiat circulus : primum autem est Deus, et ultimum homo : ergo Deus et homo debent uniri : et hoc contingeret, etiamsi homo non peccaret.

  2. Item, Amor maximus se communicat maximo modo : non autem potest magis, quam ut se uniat : ergo cum talis amor sit ei ad hominem, ipse uniet se ei : ergo videtur etiam, quod uniet se ei, si non peccasset.

SOLUTIO. Dicendum, quod in hac quaestionc solutio incerta est. Sed quantum possum opinari, credo quod Filius Dei factus fuisset homo, etiamsi numquani fuisset peccatum : nec tamen factus fuisset Angelus, quia Angelus non est unibilis ex natura sicut homo, ut supra ostendimus : tamen nihil de hoc asserendo dico : sed credo hoc quod dixi, magis concordare pietati fidei.

Dico igitur ad primum, quod tales loAd I et 2. cutiones valde impropriae sunt, ut dicatur culpa beata et felix : quia non dicitur beata et felix in se, sed ex consequentii. Et licet forte Christi incarnatio non sit sequens ad culpam, tamen magnalia opera redemptionis per laborem, passionem, et mortem secuta sunt ex culpa.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad ALIUD dicendum, quod peccatum Ad 3 non cooperatur in bonum nisi per accidens, scilicet quia ferventior et magis gratus aliquis quandoque resurgit, quam cecidit, et magis efficitur humilis et cautus : si autem et Christi incarnatio secuta est, nescio : sed hoc certum est, quod redemptio per mortem est secuta.

<--- Page Split --->

Ad 4. Ao aliud dicendum, quod incarnatus fuisset ad ostensionem eximii amoris sui, et ut multiplices delicias præpararet homini, cum contemplarctur eum in carne fratrem, quem habet universitatis Deum.

destinatione habet solutionem specialem, scilicet quod prædestinatio supponit ordinem sapientiæ : et illa prævidit culpam futuram, et ideo præordinavit redemptorem. Sed tamen primum probabilius mihi videtur.

Ad object 1. Si autem velimus contrarium sustinere, quod tamen mihi non videtur : dicemus ad primum contra objectum, quod bonum non diffundit se secundum ordinem naturae, sed capacitatem eorum qui capiunt illud : non autem cadit in capacitatem aliquam naturae vel meriti unio deitatis ad carnem : et ideo non oporteret, quod se illo modo diffunderet.

ARTICULUS V.

Quæ sit justitia qua superatus est diabolus, utrum redemptoris, vel redemptorum ?

Ad object 2. Ad aliud dicendum, quod natura completa esset sine ultimo modo in esse naturae, licet non in optimo esse gratiae : nec oportet hoc quod Deus faciat unumquodque in optimo esse quo posset ipsum facere si vellet : sed sufficit ut faciat sicut vult, dummodo nihil neget eis de naturalibus.

Ad obj e t. 3. Ad aliud dicendum, quod illa aptitudo non est ex natura, sed ex gratia electionis, ut supra saepe habitum est : quia homo ille ut in unitatem Filii Dei assumeretur, non meritis, vel natura, sed gratia habuit.

Ad object. i. Ad aliud dicendum, quod licet peccatum non fecerit deiformem naturam, tamen fecit necessarium redemptorem : et hæc necessitas coegit misericordem Deum incarnari.

Ad object 5. Ad aliud dicendum, quod talis ratio circuli non est necessaria ad perfectionem, sed potius circulus ordinis, scilicet ut ordinentur ad Deum tamquam ad finem, quæ exiverunt ab ipso tamquam a principio.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Sic justitia superatur diabolus, etc. »

Potest enim hic esse dubium, quæ sit justitia qua superatur diabolus? Aut enim hæc est justitia redemptorum, aut justitia redimentis. Si est primo modo : cum illi justitiam fecerunt etiam ante incarnationem Christi, videtur quod debuissent esse redempti : sicut de Abraham dicitur, ad Roman. iv, 11, quod signaculum justitiæ fidei circumcisionem accepit Abraham 1, Noe vir justus atque perfectus in generatione sua 2 : et sic de aliis. Si autem est justitia redemptoris, ut videtur dici in Littera : tunc videtur, quod non fiat justitia : quia non est æquum, quod liberetur per justitiam alterius, qui justitiam non fecit.

Ulterius quæritur, Si esset alius modus, vel fuisset, utrum esset injustus? Videtur quod non : quia Deus nihil potest facere injustum.

Ad object. 6. Ad aliud dicendum, quod sufficiebat ostensio amoris in glorificatione : quia non oportuit Deum omnem modum amoris ostendere, sicut nec modo facit.

Ad hoc autem quod objicitur de præ-

Sed contra :

  1. Potentiae modus hic dividitur contra justitiae modum : igitur si usus fuisset Christus potentiae modo, non fuisset justus modus.

1 Ad Roman. iv, 11 : Et signum accepit (Abraham) circumcisionis, signaculum justitiae fidei quæ est in præputio, etc.

2 Genes. vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus sus.

<--- Page Split --->

  1. Item, Ponatur, quod Deus nostram carnem accepisset, et tamen nos potestate eripuisset : tunc videtur modus convenientior fuisse : quia tunc teneremur ad gratiarum actionem de suscepta natura, et tamen ipse et nos simili labore veniremus ad regnum : ergo ille fuisset modus magis conveniens, et magis obligans nos Deo.

  2. Item, In judicio hominis fraus nulli patrocinatur : ergo non debet acquirere jus aliquod in judicio Dei. Constat autem, quod diabolus fraudulenter decepit hominem : ergo nullum jus fuit ei acquisitum in homine : ergo videtur magis fuisse injustus modus, quod hominem quasi adjudicatum dimisit ei, et per justitiam liberare voluit, quam si condemnando daemonem propter fraudem, hominem in potestatem suam retraxisset.

SOLUTIO. Dicendum, quod nullus modus potest esse justus ex parte Dei : sed ex parte hominis justitia est redemptio pro meritis : et ideo poena satisfactoria pro culpa debet infligi. Unde dico, quod primum intelligitur de justitia redemptoris, quam solvit pro redemptis.

Ad iLLUD quod contra objicitur, dicendum quod justitia redemptoris exigebatur ad hoc ne esset obex apud eos : quia gratia capitis non profluit super membra nisi dispositio sit in membris, quasi receptibilia sint gratiae : et ita utraque exigitur : una ut praeparans subjectum, altera ut liberans.

justitiam liberatoris contra injustitiam hominis poni.

ARTICULUS VI.

An solum originale vel actuale sit causa quare indigemus redemptore ? et, Utrum quilibet per se potuit satisfacere de actuali ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit. ibi, A, circa medium : « Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, etc. »

Et hoc enim videtur, quod solum originale sit causa quare indigenus redemptore : et ita videtur, quod quilibet pro se satisfacere potuit pro actuali.

Sed hoc non videtur : quia

  1. Majus peccatum est commissum per seipsum, quam contractum ab alio : ergo ab ipso exigitur major satisfactio Si ergo pro reliquo peccato oportuit intervenire justitiam redemptoris, multo magis oportuit hoc fieri pro peccato proprio : ergo gravius peccatum est, quod graviori poena punitur in delinquente : sed actuale punitur in delinquente carentia visionis Dei, et igne urente, originale autem tantum carentia visionis Dei : ergo si originale exigit redemptorem, multo magis actuale.

Ad aLLUD dicendum, quod omnis modus fuisset Deo justus, sed non adeo conveniens ex parte hominis redempti.

Ad aLLUD dicendum, quod potentiae modus non dividitur contra justitiae modum, ut ei oppositus, sed non adeo congruus, non ex parte Dei, sed ex parte nostra, ut prius expositum est.

Ad aLLUD dicendum, quod fraus demonum non fuit sine culpa hominis decepti : et ideo licet daemonibus patrocinari non debuit, tamen homini nocere debuit : et ideo ex parte illa oportuit

  1. Item, Hoc videtur ex auctoritate Sanctorum supra posita, qui dicunt, quod nulli umquam remissum est neque parvulo neque adulto, nisi in fide mediatoris : constat autem, quod fides mediatoris conjungit justitiam Christi cum justificatis : ergo sine justitia Christi nullum remittitur peccatum.

  2. Item, Si verum est quod dicunt omnes Sancti et Doctores communiter, quod passio Christi operetur in omnibus sacramentis : tunc oportet dicere, quod etiam operetur in poenitentia : cum igi-

<--- Page Split --->

tur sine sacramento pœenitentiae nulli umquam sit remissum peccatum : sine justitia mediatoris in passione nulli umquam remissum peccatum est.

  1. Item, Isa. lii, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus... : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Ergo posuit in eo etiam iniquitatem actualem.

  2. Item, Glossa, ad Roman. vi, 6, dicit, quod peccata praecedentium fuerunt in sustentatione Dei, donec venirent ad ostensionem justitiae redimentis per Christum.

  3. Item, Expresse in praecedenti distinctione scribitur sic : « In pœenitentia pœenap per Christum minoratur : non enim sufficeret illa pœenua qua pœenitentes ligat Ecclesia, nisi meritum Christi cooperarretur, qui pro nobis solvit. » Constat autem, quod Ecclesia nullum temporali pœenap obligat pro originali. Ergo pro actuali non possemus satisfacere, nisi esset justitia Christi.

  4. Item, Ratio Anselmi est, quod indiguimus redemptore : quia offendere Deum facit offensam infinitam, sicut ipse est infinitum bonum : ergo cum in actuali mortali offendatur Deus, videtur eadem ratione exigere redemptorem.

Sed contra.

  1. Alius modus fuit possibilis : ergo non necessario exigitur justitia redimentis.

  2. Item, Antiqui patres fidem, spem, et charitatem habuissent, etiamsi Christus non fuisset incarnatus : cum igitur cum talibus virtutibus non possit stare peccatum actuale, merito fidei, et aliarum virtutum fuisset deletum, etiam praeter justitiam redemptoris.

  3. Item, Potentia gratiae ad vincendum peccatum major est quam potentia peccati : ergo si peccatum sine alterius adjutorio valet inficere animam, potentia gratiae virtutum sine alterius adjutorio expellere peccatum valebit : ergo sine gratia et justitia redimentis.

dum est rationibus primis : quia hoc dicunt Sancti innitentes illi verbo Joannis, i, 16 : Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Marc. xi, 9 : Et qui praebant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna in excelsis ! non pro originali tantum, sed etiam pro omnibus actualibus.

Ad PRIMUM autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod alius modus fuit possibilis : sed tamen impossibilis omnis ille modus qui non conferret gratiam adjuvatem contra peccatum ex justitia aliena : sive illa fuisset Dei justitia, sive alicujus satisfaciensis.

Ad aliud dicendum, quod fides antiquorum, et spes, et alia bona, efficaciam traxissent tunc ab illo alio modo quicumque fuisset : sed quia alius non fuit, ideo trahebant efficaciam ab isto : sicut si sol non esset causa diei, esset aliud luminare quod faceret diem : non tamen esset umquam possibile, quod mundus illuminaretur ex seipso, sed quod haberet sufficiens lumen ex quibusdam partibus suis, micantibus ut sunt gemmae, vel quaedam partes ignis : et hoc modo justitia meritorum Christi fulget in virtutibus Sanctorum, sicut sol in gemmis, quae magis rutilant in praesentia solis, in absentia autem obtenebrantur.

Ad aliud dicendum, quod gratia est Adobiet potentior : sed non habet potentiam illam, quod destruat quod secundum aliquam rationem est infinitum, nisi conjuncta illi quod secundum aliquam rationem est infinitum, ut merito Christi, quod est meritum Dei et hominis : et quod peccatum dicitur posse inficere sine adjutorio, hoc non est posse, sed potius deficere : deficere enim potest quodlibet per se corruptione principiorum conservantium, sed non ex se ita proficere.

<--- Page Split --->

melius nullus Angelus pro omnibus hominibus posset offerri.

Item, Cum sit finitæ bonitatis, ipse infinitam offensam non posset recompensare, nec debitum honorem Deo pro peccato exhibere.

Alia etiam sunt rationes ad hoc quas supra posuimus.

Si autem dicas, quod est composita creatura ex Angelo et homine corporali, prorsus sequuntur eadem inconvenientia.

Si vero dicas, quod potuit esse Deus purus. CONTRA : Deus mereri non potest : qua mereri est apud alium, et inferioris est mereri : ergo Deus merendo non potest satisfacere.

Item, Deus nulli debet, nec pro se, nec pro alio : ergo debitum pro alio non restituet.

Item, Deus non est medium inter hominem et Deum : ergo ut mediator non est reconcilians et satisfaciens.

Item, Deus in causa hominis est judex : ergo non potest esse reus, vel loco rei exhibere satisfactionem.

Ex his ergo concluditur, quod necesse sit, quod sit Deus et creatura : ergo aut homo, aut alius quam homo. Si homo, habeo propositum. Si alius quam homo : ergo satisfaciet qui non debet satisfacere : sed hoc non est justum : ergo non potest fieri coram summe justo Deo : ergo necesse est, quod sit Deus et homo.

Item, Mediatorem necesse est habere naturam utriusque extremorum, licet mediet tantum in altera, ut habitum est in praecedenti distinctione : satisfaciens autem pro nobis mediator est : ergo necesse est quod habeat naturam utriusque, Dei scilicet, et hominis : et hoc est quod intendimus.

SED CONTRA :

  1. Originale peccatum per alterum est contractum : ergo per alterum potest fieri satisfactio : non est autem per alterum contractum qui fuit Deus : ergo per alium non Deum potest fieri satisfactio, ut videtur.

ARTICULUS VII.

An non remittatur peccatum nisi Deo

homine satisfaciente pro nobis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Eranus natura filii iræ : natura scilicet, ut est depravata, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod si natura alcuius non fuisset depravata, quod illud potuisset satisfacere pro nobis : et hoc supra saepe improbatum est : quia hoc esset creatura pura, aut corporalis, aut spiritualis. Si corporalis : tunc esset vilior homine : et tunc homo redimeretur, et per consequens subderetur viliori se : ergo per repenptionem non recuperaret dignitatem quam amiserat.

Item, Secundum hoc Dei praescientia, quae praeordinaverat hominem coequandum fore Angelis, frustraretur.

Item, Secundum hoc justo pretio non essemus redempti, sed viliori quam fuit ablatum : quia totum genus hunanum Deo fuit ablatum, et offerretur Deo corpus unum tantum.

Item, Secundum hoc infinita offensa Dei non esset recompensata : ergo in opere redemptionis non servaretur justitia.

Si autem fuisset creatura pure spiritualis, ut Angelus. CONTRA : Maximum operum quoad difficultatem est offerre se ad pretium per mortem : Angelus autem est immortalis : ergo redimere non posset.

Item, Nullus Angelus est adeo altus, cui praeferri unus purus homo non posset, et æquari plures : quoniam beata Virgo prælata est omnibus, et alii assumi possunt secundum sortes Angelorum : ergo Angelus cum tota gratia non valet unum hominem, et æquivalent alii : ergo ut

<--- Page Split --->

  1. Item, Videtur quod Deus debuit creare alium Adam, qui in omnes justitiam redemptoris transfunderet, sicut ille injustitiam transfudit : quia aliter non omnibus videtur prcedesse justitia, sicut omnibus nocuit culpa.

  2. Praeterea, Quæ justitia est illa ut pro peccato cui numquam communicamus in operando, nec volendo, tanta exigatur satisfactio quam non posset exsolvere nisi Deus et homo?

  3. Item, Ubi est probatum originale esse in homine, ut talem oporteat eum habere redemptorem ?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod primis rationibus standum est, quod non remittitur peccatum nisi Deo et homine satisfaciente pro nobis, licet alius modus fuerit possibilis.

Ad object. 1. Ad in ergo quod contra objicitur, dicendum quod originale per alterum contrahitur qui principium est omnium : et ideo per alterum non solvitur, nisi et ille principium sit omnium : sed non potest eodem modo esse, quia monstruosa natura est quae unius rationis habet duo principia, sed Christus principium efficiens secundum deitatem, et secundum humanitatem influens per modum meriti : et ab alio non posset fieri, quia ille non posset influere membris, cum nullo modo esset caput corporis mystici, ut alibi dictum est.

stitian. Ad hoc dico, quod hoc non fuisset ex Adam, sed ex hoc quod conjunctio humanæ naturæ ad Deum nullo fuisset interrupta peccato : et ideo a Deo semper fuisset influentia utriusque vitæ, scilicet naturalis, et gratiae, in anim. am et ab anima in corpus. Sed postquam facta est interruptio, non potuit fieri influentia gratiae hoc modo : sed oportuit, quod esset per meritum satisfactionis : et illud meritum non influeret omnibus qui rationem membri tantum, et non capitis vel principii haberet.

Ad alud dicendum, quod licet voluntate actuali et proprio opere non communicaverimus peccato Adæ, in materia tamen corrupta communicamus ex hoc quod nati sumus ex ipso, et materia corrupta corrumpit animam secundum infectionem culpæ, ut probatur in libro II Sententiarum, de transfusione peccati originalis.

Ad alud dicendum, quod signa exAd object. 1. pressa probant nos esse in peccato : hæc autem signa sunt pœnæ non decentes dignitatem humanæ naturæ, ut irrationabilitas in infantia, naturæ debilitas, pugna carnis contra spiritum, concupiscentia, ignorantia, error, et hujusmodi, quibus nulla ratio dicit Deum punivisse hominem nisi in peccato.

Ad object. 1. Ad alud dicendum, quod si fecisset alium Adam, essent duo principia secundum unum modum generationis materialis : et tamen ille non influeret gratiam : quia gratia non influi potest nisi ab eo qui est Deus et virtutis infinitæ, et secundum quod homo habet gratiam non ad mensuram, quod non conveniret alicui qui purus homo esset.

Si autem objicias, quod secundum hoc Adam si non peccasset, non influxisset gratiam innocentiae posteris, quod est contra Anselmum qui dicit, quod sicut transfundit originale peccatum, ita si stetisset, transfudisset originalem ju-

ARTICULUS VIII.

Utrum sicut homo meruit invadi pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit, etc.

Videtur, quod ambo debebant invadi a tertio : sicut enim meruit invadi homo pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio, et multo magis.

<--- Page Split --->

Ad hoc dicendum, quod ambos invasit sententia judicis condemnantis : sed tamen debebat eo jure homo in potestatei. diaboli transire : quia se illi sponte tradidit, permittens se decipi ubi de facili deceptionem cavere potuit : et hoc est quod intendit.

ARTICULUS IX.

Utrum modus liberationis humanae fundetur super utilitate, vel necessitate ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem. « Ideo autem potentia vincere noluit, etc. »

Hic enim innuit, quod talis liberationis modus non fuit necessarius, sed utilis homini quod videtur esse contra dicta Anselmi, et etiam contra superius prohata.

Ad quod dicendum, quod sicut dicit Solutio. Tullius in libro de Amicitia, licet vera amicitia fundetur super amorem, et non super uti:ttatem, habet tamen plurimas utilitates adjunc'as. Ita dico hi:3, quod licet necessitas liberatoris non fundetur super utilitatem, sed super necessitatem, vel hoc, vel alio modo, tamen plurimas habet utilitates adjunctas, quarum Magister partem tangit hic ex verbis Augustini, et quasdam alias non tangit. Impossibile autem est tangere omnes : praecipue cum sint utilitates adjunctae circa quatuor, scilicet ut amorem habeamus justitiae, non potestatis : ut exemplum humilitatis suae accipiamus, ut doetrinam fidei et prudentiae praedicationum ejus observemus, ut miraculis plusquam demonstrationibus in fide roboremur.

Utilitates autem passionis infra in sequenti parte Magister exsequitur.

C. De traditione Christi quae facta dicitur a Patre, et a Filio, a Juda, et a Judæis.

Christus ergo est sacerdos , idemque hostia et pretium nostrae redemptionis 2 : qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit pro omnibus 3, quantum ad pretii sufficientiam : sed pro electis tantum, quantum ad efficaciam : quia prædestinatis tantum salutem effecit. De quo et legilur, quod sit traditus a Patre 4, et quod seipsum tradidit 5, et quod Judas

<--- Page Split --->

eum tradidit 1, et Judæi 2. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit. Et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, imo totius Trinitatis passus est. Judas tradidit prodendo, et Judæi instigando : et fuit actus Judæ et Judæorum malus, et actus Christi et Patris bonus 3. Opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas : malum fuit opus Judæ et Judæorum, quia mala fuit intentio. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est, diversi actus, et una res, sive factum, scilicet passio ipsa. Ideoque Doctores aliquando uniunt in facto illo Patrem, Filium, Judam, Judæum, aliquando disjungunt 4. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt : attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt. Unde Augustinus : Facta est, inquit 5, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda, una res facta est. Quid ergo discernit inter eos ? Quia hoc fecit Filius et Pater in charitate, Judas vero in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, sed qua voluntate considerandum est. In eodem facto invenimus Deum, quo Judam : Deum benedicimus, Judam detestamur : quia Deus cogitavit salutem nostram, Judas cogitavit pretium quo vendidit Dominum, Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis. Ecce unam rem dicit ibi fuisse et diversa facta : quia una ibi fuit passio, sed diversi actus. Et actus quidem Judæ ac Judæorum mali, quibus operati sunt Christi passionem : quæ bonum est et opus Dei est.

ma Magister determinat oblationem et traditionem Christi, qualiter facta est ab ipso Patre, a Juda, a Judæis, et a Gentibus.

In secunda autem ostendit, utrum fuerit bona, an non, ibi, D, « Passio ergo Christi et opus dicitur Judæorum, etc. »

« Christus ergo sacerdos, idemque hostia, etc. »

Hic incipit pars illa quæ est de opere passionis, in quo consistit principale meritum Christi.

Et habet duas partes : in quarum pri-

1 Matth. xxvii 3 : Tunc videns Judas, qui eum tradidit, etc. Cf. Matth. xxvi, 14 et seq., et 47 et seq.

2 Cf. Luc xxiv, 20 : Quomodo eum tradiderunt

summi sacerdotes et principes nostri, etc. 3 Cf de hoc S. Augustinum, in Psal. xcii. 4 Edit. J. Alleaume, distinguant 5 S AUGUSTINUS, Super Ep. IJoannis, Homil. 7.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

ARTICULUS XI.

Utrum passio Christi prædestinatis tantum salutem effecit ?

An et quomodo Christus sit traditus in mortem a Patre, et ab aliis qu in mortem ejus consenserunt ?

Incidit autem dubium primo de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Prædestinatis tantum salutem effecit. »

  1. Prædestinati enim habuissent salutem, etiamsi ipse non fuisset passus : ergo videtur, quod frustra patiebatur pro illis.

  2. Item, Videtur falsum : quia multi sunt non prædestinati qui accipiunt præsentem justitiam ad remissionem peccatorum : et hoc non possunt facere sine virtute sacramentorum, in quibus operatur virtus passionis Christi : ergo etiam non prædestinatis valet efficienter passio sua, ut videtur.

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « De quo etiam legitur, quod sit traditus a Patre, etc. »

  1. Si enim tradere est in mortem dare : tunc videtur, quod tradere sonat in actionem ocessionis Christi : et ita Patri et Christo non convenit. Si autem tradere est pretium per mortem Patri exsolvere : tunc videtur, quod soli Christo, et non Patri convenit : et ita videtur falsum quod hic dicit.

  2. Item, Apostolus, ad Roman vim, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ergo Pater tradidit Filium in mortem : quod videtur sonare crudelitatem Patris in Filium. Redit igitur quaestio adhuc, ut dicatur, secundum quem modum differentem traditio ista conveniat omnibus illis, qui in Littera dicuntur Christum tradere.

Solutio. Dicendum, quod non nisi prædestinatis valet efficienter, omnibus autem sufficienter : ita quod efficienter dicat adeptionem gratia et gloriae, propter quaefuit gratia : non enim fuit tantum propter gratiam, sed etiam propter gloriam : et ideo non totum effectum efficit in his in quibus valet ad gratiam in præsenti tantum : et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad primum autem dicendum, quod prædestinatum etiam erat hoc ut non alio modo quam per passionem Christi liberarentur : et ideo necessaria fuit passio. Vel potest dici, quod etiam his quaefiunt in tempore, ut orationibus fidelium, prædestinatio juvatur, non ex parte prædestinantis, sed ex parte effectus prædestinationis, qui est positio gratiae.

Ad quod dicendum, quod tradere est solutio. dare in mortem prout hic accipitur. Est autem tradere dupliciter, scilicet ut munus datur : et ut datur exhibitio ad aliud quod non est munus, quia non est dantis, sed datur alio modo. Primo modo Pater tradidit Filium in mortem, ut donum in quo homo reconciliatur : et Christus tradidit se in mortem. Sed Deus Pater tradidit Filium homini in pretium quod pro se offerat : Filius autem pro homme tradidit se Patri per mortem satisfaciendo pro homine. Traditio autem quaexhibitio est ad interficiendum, competit Judae ut proditori, Judaeo ut instigatori et accusatori, Gentibus autem ut exsecutori ministerii iniquitatis.

<--- Page Split --->

Ad primum ergo dicendum, quod Pater tradidit Filium in passionem, sed non in actionem interficiendum : et hoc faciunt actus animae, quod separant ea quae secundum naturam non sunt separabilia. Unde cum tradere sit velle mori Filium, voluit Pater Filii passionem : sed numquam voluit actionem : sed permisit volentibus iniquis : et hoc non est crudelitas, sed misericordia summa, eo quod mors Filium nec auferre sibi, nec inglorium coram eo Filium facere poterat, et alios poterat etiam ablatos restituere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XII.

Utrum passio Christi potest dici bona et mala ex diversis circumstantiis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt, etc. »

Videtur esse impossibile : quia

  1. In natura non potest una materia simul habere diversas formas et contrarias : ergo et in motibus unum opus non potest informari diversis et contrariis circumstantiis.

  2. Item, Secundum hoc unum et idem esset optimum et pessimum : opus enim Patris et Christi non potest esse nisi optimum, opus autem Judae et Judaeorum non potuit esse nisi pessimum in hoc facto.

Solutio. Distinguendum est, quod est opus operans quod est operatio ipsa, actio scilicet prout est ab agente, et in ipso ut in subjecto : et est opus operatum, scilicet res constituta et effecta per operationem et actionem : et quod dicit Magister, intelligitur de opere operato, et non de opere operante quod pessimum fuit. Circa idem autem operatum possunt concurrere diversae voluntates et operationes bonae et malae : hoc enim non est inconveniens, quia circumstantiae non referuntur ad opus operatum, sed ad opus operans : et ideo non ponuntur contrariae formae in eodem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

D. Quod Christi passio dicitur opus Dei et Judaeorum, et quomodo ?

Passio ergo Christi et opus dicitur Judaeorum, quia ex actibus eorum provenit : et opus Dei, quia eo auctore, id est, eo volente fuit. Unde Augustinus 1 : Nemo aufert animam Christi ab eo, qui potestatem habet ponendi et sumendi eam. Ecce habes auctorem operis. Ponet animam. Ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est : quia enim sua voluntate, non alio

<--- Page Split --->

cogente perpetitur, ipse auctor est operis. Cum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum, eamque operati sint Judas et Judæi, quæritur au concedendum sit eos operatos ibi esse bonum ? Hic distinguendum est. Potest enim dici, quod operati sunt bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est, passio Christi : et item, quod operati non sunt bonum, sed malum : quia actio eorum non fuit bona, sed mala.

erat : ergo ejus mors erat pessima : ergo dicenda est mala absolute sine distincione.

ARTICULUS XIII.

An passio Christi sit dicenda bona ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem, An concedendum sit eos operatos esse ibi bonum ?

Videtur enim, quod Christi passio simpliciter sit dicenda bona : quia omne opus virtutis est bonum : mors autem Christi fuit opus fortudinis et charitatis Christi : ergo simpliciter passio illa dicenda est esse bonum quoddam.

Item, Quid dïcetur simpliciter bonum, si passio Christi secundum aliquid bona, non simpliciter bona diceretur, a qua omne bonum nostrum emanavit ? Ergo videtur, quod non sit distinguendum, ut Magister dicit.

Sed contra. Sed contra :

  1. Passio est illata ab alio : omne autem laudabile a nobis est, non ab alio : ergo passio Christi ex se non est laudabilis, ut videtur.

  2. Item, Et opus Judæorum est passio, et opus Judæ, et Gentilium : ergo est pessima.

  3. Item, Boetius in Topicis : « Cujus generatio bona, ejus corruptio mæla : » sed generatio Christi in vita optima

SOLUTIO. Dicendum, quod mors Christi absolute et sine distinctione optima dicenda est quatuor rationibus. Quarum una est, quia præcipuæ virtutis erat summum, ut fortitudinis, quæ per Philosophum præcipua est virtus : et maxime in Christo illius virtutis summum quod attingere potest, mors est : sicut etiam ipse dicit : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 1.

Alia ratio fuit, quia si pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus 2, pretiosissima est mors Christi et pretio plena, sicut dicit Psalmista : Non dabis sanctum tuum videre corruptonem Notas mihi fecistis vias vitæ : adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua, id est, in æquitate tua secundum deitatem, et in potioribus bonis secundum humanitatem, usque in finem 3.

Tertia causa est utilitas totius redemptionis in genere humano, sicut dicitur, Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne !

Quarta causa est honesta causa moriendi : posuerunt enim super caput ejus causam illius scriptam : Jesus Nazarenus, rex Judæorum 4, id est, hæc est mihi causa moriendi, quod sum salvator florens gra-

<--- Page Split --->

tia et virtute redemptionis, rex confitentium et glorificantium Deum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister non jubet distinguere in ista, utrum mors Christi sit bona vel mala : sed in hac, utrum Judæi operati sint aliquid boni vel mali Et in hoc distinguem dum est secundum prædictum modum de operante opere, et sic nihil boni sunt operati : et de bono operato, et sic aliquid præter intentionem operati sunt boni.

Ad object. 1. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod passio in eo quod ab alio, non est opus virtutis, sed in eo quod suscepta

cum voluntate sustinendi gratia boni : et sic sustinere est a nobis, et non ab interficiente.

Ad aliud dicendum, quod solutio patet Ad objecit per antedicta de opere operante, et de opere operato.

Ad aliud dicendum, quod Boetius non Ad objecit, intendit, quod mors in se sit mala, sed secundum quod privat bonum quod acquiritur in generatione ad esse et vitam : et sic refertur ad intentionem Judæorum qui vitam Christo auferre et exstinguere cupiebant : in se tamen bona est quæ tantorum bonorum causa fuit.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXI.

De morte quæ consecuta est passionem Christi.

A. Si in Christo divisio in morte fuit animæ vel carnis a Verbo ?

Post prædicta considerandum est, Utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima vel caro? Quidam putaverunt tunc carnem, sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas sibi carnem univit, sicut superius prætaxatum est: ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate: quia non potuit ab anima sejungi, per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur. Fuit autem divisa ab anima in morte, alioquin vera mors ibi non fuisset: quia, ut ait Augustinus 1 : Mors quam timent homines, separatio est animæ a carne. Mors autem quam non timent, separatio est animæ a Deo. Utraque vero diaboli suasu homini propinata est. Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima, ac per hoc divinitas, a carne. Hic suæ prohabilitati addunt auctoritatis testimonium. Ambrosius enim tractans de Christi derelictione 2, qui in cruce voce magna clamans, dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me 3? ait: Clamat homo separatione divinitalis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat, nisi vita discederet: quia vita divinitas est. Hic videtur tradi, quod divinitas separata sit in morte ab homine, quæ nisi discessisset, homo ille mori non posset. Quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam. Quibus respondemus illam separationem sic esse accipiendam, sicut intelligitur derelictio, quæ illis Verbis significatur: Ut quid dereliquisti me ? Quomodo ergo Christus derelictus erat a Patre, cum in cruce

<--- Page Split --->

derelictum se clamabat? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Dei et hominis. Alioquin fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat, et non Deus: quia adhuc vivus se derelictum clamabat, non derelinquendum. Si ergo illa derelictio unionis intelligatur solutio, ante facta fuit solutio Dei et hominis, quam Christus mortuus esset. Sed quis hoc dicat? Fateamur ergo Deum quodammodo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus, non suam potentiam exercendo illum defendit ut non moreretur. Separavit se divinitas, quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem. Separavit se foris, ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exercuisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus divinitate recedente, id est, affectum potentie defendendo, non exhibente. Hic est hircus ἀποπομπαῖος, qui altero hircο immunato, in solitudinem mittebatur, ut legitur in Levitico1. Duo enim hirci, humanitas et divinitas Christi intelliguntur. Humanitate ergo immolata, divinitas Christi in solitudinem abiit, id est, in caelum. Unde Hesychius 2 : In solitudine, id est, in caelum, tempore passionis divinitas abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodam modo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est, virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras 3, non ut haberet, sed ut consumeret, Deus enim ignis consumens est 4. Ex his satis ostenditur præmissa verba Ambrosii sic esse accipienda, ut prædiximus.

B. Aliam ad idem inducunt auctoritaem.

Alii quoque auctoritati innituntur, qui asserunt divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem. Ait enim Athanasius 5 : Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum, vel liberatum, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. Si, inquiunt, denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat

<--- Page Split --->

in incarnatione, deposuit ergo eum in morte : separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate. Quibus respondemus, quod si in his verbis assumptio talis intelligatur, quæ sit secundum unionem, non carnem lantum, sed totum hominem, id est, animam et carnem denuo sibi univit in resurrectione : quia non simpliciter hominem, sed totum hominem assumptum dicit. Totum ergo hominem in morte deposuit, id est, animum et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam ? Et tamen nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumptus, non pro eis facit illa auctoritas, quæ totum dicit assumptum. Sciendum est ergo Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam, qui resurrectionem Christi negabant, putantes in morte detineri eum, qui solus inter mortuos liber est. Ideo illum maledicit, qui non confitetur totum hominem denuo assumptum resurrexisse, id est, Christum animam denuo corpori conjunxisse : et illis duobus denuo conjunctis in resurrectione, vere secundum hominem vixisse sicut ante mortem. Nam in morte separata est anima a carne. Unde vere dicitur Christus mortuus : sed neutrum separatum est a Verbo Dei.

DIVISIO TEXTUS.

inuituntur, etc. » Tertium est, qualiter Christus animam suam posuit et assumpsit : et hæc incipit ibi, C, « Sicut Augustinus super Joannem docet, etc. »

« Post prædieta considerandum est, Utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima, etc. »

ARTICULUS I.

Hic incipit pars illa quæ est de quæstionibus consequentibus passionem : et sunt duæ secundum duas distinctiones hic introductas. Prima est de modo mortis : et secunda est, Utrum in triduo mortis fuerit homo, vel alicubi, vel ubique? et hæc incipit ibi, Dist. XXII, A, « Hic quæritur, Utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo ?

In prima parte sunt tria, scilicet soluto cujusdam objectionis probantis, quod separatione deitatis et animæ Christus fuerit mortuus : et ad hoc inducitur prinum capitulum. Secundum est solutio auctoritatum Augustini et Athanasii. Et ad hoc inducuntur duo sequentia capitula, ibi, B, « Alii quoque auctoritati

Utrum deitas separata fuit a corpore in triduo ?

Incidit autem dubium de prima objectione, utrum concludat an non ?

Est autem ista : Anima est medium quo deitas carni conjungitur : soluto autem medio, non conjunguntur extrema, qui deest causa conjunctionis : ergo separata anima a carne, separatur etiam deitas.

Videtur autem, quod ista argumentatio teneat :

1 Aut enim Deus est unibilis creaturæ irrationali, aut non. Si non : tunc

<--- Page Split --->

habeo propositum, quod rationali non existente non fuit unita, et quod anima rationalis non tantum est medium congruentiae, sed medium causae. Si autem est unibilis irrationali creaturae : hoc supra improbatum est multis rationibus in quaestione de unibili. Ergo videtur, quod ista conclusio sequatur.

  1. Item, Infra in hac eadem distinctione dicitur, quod si Filius Dei mortuus fuisset, fons vitae aruisset. Ex hoc infero duas conclusiones : quarum prima est, quod Filius Dei non fuit mortuus : sed si fuisset unitus carni, propter unionem diceretur mortuus, sicut etiam dicitur natus : ergo tunc unitus carni non fuit.

  2. Item, Omnis unio facit aliquid unum : si ergo deitas fuit unita carni, oporteret quod faceret aliquod unum : non autem facit unum personae, quia caro illa numquam fuit Filius Dei : ergo relinquitur, quod faciat unum naturae : et sic caro et deitas essent unum, quod falsum est.

  3. Secunda conclusio est, quod si deitas est vitae fons, et efficacior quam anima, tunc influxisset vitam : ergo corpus Christi in triduo illo vixisset, quod falsum est : ergo videtur, quod deitas corpori non fuit unita.

  4. Item, Minor est unio per gloriam ad Deum in beatis, quam sit unio naturarum in Christo : si ergo Sanctos propter unionem ad gloriam impossibile est separari a vita, multo magis impossibile fuit separari corpus a vita, si deitati fuit unitum : fuit autem separatum a vita : ergo non fuit deitati unitum.

  5. Item, Inferiori unione quam illa qua unitur homini Christo, deitas non est conjungibilis nisi rationali creaturae, et non secundum corpus, sed secundum animam solum : hoc autem est unio per gratiam : ergo multo minus digniori unione conjungibilis erat corpori sine anima.

  6. Item, Tripliciter Deus esse in rebus dicitur ab Innocentio, scilicet essentialiter, praesentialiter, potentialiter in om-

nibus : per gratiam autem in rationalibus, non in omnibus : per unionem in homine Christo. Cum igitur corpus cadat in numero irrationalium, videtur deitas non fuisse in corpore nisi praesentialiter, potentialiter, et essentialiter.

IN CONTRARIUM autem est quod dicit Magister in Littera.

SOLUTIO. Dicendum, quod nullo modo separata fuit a corpore deitas in triduo : vinculum enim gratiae unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis conjunctionis animae et corporis : et ideo soluto vinculo naturali, remansit vinculum gratiae.

DICENDUM ergo ad primum, quod anima etsi faciat assumptibilitatem in corpore scilicet, ut supra est determinatum, et quoad hoc sit medium causans proprietatem assumptibilitatis, non tamen est medium nisi per congruentiam : et ideo soluta ipsa, non oportet solvere deitatem a carne.

Ad aliud dicendum, quod deitas est fons vitae efficienter, non ut forma conjuncta : et licet ipsa unita fuerit, et Filius Dei corpori, non tamen dicitur deitas passa vel mortua : quia proprietates unius naturae non referuntur ad naturam aliam : sed bene concedo, quod Filius Dei dicitur passus et mortuus propter unionem : cujus ratio saepe supra determinata est.

Ad aliud dicendum, quod unio facit unum non naturae, sed personae : sed unius unio non facit hoc unum, sed potius unius unio cum altero sibi debito unito. Unde unio corporis cum unione animae sibi uniendae facit unum suppositi et personae : et in triduo remansit ordo ad illud unum, licet tunc illud unum non esset : quia tunc Christus homo non fuit.

Ad aliam conclusionem dicendum, quod deitas est fons vitae effective, non formaliter, nec in corpore fuit sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, sed per unionem dignitativam, ut

<--- Page Split --->

dicit beatus Bernardus : et deitas hoc modo ens in aliquo, non est necessaria causa vitæ, non ex defectu suo, sed ex defectu suscipientis.

Ad aliud dicendum, quod minor est unio beatorum ad Deum, quam hujus corporis fuit ad Deum : sed tamen magis est contraria morti illa, quam ista : quia illa ex ratione beatitudinis contrarietatem habet ad miseriam, et per consecquens ad mortem : hæc autem non tollit a corpore miseriam, nec contrariatur defectui tali, ut supra ostensum est 1 : et ideo illa minor facit aliquid, quod non facere potest ista.

Ad aliud dicendum, quod unio quæ est per gratiam virtutum et donorum, est per habitum qui quærit proprium sibi subjectum in quo sit sicut in materia : et quia illud subjectum non potest esse nisi rationalis substantia, ideo Deus hoc

modo non est nisi in rationali substantia, quæ est homo, vel Angelus, vel anima rationalis : sed alia unio quæ est ad esse, licet major sit, non tamen est habitus, nec quærit hujusmodi subjectum proprium : quia quod illa unione unitur, assumitur ad deitatem virtute deitatis quæ est infinita : et hoc potest esse corpus habens ordinem ad animam rationalem : unde omnes illæ rationes sumunt propositiones, tamquam hoc per se conveniret uni nobiliori, quia uniretur nobiliori : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod tripliciter Deus est in his quæ nullum habent ordinem ad creaturam rationalem : sed corpus licet in se non sit rationale, est tamen pars et materia rationalis : et ideo corpora Sanctorum dicuntur templum Spiritus sancti 2 : et ideo in Christo specialem habuit relationem ad unionem.

C. Auctoritatibus adstruit a Verbo carnem in morte non esse divisam.

Sicut Augustinus super Joannem 3 docet, tractans illud Domini verbum : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 4. Hic animam dicit emissam. A quo emissa est? A seipsa non est emissa, quia seipsam non posuit : nec Verbum animam posuit, nec carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis. Potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei. Unde Augustinus : Verbum ex quo suscepit hominem, id est, carnem et animam, numquam deposuit animam ut esset anima a Verbo separata : sed caro posuit animam quando exspiravit, qua redeunte resurrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a

<--- Page Split --->

Verbo Dei. Caro ergo ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem deitatis 1. His 2 evidenter traditur, nec animam nec carnem a Verbo Dei in morte esse divisam, ut aliquo modo soluta fuerit unio. Unde Augustinus contra Felicianum : Absit ut Christus sic senserit mortem, ut quantum in se est, vita vitam perdiderit : si enim hoc ita esset, vitæ fons aruisset. Sensit ergo mortem participatione humani defectus 3, quem sponte susceperat : non naturæ suæ perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro Christus carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo tollit animam ejus ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi 4. Ecce et hic habes, Christum non deseruisse carnem in morte, et vitam non discessisse a mortuo : et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit. Unde Ambrosius : Emisit Christus spiritum, et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit : pendebat in cruce, et omnia commovebat. Sed unde emisit ? Ex carne. Quo emisit ? Ad Patrem 5.

ARTICULUS II.

Quomodo debet intelligi quod dicit Christus, Ego pono animam meam ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. »

  1. Quid enim est ponere ? Si ponere est deponere : cum hoc pronomen, ego, significet quemlibet suum prolatorem, et prolator hujus verbi fuit Christus secundum quod persona, tunc persona in eo quod persona posuit et deposuit animam : quod falsum est, quia sic non fuisset unitus animæ in triduo. Si au-

tem ponere est in aliquo loco collocare, cum multa locare possint seipsa, videbitur quod anima potuit ponere seipsam. Contrarium autem hujus dicit Augustinus in Littera.

  1. Item, Ponere dicit potestatem efficiendi aliquid : nulla autem potestas efficiendi aliquid est in corpore, sed tantum in anima vel deitate : ergo videtur, quod alterius illorum fuit ponere animam, et non carnis, ut videtur dicere in Littera ?

  2. Item, Si ponere est separare : tunc eadem ratione caro ponebatur, qua anima posita dicitur esse : quare ergo non dixit, Nemo tollit carnem meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam ?

  3. Item, Videtur falsum esse, quia cum unio naturalis solubilis sit, et cum inter Christi animam et corpus non fuit

<--- Page Split --->

nisi unio naturalis, ipsa fuit solubilis. Dupliciter autem omnis talis unio solubilis est, scilicet per violentiam, et naturalem separationem : ergo Christi anima poterat extorqueri per violentiam : ergo tolli poterat ab eo : ergo falsum videtur quod dicitur, Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me.

tamen habebat fortius potens agere in contrarium, scilicet deitatem : et ideo tyranni persecutio ab eo nihil extorqueret si ipse non vellet : in aliis autem non est resistens violentiae, et ideo in aliis bene anima extorquetur.

Soltio. Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod ponere est deponere ab eo cui naturaliter est unita anima, et hoc est caro : et non est ponere simpliciter ab eo removere cui unita est quocumque modo. Et bene concedo, quod persona ponit animam : sed quia omne quod agit persona, in natura agit, necesse est quod ponat animam in natura, vel parte naturae. Cum igitur non sit idem secundum naturam depositum, et in quo sit depositio sive deponens, patet quod nec anima animam, nec Filius Dei animam in anima deponere potuit : ergo Filius Dei posuit in corpore animam. Et hoc vult dicere Augustinus, quod corpus animam posuit virtute latentis in se divinitatis : quia corpori convenit separatio quae est in morte, non Filio Dei, vel deitati.

Ad ALIUD dicendum, quod licet in corpore mortuo non unito potenti naturae, nulla sit potestas efficiendi aliquid : tamen in corpore Christi sic non fuit, quia deitas summe potens adhuc latebat in corpore.

Ad ALIUD dicendum, quod Dominus loquitur respondendo ad intentionem Judaeorum : quia persecutor et tyrannus insequitur causam vitae : et ideo etiam separata causa vitae, quiescit a persecutione corporis : et ei quod ipsi extorquere cupiebant, Dominus respondit, quod a potestate sua persecutione alienanare non potuerunt, scilicet animam : quia anima semper in sua potestate manebat.

Ad ALIUD dicendum, quod aliud est in Christo, et in aliis hominibus : quia licet Christus habuit naturalem unionem animae et corporis quae dissolubilia erant,

ARTICULUS III.

An deitas dicitur fons vitae efficienter vel formaliter?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. »

  1. Aut enim deitas dicitur fons vitae a fundendo vitam ei cui conjungitur sufficienter, aut deficienter. Si primo modo : cum nullus fons fluat nisi aliquid recipiat fluxum, oportet quod tunc aliquid recipiat vitae fluxum : non nisi corpus : ergo corpus tunc recepit vitae fluxum : ergo vivebat.

  2. Item, Quod sufficit ad continens, necesse est quod hoc faciat prius antecedens sine quo non est illud continens : esse autem hominem Deum, sequitur ad esse hominem secundum ordinem naturae : esse autem hominem secundum naturam consequitur ad esse unum : ergo si unio fecit hominem Deum, oportuit prius facere hominem et esse unum : ergo videtur, quod unio illa fecerit vitam.

Si forte dicas, quod deitas non fecit illa sine medio quod est anima rationalis. CONTRA : Imperfecta est potentia quae indiget alio mediante quo faciat : cum autem deitas ad omnia per se sit potens, videtur deitas per seipsum influxisse vitam.

SED CONTRA :

Si deitas per se dedit vitam, aut vitam divinam dedit ei, aut creatam. Si divinam, illa non potest mortem subire : ergo Christus numquam fuisset vero mor-

<--- Page Split --->

tuus, quod falsum est et hæreticum. Si autem dedit creatam : aut rationalem, aut irrationalem. Si irrationalem : ergo superfluit anima, quia potuit Christo esse deitas pro anima. Si rationalem : ergo deitas minus potens est influere nobilem vitam, quam rationalis anima quæ influit vitam rationalem, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum ut prius, quod deitas dicitur fons vitæ efficienter, non formaliter : quia efficit vitam omnium ipsa vivens per seipsam.

Ad illud autem quod primo objicitur, dicendum, quod non influit corpori : quia sine anima non est receptibile vitæ, et hoc dicit naturalem impotentiam in corpore, non in deitate. Nec illa impo-

tentia dicit defectum proprie : quia defectus eorum est, quæ secundum naturam debent inesse et non insunt : numquam autem fuit natura corporis ut sine anima viveret.

Ad aliud dicendum, quod deitas univit sibi corpus et animam unita : et ex hac unione consequitur, quod Deus sit homo, et homo Deus : sed esse hominem et esse unum, non ordinantur ad hoc nisi materialiter ex parte suscepti : et ideo non fecit hoc deitas, quod formaliter influeret vitam vel humanitatem, sed potius effective tantum, et vitam fecit per animam, et hominem fecit per formam hominis quæ dicitur humanitas.

Ad ultimum patet solutio per antedicta.

D. Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus ?

Recedente vero anima, mortua est Christi caro : et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus, quando mortuus est homo : ita mortuus homo dicitur, quando mortua est caro. Separatio animæ mors carnis fuit. Propter carnem ergo unitam Verbo, quæ mortua est, dicitur Deus mortuus : et propter carnem et animam quæ utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, cum divinitas omnis doloris exors existeret. Unde Augustinus 1 : Verbum caro factum est 2, ut per carnem panis cœlestis ad infantes transiret. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem : homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Per illud ergo quod homo erat, mortuus est Deus : et per illud quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus : quoniam Deus erat homo. Quomodo 3 potes dicere te non passum injuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sit tu ? Multo magis ergo quidquid patitur caro

<--- Page Split --->

unita Verbo, debet dici Deus pati : licet Verbum nec mori, nec corrumpi, nec mutari potuerit. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est. De hoc etiam Ambrosius in libro IV de Incarnationis Dominicae sacramento 1, ait : Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum, in se pro corporis assumptione referebat, ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est : Christo igitur passo in carne 2. Hic docetur, qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur, non quia mortem senserit in quantum Deus est, sed quia caro ei unita mortua est. Secundum quam rationem dicit Augustinus : Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum, anathema sit 3. Cujus dicti causam ex qua intelligentia sumenda sit, aperiens in eodem subdit : Si quis dixerit, quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima quam sibi acceperat, anathema sit. Sane ergo dici potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus : passus est Dei Filius, et non passus : passa est tertia persona, et non passa : crucifixum est Verbum, et non crucifixum : sed secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis. Unde Ambrosius : Generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et natus ex Virgine, quem quasi gigantem Propheta describit 4 : eo quod biformis geminaeque naturae unus sit, consors divinitatis et corporis 5. Idem ergo patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebatur, sepeliebatur et non sepeliebatur, resurgebat et non resurgebat. Resurgebat secundum carnem qua mortua erat 6, non secundum Verbum quod apud Deum semper manebat.

ARTICULUS IV.

An potest dici, quod Christus sit passus, et non passus : mortuus, et non mortuus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : « Sane ergo dici

potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia sic contradictoria verificantur de eodem, quod numquam potest esse, eo quod dicit Philosophus : De quolibet affirmatio vel negatio est vera : de nullo vero simul.

Item, Augustinus : « Talis illa fuit susceptio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : et omnia quae vera sunt de homine, esse vera de Deo : » sed de homine verum est eum esse mortuum :

<--- Page Split --->

ergo de Deo verum est eum esse mortuum : ergo Deus et homo mortuus est.

Sed contra.

Christum esse mortuum est articulus fidei : ergo oppositum illius est Christum non esse mortuum : ergo id est haeresis.

Solutio. Dicendum, quod in veritate hujusmodi locutiones non sunt concedenda sine determinatione : licet enim concedam, quod Æthiops sit albus secundum dentes, et non est albus secundum maxillam : tamen non concedo absolute, quod est albus, et non albus : et praeci-

pue in Christo : quia esse mortuum, vel passum, vel natum, quando absolute dicuntur, referuntur ad personam, et personæ non conveniunt. Et ideo licet Magister ponat hujusmodi locutiones sine determinatione, tamen non sunt intelligendæ, nec sumendæ sine determinatione : quæ determinatio si apponatur, ut est mortuus secundum humanitatem, et non est mortuus secundum divinitatem, patet quod non sunt contradictoriae, nec contra fidem.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXII.

De consequentibus mortem Christi.

A. Si Christus in morte fuit homo?

Hic quæritur, Utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo ? Quod non videtur quibusdam, quia mortuus erat, et homo mortuus non est homo. Addunt etiam, quod si tunc erat homo, vel mortalis vel immortalis : sed mortalis non, quia mortuus : nec immortalis, quia tantum post resurrectionem. Quibus respondemus, quia licet homo mortuus fuerit, erat tamen in morte Deus homo, nec mortalis quidem, nec immortalis, et tamen vere erat homo. Illæ enim et hujusmodi argutiæ in creaturis locum habent, sed fidei sacramentum a Philosophicis argumentis est liberum. Unde Ambrosius : Aufer argumenta, ubi fides quæritur. In ipsis gymnasiiis suis jam dialectica taceat, piscatoribus creditur, non dialecticis 1. Dicimus ergo in morte Christi Deum vere fuisse hominem, et tamen mortuum. Et hominem quidem, nec mortalem, nec immortalem, quia unitus erat animæ et carni sejunctis. Alia enim ratione dicitur Deus homo, vel homo Deus, quam Martinus vel Joannes. Homo enim dicitur Deus et e converso, propter susceptionem hominis, id est, animæ et carnis. Unde Augustinus 2 : Talis erat susceptio illa quæ Deum hominem faceret, et hominem Deum. Cum ergo illa susceptio per mortem non defecerit: sed Deus homini, et homo Deo sicut ante unitus erat vere, et tunc Deus erat homo, et e converso, quia unitus animæ et carni : et homo mortuus erat, quia anima a carne divisa erat. Propter separationem animæ a carne mortuus, sed propter utriusque semper secum unionem homo. Non homo, ut ex anima et carne simul junctis subsisteret. Ex qua ratione dicitur aliquis alius homo, et ipse forte ante mortem, hoc etiam modo erat ho-

<--- Page Split --->

mo, et post resurrectionem fuit. In morte vero homo erat tantum propter animae et carnis secum unionem, et mortuus propter inter illa duo divisionem.

DIVISIO TEXTUS.

  1. Item, Omne quod in se, ut partes suas, habet partes humanae naturae, illud est homo : sed Christus in triduo habuit partes humanae naturae : ergo Christus in triduo fuit homo.

« Hic quæritur, Utrum in illo triduo, etc. »

Hic incipit distinctio de quæstionibus consequentibus mortem Christi, vel Christitum mortuum.

Et sunt hic quatuor quæstiones, quarum prima est, Utrum ipse in triduo fuerit homo aut non ? Secunda, Utrum ipse secundum quod homo, sit ubique vel non ? et hæc incipit ibi, B, « Hic quæritur, Si Christus in morte, etc. » In tertio, quæritur de Christi sepultura et descensu ad inferos, ibi, C, « Et utique totus eodem tempore erat in inferno, etc. » In quarta, quæritur de ascensione ejus in cælum, ibi, D, « Solet etiam quæri, Si congruenter, etc. »

Ex his igitur patet sententia.

ARTICULUS I.

An Christus in triduo fuerit homo ?

Incidit autem quæstio prima, Utrum Christus in triduo fuerit homo, sicut Magister videtur dicere hic ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Christus in triduo habuit animam rationalem : sed quæcumque persona habet animam rationalem, illa est rationalis : ergo Christus in triduo fuit rationalis : omne autem rationale est homo : ergo Christus in triduo fuit homo.

  2. Item, Omne suppositum in humana natura est homo : sed Christus in triduo est suppositum in humana natura existens : ergo Christus in triduo fuit homo, ut videtur.

  3. Item, Magister Hugo de sancte Victore : « Quidstultiusestdicere , quamquodessehomotuncdesinit , cumveriusesseincipit ? » Etintendit , quodveriushomoesthomopostmortem , quaman - t e : ergoChristusveriusfuithomopostmortem , quamantemortem , utvidetur .

SED CONTRA :

  1. Avicenna dicit, quod forma non hahet quod prædicetur de toto, quia forma est, sed quia est forma consequens totum conjunctum : igitur ubi non est conjunctum, ibi non est forma consequens conjunctum quæ prædicetur : sed in Christo non est conjunctum in triduo, quia anima non fuit conjuncta carni : cum ergo hoc quod dico homo, sit forma consequens conjunctum, ipse in triduo non fuit homo.

  2. Item, Nihil conveniens toti ut toti, prædicatur non existente toto illo : ratio autem hominis est conveniens toti ut toti : ergo non convenit prædicari hominem ubi non est totum in ratione totius : sed anima et caro non fuerunt in ratione constituentium aliquod totum in illo triduo : ergo Christus non fuit homo in triduo. PRIMA probatur ex hoc quod ratio totius alia est a ratione partium, quia opponuntur relative. SECUNDA autem probatur ex hoc quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum, et non partis.

<--- Page Split --->

ULTERIUS quaeritur de solutione Magistri : objicit enim, quod

  1. Si ante mortem, carnem et animam non unita accepisset, quod homo non dceretur : ergo nec in morte dicitur homo propter horum separationem. Et solvit, quod in Christo aliud est quam in aliis hominibus, et aliud quam in seipso fuit ante mortem et post resurrectionem : quia tunc dicitur homo propter corpus et animam conjuncta, sed in triduo dicitur homo propter habitum illorum etiam separatorum. Et hoc non videtur tunc verum : quia nulla ratio speciei vel forma convenit secundum aliam et aliam rationem hypostasi uni et eidem secundum diversa tempora.

  2. Item, Cum dicitur, homo mortuus, est oppositio in adjecto : ergo privat rationem hominis : ergo mortuus homo non est homo : sed Christus in triduo fuit mortuus homo : ergo non fuit homo, ut videtur.

Si forte tu dicas, ut quidam dicunt, quod rationalis anima de se dat homini quod sit homo, et corpori quod ipsum sit suppositum, et homini quod sit persona : separata autem retinet illud in se quod dedit alteri. CONTRA : Ergo secundum hoc si Christus solam animam rationalem assumpsisset, ipse vere homo diceretur, quod absurdum est.

  1. Item, Numquam potest esse compositum respectu alicujus tertii ab utroque componentium, quod in se habet perfectam rationem totius : ergo si anima habet perfectam rationem totius hominis, non componitur cum corpore respectu alicujus tertii : ergo non est vera et naturalis compositio inter animam et corpus, quod falsum est.

Ideo dicunt alii quidam, quod haec est duplex, Christus in triduo fuit homo, ex eo quod ly homo potest teneri materialiter, vel formaliter. Si materialiter : tunc Christus in triduo fuit homo, quia habuit materiam hominis. Si formaliter : tunc dicunt quod est falsa.

SED CONTRA : hoc est : quia

  1. Materia de nullo prædicatur : ergo si homo stet pro materia hominis, non prædicabitur de Christo, nec de Filio Dei in triduo.

  2. Item, Hominem accipere materialiter, est hominem accipere secundum quid tantum : ergo non est dicendum, quod in triduo Christus fuerit simpliciter homo, sed quod fuerit homo secundum quid.

  3. Item, Materia hominis est natura hominis : natura autem hominis (ut supra probatum est) nec prædicatur de Christo homine, nec de Filio Dei : quia haec est falsa, Filius Dei est natura hominis. Haec etiam est falsa, Jesus Christus est natura hominis. Si ergo in triduo supponit ly homo tantum pro humana natura, haec erit falsa, Christus in triduo est homo : sicut et haec, Christus in triduo est natura humana.

SOLUTIO. Omnes fere moderni concordant in hoc quod falsa sit, et quod Magister hic deceptus fuerit ex quibusdam locutionibus quibus utimur dicentes, Christum jacuisse in sepulcro, quod non convenit nisi ratione humanæ naturae : et cum attribuatur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humanæ naturae, et ita supponit hunc hominem. Sed dicendum, quod illæ locutiones synecdochicæ sunt : sicut etiam dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis : ponentes animam Petri pro toto. Ita dicimus Christum jacuisse in sepulcro propter partem hominis quæ est corpus, et descendisse in infernum propter partem hominis quæ est anima.

AD 1. PRIMUM ergo dicendum, quod Christus in triduo habuit animam rationalem, sed ipse non fuit rationalis. Nec sequitur, quod quæcumque persona habet animam rationalem, sit rationalis : sed debet addi, quod habeat eam ut actum corporis influentem vitam secundum actum. Nec verum est hoc, quod a rationabilitate quæ est pars animæ, denominetur homo, quando dicitur rationalis, sed potius a

<--- Page Split --->

differentia hominis quae non est pars animæ, sed etiam forma totius ut totum est, sicut genus, et species.

Similiter non est verum quod quidam objiciunt, quod si denominetur homo a proprietate patris indignioris, ut dicitur corporeus a corporeitate corporis, quod tunc etiam possit denominari a proprietate partis dignioris, ut dicatur rationalis a rationabilitate animæ : quia quando dicitur homo corpus, vel corporeus, vel rationalis. vel animal, vel album, vel risibile, et in omni universali quodcumque accipiatur, numquam invenietur ratio prædicandi, nisi secundum quod est

Ad 2. forma consequens totum et non partem. Ad aliud dicendum, quod hæc est fal-

sa, Omne quod habet partes, etc., nisi addatur unitas illa unione in qua constituunt hominem.

Ad aliud dicendum, quod Christus in triduo bene fuit suppositum in humana natura existens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi a natura ipsa : et hoc non fuit ibi, quia non dat natura supposito esse suum suppositum, nec prout convenit in constituendo suppositum per compositionem.

Ad dictum Magistri Hugonis, dicendum, quod falsum dicit in hoc, salva sua pace, quia nec anima persona est, nec homo verius est post mortem, vel in morte, quam ante.

B. Si Christus in morte erat homo alicubi, et si ubicumque est 1, homo sit ?

Hic quæritur, Si Christus in morte alicubi erat homo, et si ubicumque est, homo sit ? Ad quod dicimus, quia non ubicumque erat, homo erat : nec modo ubicumque est, homo est : quia ubique est secundum deitatem, nec ubique homo, quia non ubique homini unitus : sed ubicumque est secundum hominem, ibi homo est. Tempore autem mortis, et ubique erat secundum Deum, et in sepulcro secundum hominem, et in inferno secundum hominem : sed in inferno secundum animam tantum, et in sepulcro secundum carnem tantum. In sepulcro ergo erat homo, quia humanitati unitus erat etsi non toti, quia carni tantum : et in inferno erat homo, quia humanitati unitus, sed non toti, quia animæ tantum. Sed si in inferno animæ tantum, et in sepulcro carni tantum unitus erat : ergo nec in inferno unitus erat animæ et carni, nec in sepulcro. Quomodo ergo ibi vel hic homo esse dicitur ? Quæ est ratio dicti ? Quia una eademque unione unitus erat animæ in inferno, et carni in sepulcro. Et sic erat illis duobus tunc separatis unitus, sicut ante separationem, id est, ante mortem.

<--- Page Split --->

Ad hoc autem opponitur, Si Christus animam tantum vel carnem tantum assumpsisset, non fuisset verus homo, sed propter utriusque assumptionem verus homo fuit. Sic ergo ubi carnem et animam sibi unitam non habebat, verus homo non erat. Sed tempore mortis nusquam illa duo vere unita habebat, quia nec in sepulcro, nec in inferno, nec alibi : nusquam ergo erat homo. Ad quod dicimus, quia Christus utique verus homo non fuisset, si carnem et animam non assumpsisset. Sed tamen quia ex quo assumpsit, neutrum deposuit, sed cum utroque eamdem unionem indesinenter tenuit quam assumendo contraxit : ideo non incongrue ubicumque animae vel carni, vel utrique unitus est, ibi homo esse dicitur, quia ibi humanatus est. Ergo et in sepulcro erat homo, et in inferno erat homo : quia utrobique humanatus erat Christus, et unam eamdemque cum anima et carne, licet separatis, habebat unionem : et uno eodem tempore in sepulcro jacuit Christus, et ad infernum descendit : sed in sepulcro jacuit secundum solam carnem, et in infernum descendit secundum solam animam. Unde Augustinus : Quis non est derelictus in inferno ? Christus, sed in anima sola. Quis jacuit in sepulcro ? Christus, sed in carne sola : quia in his singulis Christus est. Christum in his omnibus confitemur et singulis. Ex his evidenter ostenditur, quod carni jacenti in sepulcro unitus erat Christus, sicut animae in inferno. Alioquin si carni mortuae non esset unitus, non in ea diceretur jacuisse in sepulcro. Anima ergo ad infernum descendit, caro in sepulcro jacuit, sapientia cum utroque permansit, quae in inferno positis (ut ait Ambrosius) lunen vitae fundebat aeternae. Radiabat illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed in inferno non claudebatur. Quis enim locus est sapientiae ? de qua scriptum est : Nescit homo vias ejus, nec inventa est inter homines. De qua abyssus dicit, Non est in me : mare dicit, Non est mecum 1 : ergo nec in tempore, nec in loco sapientia est, cui nec mors tribuenda est. In ligno enim caro, non illa operatrix omnium substantia divina pendebat. Confitemur tamen Christum pependisse in ligno et jacuisse in sepulcro, sed in carne sola : et fuisse in inferno, sed in anima sola.

<--- Page Split --->

locis esse : ergo ubique secundum humanam naturam potest esse Christus, ut videtur.

ARTICULUS II.

Utrum ista sit vera, Christus est homo ubique ?

IN CONTRARIUM est, quod Christus est sed 0 circumscriptibilis in loco : quidquid autem circumscribitur, est in loco determinato, non in omnibus : ergo Christus in forma humana non potest esse in omnibus locis.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Hic quaeritur, Si Christus in morte, etc. »

Videtur enim, quod haec sit vera, Christistus est homo ubique.

  1. Quaecumque enim duo idem sunt et unum in supposito, ubicumque est unum illorum, ibi est alterum. Filius autem Dei et homo unum sunt et idem in supposito : ergo ubicumque est Filius Dei, ibi est et homo : sed ubique est Filius Dei : ergo et hic homo est ubique.

  2. Item, Hæc est vera, Hic homo est Filius Dei ubique : ergo simplici conversa, hæc est vera, Filius Dei est ubique homo.

  3. Item, Detur, quod hæc est falsa, Filius Dei est homo ubique : ergo ejus contradictoria est vera : ergo hæc est vera, Filius Dei non est homo ubique : ergo Filius Dei alicubi non est homo, quod falsum est : quia nusquam est dare locum in quo Filius Dei non sit homo, eo quod hominem assumptum numquam et nusquam deposuit.

  4. Item, Sequitur, Socrates est hic, et non est hic asinus : ergo Socrates non est asinus : ergo a simili, Filius Dei est hic, et non est hic homo : ergo non est homo, quod falsum est : ergo Filius Dei est hic homo, et eadem ratione ubique.

Quest. 1. ITEM quaeritur, Quid impediat, quod non conceditur, Ille homo secundum quod homo esse ubique ?

Videtur enim, quod nihil : Christi enim corpus et sanguis consecratur in multis locis : et in omnibus locis in quibus consecratur, est : ergo est in omnibus : ergo Christi corpus possible est in omnibus

Sed ulterius quaeritur, Cum duo sint Quaesuper modum extrinsecus mensurantium, scilicet tempus in inferioribus, et æternitas in Deo respondens tempori, et locus : quare huic homini communicatur æternitas, ut dicatur hic puer creasse stellas, et fuisse ab æterno : non autem communicatur ei prædicamentum ubi, ut dicatur ubique, sicut Filius Dei ?

Videtur enim, quod magis debeat communicari : qua æternitas dicit carentiam principii, quod repugnat humanæ naturae : ubique non dicit nisi extensionem secundum locum, quod creaturæ non repugnat, quia universale ens est ubique : ergo quod minus repugnat creato, videtur magis esse communicabile, quam quod omni creato repugnat : ergo videtur, quod esse ubique convenire debeat huic homini.

Solutio. Dicendum, quod Filius Dei non ubique est homo. Ut intelligatur composita. Est enim hæc duplex, Filius Dei ubique est homo, ex sensu compositionis, et divisionis. Si enim adverbium ubique determinat verbum gratia compositionis cum prædicalo, sicut proprie debet : tunc est falsa sub hoc sensu, Filius Dei secundum hominem ubique est. Si autem referatur ad subjectum cum compositione participii subintellecti : tunc est vera sub hoc sensu, Filius Dei ens ubique, est homo, et tuuc est divisa. In sensu autem compositionis negat eam Magister : quia sine dubio illum sensum prætendit locutio, et actu est conposita, potentialiter autem tantum est divisa.

DICENDUM autem ad primum, quod non

<--- Page Split --->

valet, quod si aliqua sint idem in supposito, quod quidquid convenit uni gratia naturae, quod hoc etiam conveniat alteri : quia naturae non sunt unum : et esse ubique convenit Filio Dei gratia naturae, et non persona nisi per consequens. Et est instantia : cum enim dicitur, Iste est Episcopus : non enim oportet, quod ubicumque est, quod ibidem sit Episcopus : quia quandoque est in alio Episcopatu in quo non est Episcopus : et tamen Episcopus et ipse sunt idem in supposito.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non valet conversio : quia quando homo ponitur in subjecto, tunc gratia supposui illi bene convenit esse ubique : quando autem gratia praedicati, tunc respicitur gratia naturae ab adverbio, et tunc non convenit ei determinatio : unde cum termini non uniformiter sumuntur, non valet conversio : sed sic deberet converti, Hic homo est ubique Filius Dei : ergo Filius Dei ens ubique, est hic homo : et tunc utraquc est vera.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in sensu compositionis haec est vera, Filius Dei non est ubique homo : quia in illo sensu negatio fertur ad compositionem, includendo adverbium quod determinat compositionem in comparatione ad praedicatum. Similiter conclusio ulterior, Filius Dei alicubi non est homo, duplex est, sicut et alia : et in sensu composito non sequitur ex illa, quia vera sub hoc sensu, Filius Dei non est alicubi homo, quia ubi, ubi non est in forma humana.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia nec Socrates nec asinus dicunt naturas excedentes se secundum locum : et hoc modo non habent se hic homo, et Filius Dei : sed simile est cum dicitur, iste est Episcopus : non enim sequitur, iste est hic, et non est hic Episcopus : ergo non est Episcopus.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi detur hoc quod ubique consecratur corpus Christi (quod tamen impossibile est) adhuc non sequitur, quod corpus Christi sit ubique, sicut Filius Dei est ubique, ita quod ipse totus in omni loco, et in omni parte loci. Corpus autem Christi non in omnibus locis erit : quia in loco alterius corporis gloriosi non erit, nec totum corpus est in qualbet parte loci sui : quia non ubi est caput, ibi est totum corpus : ideo patet, quod illa ratio non procedit.

Ad ultimum dicendum, quod aeternitas aequaliter refertur ad naturam et ad personam, et etiam immediatius ad personam, secundum quod est interminabilis vitae possessio tota simul et perfecta : et ideo conceditur gratia suppositi quod hic homo est ab aeterno, ut supra habitum est 1. Sed ubi non convenit Deo nisi per translationem, et hoc secundum ea quae conveniunt naturae divinae in se : et ideo non refertur ita immediate ad suppositum, et ideo non convenit huic homini, secundum quod hujusmodi.

C. Quod Christus ubique totus est, sed non totum ubique : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.

Et ulique totus eodem tempore erat in inferno, in cœlo totus, ubique totus. Persona enim illa æterna non major erat, ubi carnem et animam simul unitam sibi habebat, quam ubi alterum tantum : nec major erat ubi

<--- Page Split --->

utrumque simul, vel alterum tantum unitum habebat, quam ubi erat neutrum habens unitum. Totus ergo Christus et perfectus ubique erat. Unde Augustinus: Non dimisit Patrem Christus cum venit in Virginem, ubique totus, ubique perfectus. Uno ergo eodemque tempore totus erat in inferno, totus in cœlo. Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat. super cœlos vita viventium: vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem ergo Dei Filius et in anima non pertulit, et in majestate non sensit: sed tamen participatione infirmitatis rex gloriæ crucifixus est 1. Ex his apparet, quod Christus eodem tempore totus erat in sepulcro, totus in inferno, totus ubique: sicut et modo totus est ubicumque est, sed non totum. Nec in sepulcro, nec in inferno totum erat, etsi totus: sicut Christus totus est Deus totus homo, sed non totum: quia non solum est Deus vel homo, sed et Deus et homo. Totum enim ad naturam refertur, totus autem ad hypostasim: sicut aliud et aliquid ad naturam, alius vero et aliquis ad personam referuntur. Unde Joannes Damascenus: Totus Christus est Deus perfectus, non autem totum Deus est. Non enim solum Deus est, sed et homo, et totus homo perfectus. Non autem totum homo, non solum enim homo, sed et Deus. Totum enim naturæ est repraesentativum. Totus autem hypostaseos, sicut aliud quidem est naturæ, alius hypostaseos, sic et hujusmodi 2.

ARTICULUS III.

An totus Christus fuit in sepulcro, in cœlo, et totus ubique ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, C, « Et utique totus eodem tempore, etc. »

Videtur enim ad idem referri totus et totum : quia

  1. Datur doctrina inter totum et omnis : quia omnis distribuit pro partibus

subjectivis, totus autem pro integralibus. Integrales autem partes Christi non omnes erant in inferno, nec omnes in sepulcro, nec omnes in cœlo.

  1. Item, Supra 3 habitum est, quod inexplicabilis est ratio istius compositionis quae est in Christo, quae non est ratio partium, ut dictum est ibi : quia componitur ex tribus substantiis, et duabus naturis : Christus autem in duabus naturis et tribus substantiis, nec fuit in cœlo, nec fuit in sepulcro, nec in inferno : ergo non totus.

  2. Item, Nihil videtur esse quod dicit, quod totus refertur ad personam : quia persona simplex est. Totus autem semper quaerit compositionem partium integra-

<--- Page Split --->

lium : ergo numquam convenit gratia personae, ut videtur.

  1. Item, Totus et totum idem signant, licet sub diverso modo : ergo ad idem sunt referenda sub diverso modo : ergo si totum refertur ad naturam, et totus refertur ad eamdem.

  2. Item, Videtur quod totum fuit in cœelo. PROBATIO. Ubicumque sum ego, illic necesse est esse quod essentialiter in me est : ergo ubicumque fuit Christus, illic necesse fuit esse quod essentialiter erat in Christo. Erat autem et adhuc est essentialiter in ipso natura humana : ergo ubicumque ipse fuit, ibi fuit et ipsa : sed in cœelo fuit : ergo et ipsa : ergo totum fuit in cœelo, quia ibi natura divina et humana. Eadem ratione sequitur, quod totum fuit in sepulcro, et totum in inferno.

6 Item, Nos invenimus tres personas in una natura, et diversa accidentia in uno supposito, et partes plurimas in uno toto : in omnibus his invenimus, quod virtute unionis sequitur, quod ubi est unum illorum, ibidem est alterum : ergo cum unio duarum naturarum, et trium substantiarum in una persona non sit minor omnibus his, videtur etiam, quod virtute unionis debet sequi, quod ubi est totus, ibi sit totum in natura.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Magister bene dicit, quod totus est ubique, non autem totum : et hoc loquendo de tempore tridui quo fuit divisio inter animam et corpus : et ratio tangitur in Littera in auctoritate Joannis Damasceni, quod totus cum dicat ens formatum, pertinet ad ens distinctum, et hoc est persona perfecta. Totum autem cum neutrius generis sit, non nisi ens informe et indistinctum dicit, et attribuitur naturae cum suis partibus : ergo ubi natura cum suis partibus non est, ibi totum non est.

Ad 1. RESPONDEO igitur ad primum, quo totum sumitur duobus modis, scilicet distributione et perfecto, sicut dicit Philosophus in III Physicorum : « To-

tum autem et perfectum idem dico. » Et distributione proprie non dicitur de simplici : sed secundo modo potest dici de simplici. Et ita dicitur totus Christus, id est, perfectus in persona esse ubique : non enim habet personalitatem a natura humana, vel ab homine secundum quod homo, sed potius habuit eam ab aeterno.

Ad aliud dicendum, quod bene est verum, quod compositio est ibi eo modo quo supra expositum est, non propria : sed gratia modi significandi masculine, ly totus respicit perfectionem personae, et non integritatem naturae compositae.

Ad aliud dicendum, quod licet idem significatur, tamen alius et diversus modus facit unum referri ad personae integritatem. Unde illa ratio non cogit.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit in his quorum essentiae coextenduntur secundum locum : sed non sic est in omnibus, sicut supra patuit, sicut dicitur, Iste est hic, et iste est Episcopus, etc.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus illis compositionibus, unum est tante compositionis secundum esse sicut alterum : et etiam tres personae unum in natura similiter se habent ad locum. In quibusdam autem accidentibus pertinentibus ad jurisdictionem et potestatem sive dignitatem non est ita, ut prius dictum est, ut Episcopus, Rex, Princeps. Et similiter non est ita in naturis Christi, quae non similiter se habent ad locum.

ARTICULUS IV.

An Christus in infernum descendit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Totus... erat in inferno. »

Et quaeruntur hic tria : scilicet an Christus in infernum descendit? et, Utrum

<--- Page Split --->

eos qui ibi erant, lumine divinitatis illustrabat ? et, Quamdiu ibi mansit ?

Quod enim non descenderit in infernum, videtur ex incongruitate loci :

  1. Optimo enim congruit optimus locus : Christus autem fuit optimus : ergo non congruit ei descendere in infernum.

  2. Item, Augustinus dicit, quod infernus semper in malo accipitur : Christus autem in malum descendere non potuit : ergo nec in infernum.

  3. Item, Luce, xvi, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmean. Ergo multo magis est hoc chaos inter Christum et damnatorum locum.

  4. Item, Si Christus descenderit, virtute cujus omnes ascendunt qui ascendunt, quomodo sperabit aliquis se ascensurum ?

Sed contra tamen est quod dicitur, ad Ss1 contra. Philip. n, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum. Ergo videtur, quod venit ad inferna.

infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mea ? Constat autem, quod non per aliud petivit requiem nisi per Christi descensum : ergo Christus descendit ad profundissimum inferni.

  1. Item, Ita dixerat : Quis mihi hoc tribuat, ut in in ferno protegas me 1 ? Et infra, Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei.

Item, Psal. lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori.

  1. Item, Zachar. ix, 41, super illud : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : dicit Glossa, quod eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla eos misericordia refrigeraverat, quam dives ille petebat 2, liberasti. Sed in inferno nulla est redemptio, et praecipue in profundissimo. Ergo frustra Christus illuc descendisset.

Item, Isaie, lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur. Ergo iterum frustra illuc Christus descendisset

Item, Psal. xxiii, 7, 9 : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, etc.

Item, In Evangelio Nicodemi dicitur, quod David in inferno audiens hanc vocem, exsultans dixit : « Hanc vocem nosco me prædixisse. »

Item, Act. n, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

Item, Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes. In inferioribus autem partibus terræ (ut dicit Hieronymus) est infernus.

Item, Symbolum Apostolorum dicit : « Descendit ad inferos. »

Quesst.

Sed quæritur ulterius, Utrum descendit ad inferiorem infernum ? Videtur quod sic. 1. Job, xvii, 16 : In profundissimum

Solutio. Dicendum, quod absque dubio Christus descendit ad inferna. Sed infernus dicitur multipliciter, scilicet interior, sicut dicit Glossa super illud Jacobi, ut, 6 : Inflammata a gehenna, quod dæmones quocumque vadunt, infernum secum portant. Et exterior : et hic multiplex est, sicut locus pœnae tenebrosus et afflictivus damnatorum, et locus pœnae non omnino tenebrosus, propter lucem gratiae purgandorum : et locus sine pœna sensus et sine luce, ut limbus parvulorum in originali decedentium : et locus tenebrosus aliquid de luce habens propter magnam fidem et spem habitantium ibi, sicut limbus sanctorum patrum ante Christi descensum : et ad hunc locum descendit Christus, et non ad alium : quia de hoc dicit Hieronymus, quod ibi habitabant hi qui educti sunt per Christum.

<--- Page Split --->

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Christus sicut homo propter hominem, et non propter se factus est : ita propter hominem et non propter se descendit.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod infernus sonat malum pœenae damni vel sensus : et voco pœenam damni, quae consistit in ablutione alicujus boni, sicut est carentia lucis : pœenam autem sensus quae consistit in aliquo existente et affligente, ut ignis : sed Christus non descendit in pœenam damni vel sensus, sed ad locum tantum.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod hoc non dictum est de habitantibus in limbo certa spe, sed habitantibus in loco damnatorum, quorum nulla erat spes : et ista certitudo liberationis, ct desperatio dicitur ibi chaos : et ideo nihil ad propositum.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod ex hoc ipso elevamur ad spem ascendendi, quia ipse pro nobis descendendo satisfecit : ut sic in omnibus locis suos recolligeret, et mortem ab eis in omnibus locis effugaret.

mortali, scilicet adulterio, et homicidio.

Ad ALIUD dicendum, quod illa Glossa valde impropria est : et tamen potest exponi, quod non erat misericordia liberans in limbo, sed relaxans : quia non habebant pœenam sensus et damni. Et si dicas, quod dives non petebat nisi relaxantem, dicendum quod duplicem petiit : primo liberantem per reditum ad vitam. Dicunt enim expositores, quod prasumebat, quod Abraham non remitteret Lazarum ad mala, quæ in vita pertulerat, et ita ipse mitteretur : et ille non erat tunc in limbo, sed per Christum advenit. Postea petivit relaxantem aliquantulum de pçena quæ non dabatur ei, sed dabatur habitantibus in limbo propter meritum eorum.

Ea autem quæ objiciuntur in oppositum, dicuntur de inferno inferiori simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

ARTICULUS V.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Christus descenderit ad profundissimum Ad 1. infernum ? Dicendum cum beato Gregorio in Glossa ibidem super Job, quod non. Et dicitur ibi infernus profundissimus non simpliciter, sed quodammodo : quia est profundus carcer respectu amcnitatis cedi, et est aer iste caliginosus in quem detrusi sunt dæmones : profundior autem est habitatio terrena, obscura, et pçnalis : et profundissimus dicitur respectu istorum limbus, in quem anima Job et omnia bona sua descenderunt, donec liberatus fuit per Christum : et ideo non descendit in profundissimum simpliciter, sed quodammodo.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod inferior potest eodem modo appellari si loquitur in persona Christi. Si autem sequitur per se : tunc liberata est anima sua, quando liberata est a causa descendendi ad inferiorem infernum, sicut a peccato

An Christus illustravit eos qui in limbo tenebantur ?

Secundo quaeritur, Utrum illos illustravit qui erant ibi ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Ita habitum est in præcedenti capitulo B, in verbis Ambrosii : « In inferno positis lumen vitæ fundebat æternæ. Radiabat illic lux vera sapientiæ, illuminabat infernum, etc. »

  2. Item, Augustinus: « Descendit ad infernum anima deificata : ut quemadmodum his qui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat. »

SED CONTRA :

  1. Lumen corporale non irradiat unum, nisi illuminet alterum : ergo videtur, quod cum potentius sit lumen

<--- Page Split --->

divinum, quod non illustravit unum nisi omnes viderint : non autem erant omnes digni qui erant in inferno : ergo videtur, quod nullus illuminatus fuerit.

telligit Christus loquens ad latronem : et exterior corporum, qui est locus in Eden : et exterior spirituum, qui est locus empyrei coeli.

  1. Item, Locus perpetuis tenebris deputatus numquam debet habere lucis beneficium : talis autem locus est infernus : ergo numquam debuit illuminari.

  2. Item, Ipse dixit latroni, Luc. xxiii, 43 : Hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod in paradisum eduxit etiam alios, et non in inferno ostendit lucem deitatis : quia constat, quod latronem secum voluit esse, hoc est, ubi futura erat anima sua, non ubique ubi semper fuit deitas.

ARTICULUS VI.

Quamdiu fuit Christus in inferno ?

Tertio et ultimo quaeritur, Quamdiu fuit ibi ?

Videtur enim, quod statim recesserit : quia

Solutio. Solutio. Dicendum absque dubio secundum dicta Sanctorum, quod Christus in inferno sanctis suis deitatem ostendit, et eis locum horrendi carceris in paradisum convertit, quoad hoc quod facie ad faciem deitatem ejus videbant, soluto pretio redemptionis.

Adobject.1. Ad ut autem quod contra objicitur, dicendum quod stulta est objectio : quia nec illi habitabant in loco : et etiamsi habitassent cum aliis, lucem alii videre non potuissent : quia non recipitur nisi ab oculo glorificato gratia et gloria : sicut illi patres tunc secundum animam fuerunt beati statim Christo ad eos descendente : et hoc est magis in lucis potentia, quod ab omnibus percipitur lux corporalis : quia hoc accidit ei in quantum est forma situalis proportionata viribus, et agens immutando per necessitatem naturae : quae quia omnia ignobilitatis sunt, nullum illorum competit luci divinae.

  1. Ita legitur in Evangelio Nicodemi, quod cum Sancti educti essent in paradisum, quod apparuit quidam despectu horribilis, crucem bajulans latronis : a quo cum quaereretur, quis esset, dixit se esse latronem cui Christus promiserat secum hodie futurum esse in paradiso : ergo statim exierunt, ut videtur.

  2. Item, In quibusdam Ecclesiis cantatur : « Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris, etc. » Ergo videtur, quod eadem nocte educti sunt.

  3. Item, Samson non tribus diebus vel noctibus dormivit in Gaza, sed una tantum, cum portas Gazæ in verticem montis portavit 1. Samson autem sol fortis (ut dicit Gregorius) Christum dormientem in nocte signat, et Gaza infernum, et portæ Gazæ portas mortis et inferni, quas portavit in culmen visionis et elevationis æternæ.

Adobject.2. Ad aliud dicendum, quod limbus non erat damnatus perpetuis tenebris, sed potius temporalibus usque ad redemptionem quae facta est per Christum.

Adobject.3. Ad aliud dicendum, quod paradisus dicitur tribus modis, scilicet interior qui est visio aperta deitatis, et de hac in-

  1. Praeterea, Ad quid ita diu fuisset ibi ?

Sed contra :

Tamdiu debuit esse anima in loco animarum defunctarum, quamdiu fuit corpus in loco corporum defunctorum. Fuit autem corpus tribus diebus in sepulcro :

<--- Page Split --->

ergo tamdiu debuit esse anima in inferno. Et hujus rationem reddit Augustinus, quia duabus noctibus jacuit, et una tantum die perfecta : ut sua una morte corporis, qua radiabat ut dies coram oculis Dei, nostram duplicem tetram et calignosam mortem destrueret, scilicet corporis et animae, et ut sua plena luce veritate tenebras legis et peccati tersisse significaret : ut sua luce duo loca tenebris repleta, illustrare ipsa qualitate mortis monstraret, scilicet locum corporum, et locum animarum, in sepulcro, et in inferno.

DICENDUM ergo ad primum, quod loquitur Nicodemus de exitu post resurrectionem : et etiam dicit ibi de Elia et Henoch qui congratulabantur liberatis, sicut etiam ante sermonem habuerant de

excessu quem complevit in inferno redimendo eos. Et quod dixit latro, quod esset ille cui dixit Christus : Hodie, etc., intelligitur materialiter signari dictum Christi.

Ad aliud dicendum, quod noctem vocant ibi Sancti tenebras carceris infernalis, a qua educti sunt, cum deitatem animae Christi viderunt.

Ad aliud dicendum, quod non in omnibus historia correspondet allegoriae : quia etiam Samson dormivit cum meretrice, quod non competit Christo : sed tantum sonnus et resurrectio et confraccio portarum referuntur ad allegoriam,

Ad ultimum patet solutio per ea quae dicta sunt in principio solutionis, ubi ostenditur, quare congregabat Christum tamdiu permanere in inferno.

D. Si ea quae dicuntur de Deo vel de Filio Dei possunt dici de homine illo vel de Filio hominis ?

Solet etiam quaeri, Si congruenter dici possit Filius hominis vel ille homo descendisse de cœlo, vel ubique esse : sicut dicitur Filius Dei vel Deus de cœlo venisse, et ubique esse ? Ad quod dicimus si ad unitatem personae referatur dicti intelligentia, sane dici potest : si vero ad distinctionem naturarum, nullatenus concedendum est. Unde Augustinus 4 : Una persona est Christus Deus et homo. Ideo dicitur, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, etc. 5. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et Filius hominis crucifixus est : si vero unitatem personæ, et Filius hominis descendit, et Filius Dei est crucifixus. Propter hanc unitatem personæ non solum Filium hominis descendisse de cœlo, sed etiam dixit esse in cœlo, cum loqueretur in terra : propter hanc eamdem dicitur Deus gloriae crucifixus, qui tamen ex forma servi tantum

<--- Page Split --->

crucifixus est. Non tamen secundum hoc quod Deus gloriæ est, et secundum quod glorificat suos : et tamen dicitur Deus gloriæ crucifixus 1. Recte quidem non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Quid ergo propter quid, et quid secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligat.

Hæc de corrigia calceamenti Dominici dicta sufficiant, ne ossa Regis Idumææ consumantur usque in cinerem 2.

ARTICULUS VII.

locum : deitas autem ubique est : ergo non mutat locum : ascensio autem et descensio dicunt mutationem loci : ergo videtur, quod non conveniant Christo ratione divinæ naturae.

An Christus ascendit ratione utriusque naturae, vel alterius tantum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Solet etiam quaeri, Si congruenter dici possit, etc. »

Et quaestio est hic de ascensione Christi.

Et quaeritur primo hic in Littera, utrum ratione utriusque vel alterius naturae ascendit et descendit ?

Secundo potest quaeri, Utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?

Tertio potest etiam dici, Utrum ascensio dicit motum localem ? et, Utrum ille sit in tempore, vel in nunc ?

Ultimo potest quaeri de tempore ascensionis.

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicit Damascenus, quod ascensio et descensio motus corporum sunt : ergo videtur, quod ascendit et descendit gratia naturae humanæ.

  2. Item, Quod ubique est, non mutat

SED CONTRA :

Ante incarnationem non habuit humanam naturam, et tamen ante descendit in uterum Virginis, in quo naturam humanam accepit : ergo videtur, quod descendit ratione divinæ naturae : quia dicit Hieronymus, quod humanæ naturae non est propria virtute ascendere, sed virtute alia : et ideo Angeli mirantur dicentes : Quis est iste, qui venit de Edom. Et infra : Gradiens in multitudine fortudinis suæ 3.

SOLUTIO. Dicendum, quod ascendere et descendere dicuntur proprie, et per translationem. Proprie sunt motus corporum, et sic non competunt Christo, nisi ratione humanæ naturae : et in illa tamen non descendit : ideo dicitur secundum divinam naturam descendisse, secundum humanam autem ascendisse : quia in divina tantum ens descendit, et in humana ascendit : secundum personam autem semper in cœlo, et ubique fuit. Per translationem autem tunc illud dicitur descendere, ubi fuit quidem prius, sed non adfuit ibi prius, sicut ad unionem

<--- Page Split --->

nostræ substantiæ, quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 4 : et hoc modo loquitur hic Magister.

Ad aliud dicendum, quod deitas per se non mutat locum, sed per aliquem effectum apparet in aliquo loco per quem prius non apparuit in illo, et non apparet per eumdem in alio.

Ad ultimum quod objicitur, dicendum quod ascendere non attribuitur humanæ naturae ut virtute cujus fuit motus, sed ut subjecto proprio motus illius.

  1. Item, Locus datur corpori propter continentiam : ergo videtur, quod corpus quod existendi habet necessitatem ex seipso, et nullam in partibus defluentiam, non debet habere locum : ergo corpus illud non debet moveri ad locum.

  2. Item, In corporibus physicis corpora nobilissima non moventur ad locum, licet in eo moveantur : ergo cum in infinitum nobilius sit corpus Christi, ipsum non movetur ad locum.

GRATIA hujus quæritur, Utrum Christi ascensio fuerit ad locum cœli crystallini tantum, ut quidam dixerunt ?

Videtur autem quod sic : quia

ARTICULUS VIII.

An ascensio sit ad locum vel dignitatem ? et, Utrum ad locum cœli crystallini ?

Secundo quæritur, Utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?

Videtur autem, quod ad locum : quia 1. Onnis motus rectus localis ad aliquem est locum : ascensio autem est motus localis rectus : ergo est ad aliquem locum.

  1. Item, Angelo contemplanti et beato debetur locus congruens contemplationi suæ : ergo multo fortius corpori glorioso : ergo videtur, quod ascensio est ad illum.

  2. Per genus differunt corpus et spiritus : ergo proprius locus beatorum spirituum debet differre a proprio loco corporum : cum ergo proximus locus sub illo sit locus crystallini cœli, videtur quod ad illud fuerit corporis Christi ascensio.

  3. Item, Alius est locus per rationem, scilicet ejus quod numquam subjacuit mutationi quæ causatur a motu cœli, et alius est ejus quod quandoque subjacuit : sed Angelus et spirilus numquam motui subjacuit et variationi temporis et cœli : corpus autem Christi et beatae Virginis quandoque subjacuit : ergo spiritus debent esse in loco cœli stantus, et non moti : et corpora, scilicet Christi et matris, debent esse in loco cœli mobilis primi : hoc autem est cœlum crystallinum, ut fere omnium dicit opinio : ergo videtur, quod ascensio Christi non fuerit localiter nisi ad cœlum crystallinum.

Sed contra.

Sed contra : 1. Ad Coloss. iii, 1 et 2, super, illud : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapute : dicit Glossa, quod sursum sunt virtutes : ergo videtur, quod ascensio in qua Christus residet, est dignitatis in virtute, non exaltatio loci.

  1. Item, Principium est apud Philosophos, quod nihil movetur ad vilius se : sed omnis locus corporeus vilior est corpore Christi : ergo videtur, quod non movebatur ad aliquem locum corporeum.

Sed contra :

Ei quod est dignius omni loco, si datur locus, per consequens datur locus dignissimus. Corpus autem Christi et sacrosanctus uterus matris sunt digniora omni loco : ergo si datur ei locus, dabitur eis locus dignissimus : hoc autem est cœlum empyreum : ergo sunt in cœlo empyreo.

Solutio. Dicendum, quod ascensio Christi, est ad locum, et ad dignitatem : ad locum secundum corpus, et sic est ad

uæst.

Solutio.

<--- Page Split --->

locum dignissimum omnium locorum, in supremum scilicet cæli empyrei. Secundum divinam autem personam est ad dignitatem æqualitatis Patris, quæ vocatur dextera : non quod ante ibi non fuerit, sed quia per ascensionem ibi in humanitate sedens, apparuit fidelibus per fidem, et Angelis per cognitionem. Quoad animam autem et corpus est ad dignitatem, quæ consistit in bonis potioribus Patris, quæ ibi dextera dicuntur, si ascensio refertur ad humanitatem.

Ad cibj e t 1 : Ad i n autem quod contra hoc objicitur, dicendum ad primum, quod Glossa illa ponendo ascensionem esse ad potiora bona quæ sursum sunt dignitate, non propter hoc excludit ascensionem esse ad locum, sed potius includit per consequens : quia potiora bona Patris apparent magis in loco digniori.

Ad objeet 2. Ad aliud dicendum, quod aliud est moveri ad locum, et aliud moveri ad locum propter locum, scilicet quia indigent loco propter esse et conservationem. Corpora autem gloriosa mota sunt ad locum qui sibi magis congruit, sed non propter locum, quia eo ad esse indigeant : quia si illo loco ad esse indigerent, corrumperentur extra loca illa, sicut ignis egrediens extra locum suum, corrumpitur.

Ad objeet.3. Ad aliud dicendum, quod in illa ratione corpori glorioso, præcipue corpori Christi, non debetur locus, sed potius ratione congruentiae tantum, hoc est, quia non est congruum ipsum esse nisi in loco nobilissimo.

Ad objeet. 4. Ad aliud dicendum, quod corpora cœelestia moventur in loco ad generationem elementorum, et non sunt in loco omnibus illis modis quibus corpora generabilia sunt in loco, sicut dictum est in libro I Sententiarum 1 : tamen aliquo modo sunt in loco. Ita etiam corpora gloriosa non omni illo modo sunt in loco, quia non dependet eorum esse a loco : sed sunt in loco ratione congruentiae se-

cundum modum qui magis accedit ad nobilitatem eorum, quoniam nullus accedit ad æqualitatem.

Ad illud autem quod ulterius quæritur, dicendum, quod phantasia fatua est dicere, quod corpus Christi et beatae Virginis sint in cœlo crystallino, vel etiam quod Sancti sint in crystallino : et solus Christus et beata Virgo sint in empyreo : quia empyreum locus beatitudinis est, cœlum autem crystallinum cum omnibus inferioribus ordinatum est ad generationem et corruptionem : et ideo dicunt Sancti, quod Philosophi cœlum empyreum non cognoverunt : et hoc ideo, quia principia eorum de cœlo sumuntur ex motu. Unde quod per motum non potest investigari, vel per proprietatem motus, non est Philosophorum, et agnitum ab eis

Ad m autem quod objicitur, dicendum ad primum, quod hoc esset verum, si spiritus et corpus glorificatum per naturam suam determinarentur ad locum generationis et salutis suæ : sed hoc non est verum : et ideo cum nulla dignitas loci secundum veritatem sufficiat gloriæ, sunt omnia gloriosa per unam rationem in uno loco, secundum quod referuntur ad gloriam illam distantius vel propinquius.

Ad aliud dicendum quod corpus Christi quoad generationem numquam motui cœli subjacuit, quia effectum est a Spiritu sancto : sed forte quoad alterationem frigoris, et caloris, et famis, et sitis, et hujusmodi : sed ab his omne corpus gloriosum liberatur per glorificationem : et ideo non potest locari sub mobili aliquo, sed super omne mobile.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

An ascensio dicat motum localem ? et, An fuerit in tempore vel in nunc ?

Tertio quaeritur, Utrum ascensio dicat motum localem ? et, Utrum ille motus sit in tempore vel in nunc ?

Videtur, quod dicat motum localem : quia

  1. Act. 1, 9, dicitur, quod videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

  2. Item, Ibidem, y. 10 : Cumque intuerentur in caelum euntem illum, etc. Ista omnia ponunt motum localem.

1d contra.

SED CONTRA :

  1. Motus localis est per spatium : ergo in medio spatii per quod est motus, id quod movetur partum est in termino a quo, et partim in termino ad quem : ergo divisibile : ergo gloriosum corpus aliqua divisione divisum est, quod videtur falsum.

  2. Item, Omnis motus (ut dicit Avicenna) exitus est de potentia ad actum. Corpus autem glorificatum in nulla potentia est : quia non potest aliquid suscipere plus quam habet. Ergo videtur, quod non moveatur.

  3. Præterea, Aut est cum alio per quod transit in eodem loco, aut excludit ipsum. Si est in eodem loco, ut Sancti videntur dicere : ergo eadem est dimensio quantitatis illius et corporis cum quo est in eodem loco : quorumcumque autem corporum est eadem quantitas, illa sunt corpus unum, ut dicit Avicenna : ergo corpus Christi cum eo per quod movetur, est corpus unum : quod falsum est : ergo non movetur.

Si forte dicas, quod excludit ipsum per

quod movetur, a loco per quem transit. Contra : Quædam transit quæ non cedunt, ut ligna, et lapides : intravit enim ostiiis clausis 1 : ergo cum illis quandoque fuit in eodem loco, non excludendo ea.

Si forte dicas, quod non est verum quod dicit Avicenna, quod si duo corpora sunt in eodem loco, quod sit corpus unum : probatur verum esse dictum Avicennae sic, Sit locus unius cubiti, in quo sunt duo corpora, et sit centrum illius loci, A, extrema autem sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, B C D E, et sint corpora æqualia : et ducatur linea ab A in B sursum utriusque corporis, a centro sursum mensurans. Quæro igitur, an sit linea una, vel duæ ? Si dicas mihi, quod una : ergo subjectum illius linea est unum : quia unius forma æ est subjectum unum : aliter enim idem numero accidens esset in diversis subjectis, quod est impossibile : ergo corpus locatum est unum. Si autem dicas mihi, quod sint duæ linea, ad hoc sequuntur duo inconvenientia : unum geometrice, aliud naturaliter. Cum enim B sit sursum in loco utriusque acceptum, B punctum est unum numero. Siniliter centrum est unum numero. Sed inter quaslbet duas linea s est superficies. Ergo duæ rectæ de uno termino in unum terminum protractæ, claudunt et continent superficiem : quod est contra positionem Euclidis in libro I, ubi dicit duas rectas lineas superficiem nullian continere. Alud inconveniens est : quia una linea recta est inter duo puncta. Si ergo ponantur duæ esse, erunt duæ linea sine aliqua superficie media contiguæ, quod est contra naturam, et improbatum est in VI Physicorum. Ergo duo corpora in uno simul esse non possunt.

Si autem tu dicas, quod corpus in quantum corpus est quantum, non replet locum, sed in quantum est grossum et materiale : hoc falsum scit omnis qui aliquis novit in Philosophia : quia contrarium dicitur ab omnibus Philosophis, et

<--- Page Split --->

de necessitate improbatur per jam dictam demonstrationem. Ergo videtur, quod corpus gloriosum non movetur : ex quo excludit corpus, nec cum corpore per quod transit, potest esse in eodem loco.

quia sic dividitur solis motus motu diurno, et circulo declivi : et tamen ab omnibus incorruptibilis ponitur.

Ad aliud dicendum, quod est exitus Adobue de potentia ad actum qui recipitur in mobili ipso, sicut forma, et ille est imperfectionis : et est actus non receptus intra, sed extra : et hic non repugnat perfectioni. Sic corpus Christi existens in terra, non est actu in cœlo, sed in potentia : sed cum haec potentia venit ad actum, nihil est receptum in ipso, sed potius aliter se habet ad locum, quam prius : et iste exitus secundum Philosophos tota de fit in corporibus incorruptibilibus : ut sol existens in angulo Orientis, potentia est in angulo medii cœli : et cum potentia reducitur ad actum, nihil melius est sol quam prius, sed aliter se habet secundum situm.

Ulterius quaeritur, Si movetur in nunc, vel in tempore ?

Videtur autem, quod in tempore.

  1. Onne enim loco communicabile per quantitatem, movetur in tempore, et non in nunc, ut probat Philosophus : tale mobile est corpus gloriosum Christi : ergo movetur in tempore, et non in nunc.

  2. Item, Spiritus creati moventur in nunc, ut dictum est in libro primo Sententiarum : ergo corporum est moveri in tempore, et non in nunc, ut videtur.

Sed contra. Sed contra :

Philosophus dicit, quod motus luminis in diaphano, et motus coloris ad visum est in nunc, ideo quod sunt in medio secundum esse spirituale : sed magis spiritualia sunt corpora gloriosa, et præcipue corpus Christi : ergo videtur, quod movetur in nunc.

Solutio. Absque dubio credendum est, quod Christus localiter motus est ascendendo, et quod adhuc localiter potest moveri secundum suam voluntatem : et mugis placet Deo hic fidelis ignorantia, quam temeraria scientia, vel mendacii figmentum. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum inconvenientia, scilicet quod corpori debeatur locus, non ex quantitate, sed ex grossitie et repletione loci : quod absurdum est dicere.

Ad object.1. Unde dicendum ad primum, quod est divisio secundum rem, et haec repugnat corpori incorruptibili : et est divisio secundum rationem, scilicet habere rationem termini a quo, et termini ad quem : sicut habet omne quod est in medio, secundum quod est motum : et haec non repugnat : quod de facili probari potest :

Ad aliud dicendum, quod secundum Adobue dicta Sanctorum, quibus absque dubio consentiendum est, corpus gloriosum est cum quolibet alio corpore in eodem loco, nec excludit ipsum : sed hoc non est in quantum est corpus, sed in quantum gloriosum : et hoc reputo esse miraculum, et de his quibus dat nobis gloriam Dominus : sicut in multis aliis facit in corpore, scilicet quod corpus elementatum sit immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Unde Deus qui potest facere plus quam possumus intelligere, dat ei hoc quod cum alio corpore sit in eodem loco.

Ad inductam autem demonstrationem, dicendum quod non sunt lineæ proportionabiles in natura corporis : et ideo non tenent hujusmodi rationes physicae.

Ad in quod ulterius quaeritur de tempore : dico quod movetur sicut vult : et bene puto, quod habet in potestate in nunc et in tempore moveri.

Ad in autem quod objicitur, quod sit Ad objet motus divisibilis secundum medium : dicendum quod hoc non impedit quin possit moveri in nunc : quia vincit virtus movens. Sicut etiam probat Philoso-

<--- Page Split --->

phus, quod omnis virtus infinita, sicut magnitudo aut multitudo, excellit omne finitum : et ita moveret in nunc, si talis virtus esset, sicut ipse probat ibidem. Ita dicendum, quod virtus movens in corpore Christi, non est proportionata alicui potentiae, quantumcumque veloci : et ideo vincit spatium ut faciat transitum in nunc si vult, et in tempore si vult. Tamen talia sunt occulta nobis : et ideo nihil de dictis assero, nisi quod Sanctorum auctoritates tradunt, scilicet quod moventur corpora illa, et quod non obstant eis alia corpora.

ARTICULUS X.

An post resurrectionem Christus cum fideiibus mansit quadraginta dies in terris ?

Ultimo quaeritur de tempore ascensionis.

  1. Conversatus est enim cum discipulis, ut habetur in principio Actuum 1, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Cum igitur ala corpora statim ad locum sibi connaturalem moveantur, videtur quod violenter detinuerit sui corporis evolutionem.

  2. Praeterea, Cum liberati de inferno secum de inferno exierunt, numquid ipsi ante eum ascenderunt? Videtur, quod non : quia Michaëas prophetavit dicens, quod ipse ascendet pandens iter ante eos 2.

SED AD HOC et hujusmodi dicendum est, quod ipse per quadraginta dies fuit in terris, ut apparitionibus doceret fidem Apostolos, et probaret resurrectionem

gloriosam ejusdem corporis, quod oculis suis mortuum viderant: et hoc probari habet in fine libri quarti Sententiarum, ubi erit sermo de argumentis resurrectionis factis per apparitiones decem, quae colliguntur ex quatuor Evangelii. Et sequitur illud solum de suo corpore quod movere quo vult habet in sua potestate, et non debetur ei locus propter necessitatem sui, sed ex congruentia tantum: et ideo secundum ordinem redemptioni debitum et utilem debebat differri ascensio.

Ad aliud dicendum, quod omnium opinio dicit, quod nullus ascendit ante Christum : et hoc verum est. Utrum autem cum Christo fuerint, ubicumque ipse apparuit Apostolis (quod ego credo esse verius propter jucunditatem quam habebant in praesentia illius corporis quo redempti erant) aut in paradiso fuerint per quadraginta dies illos, quod quidam alii dicunt, non est temerarie assciendum, sed opinari sine periculo utrumque potest.

ARTICULUS XI.

Corrigia calceamenti et ossa regus Idumææ quid significent ?

Deinde quaeritur de ultimo verbo quod dicit Magister quasi per modum epilogi, ibi, D, § 2 : « Hæc de corrigia calceamenti, etc. »

Quid enim hic dicatur corrigia ? quid calceamentum ? quid rex Idumææ ? et, Quæ ossa ejus ? et, Quomodo incenduntur usque ad cineres ?

SOLUTIO. Dicendum, quod calceamensolutio.

1 Act. 1, 3 : Quibus, scilicet discipulis, præbuit sepsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens

eis, et loquens de regno Dei.

  • Mich. II, 13.

<--- Page Split --->

tum est humanitas regens pedem divinitatis, qui solus stans, omnia sustentat sacco hujus morticine et animalis pellis. Corrigia autem ligans, est unio duarum naturarum in singularitatem personae. Rex autem Idumae, Christus rex mundi per conformitatem sanguinis : quia carni et sanguini communicavit. Et Idumaea sanguinea interpretatur, sicut Psalmista

dicit : In Idumæam extendam calceamentum meum 1. Ossa autem sunt ea quae fortiora sunt ad intelligendum inter sacramenta humanitatis ejus. Ad cinerem autem incendi, est igne fervoris studii per rationes usque ad minima velle investigare. Et hoc non est faciendum, ut dicit Magister.

Et sic patet distinctio XXII.

1 Psal. LIX, 10.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXIII.

De virtutibus theologicis, et primo de fide quantum ad ejus essentiam.

A. Si Christus habuerit fidem, et spem, ut charitatem ?

Cum vero supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse, non est supervacuum inquirere, utrum fidem et spem sicut charitatem habuerit. Si enim his caruit, non videtur plenitudinem gratiarum habuisse.

Ut autem hæc quæstio valeat apltius explicari, de his singulis aliqua in medium proferenda sunt : et primum de fide, secundum mensuram cujus præcepit Apostolus unicuique sapere t.

DIVISIO TEXTUS.

« Cum vero supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agit de reparantibus formaliter ordinatis ad actum, et non contra peccati defectum : sicut in principio hujus libri dictum est.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima agit de habitibus gratificantibus et reparantibus. In secunda autem de præceptis quæ respiciunt opera. Et hæc incipit infra, distinctione XXXVII,

ibi, A, « Sed jam distributio decalogi, etc. »

Adhuc prior harum dividitur in partes duas : in quarum prima Magister tradit scientiam horum habituum sigillatim. In secunda autem agit de connexione eorum : et hæc incipit infra, distinct. XXXVI, ibi, A, « Solet etiam quæri, Utrum virtutes ita sint sibi conyunctæ, etc. »

Adhuc prima dividitur in duas, secundum duplicem rationem habituum. Sunt enim virtutes de quibus agit primo : et sunt dona de quibus agit secundo : et hæc incipit distinct. XXXIV, ibi, A, « Nunc de septem donis, etc. »

Adhuc prior dividitur in duas, secun-

1 Ad Roman. xii, 3: Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere,

sed sapere ad sobrietatem, et unicuque sicut Deus duvst mensuram fidei.

<--- Page Split --->

dum, duo genera virtutum theologicarum, de quibus scilicet agitur primo : et cardinalium, de quibus agit secundo, in distinct. XXXIII, ibi, A, « Post prædicta, de quatuor virtutibus, etc. »

ARTICULUS.

Prima dividitur in tres, secundum tres virtutes theologicas : et prima est de fide : et secunda de spe, quae incipit distinct. XXVI, ibi, A, « Est autem spes, etc. » In tertia autem de charitate, quae incipit distinct. XXVII, ibi, A, « Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, etc.

Tractatus de fide dividitur in tres partes per tres distinctiones : in quarum prima Magister duas fidei diffinitiones explanat. In secunda, quaedam dubia circa explanationem illam movet et solvit, quae incipit distinct. XXIV, ibi, A, « Hic quaeritur, Si fides tantum de non visis est, etc. » In tertia, agit de fide secundum statum fidelis in quo est : et haec incipit distinct. XXV, ibi, A, « Prædictus adjiciendum est, etc. »

Præsens distinctio dividitur in tres partes : in quarum prima Magister continuat se In secunda, ponit unam distinctionem Augustini, cum sua diffinitione, ibi, B, « Fides est virtus, etc. »

In tertia, ponit aliam diffinitionem cum sua explanatione, ibi, H, « Ait enim Apostolus : Fides est substantia, etc. »

In secunda harum partium facit Magister duo. Primo enim ponit Magister fidei diffinitionem : et hoc in secundo capitulo istius distinctionis. Secundo, ponit explanationem : et hoc in quinque capitulis sequentibus. Et hoc incipit ibi, C, « Accipitur autem fides, etc. »

In quo genere est virtus fidei ?

Incidunt multæ quaestiones hic in Littera : sed ante Litteram sunt duæ, scilicet in quo genere sit virtus fidei ? Et, Utrum sit virtus, vel non ?

AD PRIMUM videtur sic objici posse :

  1. Omnis speculatio veri est in genere scientiae : fides est speculatio quaedam veri : ergo est in genere scientiae. PROBAtio primae est, quod scientia est habitus perficiens intellectum quoad speculationem veri. SECUNDA vero probatur per hoc quod fides videt verum (ut dicit Apostolus) per speculum in ænigmate 1. Videre autem est speculari quodammodo.

  2. Item, Hugo de sancto Victore : « Fides est assensio primæ veritatis infra intelligentiam veritatis, et supra opinionem constituta. » Constat autem, quod extrema sunt in genere scientiae et cognitionis. Ergo videtur, quod et medium. Sed medium est fides : ergo fides est in genere scientiae.

  3. Item, Dicit Philosophus, quod opinio juvata rationibus fit fides : ergo fides est in eodem genere cum opinione : opinio autem est scientia quaedam : ergo et fides.

Idem accipitur per Boetium, qui dicit, quod argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Quidquid autem facit argumentum in genere scientiae, fides est: ergo est in genere scientiae.

  1. Item, Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed Gregorius dicit, quod intellectum Deus dat, cum de auditis men-

<--- Page Split --->

tem illustrat. Illa autem illuminatio quæ est ex auditis, est in genere scientiæ. Ergo et fides quæ generatur ex auditu illo, ut dicit Apostolus: ergo fides est in genere scientiæ.

SED CONTRA:

ed contra.

  1. Nihil est scientia, quod habet contrarietatem ad vitium: fides autem habet contrarietatem ad vitium: ergo fides non est in genere scientiæ. Prima patet per se: quia virtus aliquo modo a nobis est, et nos sumus causa ejus, vel Deus: sed scientia est a re. Et similiter scientia non habet oppositionem nisi ad ignorantiam: et hæc est oppositio privationis et habitus: sed fides contrarium habet habitum infidelitatis, qui vitium est.

  2. Item, Nulla scientia est ejus, cujus nulla est ratio, et quod non est manifestum per seipsum: credibilis autem nulla est ratio probans, et non manifestum per seipsum, ergo credibilis nulla est scientia: sed fides est credibilis: ergo fides non est scientia. Probatio primæ: Omnis scientia vel est principii, vel conclusionis: principii, sicut ejus quod est manifestum per seipsum: conclusionis autem, sicut ejus de quo est ratio probans. Probatio secunda est, quod credible est ultra rationem nostram elevatum, nec per se est manifestum nobis, sicut quod Deus est trinus et unus, per dictum Gregorii, dicentis, quod « fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum.»

Solutio. Dicendum, quod fides non est in genere scientiæ, sicut probant ultimæ rationes. Licet enim habeat cognitionem, tamen illa magis oritur ex affectu, quam ex ratione. Unde Augustinus : « Cætera potest homo facere nolens, credere autem non nisi volens. » Unde sciendum, quod duobus modis se habet intellectus ad voluntatem : antecedenter, et consequenter. Antecedenter habet se respectu quorumdam cognoscibilium, ad quæ ex ipsis vel ex ratione potest cogi ad consensum. Consequenter respectu quorumdam alio-

rum ad quorum consensum non compellitur nisi ex voluntate libera velit, eo quod talia non sint apparentia sibi, et de talibus est fides : et ideo consueverunt Magistri dicere, quod cognitio in fide est materialis, et affectio formalis.

DICENDUM ad primum, quod non omnis speculatio veri in genere scientiæ est : sed speculatio veri, in qua ea quæ sunt, scientiæ perfectiva sunt formaliter, ut medium probans, et verum consideratum quod sit verum, quod est principium scientiæ, sicut in universalibusQuare non sequitur, quod fides sit in genere scientiæ simpliciter, nisi sicut practica scientia dicitur scientia : et hoc non est esse scientiam simpliciter, sed permixtam affectui, qui dominatur in ea et informat eam.

Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo vocat scientiam veritatis visionem faciei ad faciem, opinionem autem vocat credibilia quaedam in sacra Scriptura, de quibus sine periculo dubitatur : ut quod infra ponit Magister in Littera, utrum fides formata fiat informis. Et patet, quod ista non simpliciter sunt in genere scientiae : quia affectus dominatur in illa scientia veritatis, nec ita fluctuat sicut opinio : quia sciens veritatem assentit ei quod videt, opinans timet contradictionem, credens autem assentit, sed rationem assensus sui non videt.

Ad aliud dicendum, quod fides accipitur multis modis, scilicet pro veritate quandoque, quæ est in promissis : sicut dicitur, Deus fidelis, et prophetae fideles. Unde Apostolus, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, etc. Et, Eceli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Quandoque accipitur pro certitudine conclusionis habita e x certitudine principiorum argumenti. Et dicitur argumentum ratio rei dubia, id est, quastioni, quæ subjecto eadem est cum conclusione, faciens fidem. Et sic sumitur etiam ab Aristotele, quod fides est opinio

<--- Page Split --->

juvata rationibus. Quandoque accipitur pro legalitate inter homines : sicut fideles dicuntur homines, sicut dicitur amicus fidelis, vel socius fidelis. Unde in Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ? Quandoque accipitur fides pro fiducia securæ conscientiæ, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et sic etiam accipitur apud vulgus. Quandoque in operbus : sicut dicit Damascenus, quod fide agricola scindit et seminat terram : habet enim fiduciam fructus. Et aliis modis accipitur. Sed in quaestione ista non est fides accepta nisi pro consensu primæ veritatis in articulis non apparentibus rationi.

Ad aliud dicendum, quod auditus sumitur ibi generalter pro onini quod inducit ad fidem : sicut auditus verbi, et visus miraculi, et hujusmodi : sed hujussmodi non causant consensum in fide, sed tantum inducunt cogitatum de credibili. Et quia non sufficienter probant, ideo non deserviunt fidei nisi ex parte materialis partis, quæ est tenuis cognitio : et formaliter perficitur ex parte affectus.

ARTICULUS II.

An fides sit virtus ?

Secundo quæritur, Utrum fides sit virtus, vel non ? Et videtur, quod non : 1. Dicit enim Tullius, quod « virtus est habitus voluntarius per modum naturæ, rationi consentaneus : » fides autem nec habitus voluntarius esse videtur, quia non est in voluntate : nec etiam per modum naturae, cum natura non inclinet per modum cognitionis, fides autem sit cognitio quædam : ergo videtur, quod fides non est virtus.

  1. Item, Philosophus dicit, quod « virtus est in passionibus et operationibus optimorum operativa : » fides autem nec in passionibus est, nec in operationibus, ut videtur : quia operationes sunt super aliquod extra, et in materia determinata : nec est optimorum operativa, sed potius innititur vero : ergo videtur, quod fides non sit virtus.

  2. Item, Dicit Philosophus in II primæ philosophiæ, quod « finis intelligentiæ speculativæ est verum, practicæ vero opus : » sed sicut se habent potentiae, ita et habitus perficientes potentias : ergo omnis habitus cujus finis est verum, est in intellectu speculativo : fides autem est habitus cujus finis est verum : ergo fides est in intellectu speculativo : sed in intellectu speculativo non est virtus aliqua : ergo fides non est virtus.

  3. Item, Non videtur esse verum quod dictum est, quod fides est in intellectu prout consequenter ordinatur ad voluntatem : quia omnem motum voluntatis et affectus præcedit affectio per cognitionem : prius enim fit nuntiatio affectui, et postea surgit affectus in id quod nuntiiatur : ergo videtur, quod fides cum nuntiet divina, et aperiat oculum, sicut dicit Augustinus, sit prior omni affectu : ergo non habet nisi id quod cognitionis est : ergo non est virtus : quia nulla pura cognitio est virtus, eo quod nullo modo est a nobis : licet enim consentiamus vero cognitio, hoc non est a nobis, sed a rei veritate cogente rationem.

Si forte dicas, quod fides est veri per modum boni, et ita est in intellectu practico : hoc non potest esse verum : quia sic verum in fide esset materiale, et bonum formale : ergo quoad formale in objecto non distingueretur a charitate, cujus finis et objectum est bonum : ergo fides et charitas non differrent nisi materialiter, quod falsum est.

Si autem dicas, quod differrent in hoc quod verum est bonum rationalis potentiae, et quoad hoc fides tendit in ipsum : sed hoc iterum nihil est ; quia nulla po-

<--- Page Split --->

tentia est adeo speculativa, quin habeat finem : et ille secundum quod est finis, ita est bonum illi potentiae, et desideratus ab ipsa : et sic jam omnis scientia virtus efficeretur, quod falsum est : ergo fides non est virtus.

Sed contra :

  1. Omnis habitus movens potentiam non per modum artis et scientiae, sed per modum naturae (ut vult Tullius) est virtus : fides est talis habitus : ergo fides est virtus. PRIMA scribitur a Tullio. SECUNDA probatur per antedicta : quia habitus qui est ars et scientia, habet rationes, et innititur illis : fides autem non habet, nec innititur eis : ergo movet per modum naturæ, sicut grave deorsum, et leve sursum, præter hoc quod cognoscat rationem.

  2. Item, Virtus (ut dicit Philosophus) est dispositio perfecti ad optimum : fides autem omne quod perficit et disponit, ordinat ad optimum, quia ad Deum : ergo fides est virtus.

  3. Item, Omne id quod est principium justificationis et purificationis cordis, est virtus : fides est hujusmodi : ergo est virtus. PROBATIO primæ : quia nihil justificat nisi quod formaliter contrariatur impuro peccati : et hoc est etiam tantum virtus. SECUNDA scribitur, Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum. Et Augustinus dicit, quod fides est qua justificamur. Et, ad Roman. IV, 11 : Signum accept curcumcisionis, signaculum justitiae fidei quæ erat in præputio.

  4. Item, Augustinus dicit, quod fides est virtus : et ponitur in Littera.

  5. Item, Apostolus ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Et, Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Et, ad mulierem quæ erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, Luc. vni, 48 : Fides tua te salvam fecit 1. Et quia tota Scriptura hoc clamat, ideo ista sufficiant.

SOLUTIO. Dicendum, quod fides est virtus theologica. Sunt enim virtutes theologicae immediate ordinantes in Deum, sicut cardinales ordinant in medium passionum et operationum laudabilium : et ideo aliter et aliter istae habent suas recitudines : quia cardinales dicuntur rectae ex actu, vel ex appropinquatione ad medium, et curvum earum oppositum, est deflexus in superfluum vel diminutum : rectitudo autem theologicarum consistit in recto ordine in finem, secundum quod est ratio beatitudinis in vero et bono et indeficienti, alto et arduo : et obliquatio illi opposita, est deflexus a fine ad bonum commutabile. Sic igitur dicimus, quod fides est una virtutum theologicarum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod virtus non dicitur habitus voluntarius, eo quod omnis virtus sit in voluntate sicut in subjecto : sed potius ideo, quia in opere virtutis et generationis habitus principium movens est voluntas : et hoc sane dicitur in consuetudinabilus : sed voluntas in theologicis et infusis ad minus cooperatur per consensum. Similiter fides est inclinans per modum naturae : quia non habet rationem sufficientem consensui, et si haberet, non tamen innititur. Unde in scientia et artibus ratio est causa consensus, et prius accipitur ratio ut postea consentiatur : in fide autem est e contrario : prius enim consentitur primea veritati propter se, et postea quaeritur ratio ut aliqualiter intelligatur creditum : et postquam inventa est, adhuc non innititur ei fides : et ideo patet, quod totum ex libertate voluntatis procedit, quod facit fidem assentire : et ideo inclinat ut natura.

Ad ALIUD dicendum, quod Philosophus loquitur de politicis et consuetudinabilus, et non de intellectuali virtute : quia etiam in V Ethicorum, dat aliam doctrinam de intellectu et prudentia et φρόνησι, quam ipse dedit de castitate et fortitudine. Vel

<--- Page Split --->

potest dici, quod fides habet opus interius, quod est tendere in veritatem primam, et in illa potentia operatur optimum : sed non habet passiones. quia non omnis virtus est in passionibus proprie loquendo.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod est verum finis speculationis, quod est ut principium scientiae rei : et hoc est quasi motum a re ad intellectum, et consistit in universali ratione rei : et est verum beatificans intellectum, et hoc est verum extra intellectum, in quod ipse tendit : et non est ratio rei, sed potius res summa, et una lux feli, ita t s aeternae : et illa lux est finis intelligenti e affectae circa ipsum verum. Unde bene concedo, quod nulla est solutio dicentium. quod fides est in verum per modum boni : hoc enim est impossibile, cum innitatur primae veritati propter se : si enim tenderet in eam in ratione boni, jam non ininteretur ei propter se, sed propter bonum, quod falsum est. Et ideo dictum Philosophi non impedit nos : quia verum de quo ipse dicit, est equivocum ad finem fidei.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod dictum est supra, quod hoc necessarium est quoad consensum, qui est substantia actus fidei : quia illa est post aliquam cognitionem

ad quam efficaciter tendit voluntas per consensum : sed verum quod est acceptio credibilis per auditum, praecedit affecctum : sed ille intellectus non est nisi quid est, quod dicitur per nomen credibilis, accipiens : et ideo non per rationem probantem, quod vel quare ita sit : sed libera voluntate consentit. Et sic patet, quod ratio non procedit nisi de intellectu qui est quid est quod dicitur per nomen.

Tamen si quis subtiliter vellet distinguere, posset dicere, quod est intellectus ut intellectus, et in illo nulla virtus est : et est intellectus ut est per extensionem ad opus : et haec extensio fit duobus modis. Primo modo, quia affectus principatur in eo qui facit inquiri operabilia. Alio modo, quia forma accepta ab ipso est principium operis et scientiae : et sic extenditur in affectum modo primo, et verum scibile in bonum operabile modo secundo. Et iste est intellectus practicus in quo sunt virtutes quaedam, ut prudentia, φόντισις, et intellectus, et hujusmodi virtutes intellectuales. Est autem intellectus veri, cujus consensus principium est voluntas : et ille est affectivus intellectus : et in illo est fides : et licet unus sit sub-jecto, tamen esse suum per hujusmodi formas, et ratio sua non est una.

B. Quid sit fides?

Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur. Quod tamen non de omnibus quae non videntur, accipiendum est : sed de his tantum, quae credere (ut ait Augustinus 1) ad religionem pertinet. Multa enim sunt quae si Christianus ignoret, nihil metuendum est : quia non ideo a religione deviat.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Utrum diffinitio fidei secundum Dionysium et Magistrum Hugonem sit bene assignata ?

Deinde quæritur de hoc quod dicitur in Littera, quod « fides est virtus, qua creduntur quæ non videntur. »

Inveniuntur aliae diffinitiones juxta istam sumptæ : quæ quia fere sunt similes, ideo duas ponemus.

Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « fides est unicum credentium fundamentum eos collocans veritati, et eis veritatem in credibili veritate simplam veritatis scientiam habentibus credulis 1. »

Hugo autem de sancto Victore sic : « Fides est certitudo absentum infra scientiam veritatis, et supra opinionem constituta. »

Aliae diffinitiones infra in secunda parte ponuntur.

dicit, Et eis veritatem, pro quo alia translatio habet, « et in ipsis veritatem ». Si dicas, quod locat in nobis veritatem per fidem : hoc nihil est : quia sic fides locat per fidem, et idem operatur per seipsum : et est principium operis, et medium vel instrumentum : et hoc non potest esse.

  1. Praeterea, Quid est dictum, per fidem locari in nobis veritatem? quia veritas est in specie, et non in fide, II ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, et non per speciem. Et ideo dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, sicut immediate ante dixerat Apostolus 2. Ergo fides potius facit peregrinari a veritate, quam ponat eam in nobis, et locet.

  2. Item quæritur ulterius, Quid est quod dicit : In credibili veritate ? Si hoc est in veritate credita, sicut innuit alia translatio, quomodo verum est, quod creduli, id est, fideles in veritate credita habeant simplam scientiam veritatis, cum tot sint articuli crediti secundum utrumque symbolum ?

ULTERIUS iterum quæritur de alia diffinitione, quod fides est certitudo absentium :

  1. Videtur autem non esse fundamentum unicum : quia etiam humilitas fundat. Si dicas, quod non fundat credentes ut credentes, sed potius humiles : hoc nihil est : quia jam secundum hoc quælibet virtus esset fundamentum, quia charitas fundat diligentem, et sic de aliis.

  2. Item, Hoc non videtur esse verum quod dicit, Eos collocans veritati : quia potius collocat in speculo, et in ænigmate, quam in veritate.

  3. Item, Infra scientiam veritatis est fides : ergo non collocat veritati, hoc est, in veritate : quia ita habet alia translatio.

  4. Item, Nec hoc verum videtur quod

  5. Aut enim intelligit de absentibus loco, aut de absentibus rationi. Si primo modo : hoc nihil est : quia etiam absentia loco possunt esse præsentia rationi. Si autem de absentibus rationi : hoc adhuc minus est : quia non potest esse certum rationi, quod non est præsens rationi.

  6. Item quod dicit, Infra scientiam, videtur in hoc deficere fides a certitudine virtutis moralis, de qua dicit Philosophus, quod virtus est omni arte certior : ergo etiam certior est omni scientia. Si ergo fides deficit a certitudine minus certi, quam sit virtus moralis : sic videbitur fides minus certa, quam virtus moralis, quod absit.

<--- Page Split --->

  1. Item, Quare dicit, Supra opinionem constituta? Est enim opinio habitus certitudinis imperfectae : quia formidat contrarium ex debilitate persuasionis : ergo videtur, quod non sit habitus comparabiliis fidei.

  2. Item, Scire opinamur cum causam cognoscimus primam, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est hoc aliter se habere : numquid supra illam scientiam est fides, vel infra ? Videtur enim quod supra : quia nos videmus, quod certitudo fidei tam fortis est, quod antequam negetur, eligitur a multis mors, sicut fecerunt Martyres : sed hoc non fecerunt Philosophi, qui multa vera sciverunt : ergo debuit supra scientiam veritatis dicere constitutam, et non infra. SED CONTRA : Fides probatur auctoritate, ut in hac lectione dicitur. Et, ad Hebr. xi, 1 per totum, in Glossa. Locus autem ab auctoritate debilis est, non faciens nisi opinionem : ergo videtur, quod fidei certitudo sit etiam infra opinionem constituta.

Solutio. Dicendum, quod diffinitio Augustini posita in Littera, etiam a Magistro disputatur in Littera : et ideo illam differimus.

Ad diffin. Dionysii.

AD PRIMUM autem dicimus, quod diffinitio Dionysii datur de fide secundum proprium effectum, quem habet in credente : sic enim in eo quod ipsa est primum natura in ædificio spirituali, fundat et locat in veritate crediti sive articuli et speratæ beatitudinis : in eo autem quod habet aliquid cognitionis, locat per consensum certissimum veritatem crediti in nobis : in hoc autem quod non est veritas complexionis, sicut in proportione, quæ dignitas vocatur, vel principium syllogismi, ideo dicuntur in ipsa creduli habere simplicem veritatis scientiam, id est, simplum lumen, quod facit aliqualiter scire veritatem credibilis articuli. Et sic patet, quod tria facit fides : scilicet in eo quod est prima natura, fundat nos

in veritate : in eo autem quod est cognitio quædam certa, fundat veritatem in nobis : in eo autem quod est simplex lumen simile veritati primæ, dat simplicem scientiam veritatis credibilium.

AD PRIMUM dicendum, quod humilitas fundat, non ut jacta in fundamento, sed potius ut faciens fossas profundas evacuando se, in quibus fossis fundamenta ponantur.

AD ALIUD dicendum, quod veritatem collocat in nobis in eo quod aliqualiter tenet eam per cognitionis assensum, sed non per speciem. Est enim veritas in speculo et ænigmate sicut objectum et finis, licet non sit in ipsis sicut in propria luce.

AD ALIUD dicendum, quod scientia veritatis dicitur ibi visio per speciem, et veritas liquida et aperta : sed non sumitur hic ita, sed potius pro veritate quasi velata speculo et ænigmate.

AD ALIUD dicendum, quod fides locat in nobis veritatem per consensum et cognitionem aliquam quam facit in nobis : et bene concedo, quod non per fidem : sed cognitio illa speculi est et ænigmatis.

AD ALIUD dicendum, quod veritas est in utroque, sed differenter : sed in specie non dicitur, eo quod ibi est impermixta similitudinibus.

AD ALIUD dicendum, quod licet multi sint articuli, tamen unum subjicitur in omnibus, quod est veritas prima : et ideo dicitur fides simplex lumen, quod est similitudo illius veritatis, et non est compositum ex multis, sicut lumen scientiæ intellectivæ.

Ad id quod objicitur de alia diffinitione, dicendum quod absentium dicitur ibi quoad rationem : et hoc dupliciter. Est enim absens rationi, id cujus cognitio nullo modo est in ipsa : nec est ut ratio probans, nec etiam ut objectum : et sic absens rationi est ignoratum : et hoc modo procedit ratio inducta. Secundo modo dicitur absens rationi, quod qui-

<--- Page Split --->

dem inest ut objectum, sed non inest ratio probans et convincens sensum : et sic dicitur fides rectitudo absentum : et ideo dicit Glossa, ad Galat. v, 6, quod fides est certitudo invisibilium. Et dicuntur ibi invisibilia, quae hic dicuntur absentia, scilicet quorum ratio probans non habetur : et tamen consensus fortissimus est.

Ad aliud dicendum, quod virtus fidei omni arte et omni virtute morali est certior : quia non intelligitur scientia veritatis, scientia artis, sed potius contemplatio per speciem in verbo, quae omnem certitudinem vincit per lumen quod procedit a verbo. Unde peccat illa objectio ex æquivocatione scientiæ veritatis.

Ad aliud dicendum, quod fides vincit opinionem, de qua supra dictum est : qua dicit Augustinus, quod tria sunt qui-

bus juvatur intellectus in divinis, scilicet opinio, intellectus, et fides. Et quod opinamur, debetur errori : quoniam nescimus certum quid de illo pronuntiare, scilicet utrum surgentes cum Domino sunt incinerati, an non. Quod autem creminus, debetur auctoritati, quæ fulta est revelatione Spiritus sancti :et quod intelliginus, hoc est rationis apertae : et quoad hoc fides ponitur medium, ut supra dictum est, et non aliter.

Ad aliud dicendum, quod fides manuducitur auctoritate patrum qui emerunt eam : sed non consentit propter hoc, imo propter ipsam veritatem sine ratione consentit. Et quoad hoc dicitur supra consensum opinionis quæ consentit propter rationem, timens tamen contradictionem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

C. Quot modis dicitur fides ?

Accipitur autem fides tribus modis, scilicet pro eo quo creditur, et est virtus : et pro eo quod creditur, et non est virtus : et pro eo in quod creditur, quod aliud est ab eo quo creditur. Unde Augustinus 1 inquit : Aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creditur. Illa enim in rebus sunt, quæ vel esse, vel fuisse, vel futura esse creduntur : hæc autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cujus est : et tamen nomine fidei censetur utrumque, et illud scilicet quod creditur, et id quo creditur. Id quod creditur, dicitur fides, sicut ibi, « Hæc est fides Catholica, quam nisi quisque firmiter fideliterque crediderit, salvus esse non poterit 2. » Fides autem qua ereditur si cum charitate sit, virtus est : quia charitas (ut ait Ambrosius 3) mater est omnium virtutum, quæ omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. Fides ergo operans per dilectio-

<--- Page Split --->

nem, virtus est, qua non visa creduntur. Hæc est fundamentum quod mutari non potest, ut ait Apostolus, quæ posita in fundamento neminem perire sinit '. Unde Augustinus : Fundamentum est Christus Jesus, id est, Christi fides, scilicet quæ per dilectionem operatur : per quam Christus habitat in cordibus, quæ neminem perire sinit. Alia vero non est fundamentum. Fides enim sine dilectione inanis est. Fides cum dilectione, Christiani est : alia, dæmonis est : nam et dæmones credunt, et contremiscunt 2 : sed multum interest, utrum quis credat Christum, vel Christo, vel in Christum. Nam ipsum esse Christum dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS IV.

« Accipitur autem fides tribus modis, etc. »

Hic explanat Magister diffinitionem Augustni, et inducit quinque capitula : in quorum primo explanat qualiter fides sit virtus. In secundo, explanat hoc quod dicit, quæ creduntur, ibi, D, « Aliud est credere, etc. » In tertio quærit, Utrum fides quæ non est virtus, possit fieri virtus ? ibi, E, « Si vero quæritur, etc. » In quarto, determinat de universitate fidei, ibi, F, « Cumque diversis modis, etc. » In quinto, explanat ultimum, quod est quæ non videntur, scilicet qualiter fides sit de non apparentibus, ibi, G, « Notandum quoque est, quod fides proprie de non apparentibus, etc. »

An triplex divisio sit bene assignata de fide secundum Magistrum ?

Incidit autem dubium de primo capitulo de divisione quam ponit, quod fides dicitur tripliciter, scilicet « pro eo quo creditur, et est virtus : et pro eo quod creditur, et non est virtus : et pro eo in quod creditur, quod aliud est ab eo quo creditur. »

  1. Cum enim sint tria, scilicet habitus, actus, et objectum, debuit adhuc ponere unum ratione actus : vel si non attendit actum, tunc non debuit nisi duo ponere, scilicet habitum, et objectum.

  2. Item, In nominibus quæ nominant habitus aliarum virtutum, non æquivocatur nomen nisi ad habitum, et actum : ut dilectio actus, et dilectio habitus : et spes habitus, et spes actus, et sic de aliis : ergo similiter deberet fieri hic : ergo quod creditur, non dicetur fides, ut videtur.

  3. Item, Fides aliis modis dicitur quos hic non ponit : ergo videtur diminute distinguere multiplicitatem fidei.

<--- Page Split --->

Solutio. Ad 1 et 2.

Solutio. Dicendum ad primum, quod Magister non intendit hic distinguere multiplicitatem nominis fidei, sed tantum ea explicare quæ cadunt aliquo modo in diffinitione : in illa enim cadunt quæ non videntur, et illa sunt articuli : et in ipsa cadit virtus, et non virtus quæ est fides informis, quam vocat non virtutem, quæ est respectu eorumdem. Actus autem in fide non ita proprie dicitur nomine habitus sicut in aliis virtutibus : et hoc est ideo, quia perfectio fidei est a duobus, scilicet intellectu dante actum, et affectu ut informante : sed credere non nominat nisi alterum illorum, scilicet quod est ab intellectu : et ideo non potest recipere nouen totus habitus, sicut in aliis virtutibus est, quæ consistunt tantum in potentia una quoad suum materiale et suum formale.

Ad aliud dicendum, quod Magister non intendit de illis, et supra positi sunt modi plures : et praeter illos dicitur etiam fides fidei sacramentum, quod est baptismus quando parvuli dicuntur fideles, eo quod datur eis fides in munere, sicut et aliae virtutes : et ideo convenit eis praedicta diffinitio, non quod statim credere possint secundum actum, sed habitum habent quo possint credere, cum tempus sit usus liberi arbitrii.

ARTICULUS V.

An fides informis sit virtus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Pro eo quod creditur, et non est virtus, etc. »

Ex hoc enim habetur, quod fides informis non sit virtus : et hoc videtur in Littera probari.

Potest etiam probari ratione sic : quia

  1. Mortuus homo non est homo : sed fides informis est mortua : ergo non est fides.

  2. Item, Nihil informe in specie aliqua nominatur nomine speciei vel generis illius formæ, nisi habeat formam alterius speciei generis ejusdem, ratione cujus recipiat generis prædicationem : sed fides informis est informis forma speciei fidei, et non habet formam alterus speciei virtutis qua recipiat generis prædicationem : ergo fides informis non potest dici virtus. PRIMA probatur ex hoc quod non est ordo ad genus, nisi per speciem, et differentiam per quam exit a genere. SECUNDA autem per se patet : quia fides non dicitur informis, nisi a carentia formæ fidei.

  3. Item, Virtus est bona qualitas qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : talis autem qualitas non est fides informus : ergo non est virtus. PROBATUR autem prima per auctoritatem Augustini i. SECUNDA autem probatur ex hoc quod qualitas formaliter bona non patitur secum qualitatem malam formaliter : fides autem informis compatitur secum maculam peccati, quæ est qualitas formaliter mala. Smiliter palm videmus, quod ipsa recte non vivitur : quia multi habent eam, qui recte non vivunt.

  4. Item, Augustinus : « Virtus est qualitas qua vivitur in spirituali vita : » ergo videtur, cum fide informi non vivatur, quod ipsa non dicatur virtus.

  5. Item, Si est virtus : aut est infusa, aut consuetudinalis. Si infusa : aut est de ordinantibus in finem, ut theologicæ faciunt, aut ordinantibus in id quod est ad finem. Si dicas, quod est de ordinantibus in finem : sed omnes tales gratum faciunt : ergo videtur, quod ipsa facit gratum : quod est absurdum, quia jam pessimi peccatores . grati essent. Si autem dicis, quod est gratia gratis data, tunc habeo propositum : quia gratia

<--- Page Split --->

gratis data in quantum hujusmodi, non est virtus, sicut sermo sapientiæ, et sermo scientiæ, et operatio virtutum, et prophetia, et hujusmodi.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Virtutes diffiniuntur per actus, sicut et potentiae : ergo si convenit ei virtutis diffinitio, ipsa est virtus. Est autem virtutis diffinitio, quod ipsa est habitus voluntarius in modum naturae rationi consentaneus. Probatum autem est prius, quod fides eo quod careat ratione et arte sufficiente, non consentit nisi in modum naturae : fides autem informis facit hoc : ergo ipsa est virtus.

  2. Item, Multæ virtutes sunt bonis et malis communes : quia dicit Augustinus et habetur in libro I Sententiarum 1, quod sola charitas dividit inter filios regni et perditionis : ergo hoc non est causa, quod non est virtus, quia potest esse cum peccato secum existente in eodem subjecto.

  3. Item, Credere non apparentibus est ultra posse nostrae rationis : credere autem apparentibus est infra : ergo est alterius virtutis, quam sit ratio vel intellectus : et quaero, cujus? et non est dare nisi fidem informem : ergo virtus est quaedam illa quae dicitur fides informis.

Solutio.

Solutio. Dicendum videtur hic, quod virtus dicitur per prius et per posterius per illam diffinitionem, quod virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum. Secundum enim hunc modum per prius dicuntur virtutes gratuitæ, et per posterius informes, et postremo consuetudinales, quia remotissimæ dispositiones suorum sunt perfectorum ad optimum. Dico igitur, quod fides informis est virtus, sed non adeo habet completam rationem virtutis, ut fides formata, vel alia virtus gratum faciens.

vitam, sed potius ex inhabilitate sui subjecti ad influentiam vitæ fidei a Deo : et ideo causam mortis suæ habet extra se : et ideo remanet ibi adhuc respectus ad rationem virtutis, licet per posterius. Sic autem non est de homine mortuo, vel asino, sicut cuilibet per se patet.

Ad aliud dicendum, quod fides dicitur informis gratia formæ quæ dat speciei perfectionem virtutis, et non gratia speciei : quia aliter fides informis non esset fides, quod falsum est. Quæ autem sit forma illa, infra patebit, cum quaeretur, Utrum fiat formata, vel non? Est enim magis proprie perfectio secundum potentiam consequendi finem, quam sit perfectio secundum esse speciei fidei. Et ideo patet, quod in fide informi est species aliquo modo : et per consequens verificatur de ipsa prædicatione generis.

Ad aliud dicendum, quod fides est bona qualitas, sed non habet bonitatem completam quæ excludit peccatum : sed dicitur bona, quia quantum est de se repugnat peccato. Similiter quantum est de se recte vivitur fide.

Ad aliud dicendum, quod vita spiritualis non est actus virtutis, nisi prout conjungitur gratiae : quia gratia est vita animæ : et ideo hoc dictum esse intelligitur de virtute infusa cum gratia.

Ad aliud dicendum, quod fides est virtus infusa a Deo et donum Spiritus sancti, secundum quod large sumitur donum, quidquid dono datur ad vitæ directionem. Et non sequitur si est gratis data, et non gratum faciens, quod ipsa non sit virtus : quia illæ gratiae diversæ sunt. Unde illæ quæ habent ordinare vitam in Deum, virtutis habent rationem, ut timor servilis, et fides informis, et hujusmodi, licet non habeant rationem completissimæ virtutis.

Ad 1. AD PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod fides informis non est mortua sic, quod in ea privata sit potentia ad

1 Cf. I Sententiarum, Dist XVII. Tom. XXV

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An darmones credunt ? et, An fides eorum sit in intellectu practico vel speculativo ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, sub finem : « Alua, dæmonis est : nam et dæmones credunt, et contremiscunt, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum :

nem in Verbo : aut igitur habent cognitionem ex ratione de articulis fidei, aut ex fide. Si ex ratione : ergo fides probari posset, quod est absurdum secundum dicta Sanctorum : et hoc supponitur hic, quia infra ' probabitur : ergo relinquitur, quod habent cognitionem fidei : quia aliter nihil scient de articulis credendorum, quod falsum est.

Item, Marc. i, 24 : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? Venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. Et ita constat, quod habent fidem : quia vox illa nec ex rationis probatione, nec ex contemplatione Verbi potuit procedere : ergo patet, quod ex fide.

  1. Cum enim informis de se informabilis sit, ut dicit Magister infra, videtur quod daemonibus non convenit, qui nullo modo sunt apti ad informationem gratiae.

  2. Item, Fides informis (sicut etiam habitum est) donum est Spiritus sancti : donum autem Spiritus sancti daemonibus non convenit : ergo videtur, quod nec fides informis.

  3. Item, Fides informis operatur in fidele donum timoris servilis : timor autem servilis facit fugere actum peccati : ergo videtur, cum hoc daemonibus non convenit, quod non habeant fidem informem.

  4. Item, Unde venisset eis fides informis ? Ante lapsum enim habuerunt cognitionem in Verbo. Et haec cognitio non est fides : cum ergo nihil remanserit de illa, si habent, oportet quod Deus illam eis post lapsum infundisset : quod non est probabile : ergo non videntur habere fidem informem.

  5. Item, Fides est cognitio per speculum in ænigmate. Angelus autem sive bonus sive malus, cognoscit per species concreatas quas habet apud se : ergo videtur, quod non habeat fidem informem.

Sed contra.

Constat, quod non habent cognitio-

GRATIA hujus quaeritur ulterius propter opiniones diversorum, Utrum fides eorum sit in intellectu practico, sive affectivo, vel speculativo ?

Videtur autem, quod in speculativo : quia

  1. Nullum affectum habent circa creditum : omnis autem habitus qui est in intellectu affectivo, afficitur circa creditum vel objectum suum : ergo fides eorum est in intellectu speculativo tantum.

  2. Item, Voluntas Dei semper est bona : voluntas autem diaboli semper est mala, potestas tamen justa, ut dicit Augustinus : ergo voluntas daemonis numquam est ut assentiatur credito : quia hoc est unum de optimis in vita : ergo semper coactus credit. Intellectus autem affectivus non cogitur, sed speculativus tantum : ergo videtur fides eorum tantum esse in intellectu speculativo.

Sed contra :

  1. In Littera, et Jacob. ii, 19 : Demones credunt, et contremiscunt. Ergo motus tremoris sequitur credere daemonis : nullus autem motus sequitur intellectum speculativum (ut dicit Philosophus) plusquam si in picturis adspiceremus terribilia : ergo credere daemonis non est secundum intellectum speculati-

<--- Page Split --->

vum : ergo necesse est, quod sit secundum practicum.

  1. Item, Philosophus in III de Anima dicit sic : « Neque ratiocinativa et vocatus intellectus est movens : speculativum enim intelligit actuale : neque dicit de fugiendo, aut imitabili. » Ex hoc accipitur, quod fides qua contremiscunt dæmones, non est secundum intellectum speculativum, ut quidam dixerunt.

Solutio. Solutio. Sancti expresse dicunt, quod dæmones habent fidem. Sed bene puto, quod illa fides non est informis quam habent homines existentes in vita, sed credulitas ex cognitione naturali exorta : licet enim dæmones amiserint contemplationem in Verbo, non tamen amiserunt cognitionem naturalem, qua per species effectuum et conjecturas operationum Deum cognoscunt, ut creatorem, et ut judicem, et ut remuneratorem suorum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Data dæmonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes '.» Et ideo dicit hic Augustinus, quod alia, id est, informis, dæmonum est : quia facit tremorem timoris, et non abstrahit ab actu peccati, sicut nec credulitas dæmonis. Unde quod hic dicitur, est dictum per similitudinem actus credulitatis, et per similitudinem effectus : quia scilicet tremorem et

non fugam peccati facit. Unde concedendæ videntur primæ rationes, quod fides informis non est in dæmonibus, licet sit in eis credulitas similis illi in quibusdam.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod illa cognitio quam habent, non est reliquiæ visionis in Verbo, sicut fides est reliquiæ fidei formatæ quodammodo, nec post lapsum infusa : sed est resultans ex cognitione quam habent de Deo per experimentum et effectum, et visum miraculorum et judiciorum, et naturalem cognitionem.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad in quod ulterius quæritur, dicendum quod non est in intellectu speculativo : hoc enim impossibile est, quod speculatum ut speculatum moveat ad contremiscentiam : sed est in practico, qui tamen nihil habet de voluntate crediti, sed aspernationem habet crediti, quod tamen per experimentum credere oportet : non enim practicus semper dicit de appetibili, sed etiam de terribili : unde et tunc sequitur timor, et fuga.

Et quod objicitur, quod secundum hoc videtur probari posse articulus : dicendum, quod non sequitur : quia ad tremorem hujusmodi sufficit persuasio ex posteriori : omnis enim intellectus practicus (ut dicit Avicenna) ex probabilibus est, in his scilicet quaefiunt a nobis vel circa nos.

Et per hoc patet solutio ad totum.

D. Quid sit credere in Deum. vel Deo, vel Deum ?

Aliud est enim credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum. Credere Deo, est credere vera esse quae loquitur, quod et mali faciunt : et

<--- Page Split --->

nos credimus homini, sed non in hominem. Credere Deum est credere quod ipse sit Deus : quod etiam mali faciunt. Credere in Deum, est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhærere, et ejus membris incorporari 1. Per hanc fidem justificatur impius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari 2. Ea enim sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Ipsa enim dilectio, opus fidei dicitur. Fides ergo quam demones et falsi Christiani habent, qualitas mentis est, sed informis : quia sine charitate est. Nam et malos fidem habere cum tamen charitate careant, Apostolus ostendit dicens : Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, etc. 3. Quae fides etiam donum Dei dici potest, quia et in malis quaedam Dei dona sunt.

ARTICULUS VII.

ergo fidei non tantum est credere Deo, Deum, et in Deum, sed etiam bonum et arduum, et justum debitum, et hujusmodi : ergo Magister objectum fidei hic insufficienter distinguit, ut videtur.

An idem sit credere Deo, credere Deum, et credere in Deum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo D, ibi, « Aliud est enim credere in Deum, etc. »

Videtur enim, quod haec tria inconvenienter ponantur circa actum fidei :

  1. Omnis enim una virtus uno modo se habet ad suum objectum : ergo non credit Deo, Deum, et in Deum.

  2. Item, Cum adhuc posset esse major diversitas, scilicet de Deo credere, et ad Deum, sicut in Deum, quare Magister non ponit diversitatem objecti fidei penes illa.

  3. Item, Nihil tendit in aliud nisi cognoscatur illud : ergo in quidquid tendit aliqua virtus, oportet quod illud prius ostendatur ei : fides autem oculos aperit, ut dicit Augustinus : ergo fidei est ostendere objectum omnium virtutum :

ITEM quaeritur, In quo differunt credere Deo, credere Deum, et credere in Deum?

Videtur enim, quod non differant nisi in materia : quia

  1. Credere Deo est credere vera esse quae dicit : et illa manifestant eum nobis : ergo credere Deo terminatur ut in fine nobis manifestato in credere Deum.

  2. Item, Videtur quod inconvenienter attribuat credere in Deum esse credendo amare : amare enim est charitatis, et non fidei : ergo non debet actu fidei attribui.

  3. Item, Omnis amans tendit in id quod amat per affectum : ergo cum dixit, credere in Deum; est credendo amare, superflue addidit, credendo in eum ire.

  4. Item, Fidei non est ire, ut videtur, sed tantum oculos ad viam dirigere : spei autem protendi ad iter, et charitatis proficisci, ut videtur velle Augustinus.

<--- Page Split --->

Item, A lhærere potius convenit spei. quam fidei : quia communter dicitur, quod spei est adhærere, charitatus inhærere.

  1. Item, Omnis amans et in Deum tendens, jam incorporatus est : ergo aliis tribus dictis non oportebat addere quartum.

Solutio. Dicendum, quod in veritate diffinitur hic credere in comparatione ad objectum : et diffinitur secundum omnem modum quo se potest habere, objectum, et secundum maximum et optimum posse. Fides enim innititur primae veritati : hæc autem accipitur in signo, vel in seipsa. Et voco signum, signum expressum infallibile, sicut est verbum quod scitur esse Dei verbum. Si in signo innititur : tunc est credere Deo, hoc est, credere veracem qui dicit, sive loquatur in Scriptura, sive in corde, sive in revelatione, sive per creaturas, dummodo infallibiliter sciatur esse verbum Dei. Si autem innititur ei in seipsa, aut sic quod tendat in ipsam, sic est credere in Deum : aut ut assentiat sine tensione, et tunc est credere Deum. Unde optimus status credendi colligit omnia ista : quia per verba venit ad Deum, et per Deum in Deum.

rationem : et hoc non convenit fidei : sicut etiam dicitur, quod homo est ad imaginem, et non imago : sed non notat penetrationem ipsius crediti per affectum credentis.

Ad aliud dicendum, quod illa propoAd 2. sitio a multis quidem proponitur, et falsissima est in tota natura, et in omnibus virtutibus moralibus et consuetudinalibus, quæ omnes tendunt in modum naturae, et rectiores sunt omni arte ex ipsius habitus efficacia : grave enim non medium descensum cognoscit, et tamen tendit perpendiculariter via rectissima ad centrum certius, quam geometer : et similiter castitatem in hoc quod casta operatur, et justitiam in hoc quod justa, non oportet præratiocinari de justis et castis, quia sine deliberatione tangunt medium passionum innatarum secundum delectabile tactus : propter quod etiam dicit Philosophus, quod « qui sine deliberatione fortes et justi sunt, verius habent virtutem quam illi qui ex deliberatione faciunt et ratione : » quia primi nihil sequuntur artis, sed totum est virtutis quod faciunt : secundi autem aliquo modo moventur ex arte. Unde quælibet virtus per se certa est in suo objecto : et non oportet, quod ostendatur ei.

Ad primum ergo dicendum, quod virtus una est fides, et habet unum objectum quod est prima veritas, et unam rationem quæ est eadem veritas, et innititur primæ veritati propter seipsam : et hæc diversificatio non est nisi differentia objecti penes proprietates accidentales, ut est veritas in signo vel in esse. Et alia differentia horum duorum est penes posse fidei in tendendo, vel non tendendo, ut patet : et hoc potest etiam esse in aliis virtutibus præter charitatem, quæ non potest habere minus posse in tendendo, vel majus : quia numquam fit informis, sed tamen diligit Deum in se, et in signo simili bonitati primæ.

Ad aliud dicendum, quod præpositio ad notat rationem finis, et non objecti

Ad aliud dicendum, quod non est Ad quæst. differentia objecti penes speciem, quia sic diversificaret virtutem fidei in diversas species : sed differentia est penes proprietatem objecti, et posse virtutis majus vel minus.

Ad aliud dicendum, quod nulla virtus sola potest consequi beatitudinem : unde actus fidei diffinitur hic, prout operatur fides per dilectionem : et tunc illa quatuor sic diversificantur, sicut sunt ea quæ exiguntur ad perfectionem finis consequendum : tunc enim quædam sunt ex parte tendentis in finem, quædam ex parte conjunctionis ad finem, et quædam ex parte effectus consequentis secundum naturam. Ex parte tendentis sunt duo, quorum unum est movens, ut amor : et

<--- Page Split --->

alterum est motus ipse, ut in eum ire. Ex parte effectus consequentis est membris ejus incorporari : et hoc est unum quodammodo cum fine fidei fieri. Ex parte vero conjunctionis cum fine est adhaerere. Et per hoc patet etiam solutio ad primum : quia in illo credere chartas non separatur a fide.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non superfluit sequens : quia differt apud credentem sicut effectus a causa, et motus a movente.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod fides videt quodammodo : visio autem est extra rem, et non intus : et ideo attribuitur ei adhaerere : licet etiam spei posset esse per exspectationem, sed illius potius est cohaerere.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod licet amans incorporatus sit, tamen prius natura, non tempore, oportet ipsum tendere ex amore ad Deum, qui incorporat eum sibi, et adhaerere illi. Aliter posset dici si vellemus, quod haec conveniant actui fidei in se : et tunc amare fidei non dicit actum charitatis conjunctum cum actu suo, sed dicit affectionem finis quae propria est unciauque virtuti tendenti in suum finem : et illo affectu ire extra se in finem, dicit profectum ejusdem : adharere autem dicit conjunctionem consensus, et incorporari dicit unionem cum ipso. Sed prima expositio est de intentione Magistri in Littera.

ARTICULUS VIII.

An credere sit cum assensione cogitare ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit nota quaedam in Littera hic, affixa ibi : Augustinus in libro de Prædestinatione Sanctorum 1 : « Ipsum credere nihil

aliud est, quam cum assensione cogitare. »

Hic enim diffinitur actus secundum substantiam actus, cum ante determinatus sit per comparationem ad objectum.

Videtur, quod non sit verum : quia 1. Cogitare dicitur quasi coagitare, ut videtur velle Augustinus in libro IX de Trinitate, quia cogitare (ut ipse dicit ibi) est rem notam ab aliis rebus notis discernere : ergo cogitare est tantum cogtativa virtutis : credere autem non procedit a cogitativa tantum : ergo videtur, quod credere male diffiniatur per cogitare.

  1. Item, Fides (ut supra habitum est) simplex est lumen credentium : ergo videtur, quod non conveniat ei cogitare : quia cogitatio cogitat multa simul.

Item, Ex cogitatione nostra non fit assensus in fide : quia sic non esset virtus, sed scientia, vel ars : ergo videtur, quod per cogitare diffiniri non debeat.

ULTERIUS quaeritur de assensu : Omnis enim virtus assentit objecto et fini proprio : ergo non est diffinitivum solius fidei : ergo non debet poni in diffinitione ejus, cum ea quae ponuntur in diffinitione debeant separari ab aliis.

SOLVITIO. Dicendum, quod fides habet actum qui competit ei secundum se, et habet actum qui competit ei secundum quod est ex auditu, secundum quod dicit Apostolus, ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. In se secundum quod est lumen informans intellectum, non competit ei nisi assentire invisibili ostenso. Secundum autem quod est ex auditu, tunc assentit cum cogitatione de hoc quod audivit de ratione non probante quidem, sed manuducente : ita tamen, quod audtus generaliter accipiatur : sicut supra diximus de signo, quando exponebatur credere Deo, scilicet quod in-

<--- Page Split --->

cludit in se auditum exteriorem per verbum, et visum miraculi et operum Dei, et auditum interiorem : auditus enim causat cognitionem. Et hoc modo diffinitur credere in duobus, ut cogitatum habeat ab auditu, et assensum ex seipso : quia bene concedo, quod non assentit propter cogitatum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod credere est essentialiter in assensu : tamen per accidens, in quantum nutritur et fovetur et manuducitur, habet se ad cogitativam virtutem inquirentem de credito : non quia dubitat, sed quia ejus cui consentit a Deo petit rationem : non qua certificetur, sed in qua jucundetur et admiretur.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod non propter hoc procedit assensus quia cogitat, sed potius ex hoc procedit admirabilis jucunditas : sicut in libro Confessionum Augustinus dicit de se : « Non « satiabar illis diebus præ dulcedine mi- « rabili considerare altitudinem divini « consilii super salutem generis hu- « mani. »

Ad m quod objicitur de assensu, dicendum quod assensus est veri ut verum est proprie loquendo : et ideo aliae virtutes proprie non habent assensum, sed quietem in fine : quia verum ut veritatem primam non considerant.

E. An illa informis qualitas mentis, quæ un malo Christiano est, fiat virtus cum fit bonus.

Si vero quæritur, Utrum illa informis qualitas, qua malus Christianus universa credit quæ bonus Christianus, accedente charitate remaneat et fiat virtus, an ipsa eliminetur : et alia qualitas succedat quæ virtus sit? Utrumlibet sine periculo dici potest. Mihi tamen videtur, quod illa qualitas quæ prius erat, remaneat, et accessu charitatis virtus fiat.

ARTICULUS IX.

An fides informis fiat formata ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo E, ibi, « Si vero quæritur, Utrum illa informis qualitas, etc. »

Magistrorum opiniones diversæ : et ideo disputationi hic fortius insistendum est, ut quæramus tria.

Primum est, Utrum fides informis fiat formata, vel non ?

Secundum est, Utrum formetur forma propria, vel charitate, vel gratia : quia hæc omnia a diversis dicta sunt.

Tertium, Qualiter diversimode formetur forma propria, et charitate, et gratia ?

Hic enim Magister dicit, quod fides informis sit formata : et de hoc sunt

Ad PRIMUM horum proceditur sic : 1. In naturis si aliqua potentia est ad

<--- Page Split --->

actum in subjecto, sed non expedita, natura non evacuat illam, sed perficit ad actum dirigendo illuc spiritus et caetera potentiam illum informantia : ergo smilter est in gratia, quae non est minus ingeniosa quam natura. Constat autem, quod fides informis est virtus quae potest assentire omnibus articulis : ergo gratia adveniens non dabit ei nisi tendere in creditum, et non evacuat ipsam, ut videtur.

  1. Item, Natura semper operatur via brevissima : quia nec abundat superfluis, nec deficit necessariis, ut dicit Philosophus. Ergo multo magis gratia quae omnibus modis ordinator est quam natura : brevus autem est id quod est jam informare, quam informandum creare, et postea informare creatum : ergo videtur, quod gratia hoc modo procedat : ergo fidem informem informat.

  2. Item, Omne informe formabile est : ergo nisi impedimentum sit ex corruptione potentiae, de necessitate formabtur adveniente forma: sed hic non est impedimentum nisi homo moriatur, quamdiu enim in via est, possibilis est ad gratiam : ergo fides ejus formabilis est a gratia.

  3. Item, Quare destrueretur fides informis adveniente gratia? aut enim hoc esset ex contrarietate causae suae: aut ex contrarietate suiipsius ad gratiam. Si primo modo fiat, sicut videmus destrui album in superficie clara, adveniente calore, quia egreditur frigus continens et causans albedinem: ergo videtur, quod fides informis et formata sint ab oppositis causis, quod falsum est, cum utraque sit causata a Deo et donum Spiritus sancti. Si autem ex se haberet contrarietatem: tum dona Dei essent sibi contraria, et virtus virtuti, quod esse non potest.

  4. Item, Minus distant gratia gratis data, et gratia gratum faciens, quam virtus naturalis sive consuetudinalis et gratia gratum faciens: sed gratia adveniens (ut multi dicunt) non destruit virtutem naturalem, sed perficit et ordinat eam:

ergo multo minus evacuat gratiam gratis datam, quae est fides.

Item, Minoris diversitatis est gratia gratis data ordinata ad eumdem actum cum gratum faciente, quam gratis data non ordinata ad eumdem actum: sed gratia adveniens non evacuat gratis datas, ut sapientiam, scientiam, prophetiam, quae non ordinantur ad eumdem actum cum ipsa: ergo multo magis non evacuat fidem informem quae est ad actum eumdem.

  1. Item, Ex parte actus et objecti nulla est repugnantia: quia credere Deum et Deo salvantur, et credere in Deum: ergo videtur, quod fides informis habitus salvatur in habitu fidei formatae.

  2. Item, Ante lapsum habuit aliquis fidem formatam. Constat autem, quod per lapsum non meruit aliquod donum Dei: ergo videtur, quod non infundatur ei alia fides quam prius, sed forma illius tantum tollatur: ergo potest restitui sine restitutione fidei informis.

Item, Ridiculum esset, quod aliquis tot novas fides haberet quoties esset lapsus: et tamen hoc oporteret, si diceremus quod non potest fieri formata eadem quae fuit informis.

Si forte dicas, quod evacuatur sicut minus lumen a majori: hoc nihil est: quia minus lumen conjunctum alii majori non evacuatur per ipsum, sicut unus radius solis non evacuatur a multis aliis radiis, nec lumen unius candela evacuaetur a lumine alterius candela sibi unitae: fides autem informis ex parte efficientis, et ex parte objecti est ejusdem rationis lumen cum fide formata: ergo non evacuatur a lumine fidei formatae.

  1. Item, Si sol divisum posset influere lumen, et calorem : et prius influere lumen, postea influendo calorem, non tolleret lumen influxum, ut postea utrumque influeret. sed potius super lumen poneret calorem : ergo videtur, quod similiter faciat veritas prima, et primo influat lumen, et postea informet illud per affectum,

<--- Page Split --->

Sed contra.

SED CONTRA sic objicitur :

  1. Gratia gratum faciens hoc facit in uno, quod facit in alio: sed in eo qui nihil habuit de fide, confert plenitudinem omnium virtutum. Cum ergo non sit deficientior in eo qui habuit fidem informem, etiam videtur illi totum conferre: ergo videtur, quod non informet praecedentem, sed confert totum.

  2. Item, Si anima alicui corpori infunderetur quod haberet ante aliquam operationem animae, non minus infunderetur anima illi corpori cum universis potentiis suis, licet alia potentia ad eumdem actum prius infuisset, quia anima non posset dividi, ut propter hoc una potentia separaretur ab ca: ergo videtur, quod similiter sit in gratia, quae est quasi quoddam totum ad omnes virtutes, quod nihil sit separabile ab ea ex eo quod invenit virtutem informem. Cum igitur superfluum non maneat, videtur fides informis evacuari.

  3. Item, Timor servilis non manet cum charitate adveniente, quia perfecta charitas foras mittit timorem: ergo similiter et causa ejus expellitur, scilicet fides informis.

  4. Item, Mortuum opus non vivificatur adveniente charitate, sed perit, et datur nova gratia operandi: ergo videtur, quod similiter nec mortua fides.

  5. Item, Cum dicitur, Fides formata est virtus: aut est praedicatum per se, aut per accidens. Si per se, videtur quod tota species supponatur per fidem formalam, quia genus non per se praedicatur forma addita. Si autem non esset per se: tunc videtur, quod non praedicetur nisi per accidens: et hoc est inconveniens, quia omnes dicunt oppositum.

  6. Item, Ex duobus accidentibus non fit accidens unum, nec inter ea potest esse compositio, nisi unum sit sicut genus et alterum sicut differentia: ergo videtur cum fides informis sit habitus quidam, et fides formata etiam habitus, quod ex ipsis non fit habitus unus: ergo non formatur ab ipso.

SOLUTIO. Dicendum puto cum Magistro hic, quod informis fit formata per gratiam advenientem et charitatem: et ideo concedendae mihi videntur primae rationes.

Ad ut autem quod in oppositum objicitur, dicendum quod gratia gratum faciens quantum est de se, hoc facit in uno quod in alio, sed quantum est ex parte subjecti non est ita. In quibusdam enim perficit naturales virtutes qui habent eas, in quibusdam non, qui non habent eas: et in quibusdam tollit peccatum, et in quibusdam non. Ita etiam accidit ei in quibusdam informare fidem informem, in quibusdam autem totam fidem infundere: et hoc non est ex deficientia sui, sed ex diversa habitudine subjecti.

Ad aliud dicendum, quod si anima infunderetur alicui corpori, tota infunderetur: quia virtus quae esset ante in corpore, non posset esse nisi radicata in complexione corporis, et sic non esset unibilis animae, sicut corporale non efficitur unum essentialiter cum spirituali: sed fides informis et formata secundum causam sunt ab eodem principio efficiente, scilicet a Deo, et ideo sunt unibiles: et ideo non est simile de gratia cum suis partibus, et anima cum suis.

Ad aliud dicendum, quod eodem modo Adobjet adico de timore servili: non enim evacuatur in quantum est timor, sed in quantum servilis tantum. Unde proprie servilitas expellitur, non autem timor: et ita dico etiam, quod informitas fidei tollitur, non autem ipsa fides: sicut etiam in patria non tollitur fidei substantia, scilicet visio veritatis, sed fidei forma in actu, qui est videre per speculum et in ænigmate.

Ad aliud dicendum, quod non est Adobjet simile de mortuo opere: quia hoc non est a causa viva, sed a libero arbitrio quod mortuum in peccatis jacet: sed fides est a prima veritate, quae mori non potest, et non moritur per se et in se, sed potius ex defectu alterius.

Ad aliud dicendum, quod prædicatio Adobjet

<--- Page Split --->

est per se, quando dicitur, Fides formata est virtus, et supponitur species virtutis perfecta : et quando dicitur, Fides informis est virtus, est prædicatio per posterius, ut supra explanatum est.

formam. Et si quæritur, Quid sit impedimentum ? potest dici, quod imperfecto ipsius ratione cujus non est unibilis gratiae perfectæ : sicut radius ignis non unitur radio solis, sed evacuatur ab ipso.

Ad aliiud dicendum, quod illa propositio est falsa in rationalibus, et in naturis. In rationabilibus patet, quod ex dispositione unius actus et ex dispositione alterius fit habitus : non enim potest ratio assignari, quare actus relinquat dispositionem, alter autem tantum confirmet illam. In naturis etiam falsum est : quia lumen in extremitate perspicui, fit unum cum colore existente in actu, secundum quod dicit Philosophus, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato : sed verum est, quod unum semper se habet ut potentia ad alterum, alterum autem ut actus. Et ita dico hic, quod fides informis est ut potentia, et fides formata ut actus ipsius, ad hoc quod possit tendere in finem et conjungi fini, quod prius non potuit.

Ad aliud dicendum, quod fides informis destruitur ut non unibilis gratiae : et ideo sicut lux solis unibilis illi cui unita est lux ignis, excludit illam : ita fides formata excludit informem ab eodem susceptibili. Tamen sunt quidam de ista opinione dicentes, quod manet cum formata, et non superflue : quia facit ad hoc ut levius exeat intellectus in actum credendi.

Et de sequenti dicunt similiter : quia quidam eorum dicunt, quod naturalia manent cum gratuitis : et quidam dicunt, quod ratione imperfectionis absorbentur : sicut duæ qualitates secundum idem existentes in corpore successive, si fuerint ejusdem speciei, una absorbetur ab alia.

Ad aliud dicendum, quod licet ex parte actus et objecti nulla sit repugnantia, tamen est imperfectio in altera : et ideo cum perfecto lumine superveniente stare non potest. Vel, ut alii dicunt, stat cum ipso ad idem, aliter tamen ordinata : quia informis credit Deum et Deo, formata autem in Deum.

Ad 1.

Ad 2.

Ad 3.

Sed quia multi et magni sustinent illam opinionem, potest responderi etiam pro eis ad oppositas rationes primo inductas : ut dicatur ad primum, quod non est omnino simile in naturis et gratia : quia in naturis potentiae naturales radicantur in principiis diversis, præcipue virtutes corporales : et ideo illis principiis exstantibus, remanent virtutes, licet quandoque impediantur : sed in gratia omnes virtutes habent unum in quo sunt ut in toto virtuali suo quod est gratia, et illo sublato, omnes subtrahuntur, et ipso posito omnes ponuntur : et hoc propter gratiae perfectionem, et virtutum in gratia connexionem.

Ad aliud dicendum, quod haec est brevissima via justificationis, ut totum infundatur simul, et removeatur id quod non facit justificationem.

Ad aliud dicendum, quod virtus informis non dicitur informis, quia sit informabilis, sed potius a privatione formæ quæ est gratia, et privatione potentiae ad

Ad aliud dicendum, quod non est absurdum toties creari bonum habitum fidei informis : non quod iste cadens mereatur hoc, sed quia Deus summe misericors est, et etiam malis dat donat quibus valeant redire ad ipsum si velint. Vel, ut alii dicunt, manet eadem semper, et non tollitur per peccatum, sicut nec aliae virtutes gratis datæ, nec consuctudinales.

Ad aliud dicendum, quod iides informis non omnimodam habet univocationem cum formata, et ideo evacuari potest ab ipsa. Vel, ut alii dicunt, manent ambe.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de solis lumine et calore : quia haec divisa sunt in effectu, sed non sic

<--- Page Split --->

est de gratia et fide. Unde gratia nihil influit de virtute, nisi totum det: et si dat totum, non indiget alio: et ideo evacuat quod est imperfectum. Vel concedatur, quod manet cum fide formata.

Licet autem ita possit solvi, tamen satis apparet in ipsis solutionibus, quod prima opinio sanior est.

ARTICULUS X.

quod gratia, non informat: nihil enim idem secundum rationem in multis speciebus alicujus generis inventum, est forma dans esse alicui earum: gratia autem est secundum unam rationem inventa in multis speciebus virtutis: ergo non est forma alicujus earum. Probatur prima per hoc quod res distinguuntur ab ivicem suis formis. Secunda autem per hoc quod gratiae est gratum facere, et quoad hoc est in omnibus virtutibus aequaliter: ergo gratia non est forma fidei.

Qua forma fides formatur ?

Secundo quaeritur, Qua forma fides formatur?

Videtur autem, quod gratia : quia

  1. Non indiget nisi ut secundum esse gratum tendat in creditum: hoc autem facit gratia: ergo gratia informat.

  2. Item, Non indiget nisi ut mereatur, universa enim credit quae fides formata, sed non meretur: ad meritum autem operatur gratia: ergo gratia informat.

  3. Econtra, Videtur quod charitas informet: quia ita videtur dicere in Littera

  4. Item, Supra habitum est, quod charitas est mater omnium virtutum: ergo et fidei.

  5. Item, Illius est formare cujus numquam est fieri informe: sed hoc est charitas: ergo charitatis est informare.

Sed contra Sed contra :

  1. Forma dat esse speciei et rationem: ergo charitas non informat fidem: quia alioquin fides esset charitas, quod falsum est.

  2. Item, Quidquid e diverso dividitur cum alia specie sub eodem genere, illud non est forma ejus, sed species opposita. Charitas autem cum fide e diverso dividitur sub genere theologicae virtutis: ergo non est forma ejus charitas, sed species opposita.

Similiter probatur, quod gratia in eo

SOLUTIO. Meo judicio, fides formatur propria forma, sicut et alia virtus : et si quaeris, Quae sit illa forma ? Dico, quod est lumen informans intellectum affectivum secundum tensionem in finem, et illud formale est respectu habitus assentientis Deo. Sic enim est in habitu, ut est in actu. In actu autem est actus fidei assentire prima veritati propter se et super omnia: cui tamen quando additur tendere in id cui assentit, non additur materiale aliquod, sed super id quod est actus, ponitur perfectio ex consecutione finis ad quem est actus : et illa est perfectio formae secundum quod finis est forma, et haec praecipue forma est in moribus et virtutibus : ergo sic etiam erit in habitu, quod lumini additum est lumen conjungens intellectum credentis veritati quam credit.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non sufficit esse gratum secundum se, sed oportet esse aliquid specificatum, ratione cujus tendat in veritatem primam, ut est prima veritas.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, quod non indigeat nisi ut mereatur : imo oportet esse aliquod specificans habitum, qui debet elicere actus meritorios in hac virtute, qui non eliciuntur ab alia.

Ad id quod objicitur de charitate, dicendum quod charitas non est forma dans esse, sed potius dans bene esse, ut infra patebit.

<--- Page Split --->

cantur, et qui non habent infideles) communis est omnibus fidelibus: sicut pluribus hominibus facies communis esse dicitur, cum tamen singuli suas habeant 1. Non enim fides numero est una, sed genere: quae cum sit in uno, est et in aliis, non ipsa, sed similis: et propter similitudinem magis unam dicimus esse, quam multas: sicut idem volentium dicitur una voluntas, cum tamen cuique sit sua voluntas: et duorum simillimorum dicitur facies una.

nis æternis, differt ab illa fide quæ est de, etc. : et sic iterum diversa est fides, et non una.

ARTICULUS XII.

An fides sit una vel differens secundum credibilia, sicut scientia secundum scibilia ?

  1. Si autem tu dicas, quod fides est in affectione voluntatis magis quam in cognitione, et non diversificatur ut scientia : hoc nihil est : quia etiam voluntates differunt secundum volita : ergo fides tendens in unum articulum, non est fides tendens in alium, ut videtur.

Deinde quaeritur de capitulo F, ibi, « Cumque diversis modis dicatur fides, etc. »

Videtur enim fides non esse una.

  1. Cum enim quaedam scientia sit fides, vel non sine scientia, et differat scientia secundum scibilia : videtur etiam, quod fides differat secundum credibilia. Credibilia autem sunt multa : quia articuli sunt credibilia, qui sunt duodecim, vel quatuordecim secundum diversas divisiones symbolorum : ergo fides non est una.

  2. Item, Sapientia et scientia distinguuntur a se invicem: quia una est de æternis, altera de temporalibus : ergo eodem modo differt fides de temporalibus, ab illa quæ est de æternis : est autem de æternis et temporalibus, ut dicitur in Littera : ergo est diversa.

  3. Item, Timor qui est respectu pænarum æternarum, differt a dilectione quæ est de æterno bono, et spe quæ est de æternis bonis : ergo et fides quæ est quoad illos articulos qui sunt de pæ-

SED CONTRA :

In omnibus articulis supponitur ut creditum essentiale et finale, prima veritas : hæc autem est una in omnibus articulis : ergo et fides.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Quæst « fidem qua creditur, esse unam genere, et non specie. » Videtur enim specie una : quia non differt in me et in te per differentiam speciei, sed potius per materiam tantum.

SOLUTIO. Dicendum, quod fides penes rationem et primum subjectum crediti, est una numero : quia ratio una est credendi in omnibus articulis, scilicet prima veritas, et hæc abstrahitur ab omni articulo : non enim credo passum Christum, quia passus est, sed propter primam veritatem, et sic de aliis. Objectum autem primum fidei est unum, scilicet creditum, scilicet prima veritas circa quam est fides in omni credito. Sed subjectum contractum et specificatum per materiam articuli, non est unum, sed potius

<--- Page Split --->

sic sunt duodecim, vel quatuordecim. Sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia scientia accipit rationem a consideratione juris temporalis, et sapientia a consideratione rationum æternarum : et ideo differunt sapientia et scientia, sicut temporale et æternum : sed fidei creditum non est de temporali ut temporale est, sed ut materia æterni et primæ veritatis, et ideo non accipit ab ipso differentiam speciei.

Ad aliud dicendum, quod timor consistit in simplici affectu fugiente, et spes in æternis : quia timor accipit rationem a pœna in eo quod est malum, et ideo opponitur spei quæ est de æterno in eo quod bonum vel indeficiens : sed fides non est de pœnis ut pœnæ sunt malum, sed potius ut subjectæ sunt primæ veritati : et ideo in hoc non differunt articuli pœnæ æternæ ab articulo in quo creditur gloria æterna, quia utrumque est prima

veritas credita : et ideo non est simile quod inducitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi fides dicatur affectio, non tamen dicetur diversificari : quia non intendit in diversa ratione diversorum, sed ratione unius quod subjicitur in omnibus, quod est prima veritas.

Ad aliud dicendum, quod genus vocat hic quod prædicatur de pluribus differentibus specie, ita quod materiales accipiantur species ex parte multitudinis articulorum. Quidam dixerunt, quod genere est una, id est, generatione. Vel dicatur, quod ratione statuum dicitur una genere : quia status diversificat quoad species articulos in enuntiationibus acceptos, licet non accepti sint in re unus, ut si dicatur Christum esse incarnatum, et Christum fore incarnandum, et sic de aliis.

G. Quod fides est de his quæ non videntur proprie, quæ tamen videntur ab eo in quo est.

Notandum quoque est, quod fides proprie de non apparentibus tantum est. Unde Gregorius : Apparentia non habent fidein, sed agnitionem 1. Item, Cum Paulus dicat : Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium 2 : hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest, quod videri potest. Thomas aliud vidit, et aliud credidit : hominem vidit, et Deum confessus est, dicens : Dominus meus, et Deus meus 3. De hoc etiam Augustinus ait : Fidem ipsam videt quisque in cordo suo esse, si credit : vel non esse, si non credit. Non sicut corpora, quæ videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas

<--- Page Split --->

memoria tenemus, etiam absentia cogitamus : nec sicut ea quae non videmus, et ex his quae videmus cogitationem utcumque formamus, et memoriæ commendamus. Nec sicut hominem, cujus animam etsi non videmus, ex natura conjicimus, et ex motibus corporis hominem sicut videndo didicimus, intuemur etiam cogitando. Non sic videtur fides in corde in quo est, ab eo cujus est, sed eam tenet certissima scientia. Cum ergo ideo credere jubeamur, quia id quod credere jube mur, videre non possumus : ipsam tamen fidem quando est in nobis, videmus in nobis : quia et rerum absentium præsens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides : et rerum quae non videntur, videtur fides, et ipsa temporaliter fit in cordibus hominum : et si ex fidelibus infideles fiant, perit ab eis 1. His verbis evidenter traditur fidem ipsam in corde hominis ab ipso homine videri, non corporaliter, non imaginarie, sed intellectualiter. Et ipsam tamen absentium et eorum quae non videntur, esse. Ut enim Augustinus alibi ait: Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid enim est fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere, veritas quod credidisti videre 2. Unde recte fides dicitur argumentum vel convictio rerum non apparentium : quia si fides est, ex eo convincitur et probatur aliqua esse non apparentia, cum fides non sit nisi de non apparentibus.

ARTICULUS XIII.

An fides sit de non apparentibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capitulo G, ibi, « Notandum quoque est, quod fides proprie, etc. »

Hic ostendit fidem esse de non apparentibus.

Incidit autem hic quaestio circa principium capituli, Utrum fides sit de non apparentibus ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Articulus unus est Deum esse unum,

et alius est Deum esse creatorem cœli et terrae : et hæc probari possunt per rationem, sicut nos ad hoc in libro primo Sententiarum adduximus rationes 1. Ergo videtur, quod sit de quibusdam apparentibus rationi.

  1. Item, Discipuli viderunt Christum pati, et crediderunt iidem : ergo crediderunt hoc etiam quod apparebat oculis.

  2. Item, Dicitur apparere quod signum habet evidens suæ veritatis, licet non videatur causa necessaria : quia aliter omnia topica essent non apparentia. Cum ergo resurrectio signum habuit evidens, scilicet apparitiones quæ factæ sunt discipulis, videntur quidam articuli apparentes esse rationi.

  3. Si forte tu dicas, quod dicitur de non apparentibus, secundum quae in re

<--- Page Split --->

apparebunt in futuro : hoc nihil est : quia fides secundum hoc tantum esset de futuris, et non de praeteritis, et praesentibus.

  1. Item, Videtur fides contraria sophismati. Est enim sophisma de apparentibus et non existentibus, et fides de non apparentibus et certitudin aliter existentibus. Cum ergo sophisma rationem habeat suae apparentiae, sed non existentiae, videtur, quod fides aliquas rationes habere debeat suae existentiae, sed non apparentiae.

Solutio. Dicendum, quod fides est de non apparentibus intellectui, eo quod probari non possunt : et causa hujus dicta est in libro primo Sententiarum, quoniam nos supponimus apud nos quaedam principia quibus accipimus scientiam, quae sunt contraria articulis fidei : sicut est illud, Omne illud quod penitus uno modo se habet, et nulla est in eo variatio essentiae, intelligentiae, vel voluntatis, nec variationis causa : si ipsum movet vel agit, semper agit : sed credimus tamon nos, hoc incepisse modo creare, et ante hoc non. Item, Quod est unius naturae simplicis secundum rationem et esse, nec plurificatur per accidens, nec per formam substantialem distincte, non potest esse hypostasis nisi una. Item, Quod duarum naturarum specie et genere differentium, utrimque salvatarum in esse et proprietatibus, non potest esse hypostasis una. Item, Quod ex puro nihilo in ens aliquod nulla est mutatio. Item, Quod omnis mutatio supponit et relinquit materiam secundum quod hujusmodi. Et ideo in omni articulo oportet captivari intellectum phantasticum in obsequium Christi.

Ad primum igitur dicendum sicut in tertia distinctione primi libri Sententiarum dictum est, quod ratio probans Deum esse et unum esse, non ostendit nisi quia et non quid. Licet autem per fidem non possimus penitus accipere quid est Deus, eo quod ipse solus perfe-

ctus sui contemplator sit, tamen accedimus magis, quam ratio ducat, dicentes etiam cujusmodi unum Deus sit, et cujusmodi substantia, scilicet quod suum unum non repugnat pluralitati personarum, quod sua substantia indistincta manens in se distinctas claudit hypostases : et haec impossibile est probare : et ideo hoc modo fides est de Deo, quod sit substantia, et quod sit unus : et non illo modo quo concluditur, quia est Deus, et substantia, et unus.

Ad aliud solvitur in Littera a Gregorio, quod aliud viderunt discipuli, et aliud crediderunt : quia hominem passum esse non est est articulus fidei, sed Deum esse passum : et hoc probari non poterat.

Ad aliud dicendum, quod signum duplex est, scilicet quod accipitur de natura rei probandae, licet non sit immediata causa ejus : et hoc signum facit opinionem topicam. Aliud est signum persuasivum per modum miraculi, in cujus rationem non possumus ex nobis : et hoc manuducit ad fidem, sicut apparitio signum est resurrectionis, et unum fuit ita latens rationem sicut alterum : et per tale bene probatur fides : sed propter illam probationem non efficitur ipsa de apparentibus : quia et ratio probans et conclusio probata, sunt de non apparentibus, eo quod in neutrum possumus ex ratione.

Ad aliud dicendum, quod illa solutio non valet.

Ad aliud dicendum, quod fides bene contraria est sophismati, et excludit ipsum, sed non potest habere rationem suae existentiae : quia ratio omnis apparens est : et si haberet rationem, esset de apparentibus, et sic fidei meritum evacuaretur, quod esse non potest.

Si autem tu objicias dicens, quod Doctores nostri temporis multas adducunt rationes ab probandum ea quae credimus : dico, quod illae rationes fundatae sunt super principia supposita a fide, et non super principia sophistica (alias, physica)

<--- Page Split --->

eo quod fides sui profunditate omnes excedit scientias : et ideo quaerit sibi principia propria ex quibus probetur : et quia principia sunt non apparentia, non propter illas rationes efficitur fides de apparentibus.

ARTICULUS XIV.

  1. Item, Videtur non esse verum quod dicit in tertio modo : quia, sicut dicunt Avicenna et Alqazel, thesaurus formarum imaginabilium differt a thesauro intentionum particularium : et thesaurus formarum imaginabilium est imaginatio, et non memoria : thesaurus autem intentionum particularium est memoria, non imaginatio : ergo imagines quibus absentes cogitamus, non tenemus memoria, sed imaginatione.

An divisio eorum quæ videntur, sit bona ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, « Fidem ipsam videt quisque, etc. »

Hic enim datur divisio quaedam eorum quae videntur, quae continet sex membra, quorum primum est eorum quae per essentiam sunt in anima.

Secundum autem, eorum quae videntur in sensibilibus speciebus praesente materia.

Tertium, eorum quae videntur per memoriam retinentem imagines corporalium rerum absentium.

Quartum est eorum quae non videmus, sed formamus ea cogitatione ex his quae videmus.

Quintum est eorum quae cognoscimus ex simili, ut animam alterius ex natura.

Sextum est eorum quae discimus per motum et effectum.

Videtur autem ista divisio esse insufficiens eorum quae videntur, quia

  1. Ea quae per essentiam sunt in anima, non uno modo sunt in ipsa Aliter enim in anima est Deus per essentiam, aliter ipsa anima vel intellectus, et aliter virtutes. Ergo videtur, quod primus modus sit insufficiens.

  2. Item, Cum visio interior sit de auditis, et odoratis, et gustatis, et tactis per imagines : quare ab Augustino hic potius dicitur visio interior, quam auditus interior, vel odoratus, vel tactus, vel gustus?

  3. Item, Quartus modus videtur esse dubius, scilicet, Ea quæ non videmus, et ex his quæ videmus cogitationem utcumque formamus, et memoriæ commendamus. Hoc enim potest fieri tribus modis, scilicet quæ non videmus in toto, sed videmus in parte, et cogitationem formamus fingendo, sicut tragelaphum, hircocervum, vel chinuæram : et hoc erit fortasse componentis et dividentis imagines imaginationis. Vel, quæ non videmus, scilicet quorum species non sunt sensibiles, sed intentiones ex sensibilibus elicitæ, sed non ab appendiciis materiæ separatæ : sicut ovis videns lupum, elicit esse inimicum, et fugit : et homo videns ignem, elicit nocivum esse, et timet : et hoc est æstimativæ sensibilis. Vel sic, quod nos quædam non videmus in speciebus propriis et per se sensibilibus, sed per accidens, cogitatione separando rationes eorum ab omni materia et appendiciis materiæ : sicut videntes hoc album vel crispum, intelligimus hominem, et accipimus universale ex particulari et sensibili. Ergo videtur, quod Augustinus hoc dividere debuit.

5 Item, Tullius in Rhetorica dicit, quod saepe ex contrario videmus contrarium. Et Aristoteles dicit idem in capitulo quodam de Memoria et Reminiscentia. Ergo videtur, quod illum modum debuit ponere extra istum, qui dicit nos ex simili cognoscere simile.

  1. Item, In ultimo videtur nihil dicere : quia hominem non propria cogitatione cognoscimus ex motibus, sed potius ex propria forma : ergo videtur, quod iste

<--- Page Split --->

sextus modus non habeat cognoscibile proprium.

Si autem tu dicas, quod exemplum Augustini non est homo, sed animal, ut quidam libri habent : tunc videtur, quod nihil dicat in quinto modo, vbi supponit, quod anima se videt, et ex se cognoscit animam alterius.

Solutio. Dicendum, quod isti modi visionis boni sunt. Sed quia Augustinus non intendit omni modo distinguere visiones, sed tantum exempla quorumdam modorum generalium dare : ideo non subdividit modos generales. Et ideo bene concedo, quod primus et quartus subdividuntur, sicut probant objectiones. Ratio autem divisionis Augustini hæc est : Omne quod videtur, aut videtur per speciem propriam, aut in specie alterius. Si autem videtur per speciem propriam, aut ipsa sua species est essentia sua, ut videri et per essentiam esse in vidente sit idem : aut species sua est intentio rei visæ tantum, et non est essentia sua. Si primo modo : tunc est primus modus. Si secundo modo : aut est cum præsentia materiæ, sicut lit visio sensibilis. et tunc est secundus modus : aut est sine præsentia, et tunc est tertius modus. Si autem non videtur in specie propria : aut videtur in eo quod resultat ex speciebus propriis per se, aut quod resultat ex eis eomporarationem ad aliud. Si primo modo : tunc est modus quartus in triplici sua diversitate, sicut patet in objectis : quia objectio docet artem accipiendi modos illos. Si secundo modo : aut est comparatio specierum ex quibus resultat intentio visa secundum comparationem causati ad causam, et tunc est ultimus modus : quia accipimus quamdam causam, quæ per speciem propriam non potest cognosci, sed per speciem sui effectus et operis, sicut motorem per motum, et hujusmodi : aut est secundum collationem similium et proportionabilium, et sic est modus quintus generaliter intellectus.

Et per hoc patet solutio fere ad totum.

DICENDUM enim ad primum, quod ea quae sunt per essentiam in anima : aut sunt de substantia animæ quodammodo, sicut ipsa anima et potentiae ejus : aut sunt illabentia per substantiam animæ, ut Deus : aut informantes eam in potentis, ut habitus.

Ad aliud dicendum, quod visio interior dicitur visio potius quam actus alterius sensus duplici ratione, quarum una tangitur a Philosopho, scilicet quod visus immaterialior est, et plurium differentiarum considerativus, et ideo magis conveniens potentiis interioribus formalibus, et ideo etiam altior est in capite hominis, qui complete habet sensus : et lucidiorem habet spiritum sensibilem, et nervis opticis decurrentem : licet in quibusdam animalibus aliis altior sit auditus, ut in equo, et leone, et fere in omnibus quadrupedibus : sed in volatilibus est sicut in homine quoad auditum, et visum : sed non quoad odoratum, quia ille in volatilibus est altior auditu : cujus inquirere causam est alterius negotii. Alia causa potest esse, quod actus aliorum sensuum non explentur sine agente in materiam corporalem, et corporaliter, non spiritualiter : ut patet in auditu secundum actum, quia non expletur sine percussione pertingente fracturam aeris, ut dicit Philosophus. Odor autem non expletur sine evaporatione fumante. De gustu autem et tactu per se patet : et ideo dicit Commentator, quod species visibiles sunt in medio secundum esse spirituale, species autem aliorum per esse materiale : et ideo iterum magis competit interioribus potentiis nomen visus, quam nomen alterius sensus.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat hic generaliter memoriam, omnem thesaurum, sive contineat imagines sensus communis, sive intentiones æstimationsi, sive etiam rationes intelligibiles : quia ipse non intendit distinguere potentias animæ, sed tantum diversas visiones per exempla monstrare, ut probaretur primus esse certissimus.

<--- Page Split --->

Ad 4. Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad 5. Ad aliud dicendum, quod videre contrarium in contrario non facit proprium genus visionis, quod alio modo et magis proprie videri non possit : et de talibus tantum intendit hic Augustinus, quæ certam aliquam habent visionem, ut probat ex ipsis gradibus visionum, quod primum genus visionum est certissimum.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendit speciale genus visionum, eorum scilicet in quorum substantam non possumus, nisi specie operis vel effectus sui et ideo non subjicit ibi hominem, nisi pro materiali exemplo et communi, et intendit a simili ea quæ cognoscimus per opera, et non aliter, sicut virtutem sapphiri per aurum micans, et virtutem magnetis per attractum ferri, et motorem cœli per motum stellarum.

ARTICULUS XV.

Utrum potest aliquis scire certissima scientia, an sit dgnus vita æterna, vel non ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : « Non sic videtur fides in corde in quo est, ab eo cujus est, sed eam tenet certissima scientia, etc. »

Hoc enim non videtur esse verum : quia probatum est, quod quilibet qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo si video me habere omnes virtutes, et sic certissima scientia scio me esse dignum vita æterna : quod est contra Ecclesiasten, ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Item, Apostolus : Nihul mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum 1. Item, in Proverbiis : Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem 2. Item,

Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et ibi dicit Glossa Gregorii quod « præ- « cipua causa fletus est sanctis viris, quia « nesciunt de statu suo, utrum placeat « vel displaceat Deo. »

Ad hoc quidam dixerunt, quod bene quidem in corde videtur fides : sed nescitur, utrum gratis data, vel gratum faciens : et ideo nescitur, utrum sic omnes habeantur. Sed hæc solutio mirabilis est : quia de gratia gratum faciente idem objicitur : hæc enim non est nisi per essentiam in anima, si est. Ergo ipsa videtur ab ipsa : ergo certissima scientia scit se esse in gratia gratum faciente, quod omnibus patet esse falsum.

Si autem tu dicas, quod non intelligitur nisi de fide : hoc nihil est : quia in originali, scilicet in libro VIII de Trinitate, dat Augustinus exemplum de fide, de justitia, de charitate, de temperantia. Ergo patet, quod solutio illa nulla est : quia Augustinus intelligit de omnibus quæ per essentiam sunt in anima.

Ideo alii dixerunt, quod in veritate bene scit homo secundum præsentem statum, utrum odio vel amore dignus sit : sed nescit utrum perseveret, an non : et ita intelliguntur supra dictæ auctoritates. Sed hæc solutio iterum stare non potest : quia unusquisque per certissimam scientiam se sciret esse in gratia, vel non : et magis constaret ei de statu gratiae, quam de statu ejus quod videt ante oculis corporis : et hoc dicit unicuique propria conscientia esse falsum.

UNDE videtur mihi tenenda via quorumSolut dam, quod secundum Augustinum, aliud est scire quod convertitur cum nosse : et aliud est scire quod est ex discretione et cogitatione. Dicit enim Augustinus in loco unde trahitur ista auctoritas, quod nosse nihil aliud est quam notitiam rei apud se tenere : cogitare autem est ab aliis rebus notis reu notam discernere.

<--- Page Split --->

Dicatur itaque, quod duplex est certitudo, scilicet certitudo notitiae : et haec fortior est et melior, quanto rei notitia melius et nobilius apud se habetur : et sic nihil adeo certum est, sicut ea quae sunt per essentiam in anima : sed illa inter se habent gradus, ut dictum est. Alia est certitudo scientiae discretiva unius ab altero : et haec fit in consideratione propriarum differentiarum rei secundum actum : et hac certitudine magis est certum cujus differentiae et proprietates naturae magis investigatae sunt.

Si autem tu objicias distinguendo, quod si fides et aliae virtutes sunt in anima, quod anima potest converti super eas quando vult, et videre, et discernere : quia non exigitur ad intelligere secundum actum, nisi assimilatio intellectus : et bene est illi assimilatus quod per essentiam habet apud se. Ego respondco, quod Augustinus movet similem quaestionem de anima, cum sit sibi praesens, quare quaerit se? Et dico, quod hoc eo quod intellectus in hac vita conjunctus est phantasiiis, et non accipit nisi ex phantasmate, et non potest hujusmodi a se separare : et ideo si debeat rem discernere et discretive scire, oportet quod ipse accipiat ejusdem, quod ipse essentialiter apud se habet, aliam scientiam ex phantasmate : et sic discernere fidem discit per opera fidei, et per materiam : et hoc modo est verum, quod anima non possit converti super omne quod apud se habet, et causa hujus dicta est: sed tantum potest converti super id quod accipit per inventionem, vel doctrinam discretivam unius ab alio, et non super alia, nisi imperfecte, eo quod illorum notitiam non habet nisi in universali habitu principiorum confuso, non potente concludere scibile, nisi determinetur ad particularia et specialia accepta per disciplinam. Et hoc est quod dicit Boetius in libro V de Consolatione Philosophiae, de intellectu humano, ponens versus qui ex sententia Augustini extraluntur :

Sed mens caecis obruta membris, Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus.

Et infra, alius :

An cum mentem cerneret altam, Pariter summam et singula norat : Nunc membrorum condita nube, Non in totum est oblita sui, Summamque tenet, singula perdens. Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu : nam neque novit, Nec penitus tamen omnia nescit. Sed quam retinens memnint summam, Consultu alto via retractans, Ut servatis queat oblitas addere partes.

Et vocat summam alte visam, scientiam nubilatam in confuso habitu universalissimorum principiorum, qui innatus est nobis : quia aliter, ut dicit Augustinus, nesciret se invenisse quod quaerit, nisi aliqualiter haberet ejus notitiam apud se, ad quod examinaret quaesitum et inventum : nec quaeroret, nec sequeretur, quia non potest quaerere nec sequi nullo modo scitum : nec appetere scire, quia non est appetitus nisi ejus quod aliquo modo scitur. Et hoc etiam vult Aristoteles in fine II Posteriorum.

ARTICULUS XVI.

Quam conformitatem habent praedictae visiones ad caelum in quod raptus est Paulus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : « Non corporaliter, non imaginarie. sed intellectualiter, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod

  1. Omnia genera visionum enumeratarum supra, revertantur ad tria enumerata hic.

  2. Item, Cum dicat Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, et

<--- Page Split --->

ponitur in Glossa super verba Apostoli, II ad Corinth. xii, 1 et seq., quod ista tria genera visionum, sunt triplex cœlum in quod raptus est Paulus. Quæritur ergo, Quam conformitatem habent istae visiones ad cœlum ?

ARTICULUS XVII.

An fides habeat certitudinem ante omnem cognitionem ?

Solutio. Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod dividendo penes modos visibilium, sunt generales modi sex supra enumerati : sed accipiendo penes subjecta partium animæ videntis, tunc non sunt nisi tres enumeratae hic visiones. Aut enim est extra, et sic est corporalis visio per sensus : aut intus, et tunc aut corporaliter, aut intelligibiliter : et primo modo est imaginabilis, secundo autem modo intellectualis visio.

Deinde quæritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, G, sub finem : « Credimus ut cognoscamus, etc. »

Huic enim contrarium videtur, quod

  1. Dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, ubi dicit, quod quædam intelliguntur simul, et creduntur.

  2. Item, Si omnis certitudo est per cognitionem : tunc videtur, quod fides nullam habeat certitudinem ante cognitionem.

Ad ALIUD dicendum, quod ego non puto, quod istae visiones tres omnibus modis cœlum dicantur : sed dicuntur tunc cœlum esse, cum cœlum in eis aperitur, id est, secreta cœli panduntur. Hoc enim fit quandoque ad sensum, sicut Genes. xviii, 1 et seq., ubi Angeli sensibiliter Abrahæ mysterium promissi seminis aperuerunt. Et quandoque imaginatione, ut Ezechieli aperti sunt cœli in mysterio animalium 1. Et intellectualiter, ut Danieli, et Joseph, quibus revelata est intelligentia visionum 2. Et a sola ultima dicitur aperiri simpliciter cœlum : in aliis autem secundum quid tantum : sicut in prophetia simpliciter a sola ultima dicitur, et ab aliis non nisi forte secundum quod intelligentia (ut dicit Damascenus) opus est in visione.

  1. Item, Omnis cognitionis certitudo est per rationem : fides autem cognitio est, vel non sine cognitione : ergo videtur, quod non habeat certitudinem nisi ex ratione : rationem autem non habet : ergo non habet certitudinem, ut videtur.

SED CONTRA :

Fundamentum in qualibet scientia est magnæ certitudinis : ergo multo magis in scientia divina. Fides autem fundamentum est et scientiæ divinæ et vitæ, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus, id est, ut dicit Glossa Ambrosii, « fides Jesu Christi. » Ergo fides est certissima : quia aliter totum esset irritum.

Solutio. Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod fides est certior omni arte et demonstratione, quadam certitudine. Est enim certitudo duplex, scilicet certitudo veritatis intellectivæ, et veritatis affectivæ,sive certitudo veritatis quæ secundum pietatem est, ut dicit Apostolus ad Titum 2. Certitudo

1 Cf. Ezechiel. 1, 1 et seq. 2 Cf. Daniel. ii, 20 et seq. ; Genes. xl et xli. 3 Ad Titum, i, 1 : Paulus, servus Dei, Aposto-

lus autem Jesu Christi, secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quæ secundum pietattem est.

<--- Page Split --->

veritatis intellectivæ : aut est in primis illius scientiæ in qua est veritas illa, aut in demonstratis ex primis, aut ex his quæ per prima et vera acceporunt fidem. Certitudo autem veritatis quæ est secundum picitatem, supra rationem est : et ideo non trahit certitudinem a principiis rationis, sed potius a lumine, quod est simile primæ veritati, quod est simplex quasi aperiens oculum ad videndum primam veritatem, sicut lumen solis incidens oculo, aperit ipsum ad accipiendum quod offertur : et hæc est certitudo ex lumine fidei informante conscientiam, et convincente per affectum de veritate credebilitatis, et quod tendendum sit in ipsum quod creditur, etiam extra metas rationis proprie : et hæc est certitudo fidei : et ideo Sanctus sciens disciplinas

mathematicas, potius abnegat, quod triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis, quam neget veritatem fidei.

Et per hoc patet solutio ad duo ultima.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod credere dicitur multipliciter, sicut et fides. Et ideo Augustinus sumit ibi credere large, secundum quod credere dicit quemlibet consensum cujuscumque veritatis : sic enim in disciplinalibus simul est credere et intelligere : nisi forte intellectus dicatur cognitio ejus quod dicitur per sermonem. Ille enim intellectus præcedit omnem consensum sive in scientiis intellectivis, sive in scientia quæ est secundum pietatem, sicut est in fide.

H. Descriptio fidei.

Ait Apostolus: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum vel convictio non apparentium 1, quia per fidem subsistunt in nobis etiam modo speranda, et subsistent in futuro per experientiam. Et ipsa est probatio et convictio non apparentium: quia si quide his dubitet, per fidem probantur: ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt Patriarchæ et alii Sancti. Vel probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia, ut supra dictum est. Proprie tamen fides dicitur substantia rerum sperandarum, quia sperandis substat: et quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XVIII.

An fides bene diffiniatur ab Apostolo, quod est « substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ? »

« Ait enim Apostolus : Fides est sperandarum substantia rerum, etc. »

Hic incipit ponere aliam diffinitionem fidei et explanare. Et ideo dividitur haec pars in duas partes : in quarum prima ponit diffinitionem fidei et explanat. In secunda autem objicit contra diffinitionem, et solvit, ibi, I, « Si vero quaeritur, An haec descriptio spei conveniat, etc. »

INCIDIT autem hic prima quaestio de diffinitione data ab Apostolo, et quaestio communiter ab omnibus disputata.

Et potest objici sic :

  1. Omnis diffinitio debet esse ex prioribus et notioribus et essentialibus diffinito : res autem sperandæ ut sperandæ, nec priores, nec notiores, nec essentiales sunt fidei : ergo non debet diffiniri per illas.

  2. Item, Nihil unum specie secundum rationem diffinitionis ponitur in generibus diversis non subalternatim positis : fides autem in ista diffinitione ponitur in genere substantiæ et argumenti, quæ sunt genera diversa, et non subalternatim posita : ergo peccat diffinitio.

  3. Item, Nulla virtus una diffinibilis est per duplicem actum : virtus autem fidei hic diffinitur per duplicem actum : ergo male diffinitur. PRIMA probatur per hoc quod unius virtutis unicus est actus. SECUNDA autem probatur per hoc quod facere substare res sperandas in nobis, et arguere de non apparentibus, sunt diversi actus etiam specie, ut videtur.

  4. Item, Actus praevii sunt potentiiis, et

priora sunt objecta actibus secundum rationem, et similiter habitibus : ergo si diffinitur habitus sicut et potentia per objectum sive oppositum, debet diffiniri per id quod est per se objectum ejus : sed fidei non per se objectum est sperandum : ergo male diffinitur per illud.

  1. Item, Substantia dicitur multis modis, ut dicit Philosophus in V primae philosophiae, scilicet materia, forma, compositum, genus : qualiter igitur sumitur hic substantia in diffinitione ista ? Si pro materia : hoc non videtur : quia res sperandae non sunt omnes ex fide ut circa materiam, nec omnes sunt in fide ut in materia. Cum igitur non dicatur materia pluribus modis, nisi ex qua, vel in qua, vel circa quam, videtur fides non esse substantia ut materia rerum sperandarum. Si vero dicatur ut forma : hoc est absurdum : quia sic fides esset forma omnium rerum sperandarum : quod falsum est : quia res sperandae multae sunt, non una secundum rationem formae, nisi in quantum sperandae sunt : et hanc rationem formae non habent a fide, sed potius a spe. Si vero dicatur substantia ut compositum : tunc iterum hoc patet per se non esse verum : quia fides non est composita : nec ut composita substat rebus sperandis : quia tunc res sperandae essent in ea sicut aliquid est in composito, et hoc est sicut accidens est in subjecto vel proprietas, quod absurdum est. Si vero accipiatur secundum generis intentionem : tunc fides esset genus rerum sperandarum : quod iterum esse absurdum omnibus patet, quia sic praedicaretur de omnibus : ergo nullo modo est substantia rerum sperandarum.

  2. Si vero dicatur, quod dicitur substantia ut est fundamentum. CONTRA : quia ipsa est fundamentum omnium virtutum : ergo debet dici substantia omnium virtutum, et non rerum sperandarum tantum.

  3. Item, Charitas perfectior est quam spes in aedificio spirituali, de quo exponi

<--- Page Split --->

quod consideratur in subjecto per effecctum quem efficit in ipso. Sunt autem duo effectus ejus sese consequentes : quorum unus est, quod res aeternas ostendit, et ita per aliquem consensum ponit eas in fideli. Secundus autem est, quod convincit mentem de veritate illarum rerum : sicut etiam, dicit Apostolus post diffinitionem istam, ad Hebr. xi, 6 : Credere opporiet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit : sicut etiam in aliis credibilibus primo scimus quid est quod proponitur per sermonem, et postea arguitur mens per consensum : et gratia primi convenit fidei, quod sit substantia rerum sperandarum : et gratia secundi, quod sit argumentum non apparentium, quia speranda sunt non apparentia, ut dicit Apostolus, ad Roman. viii, 24 et 23 : Nam quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et hoc est quod communiter dicunt Doctores, quod fides diffinitur ab Apostolo, prout ipsa est fundamentum in aedificio spirituali : quia sic prima est secundum naturam actus sui, ut aicit Magister in Littera sequentis capituli, et substat omnibus aliis, et alias locat in nobis, id est, facit quod locentur.

DICENDUM igitur ad primum, quod illa ratio procedit de diffinitione essentiali, et non de illa quae datur per effectum in sub-jecto consequentem : quia ille effectus semper positerior est illo cujus est effectus.

Ad aliud dicendum, quod substantia non ponitur hic ut genus fidei, sed potius ut proprietas quaedam in comparatione ad effectum inventa in fide. Et similiter argumentum potius est proprietas quaedam hic, quam genus : sed verum est, quod in comparatione ad diversum modum subjecti, accipitur in ista duplici proprietate : secundum enim quod intellectus affectivus est, sic subsistere in eo facit res sperandas circa quas est quis affectus : secundum autem quod habet aliquid cognitionis, sic arguit ipsum de consensu non apparentium.

Ad aliud dicendum, quod objectio procedit de actu essentiali et primo : sed in diffinitione ponitur actus qui est effecctus, non qui est motus et substantialis operatio fidei. Talem autem actum qui est effectus, multiplicem potest habere omnis virtus, quae subjectum habet aliquo modo diversificatum, sicut est intellectus affectivus qui duo dicit, scilicet quod est intellectualus, et quod est affectionis.

Ad aliud dicendum, quod etiam illa objectio non concludit nisi de actu, qui est operatio virtutis et prima et propria : quia illi respondei objectum secundum rationem ut visioni visibile, et fidei credibile : sed non concludit de aciu qui est effectus in subjecto : tamen propositio illa, quod actus sunt praevii potentiiis, non est generaliter vera : sed hoc est alterius considerationis.

Ad aliud dicendum, quod quidam dicunt, quod substantia dicitur ibi ut materia : sed materia dicitur multis modis : dicitur enim materia a subjecto materie, id est, ab eo quod est subjectum primum, et sic dicitur tribus modis, ut patet in objiciendo : et dicitur materia dispositio quae reducitur ad materiam, eo quod ipsa cum materia subjaceat forme, sicut caliditas forme ignis, et hoc modo dicunt, quod fides est subsiantia materialis, quia secundum naturam omnibus aliis substernitur in aedificio spirituali. Sed melius potest dici, quod substantia dicitur hic ab actu substandi, et non a natura substantiae vel quidditatis : et tunc planum est respon&ere : quia tunc sumitur substantia a proprietate actus substantiae, et nullo modo quatuor modorum inductorum dicitur substantia : sed quia substat aedificio spirituali, in quo fides fundat, spes erigit, pietas et charitas concludit testudines.

Ad aliud dicendum, quod ipsa fundat omnes virtutes in nobis : sed virtutes non appetuntur nisi propter res sperandas, et ideo res sperandae sunt finis omnium quae sunt in aedificio spirituali : et ideo potius

<--- Page Split --->

in comparatione ad speranda dicitur tides fundamentum.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod in hoc non consistit fundationis ratio, quod aliquid sit perfectus, sed in hoc quod de se imporiat rationem consummationis totius vitae et ædificii spiritualis : et hoc numquam est in diligendo secundum quod diligendum, quia hoc est commune via et propriæ, et temporale et æternum : sed sperandum semper est æternum, et totum æternum cadit sub sperando : et ideo potius assignatio fidei fit penes sperandum, quam penes diligendum.

Ad 8 et 9. Ad aliud dicendum, quod est de paenis non ut de fine : et ideo non diffinitur penes illas.

Et per idem patet solutio ad sequens.

Ad quest 1. Ad aliud dicendum, quod argumentum ponitur in diffinitione fidei ad similitudinem argumenti quod dicitur principium. Probatio. Ita dici quidam Joannes Episcopus : « Fides locat fideles in veritate, sicut immobile summa veritatis principium. » Sed differentia est, quod principium scientiae arguit meniem lumine compositionis terminorum, sed fides simplici lumine quod informat conscientiam sive intellectum : quia aliter non esset virtus, sed ars, ut supra dictum est.

Ad 1. Et per hoc patet solutio ad id quod contra objicitur de argumento, quod est maxima propositio secundum veritatem, et hoc non est fides.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod argumentum quod constat in complexione et decursu unius in alterum, est fundamentum rationis : sed hoc modo non dicitur fides argumentum, sed modo prædicto : et ideo valet objectio.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod nullum potest esse argumentum non apparentium rationi, quod est per decursum ratiocinationis : sed argumentum quod est lumen veritatis infusa, potest esse non apparentium rationi, quia in ipso incipiunt apparere, sicut articuli apparent in fide, licet non appareant in specie.

Ad aliud dicendum, quod falsa est ista, quod fides nullo modo facit articulum apparere : imo facit in speculo et ænigmate videre credibile et creditum, et asseutire illi quod sic videtur.

Ad aliud dicendum, quod non ordinantur partes diffinitionis illius secundum quod magis substantiales sunt fidei, sed potius secundum quod consequuntur se, non tempore, sed natura in subjecto. Prius autem natura ex parte subjecti est locari in nobis sperandum, quam assentire per conjunctionem conscientiae : sicut prius est intelligere quidem quod dicitur per sermonem, quam assentire illi per credulitatem.

Ad illud quod ulterius quaeritur de Adquæst 2. diffinitione Joannis Damasceni, dicendum, quod in veritate, sicut dicit Augustinus, « Fides est lumen ad primam veritatem ducens, sicut lumen solis ducit ad res visibiles : » et dicitur indijudicabile, eo quod non potest iudicio rationis discutì : et dicitur indistabile lumen, eo quod non consistit in decursu rationis, quia omnis talis discursus est aliquo modo distans, sicut distat magis notum a minus toto. Sed fides lumen est non distans a veritate in quam ducit : quia subjicit eam ut subjectum circa quod est, et finem propter quem est, et exemplar ad cujus similitudinem animæ impressum est.

Ad aliud dicendum, quod fides non Adquæst. 3. dicitur spes essentialiter, sed per causam : quia facit aliquam spei certitudinem, et aperit oculos ad id quod est sperandum et petendum : et ideo prædication est per causam.

Ad in quod ulterius de alia diffinitione Adquæst. 1. quaeritur, dicendum quod alia translatio habet, « inquisitus consensus, » id est, non quaesitus, ita quod præpositio in veniat privative : unde translator in alia littera quam ponit, explanat, id est, non perscrutatus : et sic cessat objectio.

<--- Page Split --->

sus, sed facilioris assensus ad auditum. Si enim fides hoc modo diceretur argumentum, potius esset conclusio, quam argumentum.

ARTICULUS XIX.

Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur de hoc.

An ea qua non apparent de quibus est fides, per fidem possunt probari?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Si quis de eis dubitat, per fidem probantur : ut adhuc probatur futura resurrectio, etc. »

Hic enim destruitur fere totum quod dictum est : quia

  1. Tunc videtur, quod apparens sit, si probari potest.

  2. Item, Si fides trahit firmamentum a loco, tunc ipsa non habet rationem primae firmitatis.

  3. Item, Si trahit firmamentum ab auctoritate Patrum, tunc incertissima est : quia inter locos facientes opinionem, debilissimus locus est ab auctoritate.

  4. Item, A ratione deberet melius trahere firmitatem : quia ratio est prior auctoritate, tempore, et natura. Unde Joannes Episcopus diffinit auctoritatem dicens : « Nihil aliud est auctoritas nisi rationis reperta veritas, et ad posteritatis utilitatem scripto commendata. »

Quæst.

ULTERIUS QUÆRITUR DE ALIA RATIONE QUAM inducit dicens, quod dicitur argumentum, quia probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia. Quia secundum hoc ista argumentatio esset necessaria, Fides est : ergo aliqua non apparentia sunt : quae nullam videntur habere ha- bitudinem. Utrum autem fidei possit su- besse falsum, infra quaeretur.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod expositio Magistri prima non deservit fidei, nisi in quantum est ex auditu, ut supra dixi- mus : sic enim habet persuasionem in- sufficientem, et præcipue ex auctoritate Patrum : sed hoc non est causa consen-

Ad aliud dicendum, quod argumentum est necessarium necessitate consequen- tiae : sicut si dicatur, divina veritas est de hoc : ergo hoc erit, vel est : et est ibi habitudo causæ ex suppositione alterius : fide enim supposita, necesse est aliquod non apparens esse, cujus sit fides ut causæ : quia non apparentia sunt causa fidei exemplaris, et finalis : et ideo pro- cessus est ab effectu supposito ad cau- sam.

ARTICULUS XX.

An fides sit fundamentum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, in fine « Quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest.

Videtur enim fides non esse fundamentum, sed fortitudo : quia

  1. Luc. xii, k, super illud : Dico vobis amicis meis : ne terreamini, etc., dicit Glossa : « Fortitudo est fundamentum fidei. »

  2. Item, Videtur quod humilitas est fundamentum : quia dicit B. Bernardus : « Pretiosus fundus humilitas, in qua « fundantur caeterae virtutes. »

  3. Item, Videtur quod timor : Eccli. xxv, 14 : Timor Dei super omnia se su- perposuit. Et, ibidem, y. 16 : Timor Dei initium dilectionis ejus.

  4. Item, Augustinus : « Timor intro- « ducit charitatem, sicut seta filum. » Ergo videtur primo fundare ædificium. »

SOLUTIO. Dicendum, quod fides est

<--- Page Split --->

simpliciter prior et fundans. Alie autem non fundant nisi secundum quid : et hoc patet, quia humilitas est post fidem, sed concavum facit cor ut profundius fundetur quod jam per fidem fundamentum est, et ideo quasi parat fossam in qua fundatio fiat. Fortitudo autem fundat per modum fulcimenti contra eminentes tempestates

tentationis et persecutionis. Sed timor fundat per exclusionem subvertentium ædificii structuram, per hoc quod declinat a peccato. Fides autem sola per hoc quod subjicitur et substat substantialiter ut prima in ædificio.

Et per hoc patet solutio ad totum.

I. Si illa descriptio spei conveniat ?

Si vero quaeritur, An haec descriptio spei conveniat : sane concedi potest utrumlibet. Si autem dicatur convenire, sunt et alia plura quibus differunt fides et spes : sed non improbe dici potest soli fidei convenire, non spei : quia fides sola fundamentum dicitur, non quia fides virtus possit esse sine spe et charitate. Unde Augustinus 1 : Fides operans per dilectionem utique sine spe esse non potest, nec amor sine spe, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide : et fides sine amore nihil prodest : potest tamen credi aliquid, quod non speratur : nihil autem potesi sperari, quod non creditur. Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare, quod est actus spei : quia nisi aliquid credatur, non potest sperari. Creditur enim aliquid, quod non speratur. Inde est quod in Scriptura plerumque reperitur, quod fides praecedit spem, et spes sequitur fidem : non quod virtus fidei praecedat virtutem spei tempore vel causa, sed quia actus fidei naturaliter praecedit actum spei : quod etiam quidam concedunt de ipsa virtute fidei, ut naturaliter praecedat spem, non tempore. Unde et recte ea sola dicitur fundamentum omnium virtutum et bonorum operum : non autem fundamentum est charitatis, quia non ipsa charitatis, sed charitas ipsius virtutis fidei causa est. Charitas enim causa est et mater omnium virtutum : quae si desit, frustra habentur caetera : si autem adsit, habentur omnia. Chariias enim Spiritus sanctus est, ut in superioribus praetaxatum est 2. Ipsa est ergo causa omnium virtutum, non ipsius aliqua virtutum causa est : quia omnia munera excellit. Unde Augustinus : Respiec ad munera Eccle-

<--- Page Split --->

siae, et universis excellentius charitatis munus cognosces: quae, ut oleum, non potest premi in imo, sed superexsilit 1. Non ergo ejus causa vel fundamentum fides est. Gregorius tamen super Ezechielem dicit, quia nisi prius fides teneatur, nullatenus ad spiritualem amorem attingitur. Non enim charitas fidem, sed fides charitatem praecedit: quia nemo potest amare quod non crediderit, sicut nec sperare. Sed hoc accipi potest dictum de fide, quae virtus non est: ipsa enim spem et charitatem frequenter praecedit: vel de actu fidei, qui forte naturaliter actum charitatis praecedit, sicut actum spei: quod verba praemissa diligenter notata innuunt, et ea etiam quae addit dicens: Nisi ea, inquit, quae audis credideris, ad amandum ea quae audis non inflammaberis: quae tantum de non visis est, ut ante diximus. Unde Chrysostomus: Fides in anima nostra facit subsistere ea quae non videntur: de quibus propria 2 fides est: de visis enim non est fides, sed agnitio 3.

ARTICULUS XXI.

An credere quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare ?

  1. Item, Prius est recedere a malo, quam facere bonum : sed timor facit recedere a malo, fides autem docet accedere ad bonum, et accedit ipsa ad verum quod est bonum : ergo timor est prius.

  2. Item, Hoc videtur dicere Ecclesiasticus, i, 27 : Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit justificari.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, I, circa initium : « Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare, etc. »

Hujus enim contrarium habetur

  1. Super Psalmum xxxvi, 1 : Noli emulari, ubi dicit Glossa : « Spes est introitus ad fidem. »

  2. Item, Supra habitum est, quod charitas est mater et forma omnium virtutum : et hoc iterum a Magistro dicitur hic : ergo falsum est, quod fides sit prima.

  3. Item, Una virtute habita, habentur omnes : ergo nulla est prior alia.

SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod naturaliter praecedit fides vel actus fidei, sicut dicit Magister hic : quia nisi fides malum ostendat, non fugiet timor ipsum. Similiter nisi fides bonum ostendat, non appetet ipsum amor. Licet igitur tempore simul sint, tamen natura praecedit fides, ut jam dictum est : quia ipsa secundum rationem est ante motum hominis ad justitiam.

Si autem consideramus justificationem, secundum quod est motus quidam : tunc dicemus, quod in illo motu est terminus a quo, et terminus ad quem : et per comparationem ad terminum a quo, id

4 S. AUGUSTINUS, In tract. de Laudibus charitatis. 2 Edit J. Alleaume, proprie.

3 S. J. CHRYSOSTOMUS, Homil. XXI super epist. ad Hebræos.

<--- Page Split --->

est, a peccato quod ordinat ad pœnam, primus motor est tinor : per comparationem autem ad terminum ad quem, primum quidem disponens ipsum mobile, est spes elevans, ut moveatur ex præsuppositione consequendi veniam : amor autem est primum novens. Et sic nihil prohibet diversa esse prima in justificatione. Sed tamen semper fides erit prior omnibus naturaliter : quia ipsa per ra-

tionem intelligendi est ante motum totum, ostendens a quo, et ad quid moveatur, et quomodo.

Et per hoc patet solutio ad totum præter Glossam de Psalmo xxxvi, 1. Et ad illam dicendum, quod fides non accipitur ibi pro habitu quo creditur, sed pro credito ipso, et hoc est æternum bonum, in quod introducit spes, quia ipsa est exspectatio æterni boni.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXIV.

De fide quantum ad ejus objectum sive materiam ?

A. Quomodo intelligitur quod scriptum est : Ut cum factum fuerit, credatis ?

Hic quaeritur, Si fides tantum de non visis est, quomodo veritas Apostolis ait : Nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis 1 : ubi innui videtur, quod fides illis fuerit de factis et visis ? Super quo Augustinus movet quaestionem et absolvit, ita inquiens : Quid sibi vult, Ut cum factum fuerit, credatis? Haec est laus fidei, si quod creditur, non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est : Quia vidisti me, credidisti 2 : non hoc credidit, quod vidit. Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse : non ipsa est quae in nobis aedificatur fides : sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur 3. Ex his aperte intelligitur, quod proprie fides non apparentium est. Nec illa est fides qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione, nos ea credere quae videmus. Alibi tamen dicit Augustinus fidem esse de rebus praesentibus : quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur : quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas. Est, inquit, fides qua creduntur ea quae non videntur. Sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur : quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam Sanctis prae-

<--- Page Split --->

bebit Dei sapientia. Sod non proprie haec dicitur fides, imo fidei merces ad quam credendo pervenitur 1 : ut ex fide verborum transeat justus in fidem rerum.

DIVISIO TEXTUS.

« Hic quæritur, Si fides tantum de non visis est, quomodo veritas Apostolis ait, etc.

In hac parte agitur de quibusdam quae objici possunt contra ultimam partem diffinitionis Apostoli, quae exposita est in praecedenti distinctione.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima quærit Magister, Utrum idem posset esse visum et creditum ? In secunda autem, Utrum idem posset esse agnitum et creditum ? ibi, C, « Post haec quæri solet, etc. »

Prima harum dividitur in duas : in quarum prima ostendit generaliter, quod fides non est de visis, nec de probatis. In secunda autem, solvit specialiter difficultatem, quae est de articulo passionis : quia Apostoli viderunt Christum pati, et tamen crediderunt, ibi, B, « Si vero quæritur, Utrum Petrus, etc. »

ARTICULUS I.

An creditum possit habere testimonium rationis ?

Incidit autem dubium circa primum, Utrum creditum possit habere testimonium rationis ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Petrus : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe, scilicet reddere 2. Ergo reddenda est ratio.

  2. Item, Non enim doctas fabulas secuti,... sed speculatores facti, etc., voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria 3. Ergo videtur, quod contemplatio illius gloriae fuerit eis ratio credendi.

  3. Item, I Joan. 1, 1 et seq. : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitæ, ... hoc annuntiamus vobis. Ergo visus et auditus et tactus probant fidem.

  4. Item, In Actibus, Paulus ad Agripam : Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni 4 : ergo visus fuit sibi ratio fidei.

  5. Item, Damascenus dicit : « Discipuli Domini et Apostoli omnifariam illuminati Spiritu sancto, et ejus virtute et gratia, divina signa operantes, miraculorum sagena ad lumen divina cognitionis de profundo ignorantia infideles piscantes reduxerunt 5. »

  6. Item, ad Hebr. II, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem : quæ cum initium accepisset enarvari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.

  7. Item, Videtur quod habeat rationem. Chrysostomus super Joannem, 1, 46, super illud : A Nazareth potest aliquid boni esse? dicit : « Nathanael, in non suscipiendo a Nazareth Christum esse, eam quæ illi erat circa Scripturam, dili-

<--- Page Split --->

gentiam ostendit 1. » Ergo videtur, quod antequam credatur articulus, scrutandum sit Scripturae testimonium. Ergo habet rationem.

  1. Item, ad Roman. x, 17 : Fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Quod exponens Gregorius in Moralibus dicit : « Intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat. » Ergo necessarium est audiri, et illustrari mentem, antequam credatur.

  2. Item, Petrus Ravennas Archiepiscopus : « Non est tutum credere sine ratione. »

  3. Item, Augustinus ad Paulinum : « Credimus illa qua? absunt : sed videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. »

  4. Item, ibidem, « In his qua? vidimus, vel videmus, nos ipsi testes sumus : in his autem qua? credimus, aliis juvamur testantibus ad fidem.» Ergo videtur ex his omnibus, quod fides accipiet rationem.

SED CONTRA :

  1. Chrysostomus super Joan. iii, 12, super illud : Si terrena dixi vobis, et non creditis, etc., dicit sic : « Nam cum quidem quis gravetur qua? per intellectum suscipere est, et non facile recipiat, decenter utique incusatur amentia?. Cum autem non suscipiat qua? excogitatione quidem non est suscipere, fide vero solum, infidelitatis est accusatio 2. » Ergo fides non est per excogitationem, id est, per rationem : quia hoc vocat excogitationem per totum librum.

  2. Item, In Homilia eadem, infra, « Vides quia fide ubique opus est : crucem enim fontem vitae esse ait, quod excogitatio quidem nequaquam facile susciperet, et testantur adhuc Gentiles deridentes : sed fides excogitationum imbecillitatem supergrediens, facile utique id et suscipit et retinet. »

fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Tamen distinguendum est hic duplici distinctione : quarum unam ponit Damascenus 3, scilicet quod quaedam fides est ex auditu, et quaedam est charisma Spiritus sancti : illa qua? est ex auditu, potest habere rationem inductivam, non probativam : non ut quis consentiat, sed ut facilius consentiat ei, cui tamen per affectum est inclinatus et paratus consentire. Charisma autem est lumen infusum tendens in primam veritatem, et haec non habet rationem inducentem, ut ita dicam.

Et ut hoc melius intelligatur, resumendum est quod habitum est in praecedenti distinctione, ubi diffinitur credere ab Augustino, quod credere est cum assensione cogitare. Unde ex parte cogitationis admittit rationem : quia ex parte illa est ex auditu : et haec ratio quam admittit, non est probans, sed quasi alludens credito ad jucunditatem, non ad consensum : ex parte autem consensus non innititur nisi lumini infuso.

Aliam etiam distinctionem ponit Petrus in Itinerario Clementis, scilicet quod fides non exigit probationem, nisi ut probetur verus esse Propheta qui tradidit eam : si enim ille verus exstiterit, absque dubio omnia qua? docet, vera erunt, quamvis quaedam earum propter sui altitudinem non intelligantur.

SECUNDUM haec igitur dicendum ad priAd 1e mum, quod loquitur Petrus de ratione fidem defendente et inducente, non fidem faciente, in eo qui est fidelis.

Per hoc patet solutio ad omnia, praeterquam ad tres ultimas auctoritates.

Ad PRIMAM illarum dicendum est, quod Petrus Ravennas non loquitur ibi de credere judicis in causis.

Ad ALIAS duas dicendum, quod credere Ad 1al etiam non sic ibi sumitur sicut in fide, sed potius secundum quod dicit consensum improbabilem, quod plures testantur.

Solutio. Dicendum ut supra, quoniam

3 S. J. DAMASCENUS, Lib. IV de Fide orthodoxa, cap. 1.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An sit laus fidei assentire ei quod non videtur ? Et, An sit de rebus non praesentibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Hæc est laus fidei, si quod creditur, non videtur. »

Sed contra :

  1. Rationem abnegare est abnegare lumen quod Deus posuit in nobis. Unde, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus lui, Domine. Item, Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est ulis 1. Ergo videtur, quod abnegando rationem, magis avertimur a lumine Dei, quam convertamur ad ipsum.

  2. Item, Duorum ordinatorum ad idem, neutrum contrariatur alteri : sed ratio et fides sunt lumina ordinata ad idem, scilicet ad primam veritatem : ergo neutrum contrariatur alteri : ergo non est laus fidei non videre per rationem, sed potius hoc esset fidei vituperium, ut videtur.

  3. Item, Fides est cognitio ænigmatica et specularis : ergo secundum hoc est imperfecta : ergo indiget juvamine : ergo non debet esse laus fidei credere quod non videtur, sed potius fidei vituperium.

  4. Item, Secundum hoc possemus credere quælibet irrationabilia, et postea dicere, quod hoc esset laus fidei, quia irrationabilia sunt.

Videtur enim, quod nullo modo : cum enim omne arguens mentem, per se lumine suo convincat mentem ; et tamen fides habeat lumen obumbratum, non videtur mentem posse arguere de incognitis.

Si forte dicas, quod fides est argumentum de non visis : et hæc est laus ejus, quia facit ea videri non modo, sed quando in futuro per speciem contemplabimur. Contra : Minor cognitio non est argumentum majoris cognitionis : fides autem est infra intelligentiam et visionem veritatis, ut dicit Hugo de Sancto Victore : ergo non est argumentum illius.

Ad hoc quidam dicunt, quod inferior cognitio potest bene argumentum esse superioris, sicut videmus, quod experimentum est cognitio in singularibus accepta, et tamen arguit juvando ad cognitionem principiorum : et quod in sensu cognoscitur, quia hoc in intellectu percipitur propter quid, quia principium est notum propter seipsum.

Sed contra : Ista acceptio propter quid in principiis : aut est vi sensus, aut vi intelligentiae separantis principia ab appendiciis materiae, in quibus sensibilis cognitio accipit solum. Si dicas, quod vi sensus. Contra : Propter quod unumquodque est tale, idem magis tale : ergo si propter quid scitur in intellectu propter cognitionem sensibilem, illa magis scietur propter quid : et hoc absurdum est, quia non relucet propter quid in non separata plene a materia. Si autem vi inintelligentiae : tunc falsa est similitudo : quia tunc non juvat ad cognitionem propter quid sensibilium experimentum, nisi inducendo et non manifestando lucem ipsam.

Item quaeritur, Qualiter fides possit esse argumentum non visorum, cum deficiat apparentia in fide, secundum quod est ex parte, quia est in ænigmate et in speculo ?

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, solutio. quod laus fidei est assentire ei quod non videtur : non tamen contra rationem. Aliud est enim esse supra rationem, et aliud est esse contra rationem. Auctori-

<--- Page Split --->

tas enim revelationis cui innititur cogitatus fidei, secundum quod est ex auditu, est supra rationem, sed non contra rationem : et secundum illum cogitatum est articulus : et ideo non audemus aliquid dicere, aut cogitare (ut dicit Dionysius) piaeter ea quae nobis in sacris eloquiis sunt expressa.

Ad 1. DICENDUM igitur ad primum, quod non abnegamus rationem, secundum quod lumen est : non autem est lumen nisi juvata revelatione et auctoritate : sed abnegamus eam, secundum quod est cæca, et sensibus et phantasiiis obumbrata.

Ad aliud dicendum, quod fides et ratio ordinantur ad idem : sed in omnibus ubi duo ordinantur ad idem, tertius corrigit errorem incertioris. Ita fides corrigit rationem : et ideo hoc modo non abnegatur ratio secundum quod procedit in primam veritatem, quia tunc supponit principia fidei, et non deflectitur per phantasias erroris.

Ad aliud dicendum, quod fides est cognitio ænigmatica : sed ænigma et speculum habent in se duo, scilicet lumen, et umbram : et ex parte luminis est argumentum, fides autem ex parte umbræ facit ad meritum status istius : sed si esset adeo umbrosa, quod non sufficienter ostenderet creditum secundum statum meriti, tunc esset verum, quod indigeret juvamine.

rentia illa qua arguit ex informatione per tensionem in veritatem : imo sic est certior omni arte : et ideo licet apparentia rationis deficiat, non tamen deficit certitudine major cum ratione.

Ad aliud quod objicitur contra solutionem, dicendum quod minor cognitio bene potest esse argumentum majoris : non quid sit, sed quia sit : et hoc modo arguit fides cognitionem æternorum, ut Magister exposuit in fine præcedentis distinctionis. Quid enim illa visio sit, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit1 : unde per fidem non cognoscitur quid sit nisi imperfecte, scilicet quia est inexplicabilis, et inenarrabilis, et hujusmodi.

Ad in quod objicitur de alia solutione, videtur mihi stare, quod sensibilis cognitio (ut mihi videtur) non facit apparere propter quid in principiis, sed potius abstrahens intellectus, non probans, quia probari non possunt, quae priora non habent.

ARTICULUS III.

An fides potest esse de rebus præsentibus, cum tamen visio evacuat fidem?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Alibi dicit Augustinus fidem esse de rebus præsentibus, etc. »

Ergo videtur, quod visio non evacuabit fidem : quod est contra Apostolum, I ad Corinth. xm, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Constat autem, quod fides sit ex parte, cum sit speculum in ænigmatæ2.

Ad quest, Ad aliud dicendum, quod supra in explanatione diffinitionis Apostoli responsum est: quia non deficit fidei appa-

SOLUTIO. Dicendum, quod vocat fidem sol*

<--- Page Split --->

hic genus sive substantiam fidei, quæ est visio veritatis : hæc enim contrahitur ad speculum et ænigma, ut ad differentiam constitutivam, et tunc facit visio-

nem quæ est tota merces, eo quod non est sola visio extrinsecus se spargens super rem, sed potius visio amati et habiti.

B. Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit hominem illum pati?

Si vero quæritur, Utrum Petrus fidem passionis habuerit, cum hominem Christum oculis pati cernebat? Dicimus eum fidem passionis habuisse, non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat: sed in eo quod credebat Deum esse, qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pati et mori, quod Judæus cernens credebat: sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur. Unde Augustinus super illum Psalmi locum: Respondit ei in via virtutis suæ' : Laus fidei est, non quia credit hominem illum mortuum, quod et Paganus credit, sed quia credit eum gloriîcatum, et verum Deum. Credit ergo fides Deum mortuum, et hominem glorificatum. Non ergo fuit Petro fides credere hominem illum mori, quod oculis cernebat: sed credere Deum esse, qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum, quod et Judæus credit, sed quia credimus hominem Deum mortuum esse.

problemata, scilicet, quid sit articulus diffinitione?

Secundo, Quid sit re?

Tertio, de numero articulorum secundum utrumque symbolum.

ARTICULUS IV.

Quid sit articulus fidei secundum diffinitionem ?

Quarto, de differentiis symbolorum.

Quinto autem et ultimo, Si aliqua teneamur credere quæ non sunt articuli : et si sic, qualiter se illa habeant ad articulos fidei ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Si vero quæritur, Utrum Petrus fidem passionis habuerit ? etc. »

Ratione eum hujus est hic quæstio magna de articulis fidei, circa quam propter compendium quæremus quinque

An PRIMUM proceditur sic :

Dicit Richardus de sancto Victore, quod « articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum. »

Isidorus autem dicitur sic diffinire :

<--- Page Split --->

« Articulus est perceptio divinae veritatis, tendens in ipsam. »

Quidam etiam Magistrorum Hugoni attribuunt istam : « Articulus est natura cum gratia : » quæ tamen ut proponitur in libro suo non invenitur.

  1. Articulus enim non est perceptio veritatis, sed potius perceptio umbræ veritatis et speculi.

Item, Philosophi quidam habebant quamdam perceptionem veritatis tendentem in ipsam veritatem : ergo videtur, quod ipsi habebant articulos.

ObjiciTur autem contra primam sic : 1. Quia cum dicitur indivisibilis veritas, sensus est, in quo stat divisio symboli. Sunt autem secundum diversa symbola diversæ divisiones : et unum quandoque dividitur in uno, quod non dividitur in alio : ergo videtur, quod non sit simpliciter indivisibile : ergo videtur, quod per aliquam causam in plura possit dividi articulus.

  1. Præterea, Articulus est junctura membri cum membro : ergo videtur potius dicere id in quo nectuntur credibilia, quam id in quod resolvuntur per divisionem.

  2. Præterea, Dicit Augustinus, quod sequens membrum vim sui motus habet in articulo : cum igitur ab habitu sit motus in credibile, videtur potius fides qua credimus habere rationem articuli, quam fides quæ est id quod credimus.

  3. Præterea, Non videtur generaliter verum esse quod dicitur, De Deo. Carnis resurrectionem enim est articulus : et non est de Deo, ut videtur. Item, Sanctam Ecclesiam Catholicam, et hujusmodi.

  4. Item, Falsum videtur quod dicit, Arctans nos ad credendum. Si enim dicatur arctatio per modum inclinationis naturae, sicut virtus arctatur ad actum et objectum : tunc potius convenit fidei qua creditur, quam fidei quæ creditur.

  5. Si autem dicatur arctatio per modum veritatis aperte, quæ convincit intellectum, iterum falsum est : quia potiores articuli cum sint contra principia rationis, magis videntur arcere a credendo, quam ad credendum.

  6. Si autem dicas, quod intelligitur de tensione amoris : hoc non potest stare : quia sic existens in peccato mortali, qui credit fide informi omnes articulos, non haberet fidem, quod falsum est.

De diffinitione Magistri Hugonis nolo objicere : quia sunt verba ficta, et sibi false imposita, ut postea patebit, cum ponemus sua verba quæ dicit de hoc.

Solutio. Dicendum, quod Richardus Stotia diffinit fidem quæ creditur, id est, articulos, per formam, et materiam propriam, et actum. Forma enim quæ est ut genus, est veritas : quæ autem est ut differentia contrahens, est indivisibilis : materia autem est de Deo : quia nisi sit veritas indivisibilis in tali objecto quod est Deus, non est articulus : quod patet per diffinitionem ejus quod est credere, quæ communiter ponitur, quod credere est assentire primeæ veritati propter se, et super omnia : nulli autem veritati assentitur absolute propter se, nisi veritati divinæ, ita scilicet quod ly propter se dicat causam efficientem, et finalem, et formalem. Efficientem : quia ipsa efficiente, et non aliqua nostra ratione credimus ei : et propter ipsam, non propter aliquid aliud, quia nulla veritas est post eam potior ea. Formalem autem dicit : quia non propter aliud credimus, nec per aliud : sicut in metaphysicis principiis credimus veritati principiorum propter divinam lucem in eis, quæ facit ea vera effective : sed prima veritas non est facta ab alia. Effectivum autem tangit dicens, Arctans nos ad credendum.

Eodem modo objicitur de secunda quæ est Isidori.

Illa autem quæ est Isidori, tangit formam, et actum, et non ita nominis proprietatem, quia non ponit id quod est

<--- Page Split --->

proprium nominis diffiniti, ut arctare , et esse indivisibilem, quod tamen sonat articulus.

Ad difin. 1. Ad primum igitur dicendum, quod divisio sumitur duobus modis, scilicet secundum actum dividentis, et secundum actum divisibilis. Secundum actum dividents multiplicantur articuli in symbolo Apostolorum : et ideo remanent quaedam indivisa, quae dividi possunt secundum aptitudinem rei, ut infra patebit : et utroque modo communiter quoad diversa symbola datur diffinitio, scilicet ut praepositio privativa in quibusdam privet actum divisionis solum, et in quibusdam actum cum potentia : et quaro hoc flat, infra explicabitur, cum tractabitur do differentiis symbolorum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod articulus habet duplicem acceptionem, scilicet materialem, et sic articulus est membrum colligatum : et formalem, et sic articulus est membrorum colligatio : et utrumque couvenit, sed primum respectu partium, et sic accipitur a Richardo arliculus. Secundum autem convenit respectu totius symboli, et sic non accipitur ab ipso : quia in symbolo tota colligatio est articulorum materialium, et junctura unius cum alio.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod motus fidci incipit a veritate articuli, et non ab habitu : veritas enim articuli facit habitum sui similitudine in anima, et facit illum habitum tendere in eamdem veritatem : ut sic sit motus mobilis a prima veritate incipiens, et per articulum prime veritatis in eamdem tendens, ut concludatur circulus egredientis radii ab aeterno in temporalem animam justi, et per veritatem articuli in aeternam veritatem : sicut dicit Dionysius in libro primo de Casteli hierarchia : « Omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens. » Iterum, « Ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam super simplicitatem. »

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod omnis arii-

culus est de Deo : non enim credimus (ut dicit Damascenus) resurrectionem futuram, nisi divina veritate et jussu : et ideo promissa resurrectio divinae veritatis est effectus. Et similiter Ecclesiæ non unitur, nec peccata remittuntur, nec baptisna valet, nec cætera sacramenta, nisi divina veritate hoc operante per Spiritum sanctum : et sic facile est omnes in divinam veritatem reducere.

Ad aliud dicendum, quod arctatio ista est per medium luminis simplicis, a quo procedit lumen faci quod est habitus : et ideo articuli veritas secundum naturam prior arctat.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procederet si arctaret secundum complexionis habitudinem : dictum est autem supra, quod non, sed potius in modum naturae convincentis ex vi luminis simplicis doni ipsum intellectum, ut tendat in id quod credit.

Ad m quod objicitu: contra, dicendum Ad diffin 2. secundum aliam diffinitionem, quod non habuerunt perceptionem civinae veritatis Philosophi, nisi materialiter : sed humena erat, quia per naturae rationes : nec tendebat in veritatem in modum naturae rationi consentarese, sed potius per modum consensus ex ratione.

Ad aliud quod objicitur de falso Christiano, supra responsum est, quod fides informis quantum est de se tendit, sed non sequitur eam subjecum.

Ad diffinitioem Hugonis, dicendum, Ad diffin. 3. quod sua verba ponit in parte decima librorum sacrorum, tamen quidam signant illam diffinitionem. Dicit enim sic: « Duo sunt fidei proposita credenda : creator, et salvator. Creator, et quae pertinent ad Creatorem : haec est una pars fidei. Salvator, et quae pertinent ad Salvatorem : haec est altera. » In prima discernit fides in Creatorem et opera sua. In secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramentalia. Ad Creatorem pertinent opera conditionis, quae sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent operarestaurations, quae complentur sex aeta-

<--- Page Split --->

tibus. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae. Secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus : ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus. Ex hoc accipitur, quod ipse intendit, quod in symbolo quidam articuli exprimunt opus instaurans naturam, et quidam opus instaurans gratiam : et non intendit articulum diffinire : et tunc planum est quod quaerebatur.

ARTICULUS V.

An articulus sit quid complexum vel incomplexum?

Secundo quaeritur, Quid sit articulus re ? Utrum scilicet complexum, vel incomplexum ?

Videtur autem, quod sit incomplexum ut passio, et resurrectio, et hujusmodi :

  1. Fides enim est simplex lumen, ut probatum est supra secundum Dionyssium : ergo est simplicis, et non complexi.

  2. Item, In Deo nulla est complexio : cum igitur articulus sit de Deo, videtur quod non sit complexus.

  3. Item, Articulus diffinitus est esse indivisibilis veritas de Deo : ergo non potest esse complexus : quia nihil complexum potest esse indivisibile.

  4. Item, Si esset complexus articulus, ita quod enuntiabilia essent articuli, tunc tempus esset de essentia articuli. Sit ergo Christus passus in A instanti : ergo aliud tempus faceret aliud enuntiabile : et si passus esset in B, non esset idem articulus, scilicet Christum passum esse in B.

Præterea, Cum tempus sub certa diffe-

rentia sit de essentia articuli, non esset verum quod dicit Augustinus in sequenti distinctione, quod tempora variatè sunt, fides autem immutata permansit : et sic moderni et antiqui non haberent eamdem fidem quoad articulos.

SED CONTRA :

  1. Consensus non est nisi in complexum : in articulum autem est rationis consensus et fidei : ergo ipse non est incomplexus, sed complexus. Quod autem fides sit consensus, supra habitum est a Damascono.

  2. Item, Secundum hoc videtur, quod Judæi qui credunt Christi incarnationem, crederent articulum, licet credant eam futuram, nos autem præteritam.

  3. Item, Secundum hoc si articulus esset simplex, non deberet relinqui pro hæretico, qui crederet Christi incarnationem, non autem Christum incarnatum : quæ cum falsa sint, videtur quod articulus sit enuntiabile, et non res.

  4. SED ADHUC objicitur contra hoc pro prima parte, quod si articulus esset enuntiable, Cornelius qui non credidit Christum incarnatum, non erat justificatus per fidem 1 : quia charitatem non p )- tuit habere sine fide : et eleemosynæ et orationes ejus exaudiri non potuerunt sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo 2. Si autem dicas, quod habuit fidem de Christo jam incarnato et passo, tunc frustra missus est Petrus ad evangelizandum ei.

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod 5ol tempus determinatum non est de essentia fidei quoad articulos : tamen bene concedo, quod complexio quædam est de essentia articuli : et hoc potest patere hoc modo. In omni enim articulo subjicitur divina veritas, quæ determinatur secundum diversa convenientia essentiae et personis, et quoad diversos effectus ad instaurationem naturae et restaurationem gratiae pertinentes. Hæc autem determi-

<--- Page Split --->

natio veritatis divinae non potest a nobis significari nisi per compositionem, licet sine compositione media sit in se ad illa determinata: sicut si debeat significari album in superficie, est quidem album in superficie sine medio aliquo, in superficic tamen a nobis non significatur inesse sine nota compositionis. Dico ergo, quod unum in alio determinans, scilicet in determinato supponitur in articulo: sed nota compositionis quam apponit actus animae signantis, cujus essentialiter est certa differentia temporis, meo judicio non est de essentia articuli.

Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod licet lumen simplex sit fidei, tamen quia est per modum inclinantis ad consensum, ideo exigit complexionem in articulo, sed non illam quae facit enuntia bile in certa differentia temporis.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod licet in Deo nulla sit complexio secundum rem, est tamen secundum modum significandi quorumdam articulorum, ut cum dicitur, Deus trinus et unus : et gratia quorumdam etiam propter effectus diversos, et gratia aliquorum propter naturam unitam Christo.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod articulus dicitur veritas indivisibilis, quia stat divisio in eo credibilium, non quia sit incomplexum omnino.

Ad 4 AD ALIUD dicendum, quod enuntia bile meo judicio non est articulus, sed res complexa ordinata ad omne tempus.

dobject 1. Adinquodcontraobjicituretiamre - spondereoportet , quodconsensusnonquæritnisicomplexamrem : etcircaillamipseponitmodumcompositionis , quædeterminaturilloverocuiconsentitratiocomponens : quodlicetverumsitinreipsa , tamensicutincompositionemfacienteestinanima , utdicitPhiloso - phusinfinesextiprimæphilosophiæ .

Ad ALIUD dicendum, quod nos non tenemur tantum credere articulum, sed ea quae determinata sunt circa articulos ex

prædicatione Apostolorum : et hæc respiciunt fidem ex parte illa quæ est ex auditu : multa enim ex determinatione temporis et prædicatione auditui fidei accedunt et accesserunt, licet non sint de substantia articulorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad i n quod objicitur de Cornelio, diAdobject . 4. cendum quod in illo tempore quando tempus non erat determinatum, nec secundum statum ætatum mundi, nec secundum statum prophetiæ, nec ex prædicatione Apostolorum, potuerunt se quidam habere ad omnem differentiam temporis sub distinctione. Sed modo non est ita : quia tempus est determinatum secundum cursum ætatum et numerum prophetiæ Danielis, et in omnem ierrarn exivit sonus eorum 1.

ARTICULUS VI.

De numero articulorum secundum utrumque symbolorum.

Tertio, Quæritur de numero articulorum secundum utrumque symbolum, scilicet Nicænum et Apostolorum.

Videtur autem primo esse diminutus numerus a numero articulorum symboli Athanasii : quia

  1. Sicut omnipotentia exprimit articulum, ita etiam de proprietatibus divinis est omniscientia, et Dei bonitas, et tamen non ponuntur pro articulis.

  2. Item, In symbolo Athanasii dicitur, « Omnipotens Pater, omnipotens Filius, etc., » et, « Immensus Pater, etc., » et, « Increatus Pater, etc. : » et nihil illorum exprimitur inter articulos, nisi tantum omnipotentia : ergo numerus videtur esse diminutus.

  3. Item, Dicitur, « Dominus Pater, Dominus Filius, etc. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Similiter, cum proprietates sint in personis divinis, quibus personae distinguuntur, videtur quod de illis debuerit esse aliquis articulus: et cum nullus ponatur in altero symbolorum, videtur esse numerus diminutus.

  2. Item, Circa unionem naturarum in Christo multiplex fuit error, aliis dicentibus naturas esse confusas, aliis autem permixtas, aliis quod transiverunt in se invicem: et cum articulus fidei sit ad excludendos errores, debuimus multo plures habere articulos circa modum unionis, quam habemus.

  3. Item, Praeterea quaeritur de divisione quam fere omnes communiter ponunt Magistri, duorum scilicet symbolorum : nam in uno symbolo, scilicet Apostolorum, ponitur pro uno articulo, « Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ. » Si ergo hæc est indivisibilis veritas, tunc non debet dividi : et tamen dividitur in symbolo Nicæno, et ponitur pro duobus : in illo enim symbolo primus articulus est, « Credo in unum Deum. » Secundus est, « Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. » Ergo videtur, quod alterum erret.

  4. Item, In symbolo Apostolorum unus indivisus articulus est, « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. » Et hoc iterum in symbolo Nicæno ponitur pro duobus, ita quod unus sit de Christi conceptione, alter de Christi nativitate.

  5. Praeterea, Videtur si dividitur in Nicæno symbolo articulus de nativitate in duos propter duas nativitates, scilicet in utero, et ex utero, quod eadem ratione debeat dividi articulus passionis in quinque, scilicet quod captus, exprobratus, passus, mortuus, et sepultus sit : et tamen hæc omnia referuntur ad eumdem articulum in utroque symbolo.

  6. Item, In symbolo Nicæno nihil ponitur de descensu ad inferos. Unde etiam dicit Anselmus, quod fidem integre non

continet. Ergo videtur, quod sit diminutum : præcipue cum descensus ad inferos secundum utramque divisionem ponatur esse unus articulus.

  1. Item, In symbolo Nicæno pro duobus articulis ponuntur descensio ad inferna, et resurrectio a mortuis : in symbolo Apostolorum pro uno : ergo videtur, quod altera divisio non valeat.

  2. Item, In symbolo Apostolorum pro duobus articulis ponitur, « Sanctam Ecclesiam, » et « Sanctorum communionem : » et in Nicæno ponuntur hæc duo pro uno, scilicet « Et in unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum : » hoc enim totum pro uno ponitur articulo in Nicæno : et quæritur, quo jure eum Apostoli diviserunt ?

  3. Praeterea, Cum nos habeamus unum articulum de vita æterna, et credamus etiam pœnas æternas, videtur quod debeamus etiam habere unum de pœnis æternis.

  4. Item, Videtur a Cassiano et Leone adhuc tertium poni symbolum, in quo inveniuntur quædam quæ in neutro illorum continentur : et est Antiochenæ synodi, et dicit sic : « Credo in unum et « solum verum Deum, Patrem omnipo- « tentem, visibilium et invisibilium « creaturarum creatorem : et in Domi- « num nostrum Jesum Christum Filium « ejus unigenitum, et primogenitum om- « nis creaturæ : ex eo natum ante om- « nia sæcula, et non factum, Deum ve- « rum ex Deo vero, homousion, per « quem et sæcula compaginata sunt et « omnia facta : qui propter nos venit, et « natus est ex Maria Virgine, et cruci- « fixus sub Pontio Pilato, et sepultus : « tertia die resurrexit secundum Scrip- « turas, et ascendit in cœlos, et iterum « veniet judicare vivos et mortuos, etc., » quia alia non mutantur a symbolo Nicæno.

  5. Item, Additur in tertio articulo, « Primogenitum omnis creaturæ : » et iste articulus in neutro aliorum inveni-

<--- Page Split --->

tur : ergo videtur esse diminutio in utroque.

  1. Item, Cum symbolum Apostolorum sit editum ab ipsis Apostolis, videtur quod quilibet fidei prædicator addere debuerit suam sententiam : nulla autem invenitur de Paulo et Barnaba, qui tamen ab ipso Spiritu sancto electi sunt : ergo videtur symbolum primum esse diminutum.

  2. Item, Objicitur de singulis articulis : non enim videtur necessarius articulus, « Credo in unum Deum : » cum hoc sit etiam a Philosophis probatum necessariis rationibus, sicut patet in prima Philosophia Aristotelis, Avicennæ, et aliorum Philosophorum.

  3. Præterea, Quare non ponitur ibi, Unum simplicem Deum : cum tamen simplicitas magis sit propria Deo, quam unitas ?

  4. Item, Objicitur secundo de hoc quod dicit, « Patrem omnipotentem, etc. » Non enim omnipotentia solius Patris est, sed communiter trium : ergo videtur, quod iste articulus quibusdam posset esse occasio erroris : ergo male est positus.

  5. Item, Cum in symbolo Antiocheno dicatur, « Creatorem visibilium, etc., » quare in Nicæno dicitur, « Factorem : » cum tamen magis creare conveniens sit omnipotentiae, quam facere ?

  6. Item, Objicitur de tertio, « Et in unum Dominum, etc. » Non enim ipse solus Dominus est, ut dicit symbolum Athanasii, sed « Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus. »

  7. Præterea, Multæ expositiones ponuntur specialiter circa hunc articulum. Dicitur enim, « In unum Dominum no- « strum Jesum Christum Filium Dei uni- « genitum, et ex Patre natum ante om- « nia sæcula, Deum de Deo, lumen de « lumine, Deum verum de Deo vero, ge- « nitum, non factum, consubstantialem

« Patri, per quem omnia facta sunt : » et videtur, quod omnia sequentia superlue addita sunt : quia cum dictum est, Filium Dei, intelligebatur esse unigenitus et omnia alia : et hoc probatum est in primo libro Sententiarum 1 : ergo videtur esse superfluitas.

  1. Item, Cum sequitur, « Qui propter « nos homines et propter nostram salu- « tem descendit de coelis, et incarnatus « est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, « et homo factus est, etc., » videtur multas habere expressiones superfluas : quia cum dixit, Propter nos homines, superfluum erat addere, Et propter nostram salutem : quia idem videtur secundum intellectum.

  2. Item, Idem videtur descendisse, et incarnatum esse : quia constat, quod non localiter motus descendit, sicut supra probatum est 2, quia descendit in natura divina, et descendere fuit visibilem apparere in carne.

  3. Præterea, Quod sequitur, « Et homo factus est, » non videtur exprimere articulum specialem alium ab isto : quia idem est incarnari, et hominem fieri.

Si forte tu dicas, quod non est articulus specialis. CONTRA hoc est : quia tunc in Nicæno symbolo deficiet articulus qui est de Christi nativitate, qui tamen ab omnibus ponitur unus de septem quæ Filio attribuuntur.

  1. De eo autem quod sequitur, « Crucifixus etiam pro nobis, etc., » prius objectum est usque ibi, « Et sepultus est : » ubi quæritur, quare diminutum est sic symbolum Nicænum in descensu ad inferos, et similiter symbolum Antiochenum, non autem symbolum Apostolorum ?

  2. Item, De illo, « Et resurrexit, » prius objectum est. Sed quæritur, cum inter resurrectionem et ascensionem fuerit apparitio multiformis, quare non

<--- Page Split --->

ponitur aliquid de illa inter articulos? quia Apostolus, I ad Corinth. xv, 4 et seq., videtur tangere inter credenda quae ipse fidelibus tradidit, sic dicens : Quia resurrexit tertia die, secundum scripturas : et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.

  1. Item, De hoc quod sequitur in sequenti articulo, « Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos. » Quia hic videtur nec ad naturam, nec ad gloriam pertinere, sed ad severitatem, cum judicium tunc fiat districtum : ergo secundum hoc non debet esse articulus.

  2. Similiter, Objicitur de hoc quod sequitur, « Et in Spiritum sanctum Dominum, etc. » Et quaeritur, quare tanta expressio facta est circa illum, ut dicatur Dominus, et vivificans, et modus processionis, et aequalitas dignitatis ejus, et inspiratio ipsius in Prophetis ?

  3. Similiter, Quæ est causa quod in sequenti articulo duo symbola Apostolorum, scilicet Matthæi qui posuit, « Sanctam Ecclesiam : » et Simonis qui posuit, « Sanctorum communionem, » ponuntur in Nicæno symbolo loco unius articuli : et additur ibi, « Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum ? » Hoc enim a Patribus non sine causa factum est.

Solutio.

Solutio. Dicendum videtur ad primum, quod symbolum Apostolorum habet divisionem in duodecim articulos secundum numerum conferentium credenda : quia duodecim illud symbolum ediderunt, qui significabantur per duodecim boves mundi sulcos confringentes, qui sustinebant mare æneum 1, hoc est, mare propter mundum, æneum autem

propter resonantiam confessionis fidei in toto orbe futuram. Isti sunt lapides de quibus legitur, Josue, iv, 20, qui electi sunt de Jordane, ubi mansit arca Domini, et sacerdotum pedes steterunt. Lapides, inquam, articuli propter fidei soliditatem. Arca autem Christus est in humanitate et deitate. Jordanis autem scriptura Veteris Testamenti, quæ tunc stetit. Sacerdotes autem stantes super articulos, Legiferi, et Prophetae, et Patriarchæ, qui omnes fidei articulis innixi fuerunt. De campo autem latissimæ prædicationis Gentium in duodecim repositi sunt : quia in Scriptura Veteris Testamenti retorti sunt per confirmationem, ut esset rota in rota, et exhibitio in promissione, et benedictio filiorum in Patribus.

Distribuuntur autem articuli secundum Symbo illam divisionem ab antiquis sic : ut Aposi unus et primus attribuatur Patri, quem posuit Petrus, et est iste, « Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem, etc. »

Sex autem attribuuntur Filio.

Primus secundum generationem divinam, quem posuit Andreas, et est iste, « Et in Jesum Christium Filium ejus unicum Dominum nostrum. »

Secundus autem pertinet ad utramque nativitatem ejus humanam, tam in utero quam ex utero : et hunc posuit Joannes custos Matris generantis : et est iste, « Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. »

Tertius autem pertinet ad sacramentum passionis ejus secundum omnia quæ circumstabant mortem ejus, sicut est passio antecedens, et mors sequens, et sepultura quæ est officium quod mortuis exhibertur : et hunc posuit Jacobus, frater Joannis : et est iste, « Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. »

Quartus autem pertinet ad sacramentorum redemptionis eorum qui erant in inferni limbo conclusi, secundum quam

<--- Page Split --->

prophetaverat Zacharias, Zachar. ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : et hunc posuit Thomas : et est iste, « Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. » Et conjungitur hic resurrectio mortuorum cum descensu ad inferos : quia iste articulus dicit totum quod Christus meruit per mortem suam : hoc autem fuit redemptio in anima quae completa fuit per fracturam inferri in descensu ad inferos, et redempti o in corpore quae completa est in resurrectione per gloriam corporis. Primum prophetaverat David, dicens : Contrivit portas æreas, et vectes ferveos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum 1. Secundum autem dicit Apostolus : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suæ 2. Non enim est homo perfecte redemptus, nisi salvetur in corpore et anima. Hunc autem articulum convenienter Thomas posuit, qui cicatrices resurgentis tetigit, et ideo certus de resurrectione : et potentiam deitatis confessus est in fractura inferni, cum dixit : Dominus meus, et Deus meus 3.

Quintus autem pertinet ad aperlionem loci beatitudinis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus ascendens, et pandens iter ante nos, sicut prædixit Michæas 4 : et hunc posuit Jacobus minor, dictus frater Domini propter similitudinem corporis et religionis : et est iste, « Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. » Et dicit tria, scilicet ad cœlos, ut ostendat ad quid est ascensio secundum locum : et sedet ad dexteram, ut notet eum esse in potioribus bonis secundum humanitatem : et addit, Dei Patris omnipotentis, ut notetur esse æqualis secundum deitatem :

sicut prædixerat David: A summo cælo egressio ejus 5.

Sextus et ultimus est de reditu ad judicium : quoniam Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Fluo 6 : ut is qui legem posuit, secundum legem judicet : et qui judicatus est pro vivis et mortuis, judicet de vivis et mortuis : et hunc posuit Philippus : et est iste, « Inde venturus est judicare vivos et mortuos. »

Quinque autem residui pertinent ad Spiritum sanctum, tam in se, quam in donis suis. In se quidem quo exprimitur personalitas ipsius : et hunc posuit Bartholomæus dicens, « Credo in Spiritum sanctum. »

In donis autem primum est quo sanctificat et unit generaliter Ecclesiam : et hunc secundum articulum posuit Matthæus Evangelista et Apostolus, qui donum hoc specialiter fuit expertus, quando de publicano publicum fecit Evangelistam et Doctorem : et est iste, « Sanctam Ecclesiam Catholicam : » et est sensus, Credo in Spiritum sanctum, sanctificantem Ecclesiam Catholicam, id est, universalem Ecclesiam : K a 0 2 kavnenim in Græco, in Latino sonat universale. Et dicit universalis (ut dicit Boctius in libro de Trinitate) duabus de causis, scilicet quia est universaliter prædicata per quatuor quartas terræ : et quia articulos habet universaliter veros, quibus nihil falsum subesse potest.

Tertius autem est secundum effectum gratiae contra peccatum : et hunc posuit Simon Chananæus : et est iste, « Sanctorum communionem, remissionem peccatorum : » non enim potest fieri communio Sanctorum in bonis, nisi per Spiritum sanctum totum corpus mysticum unientem et vivificantem, et facientem pro invicem sollicita membra esse : nec potest fieri communio, nisi ablato eo

<--- Page Split --->

quod proprium est solum : et hoc est uniuscujusque peccato. Unde sensus est : Credo in Spiritum sanctum communicantem bona Sanctorum, ut unusquisque habeat in alio, quod deest ei in seipso : et remittentem peccata. Haec autem duo in unum conjunguntur articulum : quoniam unum sequitur ad aliud, quia ablato proprio quod est peccatum, non relinquitur nisi communio Sanctorum.

Quartus est de Spiritu insufflante super infectos veneno primi serpentis, sicut praedixit etiam Ezechiel : et hunc posuit Judas Thaddæus : et est iste, « Carnis resurrectionem : » et est sensus, Credo in Spiritum sanctum per immissionem spiritus creati ad corpus, sua virtute facientem carnis resurrectionem.

Quintus et ultimus est, « Vitam æternam, amen : » qui positus est a Matthia, qui ultimus est electus : et est sensus, Credo in bonitatem Spiritus sancti præmiantem Sanctos in via æterna, eo quod ipse Spiritus sanctus sit vivificator.

Alia autem est divisio Doctorum secundum symbolum Nicænum, quam fere omnes sequuntur, licet quidam nitantur alia dicere quæ nullius sunt valoris, et per quatuordecim : sed duo non nisi implicite et ex causa, ut infra patebit in responsione objectorum, continentur in articulis illis, scilicet articulus nativitatis ex utero, et descensus ad inferna. Et secundum hoc dicta Doctorum revertuntur ad hoc quod septem pertineant deitati, et septem pertineant deitati in humanitate. Dicitur enim, Apocal. r, 16, quod Joannes vidit septem stellas in dextera Angeli sibi apparentis : et istae signant septem articulos qui sunt de deitate : et, ibidem, y. 13, vidit similem Filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, quæ signant septem alios de deitate in humanitate.

Septem autem pertinentes ad deitatem, sunt isti. Deitas enim cognoscitur tribus modis, scilicet, per essentiam, et

in personis, et in effectu. Si in essentia : tunc est articulus primus, quia sic non est cognoscere nisi unam : et est iste, « Credo in unum Deum. » Si in personis : aut persona Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti. Si Patris : tunc secundum quod fides est ex auditu, et Pater numquam est missus, ut probatum est in libro I Sententiarum 1, non possumus in ipsum nisi per opus appropriatum sua persona : et hoc est omnipotentia, et actus ejus proprius qui est creare de nihilo : et tunc inducitur articulus secundus qui est, « Patrem omnipotentem, « factorem cœli et terrae, visibilium om- « nium et invisibilium. » Aut in persona Filii qui missus est, et ideo per se cognoscibilis in effectu : et ideo utrumque cognoscitur ibi, « Et in unum « Dominum Jesum Christum Filium « Dei unigenitum, et ex Patre natum « ante omnia sæcula, Deum de Deo, « lumen de lumine, Deum verum de « Deo vero, genitum, non factum, con- « substantialem Patri, per quem omnia « facta sunt : » et iste est tertius. Aut est cognoscibilis in Spiritu sancto : et tunc est quartus iste, « Et in Spiritum « sanctum Dominum et vivificantem, « qui ex Patre Filioque procedit, qui « cum Patre et Filio simul adoratur et « conglorificatur, qui locutus est per Pro- « phetas. » Si autem cognoscitur deitas in effectu specialiter pertinente ad hominis reformationem, quia de aliis effectibus habitum est cum articulis personarum : tunc hoc non potest esse nisi tribus modis, scilicet in effectu pertinente ad recreationem, aut effectu pertinente ad gloriam carnis, aut ad vitam æternam, quæ sequitur utrumque. Primum enim pertinet ad animam, secundum ad corpus, tertium ad utrumque. Si primo modo : tunc est quintus positus a Patribus, qui est, « Et unam sanctam « Apostolicam Ecclesiam. Confiteor « unum baptisma in remissionem pec-

<--- Page Split --->

« catorum. » Hæc enim omnia ad eumdem effectum respiciunt, qui est animæ recreatio per gratiam gratum facientem. Si autem sit secundo modo : tunc est sextus a Patribus positus, qui est, « Ex- « specto resurrectionem mortuorum. » Et si est tertio modo : tunc est septimus, qui est. « Et vitam venturi sæculi, Amen. »

Septem autem alii respiciunt sacramentum incarnationis, in quo cognoscitur deitas in persona Filii unita carni : et illi multiplicari possunt per hunc modum, quod quidam pertinent ad meritum redemptionis factæ per Christum : quidam autem ad effectum redemptionis ejus et meriti. Si respiciunt meritum : hoc non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum ingressum in statum merendi, et secundum nobilissimum actum quo satisfecit pro nobis. Si est primo modo : hoc adhuc est dupliciter, scilicet secundum unionem naturarum in Christo : et quoad hoc ponitur articulus primus his verbis, « Qui propter nos homi- « nes et propter nostram salutem de- « scendit de cœlis, et incarnatus est de « Spiritu sancto ex Maria Virgine. » Aut secundum nativitatem ex utero, postquam cum hominibus conversatus est, et humana pertulit per totos triginta annos, et dimidium : et credo, quod hoc totum exprimitur per hoc quod sequitur, « Et homo factus est : » et est articulus secundus qui vocatur a Magistris, « Natus ex Maria Virgine : » sed hæc verba in symbolo non habentur. Si autem secundum nobilissimum actum nostrae redemptionis : tunc est tertius his verbis expressus, « Crucifixus etiam pro nobis « sub Pontio Pilato, passus, et sepultus « est. » Si autem est exprimens redemptionis effectum : hoc est duobus modis : aut secundum stolam gloriæ, aut secundum judiciariam potestatem, quam meruit per hoc quod judicari se permisit. Si primo modo : hoc est tripliciter, scilicet secundum terminum a quo redemit, et secundum terminum in quem induxit,

et secundum loci recuperationem quem amiseramus. Prima duo intellecta sunt a Patribus in hoc quod dixerunt, « Et « resurrexit tertia die secundum Scriptu- « ras : » hoc enim erat resurgere per effectum in membris ab utraque morte, scilicet inferni in quod descendit : et quoad hoc inducitur articulus quartus. Et vitæ terminum, in quem caput erexit : in quo etiam membra securitatem resurgendi acceperunt : et iste est quintus. Si autem est secundum loci recuperationem : tunc est sextus qui est, « As- « cendit in cœlum, sedet ad dexteram « Dei Patris. » Si vero est exprimens judiciariam potestatem : tunc est septinus et ultimus, « Et iterum venturus « est cum gloria judicare vivos et mortu- « os : cujus regni non erit finis : » in bonis per præmia, et in malis per justitiam vindicantem.

His habitis respondendum ad objecta per ordinem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Patri attribuitur appropriatum suæ personæ, et actus ejus : quia ipse aliter non erat cognoscibilis, eo quod non est missus, ut cognoscatur per effectum specialem in nobis, vel per unionem : sed omniscientia et omnibonitas non ita exprimunt quid divinum : quia omniscientia data est animæ Christi, sed non omnipotentia. Similiter omnibonitas nihil est dictum : quia bonitas et voluntas sua non est rospectu omnium, sicut scientia, vel potentia. Vel potest dici, quod omnipotentia actu uno declaratur, qui est creatio : non autem omniscientia, vel omnibonitas, et ideo non poterat poni pro articulo. Sed hæc solutio nulla est : quia nec omnipotentia est articulus nisi sub ratione attributi Patris.

Ad ALUD dicendum, quod immersus, increatus, et hujusmodi omnia sunt explanativa unitatis personarum in essentia : et hoc etiam intendit Athanasius explanare, scilicet quod Patres dixerunt : et hæc explanatio articulum non facit, quia explanatio tota supponitur in explanato.

<--- Page Split --->

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Dominus non dicitur de solo Filio, sed etiam de Spiritu sancto in Nicæno concilio : et hoc contra duas hæreses providerunt Patres, scilicet contra hæresim Arii, qui volebat Filium esse creaturam, et ideo non esse Dominum : et contra hæresim Nestorii et cujusdam Theodori Græci, qui volebant Spiritum sanctum esse servvum Patris et Filii. Quia vero de persona Patris nullus hoc suspicabatur, ideo in articulo de persona Patris, hoc non apposerunt, sed intellexerunt : et explanavit Athanasius.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod proprietates in divinis non distinguuntur a personis, sed sunt persone ipsæ : nec est ulterior realis distinctio, quam distinctio personarum : et ideo non debuit esse articulus specialis de proprietatibus : quia jam alias significarentur personæ esse compositæ et substantialiter differre, si aliud esset subjectum proprietatis et aliud proprietas.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod circa modum unionis non est nisi unus articulus : quia unio non erat nisi uno modo, scilicet salvatis naturis in unitate personæ : et hoc exprimitur per hoc quod est incarnatus. Unde sicut una virtus per hoc quod est in medio tantum uno modo, excludit omnem multigenam multitudinem vitiorum, ita fides una confessione excludit omnem hæresim : quia sicut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, « fides est media hæresum, sicut virtus media vitiorum : » et hoc dicit ipse quoad articulum de unione naturarum in Christo. Tamen hoc late exposuit Athanasius in symbolo suo.

doque diviserunt : et ista est solutio communis. Vel potest dici, quod in Patre est duplex ratio principii, scilicet ad creandum, et qua ipse est principium totius divinitatis : et ideo etiam subi attribuitur unitas, ut habitum est in libro Sententiarum 1 : et ideo suus articulus a Petro Apostolo conjungitur cum essentiali principio et essentiali unitate.

Ad aliud dicendum, quod quaedam conjungebantur in symbolo Apostolorum quae postea propter hæreses oportebat dividi. Dicebat enim Manichæus postea, Christum non esse vere natum, nec hominem vere factum, sed in phantasmate apparuisse. Alii quidam dixerunt, vere quidem natum, sed non vere conceptum, qui corpus (ut ipsi dicebant) secum tulit de cœlo, et non in Virgine accepit : et ideo congregati Patres diviserunt, ut unus articulus de concepto vero esset et alter de hoc quod homo verus factus est : ut sic esset utraque hæresis exclusa : et hoc non erat necessarium temporibus Apostolorum, quando hæreses adhuc non fuerunt.

Ad aliud dicendum, quod non oportuit sic fieri de passione : quia omnia illa quinque ordinantur ad passionem mortis, et continuum fuit tempus inter ea et brcve : sed non sic erat in conceptu, et nativitate : nec etiam (quod potiorem causam puto) urgebat hæresis, sicut in illo : de morte enim Christi non fuit hæresis nisi una, scilicet Manichæi, qui dicebat eum nec passum esse, nec mortuum, nisi secundum apparentiam hominum tantum : nulla autem fuit, quod esset quidem passus, et non mortuus : vel quod esset quidem mortuus et passus, sed non sepultus.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod Apostoli conferentes symbolum, proportionati sunt ad numerum Apostolorum, et non ad numerum rerum credibilium : et ideo quandoque quaedam conjunxerunt, quae secundum rem divisibilia erant, et quan-

Ad aliud dicendum, quod Innocentius reddit rationem de hoc quare implicite et non explicite ponebatur descensus ad inferos in symbolo Nicæno : quia scilicet in populo tunc pullubabat error quidam, quod Christus descendisset ad inferos,

<--- Page Split --->

et non rediisset, nec fuisset inter mortuos liber : et ideo placuit Patribus quasi exsuflare ullam hæresim, per hoc quod do hoc tacerent et includerent in resurrectione : si enim resurrexit, oportebat animam redire ab inferis, sicut corpus a sepultura. Aliter dicunt quidam, quod secundum Gregorium, adhuc dubium crat, utrum esset articulus aliquis per se : eo quod Joannes dubitaverat, utrum per se descendere vellet, vel alium mittere, qui educeret animas Sanctorum post factam redemptionem : sed hoc reputo non esse tutum ad dicendum.

Ad diclum autem Anselmi dicendum, quod intelligitur non continere sufficienter explicite, licet implicite contineat, ut clicit Magister in libro I Sententiarum 1.

Ad aliud dicendum, quod utrumque potest salvari secundum duplicem considerationem resurrectionis : si enim accipiatur resurrectio ut motus quidam, tunc habet terminum a quo et in quem, et tunc ejusdem motus sunt descensus ad inferos et resurrectio : quia descensus ad inferos dicit terminum a quo ratione loci. Si autem considerentur ista ut res factæ circa Christum : tunc sunt duæ res, et ita considerant Doctores facientes inde duos articulos.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli dividendo in duos articulos, consideraverunt actum gratiae : alius est enim actus gratiae sanctificans Ecclesiam, et alius communicans bona remittendo peccata: sed Patres considerantes unitatem gratiae Spiritus sancti in substantia, licet differentes iabeat actus, conjunxerunt in unum : et ideo utrumque habet rationem.

Ad aliud dicendum, quod de poenis creditur per oppositum : quia si praemia dabit, insunt per consequens, ut per eandem justitiam puniat malos : tamen specialis articulus fidei non est de hoc, quod lides non movet in hoc, sed ab ipso potius.

Ad aliud quod objicitur de symbolo

Antiocheno, dicendum quod non est vulgatum ut ista duo : et hoc ideo, quia est occasio dubitandi : cum enim dicebatur, « Solum verum Deum, » poterat intelligi, ut solitudo inplicaretur circa Deum, et ita pluralitas personarum excluderetur : et ideo hoc ablatum fuit in Nicaeno.

Ad aliud dicendum, quod illud quod dicebatur, « Primogenitus omnis creaturae, » licet verum sit sane intellectum, ut dicit Basilius, quod accipere Filio cum omni creatura commune est, habere autem per naturam proprium : tamen non debuit poni : quia apud simplices innuebat hæresim Arii, qui dicebat eum esse primogenitum inter creaturas, et ita creaturam : et ideo hoc etiam in Nicæno fuit ablatum.

Ad aliud dicendum, quod Paulus et Barnabas post editionem symboli sunt electi : et ideo in symbolo nihil apposuerunt, sicut legitur, Actuum, xiii, 2 : Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos.

Ad aliud dicendum, quod in unum Deum ponitur articulus, non secundum quod probatur, sed secundum quod supponitur a fidelibus : et hoc est quodammodo dicere qualiter unus, scilicet cui non repugnat trinitas personarum : et hoc numquam aliquis Philosophus intellexit, sed unitatem probaverunt per modum scientiæ, quia, et non quid sit illud unum.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas includitur in uno, sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, quod hoc vere unum est in quo nullus numerus, quod nulli innititur : et hoc modo non est unum nisi simplex.

Ad aliud patet solutio per antedicta : quia omnipotentia est appropriatum Patris, et creatio actus per quem manifestatur, cum alias non legatur missus. Per hoc autem nullus error inducitur, quia ex quo Pater est substantialiter

<--- Page Split --->

et spirat Spiritum in eadem substantia, constat communicare ei eamdem potentiam, sicut supponit symbolum, quando dicit, et consubstantialem, et Spiritum sanctum coadoratum et conglorificatum.

Ad 19. Ad aliud dicendum, quod hoc sapientissime factum est. Quidam enim hæretici philosophi dixerunt Deum primo mundum in principalibus principiis creasse, et postea faciendum Angelis vel naturae commisisse : et ideo dixerunt, « Factorem cæli et terrae : » quia cælum non potest fieri nisi ex nihilo, cum non habeat materiam ex qua fiat, quæ sit ante ipsum : et ideo per naturam ejus quod fit, suponitur actus creationis, quia cælum nullo modo potest fieri secundum Philosophos nisi creando de nihilo : et per rationem verbi supponitur, quod non tantum creat, sed etiam facit omnia quæ fiunt in materia quam ipse creavit.

Ad 20. Ad aliud dictum est supra in tertio argumento.

Ad 21. Ad aliud dicendum, quod omnes illæ expressiones fiebant contra hæresim Arii : quia enim dixit ipsum esse creatum, et non Deum, ideo dixerunt, « In unum Dominum. » Quia vero dixit eum non coetermum, ideo dixerunt, « Unigenitum, lumen de lumine : » quia illud est coævum generanti. Quia vero dixit acceptione tantum Deum, ideo dixerunt, « Deum verum de Deo vero.» Et quia dixit factum, ideo dixerunt, « Genitum, non factum. » Et quia dixit non esse ejusdem substantiæ, ideo dixerunt, « Consubstantialem Patri. » Et quia dixit non omnia esse facta per eum, quia non operaretur ab æterno cum Patre : ideo dixerunt, « Per quem omnia facta sunt. » Et hoc propter populum, ne in aliquo illorum posset decipi ab Arianis.

Ad 22. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, « Propter nos homines : » ibi notatur amor conformitatis naturae nobiscum, contra Manichæum. Cum autem dicitur, « Et propter nostram salutem, etc. » notatur effectus redemptionis nostrae fa-

ctæ per ipsum : et ideo neutrum superfluit.

Ad aliud dicendum, quod descendere non importat incarnari, nisi catholice intellectum : sed hoc non sufficit ad expressionem contra hæreticos. Quidam enim dixerunt, quod non descendit, sicut Paulus Samosetanus quidam hæreticus Græcorum, sed tantum incarnatus est, et simplex homo fuit. Quidam autem, ut Manichæus, quod descendit, sed non nostram carnem suscepit : et ideo ut utraque hæresis excluderetur, oportuit exprimi utrumque.

Ad aliud dicendum, quod « homo factus est » ad expressionem articuli de nativitate ex utero, fuit positum : quia tunc incipit esse per se homo, quando separatun ab utero matris : dicitur tamen, « Homo factus est, » ut omnia quæ usque ad passionem gessit, in homine intelligantur. Quidam tamen dixerunt, quod ea quæ gessit in vita, non pertinent ad articulum : quia uno sacramento non possunt exprimi. Sed hoc nihil est : quia dummodo sint de articulis, sic oporteret quod exprimerentur pluribus, et essent plures articuli. Et ideo puto, quod baptismus et omnia illa quibus fundavit et docuit fidem, et plantavit Ecclesiam in Apostolis, reducuntur a Patribus per id quod dicitur, « Et homo factus est. » Ideo etiam non dixerunt de nativitate ex utero, quia illa non exprimit nisi sacramentum unum.

Ad 19 quod sequitur, patet responsio per dicta Innocentii supra habita.

Ad aliud dicendum, quod apparitio est resurrectionis probatio : et ideo credibile speciale non facit, sed cum resurrectione Christi supponitur probans eam.

Ad aliud dicendum, quod pertinet ad gratiam adventus ad judicium : quia ibi praemiabuntur justi, quod est omnis gratiae finis : et per oppositum punientur mali, quia omnem gratiam neglexerunt. Sicut enim oppositorum est eadem disciplina, ita etiam unum intelligitur in alio per disciplinam fidei.

<--- Page Split --->

Ad 28. Ad aliud dicendum, quod hoc factum est contra impiissimos Nestorium et Eutycheten, qui dixerunt Spiritum sancium esse servum Patris et Filii, et ei obedire, sicut virtus quaedam aliena ab essentia eorum, et non dare vitam gratie nec inspirationem : et ideo dictum est, « Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem. » Et ut coessentialitas significaretur, apposuerunt, « Qui ex Patre Filioque procedit : qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. » Montanus autem haereticus quidam et Porphyrius postea discipulis suis dixerunt Prophetas phanatico spiritu locutos fuisse : sicut loquuntur energumeni, et arrepitii : et ut illorum haeresis excluderetur, apposuerunt, « Qui locutus est per Prophetas. »

Ad 29. Ad ultimum dicendum, quod sicut supra dictum est, hoc fit propter diversas gratiae considerationes, scilicet secundum substantiam, et sic redeunt ad unum articulum : vel secundum actus, et sic sunt diversi.

ARTICULUS VII.

De diversitate et differentia symbolorum.

Quarto, quaeritur de differentiis symbolorum.

  1. Et quaeritur primo, Unde dicatur symbolum ?

  2. Et secundo quaeritur, Quare haec duo symbola specialiter sint approbata?

  3. Tertio, Quare symbolum Apostolorum dicatur majus, cum tamen pauciora contineat verba ?

  4. Quarto, Quare symbolum Apostolorum dicatur bis in die, in Prima, et in

Completorio : et symbolum Patrum in Dominica tantum in Missa post Evangelium ante communionem.

  1. Quinto, Quare sub silentio dicatur symbolum Apostolorum, clamanter autem symbolum Patrum ?

  2. Sexto, Quare symbolum Athanasii secundum usum quorumdam dicatur semel in septimana, et hoc in Prima?

  3. Septimo quaeritur, Utrum adhuc plura possint fieri symbola, et articuli exprimi, si fuerit eadem causa quae prius fuit ?

SOLUTIO. Dicendum ad primum per Solutio. Verba Cassiani ad Leonem Papam 1, ubi Ad 1. sit dicit : « Symbolum ex collatione nomen accepit. Quod enim Graece σάμασ. λον dicitur, Latine collatio nominatur : collatio autem ideo, quia collata in unum ab Apostolis Domini totius Catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in symbolum colligitur brevitate perfecta : secundum illud Apostoli ad Romanos : Quia verbum brevitatum faciet Dominus super terram 2. Hoc ergo abbreviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis testimonii sui in pauca colligens, et sensus omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis brevitate perficiens. » Magistri autem nostri temporis dicunt, quod in idem revertitur, scilicet quod dicitur a σιν quod est cum, et δάι, sententia, quasi sint sententiae divinae veritatis in unum congestae 3.

Ad aliud respondendum est per dicta Ad 2. Ambrosii in libro de Spiritu sancto, quod symbolum Apostolorum est exemplar omnium propter auctoritatem condentium. Alii autem symbolo quod est Nicenum, consonat figura in numero Patrum condentium ipsum. Fuerunt enim trecenti decem et octo, sicut ver-

<--- Page Split --->

naculi Abraham cum hostes insequeretur 1 : ita enim ut ille, ita illi hostes fidei comprehenderunt, et spolia fidelium reduxerunt, et Lot, id est, fidelem populum captum astutiis haereticorum. Alia ratio potest esse : quia pauciora dubia continebat illud symbolum Nicenum, quam Antiochenum.

Ad aliiu dicendum, quod majus dicitur symbolum Apostolorum propter aucotritatem condentium : et quia hoc est quod interpretantur omnia alia symbola : et nihil addunt, sed quod inerat prius explanant.

Ad QUARTUM dicendum, quod symbolum majus dicitur bis in die, ad signandum quod recordato sua bis est necessaria in Ecclesia, scilicet in primitiva, et in fine contra Antichrstum : et bis in vita hominus, in principio cum recipit sacramenta, et in fine quando egreditur de corpore. Et bis in die, in prima hora diei ut muniat per totum diem. Unde etiam tunc cantatur :

Jam lucis orto -idere, etc.

Et in prima quasi hora noctis, in Completorio : et ideo tunc cantatur :

Te lucis ante terminum Rerum creator poscimus, etc.

Symbolum autem Patrum, quod est explanatio contra haereses, sufficit quandoque dicere ad intellectum : et hoc in die Dominica, quando cessatur ab operibus servilibus, et populus potest convenire ad audiendum : et ideo etiam in quibusdam terris singulis Dominicis exponitur vulgariter symbolum illud. Post Evangelium autem dicitur : quia per Evangelium confirmatur. Ante communionem vero : ut qui non credit, non accedat : quia illud est sacramentum in quo fides est in summo, eo quod per rationem probari non potest.

Ad QUINTUM dicendum, quod symbolum Apostolorum sub silentio dicitur duabus de causis : quarum una est ex parte credentium : quia cum illud symbolum non contineat nisi simplicem fidei confessionem, et haec cuilibet sufficit in se, ideo sufficit sub silentio dicere. Secunda est ex parte illorum qui ediderunt, qui erant tunc in timore positi januis clausis, nec aperte audebant Christum confiteri. Sed symbolum Patrum dicitur in publico, propter duas causas illis oppositas, scilicet quia continet fidei explanationem disputando contra haereticorum clamorem : et ideo reboat sic Ecclesia contra eos : et quia est editum jam libertate Ecclesiae praevalente, cum aperte Christum confitebantur.

Ad SEXTUM dicendum, quod symbolum Athanasii praecipue continet explanationem, vel potus exstirpationem Ariane perfidiae, et prolixe omnia quae in Niceano posita sunt : et ideo in Prima cantatur, ut sequens in Missa possit intelligi ex ipso.

Ad ALIUD dicendum, quod si urgeret necessitas, adhuc posset Papa convocato concilio peritorum, et invocato Spiritu sancto, aliquid quod implicite continetur in symbolo Apostolorum, explanare et ponere inter articulos explicitos : quia hoc non esset novum articulum invenire, sed eum qui semper erat explicare : et hoc dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti.

ARTICULUS VIII.

An nos teneamur aliqua credere qua non sint articuli ?

Quinto quaeritur, Si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli ?

Videtur autem, quod sic : quia

<--- Page Split --->

  1. Qui non credit fornicationem esse mortale peccatum, ipse habetur pro haeretico : si ergo hoc est infidelitas : ergo oppositum ejus est fides : ergo fornicationem esse mortale peccatum est articulus. Et eadem objectio est de omnibus aliis.

  2. Item, Quædam videntur esse de articulis quæ creduntur ante fidem, ut dictum est : quia dicit Apostolus, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit 1. Si ergo oportet credere hoc accedentem ad Deum : videtur, quod hoc sit credibile ante fidem.

Si propter hoc dicatur, quod fornicationem esse peccatum mortale est articulus fidei, et Deum esse non. CONTRA : Fornicationem esse mortale peccatum, non est veritas de Deo : ergo non est articulus.

  1. Item, Deum esse aut in symbolo ponitur esse ut articulus, vel ut pars articuli : ergo videtur, quod falsum sit, quod sit antecedens fidem, ut videtur.

  2. Item, Arctat ad credendum : ergo est articulus.

  3. Item, Est indivisibilis veritas de Deo : ergo est articulus.

  4. Item, Qui non credit, est infidelis : ergo per oppositum fides est de ipso ut articulo.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut in aliis scientiis quædam sunt principalia et quædam substantialia, ut principales

conclusiones artis : quædam autem consequentia, ut conclusiones secundariæ : ex quibus tamen ulterius potest aliquid inferri in opere artis, sicut in geometria, suppositiones, et theoremata, et corollaria : sic etiam est in fide. Et primo oportet meo judicio supponere hoc quod exigit credere Deum et Deo : et hoc est Deum esse, et verba sua in Scriptura esse vera : et illa sunt suppositiones, et dignitates. Articuli autem ipsi, ut conclusiones principales scientiæ : et ea quæ pertinent ad bonos mores, ut corollaria consequentia. Et hæc omnia oportet credere et accipere per fidem, secundum quod large accipitur. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod hoc est de fide, secundum quod est credere Deum et Deo : illa enim fides quæ credit in Deum, accedit primo per tensionem in Deum : et licet hæc quandoque tempore sint simul, tamen natura sunt prius et posterius.

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, multa fide credimus ut consequuntur, quæ non sunt articuli, scilicet non principaliter.

Ad aliud quod objicitur de credere Deum, dicendum quod articuli ponuntur secundum quod referuntur ad credere Deum et in Deum : sed non ad credere Deo, quia hoc pertinet ad intellectum Scripturae, ut auditus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

C. Si aliqua sciuntur quæ creduntur ?

Post hoc quæri solet, Cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum etiam sit de incognitis tantum ? Si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quæ ignorantur. Sed sciendum est, quod cum visio alia est interior, alia exterior, non est fides de subjectis exteriori visioni : est tamen de his quæ visu interiori utcumque capiuntur. Et quædam sic capiuntur, ut intelligantur, etsi non ut in futuro : quædam autem non, quia cum fides sit ex auditu non modo exteriori, sed etiam interiori 1, non potest esse de eo quod omnino ignoratur, quæ ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut ait Augustinus dicens : Quamvis ex auditu fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet, qui dicitur auditus, quia non est sonus : nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis . Quædam ergo fide creduntur, quæ intelliguntur naturali ratione : quædam vero, quæ non intelliguntur. Unde Propheta : Nisi credideritis, non intelligetis 2. Quod Augustinus aperte distinguit : Alia sunt, inquit, quæ nisi intelligamus non credimus : alia quæ nisi credamus, non intelligemus. Nemo tamen potest credere in Deum, nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu prædicationis 3. Idem in libro IX de Trinitate : Certa fides utcumque inchoat cognitionem : cognitio vero certa non perficitur, nisi post hanc vitam . Ambrosius quoque ait : Ubi fides, non statim cognitio : ubi cognitio est, fides præcedit. Ex his apparet, aliqua credi quæ non intelliguntur vel sciuntur, nisi prius credantur : quædam vero intelligi aliquando, etiam antequam credantur. Nec tamen sic intelliguntur modo, ut in futuro sciantur : et nunc etiam per fidem qua mundantur corda, amplius intelliguntur : quia nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad sciendum eum. Unde Augustinus : Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ? Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum, sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur

<--- Page Split --->

non poterit cor mundari, quo, id est, ut ad eum videndum sit aptum1. Ecce hic aperte habes, quia non polest sciri Deus nisi prius credendo diligatur. Supra autem dictum est, quod nemo potest credere in Deum, nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur, non posse sciri et intelligi credenda quœdam, nisi prius credantur: et quœdam non credi nisi prius intelligantur, et ipsa per fidem amplius intelligi. Nec ea quœ prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu. Ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignorantur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur. Unde Augustinus: Sciri aliquid, et non diligi potest. Diligi vero quod nescitur, quœro utrum possit? Si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Ubi autem sunt illa tria, fides, spes, charitas, nisi in anima 2 credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur, sed tamen creditur3.

ARTICULUS IX.

An idem possit simul esse scitum et creditum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in illo capitulo C, « Post hæc quæri solet, Cum fides sit de non apparentibus, etc. »

Videtur enim, quod idem possit esse simul scitum et creditum.

  1. Sensibilis enim cognitio inferior est, quam intellectiva : et tamen intellectiva non excludit eam, nec e converso : imo juvat eam in multis : ergo videtur, cum fides et scientia sic se habeant, quod una non excludat aliam.

  2. Item, Minus lumen non tollit majus, licet minus videatur quam prius : ergo videtur, quod nec fides scientiam, nec e converso.

  3. Item, Aliquis Philosophus venit ad

fidem sicut Justinus, Dionysius, Apollo phanes, et alii multi, qui sciverunt per rationes naturales unum Deum esse : si ergo fides evacuat scientiam, oporteret quod obliviscerentur illarum rationum, quod falsum est : ergo scientia et fides possunt esse de eodem.

  1. Item, Nos quotidie quærimus rationes naturales, et non fundatas super principalia fidei, et invenimus multas quibus defendi potest fides: constat autem, quod ille jenerare possunt habitum scientiae : ergo idem potest esse scitum et creditum.

  2. Item, Job, xii, 7, dicit : Interroga jumenta, et docebunt te. Et, Psal. xviii, 2 : Cœli enarrant gloriam Dei. Ergo videtur, quod ab ipsis creaturis possint haberi rationes naturales quibus aliquid probatur de Deo.

  3. Item, Exemplum consuevit poni de beata et gloriosa Virgine : quia ipsa experimento scivit se concepisse sine virili semine de Spiritu sancto, et idem credidit : ergo idem est creditum et scitum.

Sed contra. 1. Per illud Joan. xiv, 2 : Vado parare

<--- Page Split --->

vobis locum, ubi dicit Glossa : « Eat Dominus, ne videatur : lateat, ut credatur. Tunc enim paratur locus, si ex fide juvatur creditus. Desideretur, ut desideratus habeatur. » Ergo videtur, quod latere rationem facit credere.

  1. Item, Supra est habitum, quod fides est de non apparentibus : ergo non est de scitis, quia scita sunt valde apparentia

  2. Item, Magister Hugo dicit, et habitum est supra, quod « scientia est supra fidem : » ergo evacuat eam : quia inutilis est imperfection habitus, cum habetur perfectus : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

  3. Item, In rebus quæ sunt sub opinione, scientia evacuat opinionem : ergo et fidem.

  4. Item, Objiciunt sæculari objectione, quod dilectio Dei propter se cum in cor venerit, evacuat dilectionem Dei propter temporalia : ergo similiter fides cum venerit, evacuat consensum propter rationem.

  5. Item, Joan. iv, 40 : Et mulieri dicebant, scilicet Samaritani : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Mulier autem ibi obtinet vicem scientiae quæ est per rationem : ergo scientia per rationem accepta in credibili aliquo, evacuatur per fidem advenientem.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod fides et scientia sunt de eodem, non secundum idem : et ideo unum non evacuat aliud : et ideo concedo rationes primo inductas hoc modo intelligendo : fides autem non assentit propter rationem, sed ratio ibi est sub fide, et similiter scientia.

jus meritum, quanto ratio præbet ei minus experimentum.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo Adobjc quo fides est de articulo illo, non potest esse scientia vel ratio de eodem : et qualiter hoc sit, sæpius jam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod Hugo loquiAdobjt tur de scientia quæ est intellectiva veritatis, quæ est visione faciei ad faciem, non de scientia quæ est in via ex ratione : quia illa est multo minus certa, quam fides sit : licet de hoc etiam supra aliam dedimus rationem.

Ad aliud dicendum, quod ut puto falAdobjt sum est : de hoc enim potest esse opinio et scientia : et præcipue apud diversos, et etiam apud eumdem, licet ipse plus innitatur scientiæ.

Ad aliud dicendum, quod non credo Adobjt eum esse sine mortali peccato, qui Deum diligit tantum propter temporalia. Si autem diligit Deum propter se, et cum eo temporalia non nisi ad usum, non ad fructum : tunc non oportet illam dilectionem evacuari.

Si autem dicas, quod diligit Deum quidem super omnia, sed tamen temporalia diligit immoderate citra Deum : tunc nihil valet simile quod inducitur : quia hæc dilectio est tunc veniale peccatum, cujus appetitus absorbetur a charitate perfecta. Scientia autem meritoria est, et nullum omnino peccatum.

Ad aliud dicendum, quod illa allegoria Adobj non probat, nisi quod fides non assentit nisi propter rationem : et verum est, et concessum a nobis.

<--- Page Split --->

tionem, ut Deum esse trium et unum, et hujusmodi. Sed Magister non intendit hic nisi de duobus postremis : et ideo omittit primum.

ARTICULUS X.

Utrum Magister sufficienter ponit numerum credibilium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, C, circa medium : « Alia sunt, quae nisi intelligamus, non credimus, etc. »

Hic enim videtur Magister diminute introducere credibilia : quia

  1. In originali, scilicet in libro LXXXIII Quæstionum, ponitur adhuc unum credibile, quod scilicet semper creditur et numquam intelligitur, ut omnium rerum gestarum historiae : et hoc non inducit hic.

  2. Item, Hic in Littera innuit, et in originali dicit, quod in divinis oportet credere prius, et postea intelligere : et hoc non videtur in omnibus divinis, sicut Deum esse unum.

  3. Item, Non est assensus in aliquid nisi intelligatur prius quid est quod dicitur per nomen ad minus : ergo intellectus quidem praeedit omne credere : et hoc negat in Littera.

  4. Item, II ad Corinth. m, 3 : Non quod sufficientes simus : ubi Glossa : « Non creditur, nisi prius cogitetur. »

Et ideo patet solutio ad primum, et secundum.

Ad aliud dicundum, quod bene concedendum videtur mihi, quod omne creditum praeedit intellectus quid est quod dicitur per sermonem : sed de hoc non loquitur Magister hic, sed potius de intellectu rei.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide secundum quod est ex auditu, vel de intellectu qui est scire quid est quod dicitur per sermonem.

ARTICULUS XI.

An Deum scire, est eum mente conspicere firmiterque percipere ?

Deinde quaeritur de illa diffinitione quam dat Augustinus, ibi, C, circa medium : « Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ? »

Qualiter enim intelligitur hic mente conspicere ? Aut enim per speculum intelligit, et in ænigmate : aut per speciem. Si primo modo : tunc non est scire, sed potius credere. Si autem secundo modo : hoc non videtur verum : quia sic tantum in patria videbitur : ergo videtur, quod Deus non scitur.

Solutio. Dicendum, quod si nos loquamur de assensu prout respicit antecedentia et consequentia ad ipsos articulos, tunc esse credibile est in fide : quia tunc semper creditur, et numquam intelligitur quod erit in historia canonicorum librorum : et credere quod antecedit intelligere, erit in credibilibus in qua potest ratio naturalis : et credere quod praeedit intelligentia veritatis, erit respectu credibilium qua non apprehenduntur per ra-

SED CONTRA :

Damascenus : « Cognitio existendi Deum omnibus naturaliter inserta est 1. » Ergo videtur, quod Deus sciatur.

Solutio. Augustinus loquitur de scientia approbationis qua maxima est affectui : sic enim conspicitur mente, dum gustatur per experientiam in donis : et

1 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. I de Fida ortho-

doxa, cap. 1.

<--- Page Split --->

hoc est aliquid ultra fidem et citra visionem.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod speculum non est unum in quo videtur : quandoque enim est creatura exterior habens vestigium : et quandoque cum imagine gratia, quae similis est beatitudini : et ita loquitur hic : unde etiam firmitas perceptionis hujus est ex fide adhaerente per visum, et charitate penetrante per affectum.

ARTICULUS XII.

An fides sit potius per visum, quam per auditum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : « Nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu, etc. »

Cum enim fides sit cogitatio quaedam : et cogitatio fit inventione et doctrina, potius videtur esse per visum, quam per auditum : quia

  1. Visus deservit inventioni, et auditus doctrinae : et inventio potior est quam doctrina.

  2. Item, Visus nobilior est sensus, quam auditus, et plurium doctrinarum, et magis certiticans ea quae sunt omnis sensus : ergo videtur, quod potius debeat esse ex visu, quam ex auditu.

SOLUTIO. Dicendum, quod auditus semper accipit ab alio disciplinam : et quia fides est ab alio superiore lumine, et non a nostra inventione : ideo magis competit ei auditus, quam visus : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod visus nobilior est, quando referuntur ad propria objecta : sed hic non est sic : sed potius dicitur auditus interior, qui est acceptio notitiae primae veritatis ab alio : et ideo illa objectio nihil facit ad propositum.

Solutio

Ad

Ad t

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXV.

De sufficientiia fidet.

A. De fide antiquorum.

Prædictis adjiciendum est de sufficientia fidei ad salutem. Illis enim qui præcesserunt adventum Christi et qui sequuntur, videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur cognitione, et articulorum quantitate, vel constantia, et devotione. Est autem quædam fidei mensura, sine qua numquam potuit esse salus. Unde Apostolus, Oportet accedentem credere quia Deus est, et quod renunerator est sperantium in se 1. Sed quæritur, Utrum hoc credere ante adventum et ante legem, ad salutem sufficerit? Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere: oportet enim universa credi, quæ in symbolis continentur. Sed nec ante adventum, nec ante legem videtur hoc sufficisse: quia sine fide mediatoris nullum hominem vel ante vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur. Unde Augustinus ad Optatum 2 : Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive majoris sive minoris ætatis, liberari a contagione mortis et obligatione peccati, quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum : cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide etiara illi justi salvi facti sunt, qui priusquam veniret in carnem, crediderunt in carnem venturum. Eadem enim fides est et illorum, et nostra. Proinde cum omnes justi sive ante incarnationem sive post, nec vixerint nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi : profecto quod scriptum est, non esse aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat salvari nos3 : ex illo tem-

<--- Page Split --->

pore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est. Idem, Nemo liberatur a damnatione quae per Adam facta est, nisi per fidem Jesu Christi1. Idem, Eadem fides mediatoris quae nos salvat, salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis : quia sicut credimus Christum in carne venisse, ita illi venturum: et sicut nos mortuum, ita illi moriturum: et sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum: et nos et illi ad judicium vivorum et mortuorum venturum2. Gregorius super Ezechielern: Et qui praebiant, et qui sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David3: quia omnes electi qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in mediatorem Dei et hominem crediderunt et credunt. His aliisque pluribus testimoniis perspicue docetur, nulli umquam salutem esse factam, nisi per fidem mediatoris. Oportet ergo accedentem credere quae supra dixit Apostolus 4, sed non sufficit.

B. De fide simplicium.

Quid ergo dicetur de illis simplicibus, quibus non erat revelatum mysterium Incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit? Dici potest nullum fuisse justum vel salvum cui non esset facta revelatio vel distincta, vel velata, vel in aperto, vel in mysterio. Distincta, ut Abrahæ et Moysi, aliisque majoribus qui distinctionem articulorum fidei habebant. Velata, ut simplicibus quibus revelatum erat ea esse credenda, quæ credebant illi majores et docebant, sed eorum distinctionem aptam non habebant: sicut et in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt quæ in Symbolo continentur: credunt enim quæ ignorant, habentes fidem velatam in mysterio: ita et tunc minus capaces ex revelatione sibi facta majoribus credendo inhærebant, quibus fidem suam quasi committebant: unde Job, Boves arabant,

<--- Page Split --->

et asinæ paseebantur juxta eos 1. Simplices et minores sunt asinæ pascentes juxta boves : quia humilitate majoribus adhærendo, in mysterio credebant, quæ et illi in mysterio docebant : qualis forte fuit vidua Sareptana 2.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Præductis adjiciendum est de sufficientia fidei, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agitur de fide secundum comparationem ad credentes.

Et habet duas partes : in quarum prima tangitur status fidei secundum temporis diversitatem. In secunda, æqualitas ejus in credente ad spem et charitatem, quæ incipit, ibi, E, « Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, etc. »

In prima autem tria sunt : primo enim ponit de fide Patrum : secundo, tangit de fide simplicium, ibi, B, « Quid ergo dicetur de illis simplicibus, etc. » In tertia, adjungitur de fide Cornelii, ibi, D, « Solet etiam quæri de Cornelio, etc. »

Incidunt autem circa primum quatuor dubia. Primum scilicet, Utrum fides crescere potest ?

Secundum, Utrum umquam suffecerit credere de Deo, quod est, et quod inquirentibus se remunerator sit ?

Tertium, Utrum fidei possit subesse falsum ?

Quartum, Cum articulus dicatur arctare ad credendum, Utrum arctet ad credendum explicite, vel implicite ?

An fides potest crescere ?

Ad PRIMUM objicitur sic :

  1. Magister Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, parte decima, dicit sic : « Duo sunt secundum quæ fides crescere dicitur : cogitatio, et affectus, id est, constantia, vel firmitas credendi, et secundum cognitionem, quando eruditur ad scientiam : secundum affectum, quando ad devotionem excitatur, et roboratur ad constantiam. » Ex hoc accipitur, quod fides potest crescere.

  2. Si forte dicas, quod non crescit in numero articulorum, sed in illuminatione credentium : quia clarius ea quæ credunt, intelligunt quidam ex studio, quam alii. CONTRA : Hugo, ibidem, « Crevit pro tempore fides in omnibus, ut major esset : sed mutata non est, ut alia esset ante legem, quando Deus creator credebatur, et ab eo salus et redemptio exspectabatur. Per quem autem et quomodo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a cæteris etiam fidelibus non cognoscebatur » Ergo videtur, quod nec incarnationis tunc erat articulus, nec passionis, nec alicujus articuli expressio erat tunc de fide : eorum, dico, articulorum qui sunt de humanitate Christi. Ergo crevit fides secundum numerum articulorum, ut videtur.

  3. Item, Exod. vi, 3 : Nomen meum

<--- Page Split --->

Adonai non indicavi eis. Constat autem, quod postea indicavit. Ergo fides crevit.

  1. Item, Psal. cxviii, 100 : Super senes intellexi. Ergo videtur, quod seniores non tot crediderunt articulos, sicut ipse qui post eos fuit.

Item, Act. ii, 17 : Effundam de spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt 4 . Ergo aliquid vident juvenes de credibilibus, quod non viderunt seniores. Ergo crevit fides.

Item, Gregorius in Homilia quadam super illud Evangelii : Beati oculi qui vident quæ vos videtis 2 , dicit sic : « Secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum spiritualium Patrum : et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt. » Ergo videtur, quod creverit fides.

  1. Item, Supra 3 habitum est in divisione symbolorum, quod de duodecim articulis facti sunt quatuordecim : et eadem causa existente, possent adhuc amplus distngui : ergo videtur, quod potuit crescere fides in numero articulorum, et adhuc potest crescere, ut videtur.

Sed contra.

  1. Fides est simplex lumen, illuminans ad æternam veritatem : veritas autem æterna crescere non potest : ergo nec fides.

  2. Item, In omni articulo divina veritas supponitur et explicatur per ea quæ faciunt ad salutem nostram, vel per ea quæ ab æterno sunt in Deo : et ex parte æternorum constat, quod crescere non potest : ex parte autem temporalium est dispositio ab æterno ordinata, quæ etiam augeri non potest : ergo fides penes articulos crescere non potest.

  3. Item, Si cresceret fides in numero articulorum, cum articuli sint de substantia fidei, fides mutaretur secundum substantiam : et hoc negatur in Littera :

ergo videtur, quod non crescit numerus articulorum.

  1. Item, Implicita fides est de tot de quot est explicita : quia implicatio vel explicatio sunt ex parte nostra, et non a parte articulorum : cum igitur fides antiquorum et nostra non differant nisi per explicitum et implicitum, non videtur quod creverit in numero articulorum.

  2. Item, Si propter implicationem et explicationem diceretur crescere fides, cum continue per studium Doctorum magis explicentur articuli, videretur continue crescere : et hoc a nullo dicitur : ergo non crevit fides, ut videtur.

Solutio. Dicendum cum Magistro Hugone, quod fides duobus modis crescit ex parte credentis : in se autem nullo modo, sive quoad creditum. Ex parte credentis crescit quoad intellectum, et quoad affectum. Quoad autem intellectum quatuor modis, scilicet revelatione desuper illuminante, doctrina explicante, re credita eveniente, et studio veritatis intellectum aperiente. Revelatione quidem : quia qui amplores revelationes accipit, lucidius creditum videt, et melius percipit. Doctrina explicante : quia quanto articulus pluribus proprietatibus exprimitur, vel plures articuli exprimuntur, tanto melius intelliguntur, sicut diximus supra : quia circa articulum generationis æternæ, et processionis Spiritus sancti, plures expressiones fecerunt Patres in Nicaena synodo : et ideo fideles melius intelligentes, magis caverunt sensum hæreticum de articulis. Plures etiam articulos docuerunt quidam Patres, quosdam magis explicite, quam alios : et ideo illius melius scientiam fidei habuerunt. Re credita etiam eveniente, crescit scientia fidei : quia sicut dicit Hieronymus, « Quod oculis videtur, melius intelligitur, quam id quod futurum prædicitur. » Studio vero aperitur etiam ratio intelligendi creditum,

<--- Page Split --->

secundum quod fidei servit meditatio et cogitatus, ut dicit Anselmus in Prosoloquo : quia fides ipsa quandoque per studum quaerit intellectum. Ex parte autem affectus crescit tripliciter, scilicet quia depurat affectum plus et plus, secundum quod docet magis elongari a peccatis. Secundo etiam, quia removet a phantasmatibus rationum naturalium : quia non ita incipiunt sapere ut prius, propter devotonem et fervorem affectus circa creditum, Tertio etiam dat constantiam, ut in quibusdam operibus, ut est martyrium : et sic audet fidelis confiteri fidem coram regibus et principibus. Ex parte autem articulorum in se bene concedo, quod non profecit, nec proficit : quia illi innituntur primea veritati : et ab illa et non ab homine determinatus est numerus eorum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister Hugo intelligit de profectu, qui est potius fidelis in fide, quam fidei in fideli.

Ad ALIUD dicendum, quod non creverunt articuli in se, sed crevit articulorum explanatio et revelatio : et hoc non est articulum crescere, nisi per accidens : licet enim passio forte tunc alicui determinate non innotuerit, tamen erat articulus, et credebatur implicite ab eis, quando aliquis quicumque modus liberationis ab eis futuris credebatur.

Ad ALIUD dicendum, quod non intelligitur de manifestatione articuli, sed potius Dei, in qua crescit homo de die in diem : et semper mirabilis fit scientia Dei in profectu hominis in ipsa, nec potest perfecte in illam, propter quod dicit Psalmus civ, 4 : Quærite Dominum, et confirmamini. Quærite faciem ejus semper.

Ad TRES sequentes auctoritates, dicendum quod non probant nisi profectum hominis in notitia articulorum secundum numerum.

Ad ALIUD dicendum, quod divisio arti-

culorum multiplex fit : tamen res manet una, quae diversis considerationibus diversimode dividitur, non tamen res augetur : sicut si conceptio et nativitas referantur ad unum articulum, sive ad duas res, una manet, sed diversimode considerantur.

ARTICULUS II.

An umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

Secundo quaeritur, Utrum umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Hoc dicit Apostolus 4.

  2. Item, Hoc sufficit ad tendendum in Deum per cognitionem primea veritatis : sed credere quia est, ostendit quo tendit : et credere quia remunerator est, movet ex spe et amore praemii, ut tendamus : ergo haec duo suffecerunt et sufficiunt.

  3. Item, Ad hoc quod fiat motus per appetitum in nobis ad aliquid, non exiguntur nisi duo, scilicet quod fiat apprehensio delectabilis, et sit appetitus illius : sed credere quia est, facit apprehensionem : credere autem quia remunerator, facit appetitum : ergo illa duo sufficiunt ad fidei motum : ergo sufficit illa duo credere.

  4. Item, In statu innocentiae Adam non præscivit, nec præcredidit, ut ita dicam, suum casum : sed si non cecidisset, non fuisset opus redemptore nec mediatore : ergo nihil tenebatur credere de mediatore : ergo sufficiebat credere quod Deus est, et quod remunerator est quærentium se : quia eadem ratio est de articulis qui sunt de mediatere et de aliis.

<--- Page Split --->

  1. Item, In statu post peccatum non erat prophetia aperta, nec revelatio quam nos sciamus : ergo cum articulus sit supra rationem, non tenebatur in illum moveri ratio sine revelatione : ergo videtur, quod sufficiebat tunc credere ea quae dictabat natura sola, ut videtur.

  2. Item, Ponamus, quod alicui nulla facta sit revelatio : et faciat ea quae dictat jus naturale, et simus in tempore legis Moysi vel naturalis : constat, quod ille salvabitur : quia dicit Apostolus, quod judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per literam et circumcisionem prævaricator legis es 1.

Cum igitur tunc nihil diclet aliquid de mediatore, non oportet credere, nisi illa duo quae dictat ratio.

Sed contra.

  1. Quod dicitur in Littera per plures auctoritates, ubi probatur, quod oportuit habere fidem mediatoris.

  2. Item, Ad salvationem ægri oportuit præcognoscere morbum, et morbi qualitatem : morbi autem qualitas talis fuit, ut probat Anselmus, quod non potuit satisfacere pro ipso, nisi Deus et homo : ergo oportuit credere liberatorem et mediatorem.

  3. Item, Omnes qui salvabantur a principio, cognoscebant se non propriis meritis, sed gratia Dei salvandos : cum ergo nulla gratia sit nisi per Jesum Christum, sicut dicitur, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est : oportuit credere salvatorem esse venturum, et pro homine satisfacturum.

Soluto.

SOLUTIO. Bene videtur mihi hoc necessarium et verum, quod a principio status peccati non fuit umquam aliquis salvus per gratiam, nisi per fidem mediatoris. Sed est mediatorem considerare dupliciter, scilicet in particulari secundum sacramenta quibus mediavit, vel universaliter secundum quæcumque mediare vel-

let : et primo modo videtur mihi secundum Magistrum Hugonem, qui hoc expresse dicit, quod non tenebantur explicite credere antiqui, sed modo secundo omnes. Primo autem modo soli illi quibus facta est revelatio, et alii qui ab illis fuerunt instructi, dummodo instructionem illorum intelligere potuerunt. In statu autem innocentiae videtur mihi, quod Adam notitiam clariorem habuit, quam nos, sed de deitate tantum, et quae pertinent ad æternam distinctionem personarum : sed non in his quae pertinent ad reconciliationem factam per Christum.

DICENDUM ergo ad primum, quod hoc sufficit accedenti ad Deum : sed cum dicitur quia est, non credo quod supponatur, quia est in universali tantum, quia hoc investigatur ratione tantum vel naturali cognitione, sed quia est determinatum in quibusdam articulis determinatis a revelatione : et cum dicitur quod inquirentibus se remunerator est, hoc facit ad spem et amorem.

Ad aliud dicendum, quod quia est in universali simpliciter, non sufficit ostendere finem hoc modo quo tenditur in ipsum per fidem : sed oportet, quod in aliquibus distinctionibus articulorum specifietur : etenim quia est non movet ad aliquid, quia non movet cognitio in universali, sed in particulari distinctio cujus cognoscitur proprietas.

Per hoc etiam patet responsio ad sequens.

Ad aliud prius responsum est : quia quod Adæ sufficiebat, non sufficit ei qui scit se in peccato esse, et non posse curari per seipsum : tamen ego non credo, quod Adam in primo statu tantum credidert, quia est in universali : sed potius credidit quosdam articulos, licet non crederet actu illos qui pertinebant ad mediatorem.

Ad aliud dicendum, quod supponebat falsum : quia dicit Magister Hugo, quoniam statim signa curationis per oblatio-

<--- Page Split --->

nem Christi a principio mundi coeperunt manifestari, et per consequens revelatio fieri, ut in hostia Abel, et deinceps in omnibus : et hoc tangit Apostolus, ad Hebr. xi, 4, dicens : Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo :... et per illam defunctus adhuc loquitur.

Ad 6. Ad alund dicunt communiter, quod impossibile est, quod aliquis fuerit qui quod in se erat sufficienter ad praeparandum se fecerit, et revelationem a Deo, vel doctrinam ab hominibus inspiratis, vel signum mediatoris non accepit : et puto, quod hoc verum est propter Dei providentiam omnibus bona providentem aequaliter, et omnibus exhibentem, dummodo parati sumus recipere.

ARTICULUS III.

An fidei posset subesse falsum ? et, Utrum fidei subest verum necessarium ?

Tertio quaeritur, Utrum fidei posset subesse falsum ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Fides fuit de mediatore : et dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis nostre miserie sanandae, sed nullus convenientior. Detur autem quod alius evenerit, tunc fidei falsum subfuit : ergo nec est necessarium evenire quod creditur.

  2. Item, Communiter objicitur de Abraham, qui credidit se immolaturum filium, et non fecit : ergo credidit falsum : ergo fidei sua falsum subfuit.

  3. Item, Voluntati potest subesse falsum : sicut Apostolus voluit ire ad Hispanos, et non fecit : ergo et fidei potest falsum subesse.

aeternam, et tamen numquam habebunt : ergo fidei etiam poterit subesse falsum.

  1. Item, Ponamus, quod aliquis sacerdos in Missa elevet hostiam aliquam non consecratam in tempore et loco quando consecrata elevari debet : tunc adstantes credunt esse consecratam, et falsum est : ergo fidei potest subesse falsum.

Sed Contra :

  1. Dicit Philosophus, quod virtus est arte certior : sed arti non subest falsum : ergo nec virtuti : ergo nec fidei.

  2. Item, Fides in via est de his de quibus est visio in patria : et visioni non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

  3. Item, Fides est assimilatio ad primam veritatem : et prime veritati non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

  4. Item, Veritas divina est super omnem veritatem omnis scientiae : sed adhaerens veritati scite numquam incidit in falsum, quia falsum non scitur : ergo multo minus adhaerens fidei.

  5. Item, Fides est argumentum et convictio rerum non apparentium verissimarum : tamen ipsa est certior nobis, quam divina natura quae supponitur in articulis : sed in scientiis saecularibus argumenti ratio et principium numquam est de falso : ergo multo minus fides : ergo fidei non potest subesse falsum.

Sed Tunc ulterius quaeritur, Utrum fidei subsit verum necessarium, vel contingens ?

Videtur autem, quod contingens : quia

  1. In libro I Sententiarum, tractatu de omnipotentia, probatur quoniam contingens sequitur causas inferiores, et necessarium similiter, quia aliter omnia essent necessaria : remitti autem peccata quod creditur in articulo uno, dependet a voluntate ejus cui remittuntur : ergo non est necessarium : ergo fidei subjacet contingens.

  2. Item, Alius modus fuit possibilis nostrae liberationi : ergo iste non fuit

Quaest.

<--- Page Split --->

necessarius, sed potuit non esse : ergo fidei subest contingens.

Sed contra. SED CONTRA :

Si contingens subjacet fidei : et quod contingit esse, contingit non esse, ut dicit Philosophus : contingit ergo aliter quam creditur : ergo fidei suberit falsum, quod est impossibile : ergo fidei non subest, nisi verum necessarium. ut videtur.

Solutio Solutio. Dicendum, quod fidei non subest nisi immutabulter verum, non tamen necessarium : et hoc ideo quia, sicut diximus in quaestione de praedestinationis necessitate, alia est necesstas ordinis, quae est immutabilis eventus consequentis si antecedens supponitur : et si consequens mutatur, tunc numquam fuit antecedens, licet consequens in se sit contingens : ita dicimus hic, quod fides est de immutabiliter vero : si enim fides est de aliquo, illud immutabiliter eveniet : sed tamen non erit in se necessarium : et si non eveniet, tunc fides numquam fuit de illo.

Ad primum ergo dicendum, quod fides fuit de mediatore : et hoc dato, quod fides fuit de hoc, immutabilter evenit mediatorem fieri. Et quod Augustinus dicit, intelligit de hoc dicto mediatorem fore in se considerato. Aliter solvunt quidam ad hominem, non ad rationem.

Objicitur enim sic : Abraham creddit mediatorem fore : hoc est dictum de praeterito verum : est ergo necessarium : ergo contingens est necessarium, scilicet mediatorem fore. Dicunt ergo, quod dictum illud dependebat de futuro : et ideo non sequitur regulam et necessitatem praeteritorum : et hoc nihil est : quia non fit in praeterito, sed in ordine fidei ad creditum. Unde alii aliter dicunt, quod scilicet Abraham non credidit mediatorem fore, sed mediatorem esse futurum. Aliud enim est rem esse futuram, et aliud rem fore : quia cum dicitur

res esse futura, non notatur nisi ordo in dispositione causæ materialis ad exitum quemdam qui exspectatur in futuro : et ille ordo est, sive res fuerit, sive non : dicit enim Philosophus in libro de Generatione et corruptione, quod futurus quis incedere, non incedet. Cum autem dicitur, Mediator erit : tunc notantur extrema illius ordinis poni in futurum, et ita possunt non evenire ordine ipso manente. Hæc autem solutio tenet bene in contingentibus de futuro, in quibus non notatur ordo virtute locutionis nisi ad causas inferiores : sed in fide et prædestatione notatur ordo illuminationis divina æ ad futura, quæ illuminatio certa est, et in extremis ordinis exitus futurorum, et in ordinatione ipsa : unde etiam non credidit Abraham tantum, quod Christus esset futurus, sed quod Christus incarnabitur et de semine suo : unde patet, quod solutio illa non tenet. Sed prius dicta solutio est rata et communis.

Per hoc etiam patet solutio ad omnia similia si objiciantur.

Ad aliud dicendum, quod non fuit illud credere fidei quod credidit se Abraham immolaturum filium, sed potius opinionis obediendi, et illi bene potest subesse falsum.

Ad aliud sequens dicendum, quod illa non faciunt ad propositum : quia voluntatis et spei non est objectum proprium, et verum, nec oppositum falsum, sicut fidei : et ideo voluntas Apostoli quae causabatur ex humana opinione, frustrari poterat in volito, eo quod opimo non event.

Similiter spes quae dicit exspectationem future beatitudinis, non habet objectum verum, nec oppositum falsum : sed potest frustrari a beatitudine exspecata, non a defectu spei, sed a defectu sperantis, qui non continuat vitam bonam usque ad mortem, sicut Judas.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc supra fuit responsum 1 : quia conditio vel

<--- Page Split --->

supponitur vel apponitur ex parte adorantis, quia sit rite celebratum, et tunc semper est verum : tamen nihil est ad propositum, quia hoc credere quo credere dicor hanc hostiam consecratam, non est actus fidei, sed opinionis.

ARTICULUS IV.

An articulus arctat ad credendum explicite vel implicite ?

Quarto quaeritur, cum articulus dicatur eo quod arctat ad credendum, utrum arctat ad explicite credendum vel implicite?

Videtur autem, quod ad implicite credendum,

  1. Per auctoritatem : non enim tenetur homo credere quod nullo modo innotuit intellectui quid est quod dicitur per sermonem, de quo supra habitum est, qui praecedit omne credibile : sed quod ignorant etiam Angeli, nullo modo innotescit homini : sed, Isa. LXIII, 1 : super illud, Quus est iste qui venit de Edom ? dicit sic Glossa Hieronymi : « Aperte declaratur, quod quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. »

  2. Item, Ad Ephes. III, 10: Ut imotescat principibus et potestatibus in calestibus, etc. Igitur videtur, quod nec homo tenebatur illud scire explicite.

  3. Item, Chrysostomus in Homilia III super Joannem : « Multum honorati sumus, quod nobiscum Angeli per Joannis vocem didicerunt. »

  4. Item, Super illud : Colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant 1, dicit Glossa : « Fragmenta sunt sacra mysteria, quæ communis populus capere non potest : » ergo videtur, quod non expli-

cite arctatur quilibet ad credendos articulos.

  1. Item, Ad Ephes. III, 9, super illud : Quae sit dispensatio mysterii absconditi a sæculis in Deo, dicit Glossa : « Id est, celati ab omnium sæculorum creaturis, et existentis in sola notitia Dei. »

  2. Item, Per rationem sic : In demonstratione scibilium contingit aliquid scire implicite in universali, quod tamen dubium est in particulari : sicut scimus in universali omnem triangulum habere duobus rectis æquos tres angulos : et tamen possum dubitare de hoc ligneo triangulo, utrum habeat tres duobus rectis æquales : ergo multo magis hoc fieri potest in fide, quæ tota est supra rationem.

  3. Item, Si diceretur articulus ideo arctaread credendum, quia arctat explicite, jam multi damnati essent et damnarentur adhuc hodie, qui nesciunt articularum distinctionem.

  4. Præterea, Secundum hoc etiam alia quam articuli arctarent ad credendum : quia ita dicitur, ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.

  5. Item, Fide Moyses, natus, occultatus est tribus mensibus, etc. Et, Fide Rahab meretrix non perit cum incredulis 2, et hujusmodi multa quæ non sunt articuli, et tamen sub fide tanquam consequentia fidem accipiuntur. Ergo videtur, quod non arctetur aliquis ad explicite credendum.

  6. Præterea, Hoc dicitur in Littera in secunda parte istius distinctionis.

Sed contra :

  1. Dicit Boetius, quod malum non evitatur nisi cognitum : sed quilibet tenetur vitare infidelttatem contra quemlibet articulum : ergo tenetur explicite scire quemlibet.

  2. Item, Ad Galat. v, 3 : Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae

<--- Page Split --->

legis faciendae. Ergo a simili suscipienti fidem necessarium est credere universos articulos explicite.

  1. Item, Si sufficeret implicite credere omnipotentem et redimentem quocumque vellet modo, tunc omnes Philosophi et multi haeretici habuissent fidem implicitam : sed hoc falsum est : ergo exigitur fides explicita.

  2. Item, Levit. xiv, 12, de emundatione leprosi dicitur : Offeret, scilicet pro emundatione sua olei sextarium : et dicit Glossa, quod sextarium olei est mensura fidei, in qua si plus est, effunditur : si minus, deficit : ergo tenetur offerre totam mensuram articulorum.

  3. Item, Deuter. xxvii, 8, praecipitur Moysi, quod lucide et aperte legem scribat super lapides 1 : et dicit Glossa, quod lapides sunt laici : ergo lucide et distincte tenentur credere articulos.

  4. Item, Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi, ut dicitur, ad Roman. x, 17. Auditus autem omnia explicat, et similiter verbum Dei nihil implicite proponit : ergo videtur, quod fideles etiam explicite debent credere.

  5. Item, Nos videmus, quod laici capiuntur et examinantur de articulis fidei occultissimis : et si inveniuntur aberrare et nescire, relinquuntur pro haereticis : ergo videtur, quod tenentur explicite scire et credere.

  6. Item, Ponamus aliquam vetulam simplicem et piam habentem reverentiam ad suum pastorem de quo nihil mali scit, audire ab ipso suo pastore haeresim, et credere, ideo quia putat esse credendum quidquid ille dicit : numquid dicemus eam damnari si moritur in tali statu : vel si comprehenditur, numquid erit cremanda pro haeretica ? Videtur, quod non : quia ignorantia excusat a toto. Si autem dicas, quod sic : ergo ipsa tenebitur scire articulos explicite, etiam indocta ab alio : quia si doceri debet, a proprio pastore doceri eam oportebit.

  7. Item, Charitas est de diligendo Deo et proximo : et oportet cognoscere distincte utrumque : ergo cum similiter se habeat fides ad articulos, videtur quod fides distincte debet scire articulos.

Solutio . Sinepræjudiciodico , quodnequeanteadventum , nequepost , sinerevelationedivinaetdoctrinateneturexplicitescirearticulos , sedimplicite , sedhocsuppositocertissimenihildubi - tandum , quodrevelatiositEcclesiæ , etsemperfactaestEcclesiæ : etquicumquetalessuntillivocanturmajores , quiaabillisaliisuntinstruendi : ethocaliterfitmodo , alterantiquitus . Antiquitusenimfiebatadmanifestationemarticulorumillarevelatio , sedmodofitadexpositio - nemeorum , quiaomnessuntdeclaratiquosoportetcredi . Simplicesigituranteadventumetsimplicespostadventum , nontenenturscireexplicte , sednecim - plicite , nisiinquantumdoctisuntama - jorbus , etintellectuperdoctrinamper - ciperepotuerunt : sedilliquipræcesse - r u n t , minustenebanturpropterdoctri - namumbrosamquætuncerat : istiau - templuspropterdoctrinamveritatisapertam .

Dicendumergoadprimumquodcon - Adobjettrahocobjicitur , quodBoetiusdicitverum : sedestcognitioduplex , scillectexplicita , etimplicita : nonenimoportetmecognoscereomnemaluminparticu - l a r i , sedtantumipsunsubconsiliosapientis , scilicetsialiquodoccurratincertumansitmalum , recurramadsa - pientem , etjudicioilliusvitabo . Itainfidesinovadoctrinaproponatur , recur - ramadsacerdotem , etjudicioilliuscre - d a m , velnoncredam .

Adaliuddicendum , quoddebitorestAdobjettuniversæfideiimplicite , itaquodnihilomniumdiscredat .

Adaliuddicendum , ' quodPhilosophiAdobjettiethæreticinoncredideruntimplicite , quiadiscrediderunt : impliciteautemcredens ,

<--- Page Split --->

nullum discredit articulum, licet explicite nesciat.

Ad object. 1. Ad aliud dicendum, quod mensura impletur non discredendo aliquem, ut dictum est.

Ad obje t 1. Ad aliud dicendum, quod hoc cautum est ut saepe et lucide explanetur laicis : sed hoc potest fieri modo in tempore gratiae : et tamen quia hebetem sensum habent, non tenentur ita explicite intelligere sicut explanatur eis : quia ipsi recipiunt explanatone m secundum suam potestatem intelligendi, et non secundum voluntatem explanantis. Ante adventum autem non poterat fieri nisi prout tempus tunc permisit, scilicet in umbra et typo : et illi minus tenebantur, quam :sti.

Ad object 6 Ad aliud dicendum, quod licet fides distincte in auditu recipiatur, tamen a simplici id quod auditur, non intelligitur, nisi sub involuto, et non distincte, sicut prius dictum est.

Ad object 7 Ad aliud dicendum, quod non relinquentur laici pro haereticis, propter illud quod non distinguere sciunt quosdam articulos : sed quia pertinaciter eis contradicunt, quando exponuntur eis : hoc enim fieri non posset nisi jam infidelitatem ab haereticis recepissent contra articulum : si enim ideo comburerentur, quia nesciunt distinguere articulos vel explicare, ipsi inquisitores comburendi essent, quia nec ipsi multum bene sciunt.

Ad object 8. Ad aliud dicendum, quod ibi dubie in casu illo respondent Doctores : sed tamen omnes concordant, quod mortaliter peccent discredendo articulum pertinaciter. Si autem dubitat parata emendare, dicunt quod est tentatio humana. Unde quidam dicunt, quod si fecerit pietatis operibus insistendo, quidquid poterit, Deus illam illuminabit, quod non sit illi sacerdoti credendum in tali doctrina. Si autem non fecerit quidquid potest, tunc sibi causam suae cæcitatis imputet. Sed quia hæc responsio super incertum fundatur, cujus nullam possumus invenire rationem : ideo alii aliter dicunt, quod

si est de aperto articulo qui in Ecclesia solemnizatur, tunc debet examinare apud alios, utrum ita dicatur communiter : quia fides non est unius, sed communis : et tunc instrui potest : si autem est de occulto aliquo, ut fornicationem non esse peccatum, vel corpus Christi non esse in altari, sed significari : non debet hoc recipere quod supra vires suas est, nisi sub conditione, si hoc credat universalis Ecclesia, et debet remanere in fide implicita, præcipue cum est de corpore Christi, quia de fornicatione etiam turpitudo actus satis ostendit ei, quod mortale peccatum est. Tamen iste casus sæpius in confessionibus occurrit propter libidinem sacerdotum, hoc quibusdam mulieribus persuadentium.

Ad ultimum dicendum, quod non est Ad object. 9. simile de charitate : quia charitas non quaerit rationem, sed objectum tantum : et non distinguit, quia non diligit proximum nisi materialiter : fides autem permixta est cuidam cognitioni et intellectui : et ad illum non omnes sufficiunt.

ARTICULUS V.

An et quomodo fides potest crescere ?

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in initio : « Fides quidem magna dicitur cognitione, etc. »

  1. Hoc enim videtur esse contra pradeterminata, ubi dictum est, quod non crescit quantitate articulorum.

  2. Præterea, Penes quid attenditur numerus istius quantitatis fidei ?

  3. Item, Numquid concedendum est æqualiter esse magnam fidem in omnibus articulis, vel non ? Videtur, quod non : quia quidam articulus est de deitate, et quidam de humanitate : et major est deitas, quam humanitas : ergo major

<--- Page Split --->

est articulus de deitate, quam de humanitate.

Item, Videtur quod aliquid traditum sit quod non est articulus, quod maximum et difficillimum est ad credendum, ut corpus Christi esse ex transubstantiatione panis et vini. Ergo videtur, quod fides non tantum magna sit articulorum quantitate, sed etiam aliorum, quae non sunt articuli, sed adjuncta articulis.

Quæst. ULTERIUS quæritur hic, Si corpus Christi esse in altari non est articulus, sub quo continetur sicut adjunctum principali ?

  1. Videtur, quod sub omnipotentia faciente omnia : quia dicit Ambrosius quasi rationem reddens : « Quomodo esse possit, quod magnum non est si srmo Christi naturam panis in corpus suum convertit, qui de nihilo omnia creavit ? »

Item, Videtur quod adjungitur articulo passionis : quia ita dixit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : Quoticcumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntia bitis, donec veniat. Et ipse Dominus, Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem.

  1. Sed videtur adhuc, quod reducatur ad illum, « Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem : » quia ille panis collectus de multis granis purissimis, signat unitatem Ecclesiae collectam de personis fidelium, ut dicit Apostolus et Augustinus. Item, Hoc videtur ostendere nomen : quia latine communio, Græce synaxis vocatur, eo quod communicat in pane vitæ fidelis.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod quantitas articuli non dicitur hic quoad numerum, qui crescat, vel decrescat : sed potius quoad quantitatem dignitatis, quam quilabet habet, per hoc quod subjicitur ei prima veritas : nec Magister hic enume-

rat, quod in omnibus his crescat : sed ad ostendendum in quibus crescit, et in quibus non crescit.

Ad aliud dicendum, quod ista sumuntur penes qualior quae sunt in fide. Est enim fides considerata in se : et sic dicitur magna articulorum quantitate : quia magni sunt, qui nihil habent nisi honestum, verum, et divinum : et sic non est de legibus aliarum nationum quae credunt turpia, falsa, et demoniaca. Ex parte autem credentis fides est in corde, et in confessione oris, sicut dicit Apostolus : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 1. Ex parte cordis quoad intellectum et affectum. Secundum intellectum crescit cognitione, et secundum affectum devotione : penes confessionem autem constantia prædicationis et audacia confitendi coram regibus et principibus.

Ad aliud dicendum, quod quoad subjectum articulorum, quod est prima veritas : et quoad movens ad credendum, quod iterum est prima veritas : et quoad finem, qui iterum est eadem veritas : æqualis est fides in omnibus articulis : sed quoad hoc penes quod attenditur articularum diversitas, quod est quasi connotatum in quo veritas hoc modo et non alio exprimitur, meo judicio non est æqualis : et hoc dupliciter. Quidam enim dignioribus exprimuntur quam alii, ut probat objectio. Quidam autem minus repugnant rationi, quam alii, et ideo in illis fides minor est : sicut major est fides in Deum esse trinum et unum, quam in unum Deum esse.

Ad aliud dicendum, quod corpus ChriAti sti esse in altari, et fieri de pane et vino, meo judicio adjungitur passioni : quia eadem hostia nunc immolatur, quæ tunc immolabatur : et ibi ejus memoria iteratur, quod semel pro omnibus factum est.

Ad id autem quod objicitur de omnipoAd 1

<--- Page Split --->

tentia, dicendum quod omnipotentia quodammodo est probatio omnium articulorum : unde etiam Angelus articulum incarnationis ad beaiam Virginem sic probavit dicens : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum 1 : et ideo illa objectio non concludit.

Ad aliud dicendum, quod communio Sanctorum est effectus illius sacramenti, et non reducitur ad ipsum ut adjunctum sibi, et ideo dicitur communio, sed quia sacramentum est similitudo ejus cujus est causa : ideo etiam habet simile aliquid cum ille.

C. Quæ ante adventum Christi de mediatore credere sufficient.

Sed quæritur, Cum sine fide mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis : utrum oportuerit illos credere omnia illa de mediatore, quæ nunc credimus? Quibusdam videtur, quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum ad juâicium : quod ex praemissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit. Aliis autem videtur habita fide Trinitatis, id de mysterio incarnationis fidei suffecisse, ut Dei Filius crederetur nasciturus de homine, eâ judicaturus : qui de Joanne Baptista documenturâ hujus roi assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii 2, quando interrogavit per discipulos : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus 3 ? Quasi diceret : Es tu per teipsum descensurus ad infernum, an alium ad hæc sacramenta missurus es ? Quidam tamen dicunt eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est, dubitare se ostendisse : non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum esse Christo, et ejus humilitatem admirando insinuasse.

<--- Page Split --->

sequenter se habent circa redemptionem : ideo istos quatuor amplius credere oportuit.

Et per hoc patet solutio ad primum et tertium.

ARTICULUS VI.

An antiqui tenebantur de mediatore credere omnia quae nunc credimus, aut sufficiente eis credere quatuor tantum, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad judicium ?

Ad secundum dicendum, quod etiam Admodo, quia ista solemnizantur et frequentius praedicantur, meo judicio, in eo qui fuit aliquo tempore Christianus, exigitur ut isti quatuor explicite credantur, et non sufficit fides implicite, nisi forte in aliquo adulto noviter converso.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Quibusdam videtur, quod sufficeret illis quatuor credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad judicium, etc. »

ARTICULUS VII.

Quæst. 1. Videtur enim una ratio de omnibus esse : ergo secundum omnes poterant credere implicite vel secundum nullum.

An verum sit Joannem dubitasse de descenu Christi ad inferos secundum expositionem Gregorii.

Quæst 2. 2. ITEM quaeritur, Utrum nunc etiam isti quatuor debent magis explicite credi a simplicibus, quam alii ?

Quæst 3. 3. Item quaeritur, Quare illi potius, quam alii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Qui de Joanne Baptista documentum hujus rei assumunt, etc. »

Hæc enim opinio videtur esse hæretica :

Solutio. Ad quest. 1 et 3

Ad hoc dicendum, quod ex quo fuit morbus, ad salutem exigebatur morbi cognitio, et per consequens liberatoris nativitas : et ideo exigebatur credulitas adventus liberatoris, meo judicio, implicite sine specificatione modi, nisi in illis quibus data fuit de speciali modo revelatio : vel qui doctrinam ab illis receperunt. Præsentia autem liberatoris non poterat esse liberatio, ut supra probatum est, nisi per satisfactionem pro nobis : et ideo implicite exigebatur credulitas mortis implicita. Satisfactione autem credita, exigebatur necessario, ut consequens per effectum, restitutio beatitudinis perdite quae fit, implicite credendo resurrectionem, et pœnam tantam salutem contemnentium, quae fit ulterius per adventum ad judicium. Quia igitur isti quatuor con-

  1. Quoad hoc quod in symbolo exprimatur in parte articuli quem posuit Thomas, « Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. »

  2. Item, Anselmus in libro de Processione Spritus sancti dicit, quod « necessarium ad salutem est credere descensum ad inferos. »

  3. Item, Omnes expositores, præter solum Gregorium, concorditer dicunt, quod Joannes de hoc non dubitavit pro se, sed gessit morem discipulis invidentibus Christo, et dubitantibus. Et hoc apparet : quia de hoc Dominus nihil respondit, si per se, vel per alium descensurus esset ad inferos : sed potius ostendit discipulis argumenta suæ deitatis. Et hoc accipitur etiam ex Joanne, ubi multis persuasionibus ostendit Joannes discipulis, qualiter ipse minui deberet, Chri-

<--- Page Split --->

stus autem crescere: quia qui de caelo vent, super omnes est 1.

souit.

SOLUTIO. Ego puto, quod temeritas sit dicere Joannem dubitasse, et initium hæresis Manichæorum, qui dicunt eum dubitasse, et ideo eum esse damnatum :

unde excuso Gregorium dicentem hoc quod potuit dubitare de modo descensus propter discipulos, qui non potuit dubitare de hoc propter seipsum : et ideo misit moriturus discipulos æmulos Christi, ut visu confunderentur, et Christo adhærerent.

D. De fide Cornelii.

Solet etiam quæri de Cornelio, Utrum fidem incarnationis habuerit, cum dictum est ei per Angelum : Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et exauditæ sunt orationes tuæ 2 ? Si enim fidem incarnationis non habebat, tunc ergo sine fide incarnationis erat ei justitia : quia de illo scriptum est, quod justus erat et timens Deum 3. Si vero fidem incarnationis habebat, ad quid ergo missus est ad eum Petrus ? Sane dici potest eum sicut fidem unitatis, ita et incarnationis habuisse de revelatione, sed incarnatum jam esse Dei Filium ignorasse : et ideo missus est ad eum Petrus, ut jam natum Dei Filium ei annuntiaret, et sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat ergo fidem incarnationis, sed an facta, vel futura esset, non noverat : et ita per fidem venit ad opera, et per opera amplius solidatus est in fide. Per fidem enim, ut ait Gregorius, venitur ad opera 4. Cornelius etiam per fidem venit ad opera. Deum enim unum credebat, sed Filium ejus nesciebat incarnatum. Per fidem placuerunt Deo opera ejus. Sine fide enim impossibile est aliquem placere Deo 5. Augustinus vero dicit Cornelio dictum esse per Angelum : Acceptæ sunt eleemosynæ tuæ, et orationes tuæ, antequam in Christum crederet : nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat, in quem non credebat ? Sed si posset sine fide Christi esse salus, non ad eum mitteretur architectus Ecclesiæ Petrus. Attende quid ait, sine fide Christi non posse esse salutem : et tamen Corne-

<--- Page Split --->

lium exauditum antequam crederet in Christum. Quod ita potest intelligi, scilicet antequam sciret Christum incarnatum, in quem credebat in mysterio.

citam, sed Petrus explicuit: et hoc nihil esse videtur, cum Cornelius fuerit de majoribus, et explicitam debuerit habere fidem.

ARTICULUS VIII.

An Cornelius Centurio ante adventum ad Petrum habuit fidem incarnationis?

Deinde quæritur de Cornelio ubi dicit : « Solet etiam quæri de Cornelio, etc. »

Hoc præcipue propter verba Augustini quæ habentur in Littera.

  1. Videtur enim fides esse prima veritas, ut supra habitum est 1 : ergo non per misericordiam venit ad fidem, sed potius per fidem ad misericordiam.

  2. Item, Non oraret in quem nullo modo crederet, ut ibidem dicit Augustinus : ergo videtur falsum, quod Petrus missus fuit, ut doceret eum fidem. Si forte tu dicas, quod habuit fidem impli-

Solutio. Puto, quod Cornelius habuerit fidem explicitam : sed tamen implicita suffecisset ei : quia non erat de majoribus nisi secundum dignitatem personatus, non de majoribus in revelatione. Fides autem explicita quam habuit, fuit de Christi incarnatione relata ad quodcumque tempus, ut supra diximus, et ideo missus est Petrus Ecclesiæ architectus, ut determinaret ei articulum quem explicite credidit, ad certam temporis differentiam ne amplius expectaret venturum quem ipse Petrus doceret venisse. Et ita intelligo Augustinum, qui dicit missum Petrum qui instrueret ad fidem, id est, ad fidei determinationem, non articuli explicationem : et hæc determinatio, ut supra diximus, accidit fidei in illa parte in qua est per auditum.

E. De æqualitate fidei, spei, charitatis, et operis, quæ secundum aliquid sunt æqualia.

Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, et operatio, secundum aliquid æqualia sunt in præsenti. Unde Gregorius 2 : Fidem, spem, charitatem, atque operationem dum in hac vita vivimus, æquales sibi esse apud nos invenimus: quia quantum credimus, tantum

<--- Page Split --->

amamus : et quantum amamus, tantum de spe præsumimus. Quisque enim fidelis tantum credit, quantum sperat, et amat : et tantum operatur, quantum credit, et amat, et sperat. Sed tamen major spe et fide charitas dicitur : quia cum ad Dei speciem pervenitur, spes et fides transit, sed charitas permanet : et quia charitas mater est omnium virtutum, quæ non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta. Charitas enim numquam excidit 1. Præmissa autem æqualitas proprie secundum interiorum actuum intensionem consideranda est. Huic vero quod hic et superius dictum est, scilicet quod charitas non est ex fide et spe, sed e converso, videtur obviare quod ait Apostolus : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 2. Quod exponens Augustinus 3, cor accipit pro intellectu, et conscientiam pro spe. Qualis, inquit, charitas est finis præcepti procedens de corde puro, id est, de puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur : et conscientia, id est, de spe bona, et fide non ficta, id est, simulata 4. Non ergo charitas fidem et spem, sed fides et spes charitatem præcedere videntur. Hoc ergo ea ratione traditum intellige : non quod fides et spes causa vel tempore charitatem omnium bonorum matrem præcedant : sed quia charitas sine illis in aliquo esse non potest, sed illa sine charitate possunt esse, quamvis non sit pia fides vel spes sine charitate. Ideo ergo ex fide et spe procedere dicitur charitas, quia nulli provenit sine istis.

ARTICULUS IX.

An fides, spes, et charitas, in præsenti sunt æqualia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ulimo capitulo, ibi, « Illud etiam non est prætermittendum, quod fides, spes, charitas, et operatio, etc. »

Hoc enim non videtur : quia

  1. Multo plus credimus, quam amemus : quia nihil est quod non credimus, et tamen amor deficit.

  2. Item, In naturalibus motibus non est necesse, quod semper amemus quod amandum esse cognoscimus : ergo nec in spiritualibus est necesse, quod hoc amemus quod credimus esse diligendum.

  3. Si forte tu dicas, quod hoc quod dicitur hic, intelligitur de ipsis habitibus, qui simul infunduntur, et continentur in gratia gratum faciente : hoc nihil esse videtur : quia operatio non simul infunditur cum illis, sed sequitur ea sicut causatum ex illis.

  4. Item, In Littera etiam dicitur, quod præmissa æqualitas proprie secundum actuum interiorum intensionem considerata est : ergo videtur, quod omnium fere solutio nulla est dicentium, quod

<--- Page Split --->

hoc intelligitur penes habituum spiritualem quantitatem.

Sed contra. SI PROPTER hoc diceretur, quod non esset verum quod dicitur hic:

  1. Hoc est contra dicta Sanctorum, et hic, et Apocal. xxi, 16, ubi dicit, quod latera civitatis æqualia sunt : et dicit Glossa quod latera sunt fides, spes, et charitas, et operatio.

  2. Item, Infusa una virtute, infunduntur omnes propter gratiam a qua nulla separatur, quia quælibet est pars illius virtualis : ergo per eamdem causam aucta una, augentur omnes : ergo sunt æquales.

  3. Item, Si omnibus accidit ista æqualitas, quare magis ponitur hic de tribus illis, quam de aliis ?

  4. Item, Gregorius in Homil. Pentecostes dicit, quod « charitas magna operatur, si est : si autem desinit operari, charitas non est : » ergo videtur, quod etiam operatio sequitur quantitatem charitatis.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod ista æqualitas dupliciter attenditur, scilicet secundum habitus : et tunc est inter tres virtutes : et secundum actus, et sic excedit quartum quod est operatio. Sed dupliciter potest attendi operatio, scilicet secundum relationem ad id quod informat eam, et elicit. Si primo modo consideretur actus, non puto esse verum, quod operatio unius virtutis æqualis sit operationi alterius, nec quod operatio ejusdem virtutis semper sit secundum totum posse ejusdem virtutis : quæ contingit ferventius diligere, quam charitas magna sit in corde : et contingit minus ferventer diligere, quam sit charitas in corde. Si autem consideratur relata ope-

ratio ad id quod informat eam, cum hoc sit gratia. tunc dico quod æqualis est : quia minor operatio un genere operationis majori gratia et charitate informata plus valet ad substantiale meritum vitæ æternæ, quam major cum minori charitate informante et eliciente.

DICENDUM ergo ad primum, quod illa objectio procedit de operatione comparabili ad liberum arbitrium, quod ministrat actum : quod quia diversimode se habet in devotione et tristitia, sicut homo numquam in eodem statu permanet, ideo etiam actus differentes sunt, sed in comparatione ad gratiam elicientem et informantem sunt æquales.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in naturalibus affectionibus : quia ille non uniuntur in uno, sicut virtutes in gratia : et ex illa unione est, quod aucta una, augentur omnes, et quod æquales sunt omnes.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de habitibus tantum, et quod hoc accidit omnibus virtutibus : sed specialiter attribuitur istis : quia ista sola theologicae sunt : et immediate in Deum tendunt, et omnes alias quasi conducendo in Deum dirigunt, ad quem refertur omne nostrum opus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur dictum Gregorii secundum comparationem actus ad habitum informantem, et non ad liberum arbitrium agens. Notandum tamen, quod quidam de facili se expediunt, dicentes quod non intelligitur æqualis in specie, sed tantum in genere : ut si una sit magna, et alia sit magna, et e contrario : sed non quod tanta per æqualitatem. Sed non stat solutio : quia æqualitas exprimitur in Littera per tantum et quantum, ut patet inspicienti.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXVI.

De spe.

A. De spe, quid sit ?

Est autem spes virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, id est, cum fiducia exspectantur. Est enim spes certa exspectatio futuræ beatitudinis, veniens ex Dei gratia et meritis præcedentibus, vel ipsam spem quam natura præit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem æternam. Sine meritis enim aliquid sperare, non spes, sed præsumptio dici potest.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Est autem spes virtus qua spiritualia et æterna bona sperantur, etc. »

Habito tractatu de fide, tangit hic in una distinctione de spe, de qua determinat dupliciter, scilicet in se, et ex parte sperantis, ibi, C, « Post hoc superest investigare, etc. »

In se autem tangit tria de spe, primo, scilicet quid sit? Et secundo, in quo convenit cum fide, ibi, B, « Et sicut fides, ita et spes, etc. » Tertio, in quo differt a fide, ibi, B, § 2 : « Distinguitur tamen fides a spe, etc. »

Et ex hoc patet divisio. Sententia plana est in Littera.

An spes sit in genere virtutis ?

Incidunt autem ante Litteram tres questiones, quarum prima est, an spes sit in genere virtutis ?

Secundo, supposito quod sit virtus, quaeritur utrum virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis ?

Tertio quaeritur, in qua vi animæ sit spes, et quis sit actus ejus, et objectum, et finis ?

AD PRIMUM sic proceditur : Videtur quod spes non sit virtus sic :

<--- Page Split --->

  1. Ab Horatio et Tullio et quibusdam aliis Philosophis ponitur spes una quatuor naturalium passionum : nulla autem passio est virtus : ergo spes non est virtus.

  2. Item, Omnis virtus determinatum habet actum et objectum : spes autem non habet haec determinata : ergo spes non est virtus. PRIMA probatur inducendo in singulis. SECUNDA probatur per hoc, quod exspectare non dicit actum secundum operationem, sed immobilitatem potius secundum locum : objectum autem spei est quodcumque bonum exspectatum in futurum : ergo sequitur conclusio, quod non sit virtus.

  3. Item, Philosophus in VII Physicorum ponit rememorationem de praeterito, sicut spes de futuro est : constat autem, quod rememoratio non est virtus : ergo nec spes.

Item, In numero passionum naturalium non opponuntur penes differentiam temporis, sed penes objectum spes et timor de futuro malo : constat autem, quod timor non est virtus : ergo nec spes, ut videtur.

4, Item, Augustinus dicit, quod « anima secundum mentem est imago Dei habens imaginem secundum potentiam intellgendi, et similitudinem in potentia diligendi : » ergo videtur, quod mentis non sint nisi duae vires : ergo duae virtutes tantum perficientes : sed in potentia cognoscendi Deum perficitur a fide, in potentia autem diligendi a charitate : ergo videtur, quod spes non perficiat secundum ordinem in Deum : ergo non est virtus theologica : et constat quod non cardinalis : ergo nullo modo est virtus.

Si forte dicas, quod potentia affectiva est bifurcata, et una pars ejus afficit bonum, et illam perficit charitas quae dicitur concupiscibilis : alia autem pars detestatur malum, et illam perficit spes. Hoc nihil omnino videtur esse : quia quælibet vis est sui objecti appetitiva, et detestativa contrarii : ergo penes haec non accipiuntur duæ vires, nec duæ virtutes.

  1. Item, Omnis virtus est de difficili et bono : spes autem non est sic : ergo non est virtus. PROBATIO mediæ est : quia nihil difficultatis habet exspectare.

  2. Item, Virtus est bona qualitas mentus qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : haec autem quæ dicitur spes non operatur in nobis sine nobis : ergo non est virtus. PROBATIO mediæ est, quod spes est ex meritis, ut dicit Magister in Littera.

  3. Item, Si aliquid est spes in anima, videtur esse mercenaria, et ita carens ratione meriti, quia exspectat retributionem : cum igitur omnis virtus sit meritoria, spes autem non, videtur non esse virtus.

  4. ULTERIUS videtur non esse virtus theologica. Virtus enim theologica non est medium inter superfluum et diminutum : spes autem est medium inter superfluum et diminutum : ergo non est virtus theologica. PROBATUR autem prima per hoc quod supra habitum est de fide, quod fides innititur primæ veritati propter se, et super omnia : et supra hoc non est cogitare aliquem excessum. Item, De charitate dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Causa diligendi Deum Deus est, et modus sine modo diligere : ultra quod etiam non est excessus. » MEDIA autem probatur ex hoc, quod extremum spei in nimis est præsumptio, et est vitium : et extremum in defectum est desperatio, et est etiam vitium : ergo spes non est virtus theologica, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. I ad Corinth. xm, 13 : Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec : major autem horum est charitas. Quidquid autem connumeratur virtuti, virtus est : hic autem spes ab Apostolo connumeratur : ergo est virtus.

  2. Item, Theologicae virtutes consummant aedificium spirituale : in illo autem fides fundat, ut supra habitum est : charitas autem consummat, ut infra habe-

<--- Page Split --->

bitur : ergo spes exigitur ad erigendum : ergo cum in ædificio nihil ædificet, nisi virtus, spes est virtus.

  1. Item, Nihil salvat nisi virtus : spes salvat : ergo spes est virtus. PRIMA probatur ex hoc, quod nihil salvat nisi quod est in ratione boni meritorii : et tale est virtus. SECUNDA scribitur, ad Roman. VIII, 24, ubi dicitur : Spe salvi facti sumus.

SOLUTIO. Dicendum, quod spes est virtus theologica, quae perficit secundum ordinem in Deum immediate. In hoc enim differunt theologicae a cardinalibus: quia theologicae rectitudinis actus terminum habent in Deo et finem, ut fides tendit in primam veritatem, spes autem in beatitudinem gloriae increatae indedicentus, charitas in bonitatem. Cardinales autem actus terminant in medio, et finem ponunt in Deo : ut temperantia terminat actum in passionibus innatis inter nimis et parum, et finem ponit in Deo, quia facit hoc propter Deum.

Ut igitur intelligantur solutiones objectorum, sciendum quod spes æquivoce dicitur multipliciter, et ex hoc a diversis in diversis ponitur generibus, et diversa ponuntur ei opposita. Quandoque enim est in genere passionis, et hoc modo consideratur a Philosophis : et quia passio est illata animæ sensibili : quia sicut dicit Philosophus, « Omnis delectatio est generatio in sensibilem animam : » ideo tunc ponitur ei oppositum in genere passionis, eo quod oppositorum sit idem genus : hoc autem oppositum, aut accipitur penes objectum solum, et tunc erit timor secundum quod ipse passio est futuri mal : aut penes differentiam temporis quam consignat, et sic opponitur delectatio, quæ est ex rememoratione, ut dicit Philosophus. Quandoque autem ponitur in genere motus vel actus, ut, ad Roman. VIII, 24, ubi dicit Apostolus : Spe salvi facti sumus. Quandoque autem ponitur pro effectu spei, quem habet in anima, tutatur enim animam et certificat de fu-

turis habendis et consequendis, non entibus tantum, ut fides quæ dicit etiam esse futura quædam, sed spes dicit consequi debere : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VI, 18 et 19 : Configimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Et, ad Roman. v, 4 : Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patentia autem probationem, probatio vero spem. Ibi Glossa : « Id est, certitudinem spei : » quia, sicut dicit Gregorius : « Tanto fortior quisquis in Deum surgit, quanto majora pro nomine illius pertulit. » Quandoque etiam ponitur pro re sperata, ut ad Titum, II, 13 : Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, id est, rem speratam, quæ est adventus gloriae. Sumitur autem quandoque pro virtute theologica, perficiente animam ad sperandum, et sic de ea quæritur hic : sicut dicit Glossa, ad Titum, II, 13, « Exspectamus beatitudinem, quæ subest spei virtuti. »

SECUNDUM hoc igitur dicendum ad primum, quod æquivocatio impedit conclusionem.

Ad aliud dicendum, quod exspectare non dicit totum actum spei, ut infra patebit, sed sperare dicit eum, sicut diligre actum dilectionis, et credere actum fidei.

Ad aliud dicendum, quod in illo processu atiam decipit æquivocatio, ut prus habitum est in distinctione.

Ad aliud dicendum, quod prout Augustinus accipit mentem sub potentia affectiva vel diligendi, multæ vires comprehenduntur, scilicet liberum arbitrium, voluntas, concupiscibilis, et irascibilis. Et tunc ad objectum dicendum, quod detestari malum non est irascibilis, secundum quod irascibilis est, sed potius cujuslibet potentiae est fugere malum suum : sed irascibilis est excludere malum pugnans, quod est arduum et difficillimum, et illatum est extrinsecus, et est suum insurgere in altum finis, et in altum illud quod est ad finem : et secundum quod surgit

<--- Page Split --->

in altum finis, sic perficitur spe, ut infra patebit : secundum autem quod surgit in altum quod est ad finem, sic perficitur fortitudine. Et sic patet solutio ad argumentum. Tamen sciendum, quod ratio illa fundatur super falsum : quia quando dicit Augustinus de imagine, loquitur de parte animae suprema, quae per naturales habitus ordinatur in Deum secundum quod est trinus et unus : et haec non perficitur habitibus ordinatis ad opus, nisi accipiatur imago improprie, scilicet prout resultat in viribus inferioribus, et libero arbitrio, et ratione, et voluntate, et in hujusmodi.

Ad ALIUD dicendum, quod difficile et bonum circa quod est virtus, differenter determinatur in virtute theologica et consuetudinali : in consuetudinali enim determinatur secundum difficultatem et rationem medii, quod est per æquidistantiam in passionibus, vel per rectam rationem sumptam in rationalibus virtutibus, ut sunt prudentia, et justitia : sed in virtute theologica est difficultas penes elevare animam extra se, et supra se : sicut fides elevat rationem ut abneget se, et supra se tendat in verum quod non scit probare : et spes elevet animam, ut speret ea de quibus rationis non est persuasio, et ab his quae videt, elevetur ad quærendum quae non videt : et charitas elevet, ut postposito amore privati boni, tendat in summum bonum, quod quæritur fide : et hoc est magis difficile, quam difficile virtutis civilis : et bonum virtutis theologica est finis, bonum autem civilis est honestum relatum ad finem increatum. Unde patet, quod illa objectio falsum supponit.

Ad ALIUD dicendum, quod Deus in nobis sine nobis operatur spei habitum, licet non spei actum : et de actu spei intelligitur quando dicitur, quod provenit ex meritis.

Ad ALIUD dicendum, quod bona merces est Deus, et non vituperabilis, et hanc

mercedem sperat spes : sed temporalis merces pro spirituali, est Jezeatica et leprosa mercimonia 1 : et de hac non curat spes.

Ad ALIUD dicendum, quod spes est virtus theologica : et illa quae videntur circumstare, dicendum quod non circumstant, sed sunt corruptiones conditionum spei : sicut cum spes fit ex largitate Dei, illam negligit desperans : et cum fit ex meritis, illam negligit præsumens. Omnis enim mediatio et excessus attenditur secundum eamdem materiam quae non est hic : quia non habet materiam hujusmodi, in qua secundum rationem materiae sit abundare, et deficere, sicut est in quibusdam aliis virtutibus consuetudinalibus : sed potius sicut fides habet oppositam infidelitatem multiplicem ex corruptione diversorum quae exiguntur ad fidem, et charitas similiter habet oppositum odium et inimicitiam, non tamen determinatur ad medium aliquid : ita et spes : et hoc patet ex quo ex parte rei speratae numquam est nimis : innititur enim super omnia spes bonitati et largitati increatae : et ideo præsumens non excedit in spe, sed potius uterque corrumpit secundum aliquid, quod exigitur ad substantiam spei.

Iterum patet hoc alia ratione : quia medium habet compositionem ex utroque extremo, sicut largitas ex prodigaltate et avaritia : non autem dicitur sperans qui sperat speranda et non speranda, et desperans qui nec speranda nec non speranda sperat, quod falsum est, quia omnes illi sunt circa id quod omnino super omnia sperandum est : sed sperans prout debet, alii autem corrumpendo.

Iterum alia ratione patet illud : quia si spes esset medium, jam comparata extremis acciperet aliquid de ratione extremorum, sicut fortis secundum Philosophum ad audacem est timidus, et audax ad timidum : sed non spes dicetur sic desperatio ad præsumptionem, et præsumptio ad desperationem.

<--- Page Split --->

Et hoc sit dictum contra quosdam, qui dicunt spem esse medium inter desperationem et præsumptionem, eo quod ipsi putant in omni virtute esse medium per unam rationem, quod absurdum est, quia nec etiam in consuetudinali (ut dicit Philosophus in V Ethicorum) est per unam rationem.

ARTICULUS II.

An spes sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel conjuncta illis?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus vel conjuncta illis?

Videtur autem, quod conjuncta.

  1. Quorum enim una proprietas est, horum etiam subjectum est unum, vel non separatum ad minus : sustinere autem et exspectare est longanimitatis et patientiæ quæ sunt partes fortitudinis : et hæc sunt etiam spei : ergo videtur, quod spes sit virtus conjuncta illis.

  2. Item, Ea quæ perficiunt animam contra affligentia, videntur esse partes fortitudinis, vel conjuncta partibus ejus : spes autem sic perficit animam : ergo aut est pars fortitudinis, aut conjuncta illis. PRIMA probatur per hoc quod fortitudo est perfectio animæ contra insurgentia et affligentia adversa, ut dîcunt Sancti. Secunda autem scribitur in Proverbìis, xm, 12 : Spes quæ differtur, affligit animam, id est, res sperata : ergo indiget spe ad sustinendum.

  3. Item, Communiter objicitur, quod sit conjuncta virtus timori sic : In naturis idem est movens ad recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem, sicut a sursum, et in deorsum : ergo similiter erit in moribus : sed spes est mo-

vens ad terminum ad quem, timor autem a termino a quo : quia ad bonum spes, et a malo movet timor : ergo spes et timor sunt idem.

  1. Item, Aversio et conversio in peccato non faciunt diversum peccatum : ergo in opposito aversio a malo et conversio ad bonum non faciunt diversam virtutem : sed timor avertit a malo, et spes convertit ad bonum : ergo sunt eadem virtus.

  2. Item, Eadem est fides de pœnis et præmiis : ergo et eadem virtus fugiens pœnas ut timor, et sperans præmia ut spes.

  3. Item, Contrariorum eadem est disciplina : fugere autem et prosequi habenda sunt opposita : ergo ipsorum una scientia et una virtus erit, ut videtur.

  4. Item, Una virtus numero media est duarum malitiarum : timor autem est inter desperationem et præsumptionem, et similiter spes : ergo spes et timor sunt una et eadem virtus.

  5. Ulterius videtur, quod spes sit continuatio omnium virtutum : quia spei est exspectare : hoc autem nihil aliud est nisi permanere immobiliter in virtute : ergo videtur, quod spes non sit nisi mansio in continuatione virtutis : ergo non est virtus separata ab omnibus aliis.

SED CONTRA :

  1. Enumeratur singulariter ab Apostolo : ergo est una virtus singularis.

  2. Item, Super illud : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc. 2, dicit Augustinus quod « imago recreationis est gratia secundum fidem, spem, et charitatem. » Job, 1, 2, dicit Gregorius, quod tres virtutes theologicae significantur per tres filias Job : ergo est virtus singularis.

SOLUTIO. Dicendum, quod spes est virtus separata ab aliis, et habet actum singularem, ut infra patebit, et objectum in ratione speciali.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod exspectatio et longanimitas et sustinentia æquivocè dicunt conditiones sperantis et fortis. Sunt enim conditiones sperantis secundum processionem in rem speratam quæ non affligit ex se, sed per accidens, scilicet quod differtur : sed secundum quod sunt conditiones fortis, dicunt confortationem animi in sustinentia ejus quod per se affligit ex confidentia victoriæ et finis, quia non semper injacebit passio.

Ad 2. Ad 10 autem quod dicit, quod fortitudo est contra affligentia, etc., dicendum, quod hoc intelligitur de affligentibus per se, et non per accidens ex dilatione.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod illæ rationes omnino nihil valent : quia spes non accipitur in ratione moventis a malo in bonum, sed potius in ratione elicientis actum : timor enim per se sufficit movere a malo in bonum : si enim servilis est, movet a malo actu : si autem initialis, tunc movet a malo habitu in consideratione pœnæ et amoris Dei. Non enim sic dicitur spes movens, quod perficiat id quod incepit timor. Unde patet quod nihil omnino faciunt ad propositum rationes illæ.

Ad 4 Ad ALIUD dicendum, quod in peccato unum est ratione alterius : non enim averterc, si non converteret ad illicita : sed hoc non est hic : imo spes nullo minus fulcitur quam timore, non enim respicit pœnam, sed largitatem dantis tantum.

Ad 5 Ad ALIUD dicendum, quod fides est de illis ut sunt veritatis increatae articuli, et sic conveniunt : non autem in eo quod pœnae sunt, et in eo quod præmia, conveniunt, et ideo diversis habitibus respiciuntur.

Ad 6 Ad ALIUD dicendum, quod spes et timor non sunt contraria : informis enim salvatur cum servili, et formata cum casto timore : nec sunt contrariorum quia spes est gloriosi consequendi, timor autem habet actum ad pœnam : et hæc non opponuntur : pœna enim et præmium non opponuntur, secundum quod unum est

objectum, et alterum ut consequendum.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut supra diximus, spes non est virtus determinans sibi medium ex ratione materiae : et si desperatio et præsumptio opponantur in ratione corruptionis, tunc timor non erit medium illorum, quia timor timet separari, et desperatio supponit culpam irremediabilem : unde nihil est quod objicitur.

Ad 10 quod ulterius objicitur, dicendum, quod spes non dicit exspectationem, sed sperationem, et hæc dicit plus, quoniam sperans extendit se, sicut credens et amans, suo modo in rem speratam, et habeat eam suo modo, sicut credens et amans.

ARTICULUS III.

In qua vi animæ sit spes ?

Tertio quæritur, In qua vi animæ sit spes? et, Quid sit actus ejus, et objectum, et finis ?

Videtur autem non esse in irascibili : quia

  1. Omnis virtutis animæ est exspectare id quod appetit, et habere cum habet, et rejicere contrarium : spes autem dicit exspectationem ejus quod appetitur : ergo non est irascibilis solius, sed omnium virium.

  2. Item, Spes diffinitur in Littera, quod est certitudo expectationis : sed certitudo dicit cognitionem : ergo spes est rationis vel intellectus : non ergo irascibilis.

  3. Item, Avicenna et Damascenus (et accipitur etiam ab Aristotele in fine primi Ethicorum) dicunt, quod irascibilis est pars animæ sensibilis. Cum igitur sensibilis animæ non sit immediate ferri in Deum, videtur quod spes quæ immediate in Deum fertur, non sit in irascibili.

<--- Page Split --->

Quest 1. PRÆTEREA quæritur de actu ejus.

  1. Actus enim potentiae animæ consuevit denominari secundum nomen ejus, ut intellectus actus intelligere, et voluntatis velle, et sic de aliis : sperare autem non nominat actum irascibilis : ergo videtur, quod non sit actus spei, vel spes non est in irascibili.

  2. Item, Quid dicit sperare ultra exspectare ? Videtur, quod nihil : quia ita dicit Apostolus, ad Roman. iv, 18, de Abraham : Contra spem in spem credidit. Et addit sic, Longanimiter ferens, adeptus est repromissionem 1. Ergo videtur, quod nihil dicat nisi exspectationem solam.

  3. Item, Per solam exspectationem diffinitur, cum dicitur, spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, etc.

  4. Item, Quid dicit exspectatio ? Si dicit tantum immobilitatem in loco virtutis vel vitæ : tunc nihil adderet supra virtutes alias nisi continuitatem : et hoc non dicit actum specialem : ergo spes secundum hoc nullum haberet actum specialem.

Quest. 2.

Item quæritur de objecto ejus et fine. Si enim dicatur, quod objectum ejus est beatitudo, sicut videntur Sancti communiter dicere, et in diffinitione supponitur : tunc videtur, quod spes sit omnis virtus : quia beatitudo est finis omnis virtutis.

Solutio. Ad 1.

Solutio. Dicendum ad primum, quod spes est virtus separata et divisa ab aliis virtutibus, et est in irascibili potentia animæ : nec exspectare tantum est actus ejus, licet plus conveniat ei quam alii virtuti, ut infra dicetur : sed potius extendere se in rem speratam amplitudine quadam animi, et hæc amplitudo quia est respectu magni et alti in eo quod hujusmodi, irascibilis est secundum quod est humana.

Ad 2. Ad Alud dicendum, quod duplex est

certitudo : una quæ est in modum argumenti in cognitione, et hæc competit fidei. Alia est quæ est per modum nature, et hæc competit cuilibet virtuti : est enim natura certior arte in operibus et fine, ut supra diximus : et quia virtus consentit rationi in modum nature, ut dicit Tullius, ideo virtus etiam certior est arte. Sed hæc certitudo quæ est in modum nature, est duplex : scilicet certitudo et efficacia habitus meliorantis ad opus directe et ad finem, et hæc est omnis virtutis secundum quod virtus est. Alia est ex efficacia inclinationis habitus et causæ adjunctæ ad habitum, et hæc est major : sicut si ignis generatus conjunctum secum haberet generans, quod daret motum qui consequitur formam, tunc certius ascenderet, quia tunc motus in ipso esset ut consequens formam propriam, et ut consequens impulsum generantis : et talem certitudinem habet spes, scilicet ex habitus natura et causa, quia ex meritis et gratia proveniens quæ sunt causa certitudinis : et ideo etiam inter virtutes specialiter per certitudinem diffinitur : et non, ut quidam male dicunt, quod accipiat certitudinem a fide : et certitudinem a causa tangit Apostolus, II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Ad alud dicendum, quod bene puto hoc esse verum, quod irascibilis sit pars animæ sensibilis : sed, ut dicit Philosophus, participat quasi ratione, et ideo efficitur elevata super naturam sensibilis secundum se consideratæ. et tunc potest in id in quod non poterat ex seipsa. Tamen sunt quidam modernorum, qui dicunt duplicem esse concupiscibilem et irascibilem in nobis, scilicet sensibiles, et humanas : et in humanis ponunt charitatem et spem, in sensibilibus autem temperantiam et fortitudinem. Sed hæc opinio non habet radicem alicujus auctoritatis, nec Philosophi, nec Sancti.

<--- Page Split --->

Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspectatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uni loco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam : haec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod 'est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Tertium est ratio objecti : quia omnis actus per suum objectum habet diffiniri et specificari : et objectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus ejus qui complectitur haec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem aeternae gloriae : quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.

hoc quod dicit, futuræ beatitudinis : si enim futurum est, tunc non est in illo sperans, sed oportet protendi usque ad illud : et beatitudo accipitur in ratione magni et gloriosi, ut postea dicetur. Et sic intelligitur totum quod est de actu spei.

Ad aliud dicendum, quod non dicit immobilitatem vitæ ut est continuitas virtutis, sed potius ut motiva in actu sperandi : et hoc motivum sive rationem motivi addit super immobilitatem a vita, sive a meritis.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo addiffinitur a Boetio, quod est status omnium bonorum congregatione perfectus : et tunc ly omnium bonorum potest venire distributive et collective. Si distributive, tunc verum est quod concludit objectio : quia tunc respondet cuilibet virtuti ratione sui boni. Si autem veniat collective et formaliter, sonat quoddam amplum et magnum in gloria, ambiens statum omnis boni : et iste status est altus in ratione alti, et sic proprie respicitur a sola spe : et haec est causa, quod Sancti semper dicunt, quod fidei succedit visio, et spei beatitudo : et alii, quod succedit ei comprehensio, quia comprehensio etiam dicit conclusionem ampli et contentionem. Et alii dicunt, quod succedit ei aeternitas : quia illa etiam, ut dicit Commentator super libros Dionysii de Coelesti Hierarchia, dicit protensionem in perpetuam vitam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Quid sit spes diffinitione ? et, An diffinitiones spei sint bonæ ?

Deinde veniendum est ad Litteram in principio cap. A, ubi dicit : « Est autem

Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspectatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uni loco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam : haec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod 'est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Tertium est ratio objecti : quia omnis actus per suum objectum habet diffiniri et specificari : et objectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus ejus qui complectitur haec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem aeternae gloriae : quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.

Ad OBJECTUM autem dicendum, quod hoc non est verum in omnibus actibus, sed in illis tantum, qui sunt ipsarum virium secundum se, ut intelligere, et hujusmodi. Sunt autem alii qui sunt virium, secundum quod conjunguntur aliis potentiis, sicut est frui concupiscibilis et voluntatis, et scire rationis, et credere intellectus secundum quod conjunctus est cum affectu, et sperare irascibilis secundum quod conjungitur intellectui credenti, et de his non est verum quod objicitur. Et de hoc notatum invenies supra primam distinctionem primi libri Sententiarum, in quaestione de actu fruitionis.

Ad SEQUENS patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod exspectatio ponitur in diffinitione spei, et ratio hujus dicta est : sed protensio intelligitur per

<--- Page Split --->

spes virtus qua spirituala et aeterna bona sperantur, etc. »

Et quaerendum est, Quid sit spes diffinitione ? Quoniam jam habitum est in quo genere sit, et in quo ut in subjecto proximo.

Sunt hic a Magistro duae diffinitiones data : et objicitur de prima sic :

  1. Spiritualia et aeterna bona qualibet virtute meritoria sperantur : ergo videtur, quod male diffiniatur per illa.

  2. Item, De expositione Magistri quam apponit, id est, cum fiducia expectantur : aut enim est fiducia a fide certitudine dicta : aut .illa quam dicit Tullius esse partem fortitudinis, et vocat fiduciam. Si primo modo : hoc videtur inconveniens, quia tunc spes aliquid de sibi essentialibus traheret a fide : quod non contingit, cum sint diversae species virtutis. Si autem secundo modo : tunc esset pars fortitudinis : et hoc etiam videtur per hoc quod ita diffinit Tullius fiduciam dicens, « Fiducia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiducia certa cum spe collocavit. »

Objicitur etiam de secunda diffinitione quam ponit Magister dicens, quod « spes est certa exspectatio futurae beatitudinis veniens ex Dei gratia et meritis praecodentibus, vel ipsam spem, quam natura praeit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem aeternam. »

Et quaeritur primo, Qua certitudine certa sit spes ?

Videtur autem, quod fidei : quia

  1. Ita dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Spes est virtus, qua quis se ad id quod credit perventurum praesumit. » Ergo videtur, quod certitudinem accipiat a tide, quod supra negatum est.

  2. Item, Videtur non esse certa : quia saepe amittitur beatitudo sperata, sicut accedit in Juda, qui secundum statum præsentis justitiae sperabat beatitudinem, quam tamen nulla certitudine est consecutus.

  3. Si forte tu dicas, quod haec certitudo conditionis scilicet spei immobilis permansit in vita meritoria, ex qua procedlt spes. CONTRA : Conditio dubietatis est : ergo contrariatur certitudini, ut videtur. Si ergo spes habet conditionem, non debet diffiniri secundum certitudinem. Item, Conditio rationis est quae confert : sed spes est in irascibili : ergo videtur, quod non sit suum apponere conditionem.

  4. Item, Ponamus aliquem esse praesectum, et tamen esse in statu præsentis justitiae, ille habet spem : et tamen sua exspectatio frustrabitur : ergo est incerta.

ITEM quaeratur, Quis habet certiorem expectationem inter duos, quorum unus est præsectus, et exspectat spe formata : alter prædestinatus, et exspectat spe informi ? Videtur, quod prædestinatus : quia ille certissime beatitudinem consecquitur.

SED CONTRA :

Spes formata exspectat ex meritis actu existentibus : spes autem informis non : ergo videtur si merita sunt causa certitudinis, ut supra dictum est. quod certior sit spes præsecti quam prædestinati.

ITEM quaeritur, Quae sit gratia cui innititurspes ?

Non enim videtur hoc sibi speciale, cum

  1. Omnis virtus sit gratia quaedam : ergo non specialiter per gratiam debet diffiniri.

  2. Item, Ex hoc videtur, quod non

1 Vide cap. A. Prima diffinito : « Est autem spes virtus qua spirituala et aeterna bona sperantur, id est, cum fiducia exspectantur. » Secunda diffinito : « Est enim spes certa ex-

spectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et meritus praecedentibus, vel ipsam spem quam natura praeit charitas, vel rem speratam. id est, beatitudinem aeternam. »

<--- Page Split --->

possit esse informis, ex quo semper est cum gratia : et hoc falsum est, ut infra patebit. Ergo non semper est cum gratia.

  1. Item, Ex quibus meritis provenit spes ? merita enim omnia proveniunt ex virtutibus : virtutes autem simul infunduntur : ergo spes praecedit omne meritum : ergo non provenit ex meritis. Si forte tu dicas, quod intelligitur de actu spei. CONTRA : Actus spei primus quicumque est ille qui statim est post infusam virtutem, non provenit ex meritis, quia ipse est de primis meritis : ergo videtur, quod nec de actu sit verum.

  2. Si forte dicas, quod hoc est propter charitatem, quia charitas (ut dicit Magister) omnium bonorum est mater et natura præit eam : et ideo merita charitatis præcedunt actum spei : hoc nihil est : quia Magister de charitate intelligit increata, et non creata : quia spes natura præcedit charitatem, sicut dicit Glossa super principium Matthæi, 1, 2, super illud : Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob, id est, fides spem, spes charitatem.

Si forte tu dicas, quod necesse sit moveri actibus aliarum virtutum ante spem, et tunc merita quæ sunt actus boni alarum virtutum, præcedunt : hoc est figmentum : quia dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod « habitus est quo quis potest agere cum vult. » Et ita dicunt etiam omnes Philosophi. Si ergo habet aliquis habitum spei, ipse potest moveri spe, quando vult, vel ante alios actus, vel post ipsos : et ita nihil est quod dicis.

Præterea, A quibusdam Philosophis aliter diffinitur spes, scilicet quod spes sit suspicio boni futuri.

Item, Glossa, ad Roman. vn, 24, dicit, quod « spes est certa exspectatio futurae gloriae. « Et in nulla illarum diffinitionum ponitur, quod proveniat ex gratia et meritis.

Præterea, Cum unius rei unica sit diffinitio, Penes quid dantur tot diffinitiones spei ?

Solutio . Adhocultimumprimodico , solutquod spes est in diversis generibus, ut prius habitum est : et ideo a Philosophis diffinitur ut est in genere passionis, et tunc est suspicio futuri boni, et ideo ipsa suspicio animam afficit et alterat. Secundum autem quod est in genere virtutis, sic consistit in difficili et bono virtutis theologicae, de quo supra determinatum est, et sic diffinitur tribus diffinitionibus, quarum duæ sunt in Littera, et tertia posita est in objiciendo ab Augustino in libro de Civitate Dei 1 . Prima autem datur per genus et objectum in genere, non specificatum propriis differentiis, quod objectum est spiritualia et æterna bona. Secunda autem datur per actum et causam actus in parte, quæ est certa exspectatio, etc. Tertia vero datur per relationem spei ad fidem, ex qua generatur secundum naturam : quia fides fundamentum est, et spes proxime est superædificata.

Adpnimumautem quod objicitur conAddititra primam diffinitionem, dicendum quod pro qualibet virtute exspectantur spiritualia, sicut esse meriti, sed non sicut eliciente actum spei formaliter : et ita intelligitur quando dicitur, Qua spiritualia et bona æterna.

Adalluddicendum, quod fiducia nec ad a fide, nec a fidentia (quæ pars est fortitudinis) accipitur, sed potius dicitur ibi fiducia securitas ex efficacia spei et causa securitatis, quæ est conscientia meriti, et præsumptio gratiae divinæ, sicut supra diximus. Sunt tamen qui dicunt, quod accipitur ibi a fide secundum quod generat spem : sed hoc non placet mihi, quod ponatur aliqua virtus aliquid de sibi substantialibus ab alia accipere : quia jam sequeretur, quod esset pars ejus, vel ad-

<--- Page Split --->

juncta illi inseparabiliter, sicut proprietatas subjecto.

Ad 10 quod objicitur de diffinitione Tullii, dicendum quod spes et fiducia requivoce sumuntur ibi, scilicet pro praesumptione victoriae ex magnitudine constantis animi: et ideo non facit ad propositum.

ad temporalem rem, certior est praedestinatus : sed tunc illa certitudo non erit propria spei, ordinat enim spes temporaliter : et quod frustratur, non est de defectu suo, ut dictum est. Praedestinatio autem est ordo aeternus ad salutem, qui frustrari non potest.

Ad 10 quod objicitur contra secundam 1. diffinitionem, dicendum quod certitudo propria est spei, illa ratione quae dicta est.

Ad 1. dicendum, quod ipse loquitur de certitudine sperantis magis quam spei, et ideo dicit, quod est virtus qua quis, etc. : sperans enim habet conjunctas virtutes, et secundum quod in ipso spes fundatur supra fidem, aliquid recipit a fide, sicut omnis virtus : et hoc non facit ad esse, sed ab bene esse. Et sic intelligitur quod dicit Augustnus, quod « spes est virtus, qua quis se in id quod credit perventurum praesumit : » et sic etiam charitas amat id quod credit, et sic de aliis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod est certitudo actus et ordinis in finem, et illam habet spes plus quam alia virtus, ut prus patuit : et est certitudo consequendi finem secundum effectum, et illam nulla virtus habet, quia illa non datur nusi post istam vitam : et per illam non diffinitur spes.

Ad 3 Ad aliud dicendum, quod spes nullam apponit conditionem : quia ordo ad finem per actum semper certus est quantum est de se.

h.quest. 1. Ad aliud dicendum, quod si fiat comparatio secundum certitudinem uniformiter sumptam, quae propria est spei : tunc praescitus in spe formata existens, habet certiorem spem quam praedestinatus quod enim frustratur, non est ex incertitudine spei : sed potius ex flexibilitate voluntatis : alius autem non habet certitudinem causae meritorum in actu. Si autem fiat comparatio ordinis aeterni

Ad aliud dicendum, quod, ut puto, Adquest 2. gratia dicitur hic liberalitas dantis maxima et affluenter et sine improperatione : et, ut puto, non dicit hic gratia habitum in sperante, sed potius proprietatem, cui innititur spes ex parte dantis res speratas. Si autem aliquis vult dicere, quod est habitus : tunc dicendum est, quod spes specialiter oritur ex gratia, secundum quod ipsa est causa rei sperata, et motus, ut supra dictum est : aliae autem virtutes referuntur ad gratiam, ut partes ad totum tantum, et non ad motum actus.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si semper spes esset conjuncta gratiae in subjecto : sed hoc non est verum, imo quandoque fulcitur gratia, quae est in proposito conversionis tantum, ut infra patebit, et tunc est informis.

Ad aliud dicendum, quod spes sumitur ibi pro actu spei, et hunc actum praecedunt merita secundum propositum sperantis : quia ipse exspectat beatitudinem, et movetur jam ad sperandum ex meritis quae habet in proposito. Et hoc potest esse quinque modis, scilicet quod meritum praecedit actum spei in causa meriti tantum, et hoc est quod gratiam jam habet, sed non merita, et tunc sperat ex meritis quae jam insunt per causan. Secundo modo potest esse ex meritis praecedentibus causa et effectu : et tunc non potest intelligi de omni actu spei, sed de vero primo sicut probat ob-jectio. Tertio modo potest esse, quod praeedit meritum in causa et proposito merendi : et sic iterum de omni actu spei verum erit. Quarto modo potest esse, quod praeedit causa cum merito alieno, ut est Christi, et sanctorum : et

<--- Page Split --->

sic iterum de omni actu spei verum erit. Quinto modo potest esse, quod nec præcedit in causa nec in effectu, sed in proposito tantum : et sic est verum quod dicit de actu spei informis tantum.

ret, haberet se ad illud quod remanet ? non enim potest dici, quod sicut materiale, sicut dictum est de fide : quia non est de duplici essentia, scilicet affectiva et intellectiva spes, sicut fides.

Ad 4. Ad alud dicendum, quod charitas non præit spem natura, nisi increata, vel in proposito, vel in causa, ut jam dictum est, si spes sumatur in actu : habitus enim si considerantur ut partes gratiae, sunt simul : si autem considerantur secundum ordinem spiritualis ædificii, tunc natura præit spes charitatem, ut dicit Glossa super principium Matthæi.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS V.

An spes potest esse informis sicut fides ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed præsumptio dici potest.

Ex hoc enim videtur, quod numquam sit spes informis : quod quidam etiam aliis modis nituntur probare sic :

  1. Quod fides potest esse informis, hoc habet ex hoc quod aliquid ejus est in cognitione, quod remanet, ablato eo quod est affectionis : ergo ubi non est illa causa, non est informitas : sed spes tota est in affectu, et nihil habet in parte cognitiva : ergo aut tota manet, aut tota tollitur : ergo informis non potest esse, ut videtur.

  2. Item, Spes non potest tendere sine amore, et si non tendit, non manet : ergo videtur, quod sine charitate non manet aliquid de spe.

  3. Item, Si maneret, tunc postea eadem fieret formata, quando adveniret gratia : qualiter ergo illud quod adveni-

Sed contra : 1. Fides generat spem : fides ergo informis generabit spem informem, et fides formata spem formatam.

  1. Item, Sic se habet fides ad timorem, quod informis generat timorem informem, qui servils est : formata autem timorem formatum, qui est initialis vel castus : ergo similiter facet secundum ordinem in bonum de spe.

  2. Item, Si spes esset semper formata, jam nobilior esset effectus quam causa : quia secundum naturam fides est causa spei, et potest esse informis et formata fides, ut supra habitum est.

  3. Item, Spes est ex parte, sicut et fides : ergo videtur, quod accidit eadem imperfectio quæ et illi : hæc autem est informitas : ergo et potest esse informis.

  4. Item, Augustinus vult, quod sola charitas dividat inter filios regni, et filios perditionis : ergo spes sicut et fides non dividet : ergo erit bonis et malis communis : non autem potest inesse malis nisi informis : ergo potest esse informis.

Sed si hoc datur, tunc quæritur, Quæ sit differentia inter spem quæ non habet merita et est informis, et præsumptionem quæ etiam non habet merita et exspectat beatitudinem ?

Solutio. Dicendum, quod spes potest Sed quæ esse informis sicut et fides. Et ad ultimum respondeo primo, quod spes informis non est sine meritis, sed non habet ea nisi in proposito : et ille fuit quintus modus quo merita præcedunt actum spei, ut prus diximus 1 : sed præsumptio quæ dicitur spes stultorum, est ex gratia largitatis Dei sine omnibus meritis : ex-

<--- Page Split --->

spectat enim præsumptuosus beatitudinem etiam continuando in peccatis, eo quod reputat Dei misericordiam dare beatitudinem sine conversione, et non attendere peccata. Et per hoc patet differentia.

Ad primum dicendum, quod in argumento illo est suppositio falsi : quia etiam fides informis habet aliquid affectionis, ut supra ostendimus : et ideo non est causa quam ponit pro causa.

concedo, sicut supra de fide, quod adveniente gratia formatur id quod informe fuit, et est imperfectum respectu ipsius et materiale, sicut et in fide, sicut dispostio materialis est respectu speciei : non tamen ita differt, sicut dispositio a specie, sed sicut imperfectum a perfecto in eodem genere qualitatis, et sicut imperfectum ad actum sperandi quem bene spes informis elicit, sed sicut imperfectum ad tendendum.

Ad aliud dicendum, quod omnis virtus theologica de se habet ut tendat, et non ab amore, nisi quodammodo : et quod spes informis non tendit, hoc est a contrarietate quam habet in subjecto, et non de se.

Ad hoc autem quod posset objici, quod due qualitates ejusdem speciei non sunt in eodem secundum idem : quia simplex non unitur simplici, et hujusmodi, supra in quaestione de fide responsum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene

B. De quibus sit spes ?

Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus. Unde Augustinus1 : Fidem appellamus earum rerum quae non videntur. De spe quoque dicitur, Spes quae videtur non est spes : nam quod videt quis, quid sperat 2 ? Quod attinet ad non videre vel quae creduntur, vel quae sperantur, fidei speique commune est.

Distinguitur tamen fides a spe, sicut vocabulo, ita rationabili differentia. Est enim fides malarum rerum et bonarum : quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et praesentium, et futurarum. Credimus enim mortem Christi, quae jam praeteriit: credimus sessionem, quae nunc est: credimus venturum ad judicandum, quod futurum est. Item, fides et futurarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit esse, cœpisse, nec fuisse utique sempiternum : et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa, quae

<--- Page Split --->

ad religionem pertinent, verum etiam de Angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere prohibetur 1.

ARTICULUS VI.

ARTICULUS VII.

An spes sit invisibilium ? et, An fides et spes sunt ab invicem distinctæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et sicut fides, ita et spes est de invisibi- « libus, etc.

  1. Quoniam virtutes quarum est objectum unum, sunt virtus una : ergo si fides et spes habent unum objectum, tunc sunt una virtus.

  2. Item, Spes non videtur tantum esse de invisibilibus, sed etiam de his quae hic habentur, ut spes gratiae et veniae : istae enim species inveniuntur poni a Sanctis.

Solutio. Ad 1.

Solutio. Spes de invisibilibus, non prout sunt invisibilia, sed prout sunt futura absentia : et ideo in objecto fides et spes non conveniunt nisi materialiter : et ideo non oportet, quod virtus una sint.

Ad aliud dicendum, quod omnis diffinitio datur ex fine, et denominatio fit a fine eodem modo : et ideo spes proprie est de gloria : et si est veniae et gratiae, hoc est secundum ordinem ad gloriam.

An spes sit futuri boni et proprii ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine : « Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad Deum pertinentium, etc. »

  1. Contra hoc videtur esse quod dicit Poeta :

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem

Ex hoc videtur quod spes etiam sit malarum rerum.

  1. Item, Videtur quod sit communis boni. Luc. xxiv, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.

  2. Item, Augustinus : « De nemine desperandum est, dum in via est. » Ergo spes est de salute omnium.

  3. Item, Fides communiter habet se ad se et ad alios, et similiter charitas : ergo videtur, quod et spes.

Solutio. Dicendum, quod si spes proAd 1,21 spie sumatur, tunc non est alicujus, nisi in quo concurrent haec tria, quae ponit Magister, scilicet boni, futuri, et proprii. Si autem improprie sumatur loco generis sui quod est suspicio futuri quaecumque, tunc posset esse mali : et sic accipit Poeta. Et per hoc patet solutio ad primum.

Si vero large sumatur, tunc erit etiam boni communis. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

<--- Page Split --->

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de fide, et charitate, et spe. Quia spes respicit merita, et illa sunt propria. Charitas autem et fides non fundantur in aliquo proprio : et ideo possunt esse respectu communis. Tamen sciendum est,

quod non est fidei actus quo credo homini etam bonum, eo quod fides non est nisi simpliciter et universaliter super primam veritatem : sed potest esse actus opinionis.

C. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet an fides et spes in Christo fuerint ?

Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint : unde tractatus iste sumpsit exordium 1. Quibusdam non indocte videtur fidem virtutum et spem in eo non fuisse, sicut in Sanctis jam beatificatis, vel in Angelis non sunt : et tamen Sancti credunt et sperant resurrectionem futuram, et Angeli eamdem credunt : nec tamen in eis fides vel spes virtus est : quia et Deo per speciem contemplando fruuntur, et in Dei verbo resurrectionem futuram sive judicium, non per speculum in ænigmate, sed præclarissime inspiciunt. Si enim quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est eos fidem habere : ergo ea consummata post judicium similiter et fidem habere dicentur, quia 2 credent eam præteritam. Sed sicut tunc credent, nec tamen fidem quæ fideles facit, habebunt : quia non credunt 3 absque scientia, quæ non erit ænigmatica, sed per speciem : ita et modo credunt et sperant resurrectionem, nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis quod perfectum est, et evacuatum est quod est parte est 4. Venit enim cognitio, et evacuata est fides. Venit species, et desiit spes. Ita et Christus in quo fuerunt bona patriæ, credidit quidem et speravit resurrectionem tertia die futuram : pro qua et Patrem oravit : nec tamen fidem virtutem et spem habuit : quia non ænigmaticam et specularem, sed clarissimam de ea cognitionem habuit, quia non perfectius eam cognovit præteritam, quam intellexit futuram. Speravit tamen Christus, sicut in Psalmo ait : In te, Domine, speravi 5 :

<--- Page Split --->

nec tamen fidem vel spem virtutem habuit, quia per speciem videbat ea quae credebat. De antiquis vero patribus qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongruo dici potest, quod fidem et spem virtutem habuerint 1 : quia credebant et sperabant se visuros Deum per speciem, qualiter eum tunc non videbant : quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi : qua consummata, a fide transierunt ad speciem.

ARTICULUS VIII.

An Christus, Angeli, et animæ beatae spem habeant ?

secundum animam præter solam passibilitatem : fides autem et spes dicunt imperfectionem : quia fides est cognitio in ænigmate, et spes est exspectatio ejus quod non est comprehensum : cum ergo Christus aperte viderit, et perfecte comprehenderit, ut puta unitus deitati, numquam habuit fidem vel spem.

Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, « Post hoc superest investigare, etc. »

Ibi enim Magister dicit, quod nec Christus, nec Angeli, nec animæ beatae spem habeant vel habuerunt. Et de his tribus objicitur per ordinem.

Videtur enim, quod Christus habuit spem : quia

  1. Ilabuit plenitudinem gratiarum : fides autem et spes partes gratiae sunt : ergo habuit eas.

  2. Item, Psal. xxx, 2 : In te, Domine, speravi. Item, Quoniam in me speravit, liberabo eum 2. Et infinitis aliis locis.

  3. Item, Quiddam beatitudinis defuit ei, scilicet gloria corporis : ergo videtur, quod illam sperare potuit.

  4. Item, Sicut fuit comprehensor, ita fuit viator : ergo sicut non defuerunt ei quae fuerunt comprehensoris, ita nec debuerunt deesse quae fuerunt viatoris : spes autem viatoris est : ergo spem habuit.

Sed contra. SED CONTRA : Nihil imperfectionis Christus habuit

ULTERIUS quæritur, Utrum Angeli spem habuerunt, vel habeant ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Exspectant adhuc præmium quod accedit post diem judicii ex ministerio custodiae, quo obsequuntur nobis : ergo cum spes sit certa exspectatio præmii, videtur quod spem habeant.

  2. Item, I Petr. i, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Desiderium autem non est nisi ejus quod non habetur in præsenti : ergo videtur, quod illius absentis posset esse spes in eis.

SED CONTRA :

Omnia pertinentia ad suam beatitudinem habent in Verbo, et vident : ergo nihil sperant in futurum, quod non videant præsentialiter : visio autem non est spes, ut dicit Apostolus 3 : ergo spem non habent.

Item, Fidem non habent quae gignit spem : ergo nec spem.

ULTERIUS quæritur, Utrum animæ beatæ modo existentes in cœlo, habeant spem ?

4 Edit. J. Alleaume, habuerunt. 2 Psal. xc, 14.

3 Ad Roman. VIII, 24 : Nam quod videt quis, quid sperat ?

<--- Page Split --->

tem jam fuerunt securi : ergo non fuerunt in via.

  1. Item, Spes datur ad merendum : illi autem non fuerunt in statu merendi : ergo spem non habuerunt.

Sed contra.

SED CONTRA :

Dicit Beda, et ponitur in libro quarto Sententiarum, distinctione prima, quod Patres in limbo felici spe ingressum januae coelestis exspectaverunt. Ergo spem habuerunt.

Praeterea, hoc dicitur hic in Littera.

QUEST. 1. ULTERIUS quaeritur, Utrum animae in purgatorio spem habeant?

Et videtur quod sic : quia adhuc non habent apertam visionem per speciem : ergo ænigmaticam : illam autem concomitatur spes, ut dicit Magister : ergo habent spem.

Sed contra. SED CONTRA :

Secundum hoc damnati etiam haberent spem : quia habent ænigmaticam cognitionem de Deo : si ergo spes talem cognitionem concomitatur, damnati habet spem, ut videtur : quod falsum est, cum ipsi penitus sint et sciant se esse damnatos.

QUEST. 2. ULTERIUS quaeritur de daemonibus utrum ipsi habeant spem ?

Videtur autem, quod sic : quia, Job, XL, 28, dicitur de Behemoth : Ecce spes ejus frustrabitur eum.

Sed contra. SED CONTRA :

Scit peccatum suum esse irremediabile : ergo habet desperationem : ergo non habet spem salutis.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Patres spem habebant, sicut Magister bene probat in Littera.

AD PRIMUM dicendum, quod quodammodo fuerunt in via : non enim mansio distinguitur, ut dicit Augustinus, nisi in loca perpetuae permanentiae, scilicet in coelo, vel in inferno damnatorum : et ideo quoad securitatem dicunt quidam eos fuisse in termino, et quoad statum merendi : sed quoad transitum ulterioris gloriae fuerunt adhuc in via, non in termino.

AD ALIUD dicendum, quod hoc accidit spei ratione status, quod mercetur, vel non meretur : et ideo hoc non per se est spei, quod non sit nisi in statu merendi : quia potest esse praeter illum.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Ad etiam bene concedo, quod qui sunt in purgatorio, habent spem et fidem : qua exspectant salutem in cognitione ænigmata visam.

Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod nihil est simile : quia nec habent fidem quae tendat in veritatem, vel quae virtus sit, sed talem, qualis est demonum, de qua supra dictum est 1 : et etiamsi haberent fidem, non habent salutis exspectationem, et ideo non habent spem.

ET PER HOC patet solutio ad id quod Ad ulterius quaeritur de daemonibus : concedimus enim, quod nullam habent spem.

Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod spes ibi impropriissime accipitur pro exspectatione dilationis judicii, in qua acrius quam modo punientur : illa enim frustrabitur, quia citius quam vellent judicabuntur.

Et per hoc patet solutio eorum quae quaeruntur de spe.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXVII.

De charitate quantum ad ejus essentiam et diffinitionem.

A. De charitate qua diligitur Deus et proximus, quae in Christo et in nobis est.

Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit in quantum homo tantam, qua major esse non valet: qui ex charitate eximia animam posuit pro amicis et inimicis. Habuit enim in corde charitatem quam opere nobis exhibuit, ut exhibitionis forma nos ad diligendum instrueret.

Hic aliquid dicendum est de charitate, et modo, et ordine diligendi Deum et proximum.

DIVISIO TEXTUS.

« Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, etc. »

Hic ultimo ponit Magister tractatum de dilectione : non quod indignior sit aliis, sed quia nascitur in actu suo ab actibus aliarum : et ideo istae generatione sunt priores.

Dividitur autem tractatus iste in partes duas : in quarum prima agit de dilelectione hominis, qua diligit Deum et proximum. In secunda, de dilectione Dei, qua diligit nos : et haec incipit in distinct. XXXII, ibi, A, « Praemissis ad-

jiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit, etc. »

Prior autem adhuc subdividitur in duas : in quarum prima agit de dilectione secundum substantialia sibi. In secunda autem agit de dilectione in comparatione ad diligentem, ubi quaerit, Si charitas semel habita possit amitti? Et haec incipit in distinct. XXXI, ibi, A, « Illud quoque non est praetereundum, quod quidam asserunt, etc. »

Prior inter has subdividitur in duas ulterius : in quarum prima agit de dilectione per comparationem ad genus quod est virtus, et per comparationem ad actum sibi substantialem, et per comparationem ad modum qui est forma actus. In secunda autem, agit de ipsa per comparationem ad objectum quod est diligibile : et haec incipit in sequenti distinct.

<--- Page Split --->

XXVIII, ibi, A, « Hic quæri potest, Utrum illo mandato dilectionis, etc. »

In hac autem dist. nctione quæ continet primam partem, quadrupliciter agit de dilectione. Primo enim agit de ipsa secundum comparationem ad caput nostrum, qualiter fuit in Christo : et hoc in primo capitulo. Secundo, quærit de ipsa, Quid sit, et utrum sit una vel plures? et hoc in secundo capitulo, ibi, B, « Charitas est dilectio qua diligitur, etc. » Tertio vero, quærit de modo actus dilectionis, tam in diligendo proximum, quam in diligendo Deum, ibi, D, « Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. » Quarto et ultimo, determinat de præcepto quod respicit actum hujus virtutis, ibi, F, « Illud autem præceptum non penitus impletur ab homine, etc. »

Ex divisione autem et disputatione patebit sententia lectionis istius.

Præambulæ autem sunt hic quæstiones tres : quarum prima est, An dilectio sit virtus ?

Secunda, Si est virtus, an sit virtus generalis vel specialis ?

Tertia, Si sit virtus specialis, utrum sit forma generalis omnis virtutis ? et, Utrum possit fieri ipsa informis ?

ARTICULUS I.

An dilectio sive charitas sit virtus ?

AD PRIMAM quæstionem objicitur sic : 1. Id ad quod sufficit sibi natura in se, non oportet ad hoc habere virtutem elevantem : ad diligere autem summum bonum propter se et super omnia, sufficit natura per se : ergo non oportet propter hoc habere virtutem elevantem. PRIMA probatur ex hoc quod gratia non est minus ingeniosa quam natura : na-

tura autem non abundat superfluis, ut dicit Philosophus : ergo nec gratia. SECUNDA autem probatur per multorum opinionem, qui dicunt, quod natura in Angelo primo et homine primo ad hoc sufficit.

  1. Item, per Tullium in libro de Amicitia, qui dicit, quod « amici per se diligendi sunt : » et similiter Aristoteles in III Topicorum : « Amici omnibus sunt præponendi : » ergo multo magis Deus.

  2. Item, Vires animæ in homine sunt proportionatæ : ergo ad quod sufficit, ratio in cognoscendo, ad hoc sufficit ratio in diligendo : ratio autem in primo statu sufficit ad hoc quod cognosceret Deum summe bonum, et propter se dilegendum, et super omnia : et ad hoc etiam sufficit modo, ut probatur ex dictis multorum Philosophorum : ergo affectio sufficit in diligendo Deum propter se, et super omnia : non ergo oportet ad hoc dare virtutem specialem.

  3. Item, Omnis virtus datur propter difficile et bonum : ergo nulla datur propter dulcissimum et facillimum : et dicit Augustinus in libro Confessionum, quod « nihil dulcius, quæm amare et amari : » ergo ad hoc nulla debuit dari virtus, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Animæ hominis in statu hominis in quo sumus, viciniora sunt ea quæ sunt ad finem, quam finis ipse : ergo facilior eorum cum anima conjunctio, quia vicinorum major est convenientia : sed inindiget virtutibus ordinantibus ipsam in his quæ sunt ad finem : ergo multo magis in ordinantibus ipsam in finem ipsum : finis autem est bonum secundum quod bonum : ergo indiget aliqua virtute ordinante ipsam ad id : constat autem, quod nihil respicit bonum ut bonum, nisi charitas : ergo charitas est virtus ordinans in bonum quod est finis.

  2. Item, Id quod contrarietatem habet ad vitium, necessario est virtus : charitas autem contrarietatem habet ad

<--- Page Split --->

vitium : ergonecessarioestvirtus . P r o - BATURautemprima : quiavirtutinihilopponiturnisivitium . SECUNDAautemprobaturperhocquodmutuoseexpel - luntcharitasetvitiumabeodemsusce - ptibili .

  1. Item, Cujuscumque actus est meritorius vitæ æternæ, est virtus : sed charitatis præcipue est actus meritorius vitæ æternæ : ergo charitas est virtus.

Solutio . Dicendum , quodcharitasestvirtus , sicutomnesSancticoncorditertestantur , quorumauctoritatesinduceredispendiumesset .

ADPRIMUMergodicendum , quodna - turanumquamsufficit , necsuffecitadactumcharitatis : sedadactumamorisnaturalishominisuffecitnaturaantepeccatumpotentius , etpostpeccatumminuspotenter . Quisautemamorillest , benedeterminatPhilosophusinIEthicorum , ubiprobat , quodsicutuni - cuiqueinestpropriumopusetactus , itaethominisecundumquodhomo : etquodhocopusnonquæriturinipsose - cundumvegetabilemctsensibilem , sedsecundumrationalem : hocautemesteligereetdiligeresuperomniaidquodperseetnoninrelationeadalterumestbonum : ethocipsequidemprobatessefelicitatem . Etverumest , quodestfeli - citasincreata , quæestsummumbonumproptersetantumquæsitum , etnonali - cujusalteriusgratia . Sitamenquærere - turaPhilosophis , Utrumhocquæriturquiabonum , velquiasbibonum ? i n v e - niretur , quodquærereturhoc , quiabo - numhomini . AliudenimbonumabipsisPhilosophisnonestquæsitum , nisibonumhominisecundumcivilemvitam . Chartasautemnonsicquæritbonum , sedquodpotiusabsolutebonumest , etcausaboni : necinnititurillipropterra - tionem , quiaprobathocratio , quodop - positumest , sedquiailludbonumefficittalemdilectionem : undecumdictiur , DuligereDeumpropterse , etsuperom - n i a , estactuscharitatis : lypropterse ,

nondicitibicausamunamtantum , sedtres , scilicetquæestutobjectum , etquæestutefficiens , etquæestutfinis : etinprimaetultimapotuitconvenireAngeloethominiinprimostatusecun - dumopinionemquorumdam , sednonquoadmedium : quiaefficithocineisratio .

Perhocpatetsolutioadsecundum .

Adaluddicendum , quodratioillafundatursuperfalsum : quialicetviresproportionatæsuntinordine , nontamensuntæqualesinposse : practicæenimminuspossunt , quamcognitivæ : multaenimcognoscimus , quæoperarinonpossumus : etmultacognoscimus , circaquæutcognoscimus , afficinonpossu - m u s , nisielevemursuprapossenostrumadonoDeidatonobis . Etitaestindile - ctionequæestcharitas . Nonenimpos - sumperaffectumafficiinDeumpropterseetsuperomnialiberaliternulloco - genteomnino , quamdiuinvitorpropterrationemconvincentemaffectum , itaquodstfaciendum : etideonnonestnaturalsnostradilectio : etetiamsihocfieriposset , utquidamdicunt , tamendifficileestetiamhoccredere , quodnaturadiligataliquidsuprase , nisiinquantumbonumsibi , apudquosdam , quidicunt , quodnaturacurvaestinse , etdilectionetalinondiligitaliquidsu - prase : etideoillidistinguuntduplicemdilectionem , sclicetamicitiæetconcu - piscentiæ , etdicunt , quoddilectioneamicitiæaliquiddiligiturpropterse , sednonsuprase : dilectioneautemconcu - piscentiæquænaturalsest , nihil , sedomniadilgunturutbonasibi . TamenquialegiturinlibrisPhilosophorumtantamessedilectionemhonesti , utetiamfortespericulissecommittant , quitamenchartatemnonhabent , difficileestdice - r e , quodnemodilgitaliquidsuprase , nisiexcharitate : etideotuncreverten - dumestadprioremsolutionem .

Adaluddicendum , quoddifficileintheologicisvirtutibusnonconsistitinactu : q u i a ( sicutsupradiximus ) nonuno

<--- Page Split --->

modo accipitur difficile et bonum in virtute theologica, et morali, et intellectuali : sed in theologica accipitur bonum quod est finis, et difficile quod est sustolli supra id quod potest natura, et abnegare naturam : in morali autem accipitur difficile, quod est tangere medum vel appropinquare illi : un intellectual autem difficile quod est circa medium, quod dicitur recta ratio operabilium : et bonum in utrisque secundum rationem honesti felicitatem respicientis. Hoc autem quod dicit Augustinus intelligitur de dulcedine actus ad objectum, et non de abnegatione naturae.

ARTICULUS II.

An charitas sit virtus generalis, vel specialis ?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus generalis ?

Videtur autem, quod sic.

  1. Quidquid enim est effectivus habitus universaliter salutis, ipsum est virtus generalis : sed charitas est effectivus habitus universaliter salutis : igitur est virtus generalis. PRIMA probatur ex hoc quod universalis salus non habetur nisi expulsis omnibus vtiis : et haec non expelluntur nisi per contrarios habitus sibi. SECUNDA supponitur a beato Augustino, qui dicit, quod « charitas sola tantum piorum est : caeterae autem virtutes bonis et malis communes. »

  2. Item, Quidquid in se habet actus omnium aliarum virtutum, ipsum est universale ad omnes virtutes : charitas sic se habet ad actus aliarum virtutum : ergo est universalis ad omnes vitutes. PRIMA patet per hoc quod virtutes distinguuntur et diffinuuntur per actus : ergo ab actu speciali specialis est virtus, et ab omnibus universalis. SECUNDA au-

tem scribitur, I ad Corinth. xui, 4, ubi dicit Apostolus : Charitas patiens est, benigna est, etc. : et enumerat ibi quindecim opera virtutum diversarum cum charitate.

  1. Item, Augustinus in libro de Moribus Ecclesiae, omnem virtutem diffinit per amorem, ut fides est amor Deo credens, fortitudo omnia tolerans propter amatum : ergo charitas est universalis omnibus : ergo est universalis virtus.

Item, Hieronymus (ut breviter complectar omnem virtutis diffinitionem) dict : « Virtus est charitas, qua diligitur quod diligendum est : » ergo ut prius.

Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo, et Augustinus in libro de Civitate Dei : « Virtus est ordo amoris : » Et ibidem, « Virtus nihil aliud est quam amor ordinatus. » Ergo videtur, quod charitas sit omnis virtus.

Item, Videtur quod charitas in patria sit, et quod remanebit ex omnibus virtutibus in præmio : ipsa enim est præmium virtutum : quia diffinitur frui ab Augustino, quod « frui est amore inharere alicui rei propter se : » ergo videtur charitas esse generalis in merito, et generalis in præmio : et numquam esse specialis virtus.

  1. Item, Infra dicit Magister, quod « omne præceptum refertur ad mandatum dilectionis : » sed nihil est in præcepto nisi opus alicujus virtutis : ergo omne opus virtutis reducitur in præceptum dilectionis : sed sicut se habet opus ad opus, ita habitus ad habitum : ergo omnis habitus virtutis reducitur in habitum dilectionis : ergo charitas est habitus generalis ad omnem virtutem, ut videtur.

  2. Item, In virtutibus naturalibus moventibus quae sunt in materia, reductio est ad quatuor primas . et harum reductio ulterius ad unum movens in tota generatione, quod est sol : ergo videtur, quod in moribus similiter esse debeat. Cum igitur illae quae sunt in ordinatis ad finem, reducantur in quatuor cardina-

<--- Page Split --->

les, videtur quod illæ ulterius reducuntur in unum, ut solem, quod est charitas : quia charitas est motor in toto merito, et secundum quantitatem ipsius tota attenditur meriti quantitas.

SED CONTRA :

  1. Specialis actus divisus ab actibus aliarum virtutum, exigit habitum specialem . dilgere Deum propter se et super omnia, est specialis actus separatus secundum rationem ab actibus omnium aliarum virtutum : ergo habet habitum specialem. Prima probatur per hoc quod actus sunt prævii potentiis et habitibus ad minus spiritualibus, et quoad nos. SECUNDA patet per hoc quod si diffinitur diligere Deum, non accipitur in diffinitione ejus actus alicujus aliarum virtutum.

  2. Item, Apostolus, I ad Corinth. xiii, 13, enumerat eam singulariter cum aliis virtutibus specialibus, cum dicit : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec : major autem horum est charitas.

  3. Item, A speciali ratione objecti sumitur specialis virtus : summum autem bonum est specialis ratio objecti, sicut summum verum, et summum gloriosum : ergo habet specialem virtutem sibi respondentem sicut et illa.

  4. Item, Accipitur a beato Gregorii in principio super Job, ubi dicit eam signari per unam filiam specialiter, et non per omnes filos et filias Job.

Souitio.

Solutio. Dicendum, quod charitas est virtus specialis, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum et in Deo.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod charitas universaliter non efficit salutem, ut formaliter opposita omnibus vitius, sed potius ut conjuncta omnibus aliis, sine quibus numquam est, quia cum ipsa infunduntur . et ideo attribuitur hoc charitati : et hoc qualiter sit, infra declarabitur a Magistro, ubi agit de connexione virtutum : quia chaiitati uno modo om-

nes aliae connexæ sunt, et ideo dicitur mater omnium aliarum : et per hoc etiam patet solutio ad omnes probationes præmissarum illius rationis : quia probant ac si formalem habeat oppositionem charitas ad vitia omnia : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod charitas Ad 2 non habet in se actus aliarum ut habitus, ex quo vel cujus partibus eliciantur illi actus : sed habet eas ut motor non proximus et conjunctus motori, sed potius ut motor motoris ad actum : amor enim Dei omnes virtutes movet ad actum. Si enim quæratur, Quare patiens est patiens? respondebit propter amorem Dei, volens assignare causam moventem patentiam suam ad opus. Et si quæratur, Quare sperans sperat? respondebit itorum propter amorem Dei, volens assignare causam eamdem. Et ideo charitas bene est motor universalis virtutum ad actum, sed non est universalis virtus : motor enim universalis uno modo etiam habet motum proprium quo distinguitur ab aliis, et habet alio modo motum quem influit motoribus aliis ad movendum, propter quam influentiam dicitur motus universalis, ut patet in motoribus orbium, ubi primus motor movet motum divinum, et influit in omnes alios ut desideratum desideranti motum uniciuque, quo movet etiam motu proprio quilibet, eo quod quilibet inferior quærit sibi assimilari in causando universum esse per motum proprium quantum potest. Et sic est de charitate respectu virtutum : et ideo attribuuntur ei opera aliarum virtutum : sed hoc in sequenti articulo melius expedietur.

Ad aliud dicendum, quod MagistroAd 3 rum opinio quorumdam convenit in hoc, quod amor qui ponitur in diffinitione aliarum virtutum, non sit amor qui est charitas, sed generalis quidam amor, quo quælibet vis animæ et virtus amat conjungi proprio objecto. Si tamen placet dicere, quod est amor charitas, sicut videtur esse intentio Augustini : tunc

<--- Page Split --->

dicendum, quod charitas cadit in diffinitione earum, non secundum substantiam habitus, sed secundum ordinem et finem habitus ad actum, qui est summum bonum. Et ita videtur velle Augustinus, qui in qualibet diffinitione ponit actum virtutis et amatum quod est finis : et hoc non est inconveniens : quia charitas est universalis motor, et suum objectum est ultimus finis virtutum alarum : tamen est specialis virtus in relatione ad actum proprium. Unde autem ei accidat hoc quod possit esse universalis motor, et forma quaedam, et finis, et tamen esse specialis virtus, in sequenti articulo quaestionis declarabitur.

Per hoc idem patet solutio ad dicta Hieronymi, Bernardi, et Augustini sequentia.

Ad alius dicendum, quod illa objec tio procederet, si opera praeceptorum reducerentur ad praeceptum dilectionis, sicut ad genus : sed non est ita : sed reducuntur sicut ad unum singularem motorem, qui virtutem suam influit aliis : et sicut ad ultimum, et non ad proximum finem. Et non sequitur, nisi quod habitus unus sit, sed universaliter movens et conjungens omnes virtutes ultimo fini.

Ad ultimum dicendum, quod hoc est bene simile. Et bene concedo, quod aliae virtutes reducuntur ad amorem ut motores particulares ad calorem solis : quia sicut calor solis movet in omnibus virtutibus naturalibus, ita calor charitatis in omnibus operibus meritoris quarumcumque virtutum sint opera propria : sed non oportet, quod propter hoc sit generalis virtus, sicut nec sol est genus ad omnes motores particulares in natura.

ARTICULUS III

Utrum charitas sit forma omnis virtutis ? et, Utrum ipsa possit fieri informis ?

Tertio quaeritur, Utrum sit forma omnis virtutis, et utrum ipsa possit fieri informis ?

Videtur autem, quod sit forma : et hoc dicunt Sancti communiter, et quod est mater, et quod est radix, et quod est finis.

SED CONTRA :

  1. Forma dicitur duobus modus, scilicet exemplaris, et quiescens in materia. Si ergo chartas est forma, erit forma altero istoum modorum, vel utroque. Constat autem, quod non est forma sicut exemplaris : quia secundum speciem ipsius non fiunt aliae, sicut exemplatum fit secundum speciem exemplaris : ergo si est forma, erit forma inrinseca dans esse virtuti secundum speciem : et hoc iterum non potest esse, quia sicut informatum humanitate est homo, ita informatum charitate est charitas : ergo non fides, vel spes, vel aliae virtutes : ergo videtur, quod charitas non sit forma.

  2. Item, Forma dat esse et rationem : sed diversorum specie non est unum esse et ratio : ergo diversorum specie non est una forma : sed vitutes differunt specie virtutum : ergo ipsarum non est una forma : cum igitur charitas sit una, ut habitum est, ipsa non est forma.

Si forte tu dicas, quod in virtute duo sint, scilicet quod est ad finem, et quod tendit in ipsum. Et quod est ad finem hoc dat ei speciem, quia virtutes distinguuntur per fines proximos, licet non distinguantur per finem ultimum, quod autem tendit in finem ultimum, hoc habet a forma quae est charitas in ipsa-

<--- Page Split --->

CONTRA : Differt habitus virtutis ab habitu scientiae in eo quod virtus est optimorum operativa : sed scientia est a re causata, et non tendit in eam, sed potius ab ea in animam : nulla autem virtus potest esse operativa optimorum, nisi tendendo et conjungendo se optimo suo : ergo quaelibet virtus de se tendit in suum optimum : ergo non accipit hoc ab informatione virtutis charitatis.

  1. Praeterea, Nos videmus quasdam virtutes politicas pertingere ad suum optimum sine charitate : sicut patet exemplum in Philosophis virtuosis, qui consequebantur optimum cujuslibet virtutis, et etiam felicitatem sine charitate : ergo non accipit hoc a charitate virtus ipsa.

Propter hoc dicunt aliqui, quod in actu cujuslibet virtutis duo sunt, et etiam in virtute ipsa, scilicet substantia actus secundum speciem virtutis, et quod ipse dignum facit vita aeterna : et non informatur charitate quoad primum, sed quoad secundum. Hoc dicunt uno modo esse in omnibus, et hoc probant : quia quantitas meriti attenditur penes charitatis quantitatem : quod non esset, nisi ipsa per se faceret meritum in omnibus aliis. Quod autem meritum sit a charitate, dicunt communiter Doctores, et accipitur hoc ab Apostolo, I ad Corinth. xiii, 1 : Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum timiniens, etc.

SED CONTRA :

Gratum faciens gratia est quae gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : sed gratum facere est facere dignum vita aeterna : ergo ipsa est quae facit opera virtutum, et virtutes gratas : ergo oportet, quod aut charitas de se non faciat hoc, aut quod charitas idem sit quod gratia gratum faciens.

Hanc conclusionem quidam ulterius concedunt dicentes, quod gratia gratum faciens et charitas idem sunt, et non differunt nisi per relationem : quia gratia dicitur secundum quod refertur ad ani-

mam, sed charitas quando refertur ad potentiam quae est concupiscibilis vel voluntas, ut dicunt.

SED CONTRA :

  1. Perfectivum totius secundum quod est totum, si referatur ad partes, per prius refertur ad partes principaliores : gratia est perfectio totius, ut dicunt : ergo si relationem habet ad partes, per prius refertur ad partem principaliorem : principalior est autem intellectus, quam concupiscibilis : ergo perfectio intellectus magis habebit rationem gratiae, quam perfectio concupiscibilis : fides autem est perfectio intellectus, ut prius habitum est : ergo fides magis debet esse gratia, quam charitas quae est perfectio concupiscibilis

  2. Item, Relatio illa gratiae ad potentiam, facit eam esse principalem virtutem condivisam alii quae accipitur sub gratia, aut aliquid aliud. Si dicas, quod sic : ergo charitas non differt a toto quod est gratia, nisi per accidens : ergo non est principalis pars ejus : ergo non debet condividi aliis partibus, quae sunt fides, et spes. Si autem aliquid aliud facit eam specialem virtutem : tunc solutio innititur falso, quod non differat a gratia nisi per relationem ad aliud.

  3. Item, Cum forma dat esse, dat et rationem suam, aut alterius. Sidicas, quod dat suam : ergo omnis virtus informata charitate habebit esse et rationem charitatis, quod absurdum est. Si autem dat aliam : hoc est absurdius adhuc, quia sic dat quod non habet.

  4. Item, Quidquid generaliter uno modo invenitur in multis differentibus specie, non potest esse in aliquo illorum quae sicut species dividunt totum : gratum esse actum suum meritorium uno modo invenitur in omnibus partibus gratiae, quae sunt virtutes infusae in gratia ipsa : ergo non est ab aliqua speciali quae condividitur aliis : ergo non est hoc ab ipsa sicut informante, ut videtur.

  5. Item, Sicut se habent perfecta, ita se habent perfectiones : sunt autem tres

<--- Page Split --->

vires animae motivae quae perficiuntur ab omnibus virtutibus, scilicet ratio, concupiscibilis, et irascibilis : ergo sicut se habent illae ad invicem, ita se habent perfectiones earum : sed in illis ratio ordinat et format alias : et si accidit oppostum, egreditur perversus actus in moribus : ergo habitus rationis similiter ordinabit habitus aliorum potius, quam ordinetur ab eis : ergo fides potius informat charitatem, quam informatur ab ipsa.

  1. Item, Ita est in habitibus virtutum cardinalium, quod illae quae sunt in ratione, ordinant et quodammodo formant alias : ergo similiter erit in habitibus virtutum theologicarum, ut videtur.

Ad hoc iterum quidam voluerunt dicere, quod concupiscibilis est vis diffusa in omnibus aliis viribus, et movens eas : et ideo habitus ejus dicitur etiam forma diffusa in omnibus aliis viribus, et movens eas. SED CONTRA : Hoc non potest dici, nisi ratione appetitus finis sui, quem appetit omnis vis animae. Si autem ratione hujus dicitur concupiscibilis diffusa in aliis, cum omnis vis refugiat contrarium sui finis, erit per eamdem rationem etiam irascibilis diffusa in omnibus aliis : ergo a simili et habitus ejus : ergo etiam spes erit forma aliarum virtutum, quod absurdum est.

Praeterea, Appetitus habet partes : habet enim ratio motiva aliquid de appetitu, et smuliter voluntas, et similiter concupiscibilis, et eodem modo irascibilis : non ergo propter appetitum sola concupiscibilis dicetur diffundi in omnibus aliis.

Ex his omnibus videtur necessario relinqui, quod charitas non sit forma virtutum per aliquem modum, et quod meritum non attenditur penes ipsam.

Sed contra SED CONTRA :

  1. Ambrosius : « Charitas est mater omnium virtutum, quae omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. »

  2. Item, Supra 1 dixit Magister, quod accessu charitatis fides informis forma-

tur, et virtus fit : ergo charitas est forma.

ULTERIUS quaeritur, Quare charitas ut alia virtus non potest fieri informis ?

Videtur enim, quod possit.

  1. In homine enim non habente charitatem, est dilectio qua diligit Deum : non tamen tendit in ipsum per opus, sicut in eo est qui credit prime veritati, non tendendo in eam : ergo sicut fides informis est in eo qui non tendit, ita charitas potest esse informis.

  2. Item, Aliae quae condividuntur, possunt esse informes et formatae, ut fides, et spes : ergo et ipsa.

  3. Item, Sicut ex parte intellectus sive rationis, et ex parte irascibilis relinquitur homini cadenti in peccatum, aliquid informe, quo revertatur facilius : ita multo amplius debet aliquid relinqui ex parte concupiscibilis, cum illa magis indigeat, eo quod ipsa est corrupta et infecta.

SED CONTRA :

Forma numquam potest esse informis : charitas autem est forma : ergo non potest esse informis.

SOLUTIO. Dicendum videtur mihi sine praejudicio multorum, hic alia via incedentium, quod charitas non est forma virtutis, nec secundum speciem virtutis, nec etiam secundum esse gratiae gratum facientis, quod invenitur in singulis virtutibus quae sunt cum gratia gratum faciente : sed charitas informat in ratione triplicis causae quae respicit causatum ut forma, scilicet ut efficiens, cujus species secundum aliquid manet in causato : et ut forma quaedam : et ut finis qui est forma in esse optimo. Quod qualiter sit, videndum est quae sunt in actu virtutis, ut ex actibus intelligamus etiam de ipsa virtute. In actu autem virtutis est species actus, qua dicitur esse actus hujus virtutis vel illius. Similiter in actu illius virtutis est, quod facit dignum vita aeterna,

<--- Page Split --->

et hoc convenit cum omnibus actibus virtutum formatarum. In actu etiam est ratio qua est ab agente, scilicet quod est similis dispositioni agentis, in hoc quod est ad finem ultimum quem intendit agens, et ille est prima bonitas qua intenditur. Quartum quod est in actu, est liberalitas ipsius, quod non est ex ratione utilitatis, vel delectationis privatae, sed ex liberalitate amoris summi boni. Similiter ex parte finis video tria, scilicet materiam in quam terminatur actus : et rationem, quare potius super hanc materiam quam super aliam : et finem ultimum, qui intenditur ab operante. Et ut hoc manifestius fiat, demus exemplum in naturalibus et civilibus.

In naturalibus autem videmus virtutem informativam in semine tritici, in cujus actu invenimus speciem virtutis, quam habet ex hoc quod est virtus grani tritici, et non hordei vel alterius : et invenimus in eo actum ignis, per digestionem separantis in humido purum ab impuro : et invenimus in eo virtutem cœelestem per motum ad esse terminatum in specie et figura : et invenimus etiam expeditionem ad actum, secundum quod est magis vel minus impedita : et invenimus ex parte finis ipsius materiam in qua imprimit speciem quam intendit potus, quam in alia, et speciem impressam, et ultimum intentum, ut salvetur natura communis in tali successione. Et nos dicimus, quod ista sunt a diversis : quoniam species virtutis est a forma dante esse speciali virtuti, et opus digestionis ab actu caloris ignis, et operatio ad esse a calore cœeli, et expeditio ejus a loco et calore solis, juvantibus intrinsecis virtutibus qua disponunt subjectum. Ex parte autem finis, quod talis quaeritur materia, est a natura forma qua quaerit materiam debitam, et finis generationis est ab agente, et finis intentionis est ab universaliter faciente successionem in generatione, non una, sed multis.

Item, Videmus etiam in civilibus, in quibus una mechanica virtus est sub

aliis : sicut equestris movet frænorum factricem ad hoc quod fiat frænum competens equo : et ideo una est forma fræni quæ est ab illa quæ est frænorum factrix, et alia docet applicare equo formam illam. Smiliter charitas (ut mihi videtur) nulli virtuti dat esse proprium in specie virtutis, nec dat esse gratiae : quia, meo judicio, charitas non est gratia, sed pars ejus, sicut et alia virtus : sed dat ei speciem efficientis, moventis generaliter, ut scilicet ex amore et liberaliter fiat : et dat ei formam ordinis, id est, ordinantem non ad finem proximum, sed ultimum : qui non intenditur uno actu, sed omnibus, et ille est Deus, ut fiat propter sumnum bonum quod Deus est : et dat ei tertio conjunctionem cum illo. Aliud enim est ordinare in finem ultimum, et alud contingere illum : non enim contingeret nisi aliquid amoris esset in qualibet virtute : quia culibet virtuti speciali si sine amore sit, sufficit contingere proprium finem : sicut etiam frænorum fatrici si sit sine equestri formante ipsam, sufficeret consequi formam fræni, et non intenderet ulterius qualiter valeret militari vel equestri.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod forma Ad 1 et 2. dicitur hic aliquo modo intrinseca. Extrinseca est qua universa liser et movens : sed quia universaliser movens in merito, non movet nisi influendo speciem suauu in alius, ideo amor quidam efficitur intrinsecus virtuti cuilibet. Sed ab illo non amittit speciem suam, quia est secundum bene esse, et non secundum esse simpliciter. Hoc autem bene esse in consecutione finis ultimi, qui est charitatis.

Quod autem charitas non sit forma dans esse, videtur concedendum.

Similiter et hoc videtur concedendum, quod non dat esse gratuitum, sed tamen dat quantitatem : et hoc ideo, quia esse gratuitum est ex gratia : quantitas autem est secundum aliquid quod est ibi de nostro, quia aliter non esset majus meritum in uno, quam alio : id autem quod maxime ponit ibi de nostro et liberalis-

<--- Page Split --->

sime, est charitas quae facit nos totos superimpendi et libenter : et ideo secunduin quantitatem illius attenditur quantitas meriti.

Si autem objiciatur, quod ab eodem debet esse meritum secundum esse, et secundum quantitatem. Dicendum, quod hoc est falsum : quia hoc in nullo verum est : nunquam enim ab eodem est esse, et quantitas in illo esse, nec in natura, nec in gratia.

Ad id autem quod objicitur contra responsionem, quod charitas facit tendere omnes in suum finem. Dicendum, quod est finis duplex, scilicet ratio uniuscujusque virtutis in specie, et in illum potest tendere sine charitate, sicut fides in verum, et spes in altum, vel gloriosum, et hujusmodi. Sed est finis ultimus, qui est finis charitatus : et in illum nulla virtus potest tendere nisi mota charitate : et per amorem illius finis quem influit ei charitas, secundum quod motor universalis omnium ad finem illum.

Ad aliud quod ulterius objicitur, quod charitas non sit gratia, nec facit esse gratum in omnibus. videtur mihi esse concedendum : quoniam non possum videre, qualiter rationabiliter possit dici, quod chartas et gratia non differunt nisi per relationem ad subjectum : tamen de hoc amplus habet disputari in II libro Sententiarum 1.

Ad simile etiam hoc quod dicitur, quod concupiscibilis sit diffusa in omnibus viribus, hoc videtur mihi falsum, sicut probatum est.

Ad in quod ulterius quaeritur, Quare non possit esse informis ? Dicendum, quod non est haec causa quam quidam deunt, quia ipsa sit gratia gratum faciens : sed hujus sunt aliae quatuor causae : quarum prima est, quod ipsa est donum primum in quo omnia alia donantur. Dico autem primum ex parte dantis, non ex parte nostra : quia charitas est

post fidem ex parte nostra, ut supra probatum est : sed primum ex parte dantis est charitas : et ideo si primum esset informe, vel fieri posset, oporteret ut aliud prius eo esset per quod formaretur, quod non potest esse, cum in nullo genere sit aliquid prius primo. Alia causa est, quia ipsa est secundum totum posse hominis, nulla autem alia : et ideo impossibile est, quod sit sine gratia gratum faciente: et hoc sic patet : Quod enim credit Deo super omnia, non facit propter hoc quidquid potest, nec qui sperat, et sic de aliis : sed qui diligit Deum propter se et super omnia, nihil sui retinet quod non in dilectione Dei expendat. Tertia causa est, quia ipsa fundata est in affectu intimo, sicut notatum invenies in libro I Senpentiarum 2 : et ideo nihil informitatis relinquitur in affectu in quo ipsa est. Quarta causa est, quia ipsa est similitudo bonitatis ut est bonitas divina : et ideo etiam tendit in ipsam ut est in ratione bonitatis, et non in ratione alia, et non potest non esse similis illi optimo : et sic non est de fide quae est de veritate, et ideo potest deficere ratio bonitatis quae format in specie virtutis : et sic similiter sine charitate est dilectio naturalis, et ideo non format nisi adveniente charitate alterius naturae.

Ad aliud dicendum, quod ratio dicta est, quare non est simile.

Ad ultimum dicendum, quod homini cadenti ex parte illa nihil relinquitur, quia ejus casus est per amorem contrarium veritati : sed non cadit per aliquid contrarium fidei, vel spei : et ideo non destruuntur in toto fides, et spes. Vel si dicas, quod cadat per contrarium fidei, vel spei : tunc sequitur inevitabiliter, quod illa in toto destruitur, sicut et charitas : quia infidelis non habet fidem, nec desperatus spem : sed de hoc non loquimur, sed de cadente in malis moribus per appetitum boni commutabilis.

<--- Page Split --->

B. Quid sit charitas ?

Charitas est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum, vel in Deo. Hæc habet duo mandata : unum pertinens ad dilectionem Dei, quod est maximum in lege mandatum : et alterum pertinens ad diligendum proximum, illi simile. Primum est : Diliges Deum 1 ex toto corde, ex tota mente, et ex tota anima : quod scriptum est in Deuteronomio. Secundum est : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et Propheta 2. Finis enim præcepti est dilectio 3 : et ea est gemina, id est, Dei, et proximi.

ARTICULUS IV.

An diffinitiones charitatis sunt bene assignatae ?

Deinde quaeritur de diffinitione charitatis quam dicit in secunda parte, ibi, B, « Charitas est dulectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum, etc. »

Inveniuntur enim aliae diffinitiones charitatis.

Dicit enim Augustinus : « Charitas est virtus qua Deum videre perfruique desideramus. »

Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 4, et trahitur ex verbis Ierothei sic, « Amorem sive divinum, sive angelucum, sive intellectualem, sive anima-

lem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem, superiora quidem noventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicativam alternam habitudinem in extremis, subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. »

Ibidem dat Commentator duas alias : quarum una est hæc, « Amor est connexio aut vinculum quo onnium rerum universitas ineffabili amicitia insolubilique unitate copulatur. » Secunda est hæc, « Amor est naturalis motus omnium rerum quæ in motu sunt, finis quietaque statio, ultra quam nullus creaturæ progreditur motus. »

Item, Apostolus, I ad Timoth. 1, 5 : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : et dicit ibidem Glossa, quod Apostolus ibidem diffinit charitatem.

Objicirur autem de prima sic,

  1. Cum dicitur, Charitas est dilectio,

<--- Page Split --->

videtur idem diffiniri per seipsum : quia dicit Dionysius, « Idem est dilectio quod amor vel claritas. »

  1. Item, Cum propter scipsum dicitur Deus d.ligi, non videtur charitas separari ab amore honesti in virtute : quia honestum est (ut dicit Tullus) quod diligitur propter seipsum.

Objicitur etiam de secunda : quia

  1. Videre potius est diffinitivum fidei, quam charitatis, cum succedat fidei, et non charitati.

  2. Item, Cum visio sit tota merces, intelligitur frui in videre : ergo postquam dixit, Videre Deum, superfluum fuit addere, Perfruique, etc.

  3. Item, Perfrui non respondet tantum charitati, sed omnibus virtutibus fruimur : ergo male ponitur diffinitivum charitatis.

  4. Item, Frui etiam diffinitur per charitatem : quia dicit Augustinus, quod « frui est amore inhaerere alicui rei propter seipsam 1 : » ergo est ibi circulus, et idem est notius et ignotius seipso.

  5. Item, Cum dicitur, Desideramus, ponitur actus sensibilis partis animæ : dicit enim Philosophus in III de Anima, quod in rationali voluntas sit, in irrationali autem desiderium et animus. Cum igitur charitas sit rationalis partis animæ, male diffinitur per desiderium.

  6. Item, Desiderium est imperfectum et absentis : ergo cum charitas sit perfectissima, deberet per alium actum diffiniri, scilicet per velle, et hujusmodi.

Objicitura etiam de tertia : quia

  1. Cum amorsive charitas sit in affectu : et affectus non ordinat aliquid, sed potius adspectus, videtur amor non movere superiora ad inferiora, et media ad invicem, et inferiora ad superiora.

  2. Item, Amor non movet nisi ad diligendum : ergo non ad providendum.

  3. Item, Non videtur esse differentia inter intellectualem et animalem : quia intellectualis est animalis.

  4. Item, Quis est naturalis amor ? Videtur, quod nullus : quia dicit Augustinus, quod nihil amatum est nisi cognitum : sed natura non habet cognitionem : ergo nec amorem.

  5. Item, De quo amore loquitur Dionysius ? Constat enim, quod non omnia habcant charitatem : ergo non convenit illa diffinitio charitati.

ITEM, Objicitur de alia, quod est vinculum et amicitia universitatis.

  1. Contraria enim non se amant, sed magis odiunt, et non se compatiuntur in eodem susceptibili.

  2. Item, Quæ est unitas insolubilis, qua copulantur ? Quæcumque enim componuntur, solvi possunt, et in voluntate et in natura.

Objicitur etiam de sequenti :

  1. Amor enim magis sonat passionem vel habitum, quam sonet naturalem motum : ergo male ponitur in genere motus.

  2. Item quæritur, Cum amor dicatur de amore naturali, animali, intellectuali, et angelico, et divino, et gratuito, utrum dicatur univoce vel æquivoce?

Ulterius quæritur de illa quam dat Apostolus de charitate. Quia illa magis est ad propositum, et ultimo habita fuit, distinctione XXV.

Et quæritur primo, Cujusmodi finis dicatur charitas ?

  1. Finis enim est ad quem est motus, et in quo quiescitur. Charitas autem est a quo est motus præcepti : quia movet ad implendum quod præcipitur : ergo ipsa potius est principium præcepti, quam finis.

  2. Item, Charitas est radix boni, et a radice est motus incrementi et principium : ergo potius debet esse principium, quam finis.

  3. Item, Cum ipsa etiam sit finis consilii, quare ipsa potius diffinitur esse præcepti, quam consilii ?

<--- Page Split --->

  1. Item, Quid est dictu, De corde puro ? Si dicas, de intellectu depurato : hoc nihil est, quia charitas non est intellectus, sed potus affectus. Si autem dicas, quod accipitur ibi cor pro affectu : tunc non convenit charitati soli, quia omnis virtus est cordis puri.

  2. Item, Fide purificatur cor, ut habetur, Act. xv, 9 1 : ergo idem est dicere de corde puro, et fide non ficta. Si dicas, quod differunt sicut effectus et causa : tunc ad minus est perversus ordo partium diffinitionis : quia fide non ficta debet præponi cordi puro, sicut causa præcedit effectum.

  3. Item, Quid est dictu, Conscientia bona ? Non enim bona fit conscientia nisi per meritum, quod scitur esse in conscientia : et hoc non est nisi ex charitate : ergo conscientia bona magis est charitate, quam e contrario.

  4. Si dicas (sicut exponit Glossa) quod conscientia bona est spes firma : tunc iterum pervertitur ordo : quia fides generat spem, et spes charitatem.

  5. Item, Quare cordi attribuitur puritas, et spei bonitas, cum bonum sit proprium amoris ?

  6. Item, Fides non ficta, est fides non simulata, vel non fragilis : hæc autem non est nisi illa quæ ex dilectione operatur : ergo illa potius est ex dilectione, quam dilecto ex ipsa.

  7. Præterea, AlterdiffiniturabAu - gustino in libro de Morbus Ecclesiæ sic, « Charitas est recta affectio animi conjungens nos Deo. »

Item, In libro de Spiritu et anima, « Charitas est vita quædam, copulans amantem cum amato. »

Quæst, CUM ERGO unius rei unica sit diffinitio, quæritur, Penes quid diversilicentur tot diffinitiones?

SOLUTIO. Dicendum ad ultimum, quod quaedam ex istis diffinitionibus sunt amoris in genere, quaedam autem charitatis. Distinctionem autem charitatis, amoris, et dilectionis, secundum nominum rationes notatam invenies in libro I Sententiarum 2.

De amore autem dantur in genere tres, scilicet Dionysii, et duæ quæ sequuntur in commento : et illarum quidem prima datur penes ordinem amantium. Secunda penes essentiam amoris : quia essentia amoris est ut sit connexio vel vinculum. Vel aliter et melus, prima data est penes ordinata per amorem. Secunda autem penes ipsam ordinationem formaliter. Tertia autem penes actum : et ideo, dicit amorem esse motum. Illæ autem quæ dantur de charitate, sunt quinque : quarum prima datur per genus et actum et objectum, et est communiter chartas ad viam et patriam. Secunda autem datur per charitatem viæ ordinatam ad patriam : quia desiderium est viæ proprie, perfrui autem et inhærere amato est patriæ. Tertia autem quæ est Apostoli, datur penes generantia charitatem in subjecto. Quarta autem penes effectum in specie, quod debet per affectum conjungi Deo. Quinta autem et ultima datur per effectum in genere duplicem : quia in amante facit vitam, et cum amato copulat.

His HABITIS, dicendum est ad primam 3, quod licet dilectio idem sit quod charitas in usu sacræ Scripturæ, quæ ponit unum pro alio, tamen nomine differunt, quia amor communis affectus est boni : dilectio autem est affectus boni cum electione diligente, et ita dicit rationis amorem : sed charitas est quando affectatum et electum inæstimabili pretio æstmatur : et ideo dilectio secundum nomen genus est charitatis.

Ad aliud dicendum, quod (ut supra di-

Solutio. Ad quest.

Ad diffin. Magistri. Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

ctum est) ly propter se dicit ibi triplicem causam, scilicet efficientem, formalem, et finalem. Et hoc sic probatur. qua charitas facit nos diligere, non nospisi nos : et hoc facit in quantum est similitudo bonitatis divinae : et ideo bonitas Dei quae Deus est, hoc facit. Item, gratia formae suae et rationis : quia non per accidens dulgimus, sed propter ipsum in quantum ipsum est. Item, finalem : quia non propter alud. Et hoc patet etiam per oppositorum negationem : quia non ab alio, non per accidens, non propter alud. In delectione autem honesti vel amicorum non concurrunt ista tria, sed tantum medium, scilicet quia non diligimus per accidens. Et hoc ostensum est in libro I Sententiarum 1, ubi quaeritur, utrum virtutibus sit fruendum vel utendum ?

Ad id quod objicitur de secunda 2, dcendum quod illa datur per actum charitatis viae ordinatae ad patriam. Illa autem visio est amati et habiti, et est visio pascens : et ideo respondet soli fidei, sed perficitur potius in conjunctione per amorem : et ideo diffinitur charitas per illam.

Ad aliud dicendam, quod non superfluit perfrui : quia frui dicit inhaesionem et gustum consequentem amatum, quod est visum et habitum : et quia addit gustum dulcedinis, ideo non abundat.

Ad aliud dicendum, quod licet ad frui concurrant omnes virtutes, tamen nulla concurrit ut finis et perfectio ipsius, nisi charitas : sed potius aliae sunt ut dispositiones praeparantes subjectum : et ideo maxime cadit in diffinitione charitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet diversis rationibus idem esse in diffinitione alterius, et e converso. Cum enim charitas ponitur in diffinitione ejus quod est frui, ponitur ut causa perficiens actum fruitionis ex parte fruitionis. Cum

autem frui ponitur in diffinitione charitatis, ponitur frui in ratione affectus ultum ad quem est charitas. Et ideo charitas est prius, quam frui simpliciter : frui autem prius charitate quoad nos.

Ad aliud dicendum, quod desiderium 1 sumitur hic communiter, et non proprie, et ideo potest dicere appetitum rationalis animae, sicut ibi, Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore 3 : ubi concupivit dicit actum imperfectum gratiae gratis date, et cordis in desiderium Dei : desiderare autem dicit appetitum gratiae gratum facientis.

Ad aliud puto esse concedendum, quod diffinitur per actum imperfectum : quia diffinitio datur de charitate viae ordinata ad patriam.

Ad id quod ulterius de alia diffinitione 1 objicitur, quod illa sicut etiam duae sequentes, dantur de amore in genere, qui exprimitur cum dicitur, « Bonum est quod omnia appetunt vel optant : » iste enim appetitus manifestatur diversimode, scilicet per ordinem solum et motum, sicut in natura : vel per motum et vitam, sicut in vegetabilibus : vel per ordinem et vitam sensibilem cum cognitione boni, sicut in sensibilibus : vel cum his etiam habet boni cognitionem rationis, quæ est simpliciter boni, et est intellectualis. Si autem cum intellectu deiformi boni extra se : tunc est angelicus. Divinus autem est appetitus boni cogniti, quod totum est intra, et est idem cognoscenti et appetenti.

Ad PRIMUM dicendum, quod amor de se non ordinat : sed motus ipsius est duplex, scilicet ut diffundat bonum quod est intus, et sic movet amantem. Habens autem bonum in eo quod hujusmodi, superius est. Unde talis diffusio est super inferiora aliter a Deo, aliter ab Angelo, et aliter a natura superiori : a Deo enim

1 Cf. I Sententiarum, Dist. I. Tom. XXV hujusce editionis. 2 De diffinitione Augustm : « Charitas est virtus qua Deum videre perfruque desidera-

mus. »

3 Psal. cxviii, 20.

4 Agitur hic de diffinitione Dionysii quam requiras in principio Art. 4.

<--- Page Split --->

per creationem et recreationem, ab Angelo per illuminationem, a natura per motum quo superiora influunt in inferiora. Alius motus est ad bonum quod est extra, secundum quod dicitur, quod omnia bonum appetunt : extra quod autem bonum est, hoc est inferius : et ideo ex illo consequitur ordo inferioris ad superiora : et hoc intendit Dionysius, et optime dicit. Unde ordo duplex consequitur ordinem amoris communicantis bonum, vel recipientis.

Ad aliud dicendum, quod providentia dicitur hic materialiter pro re in qua providetur inferioribus : haec enim res est bonum influxum, et haec competit amori diffundenti se in bonum.

Ad aliud dicendum, quod intellectualis dicit appetitum boni cum ratione cognitionis ejus quod simpliciter est bonum : animalis autem dicitur sensibilis, qui non cognoscit bonum, nisi ut nunc.

Ad 4 et 5. Ad diffin. 1. Commen.

Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad 10 quod objicitur de alia diffinitione ', dicendum quod licet contraria se refugiant, tamen actione et passione mutua continuant esse in generalibus et corruptibilibus : et ex haec parte ipsa contrarietas redit in vinculum amoris universitatis, sicut dicit Boetius :

Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arda conveniant liquidis, ne puior ignis Evolet, et mersas deducant pondere terras.

Ad diffin. 2. Comment.

Ad 10 quod objicitur de sequenti, dicendum, quod illa datur penes actum amoris naturalis : et ideo motus non ponitur in diffinitione illa. Unde non procedit illa objectio.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur æquivoce, sed per prius et per posterius : et per prius dicitur de divino, et de illis aliis secundum accessum ad illum plus vel

minus : unde charitas angelica quæ est patriæ, magis habet de ratione amoris, quam viae quæ est intellectualis : et huic etiam(ut dicit Augustinus) contendit assimilari in quantum potest amor sensibilis et naturalis, licet quandoque deflectatur.

Ad 10 quod ulterius quæritur de diffinitione Apostoli 2, dicendum quod illa diffinitio data est penes ea quæ generant charitatem in nobis. Charitas autem (ut supra habitum est) est efficiens et forma : quia aliquid de se et de sua forma influit omnibus operibus et virtutibus meritoriis. Finis autem est consummationis sive perfectionis. Et ideo dicit Apostolus, quod charitas est vinculum perfectionis 3 : et hoc accidit in ea dupliciter. Uno modo effective : et ille modus est facilis, quia conjungit cum fine ultimo : et sic dicitur finis et vinculum, quia finiendo ligat cum perfecto summo. Alio modo et obscurius, quia ipsa est finis ad quem tendunt omnes, ut in ipsa conjungantur perfectioni : omnes enim sunt ad hoc ut affectus conjungatur summo bono : est autem ultima conjunctio per amorem, sicut patet, cum diffinitur frui, quod est amore inhærere propter se : ergo omnes virtutes et præcepta et opera sic tendunt in ipsam, et per ipsam junguntur fini : et sic ipsa est finis aliorum, qui finis est ut terminus : et per ipsam veniunt alia ad finem increatum, qui est summum bonum objectum fruitioni : et ideo nihil est inconveniens, quod ab ipsa sit motus, ut est efficiens et forma : et ad ipsam ut est finis.

Ad aliud dicendum, quod charitas dicitur radix in qua tota planta vitæ et aliarum virtutum capit incrementum dulcedinis : nihil enim facit suave jugum difficultatis in omnibus aliis, nisi affectus bonitatis divinæ, qui est charitas : et secundum hunc modum est ipsa principium

1 Hic et in sequenti agitur de duabus diffinitionibus a Commentatore datus, quas etiam invenies in principio Art. 4.

2 En diffinitio claritatis tracta ex Apostolo,

I ad Timoth. 1, 5 : Fnus præcepti est charitas de corde puro, et conscienta bona, et fide non facta, 3 Ad Coloss. iii, 14 : Super omnia hæc charitatem habete, quod est vinculum perfectonis.

<--- Page Split --->

quoddam : sed alio modo est finis ad quem ordinantur virtutes, ut dictum est. Tamen Glossa videtur exponere effective, quae dicit, « Ipsa est finis non consumptionis, sed consummationis : quia qui habet charitatem, totam implet legem. » Unde etiam Glossa distinguit multiplicem finem, scilicet consumptionis, sicut finitus est panis quando est commestus, et dilatationis, sicut finitur pannus ad ultimum panni, et quodlubet corpus in suis ultimis : et consummationis, sicut in quo res consummatur, id est, plene perficitur : et sic charitas dicitur finis. Et dicitur adhuc aliis modis finis, sicut cujus gratia est motus, vel quidquid est : et sic Deus est finis. Et dicitur quinto finis, sicut terminans motum in quo est motus in notum esse : et sic hoc modo etiam subtiliter intelligendo potest dici charitas finis omnis operis boni et virtutis, quia aliae referuntur ad ipsam, et ipsa unitur bonitati quae finis est et est unio ejus fructus et gustus.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod consilium non respicit omnes sicut praeceptum : et ideo ipsa non diffinitur per hoc : quia non est finis consilii, nisi in quibusdam.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod multi circa hoc multa exponendo dixerunt : sed illa videtur mihi melhor quae est in Glossa, ut cor pro intellectu ponatur : et sit puritas ejus separatio dilecti ab aliis, quae secum non nisi impure diligi possunt : et sic exponit Glossa : « Conscientia autem bona sit spes fundata in bona conscientia, et fides non ficta sit quae non fingit sibi phantasmata alio modo diligibilia : nec dicit diligere a quo cedit propter adversa. » Et tunc dicendum est ad primum quod objicitur contra, quod licet charitas sit ab affectu, non ab intellectu, tamen aliquid habet ab intellectu, scilicet separationem dilecti ab aliis, quae amari possunt : hoc enim fit per intellectum discernentem inter diligibilia.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod fides purificat intellectum, et cor ab erroribus et hæresibus : sed a diligibilibus adulterinis

non purificat fides, sed affectus charitatis, quae unum sic ponit in pretio, quod alia vilescant in comparatione ipsius.

Ad aliud dicendum, quod Glossa bene concedit, quod conscientia bona causaliter dicit spem, quia fides fundatur in conscientia bona. Et quod objicitur de ordine, dicendum, quod ista ordinantur secundum motum generationis, qui est a malo in perfectam conjunctionem boni. Purum autem respicit terminum a quo, quia dicit separationem ab improu, et ideo ponitur primo. Et consequenter sequitur ordo in bonum et verum : sed duplex est ordo in verum, scilicet in verum simpliciter, vel conjunctionem ad verum firmam vel fortem, et ad inhæsionem : et illa quae est ad verum simpliciter, præcedit spem, quae dicit ordinem in bonum. Aliam autem præcedit spes, quae elevat confirmando bona conscientia, ut firmetur in veritate, avertente simul a vanitate mundi et falsitate erroris : et hoc modo sumitur hic fides non ficta : et hoc notat Glossa quae dupliciter exponit, id est, non fragilis in adversis, ut recedat a dilecto, et non fingens vana quae sequatur præter dilectum. Ex his enim egreditur intimus motus affectus in Deum, qui est charitas omnium finis et conjungens Deo. Alii dicunt, quod ordinantur hæc tria secundum dignitatem, et non secundum tempus, vel generationem : et ducunt, quod puritas intellectus est dignissima, quia est ex conscientia bona : et illa iterum melior, quam fides non ficta ex qua ipsa est. Sed falsum supponunt : quia fides non ficta eo modo quo exponit Glossa, nihil habet melius præter solum affectum finalis dilectionis, quo conjunguntur omnia summae bonitat.

Ad aliud dicendum, quod omne bonum meritum est ex gratia et charitate, ut gratia faciat gratum, et charitas faciat quantitatem valoris, ut supra diximus : tamen charitas ut est finis, non absolute procedit etiam ex bonis meritis actu, vel causa habitualiter existentibus in conscientia.

<--- Page Split --->

k a s .

Ad aliud dicendum, quod puritas attribuitur cordi : quia intellectus per discretionem quam ponit circa dirigibile, primo separat ab impure dilectus. Spei autem bonum non attribuitur, sed bona conscientia, quia specialiter illi innititur.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod fides non ficta operetur per dilectionem, et finiatur in ipsa, ut diximus supra.

Ad alias diffinitiones patet solutio per dicta.

C. Si eadem charitate diligitur Deus et proximus ?

Hic quaeritur, Si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus : an alia sit dilectio Dei, et alia proximi ? Eadem sane dilectio est qua diligitur Deus et proximus, quae Spiritus sanctus est, ut supra dictum est 1, quia Deus charitas est. Unde Augustinus 2 : Joannes ait, Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt, non diligit 3. Sed si cum quem videt humano visu, spirituali charitate diligeret, videret Deum qui est ipsa charitas, visu interiori, quo videri potest. Qui ergo fratrem quem videt, non diligit, Deum qui est dilectio, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere ? Ex una enim eademque charitate Deum proximumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos vero et proximum propter Deum. Si vero una eademque charitas est Dei et proximi, quare dicitur gemina ? Propter duo dilecta, id est, Deum et proximum. Et si enim una sit charitas, duo tamen diversa ea diliguntur, scilicet Deus et homo vel Angelus. Pro quo etiam duo sunt mandata : quia cum eadem charitas utroque commendetur, diversa tamen diligi praecipiuntur. Unde Augustinus 4 : Arbitror ideo Spiritum sanctum bis datum, semel in terra, et iterum de cœelo, ut commenderantur nobis duo praecepta charitatis, scilicet Dei et proximi. Una est charitas, et duo praecepta : unus spiritus, et duo data, quia alia charitas non diligit proximum, nisi illa quae diligit Deum. Qua ergo charitate proximum diligimus, eadem Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, etsi una charitate diliguntur, ideo forte duo praecepta dicuntur et alterum majus, et alterum minus : vel prop-

<--- Page Split --->

ter duos motus qui in mente geruntui, dum Deus diligitur et proximus. Movetur enim mens ad diligendum Deum, movetur et ad diligendum proximum, et multo magis erga Deum, quam erga proximum.

ARTICULUS V.

An sit unus et idem habitus, quo diligitur Deus et proximus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Hic quaeritur, Si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus, etc. »

Videtur enim, quod sunt duo habitus, et duae virtutes diligendi Deum, et diligendi proximum.

  1. Sunt enim in cognitivis diversa dona Spiritus sancti, sapientia, et scientia : eo quod una est de æternis, scilicet sapientia : et altera de temporalibus, scilicet scientia : ergo cum affectus hic etiam dividatur, ut in charitate Dei sit de æterno tantum, et in charitate proximi de temporali tantum, videtur quod sint duæ virtutes ad hoc moventes.

  2. Item, Nihil est commune temporalibus et æternis : ergo non est una ratio movens in Deo et in proximo : ergo nec idem habitus ad diligendum utrumque.

  3. Item, Bonum Dei non est bonum hominis, quoniam non est una ratio boni in omnibus bonis, ut probat Philosophus in I Ethicorum : ergo habitus etiam respiciens bonum hoc et illud, non erit unus.

  4. Item, Licet fides explicetur in quibusdam articulis per temporalia, tamen non innititur nisi primæ veritati : spes etiam non est nisi de æternis : ergo videtur, quod etiam charitas est unus habitus condividens virtutem theologicam, cum illa non sit nisi de Deo, et alius est habitus de dilgendo proximo.

  5. Item, Voluntates differunt secundum volita : cum ergo charitas sit voluntas quaedam habilitate habitus praeparata, ipsa secundum volita distinguetur : non autem idem volitum est in dilectione Dei et proximi : ergo non est eadem charitas habitus.

  6. Si forte dicas, quod finis est unus in utraque dilectione. Contra : Quia omnium virtutum est ultimus finis unus : ergo secundum hoc omnes virtutes essent virtus una.

SED CONTRA :

  1. Non sunt nisi tres virtutes theologicæ : cum igitur dilectio proximi non reducatur ad aliquam virtutum cardinalium, oportet quod sit charitatis, quæ est virtus theologica una.

2 Item, Dicit Philosophus in II Topicorum, quod una scientia est plurium, velut amborum finium : unius quod est finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem : ergo et una virtus potest hoc modo esse plurium, ut Deus sit finis dilectionis, et proximus ut ad finem illum dilectus.

  1. Item, Augustinus dicit in Littera hic, quod « in proximo nihil diligitur nisi Deus : » ergo dilectione Dei et dilecitione proximi idem est dilectum : ergo est chartas.

SOLUTIO. Dicendum, quod unus solus habitus est quo diligitur Deus et proximus, et omnia quæ ad charitatem ut diligenda ex charitate referuntur : sicut bene ostendunt ultimæ rationes, et præcipue auctoritas Augustini.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod in sapientia et scientia non est simile : quia non est ejusdem rationis movens in utroque habitu : ratio enim æterni ut est æternum, et ratio temporalis ut est tem-

<--- Page Split --->

porale, movent in habitu sapientiæ et scientiæ : et hoc non est hic : quia in proximo movet bonum increatum, relucens in eo, ex hoc quod capax est illius boni per actum beatitudinis : nulla enim (ut infra dicit Magister) ex charitate propre diliguntur, nisi quæ nobiscum sunt ordinata ad eamdem beatitudinem participandam, quam nos.

ARTICULUS VI.

An mandatum de Deo diligendo et de proximo, sit unum mandatum vel duo ?

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in utroque est bonum increatum : sed in charitate Dei ut in se, in charitate autem proximi ut in alio relucens est. Ratio autem illa procedit, ac si in dilectione proximi bonum creatum moveat ad diligendum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est : imo nihil est totum bonum hominis, nisi ipse Deus, ut dicit Augustinus.

Ad 4: Ad aliud patet solutio per dicta : quia sicut veritas divina in quibusdam articulis relucet in temporalibus, ita bonum divinum in bono proximi.

Ad aliud dicendum, quod voluntates differunt penes volita, non per materiam tantum, sed per speciem differentia. Et hoc non est hic. Unde illa objectio non concludit.

Ad 6. Ad id quod contra solutionem objicitur, dicendum quod hoc bene verum est, quod virtutes differunt secundum fines proximos, qui sunt rationes actuum in suis materis et suis objectis : sed in charitate idem est finis proximus et ultimus omnium, scilicet summa bonitas : et ideo in eo ratio actus est et finis : bonitas enim movet dilectionem, et eadem est finis omnium operationum et virtutum : quia omnia quae facimus, ideo facimus, ut bonitate perfruanur, ut dicit Augustinus, et ponitur in libro I Sententiarum 1, ubi ostenditur, quod aliter homo utitur homine diligendo, et aliter Deus homine : et ideo non est simile de aliis virtutibus et de dilectione Dei et proximi.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : « Pro quo etiam duo sunt mandata, etc. »

Videtur enim non debere esse nisi unum mandatum : quia

  1. Unius rationis operis unum est mandatum.

  2. Item, Duo sunt mandata de hoc, « Non concupisces uxorem, et, Non concupisces rem : » quia alia est ratio concupiscentiæ in libidine carnis, et in avaritia oculorum : ergo ab opposito ubi una ratio movens, ibi idem mandatum : sed concessum est ante in Deo et proximo unam esse rationem moventem : ergo unum et idem debet esse mandatum, ut videtur.

Sed contra :

Præcepta multiplicantur secundum rationes operum : quod patet, quia multa sunt negativa propter multas rationes corruptionum. Cum igitur non sit una ratio operandi circa dilectum quod est Deus, et circa dilectum quod est proximus, licet propter Deum diligatur, non erit unum mandatum.

SOLUTIO. Dicendum, quod concedimus solutio. ultimam rationem : et ideo etiam dicimus ulterius, quod licet sint tantum duo mandata dilectionis, qualitas eorum exprimitur penes ea circa quæ operari præcipimur : quoniam si consideretur ulterius ratio operis circa Deum, et ratio diversa operis circa proximum, explicabitur illa ratio quæ est circa Deum per

<--- Page Split --->

tria præcepta, et illa ratio quæ est circa proximum explicabitur per septem : et ideo sunt duo modo prædicto, quæ specificari habent per decem, ut infra patebit.

pum : » ergo et dilectio imaginis refertur ad exemplar : sed proximus diligitur ut imago : ergo motus pertingit usque ad Deum.

DICENDUM ergo ad primum, quod falsum supponit : quia ratio operis non sumitur ex universitate et multitudine habitus, sed potius ex rationibus quibus sumitur vel peccatur circa id quod operamur : et hoc est Deus et proximus.

  1. Item, Proximus non diligitur nisi usus dilectione : ad aliud autem refertur hujusmodi dilectum, scilicet ad id quo fruendum : ergo videtur, quod motus non quiescat nisi in Deo.

SED CONTRA :

Sed te

Ad aliud dicendum, quod duo sunt illa mandata : quia diversis modis peccatur circa id quod est proximi per concupiscentiam : est enim uxor ordinata ad conservationem speciei, et bona fortunae ad continuationem individui : et ita etiam diversæ rationes operandi circa dilectum, quod est Deus, et dilectum quod est proximus.

  1. Tria sunt quæ exiguntur ad motum unum, scilicet unitas spatii, temporis, et moblis : hoc autem tempore quo quis diligit proximum, non cogitat actu de Deo : ergo non est necesse, quod sit unus. Si dicas, quod habitualiter refertur : hoc nihil est : quia nos quærimus de identitate motus, cui non sufficit habitualis relatio, sed actualem oportet adesse.

ARTICULUS VII.

An idem sit motus quo diligitur Deus et proximus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, ibi, sub finem : « Vel propter duos motus qui in mente gignuntur, dum Deus diligitur et proximus, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Licet sint duo præcepta, tamen unum est in alio : ergo unus motus videtur esse in unum per aliud.

  1. Item, In naturis idem motus est ad medium, et ad extremum : proximus autem est medium, et Deus finis dilectionis : ergo idem motus est quo diligo proximum, et diligo Deum.

  2. Item, Augustinus dicit hic, quod « in proximo nihil diligitur nisi Deus : » et hoc idem dicit in multis locis de Trinitate : ergo idem motus est in proximum, et in Deum, ut videtur.

  3. Item, Damascenus dicit, quod « adoratio imaginis refertur ad prototy-

  4. Item, Motus numeratur a materia circa quam est in numero : sed hic sunt diversæ materiæ numero : ergo et diversi motus.

  5. Item, Si propter finem esset unus motus, tunc etiam esset unus motus, cum diligo Petrum, cum diligo Paulum, utrumque propter Deum, quod est absurdum.

  6. Item, Unus est intensior alio : quia ex toto corde diligimus Deum, proximun autem sicut nosipsos : sed non potest esse unus motus sic intensior et remissior : ergo non potest esse unus motus numero.

SOLUTIO. Dicendum, quod potest esse solus unus, et possunt esse plures. Unus quando proximus non sumitur nisi ut imago divinae bonitatis, in quam actualiter tendit dilectio : et hoc modo procedunt rationes primo inductæ. Diversi autem quando actualiter non proceditur ulterius, nisi intentione habituali : et hoc modo concludunt sequentes rationes.

Solutio tamen ad rationes inductas de facili patet unicuique : quia illæ quæ in contrarium inducuntur, sunt solutiones præcedentium.

<--- Page Split --->

D. De modo diligendi.

Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus. Hæc regula (ut ait Augustinus 1) dilectionis divinitus constituta est, ut Deum propter se ex toto corde, et proximum diligas sicut teipsum, id est, ad quod, et propter quod teipsum diligere debes. In bono ergo 2 et propter Deum teipsum diligere debes. In bono ergo diligendus est proximus non in malo, et propter Deum. Proximum vero omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum male. Qui ergo amat homines, vel quia justi sunt, vel ut sint justi amare debet, hoc est, in Deo vel propter Deum. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet in Deo vel propter Deum, id est, quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit: quia ad hoc se diligit ut sit injustus: ad hoc ergo ut sit malus: non ergo jam se diligit. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 3. Modus ergo diligendi præcipiendus est homini, id est, quomodo se diligat, ut prosit sibi. Quin autem se diligat, et prodesse sibi velit, dubitare dementis est 4. Modus autem præcipitur cum ait, Sicut teipsum: ut proximum diligas ad quod teipsum. Si ergo te non propter te diligere debes, sed propter illum ubi dilectionis tuæ rectissimus finis est, non succenseat alius aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Hujus dilectionis modum veritas insinuat dicens: Man. latum novum do vobis, ut diliyatis invicem, sicut dilexi vos 5, id est, ad quod dilexi vos, scilicet ut filii sitis, ut vitam habeatis 6.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

ARTICULUS IX.

An modus diligendi quo præcipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, sit modus ordinatæ chartatis ?

An qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus, etc. »

Modus enim quo diligam proximum sicut meipsum, non videtur esse ordinate chartatis : si enim ordinata charitate plus diligo magis mihi conjunctum, videtur quod præcipue meipsum debeam diligere : ergo non tantum proximum quantum meipsum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod sicut dacet infra, principalitas relinquitur materia : nec similitudo sumitur a quantitate affecctus vel effectus in diligendo, sed potius a modo qui sumitur ex parte finis : et ideo exponit Augustinus, id est, « ad quod teipsum, in quo teipsum : » quia in gratia diligis te, et ad beatitudinem diligis te : si diligis te in charitate, et in eodem et ad idem diligis alium ex charitate : aut si aliter diligis, non diligis ex charitate.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, in medio : « Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. »

  1. Hoc enim videtur esse contra Augustinum in libro de Civitate Dei, ubi dicit, quod « nullus odit se, vel vitam suam : » sed illi qui occidunt se, oderunt miseriam suam, et non esse, vel vivere suum : et magis volunt non esse, quam in tali miseria esse.

  2. Item, De daemonc qui minus videtur, videtur esse falsum . qua dicit Dionysius, quod « bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere, et intelligere. »

Solutio. Est odium affectus : et hoc modo nemo odit seipsum Et est odium effectus, scilicet quando facit aliquis ad quod sequitur malum suum : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic.

Ad id quod objicitur de Augustino, dicendum quod esse, vivere, et intelligere dupliciter consideratur, scilicet absolute, et in relatione ad poenam. Primo modo consideratum ab omnibus appetitur quae sunt et vivunt et intelligunt. Secundo modo non : quia malunt non esse, quam sic esse : sicut dicit Dominus de Juda, Matth. xxvi, 24 : Bonum erat ei, si na tus non fuisset homo ille.

E. De modo diligendi Deum.

Dilectionis autem Dei modus insinuatur cum dicitur, Ex toto corde, id est, ex toto intellectu : ex tota anima, id est, ex tota voluntate : ex tota mente, id est, memoria : ut omnes cogitationes, et omnem vitam, et omnem intel-

<--- Page Split --->

lectum in illum conferas, a quo habes ea quae conferas. Hæc dicens, nullam partem vitæ nostræ reliquit quæ vacare debeat : sed quidquid venerit in animum, illuc rapiatur quo dilectionis impetus currit. Et diligere Deum propter se, modus est diligendi Deum : et sunt isti duo modi diligendi Deum, ut quibusdam placet.

F. De impletione illius mandati.

Illud autem præceptum non penitus impletur ab homine in hac mortali vita, sed ex parte, non ex toto : quia ex parte diligimus, sicut ex parte cogroscopicus 1. In futuro autem implebitur ex toto. Unde Augustinus : Cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiæ, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Caro autem non dicitur concupiscere, nisi quia anima carnaliter concupiscit. Cum autem venerit quod perfectum est, ut destruatur quod ex parte est, id est, ut jam non ex parte sit, sed ex toto : charitas non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud præceptum charitatis implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc. 2. Tunc erit justus sine peccato : quia nulla erit lex repugnans menti. Tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliges Deum, quod est summum præceptum 3.

G. Quæstio de præcepti ratione.

Sed cur præcipitur homini ista perfectio, cum in hac vita eam nemo habeat ? Quia non recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem scircitur, si nullis præceptis ostenderetur ? Ecce habes cur illud præceptum est, quod hic penitus impleri non potest. Impletur tamen ex

<--- Page Split --->

parte, scilicet secundum perfectionem viæ. Alia est enim perfectio currentis, alia pervenientis. Facit hoc mandatum ut cursor, qui Deum ante om. nia et præ omnibus diligit, nec tamen omnino perficit '.

H. Quod alterum mandatum in altero est.

Cum autem duo sint 2 præcepta charitatis, pro utroque sæpe unum ponitur, nec immerito : quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Unde Apostolus omne mandatum legis dicit instaurari, id est, contineri et impleri in hoc verbo, Diliges proximum tuum sicut te. ipsum 3. Et Christus dilectionem proximi specialius commemorat dicens : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos 4 : ubi illud majus mandatum dilectionis Dei videtur prætermissum : sed bene intelligentibus, utrumque invenitur in singulis : quia qui diligit Deum, non potest eum contemnere, quem Deus præcipit 5 diligi : et qui diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum ? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta : quam distinguens Dominus ait, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus ? sicut medicus ægrotos : et quid in eis diligit nisi salutem, quam cupit revocare, non morbum quem venit expellere ? Sic et nos invicem diligamus, ut quantum possumus invicem ad habendum in nobis Deum ex dilectione attrahamus 6.

<--- Page Split --->

I. Quæ charitate diligenda sint ?

Sed quæ hac dilectione diligenda sint, jam inquiramus. Non enim omnia, ut ait Augustinus, quibus utendum est, diligenda sunt: sed ea sola, quæ vel nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo vel Angelus: vel ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, ut corpus: quod ita præcipiendum est diligi, ut ei ordinate prudenterque consulatur 1.

ARTICULUS X.

An in amore sit habendus modus ? et, Quis sit ille modus ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Dilectionis autem Dei modus insinuatur, etc. »

Iste enim modus est, non habere modum, ut dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Causa dilectionis Dei Deus est, modus est sine modo diligere. »

  1. Item, Modus charitatis deberet assumi totus ex affectu, sicut ipsa charitas tota est in affectu.

  2. Item, Duplicem modum charitatis ponit in cognitiva parte, quod videtur esse inconveniens, cum ipsa charitas tota sit in affectu.

  3. Item, Bernardus aliter exponit, scilicet sapienter, dulciter, fortiter : sed fortiter non convenit memoriae : ergo videtur, quod mens pro memoria non ponatur.

ULTERIUS quæritur, Si impossibile est Quæst. 2. impleri in via hoc præceptum ?

Bæst I. ULTERIUS quæritur de expositione quam facit ex toto corde, id est, ex toto intelleclu sine errore : et ex tota anima, id est, ex tota voluntate : et ex tota mente, id est, ex tota memoria.

  1. Aut enim intelligitur secundum actum, aut secundum habitum. Si secundum actum : tunc videtur impossibile : quia quando aliud intelligimus, tunc non est actualiter intellectus conjunctus divinis : et hoc sæpe etiam facit Christus, et alii Sancti.

V idetur quod sic :

Dicit enim Hieronymus : « Maledictus qui dicit Deum præcepisse impossibile. »

Item, Hieronymus : « O temeritas hominum ! o insanorum insania Deum omnis scientiæ duplici ignorantia accusans, scilicet quod nescit quid fecerit, et quod nescit quid jusserit, quasi imposuerit mandatum quod impleri non possit ! »

Item, Augustinus in libro de Verbis Domini : « Servum pigrum non damnaret, si ea quæ nullo modo fieri possunt, imperaret. »

<--- Page Split --->

Item, « Ad quid præciperetur, si impleri non posset? »

Item, Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et dicit ibi, quod primum mandatum est quod hic ponitur. Ergo necesse est servari, si velmus ad vitam ingredi.

illa quæ ponuntur in Evangelio : quia sine dubio mens propinquior est memoriæ, quam aliæ potentæ, sicut innuit Magister in verbis Augustini 1.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Ad impleatur in via ?

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Bernardus dicit, quod impossibile est impleri in via : et quod impossibilitas præcepti non facit transgressorem, sed humilem.

  2. Item, Unum est in negativis quod non potest impleri, scilicet, Non concupisces : quamdiu enim est pugna carnis contra spiritum, necesse est aliquid incidere de illicito motu concupiscentiæ : et impossibile est omnem cogitatum et vitam et intentionem semper ad Deum referri.

Soluto, Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum est ad primum, quod iste est in amore modus, non habere modum, ut dicit Bernardus : et sic est in omnibus virtutibus theologicis.

Ad quest. 1. Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod charitas modum habeat ex parte intellectus et memorie : quia voluntas est ex illis duabus, secundum quod dilecrio est in ipsa, sicut supra ostendimus : quia dilectio ponit amorem rationalem, et ille proprie charitas est, secundum quod est de bono increato quod inestimabilis est pretii.

Ad 1

Ad aliud dicendum, quod intelligitur secundum actum, sed non obligat ad semper, ut infra patebit : non enim puto, quod aliquod præceptum sit de habitu.

Ad 3.

Ad aliud patet solutio per ante dicta in his quæ dicta sunt ad quæstiu nculam secundam.

Ad 4.

Ad aliud dicendum, quod Bernardus magis attendit id quod dicitur, Deut er. vi, 3, ubi dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, quam attendit

Dicendum videtur mihi, quod est totalitas via, et totalitas patria : sive totalitas simpliciter, et totalitas possibilis nobis. Totalitas via sive possibilis nobis, est ut nihil contrarium habeamus in intellectu, vel memoria, vel voluntate : et hoc modo intelliguntur autoritates inductæ : et similiter intelligitur aliud præceptum quod est, Non concupiscæ : quantum enim ad id quod directe prohibetur in præcepto, quod est concupiscentia mortalis, potest in via impleri : quo autem ad id quod indirecte cadit in præcepto, non impletur : nec etiam directe hoc modo præcipitur. Totalitas autem patria est in toto actualiter ferri in Deum et semper : et hoc modo intelligitur ductum Bernardi : et hoc quod dicitur in Littera, quod præcipitur ad ostensionem gloriæ futuræ in nobis, non ut impleamus : hoc enim erit gloria nostra, quod Deus sit omnia in intellectu, voluntate, et mente nostra.

Et alia patent per ea quæ ponuntur in Littera, scilicet quare præcipiuntur.

Ad omnia autem objecta per distinctionem istam patet solutio.

Notandum tamen, quod non est simile dc hoc, Non concupiscæ : et de mandato : quia illud negativum est, et obligat semper et ad semper : et non oportet dicere, quod non obligat nisi quantum ad ea quæ directe cadunt sub prohibitione. Hoc autem, Diliges Dominum Deum tuum, etc., affirmativum est : et ideo obligat semper, sed non ad semper : et ideo totalitas quædam non est in præcepto : sed non impletur secundum totalitatem, nisi quandoque.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXVIII.

De charitate quantum ad diligibilium numerum et distinctionem?

A. Si illo præcepto jubemur diligere totum proximum, et nos totos?

Hic potest quaeri, Utrum in illo mandato dilectionis proximi, totum proximum, id est, animam et corpus, nosque ipsos totos diligere præcipiamur? Ad quod dicimus, omne genus diligendarum rerum in illis duobus mandatis contineri. Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus 1, unum quod supra nos est, scilicet Deus: alterum, quod nos sumus: tertuum, quod juxta nos est, scilicet proximus: quartum, quod infra nos est, scilicet corpus. De secundo et quarto nulla præcepta danda erant, scilicet ut diligeremus nos vel corpus nostrum: præcipitur autem Deus diligi et proximus. Ut autem quisqu? se diligat, præcepto non est opus. Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui, et dilectio corporis sui: quia nemo umquam carnem suam odio habuit 2. Nam viri justi qui corpus suum cruciant, non corpus, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Hic videtur Augustinus tradere, quod ex præcepto non teneamur diligere nosmetipsos vel corpus nostrum: quod si est, non omne genus diligendarum rerum illis duobus præceptis continetur: qui cum et nosipsos et corpus nostrum diligere debeamus, ad quid necessarium est præceptum, cum scriptum sit, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam 3? Sed speciale de hoc præceptum non erat dandum, nec speciali præcepto opus erat id tradi, ut quisque se vel corpus suum diligeret: quia hoc in illo præcepto continetur, Diliges proximum tuum sicut leipsum 4. Ibi enim

<--- Page Split --->

et proximum totum, et te totum intelligere debes. Unde Augustinus in eodem, Si te totum diligas, id est, animam et corpus, et proximum tuum, id est, animam et corpus (homo enim ex anima constat et corpore) nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum videtur. Sed cum dictum est, Diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est1. Ecce hic aperte dicit, in illo praecepto non tantummodo proximi, sed et tui dilectionem contineri, et totius proximi totiusque tui. Ex quo apparet, quod dictum est de secundo et quarto, id est, de dilectione nostri, et corporis nostri, nulla praecepta danda, ita esse intelligendum, scilicet specialia et divisa, quia in illo uno totum 2 continetur, et quia id quod sumus, et quod infra nos est, ad nos tamen pertinens, naturae lege diligimus, quae in bestiis etiam est. Ideoque et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, divisa praecepta sumpsimus. In quorum altero, ejus quod sumus, et illius quod infra nos est, dilectio continetur. Sic condita est mens humana, ut numquam sui non meminerit, numquam se non intelligat, numquam se non diligat : sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet, non immerito et mens hominis, quando sibi nocet, se odisse dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult : sed tamen male sibi vult, quando illud odit 3 quod obsitsibi, secundum illud, Quid diligit iniquitatem, odit animam suam 4. Qui ergo diligere se novit, Deum diiigit. Qui vero non diligit Deum, etiam se non diligit, quod ei naturaliter inditum est : tamen non incongru se odisse dicitur, cum id agit quod sibi adversatur, et seipsum tamquam suus inimicus insequitur 5.

In hac parte agit de dilectione in comparatione ad diligibile.

Et dividitur in partes tres secundum tres distinctiones quae hic continentur: in quarum prima agit de numero diligendorum. In secunda, de ordine, quae incipit, ibi, Distinct. XXIX, A, « Post praedicta de ordine charitatis agendum est. »

« Hic quæri potest, Utrum in illo mandato, etc. »

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana cap. 26.

2 Edit. J. Alleaume, tantum.

3 Edit. J. Alleaume habet vult, quod nobis melius videtur.

4 Psal. x, 6.

5 S. AUGUSTINUS, Lib. XIV de Trinitate, cap. 14. Super haec verba, « Sic condita est mens humana, etc., » ad finem cap. dicunt in nota quaedam Edat. Lugdun. : « Hic textus in libris antiquis non invenitur : imo est quaedam expositio ipsius textus. »

<--- Page Split --->

In tertia parte, agit de quibusdam dubitabilibus quae sequuntur ordinem diligendorum : et haec incipit in distinct. XXX, ibi, A, « Hic quæri solet, Quid potius sit plurisque meriti, etc. »

Prima harum quae est præsentis lectionis, dividitur in quatuor partes : in quarum prima determinat Magister numerum diligendorum ex charitate. In secunda quærit, Qualiter in hunc numerum incidunt Angeli? In tertia, Qualiter in illum numerum incidit Christus? In quarta, Quot modis dicitur proximus? Secunda, ibi, B, § 1 : « Oritur autem hac quæstio de Angelis, etc. » Tertia, ibi, B, § 2 : « Ex quo et Dominus proximum se nostrum, etc., » Quarta, ibi, C, « Hic notandum est proximum dici diversis modis, etc. »

ARTICULUS I.

An plures substantiæ, quam Magister enumerat, sint diligendæ ?

Quæritur autem hic ante Litteram de numero diligendorum ex charitate.

Et quæritur primo, Utrum plures substantiæ sint diligendæ, quam hic determinatur.

Secundo, Utrum virtutes vel aliæ gratiæ sint diligendæ ex charitate?

Tertio, Utrum irrationales creaturæ sint de numero diligendorum ex charitate ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. In Littera dicitur, quod hoc est diligendum ex charitate, quod nobiscum refertur ad eamdem beatitudinem participandam : ergo corpus proximi diligendum est ex charitate.

  2. Si autem dicas, quod pars non facit numerum cum toto : et ideo corpus proximi diligetur in proximo : hoc nihil est : quia eadem ratione non facit numerum in teipso : tamen in te loco duorum diligibilium ponuntur corpus et anima.

  3. Item, In sequenti distinctione ponit sex diligibilia ex chartate : ergo videtur, quod plura sunt, quam quatuor hic posita.

  4. Item, In quibuscumque non est una ratio boni moventis charitatem, in illis non est una ratio diligibilis : sed in corpore et anima non est una ratio boni : ergo non est ibi una ratio diligibiltatis : ergo videtur, quod aliud diligibile constituat corpus proximi.

  5. Item, Videtur quod corpus proprium non sit diligendum ex charitate, quia dicit Dominus in Evangelio : Qui amat animam suam, perdet eam 1. Et Sancti odiunt corpora sua, sicut dicit Paulus : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo 2. Quod autem odio habetur, non diligitur. Ergo corpus proprium ex charitate non est diligendum.

  6. Item, Corruptibile est corpus : charitas autem numquam excidet 3 : ergo charitas et corpus non sunt proportionaha : ergo videtur, quod ex charitate corpus corruptibile non sit diligendum.

SOLUTIO. Dicendum, quod non sunt solutio. nisi quatuor ex charitate diligenda. Et ad hoc intelligendum adverte, quod ratio divisionis innuitur in Littera : bonum enim quod movet ad diligendum, aut est beatificans : et hoc est supra nos tripliciter, scilicet dignitate : et causa, quia nos sumus ab illo : et fine, quia nos sumus ad illud, et est totum nostrum bonum : et ideo illud habet specialem rationem movendi amorem nostrum. Aut est quod nos sumus : et illud habet duplicem rationem movendi, scilicet secundum principale quod est anima : et secundum

<--- Page Split --->

illud quod infra nos est, tamen ex conjunctione ad nos, specialiter movet ad diligendum. Aut id quod juxta nos est, sive sit illud anima proximi, sive corpus ejus, et hoc non addit specialem rationem quae nos movet ad diligendum, nisi quia quadam societate nobis ut beatificabile conjungitur. Sic autem non est de corpore quod conjunctum est nobis ut inferius, non ut juxta nos societate conjunctum nobis. Et quia non sunt plures diversitates in genere boni ordinatae ad beatitudinem, ideo non ponuntur nisi quatuor diligenda.

valet : quia licet corrumpatur corpus, tamen non perit Deo, sed mutatur in melius, sicut dicitur, Job, xix, 26 : Rusum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Salvatorem meum. Et in Collecta de mortuis, « Deus cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius. »

ARTICULUS II.

An virtutes et aliæ gratiae diligendæ sint ex charitate ? et, Utrum beatitudo creata sit diligenda ?

Secundo quæritur, Utrum virtutes et gratiae aliæ sint diligendæ ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod « qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem : » dilectio autem est virtus : ergo diligenda est ex charitate.

  2. Item, Diligendum est ex charitate, quod ad beatitudinem refertur : sed nihil ita ad beatitudinem refertur, sicut id quod essentialiter manet in beatitudine : virtutes autem essentialiter manent in beatitudine : ergo virtutes sunt ex charitate diligendæ.

  3. Item, Aliquis diligit virtutes, ideo quia eis meretur : constat autem, quod illa dilectione meretur : ergo est gratuita, non naturalis : ergo oportet, quod sit charitatis : ergo videtur, quod virtutes ex charitate diligantur.

  4. Item, Diligens peccata, demeretur illa dilectione : virtutes ergo diligens ut ad Deum ordinant, meretur per oppositum actum : et non meretur aliquis nisi ex charitate : ergo videtur, quod diligendae sunt ex charitate.

  5. Item, Dominus ait : Quærite prì- mum regnum Dei, et justitiam ejus 1.

DICENDUM ergo ad primum, quod corpus proximi non est diligendum nisi ut societate conjunctum, sicut id quod juxta nos est ad societatem beatitudinis relatum : et ideo non habet aliam extra quatuor rationem diligibilitatis.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est simile : quia corpus nostrum facit gradum diligiblium respectu animæ nostræ, scilicet sicut inferius per illam ad beatitudinem relatum : sed quidquid est in proximo, habet rationem boni quod juxta nos est, sive in corpore, sive in anima accipiatur.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius non assignat ibi numerum diligendorum, sed potius ordinem in numeratis : et ideo quatuor de illis incidunt sub uno membro, ut infra patebit in distinctione sequenti.

Ad aliud dicendum, quod una ratio diligendi est in corpore et anima proximi, si ratio in genere accipiatur, scilicet bonum quod juxta nos est : quia nec in corpore, nec in anima proximus est super nos, nec sub nobis : et sic patet, quod non diligitur, nisi sicut id quod est juxta nos.

Ad aliud dicendum, quod hoc satis solvitur in Littera : quia Sancti non odiunt corpus, sed corporis corruptelas gravantes animam.

Ad aliud dicendum, quod hoc parum

1 Math. vi, 33.

<--- Page Split --->

Ergo debemus quaerere justitiam ducentem ad regnum : quidquid autem quaerimus ad regnum ordinans, meritorie quarimus : ergo ex charitate, ex qua est omne meritum, ut dicit Augustnus.

SED CONTRA :

  1. In Littera dicitur, quod non sunt nisi quatuor in charitate diligenda : ergo virutes non sunt diligenda ex charitate.

  2. Item, Non participant eamdem nobiscum beatitudinem, quia non sunt rationales substantiae, quae solee capaces sunt beatitudinis : ergo non sunt diligende ex charitate.

Quest.

JUXTA hoc ulterius quaeritur, Utrum beatitudo creata sit diligenda supra nos ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Id quod beatificat, supra nos est diligendum : beatificat autem beatitudo creata : ergo supra nos est diligenda.

  2. Item, Augustinus diffinit suprema, media, et infima bona : et inter suprema ponit virtutes, et multo magis beatitudinem : sed constat, quod bonum movet : ergo magis bonum, magis movet : sed beatitudo est bonum supra nos, quia majus quam potentiae animae, quae sunt media bona : ergo supra nos est diligenda, ut videtur.

  3. Item, Finns est diligendus plusquam id quod est ad finem : beatitudo autem est finis, et nos ad finem : ergo beatitudo supra nos est diligenda.

Vl con ra.

SED CONTRA :

  1. In numero diligendorum beatitudo non ponitur : ergo non est diligenda ex charitate : ergo nec supra nos diligenda.

  2. Item, In Littera dicitur, quod unum solum supra nos est diligendum, quod est Deus : beatitudo autem creata non est Deus : ergo non est supra nos diligenda.

Soluto.

SOLUTIO. Sine praejudicio dico, quod virtutes possunt diligi ex charitate, et possunt non diligi : et ista non repugnant. Diligi enim possunt ex charitate, sicut

formae ordinantes ad beatitudinem : non autem diligi possunt ex charitate, sicut viventes in beatitudine beatificando nos effective, et ut objectum beatitudinis, et sicut participantes beatitudinem nobiscum : et tantum de his datur divisio, quae habetur in Littera, et non de primis : et hoc ideo, quia illa diliguntur tamquam rationes diligibilitatis : si enim quaeritur ab aliquo, Quare diligit alium ? respondebit, quod propter virtutem, et ad virtutem : et ideo non est una ratio dilectionis in habitibus talibus et gratiis, et diligibilibus quae hic enumerantur.

Alii tamen aliter dicunt, distinguentes duplicem dilectionem, scilicet amicitae, et concupiscentiae : et dicunt, quod virtutes et ea bona quae ad vitam pertinent, diligimus dilectione concupiscentiae : sed diligenda quae hic enumerantur, diligimus dilectione amicitiae. Sed hoc plane falsum est : quia nulla dilectio fructus, et dilectio amicitiae in quantum hujusmodi : et tamen diligimus Ducm dilectione fructus. Similiter non est bene dictum, quod aliquis se diligat dilectione amicitiae : quia amicitia relatio est, quaerens diversitatem in diligente et dilecto : et ideo ad priorem solutionem est redeundum.

Item, Quidam alii dicunt, quod naturali amore diligimus virutes : et ideo non ponuntur inter diligenda ex chartate : et hoc iterum falsum est, si generaliter intelligatur : quia possumus et proximum et nos et Deum et virtutes naturali amore diligere, et unumquodque istorum etiam possumus diligere amore gratuito meritorio, qui est charitas.

Per hoc etiam patet responsio ad rationes omnes primo inductas : cum enim dicit Augustinus, « Qui diligit fratrem, diligit ipsam dilectionem : » non intelligit eamdem rationem diligibilitatis esse in utroque, sed aliam, et aliam.

Ad aliud dicendum, quod non referuntur virtutes ad beatitudinem, ut participantes eam, sed ut dispositiones formales adaptantes subjectum ad hoc ut beatificetur.

<--- Page Split --->

Ad 3, 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod meretur dilignes virtutes : sed ex hoc non sequitur, quod in alia ratione diligat, in qua diligit alia, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio ad alia.

ARTICULUS III.

Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod beatitudo creata non est supra nos diligenda, sed propter nos : quia non quaerimus eam nisi propter nos, ut ipsa dispositi, increata beatitudine perfruamur.

An omnes creaturae etiam irrationales diligendae sint ex charitate ?

Tertio quaeritur, Si omnes creaturae etiam irrationales diligenda sunt ex charitate ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Sunt vestigium Dei : si ergo ex charitate diligimus proximum, quia imago Dei est, ex eadem ratione debemus diligere cuncta quae sunt vestigium.

  2. Item, Conformari debemus Deo in diligendo : de ipso autem dicitur, Sapient. xi, 25 : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Ergo cum ipse non diligat aliqua dilectione nisi ex charitate, nos ex eadem charitate omnia debemus diligere.

  3. Item, Ponamus, quod aliquis diligat bona temporalia tantum in illa ratione, quia sunt materia merendi per eleemosnas : constat, quod ipse dilectione illa meretur : ergo est dilectio charitatis : ergo bona temporalia diligi possunt ex charitate.

Sed contra :

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non beatilicat nisi formaliter : cum autem dictur, quod « beatificans est supra nos diligendum, » intelligitur de beatificante effective, et sicut est objectum beatitudinis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod boni quantitas intenditur dupliciter, scilicet secundum ordinem ad vitam, vel secundum dignitatem naturae quae refertur ad participandum Deum glorificantem. Primo modo intelligitur distinctio Augustini : et ideo magna seu suprema bona vocat, quibus recte vivitur, et sine quibus recte vivi non potest : media autem sine quibus quidem recte vivi non potest, et quibus tamen recte non vivitur, ut potentiae anima. Infima autem bona quibus nec recte vivitur, et sine quibus recte vivi potest, ut species quorumlibet corporum, et bona fortunae, quae jucundam faciunt beatitudinem, ut dicit Philosophus : et ideo distinctio Augustini non valet ad propositum : quia talia diliguntur omnia propter nos, et nos sumus meliora bona eis secundum gradum participandi beatiutdinem increatam : solo autem illo modo diligendum est supra nos, quod in illo ordine melius et altius est.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod beatitudo creata non est finis ultimus, nisi sicut terminus operis finis est : sed non est finis ultimus in quo quiescit intentio : et ideo non oportet, quod supra nos diligatur propter opus, quod est propter eam.

Cum dicitur, Hoc diligitur propter aliud, et non diligitur propter se, non signatur dilectionis actus transire in illud nisi per accidens : id autem quod diligitur per accidens, non facit numerum inter diligibilia : ergo irrationales creaturae cum tantum propter aliud diligantur, inter diligibilia non faciunt numerum.

Si dicas, quod nosipsos et etiam proximum diligimus propter aliud, et tamen faciunt numerum in diligibilibus : et ita non videtur valere ratio illa. Contra : Cum nos diligimus propter aliud vel proximum, non refertur dilectio ad usum, sed potius ad fructum Dei, ut Deo fruamur : et ideo capacitas fruibilis facit rationem

<--- Page Split --->

dilectionis per se, licet non propter se : sed cum diligmus irrationalia, refertur tota dilectio immediate ad usum, et usus in Deum : ergo excluditur ratio dilectionis per se, quia non ponitur in eis aliquid quare per se diligantur : ergo non sunt de numero diligendorum ex charitate.

ARTICULUS IV.

An inter quatuor diligenda, de secundo et quarto nulla præcepta danda erant ?

Solutio. Dicendum, quod irrationalia non diliguntur ex charitate in quibus sit ratio diligibilitatis : sed charitas est universals motor, ut diximus in præcedenti distinctione : et sic fertur motu suo in omne quod est, sive sit proprium objectum, sive non : sed hoc modo non loquimur hic, sed potius quaeritur proprii ratio objecti charitatis in numero diligibilium ex charitate.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio vestigi non est ratio diligendi vestigium, sed cum cujus est vestigium : et idem esset in ratione imaginus, si non esset capacitas beatitudinus in ipsa, qua Deum per beatitudinem capere potest, et permanere in aeternitate.

Ad aliiu dicendum, quod Deus diligit omnia quae sunt, aequaliter et una charitate quoad ipsum : non tamen imprimit omnibus rationem unam diligibilitatis, sed sunt multae : et ideo quaedam diligibilia sunt ad usum : et quaedam ad beatitudinem participandam, et illa sunt proprie objecta charitatis. Alia autem diliguntur ex charitate ad aliud, et non habent rationem proprii objecti charitatis.

Ad aliud dicendum, quod ipse meretur qui sic diligit temporalia : sed ideo meretur, quia non temporalia diligit, ut in quibus reficiatur charitas sua, sed potius quia non diligendo ea dispergit propter illum quem diligit : et hoc est quod quidam dicunt aliis verbis in eadem sententia, quod multa possunt diligi charitate eliciente motum dilectionis, sed non nisi quatuor per rationem boni moventis charitatem.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « De secundo et quarto nulla præcepta danda erant, etc. »

Hoc enim videtur falsum :

  1. Præceptum enim ordinans actum alicujus virtutis, debet ipsum universaliter ordinare : si ergo præceptum dilectionis ordinat actum dilectionis, universaliter eum debet ordinare : ergo debet dare præceptum de dilectione sui, et corporis.

  2. Item, Nihil videtur esse quod dicit in Littera, quod nemo odit se vel carnem suam : quia multa odiunt utrumque, ut videtur : quia qui diligit inquitatem, odit animam suam 1.

  3. Item, Posito quod verum sit quod dicit, adhuc non est verum, nisi de naturali amore : et ille non refertur ad numerum diligendorum ex charitate : ergo non debuit dari in præcepto ut diligemus nos ex charitate.

Solutio. Facile est respondere ad hoc per antedicta.

Ad primum ergo dicendum, quod præceptum aliter ordinat actum, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : quia in hoc includitur dilectio tui, et datur tibi principalitas.

Ad aliud dicendum, ut supra in præcedenti distinctione.

Ad ultimum dicendum, quod per hoc intelligitur, quod non oportuit speciale præceptum dari distinctum a præcepto dilectionis proximi : et hoc ideo, quia

4 Psal. x, 6.

<--- Page Split --->

natura juvat in gratiam, quia ad idem inclinant ambo. Cum igitur praeceptum sit vinculum quoddam ligans per obliga-

tionem, non oportuit ibi multiplicari vincula, ubi non est necesse.

B. Si in illo praecepto contineatur dilectio Angelorum?

Oritur autem hic de Angelis quaestio, Utrum ad illud praeceptum dilectionis proximi, etiam dilectio pertineat Angelorum ? Nam quod nullum hominem exceperit qui praecepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum qui erga illum exstiterit 1 misericors. Deinde subdit, Vade, et tu fac similiter2. Ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae si indiget, vel exhibendum esset si indigeret. Nullum vero exceptum esse cui misericordiae negandum sit officium, quis non videat, cum usque ad inimicos etiam porrectum sit, Domino dicente : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos 3 ? Manifestum ergo est omnem hominem proximum esse reputandum. Proximi vero nomen ad aliquid est : nec quisquam esse proximus, nisi proximo potest. Unde consequens est, et cui praebendum, et a quo praebendum est officium misericordiae, recte proximum dici. Manifestum est ergo praecepto dilectionis et proximi etiam sanctos Angelos contineri : a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia.

Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii ostendit : et in Propheta, Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam 4. Sed quia excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est. Ideoque licet nobis Deus omnia impendat beneficia, non tamen nomine proximi includitur in illo praecepto : quem non sicut nos diligere debemus, sed plusquam nos toto corde et anima. Christum vero in quantum homo est, sicut nos diligere debemus, ejusque secundum hominem dilecrio illo continetur mandato : quem etiam secundum hominem, magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere : quia in quantum est homo, minor est Deo.

<--- Page Split --->

C. Quibus modis dicitur proximus ?

Hic notandum est proximum dici diversis modis, scilicet conditione primæ nativitatis, spe conversionis, propinquitate cognationis, ratione beneficii exhibitionis.

ARTICULUS V.

An Angeli diligendi sint supra nos ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Oritur autem hic de Angelis quæstio, etc. »

Videtur enim, quod Angeli diligendi sint supra nos : quia

  1. Christus diligendus est supra nos, qui paulominus ab Angelis minoratus est 1 : ergo multo magis Angeli.

  2. Item, Sancti sunt supra nos : quod probatur per actus : quia faciunt illumiinationes, purgationes, et perfectiones : ergo diligendi sunt supras nos.

  3. Item, In diligendo conformari debemus Deo : sed Deus magis bonum, magis diligit : ergo et nos supra nos bonum, magis debemus diligere quam nos.

bed contra. SED CONTRA :

Non ponitur in Littera nisi quod diligamus ut proximum : ergo nobis conceditur principalitas dilectionis, ut dicit Augustinus : ergo nos possumus diligere, plus quam eos.

SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod non sunt diligendi supra nos : quia charitas perficit naturam : et ideo charitas cum natura semper plus movetur diligendo proprium bonum, quam alterius : unde solus Deus diligendus est supra nos : quia ipse supra nos est totum bonum nostrum.

Ad aliud dicendum, quod ipsi sunt supra nos : ita quod ly supra nos dicat gradum ejus quod diligitur, et non intensionem actus dilectionis : sed non sequitur, quod propter hoc diligendi sunt supra nos, ratione quæ dicta est.

Ad aliud dicendum, quod conformamur quantum possumus, servato ordine naturae, quem Deus nobis inseruit, et servari vult : et hoc est quod nobis magis bonum velimus, quam aliis.

ARTICULUS VI.

An mali diligendi sint ex charitate ? et, An dæmones et damnati ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, circa medum : « Diligite inimicos vestros, etc. » Ex hoc enim vi-

<--- Page Split --->

detur, quod mali sint diligendi ex charittate: quod etiam videtur alia ratione, scilicet quia

ARTICULUS VII.

  1. Referuntur per imaginem ad beatitudinis capacitatem nobiscum: ergo diligendi sunt sicut et nos.

An Christus in quantum homo sit diligendus supra nos ?

  1. Item, Isidorus et Augustinus: « Mali ita diligendi sunt, ut eorum vitia non diligantur: » ergo sunt diligendi mali.

Quæst. 1. SED TUNC quæritur, Utrum dæmones et damnati sint diligendi ex charitate? Videtur, quod sic: quia

  1. Super illud Levit. XIX, 18 : Diliges proximum 1 tuum, dicit Glossa : « Proximus est non proximitate sanguinis, sed societate rationis. » Constat autem, quod et ipsi rationales sunt sicut et nos : ergo ut nos diligendi.

  2. Item, In eis est imago Dei : hæc autem est ratio diligendi nos et proximum : ergo diligendi sunt ex chartate.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici volvit, etc. »

Et quæritur hic, Utrum Dominus noster Jesus Christus in quantum homo, sit diligendus supra nos? Et videtur, quod sic : quia

  1. Caput diligendum est supra membrum : ipse autem in quantum homo, est caput : ergo supra nos diligendus.

  2. Item, Ipse est noster redemptor : redemptor autem est supra redemptos : ergo est supra eos diligendus. Et alia multa possunt induci.

Sed contra Sed contra est, quod deformati sunt in tantum, quod beatitudinem numquam nobiscum participabunt : ergo non sunt diligendi ad quod nos diligimus : sed hoc est diligere proximum sicut nos : ergo non diligendi sunt ut proximus.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod mali diligendi sunt ut proximi: non quia mali, sed ad bonum ad quod sunt possibiles: damnati autem et dæmones non.

Ad 1 et 2. Ad primam autem et secundam rationem, dicendum quod non sufficit societas rationis vel imaginis, nisi sit ordinata ad percipiendum beatitudinem.

Sed contra :

  1. Natura cum gratia plus afficitur circa bonum proprium : ergo plus diligit illud : ergo nihil quod non est totum bonum ejus, diligit plus quam se : Christus autem in quantum homo non est totum bonum ejus : ergo non diligit eum plus quam se.

  2. Item, In Littera dicitur proximus: ergo diligendus sicut nos : ergo conceditur nobis principalitas : ergo plus diligimus nos, quam eum

Solutio. Dicendum, quod prima est Solutio. dicendum, quod prima est duplex, cum dicitur, Christus in quantum homo, etc. Ex quo ly in quantum potest dicere unionem personæ, et sic supra nos est diligendus : vel conditionem naturae, et hoc dupliciter, scilicet naturae ut non unitæ, et tunc nec caput nec redemptor est : vel naturae ut unitæ et sic caput et redemptor. Primo modo non est diligendus supra nos : secundo autem modo diligendus est supra nos.

Et sic patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXIX.

De charitate quantum ad diligendi ordinem.

A. De ordine diligendi quid prius, quid posterius ?

Post prædicta de ordine charitatis agendum est: quia dicit sponsa, Intrudxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem 1. Videamus ergo ordinem, quid prius, quid posterius esse debeat: peccat enim qui præpostere agit. Nam scire quid facias, et nescire ordinem faciendi, non est perfectæ cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam. Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat dicens: Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut æque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod æque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus: et omnis homo in quantum est homo, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum: et Deus propter se omni homini amplius diligendus est, et amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum 2. Item, Amplius alius homo diligendus est, quam corpus nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo homo perfrui, quod non potest corpus nostrum, quia corpus per animam vivit, qua fruimur Deo 3. Audisti aliqua de ordine charitatis: ubi expressum est, nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines vel nosipsos, et amplius animam alicujus hominis quam corpus nostrum? In enumeratione etiam quatuor diligendorum superius posita, prius ponitur quod supra nos est: secundo, quod nos sumus: tertio, quod juxta nos est: quarto, quod infra

<--- Page Split --->

nos est: ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione numerationis. Non est autem apertum utrum omnes homines pariter diligere debeamus, et tantum quantum nos, vel minus.

DIVISIO TEXTUS.

fectus autem non est collativus rei cum re : cum igitur omnis ordo sit secundum collationem, nullus ordo videtur esse secundum affectum : charitas autem est in affectu : ergo nullus est ordo secundum charitatem.

« Post prædieta de ordine charitatis agendum est, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agit de ordine charitatis.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima Magister determinat de ordine charitatis penes numerum diligibilium suupto quem ponit Augustinus. In secunda, tangit ordinem sumptum penes gradus diligibilium positos ab Ambrosio, ibi, C, « Quibus obviat illud præceptum legis de diligendis parentibus, Honora, etc. » In tertia, agit de gradibus charitatis, ibi, H, « Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis, etc. »

In prima continentur duo : in quorum primo tangit ordinem : in secundo, circa ordinem movet quaestionem, ibi, B, « Unde etiam super hoc movetur saepe quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba, etc. »

ARTICULUS I.

An charitas habeat ordinem?

Incidit autem quaestio duplex circa primum, scilicet, Utrum charitas habeat ordinem? et de sufficientia ordinis ipsius.

AD PRIMUM objicitur sic : 1. Charitas est affectus simplicis : af-

  1. Item, Dicit Philosophus, quod « sapientis est ordinare : » ergo ordo potius est sapientiae quam charitatis.

  2. Item, In fide multi articuli sunt, qui præsupponunt sibi alios, sicut resurrectio passionem, et passio incarnationem : et tamen propter hujusmodi ordinem non dicitur fides ordinata in credendis : ergo videtur, quod licet dilectio proximi hoc modo præponat sibi dilectionem Dei, non propter hoc dicetur charitas ordinata in diligendis.

  3. Item, Ex parte proximi non videtur aliquis ordo esse in diligendis : quia dicit Augustinus, quod nihil diligimus in proximo, nisi rationem imaginis, quia scilicet est ad imc;inem Dei : hæc autem est æqualiter in omnibus : ergo omnes diligendi sunt æqualiter : non ergo secundum gradus alicujus ordinis.

  4. Item, Videtur specialiter non esse ordo ille quem tangit Ambrosius, scilicet quod primo Deum, et secundo nos, tertio parentes, et quarto filios et fratres, quinto domesticos, sexto inimicos. Charitas enim per se est amor boni : ergo magis boni erit magis amor, et magni magnus : ergo secundum gradum boni determinandus est ordo diligendorum, et non secundum gradum affinitatis vel consanguinitatis.

  5. Item, Sapientia sapit bonum : ergo si charitas est sapor sapientiae, ut dicit Augustinus, magis bonum sapit ei magis, et minus bonum minus : ergo non est ordo quem ponit Ambrosius.

  6. Item, Augustinus : « Consummata

<--- Page Split --->

justitia est, ut potiora bona magis diligantur : » sed charitas habet vel facit justitiam consummatam, si aliqua virtutum potest facere justitiam consummatam, cum ipsa sit forma virtutum : ergo ipsa plus diligit potiora bona, non attendens gradum carnalis propinquitatis.

  1. Item, Charitas nostra configurat nos increatæ charitati : sed increata charitas plus diligit magis bonum, et non secundum gradum carnalis propinquitatis : ergo et nostra charitas erit penes ordinem boni, et non penes ordinem propinquitatis.

  2. Item, Charitas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae : sed divina voluntas est plus magis boni, quia majorem magis bono apponit affectum : ergo et nostra debet sic esse.

  3. Item, Gratia corrigit naturam in illo in quo est curva : sicut ergo ex parte dilectionis Dei corrigit eam, ut id diligat super se, quod est super se, quod ante non potuit : ita corrigit etiam ex parte dilectionis proximi, ut id diligat magis, quod est magis diligendum : ergo non attendit gradus propinquitatis carnalis.

■ contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Apostolus, ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ergo aliqui his sunt praeponendi secundum gradus quibus conjunguntur nobis.

  2. Item, Hoc dicunt Sancti in Littera Augustinus, Hieronymus et Ambrosius.

Solutio. Dicendum, quod in ista quæstione plures sunt diversorum opiniones. Quidam enim concedunt, quod charitas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni sumptam : et quod gradus conjunctionis quos tangit Ambrosus, potius sint de ordine diligentis, quam dilectionis : et habent pro se rationes inductus, et alias quasdam, scilicet quod hujusmodi gradus evacuabuntur, quia in patria diligemus majus bo-

num, exceptis nobisipsis : et ideo cum charitas mancat in patria, dicunt quod hujusmodi gradus non per se sunt charitatis.

Ad id quod dicit Ambrosius et alii Sancti qui inducuntur in Littera, respondent quod hoc intelligitur aliis paribus : quia tunc natura concordat cum gratia. Si autem imparitas sit in gratia, dicunt quod charitas magis sequitur ordnem gratiae, quam nature. Sed quia triplex est ordo, scilicet nature tantum, et gratiae tantum, et gratiae in natura. Nature tantum ordo est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod plus et plus conjunguntur : et hic ordo curvus est, et indigens correctone. Gratiae tantum ordo est, ut dilgat Deum super omnia, et alia plus et plus secundum quod relucet in eis Deus : et hic ordo erit in patria, praeter hoc solum quod bonum proprium plus diligelur, quam bonum alterius : unde ibi plus diligetur Deus, deinde nos, et postea plus qui melior est et quem Deus diligt. Tertius ordo est gratiae in natura, et hic corrigit naturam in eo in quo curva est, et sustinet eam in naturalibus. Curva autem est in eo quod non plus quam se diligit Deum : et ideo illud elevat. Quod autem plus se quam alium, et conjunctum consanguinitate plusquam non conjunctum, hoc Deus vult nos velle : quia hoc plantavit in nostra natura : et ideo hoc non corrigit gratia, sed permittit secum naturae motum.

HANC IGITUR opiniorem sustinendo, dicendum ad primum, quod charitas est in affectu secundum ordinem ad intellectum, scilicet quod est ex intellectu : et ideo potest habere ex parte illa ordinem, licet non in se, secundum quod tantum in se consideratur.

Ad aliud dicendum, quod sapientiæ est ordo hoc modo quo ordinans ponit rationem ordinis in ordinatis : sed charitas ordinata est, magis quam ordinet : unde ipsa est ordinatorum secundum gratum ordinis : et hoc habet ipsa se-

<--- Page Split --->

cundum quod est in subjecto quod est affectus, per intellectum sapientiæ ordinantis.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non est simile de fide : quia fides non unitur articulis ratione ejus in quo differunt articuli, sed potius ratione primæ veritatis, quæ est in omnibus eis : sed charitas est majoris affectus et minoris secundum differentiam graduum.

ARTICULUS II.

Quæ est sufficientia ordinum istorum in charitate ?

Ad aliud dicendum, quod finaliter in proximo nihil diligitur nisi ratio imaginis relata ad Deum præ omnibus dilectum, sed materialiter non : quia gradus differens est materia amoris, secundum quod chartas est in natura, et cum natura diligentis, non evacuans eam.

Ad 5. Ad aliud argumentum dicendum, quod procedit de ordine charitatis in se, et non secundum quod est movens conjunctum cum natura diligentis.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod omnis sapor quem hic possumus habere, contemperatur naturae : et ideo non tantum bonum erit ratio movens dilectionem, sed bonum ad naturam aliquam ordinatione conjunctionis

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas procedit de potioribus bonis, et aliis paribus, et non simpliciter.

Ad 8 et 9 Ad aliud dicendum, quod conformamus voluntatem nostram voluntati divinæ in hoc quod Deus vult nos hoc velle : hæc enim est conformitas sufficiens in via, ut probatum est in primo libro Sententiarum 1.

Per hos autem patet solutio ad sequens.

Ad 10. Ad ultimum dicendum, quod corrigit eam in quo est curva : et hoc tantum est in dilectione Dei, quia justum est, quod ille plus quam nos diligatur, qui est totum bonum, quod est ratio dilectionis omnium diligendorum. Sed sic non est in aliis : ideo non est necesse, quod illa parte natura corrigatur.

Secundo, quaeritur de sufficientia ordinum istorum : et ut melius intelligatur, ponatur uterque ordo.

Est igitur ordo Augustini iste, quod Deus primo et propter se et super omnia diligendus est : secundo, nospisi : tertio, proximus, qui juxta nos est, sicut nosipsi : quarto, corpus nostrum, quod sub nobis est, minus quam anima proximi. Ambrosius autem, quod primo Deus, secundo nos, tertio parentes, quarto filii et fratres, quinto domestici, sexto inimici.

Videtur autem primus ordo insufficiens : quia

  1. Si anima proximi postponitur animæ nostræ, tunc videtur, quod etiam corpus proximi debet postponi corpori nostro : et hoc non dicit Augustinus, quia tantum inter quatuor ponit ordinem.

  2. Item, Videtur ex parte Dei iusufficiens : quia multa sunt beneficia Dei, quorum unum magis conjungit nobis Deum, quam aliud, ut redemptio magis quam creatio, ut dicit beatus Bernardus : « Multum difficultatus assumpsit, ut te multæ dilectionis debitorem constitueret, admoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum fecerat creationis facilitas. » Ergo videtur penes hujusmodi esse ordo, qui sunt creator, redemptor, glorificator, et gubernator, et hujusmodi : et hunc ordinem neuter tangit.

<--- Page Split --->

ITEM, Videtur Ambrosius diminutus : 1. Inter domesticum enim et inimí- cum sunt multi gradus, scilicet affinis, concivis, et compaternalis, et hujusmodi : et ipse non ponit illos.

Item, Inter filios et fratres et domestí- cum sunt multi gradus consanguinitatis, quos ipse dimittit : ergo est diminutus.

  1. Item, Uxor diligenda est sicut præcipit Apostolus, ad Ephes. v, 23 : Viri, diligite uxores vestras : et tamen ipse non ponit eum.

  2. Item, Multa sunt societates hominum, ut dominus et servus, magister et discipulus, prælatus et subditus, et hujusmodi : quorum hic nihil tangitur : ergo videtur esse insufficiens.

  3. Praeterea, Ipse Ambrosius videtur pervertere ordinem : quia dicit, quod domestici boni qui sunt quinto loco, malis illiis sunt praeferendi qui sunt quarto loco.

  4. Item, Videtur quod id quod est quarto loco, praeferendum sit ei quod tertio loco est positum : quia dicit Apostolus, II ad Corinth. xii, 14 : Non debent filii parentibus thesanvizare, sed parentes filiis : ergo praeferendi sunt filii parentibus : cum tamen filii ponantur quarto loco, et parentes tertio.

SOLUTIO. Dicendum mihi videtur, quod ordo quem ponit Augustinus, accipitur secundum generales differentias diligibilis : illae autem sunt, ut supra nos est, et quod nos, et quod est juxta nos, et quod est sub nobis relatum ad beatitudinem ex consortio animae rationalis : nec possunt intelligi plures conjunctions, quia dextrum et sinistrum non dicunt nisi id quod est juxta, et similiter ante et retro : ergo remanet tantum quod supra, et quod nospisi, et quod juxta nos est. Qualiter autem id quod est juxta, comprehendit Angelos et alia quaedam, prius dictum est. Ordo autem quem tangit Augustinus, secundum prius et posterius sic intelligitur: quia enim charitas est una virtus, necesse est quod habeat

unam rationem boni moventem : et quod habet illud bonum, vel etiam habebit, hoc erit primum et per se et super omnia dilectum, hoc est Deus qui primo loco ponitur : et alia diliguntur in Deo et ad Deum, ut dicit in praecedenti distinctione Magister. In Deo, si sunt in Deo, ut amici qui amicitias agunt, id est, bona opera, quae sola dicuntur facere amicos. Ad Deum autem, si non sunt in Deo, ut amici agentes inimicitias, id est, peccatum. Et inter illa intercidit etiam ordo : cum enim dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ly sicut duo dicit. scilicet ordinem, et rationem diligendi proximum. Ordinem, quia nemo diligit alium sicut se, nisi supponatur primo, quod se diligat : ergo se primo, et alium consequenter : ecce ordo. Rationem autem tangit Augustinus : quia sic exponit, id est, « ad quod teipsum, scilicet in Deo, vel ad Deum. » Non est autem una relatio ad Deum corporis et animae in nobis : et ideo fit in illis duplex gradus : sed non in proximo, quia totus est juxta nos et in corpore et in anima.

Et sc pate t solutio ad primum, et ratio ordinis quem ponit Augustinus.

Ex parte autem Dei non potest esse Ordo : quia omnis ordo est inter diversa : et ideo ordo dilectionis supponit diversitatem diligibilium. Unde licet multis rationibus Deum diligamus, tamen est idem quod diligimus, et ideo non est ibi ordo. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ordo autem Ambrosii aliter accipitur : Quia ille est charitatis non simpliciter, sed in natura nostra, et ideo admittit inclinationem naturae : aut igitur tantum secundum rationem charitatis, aut secundum rationem naturae magis. Si primo modo : tunc est primus gradus, qui totus est in ratione optimi sumptus, ut diligere Deum per se et super omnia. Si autem est secundum rationem nature : aut dicit solam naturae conformitatem, aut vinculum societatis superaddi-

<--- Page Split --->

tum. Si primo modo : tunc est ultimus gradus, ut diligere inimicos, cum quibus nihil commune habemus nisi naturam. Si autem est ex vinculo societatis : aut illa societas est ex convictu, aut ex propagine. Si ex convictu : tunc intelligitur quintus, qui est domesticus : et non intelligitur tantum de domo materiali, sed de Ecclesia, et de his qui vivunt in conformi vita : sicut dicit Psalmus LIV, 13 : In dono Dei ambulavimus cum consensu. Si autem est ex propagine : aut secundum lineam descendendi, aut ascendendi, aut secundum id quod descendit, vel a quo est descensus. Si secundum id quod descendit : sic est secundus gradus, qui est quod nos sumus : vel secundum lineam ascensus, et sic est tertius, qui est diligere parentes. Si secundum lineam descensus, sive directe sit a nobis, sive ex eo quod ambo descendimus ab uno, non facit nisi unum generalem gradum, qui est quartus, ut filii, et parentes, fratres, et hujusmodi.

uxorem, vel dominum, sed inclinat ad diligendum inimicum.

Ad aliud dicendum, quod non pervertitur ordo : quia iste ordo intelligitur aliis paribus : sed imparibus circumstantiis, bene potest quantum in aliquo casu fieri prius tertio vel quarto : et hoc infra determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod parentibus deficit, quando accrescit filiis : et ideo parentes magis sunt destituti : et ideo si indigent, praeferendi sunt filiis, si non potest utrisque subveniri.

Ad dictum Apostoli dicendum, quod thesaurusare non dicit supplementum indigentiae, sed potius abundantiae : sed in illa magis tenemur filiis qui intrant, quam parentibus qui sunt in exeundo.

ARTICULUS III.

An ordines isti possint variari, vel sint necessitatis ?

Ad 10 autem quod contra objicitur, dicendum meo judicio, quod omnes illi gradus continentur sub domestico domus spiritualis, et non dicunt nisi differentes modos conversandi in domo Dei quae est Ecclesia.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Peccat enim qui præpostere, etc. »

Ad aliud dicendum, quod uxor in quantum uxor conjuncta, est idem corpus, ut dicitur. Genes. u, 24 : Erunt duo in carne una. Et ideo intelligitur quoad corpus in dilectione nostri quoad id quod sub nobis est, et quoad animam in dilectione Dei.

Ex hoc enim videtur, quod ordo iste sit necessitatis. Et hoc non videtur :

  1. Ponatur enim, quod patri faciam quidquid debeam : tunc in nullo ero reus contra ipsum. Cum autem hoc non sit limitum quod ei facio, possum alii facere plus : ergo diligendo eum qui domesticus est plus quam patrem, ago præpostere, et tamen non pecco.

Ad aliud dicendum, quod illæ societates sunt speciales, et dicunt diversos modos domestici. Sunt tamen qui rationes illas concedunt, dicentes aliter quod non tangit hic ordinem, nisi ad quem inclinat natura. Uxor autem conjungitur per modum sacramenti, et aliae conjunctiones sunt per modum beneficii vel gratie. Sed hoc nihil est : quia dicitur in Littera, quod parentes spirituales in parentibus intelliguntur : et hoc patet esse falsum, quod natura non inclinat ad diligendum

  1. Item, Aliquis est in religione, et videt patrem necesse habentem, et non potest subvenire nisi excat de religione ad lucra facienda : aut ergo iste tenetur apostatae, aut non. Si sic : tunc cum apostasia sit scandalum et contra obedientiam, iste tenetur ad peccatum. Si non : ergo in aliquo casu potest præpostære agere, scilicet præponere dilectio-

<--- Page Split --->

nem suæ congregationis patri carnali, et non peccabit.

  1. Item, Ponamus aliquem esse in sæculo, et habere patrem indigentem, et se periculose in sæculo conversari cum continuo metu casus : constat, quod ille magis sibi quam patri tenetur providere : ergo debet relinquere patrem indigentem, et fugere ad locum securitatis.

  2. Item, Hoc videtur per filios Zebodæi, qui vocati a Domino, relicto patre, secuti sunt Dominum 1, cum tamen pater fuerit pauper et senex : et etiam nihil legitur de periculosa conversatione corum. Ergo videtur, quod ordines illi possunt variari : ergo non sunt ordines necessitatis.

Ad aliud quod objicitur de eo qui est in sæculo, bene concedo, quod si securus est in sæculo, non tenetur intrare religionem, sed subvenire patri indigenti : si autem probabiliter timet lapsum, vel forte lapsus est, tunc magis tenetur providere sibi, et potest relinquere patrem.

Ad aliud quod objicitur de filiis Zebecdæi, Jacobo et Joanne. dicendum, quod forte alias habuit unde viveret : vel sciverunt, quod vocans eos, ei melius quam ipsi providere posset : sic autem non est de aliis qui non sunt Deus, quos sequimur ad religionem nos vocantes.

Solutio. Sine præjudicio dico, quod supposita causa sufficientis ordinis, ordo est necessitatis, ita quod sine ipso incidit peccatum. Causam ordinis dico indigentiam ex parte una, scilicet parentum, vel aliorum, et securitatem ex parte sua, et possibilitatem ad subventionem ex rebus fortunæ vel artificio.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod numquam facio patri quod debeo, nisi ego impendam ei plus affectus quam alii, cæteris paribus : quia si pater est malus, et alius bonus, affectus naturae manet quidem circa patrem, et gratiae effectus qui fortior est, tendit in alium : et in hoc non pecco, et in effectu si satisfacio patri, non culpor si alii ex gratia facio plus quam patri : quia hoc non corrumpit ordinem, cum cæteris paribus, de affectu semper plus sit in patrem, et de effectu quantum oportet.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod qui est in religione, meo judicio in religione manere debet : et si potest habere licentiam in ipsa manens, per artificium suum debet subvenire indigenti patri, si alias habere vel mendicare non potest : sed exire non tenetur propter periculum propriæ conversationis.

ARTICULUS IV.

An charitas habeat oculum ad aliquam remuneratione ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Deus diligendus est propter seipsum, etc. »

Ex hoc videtur, quod charitas non potest habere oculum ad aliquam remunerationem : et hoc videtur etiam alia ratione : quia

1, Dicit Tullius, quod vera amicitia licet conjunctam sibi habeat plurimam utilitatem et delectationem, tamen ipsa nec fundatur super utile, nec super delectabile : cum igitur charitas Dei veram dicat amicitiam, videtur quod non intuetur naturae utilitatem : ergo nec praemium, nec remunerationem.

  1. Item, Aristoteles : « Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis debeat fieri : » ergo multo magis Deus.

  2. Item, Augustinus : « Licet Deo sine præmio non posset servire, tamen sine intuitu præmii serviendum est : » cum igitur hoc sit charitatis, charitas non intuelur præmium.

<--- Page Split --->

  1. Item, Mercenarius vituperatur, Joan. x, 12 et seq. Cum igitur mercenarius habeat oculum ad præmium, videtur quod charitas non est mercenaria.

  2. Item, Perfecta charitas foras mittit timorem, quia servilis est : ergo et spem mercedis, quia hoc est servile et non liberaliter obsequens.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Et constat, quod loquitur de domo æternitatis : ergo illi qui ex charitate serviunt, qui soli domum inhabitant, mercenarii possunt esse.

  2. Item, Job, vii, 1 : Sicut dies mercenarii dies ejus.

  3. Item, Ad Abraham perfectum in charitate dixit Deus, Genes. xv, 1 : Ego... merces tua magna nimis.

  4. Item, Apostolus, ad Hebr. x, 30 : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem : ergo mercedem possumus exspectare.

  5. Item, Ibidem, x, 33 : Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remuneratiunem.

  6. Item, Apostolus de se, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum. Et subinfert, ibidem, iv, 8 : In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judez.

  7. Item, Charitas generatur ex spe : et spes semper est mercedis, quia ipsa est exspectatio beatitudinis ex meritis.

obsequitur pro illis : et de illa loquuntur rationes et auctoritates primo inductae, de prima autem auctoritates et rationes consequenter inductae.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta pro utraque parte.

Et quia charitas non respicit merce. dem æternam ut merces est, sed ut amatum ad fruendum, ideo dicit Bernardus, quod non est confitendum Domino, quia tibi bonus, sicut dicit de malis : Confitebitur tibi cum bene feceris ei 1 : sed, Quoniam bonus absolute, sicut Levita fecerunt, qui nullam partem terrenam acceperunt inter filios Israel, eo quod Dominus esset pars hæreditatis eorum. De aliis autem qui oculos habent ad temporalia, verificatur illud de serviliter servienti populo dictum, Deuter. xxxm, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini, etc.

ARTICULUS V.

Utrum possimus ex charitate tantum diligere proximum et i'atitudinem creatan, quantum Deum, et proximum plus quam nos ipsos ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. »

Videtur enim possibile, quod aliquis ex charitate tantum diligat proximum, quantum Deum : quia

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est merces, quæ nihil aliud est quam Deus et ea quæ Deum conjungunt nobis : et intuitum illius mercedis non excludit charitas, licet non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum. Et est merces temporalis : et illam excludit charitas : quia licet accipiat sustentationem a temporalibus, tamen non

  1. Gratia ejus non destruit, sed perficit naturam : cum igitur natura ante gratiam plus diligat se quam Deum, videtur etiam quod post gratiam faciet idem.

  2. Item, Natura diligit se, et diligit Deum : si igitur inæqualibus æqualia addam, quæ relinquuntur, inæqualia erunt sicut prius : ergo addita gratia, natura adhuc plus diligit se, quam Deum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Finita est charitas qua diligimus Deum, et finitus est actus ejus.: similiter finitus est actus quo diligimus nos et proximum. Stet igitur actus dilectionis Dei, et intendatur actus dilectionis proximi, potest tantum intendi, quod æquabitur vel excrescet super illum : et tamen semper erit charitatis actus : ergo possibile est ex charitate plus diligere proximum vel se, quam Deum.

  2. Item, In proximo non diligitur nisi Deus: ergo æqualiter Deus in se, et in proximo : cum igitur hoc sit diligere proximum, tantum diligi potest proximus sicut Deus.

  3. Item, Augustinus : « Invisa possumus diligere, non incognita : » ergo cujus major est cognitio, major est dilectio : sed proximum et nos melius cognoscimus : ergo magis diligimus.

  4. Item, Habitus æqualiter se habet ad unum, sicut ad aliud, quia in dormiente est æquale utrumque : ergo etiam æqualiter progreditur in utrumque actum.

d contr.

  1. Si 'æqualiter potest diligere unum sicut alium, tunc nullus est ordo.

  2. Item, Charitas est æstimatrix bonorum : ergo infinitum bonum sine proportione diligit plus quam finitum : Deus autem est infinitum bonum : ergo sine proportione diligit Deum plus quam proximum.

  3. Item, Deus diligitur super omnia : ergo semper et super se et super proximum.

u.est. 1.

Videtur enim, quod sic : quantum enim iste diligit Deum, tantum diligit perfrui Deo : et quantum diligit perfrui Deo, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : hæc autem est creata beatitudo : ergo quantum diligit Deum, tantum diligit aliquam creaturam.

ULTERIUS quæritur, Utrum plus possuQuæst. 2 mus diligere proximum, quam nosipsos, vel tantum.

Videtur, quod sic : quia

  1. Ratio boni est ratio dilectionis : ergo ubi magis bonum, major erit dilectio : sed in proximo frequenter est majus bonum : ergo major erit dilectio proximi, quam nostri.

  2. Item, Una ratio dilectionis est nostri et proximi, scilicet in Deo, vel ad Deum : ergo si proximus magis est in Deo quam nos, videtur quod proximum magis diligamus, quam nos.

  3. Item, Virtute locutionis non videtur importari ordo inter nos et proximum : quia dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : ergo videtur, quod tantum diligere debemus proximum sicut nosipsos.

SED CONTRA hoc est quod dicit Augused contra. stinus, et habitum est supra t, quod nobis datur principalitas dilectionis, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum.

SOLUTIO. Dicendum, quod impossibile Solutio. est aliquid ex charitate tantum diligere sicut Deum, sicut bene probant rationes ad hoc inductæ. Sed tamen notandum, quod cum dicitur Deus infinite diligi plus quam proximus, non ponitur infinitum actu : sed sic intelligitur. quod numquam tantum diligitur proximus, quin sine comparatione plus debeat diligi Deus : et hoc ideo est, quia nulla ratio est quare ex charitate diligamus aliquid nisi Deus solus sit : ergo ipse semper remanet per se dilectus, et magis dilectus quam aliquid quod propter ipsum diligimus.

DICENDUM igitur ad primum, quod non Ad 1. posse diligere Deum supra se (si tamen hoc est verum, ut quidam dicunt) non est naturae posse, sed potius impotentia illa : et ideo illam imperfectionem emendat gratia adveniens : sed respectu proximi non est impotentia, quia non est

<--- Page Split --->

contra ordinem rectum, in quo proprium bonum alterius bono præponitur.

causam et rationem omnium aliorum diligibilium, sed sic non habet se ad alia,

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, ubi additio utrobique est æqualiter, et æqualiter se habent ad additum illa quibus fit additio. Sed hoc non est verum hic : quia cum dicitur, Natura diligit Deum, est impotentia in dilectione. Cum autem dicitur, Diligit se, est posse in ipsa . et ideo gratia adveniens excludit impotentia, et non destruit id quod fuit potentiae.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod finitus est actus charitatis in se, quo diligitur Deus : sed tamen importortionatus est illi quo diligitur proximus, quia ratio ipsius : unde non est ratio intensionis in actu dilectionis sui vel proximi, nisi in ratione intensionis dilectionis Dei : et ideo numquam comparabitur, vel si æquabitur, non erit actus charitatis, sed dilectionis perversæ.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod licet finaliter in proximo non diligatur nisi Deus, tamen materialiter aliud in eo diligitur : et illæ materiales dispositiones, ut gratia creata, et familiaritas, et hujusmodi, sunt ratio actus dilectionis, licet non sint charitatis proximi vel nostri.

Ad 5 Ad aliud dicendum, quod melus nolum dicitur dupliciter, scilicet quod ly melius potest esse nomen, et sic dicit dispositionem objecti dilectionis : vel adverbium, et sic dicit dispositionem actus notitiae : et primo modo verum est, quod melius notum est charitate magis amatum, si est increatum bonum. Secundo modo falsum est : quia dicit Augustinus, quod nihil prohibet nos amare magis quod ignoramus, dummodo credamus ipsum esse melius, quam quod scimus.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod falsum est, quod habitus æqualiter se habeat ad utrumque : quia ad Deum se habet ut ad

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum quod sophisma est in processu a k primo ad ultimum : quia non sumitur eadem ratio diligibilium : cum enim dicitur, Quantum diligit Deum, tantum diligit frui, frui sumitur pro inhaesione increati : et cum dicitur, Quantum diligit frui, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : si ly qua dicit causam efficientem. tunc verum est, quia tunc beatitudo supponit beatitudinem increatam : si autem ly qua dicit causam formalem, tunc falsum est, quia tunc supponit creatam beatitudinem, et tunc variatur ratio diligibilis.

Ad 10 quod adhuc ulterius quæritur, Ad 4 dicendum quod nec debet nec potest proximus plus diligi, quam nosipsi secundum animam.

Ad 10 quod contra objicitur, dicendum Ad 11 quod hoc verum esset, si sola ratio boni in hoc ordine movert : hoc autem non est verum : imo movet bonum ordinatum ad naturam : et in hoc magis movet bonum proprium, quam alterius : sicut etiam dicit Philosophus, quod nihil prohibet quaedam minus bona magis esse eligenda quibusdam, quam magis bona, ut pauperi et indigenti magis est eligendum ditarì, quam philosophari, licet philosophari sit simpliciter melus.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, ut supra in Ad 1 principio istius lectionis dictum est, quod cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ibi sicut teipsum importat ordinem dilectionis et rationem : et tunc cessat objectio.

<--- Page Split --->

B. An omnes homines pariter diligendi sint ?

Unde etiam super hoc saepe movetur quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba varie prolata. Quidam enim tradere videntur, quod pari affectu omnes diligendi sint : sed in effectu, id est, in exhibitione obsequii, distinctio observanda sit. Unde Augustinus : Omnes homines aeque diligendi sunt : sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi, quasi quadam sorte junguntur. Pro sorte enim habendum est quo quisque tibi temporaliter colligantius adhaeret, ex quo legis potius illi dandum esse 1. Idem super epistolam ad Galatas : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 2, id est, ad Christianos. Omnibus enim pari dilectione vita externa optanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia : quae fratribus maxime sunt exhibenda, quia sunt sibi invicem membra, qui habent eumdem patrem, scilicet Deum 3. His aliisque testimoniis innituntur, qui dicunt omnes homines pariter diligendos esse charitatis affectu, sed in operis exhibitione differentiam.

C. Quae his repugnare videntur.

Quibus obviat illud praeceptum legis de diligendis parentibus: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram 4. Ut quid enim specialiter illud praeciperetur de parentibus, nisi majori dilectione forent diligendi ? Sed hoc illi referendum dicunt ad exteriorem exhibitionem, in qua praeponendi sunt parentes. Unde honora dixit, non dilige. Obviat

<--- Page Split --->

etiam illud quod Hieronymus super Ezechielem ait, scilicet ut ordine charitatis, sicut scriptum est : Ordinavit in me charitatem 1 , post omnium patrem Deum, carnis quoque pater diligatur : et mater, et filius, et filia, frater et soror. Ambrosius quoque diligendi exprimens ordinem super illud Canticorum, Ordinavit in me charitatem, ait : Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici, qui si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujusque dilectionem, proprium ponit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum, et inimicos non ex tota virtute, nec sicut teipsum, sed simpliciter 2 : sufficit enim quod eos diligimus, et non odio habemus. Ecce ex præmissis aperte insinuatur, quæ in affectu charitatis distinctio sit habenda : ut differenti affectu, non pari, homines diligamus, et ante omnia Deum : secundo nosipsos, tertio parentes, inde filios et fratres, post domesticos, demum inimicos diligamus. Sed inquiunt illi, quæ de ordine dilectionis supra dicuntur, esse referenda ad operum exhibitionem, quæ differenter proximis exhibenda sunt : primo parentibus, inde filiis, post domesticis, demum inimicis : Deum vero tam affectu quam obsequii exhibitione ante omnia diligendum.

D. Quod aliqui eorundem tantum proximos quantum nos, debere diligere tradunt.

Quorum etiam nonnulli tradunt, affectu charitatis tantum proximos esse diligendos, quantum nosipsos diligimus : quod confirmant auctoritate Augustini qui ait : Nec illa jam quaestio moveat, quantum charitatis fratri debeamus impendere, quantum Deo. Incomparabiliter plus Deo quam nobis, fratri vero quantum nobis. Nos autem tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum 3. Ex hoc et præmissis testimoniis Augustini asserunt omnes homines pariter esse diligendos a nobis, et tantum quantum

<--- Page Split --->

nos, Deum autem plusquam nos, corpus vero nostrum, minus quam nos vel proximos. Nec in enumeratione praemissa diligendorum, ordinem dili gendi assignari dicunt, sed tantum quae sunt diligenda.

E. Secundum alios non pari affectu omnes diligendi sunt.

Verum quia praemissa verba Ambrosii ordinem diligendi secundum affectum magis quam secundum effectum, diligenter intuentibus explicare videntur, non indocte alii dicunt non modo in exhibitione operis, sed etiam in affectu charitatis ordinem differentem esse statutum : ut ante omnia diligamus Deum : secundo nos, tertio parentes, quarto filios vel fratres, et hujusmodi, postea domesticos, demum inimicos. Quod vero Augustinus dicit pariter omnes esse diligendos, et pari dilectione omnibus vitam optandam, ita accipi potest, ut paritas non ad effectum referatur, sed ad bonum quod eis optatur, quia charitatem omnibus optare debemus, ut paria bona mereantur. Sicut Apostolus dicit : Volo omnes homines esse sicut me 1. Optanda est enim minoribus perfectio majorum, ut ipsi fiant perfecti, et sic parem mereantur beatitudinem. Vel pari dilectione, id est, eadem dilectione omnes diligendi sunt. Item quod ait, Ut tantum diligamus fratres quantum nos, ita intelligi potest, id est, ad tantum bonum diligamus fratres, ad quantum nos : ut tantum bonum eis optemus in aeternitate, quantum nobis, etsi non tanto affectu. Vel ibi quantum, similitudinis est, non quantitatis.

ARTICULUS VI.

An isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Unde etiam super hoc saepe movetur quaestio, etc. »

Hic enim incidit quaestio scrupulosa, Utrum isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?

Videtur autem, quod penes affectum : quia

  1. Una est ratio dilectionis in omnibus diligibilibus, scilicet Deus : Deus autem magis pensat affectum, quam effectum : ergo videtur, quod omnium diligibilium ordo penes affectum sit attendendus.

  2. Item, Natura movet ad hoc, quod

<--- Page Split --->

affectu propinquior plus diligatur, quam remotior: ergo videtur, quod penes affectum accipiuntur gradus dilectionis.

  1. Item, Ex casu possum remotiori plus de effectu impendere, ut si ille indiget, et non propinquior : cum ergo ordo semper maneat uno modo quocumque casu contingente, videtur quod penes affectum et non effectum charitatis gradus sumentur.

alio, quin gratia possit præponderare in affectu.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod Deus plus pensat affectum, tamen pensat utrumque : sed affectus effectum debet præire.

AD ALIUD dicendum, quod natura movet ad utrumque, si utrumque est necessarium, sicut patet in illo præcepto : Honora patrem tuum et matrem tuam'.

Sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Affectus magis videtur sequi rationem boni : et bonum magis invenitur in eo qui est in gradu remotiori, quam propinquiori : ergo videtur, quod non penes affectum, sed effectum accipiatur ordo.

AD ALIUD dicendum, quod illud non procedit : quia intelligitur ordo in affectu caeteris paribus : nullus enim tenetur subvenire non indigenti : unde tunc major affectus est in proximiorem, sed effectus major ad eum qui indiget.

AD ID quod objicitur in contrarium, Adol dicendum, quod hoc verum esset, si sola ratio boni esset movens : sed hoc non est verum, imo movent simul bonum et natura.

AD ALIUD dicendum, quod numquam A4 facio fratri quidquid debeo, nisi ego plus dem ei de affectu et effectu, si caetera sint paria : quia tunc ipse pluribus rationibus conjungitur mihi, quam alius : alias autem verum puto esse quod dicitur in Littera, quod sanctior est copula mentium, quam sanguinis.

soluuo.

SOLUTIO. Dicendum meo judicio, quod ordo sumitur penes utrumque, caeteris paribus : sed numquam potest esse ratio de natura ad unam partem inclinans, si vitium est in illo, et multum de gratia in

F. Quæstio de parentibus bonis et malis, quomodo diligendi sunt ?

Solet etiam quæri, Si parentes nostri mali sunt vel filii vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis, hac ratione nobis non copulatis ? Videtur, quod magis sint diligendi boni, qui nobis carne non sunt conjuncti, quam mali carne conjuncti : quia nobis sunt conjuncti corde, glutino charitatis. Sanctior est enim copula cordium, quam corporum. Unde Beda de illis verbis Domini : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui

<--- Page Split --->

verbum Dei faciunt ', ait : Non injuriosc negligit matrem, nec mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur : sed religiosores monstrantur copulae mentium quam corporum. Verumtamen latebrosa quaestio est haec, nec a nobis plene absolvenda, properantibus ad alia. Monemur 2 enim ex verbis illis, quibus inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum jubet diligere, sed simpliciter. Sufficit enim, quod diligimus, et non odio habemus. Quod non ita accipiendum est, quasi sufficiat tibi diligere inimicum, et non sicut teipsum : quia omnes et amicos et inimicos, sicut teipsum diligere debes. Sed ad ostendendum gradus diligendi Deum et proximum et inimicum qui tamen proximus est, propria Dominus ponit cum ait : Diliges Deum ex tota virtute tua, et proximum sicut teipsum s : non ait, ex tota virtute, ut ostendat proximum diligendum minus quam Deum. Dicit etiam : Diligite inimicos 4 : nec addit, ex tota virtute, nec sicut teipsum, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligamus, et non odio habeamus, id est, sufficit dicere ut diligamus, et non odio habeamus : non quin eos diligere debeamus sicut nos, quia proximi sunt : sed sufficit si eos minus diligimus quam alios proximos, quod dilectionis 3 genus innuit.

G. Questio Augustini in libro Retractationum.

Quæri etiam solet, Cur Dominus præceperit diligere inimicos, cum alibi præcipiat odio habere parentes et filios 6 ? Ad quod dicendum est duo esse diligenda in homine, natuam et virtutem : vitium vero et peccatum odiendum. Et parentes ergo in quantum mali sunt, odiendi sunt : et inimici diligendi, in quantum homines. Diligamus ergo inimicos lucrandos regno Dei, et odiamus propinquos si impediunt nos a regno Dei : et in omnibus communiter naturam diligamus, quam Deus fecit 7.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

An in charitate extranei possint præponi consanguineis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Solet etiam quæri, Si parentes, etc. »

Et quæruntur hic duo, scilicet utrum extranei possunt in aliquo præponi consanguineis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Si aliquis est Prælatus, et potest dare beneficia ecclesiastica, debet quærere meliorem : ergo extrancum meliorem debet præponere consanguineo.

  2. Item, Hoc videtur in Ezechiele, XLIV, 6 et 7 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios vestros 1 incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo.

ULTERIUS quæritur hic, Utrum filii possint præferri parentibus ?

Et videtur, quod sic : quia dicit Chrysostomus, quod a radice succus ascendit in ramos, potius quam e converso : ergo dilectio Dei descendit a parentibus in filios, et non in parentes : ergo filii parentibus sunt præferendi.

In CONTRARIUM autem videtur præceptum Exodi, xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Et non dicitur ibi, Honora filios.

SOLUTIO. Ad primum dicendum. quod Soli in bonis spiritualibus quæ non ex hæreAd 1 ditate quasi naturali devolvuntur, debet quæri melior sine attentione gradus, si facile potest haberi : sin autem potest dari bono præsenti. Sed in temporalibus hæreditario jure possessis, puto quod proximiori indigenti, etiamsi minus bonus sit, magis tenetur subvenire.

Et per hoc patet solutio ad primo quæsitum : quia de spiritualibus bonis intelligitur auctoritas Ezechielis, et de temporalibus auctoritas Apostoli.

Sed contra. SED IN CONTRARIUM esse videtur 1. Quod dicit Apostolus : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior 2.

  1. Item, In contrarium videtur esse quod dicitur in Littera, quod « si non sufficimus omnibus, illis præcipue providere debemus, qui nobis quadam societate conjunguntur. »

Ad secundo quasitum dicendum ulteAd q rius, quod parentibus magis subvenire tenemur : et tamen bene puto, quod affectus magis inclinatur in filios, propter hoc quod in ipsis salvatur natura patris, et sunt pignus quasi parentum.

Ad dictum autem Chrysostomi dicendum, quod per succum intelligitur effectus : quia parentes deficiunt : et ideo minus est in eis de affectu, sed plus indigent de effectu.

<--- Page Split --->

H. De gradibus charitatis.

Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis. Est enim charitas incipiens, perficiens 1, perfecta, perfectior, perfectissima. Unde Augustinus 2 : Perfecta charitas hæc est, ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed numquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est ? imo ut perficiatur, nascitur : cum fuerit nata, nutritur : cum fuerit nutrita, roboratur : cum fuerit roborata, perficitur : cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi, etc. 3. Hic aperte progressus et perfectio charitatis insinuatur : quam perfectionem etiam veritas commendat dicens : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 4. Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia major dilectionis effectus non est quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait, Pro amicis : qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut ipsi fiant amici.

ARTICULUS VIII.

An omnes teneamur ad perfectam charitatem ?

Sed postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Sciendum quoque est diversos esse gradus charitatis, etc. »

Et quaeruntur tria, scilicet utrum omnes teneamur ad perfectam charitatem ?

Secundo, Utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus, quam imperfectus ?

Tertio, Utrum perfectus tenentur plus diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Ad PRIMUM obiicitur sic :

  1. Perfectae charitatis signum est, vitam pro fratribus ponere, sicut dicit, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sed omnis tenetur ad hoc : ergo tenetur ad perfectam charitatem. Probatio mediae. Melior est anima proximi, quam corpus nostium : ergo si diligimus secundum ordinem supra assignatum ab Augustino, debemus exponere corpus pro anima proximi.

  2. Item, Matth. v, 48 : Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfe-

<--- Page Split --->

ctus est : ipse autem plus diligit animam, quam corpus : ergo et nos debemus sic diligere : ergo vilius libenter pro meliori debemus exponere.

  1. Item, Lucæ, ix, 26 : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubesect cum venerit in majestate sua, etc : ergo videtur, quod pro confessione fidei mori debemus esse parati : hoc autem est perfectæ charitatis : ergo tenemur omnes ad perfectam charitatem.

  2. Item, Impretiabile non debet poni sub pretio aliquo : virtus autem impretiabile est et præcipue gratia : ergo quilibet tenetur esse paratus mori pro justitia et fide : sed hoc est perfectæ charitatis : ergo tenetur habere perfectam charitatem.

  3. Item, I Machab. iii, 58 et 39 : Accingimini, et estote filii potentes :... quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala nostra gentis et sanctorum : ergo mori omnes tenentur pro fide et justitia, quod perfectæ charitatis est.

  4. Item, Qui propter poenas negaverunt, mortaliter peccaverunt : ergo videtur, quod tenebantur non negare : et hoc non poterant sine perfecta charitate : ergo perfectam charitatem habere tenebantur.

Sæd contra. SED CONTRA :

Perfectio charitatis non pendet ex voluntate nostra : ergo non est in nobis : ad nihil autem tenemur nisi ad id quod est in nobis : ergo non tenemur ad perfictionem charitatis.

suis, cum Deo ambulavit : et de hac nihil ad præsens. Est etiam perfectio voti sive religionis, de qua dicitur, Matth. xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus. Perfectio etiam est voto annexa, ut castitas ordini sacro : et de hac, Matth. xix, 2 : Sunt eumuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Et sequitur, Qui potest capere, capiat. Est iterum perfectio quæsita in securitate conscientiæ, de qua dicitur, I Joan. iv, 18 : Perfecta charitas foras mittut timorem : et dicunt tales cum Apostolo, ad Philip. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et ad has quatuor perfectiones non tenentur omnes : sed ad illam quæ est annexa ordini et religioni tenentur illi qui se adstrinxerunt. Sed est alia perfectio prælationis, de qua dicitur, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc tenentur habere Prælati, ut discurrant circa gregem : et si grex quæratui, non persona pastoris tantum, tenentur se objicere lupis, ut eorum exemplo fides stet in grege.

Si autem tu quæris, Quomodo cognoscitur, quod grex quæritur ? Dico, quod tunc quæritur grex, quando quærunt ea exstingui in populo, quæ faciunt eum gregem Domino,et hoc est fides et justitia. Quando autem propter odium personæ persequitur aliquus gregem, tunc potest se absentare pastor, quia ejus absentia quietem dabit et sibi et gregi : et sic permisit Apostolus se submitti a fratribus per murum Damasci, ut evaderet manus Præpositi Damascenorum 1.

Solutio. Dicendum, quod multiplex est perfectio, scilicet sufficientiæ, et ad hanc tenentur omnes : de qua, Matth. v, 18 : Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est : et hæc consistit in observantia præceptorum. Est etiam perfectio comparationis, de qua dicitur, Genes vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus

SECUNDUM hoc igitur dicendum ad primum et omnia sequentia, quæ omnia habent eamdem solutionem, quod hoc verum est in casu, scilicet quando scimus hoc modo posse liberari fratrem a periculo animæ. Sed quando probabiliter dubitamus, non tenemur. Item, quando sumus comprehensi, pro fide vel

<--- Page Split --->

justitia tenemur fortiter stare : sed antequam comprehendamur, possumus fugere, nisi simus prælati, quia tunc pro periculo gregis tenemur discurrere, et objicere nos dentibus luporum : et hoc quando grex communiter quaeritur, et non persona pastoris. Unde etiam puto, quod si prædicator aliquamdiu monuisset populum ad constantiam, et postea veniret persecutio, quod ipse teneretur cum eis manere, ne exemplo suæ fugæ illi deficerent in fide et justitia quam ille prædicaverat : sed tamen minus tenetur ad hoc quam Prælatus, quia Prælatus tenetur ex officio, prædicator autem ex actu quem fecit, et non ex professione, quia numquam fuit hoc professus.

ARTICULUS IX.

An plus secundum actum tenentur diligere perfectus, quam imperfectus ?

Secundo quaeritur utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus quam imperfectus?

Videtur, quod sic : quia dicit Gregorius : « Cum crescunt dona, crescunt etiam rationes donorum : » sed in perfecto creverunt dona : ergo rationes donorum : ergo plus secundum actum diligére tenetur.

Item, Gregorius : « Ab eo plus exigitur, cui plus committitur : » perfecto autem plus commissum est : ergo plus dilectionis ab eo exigitur.

1 contra. SED CONTRA :

Nos videmus hoc quotidie, quod neophyti in conversione ferventius diligunt et orant, quam maturi viri et perfecti : ergo videtur, quod non tenentur secundum actum ferventiore esse.

Præterea, Penes fervorem non attenditur meritum, sed penes ipsam quantita-

tem dilectionis : ergo non ad hoc tenentur ut ferveant.

SOLUTIO. Dicendum, quod perfectus so.u tenetur secundum actum plus diligere ex commisso, non ex præcepto : sed secundum actum plus diligere, meo judicio, non attenditur in fervore, sed potius penes quantitatem voluntatis, quia fortius inhæret dilecto, et difficilius separatur perfectus quam imperfectus. De novitio enim est sicut de novo vino, quod habet duos calores indigestos, scilicet loci, et naturalem : et illi inordinatis motibus conturbant et fervere faciunt : sed cum evaporavit calor loci, et digestus est naturalis calor, tunc fortior est in operationibus convenientibus et naturalibus, quam calor musti, et tunc cum suavitate bibitur. Ita in novitiis calor novus caliditatis ex charitate, et calor concupiscentiae retentus adhuc compugnant : et ex hoc sæpe apparet fervor in eis, qui tamen immaturus est, et cito cederet adversis vel prosperis, nisi digereretur prius per longam bonæ vitæ consuetudinem.

Et per hoc patet solutio ad auctoritates Gregorii : quia illæ loquuntur de intensione ex commisso, et non ex præ cepto.

ARTICULUS X.

An perfectus plus possit diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Tertio quaeritur, Si perfectus plus potest diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Videtur autem, quod sic : quia perfectus citius moreretur pro salute proximi quam imperfectus propter Deum, cum hoc sit maximæ charitatis videtur plus ipse diligere proximum, quam imperfectus.

<--- Page Split --->

Sed contra.

SED CONTRA :

Improportionabilia bona sunt Deus et proximus : cum igitur bonum sit ratio dilectionis, videtur quod sine mensura plus diligatur Deus a quacumque charittate, quam proximus ab aliquo.

Et hoc videtur esse concedendum.

Solutio.

Et ad primum dicendum, quod in illo facto perfectus principaliter dilectione Dei moreretur potius quam proximi : et ideo non sequitur, quod proximum plus diligat, sed potius Deum.

ARTICULUS XI.

Quæstio difficilis de charitatis augmentatione.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : « Ut perficiatur, nascitur : cum fuerit nata, etc. »

Hic enim est quaestio difficilis de augmento charitatis, de qua quidem disputatum est in primo libro Sententiarum 1. Sed adhuc quaeritur propter difficultatem ipsius.

  1. Forma enim omnis est simplex, et non est intensio in ea nisi per intensionem suarum causarum in subjecto, sicut albedo intenditur intensis causis ejus : igitur cum charitas nullam habeat causam in subjecto, non potest intendi, ut videtur.

  2. Item, Forma quae intenditur : aut intenditur per separationem a contrario suo, sicut dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum, et albius nigro impermixtius : aut intenditur per accessum ad terminum sive ad veram nominis impositionem, ut albius quod vero est albo vicinius, et melius quod vero bono similius : aut intenditur per reces-

sum ab illo, sicut dicitur malum pejus quia a bono remotius. Si igitur intenditur charitas, uno istorum modorum intenditur. Non primo modo : quia minima charitas nihil habet secum de peccato mortali : ergo universaliter est remota. Nec potest dici, quod intenditur per separationem a veniali, ut videtur : quia hoc etiam secum compatitur etiam maxima charitas, quæ est in via, sicut dicit Augustinus, et supra est habitum, quamdiu in via sumus, quod propter pugnam concupiscentiæ non impletur a nobis ex toto illud præceptum : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Ergo non potest intendi hoc modo charitas.

  1. Item, Per accessum ad veram nominis impositionem, non videtur posse intendi : quia vera nominis impositio, aut est ejus quod est vere habitus charitatis, vel habens admixtum de contrario : aut ejus quod est substantialiter sua charitas. Si primo modo. jam non intenditur, quia hoc est in minima chartate. Si secundo modo, iterum non videtur posse intendi, quia charitas non una ratione dicitur de essentiali et habituali chartate : omnis autem intensio et remissio est secundum eamdem rationem et speciem, quia Philosophus dicit, quod magis et minus non variant speciem. Item, nec tertio modo : quia redit quaestio eadem, quid faceret unam charitatem magis accedere ad terminum quam aliam ? necesse est enim, quod illius excessus sit aliqua causa. Item, nec quarto modo : quia illo modo non intenduntur, nisi dicta secundum privationem, ut malum, tenebrosum, et hujusmodi : charitas autem non sic dicitur. Si forte velis dicere, quod charitas intenditur per fervorem. Contra hoc est, quod fervor est ab ipsa : intensio autem est penes causam qualitatis quæ intenditur.

  2. Item, Penes intensam charitatem attenditur quantitas meriti : sed communiter dicitur, quod non penes fervorem

<--- Page Split --->

meriti quantitas attenditur : si enim penes fervorem attenderetur, non esset ejusdem quantitatis charitas in perfecto aliquo quando dormit, et quando vigilat : quia quando dormit, non fervet charitate.

  1. Item, Secundum hoc, cum dolor mortis abstrahat a fervore charitatis animum, ex ipsa morte in viris perfectis meritum diminueretur, quod absurdum est.

  2. Item, Fervor est secundum animam sensibilem inferiorem, et non attingit charitatem quae superius est : ergo non intendit eam. Dicit enim Aristoteles in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio. »

  3. Praeterea, Videtur quod Littera innuat, quod intensio ista fiat per additionem essentiae ad essentiam : quia dicit, quod augetur : augmentum autem est praeexistentis quantitatis additamentum : ergo videtur, quod praeexistenti quantitati aliquid addatur. Sed si hoc datur, quaeritur, Qualiter hoc posset esse? Simplex enim non potest addi simplici, ut videtur : cum igitur charitas sit simplex, non videtur posse addi alicui simplici, nec aliquid sibi.

  4. Item, Quae sibi invicem adduntur, oportet quod unum habeat se per modum potentiae, et alterum per modum actus : hoc autem hic non invenitur.

  5. Item, Si simplex simplici additur, nihil magis efficitur, ut dicit Philosophus : ergo ex tali additione non fit aliquid majus, ut videtur.

  6. Item, Augmentum est transmutatio : ergo quod augetur, transmutatur : ergo ulterius quod augetur per substantiam, transmutatur per substantiam : ergo si charitati aliquid additur, et ipsa augetur per substantiam suam : quod autem transmutatur per substantiam suam, non remanet eadem substantia : ergo charitas aucta jam non remanet eadem charitas cum illa quae fuit, quod falsum est.

  7. Item, Augmentum (ut dicit Philosophus) non fit sine nutrimento : sed per substantiam nutritur, et per quantitatem augetur : et similiter videtur hic dicere Augustinus, quod cum nascitur, nutritur, et nutrita augetur : ergo videtur, quod id quod additur, sit in ratione essentiae cujusdam, et habeat quantitatem, et iterum incorporetur isti priori charitati virtute alterius quod illud in se transsumit : et hoc non facile est invenire in charitate : ergo videtur, quod non augetur.

  8. Item, Si tantum additur tanto, ipsum excrescit in duplo. Si igitur charitas addita est sicut illa cui fit additio, eo quod amba semplices sunt, et una non est magis simplex quam alia, videtur quod necesse sit, quod aut nihil augeatur, aut quod in omni augmento excrescat in duplum.

  9. Item, Augmentum alio modo fit per extensionem vel rarefactionem : sed cum aliquid extenditur, quantum acrescit ei in dimensione una, tantum decrescit ei in alia : et hoc non possumus dicere de charitate : ergo videtur, quod non sic augmentetur : nec possumus dicere, quod augmentetur per rarefactionem, quia non est substantia rarefactibilis.

  10. Item, Invenitur augmentum per multiplicationem rei in seipsa, sicut Dominus auxit quinque panes ad satietatem multorum millium 1 : et hoc iterum non videtur competere, quia quod in se multicipatur, hoc fit per creationem novae materiae, sub forma illius : vel per subitam conversionem alterius materiae, ut aeris in formam illius quod multiplicatur : ergo videtur, cum charitas non sit res constans sic ex forma ei materia, et non habeat partes, quod ipsa sic augeri non possit.

  11. Item, Fit augmentum virtutis multicipata propria materia ipsius, sicut multiplicatur color naturalis et augetur in propria materia, et calor ignis in propria materia multiplicatur, et grave in majori quantitate gravius, et sic de aliis.

<--- Page Split --->

Sed hoc iterum non competit charitati : quia non habet materiam nisi animam : et haec multiplicari non potest : ergo videtur, quod nullo modo per essentiam intenditur vel augetur, sed in motu et fervore tantum.

Sed contra.

SED CONTRA :

Quia secundum hoc omnis homo cum alio per essentiam habet æqualem charitatem, et tantum minimus sanctorum vel justorum, quantum Christus vel beata Virgo, quod absurdum est credere.

Præterea, ego quæro de illo motu fortiori charitatis unius, quam ulterius, unde provenit ? Constat, quod ex majori potentia charitatis : illa autem major potentia, necesse est quod radicetur in aliqua essentia : aut illa est æqualis alii minoris potentiae, aut non ? Si sic : tunc nulla est ratio, quare sit majoris potentiae quam alia. Si non : tunc redit eadem quæstio, quare essentia istius charitatis aucta sit super essentiam alterius charitatis ?

Est autem eadem quæstio de augmento omnis virtutis, quæ non est materialis vel corporalis.

moventis : et hunc vigorem habet ex nobilitate illa qua ipsa est primum movens, quod potest per unum motum simplicem, quod alii non possunt nisi per motus plures non omnino simplices : et habent ex hoc plus et plus, quia accedunt in bonitate ad primum plus et plus. Secundum hoc igitur non restat solvere nisi qualiter simplex potest addi simplici, ut fiat majus, et utrum augeatur in duplum, et virtute cujus fiat additio.

Et dico ad primum, quod haec est falsa, simplex non potest addi simplici : et habet multas instantias : species enim simplex additur intellectui simplici : sed verum est, quod simplex in ratione potentiae, et simplex in ratione actus sibi adduntur : et sic non est hic, quia utraque charitas est in ratione perfectionis et actus. Et dico, quod talis additio est luminis ad lumen, et vigoris ad vigorem.

Ad aliud dicendum, quod simplex est additum simplici, et non fit majus in illa ratione qua illa dicebantur per privationem quantitatis simplicia : sed sic non est hic, quia utrumque simplicium in essentia habet quantitatem boni : et cum hoc sit majus esse, quod melius esse, efficitur totum melius.

Solutio. Ad hoc sine præjudicio dico cum quibusdam Magistris, quod augmentatur per additionem essentiae ad essentiam : ad hanc enim positionem pauciora sequuntur inconvenientia. Et suppono duas propositiones : unam a Sancto, et aliam a Philosopho quodam. Augustinus enim dicit, quod « in his quæ non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius esse : » et huic ego addo, Et hoc est melius esse, quod est prime bonitati similius esse : et si non potest esse similius per depurationem a contrario, ut sufficienter probatum est, erit similius per effectum bonitatis additum, qui facit propinquius accedere. Alia est propositio Philosophi in commento super XI prime Philosophiae, quod virtus infinita non comparatur per augmentum ad virtutem infinitam in duratione vel in quantitate, sed in vigore potentiae

Ad aliud dicendum, quod licet additum ei cui additur, non sit majoris molis vel minoris, tamen majoris est vel minoris quantitatis in boni valore : et ideo non oportet, quod augeat nisi in ea proportione qua majus est, id est, melius.

Ad aliud dicendum, quod non est ita sicut in corpore aucto, quod unum subintret aliud, et attrahatur unum virtute alterius, sed potius virtute bonitatis prime unum unitur alii.

Ad in autem quod objicitur, quod augAdi mentum est transmutatio, etc., dicendum, quod augmentum non est transmutatio essentiae quæ est forma substantialis : sed verum est, quod non est sine transmutatione alterius in se : et ideo non sequitur, quod auctum transmutetur secundum substantiam : sed sequitur, quod aliquid secundum substantiam transmu-

<--- Page Split --->

tatur in ipsum : et hoc tamen non est verum de charitate : quia quoad hoc non est simile, quia id quod additur, non transmutatur, eo quod ipsum numquam est dissimile, ut nutrimentum corpori, sed semper simile : unde non transmuta-

tur, sed unitur virtute bonitatis primae. Occurrit autem haec quaestio adhuc semel ante finem libri IV Sententiarum 4 : et tunc quod Deus dare dignabitur, iterum dicemus.

4 Cf. Lib. IV Sententiarum, Dist. XVI.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXX.

De charitate quantum ad meriti perfectionem.

Si melius est diligere amicos, quam inimicos, vel e converso ?

Hic solet quæri, Quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, an diligere inimicos ? Sed hæc comparatio implicita est. Si enim conferatur dilectio amicorum tantum dilectioni amicorum et etiam inimicorum, perspicua est absolutio. Sed si in aliquo uno homine qui diligit simul amicum et inimicum, quid horum potius sit quæratur, obscura est responsio : quia de motu mentis agitur, de quo non est nobis facile judicium, an unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, sed erga amicum intensior : an duo, unus erga inimicum, qui dicitur difficilior, alter erga amicum qui videtur ferventior : nec incongrue putatur melior qui est ferventior. Vel si unus idemque est, idem potior ubi est ardentior, non improbe æstimatur. Augustinus tamen sentire videtur 1, majus esse diligere inimicum quam amicum : quia perfectorum esse dicit diligere inimicos, et benefacere eis : neque hoc a tanta multitudine impleri, quanta exauditur in oratione Dominica, cum dicitur : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2. Illam enim sponsionem dicit a multis impleri, qui nondum diligunt inimicos. Ait enim sic : Magnum est ergo 3 eum qui tibi nihil mali fecerit, esse benevolum et beneficum : illud multo grandius et magnificentissimæ bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult et si potest facit, tu semper bonum velis, faciasque quod possis, audiens dicentem Jesum : Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui odiunt vos : et orate pro persequentibus et calumniantibus

<--- Page Split --->

vos 1. Sed quoniam perfectorum filiorum Dei est istud, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando Deum, secumque agendo luctandoque perducere : tamen quia hoc tam magnum bonum tante multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum dicitur in oratione : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : proculdubio verba sponsionis hujus implentur, si homo qui nondum ita profecit ut etiam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde : qui etiam sibi roganti vult dimitti, cum orat et dicit : Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quicumque vero rogat hominem in quem peccavit 2, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus : ut eum diligere sit difficile, sicut erat quando inimicitias exercebat. Quisquis vero roganti et poenitenti non dimittit, non aestimet 3 a Domino sua peccata dimitti, quia mentiri veritas non potest : quae cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam commendavit dicens : Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra 4. Ecce hinc 5 haberi videtur, quod et praetaxavimus, scilicet majoris virtutis esse diligere inimicum et benefacere ei, quam illum qui nihil mali fecit nobis, vel amicum. Quod si quis concedere simpliciter noluerit, dicens, intensius diligitur amicus quam inimicus, et ideo illud potius isto : determinet ista secundum praemissam intelligentiam, dicens ibi comparationem factam inter dilectionem qua diligitur tantum amicus, et illam qua amicus et inimicus diligitur. Illud vero quod sequitur, magis nos movet, quod scilicet dicit non esse tante multitudinis diligere inimicos, quanta exauditur cum dicitur : Dimitte nobis debita nostra, etc., ubi dat intelligi, quod alicui a Deo dimittuntur peccata non diligentii inimicum, si tamen fratri roganti qui in se peccavit, dimittit. Sed cum peccata non dimittantur alicui adulto, nisi charitatem habeat, sequitur quod 6 charitatem habeat qui non diligit inimicum. Quomodo ergo nomine proximi omnis homo intelligitur in illo mandato : Diliges proximum tuum sicut teipsum 7 ? Si enim omnis homo proximus est, tunc et inimicus : praecipimur

<--- Page Split --->

ergo et inimicos diligere. Et quia illud præceptum generale est omnibus, præcipitur omnes homines diligere, etiam inimicos. Quidam quod hic dicitur simpliciter tenere volentes, illud præceptum determinant dicentes, illic perfectis dari in præceptum diligere omnem hominem, etiam inimicum : minoribus vero in consilium. In præceptum vero, eos diligere, qui nihil mali fecerunt eis, et inimicos non odire. Sed melius est ut intelligatur omnibus illo mandato præcipi cunctos diligere, etiam inimicos : cui sensui attestantur superius positæ auctoritates, et aliae multæ. Illud vero Augustini novissime positum, de perfecta charitate dictum intelligitur, quæ tantum est perfectorum : qui non solum amicos, sed etiam inimicos perfecte diligunt, eisque benefaciunt. Quæ perfectio dilectionis non est tantæ multitudinis, quanta exauditur in oratione Dominica : et hoc revera grande est et eximiæ bonitatis, scilicet perfecte diligere inimicum. Ita et cum dicit impleri verba illius sponsionis ab homine, qui non ita profecit ut diligat inimicum, de dilectione perfecta accipiendum est.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Hic solet quæri, Quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, etc. »

In ista distinctione non continetur nisi unum, scilicet quid majoris meriti sit diligere amicos, vel inimicos : et ideo nos quæremus hic ante Litteram duo, quæ etiam dependent a præcedenti lectione, scilicet an omnes tenentur ad dilectionem inimicorum ?

Et, si omnes tenentur, quæremus, Utrum omnes æqualiter debent exhibere affectum et effectum inimicis, vel soli perfecti ?

An omnes tenemur ad dilectionem inimcorum ?

Ad PRIMUM horum proceditur sic :

  1. Super illud Psalmi cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considera mirabilia de lege tua, dicit Glossa, quod mirabilia quæ considerantur, sunt diligere inimicos. Constat autem, quod ad mirabilia non tenemur : ergo non tenemur diligere inimicos.

  2. Item, Luce, vi, 27 : Diligite inimcos vestros, dicit Glossa : « Hoc perfectorum est : » cum igitur non omnes tenemur ad perfectionem, non omnes tenemur diligere inimicos.

  3. Item, Glossa ibidem, « Hic Ecclesia non lacte nutritur, quod simplicium est et imperfectorum : sed validori cibo charitatis roboratur. » Ergo videtur, quod ad hoc non teneantur nisi perfecti.

<--- Page Split --->

  1. Item, Matthæi, v, 43 : Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Cum igitur non ad plura teneamur nos, quam illi, videtur quod possumus habere odio inimicos. Quod autem non ad plura teneamur, quam illi, accipitur, Matth. xv, 36, super illud : Et accipiens septen panes et pisces, et gratias agens, etc. Glossa : « Non alia, quam quæ scripta erant, prædicat : sed legem et Prophetas graviora esse demonstrat. »

Item, Accipitur illud Matthæi, xix,17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ergo illi suficiebant ad salutem mandata, quæ data erant veteribus.

Item, Hoc accipitur, III Regum, III, 23, super illud : Fecit quoque Hiram mare fusile decem cubitorum, etc. : ibi Glossa : « Decem præceptis Dominus in lege omnia quæ facere debemus, expressit. » Constat autem, quod nusquam ibi est de dilectione inimicorum. Ergo ad hoc non tenemur.

  1. Item, Ezechielis, xx, 11 : Dedi eis præcepta mea,... quæ faciens homo vivet in illis, Glossa interlinearis : « Nihil addens. » Cum igitur hoc non contineatur in decalogo, videtur quod non debemus addere.

  2. Item, Sepe legitur in Veteri Testamento, quod Dominus occidit, et præcepit occidit inimicos, sicut Amalec, et illos qui habitabant in terra promissionis ante filios Israel. Ergo videtur, quod inimicos velit nos odisse.

  3. Item, Ad hoc videtur esse ratio : Inimicitia enim est causa pugnae : causa autem pugnae et causa amicitiae contrariantur : ergo inimicitia non erit causa amoris, sed contrarii : ergo erit causa odii : non ergo diligendus est inimicus.

  4. Item, Hoc videmus in omni natura tam inanimatorum quam animalium, quod quælibet pugnat contra inimicum : ergo videtur, quod contra jus naturale inditum omni rei sit diligere inimicos :

ergo non tenemur ad illud ex charitate, quia charitas non contrariatur juri naturali.

Sed contra hoc sunt

  1. Illa quæ habentur in Littera, et quæ in præcedenti distinctione sunt habita.

  2. Item, Levit. xix, 18 : Non quæras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum : ergo videtur, quod antiqui tenebantur ad dilectionem inimicorum.

  3. Item, Eccli. xxvii, 3 et 4 : Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis sus deprecatur. Quasi diceret : Nec medelam accipiet, nec exaudietur.

  4. Item, Proverb. xxiv, 17 : Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas.

SOLUTIO. Dicendum, quod omnes tenentur ad dilectionem inimicorum, et perfecti, et imperfecti.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod mirabile aliquid est, quod est insolitum tantum : et sic dicitur mirabile diligere inimicos : et ad hoc bene tenemur. Et est mirabile insolitum, et super facultatem admirantis apparens : et ad hoc non tenemur.

Ad ALIUD dicendum, quod Glossa illa loquitur de perfectione sufficientiae : sed si eos qui sunt in statu perfectionis vocat perfectos, tunc intelligitur de sequente, quod est : Benefacite his qui oderunt vos 1 : ut intelligatur de exhibitione familiaritatis per beneficia, et signa exteriora : quia ad hoc non tenentur nisi perfecti.

Ad ALIUD dicendum, quod simplices dicuntur ibi serviles illi, qui in Veteri Testamento sub litteræ cortice servierunt. Vel, si intelligatur de perfectis, tunc glossandum est sicut præcedens.

Ad ALIUD dicendum, quod numquam dictum est antiquis, Odio habebis inimicum tuum, nisi a suis Doctoribus, et non a lege : sed observabant sicut esset dicium, et ab illo Christus hoc assumpsit.

Sed contra.

Ad 3

Ad 4.

<--- Page Split --->

Vel dicatur, quod dictum erat eis hoc de inimico fidei, et non de inimico personæ et ipsi intellexerunt hoc de inimico personæ perverso intellectu. De inimico autem fidei dicebatur in præcepto, quod occiderent omnem masculum in terra quam Deus daturus esset in possessionem : sed Dominus intellexit hoc de bona occisione, quæ est per gladium spiritus, qui est verbum Dei.

tius inimicus, qui est imago Dei, ad hoc ut amplius non sit inimicus.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est contra legem naturae humanæ : quia homo est animal mansuetum natura, conformabile Deo magis quam bestiis.

ARTICULUS II.

Ad id quod objicitur, quod nihil tenemur nisi quod illi, dicendum quod si explicite accipiatur id quod continetur in lege, tunc falsum est : quia ad multa tenebantur illi, ad quæ non tenemur nos : et ad multa tenemur nos, ad quæ non tenebantur illi. Si autem spiritualiter et implicite intelligatur, secundum quod veritas est in umbra : tunc verum est hoc : sed non idem per eadem opera implemus : quia illi tenebantur carnem sulilam non comedere, et tamen continere : nos autem continemus, et comedimus, et idem implemus : et hoc vult dicere Glossa, quando dicit, quod demonstrant legem spiritualibus sacramentis esse refertam.

Utrum omnes æqualiter tenentur exhibere signa affectus et familiaritatis, vel perfecti tantum ?

Secundo quæritur, Utrum omnes æqualiter tenentur exhibere signa affectus et familiaritatis, vel perfecti tantum ?

Videtur, quod hoc tantum præceptum sit perfectis.

  1. Per Glossam Matthæi, v, 43, prius inductam. Si forte dicatur, quod dictum est de perfectione sufficientiae. Contra videtur esse, quod Dominus ibi addit super statum imperfectionis Veteris Testamenti : ergo omnes tenentur ad id.

Ad aliud dicendum, quod continetur in illo mandato : Honora patrem tuum et matrem tuam 1, scilicet parentes : quia nomine parentum accipitur ibi omnis homo, ut dicit Augustinus. Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod Dominus in hoc ostendit, quod inimici fidei essent gladio spiritus occidendi, ut masculinum in quo notatur vigor peccati, occideretur, et infirmitas humana viveret, quæ notatur per virgines, quæ in coitu non cognoverunt viros, id est, non habentes appetitum fornicandi a fide. Si autem nolunt converti, non est aliud nisi quod in igne materiali luant pœnas damni, quod inferunt Ecclesiæ per subversionem simplicium.

Ad aliud dicendum, quod inimicitia ut inimicitia non est diligenda, sed po-

  1. Item, Ibidem, Alia Glossa dicit, quod « cumulus perfectionis est diligere inimicos, et orare pro ipsis : » ergo videtur, quod etiam non omnes perfecti teneantur, sed tantum illi in quibus est cumulus perfectionis.

Sed contra :

  1. Ibidem dicit alia Glossa : « Contra Ecclesiam peccatur tribus modis, odio, verbis, cruciatu corporis : e contra autem Ecclesia tria facit, diligit, orat, benefacit. » Ergo videtur, quod non sit membrum Ecclesiæ, qui hæc negligit : ergo omnes tenentur.

  2. Item, Etiam antiquis præceptum est hoc, Proverb. xxv, 21 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum.

  3. Item, Exod. xxiii, 4 : Si occurreris

<--- Page Split --->

bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Glossa : « Hoc est, diligite inimicos vestros. » Et sequitur, 3. 5 : Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Glossa : « Hoc est benefacere his qui oderunt nos. »

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod mihi videtur grave, si omnes dicuntur teneri ad exhibendum signa dilectionis. Unde videtur mihi, quod non tenentur nisi in casu, si viderint necessitatem patientem : tunc enim tenentur : sed tamen videtur mihi, si postulat veniam non irridens, quod tunc non negandum est ei signum dilectionis.

Item, Videtur mihi si salutat, quod resalutari debet, nisi homo timeat probabiliter, quod faciat irrisionem tamquam non curans, quod provocaverit fratrem.

Et per hoc patet solutio ad totum. Perfecti enim propter scandalum etiam ultro, præcipue coram his qui sciunt, quod offensi sunt, tenentur offerre signa dilectionis.

ARTICULUS III.

An melius sit diligere inimicum, quam amicum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in principio lectionis : « Hic quaeri solet, Quid potius sit plurisque meriti, etc. »

Videtur enim, quod diligere inimicos sit melius et majoris meriti : quia

  1. Dicit Glossa Matth. v, 43, quod hoc est cumulus perfectionis : ergo hoc est melius.

  2. Item, Glossa super illud Psalmi cxvii, 18 : Considerabo mirabilia de lege tua, dicit : « In operibus Dei nihil mira-

bilius est, quam diligere inimicos : » ergo nihil altius et melius.

  1. Item, Bernardus super illud Joannis, xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, addit : « Imo tu, Domine, majorem habuisti, qui animam tuam pro amicis et inimicis posuisti. » Ergo videtur esse melius et potius.

  2. Item, Matth. v, 46 : Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Glossa : « Nullam in cœlo. » Ergo diligere inimicos est melius.

  3. Item, Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc inimici 1 essemus, secundum tempus Christus pro nobis, scilicet impiis, mortuus est. Si ergo Dei charitas in hoc est commendabilis, nostra erit commendabilis ex eodem.

  4. Item, Matth. v, 44, super illud : Diligite inimicos vestros, dicit Glossa : « Ecce ad quantam perfectionem nos provehit ! » Ergo penes illud est perfec tio : ergo est melius.

  5. Item, Virtus dicitur ultimum potentiae de re vel in re : sed majoris potentiae charitas est super naturam, cum diligit inimicum, quam cum diligit amicum : ergo major est virtus ejus : ergo est melius hoc, quam illud.

  6. Item, Quod est majoris pugnae, est majoris gloriae : diligere autem inimicum, est majoris pugnae : ergo majoris gloriae : ergo melius.

  7. Item, Ad amicum diligendum inclinat natura et gratia : sed quanto magis gratia elevat naturam, tanto motus purior et melior, quia sic magis accedit ad conformitatem gratiae : hoc autem maxime est in dilectione inimicorum : ergo diligere inimicos est melius absolute loquendo, quam diligere amicos.

SED CONTRA :

  1. Meritum esse in quantitate, est esse secundum quantitatem charitatis : sed in

<--- Page Split --->

gradibus charitatis dilectio inimicorum ponitur in ultimo loco : ergo hoc est meriti, ut videtur.

  1. Item, S1 sit comparatio unius ad alterum, hoc non potest esse gratia habitus : quia sine contradictione verum est, quod actus majoris charitatis in quantum sic, est majoris meriti : ergo hoc fuit in eodem actu vel æqualì. Sed tunc video, quod magis fervet dilectio amici : ergo videtur, quod majoris sit meriti propter fervorem.

  2. Item, Amicus et inimicus sunt contraria : diligere et odire sunt etiam contraria : sed odire amicum est magis malum, quam odire inimicum : ergo ejus oppositum est magis bonum et magis eligendum, quam oppositum alterius : est autem oppositum diligere amicum : ergo hoc est magis bonum, quam diligere inimicum : et hoc videtur Philosophus concedere.

eodem et in diversis sunt separati, et loquor de actu in comparatione ad objectum tantum : tunc dicunt, quod secundum quid est unus melior, secundum quid alius : cum enim sint æquales habitus sicut supponit comparatio, tunc propter dulcedinem et fervorem valet plus dilectio amici ad cumulum beatitudinis : propter difficultatem autem et laborem valet plus dilectio inimici ad peccati dimissionem quoad pœnam quam solvere tenemur pro peccato : et ad hoc redit solutio fere omnium Magistrorum. Sed mihi videtur, quod Christus intendit, quod melius simpliciter sit diligere inimicum : quia est fortioris charitatis super naturam, et quia præsupponit etiam diligere amicum : quia sicut ignis fortior est, qui agit in propinquum et remotum, quam qui agit in propinquum tantum, ita etiam ignis charitatis fortior est ad distans a natura, quam a propinquum naturae. Et ideo ego concedo rationes primo inductas.

Solutio. Solutio. Dicendum meo judicio, quod melius absolute et simpliciter est diligere inimicum, quam diligere amicum, sicut probant primæ rationes. Dicunt tamen aliqui, quod potest fieri in his duobus comparatio status ad statum, vel actus ad actum, vel habitus ad habitum : et hæc omnia vel in eodem homine, vel in diversis. Si fiat comparatio status ad statum in diversis hominibus, dicunt quod melius est diligere inimicum : quia hoc indicat statum perfectionis, aliud autem non. Si autem in eodem homine fiat comparatio, adhuc melius est : quia diligere inimicum præsupponit multo magis dligere etiam amicum, sed non convertitur : et sicut duo sunt meliora, quam alterum istorum, ita et hic tunc erit : qui enim est in tali statu, quod diligit inimicum, est etiam in statu illo, quod diligit amicum. Si autem fiat comparatio habitus ad habitum in eodem hominc, nulla est comparatio : quia idem est habitus, sed in diversis habent se ut excedentia et excessa. Si vero fiat comparatio actus ad actum : quia actus et in

Ad m quod contra objicitur, dicenAdò- dum quod Ambrosius ponit ordinem charitatis, non secundum quod charitas est fortioris potentiae in hoc vel illud, sed secundum quod congruit naturae quam perficit. Et ex hoc non sequitur, quod unum sit melius alio : quia meritum non attenditur penes charitatem secundum quod movet cum natura, sed potus secundum quod movet secundum modum gratiae tantum.

Ad aliud dicendum, quod ille fervor Adobg non accipit nisi præmium accidentale : quia comparatio supponit habitus utriusque actus esse æquales, quia aliter nulla esset ratio : sed huic accidentali puto præponderare posse charitatis in difficili.

Ad aliud dicendum, quod hæc ratio Adobg multipliciter peccat. Uno modo : quia a Philosopho ponitur secundum quod dicit diversitatem amoris alicujus stulti, qui diligit inimicum in quantum est unimicus, et non propter Deum vel ad Deum : et ille meretur vituperationes : et sic solvitur auctoritas. Sed Sancti di-

<--- Page Split --->

ligunt inimicos, ut fiant amici Deo, vel ad Deum. Alio modo : quia talis forma arguendi magis attenditur in consequentia e contrario, quam in consequentia in ipso : et in ratione est processus secundum consequentiam in ipso : et tunc sumitur odire amicos, et odire inimicos : et consequenter infertur ex quo antecedens est minus eligendum quam sequens, quod oppositum est ejus, scilicet diligere amicos sit magis eligendum quam oppositum consequentis, quod est diligere inimicos, et magis oppositum antecedentis sequeretur ad oppositum consequentis secundum magis et minus eligendum. Tertio, peccat : quia dato, quod consequentia sit bona secundum eligendum et non eligendum, adhuc nihil valebit in his quorum unum positum præsupponit alterum : et ita est hic, quia in charitate et viris sanctis diligere inimicos præsupponit diligere amicos : ideo non valet.

ARTICULUS IV.

An sit unus et idem motus erga amicum et inimicum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, circa initium : « An unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, etc. »

Hoc enim videtur impossibile, quod sit idem.

  1. Impossibile enim est unum motum comparari et terminari ad duos terminos : sed duo termini sunt amicus et inimicus : ergo simul non possunt esse unus motus.

  2. Item, Linea in una parte non terminatur ad duo puncta : ergo nec motus ad duos terminos. Si forte dicas, quod unus est ut terminus, alter ut finis : hoc ridiculum est : quia dilectio inimici non refertur ad dilectionem amici, vel ad

ipsum amicum, ut ad finem, sed potius ad Deum.

SOLUTIO. Dicendum mihi videtur, quod falsum est istud. Sunt tamen alii qui in contrarium objiciunt sic, quod sensibilis minus est potens quam intellectualis : sed sensibili plura simul accipimus, quia visu unum, et auditu alterum : vel visu duo quandoque ut duo, ut cum eruatur unus oculorum : ergo multo magis intellectuali contingit hoc fieri : voluntas autem partium intellectualium est. Item dicunt, quod hoc quod dicit Philosophus, « Scire quidem multa possumus, intelligere vero minime : » non est verum, sed probabile : quia hoc etiam in ista scientia probabile induxit Philosophus pro exemplo : multa enim inducit exempla in illo libro quæ non ad liquidum sunt vera. Ego autem puto hoc esse errorem. Non enim simile est pluribus organis et pluribus potentiis accipere plura, et una potentia componente ac si per plura. Omnia enim hæc bene concedo ad hoc quod est uno motu non componente, sed directe in objectum tendente, accipere plura : non enim una vis visiva secundum numerum est in utraque pupilla, sed in principio suo est una, scilicet in conjunctione nervi optci ad partem sensus communis. Similiter cum dicitur, Video album Diarri filium, vel album dulce, erit acceptio sensus communis componentis et dividentis : et in talibus non accipiuntur plura ut plura, sed plura in uno subjecto quod est magnitudo quæ per se objectum est sensus communis. Et idem est in intellectu componente : quia in illo plura accipiuntur in actu compositionis uno. Sed non est ita in intellectu simplici. Et ideo dictum Aristotelis verissimum est. Dato autem, quod hoc posset esse ex parte apprehendisve deintus, non deforis, non dabimus adhuc, quod hoc in affectu sit qui nihil confert : sed potius intentiones boni vel mali elicitas ex comprehcnsine, ipse prosequitur vel fugit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

SED CONTRA : Injungitur ei, ut faciat s quidquid boni potest, ut Deus cor ejus illuminet : ergo injungitur ei, quod oret : ergo debet dicere, Pater noster : quia illud præcipua est omnium orationum.

An tenentur omnes diligere inimicos suos ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, in prima parte : « Neque hoc a tanta multitudine, etc. »

Secundum hoc enim videtur, quod non omnes tenentur diligere inimicos, quod est contra prædeterminata.

SOLUTIO. Concedimus, quod debet dicere, Pater noster. Et clausula illa, Et dimitte nobis, etc., aut dicitur ab ipso, et verificatur in persona Ecclesiae : aut quia ipse petit futuram dimissionem, verificatur ab ipso præsens pro futuro, hoc est, sicut proponimus in futuro dimittere vel actu vel habitu.

SOLUTIO. Dicendum, quod intelligitur de dilectione ostendente effectum per signa familiaritatis : quia ad hanc non omnes tenentur.

ARTICULUS VII.

An opinio quorumdam, qui dicunt, quod præceptum de diligendo omnem hominem etiam inimicum sit solum datum perfectis, sit hæresim sapiens ?

ARTICULUS VI.

An non dimittens debitoribus suis, debet dicere, Pater noster ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, circa finem Litteræ : « Quidan, quod hic dicitur simpliciter, etc. »

Hoc enim videtur contra Evangelium : ergo est hæresis.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, circa medium : « Si dimiseritis hominibus, etc. »

Per hoc enim videtur, quod qui non dimittit, non debet dicere, Pater noster : quia mentitur : sed si mentitur, occidit animam suam.

SOLUTIO. Puto, quod hæc opinio hæresicam habet pravitatem, nisi intelligatur de dilectione affectus in signis familiaritatis : quia hæc imperfectis datur in consilio tantum, et non est in præcepto.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXI.

De charitate quantum ad durationem.

A. Si charitas semet habita amittatur ?

Illud quoque non prætereundum, quod quidam asserunt charitatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere : qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis. Apostolus ait : Charitas numquam excidit 1. Augustinus etiam inquit : Charitas quæ deseri potest, numquam vera fuit 2. Item, Charitas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt : Non novi vos 3. De hoc fonte Scriptura ait : Fons aquæ vivæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi 4. Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi. Item, Augustinus super Epistolam Joannis 5 : Radicata est charitas, securus esto : nihil mali procedere potest. Item, Gregorius in Moralibus : Valida est ut mors dilectio : virtuti enim mortis dilectio comparatur : quia nimirum mentem quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit. Item, Augustinus super epistolam Joannis : Unctio invisibilis charitas est : quæ in quocumque fuerit, radix illi erit : quæ ardente sole arescere non potest : nutritur calore solis, non arescit 6. Item,

<--- Page Split --->

Beda super Joannem 1 : Quærendum est quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus adstruatur? Notandum quod quia semper in Domino manserit Spiritus : in Sanctis vero quandiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat. Manet autem apud eos, ut bonis insistant actibus : recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetizandi habeant facultatem. Manet ergo semper, ut possint habere virtutes, ut mirabiliter ipsi vivant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa quales sint intus, effulgeant. Item, Gregorius : In Sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit, et venturus recedit. In his virtutibus sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet : in his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut in exhibitione miraculorum, aliquando adest, aliquando se subtrahit 2. Item, Ambrosius : Ficta charitas est, quæ in adversitate deserit 3. Hæc innuere videntur, quod charitas semel habita non amittatur. Ideo quidam in prætaxatam prosilierunt audaciam, dicentes charitatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti : quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali 4, et e converso Unde quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitæ, qui tamen postea abierunt retro 5. Sed scripta dicit non secundum præscientiam, sed secundum præsentem justitiam, cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono quod habituri sunt præscripti secundum præscientiam. Unde Ambrosius 6 : Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli 7 et Judæ : et illis discipulis quibus Dominus dixit : Ecce nomina vestra scripta sunt in cœlis 8 : et post abierunt retro. Sed hoc dixit propter justitiam cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni : et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali : propter quod dicuntur scribi in libro vitæ et deleri.

<--- Page Split --->

B. Determinatio auctoritatum prædictarum.

Quod vero Apostolus ait: Charitas numquam excidit 1, nullatenus pro illis facit. Dignitatem enim charitatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit : sed fides et spes evacuabuntur, et scientia. Item, quod dicitur charitas numquam fuisse vere quae deseri potest, non ad essentiam charitatis refertur, sed ad efficientiam : quia non efficit charitas quae deseritur, hominem vere beatum, nec perducit ad verum bonum. Huic etiam fouti alieni, id est, damnandi non communicant, scilicet in fine, quia non perseverant. Potest tamen hoc et caetera quae de charitate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent : quae semel habita non amittitur. Exordia vero charitatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia, et profectus, et provectio : quos gradus ille discernit, qui parabolam illam intelligit. Sic est regnum Dei, quemadmodum si jactet homo semen in terra et dormiat, et exsurgat semen et germinet, et crescat, etc. 2. Si ergo perfecta charitas sic radicata est, ut amitti nequeat: incipiens tamen et provecta amitti potest, et saepe amittitur : sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare. Quod Augustinus ostenit inquiens: Quia radix omnium malorum est cupiditas 3, et radix omnium bonorum est charitas, simul amba esse non possunt, nisi una radicius evulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa conatur aliquis ramos incidere, si radicem non contendit evellere 4.

DIVISIO TEXTUS.

« Illud quoque non præterendum, quod quidam asserunt, etc. »

Hic incipit pars illa in qua agit de charitate in comparatione ad diligentem.

Et habet tres partes : in quarum prima quaerit, Utrum charitas semel habita potest amitti, vel non ? In secunda, ex incidente ostendit, qualiter aliæ virtutes theologicae sunt ex parte charitatis, ibi, C, « Advertendum etiam est, quomodo fides, etc. » In tertia et ultima, tangit de charitate Christi, ibi, D, « Nunc jam superest, etc. »

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

An semel habitam charitatem contingit amitti ?

Incidunt autem duae quaestiones circa intentionem primi capituli : quarum prima est, Utrum contingat amitti semel habitam charitatem ? In secunda autem, In quanta resurgat post amissam charitatem ?

AD PRIMAM PROCEDITUR SIC :

  1. Eadem est ratio charitatis in homine et in Angelis : in Angelis autem semel habitam non contingit amitt, secundum opinionem illorum qui dicunt Angelos fuisse creatos sine gratia : ergo nec in homine contingit amitti semel habitam.

  2. Item, Minus forte non abjicit magis forte, sed minima charitas fortior est omni peccato et omni tentatione : ergo non abjicitur aliquo peccato vel aliqua tentatione.

  3. Item, Si abjicitur, oportet salvari inter eam et peccatum legem contrariorum, quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, scilicet quod nulla transmutant se ad invicem, nisi quae agunt ad invicem, et patiuntur : haec autem semper in viribus proportionata sunt : ergo videtur, cum nulla sit proportio vis charitatis ad peccatum, quod non transmutetur ab aliquo peccato.

  4. Item, Si depellitur : aut depellitur a peccato quod est, aut a peccato quod non est. Si a peccato quod est : aut in eodem, aut in alio. Si in alio. COSTRA : Dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus, quod « si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio. » Ergo id non depellit eam a subjecto. Si in eodem : ergo contraria sunt simul in eodem, quod non potest esse.

Si dicas, quod non insunt in eodem nunc : sed in uno nunc abscedit charitas, et in alio inest peccatum. Ad hoc sequitur duplex inconveniens : quorum unum est, quod unum contrariorum cedit alteri, antequam tangatur ab illo, vel antequam illud agat in ipsum. Aliud est: quia signentur illa duo nunc : et sit A, in quo cedit charitas : B autem in quo inest peccatum. Cum inter quælbet duo nunc sit tempus, in illo tempore anima nec est in charitate, nec in peccato, quod absurdum est : ergo relinquitur, quod charitas semel habita non amittitur.

  1. Item, Voluntas de se est indifferens: ergo cum charitate efficitur actu bona . ergo magis parata in bonum, quam in malum : ergo non potest vinci a peccato.

  2. Item, Omnis motus est secundum exigentiam dominantis : dominans est charitas, quia ipsa super omnia potest : ergo nunquam peccat.

  3. Item, Hoc videtur dicere, I Joan. in, 9, quod qui natus est ex Deo, non peccat.

  4. Item, Cantic. VII, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.... Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, id est, multæ tentationes.

  5. Item, in Psalmo xxvi, 1 : Dominus illuminatio mea. Glossa : « Si donum aufertur, vincitur dator : » sed constat, quod dator vinci non potest : ergo nec donum auferri.

  6. Item, Chrysostomus super Joannem : « Magnum amor, et igne vehementius : et non est aliquid quod proprium ejus impetum sustinere possit. » Multo minus potest illum impetum sustinere peccatum.

  7. Si forte velis dicere, quod Deus aufert. CONTRA : Ad Roman. xi, 29 : Sine pænitetia sunt dona et vocatio Dei. Ergo videtur, quod ipse non aufert.

  8. Item, I Reg. xvi, 13: Directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Constat autem, quod saepe peccavit

<--- Page Split --->

mortaliter. Ergo propter mortale peccatum non amittitur charitas : ergo propter nihil potest amitti.

  1. Item, I Joan. iv, 16, super illud : Qui manet in charitate, in Deo manet. Glossa : « Mancas in Deo ut continearis : manet in te Deus, ut contineat te. »

  2. Item, Videtur cum Deus continens sit potentissimus, quod cadere non possit : quia per charitatem ipsum inhabitat.

  3. Item, Super illud Matthæi, vii, 25 : Venerunt flumina, etc. Glossa : « Qui cadit, non ædificatur in Christo : » sed constat, quod qui habet charitatem, ædificatur in Christo : ergo ipse non cadit.

  4. Item, Augustinus in Euchiridion : « Si quis tempore tentationis res temporales mavult retinere, quam Christum, non habet ipsum in fundamento : » sed qui charitatem habet, habet Christum in fundamento : ergo iste non cadit propter res temporales.

  5. Item, Bernardus de Petro videtur velle propter negationem non amisisse Spiritum sanctum vel charitatem. Cum igitur negatio Christi maximum sit omnium peccatorum, propter nullum aliorun videtur posse perdi charitas.

  6. Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo : « Numquam est charitas sine timore, sed casto : numquam sine cupiditate, sed ordinata. » Erga timor expellit peccatum, et cupiditas incommutabilis boni numquam dat locum cupiditati boni commutabilis. Ergo numquam incidet aliquod peccatum : quia omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex cupiditate male inflammante, sicut dicit Glossa super illud Psalmi lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

  7. Item, I Joan. iv, 1 : Multi pseudoprophetæ exierunt, etc. 4. Glossa : « Numquam erant in nobis de numero habentium charitatem. »

  8. Item, Philosophus vult, quod mutabile et immutabile non sint ejusdem

rationis, nec ejusdem generis : constat autem, quod charitas viæ, et claritas patriæ sint ejusdem rationis : ergo cum charitas patriæ sit immutabilis, charitas viæ erit immutabilis. Plura etiam ad hoc inducit Magister in Littera.

Sed in contrarium est quod

  1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 12 : Qui se existimat stare, videat ne cadat : ergo cadere potest qui stat per charitatem.

  2. Item, Apocal. ii, 4 : Habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Ergo derelinqui potest. Et quia hoc videmus continue fieri, sufficiant ista.

SOLUTIO. Dicendum, quod charitas potest amitti et recuperari sæpius in via.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile : quia Angelus secundum illam opinionem simul accipit charitatem et confirmationem, sed non homo : sed quoad actum gratificandi et diligendi simile est.

Ad ALIUD dicendum, quod peccatum Ad 2 et 3. non vincit charitatem : sed voluntas sponte abjicit eam, cum deflectitur ad id cum quo stare non potest.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, quod peccare privatio est, et non contrarium aliquod ponens.

Si forte dicitur, quod hoc est fuga et non responsio : dico tunc, quod hæc falsa est, quod duo contraria nullo modo possunt esse in eodem simul : sed duo contraria, ita quod utrumque sit actu non possunt esse in eodem : sed cum utrumque est in potentia, vel unum in actu et alterum in potentia, nihil prohibet esse in eodem. Et ita est hic : quia charitas in illo nunc simpliciter non inest, sed ut corrupta et recedendo, et peccatum ut in generatione et accedendo. Et est instantia contra propositionem in omni actione et passione physica.

<--- Page Split --->

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod voluntas de se indifferens habilitatur charitate : sed numquam ita ante confirmationem habilitatur, nisi possit sponte deponere charitatem, et deflecti in peccatum. Unde nihil cogit.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu in quo movens est per intentionem naturae et non voluntatis.

ARTICULUS II.

An in minori vel majori vel aequali semper necesse est resurgere ?

Secundo quaeritur, Utrum semper in minori vel majori vel aequali necesse est resurgere ?

Videtur autem, quod in minori : quia

  1. In omnibus ita est, quod prima inceptio esse non est secundum perfectum illius esse, sed in minori, sed postea proficit ad perfectum : cum igitur charitas post peccatum incipiat, videtur quod incipiat secundum imperfectum et minimam charitatem.

  2. Item, Amos, v, 1 et 2 : Domus Israel cecidit, et non adjicit ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Ibi Glossa : « Non negat posse resurgere, sed negat ut possit resurgere virgo : quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pastoris, non habebit tantam gloriam quantam qui numquam aberravit. » Ergo impossibile est, quod in aequali resurgat.

  3. Item, Ezech. xliv, 10, 13 : Levita qui longe recesserunt a me,... non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi. Ergo videtur, quod numquam ita propinqui fiant ut prius. Ergo numquam tantam habebunt charitatem.

  4. Item, Hoc videtur ex simili : quia mulier per fornicationem aberrans, postea non tantum diligitur a marito quantum prius : ergo nec Deus tantum diligit animam : sua autem dilectio major vel minor, est dilectionis effectus major vel minor : ergo numquam habebit tantam charitatem.

Sed contra videtur, quod

  1. Resurget in aequali : quia « pænitentia, ut dicit Ambrosius, omnia ablata restituit : » ergo etiam tantam restituit charitatem, quanta est amissa.

Ad 7 et 8. Ad aliud dicendum, quod hic intelligitur de prædestinatis et de peccato finali. Vel dicatur melius, quod quantum est in se, generatio per charitatem conservat eum : sed ipse potest se perdere.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod hoc etiam esset verum, si donum de sua debilitate succumberet : hoc autem non est verum. Ad 10 et 11. Ad aliud et ad sequens eodem modo dicendum est.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur hoc quoad actum charitatis, sed quoad actum regiminis populi et prophetiae quae est gratia gratia data, et non gratum faciens.

Ad 13 et 14 Ad aliud et ad sequens dicendum, quod quantum in se est, ipsa continet. sed tu potes excidere a vi contentiva.

Ad 15. Ad aliud dicendum, quod non aedificatur quoad permanentiam qui cadit, licet forte aedificatus fuerit quoad essentiam charitatis, sicut dicit Magister in Littera.

Ad 1°. Ad aliud dicendum eodem modo.

Ad 17. Ad aliud dicendum, quod (sicut dicit Bernardus) intelligitur quoad propositum miserendi, et non quoad actum separationis a charitate.

Ad 18. Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quamdiu est charitas : sed potest abjici per oppositum, ut prius dictum est.

Ad 19. Ad aliud eodem modo dicendum est. Ad 20. Ad ultimum dicendum, quod hoc est verum de substantiis immutabilibus ex natura. Formæ autem non sunt mutabiles per se, sed per subjectum. Et ideo non tenet de illis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Malach. nu, 4: Placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.

  2. Item, Glossa ibidem, « Quomodo in principio placuerunt, ita post peccatum per penitentiam placere inceperunt, omni sorde vitiorum purgata. »

  3. Item, Zachar. vni, 13, super illud : Salvabo vos, et eritis benedictio. Glossa : « Reverentur in pristinum statum, cum egernt penitentiam. »

  4. Item, Levit. vi, 25, super illud : Ista est lex hostiae, dicit Glossa : « Æque placet Deo virtus justorum et digna penitentia peccatorum, quae restitut in gradum pristinum. »

  5. Item, Luc. xv, 22 : Cito proferte stolam primam. Glossa : « Pristnæ dignitati filium restituit. »

Ex his sequitur, quod in æqualì resurgat quìlbet charìtate,

Quæst.

Sed videtur. quod in majori: quia 1. Dicit Apostolus, ad Roman. v, 20. Ubi abundavit delictum, superabunduvit gratia.

  1. Item, Ad Roman. vni, 28: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : « Etiam casus in peccatum. »

  2. Item, Genes. 1, 5 : Factum est vespere et mane, dies unus. Glossa : « Eminens vespertina lux est, et a qua quis cecidit, matutina in qua resurrexit : » sed major est matutina, quam vespertina : ergo in majori charitate semper resurgitur.

  3. Item, Baruch, iv, 28: Sicut fuit sensus vester ut erraetis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Ergo oportet etiam, quod in multo majori resurgat quis charitate.

Solutio.

Solutio. Opinio est hic, quod potest aliquis resurgere in minori, in æqualì, et in majori charitate, prout ipse devote se præparaverit ad reciplendum, et prout Deus dignabitur infundere : quia metas

suæ largitatis præscribere non possumus.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod non est simile de charitate, et de his quæ causantur a natura : quia naturalia principia sui esse habent in materia : et hæc primum sunt mollia et debilia, et postea confortantur : quia omnis materia rei naturalis qualior modis se habet, ut dicit Rabbi Moyses in Duce neutrorum, scilicet aliter extra formam terminantem, et aliter currens ad ipsam quando jam trahitur a virtute formativa, et aliter formata, et aliter consolidata in quantitate perfecta Deus autem non sic operatur : ergo de charitate non est simule.

Ad tria sequentia dicendum, quod hoc intelligitur de gradu secundum dignitatem, non secundum immunitatem culpæ vel quantitatem charitatis: aliquam enim qui peccavit habebit indignitatem, quam numquam absterget, scilicet quod non potest gloriari de innocentia.

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod omnia illa sex quæ objiciuntur, habent unam solutionem, scilicet quod intelligitur quoad rectitudinem immunitatis culpæ, non dignitatis, nec quantitatis virtutis necessario.

Ad ea quæ ulterius objiciuntur, dicendum quod dictum Apostoli intelligitur, quod superabundavit gratia quoad vincendum delictum. Et intelligit de gratia redemptionis factæ per Christum, quæ major est in bono, quam delictum primi hominis in malo fuerit.

Ad aliud dicendum, quod casus non cooperatur ad majorem charitatem nisi occasionaliter et remote, sicut dictum est, et notatum in lib. I Sententiarum 1.

Ad ultimum dicendum, quod Baruch dicit hoc, quod sicut provocaverunt peccando contia decem, ita nunc decies in præceptis convertentes requirent : non quod necessarium sit in decies tam magna charitate resurgere.

1 Cf. I Sententiarum, Dist. XLVI. Tom. XXVI

hujusce editionis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Quid est liber vitæ ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitæ, etc. »

Occasione enim ejus, quod hic mentio fit de libro vitæ, possunt hic quæri quatuor de ipso, scilicet quid sit ?

Et, Quid sit scribi in ipso ?

Et, Utrum aliquid in eo scribitur sub conditione ?

Et quarto, Utrum aliquis potest deleri qui ibi scribitur ?

AD PRIMUM proceditur sic :

Dicit Augustinus, quod « Filius Dei est ars Dei Patris omnipotentis, plena rationum omnium. » Ergo videtur, quod quidquid per rationes exemplares sit in Deo, hoc ut ratio viva sit in Verbo : sed hoc est esse in libro, quod esse scriptum per rationes exemplares : ergo videtur, quod Filius Dei sit liber vitæ.

  1. Item, Joan. 1, 3 et 4 : Quod factum est in ipso, id est, in Verbo, vita erat, et vita erat lux, etc. Cum ergo hoc sit liber vitæ, quod scripti ibi vivunt, videtur quod Filius sit liber vitæ.

  2. Item, Augustinus in libro XX de Civitate Dei : « Liber vitæ est præscientia Dei, in qua omnia sunt contenta 1. » Patet autem, quod scientia per attributionem convenit Filio : ergo ipse est liber vitæ.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Omnia facta et futura et ea quæ sunt, scripta sunt in Verbo : non autem omnia sunt in libro vitæ, quia soli electi : ergo non est idem liber vitæ, quod Filius Dei, vel præscientia.

  2. Item, Videtur quod per appropriationem magis conveniat Spiritui sancto, quod sit liber vitæ : quia vitæ actus bonitatis est : et Spiritui sancto attribuitur bonitas : ergo convenit magis Spiritui sancto.

  3. Item, Vita est actus Spiritus, ut dicit ipse Dominus, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat : ergo magis convenit hoc Spiritui sancto, quam Filio.

SOLUTIO. Dicendum quod liber vitæ Solum secundum Augustinum, est præscientia, secundum quod præscientia sumitur pro prædestinatione præparante gratiam in præsenti, quam habet exemplariter ab æterno, et gloriam in futuro. Et hoc quidem commune est tribus personis, sed per attributionem specialiter convenit Filio.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non Adi est idem esse artem, et esse librum vitæ : quia ars indicat ordinem artificiata ad vitam felicem, licet rationes artis in artifice vivant : liber autem vitæ dicit ordinem ejus quod in eo scribitur, ad vitam gratiae et gloriæ.

Et per hoc etiam patet solutio ad seAdi quens : quia in ipso dicuntur vita omnia : non quod in se vel ex ipso habeant ordinem ad vitam gratiae et gloriæ, sed quia in artifice rationes eorum vivunt.

Ad SEQUENTIA patet solutio per dicta in Ad 1 principio solutionis.

ARTICULUS IV.

Quid est scribu in libro vitæ ?

Secundo quaeritur, Quid sit scribi in libro vitæ ?

Videtur, quod temporaliter aliquid ibi scribatur, quia

<--- Page Split --->

  1. Dicunt Sancti, quod quoad præsentem justitiam Judas et multi alii ibi scripti fuerunt: justitia autem præsens temporalis est: ergo temporaliter ibi aliquid scribitur.

  2. Item, Si liber vitæ dicitur, quia ibi scripta ordinant ad vitam gratiae et gloriæ, cum omnis justitia et opus charitatis sive præsentis justitiæ sive prædestinationis ordinet ad vitam, videtur quod omne temporale bonum opus ibi scribatur.

SED CONTRA :

Scribi dicit libri receptionem : Deus autem temporaliter nihil recipit : ergo temporaliter ibi nihil scribitur.

Et videtur, quod sic.

  1. Constat enim, quod prædestinatio non infert necessitatem salutis, quia sic mhul essent opera nostra : ergo videtur, quod possibilitas ad damnationem semper maneat : ergo qui scriptus est, sub conditione scriptus est, si perseveret.

  2. Item, Hoc accipitur, Jerem. xviii, 11 et seq., ubi dicit Dominus, quod quando prænuntiat bona genti alicui, et gens illa conversa fuerit, et fecerit malum, quod non dabit bonum prænuntiatum, sed malum quod meruerunt : ergo bonum prænuntiatum quod legit ibi Propheta, non fuit ibi scriptum simpliciter, sed sub conditione.

soluio.

SOLCTIO. Dicendum, quod prædestinatio accipitur secundum completam significationem, et secundum diminutam. In completa autem significatione dicit præparationem gratiae in præsenti, et gloriæ in fuluro : et sic soli prædestinati et bona eis præparata sunt ibi scripta. Secundum incompletam significationem dicetur gratiae præparatio in præsenti de se ordinantis in gloriam, sed non præparatonem gloriæ : et sic omnes justi ibi scribuntur, et opera bona eorum, quia omniic opera bona Sanctorum sive finalter remaneant Sancti, sive non, Deus præparavit ab æterno, et non nisi suo munere ea facere possunt.

U l e t 2.

Ad primum ergo dicendum, quod justitia præsens est ibi scripta : non quando fit, sed ab æterno.

Per hoc patet solutio ad sequens.

ARTICULUS V.

An in libro vitæ aliquid scribatur sub conditione ?

Tertio quæritur, Utrum sub conditione aliquid ibi scribitur ?

  1. Item, Dicit Gregorius, quod « mutat ibi Dominus sententiam, sed non consilium : » constat autem, quod sententia non promulgatur, nisi illa quæ est in prævisione Dei scripta : ergo videtur, quod sub conditione scripta fuit, quia alias falsificaretur.

SED CONTRA :

Omnis conditio dubitationem importat : in prima autem veritate nihil est per modum dubitationis : ergo nihil est ibi per modum conditionis. Si forte tu dicas, quod immobilis est veritas in ordine ad causam suam, licet in se mobilis sit, ut Ninivcn esse subvertendam secundum merita. Hoc etiam semper est et erat et ert verum, Ezechian esse moriturum secundum causas inferiores : et hoc modo scribitur ibi, et non simpliciter. Hoc nihil est : quia sic Dei ordinatio dependeret a nostro opere, quod est impossibile : et sic æternum aliquo modo causaretur a temporali.

SOLUTIO. Dicendum, quod nihil scitur soluto. ibi sub conditione, sed omnia simpliciter: sicut etiam ipsa prædestinatio est simplex veritas : sed quod in Deo simpliciter est, a nobis simpliciter dici non potest. Item, quod a Deo simpliciter prævidetur, non nisi secundum ordinem in tempore expli- catur. Unde hujusmodi pronuntiationes sunt de prævisis secundum quod egre-

<--- Page Split --->

diuntur in opus, et sic habent ordinem, eo quod pcna est contra culpam, et præmium ad meritum. Et hoc modo fiunt prænuntiationes et sententiæ quas quandoque mutat Deus, sicut diximus alibi.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est ibi conditio aliqua, sed ratio concomitantiae et termini operis prædestinationis sive effectus : luæc enim secundum ordinem sapientiae e concomitantur bene facere et salvari, et effectus prædestinationis terminatur ad hoc, et male facere et damnari.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Jeremias loquitur de prædestinatione quoad effectum in tempore, et non de æterna prævisione: effectus enim bene causatur ab opere nostro, licet non ipsa prævisio.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod sententia vocatur a Gregorio enuntiatio effectus, et non æterna prædestinationis.

Ad object. Ad in quod in contrarium objicitur, patet solutio per antedicta.

ARTICULUS VI.

An aliquis scriptus in libro vitæ potest deleri ?

Quarto quæritur, Utrum aliquis deletur qui ibi scribitur?

Videtur, quod sic :

  1. Psalmo LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

  2. Item, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

  3. Item, Aliter videretur ponere necessitatem ad salutem : ergo non esset jam

voluntaria virtus vel salus aliquo modo. Sed contra :

  1. Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ.

  2. Item, Glossa super Psalmum LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium : « Non sic intelligendum est, tamquam scribantur et deleantur, sed quoad spem eorum qui putant se ibi scriptos. »

Sed tunc quæritur de Juda qui scriptus ibi dicitur quoad præsentem justitiam, quid sit hoc dictum.

SOLUTIO. Dicendum, quod nullus ibi scriptus deletur, nec aliquid ibi scriptum deletur.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dicitur, Deleantur, quoad relationem justitiae præsentis ad justum qui cadit a justitia. Quamdiu enim justus est, tamdiu manet relatio scripturæ ad ipsum quoad opera ab æterno sibi præparata. Ipso autem cadente, nulla mutatione facta in libro, jam ille cadit extra relationem ordnìs ad illa merita. Qualiter autem immutetur relatio, altero relativorum mutato, et altero immutabili, sufficienter secundum meum posse dictum est in primo libro Sententiarum. Hoc igitur vocatur deleri de libro.

Ad ALIUD dicendum, quod Moyses non optavit hoc : sed consequentiam facti prædixit. Si enim non dimisisset noxam, quoad aliquid excidisset a scriptura libri, scilicet quoad accidentalem gloriam ducatus eorum, et introductionis in terram promissionis, et collationis legis. Et non loquitur de deleƟone a libroƟ simpliciter, nec quoad præmium substantiale.

Ad id quod ulterius quæritur, Quid sit Ad id deleri de libro, potet solutio per dicta.

<--- Page Split --->

C. Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari. et non charitas, cum et ea ex parte sit.

Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari quia ex parte sunt, et non charitas cum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est, imperfecte, diligimus : sicut ex parte sciinus, ut ait Hesychius super Leviticum. Cum ergo omne quod ex parte est, evacuetur : cur charitas excipitur, quae dicitur numquam excidere ? Charitas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc : et ideo ipsa evacuabitur in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio et addetur perfectio. Remanebitque ipsa aucta, et actus ejus, et modus diligendi, ut diligas Deum propter se ex toto corde, et proximum tuum sicut leipsum: sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur. Scientia vero secundum actum et modum suum, qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur. Ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.

ARTICULUS VII.

An fides potest evacuari ?

Ad PRIMUM objicitur sic :

  1. Fides est fundamentum in ædificio spirituali : sed si fundamentum evacuatur, totum ruit ædificium : ergo si fides evacuatur, omnes gratiae et virtutes et res sperandæ ruunt in nihilum, quod esset magnum inconveniens.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari, etc. »

  1. Item, Majus lumen non offuscat minus lumen, sed perficit : sed visio facie ad faciem succedit fidei : ergo non evacuat eam, ut videtur.

Et quæruntur quatuor : quorum primum est de evacuatone fidei.

Secundum, de evacuatione spei.

Tertium, An charitas evacuatur? et quare non, si non evacuatur?

Quartum, de evacuatione scientiae.

Sed contra :

Supra 1 probatum est saepius, quod fides est non apparens 2 : sed in patria nihil est non apparens : ergo non erit ibi fides.

1 Cf. Supra, Dist. XXIII. 2 Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides si erandarum substantia rerum, argumentum non apparentum.

Et, I ad Coimth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ængnate, tunc autem face ad facem.

<--- Page Split --->

Solutio. Dicendum, quod in fide duo sunt ex parte illa qua est cognitio. Et tertium est quod est affectio. Unum in cognitione est genus visionis. Est enim fides visio quaedam veritatis divinae : et vocatur a quibusdam substantia prima fidei, quia circa illud specificandum ponuntur omnes formae et differentiae, quae constituunt fidem in specie virtutis. Secundum autem est forma informans hanc cognitionem sive visionem ad speciem fidei Haec autem est speculum et aenigma non apparentis. Et sublatis his non est fides. Potest tamen esse visio faciei, vel alterius scientiae. Tertium est affectio, quod non propter aliquid assentit nisi propter primam veritatem absolute : quia si haberet rationem, non propter eam crederet. Dici ergo potest, quod fides evacuatur quoad secundum, quod est forma, et modus visionis : non autem quoad primum et ultimum : sed potius illa manent et perficiuntur. Et succedit sic fidei visio, quae est tota merces : quia est visio pascens amati et habiti.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod fides est substantia hic : et ratione illa quae est visio, est substantia : et hoc non ruit ibi. Et ideo ædilicium manet totum : quia id quod est distans, et in speculo et in ænigmate, non potest esse ratio fundamenti, cum sit imperfectionis, quæ non competit glorificatis.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum de luminibus quae non sunt ordinata ad invicem ut imperfectum et perfectum : sed sic non est hic. Imperfectum enim cedit perfecto in omnibus, sicut privatio cedit formae in natura.

ARTICULUS VIII.

An spes potest evacuari ?

Secundo, Quærilur de evacuatione spei.

Videtur enim, quod non succedat spei aliquid, et ita in toto videtur destrui, et non evacuari.

  1. Dicit enim Glossa, quod succedit beatitudo spei : et hoc non potest esse cum illa succedat omnibus virtutibus.

  2. Item, Dicit Augustinus, quod « fidei succedit visio quæ est tota merces : » ergo nihil relinquitur quod succedat spei.

  3. Item, Omnis mutatio fit secundum aliquod commune subjectum : sed in spe nihil est nisi exspectatio futuri, et protensio in illud : sed nihil horum remanet, eo quod nec exspectatio manet, nec protensio in aliquid non habitum : ergo videtur in toto destrui : quia etiam fides in toto destrueretur, si nihil commune subjectum speculo et faciei sive præsentiae maneret, sicut diximus, quod visio manet.

Item quæritur, Quare evacuantur ista virtutes, cum hoc non dicatur de cardinalibus, quod evacuentur? Magis enim debet evacuari quod est ad id quod est ad finem, quam ad id quod est in finem immediate : cardinales autem habent actus suos in eo quod est ad finem, et theologice in finem immediate : ergo magis deberent evacuari cardinales, quam theologicae.

Solutio. Dicendum, quod spes et habitus spei et actus evacuantur, sed non in toto destruitur. Et ad hoc notandum, quod in transitu gratiae ad gloriam quatuor oportet observare. Quædam enim

<--- Page Split --->

manent in actu et habitu substantialiter et formaliter, sed mutantur quoad modum quem habent non ex se, sed ex eo quod sunt in tali statu subjecti sui : et sic mutatur et transit chartas in transitu in gloriam, ut patebit infra. Quædam autem manent in habitu substantialiter et formaliter, sed non in actu, ut cardinales virtutes, ut infra ostendetur post tractatum totum de charitate 1 Quædam autem manent secundum substantiam et non quoad formam et actum, ut fides. Quædam vero nec quoad substantiam, nec quoad formam, nec quoad actum, sed in communi proportionis tantum manent, ut spes. Quinto modo se habet id quod non est virtus, ut scientia via, quae in toto, meo judicio, destruetur. Et de hoc postea disputabitur.

Sed hoc quod de spe dictum est, qualiter intelligi possit, notandum quod habitus spei habet exspectationem gloriae et protensionem : et exspectatio ostendit quasi id quod est, et protensio ostendit id quod est formale spei, quo distinguitur ab aliis quibus convenit exspectare : et utrumque illorum tollitur. Sed quia omnis sperans secundum quod sperat, rei speratae proportionalur, ideo illa proportio manet, quando consequitur rem speratam : et sic intelligo dictum quorumdam Doctorum, qui dicunt, quod in transitu spei in gloriam non manet nisi commune secundum proportionem.

  1. Ad PRIMUM dicendum, sicut supra de spe diximus 2, quod beatitudo accipitur materialiter pro omnibus bonis manentibus in ipsa, et sic succedit omnibus virtutbus : et accipitur secundum proprietatem conjunctam sibi, quae est magnum, sive altum, et gloriosum, et hoc modo succedit spei.

  2. Ad ALIUD dicendum, quod visio est tota merces : non tamen omnis visio, sed illa quae est amati et habiti : et tunc visum in quantum visum, succedit fidei,

et habitum spei, et amatum respondet charitati.

Ad ALIUD dicendum, quod manet ibi commune proportione, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod istae evacuantur : quia id quod est materiale eis informibus et formatis, est imperfectum, et non competens statui beatitudinis. Sic autem non est de cardinalibus : quia licet actus earum sit ordinatus ad viam, tamen habitus earum potest esse communis via et patriae, ut infra patebit.

SED ADHUC objicitur : quia videtur etiam in fruitione esse spes.

  1. Dicitur enim, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibit me adhuc sitient. Eseriens autem et sitiens aliquid exspectat in futurum. Ergo est spes respectu illius, cum hoc sit de substantiali praemio quo fruuntur.

  2. Item Anselmus in Prosologio 3 : « Si Deum diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis : profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii. » Ergo videtur, quod ibi sit vicissitudo gaudii, et gaudium illud sit in fieri continue : ergo aliquid ejus exspectatur in futurum. Hoc autem est contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi vult, quod contemplatio illa faciat beatos participes aeternitatis, et elevet super omnem mutabilitatem.

  3. Item, Philosophus in Ethicis dicit, quod mutatio non est delectabilis nisi propter malitiam : et si alicujus natura omnino simplex fuerit, eadem operatio illi semper delectabilissima erit.

Et AD hoc dicendum, quod puto sine præjudicio aliorum, quod non est ibi spes aliqua, nec mutatio, sed potius perfecctum. Nec dico, quod ibi sit futurum

<--- Page Split --->

proprie : licet enim continue bonitates Dei participent secundum rationes plures, tamen illae sunt in uno increato, quod semper habent : et ideo non est ibi transitus aliquis, sed delectatio in illo.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod esuries illa tollit fastidium, et non habet futurum proprie loquendo, qua si participant aliquid unde dicantur novi, ut videtur dicere Dionysius, non tamen hoc est secundum modum successionis, sed recessus potius a successione in unum simplex quod est per suam essentiam beatificans.

Ad alud dicendum, quod Anselmus non intendit ponere motum vel mutationem, sed immensitatem boni beatificantis. Dicunt tamen quidam, quod illud mensuratur ævo, et quod illud habet prius et posterius. Sed hoc ego non intelligo, qualiter aliquid prius habeat et posterius per hoc quod efficitur immutabile : nec possum intelligere, qualiter aliquid habeat prius et posterius quod non sit tempus.

ARTICULUS IX.

An charitas sit evacuanda ?

Tertio quaeritur, Utrum charitas evacuanda sit ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Supra habitum est, quod fides, spes et charitas æqualia sunt : ergo videtur, quod unum sequitur ad alud : ergo si unum evacuatur, et alud : sed duo prima evacuantur : ergo et tertium.

  2. Item, Dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate, quod « nihil diligitur nisi cognitum : » ergo dilectio fundatur super cognitionem : sed scientia evacuabitur : ergo et chartas.

  3. Item, Fides et spes generant charitatem, ut dicit Glossa super principium Matthæi : sed fides et spes evacuantur: ergo et charitas.

  4. Item, Quod est ad finem aliquem consequendum, habito fine, non est amplus necessarium : charitas autem est ad consequendum finem beatitudinis : ergo habita illa non erit necessaria : constat, quod natura non abundat in superfluis : ergo multo minus gratia : ergo tunc non erit charitas, quia esset superflua.

  5. Item, Si fides ideo destruetur, quia videt in speculo : ergo eadem ratione charitas deberet destrui, quia diligit in speculo : non enim est conjuncta, sed potius peregrinatur, quamdiu in corpore manet.

  6. Item, In Littera habemus, quod est imperfecta : imperfectio autem omnis destruetur in patria : ergo et charitas evacuabitur.

Sed contra hoc est quod dicit Aposto, lus, quod charitas numquam excidet'. Ergo numquam destruetur, nec in toto, nec in parte.

SOLUTIO. Dicendum, quod charitas numquam excidet, sed eadem numero et specie manet in via et patria. Magister tamen in Littera dicit, quod augetur et perficitur : et hoc non intelligo ego secundum substantiam chartas, sed quoad modum quem accipit a subjecto, scilicet quia modo a subjecto quod subjacet concupiscentiae, retrahitur ne possit implere proprium impetum : et ille modus imperfectionis tolletur, et quoad hoc dicitur augeri. In actu autem modo dilectum absens desiderat, sed tunc præsens diligit, et penetrat gustando intima ipsius. Propter hoc enim attributur ei a beato Dionysio acutum et mobile et superfervidum : quia acunine affectus penetrat amatum, et movetur in ipsum, et superfervet ipsum secundum quamlibet rationem dulcedinis divinae. Et sunt ista

<--- Page Split --->

sumpta ab igne : quia in igne (ut dixerunt Philosophi quidam) est compositio ex angulis acutis, quibus ignis est penetrativus combustibilis, et motivus est in ipsum per naturam caloris, et superfervet quamlibet partem igniendo.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non sequitur : quia non sunt æqualia, nisi ideo quod concurrunt sibi ad omne meritum : sed non sunt æqualia in perfectione substantiali ordinata ad gloriam.

AD ALIUD dicendum, quod nihil diligit nisi cognitum aliquo modo : sed licet scientia quae est per modum viae, destruatur in patria, non tamen destructur cognitio, sed erit perfectissima : et ideo perfectissima dilectio : non enim charitas fundatur in scientia secundum quod est viae, sed potius absolute secundum quod est amati in genere.

AD ALIUD dicendum, quod fides et spes non generant charitatem nisi secundum modum viae. Vel dicatur et melius, quod visio ex parte illa qua est visio quaedam amati, generat charitatem : et spes ex parte illa qua proportionatur habitum amari. Et secundum hoc manent in patria fides et spes, ut prius dictum est : et ideo non destruetur charitas.

AD ALIUD dicendum, quod illa propositio absolute falsa est, nisi ita intellgatur, quod est ad finem illum per modum inquisitionis et viae. Si autem habet ratonem conjunctionis et vinculi vel tenentis finem, falsa est : si enim quaerit, non quaerit nisi ut conjungatur et teneat.

AD ALIUD dicendum, quod fides per se ex sua forma specifica est in speculo et ænigmate : sed charitas per accidens et magis per se est præsentis amati.

AD ALIUD dicendum, quod illa imperfectio non est in substantia charitatis, sed potius in subjecto, ut dictum est.

ARTICULUS X.

An scientia evacuabitur in patria ?

Quarto, Quæritur de evacuatione scientiae.

Videtur enim, quod evacuabitur : quia 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 9 et 10 : Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamns : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

  1. Item, Glossa ibidem dicit, quod scientia destruetur. Et textus, ibidem, y. 8, dicit hoc : Sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.

  2. Hoc etiam probatur per rationem : quia omnis scientia nostra causatur a sensibilium cognitione, et abstrahitur ab illis : tale autem scitum non habet rationem gloriae : ergo videtur, quod habitus ille destruetur.

SED CONTRA :

  1. Certitudo est conditio scientiae : sed ibidem visionis et intellectionis major habebitur certitudo quam hic : ergo major scientia : ergo non destruetur, sed perficietur.

  2. Item, Scientia est pars beatitudinis, quia aliter beatitudo non esset status omnium bonorum aggregatione perfecctus : ergo videtur, quod non debet destrui.

  3. Item, Etiam Philosophi et Magister in II Sententiarum 1, dicunt communiter, quod anima ideo posita sit in corpore, ut scientiis et virtutibus in eo perficiatur. Cum igitur accipiat in corpore perfectionem scientiae, non debet destrui illa perfectio post mortem, quia aliter totus ordo vitae ejus esset frustra.

  4. Item, Si scientia destruetur, tunc

<--- Page Split --->

in cassum laboramus tota die a prima juventute studendo, et laborando propter modicum lumen corruptibilis vitæ.

Solutio. Hic sunt duæ opiniones. Quidam enim dicunt, quod scientia destruetur quoad modum addiscendi et inquirendi, sed non quoad substantiam habitus.

Sed illis objicitur, quod secundum hoc clericus litteratus in philosophicis et theologicis minorem habens charitatem, quoad aliquid, quia quoad scientiam, majorem haberet beatitudinem, quam vetula majoris charitatis. Vel si non : tunc scientia destruetur. Item, inutiliter videtur manere habitus scibilium, cum tunc per alium modum cognoscanius, scilicet in Verbo. Ad hoc illi dicunt, quod remanent talia ad decorem et ad cognitionem rerum per alium modum quam per Verbum. Ego puto melius esse, quod consentiatur Magistro hic in Littera dicenti, quod omnino destruetur : quia nos post mortem sive bonu fuerimus sive mali, necessario alium modum cognoscendi habebimus rerum in propria natura, quem habent demones et Angeli a creatione. Et puto, quod ille tunc dabitur nobis per species, scilicet quæ sunt similitudines universi ordinis causarum mundi : qui modus nobilior est quam iste. Insuper etiam Beati videbunt etiam in Verbo : et ideo consentio in hoc quod scientia quæ est per acquisitionem, omnino destruetur. Non enim video rationabiliter si ponamus, quod erit scientia tunc ut modo, quin sequa-

tur alterum duorum inconvenientium, scilicet quod aut erit superflua, aut habebimus illam quæ data est Angelis a Creatore, aut multa ignorabimus per naturam, et oportebit ibi studere et discere : et deficiemus a potestate scientiæ Angelorum : quæ ambo absurda reputo.

. DICENDUM ergo ad primum, quod non Add est unius rationis illa certitudo cum ista, sed alterius : quia illa erit aut in Verbo in quo omnia sunt præsentia, aut secundum intellectum deiformem qui nihil accipit a re, sed potius similitudines omnium causarum rei accipit a Deo, qui est principium universi esse.

Ad aliud dicendum, quod iste modus Addu sciendi non est pars beatitudinis, sed miseriæ. Nec Adam habuit eum, sed potius scivit omnia per naturam primæ conditionis : et ideo nominibus propriis omnia vocavit, unumquodque secundum congruentiam suæ naturæ.

Ad aliud dicendum, quod illa positio Addu in corpore est propter meritum melioris status : meritum autem juvatur scientiis et virtutibus : et ideo dicitur hoc.

Ad aliud dicendum, quod non frustra Addu laboramus : quia ex hoc meremur nultum et defendimus fidem nostram adversus errorem insurgentium infidelium.

Ad id quod postea objicitur, bene puto, quod majorem habens charitatem plus consequitur de scientia in verbo : sed scientia quæ est per modum perfectionis naturalis Angeli, puto, quod major erit et minor : sicut et in Angelis secundum subtilitatem essentiae, et perspicacitatem intelligentiae.

D. Si Christus ordinem charitatis præscriptum habuerit.

Nunc jam superest investigare, Si Christus secundum quod homo, ordinem diligendi præscriptum servaverit ? Quod si est, omnem hominem sicut seipsum dilexit. Omnibus ergo vitam oplavit, omnesque salvos fieri vo-

<--- Page Split --->

luit : sed non omnes salvi fiunt, et ita non est factum quod optavit. Sed non est ignorandum in eo fuisse charitatem juxta modum patriæ, non viae : eumque ordinem diligendi implesse qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est, jam beatificati sunt, adeo justitiae Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat, nisi quod Deo placet : ac per hoc illorum tantum salutem diligunt et volunt, quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt : ita et Christus electos tantum sicut se dilexit, eorumque salutem optavit.

ARTICULUS XI.

An Christus secundum quod homo servavit ordinem præscriptum secundum Magistrum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultmo capitulo D, 1bi, « Nunc jam superest investigare, su Christus secundum quod homo ordinem diligendi præscriptum servaverit, etc. »

Videtur autem Christus ordinem præscriptum tenuisse : quia

  1. Alhternonomniafuissentinipsoop - timoordne , siordocharitatiseidefuis - s e t , utvidetur .

  2. Item, Si detur, quod non habuit hunc ordinem, hoc non dicitur nisi ratone dilectionis inimicorum : sed probo, quod dilexit inimicos, quia voluit omnem hominem salvum fieri, qui semetipsum obtulit pro omnibus.

  3. Item, Latum mandatum tuum nimis : et hoc etiam in nobis miseris se extendit usque ad inimicos : ergo multo magis in Christo.

  4. Item, Isa. l u i , 1 2 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Ergo videtur, quod dilexerit eos.

5 . Item, Angeli etia m damnandis serviunt : cum ergo Christus perfectior fuerit omnibus Angelis : ergo dilexit damnatos, ut videtur.

Sed si hoc conceditur, in contrarium Sed contra est quod Magister objicit in Littera :

  1. Non enim diligit proximum, qui ad hoc non diligit ad quod seipsum, id est, ad salutem : sic autem præsciti quos ipse Christus novit, diligi non poterunt.

  2. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei 2 dicit, quod « si de aliquibus certa esset Ecclesia, quod essent præsciti ad ignem æternum, non pro eis plus oraret, quam pro dlabolo. » Christus autem certus erat. Ergo non dilexit eos.

  3. Item, Magister objicit in Littera, quod si dilexit eos, tunc salvari voluit eos, et optavit eis salutem : et hoc non est factum ; ergo non quæcumque voluit fecit : et non evenit quod rogavit, quorum unum est contra Prophetam dicentem : Omnia quæcumque voluit fecit 2 . Alterum contra Apostolum, ad Hebr. v, 7, dicentem, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia.

Solutio . Dicendum , quodChristusoslutio . omnesdilexitdilectioneantecedente , sednonconsequente . Estautemdilectioan - tecedens , quæestinipsonullomodode - pendensanobis . Consequensautemestquæexoperenostroest . Quodautemomnesdilexerit , exhocaccipitur , q u o d

<--- Page Split --->

omnibus munera gratiarum suarum et redemptionis obtulit, et manum porrexit: sed quidam non accipiunt gratiam ab ipso. Sed quod Magister dicit in Littera, hoc verum est de dilectione consesequente vel præscientiæ, quæ concomitans habet nostrum meritum quoad effectum præscientiæ, licet non quoad æternam prævisionem.

Et per hoc patet solutio fere ad totum.

DICENDUM enim ad ea quæ primo objiciuntur, quod omnia illa non ostendunt nisi dilectionem quantum in se est. Et hæc est antecedens quæ non innititur nisi suæ bonitati. Ea vero quæ sunt in contrarium, omnia sunt de dilectione quæ concernit aliquo modo nostrum meritum, vel ut concomitans effectum præscientiæ, vel temporaliter respiciens meritum malum.

hoc non potest esse, nisi omnium et singulorum gaudum sit unum: et hoc ulterius (ut dicit Anselmus) non erit nisi plus gaudeam de bono meloris me, quam de meo, ut suum gaudium meum fiat.

4, Item, Matth. x x u , 2 9 e t 3 0 , S a d - ducæisrespondtDominuscumquæ - rerentdevinculoconjugalisiforetinpatria : ErratisnescientesScripturas , nequevirtutemDei . Inresurrectioneenim , nequenubentnequenubentur : sederuntsicutAngeliDeiincælo . Ergoconditionescarnalisgradusibicessabunt , utvidetur . Ergopenesillosnonremanebitordocharitatis .

  1. Item, Luc. xvi, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ibi dicit Gregorius, quod « parentibus in inferno positis filii beati nequaquam compati possunt: » ergo nec diligere: ergo cessabit ordo.

SED CONTRA hoc est, quod

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Eumque ordinem diligendi implesse, qui servatur in patria, non in via, etc. »

Ratione enim hujus quæritur de ordine dilectionis in patria.

Videtur enim, quod sit secundum rationem boni tantum, quia

  1. In patria plena erit conformitas cum voluntate Dei: sed Deus magis bonum magis diligit: ergo et nos.

  2. Item, Anselmus parum ante finem Prosologiì dicit, quod de « bono melioris quilibet plus gaudet in patria, quam de proprio. » Hoc autem non potest esse, nisi iste ordo non maneat qui est modo.

  3. Item, Augustinus dicit, quod « in dispari claritate erit par gaudium : » et

  4. Talis ordo erit in patria, qualis erat in Christo : Christus autem plus dilexit unum quam alium ex alia causa, quam ex majori gratia, quia dicit Augustinus super Joan. xix, 26, super illud : Cum vidisset Jesus... discipulum stantem, quem diligebat, quod plus dilexit Joannem : et tamen plus diligebatur a Petro : ergo videtur, quod ordo ratione consanguinitatis et familiaritatis remanebit.

  5. Item, Gratia non destruit naturam, sed elevat : cum igitur hoc sit naturale, videtur quod maneat in patria.

  6. Item, Secundum hoc non esset multum laborandum ut essemus meliores quam sumus : quia quocumque meliori effecto, ego tantum gaudebo de suo bono, quantum ipse.

ULTERIUS quæritur, Si maneat ordo quod nostrum corpus : ut scilicet bonum animæ proximi plus diligemus ibi, quam bonum corporis proprii ?

Videtur, quod sic: quia

  1. Bene æstimans præponit bonum

<--- Page Split --->

spirituale bono corporali : bonum autem animæ proximi est spirituale, bonum autem corporis nostri corporale.

  1. Item, Anima proximi nostri fruitur nobiscum : quod non facit corpus nostrum : ergo bonum animæ proximi est præponendum.

1 contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod

  1. Corpus nostrum tunc habebit bonum perpetuum et proprium, quod videtur magis movere, quam bonum alterius.

  2. Item, Sine gloria corporis non est perfecta gloria animæ : debemus autem magis diligere perfectionem animæ nostræ, quam alterius : ergo bonum corporis nostræ plus debemus diligere, quam bonum alterius animæ.

Solutio. Dicendum, quod ut puto, charitas inter beatos habebit ordinem : ita tamen, quod gradus propinquitatis sequatur impetum charitatis, et sit ratio gaudii per accidens : quia per se charitas magis sequitur charitatem Dei. Unde si gaudet plus de bono alicujus qui sibi sanguine conjunctus est, hoc erit præmium accidentale, non substantiale.

DICENDUM ergo ad primum, quod Deus vult nos velle bonum magis nobis conjuncti in aliqua ratione plus quam minus conjuncti.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus loquitur de modo gaudii accidentalis, non substantialis et intrarei. Vel dicatur, quod gaudebo plus de meliori alieno, ita quod ly plus non dicat intensionem gaudii quoad affectum gaudii, sed dicat rationem quantitatis in objecto gaudii : quia in meliori magis bonum objicitur mihi gaudenti, quam in meipso, sed tamen non tantum afficiar, ut puto.

Ad aliud dicendum, quod illud sic intelligo, in dispari claritate par gaudium, id est, de pari, quia de eodem et de tot gaudebit unus ut alter.

Ad aliud dicendum, quod gradus tolli-

tur qui servicbat viæ, ut parere, et procreare, et hujusmodi : sed non quoad affectum boni.

Ad aliud dicendum, quod secus est de his qui sunt in inferno, quia illi additi sunt parti inimicae : et ideo natura ante charitatem tunc festinans in Dei justitiam (ut dicit Bernardus) detestatur eos.

Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum Ad object, Christus sine causa unum plus diligat quam alium? Dicendum quod non : Petrus enim et Joannes inæqualiter sibi erant sanguine conjuncti : et puto bene, quod æqualiter diligebantur in diversis, et æqualiter diligebant in diversis. Dicit enim Augustinus, quod Petrus plus dilexit : et intelligo hoc quod plus dilexit in proximo Deum, et ideo curam divinam accepit super proximum in commissione ovium. Dicit etiam, quod Joannes plus dilexit, super illud : Currebant duo simul 1 : sic, « Qui plus dilexit, fortius cucurrit, et citius pervenit. » Constat autem, quod ille fuit Joannes : et hoc intelligo quoad dilectionem Dei in se, non in membris : sicut contemplativi plus diligunt Deum in se, ut Joannes : et activi plus in proximo, ut Petrus : et Christi dilectio major vel minor attenditur secundum effectum gratiae majorem vel minorem. Accepit autem majorem in contemplatione, qui recubuit super pectus ejus : et Petrus majorem in activa, quia pastoralem curam accepit Ecclesiae post inquisitionem trinam et trinam confessionem dilectionis. Si tamen vellemus colligere dicta trium Sanctorum : tunc diceremus secundum Bernardum, quod Petrus dilexit ferventius, et diligebatur fortius : sed Joannes dilexit dulcius, et diligebatur familiarius : secundum Hieronymum, propter privilegium castitatis : secundum Augustinun, propter privilegium amoris præcipui : secundum Chrysostomum, propter ingenitam sibi mansuetudinem.

<--- Page Split --->

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum corpus nostrum plus dilugemus ibi, quam animam proximi? Dicunt quidam, quod non: quia aliud reformat ibi pactum quam hic: quia hic ponimus pro proximo, eo quod rehabiliti sumus in resurrectione, et quia corruptibile tantum est: sed ibi non est ita: et ideo potest plus diligi. Ego, ut verum fatear, nescio quid de hoc verius sit: tamen probabilius videtur, quod bonum animae

proximi praeponderet in dilectione.

Et tunc ad id quod in contrarium est, Ad dicendum quod licet sit perpetuum, tamen inferius est in aestimatione boni.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo Ad i animae non dependet a corpore, sed potius e contrario. Sed verum est, quod non ad plenum, ut modo esset homo beatus : et hoc non repugnat : quia magis opponitur ei in alio quam perderet in illo, si possibile esset perdi.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXII.

De charitate quantum ad divinam dilectionem.

A. De charitate Dei.

Præmissis adjiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit nos : quæ non alia est quam illa qua diligimus eum. Dilectio autem Dei divina usia est : eademque dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus se diligunt et nos, ut supra disseruimus 1. Cumque ejus dilectio sit immutabilis et æterna, alium tamen magis, alium minus diligit. Unde Augustinus : Incomprehensibilis est dilectio Dei atque immutabilis, qua Deus in unoquoque nostrum amat quod fecit, sicut et odit quod fecimus. Miro ergo et divino modo etiam quando odit, diligit nos. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest. Quis ergo digne potest eloqui quantum diligat membra Unigeniti sui, et quanto amplius Unigenitum ipsum? De ipso etiam dictum est : Nihil odisti eorum quæ fecisti 2. Ex his percipitur, quod Deus omnes creaturas suas diligat : quia scriptum est, Nihil odisti eorum quæ fecisti. Et item, Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona 3. Si omnia quæ fecit, bona sunt : et omne bonum diligit : omnia ergo diligit quæ fecit : et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius quæ sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum.

<--- Page Split --->

B. Ex qua intelligentia dicitur magis vel minus diligere hæc vel illa.

Cum autem dilectio Dei immutabilis sit, et ideo non intenditur, vel remittitur, si quaeritur quae sit ratio dicti cum dicitur magis vel minus diligere hoc quam illud, et cum dicitur Deus omnia diligere ? Dicimus dilectionem Dei sicut pacem exsuperare omnem sensum humanum 1, ut ad tantaaltitudinis intelligentiam vix aliquatenus adspiret humanus sensus. Potest tamen sane intelligi, ea ratione dici omnia diligi a Deo quae fecit, quia omnia placent ei, et omnia approbat in quantum opera ejus sunt : nec tunc vel prius vel amplius placuerunt ei cum facta sunt, scilicet antequam fierent, imo ab aeterno omnia placuerunt ei, non minus quam postquam esse coeperunt. Quod vero rationales creaturas, id est, homines vel Angelos, alios magis, alios minus diligere dicitur, non mutabilitatem charitatis ejus significat : sed quod alios ad majora bona, alios ad minora dilexit : alios ad meliores usus, alios ad minus bonos. Omnia enim bona nostra ex ejus dilectione nobis proveniunt. Electorum ergo alios magis, alios minus dilexit ab aeterno, et diligit etiam nunc : quia aliis majora, aliis minora ex dilectione sua praeparavit bona : aliisque majora, et aliis minora bona confert ex tempore. Unde magis vel minus dicitur hos vel illos diligere.

C. Quod duobus modis inspicienda est dilectio Dei.

Consideratur enim duobus modis dilectio Dei, secundum essentiam, et secundum efficientiam. Non recipit magis vel minus secundum essentiam, sed tantum secundum efficientiam : ut magis dilecti dicantur, quibus ex dilectione ab aeterno majus bonum praeparavit et in tempore tribuit, et minus dilecti quibus non tantum. Inde etiam est, quod aliqui quando convertuntur et justificantur, dicuntur tunc incipere diligi a Deo : non quod Deus nova dilectione quemquam possit diligere, imo sempiterna dilectione

<--- Page Split --->

dilexit ante mundi constitutionem quoscumque diligit. Sed tunc dicuntur incipere diligi ab eo, cum aeternae Dei dilectionis sortiuntur effectum, scilicet gratiam vel gloriam. Unde Augustinus' : Absit ut Deus temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt, et futura jam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit. Sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur : ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur, et placidus bonis, illi mutantur et non ipse : ut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. Ita cum aliquis per justificationem incipit esse amicus Dei, ipse mutatur, non Deus.

D. Si quis magis vel minus diligatur a Deo uno tempore quam alio ?

Si vero quaeritur de aliquo, Utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio ? Distinguenda est dilectionis intelligentia. Si enim referatur ad dilectionis effectum, concessibile est : si vero ad dilectionis essentiam, inficiabile est.

E. Si Deus ab aeterno dilexit reprobos ?

De reprobis vero qui praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur, Utrum debeat concedi quod Deus ab aeterno dilexit eos ? Dicimus de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab aeterno eos dilexit quos ad justitiam et coronam praeparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum, quod odio habuit, id est, reprobavit. Sicut legitur, Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Sed non est simpliciter

<--- Page Split --->

dicendum quod dilexit, ne prædestinati intelligantur : sed cum adjectione concedatur, dilexit eos in quantum opus ejus futuri erant, id est, quos et quales facturus eos erat.

DIVISIO TEXTUS.

« Premissis adjiciendum est de dulecione Dei, etc. »

In hac ultima parte agit Magister de dilectione Dei in comparatione ad nos.

Et circa eam determinat duo, quorum primum est, Utrum ipsa sit inmutabilis essentia divina ? Secundum autem est ex hoc resultans, scilicet qualiter Deus secundum eam alium plus alium minus diligere dicatur ? et hæc incipit, ibi, B, « Cum autem dilectio Dei, etc. »

Quæremus ad faciliorem intellectum circa primum quatuor, quorum primum est, An hoc verum sit quod dicit Magister, quod charitas est essentia divina ?

Secundum, Quare hoc magis convenit charitati, quam fidei, vel spei ?

Tertium, Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum 1, et non fidei, vel spei.

Quartum erit, Utrum Dei dilectio recipit magis et minus ? de quo Magister quærit in secunda parte lectionis illius.

ARTICULUS I.

An verum sit quod dicit Magister, quod charitas est essentia divina ?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Quæcumque sunt omnino eadem,

quidquid convenit per substantiam uni eorum, convenit et alii : charitas et essentia divina sunt eadem, ut dicit Magister, et loquimur de chartate qua nos diligt : ego quidquid convenit charitati, convenit essentiae : substantialiter autem charitas ordinat ad actum dilectionis : ergo essentia ordinat ad actum dilectionis : ergo Deus diligit nos sua essentia, ita quod ly sua essentia construitur formaliter cum verbo, quod falsum est : ergo charitas et essentia divina non sunt idem.

  1. Item, Nihil diligitur nisi cognitum : nihil cognoscitur nisi verum : ergo nihil diligitur nisi verum : sed unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum, ut dicit Philosophus : ergo nihil est verum, nisi quod in veritate est suo modo existendi, ut complexum existit ut complexum, et simplex ut simplex.

Item ulterius, Non ab æterno habuimus esse : ergo nec veritatem : ergo nec potuit nos diligere ab æterno : ergo nec dilectio qua nos dilexit, est æterna : sed essentia divina est æterna : ergo dilectio non est essentia.

  1. Item, Cum dicitur, Creator Deus, verbum notat effectum in creatura : et non ponitur creatio in Deo propter hoc, sed potius circa rem quæ fit : ergo similiter, cum dicit, Deus diligit nos, notatur effectus, et non ponitur aliquid in Deo per diligere.

  2. Præterea, Aut dilectio connotat affectum, aut effectum : quia non potest pluribus modis considerari. Non affectum : quia sic Deus esset passibilis ab affectionibus, quod absit : ergo dicit effectum : ergo non dicit essentiam divinam.

  3. Item, Hugo de sancto Victore :

<--- Page Split --->

« Dilectionis vis esse dignoscitur, quod amantem transferat in amatum. » Ergo dilectio exigit amatum esse : sed non ab æterno fuimus : ergo non ab æterno amavt : ergo dilectio non est essentia : quia Dei essentia æterna est.

  1. Item, Hoc accipitur ab Augustino qui dicit, quod « charitas nihil aliud est quam copula amantis et amati. »

  2. SED CONTRARIUM habetur in libro primo Sententiarum 1, ubi multæ auctoritates inducuntur, quod ab æterno dilexit. Quod autem charitas sit essentia divina, habetur in primo libro Sententiarum 2.

  3. Item, Quidquid est in Deo, Deus est : charitas est in Deo : ergo chartas est Deus. PRIMA patet ex suppositis in primo libro Sententiarum 3. SECUNDA patet per hoc quod si deesset ei charitas, cum ipsa sit bonum optimum, et cum ipsa jucunda faciat omnia bona, ipse non posset esse optimus, nec Deus.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia creatio cum est res hujus verbi, creat, dicit quid novum : et ideo formaliter non est fieri nisi in creatura sicut in subjecto et materia, efficienter autem est in Deo : sed charitas dicit perfectissimum quid in ratione boni, et ideo convenit Deo cui omne bonum et optimum est reponendum : et ideo non tantum notat effectum, sed etiam essentiam divinam, sub alio tamen modo significandi.

Ad aliud dicendum, quod non dicit effectum sed essentiam divinam, ut principium actus dilectionis, quia habitus et affectus et hujusmodi propter summam simplicitatem non cadunt in Deo.

Ad aliud dicendum, quod charitas semper jungit, sed non oportet ut juncta sint uno modo, sed Deus est simpliciter : homo autem in ratione verbi ex quo cuncta procedunt ad ortum.

Per hoc patet solutio ad sequens.

Solutio. Dicendum, quod non est dubum quin charitas sit in Deo, et sit Deus, et substantia divina.

Ad PRIMUM ergo contra hoc objectum, dicendum quod illud argumentum non tenet in divinis propter attributa, quae in divinis variant modum significandi et non rem. Et hoc etiam secundum Philosophos verum est, ut patet : quia ipsi probant, quod sua voluntas et sua actio et sua substantia sunt idem quod esse, et tamen secundum Philosophos non quidquid convenit uni, convenit alteri.

Ad aliud dicendum, quod cogniti sumus ab æterno, et habuimus veritatem causæ ab æterno in rationibus idealibus, licet non in esse naturæ propriæ : et hoc sufficit ad dilectionem et cognitionem proprie, sicut in primo libro Sententiarum probatum est.

ARTICULUS II.

Quare charitas est magis essentia divina, quam fides et spes ?

Secundo quæritur, Quare hoc magis convenit charitati, quam alii ?

Et dicitur ab omnibus : quod hæc est ratio : quia

  1. Ipsa est perfectissima virtus et forma virtutum, quæ numquam excidet : et ideo in Deo est principaliter, in nobis autem per imitationem.

  2. Sed contra hoc est quod dicit Apostolus, ad Galat. v, 6 : Fides per charitatem operatur. Ergo, ut videtur, charitas

1 Cf. I Sententiarum, Dist XXXIX et tribus sequentibus per totum. Tom. XXVI hujusce editionis.

2 Cf. I Sententiarum, Dist XV per totum.

Tom. XXV hujusce editionis.

3 Cf. I Sententiarum, Dist. VIII. Tom. XXV hujusce editionis.

<--- Page Split --->

est efficiens operum aliarum virtutum, et non forma.

  1. Item, Super illud : Justus autem in fide sua vivet 1, dicit Glossa : « Charitas est forma virtutum, sine qua fides informis est. » Ergo est efficiens et forma.

  2. Item, Apostolus, I ad Tumoth. 1, 5 : Finis praecepti est charitas. Ergo est finis.

Quæst.

Quæro ergo, Ratione harum quatuor, quare charitas essentialiter est in Deo et non fides ? et, Quare dicatur efficiens et mater et radix ? et, Quare sit forma, et quare finis ?

Et quia de hoc supra disputatum est multum, sufficiat hic tetigisse.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod charitas exemplaris virtus est in Deo : et hoc contingit ei propter perfectionem suam, scilicet quia ipsa perfectissimum habet actum qui numquam excidet : et quia objectum ejus est summa bonitas, quæ desideratur ab omnibus : et quia iterum est maximum bonum inter bona spiritualia : quod patet ex hoc, quia dividit inter filios regni et perditionis.

Ad quæst.

Ad aliud dici potest, quod charitas est efficiens, sicut calor universalis organorum : sicut enim dicit Philosophus, quilibet sensus habet actum suum et objectum, quo non communicat cum alio, et habent omnes sensus unum gravans ab actu, sicut frigus descendens a cerebro, et claudens sensus : ita etiam habent aluquod unum movens ad actum, quod est calor ad exterius expansus in vigilia cum spiritu animali ad organa sensuum moto in vigilia. Unde etiam dicit quidam Philosophus, quod vigiliam facit expansio caloris et spiritum ad exterius.

Per istum modum possumus dicere, quod charitas dicitur efficiens et movens in virtutes : quod tamen a nulla virtute tollit proprium objectum et actum pro-

prium, sicut nec calor naturalis a sensu. Et quod hoc verum sit, videtur ex hoc quod dicitur : Charitas Dei diffusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 2. Spiritus enim omnia movet. Et videtur charitas esse sicut instrumentum motus ejus.

Per hoc etiam quod ipsa est calor voluntatis relatus generaliter in omne illud quod est bonum : sicut etiam in corpore animato ponimus spiritum facere motum et sensum, et quod calor est suum instrumentum per quod facit. Et per hoc patet ratio primi quaesiti.

Qualiter autem sit mater et radix, supra dictum est 3. Et per hoc patet solutio secundi quaesiti.

Forma autem potest dici charitas, secundum quod ipsa est amor boni simpliciter, ita quod simpliciter dicatur quod nulla differentia contractum est et specificatum. Illud enim erit salvatum in omni bono contracto et specificato per rationem specialem, sicut videtur dicere beatus Augustinus : « Bonum hoc, bonum illud : tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum. » Verum autem volitum in fide est bonum quoddam habens aliquid de simpliciter bono et arduum in spe. Et similiter pulchrum in temperantia, et forte in fortitudne, et justum in justitia, et eligibile ad opus in prudentia. Sed unumquodque istorum aliquid addit bono. Charitas autem est boni absolute et simpliciter, quod est primum bonum. Cum igitur hoc ut ratio quædam omnis boni salvetur in omnibus bonis contractis, ipsum erit forma ad quam nituntur omnia bona quantum possunt, et a quo habent boni rationem, quoniam si non sit per se bonum, nullum erit particulare bonum et contractum. Secundum hunc igitur modum amor boni per se est in omni virtute, sicut ratio boni quod optat virtus illa, et sic est forma non dans esse simpliciter, sed ratio

<--- Page Split --->

quædam a qua et sub qua sumitur ratio boni quod virtus particularis desiderat acquirere per actum proprium : et sic iterum non excludit formam dantem esse, licet sit aliqua ratio ejus : sicut illud quod est per se, est ratio ejus quod accipt ab ipso : unde ipsum pro possibilitate imitatur in aliquo, et non simpliciter : et hoc modo dico eam esse formam virtulum. Et per hoc patet ratio tertii quæsiti.

Fnis autem dicitur fere eodem modo : quia etiam forma et finis parum differunt : est tamen aliqua differentia. Dicit enim Philosophus, quod omnis operatio et prohaeresis boni alicujus operatrix esse videtur : et ideo diffiniens bonum dicit, quod bonum est quod omnia exoptant vel appetunt vel desiderant. Consideremus ergo duo, bonum quoddam ut verum vel arduum vel pulchrum quod est terminus actus virtutis hujus vel illius, et quo habito cessat a motu. Et quaeramus, Utrum desideret illud acquirere per actum. quia est hoc bonum, vel quia est bonum simpliciter? Si quia est hoc bonum : tunc oportet, quod ratio boni hujus est causa appetitus generaliter in omnibus appetentibus bonum, quod patet esse falsum : ergo id quod movet efficientem virtutem vel quodcumque aliud, erit bonum : et hoc prolixe probat Boctius in libro de Consolatione philosophiae : ergo amatum bonum simpliciter et amor boni movent efficientem : sed hoc quod movet efficientem, est finis . ergo amatum bonum simpliciter, et non hoc vel illud, est simpliciter finis. Charitas igitur non ex parte amantis, sed ex parte amati boni simpliciter, est finis praecepti et omnis operis boni. Istud autem hic volui ponere : quia quamdam viam intelligibiliorem dat, quam quae supra est determinata 1.

Et ex hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS III.

Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum ?

Tertio quaeritur, Quare Apostolus attribuit charitati opera aliarum virtutum a ? Est enim justitia generalis virtus, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod magis justitiae quam charitatis sint hujusmodi opera.

PRETEREA quaeritur, Penes quid accipiuntur?

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate, sclutio. dicendum est, charitas est quaedam similitudo divinae bonitatis in nobis, et calor omnia movens, sicut calor solis : et ideo ei non tantum illa, meo judicio, sed omnia opera attribui possunt. Justitia autem non est generalis motor, sed generalis virtus, et generalis status virtutis. Philosophus enim dicit, quod justitia generalis est idem quod virtus : et hoc ego intelligo, id est, idem quod quidam status generaliter virtutem continens : et hic status est ordo rectus hominis vel animae in substantia animae et in viribus ad se et ad proximum et ad Deum : et ideo cum non sit ordinans in actum ut generalis motor, non possunt ei attribui opera virtutum aliarum.

Ad aliud dicendum, quod opera illa aut Ad quest. sunt a malo, aut sunt in bonum ordinantia diligentem. Si in bonum : aut in bonum quod est finis, aut in bonum quod est ad finem. Si in finem : aut respectu boni, aut respectu modi se habendi ad utrumque in statu meriti. Si respectu ve-

<--- Page Split --->

ri : tunc omnia credit. Si respectu boni : tunc omnia quae credit, sperat. Si respecctu modi habendi se ad utrumque in statu meriti in quo promissa differuntur : tunc omnia sustinet dilata et promissa. Si autem respectu ejus quod est finem : tunc aut hoc est respectu boni existentis in se, aut respectu ejus quod est in proximo, aut utroque modo, aut respectu habiti, aut respectu non habiti. Si respecctu habiti in se : tunc non inflatur in se de bono accepto. Si autem respectu non habiti quod non accipit : tunc non est ambitiosa, quia non quaerit ea quae suat supra se, quae non vult Deus dare. Si autem respectu habiti in proximo, aut secundum ordinem in verum, aut secundum ordinem in bonum. Si secundum ordinem in verum : tunc congaudet veritati. Si autem secundum ordinem in bonum : tunc non emulatur. Si autem est respectu habendi non habiti a proximo : tunc non impedit, eo quod non quaerit quae sua sunt, sed potius quae aliorum. Si autem secundum ordinem a malo a quo avertit, aut a malo pene, aut a malo culp. Si a malo culp, aut illud est intus, aut extra. Si intus natum est esse, aut est natum inesse secundum rationalem, et sic non cogitat malum : aut secundum concupiscibilem, et sic non gaudet super iniquitate : aut secundum irascibilem, et sic non irritatur. Si autem natum est malum esse extra, sic non agit perperam. Si autem est a malo pene : aut illud malum est in alio, et sic benigna est in pœenis aliarum quasi boni igne liquefacta fluens ad auxilium tribulatorum : aut est in se, et tunc aut est contractum, et tunc illud suffert 1, id est, portat propter amorem justitiae influentis : aut est illati ab alio, et sic patiens est injuriis sibi illatis.

Et ex hoc patet solutio quaesiti : et haec etiam est una causa, quare ista est maxime divina virtus.

ARTICULUS IV.

An dilectio Dei suscipiat magis et minus ? et, Utrum plus diligat praescitum justum, vel praedestinatum injustum ?

Quarto et ultimo quaeritur, Utrum dilectio Dei recipiat magis et minus ?

Et hoc videtur ex his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in fine : « Omnia diligit quae fecit : et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum. »

Item, cum dilectio ponat effectum in creatura, ut dicunt Sancti, et ille effectus inveniatur major et minor, videtur, quod dilectio Dei recipiat intensionem. Vel si dicat, quod quantum ad se omnes aequaliter diligit, sicut videtur dicere sapiens, quod aequaliter cura est illi de omnibus 2 : tunc videtur, quod te tantum dulgit, quantum se et quantum Unigenitum suum, quod absurdum est : ergo videtur, quod suscipiat intensionem et remissionem.

ULTERIUS quaeritur, Utrum plus diligat quapraescitum justum, vel praedestinatum injustum ?

Videtur, quod praescitum : quia

  1. In illo apparet major effectus dilectionis : ergo plus diligit illum.

  2. Item, Ipse dicit : Ego diligentes me diligo 3 : sed ille praescitus modo plus diligit : ergo plus diligitur.

CONTRA :

Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Ergo dilectio simpliciter refertur ad praedestinatum, et secundum quid tantum ad praescitum.

<--- Page Split --->

IN III SENTENT. DIST. XXXII, E, ART. 4.

De Petro autem et Joanne qui plus duexit et diligebatur, hic posset esse questio, sed supra determinata est 1.

Solutio . Dicendum , quoddlectioDeidicturtrbusmodis , scilicetaeternatan - t u m , etillanonrecipitintensionemetremissionem : quiaipsanoncaditnisisuperaeterna , scilicetPatrem , etFilium , etSpiritumsanctum : etquiaillisuntbonitasunaetsumma , ideounadilectioessentialisesteorum . Aliomododiciturdilectioprædestinationis , etilladicites - sentiamdivnametordincempræparatio - nisadeffectumgratiæinvita , etgloriæpostmortem : etgratiailliusboniquodpræparatur , recipitmagisetminus , utdicitMagisterinLittera . TertiomododilectioDeidicitur , quædicitessentiamdivinam , etponteffectuminpræsenti .

Et per hoc patet, quod Unigenitum diligit prima dilectione, et non membra. Secunda autem et tertia Christum hominem diligit plus quam membra. Et per hoc patet solutio ad primum.

Quando enim infert, quod in se diligit tantum membra quantum Unigenitum, nihil est : quia in se considerata charitas, non refertur ad membra : et ideo nulla est comparatio.

Adaliuddicendum , quodsimpliciterplusdiligitprædestinatum : quiaadplus , idest , advitamæternam . Secundumquidautempræscitum , quiaquoadpræ - sentisjustitiæstatum , etinquantumac - tualiterplusdiligitur , etnonsimpliciter .

Et per hoc patet solutio ad totum quod est dubitabile in ista lectione.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXIII.

De virtutibus cardinalibus.

A. De quatuor virtutibus principalibus.

Post prædicta, de quatuor virtutibus quæ principales vel cardinales vocantur,disserendum est : quæ sunt justitia, fortitudo, prudentia, temperantia. De quibus Augustinus ait : Justitia est in subveniendo miseris, prudentia in præcavendis insidiis, fortitudo in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus pravis. De his dicitur in libro Sapientiae : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem 1. Sobrietatem vocat temperantiam, et virtutem vocat fortitudinem. Hæ virtutes cardinales dicuntur, ut ait Hieronymus, quibus in hac mortalitate bene vivitur, et post ad æternam vitam pervenitur : quæ in Christo plenissime fuerunt et sunt : de cujus plenitudine nos accepimus 2. In quo habuerunt usus eosdem quos in patria habent, et quosdam etiam viæ. Verumtamen an hæ virtutes cum et ipsæ in anima esse incipiant, qui cum sine illis prius esset, tamen animus erat, desinant esse cum ad æterna perduxerint, nonnulla quæstio est. Quibusdam visum est eas esse desiuras : et de tribus quidem, prudentia scilicet, fortitudine, et temperantia, cum hoc dicitur, nonnihil dici videtur. Justitia enim immortalis est 3 : et magis tunc perficietur in nobis quam esse cessabit, cum beate vivemus contemplatione naturæ divinæ, quæ creavit omnes cæterasque instituit naturas : qua nihil melius et amabilius est. Cui regenti subditum esse, justitiæ est. Et ideo immortalis est omnino justitia, nec in illa beatitudine esse desinet : sed talis ac tanta erit, ut perfectio et major esse non possit. Fortassis

<--- Page Split --->

et aliae tres virtutes, prudentia sine ullo jam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate : ut prudentiae ibi sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare : fortitudinis, ei firmissime cohaerere : temperantiae, nullo defectu noxio delectari. Quod vero nunc agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non erit ibi omnino ubi nihil mali erit. Ista ergo virtutum opera huic mortali vitae necessaria, sicut fides ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur 1. Ecce aperte hic dicit Augustinus quod praedictae virtutes in futuro erunt, sed alios usus tunc habebunt quam modo. Cui Beda assentit super Exodum 2 dicens : Columnae ante quas expansum est velum, potestates cœeli sunt, quatuor eximiis virtutibus praeclarae, id est, fortitudine, prudentia, temperantia, justitia : quae aliter in cœelis servantur ab Angelis et animabus sanctis, quam hic a fidelibus. Et consequenter assignat Beda usus illarum virtutum secundum praesentem statum et futurum, imitans Augustinum in praemissis assignationibus.

Et quarto, Utrum manebunt in patria, an non ?

DIVISIO TEXTUS.

Post « prædicta de quatuor virtutibus quæ principales, etc. »

ARTICULUS 1.

Hic ponit Magister unicam et parvam distinctionem de quatuor cardinalibus virtutibus, de quiquis quasi sub uno capitulo determinat tria, scilicet diffinitiones singularum, et quare cardinales dicuntur, et utrum manebunt in patria ?

Notandum autem, quod quid sit virtus in genere, determinatum est, in libro II Sententiarum3.

Hic autem quaeremus de istis quatuor virtutibus, scilicet primo de numero earum, et sufficientia.

Secundo, Quare dicantur cardinales ? Tertio, de diffinitionibus quas ponit Magister.

De numero virtutum cardinalium.

AD PRIMCM potest objici sic :

  1. Dicit Augustinus, quod « virtus est ordo amoris vel ordinatus amor. » Amor autem ordinatus non est nisi unus. Ergo videtur, quod non sit virtus nisi una.

  2. Item, Si unum sufficient in natura, ipsa natura non quaerit plura, quia melius est facere per unum et nobilius, quam per plura : sed charitas sufficient ad omne bonum : ergo videtur, quod alii habitus superfluant.

  3. Item, Non sunt nisi duo, scilicet

<--- Page Split --->

finis, et id quod est ad finem : ergo videtur, quod penes ista duo non deberent esse nisi duæ virtutes.

  1. Item, Nos videmus in arte, quod in eodem opere non est una ars docens, et alia exsequens, sed una et eadem exsequens et docens operari : ergo videtur, quod cum virtus sit certior arte, quod nulla virtus debeat esse ut docens, et alia ut exsequens : ergo videtur, quod prudentia non sit virtus.

  2. Item, Non sunt nisi tres potentiae motiva perfectibiles ad opus, scilicet rationalis, concupiscibilis, et irascibilis : ergo non debent esse nisi tres habitus perficientes, et sic iterum relinquitur, quod non sunt nisi tres virtutes.

  3. Sed adhuc videtur, quod virtutum numerus sit diminutus : habenus enim quamdam virtutem ordinantem in dilectabili innato, quae est temperantia, et in passione illata difficili, quae est fortitudo : sunt autem multa alia quibus ordinatur homo in se sicut ista : ergo videtur, quod penes illa accipiendae sunt virtutes, sicut est delectatio doctrinae, et delectatio honoris, et hujusmodi : ergo numerus est diminutus.

  4. Item, Secundum philosophiam Aristotelis, non est virtus quae castitas dicitur, nisi in delectabili tactus : cum ergo alii sensus habeant sua delectabilia sicut tactus, videtur quod debeant habere virtutes ordinantes. Quod autem verum sit illud Artstotelem intendere et dicere, patet ex illius verbis in libro IV Ethicorum, ubi dicit : « Videntur autem et caetera animalia parum vel nihil uti gustu. Gustus enim indicium est saporis, quod faciunt hi qui vina probant, et pulmenta, vel pigmenta : non autem multum letantur hujusmodi, sed non incontinentes, sed usu qui fit totaliter per tactum in cibis et potibus et in venereis et in aliis actibus. » Ergo patet quod dictum est : et eodem modo exponit Commentator.

  5. Item, Fortitudo secundum eumdem Philosophum non est nisi in contristantibus damnis illatis, non circa quamlibet

mortem, sed circa eam quæ est in bello, et gratia boni. Cum ergo sint multa alia difficilia, ut confessio, et infirmitas, et paupertas, videtur quod debuimus habere virtutes in his dirigentes : et non habemus : ergo diminutus est numerus virtutum, ut videtur.

  1. Item, Ad proximum contingit hominem multis modis ordinari praeter rationes debiti : ergo secundum illa virtutes esse deberent : et non ponuntur : ergo numerus est diminutus.

  2. Item, Videtur quod non sunt illa quatuor quas ponit ipse hic : quia, Marci, viii, 9, super illud : Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia, dicit Glossa : « Per quatuor millia, quatuor virtutes significantur, scilicet prudentia, temperantia, et fortitudo, et quarta quæ per omnes se diffundit, dilectio Dei et proximi : ergo videtur, quod dilectio Dei et proximi sit una cardinalium.

  3. Item, Matth. v, 6, super illud : Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam, Glossa : « Esurire et sitire propter justitiam, est habere amorem boni. » Ergo videtur, quod aut charitas sit cardinalium una, aut idem sit charitas quod justitia.

SOLITIO. Dicendum, quod quatuor virtutes sunt cardinales. Et multi hic multas fecerunt hujus assignationes : sed una est substantialis. Constat enim, quod virtus civilis est quæ pertinet ad bonum statum civitatis. Ad bonum autem statum civium duo exiguntur, scilicet habitus per rationem determinans rectum ad opera, et hic habitus operativus, quia scientia nihil vel parum prodest : et hic habitus est prudentia : et ideo prudentia secundum Augustinum, sagaciter eligit ea quibus juvatur, ab his a quibus impeditur. Secundum autem quod exigitur, est bene se habere in difficili et optimo, circa quod est omnis virtus, quoniam in facili non indiget homo regente habitu, quoniam in illo ipse sibi sufficit. Bene autem

<--- Page Split --->

se habere contingit in se et in alterum secundum ordinem rectae rationis. Ad alterum quidem secundum debiti rationem : quia alia ratio se habendi ad aliud non capt ordinem juris, et tunc justitia est habitus regens. In se autem contingit bene habere se in duplici difficili, scilicet in delectabil innato contemporaneo vitae secundum tactum, ut gustu secundum quod est tactus, et venereis : et sic habi. tus regens est temperantia. Aut in difficili illato ab extra, ut periculum belli quod quaerit subversionem boni civium, sicut est justitia, fides, vel libertas, vel aliquid hujusmodi : et tunc habitus regens est fortitudo. Et isto modo multiplicantur virtutes secundum considerationem philosophicam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod amor secundum quod cadit in diffinitione virtulis, ut quidam dicunt, non est habitus charitatis, sed potius generalis amor, quo omne quod est amat suam perfectunem. Alii intendunt dicere, quod est charitas : et tunc non est verum nisi de virtute formata, et non informi : et charitas tunc est in eis sicut forma generalis. Sicut enim bonum simpliciter est in bono quodam hoc vel illo : ita amor boni simpliciter, erit in amore hujus vel illus boni, sicut diximus in praecedenti distinctione : et hoc tunc non excludit esse plurium virtutum, sicut immediata distinctione ostensum est.

Ad ALIUD dicendum, quod unum non sufficit ad omnes actus secundum speciale esse operum, sed unum sufficit sicut motor et agens generale. Sic calor se habet ad sensus, et calor solis ad generabilia : et hoc etiam ante invenies qualiter intelligitur.

Ad ALIUD dicendum, quod verum est, quod duo sunt in genere, sed speciales differentiae sunt utriusque eorum : et ideo penes finem accipiuntur tres virtutes theologicae, et harum diffinitio supra tacta est.

Penes id autem quod est ad finem, sunt acceptae cardinales sic : Id quod est

ad finem : aut est secundum rationem qua ordinat ad finem et bonum : aut bonum finis aliquo modo relucet in eo secundum honesti diffinitionem : quia circa illud solum est virtus. Si primo modo : tunc illam rationem considerat prudentia, quia illa ratio est juvans discreta ab eo quod impedit in opere bono. Si autem est bonum quod est finis relucens in ipso : aut est secundum ordinem unius ad alterum, et tunc secundum ipsum est justitia : aut in unoquoque per se : et tunc aut est secundum innata, vel illata : et primo modo est temperantia, secundo modo fortitudo.

Ad ALIUD dicendum, quod ars operativa per instrumentum, educit formam quae est in se, in materia quae est extra se : et ideo praeparatio et virtus praeparativa et inductiva formae debet esse extra in ligno et lapide, sed in ethicis habitus nascuntur in operante : et ideo relinquitur ex talibus operationibus talis habitus : et ideo non sufficit in virtute, quod sufficit in scientia : sed si ars induceret formam in ipso artifice, tunc esset simile quod proponitur, sicut opus virtutis inducit formam in ipso operante secundum virtutem.

Ad ALIUD dicendum, quod licet non sint nisi tres potentiae, una tamen habet se dupliciter, scilicet ratio, scilicet ut regens alias, et sic in ea est prudentia : vel ut ordinans nos invicem ad alios, et sic in ea est justitia. In concupisci bili autem temperantia, et in irascibili fortitudo. Et sic jam habitae sunt tres multiplicationes harum quatuor virtutum.

Ad ALIUD dicendum, quod aliter attenditur virtus secundum Aristoteles, et aliter secundum Tullium in Rhetoricis, et in libro de Officiis. Quoniam Aristoleles non accipit virtutem nisi secundum quod est in difficili et optimo secundum materiam illam in qua est virtus : et ideo non dicit esse virtutes in doctrinae amore, et honoris amore. Alii autem ponunt virtutes penes illa, et reducunt

<--- Page Split --->

eas ad temperantiam. Tamen etiam secundum Aristotelern virtus est in uno sicut in quo habet summum statum, et a quo diffinitur, et alio bene utitur : sicut ipse dicit de forti qui non est circa quodcumque difficile fortunae vel periculi ex naturali morte, tamen bene utitur illis fortis per eumdem habitum per quem aggreditur pericula illata. Et possumus dicere secundum Aristotelem, quod temperantia in maximo et secundum maximum suum posse est in delectabili tactus secundum alimentum, et venereis : sed tamen bene se habet in aliis delectabilibus innatis secundum eumdem habitum : et hoc consonat dictis Aristotelis in multis locis Ethicorum: sicut patet diligenter inspicientibus in libro illo.

Per idem patet solutio ad id quod objicitur de fortitudine.

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod ad alium multis modis ordo est : sed ordo cadens sub ratione civilitatis, est ordo juris et debiti. In aliis enim contingit se exhibere proximo et non exhibere praeter reprehensionem legislatoris : et ideo penes illos ordines nulla accipitur virtus civilis, nec etiam potest accipi. Sed forte species justitiae accipiuntur secundum speciales rationes debiti quod multiplicatur ex ratione naturae, ut in justitia naturali : et ex ratione contractuum, et ex ratione status et beneficii et conditionis, sicut multipliciter determinat de justitia Philosophus in Ethicis in libro de justitia, et Tullius multas ponit species justitiae naturalis et positivae.

Ad 10. Ad aliud dicendum, quod non sunt istae duae virtutes civiles condistinctae inter se et cardinales, scilicet justitia, et dilectio Dei et proximi : et quod dicit Glossa super Matthæum non intendit, quod charitas sit virtus civilis, sed potius quod ordinet justitiam ad proximum et Deum, ut ex amore faciat id quod ex debito tenetur facere.

Ad 11. Ad aliud dicendum, quod intendit, quod justitia secundum quod est merto-

ria, movetur amore, et non quod amor sit virtus civilis. Tamen nota, quod videtur Aristoteles alium modum habere : quoniam ipse videtur velle, quod virtus quae est in uno et consuetudinalis, sit triplex, scilicet secundum difficile ex delectione innata, in quo regit castitas vel temperantia, et secundum difficile illati, in quo regit fortitudo, et secundum difficile quod est in eo quod habemus ad usum et sustentationem vitae, et virtutem quae regit in hoc vocat largitatem, et facit de ea tractatum specialem. Intellectualis autem virtus, ut ipse dicit, non habet medium hoc modo, sed inest ei ratio recta per medium, sicut prudentia cum suis, quae secundum eum sunt φρόνησις, scientia, et intelligentia, et hujusmodi. Justitia autem quoniam non simpliciter dicitur, alterius ordinis est : quoniam illa cadit sub ordine juris civilis, scilicet secundum statuta et plebiscita, et variantur casus in ipsa : et ideo illa respicit ordinem communis civitatis : et hunc ordinem videtur Aristoteles tenere in Ethicis, sicut plane patet in nova translatione.

ARTICULUS II.

Quare iste virtutes vocantur cardinales?

Secundo quaeritur, Quare istae virtutes cardinales vocantur?

Hieronymus enim de hoc in Littera videtur assignare rationem : quia eis in hac mortali vita bene vivitur, et post ad æternam beatitudinem pervenitur.

Hoc autem videtur falsum : quia

  1. Multi scripserunt de cardinalibus virtutibus, et nullam fecerunt mentionem de æterna beatitudine, ut Aristoteles, Tullius, Macrobius, et alii Philosophi.

  2. Item, Basilius super principium

<--- Page Split --->

proverbiorum dicit, quod de quatuor virtutibus quae cardinales vocantur, multi etiam qui foris sunt, scripserunt.

  1. Item, Multi habuerunt eas etiam infideles, ut ipse Tullius, et Africanus, et alu quidam Stoici, quorum vita adhuc scribitur a Philosophus. Ergo videtur, quod hoc non sit ratio quam ponit Hieronymus.

  2. Item, Virtutibus theologicis in hac mortalit vita bene vivitur, et post ad æternam vitam pervenitur : ergo virtuttes theologicae sunt cardinales, quod falsum est : ergo non est ratio quam ponil.

  3. Si forte dcas, quod ideo cardinales vocantur, quia in eis velut in cardinalibus omnes aliae et virtus civilis volvitur : videtur secundum hoc quod sola charitas sit virtus cardinalis : quia illa sola, ut saepius jam habitum est, videtur facere totum bonum quod est in vita hominis.

  4. Item, Inter istas videtur una esse cardinalior quam alia. De prudentia enim dicit Bernardus, quod « non tam virtus est, quam auriga virtutum : » ergo aliae videntur cardinali in ea.

Ulterius quaeritur, Quare dicuntur principales, et quare civiles sive politicae ?

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod Hieronymus non tangit causam generalem, sed potius causam secundum optimum esse illarum virtutum : et hoc non habent nisi quando sunt infusae et formatae : et tunc dicuntur cardinales respectu earum quae sunt in his quae sunt ad finem circumstantia considerationem hominis, et non respectu theologicarum.

Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

Alii autem, ut Philosophi, vocant eas cardinales, ideo quia sunt cardo revolutionis humanae vitae secundum statum civilem et honesti : et haec est ratio pro-

pria et usitata apud Tullium et alios Philosophos de eis loquentes.

Ad 10 autem quod objicitur de charitate, dicendum quod ipsa non est cardo ad cujus rationem aliae particulares reducuntur, sicut sobrietas ad temperantiam, eo quod sobrietas temperat in delectabili quodam innato, et similiter contintentia et parcimonia et hujusmodi quas ponit Tullius et Macrobius : et ad justitiam pietas et misericordia et religio, eo quod omnes illae sunt circa particulares rationes debiti. Sed humana vita refertur ad charitatem ut ad motorem generalem et formam quamdam et finem, et non ut ad cardinem, ut dictum est.

Ad alitud dicendum, quod nulla illarum est cardinalior alia, sed una potest esse generaloris materiae quam alia. Et ad hoc notandum, quod omnis virtus poltica circa materiam ponit rationem specialem, sicut fortitudo rationem ardui et firmi gratia boni, et continentia sive temperantia rationem pulchri circa restrictionem delectabilium carnis, et praecipue in sensu tactus, qua in illo solo, ut probat Avicenna, est simpliciter et absolute delectatio : et ideo in illo temperare est difficile. Justitia autem licet habeat materiam generaliorem quam passionem illatam vel innatam, tamen specialem rationem attendit circa eam, id est, rationem debiti ordinabilis jure naturali vel humano. Generalioris autem materiae inter omnes est prudentia, quia illius materia est id quod valet ad opus morale : sed tamen ipsa ponit rationem specialem circa hoc, scilicet eligibile circa rectam rationem boni civilis : et secundum quod ipsa est illius rationis inspectrix, sic est virtus specialis divisa contra alias. Secundum autem quod hoc eligibile monstratur aliis virtutibus vel in actu vel circumstantiis, sic ipsa est auriga virtutum secundum intentionem beati Bernardi. Sicut enim ratio se habet ad alias potentias motivas, ita et habitus perficiens rationem : quia ratio habet objectum in ratione spe-

<--- Page Split --->

ciali, scilicet verum in ratione boni secundum quod ipsa est practica, quod bonum tendit in finem concupiscibilis et irascibilis pro diversitate naturae suae. Ita etiam est de habitu regente rationem, quod est specialis rationis quam ponit circa materiam generalem quae determinabilis est ad opus cujuslibet alterius. Dicendum igitur, quod cardinaltas virtulum attenditur penes rationem quam ponunt circa materiam, ad quam rationem respiciunt inferiores cis, quae partes suae a Macrobio et Tullio decuntur, et non a materia. Et quia in rationibus sinu! aeque principales sunt, ideo una non est cardinalior alia, sed aeque sunt cardinales.

Et primo, Quæritur de illa diffinitione quam tangit, ibi, A, « Justitia est in subveniendo miseri. »

  1. Hoc enim est misericordiae, quae pars justitiae est secundum Sanctos, et non cardinalis virtutis : ergo male diffinitur.

  2. Item, Justitia est reddere unicique quod suum est, ut dicit Augustinus, et etiam Philosophus. Hoc autem fit multus modis : ergo videtur, quod male descendit ad quamdam materiam determinatam assumendo justitiam.

  3. Item, Non videtur reddere quod suum est, qui subvenit misero, imo videtur de proprio : ergo magis est charitatis hoc, quam justitiae : ergo male diffinitur.

Ad quæst.

Ad aliud dicendum, quod cardinalitatis ratio est in hoc, quod inferiores respiciunt rationes earum, ut dictum est. Principales autem dicuntur, secundum quod consistunt in eo quod per se est viriutus, ut fortitudo circa difficillimum illatum, et temperantia circa maxime delectabile : et aliae tunc erunt secundaria, quae sunt circa materiam quae prope est juxta materiam virtutis, licet illa non omnino sit, sicut sobrietas circa temperantiam oppilantium vias rationis et sensuum, quod non est adeo difficile sicut cohibere delectationes taclus, et sic de aliis. Civiles autem dicuntur, secundum quod constituunt bonum statum unius cum alio in ordine civium : et haec eadem ratio est, quare dicuntur politicæ, nisi quod unum est Graecum, et alterum Latinum.

ARTICULUS III.

De diffinitionibus virtutum cardinalium.

Tertio, Quæritur de diffinitionibus quas ponit hic Magister.

ULTERIUS quæritur de alia diffinitione quam ponit : « Prudentia est in praecavendis insidiis. »

  1. Sunt enim, ut dicit Tullius, tres partes prudentiae, scilicet memoria, intelligentia, et providentia : et nulli convenit prae cavere insidias nisi providentiae : hoc ergo non secundum se convenit pudentiae, sed parti ejus : quia si secundum se conveniret, oportecit quod conveniret cuilibet parti.

  2. Item, Videtur quod sit impossibile quod dicit : insidiantia enim non sunt necessaria, quia sic caveri non possent : ergo contingentia de futuro : illa autem non sciuntur, nec sciri possunt : ergo nec caveri : quia nihil cavetur, nisi quod scitur et præscitur.

ULTERIUS quæritur de tertia quam ponit, dicens : « Fortitudo est in perferendis molestius. »

Cum enim vitus sit circa delectationes et tristitias, omnis virtus perfert molestias quarumdam passionum circa quas ipsa est : ergo hoc non est speciale diffinitivum fortitudinis.

QUÆRITUR autem de quarta : « Temperantia est in coercendis delectationibus pravis. »

<--- Page Split --->

Coercere enim non dicit actum aliquem : omnis autem virtus videtur debere diffiniri per actum sibi substantialem : ergo male diffinitur.

Eadem objectio est de diffinitione fortitud:nis.

Item, Utraque istarum ponitur per diffinitiones dictas in passionibus scilicet illatis : fortitudo, quia perfert molestias : temperantia, quia coercet malas delectationes : passionibus autem non meretur : cum ergo virtus detur propter meritum, male diffinitur circa passiones.

Uteriusquæriturdeordinevirtutum . QuiadiffiniendoMagisterponitjustitamprimo , deindeprudentiam , etfortitudi - n e m , ettemperantiam : etliberSapien - tiæqueminducitinLitteraponitso - brictatemsivetemperantiam , etposteaprudentiam , etdeindejustitiam , etulti - mofortutudinem , seuvirtutem 4 .

objicitur, dicendum quod prudentia in summo est per cautelam insidiarum, quae insidiantur virtuti et vitae bonae : et ideo diffinitur per actum illum et non ideo quod sit generalis habitus salvatus in omnibus partibus prudentiae.

Adaliuddicendum, quod contingit insidias praevaere in universali, licet non in particulari : et tunc munit prudentia contra omnes insidias quae fieri possunt.

Ad i n quod objicitur de tertia dicenAdquest.3. dum quod molestia principaliter est in fortitudine : quia passio illata est magis acerba et magis contristans quam alia : et ideo principaliter est fortitudinis.

Adaliuddicendum, quod coercere poAdquest.4 nit actum interiorem, scilicet voluntatem temperandi. Et per hoc patet solutio.

Solutio. Dicendum ad primum, quoddquest . 1 . Magisternonnititurdiffinireistasvirtu - tesnisisecundumconformitatemadChristuminquoinmaxinostatufuerunt . Licetautemgeneralorsitactusjustitiæ , reddereunicuiquequodsuumest , nontamenitaexcellensestinmerito , necitaconformatnosChristo , sicutillequiestpartisjustitiæ , quæestinsubvenien - domiseris , quorummiscriamsuamfact . etsibideberiquodestnostrum : sicutelamChristusnosterfactusest , inhocquodsubveniendonobismiserisfactusestredemptornoster .

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Adaliuddicendum, quod illud quod exhibemus miseris, et nostrum est, et suum est : nostrum per dominium, et suum per rationem debiti juris naturalis, quod in necessitate communicat bona : quia secundum jus naturale in necessitate omnia sunt communia.

Ad quest. 2. Ad i n quod contra aliam diffinitionem

Adaliudquodquæriturdeordine , Adquæst . 5 . dicendum quodvirtutesduobusmodisconsiderantur, scilicetincomparationeadsubjectum , etinse . Inseautemha - bentduosubstantialiasibicircaquæsunt , scilicetdifficile , etbonum . Possuntergoordinarisecundumrationesdifficilis , velpenesrationesboni . Siprimomodo , sicfortitudoestprima , ettemperantiase - cunda , etprudentiatertia : coquodma - gisestdifficiliseligeresagaciteropera - bilia , quamreddereunicuiquequodsuumest : etordinemhuncvideturpro - sequiAristotelesinEthicis . Hujusautemratioest : q u i a 7 0 . 2 0 7 inGræcoidemest , quodconsuetuminLatino : etsecundumquodvirtusmagisestdedifficili , itama - gisindigetassuctudinegenerantecam : etideosecundumlocquodsuntplusconsuctudinales , itapræponitetpostpo - niteasAristoteles .

Si autem ordinentur secundum bonum quod est in eis : tunc, ut probat Tullius in libro I de Officiis, multis rationibus, quod bonum justitiæ est omnibus melius

<--- Page Split --->

propter quod etiam propria relinquenda sunt et exercitia aliarum virtutum : sic ergo tunc justitia euit prima : et quia pulchrum et bonum, ut ipse ibidem dicit, fere circa idem determinantur, et pulchrum praecipue est in temperantia, ideo ipsa est secunda, et fortitudo tertia, et prudentia quarta, eo quod habet aliquid arti simile quod non habet rationem proprii boni, sed in aliis est bonum suum.

Si autem respiciatur virtus secundum ordinem ad subjectum in quo est : tunc primo est prudentia, secundo temperantia, tertio fortitudo, et ultimo justitia. Et hujus ratio est, quod non lit recta operatio nisi sit ante recta electio : ergo prudentia est prima. Et similiter non est fortis in adversis, qui resolutus est deliciis, et ideo temperantia est ante fortitudinem.

Liber autem Sapientiae attendit adhuc quartum ordinem, scilicet quod aliquid temperantiae est ante prudentiam : nisi enim sobrii sint sensus spirituales, non erit judicium de recta electione, et quoad hoc temperantia est prior secundum actum, quam prudentia. Secundum actum autem justitia praeponitur fortitudini, eo quod ipsa est bonum commune, quod semper melius est, quam pivalum.

Nota autem, quod multi ordines alii sunt istarum virtutum, et sufficientiae inveniuntur, quos nos tacemus : quia alibi longa valde disputatione inquisitum est de eis in communi, et de singulis in speciali.

ARTICULUS IV.

An virtutes cardinales remanebunt in patria ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Fides quae theologica est, et spes similiter evacuantur : ergo multo magis civiles.

  2. Item, Id quod est ad finem, non habetur nisi propter finem : ergo consecuto fine jam erit superfluum retinere illud; cum igitur illae quatuor sint circa id quod est ad linem, videtur quod in fine sive in patria non manebunt.

  3. Item, Ad quid manerent? Non enim erunt ibi insidiae quas praecavere debeamus per prudentiam, nec molestiae quas ferre oportet per fortitudinem, et sic de alius : ergo non manebunt.

  4. Item, Minus videtur esse ex parte scientia acquisita, quam virtus politica : quia scientia est de incorruptibii, et virtus politica respicit materiam particularem corruptibilem : et tamen scientia destructur, ut dicit Apostolus 1. Ergo et virtus.

Si hoc conceditur, contra hoc est quod 5el dicit in Littera.

SOLITIO. Mihi videtur, quod Magister 5u| bene disputat hic per verba Sanctorum, et bene determinat, scilicet quod maneant quidem, sed habiturae alios actus. Et hujus ratio est, quia ea quae sunt ad finem aliquem, et ea quae ordinant in linem illum, aliter se habent conjuncta fini, et alter quando sunt in his quae ordinantur ad finem, sicut ratio, et liberum arbitrium, et omnia alia : et sic etiam est de habitibus.

UNDE DICENDUM ad primum, sustinenAd* do dictum Magistri in Littera, quod non est simile : quia non est ratio, quod virtus evacuetur, vel non evacuetur, quod sit theologica vel cardinalis : sed potius hcc est causa, quod imperfectio in comparatione ad finem ipsum est de substantia sua, sicut fidei et spei, quae sunt imperfecti habitus in comparatione ad ipsum finem. Iste autem quatuor non sunt in comparatione ad finem, sed per compa-

<--- Page Split --->

rationem ad ea quæ sunt ad finem : et ideo cessantibus istis cessabit imperfeclio earum, et ipsæ manebunt in actu qui competit fini, ut dicit Magister.

Per hoc patet solutio ad sequens et ad tertium.

Ad aliud dicendum, quod scientia est ex parte, secundum quod est ex sensu : tunc enim non habebitur per illum modum, sed per formas inditas a Creatore,

sicut Angeli habent scientiam : et ideo ista ut imperfecta tolletur. Sic autem non est in virtute : quia illa secundum aliquem modum conjungit fini ut dispositio perfecta et perficiens, et ideo manebit ut dicit Magister.

Nota autem, quod sunt qui ducunt totum oppositum : sed quia reputo eos irrationabiliter dicere, ideo non prosequor opiniones eorum.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXIV.

De septem donis Spiritus sancti generaliter.

A. De septem donis Spiritus sancti.

Nunc de septem donis Spiritus sancti agendum est : ubi prius considerandum est, An hæc dona virtutes sint ? Secundo, An in futuro desitura sint, vel omnia, vel horum aliqua ? Deinde, An in Christo fuerint cuncta hæc dona ? Hæc dona virtutes esse, nec in futuro desitura, Ambrosius ostendit : ea septem fore virtutes dicens, et in Angelis abundantissime esse, sic : Civitas Dei illa Jerusalem cælestis, non meatu alicujus fluvii terrestris abluitur : sed ex vitæ fonte procedens Spiritus sancti, cujus nos brevi satiamur haustu, in illis cælestibus spiritibus redundantius videre effluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu. Si enim fluvius ripaerum crepidinibus editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus supereminens creaturam, cum nostræ mentis arcana tamquam inferiora perstringat, cœlestem illam Angelorum naturam effusione quadam sanctificationum ubertate lætificat 1 ? Deinde sanctificationem exponens, subdit : His autem sanctificationibus significatur plenitudo septem spiritualium virtutum, quas enumerat Isaias dicens : Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis : et replebit eum spiritus timoris Domini 2. Unum est ergo flumen Spiritus sancti, sed multi spiritualium donorum meatus. Quamvis ergo multi dicuntur spiritus sapientiæ et intellectus, etc., unus tamen est Dei spiritus, suræ libertatis arbiter, omnia pro auctoritate voluntatis dividens singulis 3. Hic expresse tra-

<--- Page Split --->

dium est, septem dona et virtutes esse sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in Angelis.

B. Quod in Christo fuerunt illa septem dona.

In Christo etiam haec eadem fuisse Isaias ostendit dicens : E yredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pictatis : et replebit eum spiritus timoris Domini 1.

C. Quod videtur obviare praemissis.

His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit super Parabolas, scilicet quod omnis timor in futuro cessabit. Ait enim sic super locum illum : Timor Domini principium sapientiae 2. Duo sunt timores Domini, servilis qui principium sapientiae est, et amicalis qui perfectionem sapientiae comitatur. Servilis principium sapientiae est, quia qui post errata sapere incipit, primo timore corripitur divino, ne puniatur : sed hunc perfecta charitas foras mittit 3. Succedit huic timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi 4 : quem non excludit charitas, sed auget, quo tinet filius, ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat : uterque in futuro cessabit, charitas vero numquam excidet 5. Augustinus vero super illum locum Psalmi : Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 6, timorem Dei desiturum dicit sic : Timor Domini est magnum præsidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur. Non enim timent jam amicum, cum scilicet ad id quod repromissum est,

<--- Page Split --->

perduci fuerint. Ex his auctoritatibus significatur, quod timor non erit in futuro. Si autem timor non erit in futuro, ergo nec septem dona erunt, nec modo sunt in Angelis sive in animabus sanctis. Ad quod dicimus auctoritalum praemissarum quae videtur repugnantiam dirimentes, quod septem illa dona et in Angelis modo sunt, et in animabus sanctis feliciter viventibus, et in nobis erunt in futuro : sed non habebunt omnia hos usus, sive haec officia quae nunc habent : ut verbi gratia, Timor filialis modo facit limere ne offendamus quem diligimus, et ne separemur ab eo : facit etiam nos revereri eumdem. In futuro vero faciet nos revereri, quando non timebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in Angelis vel in animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro : sed reverentia quae est mixta cum subjectione dilectionis : quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in epistola ad Hebraeos loquens de Christo, qui exauditus est pro sua reverentia 1. Quidam tamen secundum effectum, timorem in Christo et in Angelis tantum esse contendunt.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Nunc de septem donis Spiritus sancti, etc. »

Hic tertio loco inter habitus perficientes animam, agit Magister de donis.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima agit de donis in communi. In secunda, agit de donis in speciali, quae incipit in hac eadem distinctione, ibi, I), « Et quia de timore, etc. »

In prima parte inquirit quatuor circa dona in communi, quorum primum est, an sint virtutes, et utrum sint in Angelis ? Et haec duo determinantur simul. Tertio, Utrum fuerunt in Christo ? ibi, B, « In Christo autem, etc. » Quarto quaeritur, Utrum evacuabuntur vel remanebunt in patria ? ibi, C, « His autem videlur obviare, etc. »

An dona sunt virtutes ?

Circa haec autem quaeremus quinque. Primo, An sint virtutes ?

Secundo, quomodo perficiunt animam, et ad quid ?

Tertio, de numero ipsorum.

Quarto, de ordine et combinatione quam habent duo, et duo.

Quinto, Utrum sint in Angelis et in Christo ?

An PRIMUM proceditur sic :

  1. Super illud Job. 1, 2 : Nati sunt et septem filii, etc., dicit Gregorius : « Per septem filios septem virtutes intelliguntur, sapientia, intellectus, etc. » Ergo dona sunt virtutes.

  2. Item, Ibidem, « Contra singula ten-

<--- Page Split --->

tamenta, mentem Spiritus sanctus sepetem virtutibus imbuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, etc. » Ergo dona sunt virtutes.

  1. Item, Illi habitus qui verae virtutes sunt, a Sanctus dona dicuntur : unde Glossa super illud Apostoli, I ad Corinth. xiv, 1. dicit: Sectamini charitatem, qua major in omnibus donis non est.

Similiter, Jacob. 1, 17, super illud : Omne donum perfectum, dicit Glossa generalter, quod dona sunt gratuita : ergo videtur, quod generale nomen sit donum, et convertatur cum virtute.

  1. Item, Charitas dicitur etiam primum domum, in quo omnia dona donantur : et hoc probat Magister in libro I Sententiarum1. Ergo videtur, quod dona in nullo distinguantur a virtutibus.

  2. Item, Septem diffiniuntur virtutes diffinitione generali, quae convenit theologicis et cardinalibus : talis diffinitio etiam invenitur convenire donis, sicut est, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum : et sicut est, quod virtus est quae bonum facit habentem et opus ejus bonum reddit : et sicut est, quod virtus est in difficilibus optimorum operativa : et sicut est, quod virtus est ultimum potentiae in re cujus virtus est. Omnes ista conveniunt etiam donis : et sicut illa, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male ulitur, quam Deus operatur in nobis. Ergo videtur, quod dona sint virtutes.

Si forte dicere velles, quod dona dicunt aliquid perfectius, quam virtutes : hoc non videtur verum.

  1. Macrobius enim supra Somnium Scipionis dividit virtutem in purgatoriam, et purgati animi, et exemplarem : et est una perfectior alia, nec tamen amittit ex hoc virtutis nomen et rationem : ergo nec ista perfectio aliam rationem secundum nomen dabit donis.

  2. Item, Magis et minus non variant speciem : veritati autem primae innititur

per consensum fides, et intellectus, et sapientia. Similiter ad operabilia per rationes operabilium illuminat prudentia, scientia, et consilium, nisi quod unum plus et alterum minus : ergo videtur, quod nulla differentia sit secundum rationem speciei inter virtutes et dona.

  1. Praeterea, Hoc ipsum, quod dona sint perfectiora virtutibus, et ita differant ab eis, videtur falsum : quia dicit Philosophus, quod virtus est ultimum potentiae in re : post ultimum autem non est aliquid sumere : ergo non est perfectio amplior quam virtus, ut videtur.

Si autem velles dicere, quod est differentia quantum ad nomen : hoc iterum videtur falsum. Philosophus enim dicit in Topicis, et Boetius similiter in suis Topicis, quod donum est dato irredibilis : et haec eadem ratio convenit virtuti sicut donis : ergo non distinguuntur quoad hoc, ut videtur.

Ad hoc inveniuntur Doctores habere quinque opiniones. Quidam enim dicunt, quod virtutes et dona non differunt nisi secundum rationem, et non secundum substantialem aliquam diffinitionem et differentiam : sed accidentalem differentiam dant istam, quod virtutes sint principaliter ad agendum, et ideo diffiniuntur per actus, et habent proprias operationes : sed dona sunt ad resistendum tentationibus quae impugnant vitam virtutis jam habitae. Quod autem non sit conveniens illud dictum, statim apparet : quia fortitudo est ad impugnandum in difficili et tentatione. Similiter dicitur communiter, quod charitas minima resistere potest cuicumque tentationi. Et, I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Et, ad Ephes. vi, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo patet per hoc, quod hoc etiam principalius convenit virtuti, quam dono : et ideo non est conveniens dictum istorum.

<--- Page Split --->

Item, Alii voluerunt emendare per subtilitatem dictum, et dixerunt, quod duo sunt in libero arbitrio, ratio, et voluntas : et virtus principaliter est in voluntate, secundario in ratione : donum autem e contrario principaliter in ratione, secundario in voluntate. Hujus autem assignationis suae talem adhibent rationem, quod inter virtutes non est nisi una quae sit in ratione : et inter dona, quatuor ponuntur in ratione, scilicet sapientia, intellectus, consilium, et scientia. Sed patet ridiculum esse, quia duae virtutes sunt in ratione, scilicet fides, et prudentia. Item, Ridiculum est dicere, quod ideo dona principalius sunt in ratione, quia plura sunt ex eis in ratione. Jam enim sequeretur, quod principalius essent in irascibili, quam in concupiscibili : quia duo sunt in irascibili, scilicet timor, et fortitudo : et unum est in concupiscibili, scilicet pietas. Item, Falsum est de cardinalibus : quia duae sunt in ratione, scilicet prudentia, et justitia. Cum enim justitia consistat in ordinatione ad alterum, et omnis ordo rationis est, sic erit justitia necessario in ratione.

Ideo tertii veniunt et dicunt, quod dona dicuntur per comparationem ad Deum dantem, et ideo sunt in superiori parte rationis : virtutes autem respiciunt opera specialia quae sunt super materias speciales, et ideo sunt in inferiori parte animae vel rationis. Et hoc iterum nihil est : quia super illud : Signatum est super nos lumen 1, etc., dicit Glossa, quod triplex est imago, creationis, recreationis, et similitudnis. Et imago recreationis est, per quam perficitur imago similitudinis et creationis : et illa est fides, spes, et charitas. Cum igitur secundum Augustinum, imago sit in anima secundum eam partem qua nihil excellentius habet, videbitur quod fides, spes, et charitas sint in altissimo animae, et ita non erunt dona altius in partbus animae, quam virtutes. Item, Quam altitudinem

animae dicit timor? Nullam penitus. Unde nihil est quod dicunt.

Ideo sunt quarti qui magnam partem multitudinis habent sequentem : quia valde celebris fuit et est haec opinio apud multos, quod virtutes sunt ad agendum recte secundum vitam quae uniciuque sufficit secundum se, et ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas. Sed dona sunt in adjutorium potentiarum animae, ut patiamur conformiter Christo : et hoc probant satis rationabiliter sic : Ad hoc quod Christus pateretur tria exigebantur, quorum primum est timor reverentiae ad Patrem mittentem ipsum et tradentem pro redemptione generis humani : et ex illa replet eum spiruus timoris Domini. Secundum autem erat, quod hoc faceret amore ad homines, quia pro hominibus salvandis patiebatur, et ibi accessit donum pietatis. Tertium autem erat ut offerret se passionibus viriliter et intrepide : et ex illa parte venit donum fortitudinis. Alia autem dona concomitantur haec, sicut scientia pietatem, consilium fortitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis in Deum. Et huic opinioni contrarium non est quod objicitur, nisi hoc solum quod, ut videtur, rationabiliter solvi non potest, scilicet quod dona data fuissent, etiam Christo non incarnato et passo, ut si homo non peccasset : ergo haec non est substantialis differentia donorum et virtutum, sed potius accidentalis secundum statum peccati.

Ideo quinti dicunt, quod virtutes sunt ad agendum simpliciter : sed dona sunt expeditiones virtutum, et sunt ad agendum expedite : et haec opinio quandoque habuit multos defensores propter verbum Gregorii qui dicit, quod « dona data sunt in adjutorium virtutum contra defectum. » Sed hoc iterum patet non esse verum : quia

  1. Dicit Philosophus in secundo Ethicorum, quod signum oportet accipere ha-

<--- Page Split --->

hittum fientem in opere delectationem. Non enim justus et castus est, qui operatur justa et casta, sed potius qui haec operatur, et hoc ipso gaudet : gaudens autem in opere, non habet difficultatem : ergo non indiget adjutorio ulteriori.

  1. Item, Quid est dictu, quod virtus quae est habitus perfectus et perficiens ad opus, indigeret ulterius alio perficiente ipsam ? sic enim esset perfectio perfectionis, et sic de aliis perfectionibus oporteret habere multas.

Si propter hoc diceretur, quod in veritate dona sunt virtutes, et non differunt ab eis. CONTRA :

  1. Virtus et donum non sunt ejusdem diffinitionis : ergo non sunt ejusdem naturae : quod patet, quia consilium nulla virtus est : et similiter nec scientia, nec sapientia.

  2. Item, Matth. vi, 9, super Pater noster, dicit Glossa : « In precibus est ut impetrentur dona, in donis ut operemur mandata. » De operatione beatitudines sequuntur. Ergo dona prece impetrantur : sed non virtus, quia oportet habere virtutes antequam preces exaudiantur : ergo dona non sunt virtutes.

  3. Item, ibidem, alia Glossa : « Precibus laborandum est, ut dona percipiamus. » Et idem ex hoc sequitur. Sed tamen haec ipsa Glossa difficultatem habet : quia habita una parte gratiae habentur omnes : et ita dona habentur antequam exaudiatur oratio, sicut et virtutes. Unde videtur, quod per illas Glossas nihil probatur.

SOLUTIO. Sine præjudicio consentio in ultimam opinionem quæ fundatur super verbum Gregorii, quia Gregorius plus de donis locutus est, quam aliquis alius sanctus. Et ideo quidam Doctor tenet illam opinionem : et est bona, licet a quibusdam improbantibus eam non bene explanata sit. Dicit enim Gregorius expresse, quod « dona data sunt in adjutorium virtutum. » Et ad hoc intelligendum, notandum quod quoddam impedi-

mentum est virtutis ad actum proprium : et hoc non habet nisi per accidens ex aliqua dispositione subjecti sui : et hoc ipsa virtus convalescens in usu operis per se excludit. Et de hoc dicit Bernardus in primo libro de Consideratione ad Eugenium : «Nihil adeo difficile, quod consuetudo facile non faciat. » Et hoc præcipue in consuetudinabilus est verum, de quibus inducit Philosophus, quod innati sumus eas suscipere : perficere autem est ab assuetudine. Aliud autem impedimentum est potentiae ex imperfectione habitus, quod est quasi e contrario primo impedimento, sicut potentia nostri intellectus est in verum primum, et ad hoc non perficit virtus nisi imperfecte, scilicet in speculo et ænigmate, et ideo evacuabitur : et ideo indigetpotentia alio habitu altius juvante in illud, et ex parte illa tamquam secunda perfectio, et altius infunditur donum. Quod qualiter sit, in sequenti articulo magis explanabitur. Et hoc modo intelligitur, quod dona data sunt in adjutorium virtutum vel potentiarum.

Ad OMNIA quaè primo objiciuntur ad Ad 1, 2, 3, 4 et 5. probandum quod donum est virtus, est solutio una, scilicet quod virtus dicitur dupliciter, scilicet large, eststrict. Stricte tunc virtus erit prima perfectio virium animæ ad actus vitæ ordinatæ ad finem, vel id quod est ad finem : sicut virtus theologica est in finem, virtus autem politica est in id quod habemus ad usum, quod est ad finem : et hoc modo donum cum sit secunda perfectio ad altiorem actum quarumdam virtutum, non est virtus, sed discretus habitus a virtute. Large accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni. Sic virtus est donum, et beatitudo, similiter et fructus de quibus mentio erit posterius. Quod autem videtur Gregorius dicere, quod dona data sunt contra defectum in quem incidimus ex peccato. Respondeo, quod hoc dictum est per accidens, de dono scilicet ratione status hominis cui dantur dona. Aliter enim non

<--- Page Split --->

essent dona in Angelis et in Christo.

Ad in autem quod ultimo objicitur, quod precibus impetrantur dona, dicennem : tamen argumentatio non procedit secundum intentionem Glossæ, quia Glossa intelligitur de impetratione usus doni, non habitus : quia omnia simul cum virtutibus infunduntur.

Ad illud autem quod objicitur contra opinionem istam ultimo, dicendum quod virtus gaudet in sua operatione, sed hoc non est nisi quantum ad amotionem impedimenti quod habet in subjecto : et contra hoc non datur donum, sed potius contra hoc quod virtus habet ex se, ut fides ex hoc quod est in speculo et ænigmate, et prudentia ex hoc quod est per rationes humani juris, quod nebulis errorum est involutum : et hæc omnia discutienda sunt in articulo sequenti.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est inconveniens, quod post unam perfectionem sit alia in eodem, dummodo non sint ejusdem rationis : sicut opinio et scientia de eodem, et ambæ manent, licet quidam hoc negent : non enim habendo scientiam, propter hoc amitto opinionem per signa, cum adhuc per signa possum procedere quando volo. Ita videns veritatem in lumine intellectus, non amittit fidem propter hoc. Et ideo hoc non est inconveniens.

ARTICULUS II.

Qualter hæc dona animam perficiant ?

Secundo quæritur, Qualiter perficiant animam ?

Et ut hoc liquidius explanetur, faciam disputationem generalem de modo perfectionis animæ per virtutes, et dona, et

beatitudines, et fructus, et gratiam sacramentorum.

Et objiciur sic :

  1. Unumquodque perfectibile non invenitur perfectibile nisi quadrupliciter tantum, scilicet in esse, et posse, et agere, et fine. Accidentia enim non conferunt perfectionem : quia illa infinita sunt, ut dicit Philosoupus : nec potest attendi perfectio penes ipsa. Anima est de numero perfectibilium. Ergo perficietur omnibus istis perfectionibus. Constat autem, quod perfectionem in esse et posse simul accipit in creatione sua : quia perfecta est, et omnes potentias habet : ergo si perficitur ulterius, hoc erit in agere, et fine. Virtutes autem sufficienter perficiunt in agere animam : et charitas quae est vinculum perfectionis (ut probatum est) perlicit conjungendo fini : ergo dona et beatitudines et fructus superfluunt.

  2. Item, Non potest duci quod dona dentur contra vulnus peccati : quia, sicut dicit Magister in quarto hujus voluminis in principio 1, gratia sacramentalis contra hoc ordinatur. Si autem tu dicas, quod homo per peccatum corruit in duo, scilicet in spoliationem gratuitorum, et vulnerationem naturalium : et ad restitutionem spoliatorum datur gratia in virtutibus, et ad sanationem naturalium dantur dona. Hoc nihi lvidetur esse : quia, sicut jam habitum est, gratia sacramentalis ordinatur contra vulnus naturalium. Item, Secundum hoc essent alii habitus, scilicet beatitudines, et fructus, et gratiae sacramentorum superflua, quod est inconveniens. Item, Intellectus gratia informatus intendens ad invisibilia, potest elevari per gradus differentes. Verbi gratia, cognitio per speculum in ænigmatel elevat eum super se, ut credat ea quæ non videt per rationem. Potest autem illustrationem capere ex auditis auditu interiori vel exteriori, ut habeat ex illis lumen majus fide : quod quia majus est,

<--- Page Split --->

non erit fides : ergo alicujus altioris gratiae quam sit fides : ergo videtur, cum dona sint ad tales actus (quod probabo) quod nihil sit dictum, quod dona sint data contra defectum qui est ex peccato. PROBATIO autem ejus quod suppositum est, ista est : quia diffinitur sapientia, donum quod est cognitio divinorum cum sapore : et intellectus, quod est lumen faciens cognoscere cœelestia : sicut dicit Gregorius, quod « intellectum dat, cum de auditis nentem illustrat : » ergo videtur, quod non sint contra peccata.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . SIATEMhocconcedatur , videturcontraGregorium , quidicitsuperprin - cipiumJob : « Contraseptemdefectus , Spiritussanctusseptemvirtutibusmen - teminbuit : contrastultitiamsapientia , contrahebetudinemintellectu , contrapræcipitationemconsilio , contratimo - remfortitudine , contraignorantiamscientia , contraduritiampietate , contrasuperbiamtimore . »

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . SEDITERUMinassignationeGregoriiquæritur , Quareipsesexpænasponat , etseptimumordinatcontrapeccatum , scilicettimoremcontrasuperbiam ?

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ITEMdoistapositionepræcedentiquæestsupposita , sidonumestadaltioremactumquamvirtus , quarenonhabemussinguladonarespondentiasingulisvirtu - tibusperaliquidallius ? quiaspeinullumrespondetinterdona . I t e m , charitatinullum . I t e m , temperantiænullum . Quodcnimquidamdicuntdepietate , nonestconveniens , cumaPhilosophisetSan - ctisponaturpictasspeciesjustitiæ , etnontemperantiæ . Ettunciterumquæstioest , Quarespccieijustitiæperidemno - menrespondetdonum , etuonaliis , etnonsimiliterjustitiæinse ? I t e m , Quarefortitudiniperidemnomenrespondetdonumetnonaliis ? I t e m , Cumcharitassitperfectioraliis , quarenonrespondetsibidonum ?

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ITEMquæriturdebeatitudine . H æ c

enimeststatusomniumbonorumaggre - gationeperfectus . Ergovidetur , quodnonhabetursimpliciternisiaDeo , etnonhabeturparticipandonisiabeatisinpatria : ergovidetur , quodnullasitbea - titudinisperfectiohicinvia .

Præterea , Sibeatusdicituraliquis , qualitersalvaturineocongregatioboni ? Videturenim , quoddebeatsalvari : quiadicitAugustinusinGlossasuperMatthæum , v , 1 0 , superillud : Beatiquipersecutionempatiunturpropterju - stitiam , quodultimarevertituradca - p u t : utintelligamus , quodanullase - paratur , utsitsensus : Beatipauperesspiritucumpersecutionibus , etbeatimi - tescumpersecutionibus , etsicdealiis . Siautemillarevertitur , cademratiocritdereversionealiarum . Ergovidetur , quodbeatitudoponitstatumbeatorumcongregationeperfectum .

I t e m , Aristotelesdicitloquensdefeli - citate , quodunahirundononfacitver , necunadiesserena . Etaliatranslatioclariorest , etdicitquodperunamhirun - dinemetunumdiemserenumnonestprægnosticatiovernitemporis . Etintelli - g i t , quodoportetcsseplures . Etasimiliinfert , quodfelicitasnoneritinactuper - fectioboniunius , necejusquimodicotemporelabuitcongregationembono - r u m , sedinomnibusbonis , etdiu .

Ergosihæcderationesuntbeatitudi - n i s , videturquodhabitusbeatitudinisnonsimulhabenturcumvirtutibusetdonisperinfusionem : quodtamenestcontracommuncumopinionem , quiaDeusomneshabitusdatsinul .

I t e m , Virtutesquæsuntprimæperfe - ctiones , multiplicanturinseptem , ctbea - titudinesinocto .

I T E M , Fructusquamdamdicuntanimiperfectionem , etcumfructusnonsitnisibonicuipropterseamoreinhæremus , utdicitAugustinus , videturesseultimaperfectiohominisinviatendentisadpa - triam : sedfructussuntvirtutes , sicutvideturibidemdicereGlossa : etnonima

<--- Page Split --->

fructuum 'quae ponit, sicut charitas, patientia, mansuetudo, et alia quae ponit ibi, licet interserat quaedam quae non nominant virtutes. ut gaudium, et pacem, et quaedam alia : ergo multo magis omnia quae sunt citra fructus, cadunt in virtutis rationem, sicut dona, et beatitudines.

tur anima primo modo ad actum : hoc contingit dupliciter, scilicet ad actum primum qui primus est, eo quod ipse primus est ex habitu bono : et hoc modo perficit virtus. Si autem est ad actum altiorem sive secundum : sic perficit donum. Si autem est perfectio secundum statum : cum status non est in bono uno vel duobus, sed in omnibus quae possunt haberi secundum perfectionem quae potest esse in statu : tunc est perfectio per beatitudines infusas. Fructus autem accedit ex parte conjunctionis cum fine, ut dictum est prius. Sustinendo igitur haec, respondendum est ad objecta.

Solutio. Sine praejudicio loquendo dico ut prius, quod virtutes perficiunt animam ad actus primos, et dona ad secundos, et beatitudines ad tertios, et fructus in finem, secundum quod contingit per bonum opus conjungi fini. Et qualiter hoc fit, accipiatur ex parte rationis : quia non perficitur fides virtute ad consensum primae veritatis, quam non videt, nisi in speculo et in aenigmate : hanc autem contingit melus videre in lumine illustrationis per inspirationem gratiae, et contingit sapere per experimentum sui in ratione (alias, in re) ipsa : et sic perficiunt dona.

Item, Contingit visum defigere in ea altius cum certitudine maxima : et tunc est actus beatitudinis perfectae munditae, ut dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 1. Contingit etiam recici in gustu certitudinis illius : et sic erit habitus qui dicitur fructus, et vocatur ab Apostolo fides. Et Glossa ibi dicit, quod fides idem est quod de invisibilibus certitudo : et debet addi, per experimentum spiritus : quia aliter non esset verum quod ibidem dicit Ambrosius in Glossa, quod delectat suos possessores invicta et sancta delectatione : et ideo fructus spiritus dicuntur. Et secundum hoc dona sunt secundae perfectiones aninae, et praesupponunt virtutes secundum naturam, licet simul infundantur.

Item, Notandum secundum hanc opinionem, quod est perfectio animae ad actum qui est circa difficile et bonum : et est perfectio animae ad statum boni, et actus qui sunt optimi status. Si perficia-

Ad primum igitur dicendum, quod omnes perfectiones referuntur ad posse. Est enim posse ex potentia : et hoc accipi natura cum accipit potentias in sua creatione. Et est posse ex habitu infuso vel acquisito : et hanc perfectionem non habet nisi quando acquirit habitum, et ulterius haec causa est perfectionis in actu. Cum autem habitus sunt multiplices, patet quod omnes illi sunt necessarii.

Ad alicd dicendum, quod Sancti dicunt, quod sunt data in adjutorium virtutum et virium contra vulnus peccati : et quod data sunt in adjutorium, eo quod sunt ad actus perfectiones, hoc est substantiale donis : quod autem sunt contra vulnus peccati, hoc accidit ex subjecto in quo est vulnus illud. Et hoc probatur per objectionem illam, quod in Angelis sunt, et in Christo, et in nobis fuissent, etiamsi nemo peccasset. Ergo patet, quod accidit donis esse contra vulnus peccati. Nec est conveniens dictum aliquorum hoc, quod scilicet substantiale sit donis esse contra vulnus peccati, et quod in Angelis sint sicut medicina praeservativa : quia nulla est ratio praeservativae medicinae in eo in quo est nulla potentia morbi. Unde cum in Christo impossibiiitas fuerit ad morbum, nullo modo infuit aliquid ei ut medicina praeservativa : et tamen dona sunt in Christo :

<--- Page Split --->

ergo non substantialiter ordinata contra peccatum, sed per accidens, ut dictum est.

Ad iD autem quod objicitur de Gregorio, dicendum quod ipso loquitur de donis secundum effectum quem habent in homine damnato propter peccatum, et reformato per ipsa : et non de substantiali actu donorum.

Ad id quod objicitur de sacramentis, dicendum quod non valet : quia alius sunt penae illae et vulnera quam ista. Est enim vulnus potentiae ad actum ad quem nata est, et hoc vulnus est tantum penae et non causa culpae : et contra hanc penam nobis secundum dictam rationem dantur dona, ut stultitia, hebetudo, et hujusmodi. Est etiam vulnus quod aut est conjunctum peccato ut inclinans ad illud, aut est peccatum : et contra hoc ordinantur sacramenta, ut baptismus contra originale peccatum, et confirmatio contra incendum fomitis qui est in malum, et Eucharistia contra defectum spiritualis boni deperditi, ex quo homo habilitatur ad malum, et sic de aliis, ut patet in disputatione quae ponitur in principio quarti Sententiarum 1.

dquest 1. Ad ILLUD autem quod quaeritur, Quare Gregorius unum peccatum ponit cum sex pœnis ? Dicendum, quod superbia ibi non nominat peccatum, sed pœnam quae est ex peccato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam comprimit timor : et sic nulla est quaestio.

uquest 2. Ad ALIUD bene concedo, quod dona sunt consequentia virtutes, et sunt altiris perfectionis, sed non omnes. Est enim charitas summae perfectionis, et illa non potest habere aliquid altius consequens, quam ipsa sit. Fides autem secundum substantiam quidem quae est visio veritatis, est perfecta, et ideo ex parte illa manebit in statu perfecto patriae : sed ex parte formae in quantum est in

speculo et ænigmatc, est imperfecta : et ideo consequuntur ex illa parle duo dona : unum sicut sub lumine accepto ostendens veritatem primam, quod est intellectus : alterum autem sicut gustans dulcedinem veritatis agnita et accepta in donis gratiae : et hoc est sapientia. Spes autem, quia in substantia et in forma est imperfecta, ipsa nullo modo potest manere in statu perfecto, in quo manet donum magis quam virtus : et ideo non consequitur cam nec donum nec beatitudo.

Item, Inter cardinales temperantia est in delectabilibus innatis, in quibus non est multum difficile temperare perfecte : unde dicit Philosophus, quod incontinens magis vituperabilis est, quam timidus, quia in eo quod facilius fieri potest : et ideo in illo delectabili sufficit virtus ad actum ultimae perfectionis, et ideo nullum donum consequitur temperantiam. Sed in fortitudine non sic est : quia illa in eo quod est, difficillimum est etiam constantissimo : et ideo requirit habitum altioris perfectionis.

Et si quaeratur, Qualiter hoc possit esse, cum fortitudo sit contra pericula mortis, quibus nihil videtur magis difficile ? Dicendum, quod donum est contra statum in quo homo tenetur ad talia si necesse sit : sicut etiam in tyrocinis fortes sunt, qui pericula incidentia propulsant vel sustinent : sed his fortiores sunt, qui se ultro offerunt ad tyrocinium tale cum non teneantur : et ad hoc est donum in quo homo ponitur in statu perfectionis, vel ex gradu vel professione ut talia pericula saepe subire cogatur : et ad hoc indiget homo dono. Et quia est contra eumdem actum et idem difficile et bonum cum fortitudine virtute, ideo nominatur eodem nomine cum ipsa. Sed justitia secundum suum genus respicit debitum, ut supra in quaestione de virtutibus habitum est : et ideo non habet in illo magnam difficultatem : sed in specie

<--- Page Split --->

quae pietatis est, et est benevolentia in sanguine conjunctis, habet ulterius ut impendat per similitudinem imaginis conjunctis hoc quod impendit sanguine conjunctis : ad hoc enim non elevat virtus consuetudnalis sive civilis, sed potius donum Spiritus sancti. Et ideo justitia secundum se non habuit donum respondens, sed in parte illa qua movetur per rationem debiti ad eos qui conjuncti sunt sanguine, ut moveatur in eos qui conformitate Patris cœelestis conjuncti sunt. Et quia idem est actus benevolentiae in utroque, ideo virtus et donum habent unum nomen. Quod autem verum sit, videtur ab Augustino, qui accipit pietatem, cultum Dei, et obsequium proximi, et etiam virtutem specialem in libro de Civitate Dei, et etiam habetur ex verbis sequentis distinctionis. In aliis autem speciebus justitiae sufficiens est ratio debiti complere actum quantumcumque perfectum, sicut in religione, et in aliis, et praecipue in speciebus justitiae quae secundum jus positivum sunt.

Prudentiae autem quae est cognitio practica eligibilium, respondent dona duo. Est enim prudentia civilis utens rationibus juris naturalis et humani, sed non attollitur ad illas quae divinitus inspirantur, nisi per donum Spiritus sancti. Illae autem quae inspirantur, certissimae sunt. Et hoc contingit dupliciter : vel secundum ea ad quae tenentur omnes, et sic exaltatur ad donum scientiae : vel secundum ea quae non omnes obligant, et sic exaltatur in dono consilii. Timor autem secundum quod est donum Spiritus sancti, non sequitur virtutem aliquam principaliter : quia attendit principaliter majestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est : et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum.

tus secundum se ordinat ad actum. Donum autem est additum in adjutorium virtutis : et ideo quoddam juvat in actu, et quoddam juvat secundum remotionem a contrario propter reverentiam Dei : et ex parte illa juvat timor, et ideo non sequitur aliquam virtutem proprie, nisi forte velis dicere justitiam generalem quoad illam partem quae est declinatio a malo.

Ad m autem quod ulterius quaeritur de Ad beatitudinibus, dico quod beatitudines sunt altiores perfectiones, quam virtus vel donum. Sed beatitudo est duplex, scilicet via, et patria. Beatitudo via adhuc duplex, scilicet spei, et rei. Beatitudo spei dicitur, quando aliquis est in statu in quo sperare potest beatitudinem spe formata quae provenit ex gratia et meritis. Rei autem beatitudo est habitus perficiens ad actus altissimi status in via, et non ad unum, sed ad unum in comparatione ad omnes alios. Bene enim videtur, quod beatitudo numquam sit in uno nisi in comparatione ad omnia quae sunt illius generis. Et per hoc patet solutio ad omnia quae de beatitudine ad praesens objiciuntur : quia etiam de beatitudinibus requiritur alibi in tractatu speciali.

Ad ultimum quod quaeritur de fructiAdqas* bus, bene concedo, quod sunt habitus pertinentes ad gustum finis, eo quod delectant sancta delectatione suos possessores : et si vitus proprie sumitur, non sunt virtutes, sicut dictum est in principio solutionis. Sed large sumendo virtutem, sicut in praecedenti articulo dictum est, Glossa vocat virtutes. Tamen tractatus de fructibus quaerit specialem disputationem alibi ponendam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

De numero donorum.

Tertio, Quæritur de numero donorum. Videtur enim, quod non sint nisi sex :

qvia

  1. Timor, ut habitum est, non consequitur aliquam virtutem.

  2. Item, Videtur quod plures sint : quia infra quatuor timoris differentias Magister assignat : ergo videtur ad minus, quod sint decem.

  3. Item, Secundæ perfectiones ad altiores actus multiplicabiles sunt in multa : ergo videtur, quod penes hæc omnia debent dari dona.

solutio. Dicendum, quod multiplex potest assignari donorum divisio : sed triplex sufficit hujusmodi intentioni hujus operis, quarum una est propria, quæ est penes objecta, scilicet quod donum aut ordinat a malo, aut in bonum. Si primo modo, timor. Secundo autem modo : aut in bonum quod est finis, aut quod est ad finem. Si primo modo : aut per modum veri, et sic est intellectus : aut boni, et sic est sapientia, a sapore dicta magis quam a sapere. Si autem est ad ea quæ sunt ad finem : aut per modum exsequentis, aut dirigentis : et utroque modo dupliciter, scilicet in his ad quæ omnes tenentur, et sic exsequens est pietas, et scientia dirigens : aut ad quæ non omnes, et sic exsequens est fortitudo, et consilium dirigens.

Et alia multiplicatio est, quod donum, ut habitum est, perfectio est altior quam virtus. Illud igitur altius aut accipitur ex parte intellectus, aut affectus. Si intellectus : aut secundum quod ipse est in finem, aut secundum quod ipse est in ea quæ sunt ad finem. In finem duobus modis,

scilicetutinmotuinipsum , aututquiescensineo . Siprimomodo , sicestdonumintellectus , etideoinfrahabebi - t u r , quodintellectusestinvisibiliumcreaturarumperquasmoveturinDeum .Secundoautemmodoestdonumsapien - t i a z : sicutdicitAugustinus , quodæter - nispergustumrebusinhærescit . S i a u - temestineaquæsuntadfinem , etaltiusquamvirtus : autilludaltiussumi - turexparteejusinquoddirigit , autexparterationisdirigentis . Siprimomodo : tuncestconsiliumquoddirigitinaltio - raquamprudentiavirtus . Siautemexparterationisdirigentis : tuncestscien - t i a , quædirigitperrationesdivinasincommuniteroperabilibus , cumprudentiadirigatperciviles , utpatetexprædictis .Siautemexparteaffectusestaltiusper - ficiensquamvirtus : autexpartefinis , autejusquodestadfinem . Siexpartefinis : tuncnonpotestesseexparteboni - tatis , quianihilaltiusordinatinillamquamcharitas : necexpartecharitatis , quiaibiperficiuntdonaintellectus : ergoeritexpartebonitatis , potestatis , e t m a - jestatis , siveexcellentiæ : etadilludperficittimorDominisanctuspermanensinsæculumsæculi : etaliitimores ( u t i n - frapatebit ) dicunturdonaperrespectumadilum . Siautemestsecundumeaquæsuntadfinem , etaltiusquamvirtus : autinse , autinrespectuproximi . Siinse : tuncnonpotestesserespectudile - ctionisinnatæ : quianonhabettantamdifficultatem , quinbenecontineaturaperfectionequæestvirtus : ergoeritrespectupassionisillatæsecundumsta - tumordinantemadsustinendummarty - r i u m : ettunceritdonumfortitudnis , uthabitumest . Siautemestrespectuboniquodestcommuneetetiaminpro - x i m o , nonpotestessepernodumdebiti , quiahocordinabileestsatisperfectionequæestvirtusjustitiæ : necpotestesserespectuboni , sicutcharitasdiligitpro - ximum , quianihilestperfectiuschari - t a t e : ergoeritvisbenevolentiæadima - ginemDei , etsicestdonumpietatis . E t

<--- Page Split --->

  1. Item, Quare nullum combinatur cum timore, cum omnia alia habeant combinationem unius regentis, et alterius exsequentis?

  2. Item, Quædam Glossa dicit, quod sapientia regit intellectum : quæritur igitur, quomodo sit hoc ?

cedinis divinæ secundum aliquid rectificat intellectum, ut frequentius circa illud iteretur quod gustat : et secundum hoc loquitur Glossa quædam super Isaiam. Quidam tamen Doctores concedunt, quod sapientia simpliciter regit, intellectus autem secundum quid.

Item, Cum in aliis regens præcedat, si sapientia regit, tunc videtur, quod poni debeat ante intellectum, ut intellectus sit in extremo.

Præterea, Videtur falsum quod regat: quia regimen intellectus et rationis est, et non affectus: sapientia autem per saporem in affectu est: ergo debet esse recta, non regens, ut videtur.

ARTICULUS V.

Qualiter hæc dona sint in Christo et in Angelis?

Sqüüto Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod ordo in donis est duplex, scilicet secundum quod sunt in nobis, vel secundum quod a Spiritu sancto dante ea. Si secundum quod sunt in nobis : tunc tenet objectio prima, et iste est ordo generis actuum ipsorum, licet in habitu simul infundantur. Secundo autem modo propinquior secundum rationem est sapientia quam intellectus, et sic de aliis : et sic enumerantur ab Isaia 1.

Ad 1.

Ad ALIUD dicendum, quod timor dicit resili tionem vel fugam, et ad hoc non indiget regitivo proprio, sed communi : sicut etiam ipse motus fugæ non est ut in fuga persistat, sed potius ut in bonum convertatur : et ideo regens motum in bonum, illud erit regimen in fuga : et ideo timor accipit regimen a regitivo aliorum, sive sit castus, sive initialis : sed castus accipit ab intellectu et a sapientia, initialis autem a scientia et consilio.

Ad 3.

Ad ALIUD dicendum, quod intellectus simpliciter, ut videtur mihi, regit, et sapientia quodammodo : sicut quædam animalia sequuntur odores, et perceptio odoris regit ea in via, et visus eorum potius sequitur ad odoratum quam e converso : sic sapientia per gustum dul-

Quinto et ultimo quæritur, Qualiter hæc dona sint in Christo et in Angelis sanctis ?

Videtur enim, quod non fuerunt in eis : quia

  1. Infra habebitur, quod timor nascitur ex fide : sed fides non est in Christo et in Angelis sanctis : ergo nec timor.

  2. Item, Eum qui non potest facere malum, non oportet habere timorem qui faciat eum fugere malum : Christus autem et Angeli sancti non possunt facere malum : ergo non oportet eos ad hoc habere habitum perficientem.

  3. Item, Fortitudinis est sustinere pericula : sed in patria nulla erunt pericula : ergo videtur, quod donum fortitudinis non manebit in patria.

  4. Item, Scientia docet bene conversari in medio nationis pravæ et perversæ : et horum nihil erit in cœlo : ergo non erit ibi scientia.

Item, Magister dixit supra, quod scientia evacuabitur : ergo non potest esse donum scientiæ in Angelis.

  1. Item, Damascenus dicit, quod « consilium est de dubiis. » Christus autem de nullo dubitavit : ergo ipse donum consilii non habuit : ergo ista dona non om-

<--- Page Split --->

nia nunc habentur a sanctis Angelis et a Christo.

Quod est contra litteram.

Item, Contra est quod dicit Gregorius super illud Job, xxxviii, 31: Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas? Ibi videtur dicere, quod nemo haec dona sapientiae conjungit nisi Christus: ergo in Christo fuerunt et sunt: ergo et in aliis comprehensoribus.

Sed ibi iterum nascitur quaestio : quia si nullus conjunxit nisi ipse : tunc non habito uno habentur omnia : ergo non simul infunduntur. Contrarium autem hujus habebitur infra.

Quæst. Item quæritur juxta hoc, Quare specialiter dicit, quod replevit eum spiritus timoris Domini, potius quam aliud donum?

olutio. Solutio. Dicendum, quod haec dona sunt in patria plenius quoad usum, quam in via, et plenissime in Christo sunt, erunt, et fuerunt semper.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod fides generat timorem servilem: et de isto non dicitur primo et principaliter, quod sit donum Spiritus sancti: quia hoc dicitur de casto tantum: et iste melius oritur a cognitione aperta, quam a fide.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod objectio illa procedit ac si timor castus fugeret malum: et hoc non est verum, sed potius

in se resiliens reveretur majestatem. Ad aliud dicendum, quod fortitudinis doni sicut fortitudinis virtutis alius est actus in patria, alius in via: in patria enim habet firmissime fortitudini prime omnia confortanti adhaerere, ut supra dixit Augustinus de fortitudine virtute.

Ad aliud dicendum, quod scientia dicitur lumen emissum a Spiritu sancto: et illius usus in via est scire conversari, etc. : sed in patria non sic, sed potius rationem justitiæ in actu rationis omnium operabilium intueri.

Ad aliud dicendum, quod consilium non dicitur hic ab eo qui quaerit, sed ab eo qui dat: quia iste non dubitat, sed potius abundantia discretionis dissolvit dubia et certificat et facit lumen in viis, scilicet a Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod Christus solus conjunxit quantum ad excellentissimos usus in opere: sed alii sancti conjungunt in habitu.

Ad aliud dicendum, quod Christus dicitur repletus timore, quia formam servi accipiens, reveritus est Patrem, nobis in hoc dans exemplum, ut sequamur vestigia ejus, potius quam in scientia, vel sapientia, vel aliquibus aliis: quia reverentia facit fieri omnia alia bona, et mala cavere: qui enim sine timore est, non potest justificari.

D. Plena timorum distinctio.

Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quatuor esse timores, scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicabilem. Humanus timor est, ut ait Cassiodorus 1, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi,

<--- Page Split --->

propter quod delinquimus. Hic timor malus est, qui in primo gradu cum mundo deseritur : quem Dominus prohibet in Evangelio, dicens : Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. 1. Timor autem servilis est, ut ait Augustinus 2, cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, quo praesentiam judicis et poenas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor et utilis, licet insufficiens : per quem fit paulatim consuetudo justitiae, et succedit initialis timor, quando incipit, quod durum erat amari : et sic incipit excludi servilis timor a charitate, et succedit deinde timor castus sive amicabilis : quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Timor iste de amore venit. Ille quidem servilis est vilis 3, sed non permanens in aeternum, et iste timor divinus comes est per omnes gradus.

E. Collectio praedictorum.

Et attende, quod quatuor hic distinguuntur timores, cum supra Beda duos dixerit esse. Sed Beda humanum timorem praetermisit, et nomine servilis, duos quos hic distinximus, complexus fuit, scilicet servilem, et initialem. Amicabilem vero castum dixit. Augustinus quoque servilem et castum timorem aperte discernit, dum epistolae ad Romanos illum locum exponit : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei 4, ita dicens : Duo timores insinuantur hic : unus qui est in perfecta charitate, scilicet timor castus : alter qui non est in charitate, scilicet servilis : in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum : et si bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit.

<--- Page Split --->

F. De casto et servili plenius agit, tangens interdum de initiali.

De his eisdem timoribus latius disputat Augustinus , dicens : Cœpit aliquis credere diem judicii : si cœpit credere, cœpit et timere. Sed quia adhuc timet, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas : sed si perfecta in illo esset charitas, non timeret : perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet unde timeret, imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei : ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate ? Non in inchoata. In qua ergo ? In perfecta : perfecta ergo charitas foras mittit timorem 1 : ergo incipiat timor, quia initium sapientiae timor Domini 3. Timor enim quasi locum præparat charitati. Cum autem cœperit charitas habitare, pellitur timor, qui ei præparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit : et quantum illa fit interior, timor pellitur foras : major charitas, minor timor : minor charitas, major timor. Si autem nullus est timor, non est quo intret charitas : sicut videmus per setam introduci linum quando aliquid suitur, seta prius intrat, et nisi exeat non succedit linum. Sic timor primo occupat mentem : non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit ut introduceret charitatem.

G. Quod videtur prædictis adversari.

Est autem alia sententia quæ videtur huic esse contraria, si non habet pium intellectorem. Dicitur enim in Psalmo : Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi 4. Æternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ostendit ille nobis æternum timorem, numquid contra-

<--- Page Split --->

dicit illi ista epistola quæ dicit : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem 1 ? Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David. Sed nolite putare alium esse spiritum : si enim unus flatus inflat duas tibias, non potest unus spiritus implere duo corda, et agitare duas linguas? Si spiritu uno, id est, flatu impletæ duæ tibiæ consonant, impletæ duæ linguæ spiritu Dei dissonare possunt? imo est ibi quædam consonantia, est quædam concordia : sed auditorem desiderat studiosum, non otiosum. Ecce movit duas linguas spiritus Dei, et audivimus ex una : Timor non est in charitate : audivimus ex alia, Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi. Quid est hoc ? Dissonant? Non. Excute aures, intende melodiam : non sine causa hic addidit castus, illic non addidit : quia est timor aliquis qui dicitur castus, est alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo discernimus? Attendat charitas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam : ne forte ardeant cum diabolo in igne æterno. Ipse est timor qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim propter pœnas times Deum, nondum amas quem sic times : non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quia mala caves, corrigis te et incipis bona desiderare : cumque bona desiderare cœperis, erit in te timor castus. Quid est timor castus ? Timere ne amittas ipsa bona, timere Deum ne recedat a te. Cum autem times Deum ne te deserat præsentia ejus, amplecteris eum, ipso frui desideras 2.

H. Quomodo distant duo timores, per similitudinem duarum mulierum ostendit.

Non potes melius explanare quid intersit inter duos istos timores, quam si ponas duas mulieres maritatas : quarum unam constituas volentem facere adulterium, sed timet ne damnetur a marito. Timet maritum quia adhuc amat nequitiam : huic non grata est, sed onerosa mariti præsentia, et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent diem judicii. Fac alteram amare virum, et debere illi castos amplexus, nulla se

<--- Page Split --->

adulterina immunditia maculare velle : ista optat præsentiam viri. Illa timet et ista timet. Jam ergo interrogentur quare timeant ? Illa dicet : Timeo virum ne veniat. Ista dicet : Timeo virum ne discedat. Illa dicet : Timeo virum ne damnet. Ista dicet : Timeo virum ne deserat. Pone hæc in animo, et invenies timorem quem foras mittit charitas : et alium timorem castum, permanentem in sæculum sæculi. Illum timorem perfecta charitas foras mittit, quia ille timor tormentum habet : torquetur conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet 1 mentem, quod pungat, quod stimulet. Stimulat ille timor, sed intrat charitas quæ sanat quod vulnerat timor. Timor castus facit securitatem in animo. Audivimus duas tibias, scilicet Joannem et David consonantes. Illa de timore Dei dicit, quo timet anima ne damnetur : illa de timore Dei dicit, quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem charitas excludit, ille est timor qui permanet in sæculum sæculi 2. Ecce in his verbis prædictis aperte ostendit Augustinus quis sit timor castus, et quis servilis, et qualiter differant. In quibus etiam initialem timorem significavit : qui nec ex toto est servilis, nec ex toto est castus, sed tamquam medius aliquid de servili, et aliquid de casto timore habet : facit enim servire partim timore pœnæ, partim amore justitiae : per quem timemus puniri, et timemus offendere. Iste timor est in inchoata charitate, non in perfecta : et quantum crescit charitas, tantum decrescit iste timor, quantum ad metum pœnæ, id est, quantum ad id quod facit timere pœnam, et quantum ad tormentum conscientiae. Nam quanto magis diligimus, tanto minus timemus. Iste timor notatur in illis verbis Augustini, ubi non negat timorem esse in charitate inchoata, sed perfecta : quod non posset dici de servili, quia (ut ipse supra dixit) servilis timor non remanet veniente charitate, nec intrat charitas nisi prius ille timor exeat : nec in illo timore aliquis credit in Deum, etsi credat Deo : nec bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Non est ergo timor ille in charitate etiam inchoata : quia omnis qui charitatem habet, licet non perfectam, et in Deum credit, et bona opera facit. Quare servilis non est timor ille, quem in charitate inchoata fore concessit, et quem crescente charitate decrescere dixit. Sed ille est timor initialis, quem non negat esse in charitate, nisi perfecta sit.

<--- Page Split --->

Sciendum tamen est, quod uterque tinor, scilicet servilis et initialis, in Scripturæ diversis locis dicitur initium sapientiae : et ita fore conperies, si diligenter annotaveris loca Scripturæ, in quibus de timore Domini fit mentio : ex alia tamen ratione et causa diversa, dicitur servilis timor ini- tium sapientiae, et ex alia initialis 1. Servilis enim ideo dicitur initium sapientiae quia præparat locum sapientiae, et ducit ad sapientiam : sed tamen non remanet cum ea, imo foras exit. Initialis vero dicitur ini- tium sapientiae, quia est in inchoata sapientia : quem cum quis habere inci- pit, sapientiam et charitatem habere incipit. Inde etiam est, quod uter- que timor dicitur initialis : quod invenire poteris per diversa Scripturæ loca. Uterque etiam timor interdum dicitur servilis : quia et ipse initialis, qui est in charitate inchoata, aliquid habet de servili, scilicet angorem pænæ, sicut et aliquid habet de casto, scilicet quod timet offendere ac se- parari.

K. De hoc quod Augustinus dicit castum timorem esse æternum.

Illud quoque diligenter est notandum, quod in superioribus Augustinus dicit « castum timorem esse æternum, » per quod confirmatur præmissa sententia, scilicet quod spiritus timoris erit in futuro, sicut et alia dona Spiritus sancti, sed non habebit omnem illum usum quem modo habet. Faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere. Fuit ergo et in Christo timor ille, sed juxta usum illum quem habebit in futuro in Sanctis. Non enim timuit Christus separari vel offendere Deum, sed eum præ omnibus reveritus est 2.

<--- Page Split --->

Cum autem fuerit in Christo timor poenæ, quæritur an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis ? Ad quod dicimus nullum eorum fuisse in Christo : quia timor mundanus malus est, ut supra dictum est, et in primo gradu cum mundo deseritur. Servilis vero vel initialis in perfecta charitate non est. Nullus ergo timorum istorum fuit in Christo. Quis ergo fuit timor iste quo poenam timuit? Potest timor ille dici naturalis vel humanus, qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac fornidatur poena. Et dicitur timor iste naturalis, non quia accesserit homini ex natura secundum quod prius fuit instituta : quia non fuit iste timor concretus homini, nec de bonis naturalibus : sed quia ex corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cui corruptio inolevit, tamquam esset naturalis : et est iste timor effectus peccati, ut prædictum est.

cundum quam rationem timor fuit vel non fuit, ibi, K, « Illud quoque diligenter, etc. »

DIVISIO TEXTUS.

« Et quia de timore tractandi, etc. » Hic incipit Magister agere de donis ipsis in speciali : et agit in sequenti distinctione de aliis donis pertinentibus ad perfectionem intellectus sive rationis, ibi, Distinct. XXXV, A, « Post prædieta diligenter, etc. »

Pars ista quæ tota est de dono timoris, subdividitur in partes tres : in quarum prima ponit timoris divisionem. In secunda, ponit Augustini diffinitionem longam quidem in verbis, et brevem in sententia de contrarietate David et Joannis : quorum unus dicit timorem permanere in sæculum sæculi, alter autem dicit non permanere in charitate, ibi, G, « Est autem alia sententia, etc. » In tertia, objicit se-

ARTICULUS VI.

Quid sit timor?

Hic autem circa timorem in genere primo quærendum, Quid sit?

Secundo, de divisione timoris.

Tertio, Utrum possit esse donum in aliqua ratione ?

Quarto, de partibus dividentibus singulis.

AD PRIMUM potest sumi diffinitio Damasceni : « Timor est desiderium secundum sistolen movens. » Hæc enim diffi-

<--- Page Split --->

nitio est vera secundum eum tam de naturali quam de innaturali timore : ergo videtur, quod timor sit desiderium quoddam : cum autem amoris sit desiderare, videtur quod timor sit amor.

Hoc videtur verum,

  1. Per Augustinum in libro XIV de Trinitate, qui dicit, quod « amor inhians habere quod amatur, cupiditas est : istud autem habens et eo fruens, laetitia : fugiens autem quod ei adversatur, timor : » ergo timor est amor fugiens quod ei adversatur.

  2. Item, Videtur haberi per Augustinum, ubi dicit super illud : Mercenarius fugit 1, « Timor est fuga animi ne amittat quod amat. »

  3. Item, Videtur quod timor non debeat diffiniri per fugam : quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab eo quod timetur : timor autem Domini non docet recedere a Domino : ergo timor Domini non est diffiniendus per fugam.

  4. Postea, Quid est quod dicit, per sistolen ? Ipse exponit, id est, secundum contractionem. Hoc autem videtur esse alicujus sensibilis particulae : nos autem quaerimus de timore spirituum, qui etiam Angelorum est.

  5. Item, Spiritui non convenit moveri secundum sistolen : ergo videtur, quod non conveniat spiritualibus substantiis timor : cum igitur omnia dona sunt in Angelis, ut prius habitum est, non videtur timor. secundum illam diffinitionem bene diffiniri.

SOLUTIO. Dicendum, quod iste disputationes parum valent, et faciles sunt : et ideo non du in eis immorandum. Dicendum igitur, quod timor ponitur in duplici genere, scilicet passionis, et habitus : et secundum quod est in genere passionis, diffinitur ab Augustino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri,

et ex reverentia fugere quædam quæ ei quod reveretur sint contraria. Et per hoc patet solutio fere ad totum.

AD PRIMUM ergo et secundum est una solutio : quia illa dicta sunt de timore qui est in genere passionis : qui tamen non est amor essentialiter, sed causatur ex amore : et ideo illæ rationes Damasceni et Augustini per causam intelliguntur, ut sit sensus : Timor est amor rei, id est, causatur ex amore.

Ad aliud dicendum, quod timor qui est in genere habitus, non idem timet et fugit : quia suas actus principaliter est revereri, et per accidens fugere : et ideo assurgit in idem quod reveretur, sed fugit a contrario.

Ad alia duo jam patet solutio : quia sistole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particulae sensibilis, sed potius resilitio a majestate in recognitionem parvitatis propriæ, ut ex hoc assurgat in reverentiam ejus qui magnus est super nos : et hæc sistole bene est in Angelis et sanctis et beatis.

ARTICULUS VII.

An divisio timoris in Littera a Magistro sit bene assignata ?

Secundo, Quæritur de divisione timoris. Ponit enim Magister duas in Littera : primo quadrimembrem, scilicet quod est timor mundanus vel humanus, servulis, et initialis, et castus. Sed videtur esse insufficiens : quia

  1. Timor mundanus et humanus duo gencra sunt timoris : unus est superfluus timor rerum hujus mundi, et alius est superfluus timor corporis proprii : et unus nascitur ex amore sui, et alius ex amore mundi.

<--- Page Split --->

  1. Item, Naturalis non est hic positus : ergo videtur, quod sint sex.

  2. Item, Non idem timet filius, et amicus, et sponsa : quia filius timet reverenter, amicus dissonantiam voluntatum, sponsa dilationem amplexuum : ergo videtur, quod castus dividitur in quinque timores.

  3. Item, Cum sit status castitatis incipientis, proficientis, et perfectae : videtur quod sicut unus timor accipitur penes primum et ultimum, quod ita debeat accipi unus penes medium : et iste a nullo ponitur : ergo divisio non est sufficiens.

Item, Objicitur de divisione Bedæ, quæ habita est in præcedenti capitulo, quod duo sunt genera timoris, scilicet servilis. et amicabilis : ergo aut Beda est diminutus, aut Cassiodorus superfluus.

Item, Damascenus dat divisionem habentem sex membra, quorum nullum est aliquid membrorum enumeratorum. Dicit enim sex esse genera timoris, scilicet erubescentiam, segnitiem, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam. Secundum quod segnities est timor futurae operationis. Erubescentia est timor in exspectatione convitii. Verecundia est timor in turpi actu. Stupor est timor in inassueta imagine. Agonia est timor per casum infortunii.

Item, Damascenus in libro III loquens de timoribus Christi, dividit timorem in naturalem sistolem, et in irrationalem sistolem 1.

Cum ergo tot sunt genera timorig, quaeritur, Penes quid sumitur divisio ipsorum ?

Praeterea, Videtur quod nulla debeat esse divisio : quia dicit Philosophus, quod si unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum : spes autem non est multipliciter divisa : cum ergo spes timori opponatur, videtur quod nec timor.

quod spes opponatur timori secundum quod est in genere passionis, et non habitus : et quot modis dicitur timor in genere passionis, tot modis spes in genere passionis. Sed in genere in quo non habet oppositionem neque spem neque aliud nisi pati, non oportet quod divisio sumatur secundum oppositionem spei. Quod autem spes et gaudium multipliciter dicantur in genere passionis secundum naturalis boni exspectationem vel concupiscibilis in sensu, patet per dicta Sanctorum qui maledicunt eis qui spem ponunt in nihilo, ut supra patet in tractatu de spe.

His habitis, dicendum ad primam divisionem, quod illa datur de timore in communi, et secundum quod per analogiam se habet ad passionem et habitus : et ideo mundanum sumit in divisione et servilem, quos puto esse passiones : et initialem et castum, quos puto esse habitus.

Ad PRIMUM quod objicitur, dicendum quod non considerat mundanum et humanum, nisi in quantum opponuntur donis Spiritus sancti, et quantum ad hoc sunt unius rationis, secundum quod cum mundo deserviunt : in se tamen habent divisionem, ut objectum est.

Ad ALIUD dicendum, quod naturalis nec est bonus, nec malus : ipse autem non intendit per divisionem accipere nisi illum qui est donum, et ejus oppositum.

Ad ALIUD dicendum, quod sponsalis et amicabilis vel filialis, non differunt in statu charitatis, nec proprio actu qui est revereri : et ideo pro uno ponuntur, et sunt unus timor : sed differunt forte per accidens in his quae timent secundum rationem : in hoc tamen conveniunt, quod omnes timent separationem a Deo, licet sub alia et alia ratione per accidens, scilicet a sponsa, vel a patre, vel amico : et hoc non facit diversas species timoris.

Ad ALIUD dicendum, quod medius sta-

Solutio. Dicendum, quod hoc vult,

1 S. J. Damascenus, Lib. III de Fide ortho-

<--- Page Split --->

tus charitatis non habet timorem diversum ab initiali : quia initialis est, qui aliquid adhuc habet de anxietate peneæ et dubietate perfectionis : et ideo idem timor concomitatur illos duos status charitatis, in quibus non est perfectio.

Sumitur autem illa divisio sic : quia timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est mundanus vel humanus. Si donum : aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis.

Divisio autem Bedeo non dividit nisi illum qui est donum in genere, scilicet in eum qui est cum opposito doni, vel cum Spiritu sancto, hoc est, quod aliis verbis dicunt quidam, in eum qui est a Spiritu sancto, et non cum Spiritu sancto, et hic est servilis : et in eum qui est a Spiritu sancto et cum Spiritu sancto, et hic est initialis et castus.

Divisio autem Damasceni datur de timore prout est passio : et tunc aut est respectu mali, aut respectu magni. Si mali : aut mali peneæ in se, aut peneæ in ordine ad culpam. Si mali peneæ in se : aut in opere difficili quod est supra nostrum posse, et hic est timor qui dicitur segnities : aut qui non est in opere nec a natura, sed a fortuna et casu per accidens, et hic est agonia. Si respectu mali peneæ in ordine ad culpam : aut culpam quæ est, et tunc est verecundia in turpi perpetrato, pro quo exspectat homo exprobrationem : aut culpam quæ non est, sed potest esse, et respectu illius est erubescentia. Si est respectu magni : tunc est resilitio in suam parvitatem : aut igitur est in quod non possumus cognoscendo et operando, et tunc est admiratio : aut ita, quod resiliamus ab ipso ex hoc quod est inassuetum, et tunc est stupor.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus dividit ibi timorem passionem tantum in naturalem timorem ex vitio contra-

ctum, ut ostendat naturalem fuisse in Christo, et non innaturalem.

ARTICULUS VIII.

An timor sit donum ?

Tertio quaeritur, Utrum timor sit donum ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Alie passiones cum timore, ut gaudium, et spes, et tristitia, sive dolor, non sunt dona : ergo nec timor.

  2. Item, Donum datur ad altiores actus, ut supra dictum est : timere autem est actus infirmitatis : ergo videtur, quod non sit donum.

  3. Item, Donum datur in adjutorium potentiarum contra defectum, ut videtur velle Gregorius : sed timere non dicit adjutorium, sed potius destructionem adjutorii : ergo videtur, quod timor non sit donum.

  4. Item, Omnis natura cui noceri potest, per se etiam penea sufficit ad timendum : ergo et natura humana : ergo non indiget dono aliquo ad hoc quod timeat.

Juxta hoc quaeritur, Cum quatuor sint passiones naturales, scilicet gaudium; tristitia sive dolor, et spes, et timor, quare una cedit in rationem doni, et alia in rationem actus sacramenti, ut tristitia vel dolor : et tertia in rationem fructus, ut gaudium : et quarta in rationem virtutis, ut spes ?

Item, Quare nulla istarum communicat cum virtute politica in nomine ?

SOLUTIO. Dicendum, quod timor, ut prius habitum est, æquivoce dicitur de passione et dono. Quare autem in nomine conveniat cum passione per analo-

<--- Page Split --->

giam, infra dicetur. Per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod timor donum multipliciter dicitur. Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum perfectissimum in quo timor est in maximo et optimo statu : et sic fuit in Christo, et in Angelis : et hic timor habet actum alium qui est revereri. Quandoque autem consideratur secundum quod est generatus ab aliquo ad minus quod est super naturam, et tamen habet actum fugae mali, cujus causa inest vel potest inesse : et hoc modo dicitur timor servilis vel initialis : et hic est imperfectionis et evacuatur : et hoc modo non primo dicitur donum, sed per consequens et secundario. Et ideo quod dona sint altioris actus, intelligitur de donis secundum optimum statum donorum.

Ad aliud dicendum, quod timere reverenter non destruit potentiam timere serviliter vel initialiter ad minus : ergo ad generans timorem etiam elevat potentiam : quia generans timorem servilem, est fides, quae est supra naturam : et generans initialem est fides operans per dilectionem : sed timere naturaliter vel mundane signum destitutae potentiae est.

Ad aliud dicendum, quod natura sufficit timere nocumentum nocivum sibi imminens . sed piena inferni vel peccatum non noscuntur a timente serviliter vel initialiter, nisi ab eo qui est ultra naturam, quia sola fides illa ostendit.

Ad quest 1. Ad aliud dicendum, quod per analogiam unumquodque dicitur illorum quatuor : quia timor semper est in sistole cordis et fuga : sed ea quae fugit, non sunt ejusdem rationis. Mala enim naturalia fugere non indiget habitu : quia natura deficiens per se sufficit ad fugam illorum. Praeterea, Non est perfectionis secundum rationem boni fugere hujusmodi mala : et ideo non ulterius indiget habitu ad hoc. Sed fugere majestatem

per resili tionem in suam parvi tatem et exhibitionem honoris est quidem fuga, sed non est unius rationis cum fuga mali. Similiter, Fugere malum culpa propter malum separationis a Deo quod sequitur culpam, et hoc propter reverentiam qua reveretur Deum : ictrum est alterius rationis. Similiter fugere actum peccati propter poenam inferni est quoad generans alterius rationis. Unde solum fugere secundum analogiam respicit statum perfectum secundum reverentia actum. Gaudium autem non dict actum perfectum, sed potius muliebrem passionem : quia ut dicit Augustinus, « Gaudium est diffusio quaedam animi in gustu vel cunjunctione boni : » et ideo sonat in fructum : quia fruimur his cognitis, ut dicit Augustinus, in quibus voluntas per se delectata conquiescit. Sed dolor non dicit actum, sed potius passionem affligentem : et ideo non accipit ordinem virtutis vel fructus vel doni : quia virtus vel donum volunt habere perfectionem secundum actum communem, et fructus secundum muliebritatem passionis vult habere dulcedinem : et huic non proportionatur trstitia vel dolor : sed sacramentalis gratiae suscipit ordinem : quia voluntariis afflictionibus fit satisfactio pro peccatis. Spes autem imperfecta est respectu boni : quia dicit exspectationem, et exspectatio et protendi in exspectatum non dicunt actum perfectionis majoris quam virtus : quia cum natura per se cxspectet praemium, quod additur ei, est protensio in rem speratam : et ideo etiam spei non respondet donum, sicut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nullum istoAliud rum communicat cum virtute politica: quia iste virtutes sunt ad determinatam materiam, ut temperantia et fortitudo: et ideo actus illarum mediant in passionibus istis, et ideo cum eis in nomine convenire non possunt.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

An timor servilis sit bonus vel malus ? et, An timere serviliter sit bonum ? et, An timor initialis sit idem cum timore servili et casto ? et, An ille permaneat in sæculum sæculi ? et, Quare castus dicitur amicabilis ?

quod sperare a Deo est, et donum est Dei : quod autem times est a teipso : ergo videtur, quod non possit esse donum : quia donum est datio irreddibilis, et quod a nobis habemus, non est nobis datum : ergo nec est bonum : quia ut dicit Augustinus, « Omne bonum nostrum a Deo est. »

  1. Item, In Littera dicitur, quod vivit in timore servili peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas : nihil autem bonum est in quo vivit peccandi voluntas : ergo timor servilis non est bonus.

Quarto, Quæritur de singulis timoribus, qui nomen doni habent.

Et quæratur primo de timore servili, Utrum ipse sit bonus, vel malus?

Videtur, quod bonus : quia

  1. Ipse est donum Dei, ut dicit Magister : et omne donum Dei est bonum : ergo ipse est bonus.

  2. Item, In Littera dicitur, quod est utilis : et omne utile est bonum : ergo timor servilis est bonus.

  3. Item, In Littera dicit, quod introducit sapientiam et charitatem : omne autem quod introducit charitatem est bonum : ergo, etc.

  4. Item, Docet fugere actum peccati : esse autem tale bonum est : ergo, etc.

  5. Item, Cujus generatio est bona, ipsum est bonum : sed generans timorem servilem, scilicet fides informis, est bonum : ergo, etc.

Hoc etiam multis aliis rationibus probari posset ex Littera.

I. IN CONTRARIUM videtur esse

  1. Quod dicit Gregorius, quod « cum pœna sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor potius ex tremore est, quam ex charitate : » sed timor servilis ita timet pœnam, quod faciem judicis non amat : ergo est ex tremore : nihil autem quod procedit ex tremore, est bonum : ergo timor servilis non est bonum.

  2. Item, Super illud Psalmi xxx, 2 : In te, Domine, speravi, dicit Glossa,

ITEM quæritur, Utrum timere serviliter Quæst 1. sit bonum ?

Et videtur, quod non : quia dicit Augustinus in Littera, quod « timens serviliter, non bene facit, etiamsi bonum sit quod facit : » ergo timere serviliter etiam ei quod bonum est, tollit rationem boni : sed quidquid a bono tollit rationem boni, est malum : ergo, etc.

Præterea, Unum bonum bene compatitur secum aliud bonum : sed timere serviliter non compatitur secum aliud bonum gratia gratum facientis : ergo, etc.

ITEM, Ulterius quæritur de timore iniQæst 2. tiali, Utrum ipse sit unus cum timore servili ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Unius objecti secundum rationem unus est actus : sed pœna æterna est unum objectum fuga: secundum rationem : et hanc fugit timor servilis et initialis : ergo videtur, quod sit timor unus.

  2. Si forte tu dicas, quod non : quia timor servilis est cum peccato mortali, et initialis non : hoc non videtur impedire, quia etiam fides informis quæ generat timorem servilem est cum peccato mortali : et tamen ipsa secundum Magistrum supra efficitur eadem cum fide formata : ergo videtur, quod similiter sit de timore servili et initiali, quod servilis formatur ab initiali.

<--- Page Split --->

Cuest. 3. Item, Ex alia parte quaeritur, Utrum timor initialis idem sit cum timore casto?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Sicut differunt charitas perfecta et imperfecta, ita differunt timor initialis et castus : sed non differunt per substantiam charitas perfecta et imperfecta : ergo nec timor initialis et castus.

  2. Item, Initialis mittitur foras a charitate perfecta, aut ratione substantiae, aut accidentis quod est pecnam habere. Si ratione substantiae : ergo timor initialis et charitas haberent contrarietatem ratione substantiae, quod falsum est, cum compatiantur sese in eodem, et unum est initium alterius. Si autem ratione accidentis, quod est pecnam habere : tunc substantia manet in casto timore : ergo substantialiter est idem et differens per accidens.

  3. Item, Ad idem habent oculum castus et initialis, scilicet ad separationem possibilem : et causantur ambo ab amore : ergo cum ab objectis distinguantur habitus, videtur quod sint idem timor.

Sedcontra . Sedcontrahocvideturesse : q u i a

  1. Si initialis idem est cum servili, ut prius videbatur probatum esse, et initialis idem cum casto : ergo servilis idem est cum casto : et hoc nemo dicit, cum castus maneat in saeculum saeculi, et servilis foras mittatur a charitate.

  2. Item, Videtur quod nec initialis idem cum casto sit : non enim idem potest esse evacuabile et permanens in saeculum saeculi : timor autem initialis evacuabilis est in hac vita a perfecta charitate : ergo non est idem cum casto qui permanet in saeculum saeculi, ut videtur.

  3. Item, Habens oculum ad pecnam, et habens oculum ad separationem, non moventur eodem objecto secundum rationem : sed castus non habet oculum nisi ad separationem, initialis non habet oculum nisi ad pecnam : ergo non sunt ejusdem naturae.

Quest . 4 . ULTERIUSquaeriturdetimorecasto , Utrumpermaneatinsaeculumsaeculi ?

Et videtur, quod non : quia super illud Psalmi lxxxv, 11 : Lætetur cor meum, etc., dicit Glossa, quod in humano timore præcedit causa periculi, sed sequitur in initiali, et uterque timor spei miscetur : sed in futuro non erit timor, sed perfecta jucunditas : ergo videtur, quod timor non erit in futuro.

Sedcontrahocest , q u o d

  1. Christus repletus fuit timore, et sancti Angeli : cum ergo nihil imperfectum fuit in Christo, timor non est imperfectum : omne autem perfectum erit in patria : ergo timor erit ibi.

  2. Item, Hoc probatur multis modis in Littera.

ULTERIUShicquæritur , Quaretimorcastusdicaturamicabilis , etcastus , etfilialis ?

Solutio . Dicendumadprimum , quodtimorservilisestdonumDei , etestbo - n u s , etutilis : donumautemDeiestac - cipiendogeneraliterdonumdeomnibusquædanturaDeo , etsuntsupranatu - ramadordinandumvitaminbonumgratiæ : sicutergofidesinformisestdo - numDei , sicetiamservilisestdonumDeiBonusautemest : quiaremovetabactupeccatiperhocquodesttimor , quiafugitactumpeccati . Utilisautemest : quiaintroducitcharitatem : paula - timenimrecedendoabactupeccati , r e - moveturetiampeccatiplacentia , e t i n - troducituramorDei .

Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod non est ex timore per hoc quod est timor, sed per hoc quod est servilis. Et ad hoc intelligendum notandum quod timor servilis dupliciter dicitur, scilicet a conditione servitutis, quia servus est : et a proprietate servi, quia serviendo adhuc sentit pecnam servi, non libertatem justitiae filiorum. Primo modo proprie dicitur servilis : quia sic timens adhuc servus est peccati : et quoad hoc dicit Gregorius, quod est ex timore, et quod in eo vivit peccandi vo-

<--- Page Split --->

juntas : et non simpliciter secundum quod est timor fugiens malum. Sed secundo modo initialis dicitur servilis in Littera, quia sentit adhuc poenam, ut infra dicetur.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, quod timere serviliter secundum quod est timere, bonum est.

Ad in autem quod objicitur in contrarium, dicendum per duas rationes, quod hoc accidit timori ex parte servilitatis : et illa non est a Deo, nec est donum Dei, nec bonum.

Ad in autem quod ulterius quaeritur de initiali, sine praejudicio dicendum, quod non est idem per substantiam timor servilis, et initialis.

Ad PRIMUM autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod non habent idem movens primum et proximum : quia servilis immediate respicit poenam aeternam : et est ibi causa fugae principaliter, et non amor regni a quo separetur : et ideo non procedit ex timore gratuito, sed potius naturali proprii boni : sed initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a poenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni coelestis. Et ideo prima objectio non procedit, nisi de consequenter movente in timore initiali.

Ad ALIUD dicendum, quod quoniam nihil est simile : quia fides informis est de omnibus eisdem immediate, de quibus est formata, licet non tendat sicut formata : et jam patet, quod timor servilis cum initiali non immediate movetur ab eodem, nec ex parte affectus causatur ab amore ejusdem rationis, licet ex parte intellectus causetur a fide, sicut et initialis.

Ad LLUD quod ultimo quaeritur, Utrum initialis sit idem cum casto ? puto respondendum esse, quia substantialiter sunt idem, et differunt per accidens,

scilicet quia initialis poenam habet quam non habet castus, ratione cujus dicitur etiam servilis ab Augustino in Littera : et habet poenam triplicem, scilicet angorem conscientiae de timore insufficientis satisfactionis pro peccato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum dejiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus Haec triplex poena continue per charitatem magis ac magis evacuatur : et tunc ipse efficitur castus per depurationem poenalitatis illius.

Ad in autem quod primo objicitur in Adobject. contrarium, patet solutio per antedicta.

Ad ALIUD dicendum, quod non evacuaAdobject.2. tur substantialiter, sed potius depuratur : et quoad hoc dicitur foras mitti a charitate. Adobject.3.

Ad ALIUD dicendum, quod initialis non immediate habet oculum ad poenam, sed ad separationem quae adhuc possibilis est per peccatum fieri : et ideo non respicit poenam,nisi per consequens : et hoc accidit ei gratia status in quo est cum imperfecta charitate, sicut et castus alium habet actum in via, et alium in patria.

Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum Adquest. 4. castus permaneat in saeculum saeculi ? Dicendum quod sic : sed in alio actu, ut supra dictum est in quaestione de donis in communi.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod loquitur de timore secundum quod habet poenam : quia sic contrariatur jucunditati.

Ad ultimum dicendum, quod amicabiAd quest. 5. lis dicitur timor secundum conformitatem voluntatis ad dominum : quia amicus fugit ea quae facerent voluntatem inconformem : eo quod, ut dicit Tullius, « Amicorum est idem velle, et idem nolle : » sed filialis est per actum reverentiae et fugam eorum quae ostendunt actum esse irreverentiae ad tantum patrem : castus autem ex proprietate sponse, quae non timet nisi quae separant ab amplexu.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXV.

De dono sapientiae, intellectus, et scientiae.

A. Quomodo differant sapientia et scientia ?

Post praemissa diligenter considerandum est, in quo differat sapientia et scientia. De hoc Augustinus ita ait: Philosophi disputantes de sapientia diffinierunt eam, dicentes : Sapientia est rerum divinarum humanarumque scientia. Ego quoque utrarumque rerum cognitionem, id est, divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non nego. Verum juxta distinctionem Apostoli, qua dixit : Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae 1, illa diffinitio dividenda est : ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero rerum cognitio proprie scientiae nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo : sed illud tantum quo fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur : qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum 2. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam : aliud est scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur vel contra impios defendatur : quae proprio vocabulo appellatur scientia. De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus 3 differentiam inter eas assignans super Psalmum, ait : Distat sapientia quodammodo a scientia, testante sancto Job qui quodammodo singula diffiniens ait : Sapientia est pietas, scientia vero abstinere a malis 4. Pietatem

<--- Page Split --->

vero hoc loco posuit Dei cultum : quæ Græce dicitur Θεσσίθεια : quæ est in cognitione et dilectione ejus quod semper est et incommutabiliter manet, quod Deus est. Abstinere vero a malis est in medio pravæ nationis prudenter conversari 1. Idem quoque inter hæc duo aperte distinguens ait in libro XII de Trinitate : Distat ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus : et illa sapientiae, hæc scientiæ deputatur : quamvis et illa quæ sapientiæ est, possit nuncupari scientia, ut Apostolus asserit, ubi dicit : Nunc scio ex parte 2 : quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi. In hoc ergo differentia est : quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet 3. Ecce aperte demonstratum est in quo differant spiritus sapientiæ et spiritus scientiæ, scilicet ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus. Et, ut docet Augustinus, utrumque agnoscimus in Christo, scilicet et rem divinam, et rem humanam : et ideo de ipso habemus sapientiam, et scientiam. Cum enim legitur : Verbum caro factum est 4, in verbo intelligitur verus Dei Filius : in carne agnoscitur verus hominis filius. Item, cum dicitur : Vidimus... plenum gratiae et veritatis 5 : gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam : quia in Christo sapientia et scientia fuit plenaria, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus qui est Deus et homo.

DIVISIO TEXTUS.

« Post præmissa diligenter considerandum, etc. »

In hac parte agit de differentia donorum, quæ sunt in anima secundum intellectum. Et versatur intentio istius distinctionis circa quinque: in quorum primo distinguit inter sapientiam et scientiam. In secundo, inter sapientiam et intellectum, ibi, B, § 1 : « Ostensa differentia, etc. » In tertio, distinguit similiter inter sapientiam et scientiam et intellectum, ibi, B, § 2 : « Sic ergo distingui potest, etc. » In quarto, distinguit inter sapien-

tiam et scientiam et intellectum ut dona, et eadem secundum quod sunt habitus acquisiti per studium et non dona, secundum quod hic accipiuntur dona, ibi, C, « Et notandum, etc. » Quinto et ultimo, inter sapientiam donum Dei, et sapientiam divinam, ibi, D, « Illud etiam sciendum, etc. »

ARTICULUS I.

Quid sit sapientia ?

Circa primum autem quæruntur duo, scilicet de sapientia, et scientia.

<--- Page Split --->

De sapientia autem quaeruntur tria : quorum primum est, Quid sit ?

Secundum, De quibus sit ?

Tertium, de distinctione sapientiæ ab intellectu et scientia et consilio donis.

CIRCA PRIMUM objicitur accipiendo diffinitionem Augustini in Littera de sapientia. In Littera autem est ista, quod «sapientia est cognitio rerum divinarum. »

Item ex Littera trahitur ista : « Sapientia est in cognitione et dilectione ejus quod semper et immutabiliter manet, quod est Deus. »

A Gregorio autem accipitur ista : « Sapientia est donum spe et certitudine æternorum mentem reficiens. »

Objicitur autem contra primam : quia 1. Videtur sapientia idem esse quod fides : quia fides est cognitio rerum divinarum, ut habitum est supra : eo quod in omnibus articulis nihil cognoscitur nisi divina veritas : ergo videtur, quod fides sit sapientia.

  1. Si forte dicas, quod sapientia est de æternis sine medio, sed fides cum medio, quia per speculum et ænigma : hoc nihil est : quia sapientia est donum quod habetur in via, et in via nulla cognitio habetur de Deo sine medio.

Si forte dicas, quod sapientia est in affectu, et fides in intellectu tantum : non videtur verum esse ; quia si fides in intellectu esset tantum, non esset virtus, ut supra probatum est : ergo videtur, quod in nullo differant sapientia et fides.

Si autem dicas, quod contingit Deum cognoscere tripliciter in via, scilicet in vestigio, in imagine animæ, et similitudine gratiae, secundum quod similitudo dicit venustationem imaginis per appositionem gratiae : videtur quod hoc nihil sit : fides enim est de Deo in speculo : clarum autem et clarius in speculo non diversificant substantialiter et vestigium.

  1. Item, Contingit quod aliquis in peccato mortali cognoscit in imagine animæ et similitudine gratiae, non in se, sed in aliis : et tamen nullum habet donum gra-

tiae gratum facientis : ergo illa cognitio in eo est fidei informis : ergo hoc non est sapientiæ et intellectus.

  1. Item, Ad idem cognoscibile contingit habere multa media topice loquendo, ut patet per locum a genere, a casu, a toto, et sic de aliis : et tamen non diversificatur habitus per hujusmodi : ergo videtur, quod nec vestigium et imago et similitudo facere possunt diversitatem habituum : et sic non erit fidei cognoscere per vestigium, et intellectus per imaginem, et sapientiæ per similitudinem.

  2. Item, Videtur non converti diffinitio : cognitio enim divinorum per multos habetur, qui tamen non habent Spiritum sanctum. Cum igitur Spiritus sanctus semper cum donis suis habeatur, et præcipue cum dono sapientiæ, videtur quod cognitio divinorum non sit semper donum sapientiæ.

ITEM, 'quæritur de secunda, quæ etiam trahitur de Littera, quod sapientia est in dilectione et cognitione ejus quod semper et incommunicabiliter est. Secundum hoc videtur, quod

  1. Sapientia sit confectus habitus ex cognitione fidei et dilectione charitatis : et hoc non potest esse, quia habitus non possunt ita permisceri, vel componi, quod duo faciant tertium.

  2. Item, Ex duabus virtutibus non constituitur nisi virtus : ergo etiamsi permisceri possent, non viderentur constituere donum, sed potius virtutem.

  3. Item, De hoc objicitur quod ibidem dicit, sapientiam esse cultum qui eostbeadicitur : quia cultus potius refertur ad justitiam, quam ad donum, ut supra probatum est, cum de latria quaerebatur : ergo nihil videtur esse, quod dicit sapientiam esse cultum.

ULTERIUS QUÆRITUR DE TERTIA : QUIA

  1. Reficere potius convenit fructui, quam dono, ut habitum est supra : ergo non debet diffiniri per reficere.

  2. Item, Spes et certitudo sunt fidei et

<--- Page Split --->

spci : cum ergo refectio magis sit charitatis, quam fidei, vel spei, videtur quod in diffinitione sapientiæ charitas magis deberet poni quam spes, vel certitudo fidei.

PR.ETEREA quæritur, Cum unius rei sit una diffinitio, penes quid dantur tot diffinitiones ?

SOLUTIO. Ad hoc ultimum dicendum, quod prima respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis : quia non ponitur in genere uno, sed diversis. Ideo secunda respiciet ea quae ponuntur in genere affectus, quae sunt cognitio et dilectio, hoc est, dilectio cogniti, quae propria est intellectus et affectus, et non solum solius affectus, sicut charitas est in simplici affectu. Tertia autem datur penes affectum consequentem ipsum donum : et ideo ista non dicit substantiam sapientiæ, sed operationem ipsius propriam.

do veritatis per modum bonitatis, eo quod sapientia illuminat et accendit, et sic est veritatis et bonitatis, secundum quod unum est in alio, scilicet veritas in bonitate, et bonitas in veritate.

Ad aliud dicendum, quod non sufficit sapientiæ cognitio Dei in similitudine, nisi adsit et gustus, ut habitum est : et tunc per gustum et amplius lumen separatur a fide : quia fides tantum assentit, et accipit donum prout est emanatio divina bonitatis continens dulcedinem Dei

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia talis cognitio non est per experimentum gustus, nec per lumen faciens experiri.

Ad aliud dicendum, quod illa quam multi habent, est cognitio speculativa, et habitus acquisitus per doctrinam et studum, et non lumen faciens experimentum dulcedinis Dei in suis donis, in quibus sanctificat animam.

ad. 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sapientia non est idem quod fides, licet sit de eisdem : est enim alud lumen. Unde sicut dictum est supra de fide, quod est quoddam lumen sub quo videntur articuli : ita dicendum hic, quod sapientia est quoddam lumen divinorum sub quo videntur et gustantur divina per experimentum. Unde sapientia donum proprie est gustus Dei in donis suis. sicut videtur dicere Dionysius de Ierotheo, quod patiendo et experiendo et gustando divina, didicit divina. Lumen igitur lucens et calefaciens ad hujusmodi scientiam divinorum per gustum Dei in donis sine quibus ipse non est, dicitur meo judicio sapientia donum. Et per hoc patet, quod non est fides : quia in fide non gustatur Deus in donis sine quibus ipse non est.

Ad aliud dicendum, quod sapientia licet sit cognitio per medium, tamen istud medium plus habet quam speculum et ænigma : quia ipsum est donum sancitatis simile bonitati prime, per modum veritatis acceptum, vel e contra similitu-

Ad seculdam dicendum, quod sapienAd duffin. 2. tia non est confectus habitus ex cognitione et dilectione, sed potius est lumen secundum se habens actum proprium : sed Augustinus loquitur ibi quoad appropriationem, quia habet aliquid cognitionis et dilectionis : et ideo non est sine illis ut disponentibus intellectum, licet non sit illa, sed potius perfectus consequens utrumque.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, si diceremus ex compositione cognitionis et dilectionis confici sapientiam : sed hoc non dicimus, quia ille habitus sic confectus, non esset nisi dilectio cogniti : et in hoc non sistit sapientia, quae potius est gustus dulcedinis cogniti in dono sanctitatis percepto a Deo.

Ad aliud dicendum, quod sapientia ad 3. non est cultus formaliter, sed materialiter : quia scilicet refertur ad cultum, sicut supra dictum est de fide et charitate : quia quælibet virtus potest referri ad professionem cultus divini.

<--- Page Split --->

Ad difin. 3. Ad 10 quod objicitur de tertia, dicendum quod refectio quae est quies appetitus, propria est fructus : sed est refectio quasi per saporem et odorem, et non per tactum substantiae : et haec incitat ad altiorem profectum, et haec est altissimi doni, scilicet sapientiae : et ideo sapiens proficit in cognitione : sed fruens quiescit in cognitio.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod spes et fides dispositiones sunt in via ad gustum. Charitas autem perficit fructum etiam patriae : et ideo in gustu sapientiae fit magis mentio dispositionis, quam ejus quod non disponit, sed perficit vere frui.

ARTICULUS II.

An sapientia ut donum est, sit de aeternis tantum ?

Secundo quaeritur, De quibus sit ?

Videtur enim, quod de omnibus sit : quia

  1. Dicit Salomon : Audiens sapiens, sapientior erit 1 : ergo est per auditum : cum ergo auditus sit per ea quae sunt signa omnium, ut vult Philosophus, videtur de omnibus esse sapientia.

  2. Item, Philosophus videtur dicere, quod sapiens de qualibet re sicut est inquirit cognoscere rationem : hoc autem est de quolibet : ergo videtur, quod sapientia non sit divinorum tantum.

  3. Item, In primo Metaphysicorum videtur ponere quasdam diffinitiones sapientiae, ex quibus non potest haberi, quod sit de divinis tantum. Dicit enim sic, « Arbitramur itaque scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquenque habentem scientiam ipsorum. » Ergo sapiens erit sciens esse

per propriam naturam cujusque rei, quae illi convenit per se, et non secundum unumquodque suorum individuorum, quia hoc est scire per accidens : hoc autem convenit multis non divinis, sicut omnibus demonstrativis, de quibus sunt scientiae doctrinales.

  1. Item, Philosophus, « Arbitramur iterum sapientem cognoscere difficilia, et non levia cognoscere, etc : » sic autem sapientia esset de omnibus metaphysicis, quorum principia difficillima sunt cognoscere homini, eo quod per esse et rationem diffinitivam recedant a sensu et imagine, per quae homo accipit scientiam : et iterum non esset sapientia tantum de divinis, quae sunt ipse Deus.

  2. Item, Philosophus ibidem, « Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse arbitramur circa omnium scientiam. » Ergo videtur, quod nullo modo sapientia sit circa divina tantum, quia nullo istorum modorum consistit circa divina tantum.

Si forte tu dicas, quod non ita a Sanctis accipitur sapientia, ut a philosophis : et ita non tenent hae rationes. CONTRA est, quod Augustinus diffinitionem datam a Philosophis dividit. Cum enim Philosophus diceret, quod scientia est humanarum et divinarum rerum cognitio, ipse dividit, quod est cognitio divinorum tantum : et ita videtur accipere unam partem significationis, ut ipse.

Si propter hoc dicitur, quod scientia est de aliis. CONTRA est, quod nullius gustus affert dulcedinem perfectam nisi divinorum tantum : cum ergo sapientia sit gustus Dei in donis, sapientia non est nisi de divinis.

SOLUTIO. Dicendum, quod sapientia solutio donum non est nisi de divinis.

Ad alia omnia dicendum, quod sapientia dicitur stricte et large. Large sic dicitur a sapere tantum. Stricte a sapere et a sapore. Et primo modo est duplex,

<--- Page Split --->

scilicet practica, et sic moralis scientia dicitur sapientia : et speculativa, et sic diversificat eam Philosophus in suis diffinitionibus. Tamen proprie dicetur sapientia, quae sibi causa sciendi est, et cujus finis est intra, et non quaeritur propter aliud, sed aliae quaeruntur propter eam : et hoc modo sola divina scientia est sapientia, et praecipue quae est secundum pietatem, ut habitum est in prima distinctione libri I Sententiarum 1. Sapientia autem stricte dicitur a sapore illius quod simpliciter est sapidum : et illud non est nisi res divinae : et ideo sapientia est tantum divinorum.

ARTICULUS III.

Quomodo differat donum sapientiæ a scientia et intellectu ?

Tertio, Quæritur de distinctione doni sapientiæ a scientia et intellectu.

Videtur autem, quod non differat a scientia : quia

  1. Dicit Augustinus, quod non est differentia nisi quia sapientia est de æternis, et scientia de temporalibus : hæc autem differentia non est nisi materialis : ergo videtur, quod formaliter non differant.

  2. Item, Unus est habitus charitatis qua diligimus Deum et proximum : et Deus est æternus et proximus temporalis : ergo a simili unus erit habitus sapientiæ doni, qua contemplamur æterna et disponimus temporalia.

  3. Item, Dicit in Littera, quod intellectus est de Creatore et creaturis, et sapientia de Creatore tantum : ergo videtur, quod sapientia et intellectus differant sicut habitus generalior et specialior cognitionis : sed genus et spe-

cies non faciunt diversas species, quia genus est in specie : ergo videtur, quod intellectus donum et sapientia non differant sicut diversæ species donorum.

SOLUTIO. Dicendum, quod sapientia solutio. est cognitio per gustum, et gustans divina in donis simillimis illis : sed intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem illius creaturæ Dei, in qua resultat Deus per gratiam, et hæc est spiritualis : vel in qua habet resultare per gloriam vel per gratiam : et ideo est lumen quo cognoscimus gratuite dispositiones cælestium, et tendimus in Deum sic disponentem. Et ideo patet quod intellectus et sapientia differunt a scientia : quia scientia est lumen divinum ad operabilia pertinentia ad hanc vitam : et ideo dicit in Littera, quod docet bene conversari in medio pravæ et perversæ nationis 2.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non ad 1. est tantum materialis differentia : quoniam alia est ratio cognitionis per lumen faciens gustum, et alia per lumen disponens operabilia in tempore.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in proximo non est ratio dilectionis nisi Deus, ut supra dictum est : sed in sapientia lumen regens est alterius rationis quam in scientia.

Ad aliud dicendum, quod intellectus Ad 3. non est de Creatore per gustum, sed ut visus tantum tendens in verum per lumen elevans ad ea in quibus Deus resultat altius quam in vestigio et imagine : sicut est dispositio præmiorum in beatitudine spiritualium substantiarum. Sapientia autem habet lumen quod facit saporis gustum. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Apud Isaiam intellectus est quo ab infirmitate carnalis voluptatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. » Carnalis enim voluptas ab eo videtur vocari carnalitas deprimens a contuitu divinorum in quibus

<--- Page Split --->

clarius resultat Deus quam in his quae corporalia sunt : et horum est intellectus, et per ea dirigitur ad visum Creatoris. Et ideo dicitur in Littera, quod intellectus est divinarum et spiritualium creaturarum et omnium bonarum affcctionum animae. Et semper intelligitur, quod etiam est oppositorum et per altius lumen quam sit fides : quia fides simpliciter assenit credita, sed intellectus videt ipsum in lumine interiori.

ARTICULUS IV.

De actibus scientiae qui et quot sunt, et quomodo differat scientia a prudentia et consilio ?

Deinde, Quaeritur de scientia. Et quæruntur duo, scilicet de actibus ipsius quos ponit in Littera, et de differentia ipsius a consilio et prudentia.

Ad PRIMUM accipiuntur ea quæ dicuntur in Littera quæ videntur innuere, quod quatuor actus habeat scientia.

Dicit enim primo, quod scientia est rerum humanarum cognitio : ergo discernere humana videtur esse scientiae proprius actus.

Item, Dicit quod scientiae non tribuit omnia quae sciri possunt ab homine, sed ea solum quibus fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, generatur, nutritur, defenditur, et roboratur.

Tertius autem actus elicitur ex hoc quod dicit, quod scientiae est abstinere a malis.

Quartus elicitur ex hoc quod dicit, quod cum dicimus : Vidimus eum plenum gratiae et veritatis 1, quod gratia referatur ad scientiam, et veritas ad sa-

pientiam. In hoc enim actu scientiae erit cognoscere gratiam humanitatis Christi.

Objicitur autem contra primum, quod 1. Discernere humana, aut accipitur generaliter pro omnibus quae ab homine discerni possunt, et tunc scientia erit idem quod sapientia : aut accipitur pro his quae ad hominis vitam pertinent, et tunc idem erit quod prudentia, ut videtur.

  1. Item, Sicut se habet sapientia ad divina, ita scientia ad humana : sed sapientia ita se habet ad divina, quod ipsa est virtus illa quae est de divinis, scilicet fides : ergo scientia ita se habet ad humana, quod ipsa est virtus illa quae est de humanis sicut prudentia. Quod autem sapientia idem sit quod fides, probatur per Gregorium 2, ita dicentem super Job : « In electorum cordibus prior sequentium bonorum sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita. Quae profecto sapientia, nostra fides est, Propheta attestante qui ait : Nisi credideritis, non intelligetis 3. »

ITEM, Objicitur de secundo actu. Dicit enim in Littera, quod illa scientia non pollent fideles populi, quamvis polleant ipsa fide : ergo videtur, quod non sit verum quod in sequenti distinctione dicetur, quod habita una habeantur omnes, cum scientia non habeatur ab omnibus.

ITEM, Objicitur de tertio actu, qui est abstinere a malis. Et hoc explanat, cum dicit, quod abstinere a malis est in medio pravae et perversae nationis prudenter conversari 4 : hoc enim convenit prudentiae, sicut etiam manifestat ipsum dictum, quia prudenter conversari est prudentiae.

ITEM, Objicitur de quarto. Ea quae spectant ad humanitatem Christi, una adoratione adorantur cum deitate : ergo videtur, quod habitu sapientiae habeant

<--- Page Split --->

cognosci sicut divinitas : ergo non pertinent ad scientiam.

Item quaeritur, Cum unius habitus unius sit actus specialis et substantialis, qualiter hic Augustinus quatuor actus dat dictae sapientiæ?

Solutio. Dicendum, quod scientia donum est, quod est lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur rationes operabilium pertinentium ad vitam : et ideo se habet ad prudentiam sicut melior et perfectior habitus operabilium. Et ideo etiam solvitur id quod quidam possent objicere, utrum esset scientia complexorum vel incomplexorum, vel principiorum vel conclusionum : quoniam nihil horum est, sed est lumen sicut fides ad credibilia simplex similitudo divine veritatis et justitie, sub quo videntur rationes divine operabilium per nos, quae pertinent ad modum vivendi sancte et meritorie, sicut dicit Apostolus : Sobre, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. 1.

Ad primum igitur dicendum, quod est tantum de his quae sunt operabilia per nos : nec est tamen prudentia : quia illa innititur rationibus juris humani, et accipit rationes ab illis : sed scientia non, quia innititur lumini divino, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas.

Ad aliud dicendum, quod ille actus non est proprius scientiae doni, sed potius convenit ei per materiam sibi appropriatam : sicut enim prudentiae, ut dicit Tullius in libro I de Officiis, quodammodo appropriatur materia scientiarum et scibilium, ita et scientiae dono appropriatur scientia sacrae Scripturae, per quam fides nutritur exhortando, et defenditur disputando : et ideo iste actus appropriate convenit et non proprie.

Ad illud autem quod ante hoc objicie-

batur, quod sapientia idem est quod fides, et scientia idem quod prudentia : dicendum, quod non valet : quia dictum Gregorii non intelligitur nisi pro tanto, quod sapientia et fides sunt de eisdem : et non quod sit unus habitus : et ita etiam scientia et prudentia sunt de eisdem et non ratione una.

Ad m quod objicitur de tertio actu, dicendum quod aliter regit prudentia, et aliter scientia, et ad aliud quoad finem et proximum : quia prudentia per rationes juris humani, et ad honesta secundum statuta civitatum et plebiscita : sed scientia per rationes divinas, et ad sanctam conversationem commendantem se ad omnem scientiam hominum : unde potius attendit sanctum, quam honestum.

Et quod objicitur de hoc quod dicit Augustinus, prudenter conversari : dicendum quod ipse sumit large, prout idem est quod providenter, sicut Apostolus : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus 2.

Ad aliud quod de quarto quaeritur, dicendum quod scientia non est de humanitate Christi, nisi prout est regens exemplar et in opere et per doctrinam divinam disponens vitam : et ideo si humanitas consideretur ut in vita, bene concedo quod est in ea sapor deitatis, et pertinet ad sapientiam sicut probat objectio : sed secundum quod proponitur nobis ut forma exemplaris regens in operibus sanctitatis, et secundum quod confert nobis legem vitae innitentem rationibus divini juris et ad sanctitatem, sic pertinet ad scientiam : et ita puto intelligere Augustinum.

Ad ultimum dicendum, quod ut patet ex praedictis, unus est solus actus substantialis, qui est regere in operibus sanctitatis in medio prave et perversae nationis 3 :

<--- Page Split --->

et ad hunc revertuntur, scilicet primus, tertius, et quartus. Sed primus tangit specialiter in quibus regit, quia in humanis. Tertius autem tangit modum regiminis, quia docet bene conversari per rationes divini juris, quod hortatur ad vitae sanctitatem potius quam ad rempublicam. Quartus præfigit exemplar. Sed secundus non est proprius actus scientiæ, sed appropriatus.

ARTICULUS V.

An consilium sit donum ?

Secundo quaeritur, In quo differat a consilio dono ? quia de differentia ipsius prudentiae jam habitum est.

Et ut hoc melius intelligamus, introducemus quaestionem quam Magister omittit in Littera de dono consilii, et quaeremus quatuor, scilicet an sit donum consilii, et quid sit, et quis ejus actus, et qualiter distinguitur a dono scientiae ?

Videtur autem non esse donum : quia 1. Dona omnia fuerunt in Christo : consilium autem non fuit in Christo : ergo consilium non est donum. PRIMA patet per ante dicta. SECUNDA probatur per Joannem Damascenum, qui dicit, quod consilium non convenit Christo : quia consilium ignorantis est, et Christus nihil ignoravit.

  1. Item, Damascenus dicit, quod consilium est de dubiis : de certis enim nemo consiliatur : dubietas autem non est in adjutorium aliquod potentiarum nostrarum, nec datur in adjutorium : cum ergo dona data sint in adjutorium, videtur quod consilium non sit donum.

  2. Item, Consilium est contra præcipitationem, ut dicit Gregorius : contra eamdem autem est cautela, ut dicit Macrobius et Tullius : ergo videtur consilium non differre a cautela : cautela au-

tem est quaedam conditio prudentiae virtutis secundum illam partem ipsius quae est providentia : ergo consilium est pars virtutis prudentiae : ergo non est donum : quia sicut dictum est, dona altioris habitus sunt quam virtutes.

SOLUTIO. Dicendum, quod consilium est donum, sicut communiter dicitur ab omnibus Sanctis.

Ad in autem quod primo objicitur, dicendum quod consilium dupliciter dicitur, scilicet a dante consilium, et in quo signat plenitudinem luminis dirigentem in dubiis : et sic fuit in Christo et est in Deo : et hoc modo est donum. Dicitur etiam a quaerente consilium, et sic est dubitantis et ignorantis, et sic non fuit in Christo, nec est donum per hunc modum.

Per hæc etiam patet solutio ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, quod cautela proprio est contra insidias inimicorum impedimentum, et contra pericula quae possunt oboriri : sed consilium est lumen dirigens ad magna, non periculosa, ad quae non sufficit homo sine adjutorio speciali, ut vendere omnia et dare pauperibus, et hujusmodi, quae in sacra Scriptura consilia vocantur, sicut patebit in ultimo capitulo istius distinctionis.

ARTICULUS VI.

Quid sit consilium ?

Secundo quaeritur, Quid sit consilium ? Diffinitur autem a Tullio in Rhetorica sic : « Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio. »

Gregorius autem videtur velle, quod « consilium sit donum datum homini contra præcipitationem. »

<--- Page Split --->

Secundum autem primam diffinitionem consilium non est donum : quia

  1. Omnia quae contingentia sunt operabilia per nos, praevenimus excogitata ratione : et hoc videtur facere providentia virtus, quae est pars prudentiae : ergo videtur, quod hoc non conveniat dono.

nomen specialis doni : sed consilium prout hic accipitur, non est omnium, sed eorum in quibus indigemus lumine speciali dirigente : et ideo nomen doni est secundum quod est a dante consilium Spiritu sancto, et non acquirente, ut prius dictum est.

  1. Item, Etiam secundum Gregorium non restringitur nomen consilii ad aliud speciale : quia omnibus operabilibus insidiatur praecipitatio : ergo consilium est de omnibus : et hoc modo non videtur accipi in sacra Scriptura, in qua consilia vocantur ad quae non obligantur omnes.

ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quare vocatur consilium et non potius eligentia, cum eligentia nobilior sit secundum Philosophum et Damascenum : quia

  1. Eligentia est sententiat a voluntas, consilium autem est inquisitio quaedam agendorum.

  2. Item, Super illud Psalmi cxviii, 24: Consilium meum justificationes tuae, dicit Glossa : « Consilium est servare justificationes : » sed servare justificationenes, aut convenit justitiae, aut omni virtui : ergo videtur, quod consilium regitivum sit omnis virtutis vel specialis justitiae : ergo non regit tantum donum fortitudinis, ut dicunt.

Ad aliud dicendum, quod consilium Ad a. non regit nisi fortitudinem donum. Servare autem justificationem contingit tribus modis, scilicet in speciali ratione justificationum, et sic est justitiae. Vel in generali, ut sit idem servare justificationes, quod permanere in virtutibus justificantibus : et sic est omnis virtutis vel justitiae generalis : et neutro istorum modorum est consilium, nisi prout large sumitur consilium de quocumque faciendo vel retinendo excogitata ratio. Tertio dicitur servare justificationes ab impugnantibus justificationes, id est, defendere a tentationibus quibus est difficile resistere : et sic exsecutive est fortitudinis, et regitive consilii doni.

Et per hoc solvitur totum.

ARTICULUS VII.

De actu consilii.

SOLUTIO. Dicendum, quod consilium generaliter accipitur, secundum quod diffinitur a Tullio : potest tamen specialiter adaptari dono consilii, ut dicatur excogitata ratio earum rerum in quibus homo indiget adjutorio speciali propter arduitatem earum : et ideo consilium non est hic de dubio, sed potius de arduo ad quod propter difficultatem non omnes tenentur nisi in casu : et eodem modo intelligitur dictum Gregorii, quia in arduo difficili magis insidiatur praecipitatio : et ideo indiget anima ibi adjutorio speciali.

Tertio, Quaeritur de actu consilii.

Videtur autem ex praedictis, quod consilium sit dirigere in magnis ad quae non omnes tenentur : sed cum omnis habitus regitivus rationis sit circa dubium quod potest accidere in illis, et circa ea quae dicuntur consilia in sacra Scriptura nullum sit dubium, videtur quod superfluat donum consilii : nullum enim dubium est quin bonum erit facere ea quae consilia in sacra Scriptura dicuntur.

Ad aliud dicendum, quod eligentia generaliter est de omnibus faciendis operabilibus per nos, et ideo non potuit esse

SOLUTIO. Per antedicta facile est ista solutio. determinare : quia consilii actus sunt in quibus differt ab aliis donis, per lumen

<--- Page Split --->

divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis ad quae facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem : ut est vendere omnia, et dare pauperibus, et habere thesauros in cœelo : hos autem thesauros et mercedem contemplationum non cognoscimus nisi consilii lumine.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est dubium quin sint bona : sed homini dubium est utrum sint eligenda : quia non elevatur ad hoc quod utile sit relinquere omnia nisi consilio divino : et etiam consilio indiget in talibus propter modum implendum, eo quod ardua sunt : et ideo magis vicina praecipitationi.

Sed contra hoc videtur esse quod dicit beatus Gregorius : « Per soliditatem doni consilii a fluxu vitiorum ad soliditatem transitur virtutis. » Ergo videtur, quod revocare a vitiis sit actus consilii.

Et ad hoc dicendum, quod Gregorius ibi adaptat septem dona septem diebus operum creationis : et tunc consilio competit tertio loco, quando dividitur aqua ab arida : et hoc modo consilii actus erit ille appropriatus non proprius. Vel dicatur, quod aliud est transire ad virtutem, et aliud ad soliditatem virtutis : quia soliditas principaliter consistit in consiliis, in quibus est perfectio et tunc erit hoc consilii proprium.

ARTICULUS VIII.

In quo diferant scientia et consilium ?

Quarto, Quæritur in quo differant scientia et consilium, cum utrumque sit de operabilibus ?

Videtur autem, quod in nullo : quia

  1. Donum quod est in adjutorium potentiae perficit ipsam secundum quod est

ad actum : sed, ut dicit Damascenus, ratio in omnibus operibus consiliatur. Primum enim inquirit et consiliatur. Deinde eligit et sententiat. Deinde vult, et postea facit impetum ad opus. In omnibus autem talibus etiam regit scientia. Ergo videtur, quod consilium et scientia non differant quoad ea de quibus sunt.

  1. Idem videtur haberi per Aristotelem in III Ethicorum, ubi inter causas generales efficientes virtutem (ut sunt voluntarium, et voluntas, et eligentia) ponit etiam consilium : ergo videtur, quod consilium respicit opus omnis virtutis : et in illo regit scientia : ergo quoad ea de quibus sunt,non differt scientia a consilio.

Sed contra est, quod sicut se habet sed pietas et fortitudo in exsequendo, ita se habent consilium et scientia in dirigendo : sed pietas et fortitudo non sunt de eisdem : ergo scientia et consilium non dirigunt in eisdem.

Et hoc est concedendum : quoniam 5s Damascenus dicit, quod consilium est de magnis : de parvis autem non consiliamur, et per nos operabilibus.

Unde dicendum, quod sunt magna ad quae non sufficimus sine adjutorio, et ad quae non omnes tenentur : et in his dirigit consilium, ut prius dictum est.

Ad ea autem quae objiciuntur in contrarium, est una solutio, quod consilium dicitur duobus modis, scilicet generalis praeordinatio faciendorum cum pravisione exitus operis et finis : et de hoc consilio procedunt objectiones, de quo etiam dicit Salomon : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis 1. Specialiter tamen dicitur consilium, lumen dirigens in aggressu arduorum elevatorum super industriam hominis, quae Deus solum ad statum perfectionis propalavit : et hoc modo consilium est spirituale donum, quod accipiunt fideles a Spiritu sancto, vel ut impleant consilia, vel ut possint implere si velint.

<--- Page Split --->

B. In quo differat sapientia ab intellectu ?

Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus. In hoc differunt illa duo : quia sapientia proprie est de æternis quæ veritati æternæ contemplandæ intendit. Intelligentia vero non modo de æternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spirtalibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa quæ fecit omnes naturas, id est, divina consideratur : et quæ post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut Angeli, et omnes animæ bonæ affectiones conspiciuntur. In hoc ergo differentia est, quia sapientia Creator tantum conspicitur, intellectu vero et Creator et creaturæ quædam. Item, intellectu intelligibilia capimus tantum : sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam incognitis delectamur.

Sic ergo distingui potest inter illa tria, scilicet intellectum, scientiam, et sapientiam. Scientia valet ad rerum temporalium rectam administrationem, et ad bonam inter malos conversationem. Intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem. Sapientia vero ad solius æternæ veritatis contemplationem.

C. Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non sunt illa quæ naturaliter habet homo.

Et notandum, quod intellectus et scientia, quæ dicuntur dona Spiritus sancti, alia sunt ab intellectu et scientia quæ naturaliter sunt in anima hominis : hæ enim virtutes sunt, quæ per gratiam infunduntur animis fidelium, ut per eas recte vivant. Illa vero naturaliter habet bono ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quæ dicuntur dona Spiritus sancti, illa naturalia reformantur atque adjuvantur : ut verbi gratia, Intellectus naturalis peccato obtenebratus, per virtutem quamdam et gratiam, quæ dicitur spiritus intelligentiæ, reformatur atque adjuvatur ad

<--- Page Split --->

intelligendum. Ita et per illam virtutem quæ dicitur spiritus sapientiae, juvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem æternæ veritatis.

D. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quæ Deus est.

Illud etiam sciendum est, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est illa sapientia Dei (ut ait Augustinus 1) quæ Deus est, sed hominis sapientia : verumtamen quæ secundum Deum est, ac verus ac præcipuus cultus ejus est. Si ergo colat mens hominis Deum cujus ab eo capax facta est, et cujus esse particeps potest, sapiens ipsa fit : et non sua luce, sed summæ illius lucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est : verum non ita Dei est, ut ea sapiens sit Deus. Non enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur justitia Dei non solum illa qua ipse justus est, sed etiam illa quam dat homini, cum justificat impium.

ARTICULUS IX.

Quid sit donum intellectus ? et, An sit donum per modum complexionis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, etc. »

Hic est enim quaerendum de dono intellectus. Et quaeruntur tria, scilicet quid sit, et de quibus, et qualiter se habeat ad fidem, et contemplationem ? quia alia omnia supra nominata sunt.

AD PRIMUM sic proceditur :

  1. Dicit Augustinus in quodam sermone : Intellectus vocatur quo ab omni

infirmitate carnali corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. »Vide - tur autem, quod hoc totum convenire debeat fidei : quia dicitur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum : ergo fides purificat cor a carnali voluptate.

  1. Item, Dicit Augustinus, quod intentio bonum opus facit, et intentionem fides dirigit. Ergo etiam dirigit in finem : ergo utrumque istorum convenit fidei.

ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Utrum 4 intellectus donum sit per modum complexionis ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Gregorius, quod Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illuminat. Audita autem in quadam complexione sumuntur. Ergo intellectus in quadam complexione consistit, ut videtur.

<--- Page Split --->

ejus, videretur esse in intellectu speculativo et non practico : et sic non esset gratia gratum faciens.

  1. Item, Augustinus super Matth. v, 8, in Glossa dicit sic : « Homo se a mundo exuat, aeterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre Deum quem tantum videt, quantum saeculo moritur. In futuro sicut est, oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentiae huic gradui adaptatur : quia intellectus oculus mentis est. » Ex hoc accipitur, quod intellectus doni est cognoscere Deum et amare et amplecti : ergo videtur, quod in nullo differat a sapientia.

men aptabilia eis : et secundum hoc emundatio cordis et mors saeculi est dispositio praecedens actum doni intellectus, et non pertinet ad ipsum intellectum. Quia vero donum virtus est generaliter sumendo virtutem, ideo necesse est, quod procedat ab amore : sed tamen ille amor non est charitatis, nisi secundum quod charitas est generalis motor in omni bono, ut supra dictum est. Sed licet hoc modo etiam haberet charitatem moventem, nihilominus tamen differret a sapientia : quia sapientia est in gustu bonitatis, ut saepe dictum est, sed intellectus in contemplatione veritatis tantum.

SOLUTIO. Dicendum, quod intellectus donum meo judicio est de Deo principaliter, et de his spiritualibus in quibus relucet veritas divina : et bene concedo, quod non accipit Deum, nisi per modum veritatis in se. Haec autem creatura spiritualis plus habet quam imaginem solam : et ideo non est proprie in imagine, sed potius utitur imagine sicut instrumento et lumine sibi infuso, ut prius illuminante : et hoc est majus quam fides.

Qualiter intellectus habeat se ad contemplationem ?

Ulterius quaeritur, Qualiter se habeat ad fidem et contemplationem : quorum unum jam habitum est. Sed qualiter habeat se ad contemplationem est inquirendum ?

Videtur autem, quod praecedat fidem et contemplationem : quia intellectus nec assentit nec contemplatur : ergo videtur, quod intellectus praecedat et fidem et contemplationem.

SED CONTRA hoc videtur esse quod dicit Sed et Isaias : Nisi credideritis, non intelligetis 1 : ergo fides praeedit intellectum.

SOLUTIO. Dicendum, quod est quidam solut intellectus de hoc quod dicitur per sermonem : et iste non est donum, sed praecedit fidem et contemplationem : et est quidam intellectus intuens in lumine accepto a Deo, quod lumen est gratum faciens, et hoc est donum, et est nobilior

AD ALIUD, dicendum quod in principiis habitis patet in quo differat a sapientia. AD ALIUD dicendum, quod hoc non sequitur : quia fides etiam veritatis est : et tamen quia tendit in ipsum, virtus est fides : et ita intellectus donum tendit et accipit ut donum sibi in ratione veri tantum : et ideo donum intellectus habet rationem virtutis, secundum quod virtus generaliter accipitur : quia veritas quae est finis intelligentiae, secundum Philosophum est veritas abstracta a re : hic autem veritas in re accepta est finis, cui conjungi quaerit realiter donum intellectus.

Ad Hoc quod objicitur de Glossa super Matth. v, 8, dicendum, quod Augustinus loquitur ad aptanda dona ad beatitudines : quia licet dona sint imperfectiores perfectiones quam beatitudines, sunt ta-

<--- Page Split --->

perfectio intellectus nostri quam fides vel contemplatio : et ideo secundum viam generationis actus, licet non habitus, sequitur fidem et contemplationem. Dico autem non secundum viam generationis habitus : quia habitus simul infunduntur, sed non actus, sed potius actus consequuntur se.

ARTICULUS XII.

cujus est reprimere cupiditates vel jucunditates temporalium, quam fortitudinis.

  1. Item, de secundo. Dare confidentiam trepidanti, potius est patientiae vel longanimitatis vel magnificentiae, quam doni.

  2. Præterea, Hoc ipsum facit fortitudo virtus : ergo ad hoc non indiget adjutorio altiori quo juvetur, hoc est, dono fortitudinis.

  3. Similiter objicitur de tertio. Quia illud magis videtur convenire gratiae gratis datæ, quæ est operatio virtutum dicta ab Apostolo 1, quam sit actus doni.

Ex abundanti potest hic quæri de duobus donis, de quibus non tractat hic Magister, scilicet de dono pietatis, et fortitudinis.

Circa donum autem fortitudinis tria quærimus, scilicet quid sit ?

Et, Secundum quem actum sit in via et in patria ?

Et tertio, Qualiter differat a fortitudine virtute ?

AD PRIMUM objicitur sic :

Augustinus in libro de Spiritu et anima : « Fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates deprimere, sed penitus oblivisci. »

Gregorius autem dicit : « Fortitudinis est dare confidentiam trepidanti. »

Item, Augustinus in libro de Doctrina Christiana : « Fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera jucunditate sequestrari. »

Item, Gregorius super Opera sex dierum : « Spiritus fortitudinis est miraculis et doctrina fulgere. »

Contra primum dictum objicitur : quia

  1. Hoc secundum Macrobium potius est virtutis purgati animi, quam doni.

  2. Item, Hoc potius est temperantiae,

SOLUTIO. Omnia haec aliquo modo conveniunt dono fortitudinis.

Et ad hoc intelligendum, notandum quod fortitudo donum præcipue respicit arduum. Arduum autem et difficile et laboriosum differunt : quia arduum respicit elevationem abstrahentem a conversatione communi, et ab eo quod desiderant plures, et ab eo quod ut finem qui est terminus operis consequentur plures. Difficile autem est, quod est excedens facultatem potentiae non in infinitum. Sed laboriosum est, quod infert poenam laboranti vel sustinenti illud. Unde donum fortitudinis præcipue respicit arduum : quia consilium est circa tale arduum, ideo regitur consilio.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod virtus purgatoria vel purgati animi bene docet oblivisci cupiditates vitii vel jucunditates, sed non communes quas habent plures : quia plures sunt qui servant præceptum. Sed donum fortitudinis perficit ad arduum, quod elevat super hoc quod faciunt plures, et super jucunditates eorum.

Si autem objicitur, quod secundum hoc male dicit Augustinus : « Mortiferas cupiditates vel jucunditates : » Mortiferas cupiditates vel jucunditates : » quia aliqui qui servant præcepta, non oblectantur mortiferis jucunditatibus. Dicendum, quod mortiferæ dicuntur, quia disponunt

<--- Page Split --->

ad mortem per subreptionem venialium, a quo avertit fortitudo ad statum perfectionis in consiliis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod temperantia non hoc modo deprimit pestiferas jucunditates, sed potius per accessum ad medium in eisdem, et non per convolationem ad arduum quod est super eas.

Ad 3. et 4. Ad aliud dicendum, quod dare confidentiam æquivoce convenit fortitudini, et speciebus suis, et dono fortitudinis : quia fortitudo est proprie contra difficile et laboriosum, et habitus fortitudinis perficit in illis : sed donum contra arduum quod elevat animum ultra ea quæ inferunt difficultatem : et hoc non facit fortitudo vel patientia, sed potius dimittit in eis : sed tamen confortat ad sustinendum profitendo fidem. Unde ex hoc non habetur amplius quam quod fortitudo donum in eodem actu sustinendi vel aggrediendi sit cum fortitudine virtute, sed non secundum eamdem rationem confortat.

aliquis actus secundum rationem altitudinis separatus a fortitudine virtute.

In patria autem nullum videtur posse habere actum : quia

  1. Non erunt ibi mortiferæ jucunditates, ut dicebat prima auctoritas supra inducta : ergo non erit ibi separatio ab illis.

  2. Item, Nullum erit periculum ibi : ergo non erit necessarium, quod ibi sit habitus dans confidentiam trepidanti.

  3. Item, Miracula non erunt ibi, quia sunt propter infideles, ut convertantur.

  4. Item, Cum sit omnis fortitudo contra passiones illatas, et nullus infert ibi passiones, videbitur fortitudo ibi superfiua.

  5. Item, Fides et spes quæ sunt in finem et virtutes theologice, non manebunt in patria : ergo multo minus quæ sunt in ea quæ sunt ad finem : ergo videtur, quod habito fine omnes habitus evacuabuntur.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur appropriando dona ad opera sex dierum. Vel potest dici, quod miracula et doctrina ostendunt altitudinem vitæ : et ideo sunt fortitudinis explentis consilia, non sicut actus, sed sicut signa.

ARTICULUS XIII.

Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?

Secundo quæritur, Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?

Videtur autem, quod in via nullum habeat differentem a fortitudine virtute : quia contra majus periculum quod esse potest, est fortitudo virtus, scilicet contra mortem illatam : cum igitur nihil sit altius fortitudinis dono, non potest esse

SOLUTIO. Dicendum, quod fortitudo donum habet actum proprium in ratione in via, licet non in patria, et separatus est ab actu fortitudinis virtutis : quia sicut prius habitum est, est arduum elevans et abstrahens a conversatione communi, non tantum anxietate mali, et est ratio actus in fortitudine dono. Et ideo alia ratione venit in periculum fortitudo donum, et aliter fortitudo virtus : quia virtus sustinet periculum quando necesse est pati vel recedere a virtutis bono, sicut quando quæritur fides, vel justitia, vel libertas patriæ, vel aliquid hujusmodi bonorum gratiae vel civium : sed fortitudo donum ex superabundanti offert se statui in quo talia sæpius quæruntur, ut statui perfectionis consiliorum. Similiter non ex eadem ratione confortant se ad vincendum : quia fortitudo donum est ex abundanti, quia ipsum est sal perfectionis, quod si evanuerit, in quo salientur alii ? id est, si perfectus cadit, qualiter stabit imperfectus ? Sed fortitudo vir-

<--- Page Split --->

tus confortat se ex bono virtutis necessariæ ad salutem.

Si autem objicitur, quod secundum hoc non nisi perfecti habent donum fortitudinis : ergo non habita una gratia gratum faciente habentur omnes. Dicendum, quod non est verum, nec sequitur ex dictis : quia perfecti habent in actu, et communiter omnes in gratia existentes habent in habitu : et tamen habitus virtutis aliter perficiunt ad actum, ut dictum est : qui enim imperfectus est, hahet unde perfectionis opus facere potest si vult.

Ad 10 quod quæritur de actu ejus in patria, dicendum quod ipsum per substantiam et actum alium manebit in patria. Per substantiam sicut optimo pugnanti militi, quando redit ad imperatorem, arma non auferuntur : non ut coram imperatore pugnet in eis, sed ut sint ut decor vitorie præcedentis. Per actum autem manet qui est firmissima adhæsio ejus boni quod erat finis pugne et ardui quod aggressus est : nullius enim virtutis est ita insequi bonum, quod postquam habitum est, non sic permansit in illo : sed sicut temperantia delectatur in dulci, ita fortitudo tenet firmissime arduum, et hoc secundum aliam rationem donum, et secundum aliam virtus, ut dictum est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XIV.

In quo differt fortitudo donum a fortitudine virtute ?

Tertio quæritur, quod tamen jam fere determinatum est, in quo differat a fortitudine virtute ?

Et accipiatur ad hoc dictum Augustini

in libro de Doctrina christiana, ubi dicit sic : « Assurgant deinceps ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, utantur vitæ perversitate : et hoc ab imo iniquitatis non refrigescit charitas, sed delentur fames et sitis justitiæ, donec ac satietatem ejus perveniatur in illa immortalitate : et sic verum erit, Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 1. » Hoc autem nec dono fortitudinis nec virtuti videtur esse proprium, sed potius esse actus omnis virtutis : quia non crucifigitur mundo per odium unius vitii, sed omnium.

SOLUTIO. Fere quidquid potest de hoc quæri articulo, jam dictum est in præcedentibus.

Ad auctoritatem Augustini hic inductam dicendum, quod crucifigere se mundo dicitur duobus modis, scilicet materialiter secundum ea in quibus est crucifixus generaliter, secundum quod dicit Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam crucifexerunt cum vitiis et concupiscentiis 2 : et sic est omnis virtutis. Dicitur etiam formaliter quasi secundum rationem, et sic sonat quoddam altum pertinens ad opus perfectionis : quia maxima pugna Christi fuit in cruce : et sic præcipue convenit fortitudini dono, quod plus implet quam teneatur, sicut Christus pro nobis fecit. Similiter sitis et esuries justitiæ accipitur secundum rationem justitiæ generalis tantum, et sic non appropriatur dono : vel secundum rationem sitis et famis quæ ex desiderio prorumpunt in exercitium difficillimum hostium, ut cum peteret David de cisterna quæ est in Bethlehem : et sic competit dono fortitudinis. Unde duo dona adjuvant fortitudinem : secundum enim quod ipsa existit circa terribile timendum, timet timenda, et sic adjuvatur dono timore : ut jam ex reverentia talia timeat vel aggrediatur, quia hoc est altius. Ex parte

<--- Page Split --->

autem illa qua audet audenda difficilia, adjuvatur dono fortitudinis ex firmitate adhaesionis summe ardui, quod nititur apprehendere et tenere, cum fortitudo virtus non attendat nisi bonum civile, et hoc propter Deum si est infusa.

ARTICULUS XV.

Quid sit pietatis donum ?

Deinde, Quaeritur de pietate dono. Et quaeremus quatuor, scilicet quid sit ? Et secundo, Quid ejus actus in via, et in patria ?

Tertio, Utrum sit unum in specie vel plura ?

Quarto, Quae differentia ipsius ad misericordiam vel mansuetudinem vel mititatem ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus in libro X de Civitate Dei circa principium : « Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci εὐσέξειαν vocant. Hæc tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiæ frequentatur : quod ideo arbitror evenisse, quia hæc sibi Deus præcipue fieri mandat, eaque sibi pro sacrificiis placere testatur. »

In principio autem super Job dicit Gregorius, quod « pietas est quæ docet opera misericordiæ. »

Item, Tullius ante finem primæ Rhetoricae dicit, quod « pietas est benevolentia in parentes. »

Objicitur autem de prima : quia illa videtur pietatem ponere idem cum tribus, quarum nulla est donum pietatis. Si enim dicatur pietas cultus Dei, erit idem pietas quod latria : et constat, quod pietas donum non est latria : quia

sic probata pietas exsequitur id quod docet donum scientia : hoc autem docet bene conversari in medio prave nationis : ergo pietas bene vivit in comparatione ad proximum. Cultus autem ordinat in comparatione ad Deum.

Item, Hoc quod dicitur, quod per illam etiam officiose vivitur ad parentes, in idem videtur coincidere cum eo quod dicit Tullius, quod « pietas est benevolentia in parentes : » sed hoc iterum non videtur competere dono pietatis, quia donum pietatis respicit omnes.

  1. Praeterea, Concessum est supra, quod dona amplioris perfectionis sunt, quam virtutes : sed pietas hoc modo dicta est virtus et species justitiæ naturalis, ut dicit Tullius : ergo pietas donum erit amplioris perfectionis, quam pietas hoc modo dicta : ergo videtur, quod non sit benevolentia in parentes.

Objicitur etiam de tertia assignatione quam inducit Augustinus, dicens, quod more vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiæ frequentatur. Videtur enim, quod potius frequentetur in operibus mansuetudinis : quia Matth. v, 4, super illud : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram : dicit Glossa quod « pietas ordinatur ad mansuetudinem. » Cum igitur secunda beatitudo sit mansuetudo, et misericordia quinta, videtur quod non sit circa opera misericordiæ, sed pietatis.

SOLUTIO. Dicendum, quod pietas dicitur multis modis, et quandoque est in genere virtutis, et quandoque in genere doni : et dicitur illis modis per prius et posterius : unde necesse est ponere unum modum, quo dicitur per se : et alii modi erunt sumpti in comparatione ad illum. Potest ergo dici, quod pietas proprie est benevolentia in imaginem Dei, prout est imago Dei. Hoc autem accipitur multipliciter : aut enim inclinat affectum ex parte exemplaris a quo exit imago illa, et sic in exemplar magis fertur pietas, et hoc modo erit in genere virtutis la-

<--- Page Split --->

tria : et secundum Augustinum dicitur hoc modo praecipue, quod exemplar est ratio benevolentiae in omnibus aliis modis quibus inclinatur affectus ad imaginem. Sed etiam inclinatur benevolentia in imaginem descendentem ab exemplari divino : et hoc tripliciter, scilicet ita quod inclinatur cum natura, et tunc est benevolentia in parentes, et est iterum virtus et species justitiae naturalis : aut generaliter fertur in imaginem secundum quod est imago, et tunc proprie donum est, et est benevolentia imaginis Dei in naturali rationali, et docet benevolenter se habere ad illam : aut fertur in imaginem prout est conjuncta naturae inferiori, a qua circumdatur imago miseria, et sic pietas efficitur circa opera misericordie, et differt a misericordia, quia misericordia habet rationem operum super miseriam alienam, pietas autem imaginem cum conjunctione ad miseriam quae circumstat eam in natura miserabili.

Dicendum ergo ad primum, quod jam patet solutio : quia Augustinus, ibi sumit pietatem large in communitate, qua dicitur per prius et posterius de multis : et per haec ad omnia patet solutio praeter ad ultimum.

Et Ad illud dicendum, quod pietas habet duo in se, scilicet benevolentiam, et id circa quod est actus ipsius : et ex parte benevolentiae ordinatur ad mansuetudinem : et non intendit Glossa quod sit mansuetudo secundum substantiam, sed quod ordinetur ad eam propter similitudinem affectus : quia benevolus erga omnes, nec exasperatur ab aliquo, nec ira nec rancor tentat eum. Actus autem pietatis (quia est bonum impendere imagini) praecipue est circa indigentiam imaginis : et sic quoad materiam est circa opera misericordiae : et sic nihil prohibet, quod quoad diversa ad diversas beatiudines ordinetur.

ARTICULUS XVI.

Quis sit actus doni pietatis in via ?

Secundo, Quæritur de actu ejus in via et in patria.

  1. Videtur autem multiplex actus ex verbis supra dictis, scilicet colere Deum, honorare parentes, benefacere omnibus, insistere operibus misericordiae. Ergo videtur, quod ipsa non sit donum unum.

  2. Item, Job, xxxi, 19, super illud : Si despexi pereuntem, etc., dicit Glossa quod fuit opus pietatis : apud piam enim mentem plus natura quam notitia valet. Ergo videtur, quod praecipuus ejus actus sit insistere operibus misericordiae.

  3. Item, I ad Timoth. iv, 8, super illud : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae : dicit Glossa, quod omnis summa disciplinae Christianae in misericordia est et pietate. Et non videtur ibi distingui actus unius ab actu alterius : ergo videtur, quod actus ejus sit subvenire paupéribus.

Sed contra :

  1. Augustinus dicit in libro de Doctrina Christiana, et idem est in Glossa super Matth. vii, 6 : « Pietatis est honorare sancta, non contradicere Scripturae sive intellectae sive non intellectae. » Ergo videtur, quod non sit actus principalis ejus intendere operibus misericordiae.

  2. Item, Augustinus in sermone quodam de Trinitate : « Secundo gradu ascenditur ad pietatem, ut non resistatur voluntati Dei, et in sermonibus ejus sensus pnavus non capiatur, nec in gubernautione creaturae offendiculum, cum plura accidant quae privata voluntas non exposcit. » Ex hoc accipitur, quod pietatis actus sit circa duo, scilicet religiose intelligere Scripturam, et non offendi in modo

<--- Page Split --->

Dei. Sed aliter dicendum, quod pietas donum specie est unum : sed nomen pietatis secundum analogiam multipliciter dicitur, ut prius habitum est : et dicendum ad argumentum, quod pietas donum habet unum actum principalem et substantialem sibi, qui est impendere bonum insignito per imaginem Dei. Alii autem sunt non principales, secundum quod conjungitur aliis habitibus, cum quibus habet aliquam similitudinem.

ARTICULUS XVIII.

Qualiter differat pietas a mansuetudine?

Quarto et ultimo quaeritur, Qualiter differat a mansuetudine, et misericordia ?

Videtur autem a mansuetudine non differre : quia Glossa super Matth. v et vi, reducit ad mansuetudinem : ergo pietas est mansuetudo vel mititas.

Eadem enim non videtur differre a misericordia : quia Glossa, I ad Timoth. iv, 8, reducit ad misericordiam. Et similiter Glossa super Job, xxxi, 19 : et istae Glossae supra posita sunt, nec hic oportet eas iterare.

SOLUTIO. Facile est respondere ad haec solutio. secundum prædieta : quia Glossa non intendit, quod pietas sit mititas vel misericordia, sed quod habeat cum eis affinitatem : cum enim duo sunt de constitutione pietatis, scilicet benevolentia per quam diffinitur ex parte affectus quem informat, et objectum quod est imago præcipue immersa miseriis, ex quibus est indigentia ut juvetur. Ex parte affectus accedit ad mititatem vel mansuetudinem cujus est benevole affici circa omnes, et non provocare injuriis. Ex parte autem effectus sive operis conjungitur misericordiæ, cum tamen substantialiter disjuncta sit ab utraque, ut per ea quæ in primo problemate dicta sunt, facile est videre.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXVI.

De connexione habituum gratuitorum

A. De connexione virtutum quæ non separantur.

Solet etiam quæri, Utrum virtutes ita sint sibi conjunctæ, ut separatim non possint possideri ab aliquo : sed qui unam habet, omnes habeat? De hoc etiam Hieroymus ait: Omnes virtutes sibi hærent: ut qui una caruerit, omnibus careat1. Qui ergo unam habet, omnes habet. Quod quidem probabile est. Cum enim charitas mater sit omnium virtutum: in quocumque mater ipsa est, scilicet charitas, et cuncti filii ejus, id est, virtutes recte fore creduntur. Unde Augustinus: Ubi charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse2? Cur ergo non dicimus, Qui hanc virtutem habet, omnes habet, cum plenitudo legis sit charitas? quæ quanto magis est in homine, tanto magis est virtute præditus: quanto vero minus, tanto minus inest virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium.

DIVISIO TEXTUS.

« Solet etiam quæri, Utrum virtutes ita sint sibi conjunctæ, etc. »

Hæc distinctio dividitur contra totum tractatum præcedentem de habi tibus infusis: quia hic quæritur de comparatione horum habituum ad invicem.

Et dividitur in tres partes secundum triplicem comparationem : in quarum prima agit de virtutum connexione in subjecto. In secunda quæritur, Utrum habitæ simul virtutes etiam necessario sint pares? et hæc incipit, ibi, B, « Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc. » In tertia, agit de relatione charitatis ad alias et ad opera præceptorum, ibi, C, « Cumque duo sint præcepta charitatis, etc. »

<--- Page Split --->

tuam tibi salvam : si autem unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum necesse est confiterais. « Ergo habita una habentur omnes, et amissa una amittuntur omnes virtutes.

ARTICULUS I.

An virtutes politicae sunt connexae ?

Incidit autem triplex quaestio circa primam partem istius distinctionis. Primo enim quaeritur, Utrum virtutes politicae connexae sint?

Et si non sint connexae politicae, quaeritur secundo, utrum theologicae necessario sunt connexae ?

Tertio, si sint connexae virtutes theologicae, utrum etiam vitia vel peccata connexa sint vel non ?

Ad prüum obiicitur sic :

  1. Dicit Bernardus in libro primo de Consideratione ad Eugenium Papam : « Advertere est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera : sicut hoc loco vides fortitudinis matrem esse prudentiam, nec fortitudinem sed temeritatem esse quenlibet ausum, quem non parturivit prudentia 1. » Ergo videtur, quod virtutes sint connexae.

  2. Item, Bernardus, ibidem : « Modum in omni virtute justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. » Cum igitur haec necessaria sint in qualibet virtute, videntur politicae virtutes esse connexae.

  3. Item, Seneca dicit : « Omne quod bene fit, juste fit, fortiter fit, et temperate : » sed cujuslibet virtutis opus bene fit : ergo juste fit fortiter et temperate : ergo in quolibet opere virtutis concurrunt quatuor virtutes, et non possunt concurrere ad opus nisi sint connexae in subjecto operante : ergo sunt connexae.

  4. Item, Tullius : « Si unam de cortinis tuis amiseris, poteris dicere supellectilem

  5. Item, Hieronymus ad Pamachium : « Quatuor virtutes describunt Stoici ita sibi esse connexas et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat : et qui unam habuerit, omnes habeat. »

  6. Item, Augustinus ad Hieronymum : « Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem nolunt habere omnino sapientiam : sed tunc solum cum est perfectus, dicunt eum esse sapientem. » Ergo videtur, quod secundum Augustinum, proficiens et perfectus sit omnino sapiens : non autem est omnino sapiens, nisi sit sapiens secundum quamlibet virtute m : ergo ipse habet omnem virtutem : ergo qui unam habet, omnes habet : ergo virtutes sunt connexae.

  7. Ad idem videtur esse ratio sic : Sicut se habet potentia ad potentiam, ita habitus ad habitum : sed inferiores potentiae quae sunt partes animae sensibilis, sicut concupiscibilis, et irascibilis, non sunt ordinatae et perfectae nisi per rationem : ergo habitus perficientes eas, non erunt perfecti sine habitibus perficientibus rationem : habitus autem inferiorum sunt temperantia et fortitudo, et habitus rationis sunt prudentia et justitia : ergo temperantia et fortitudo sunt connexae justitiae et prudentiae.

  8. Item, Prudentia est virtus ea quibus adjuvatur, ab his quibus impeditur, sagaciter eligens : non autem eligit nisi in materia justitiae, vel temperantiae, vel fortitudinis : ergo prudentia non est sine illis : et eadem ratione nec iste sine ista : ergo connexae sunt virtutes.

  9. Item, Scire eligere exigitur in quolibet opere virtutum, etc., et hoc est prudentiae : ergo prudentia requiritur in quolibet opere virtutis.

<--- Page Split --->

Similiter cum opus cujuslibet virtutis sit inter superfluum et diminutum, necesse est in quolibet opere virtutis requiri temperantiam : et cum opus virtutis sit ut debet, videtur adesse justitia : ergo videtur, quod omnes sint sibi connexæ in quolibet opere virtutis.

  1. Item, Circa difficile est omnis virtus : difficile vindicat sibi fortitudo, ut dicit Bernardus : ergo fortitudo exigitur in quolibet opere virtutis.

  2. Item, Qui castus est, habet virtutem : sed qui castitatem habet, castus est : ergo qui virtutem habet, virtuosus est : ergo non est vitiosus : ergo a primo qui castitatem habet, non est vitiosus : sed vitiosus est aliquis ab uno vitio : ergo nullum vitium inest ei qui castitatem habet : ergo insunt ei opposita vitiorum, quæ sunt singulæ virtutes : ergo qui castitatem habet, omnes virtutes habet : ergo connexæ sunt virtutes.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina scientia qua dicitur, quod qui habet unam, habet omnes. Ergo videtur, quod non necessario est vera.

  2. Item, Politicae virtutes generantur ex actibus : actus autem divisi sunt et divisim adsunt : ergo et habitus geniti ex illis : ergo videtur, quod non necessario simul sunt virtutes.

  3. Item, Aliquis in opere est castus et avarus : sed ab actibus similibus similes habitus relinquuntur : ergo innascitur ei habitus castitatis et avaritiae : sed cum habitu avaritiae non potest inesse liberalitas : ergo habens castitatem, non necessario habet liberalitatem : non ergo qui habet unam, habet omnes.

licet timorem, spem, gaudium, et tristitiam sive perturbationem. Et dicebant, quod tres affectus ordinati manent in sapiente in collatione virtutis, et non perturbatio sive tristitia, quæ non cadit in sapientem. Et hæc fuit opinio Stoicorum: et accipiebant rationem virtutis secundum quod est ultimum de re vel de potentia, nec dicebant prudentem, qui secundum quid prudens est, nisi esset prudens universaliter quoad actum omnis virtutis: et ideo isti dicebant, quod habita una habentur omnes. Et ratio ipsorum potissima fuit hæc, quod omnis virtus vel est in ratione, vel a ratione : unde omnis virtus perfectiva rationis est : non est autem perfecta ratio prout competit sapienti cujus est ordinare et non ordinari, nisi sit perfecta in se et in subditis viribus : hoc autem non contingit per virtutem unam, sed per virtutem omnium: et ideo dicebant oportere adesse omnem virtutem ad perfectionem sapientis. Eum autem qui non est sapiens, sed exercetur in opere alicujus virtutum, dicebant esse in dispositione, et nullam virtutem habere: eo quod operatio non generat virtutem, sed datur ab intelligentiis quæ sunt substantiae separatae. Et hoc accipitur ex verbis Augustini supra inductis, ubi dixit, quod Stoici proficientem nolebant omnino virtutem habere, sed perfectam tantum. Quia vero Augustinus hanc sententiam non approbat, ideo aliter dicendum est secundum Aristotelem in Ethicis, scilicet quod politicæ virtutes generationem habent ab operibus, si sunt consuetudinales: vel ab experimento et tempore, si sunt intellectuales: et quia generantia connexa non sunt, ideo virtutes connexionem non habent.

Ad omnes autem auctoritates, quæ Ad aucti primo inducuntur, est una solutio, scilicet quod quidam sunt generales actus virtutum, penes quos non distinguuntur: et quoad illos aliquid est de qualibet in qualibet virtute: eligibile enim est in qualibet, sed hoc non est prudentiae proprium. Similiter difficile est in qualibet,

<--- Page Split --->

sed hoc non est fortitudinis proprium, sed potius difficile circa materiam determinatam quae est passio illata secundum sensum tactus. Similiter modus secundum superfluum et diminutum, est in qualbet, sed hoc non est proprium temperantiae, sed potius in materia passionum innatarum circa delectabile gustus et tactus. Debitum etiam quod est in qualbet virtute non est debitum justitiae, sed potius in materia ordinata ad proximum secundum jus naturale vel positivum. Dicendum ergo, quod concentus est in virtutibus quoad id quod generaliter circuit omne opus : sed hoc habito non necessario habentur virtutes omnes in speciali, quia hoc non est virtutis alicujus secundum speciem, nisi per adaptationem : sed est dispositio materiae in genere in qua postea propriam rationem accipiat virtus haec vel illa.

Ad m quod objicitur per rationem, dicendum quod hoc est verum : quia habitus rationis regit habitum irascibilis et concupiscibilis, sicut potentia regit potentiam : sed ex hoc non sequitur, quod habita una habeatur alia, nisi secundum quid : qui enim castus est, habet prudentiam quoad electionem ejus quod exigitur ad castitatem, sed non prudentiam simpliciter, et de fortitudine quandoque nihil habet secundum quod proprie fortitudo accipitur.

Ad aliud dicendum, quod prudentia potest haberi secundum quid in unaquaque divisim : sed non oportet, quod habita aliqua illarum habeatur alia simpliciter : vel etiam, quod habita una habeantur aliae : quia multi sunt e contrario operantes.

Ad aliud dicendum, quod difficile et modus quae sunt in opere virtutis in genere, non sunt proprie fortitudinis et temperantiae, nisi secundum, quid, et per appropriationem : et ideo non oportet, quod propter illud habeantur simpliciter, sed habentur secundum quid tantum.

Ad ultimum dicendum, quod qui habet castitatem, est castus : sed non sequitur, quod sit virtuosus : quia virtuosus dicit plus quam genus castitatis, scilicet plenitudinem, quae non inest nisi percipiendo omnes species. Unde non est ibi processus a specie ad genus tantum, sed a speciei habitu ad habitum generis cum accidente quod est habitudo participationis cum omnibus speciebus : et ideo non valet argumentatio sicut nec haec : iste est homo : ergo ipse participat animal secundum quamlibet speciem.

ARTICULUS II.

An virtutes theologicae sunt connexae ?

Secundo quaeritur, Utrum virtutes theologicae sibi sint connexae ?

Videtur autem, quod sic.

  1. Perfectio enim debet respondere perfecto : perfectum autem quod est anima, non est sine partibus virium in una substantia unitis : ergo perfectio quae est gratia, non est sine virtutibus unitis in substantia gratiae.

  2. Item, Non est conventio Christi ad Belial 1 : ergo non potest aliquis simul esse vas Dei et vas diaboli : sed per virtutem theologicam informatam gratia est aliquis vas Dei et templum : ergo ipse non est vas diaboli : sed per quodlibet vitium esset vas diaboli : ergo nullum vitium habet : sed vitia non expelluntur nisi per virtutes oppositas : ergo ipse habet omnem virtutem, qui habet unam gratia informatam.

  3. Item, Augustinus dicit, quod « impium est a Deo dimidiam sperare veniam : » ergo qui veniam accipit peccati per unam virtutem expellentem peccatum, ipse accipit veniam secundum om-

<--- Page Split --->

nem virtutem quodlibet peccatum expellentem : ergo qui habet unam, habet omnes.

Item, Qui habet charitatem, habet perfectionem ad meritum : ergo habet omne id quo potest mereri : sed hoc est quaelibet virtus : ergo ipse habet quamlibet virtutem.

  1. Item, Isa. Lxvi, 11, super illud : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, dicit Glossa : « Cithara sonum compositum non emittit, si una chorda corrupta fuerit. Sic spiritus vel venter Prophetas i una virtutum defuerit, dulce melos non resonabit. » Ergo oportet adesse omnes.

  2. Item, Jacob. ii, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo ab oppositis qui habet unam, habet omnes.

  3. Item, Super illud : Feci judicium, etc. 1, dicit Glossa : « A parte totum, ut qui unam habet, omnes habeat : et qui una caret, omnibus careat. »

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Si quis habet unam, habet omnes : sed Christus habuit unam, quia charitatem : ergo habuit fidem, quod falsum est. Eadem objectio est de beatis qui habent charitatem, et non habent fidem.

  2. Si forte dicatur, quod hoc quod dicitur, Qui habet unam, habet omnes, intelligitur secundum statum puri viatoris : tunc adhuc instantia est : quia innocens habet charitatem, et non habet pœenitentiam.

  3. Item, Habens charitatem non necessario habet virginitatem.

  4. Et si dicatur, quod virginitas dicit virtutem cum statu : et virtus sine tali statu haberi potest. Objicitur adhuc de perseverantia sine qua non est salus : et constat, quod qui habet charitatem, non necessario habet perseverantiam.

  5. Item, Nos videmus expresse, quod

qui habet fidem et spem, non necessario habet charitatem : non ergo, etc.

  1. Item, Crescente charitate, decrescit timor initialis, sicut supra probatum est in Littera : ergo timor amittitur : et est virtus secundum quod virtus generaliter accipitur : non ergo qui habet unam habet omnes.

  2. Item, De quolibet Sancto legitur, quod non est inventus similis illi : hoc autem non potest esse secundum figuram corporis vel naturam : ergo refertur ad virtutem : ergo quilibet Sanctus habet virtutem, quam non habet alius : non ergo qui, etc.

SOLUTIO. Dicendum, quod virtutes infusæ et formatæ connexæ sunt, ita quod una habita habentur omnes. Hujus autem connexionis tres sunt species. Prima et præcipua est ex gratia, quæ est totum potentiale ad virtutes : et ideo sicut totius potentialis perfectio consistit in omnibus partibus simul sumptis et in toto unitis, ita perfectio gratiae consistit in omnibus virtutibus simul sumptis et in toto unitis. Qualiter autem hoc sit, et qualiter differat a virtutibus, quære in libro II Sententiarum 2. Ad hoc ergo, quod perfectio gratiae sit in essentia animæ et potentiis, oportet quod virtus omnis in gratia infundatur. Secunda ratio est ex charitate, quæ est forma omnis virtutis in esse meritorio : et ad hoc, quod formatum proportionetur formæ, oportet quod omnes infundantur cum ipsa. Et hoc etiam qualiter sit, quod charitas sit forma et finis virtutis, supra in tractatu de charitate notatum est. Tertia ratio connexionis est tacta in objiciendo : et hæc est generalis justitiæ justificantis, quæ non permittit inesse aliquod vitium : et cum vitium non expellatur formaliter nisi per virtutem oppositam, oportet inesse omnes virtutes.

<--- Page Split --->

His habits, planum est respondere ad objecta in contrarium.

dject. 1. DICENDUM enim ad primum, quod qui habet unam, habet omnes, secundum hoc quod essentiale et perfectionis est in eis : et quoad hoc Christus habuit fidem, quia habuit cognitionem quæ perfectionis est in fide, et habuit comprehensionem quæ sicut perfectio respondet spei.

dject. 2. AD ALIUD dicendum, quod pœnitentia dicit virtutem quæ movetur ad detestationem peccati cum accidente, quod est dolor commissi. Unde quoad substantialem actum est in innocente, qui est insurgere in peccatum in quantum peccatum est : sed id quod accidit pœnitentia, non oportet quod sit in innocente : et ab hoc accidente imponitur nomen pœnitentia : et ideo pœnitentiam non dicitur habere, licet habeat substantiam virtutis pœnitentia.

Mobject. 3. AD ALIUD dicendum, quod virginitas etiam nominat continentiam cum accidente ex parte corporis : et non est necesse istud accidens adesse cum qualibet virtute, licet adsit virtus.

dobjet. 4. AD ALIUD dicendum, quod perseverantia dicitur dupliciter, scilicet propositum perseverandi, et habitus movens ad perseverandum : et iste habetur cum qualibet virtute. Aliter dicendum, quod perseverantia est consummatio in bono secundum actum, et haec non datur nisi in ultimo instanti vita : et ideo illud non est virtus, sed donum in fine a Deo datum : et hoc non necesse est habere cum qualibet virtute.

Mobject 5. AD ALIUD dicendum, quod intelligitur de virtutibus formatis, non informibus : fides autem et spes quae sine charitate habentur, sunt informes, et non formatae. Mobbect. 6. AD ALIUD dicendum, quod crescente charitate decrescit imperfectio timoris, sed essentia timoris Domini permanet in saeculum saeculi : et hoc qualiter sit, supra in quaestione de timore habitum est.

Ad ultimum ergo dicendum, quod hoc Ad object. 7. dicitur de Sanctis quoad usum, et non quoad habitum virtutis. Vel dicitur secundum quosdam secundum donum gratiae gratis datae, et non gratum facientis. Sed prima solutio probabilior est, et magis competit dictis Sanctorum.

ARTICULUS III.

An etiam vitia sunt connexa ?

Tertio quaeritur, Utrum vitia sint connexa sicut virtutes ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Sicut opera bona et virtutes radicem habent charitatem, ita mala habent libidinem ex qua oriuntur : ergo sicut virtutes connexae sunt propter radicem charitatis, sic vitia connexa sunt per libidinis radicem.

  2. Item, Si inest alicui vitium, nulla virtutum inest : ergo inest privatio omnis virtutis : ergo cui inest generaliter privatio omnis virtutis, illi inest generaliter omne vitium : ergo qui habet unum vitium, habet omne vitium : ergo vitia sunt connexa sicut virtutes.

  3. Item, Qui offendit in uno, factus est omnium reus : non autem reus est omnium nisi per vitia opposita omnibus : ergo inest ei omne vitium : ergo sunt connexa, ut videtur.

  4. Item, Si inesset aliqua virtus et aliquod vitium simul, esset aliquis bonus et malus : hoc autem esse non potest : ergo qui malus est, universaliter est malus : non autem universaliter est malus nisi secundum quodlibet vitium : ergo habet quodlibet vitium : ergo sunt connexa.

SED CONTRA :

  1. Si connexa sunt vitia : ergo infunsed contra. duntur omnia aliquo uno infuso : quod

<--- Page Split --->

falsum est, quia non infunditur, sed causantur a nobis.

  1. Item, Nullum vitium est quod non causetur ab operibus nostris : sed nostra opera sunt divisa : ergo et vitia : non ergo habito uno habentur omnia. Et quia ad hoc facile est objicere, sufficiat quod objectum est.

Solutio. Dicendum, quod vitia non sunt connexa propter causam quae tacta est in ultima objectione : quia scilicet causantur ab operibus divisim, quorum uno habito non habetur reliquum : et ideo nec vitia relicta ex illis sibi sunt conjuncta, ita quod uno inhaerente inhaerreat aliud.

Ad primum ergo dicendum, quod libido non est unius rationis, quae est in vitiis : sed potius distinguuntur secundum delectabilia objecta, quae diversa sunt secundum rationem. Sed non sic est de charitate : quia charitas est amor summi boni, quod semper unum et idem est in quocumque ametur, et ideo unit in se virtutes.

Ad aliud dicendum, quod nulla virtutum formatarum per gratiam inest ei cui inest unum vitium. Sed cum dicitur, quod iste privatus est omni virtute. Dicendum quod duplex est privatio, sicut etiam in naturis : quandoque enim privatio est in materia ex absentia formae, sicut est in substantialibus formis, quan-

do unius formae absentia et praesentia facit mutationem : quandoque autem fundatur in forma contraria : sicut si dicamus, Ex non homine fit homo, significamus per non hominem, quod sonat privationem, subjectum humanitatis sine forma, et non formam contrariam humanitati. Cum autem dicimus, Ex non albo fit album, signamus per non album nigrum vel medium quod comparatum ad album est nigrum : et tunc privatio ponit formam contrariam. Ita dicimus privatum universaliter virtute formata, ita quod non supponuntur vitia contraria sed nudum subjectum. Et ex illa universali, privatione non potest inferri, quod insunt vitia : quia illa privatio non ponit vitium, sed nudum subjectum non habens virtutem.

Ad aliud dicendum, quod qui offendit in uno, factus est omnium reus quoad poenam damni, et non quoad habitus reatumum omnium, vel poenas sensibiles, id est, amittit virtutes obedientiae omnium praeceptorum respondentes : sed tamen non ex hoc ponuntur contraria virtutum, ut dictum est : et ideo non oportet vitia esse connexa.

Ad aliud dicendum, quod nulla virtus formata inest etiam ei qui unum habet peccatum : et ideo simpliciter est malus : sed non oportet propter hoc inesse contrarium cujuslibet virtutis secundum speciem : et hujus causa jam assignata est.

B. Si cunctae virtutes pariter sint in quocumque sunt ?

Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliae magis, aliae minus in aliquo ferveant, quomodo 1 est. Quibusdam enim videtur, quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo : sicut in Job patientia emi-

<--- Page Split --->

cuit 1, in David humilitas 2, in Moyse mansuetudo 3 : qui etiam concedunt magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt, quam per charitatem : nec aliquam plenius a quoquam haberi, quam charitatem. Alias ergo magis et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius charitate, quae caeteras gignit. Hasque dicunt esse multas facies quas memorat Apostolus dicens : Ex personis multarum facierum 4, etc. Alii verius dicunt omnes virtutes et similes et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par exstiterit, in omnibus eidem aequalis sit. Unde Augustinus : Virtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio et alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem : ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, aequales sunt et prudentia et justitia et temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos in fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut hujus fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior : atque ita de caeteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurr as 5. Ex his clarescit omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Cum ergo dicitur aliquis aliqua praeeminere virtute, ut Abraham fide, Job patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum : quia vel humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei, vel alicujus caeterarum virtutum praecipue exsequitur. Unde et ea prae aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur, secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum, ut alibi Augustinus 6 dicit, in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam inesse virtutem, et non alteram. Ait enim sic : Clarissima disputatione tua satis apparuit, non placuisse auctoribus nostris, imo veritati ipsi, omnia paria esse peccata, etiamsi hoc de virtutibus verum sit : quia etsi verum est eum qui habet unam, omnes virtutes habere : et eum qui unam non habet, nullam habere : nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil reclam est : nec tamen ideo non est pravo praivius, distortoque distortius. Si autem (quod puto esse verius sacrisque literis congruentius) ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod solis videantur

<--- Page Split --->

oculis, sed quod sentiantur affectibus : et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino caret lumine. Profecto ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil : sic dici potest habere aliam, et aliam non, habere aliam magis et aliam minus. Nam et major est in isto charitas, quam in illo : et ideo recte possumus dicere et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est : et in uno homine quidem quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri si proficit in ea : et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter breviterque complectar, quam de virtute habeo notionem, virtus est charitas, quia id quod diligendum est, diligitur1. Haec et in aliis major est, in aliis minor, et in aliis nulla est : plenissima vero, quae jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit in nemine est. Hic insinuari videtur, quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per charitatem magis afficitur2 in actu unius virtutis quam alterius : et propter differentiam actuum ipsas virtutes magis vel minus habere dicitur. Potest et aliquam non habere, cum tamen simul omnes et pariter habet quantum ad mentis habitum vel essentiam cujusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet, aliam etiam non habet : ut vir justus utens conjugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu. Cur ergo non dicantur paria peccata ? Forte quia magis facit contra charitatem qui gravius peccat, minus qui levius. Nemo enim peccat, nisi adversus illam faciendo, quae est plenitudo legis3. Ideo recte dicitur : Qui offenderit in uno, factus est omnium reus, id est, contra charitatem facit in qua pendent omnia4.

ARTICULUS IV.

An virtutes formatae sunt pares vel aequales ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc. »

Incidunt autem hic duae quaestiones circa istam partem, quarum prima est, Si formatae virtutes sint pares vel aequalos ?

Secunda, Utrum intensa una, intendatur alia ?

1 Edit. J. Alleaume, diligit.

2 Ibidem, effeitur.

3 Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio.

Ad PRIMUM objicitur sic :

  1. In Littera habetur, quod cardinales sunt pares : ergo multo magis theologicee.

<--- Page Split --->

  1. Item, Supra habitum est, quod fides, spes, charitas, et operatio, sunt æqualia : ergo et aliae virtutes.

  2. Item, Si una virtutum esset fortior vel melior alia in eodem homine, una meliorem faceret hominem, et magis merentem, quam alia : ergo idem homo bonus et melior esset, et magis et minus dignus vita æterna : quod est inconveniens : ergo videtur, quod virtutes sunt pares.

  3. Item, Omnes simul infunduntur : si autem non pares essent quando infunduntur, oporteret quod illud incrementum quod habet una super aliam aut esset ex parte causæ efficientis, aut ex parte gratiae in qua infunduntur. Constat autem, quod non ex parte efficientis, quia Deus qui est causa efficiens virtutis infusæ, æqualiter se habet ad virtutes quas simul infundit : ergo quantam creat unam, tantam creat aliam. Item, si ex parte subjecti esset incrementum, cum continue sint in subjecto, continue crecerent, quod falsum est. Si autem ex parte gratiae, tunc oporteret, quod idem homo haberet majorem gratiam secundum unam virtutem quam secundum aliam, et sic esset magis et minus gratus secundum diversas partes animæ : et hoc ridiculum est, quia Deo æqualiter gratae sunt omnes partes animæ cujuslibet hominis.

contra SED CONTRA HOC est

  1. Quod supra habitum est distinctione XXXV, quod multi pollent fide, et non scientia : et tamen scientia est donum et virtus generaliter sumpto nomine virtutis : ergo virtutes non sunt pares vel æquales.

  2. Item, I ad Corinth. xiii, 12 : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hæc : major autem horum est charitas.

Solutio. Dicendum, quod virtutes pares sunt in essentia, et in formatione gratiae : in essentia, quia simplices sunt in eodem genere simplicitatis, et in una quantitate gratiae in eodem homine :

in formatione autem gratiae, quia gratia gratum faciens æqualiter informat omnes. Sed in quatuor aliis essentiam virtutis consequentibus, sunt inæquales, Et primum est de dignitate : quia charitas, eo quod non excidit, major est in omnibus et dignior. Secundum autem est in generalitate formæ et finis et efficientis : et sic iterum charitas est major, quia ipsa generaliter movet in opere meritorio, quod non facit alia virtus : et ipsa est forma et finis virtutum, et quoad hoc est major. Tertium est radicatio in subjecto : quia ad hoc operatur dispositio per opus : et opus omnium non est æqualiter frequens : et ideo una quæcumque frequentius est in opere, magis radicata est quam alia. Quartus modus est usus : quia non oportet ut virtutes quæ æqualiter insunt secundum essentiam, insint etiam æqualiter secundum usum.

DICENDUM ergo ad primum, quod inAd object.1. telligitur quoad usum.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur Ad object.2. quoad dignitatem.

Et sic patet solutio ad totum.

ARTICULUS V.

An una virtute intensa intenduntur omnes ? et, An sola charitas suffecit ad salutem ?

Secundo quæritur, Utrum una intensa omnes intendantur ?

Et videtur quod sic :

  1. Detur enim, quod una intensa alia non intendatur: tunc possunt virtutes esse impares : et hoc est contra supra probata : ergo necesse est, quod una intensa intendatur alia.

  2. Item, Intensio virtutum non est nisi per intensionem gratiae : sed gratia est in singulis virtutibus : ergo æqualiter intenditur in singulis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Virtus non intenditur nisi a Deo propter meritum, ut supra probatum est saepe : sed Deus aequaliter se habet ad omnes virtutes : et meritum quoad hoc quod est elicere omnes actus meritorios, aequaliter est onnimu virtutum : ergo cum causae intensionis aequaliter se habeant ad virtutes omnes, aequaliter intendi videntur.

  2. Item, Si propter connexionem in gratia et propter vinculum charitatis, necesse est ut una habita habeantur omnes, propter easdem causas videtur necessarium ut una intensa intendantur omnes.

et quantitas meriti : ergo videtur, quod aliae supelfluant, cum non habeantur nisi ad merendum.

  1. Item, Dicit Augustinus, quod « sola charitas dividit inter filios regni et filios perditionis : » ergo aliae pro nihilo habentur.

  2. Item, In sequenti parte distinctionis habetur, quod ipsa sola complet legem, et si non valeamus omnia volumina evolvere, quod habeamus charitatem quae implet totum : ergo sola sufficit, et omnes aliae virtutes superfluunt, ut videtur.

  3. Item, Augustinus in libro VIII de Trinitate : « Virtutes quae in humano animo sunt, licet diversae singulis modis intelligantur, tamen ab invicem non scparantur, sed sunt aequales semper. » Ergo una intensa necesse est aliam intendi : quia aliter fierent inaequales.

Solutio. Dicendum ad primam partem solutio sitius disputationis, quod una virtute intensa omnes aliae intenduntur quantum ad aliquem modum : et quantum ad alium modum potest una intendi sine alia. Si enim comparetur virtus ad causam efficientem, vel ad efficaciam merendi, vel si consideretur in substantia, non potest una intendi sine alia. Si autem comparetur ad radicationem in subjecto, potest una intendi sine alia : quia hoc est ex opere in quo virtutes necessario non sunt conjunctae, sed divisae.

Sed contra

  1. Intensio videtur esse ex opere : et non videtur esse aequalis operatio omnium : ergo nec aequaliter sunt intensae virtutes.

  2. Item, Ratio quae ponitur, quod una intensa intendantur alia, ex charitate quae aequaliter informat eas, non videtur valere : quia in corporalibus ita videmus, quod duo combustibilia aequaliter non calescunt ab eodem igne aequaliter distante : ergo etiam in virtutibus sic esse potest, quod una plus recipit de calore charitatis, quam alia.

  3. Item, Supra habitum est, quod crescente charitate crescit sapientia, et decrescit timor : ergo timor et sapientia sunt virtutes inaequales.

  4. Item, In diversis hominibus sunt virtutes non aequales : ergo etiam in eodem homine possunt esse inaequales.

Et per hoc patet solutio ad omnia alia quae objiciuntur de prima parte quaestionis : quia secundum hanc distinctionem procedunt argumentationes.

Ad primum enim quod contra objicitur, Ad obiecti dicendum quod secundum operationem non intenditur virtus nisi secundum radicationem in subjecto : et hoc bene conceditur : sic enim intenditur una virtus non alia iutensa.

Ad aliud dicendum, quod non est siAdolphe mile, quia ligna et alia inaequaliter se habent ad receptionem ignis : sed virtutes aequaliter se habent secundum quod infusae sunt ad informationem charitatis.

Quaest.

Ulterius juxta hoc quaeritur, Utrum sola charitas sufficit ad salutem sine aliis ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Penes eam solam consistit meritum

Ad aliud dicendum, quod timor non Adolphe decrescit in substantiali sibi in quantum est donum Spiritus sancti, sed quoad imperfectionem, sicut alibi dictum est saepius.

Ad aliud dicendum, quod virtutes in Adolphe

<--- Page Split --->

diversis hominibus non habent colliganttiam in uno quo crescente crescant : sed in homine uno colligantur in gratia et charitate : et ideo intensis illis, necesse est omnes intendi.

Ad iD quod ulterius quaeritur, dicendum quod charitas sufficit ut motor : sed ad motum exigitur non tantum motor universalis, sed etiam particularis per quem specificetur actus. Et hujus simile est in natura, etiam in homine. In natura enim universaliter in generatione movet sol : sed ad generationem hujus vel illius opor-

tet etiam esse motorem particularem in hoc vel in illo, ut faba, vel pisa. In homine autem movet ratio in operibus mechanicis vel voluntas : sed ad motum pedis vel manus exigitur etiam motor particularis manus vel pedis. Ita in motu meritorio motor universalis est charitas : sed exiguntur motores specificantes actus, sicut fidei, spei, temperantiae, per quos meremur.

Et per hoc patet solutio ad totum : quia istae rationes quae inducuntur, non concludunt nisi de vi motoris universalis, et non de vi motoris particularis.

C. Repetit de charitate, ut addat quomodo tota lex ex ea pendeat.

Cum duo sint praecepta charitatis in quibus (ut praetaxatum est) tota Lex pendet et Prophetae 1, advertendum est quomodo hoc fit, cum in lege et prophetis multa fuerint cerimonialia mandata, quae si ad charitatis sanclificationem pertinuissent, viderentur nondum debuisse cessare. Quia vero non justificationis gratia quam facit charitas, instituta sunt, sed in figura futuri, et in onus posita 2, ideo clarescente veritate cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa cerimonialia secundum spiritualem intellectum quem continent, et omnia moralia ad charitatem referuntur. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus caetera emanant, sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas caetera referuntur. Et sicut ad decem mandata decalogi caetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata charitatis pertinent. Omnia ergo ad duo mandata charitatis pertinent : quia ad charitatem implentur, et ad charitatem tamquam ad finem referri debent. Unde Augustinus 3 : Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde veritas ait : In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae 4. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas per-

<--- Page Split --->

scrutari, omnia involucra sermonum evolvere, tene charitatem ubi pendent omnia, quia perfectio est et finis omnium. Tunc enim et praecepta et consilia recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. Quod vero timore poenae vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad charitatem, nondum fit sicut fieri oportet, quamvis fieri videaetur. Iniunicus enim justitiae est, qui poenae timore non peccat : amicus vero justitiae, qui ejus amore non peccat. Omnium ergo haec summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi.

ARTICULUS VI.

An teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis ?

Deinde quaeritur circa tertiam partem istius distinctionis quae incipit ibi, C, « Cum duo sint praecepta, etc. »

Et est quaestio principalis hic, Utrum modus sit in praecepto vel opus solum ? Hoc est quaerere, Utrum teneamur implere decalogum solum quoad opera quae sonant praecepta, aut teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis, ut in charitate faciamus ?

  1. Hoc enim videtur velle Littera ista: et saepe habitum est id quod dicitur, I ad Timoth. 1, 5, quod finis praecepti est charitas : et dicit Glossa, quod dicitur finis consummationis : ergo non impletur perfecte lex decalogi sine charitate : tenemur autem ad perfectam legis impletionem : ergo tenemur ad modum ut ex charitate impleamus.

  2. Item, Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ergo observatio mandatorum introducit ad vitam : sed non introducit nisi per charitatem : ergo ex charitate debent impleri : ergo modus est in praecepto.

  3. Item, Deuter. vi, 5 : Diliges Domi-

num Deum tuum ex toto corde tuo Constat autem, quod hoc est praeceptum legis, et referendum est ad opus, et non nisi ad opus decalogi : ergo decalogus implendus est in illo : ergo tenemur ad modum.

  1. Item, Deformatio operum est in prohibitione : ergo ab oppositis forma est in praecepto.

  2. Item, Matth. v, 20 : Nisi abundaverit justilia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnorum cælorum. Sed constat, quod illi opera faciebant : ergo nos tenemur ad modum.

  3. Item, Jacobi, n, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Glossa, id est, in charitate : ergo charitas est in praecepto : et ipsa est modus : ergo modus est in praecepto.

Sed contra :

  1. Dicit Augustinus et Hieronymus, quod anathema sit, qui Deum dicit praecepisse impossibile impleri : ergo nihil est in praecepto quod non sit in potestate nostra : sed habere charitatem non est in potestate nostra : ergo non est in praecepto.

  2. Item, Virtutes non sunt in potestate nostra : ergo nec modus earum : ergo non tenemur opera facere cum modo virtutis.

  3. Item, Aliquis amat Deum naturali dilectione : et constat, quod non peccat diligendo : si autem tenetur ex charitate

<--- Page Split --->

diligere, ipse peccaret: ergo non tenemur ad modum.

  1. Item, Aliquis existens in mortali peccato honorat parentes : constat quod non peccat, sed potius absolvitur a mandato : ergo non tenebatur facere ex charitate.

  2. Item, Augustinus dicit, quod declinare a malo semper vitat poenam : ergo non meretur poenam : ergo qui declinat existens tamen in mortali peccato, absolvitur a prohibitione illa : ergo non tenebatur illud implere ex charitate.

Solutio. Dicendum, quod circa illam questionem sunt magnorum opiniones diversae : et quantum possum recolere, sunt dicta Magistrorum diversa circa hanc materiam quadrupliciter. Quidam enim dicunt, quod modus est in prceepto : et illi dividuntur in duas opiniones. Dicunt enim quidam, quod implere decalogum tantummodo est prceeptum affirmativum, et obligat semper, sed non ad semper. Obligat autem pro tempore et loco : et illud tempus determinant quod homo tenetur, quando habet charitatem, et advertit quod ex charitate tenetur implere. Et illis facile est respondere objectis : quia dicunt, quod non obligatur homo ad impossibile : quia licet homo obligatus sit facere ex charitate, non tamen tenetur solvere et adimplere nisi cum habet eam : et tunc non est ei impossibile ex charitate implere mandatum.

Alii dicunt, quod homo tenetur ad modum semper, et ad semper.

Objeet. Et ad primum quod objicitur contra, dicunt quod licet homini impossibile sit habere charitatem ex se, tamen potest facere aliquid, quo habito habebit charitatem, et ita quodammodo possibile est habere charitatem. Et eodem modo respondent ad secundum.

dobjecit, 3. Ad tertium dicunt, quod diligens Deum naturali dilectione, ex hoc non peccat

quod diligit, sed ex hoc quod formam omittit.

Ad aliud dicunt quidam, quod absolAd object. 4. vitur iste ab opere operato : sed quia non fecit ut debuit, ideo peccavit.

Ad ultimum dicunt, quod vitat poenam Ad object. 5. quae debetur transgressioni ille qui vitat peccatum commissionis : sed non vitat poenam quae debetur omissioni, ex hoc quod omittit modum.

Sed ille opiniones paucos habent sequaces. Ideo alii dicunt, quod non tenetur ad modum : et illi habent duplicem modum opinandi. Quidam enim dicunt absolute, quod ad modum nullo modo tenemur, sicut probant ultimae rationes.

Et respondent ad primum quod contra objicitur, quod charitas non est finis praecepti secundum opus quod est in praecepto, sed secundum esse meritorium. Et hoc verum est, quod sine forma non impletur lex meritorie.

Ad aliud dicendum, quod aliud est implere decalogum, et aliud facere opus meritorium vitae aeternae : et Dominus loquitur ibi de eo qui vult per opus venire ad vitam, et illum debet habere modum.

Ad aliud dicendum, quod in isto mandato non tenetur homo facere nisi quod potest, et ideo implet si delectione naturali nihil praeponit Deo : et hoc secundum charitatem viae, non patriae.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia deformatio est in potestate nostra, sed formatio non est in potestate nostra.

Ad aliud dicendum, quod illa abundantia refertur ad habendum vitam, et non ad impletionem decalogi absolutam.

Ad aliud dicendum, quod charitas non est in praecepto, licet per reatum amittatur : quia reatus est in potestate nostra, et non charitas.

Sed quia expresse habetur in secundo hujus voluminis supra 1, quod Pelagiana haeresis est hominem sine gratia omnia

<--- Page Split --->

posse implere divina mandata, ideo veniunt quarti et distinguunt triplicem intentionem. Prima est, quae non expleta inducit reatum transgressionis. Secunda est, quae expleta ducit ad vitam, et non expleta non ducit. Tertia est, quae expleta dat vitam. Quoad primam dicunt, quod non tenemur ad modum : quia dummodo faciamus opera praeceptorum, deobligamur a praecepto, et non transgredi-

mur : sed quoad secundam tenemur ad modum : quia aliter non habebimus vitam, nisi in charitate faciamus. Quoad tertiam tenemur ad modum et ad perseverantiam : quia illa statim conjungit vitæ. Et hæc habet plures defensores quam aliqua superiorum : et satis patet qualiter secundum ea respondebitur objectis pro utraque parte per responsiones prius factas.

<--- Page Split ---> DISTINCTIO XXXVII.

De præceptorum decalogi distinctione in comparatione ad scripturam tabularum.

A. De decem præceptus, quomodo contineantur in duobus mandatis charitatis ?

Sed jam distributio decalogi, quae in duobus mandatis completur, consideranda est. Habet enim decalogus decem præcepta, quae sunt decachordum psalterium 1 : quae sic sunt distributa, ut tria quae sunt in prima tabula, pertineant ad Deum, scilicet ad cognitionem et dilectionem Trinitastis : septem quae sunt in secunda tabula, ad dilectionem proximi.

DIVISIO TEXTUS.

« Sed jam distributio decalogi, quae in duobus mandatis, etc. »

expositio octavi præcepti quod est quartum secundæ tabulæ. Et pars illa incipit ibi, A, « Quintum præceptum est, etc. » In tertia autem parte quae continet distinctionem XL, exponit duo ultimo præcepta, quae incipit, ibi, A, « Sextum præceptum est : Non desiderabis, etc. » Et per hoc patet divisio totius.

Hic incipit pars illa quae est de dispositionibus reparantibus per opera : et hæc sunt opera quae cadunt sub præcepto.

Et dividitur hæc pars secundum numerum præceptorum in decem partes, in quibus tamen Magister ponit tres distinctiones. Et in prima parte ponitur expositio septem præceptorum, scilicet trium quae sunt in prima tabula, et quatuor præceptorum contentorum in secunda tabula. In secunda et tertia, quae sunt XXXVIII et XXXIX, continetur

ARTICULUS I.

Quid sit præceptum ?

Ante Litteram autem incidunt hic quatuor inquirenda, scilicet quid sit præceptum ?

1 Psal. cxliii, 9 : In psalterio decachordo

<--- Page Split --->

Secundo, Quæ sit distinctio præceptorum et tabularum in quibus continebantur secundum diversos?

Tertio, Penes quid accipiatur sufficientia præceptorum?

Et quarto, Qualiter vitia capitalia prohibeantur ?

AD PRIMUM autem, quid sit præceptum, accipiatur diffinitio Augustini, data in libro de Virginitate, ubi dicit sic : « Præceptum est hoc cui non obedire peccatum est. »

Sed contra istam assignationem objicitur sic :

  1. Consilium est cui non obedire in casu peccatum est : ergo consilium est præceptum : in casu enim omnia vendere teneor et dare pauperibus, et in casu exponere me periculo pro fide : ergo consilium est præceptum.

  2. Item, Votum est cui non obedire peccatum est : ergo votum est præceptum, ut videtur.

  3. Item, Quivis tenetur observare obedientiam, nam contra eam facere peccatum est.

  4. Item, Prælatus est cui non obedire peccatum est : ergo Prælatus est præceptum.

  5. Item, Scriptura est cui non obedire peccatum est : ergo Scriptura est præceptum.

  6. Item, Si non obedire præcepto peccatum est : ergo opus præceptum est opus meritorium : quod falsum est secundum opinionem multorum, ut patet ex præhabita distinctione.

  7. Præterea, Cum opus cujuslibet virtutis sit in præcepto, ita deberet diffiniri per aliam virtutem sicut per obedientiam : et maxime videtur, quod per charitatem : quia ut dicit Apostolus, Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 1.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod assignatio

præcepti quæ datur ab Augustino, datur de ipso in quantum est obligatorium ad differentiam consilii : et ideo sequitur in littera sic : « Præceptum est cui non obedire peccatum est : non consilium, quo si uti volueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. » Et ideo si quis vellet diffinire præceptum secundum substantiam secundum quam est obligatorium, posset diffinire sic : Præceptum est imperium obligans ad observationem actus imperati ex auctoritate imperantis, vel ex ratione rei imperatae. Præceptum enim est in omni genere imperii, et obligat quandoque tantum, quia præceptum est et non ex se : quandoque autem ex seipso. Sed Augustinus accipit in communi modum obligationis qui est in præcepto.

DICENDUM ergo ad primum, quod consilium de se numquam obligat, ut dicit Augustinus : sed per accidens id quod consulitur, obligat, scilicet si in casu præceptum est de eadem re de qua est consilium : ut si non possum honorare proximum nisi omnia vendam, tunc teneor vendere omnia et dare pauperibus in tempore necessitatis, cum moriuntur pauperes fame nisi vendam : et si ex voto necessarium fiat consilium, quia reddere est præcepti, licet vovere sit consilii.

Ad aliud dicendum, quod votum dupliciter consideratur, scilicet in vovendo, et reddendo. Si accipiatur in vovendo : tunc non obedire non est peccatum, quia vovere est consilii : sed obedire adipiscitur majus bonum. Si autem consideratur in reddendo : tunc obligat necessario : sed hoc ideo, quia reddere est præcepti.

Ad aliud dicendum, quod obedientiae non oportet obedire nisi in quantum ipsa respicit præceptum : sed obedientia obedit præcepto : et ideo nihil est dictum, quod obedientia est cui obeditur, nisi obedientia sumatur vulgariter pro re injuncta ex præcepto : sicut religiosi dicere

<--- Page Split --->

consueverunt, Habeo obedientiam faciendi hoc, id est, habeo mandatum.

Ad aliud dicendum, quod aliter obeditur Prælato, et aliter præcepto : Prælato scilicet sicut imperanti : præcepto autem sicut ei quod mandatur exsecutoni per obedientiam qua obligamur ad ipsum.

Ad aliud dicendum, quod obedimus 15 Scripturæ ut regulæ et doctrinæ fidei et morum, sed præceptis ut obligantibus ad opus. Et differentia hujus obedientiæ accipitur ex hoc quod dicit, cui non obedre est peccatum : non enim universaliter non obedire Scripturæ est peccatum.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur si non obedire peccatum est, quod obedire sit meritum : quia multa exiguntur ad meritum præter impletionem actus præcepti : sed nihil exigitur ad peccatum præter transgressionem præcepti, quæ est in nostra potestate.

Ad aliud dicendum, quod præcepta particularia possunt esse affirmativa, et sunt de opere cujuslibet virtutis : sed in decalogo non assignantur præcepta nisi generalitrs, prout continentur in jure naturali, ut infra patebit.

Ad ultimum dicendum, quod dilectio sive charitas non respicit præceptum, sed potus id quod est præceptum in quantum est opus meritorium : sed obedientia respicit præceptum in quantum est præceptum, et ideo potius diffinitur præceptum per actum obedientiæ quam charitatis.

ARTICULUS II.

secunda. Augustinus vero tria in una, et septem in alia. Et videtur contrarietas inter eos.

  1. Item, Origenes primum dicit esse mandatum : Non habebis deos alienos propter me. Secundum : Non facies tibi sculptile, nec ullam similitudinem, etc. : et haec duo computat Augustinus pro uno, sicut habetur in Littera. Et haec est iterum quaedam contrarietas.

Item, Origenes unum dicit esse mandatum : Non concupisc es uxorem proximi tui : et, Non concupisc es rem alienam. Et Augustinus dicit haec duo mandata esse. Et ecce iterum quaedam contrarictas tertia.

Præterea, Videtur Origenes melius dicere quoad primum : quia, sicut habetur in libro de Deo Socratis, tria erant genera deorum, et quaedam erant spiritualia invisibilia genera deorum : quibus nec sculptura poterat fieri, nec similitudo, nec etiam figmentum : et illi videntur prohiberi cum dicitur : Non erunt dii tibi alii præter me. Fuerunt autem alii dii secundum duo genera corporum, scilicet cœlestium, et terrestrium, quæ postea prohibentur cum dicit : Non facies tibi sculptile, etc. Ergo videtur, quod duo sint mandata, et sic Augustinus male dicit dividendo præcepta.

  1. Item, quoad aliam partem videtur melius distinguere Origenes : quia concupiscentia uxoris et concupiscentia rei non differunt nisi per materiam, ut videtur : sed penes materiam nulla accipitur distinctio : ergo illa quæ dicit Augustinus esse duo, videntur esse unum, sicut dicit Origenes.

De distinctione præceptorum.

Secundo, Quæritur de distinctione præceptorum et tabularum secundum diversos.

  1. Dicit enim Josephus, quod duæ erant tabulæ, et in utraque earum continebantur quinque mandata. Gregorius autem quatuor ponit in prima, et sex in

Item, Ulterius quæritur de contrariætate quæ est circa ista mandata. Dicitur enim, Exod. xx, 18, postquam ista mandata edita sunt, quod cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem, etc. : et statim infra, yy. 22 et 23, subjungitur, quod non audierunt nisi unum mandatum de cœlo ab ore Domini, ubi sic di-

<--- Page Split --->

cit : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Ergo videtur esse quædam contrarietas.

Si forte tu dicas, quod in secundo loco ubi repetit unum, debet intelligi repeti aliud. CONTRA : Glossa dicit ibidem : « Repetit dicta in primo mandato, ut per argentea et aurea, omnia alia idola intelligantur : sicut dicitur in Psalmo cxiii, 4 : Simulacra gentium argentum et aurum, etc. Constat autem, quod aliqua causa specialis est, quare repetit dicta in primo mandato, et non in aliis.

  1. Præterea, Textus videtur dicere primo, quod cunctus populus audivit voces decem præceptorum. Et Rabbi Moyses dicit, quod populus non audivit nisi unum, scilicet primum : Non erunt tibi dii alieni præter me. Et dicit, quod hæc est opinio multorum Doctorum. Hæc ergo videtur esse eadem contrarietas quæ elicitur ex textu.

Si forte tu dicas, quod illud audire et videre non erat in sensu exteriori tantum, sed in relatione ad sensum interiorem, sicut videtur ibidem dicere Glossa Augustini faciens quæstionem : « Quomodo populus videbat voces, cum vox sit sensatum auditus, et non visus ? » tunc videtur, quod non omnia mandata debuerunt audire : quia non omnia habent eumdem ordinem ad intellectum. Quia novem per se intelligibilia sunt, et unum non cadit per se in intellectu, scilicet de observatione sabbati : ergo videtur, quod illud specialiter debuit exprimi extra numerum illorum.

ITEM, Judæi quærunt, Quare potius hæc verba decem vel aliqua de illis Dominus loquebatur coram populo et audiente populo, quam omnia judicialia et cerimonialia et sacramentalia quæ sequuntur ? Non enim potest esse causa illa quam dicunt, quod hæc generaliter pertinebant ad omnes : quia etiam illa generaliter tenebantur observare.

ULTERIUS, Quæritur circa distinctionem horum mandatorum.

  1. Cum dicatur communiter. quod ista sunt naturalis legis mandata, quare ea quæ sunt naturalis legis, non eis inseruntur, sicut fuit dictum primo homini : Ex omni ligno paradisi comede, etc. Et iterum, Crescite et multiplicamini, etc.

Si tu dicas, quod hoc ideo fit, quia ante data erant. CONTRA hoc est, quod secundum hoc etiam præceptum de sabbato non erat repetendum, cum ante datum fuerit.

Præterea, Augustinus in libro de Decem chordis dicit, decem mandata redire per reductionem in duo mandata dilectionis Dei et proximi : et hæc duo iterum reduci in unum mandatum naturalis legis, scilicet illud, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Et de ista reductione nihil determinatur hic : et ideo videtur, quod sit diminutio.

  1. Præterea, Aut ista decem mandata determinantur particulariter, aut universaliter. Si particulariter : tunc multo plura esse deberent, quia tunc actus cujuslibet habebit speciale mandatum affirmativum, et actus cujuslibet vitii habebit negativum speciale. Si autem determinantur universaliter : tunc sufficiebat determinare penes id in quod sicut in universale primum reducuntur, scilicet, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, etc.

ULTERIUS quæritur de diversitate præceptorum quam dat Magister, scilicet quod quædam præcepta habent causam ex parte ejus quod præcipitur, quædam ex parte ejus cui præcipitur : et illa quæ causam habent ex parte rei præceptæ, quædam habent causam perpetuam, quædam temporalem. De hac enim diversitate nihil habetur hic, nec etiam in lege : et sic videtur esse diminutus iste tractatus de præceptis.

ULTERIUS quæritur de alia diversitate Quæst. 1

<--- Page Split --->

duplici quae in istis mandatis invenitur. In prima enim tabula ponuntur tria mandata, quorum duo prima sunt negativa, et tertium est affirmativum. Praeponitur enim ratio primi, cum dicitur : Dominus Deus tuus, Deus unus est : et illa ratio est credibile articuli fidei. Ratio autem secundi accipitur ex pœenis quas infliget transgredienti, cum dicit, quod non habebit insontem eum qui nomen Dei in vanum assumit'. Ratio autem tertii sumitur ex praeteritis quae fecit : quia die septimo requievit ab omni opere 2. In secundo autem capitulo primum ponitur affirmativum, et non confirmatur nisi per rationem mercedis : et omnia alia sunt negativa : et non adhibetur alia ratio movens ad modum obligationis eorum.

Quæratur ergo, Unde venit hæc diversitas ?

Secunda diversitas est : quia in affirmativis invenitur universaliter uti verbis imperativi modi, ut : Memento ut diem sabbati sanctifices. Honora patrem tuum, etc. In negativis autem universaliter utitur verbis indicativi modi, ut, Non habebis Deos alienos, etc. Et quæritur etiam ratio hujus.

Solutio. Dicendum ad primum, quod tabulae Testamenti multipliciter considerantur, scilicet in se, et in relatione eorum quae continebantur in eis, et ad ea ad quae ordinabant. In se autem considerat Josephus : et ideo est verum quod ipse dicit, quod utraque continebat quinque mandata. Sed secundum ordinem mandatorum quae in Scriptura erant, considerant Origenes et Augustinus. Et quia quatuor vel tria ordinant ad Deum, sex autem vel septem ordinant ad proximum : ideo tali fine considerato, tria vel quatuor erant in una , et sex vel septem in alia erant. Quia non erat ratio quare duae darentur moraliter loquendo, nisi

ut intelligeretur, quod ad duo ordinabant : vel allegorice propter duo Testamenta.

Sed secundum hanc solutionem videtur, quod tria deberent esse propter ordinem sui ad seipsum. Ad hoc dicendum, quod non oportuit, eo quod omnis ordo exigat diversitatem in extremis : sui autem ad se non est diversitas : ergo nec ordo. Vel aliter dicatur (sicut supra habitum est) quod non datur mandatum dilectionis sui : quia in ordine ad proximum datur diligenti principalitas diligendi seipsum. Ita hic in ordine ad proximum intelligitur ordo ad seipsum : et ideo tabulam tertiam hoc signantem esse non oportuit.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Augustinus melius distinguit, quam Origenes : quia Origenes non attendit nisi materialem diversitatem, quae potest esse inter figmentum sive idolum, et sculptile, et similitudinem : eo quod similitudo dicitur, cui aliquid respondet in rerum natura : figmentum autem sive idolum, cui in re nihil respondet, sed animus confinxit, ut hircocervus vel chimæra. Augustinus autem attendit unitatem finis, quae est in similitudine et idolo, scilicet quod utraque statuitur ad cultum, aut ad invocationem : sive sumatur de corporibus, sive de spiritibus immundis creatis, qui mentes hominum in hoc deludunt, quod se faciant coli tamquam deos.

Ad aliud dicendum, quod in duplici concupiscentia non tantum est diversitas materialis, sed etiam finis : quia ad aliud concupiscitur uxor, et ad aliud res : uxor enim ad coitum et res ad possidendum.

Et ideo Augustinus melius et subtilius distinguit, quam Origenes.

Ad aliud sunt diversorum solutiones Ad quest. 1. Ad 1. diversæ. Quidam dicunt, quod ideo om-

<--- Page Split --->

nia ista dixit coram populo : quia sunt de lege naturali, et unicuique dictabat ea ratio propria.

Et ad objectum in contrarium, dicunt quod per repetitionem unius intelliguntur alia repeti debere.

Ad aliud quod objicitur de sabbato, dicunt quod quantum ad quietem mentis in Deo, et non in creatura, est de lege naturali : sed quantum ad quietem corporalem sabbati, fuit de observatione vulgata apud patres Veteris Testamenti, et notum omnibus ac si esset ex natura : et ideo inter alia aperte dicebatur. Alia autem, scilicet judicialia et cerimonialia indigebant interpretatione humana, et doctrina sapientiorum : et ideo talia proposuit per sapientes et duces plebis. Meliores autem Judæorum, sicut Rabbi Moyes, et Rabbi Eliazar, et Rabbi Joanna, dixerunt, quod licet ista sint de naturali lege, non tamen æqualiter : et ideo audiente populo non dixit nisi unum quod communiter unicuique dictat conscientia : quia homines semper consenserunt in hoc, quod principium universitatis non esset nisi unum. Alia autem non ita dictat mens : quia Deus multis nominibus nominatur, et non intelligitur nomen ejus ineffabile. Et similiter de sabbato, et alia quæ sunt ad proximum, recipiunt exceptiones in casibus determinatis. Et ideo dicunt, quod in aperto ad conscientias hominum non loquebatur nisi unum : et tunc illud quod primo habetur, quod cunctus populus videbat voces, referendum est ad visum interiorem, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa : et non subjungitur in catalogo præceptorum propter omnia præcedentia, sed propter unum solum quod est primum : et illud etiam secundo repetitur, sicut videtur innuere Glossa.

Ad aliud dicendum, quod illa sunt naturalis legis, de quibus objicitur secundum quod est ordinativa naturae in necessaris ad esse individui, et ad permanentiam speciei : et illarum cura per peccatum non est obnubilata, sed potius augmentata, quia defectus augmentat desiderium ad esse : et ideo non oportuit illa determinari per legem scriptam iterando, sed tertium mandatum naturae, quod non expresse dabatur naturae exterius in principio, eo quod esset mens hominis tunc bene instituta, et per seipsum videt in justitia Dei, quid facere Deo et proximo deberet : scriptum tamen erat in mente, scilicet, Quidquid vultis ut faciant vobis homines, etc., illud erat mandatum ordinans in moribus ad Deum et hominem, et ideo peccato erat obnubilatum. Ad hoc autem dabatur lex scripta, ut ad id quod natura obnubilata peccato difficulter videbat, explicaretur determinatione decalogi. Et ideo in decalogo non ponitur aliquid nisi quod est explicatio primi mandati naturae, quod certum fuit homini in comparatione ad Deum et ad proximum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia hic agitur de mandatis per reductionem ad unum universale primum, eo quod natura ad particularia ex illo universali non sufficiebat : sed potius lex scripta intendit illud universale explicare per partes, ut sic natura corrupta amplius lumen accipiat in moribus. Duo autem præcepta dilectionis non sunt, in quæ reducitur decalogus, sicut in commune, sed potius sicut in formam et perfectionem operum secundum quod sunt meritoria, sicut sæpe ante dictum est.

Ad aliud dicendum, quod particulariter determinantur ista mandata : sed tali particulatioue ad quam potest pertingere ratio naturalis per naturale ejus. Particulatio autem ulterius est studii et juris positivi. Et ideo de tali particulatioue non agitur hic : quia illa cadit in multas

<--- Page Split --->

differentias secundum diversas causas, et casus.

Ad in quod ulterius quaeritur de divisione Magistrorum, dicendum quod ipsi considerant non id quod praecipitur, sed potius rationem praecepti. Et illa triplex est, sicut dicunt Doctores : quia si ratio est in eo qui praecepit, tunc est praeceptum probationis et experientiae utrum obediat, sicut fuit illud quod datum erat Adae, ne comederet de ligno scientiae boni et mali. Si autem est ex parte rei praeceptae : tunc aut habet causam perpetuam, sicut illa quae per se sunt de genere honesti in affirmativis, ut honorare parentes, et credere Deo, et hujusmodi : et sicut illa quae sunt conjuncta malo inseparabiliter in negativis, ut Non furtum facies. Aut habet causam temporalem : et tunc non ligat nisi illa causa existente, sicut fuit, Crescile et multiplicamini : cujus causa fuit paucitas hominum Deum colentium : et non existente causa illa deobligantur homines a mandato. Sed hic non determinatur de praeceptis nisi penes ea quibus homo ordinatur ad Deum vel ad proximum in communi, ut infra patebit : et ideo tales differentiae non ponuntur hic

Ad ALIUD dicendum, quod tria petit quaestio illa, scilicet quare plura sint negativa quam affirmativa ?

Et, Quare diverso modo verbali utitur in affirmativis et negativis ?

Ad PRIMUM dicendum, quod decalogus datur secundum statum naturae corruptae, quae pronior est ad nocendum : et praeterea quia peccare contingit multis modis, et bene facere uno modo, ideo sunt plures prohibitiones, quam mandata affirmativa.

gativa, et subsequuntur affirmativa. In secunda tabula quae ordinat ad proximum, propter oppositam causam fit e converso. Primum autem mandatum quod pertinet ad fidem, quae veritatis est, oportuit quod haberet rationem in- telligibilem per modum interpretationis. Sed secundum pertinet ad opus oris : et ideo hoc non coercetur nisi per pce- nam. Quia autem prohibitio non mere- tur praemium, sed poenam potest habere transgressio : ideo est determinatio per poenam, et non per praemium. Tertium autem non habet rationem nisi ostendente finem quietis, ut infra patebit : quia hoc pertinet ad praemium. In secunda vero tabula unum solum est affirmativum : quia habet conjunctam remunerationem propter congruentiam actus. Sicut enim facit aliis, ita congruum est ipsum reci- pere a Deo. Sed prohibitiones ex se non merentur : et ideo talibus non adhibetur praemium : poenam autem non commina- tur, eo quod est manifesta etiam secun- dum lege humanas.

Ad ALIUD dicendum, quod imperium non est super negationem, nisi ita quod sit negatio imperii. Sed quod imperium sit negationis jam nutus, et inclinatio animi super nihil fundaretur : et hoc nullus intendit imperans. Unde sicut nemo imperat sibi, ita etiam nemo imperat, nisi ut aliquid fiat. Et ideo negationibus improprie praeponeretur modus imperativus, sicut in affirmationibus : sed indicativis bene interpretantur negationes, sicut et compositiones affirmativis : et ideo negationes fiunt per indicativum.

ARTICULUS III.

Quae sit sufficientia numeri praeceptorum ?

Tertio, Quæritur de sufficientia numeri praeceptorum, penes quid accipiatur ?

<--- Page Split --->

Nullus enim intellectus distinguit in aliquo nisi apud se habeat rationem distinctionis : et distinguibile sit illud quod distinguit.

Quæritur igitur, Quæ sit ejus ratio, vel quis habitus qui dirigit intellectum distinguentem in præceptis ?

Videtur autem, quod nullus ad propositum pertinens :

  1. Aut enim sumuntur ex his in quæ ordinant præcepta : et illa non sunt nisi Deus, et proximus : èt tunc non deberent esse nisi duo mandata : et hoc falsum est. Aut penes modos quibus subvenitur proximo et nocetur, et quibus servitur Deo et offenditur Deus : et si hoc modo sumerentur, essent quasi infinita præcepta, et non decem tantum : ergo videtur, quod intellectus non habet lumen dirigens eum in distinctione præceptorum : ergo non distinguet.

  2. Item, Si distinguuntur, oportet quod penes aliquam causarum sumatur distinctio : aut ergo penes efficientem, aut formalem, aut materialem, aut finalem. Si penes efficientem distinguerentur. Contra : Tunc non deberet esse nisi unum : quia efficiens et imperans in omnibus mandatis non est nisi unum, scilicet Deus. Si autem penes formam : tunc iterum non erit nisi unum, quia forma obligationis necessaria ad salutem, salvatur in omnibus præceptis. Item, Finis unus est, scilicet vita æterna. Ergo si distinguuntur, hoc erit penes materiam operis, aut circa quam est opus. Si penes materiam operis, cum ista sit multiplex valde, sicut ex materia in quia operantur fides, castitas, charitas, et omnes materiae virtutum et vitiorum : tunc erunt plura præcepta quam decem. Si autem penes materiam circa quam est actus et opus, non debent esse nisi duo, scilicet Deus, et proximus : quod iterum constat esse falsum.

  3. Item, Sicut convenit tendere in unum Deum, ita convenit tendere in tri-

num, et sic de aliis articulis fidei : ergo videtur, quod juxta primum debent sumi quatuordecim præcepta secundum numerum articulorum.

  1. Item, Sicut tenditur in unum Deum fide, ita tenditur spe et charitate : ergo ad minus deberent esse tria mandata de uno Deo.

  2. Eodem modo objicitur de ultimis mandatis : quia sicut est concupiscentia uxoris et actus concumbendi, ita est concupiscentia occidendi et actus occidendi : ergo deberent esse duo mandata de concupiscentia et actu, sicut in illis.

Item, Super illud Apostoli, ad Roman. 1, 29 : Homicidio, contentione, dolo : dicit Glossa quod pluraliter dicit, Homicicidii s 1 , quia fit homicidium voluntate et opere. Ergo in diversis mandatis debuerant prohiberi, sicut fit in mœchia et voluntate mœchiae, et furto et voluntate furandi.

Et eadem est objectio de aliis mandatis : ergo videtur, quod debeant esse plura quam sint.

  1. Item, Sicut contingit offendere Deum corde et ore, ita contingit offendere opere : habemus autem unum penes cor vel duo, scilicet, Non habebis deos alienos coram me. Et aliud de ore, Non assumes nomen Dei tui in venum : ergo videtur, quod etiam debeamus habere unum penes opus : ergo pauciora sunt quam esse debent.

  2. Item, Sicut proximo nocetur in se, in suis, et in uxore, ita nocetur et in pueris : ergo videtur, quod penes hoc debet sumi speciale mandatum : et hoc iterum non habetur : ergo sunt pauca.

  3. Videtur autem e contrario, quod esse debeant pauciora : quia dicitur in Genesi, xlui, 36 : In me haec omnia mala reciderunt. Ergo omnia peccata sunt contra Deum : et sic nullum mandatum debet sumi penes hoc quod sit contra proximum.

Item, Qui observat diem sabbati (ut

<--- Page Split --->

dicit Augustinus) in opere abstinet a vitis : ergo non occidit, nec mœchatur, etc. : ergo dato præcepto de die sabbati, superfluum fuit aliquod aliud præceptum dare : ergo videtur, quod numerus præceptorum sit abundans.

Et quia omnia hujusmodi objecta solvuntur per unam solutionem, ideo ista sufficiant.

Solutio. Dicendum, quod numerus præceptorum sunitur penes ordinantia in Deum, et proximum. Et penes ordinantia ad Deum communiter reperitur triplex differentia : aut enim præcipit motum ex parte Dei simpliciter relati ad animam nostram quæ movetur in ipsum, aut secundum quod invocatur testis conscientiæ. Si primo modo : aut sumitur penes intellectum, aut penes affectum. Si penes intellectum : tunc est primum mandatum, quod dicit : Audi, Israel, etc. Et hoc patet per hoc quia auditus sensus disciplinabilis est, et ducit in veritatem unitatis Dei, quæ est finis intelligentiæ speculativæ. Si autem est finis ut finis affectus : tunc est tertium mandatum, quod est de requie affectus in Deo in quantum est bonus. Si autem est penes invocationem Dei in testimonium conscientiæ : tunc est secundum mandatum, quod est : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Objectionem autem quæ contingit hic de juramento vano et falso, quod prohibetur in secundo mandato et octavo, solvemus infra, quando disputabitur de quolibet mandato in speciali. Aliter tamen distinguit hæc tria mandata Magister in Littera, scilicet penes tres personas : sed sua distinctio patet, et est bona quoad nos : sed quoad illos qui recipiunt distinctionem mandatorum, et non personarum, ut Judæi et pagani, non tantum valet : et ideo ista quæ nunc dicta est, generalior est. Si autem ordinat mandatum in proximum : aut est hoc secundum ordinem in bonum, aut secundum remotionem a malo. Si in bonum : sic est pri-

mum secundæ tabulæ, quod est honorare patrem et matrem. Si autem secundum recessum a malo quod infertur proximo : hoc est aut opere, aut verbo, aut cogitatu, aut appetitu. Si opere : aut respectu personæ in esse individui, aut in eo quod conjunctum est personæ ad sustentationem speciei, aut in rebus fortunæ ad solatium utriusque ordinatis. Si primo modo : sic est, Non occides. Si tertio modo : sic est, Non furtum facies. Et ordinantur ista probationes secundum quod inferunt majus et minus nocumentum. Si autem est penes verbum : tunc est, Non falsum testimonium dices. Si vero penes nocumentum appetitus : aut est secundum delectabile carnis : et tunc est, Non concupisces uxorem proximi tui. Aut penes delectabile ad sufficientiam ordinatum : et tunc est, Non concupisces rem proximi.

Hac habita assignatione, respondendum est ad objecta per ordinem.

Ad primum igitur dicendum, quod habitus intellectus quoad distinguendum mandata est ratio debiti secundum ordinem justitiæ ad Deum et ad proximum in communi ut est homo, non ut est prælatus, vel subditus : est enim in notitia juris naturalis quoad hunc ordinem impressa naturaliter intellectui : et illa justitia est habitus regens intellectum in distinctione mandatorum.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod licet non sint nisi duo ad quæ ordinat nos jus naturale, scilicet Deus, et proximus : tamen multis modis ordinat in Deum, et pluribus in proximum : et penes diversitatem illorum modorum (ut patet in assignatione prædicta) attenditur pluralitas mandatorum.

Ad illud quod objicitur, quod illi modi quasi infiniti sunt, dicendum quod hoc verum est de particularibus nodis : sed modi communes non sunt nisi decem, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod distinctio sumitur secundum materiam circa quam est actus, et illa materia est Deus, et

<--- Page Split --->

proximus : sed multis modis est circa Deum, et multis circa proximum : et ideo multiplicatur numerus praeceptorum ultra binarium.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod licet multi sint articuli, tamen in omnibus supponitur una veritas divina, et una essentia deitatis : et cum lex decalogi sit de naturali lege, alii articuli praeter unitatem Dei non adeo expresse nisi implicite sunt de jure naturali : et ideo illi in decalogo non exprimuntur.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod unitas Dei praeponitur secundum quod est objectum cultus Dei. Cultus autem supponit interius fidem, spem, et dilectionem : et exterius adorationem, et sacrificia, et venerationem. Et haec omnia supponuntur in primo mandato : quia sub quolibet istorum mandatorum continentur multi modi particulares. Et secundum hoc potest accipi multiplicatio mandatorum prima tabula aliter quam prius, et melius isto quod dictum est praeintellecto. Ad Deum nos habemus tripliciter, scilicet cultu interiori, et exteriori : et quoad hoc est mandatum primum. Similiter in verbo comparando veritatem nostra locutionis ad ipsius veritatem : et hoc iti per invocationem testimonii sua veritatis : et quoad hoc est mandatum secundum. Tertio modo nos habemus quoad intentionem cujuslibet operis : quia intentio semper debet abstrahi ab opere suo et requiescere in Deo : sicut Deus requicvit ab omni opere suo in scipso. Et cum non possit homo pluribus modis comparari et moveri in Deum, non sunt plura mandata in prima tabula nisi tria.

Ad 5. Ad ALIUD dicendum, quod concupiscentia non prohibetur specialiter separata ab actu, nisi in talibus concupiscibilibus qua? requiescere faciunt in se mentem hominis speciali dilectione praeter actum : et illa sunt duo, scilicet delectabile carnis, et delectabile possessionum sive rerum : in illis enim peccatis multoties peccatur corde praeter intentionem veniendi ad opus : sed in aliis, sci-

licet in homicidio et falso testimonio, vel non est delectatio praeter actum, vel ipsa causatur ex illa : quia multi volunt occidere ut habeant quod illicite concupierunt in delectationibus carnis vel rerum mundanarum : sed illa appetuntur propter se : et ideo ista concupiscentia habuerunt specialem prohibitionem, et non aliae.

Ad ALIUD dicendum, quod illud opus quod tendit in Deum : aut tendit in ipsum sicut terminum actus et finem, et tunc pertinet ad cultum interiorem vel exteriorum : et hoc includitur in primo mandato, sicut credere, sperare, dilgere, et adorare, et hujusmodi. Aut tendit in ipsum ut finem intentionis, sed non operis, quia opus est circa proximum : et tunc pertinet quoad intentionem ad primum mandatum, quia principaliter praecipit intentionem requiescere ab opere abstractam in Deo, secundum expositionem Augustini, et hoc modo penes opus erit primum, vel tertium mandatum.

Ad ALIUD dicendum, quod nati non sunt conjuncti sicut uxor : et ideo non separantur a parentibus. Unde dupliciter potest in eos offendi, scilicet ut sunt in potestate patris, et usurpantur in servitutem : et tunc clauduntur sub illo, Non concupiscies rem. Aut offenditur in personas filiorum qua? separabiles sunt a cura parentum : et tunc sunt ipsi proximi sicut parentes, et habent offensas generales qua? sunt in proximis : et ideo nulla specialis prohibitio debet esse de ipsis.

Ad ALIUD dicendum, quod ita est de quolibet mandato, si quis observat ipsum et meritorie : quia non potest esse meritum cum aliquo peccato mortali : sed tamen observatio sabbati non habet nisi specialem actum divisum ab aliis, qui est quies intentionis in Deo.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis?

Quarto quæritur, Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis?

  1. Sicut enim speciale præceptum est m quo prohibetur luxuria, ita speciale debet esse in quo prohibetur gula : et nullum videtur tale præceptum : ergo diminuta est divisio.

  2. Item, Invidia non videtur prohibita, nec superbia, nec acedia : sed prohibetur luxuria, et avaritia. Et quæritur, Quare illa tria specialia habent mandata in quibus prohibentur, et non alia ?

Solutio. Dicendum, quod licet Augustinus in libro de Decem chordis, videatur reducere fornicationem ad primum mandatum, eo quod sit injuria Dei in imagine ejus quæ maculatur : tamen intelligitur hic secundum Magistrum, quod omnis illicitus concubitus sive secundum naturam, sive contra naturam fiat, intelligitur prohibitus in illo mandato : Non mæchaberis : et meo judicio gula prohibetur in eodem, eo quod habent ordinem ut causa et causatum ista duo vi-

tia : quia sicut in naturis nutritiva deservit generativæ, ita in vitiis gula luxuriæ. Unde dicit Hieronymus : « Venter vino æstuans cito despumat in libidinem. » Avaritia autem prohibetur ibi, Non furtum facies : et, Non concupiscæs. Sed ira in illo mandato, Non occides. Et quia invidia generat iram per vtiium, ideo invidia intelligitur prohiberi in eodem. Superbia autem in Deum prohibetur in primo mandato, et superbia in proximum prohibetur per contrarium in primo secundæ tabulæ, cum dicitur : Honora, etc. Et ibidem quidam intelligunt etiam prohiberi invidiam : quia non potest aliquis simul honorare et invidere. Acedia autem secundum omnes prohibetur per contrarium in tertio mandato primæ tabulæ : quia acedia est tristitia in difficultate spiritualium, ex amore sæculi procedens : et ideo cum sanctificatur sabbatum, per quietem in Deo intelligitur excludi acedia.

Ad aliud dicendum, quod illa vitia quæ sunt specialis nocumenti in proximum, habent expressas prohibitiones : ut ira per quam nocetur proximo in persona, et luxuria per quam nocetur conjuncto ad progagationem naturae, et avaritia per quam subtrahitur sustentatio vitæ Alia autem vitia non habent nocumentum speciale, sed consistunt in generalibus actibus : et ideo specialiter prohiberi in decalogo non debent.

B. De primo præcepto.

Primum in prima tabula est : Non habebus deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinum, etc. 1. Hoc Origenes dicit esse duo mandata, sed Augustinus unum 2. Hoc enim ipsum quod di-

<--- Page Split --->

xerat : Non habebis deos alienos, perfectius explicat cum prohibet coli figmenta, scilicet idolum vel similitudinem alicujus rei : quae duo Origenes ita dicit distare, ut idolum sit quod nihil habet simile sui : similitudo vero, quod habet speciem alicujus rei : ut verbi gratia, Si quis in auro vel in ligno vel alia re faciat speciem serpentis vel avis vel alterius rei, et statuat ad adorandum : non idolum sed similitudinem fecit. Qui vero facit speciem quam non vidit oculus, sed animus sibi finxit : ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, non similitudinem, sed idolum facit : quia facit quod non habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum est nihil in mundo 4. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est, cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis, formatur. Augustinus vero ita exponit illud : Idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi non est forma idoli : materiam enim formavit Deus, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcumque facta sunt, naturaliter facta sunt per Verbum : sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant 2. Sed quæritur, quomodo hîc dicatur forma idoli non esse facta per Verbum, cum alibi legatur : Omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium facta est per Verbum ? Hoc autem a diversis varie solvitur. Quidam enim dicunt 3 omnem formam, et quidquid est, a Deo esse in quanlum est : et formam idoli in quantum est vel in quantum forma est, a Deo esse, sed non in quantum idoli est, id est, posita ad adorandum : in hoc enim non est creatura, sed perversio creaturæ. Sicut illud quod peccatum est, in quantum peccatum est, nihil est : et homines cum peccant, nihil fiunt : quia ab illo qui vere est separantur. Unde Hieronymus : Quod ex Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur. Ideoque peccatum quod nos a vero esse abducit, nihil esse vel non esse dicitur 4. Alii vero dicunt omnem formam quæ scilicet naturaliter est, et omne quod naturaliter est, esse a Deo : sed forma idoli non est naturaliter, quia naturæ justitiæ non servit. Id enim naturaliter esse dicitur, quod simplici naturæ justitiæ quæ Deus est, militat, non resultat, et naturam creatam non vitiat.

Secundum præceptum est : Non assumes nomen Domini Dei tui in va-

<--- Page Split --->

num 1 : quod est dicere secundum litteram : Non jurabis pro nihilo nomen Dei 2. Allegorice vero præcipitur, ut non putes creaturam esse Christum Dei Filium : quia omnis creatura vanitati subjecta 3 : sed æqualem Patri.

Tertium vero præceptum : Memento ut diem sabbati sanctifices 4 : ubi secundum litteram præcipitur sabbati observantia : allegorice vero, ut requiem et hic a vitiis, et in futuro in Dei contemplatione exspectes ex Spiritu sancto, id est, ex charitate et dono Dei : non quod Spiritus sanctus sine Patre et Filio hoc operetur. Accepit utique Ecclesia hoc donum, ut in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum. Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum dicitur pertinere : quia ipse est Spiritus adoptionis filiorum 5. Ipse est Christus et Filii amor et connexio vel communitas. Ideoque justificatio nostra et requies ei attribuitur sæpius.

Hæc sunt tria mandata primæ tabulæ ad Deum pertinentia. Et primum quidem quod est de uno Deo colendo, pertinet ad Patrem, in quo est unitas vel auctoritas : secundum ad Filium, in quo est coæqualitas : tertium ad Spiritum sanctum, in quo est utriusque communitas.

ITEM quæritur, Qualter intelligitur quod dicit, quod idolum nihil est in mundo ? Quidquid enim est res artis, aliquid est in mundo.

ARTICULUS V.

An idolorum formatio sit prohibita ? et, An idolum nihil sit in mundo ? et, An in præceptis negativis sit simplex negatio, vel an etiam aliquid affirmationis ?

Deinde quæritur de his quæ dicuntur in Littera circa primum mandatum.

Et quæritur de hoc quod dicit Origenes : « Qui facit speciem quam non vidit oculus, sed animus, etc. » Non enim videtur, quod hoc non intendat prohibere.

ULTERIUS quæritur, Utrum in isto præcepto et in aliis negativis sit simplex negatio, vel aliquis actus in eis præcipiatur ?

Videtur, quod simplex negatio : quia ita dicit Basilius super illud Psalmi 1, 1 : Beatus vir, etc., in quodam sermone : « Sicut ascendentibus scalam primus gradus est a terra discedere, ita etiam virtutis ac pietatis ascensus initium habet descendendi a malo : nam qualecumque otium cuilibet non recto operi præferendum est, sicut illa sunt quæ præcipiuntur, Non adulterabis, non homicidium facies : quæ omnia otium

<--- Page Split --->

animæ et quietem potius quam efficaciam operis alicujus indicant. Ea vero quæ ad perfectionis profectum pertinent, opus exigunt, ut illud : Diliges proximum tuum sicut teipsum. » Ex hoc expresse accipitur, quod negativa consistunt in simplici negatione.

partes justitiæ : declinare a malo, et facere bonum : non posset esse pars justititiæ declinare a malo, si esset pura negatio actus : unde ponitur in declinatione voluntas declinandi.

Sed contra. Sed contra hoc est objectio multorum : quia

  1. Simplex negatio non habet laudem : observatio præcepti habet laudem : crgo observatio præcepti non consistit in negatione simplici.

  2. Præterea, Secundum hoc etiam iste qui de præcepto numquam cogitaret, adhuc observaret præceptum, quod est inconveniens : quia etiam bruta secundum hoc observarent præcepta.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod fuerunt quædam idola apud antiquos, quæ habebant causam sui erroris mixturas virtutum ex imaginibus cœli : sicut in tauro fiebat imago tauri cum capite canis, et habebat virtutem aperiendi secreta, et hujusmodi : et ideo talia inducebant in idololatriam : et hoc consideravit Origenes.

Ad qüest. 1.

Ad aliud dicendum, quod forma artis aliquid est : sed forma compositionis ex virtute invisibili et idolo corporeo nulla fuit in idolo, nisi in opinione errantium. Quod autem in opinione errantis est, non est aliquid in rerum natura vel in mundo : et ideo dicit Apostolus, quod nihil est idolum in mundo 1.

Ad qüest. 2.

Ad aliud quod ulterius quæritur de negativis præceptis, consentiendum est Magistris, quod illa ponunt actum interiorem : unde cum dicitur, Non habebis deos alienos coram me, sensus est : Velis non habere, ita quod ponatur ibi dissensus ad deos alienos.

Ad id quod contra objicitur, dicendum, quod Basilius loquitur de actu exteriori, et non interiori : quia cum sint duæ

ARTICULUS VI.

An hoc quod dicit, Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, sit de quinto ? et, An Magister hoc mandatum bene exponat ?

Deinde quæritur de secundo mandato quod incipit ibi, B, § 2 : « Secundum præceptum est : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. » Ubi dicit Magister, quod « secundum litteram « præcipitur, quod per nomen Dei non « jurabis pro nihilo : » sed secundum hoc videtur, quod

  1. Hoc pertinet ad quintum mandatum secundæ tabulæ, ubi Magister agit de perjurio, quod fit dicendo falsum testimonium contra proximum : et sic non debet esse istud de prima tabula, sed de secunda.

  2. Præterea, In sermone nihil est falsum esse : sed multum interest inter vanum in sermone et falsum in sermone, quia vanum potest esse verum : ergo multum differt nomen Dei assumere in vanum, et falsum : ergo Magister videtur male exponere.

  3. Item, Philosophus diffinit vanum in II Physicorum, dicens, quod vanum est quod est ad finem aliquem quem non includit : talis autem sermo multiplex est, ut oratio quæ non exauditur, et verbum prædicationis quod non convertit animas, et verbum veritatis cui non creditur ab audientibus : ergo videtur, quod præceptum sit, ut nomen Dei

<--- Page Split --->

non assumatur in omnibus sermonibus : et sic peccat mortaliter invocans Deum in oratione quæ non exauditur : et cum peccatores Deus non audiat, omnes tales orantes in peccato mortali, peccarent mortaliter ipsa oratione contra præceptum : et similiter prædicantes, et verum jurantes, quando non creditur sermon! eorum, quod falsum est : ergo videtur inconvenienter esse traditum hujusmodi mandatum : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

ULTERIUS quæritur de secunda expositione quam ponit Magister in Littera, quod « allegorice præcipitur, ut non « putes esse creaturam Christum, quia « omnis creatura vanitati subjecta est. » Cum enim ad moralia teneamur ex natura, moralia æqualiter obligant et accedunt ad notitiam omnium, scilicet Gentilium, Judæorum, et Christianorum : cognoscere autem et credere non æqualiter accedunt ex natura ad cognitionem omnium : ergo non cadunt sub præcepto.

SOLUTIO. Dicendum, quod istud mandatum secundum primam expositionem morale est, et obligat omnes.

maliter autem non est sermo vanus, nisi frustretur fine ad quem est: et ille est expressio veritatis ad alterum : quia, sicut dicit Plato, ad hoc datus est nobis sermo : et quando non habet finem, tunc vanus est per se et formaliter : et ideo idem est dicere : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quod non assumes nomen Dei ad sermonem falsum affirmandum. Assumere autem differt ab invocatione et manifestatione : quia orans invocat nomen Dei, et bene facit. Prædicans autem manifestat nomen Dei, et bene facit. Sed assumens sumit ad illud quod suum est, id est, ad sermonem qui est ab ipso.

Ad aliud quod objicitur de juramento vero cui non creditur, dicendum quod duplex est finis, in ipso, et in altero. Veritas autem expressa ad alterum est finis in seipso, et hæc sufficit sermoni ad hoc quod non sit vanus. Credulitas autem est finis in alio, quem si non consequitur, hoc est ex vitio alterius, non suo : sicut dicit Philosophus quod rhetor non semper persuadebit, neque medicans sanabit : sed si nihil omittit de contingentibus, dicetur finem consecutus esse : et si non in altero, tamen in seipso.

Ad in quod objicitur primo, dicendum quod jurans falso dupliciter peccat, scilicet decipiendo : et sic peccat ex parte verbi quod ordinatum est ad proximum, in proximum : et quoad hoc cadit sub quinto mandato secundæ tabulæ. Peccat etiam invocando testem divinam veritatem, et sic peccat in Deum : et quoad hoc ponitur sub secundo mandato primæ tabulæ. Magister autem de perjurio agit sub quinto secundæ : quia scientia perjurii pendet ex scientia mendacii, quia sine illa non bene scitur : et mendacium cadit sub quinto secundæ tabulæ.

Ad aliud dicendum, quod vanum est duplex, scilicet materialiter, et formaliter. Sermo autem verus materialiter potest esse vanus, id est, de rebus vanis, quæ ad vitam æternam non referuntur For-

Ad aliud quod ulterius quæritur, diad quæst. cendum quod illud mandatum non cadit in decalogo, nisi secundum sensum primum, et non secundum illum sensum qui accipitur ex metaphora locutionis : et ideo nulla est illa objectio : præcipue etiam cum Magister dicat, quod allegorica est illa expositio : illam enim nesciret extrahere, nisi habens fidem : et ideo solus iste obligatur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

An observatio sabbati sit cerimonialis vel moralis ? et, Quare sabbatum cessavit ? et, An dies dominica successit sabbato ? et, Quis sit modus observandi sabbatum ? et, Quare usus est novo modo loquendi, dicens : Memento ut diem sabbati sanctifices ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : « Memento ut diem, etc. »

Et quaeritur, Utrum haec observatio sabbati sit cerimonialis, vel moralis ?

Videtur autem, quod sit cerimonialis : quia

  1. Ita dicitur, Ezechiel. xx, 12 : Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos. Cerimonialia autem sunt, quorum usus totus est in signando, ut dicit Magister in libro I Sententiarum 1 : ergo videtur, quod observatio sabbati sit cerimonialis.

Si forte dicas, quod non totus usus sabbati est in signando. Contra : Augustinus ita dicit in libro de Decem chordis : « Tibi autem dicitur ut observes sabbatum specialiter in spe futurae quietis, quam tibi promittit Deus : quisquis enim propter illam quietem agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit, tamen si ad fidem quietis praemisse refertur illud quod agit, nondum quidem habet sabbatum in re, sed in spe habet. » Ergo videtur, quod totum sit in signum futuri.

  1. Item, Augustinus in libro IV super Genesim, tractans illud verbum : Requievit Deus die septimo, etc. 2, dicit sic :

« Probabiliter dici potest observandum sabbatum Judæis fuisse præceptum in umbra futuri : quæ spiritualem requiem figuraret, quam Deus exemplo hujus quietis suis fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. Cujus quietis et Dominus noster Jesus Christus, qui non nisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit 3. » Ex hoc iterum expresse sumitur, quod observatio sabbati est cerimonialis, et non moralis.

  1. Item, Augustinus, infra in eodem libro : « Jam tempore gratia revelate, observatio illa sabbati quæ unius diei vocatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia perpetuum sabbatum jam observat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis operibus suis quasi habens bonum, quod non acceperit, gloriatur : ita enim tamquam diem sabbati, hoc est, dominicae cessationis in sepultura suscipiens atque intelligens baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis, ut jam in novitate vitæ ambulans, Deum in se operari cognoscat, qui simul operatur et quiescit, et creatura præbens congruam gubernationem, et apud se habens æternam tranquillitatem 4. » Ex hoc accipitur idem quod prius.

Sed contra hoc objicitur : quia

  1. Nihil venit in eamdem divisionem alicujus, nisi quod cum aliis condividentibus est ejusdem generis : sed observatio sabbati cum aliis moralibus venit in eamdem divisionem : ergo cum eisdem est ejusdem generis : cum igitur illa sint de genere moralium, videtur etiam quod observatio sabbati sit de genere moralium.

  2. Item, Supra habitum est, quod secundum opinionem quorumdam Magi-

<--- Page Split --->

strorum haec omnia praecepta ideo loquebatur Dominus audiente populo, quia erant de lege naturali quae accedit ad communem notitiam omnium : illud autem praeceptum inter alia coram populo loquebatur : ergo est de lege naturali : nihil autem est de lege naturali nisi quod pure est morale : ergo illud praeceptum pure morale est, ut videtur.

  1. Item, Isa. lvui per totum caput, nihil dicit nisi moralia : et in fine subjungit de sabbato, dicens : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, etc. 1. Ergo videtur, quod etiam istud sit morale.

  2. Item, Omnium antiquorum sententia est, quod decem praecepta sunt moralia : sed si praeceptum de sabbato non sit morale, non sunt nisi novem : ergo praeceptum de sabbato est de moralibus.

  3. Item, Sancti dicunt, quod patres Veteris Testamenti servicbant hebdomadi : patres autem Novi Testamenti serviunt codomadi : octava autem dies est dies dominica : ergo videtur, quod mutata septima fuerit in octavam.

  4. Item, Hoc videtur velle Hieronymus in Proemio galeato, ubi dicit, quod Paulus mansit apud Petrum diebus quindecim : hoc enim uysterio codomadis et hebdomadis futurus Gentium praedicator instruendus erat.

Sed si hoc concedatur, videtur esse sed contra contra : quia septima est de institutione divina : nulla autem institutio divina legitur facta de octava : in hominis autem ausu non videtur hoc fuisse, quod mutaret hoc quod constituit Deus : ergo videtur, quod non multata sit una in aliam.

Ulterius iterum quaeritur de modo Quæst. 3. observandi sabbatum, a quibus operibus sit abstinendum in feriatis diebus? Et iste articulus est utilitas istius quæstionis quoad consilia.

Ulterius quaeritur, Si praeceptum de sabbato est secundum aliquid cerimoniale, quare ipsum cessavit ?

Videtur enim, quod cessare non debuit quantum ad diei taxationem : quia

  1. Thurificatio non cessavit, ut ducnt Sancti et Magistri, quia significat id quod semper faciendum est, scilicet devotionem orationis. Ergo a simili sabbati observatio cessare non debuit, quia signat id quod semper faciendum est, scilicet cessare a vitiis et operari bona in spe futurae quietis, ut accipitur a verbis Augustini prius inductis.

  2. Item, Decimæ non cessaverunt, quia signant id quod semper faciendum est, ut dicunt Sancti : ergo nec sabatum.

Ulternusquæritur , Utrumdiesdomi - nicasuccessitsabbato ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Similiter in nova lege observatur sicut sabbatum in veteri.

Et objiciur sic :

  1. Augustinus dicit in libro de Decem chordis : « Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum, non quomodo Judæi observant carnali otio : vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas : melius enim faceret Judæus si in agro suo aliquid utilius faceret, quam in theatro seditiosus existeret : et melius fæminæ eorum in die sabbati lanam facerent, quam toto die in meomeniis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter diem sabbati in spe futurae quætis operando. » Ergo videtur, quod sabbatum non violatur nisi per opus quod non potest referri ad æternam quietem : hoc autem solum peccatum est : ergo alia operando non peccant homines in feriis Ecclesiæ.

  2. Item, Sancti dicunt, quod a servilibus operibus in feriatis diebus abstinen-

<--- Page Split --->

dum est . servilia autem non sunt nisi repugnantia libertati spiritus : hæc autem sunt sola peccata : ergo sufficit abstinere ab illis.

Sed contra. SED CONTRA sunt decreta Sanctorum et consuetudo Ecclesiæ, quæ præcipit abstinere ab operibus corporalibus, quæ non sunt peccata.

Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Quare utitur novo modo loquendi in isto mandato cum dicit : Memento ut diem sabbati sanctifices ? Non enim meminimus nisi præteritorum : cum igitur omnia mandata decalogi sint etiam de lege naturali quæ præcessit scriptam, sicut et præceptum de sabbato vel plusquam istud, videtur quod in omnibus aliis magis debuit ut verbo memorandi quam in isto : et tamen in nullo aliorum usus est verbo illo.

Solutio. Solutio. Dicendum sine præjudicio ad primum, quod non dicit, Memento ut diem sabbati observes : sed, Memento ut diem sabbati sanctifices. Sanctificatio autem sonat munditiam quietis : et ideo dicendum, quod præceptum de sabbato sanctificando quoad sanctificationem est morale, et quoad observationis modum fuit cerimoniale. Et ut hoc intelligatur, distinguendum est per hunc modum. Sabbatum quies interpretatur : et secundum rationem et auctoritatem Augustini, quies est post laborem : unde cum labor sit per vitam totam, sicut præcipit Ecclesiastes, ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quies-post hanc vitam erit : ergo est sabbatum sanctificare idem quod intentionem quietis ab opere abstrahere, et in æterna quiete continue defigere : quemadmodum Deus dimittens omnia opera sua, quievit in seipso : et hoc præceptum est, quia quicumque per intentionem quiescit in opere, ille fruitur opere suo, et fruitur utendis, quod est humana perversitas. Quod autem ita sit, accipitur a duabus auctoritatibus Augustini in libro de Decem chordus : quarum una est

hæc, « Præcipitur tibi ut ad hoc labores, ut in futuro requiescas : tu autem ad hoc vis requiescere ut labores, cum ad hoc debeas laborare ut requiescas. » Quasi dicat : In præcepto sabbati præcipitur tibi ut quies intentionis pergat ad quietem futuram, et non quærat intentio quietem in opere hujus vitæ. Secunda est hæc, « In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis perpetua promittur, in dono pignus accipimus æternæ quietis, quod erit sabbatum sabbatorum. Propter ipsam quietem pertinentem ad donum Spiritus sancti, scilicet ad hanc spem, quidquid facimus, si facimus, sabbatum observamus. » Ecce expresse dicit Augustinus quod habitum est : et ideo secundum hoc morale est, et non secundum observationem.

Ad omnes ergo Augustini auctoritates supra inductas dicendum, quod secundum observationem diei taxatæ, scilicet septimæ, signum fuit cerimoniale, secundum sanctificationem autem quietis in intentione morale : et quoad primum intelliguntur auctoritates inductæ, quoad secundum autem rationes adductæ in oppositum.

Ad m quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. dum quod illud quod fuit in ratione signi, cessavit et cessare debuit : quia non significabat, quod semper faciendum erat ex institutione, sed potius quod exspectandum erat in Christo : quies enim futura in causa habetur in Christo, et in configuratione mortis ejus per baptismum in quo consepelimur Christo, ut simul operemur salutem nostram, et requiescamus cum ipso per intentionem, sicut ipse cum Patre usque modo operatur, et requiescit, sicut patuit ex verbis Augustini supra inductis.

Ad illud autem quod objicitur de thuAdlet 2 rificatione et decimis, dicendum quod non est simile : quia thurificatio nihil exspectandum signabat principaliter ex institutione, sed devotionem quæ semper et ab omnibus in omni oratione offer-

<--- Page Split --->

tur. Decumæ autem manent propter sustentationem ministrorum Ecclesiæ, et non propter hoc ut significant ulterius liberationem ab originali, sicut antiquitus fecerunt, ut supra notatum est de decimatione Christi.

An ID autem quod secundo quaeritur ulterius, dicendum quod dominica dies non successit diei sabbati : quia nec dies sabbati fuit in lege veteri de praecepto in quantum morale est, sed potius in quantum cerimoniale, cujus cerimoniæ duæ sunt causæ. Una fuit præostensio quietis illo die in operibus creationis mundi. Alia fuit futura quies per opera recreationis in sepulcro, et hæc fuit principalior in intentione instituentis : licet prima esset manifestior populo, et ideo rudi populo sæpius indicebatur pro ratione observationis. Sed instituit Ecclesia diem dominicam tribus de causis, et mutavit sabbatum duabus de causis : et sic erunt quinque.

Prima autem causa movit Ecclesiam ad instituendum dies aliquos vacationum : et est ista, quia homo circumdatus miseria cogitur laborare pro necessariis, et ad hoc etiam invitat cupiditas : labor autem evocat mentem ad intendendum circa temporalia : mens autem evocata ad temporalia postponit spiritualia, et postpositis spiritualibus non refert laborem ad spem quietis æternæ, et tunc non observat præceptum. Unde ad hoc ut homo audiendo solemnia divina, excitetur ad cogitandum de futura quiete, et sic discat currere per intentionem ad illam, etiam quando est in opere, salubriter Ecclesia providit dies festos, quibus verbum Dei proponitur, et solemnius cantatur, et populo præcipitur ab aliis abstinere, ut illa audiat mente.

resurrectionem conformandos. Instituit etiam alios festos dies, quando aliquod festum est de Deo vel de Sanctis, unde notabilis memoria de illa quiete facta est populo.

Tertia causa est, ut per hoc amoveatur error Gentilium mathematicorum : illi enim considerabant in principiis operum suorum dominium horæ, et dominium ascendentis signi præcipue, et dominium rei pro qua operabantur. Dominus autem horæ primæ in die octava Sol est : et tunc dicebant faustissimam inceptionem omnium operum. Et ut penitus hoc aboleretur, statuit Ecclesia, ut nullus in die illo et præcipue in mane aliquid operetur.

Prima autem causa cessationis sabbti, fuit principalis : quia cessaverat jam res sabbati secundum causam et rem aliquo modo, ut dictum est : et adveniente veritate cessare debuit umbra futuri. Secunda causa, ne videatur Ecclesia judaizare. Tertia causa fuit, ut error Gentilium tolleretur, qui dominum horæ observabant : et illius diei secundum eos primæ horæ dominus est Saturnus, qui, ut ipsi dicunt, infaustissimam inchoatonem operum habet, propter quod Gentiles etiam observabant sabbatum. Sed ut hoc tolleretur, statuit Ecclesia illa die esse operandum.

Ad ILLUD autem quod objicitur, dicenAd object. dum quod septima dies non habuit institutionem divinam, eo quod esset de substantia præcepti moralis : sed quia cerimonialia propter signa statuebantur a Domino : et ideo non fuit ex ausu hominis quod mutavit Ecclesia, sed potius ut intellectus veritatis esset, post quem intellectum mortiferum fuisset observare umbras futurorum.

Alia causa est quare dies octava ad hoc electa inter alia festa præcipua, est hæc, quæ sæpe assignatur a Sanctis : quia Dominus die octava surrexit, et quietem beatitudinis illius in corpore et in anima demonstravit, promittens nos sibi post

Ad ID quod tertio ulterius quæritur, Ad quest 3. dicendum quod dies feriati observantiam ab utilibus et corporalibus negotiis non habent, nisi ab institutione Ecclesiae, dictis de causis : et sic Ecclesia potest obligare subditos. Unde coercendi sunt

<--- Page Split --->

ab omnibus operibus ab Ecclesia non concessis. Sed verum est, quod minus malum esset negotiari utiliter, quam dissolvi in theatris, et potibus vacare : et sacerdotes magis instare deberent ut cessarent a peccatis, quam a bonis operibus corporalibus : tamen ab utrisque abstinendum est, ut dictum est prius.

Ad i. Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de comparatione magis mali ad minus malum : et ideo neutrum indulget.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod opera servilia dicuntur, quae faciunt servum peccati, et sic peccata servilia sunt : vel quae

pertinent ad servitutem pene miserie præsentis, et sic alia opera servilia sunt præter ea quae exacta sunt potius quam concessa, ut coquere cibos, et alia hujusmodi.

Ad in quod ultimo quæritur, dicendum Ad qu quod istud mandatum minus habet de lege naturali quam alia, et ideo infigitur memoriae per illum modum loquendi. Alii dicunt, quod illud mandatum ante fuit in observatione : et ideo resumens, non de novo instituens, utitur tali modo loquendi. Sed prima solutio melior est.

C De mandatis secundae tabulae.

In secunda vero tabula septem erant mandata ad dilectionem proximi pertinentia 1 : quorum primum ad patrem carnalem refertur, sicut primum prime tabulae ad Patrem coelestem. Quod est : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, scilicet viventium. Parentes vero sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur, et necessaria ministrentur.

Secundum est : Non occides : ubi secundum litteram actus homicidii prohibetur, secundum spiritum vero etiam voluntas occidendi. Unde huic mandato secundum litteram fit superadditio in Evangelio 2 : quia littera Evangelii exprimitur, quod legis littera non exprimebatur. Evangelii littera exprimit intelligentiam spiritualem, id est, quam spirituales habent, et secundum quam spiritualiter vivitur. Littera legis sensum carnalem, id est, quem carnales habent, et secundum quem carnaliter vivitur, cui facta est superadditio.

Tertium est : Non mæchaberis, id est, ne cuilibet miscearis excepto fœdere matrimonii : a parte enim totum intelligitur. Nomine ergo mœchise

<--- Page Split --->

omnis concubitus illicitus, illorum quoque membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi ' .

Quartum est : Non furtum facies, ubi sacrilegium et rapina omnis prohiletur. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit : sed furti nomine bene intelligi voluit omnem illicitam usurpationem rei alienae. Sacrilegium tribus modis committitur, quando scilicet vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro aufertur. Sacrum vero dicitur, quidquid mancipatum est cultui divino, ut Ecclesia, vel res Ecclesiae. Hic etiam usura prohibetur, quae sub rapina continetur. Unde Hieronymus : Usuras quaerere, vel fraudare, aut rapere nihil interest. Commoda fratri tuo, et accipe quod dedisti, et nihil superfluum quaeras : quia superabundantia usura computatur 4. Est enim usura, ut ait Augustinus 5, cum quis plus exigit in injuria vel qualibet re, quam acceperit. Item, Hieronymus 4 : Putant aliqui usuram tantum esse in pecunia, sed intelligant usuram vocari superabundantiam, scilicet quidquid est si ab eo quod dederit plus est : ut si in hieme demus decem modios, etin messe quindecim recipiamus. Si vero quaeritur de filiis Israel, qui Domino jubente ab Ægyptiis mutuaverunt vasa aurea et argentea et vestes pretiosas, et asportaverunt 5, utrum furtum commiserint ? Dicimus eos qui ut parerent, Deo jubente illud fecerunt, non fecisse furtum, nec omnino peccasse. Unde Augustinus 6 : Israelitae non furtum fecerunt, sed Deo jubente ministerium præbuerunt. Hoc enim Deus jussit, qui legem dedit. Sicut minister judicis sine peccato occidit quem lex præcipit occidi : sed si id sponte facit, homicida est, etiamsi eum occidat quem scit a judice occidendum. Infirmi autem qui ex cupiditate Ægyptios deceperunt, magis permissi sunt hoc facere illis qui jure talia passi sunt, quam jussi. Hic opponitur 7, quod etiam boni in isto opere peccaverunt : quia naturalem legem cui concordat Evangelium et lex moralis præceptionis, transgressi sunt, quae est : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Quam veritas scripsit in corde hominis : et quia non legebatur in corde, iteravit in tabulis, ut voce forinsecus admota, rediret ad cor 8, et ibi inveniret quod extra legeret. Hanc ergo illi prævaricari videntur in illo facto, aliis facientes quod nolebant sibi fieri. Sed ibi subintelligendum

<--- Page Split --->

est, injuste: ut non alii, scilicet injuste, facias quod tibi non vis fieri: alioquin hujus praevaricator est judex, dum punit reum nolens aliquid tale sibi fieri. Ita etiam et illud Domini verbum : Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, etc.1, de bonis accipiendum est, quæ nobis invicem exhibere debemus.

ARTICULUS VIII.

An potius dandum est mandatum filiis de honore parentum, quam parentibus de honore filiorum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1 : « In secunda tabula septem erant mandata. »

Objicitur enim contra primum mandatum : quia videtur debere parentibus potius injungere curam filiorum, quam e converso, cum dicit Apostolus, II ad Corinth. xii, 14 : Non enim debent filii parentibus thesaurirare, sed parentes filiis.

Quæst. 1.

ITEM QUÆRITUR,

  1. Cum nomine parentum intelligatur quilibet proximus ut dixit Augustinus, quare non potius posuit nomen proximi, quam nomen parentis, ut dixisset : Honora proximum?

  2. Item, Cum in honore hic intelligatur debita reverentia, et procuratio necessariorum, videtur quod potius debet dicere : Subveni proximo, quam, Honora parentes.

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur de promissione quæ fit in mandato, cum dicitur : Ut sis longævus super terram. Aut enim intelligitur de longævitate vitæ illius, vel de longævitate vitæ alterius. Si primo modo,

videtur habere instantiam : quia multi parentes honorant, qui propter hoc non sunt longævi super terram. Si secundo modo, tunc nihil videtur esse dictum : quia illa longævitas non datur uni operi bono in specie, sed omnibus, vel cuilibet: et ita videtur, quod irrationabilis huic mandato talis fit promissio.

SOLUTIO. Dicendum, quod crescente Solutio virtute in filiis, decrescit virtus in parentibus secundum naturam, et decrescenti virtuti debetur subsidium : et ideo Dominus præcepti ut filii parentes honorarent. E converso autem non erat opus : quia natura illud cogit, eo quod status ascendit a radice in ramos, et non e converso.

Ad aliud dicendum, quod nomine paAd quæst, rentis intelligitur quilibet proximus, ut Ad t. i objectum est, et supra probatum est in quæstione de charitate : sed Dominus simul in uno præcepto affirmativo intendit et intimare charitatem proximi, et ordinem ejusdem. Ordo autem non insinuaretur per nomen proximi, quia illud non exprimit nisi objectum charitatis : sed per nomen parentis insinuatur, quia illud exprimit et objectum dilectionis et charitatis et gradus. Alia etiam ratio potest esse hæc : quia charitas est perfectio naturae : et ut hoc ostendatur, ponit ibi nomen, ad quod simul movetur natura et charitas. Sed prima ratio melior est.

Ad aliud dicendum, quod subvenire Ad 2. in necessariis non est generalis actus præcepti : quia non tenet nisi in casu, scilicet si proximus indiget, et si nos

<--- Page Split --->

habemus facultatem : sed imago Dei honoranda invenitur in omni proximo, et ab omni proximo, et semper potest exhiheri, et quilibet habet ad hunc actum facultatem : et ideo potius posuit, Honora quam 'subveni : licet etiam subventionem intelligat in casu pro tempore et loco.

Et nota, quod de aliis de quibus hic potest quaeri, quando scilicet, et ex quo debemus subvenire parenti, et in quibus praeponere parentes aliis proximis, supra habitum est in quaestione de ordine charitatis : quia illa quaestio tota cadit sub isto mandato.

ARTICULUS IX.

An qui irascitur fratri suo, sit reus eodem judicio quo ille qui occidit, vel alio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : « Secundum est : Non occides. »

Additio enim de qua loquitur hic quae facta est in Evangelio Matthæi, v, 22 et seq., est ista : Qui irascitur fratri suo, reus est judicio. Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit : Fatue, reus erit gehenne ignis.

Et quaeritur primo, Utrum qui irascitur, sit reus eodem judicio quo ille qui occidit vel alio ? Si alio : tunc non videtur esse superadditio in Novo Testamento.

Videtur autem, quod eodem : quia

  1. Glossa interlinearis dicit ibidem : « Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio, quod supra de homicidio dictum est. »

  2. Sed hoc esse videtur injustum, quod tantum puniatur ira cordis sicut homicidium.

  3. Praeterea, Secundum omnes, qui

irascitur fratri suo, peccat mortaliter, si prohibetur hic omnis motus iræ.

  1. Praeterea, Cum raca secundum Glossam sit interjectio indignantis, videtur quod quilibet motus indignationis sit peccatum mortale, si prorumpit in vocem : quia qui facit contra praeceptum, peccat mortaliter.

  2. Item, Quæ differentia est inter ista, judicium, concilium, et gehennam ignis, et irasci, et raca, et fatue ? cum enim homicidium majus sit omnibus his, videtur homicida aliquid pejus mereri, quam gehennam ignis : et hoc esse non potest, quia gehenna nihil pejus est in pænis.

P RÆTEREA, Quid est quod dicit Magister, quod hic secundum sensum quem spirituales habebant, prohibetur voluntas occidendi ?

Videtur enim, quod lex naturalis semper prohibuit illam quoad omnes. Minus enim est nocere velle in rebus quam in persona : et primum prohibuit lex vetus secundum sensum omnium etiam carnalium illo præcepto : Non concupiscæs rem proximi tui. Ergo multo magis intelligitur etiam illud prohibuisse, scilicet voluntatem occidendi. Si autem hoc conceditur : tunc videtur, quod nulla facta sit superadditio in Novo Testamento.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate in Evangelio nihil ponitur nisi quod tenetur in lege, et hoc intelligendo de moralibus : sed ex mala observatione carnalis populi non intelligebatur prohiberi nisi quod lex puniebat : et ideo interpretando addidit Dominus in Evangelio : et etiam quia gratiam dedit implendi quæ in lege non conferebatur : et de hoc aliqua necessaria notata sunt in principio quarti Sententiarum.

AD PRIMUM autem quod quaeritur, Utrum eodem judicio sit reus qui irascitur, quo qui occidit? Dicendum, quod eodem in genere, licet non eodem in specie : intelligit enim Deus secundum Glossam super Matthæum, de ira cui consen-

<--- Page Split --->

titur in nocumentum proximi vel mortem, quæ licet corde teneatur, tamen punietur æterna damnatione : sed quia in manifestum non processit, ideo judicio condemnationis et discussionis Domini propalabitur, ut justa videatur omnibus : tamen majus in specie debetur homicidio.

Ad 2 et 3. Ad ALIUD dicendum, quod est ira per zelum, et ira per vitium. Per zelum fit studio correctionis, et illa non est peccatum. Per vitium autem est quandoque in primo motu, cui non consentitur, et illa est veniale peccatum : sed illa qua consentitur in nocumentum intolerabile proximi, sicut mortem, vel mutilationem, vel damnum, est mortale : et de illa loquitur Dominus : et illa etiam hic directe prohibetur. Primus autem motus indirecte cadit sub praecepto.

Et per hoc idem patet solutio ad sequens : quia eadem est diffinitio de motu indignationis quæ est de morte.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod secundum Glossam gradus sunt in culpa, scilicet ira per consensum in corde, et ira prorumpens in signum indignationis, et ira prorumpens in verbum improperii et nocumentum proximi : et prima importatur per irasci, secunda per raca quæ est interjectio indignantis secundum Græcos, licet in Hebræo sonet vacuum vel excrebratum. Tertia autem importatur per fatue. Per judicium autem et gehennam et concilium signanter exprimuntur (ut dicit Glossa ibidem) gradus in æterna damnatione, non quidem æquales, sed inæqualitas eorum intelligitur ex modo condemnationis : quia qui judicatur, punietur quidem : sed quæritur adhuc, Qua pæna dignus sit et quanta ? Qui autem reus est concilio, scitur quidem qua pæna : sed quæritur quanta debeat infligi ? Sed qui reus est gehennæ, hic jam habet pænæ speciem et pænæ quantitatem : non quod hæc fiunt in judicio Domini, sed potius humano modo demonstrant differentiam peccatorum et pænarum.

Ad 5. Ad ULTIMUM dicendum, quod licet VOX

improperii puniatur gehenna, tamen differentia sunt in pænis illis quæ certæ ex specie sunt et ex taxatione quantitatis : quia major adhuc in gehenna pæna debetur homicidio, quam improperio.

Ad 1LUD quod ulterius quæritur de Ad legæ quæ prohibet voluntatem, dicendum quod quoad carnales repugnationes spiritui non prohibebat nisi voluntatem per signum in actum procedentem : ut si quis comminaretur vel agitaret eum cui irascebatur. Sed secundum eos, si in corde vel in mente indignationis iram habuit cui consensit, dicebant legem de hoc non curare : non quia hoc verum esset quod dicebant, sed quia intellectum verum legis repellebant : semper enim in lege naturali et animus et opus malum prohibebatur : et hoc intendit dicere Magister.

Si autem quæritur, Quem spiritualem intellectum tunc expressit Christus addendo ? Dicendum, quod est spiritualis intellectus in præcepto morali quantum ad movens, et quantum ad id quod præcipitur. Quantum ad movens sicut in isto præcepto, quod homicidium actus et voluntatis propter Deum dimittatur, et propter dilectionem Dei. Quantum autem ad id quod præcipitur, nihil plus fuit de spiritu in moralibus in Novo Testamento, quam in Veteri : sed amplius sunt explanata et determinata in Novo quam in Veteri.

ARTICULUS X.

An in hoc mandato : Non mæchaberis, prohibetur simplex fornicatio, aut tantum adulterium, aut omnia alia peccata ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 3 : « Tertium est : Non mæchaberis. »

<--- Page Split --->

  1. Cum mœchia sit idem quod adulterium, et in graviori non intelligitur prohiberi minus grave, videtur quod in mœchia non prohibeatur fornicatio simplex.

  2. Præterea, Matth. v, 28, super illud: Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo: dicit Glossa, quod ibi omnis libido carnalis qua fornicatur a Deo anima, prohiberi intelligitur : ergo videtur, cum in omni peccato anima fornicetur a Deo, quod in isto mandato omne peccatum prohibeatur : et sic omnia alia mandata superfluunt.

fornicandi speciale habet mandatum, sed non voluntas occidendi : et hujus ratio supra expedita est : et ideo non ita extenditur generaliter istud mandatum, sicut illud de non occidendo.

Ad ULTIMUM patet solutio per antedicta : sive enim cum muliere sit, sive præter ordinem naturae, intelligitur hic totum prohiberi.

ARTICULUS XI.

  1. Præterea, Cum duplex sit fornicatio vel adulterium, sicut duplex homicidium voluntatis et operis : quare non dicit Magister hic prohiberi fornicationem spiritualem et corporalem, sicut dixit de homicidio ?

  2. Item, Cum sint quaedam in hoc actu magis enormia, ut sodonia, vel incubitus vel succubitus jumenti : quare non nomine illorum dicit prohiberi illicitum concubitum ?

Quid vocatur rapina in proposito ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : « Quartum est : Non furtum facies, etc. »

Ibi enim sicut dicit Magister, prohibetur rapina.

Et quæritur, Quid rapina vocatur ? Rapina enim sonat violentiam : ergo non videtur esse rapina, cum fiunt exactiones et talliæ principum in populo terræ.

Solutio. Dicendum ad primum et ultimum simul, quod prohibitio secunda tabula ordinat ad abstinendum a nocimentis proximi : et quia aliis actibus non laedebatur proximus nisi adulterio, propter hoc hunc solum expressit in forma praecepti, et alios intellexit, quia sunt ejusdem finis, scilicet carnalis voluptatis, licet non sint ejusdem reatus in specie.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa intelligitur aut moraliter in fornicatione spirituali : et tunc nihil est ad propositum, quia praecepta accipiuntur secundum sensum litteralem. Aut intelligitur de voluptate quae est in carne, et hoc est gulae vel luxuriae : et una illarum prohibetur hic sicut causa alterius, sicut superius explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod voluntas

Item, Pedagia et telonia : quod tamen in pluribus non est verum.

Sed ad hoc respondendum est sub distinctione : aut enim tallia est super servos, aut super colonos terræ principis. Si super servos, cum servus nihil habeat nisi nomine domini sui quod accipit ab eo, dominus potest quidem peccare nimis angariando et opprimendo servum, quia interest qualiter quisque sua re utatur : tamen non puto, quod sit rapina, vel teneatur ad restitutionem. Si autem accipitur de colonis terræ suæ et inhabitantibus : tunc taxanda est acceptatio secundum laborem principis, quem habet in defensione terræ, et secundum expensas quas necesse est facere secundum principis familiam et honestatem bona fide : et si ultra hoc exigat, rapina est : et hoc est quod dicit Joannes Baptista

<--- Page Split --->

militibus : Contenti estote stipendiiis vestris 1.

De teloniis autem et de pedagiiis dicendum, quod illa instituta sunt de consensu terræ ad pacificandum vias : et ideo secundum laborem et expensa quæ habent in pacificatione illa, possunt accipi : et quod ultra accipitur, est rapina.

ARTICULUS XII.

An sacrilegium sit speciale peccatum, vel dicat solum circumstantiam peccati ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : « Sacrilegium tribus modis committitur, etc.

Sacrilegium enim non videtur dicere peccatum speciale, sed peccati circumstantiam.

  1. Furari enim et furari in loco sacro non differunt nisi per circumstantiam loci : ergo videtur, sicut de multis casibus furti in speciali nihil tangit, quod similiter de sacrilegio in speciali nihil tangere debeat.

  2. Item, Sacrilegium dicitur committi tribus modis, ut habetur in Littera : et videtur deesse quartus modus, scilicet quando res non sacra tollitur sacris personis, ut quando accipiuntur bona monachorum vel clericorum.

  3. Item, Sacrum videtur esse quod divino cultui est mancipatum : cum ergo bona Ecclesiarum sunt data ad divinum cultum, videntur spoliantes agros Ecclesiarum sacrilegium committere, quod non conceditur.

Videtur, quod non : quia rapien excommunicatus est ad minus sententia hominis, scilicet consecrantis Ecclesiam, et proferentis sententiam in omnes loci illius invasores, quamvis non sit excommunicatus sententia canonum. Ille autem qui furatur, non est excommunicatus sententia hominis, nec canonis, ut dicunt Jurisperiti : ergo videtur, quod non committit sacrilegium, quia non est ratio quare unus sit excommunicatus, et non alius, nisi sacrilegium et non sacrilegium : actus enim qui est contrectatio rei alienæ invito domino, non habet annexam excommunicationem.

Quod si concedatur. CONTRA videtur esse quod in Littera habetur, scilicet quod tollit sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro : ergo committit sacrilegium, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod sacrilegium in hoc casu vel rapina facit speciale peccatum ratione loci : et ideo alia species est : sicut etiam violatio monialis alia species peccati est, quam fornicatio.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quandoque circumstantia habet vim speciei sive formæ constituentis, et tunc facit aliam speciem : et hæc circumstantia præcipua est, quando fit ad injuriam alicujus sanctitatis Ecclesiæ : quia tunc ratione nocumenti quod conjunctum est actui, circumstantia trahit in aliud genus peccati.

Ad aliud dicendum, quod non est sacrilegium quando capiuntur res non sacræ personarum Deo dicatarum, sed majus est peccatum, quam simplex rapina : quia non fit per hoc læsio alicujus sanctitatis, quia sanctitas est in loco vel persona, et neutrum in tali contingit furto vel rapina.

Item quaeritur, Aliquis rapit in Ecclesia violenter, et aliquis furatur in ea, utrum uterque committat sacrilegium ?

An aliud dicendum, quod mancipatum divino cultui aliquid est dupliciter, scilicet quod consecratum est ad actum cultus : et hoc dicitur proprie mancipatum

<--- Page Split --->

cultui, ut calix, et patena, et lapides Ecclesiae, et hujusmodi : et haec non possunt ad alios usus deputari, quamdiu manet forma in qua consecrata sunt: et sic sunt loca deputata cultui, ut ccemiterium, et dormitorium : et ideo in talibus committitur sacrilegium per laesionem. Alio modo dicitur quid mancipari cultui, per hoc quod ordinatum est in sustentationem ministrantium in cultu, sicut bona Ecclesiae : et in talibus non laeditur sacrum nisi per accidens : et ideo auferre talia non est sacrilegium.

hæc, « Usura est lucrum ex mutuo ex pacto debitum vel exactum. » Alia est, « Usura est superabundantia quæ ultra sortem accipitur. » Et sunt hæ diffinitiones in Glossa per sententiam, non per verba.

Videtur autem, quod secundum has diffinitiones non videtur usura esse furtum : quia

  1. Furtum nec exactum est, nec ex pacto debitum.

  2. Item, Nec fur dat aliquid pro sorte. Ergo videtur, quod male dicat Magister, quod sub furto continetur.

Ad aliud dicendum, quod meo judicio uterque committit sacrilegium, eo quod laeditur locus : sed quod raptor excommunicatur, hoc est, propter temerarium ausum quem non habet qui occulte venit ad furandum.

  1. Item, Per differentias constituentes videntur esse contraria usura et furtum : quia furtum est contractacio rei invito domino, usura autem accipitur domino volente et consentiente : ergo videtur, quod unum non contineatur sub alio.

Item quaeritur, Quid facit usuram, aut voluntas accipiendi ultra sortem, aut spes, aut pactum ?

ARTICULUS XIII.

De diffinitionibus usuræ, et dubiis circa eas occurrentibus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4: « Hic etiam usura prohibetur, etc. »

Et quaeruntur hic breviter tria de usura, scilicet quid sit ?

Et, Utrum in usura transferatur dominium ?

Et, Utrum peccet dans usuram sicut accipiens ?

Ad PRIMUM sic proceditur :

Diffinit Magister in Littera usuram sic : « Usura est cum quis plus exigit in pecunia vel qualibet re, quam accipiatur in sorte. » Glossa autem super Lucam, VI, 35, et Matth. v, 42, videtur dare duas diffinitiones : quarum prima est

  1. Si voluntas : tunc multi erunt usurarii qui numquam aliquid acceperunt praeter sortem, et loquimur de usura operis non voluntatis. Si autem spes facit usuram : tunc negotiator videtur usurarius, quia sperat accipere ultra sortem. Si dicas, quod non est simile : quia negotiator dat pecuniam, sed usurarius mutuatur : hoc nihil est : quia mutuare nec est bonum nec malum in se, sed potest fieri bene vel male : unde tota ratio mali est penes illud quod est ibi praeter actum mutui : et hoc est idem in usurario et negotiatore : ergo si facit peccatum in uno, facit etiam peccatum in alio. Si autem pactum facit usuram, hoc erit contra diffinitionem : quia, super illud : Mutuum date, nihil inde sperantes 1, dicit Glossa quod usura est spes lucri praeter sortem : et non dicit pactum.

  2. Item, Quid facit usuram esse peccatum ? aut enim secundum se est pecca-

<--- Page Split --->

tum, aut prohibitio facit eam esse peccatum, aut læsio proximi. Si secundum se est peccatum : ergo numquam licuit alicui accipere ab aliquo usuras : nec enim umquam alicui cum aliqua licuit fornicari : et hoc falsum videtur, quia ita legitur, Deuter. xxiii, 19 et 20 : Non fænerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet rem, sed alieno.

  1. Item, Ambrosius : « Ab eo usuram accipias cui merito nocere desideras : » multi autem sunt quibus possumus nocere : ergo multi sunt a quibus possumus usuras accipere : ergo non est malum secundum se.

  2. Præterea, Si prohibitio facit ipsum peccatum : ergo ante prohibitionem non fuit peccatum : et sic in lege naturali poterant dare ad usaram.

  3. Item, Si prohibitio facit eam esse peccatum, tunc etiam concessio faceret eam esse licitam : et sic postquam concessa est 1, licita esset.

  4. Præterea, Si læsio proximi facit eam esse peccatum, tunc non omnis usura est peccatum, nec semper : quia quædam usuræ non lædunt, sed multum juvant proximum : ergo videtur, quod nullo modo usura sit peccatum.

  5. Item, Humanum jus derivatur a divino et naturali jure : sed humanum jus, ut quædam leges concedunt usuras : ergo videtur, quod non sunt illicitæ etiam secundum legem divinam et naturalem.

  6. Item, Occidere est majus peccatum, quam dare usuram : et tamen in casu bene fit, et conceditur : ergo usura in casu pro utilitate concedi potest.

  7. Item, Concedere domos et vasa aurea et argentea pro pecunia et lucro ultra sortem non est peccatum : cum ergo concessio pecuniae non differat a talibus concessionibus nisi materialiter solum, videtur etiam, quod concedere pecuniam pro spe lucri non est peccatum.

  8. Item, Creditor efficitur debitor ei

qui dat mutuum ad servitia mutua : si enim aliquis mihi bene facit, ratio naturalis dictat, quod ego etiam obligor ei ad benefaciendum si possum : omnis autem obligatio quam dictat ratio naturalis, deduci potest in pactum : ergo ille qui dat mutuum ut accipiat aliquid ultra sortem, potest deducere in pactum, ut ille obligetur ei in aliquo ultra sortem : hoc autem est usura : ergo usura non est peccatum.

ITEM quæritur ulterius, Si licet tale pactum facere : Ego do tibi mutuum ut aliquid ultra sortem des pauperibus ?

Videtur, quod sic : quia dare pauperibus est eleemosyna et benefacere : sed constat, quod alios ad eleemosynam et benefaciendum quibuscumque modis debemus provocare : ergo tale pactum potest fieri.

CONTRA hoc est quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil unde sperantes 2.

ITEM quæro, Si tale pactum vel spes possit haberi : Ego do tibi mutuum, ut rependas mihi vicem in dando mutuum alia vice, quando indigüero ?

Videtur, quod sic : quia ille tenetur ad hoc etiam sine mutuo quod facio ei ut commodet mihi si potest : ergo bene possum ad hoc eum beneficio mutui obligare, ut videtur.

SED CONTRA hoc iterum videtur quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil inde sperantes.

ITEM, Difficile est spem bonorum vel quæst donorum pro beneficiis a corde removere. Ponamus ergo, quod aliquis det mutuum alicui, nihil deducens in pactum, et nihil recipiens ultra sortem, nisi ille offerat sponte, et ille qui dat mutuum, præsumit aliquid oblaturum : utrum sit talis usurarius ?

Videtur, quod sic : quia sperat aliquid ultra sortem : et usura est spes lucri ul-

<--- Page Split --->

tra sortem : ergo est usurarius propter mutuum.

CONTRA : Si non fieret, tamen mutuum daret vel dedisset : ergo videtur, quod sit simplex donum : hoc autem accipere non est peccatum : ergo talis non est usurarius.

Solutio. Dicendum, absque dubio, quod usura mortale peccatum est, et fuit semper in naturali lege et scripta, et numquam licuit nec licebit dare ad usuras.

Ad primum autem dicendum, quod usura est pars furti et rapinae, per hoc quod est rapina vel furtum secundum aliquid. Raptor enim vel fur tangit aliquid alienum invito domino, id est, non volente voluntate absoluta : usurarius autem contrectat alienum non volente domino, voluntate tamen conditionata volente. Unde ille qui dat usuras, bene vellet reddere id quod est ultra sortem, sed mavult eum accipere hoc quam non habere mutuum, quo indiget : et ita non est voluntarius nisi voluntate conditionata.

Ad aliud dicendum, quod patet solutio per idem : quia dare aliquid pro sorte, non facit aliquid esse peccatum vel usuram, sed potius contingere id quod est ultra sortem invito domino, id est, non volente voluntate absoluta.

Ad aliud dicendum, quod differentiae constituentes conveniunt, sicut invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid. In furto enim contingitur alienum ejus qui est invitus omni modo : sed in usura contingitur alienum ejus qui est invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid.

Ad aliud dicendum, quod spes accipiendi ultra sortem pro mutuo facit usuram.

Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod negotiator non sperat pro mutuo : et ideo nihil valet objectio. Non enim est simile de negotiatione et mutuo : quia negotiatio non est de gratis

faciendis ex jure naturali et divino, sed mutuum est de gratis faciendis ex jure naturali et divino.

Ad aliud dicendum, quod usura est secundum se peccatum, et semper fuit peccatum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illa lex intelligitur sicut lex de libello repudi : praeceptum enim fuit dare libellum repudii, si uxor dimittatur : sed quod dimitteretur, hoc erat permissum : et quod dimissa posset aliam ducere, permissum fuit propter duritiam cordis Judaorum. Ita praeceptum fuit, quod ad usuram non daretur mutuum : permissum autem si daretur, quod daretur alieno.

Sunt tamen qui dicunt, quod lex in tali casu loquitur, scilicet quando alieni detinent nobis terras debitas, sicut Chananæi fecerunt terram filiorum Israel : et ideo usurando cum illis non receperunt alienum, sed proprium quod eis sorte debebatur. Et dicunt, quod ita pösset facere Ecclesia paganis. Tamen quia malum exemplum esset, reputo primam solutionem esse meliorem. Ab omni enim specie mali abstinendum est. Dicunt etiam, quod aliqua persona ab alia quae habet per violentam oppressionem vel alia acceptione illicita aliquid de suo, posset usurare eadem de causa. Sed, ut mihi videtur, non est tutum consilium : quia sine scandalo fieri non posset. Unde magis consentio, quod furto posset ab eo recuperare, quam usuraria acceptione.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius loquitur per hypothesis impossibilis : quia impossibile est, quod sine peccato alicui nocere possimus desiderare : ergo impossibile est, quod ab aliquo accipiamus usuras.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod nulli injuriatur qui utitur jure suo : unde non est idem nocere, et jure suo uti. Jure autem nostro utendo gravantur bene aliqui : sed nos non gravamus eos, sed jus contrariatur injuriae eorum.

<--- Page Split --->

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod Imperator non intromittit se nisi de his de quibus habet judicare judex temporalis. Hæc autem sunt quae pertinent ad statum reipubblicæ secundum bonum statum temporis, non æternitatis. Dare autem ad usuram multum confert ad bonum statum temporalem illum : et ideo Imperator permittit et Reges similiter. Sed Ecclesiasticus judex judicat secundum bonum statum æternitatis : et ideo condennat. Hinc etiam patet, quare Ecclesiasticus judex de pœna usurarii, sæcularis autem de pœna furis judicat, pœnam infligendo, licet usura sit furtum secundum quid : quia fur lædit bonum statum temporalem, quem in casu juvat usurarius : sed corrumpit usurarius bonam statum spiritualem in obsequio charitatis.

Sunt tamen qui hoc aliter solvunt, dicentes illas leges revocatas esse per hoc quod Imperator per omnia consentit quatuor conciliis in quibus usuræ condemnatae sunt.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet. Et est instantia : quia etiam fornicatio est minus peccatum, "quam homicidium : tamen non potest concedi : et hoc est ideo, quia quandoque minus malum inseparabiliter conjunctum est malo fini : et tunc majus potest fieri bono fine, et non minus. Sed valeret si concederetur majus peccatum in eo quod majus peccatum : hoc autem non est verum, sed potius acrius punitur quam minus.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in locatione domorum et vasorum est venditio quaedam utilitatis ad tempus : et hæc utilitas est determinata sicut inhabitatio domus vel usus rei concessæ. Sed in pecunia non est sic, sed solum mutuum et venditio mutui, quod gratis est faciendum ex charitate proximi. Alii autem aliter solvunt hoc : quia in locatione talium rerum aliquid deperit in re per usum vasorum et inhabitationem

domorum : in pecunia autem mutuata non. Sed prima solutio melior est : quia hoc quod dicit secunda, non generaliter necessario verum est. Sed qui opinantur, quod in usura transit dominium, aliter solvunt dicentes, quod non est simile : quia in locatione domorum vel aliarum rerum non transfertur dominium : et ideo potest dominus illorum vendere usum ad tempus. Sed in mutuo transfertur dominium : hoc enim sonat mutuum, quasi de meo facio tuum : et ideo usum vendere non potest, cum tamen sit sua res quam mutuat. Et hæc omnibus solutionibus probabilior videtur mihi. Sed tamen infra 1 de hoc erit disputatio si transferatur dominium vel non.

Ad aliud dicendum, quod creditor debitor efficitur ex ratione charitatis : tamen hæc ipsa obligatio non potest deduci in pactum, eo quod contrariatur mutuo quoad gratiam propter quam est faciendum ob dilectionem proximi. Argumentum autem procedit de illis obligationibus quae contractui vel actui in quo fiunt, non contrariantur.

Ad aliud dicendum, quod tale pactum 2 et 3. non potest fieri, eo quod gratiae mutui contrariatur. Et est instantia ad argumentum. Conferre præbendam bonum est, et dare aliquid pauperi est bonum : ergo bonum est pauperi dare ut conferatur præbenda. In omnibus enim talibus in quibus conjunctio unius cum altero evacuat gratiam alterius, tenet divisio : sed si conjunctim inferatur, non valet forma argumentationis, eo quod non est necesse conjungere quæcumque divisim sunt vera.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia de similibus est simile judicium.

Ad ultimum dicendum, quod talia dona Adguest 1 bene possunt recipi sine peccato : et bene reputo ingratum qui se proximo a quo

<--- Page Split --->

mutuum vel obsequium accepit, ad mutua servitia non offert.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est ibi spes propter mutuum, sed quasi ex dono : et ideo non facis usuram.

Et est notandum, quod ut Jurisperiti distinguunt, duplices sunt usuræ, scilicet illæ quæ accipiuntur ultra sortem, et illæ faciunt usurarium : et sunt usuræ usurarum quas qui accipit, ipsa actione infamis est.

ARTICULUS XIV.

est sua : ergo non est in eum translatum dominium. Probatio mediæ. Eccli. xxxiv, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.

  1. Item, Usurarius tenetur reddere usuras : aut tenetur ex hoc quod est suum, aut quod non est suum, sed apud eum depositum. Si quia est suum : ergo omnia sua reddere tenetur, quod falsum est : ergo relinquitur, quod ideo tenetur, quia non est suum : ergo non est translatum in eum dominium.

  2. Item, Lex dicit, quod non dicitur esse suum, quod non diu potest in possessione permanere : usura autem non diu permanet apud usurarium : ergo non dicit esse suum : ergo non est translatum dominium.

An in usura transferatur dominium?

Secundo quaeritur, Utrum in usura transferatur dominium ?

Et objiciunt Legiste volentes probare quod sic isto modo :

  1. Mutuum sonat quod de meo fit tuum : ergo etiam in eo quod datur propter mutuum, transfertur dominium.

  2. Item, Ille qui dat usuras, est dominus suarum rerum : ergo potest dare cui voluerit : sed ipse dat usurario : ergo transfert eas in dominium usurarii.

  3. Item. Esto, quod fiat talis contractus mutui : Ego mutuabo tibi pecuniam, si dederis mihi tantum ultra sortem libera voluntate : et ille admittat hanc formam : constat, quod tunc dat ei : ergo transfertur dominium, ut videtur, in potestatem usurarii : ergo in usura transfertur dominium.

SED CONTRA :

  1. Quilibet de suo potest facere eleemosynam, licet non sacrificium ad altare : de scorta enim potest fieri eleemosyna, licet non sacrificium ad altare : usurarius autem de usuris non potest eleemosynam facere : ergo usura non

  2. Item a simili, Si quis habeat feudum invito domino, cujus est proprietas feudi non potest transferri in potestatem alterius : sed dans usuras, omnia habet a Domino Deo in feudum : ergo invito domino non potest transferre in potestatem usurarii. Constat autem, quod invito Deo facit quod faciendum esse prohibuit : ipse autem prohibuit, cum dixit ; Mutuum date, nihil inde sperantes 1. Ergo non potest transferre in potestatem usurarii.

Solutio. Dicendum, quod hic sunt solutio. opiniones Magistrorum diversae. Legiste enim dicunt, quod in usura transfertur dominium, et quod haec est ratio quare Imperator permisit usuras : et quia leges non sine ratione conditae sunt, habent pro se rationes inductas supra.

Et respondent ad contrarias, dicentes Adobject. 1. ad primam, quod haec non est vera, quod quilibet de suo potest facere eleemosynam : quia est suum multipliciter : quoddam enim est suum licite acquisitum, et quoddam illicite acquisitum, et quoddam suum turpiter acquisitum. De primo potest fieri eleemosyna et sacrificium ad altare. De tertio eleemosyna, et non sacrificium. De medio nec eleemo-

<--- Page Split --->

syna, nec sacrificium : quia ex ratione et ex ordine charitatis tenetur reddere quod male acquisivit.

Ad object 2. Ad aliud dicunt, quod ille tenetur reddere ex jure canonis : et hoc est jus poli, et non fori : et ideo etiam judex Ecclesiasticus compellit eum, et non secularis, et non ideo quod apud homines non sit suum.

ARTICULUS XV.

An dare usuras sit peccatum sicut accipere ?

Ad object.3. Ad aliud dicunt, quod illa lex loquitur interpretative et non secundum veritatem : quia quasi non suum est, quod ex canonis auctoritate reddere tenetur et compellitur, et non diu permanet in dominio.

Ad object.4. Ad ultimum dicunt, quod non est simile : quia Deus bene permittit multa quae prohibet : et hoc non facit dominus terrenus : unde promissione divina fit translatio ista. Et haec responsio omnibus probabilior videtur mihi.

Sunt tamen Doctores sacrae Scripturae et Decretorum contrariae opinionis : et respondent ad rationes pro alia opinione inductas, dicentes ad omnes unam solutionem, quod ille non habet absolutam voluntatem dandi, sed tantum conditionatam : unde per absolutam remanet ipse possessor rerum suarum, licet non posset agere coram judice saeculari, quia ipse actioni suae renuntiavit. Unde sicut si aliquis detentus cogatur jurare ut det centum libras, tenetur quidem dare propter reverentiam sacramenti, sed tamen voluntas manet ad reharbendum quod dedt per auctoritatem canonis : ita dicunt esse in eo qui dat usuras, quod dat ut habeat mutuum, non quod velit, ut ille simpliciter habeat dominium.

Tertio quaeritur, Si dare usuras sit peccatum sicut accipere ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Si nullus esset dans, nec esset accipiens : ergo dans est causa mortalis peccati accipienti : qui autem causa est mortalis peccati, peccat mortaliter : ergo dans usuram, peccat mortaliter.

  2. Item, Matth. viii, et Luc. xix, dicitur in Glossa quod salva triplici veritate debemus vitare scandalum, praecipue activum, ne demus alicui occasionem peccandi mortaliter. Constat autem, quod dans usuras salva triplici veritate, scilicet vitae, doctrinae, et judicii, potest non dare : ergo dando peccat scandalizando proximum ad mortale peccatum : ergo non sunt dandae.

Si forte dicatur, quod non sunt dande nisi in necessitate : videtur, quod nihil sit : quia haec necessitas non potest esse nisi corporalis : et quilibet tenetur plus diligere animam proximi, quam corpus proprium : ergo potius deberet perire in corpore, quam dare proximo occasionem peccandi mortaliter.

Item ego quaero, Quanta necessitas exigitur ad hoc, quod detur usura ?

Videtur enim, quod ante deberet vendere omnia sua, quam ad hunc modum adjutorii converteretur, qui alii est causa peccandi mortaliter : ergo non licet nisi post omnem venditionem.

Sed TUNC nullus daret ei mutuum, quia sed comta non esset spes restitutionis : ergo non tenetur omnia ante vendere, quam det usuram.

<--- Page Split --->

P R Ā TEREAqu ĕ riturdesacerdotequipossetdare ?

Videtur, quod non : quia non debetfcerecontrahocquoddocet .

SED CONTRA :

IpseSacerdosindigentiamhabetsic - utalius : ergopotestcontraheremutuumadusuram .

quilibet satisfaciat sibi secundum quod Dominus inspiraverit, et recurrat ad superiorem cujus est ponderare jura et interpretari. Sunt tamen qui dicunt, quod timor probabilis quod depereat aliquis in hæreditate qua gubernat familiam et hæreditat filios vel pascit pauperes, sufficit ad hoc ut det usuras.

ADULTIMUMdicendum , quodidemju - diciumestdesacerdote , etdealiis : quiasacerdosnonbeatificatillum , eoquoddatusuras , sedpotiuscondemnatsidateasinvitus , nonpotensaliterbe - nefaceresecundumbonumstatumdo - mussuæetsuæfamiliæ .

Solutio . Dicendum , quodinnecessi - tatepotestdariadusuram , sedabsquenecessitatepecacalumest , e t , utputo , graveetmortale : sicutjurarelicitumestincasu , etabsquenecessitatepecca - t u m .

ADInautemquodobjicitur , dicendumadprimum , quodaccipiensetdansnonsimilitersehabentadscandalumvelcausampeccandi : quiadansusurasgra - tispostulatquodilleexpræceptoDomi - nitenteurimpendere , scilicetmutuum : sedquiaillenonfacitquoddejureDo - minifaceretenetur , ideodatusuram , quasiredimensvexationemsuam , etqua - siemensillumadhocutfaciatquoddejuregratisfaceredeberet : etillenonscandalizat , licetillescandalizetur : s i c - utetiamJudæiscandalizatisunt , licetDominusnonscandalizareteos . Etperhocpatetsolutioadsequens .

ADALIUDdicendum , quodpetensmu - t u u m , innulloimpeditsalutemproximi , sedpotiuspetendomutuum , provocateumadmertoriaopera : etquodusuradatur , hocestextortumabimpietateusurarii , nonexcausalitatedantis .

ADALIUDdicendum , quodadillamquæstionemnihildemeovolorespon - d e r e , quiamihivideturdifficiledeter - minarequantanecessitasrequiritur : s e d

ARTICULUS XVI.

An licuit fìlis Israel spoliare Ægyptios ?

Deindequæriturdehocquoddicit , i b i , C , § 4 : « SiveroquæriturdefliisIsrael , e t c . »

Cumenimsitdelegenaturalinonra - pinamvelfurtumfacere , videturDomi - nushocnondeberemutare : seddehoceritinfraquæstiosuperultimamdistin - ctionemdejurenaturali .

HicAUTEMdicendumest , quodhæccausafuit : quiaabÆgyptiisspoliatifueruntfliiIsrael , etlaboremeorumgratishabuerunt : etideojudicatumestaDominoquihabuitpotestatem , uthocmodorecompensaretur .

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXVIII.

De distinctione praeceptorum respectu obliquitatum eisdem oppositarum : et agit primo de mendacio.

A. De triplici genere mendacii.

Quintum praeceptum est: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium : ubi crimen mendacii et perjurii prohibetur. Solet autem quaeri, Utrum prohibitum sit omne mendacium ? Quidam dicunt illud tantum prohiberi, quod obest et non prodest ei cui dicitur. Tale enim non est adversus proximum : ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura. Sed de mendacio magna quaestio est, quae nec cito explicari potest.

Sciendum tamen tria esse genera mendaciorum. Sunt enim mendacia quaedam pro salute vel commodo alicujus, non malitia, sed benignitate dicta : qualiter obstetrices 1 mentitae sunt, et Rahab 2. Est et aliud mendacii genus quod fit joco, quod non fallit. Scit enim cui dicitur, causa joci dici : et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicujus, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere : ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat. Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, cunctis valde cavendum a. His videtur innui mendacia illa quae fiunt joco, vel pro salute alicujus, imperfectis esse venialia peccata, perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur esse damnabile : quod etiam de mendacio jocoso putari potest, praecipue si iteretur. De mendacio autem obstetricum, et

<--- Page Split --->

Rahab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit, dicens1 : Forsitan sicut obstetrices non remuneratae sunt, quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt, et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum : sic Rahab liberata est propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque in ceteris peccatis si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam : multa enim mala detestanda talem sequuntur2 errorem. Possumus enim et furando alicui prodesse : si pauper cui datur, sentit commodum, et dives cui tollitur, non sentit incommodum. Ita et adulterando possumus prodesse, si aliqua nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit pœenitendo purganda : nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium. Sciendum est etiam octo esse genera mendacii, ut Augustinus in libro de Mendacio 3 tradit, qua diligeuter notanda sunt, ut appareat quod mendacium sit veniale, et quod damnabile. Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis : ad quod nulla causa quisque debet adduci. Secundum, quod tale est ut nulli prosit, sed obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri ut alteri obsit. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine : quod maximum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui : ut si quis pecuniam alicujus injuste esse tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui : ut si quis nolens hominem ad mortem quasitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporis aliquem tueatur. In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter : cum honestum esse deceptorem aliorum arbitretur. Omne ergo genus mendocii summopere fuge : quia omne mendacium non est a Deo.

DIVISIO TEXTUS.

« QUINTUM præceptum est : Non loqueris contra proximum iuam falsum testimonium. »

Sub hoc quinto præcepto inducit Magister duas distinctiones : unam de mendacio, alteram de perjurio.

Et ista quae est de mendacio dividitur in tres partes : in quarum prima tangit mendaciii divisionem. In secunda, mendacii et ejus quod est mentiri diffinitiones, ibi, B, « Hic videndum est quid sit

<--- Page Split --->

mendacium, etc. » In tertia, tangit quid est errare, et adjungit quaestionem de dicto Jacob, utrum fuerit mendacium vel non? ibi, B, « Illud etiam sciendum est, quod in quibusdam, etc. »

ARTICULUS I.

An mendacium secundum se sit peccatum ?

Incidit autem quaestio circa primam partem in Littera, Si mendacium secundum se sit peccatum?

Et, si est peccatum, Utrum secundum se sit peccatum mortale vel veniale ?

AD PRIMUM obiicitur sic :

  1. Dicit Augustinus in libro contra mendacium : « Quasquis aliquod genus mendacii esse quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitratur. » Ergo omne mendacium est peccatum.

  2. Item, Augustinus, ibidem, « Mihi videtur omne mendacium esse peccatum. »

  3. Item, Augustinus, ibidem, « Omne mendacium dicendum est peccatum esse, quia id loqui debet homo, quod animo gerit, sive id verum sit, sive putetur verum et non sit : » ergo omne mendacium est peccatum.

  4. Item, Probatur per rationem : Omni enim homini credendum est, qui bonus est : nulli mendaci credendum est : ergo nullus mentiens bonus est : sed in creatura rationali qui non est bonus, est malus apud Deum, et non nisi per mendacium : ergo omne mendacium est culpa apud Deum : ergo peccatum.

  5. Item, Augustinus dicit, quod Deus non fecit mendacium.

SED CONTRA HOC obiicitur, quod

  1. Sicut contingit intentionem significare verbo, ita contingit et facto, sicut dicit Anselnus, unde ipse dicit, quod est veritas significationis et actionis : ergo contingit etiam mentiri facto : non autem omne mendacium facti est peccatum : ergo nec omne mendacium verbi peccatum esse videtur. PROBATUR autem media per hoc quod hoc habetur, Josue, VIII, 6, quod simulavit fugam ut habitatores urbis in longius protraheret ab urbe. Et Lucæ, XXIV, 28 : Ipse, scilicet Dominus, se finxit longius ire.

  2. Item, Videtur etiam quod nec mendacium verbi semper sit peccatum : quia Sophistæ et Doctores disputantes sæpe fallunt ex intentione, etiam Doctores sacræ Scripturæ, et in doctrina fidei : et tamen non dicuntur peccare cum proferunt et probare nituntur quæ sunt falsa et sciunt esse falsa : ergo non omne mendacium est peccatum.

SOLUTIO. Dicendum, quod omne mendacium est peccatum.

Et ad hoc quod obiicitur, dicendum Adobet t quod tales actus referendi sunt ad significatum per intentionem facientium, et sic non sunt peccatum : quia non fiunt ad decipiendum : sicut est locutio metaphorica, quæ secundum primum significatum falsa esset, si secundum ipsum judicaretur : sed cum judicatur secundum secundum, sic vera est : et tales actus veri sunt referendi ad significatum. Et ita solvit Augustinus in Decretis in quodam capitulo. Magistri aut dicunt, quod non est simile de actu, et de opere, et de verbo : quia actus sive opus non est nuntius cordis immediatus, sed ad multa potest referri : verbum autem est immediatus nuntius cordis : et ideo non aliud debet esse in verbo, quam sit in corde : in opere autem aliud potest esse, quia ad nuntiandum cor non est institutum.

Ad aliud dicendum, quod Doctores Adobet t non intendunt fallere, sed potius per

<--- Page Split --->

exercitium docere : et quod ostendunt mendacium, hoc est ut cavere discatur, non ut approbetur tamquam verum : et ideo ipsi non mentiuntur.

ARTICULUS II.

An mendacium secundum se sit mortale peccatum ?

Secundo quaeritur, Utrum mendacium sit mortale peccatum ?

Videtur autem, quod sic. Sic enim dicit Psalmus v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium : non autem perditur homo nisi per mortale peccatum : ergo omne mendacium est mortale peccatum.

  1. Item, Os quod mentitur, occidit animam 1 : et anima non occiditur nisi per mortale peccatum, quia nihil separat vitam animæ ab anima nisi mortale : ergo mendacium est peccatum mortale.

3 Item, Quidquid est contrarium virtuli et perimit virtutem, est mortale peccatum : mendacium est contrarium virtuli et peremptivum virtutis : ergo est mortale peccatum. Probatur autem prima per hoc, quod veniale non perimit virtutem in anima. Secunda autem per hoc, quod veritas est virtus quaedam, ut dicit Aristoteles in secundo Ethicorum, quam secundum Augustinum perimit mendacium.

  1. Item, Omne peccatum in Spiritum sanctum, est mortale peccatum : sed mendacium est peccatum in Spiritum sanctum : ergo est peccatum mortale. Prima probatur per hoc quod habetur in penultima distinctione secundi libri Sententiarum, ubi dicitur : « In Spiritum

sanctum est caeteris peccatis gravius et abominabilius 2. » Secunda autem per hoc, quod mendacium impugnat veritatem agnitam : quia nisi cognosceret veritatem, non diceret mendacium, sed falsum : ibidem autem dicitur, quod « impugnatio veritatis agnita est peccatum in Spiritum sanctum. »

  1. Item, Qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam : omnis mentiens facit contra conscientiam : ergo aedificat ad gehennam. Prima supponutur ex Augustino, cujus ipsa est auctoritas. Secunda autem probatur per hoc, quod nihil scitur in conscientia nisi verum : et hoc directe contrarium habet mentiri et mendacium. Inde ulterius infertur : « Nihil aedificat ad gehennam nisi mortale peccatum, » quia veniale aedificat ad purgatorium : ergo mendacum est mortale peccatum.

SED CONTRA :

  1. In Littera videtur, quod mendacium obstetricum 3, et Rahab meretricis 4, propter pietatem fuit veniale. Si autem secundum se esset mortale, per nullum adjunctum fieret veniale. Ergo secundum se non est mortale.

  2. Praeterea, Communiter omnes dicunt, quod mendacium officiosum non est mortale : et quod ab omnibus dicitur, aut in toto, aut in parte est verum : ergo non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.

SOLUTIO. Dicendum, quod non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.

Ad PRIMUM ET SECUNDUM ergo dicendum, quod secundum Magistrum in secunda parte istius distinctionis, illae duae auctoritates primo inductae non intelliguntur de omni mendacio, sed pernicioso tantum. Et hujus solutionis causa est, quod cum mendacium sit formaliter in-

<--- Page Split --->

tentio fallendi, et materialiter falsa vocis significatio, ut infra patebit, non dicitur intentio fallendi ex æquo de mendacio pernicioso, officioso, et jocoso, sed per prius et posterius : et intentio fallendi secundum suam intentionem priua non est nisi in mendacio pernicioso : et hujus ratio infra patebit. Et ideo solum perniciosum secundum se puto esse mortale peccatum : et ita dixerunt omnes antiqui, Præpositivus, et Altisidorensis, et Magistri decretorum, licet rationem dicti sui non assigment.

Ad 3. Ad TERTIUM dicendum, quod est veritas dicti, et veritas veridici sive veritas habitus, et veritas signi in dicto. Mendacium autem secundum se non contrariatur veritati habitus in mente, sicut nec primus motus in continente contrariatur habitui castitatis in anima, sed veritati signi quae est in actu dicendi : sicut etiam primus motus in continente contrariatur actui castitatis : et a tali contrarietate et peremptione non est mortale peccatum, sed veniale.

Ad 4 Ad ALIUD dicendum, quod mendacium in se non est peccatum in Spiritum sanctum : quia tunc omne peccatum esset peccatum in Spiritum sanctum : aliquod autem peccatum est in Patrem, sicut quod committitur timore, vel libidine, vel compassione alterius damni vel pœnae. Quoddam autem est in Filium, sicut quando dicitur, eo quod non reputatur esse peccatum : licet enim tunc scienter dicat falsum, non tamen dicit falsum cum conscientia magna quantitatis peccati sicut est : et tunc procedit ex ignorantia movente ad dicendum.

Ad id quod objicitur, dicendum quod impugnatio veritatis agnita e quae est secundum pietatem, est peccatum in Spiritum sanctum : sed non omne mendacium impugnat veritatem illam, nec omne mendacium impugnat veritatem virtutem animi, nec omne mendacium impugnat veritatem doni ex malitia, sicut patet ex praedictis.

Ad ULTIMUM dicendum, quod mendacium secundum se non ædificat ad gehennam, nec est contra conscientiam : sed præter conscientiam, sicut veniale, et disponit ad gehennam.

Ad id quod objicitur de veritate quascitur, distinguendum est ut supra : quia veritas actus in dicto perimitur a mendacio : et illa scitur scientia speculativa, et non practica : et contra hanc facere non est mortale : sed facere contra conscientiam faciendi, id est, quod ex præcepto dictat conscientia esse faciendum, et si fiat contrarium, dictat esse peccatum mortale, illud est facere contra conscientiam directe et ædificare ad gehennam.

ARTICULUS III.

An mendacium bene dividitur in libidinosum, perniciosum, et officiosum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Sciendum tamen esse tria genera mendaciorum, etc. »

Divisio alicujus debet dari penes specificantia ipsum mendacium.

  1. Mendacium autem non ponitur in specie, ut videtur, per hoc quod est in commodo vel incommodo, cum nec falsa sit significatio, nec intentio fallendi : ergo videtur, quod non bene dividitur penes haec tria.

  2. Præterea, Locus et libido sunt duo moventia ad mentiendum, et neutrum continetur sub reliquo : ergo videtur, quod quatuor sunt genera.

  3. Item, Libido radix est omnium vitiorum, ut dicit Augustinus : ergo ipsa non separatur a commodo movente vel malignitate, et sic non debet facere speciale genus mendacii, ut videtur.

  4. Præterea, Videtur quod tertium genus quod est ex malignitate, sit pecca-

<--- Page Split --->

tum in Spiritum sanctum : quia procedit ex co quod est contrarium bonitati Spiritus sancti : et hoc est peccatum in Spiritum sanctum, ut determinatum est in penultima distinctione secundi libri Sententiarum 1 : ergo est peccatum in Spiritum sanctum, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod ista prima divisio mendacii sumitur penes moventia in genere : et hoc est ex parte moventis : et cum sint tria tantum moventia, sunt tria tantum genera mendaciorum. Quod autem tantum tria sint, sic patet : Movens ad mentiendum aut est mendacum secundum se, aut id propter quod fit. Si mendacium secundum se : tunc est libidinosum. Si autem est id propter quod fit : aut hoc est malum, et tunc procedit ex malignitate : aut bonum, et tunc est officiosum.

tali procedit peccatum in Spiritum sanctum. Quædam autem est malitia intendens nocere proximo : et ex hac non semper est peccatum in Spiritum sanctum, quia non sola est movens, sed commodum proprium quandoque, vel aliqua causa odi. Tamen non contradico, quin mendacium perniciosum frequenter sit peccatum in Spiritum sanctum : sed hoc non habet ex hoc quod est mendacium, vel ex hoc quod est perniciosum, sed ex causa specialiter movente contra bonitatem Spiritus sancti in se vel in donis ejus in ea intentione qua dona manifestant ipsum. Et de hoc inquiratur quaestio mota super penullinam distinctionem secundi libri Sententiarum 2.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod illa objectio procedit quando genus dividitur in species : sed hic genus dividitur secundum omnes actus generis illius, quos potest habere ex parte mentientis moventes ad actum.

ARTICULUS IV.

An per/ectis sit mortale peccatum mentiri ?

AD ALIUD dicendum, quod Magister ponit in genere uno libidinosum et jocosum : quia libido sola est in utroque mentiens, eo quod jocus nihil addit ad quod libido accipiat circumstantam accusationis vel excusationis.

Dicnde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Perfectus non convenit mentiri. »

Et quæritur, Utrum perfectis sit mortale mentiri ?

AD ALIUD dicendum, quod libido habitualis indeterminata, quæ est habitualis placentia boni commutabilis inordinata, est radix : sed hic accipitur libido actualis determinata ad actum nentiendi, et illa est specialis causa movens : prima autem est in aliis causis posita sicut radix omnis peccati.

AD ALIUD dicendum, quod non oportet, quod sit in Spiritum sanctum per hoc, quod est ex malignitate. Est enim malignitas duplex. Quædam est movens contra bonitatem Spiritus sancti : et ex

Videtur autem, quod sic : quia

  1. In Littera dicit : « Ne pro corpore alterius animam suam occidant : » non autem occiditur anima nisi per peccatum mortale : ergo perfectis est mortale peccatum.

  2. Item, Perfectus professus est veritatem interius et exterius ostendere : crgo si invenitur mentiri, facit contra suam professionem : facere autem contra suam professionem, est mortale peccatum : ergo mentiri perfectis est mortale peccatum.

<--- Page Split --->

Quest. Item quaeritur, Si Doctor veritatis, ut Magister theologiae et Praedicator, peccat mortaliter mentiendo ?

Videtur, quod sic : quia directe facit contra doctrinam veritatis : ergo peccat mortaliter.

Item facit contra hoc quod dicit, quia praedicat non esse mentiendum et mentitur : ergo peccat mortaliter.

Item, Ad hoc sunt multæ auctoritates Augustini in libro contra mendacium : quia dicit, quod non convenit mentiri perfectis : non potest autem esse causa quare specialiter nominat perfectos, nisi quia eis est mortale peccatum, et aliis veniale : ergo videtur, quod perfectis sit mortale peccatum.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Nulla circumstantia aggravat peccatum in infinitum : religiosum mentiri non ponit nisi circumstantiam super mendacium : ergo non aggravat peccatum in infinitum : sed in infinitum aggravaret si faceret mortale : ergo non fit mortale per hoc quod mentitur perfectus.

  2. Item, Si propter statum religionis perfectus peccat mortaliter in quo alius peccat venialiter, videtur quod ex statu perfectionis importet detrimentum : hoc autem est inconveniens : ergo perfectus mentiendo non peccat mortaliter.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod mendacium perfecto non est peccatum mortale, si alii est in eadem speciale veniale.

Ad 1. Ad PRIMUM dicendum, quod Augustinus sine dubio loquitur de mendacio officioso : sed vocat perditionem animae dispositionem, et non perditionem realem. Aliter dicunt aliqui, quod aliquis pro vita propria potest mentiri ex duplici amore vitæ, scilicet mortali, vel veniali : et similiter potest mentiri pro aliena. Et Augustinus loquitur in casu quando aliquis mentitur, vel mendacium provenit ex amore mortali vitæ propriæ vel alienæ. Sed hoc nihil videtur esse, cum dicat Gregorius, quod mendacium officio-

sum in ipso actu conjunctum est pietati. Si autem pietas est causa mendacii, non procedit ex amore illicito vitæ veniali vel mortali. Et ideo prima solutio verior est.

Ad aliud dicendum, quod peccare contra professionem dicitur dupliciter, scilicet contra substantiam professionis, et contra signum professionis. De substantia professionis non est nisi veritas vitæ in continentia et obedientia et abrenuntiatione proprietatis : et contra hæc peccare est mortale. Unde dicit Canon, quod « monachus habens obolum, non valet obolum. » Sed contra signa facere contingit dupliciter : directe, et hoc non fit nisi per mortale : vel indirecte, et hoc non fit nisi per veniale mendacium in illis : quia non est professus veritatem dictionis nisi in signo habitus qui signum est veritatis.

Ad aliud dicendum, quod idem judiAd quæ cium puto habendum de Doctore, et Praedicatore, et perfecto.

Ad id quod objicitur, dicendum quod veritas signi vel dicendi non est veritas doctrinae, sed potius veritas docendi : et contra illam non facit mentiens officiose, sed facit aliquid præter illam.

Ad aliud dicendum, quod praedicat et docet abstinendum esse ab omni peccato mortali et veniali, sed non praedicat quod sit mortale venialiter peccare : et ideo non facit contra id quod docet.

ARTICULUS V.

An mendacium obstetricum fuit mortale vel veniale peccatum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 circa medium : « De mendacio autem obstetricum, etc. »

Videtur autem, quod fuit veniale : quia

<--- Page Split --->

  1. Hoc dicit Augustinus in Littera.

  2. Item, Officiosum fuit : ergo minimum inter mendacia : ergo veniale.

  3. Item, Obstetrices non fuerunt in statu perfectionis : ergo poterant venialiter mentiri, et præcipue in mendacio officioso : ergo venialiter peccaverunt.

  4. Item, Si fuisset mortale, impedivisset meritum : sed non impedivit, quia dicit Augustinus, quod quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit illis domos ad litteram, ditando eas et filios dando. Et Hieronymus, quod ædificavit eis domos spirituales. Ergo non peccaverunt mortaliter, sed venialiter, ut videtur.

SED CONTRA objicitur per Gregorium, qui in Glossa ibidem dicit sic : « Benignitatis eorum merces quæ æterna vita remunerari poterat, pro culpa mendacii in terrenam compensationem commutata est, ut in vita sua quam tueri mentiendo voluerant, percipient bona : et quod ulterius exspectarent, præmium non haberent. » Nihil autem commutat mercedem æternam in temporalem, nisi mortale peccatum. Ergo videtur, quod mendacium earum fuerit mortale peccatum.

cet voluntas parcendi, et hæc fuit remunerabilis secundum Augustinum et Heronymum. Alia fuit voluntas mentiendi, et fuit veniale peccatum. Tertia fuit voluntas liberandi se per mendacium : quæ voluntas conjuncta fuit actui peccati in mentiendo, et hoc fuit in tali casu quando tempus fuit confitendi et fidem et justitiam : et ideo fuit mortale peccatum : et de hoc dicunt loqui Gregorium.

Quod autem secundum Gregorium earum mendacium secundum se non fuit mortale peccatum, patet in principio ejusdem Glossæ, ubi dicit sic : « Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpæ levioris : nec quisquam mentiatrur præstando beneficium. » Levior autem culpa consuevit non vocari a Sanctis nisi venialis.

Item, Gregorius in eadem Glossa, infra : « Si quælibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto nuagis hæc facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur ! » Per hoc patet, quod non vult dicere, quod mendacium secundum se sit mortale peccatum, sed veniale.

Et per hoc patet solutio ad totum.

SOLUTIO, Dicendum, quod meo judicio mendacium obstetricum veniale fuit : sed non confitieri veritatem propter timorem corporis in loco confessionis fidei et justitiae poterat esse mortale peccatum. Primo enim parcendo infantibus bene fecerant : sed postea vocatæ a Pharaone et in judicio constitutæ, debuerunt confiteri fidem Dei et justitiam, et non mentiendo prolongare vitam suam : et pro hac timiditate in loco confessionis potest esse, quod mortaliter peccaverunt, et non in mendacio secundum se. Et quod hæc sit sententia Gregorii, patet : quia sic addit in eadem Glossa : « Nam si subtiliter perpendatur, amore præsentis vitæ mentitæ sunt, non intentione mercedis : parcendo enim conatæ sunt infantium tegere vitam, mentiendo vero suam. »

Aliter dicunt aliqui, scilicet quod triplex fuit voluntas in obstetricibus, scili-

ARTICULUS VI.

An mendaciorum octo genera sint bene assignata a Magistro?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 sub finem : « Sciendum est etiam esse octo genera mendacii, etc. »

Videtur enim, quod illa divisio nulla sit.

  1. Videtur enim, quod mentiri in docrtina pietatis sive religionis, non differat a mendacio quod est in communi locutione, nisi per materiam : materialis autem differentia non facit diversas species, quia aliter essent tot species, quot

<--- Page Split --->

sunt homines : ergo videtur, quod non facit diversas species mendaci, et sic nulla est divisio.

  1. Item, Mendacium quod obest alicui et nulli prodest, et mendacium quod alicui prodest et alicui obest, non differunt nisi penes materiam : ergo videtur, quod non sint diversae species mendacii.

  2. Eadem prorsus est objectio de mendaciis officiosis, scilicet mentiri ut conservetur vita, vel castitas, vel pecunia, quae non habent differentiam nisi materialem : ergo non constituunt tres species mendaciorum.

  3. Præterea, Mendacium quod alicui prodest et alicui nocet, tantum habet de officioso, quantum de pernicioso : cum ergo a dgniori fit denominatio, ab utilitate deberet magis poni inter officiosa, quam a nocumento inter perniciosa.

  4. Præterea, Officiosum videtur alicui nocere : quia qui mentitur pro pecunia conservanda, mentiendo facit quod ille decipitur, et non accipit pecuniam quam acciperet si ille verum dixisset : ergo nocet alicui : et quod nocet alicui, est perniciosum : ergo officiosum in pecunia retinenda est perniciosum.

Quæst. PRÆTEREA quæritur, Penes quid sumitur ista divisio mendaciorum ?

Solutio. Dicendum, quod ad hoc ultimum per superiorem divisionem patet responsio, quod tria sunt moventia ad mendacium in genere, scilicet nocivitas, libido, et utilitas : et penes nocivitatem accipiuntur primæ tres species mendacii. Nocivitas autem illa aut est ad nocumentum spiritus, aut ad nocumentum corporis. Si ad nocumentum spiritus : tunc est per modum subversionis articulorum fidei, vel eorum quæ antecedunt vel quæ sequuntur articulos : sicut si quis dicat fornicationem non esse mortale peccatum mentiens, vel Scripturam non esse veram, vel Christum non esse incarnantum, vel aliquod hujusmodi. Si autem est ad nocumentum corporis : aut est nocu-

mentum universaliter, aut secundum aliquid. Si primo modo : tunc est secundum genus mendacii, quod omnibus nocet, et nulli prodest : et tale est mendacium alicui detractans, et hoc nocet audientibus, et loquenti, et ei de quo est : loquenti ad perditionem animæ, audientibus ad perditionem fervoris charitatis fraternæ, ei de quo fit ad perditionem famæ. Si autem non universaliter est nocumentum, est tertia species, quæ alicui nocet, et alicui prodest. Si autem movet libido mentiendi : aut est cum intentione mendacii, aut est cum intentione ejus quod conjungitur mendacio in audiente : et primo modo est libidinosum, secundo modo jocosum. Si autem movet utilitas : aut in bonis fortunæ, aut in bonis corporis, aut animæ, quæ perdi possunt : hæc enim sunt quæ sic sunt in anima, quod statum habent in corpore, sicut virginitas. Et primo modo est sextum. Secundo modo est septimum. Tertio modo octavum.

Ad PRIMUM autem et secundum et tertium dicendum, quod tales rationes non procedunt nisi de materia de qua est res, et non de materia circa quam : sicut objectum est circa quod est actus, quia actus diffiniuntur per objecta, et potentiae vel habitus per actus : quia talia objecta habent rationem moventium et finium in comparatione ad actus qui sunt circa ea.

Ad aliud dicendum, quod licet aliquid sit de utilitate in tertio pernicioso, tamen illa non est movens, sed consequens : et ideo ab illa non diffinitur et specificatur.

Ad aliud dicendum, quod non nocet illi, quia ille non habet jus ad habendum pecuniam illam : sed potus prodest, qua conservat eum ab injuria : unde non nocet nisi loquenti, quia hoc nocumentum inseparabile est a mendacio, eo quod peccatum est.

<--- Page Split --->

lis : cum ergo per violationem corrupta non incurrat nisi immunditiam corporalem, videtur quod minus prodest octavum quam septimum.

ARTICULUS VII.

An regula quam ponit Magister de magis vel minus mentiendo sit bene assignata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 in fine : « In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum.

  1. Ponatur enim, quod aliquis ex ignorantia dicat Christum non fuisse in Cana Galilææ, ubi fecit vinum de aqua : et dicat ex malitia peccatum in proximum, unde ille suspenditur, et filii ejus exhæredantur, sicut quod sit reus criminis læsæ majestatis, videtur quod plus peccet secundo mendacio, quam primo : et tamen primum est in doctrina pietatis, et secundum non : ergo videtur, quod quandoque primum sit minus peccatum, quam secundum.

  2. Item, Per primum dicitur quandoque verbum in Filium, et per secundum verbum in Spiritum sanctum, quia potest esse ex malitia : ergo secundum erit quandoque magis peccatum, quam primum.

  3. Item, Per primum læditur fides, per secundum autem charitas : charitas autem major virtus est, quam fides : ergo quod est contra charitatem, est majus peccatum quam id quod est contra fidem.

  4. Eodem modo videtur fallere hæc regula circa quartum et quintum. Adulator enim plus nocet, quam simpliciter mentiens : et tamen mendacium adulationis est quintum, et simplex mendacium est quartum : ergo quintum mendacium est majus quam quartum, et sic non tenet regula.

  5. Item objicitur de septimo et octavo. Melior est vita, quam munditia corpora-

SOLUTIO. Dicendum, quod ista regula universaliter est vera.

Ad PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod nemo mentitur si ignorat : oportet enim, quod veniat contra mentem si mentitur : in doctrina autem pietatis non potest dicere contra mentem nisi intendendo subvertere fidem que docetur in ea : et ideo primus casus nullus est, quia non ponit mendacium, sed ignorantiam. Sed si diceret Christum non fuisse in Cana Galilææ, ad hoc ut ostenderet Scripturæ non esse credendum, tunc esset ad propositum : et tunc primum majus esset, quam secundum.

Ad ALIUD dicendum, quod per accidens est, quod aliquod peccatum efficiatur peccatum in Spiritum sanctum : sed intelligitur regula Augustini, quod cæteris circumstantiis paribus differunt ista mendacia, secundum quod recedunt a primo.

Ad ALIUD dicendum, quod illa argumentatio nihil valet, et est instantia. Charitas est major virtus quam fides : ergo odium quod opponitur charitati, est majus vitium quam infidelitas. Patet enim, quod non sequitur : quia fides hahet ordinem fundamenti ad alia : et ideo quod destruit fidem, non tantum destruit eam, sed omnia superædificata, et ratione illius efficitur majus malum contrarium fidei, quam contrarium charitatis, et quam alicujus virtutis.

Ad ALIUD dicendum, quod adulans non mentitur mendacio jocoso, sed pernicioso : sed intelligitur hic vaniloquium quod intendit movere ad risum : ille enim non intendit fallere, sed facere ridere : et ideo minus malum est motivum in tali mendacio, quam ubi movet placenta mentiendi. Aliter dicunt aliqui, quod Augustinus loquitur in casu quando aliquis adulando non nocet. Sed ista solutio non

<--- Page Split --->

valet : quia universaliter intelligitur regula de jocoso mendacio quod minus est quam libidinosum.

Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod vix contingit corrumpere castitatem corporis sine infectione mentis : et quoad hoc perditur majus bonum in violatione castitatis, quam in occisione corporis. Vel dicatur et melius, quod illud est verum de ratione bonorum conservatorum per

mendacium in genere : quia minus bonum est fortunae, quam naturae : et bonum fortunae conservatur per sextum, naturae autem per septimum. Item, Majus est bonum honestum. quam conservatio fortunae et naturae, quae non habent nisi rationem utilis boni : honestum autem conservatur per octavum.

Et sic patet, quod non est instantia in regula Augustini generaliter intelligendo.

B. Quid sit mendacium ?

Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri. Deinde, utrum omne mendacium sit peccatum, et quare ? Mendacium est (ut ait Augustinus 1) falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Ut ergo mendacium sit, necesse est ut falsum proferatur, et cum intentione fallendi. Hoc enim malum est proprium mentientis, aliud habere clausum in corde, aliud promptum in lingua.

C. Quid sit mentiri ?

Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud verum sit, sive non. Omnis ergo qui loquitur mendacium, mentitur, quia loquitur contra hoc quod animo sentit, id est, voluntate fallendi : sed non omnis qui mentitur, mendacium dicit : quia quod verum est, loquitur aliquando mentiendo : sicut e converso falsum dicendo aliquando verax est. Unde ait Augustinus : : Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum quod putat verum : quia quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non ergo mendacii arguendus est, qui falsa incautus credit, ac pro veris habet. Potiusque e contrario ille mentitur, qui dicit verum quod putat fal-

<--- Page Split --->

sum. Quantum enim ad animum ejus attinet, non verum dicit : quia non quod sentit dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit. Nec ille liber est a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem voluntate mentitur. Hic quæri solet, Si Judæus dicat Christum esse Deum, cum non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium ? Non est mendacium quod dicit : quia licet aliter teneat animo, verumtamen est quod dicit, et ideo non est mendacium : mentitur tamen, illud quod verum est dicens. Quod vero omne mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat 1. Mihi, inquit 2, videtur omne mendacium esse peccatum : sed multum interest quo animo, et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat qui 3 consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur : nec tantum nocet, qui viatorem mentiendo in diverso itinere mittit, quantum qui viam vitæ mentiendo depravat. Porro omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia hoc debet loqui homo quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Verba enim ideo sunt instituta, non ut per ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta peccatum est. Nec ideo etiam ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo : possumus enim (ut prædictum est) et furando et adulterando prodesse. Mendacium quoque non tunc tantum esse possumus dicere, quando aliquis læditur. Cum enim a sciente dicitur falsum mendacium est, sive quis sive nemo lædatur 4. Ecce ex his constat omne mendacium esse peccatum. Non tamen de omni mendacio accipiendum est illud Psalmi : Perdes omnes qui loquuntur mendacium 5. Nec illud, Os quod mentitur occidit animam 6. Nec omne mendacium isto præcepto prohiberi videtur, nec præmissa descriptione mendacium joci includi.

<--- Page Split --->

ergo verum dicens quod putat esse falsum, non mentitur, cujus contrarium est in Littera.

ARTICULUS VIII.

Quid sit mendacium, et quid mentiri ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B,« Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri. »

Videtur enim mendacium non secundum illam rationem convenire omni mendacio : quia

  1. In jocoso non est intentio fallendi, sed potius ad risum movendi : ergo non est generalis diffinitio, ut videtur.

  2. Item, Intentio fallendi ordinata est ad deceptionem : sed plus decipitur errans in via morum, quam in via pedum : ergo intentio fallendi non est æqualis : cum ergo ista differens intentio fallendi sit in diversis mendacii speciebus, intentio fallendi non est uno modo dicta de omni mendacio.

  3. Item, Plus est intendere fallere re et sermone, quam sermone tantum : in mendacio autem pernicioso intenditur deceptio secundum rem et sermonem, et in officioso et libidinoso secundum sermonem tantum, scilicet ut falsa pro veris accipiantur : ergo intentio fallendi non dicitur uno modo in generali diffinitione mendacii.

SOLUTIO. Dicendum, quod sine præjuSolu dicio puto, quod primæ objectiones concedendæ sunt, et quod mendacium per prius et posterius dicitur de triplici genere mendacii : et ideo absolute et secundum perfectam substantiam mendacii, non est mendacium, nisi perniciosum : et ideo est quod dicit Magister in Littera, quod auctoritates quæ dicunt, quod os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquuntur mendacium, intelliguntur de mendacio pernicioso : quia alia secundum posterius participant mendaci rationem. Sunt tamen aliqui aliter dicentes, scilicet quod intentio fallendi secundum rem non est de substantia mendacii, sed potius effectus consequens : et quia intentio fallendi secundum dictionem in omni mendacio est, ideo dicunt, quod mendacii ratio hic posita omnibus convenit.

Ad id autem quod dicitur de jocoso, dicendum quod prima intentio est ut falsa pro veris approbentur, licet in illis non consistat, sicut nec in pernicioso et officioso.

Et per hoc patet solutio ad omnia quæ primo sunt objecta. Prior autem solutio verior est, et secundum eam magis potest defendi, quod mendacium secundum se non sit mortale peccatum, nec perfectis, nec aliis.

Quæst. ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit in isto capitulo, quod mentiri potest homo verum dicendo si putat esse falsum, sed tamen non dicitur mendacium.

Hoc enim videtur impossibile :

  1. Nihil enim est aliud mentiri, quam dicere mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur, ut videtur.

  2. Præterea, Actus qui importatur per hoc verbum, Mentitur, non addit super actum dictionis nisi mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur : sed verum dicens quod putat esse falsum, non dicit mendacium, ut dicit in Littera :

Ad id autem quod ulterius quæritur, Ad quæ dicendum quod mentiri dicit processum mendacii ab agente, et ideo non contrahit substantialem rationem ex parte dicentis : et ideo potest esse verum, et tamen mendacium : quia illud verum est in dicente, et quoad dicentem est ut falsum : sed mendacium dicit in quiete et abstractione : et ideo materiam habet ex parte rei, et non ex parte dicentis : et ideo est, quod oportet esse falsum secundum rem, si debeat esse mendacium.

<--- Page Split --->

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est verum, quod idem sit mentiri quod dicere mendacium, ut jam patuit.

Ad aliud dicendum, quod addit plus,

scilicet processum mendacii prout est in dicente : et hoc est mandacium secundum quid esse : et ideo sufficit ei, quod sit falsum secundum quid, id est, quoad dicentem.

D. Ubi cum periculo erratur, vel non ?

Illud etiam sciendum est 1, quod in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur. In quibus rebus nihil interest ad capescendum Dei regnum, utrum credantur vel non 2, vel utrum vera putentur an falsa, sive sint sive non, in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum : vel si est, minimum atque levissimum. Et sunt vera quaedam, quamvis non videantur : quae nisi credantur, ad vitam aeternam non potest perveniri. Et licet error maxima cura cavendus sit non modo in majoribus, sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari : non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed si quisquis se existimat scire quod nescit. Pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisquis erret interest plurimum. Sunt enim quae nescire sit melius quam scire. Item, Nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum non in via morum.

Solet etiam quæri de Jacob qui se dixit esse Esau 3, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit ? De hoc Augustinus ait : Jacob quod matre fecit auctore ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium 4. Intendebat enim matri obedire, quæ per Spiritum noverat 5 mysterium : et ideo propter familiare consilium Spiritus sancti quod mater acceperat, a mendacio excusatur Jacob.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

An Jacob qui se dixit Esau mentiebatur ? et, An in corde et corde poterat loqui secundum excusationem quorumdam ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem istius distinctionis, ibi, B, § 2 : « Solet etiam quæri de Jacob qui se dixit esse Esau, etc. »

Videtur enim, quod mentitus fuit Jacob : quia

  1. Dixit falsum in intentione fallendi patrem secundum dictionem, id est, ut falsum pro vero approbaret : ergo mentiebatur.

Si autem dicas, quod excusetur etiam a fornicatione, quod falsum est : ergo nec a mendacio per consilium Spiritus sancti potest excusari.

  1. Item, Augustinus dicit, quod etiamsi Deus peccaret, non tamen propter hoc esset bonum peccatum : ergo multo minus efficietur bonum et excusabile peccatum per consilium Spiritus sancti : ergo non excusatur Jacob, ut videtur.

  2. Item, Mendacium (ut dicit Augustinus) est de his quæ non possunt bene fieri : ergo est de his quæ non possunt excusari : ergo nec a mendacio excusatur Jacob.

Et eadem objectio est de Judith et alis, qui videntur esse mentiti secundum superficiem.

ULTERIUS quæritur, Si in corde et corde poterant loqui, ut dicerent aliquid secundum unum sensum verum, et vellent intelligi in alio sensu in quo erat falsum : sicut excusant quidam ?

Videtur, quod non : quia

  1. Inter peccata computat Psalmus in corde et corde loqui 1 : ergo videtur, quod hoc sit peccatum, sicut et istud.

  2. Item, Infra habetur in Littera in sequenti distinctione, « In quacumque arte verborum aliquis jurat, Deus tamquam conscientiae testis accipit in hoc sensu in quo is cui juratur, intelligit : » sed simile judicium videtur de verbo simplici, cum datus sit usus loquendi, ut nobis invicem affectus nostros et consilia pandamus : constat autem, quod pater intellexit falsum : ergo in sensu mendacii debet interpretari dictum.

ITEM quæritur, Si Jacob hoc quod dixit, jurare potuit ? Si enim verum dixit, et Deus est testis veritatis : ergo potuit eum testem veritatis invocare : hoc est jurare : ergo potuit jurare quod dixit.

SED CONTRA : Juramentum accipitur in sensu illius cui juratur : et secundum sensum illius dixisset falsum : ergo ipse jurasset falsum.

SOLUTIO. Dicendum, quod nobis non est temerarie loquendum de consiliis Spiritus sancti : sed potius talia silentio veneranda essent quam discussione, nisi esset importunitas disputantium. Dici ergo potest sine prejudicio, Jacob hoc dixisse non motu suo, sed motu Spiritus sancti per instructionem matris. Licet autem intellectus hominis per se non sit sufficiens ad hoc quod in una locutione ponat plures sensus simul et semel, tamen Spiritus sanctus semper fecit et faciet, ut in sermonibus suis pertranseant plurimi, et multiplex sit scientia : et nullus aliquid inveniat si verum invenerit, quod non in significatione illa intellexerit Spiritus sanctus quando condidit sermonem. Et ideo dici potest, quod secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rem, Jacob dixit falsum :

<--- Page Split --->

sed non dixit falsum secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rei mysterium : et hoc intendit Jacob implicite per hoc quod intendit obedire matri et Spiritui sancto. Loquebatur enim motu alieno non proprio : et iste etiam est modus excusationis aliorum.

Et per hoc patet solutio fere ad omnia : non enim loquebatur in corde et corde, quia bene voluit ut pater intelligeret mysterium : quod etiam postea quando intellexit, per sanctam benedictionem confir-

mavit. Et quod dixit, quod fraudulenter surripuit benedictionem, referendum est ad modum exteriorem, et non ad interiorem fraudem. Patet etiam, quod hoc jurare potuit hoc modo, et verum jurasset. Unde patet solutio ad totum. Hæc autem solutio innititur verbis Augustini, qui dicit, quod mystice talia dicta sunt et facta : iste enim qui dictus est, modus est mysterii quod posuit in talibus verbis Spiritus sanctus.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XXXIX.

De perjurio.

A. De perjurio.

Nunc de perjurio videamus. Perjurium est mendacium juramento firmatum. Hic quaeritur, Utrum sit perjurium, ubi non est mendacium ? Quod quibusdam videtur ex auctoritate Hieronymi dicentis : Advertendum est, quod jusjurandum tres habet comites, veritatem, judicium, et justitiam : si ista defuerint, non erit juramentum, sed perjurium. Ubi autem falsum juratur, veritas deest. Si ergo falsum juretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse perjurium, quia deest veritas. Quibusdam placet non esse perjurium, ubi non est mendacium : et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita juratur falsum sine perjurio. Falsum forte dixit Apostolus, cum se venturum ad Corinthios promisit 1 : nec tamen sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit : quia sic animo sentiebat, etiamsi juramento illud firmasset, non perjurium incurrisset : quia quantum in ipso fuit, verum dixit, et si jurationem addidisset, quantum in se foret verum jurasset, etsi aliter eveniret 2 quam dixit. Ideo sicut quis non est mendax, nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive non : ita videtur quibusdam neminem perjurum constitui, nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit, sive non.

<--- Page Split --->

  1. Cum enim nomen Dei in vanum invocetur in perjurio, videtur potius debuisse determinare sub secundo mandato primea tabulae quam sub quinto secunde.

« Nunc de perjurio videamus, etc. » Hic agit de juramento et perjurio, per quod etiam peccatur contra quintum mandatum.

Habet autem haec distinctio tres partes : in quarum prima agit de juramento secundum se considerato secundum ea quae sunt sibi substantialia. In secunda, agit de juramento ex parte jurantis et exigentis juramentum, ibi, K, « Hoc etiam sciendum, quod quacumque arte verborum quis juret, etc. »

In tertia et ultima, agitur in quali reverentia oportet accedere ad juramentum, ibi, M, « Sancta synodus decrevit, etc. »

Prima harum dividitur in quatuor : in quarum prima agitur de comitibus juramenti. In secunda, de causa prohibitionis juramenti, ibi, C, « Si autem quaeratur, Utrum jurare sit malum, etc. » In tertia quaerit, Per quid jurandum ? Utrum per Deum vel per creaturam, et quandoque per idolum ? ibi, D, « Quaeritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam, etc. » In quarta et ultima, inquiritur de juramenti obligatione, ibi, H, « Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit ? »

Ex his de facili patet sententia.

ARTICULUS PRIMUS.

An Non sumes nomen Dei in vanum et ipsum perjurium sint de praeceptis primae vel secundae tabulae?

Incidit autem dubium de introductione illius partis :

  1. Item, In perjurio peccatur in Deum : cum igitur prima tabula ordinet hominem in Deum, videtur quod perjurium sub praeceptis primea tabulae erat determinandum.

SOLUTIO. Dicendum, quod nemo pejerat in intentione peccandi contra Deum, sed ad decipiendum proximum : et ideo perjurium in quantum fit in falso testimonio in causis, principalius et frequentius fit contra proximum, quam contra Deum : et ideo non in prima tabula, sed hic habet determinari.

Ad ambo autem objecta dicendum, quod nomen quidem Dei invocatur : et hoc fit intentione decipiendi proximum : et ideo finaliter contra proximum est, et non contra Deum in se, sed potius in membris.

ARTICULUS II.

An juramentum habeat tres comites, et penes quid differant illi comites ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Advertendum est, quod j usjurandum tres habet comites, etc. »

Videtur, quod duo superfluant : quia

  1. Qui cum judicio discretionis jurat, jurat juste et vere : quia aliud non discernit judicio discretionis suæ : ergo dicto quod cum judicio discretionis esse debet juramentum, non oportuit addere, quod esset verum et justum.

  2. Item, Nihil falsum est justum : ergo dicto quod erat justum, superflue dicitur debere esse verum.

<--- Page Split --->

Quest. 1. PRÆTEREA, Penes quid accipitur numerus horum comitum.

Quest. 2. ITEM, Quare dicitur, quod isti comites potius apponendi sunt juramento, quam alii sermonì nostro vel operi.

Solutio. Dicendum, quod isti tres comites necessarii sunt ad juramentum : et licet unus non sit perfectus sine alio, tamen uno posito non superfluit alius : quia distinctas habent proprietates circa juramentum, ut infra parebit.

Et est instantia ad argumentum : quia habita una virtute habentur omnes, et tamen non ideo una habita superfluunt aliae propter distinctos actus quos habent.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

comparatur ad tria, scilicet ad jurantem a cujus voluntate exit, ad rem de qua est, et ad causam propter quam fit. Et secundum primam comparationem regitur judicio. Secundum secundam debet adæquari veritati secundum rem. Et secundum tertiam oportet habere justitiam : quia in causa injusta non habet locum, ut si quis jurat se facturum quod injustum est fieri, ut infra habetur.

Ad ultimum dicendum, quod nullum Ad quæ juramentum securum est propter dubietatem nostri sermonis, sicut dicitur in libro sapientiae : Cogitationes mortalium sunt timide, et incerta providentiae nostrae 4. Et ideo quando noster sermo testificatur per divinam veritatem, indiget comitibus regentibus, ne dissimilis veritati invocate inveniatur.

Ad quest 1. AD ALIUD dicendum, quod juramentum

B. De triplici modo perjuri.

Sed melius creditur et ille pejerare, qui falsum voluntate fallendi jurat : et qui falsum putans quod verum est, jurat : et qui verum putans quod falsum est, jurat. Unde Augustinus : Homines falsum jurant vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat. Aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem illa duo perjuria quae commemoravi. Fac illum jurare, qui verum esse putat, pro quo jurat : verum putat esse, et tamen falsum est : non ex animo iste pejerat, sed fallitur. Hoc pro vero habet quod falsum est, non pro falsa re sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et jurat tamquam verum sit quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua. Fac alium qui putat falsum esse, et jurat tamquam verum sit, et forte verum est. Ubi gratia ut intelligatis : Pluit in illo loco. Interrogas hominem, et dicit pluisse : et

<--- Page Split --->

tunc pluit ibi, sed putat non pluisse, perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi rea mens sit 1. His evidenter traditur quod tripliciter pejerat homo, ut supra diximus : dum vel sciens falsum jurat, vel putans falsum quod verum est jurat, vel aestimans verum quod falsum est jurat. Sed hoc extremum non videtur esse perjurium, etiamsi perjurium nominetur, eo quod falsum juratur : non videtur reus esse perjurii qui sic jurat : quia non est mens ejus rea, et ideo nec lingua. Imo ejus mens rea est, dum jurare præsumit quod perspicue verum non deprehendit. Non ergo omne perjurium mendacium est, nec omnis qui pejerat mentitur : sed omnis mentiendo jurans pejerat, et omnis qui falsum jurat sive mentiens, sive non, pejerat. Cum vero quis jurat, quod verum est aestimans 2 esse falsum, quæritur quid sit ibi perjurium ? Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non ergo ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est : et quod verum est, perjurium non videtur esse. Ad hoc dicimus, loqui sic, scilicet contra mentem, sub attestatione juramenti esse perjurium. Mentiri ergo adhibita juratione perjurium est. Perjurium ergo est vel jurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel jurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel jurando loqui verum cum intentione fallendi. Hic opponitur, Si omnis qui falsum jurat, pejerat : tunc qui alicui promittit dare sub certo termino aliquid, quod tamen non faciet 3, ex quo juravit, pejeravit, quia falsum juravit. Non enim ita futurum erat ut juravit. Ad hoc dici potest, quia non omnis qui jurat, quod falsum est, ex quo jurat perjurus est, sicut iste de quo agimus : sed ex quo propositum mutat vel terminum transgreditur, juratio talis fit 4 perjurium reatu.

ARTICULUS III.

Quid sit perjurium ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit ibi, « Sed melius creditur et ille, etc. » Omnis enim pejerans incurrit reatum

pejerationis : falsum autem tale quod putatur esse verum, jurans pejerat, ut dicit : ergo reatum perjurii incurrit.

SED CONTRA est quod ter in eodem cased contra. pitulo habetur contrarium.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est veritas secundum conscientiam dicentis, et veritas rei. Veritas secundum conscientiam dicentis sufficit de futuris quorum causa est voluntas : quia non nisi

<--- Page Split --->

in voluntate sunt, et secundum illam sunt vera. Veritas autem rei debet esse in juramento de præsenti et futuro. Unde non est perjurium quod hic vocat

perjurium nisi secundum quid, scilicet in quantum non sic in re eveniet præter culpam jurantis.

C. An juratio sit malum ?

Si autem quæritur, Utrum jurare sit malum ? Dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate jurare, vel falsum jurare, peccatum grande est. Ex necessitate autem jurare, scilicet vel ad asserendum 1 innocentiam, vel ad fœdera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est : quia necessarium eis est. Unde Augustinus 2: Juramentum faciendum est in necessariis, cum pigri sunt homines credere quod eis utile est. Juratio non est bona, non tamen mala cum est necessaria, id est, non est appetenda sicut bona, nec tamen fugienda tamquam mala, cum est necessaria. Non est enim præceptum Dei juratio 3. Sed ita intelligitur Dominus prohibuisse a juramento, ut quantum in ipso est quisque non juret. Quod multi faciunt in ore habentes jurisdictionem tamquam magnum atque suave aliquid. Apostolus enim novit præceptum Domini, et tamen juravit 4. Prohibemur enim jurare vel cupiditate, vel delectatione jurandi. Quod ergo Christus ait in Evangelio : Ego dico vobis, non jurare omnino 5 : ita intelligitur præcepisse, ne quisquam sicut bonum appetat juramentum, et assiduitate jurandi labatur in perjurium. Quod vero addidit, Sit sermo vester : Est, est : Non, non : bonum est et appetendum. Quod autem his abundantius est, a malo est 6, id est, si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades : quæ infirmitas utique malum est. Unde nos quotidie liberari precamur dicentes : Libera nos a malo 7. Ideoque non dixit : Quod amplius est, malum est. Tu enim non facis malum, qui bene uteris jura-

<--- Page Split --->

tione, sed a malo est illius qui aliter non credit, id est, ab infirmitate, quae aliquando pœna est, aliquando pœna et culpa. Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, indulsit necessarium 1.

ARTICULUS IV.

An jurare sit malum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Si autem quaeritur, Utrum jurare sit malum ? »

Et quaerantur duo, An jurare sit malum ?

Et, An sit peccatum mortale ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Psal. cix, 4, dicit : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum, etc. Sed si malum esset, Dominus non jurasset. Ergo jurare non est malum, sed potius bonum : quia quidquid agit Dominus, bonum est.

  2. Item, Ad Hebr. vi, 13 : Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, etc. Et sequitur idem quod prius.

  3. Item, Ad Roman. 1, 9, dicit : Testis enim mihi est Deus. Et, II ad Corinth. 1, 23 : Ego autem Deum invoco in animam meam. Constat autem, quod Apostolus non jurasset, si bonum non fuisset jurare. Ergo jurare est bonum.

  4. Item, Augustinus : « Jurare non est malum. » Ergo idem quod prius.

  5. Item, In juramento duo sunt, quorum utrumque est bonum, scilicet dicere veritatem, et invocatio nominis Dei : ergo conjuncta facerent majus bonum :

ergo juramentum majus bonum est, quam simplex probatio veritatis.

  1. Item, Quaeritur iterum, Quare jurare diceretur malum ? Si ideo quod sit sine causa. Contra : Secundum hoc etiam loqui et ambulare est malum : quia sine causa fit otiose : hoc falsum est : ergo ex hoc non habetur, quod et jurare in se sit malum.

SED CONTRA :

  1. Juramentum prohibitum est : nullum autem bonum prohibitum est prohibitione decalogi : ergo jurare est malum.

  2. Item, Exod. xx, 7, super illud : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : dicit Glossa, id est, non jurabis pro nihilo. Sed idem est pro nihilo jurare, quod simpliciter jurare. Ergo simpliciter jurare, est prohibitum secundi praecepti prohibitione.

  3. Item, Augustinus : « Juratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura. » Ergo patet, quod mala est omnis juratio, ut videtur.

  4. Item, Si non esset malum secundum se jurare, quare ita diligenter praeciperetur caveri in Evangelio, Matth. v, 34, et in epistola Jacobi 2 ?

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in Littera, « Dominus diligenter prohibet jurare, ne quisquam tamquam bonum appetat juramentum, et leadat seipsum perjurio assuetudine jurandi. » Unde dicendum sine prejudicio, quod in se jurare non est malum, sed bonum : sed tamen incautum hujusmodi : et ideo diligenter prohibetur :

1 Cf. S. AUGUSTINUM, Lib. I de Sermone Domini in monte. 2 Jacob. v, 12 : Inte omnia, fratres mci, noluc

jurare neque per coelum, neque per terram, neque alud quodcumque juramentum.

<--- Page Split --->

quia cum homo vanitati subjectus sit, sermo ejus adhuc vanior et instabilior est, quam ipse homo qui numquam in eodem statu permanet : et ideo difficile est assueto jurare non confirmare quandoque dubium vel falsum. Licet ergo bonum sit in se, tamen malum est hujusmodi, quia incautum : et ita est bonum, sed per accidens est malum in quantum incautum, et cum minori reverentia quam oportet, nomen Dei invocatur, vel veritas Dei relucens in creaturis suis.

Ad object.'. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio prohibitionis est, quia incautum est.

Ad object.2. Ad ALIUD dicendum, quod præcepto decalogi non prohibetur juramentum : quia tunc numquam licite posset fieri, sed perjurium.

Ad object.3. Ad ALIUD dicendum, quod jurare pro nihilo non est idem quod jurare simpliciter, sed pro nihilo jurare, hoc est, sine causa jurare : et hoc juramentum non habet comitem discretionis et justitiae : et ideo hoc prohibetur, non tamen jurare simpliciter.

Ad object.4. Ad ALIUD dicendum, quod ratio dicti Augustini non est ex parte juramenti, sed ex parte jurantis, qui vix sufficit ad perfectam scientiam rei de qua jurat.

ARTICULUS V.

An omne perjurium sit mortale peccatum? et, An jocosum sit tale? et, An jurans falsum per Deum, Deum veneretur?

Deinde quaeritur secundo, Utrum omne perjurium sit peccatum mortale?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Perjurium directe est contra præceptum : Non assumes nomen Domini

Dei tui in vanum1 : quod autem directe est contra præceptum, est peccatum mortale : ergo omne perjurium est mortale peccatum.

  1. Item, Invocans divinam veritatem in testem falsi, scienter contemnit Deum : scienter autem contemnentes Deum, peccant mortaliter : ergo omnis jurans falsum scienter, peccat mortaliter, ut videtur.

  2. Item, Mendacium per se grave peccatum est : constat autem, quod juramentum ei adveniens trahit ipsum extra genus simplicis mendacii : ergo trahit ipsum extra genus peccati venialis : ergo est mortale peccatum.

  3. Item, Minus videtur in vanum debere invocari nomen Dei, quam in falsum : et tamen prohibitum est prohibitione decalogi, ne in vanum invocetur : ergo multo magis ne in falsum : ergo jurans falsa, directe facit contra præceptum : ergo peccat mortaliter.

SED CONTRA :

Sicut contingit scienter iocose mentiri, ita etiam contingit scienter iocose falsum jurare : et grave esset hoc dicere, quod tunc esset mortale peccatum : ergo non semper est mortale peccatum, quia constat, quod haec intentio ex libidine mortali non procedit.

ULTERIUS quaeritur de istis juramentis Qaest 1. quae fiunt quasi jocando, ut cum aliquis jurat per bottas suas vel caligas, Utrum tales peccent mortaliter, vel non ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Matth. v, 34 et seq., prohibitum est jurare per creaturam : ergo tales faciunt contra prohibitionem : ergo mortaliter peccant.

  2. Item, In Littera dicit Augustinus, quod « jurans per creaturam, jurat per Deum qui relucet in creatura : falsum autem jurans, contemnit per quod jurat : » ergo falsum jurans per bottas suas, contemnit Deum qui relucet in

<--- Page Split --->

bottis suis : contemnere autem Deum, peccatum est mortale : ergo talis peccat mortaliter.

ULTERIUSquæritur , Utrumjuransfal - sumperDeum , venereturDeum ?

Videtur, quod non : quia peccat contra Deum in quantum invocat eum testem falsitatis : peccans autem contra Deum, non honorat Deum : ergo jurans falsum per Deum, non honorat Deum.

ad 3. SED CONTRA :

Augustinus dicit, quod homo illud honorat, per quod jurat : ergo jurando honorat : ergo jurans falsum per Deum, honorat Deum.

Solutio. Dicendum, quod perjurium multiplex est, scilicet indiscreta juratio : et hoc est quando inutiliter jurat verum, vel quando sine deliberatione jurat : et tunc non credo esse mortale peccatum. Dicitur etiam perjurium perversa juratio, quando homo jurât cum deliberatione id quod juramento non est asserendum, nec loquendum simpliciter, sed potius oppositum : et tunc videtur perjurium esse mortale peccatum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non assumitur nomen Dei in vanum, nisi quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad falsum asserendum. Aliae autem assumptiones, licet vanæ esse possunt, tamen non est vanitas destruens veritatem in habitu, sicut in præcedentibus de mendacio ostensum est : et ideo tale juramentum est præter præceptum, et non contra.

Ad ALIUD dicendum, quod talis invocatio quæ fit jocando, quia non intendit

fallere, sed jocari, non deliberat de veritate invocata, sed potius ex quadam consuetudine invocat : et ideo non contemnit, sed omittit, quia non discernit quid est jurandum, et quid non.

Ad ALIUD dicendum, quod mendacium per prius et posterius dicitur de jocoso et pernicioso : et ideo juramentum præter deliberationem additum jocoso, non trahit ipsum extra genus venialis, sed facit gravius quam fuit : sed de officioso aliud est, quia illud non fit sine deliberatione, et ideo illud jurare non parvæ culpæ, sed magnæ est.

Ad ALIUD dicendum, quod vanum vocatur ibi falsum : quia veritati invocatæ non concordat : et ideo in vanum invocatur. Sed quando otiose invocatur vel jocose, tunc fit præter juramentum, et non contra.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quæst.2. dum quod per bottas vel per alud potest quis jurare dupliciter, scilicet ut id quod inducit non sit nota confirmationis, sed jocationis : et tunc non reputo esse juramentum, sed malum modum loquendi. Si autem intendat hoc inducere pro signo sanctitatis, quia religiosi utuntur illo, tunc pejerat graviter : sed hoc modo non fiunt talia juramenta.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohiAd quæst.3. bet, quod in eodem opere secundum aliquid Deus honoretur, et secundum aliquid inhonoretur : et sic est in juramento ubi invocatio nota est honoris divini, quia illud invocatur quod colitur. Secundum autem quod habet deformitatem actus, sic est contra Deum.

<--- Page Split --->

D. De jutramento quod per creaturas fit.

Quæritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam ? quod non videtur, cum in lege scriptum sit : Reddes autem Domino juramenta tua 1 : et Christus in Evangelio præcipiat non jurare omnino, nec per cœlum, nec per terram, nec per Jerosolymam, nec per caput tuum 2. Judæis, quasi parvulis, est concessum jurare per creatorem, et præceptum ut si jurare contingeret, non nisi per creatorem jurarent, non per creaturam : quia jurantes per Angelos et elementa, creaturas venerabantur honore : et melius erat hoc exhiberi Deo, quam creaturis 3. Infirmis ergo illud prohibuit : sanctis vero qui in creaturis creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph per salutem Pharaonis juravit 4, Dei judicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. Christus vero ita per creaturas jurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur : vel ne per ea jurantes falsum, homines se juramento teneri non putarent.

E. Quæ juratio magis teneatur, an quæ fit per Deum, an quæ fit per Evangelium vel per creaturas ?

Si autem quæritur, Quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium vel per creaturas jurat? Dicimus, qui per Deum : quia per Deum hæc sancta facta sunt. Unde Chrysostomus : Si quæ causa fuerit, modicum videtur facere qui jurat per Deum. Qui vero per Evangelium, majus aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est : Stulti, Scripturæ sanctæ propter Deum factæ sunt, non Deus propter Scripturas : ita et creaturæ factæ sunt propter Deum.

<--- Page Split --->

F. Quid est dicere : Per Deum juro ?

Hic quæritur, Quid sit dicere : Per Deum juro ? Hoc est testem adhibere Deum. Juravit enim Apostolus, dicens : Testis est mihi Deus 1, ac si dixisset : Per Deum ita est. Unde Augustinus : Ridiculum est putare hoc, si dicas, per Deum, juras : si dicas, Testis est mihi Deus, non juras. Quid est enim per Deum, nisi testis est mihi Deus : aut quid est, testis est Deus, nisi per Deum ? Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras ? Jus scilicet veritatis, et non falsitatis 2. Item, Ecce dico charitati vestrae : Et qui per lapidem jurat falsum, perjurus est : quia non lapidem qui non audit, sed ejus creatorem adhibet testem. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere. Est etiam quoddam genus juramenti gravissimum, quod fit per exsecrationem : ut cum homo dicit, Si illud feci, illud patiar, vel illud contingat filiis meis : secundum quem modum accipitur etiam interdum cum aliquis jurando dicit, Per salutem meam, vel per filios meos, et hujusmodi : obligat enim hoc Deo. Unde Augustinus 3 : Cum quis ait, Per salutem meam, salutem suam Deo obligat. Cum dicit, Per filios meos, oppignerat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius. Si verum, verum : si falsum, falsum. Et sicut per hoc jurans, aliquando hoc Deo obligat : ita per Deum jurans, ipsum adhibet testem. In omni ergo juratione aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur, et oppigneratur : ut hoc sit jurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere.

<--- Page Split --->

Post hæc quæritur, Utrum fide ejus utendum sit, qui per dæmonia vel idola juraverit? De hoc Augustinus scribens ad Publicolam ait: Te prius considerare volo, utrum si quispiam per deos falsos juraverit et fidem non servaverit, num tibi videtur bis pecasse? Bis utique peccavit: quia 'juravit per quos non debuit. Ideoque qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur fide illius non ad malum sed ad bonum, non peccato illius se sociat, qui per dæmonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit 2. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis sanctum est, tanto magis est pœnale perjurium.

ARTICULUS VI.

An juramentum tanto est sanctius, quanto sanctius est id per quod juratur, et etiam tanto magis obliget ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Quæritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam, etc. »

Incidenter autem quæritur hic, Utrum juramentum sit tanto sanctius, quanto sanctius est illud per quod juratur, et tanto magis obligatorium ? Quia hoc quod quæritur principaliter hic in Littera, satis determinatur.

Quod autem tanto magis obliget, quanto sanctius est id per quod juratur, sic probatur primo : quia

  1. Hoc plane dicit Augustinus in Littera : ergo ita est.

  2. Item, Contemnens Deum in se magis peccat quam contemnens Deum in creatura : sicut magis peccant in regem contemnentes eum in persona propria, quam contemnentes eum in balivo suo. Perjurans autem per Deum, contemnit Deum in se : et perjurans eum in creatura, contemnit eum in creatura : ergo gravius peccat perjurans per Deum, quam per creaturam : ergo fortius est jurare per Deum, quam per creaturam.

SED CONTRA :

  1. Deus in se non est nisi unum solum bonum increatum : Deus autem in creatura est bonum creatum et bonum increatum : magis autem est contemnere duo, quam unum : ergo magis peccat perjurans per creaturam, quam perjurans per Deum, ut videtur.

  2. Item, Magis horrerent homines juramentum quod fit per oculos vel per cor Dei, quam id quod fit per Deum : ergo majus est : constat autem, quod id est per creaturam : ergo aliquod juramen-

<--- Page Split --->

tum factum per creaturam, est majus quam factum per Creatorem.

  1. Item, Jurans per idolum, jurat per creaturam : et constat, quod idololatria est pejor peccatis omnibus : ergo perjurium quod fit in idolo, pejus est quam perjurium per Deum : ergo videtur, quod juramentum sit majus.

  2. Item, Videtur quod sit æquale utrumque : non est enim causa quod invocetur creatura in testem dicti, nisi divina veritas reluceret in creatura : quidquid enim aliud est in creatura, vanitas est, et nihil confirmans, quia ipsum est mendax, sicut omnis homo : ergo necessarium est, quod in omni juramento invocetur veritas divina, quia aliter nihil confirmaret : sed ubicumque sit veritas divina, ibi semper est æqualis : ergo æqualiter contemnitur : ergo æquale peccatum est jurare falsum per Deum, et per creaturam.

ULTERIUS quaeritur, Utrum recipienda sunt idololatrarum juramenta ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Laban exhibuit juramentum, et Jacob recepti eum 1, cum tamen sciret eum juraturum per idola sua : ergo videtur, quod alii similiter recipere possunt.

  2. Item, Christiani in fide treugarum recipiunt juramenta paganorum, cum tamen sciunt eos jurare per Mahumetum, vel per idola : ergo videtur non esse peccatum.

contra. SED CONTRA :

Ad Roman. 1, 32: Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Exigens autem ut fiat aliquid, consentit in illud : ergo exigens juramentum per idolum, consentit ut juretur per idolum : æqualiter ergo peccat sicut jurans.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate

regula Augustini vera est : quia tanto perjurium est gravius, quanto sanctius est per quod juratur : et tanto juramentum magis obligatorium, nisi fiat aliqua expressio sanctitatis excellentis in creatura, ut cum dicitur, per Deum, et per sancta Evangelia, vel reliquias Sanctorum horum : ita quod sit invocatio divina cum invocatione creaturae : quia tunc bis contemnitur Deus, in se scilicet, et in creatura in qua relucet per gratiam et gloriam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad cib e t 1. invocatur Deus in creatura, non fertur intentio ad Deum nisi habitualiter, sed actualiter super creaturam : et ideo secundum actum non contemnitur nisi in creatura, nisi oppositum exprimat in voce, sic dicens : « Juro per Deum relucentem in hac creatura : » quia tunc contemnitur Deus actualiter in perjurio.

Ad ALIUD dicendum, quod homines Ad olye t. 2. magis abhorrent propter specialem gratiam quam exprimunt illae creaturae factam esse in nobis : unde in talibus juramentis semper Deus actualiter nominatur, et contemnitur in verbo : non enim juratur per oculos, sed per oculos Dei : nec per Evangelia, nisi Dei. Et si non dicatur, tamen intelligitur : quia non est Evangelium, nisi Christi. Dicendum ergo, quod illa magis obligant, ideo quia non contemnitur Deus tantum, sed gratia ejus quam nobis contulit per hoc quod factus est homo, et posuit legem vivendi in Evangelio.

Ad ALIUD dicendum, quod perjuratio Ad ob ject 3. ad idolum, majus est peccatum, non propter juramentum, sed propter idololatriam et infidelitatem. Unde in argumento est locus sophisticus accidentis.

Ad ALIUD dicendum, quod veritas Ad ob ject. 4. prima semper sibi æqualis est, sed tamen non æqualiter advertitur in se, et in creatura : et ideo non æqualiter contemnitur.

<--- Page Split --->

Ad quest. Ad in autem quod ulterius quaeritur de consentientibus juramentis quae fiunt per idola, dicendum quod non consentiunt nisi in juramento : sed permittunt jurationem per idola quam ille quidem

faceret : et ideo pro utilitate sustinent, sicut accipiens mutuum, consentit in acceptionem, sed coactus permittit acceptionem supra sortem : et ideo non sunt digni pœena.

H. Quod juramentum quo incaute juratur, non est observandum, nec votum, nec promissio injuste facta.

Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit ? Si enim quis alicui juraverit contra fidem et charitatem, quod observatum pejorem vergat in exitum, potius est mutandum quam implendum 1. Unde Ambrosius 2 : Est contra officium Dei, nonnumquam promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit 3. Item, Isidorus : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, ne facias : impia est promisso quae scelere adimpletur 4. Idem, Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur : ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupro 5. Item, Beda : Si quid nos incautius jurare contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus : ac magis instante necessitate pejerandum esse nobis, quam vitando perjuri o in aliud crimen gravius esse divertendum 6. Denique juravit David per Deum occidere Nabal virum stultum : sed ad primam intercessionem Abigail fœminæ prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam : nec aliquid culpæ se tali perjuri o contraxisse doluit 7. Item, Augustinus : Quod David juramentum per sanguinis effusionem non implevit, major pietas fuit. Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate 8. Ex his aliisque pluri-

<--- Page Split --->

bus ostenditur, quaedam juramenta non esse observanda 1 : et qui sic jurat, vehementer peccat : cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat : et quia injuste juravit, et quia facit quod non debet.

I. Si est perjurus qui non facit quod incaute juravit ?

Qui vero mutat, Utrum perjurus debeat dici, solet quaeri ? Beda supra tale juramentum vocavit perjurium. Joannes etiam Apocrisarius Orientam lium sedium dixit : Sermo patris nostri Sophronii significat, quod melius est jurantem pejerare, quam servare sacramentum in fractione sanctarum imaginum. Sed perjurium dicitur tale juramentum non observatum : et pejerare dicitur qui non implet quod falsum jurat, non quia inde reus sit quod non observat, sed quia juravit injustum, ex quo reus est sicut ille qui pejerat.

ARTICULUS VII.

An omne juramentum sit implendum, et maxime hoc quod non vergit in deteriorem exitum ? et, An sit illicitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Nunc superest videre, Utrum omne juramentum implendum sit, etc. »

Videtur enim, quod omne juramentum sit implendum, quod observatum, in deteriorem non vergit exitum. Probatio : Quia dicit Dominus : Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua 2. Ergo reddenda sunt : ergo implenda.

Item, Hoc probat in Littera Magister.

Sed contra :

  1. Ponamus, quod aliquis juret se praelatum non fore : constat, quod hoc est licitum, quia bonum est contemnere honores : ergo tenetur observare et implere. Ponatur ergo, quod praecipiatur ei : aut obediet, aut non. Si sic : ergo peccat mortaliter non obediendo, et peccabit mortaliter non reddendo juramenta : ergo est experplexus, ut videtur.

Si forte dicas, quod absolvitur a juramento per obedientiam. Contra : Ipse numquam habuit potestatem eximendi se extra ordinationem Ecclesiae et potestatem superioris : ergo in praejudicium Ecclesiae ordinationis et potestatem numquam potuit aliquid jurare : ergo tenetur obedire et venire contra juramentum suum.

  1. Item, Deuter. xxv, 7 et seq., dicitur de eo qui non vult suscitare semen fratris sui defuncti accipiendo uxorem re-

<--- Page Split --->

Iuctam fratris sui, quod mulier discalceabit eum, et vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Et dicit Glossa: « Qui curam alendorum subditorum suscipere renuit, opprobrium discalceati in Ecclesia sustinebit : non vult suscipere uxorem fratris sui, id est, Christi. » Ergo videtur, quod ex praecepto Dei tenetur suscipere : nullus autem potest jurare aliquid contra praeceptum Dei : ergo nec iste potuit jurare se nullo modo fore prælatum.

  1. Item, Aliquis peccat jurando se non intraturum religionem : ergo non tene- tur observare : sed prælatio non est mi- noris perfectionis quam religio : ergo non potest facere suo juramento, quod non teneatur esse prælatus si debite in- jungatur ei.

  2. Item, In tali casu quando indiget Ecclesia, etiam proprium corpus tenetur expendere pro Ecclesia : ergo multo magis tenetur impendere curam officii pastoralis.

vatum non vergit in deteriorem exitum, ut dicitur in Littera, et quamdiu observatum, deteriorem non vergit in exitum : quia (ut dicit Bernardus) quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Unde dico, quod jurans se omnino prælatum non fore quocumque casu contingente, jurat stulte et indiscrete : quia hoc non potest jurare, sicut necessario probant objectiones : licet enim sibi conscius sit propriæ fragilitatis, et dictet sibi cor, quod non sit sibi utile esse prælatum, tamen exposita causa quare sibi hoc de se videtur, debet humiliter acquiescere ordinationi Ecclesiæ et superioris : et si oppositum indiscrete juravit, pænitentiam habeat pro indiscreto juramento, quia jam per inobedientiam observatum, incipit vergere deteriorem in exitum.

Ad hoc autem quod contra objicitur, quod bonum est honores contemnere : dicendum quod verum est : sed onus non semper est contemnendum, quia etiam in prælatione existens, potest non appetere honores.

Quaest. ULTERIUS quaeritur, Utrum aliquod juramentum illicitum obliget ?

Videtur, quod non : quia observatum deteriorem vergit in exitum : in tali autem rescindenda est fides : ergo tale juramentum non obligat.

Ad n quod objicitur ultimo, dicendum quod juramentum illicitum non ligat. Et ad dictum Augustini dicendum, quod non intendit dicere, quod meretrix non recedat a leccatore : sed cum duobus peccatis peccet, intendit quod perjurium est majus peccatum. Alii dicunt aliter, scilicet quod meretrix habet fidem secundum quid cum leccatore, scilicet in quantum non admittit alium : et quando violat hoc, peccat contra juramentum : et quoad hoc tantum dicunt verificari dictum Augustini, et non quoad adhæsionem.

Sed contra.

Dicit Augustinus quod meretrix quæ jurat se fidem servare leccatori, mala est ei adhærendo, sed pejor juramentum non observando : cum ergo vitanda sunt majora mala, videtur quod teneatur ei fornicario concubitu adhærere.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod omne juramentum est observandum, quod obser-

<--- Page Split --->

K. De eo qui verborum calliditate jurat.

Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum quis juret, Deus tamen qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum dolo capit.

PRETEREA quæritur, Quando aliquis sine fraude casu jurat per verba multiplicia, in quo sensu accipienda sint verba ?

An dolose juranti verba prodesse debent ? Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum, etc. » Videtur enim, quod quando dolose aliquis exigit juramentum per verba multiplicia, tunc illa verba intelligenda sint secundum quod cui juratur accipit : ipse autem dolose accipit in sensu non recto : ergo tenetur solvere juramentum secundum sensum illum, quod falsum est.

SOLUTIO . Dicendum , q u o d istud quoddiciturhic , intelligitur d e dolose juran - t e : ethoc notatur p e r h o c q u o d dicit , quacumque a r t e verborum utens : arsenim i d e m e s t q u o d dolus : s e d c u m d o - l o s e exigit , dolus exactori prodesse nondebet .

ADALIUD dicendum , q u o d t a l i c a s u Adquæst . eveniente debet accipi juramentum i n e o sensu i n q u o jurans credit illum i n - tellexisse c u i juratur : e t s i n o n potest scire , debet relinqui abritio bonorum virorum , q u i judicant secundum q u e m sensum verba i l l a frequentius accipi s o - l e n t : e t i n i l l o tenetur .

L. De illo qui cogit aliquem jurare.

Quæritur etiam, Si peccat qui hominem jurare cogit ? De hoc Augustinus ait : Qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum juraturum falsum, an scit. Si enim nescit et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum : tamen humana tentatio est. Si vero scit eum fecisse et

<--- Page Split --->

cogit eum jurare, homicida est 1. Item, Qui provocat hominem ad jurationem, et scit eum falsum jurare, vincit homicidam : quia homicida corpus occisurus est, ille animam, imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam 2.

M. Ex concilio Aurelianensi.

Sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant 3.

non sequitur legem peccati alicujus perjurii.

ARTICULUS IX.

An perjurium coactum sit peccatum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L, « Quæritur etiam, Si peccat, etc. »

Et quaeruntur duo. Primum, Utrum perjurium coactum sit peccatum ?

Secundum, Utrum juramentum obliget ?

Ab PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus : « Nullo modo ad opprobrium voluntatis trahitur, quod conditio necessitatis extorsit : » coactum autem juramentum extorsit conditio necessitatis : non ergo trahitur ad opprobrium voluntatis : ergo non est peccatum.

  2. Item, Matth. xii, 1 et seq., ubi excusat Dominus vellentes spicas, dicit Glossa : « Necessitas non habet legem. » Ergo juramentum coactae necessitatis

  3. Item, Illicita simpliciter necessitas facit licita : sicut patet, Luc. vi, 3, et I Reg. xxi, 6, de David cum viris ejus, qui excusantur qui comederunt in necessitate panes propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus : ergo et perjurium excusatur per necessitatem, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Mendacium semper est peccatum, et non potest non male fieri, ut vult Augustinus : perjurium autem est mendacium, invocatione divinae veritatis confirmatum : ergo multo magis perjurium semper est malum, et numquam potest bene fieri vel non male.

  2. Item, Dicit canon : « Si aliquis pejerat pro vita corporis conservanda, quia magis dilexit corpus quam animam, tres quadragesimas abstineat. »

SOLUTIO. Dicendum, quod, perjurium soluto. semper est peccatum, ut probant rationes ultimae : nec per coactionem excusatur a toto, licet a tanto excusetur : et hoc ideo est, quia voluntas cogi non

<--- Page Split --->

potest : et omne perjurium a voluntate tracta quidem, sed non coacta procedit.

AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de his in quibus absoluta est coactio, ut in membris corporis : sicut si aliqua omnino contra voluntatem violetur.

Ad aliud dicendum, quod est necessitas naturae, et talis sublevanda est per actum concessum naturae, ut fames per comedere. Et in necessitate fiunt omnia communia. Alia est necessitas comminationis : et propter hanc non debent admitti illicita. Et de tali procedit coactum juramentum.

ARTICULUS X.

An juramentum coactum obligat ad impletionem ?

Secundo quaeritur, Utrum juramentum coactum obliget ad impletionem ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Ponamus, quod aliquis juret id quod fieri est licitum, sicut se daturum centum marcas : juramenta autem licita sunt servanda : ergo illud debet impleri.

  2. Item, Quidam consuluit Papam Alexandrum de quodam juramento coacto an deberet implere? Et respondit Papa : « Non habebis me auctorem perjurii : » ergo videtur, quod juramentum illud obligabat.

  3. Item, Quidam coactus juravit cuidam concubinae suae, quod eam duceret in uxorem, et non interrogaret parentes suos : et quaesivit a beato Augustino, utrum teneretur solvere juramentum ? Respondit beatus Augustinus de consilio beati Ambrosii, quod duceret eam. Ergo videtur, quod coacta juramenta obligant.

SED CONTRA :

auctoritas, quod coacta sacrificia Deo non placent : cum igitur juramenta sint quaedam vota attestatione juramenti firmata, videtur quod non obligent.

  1. Item, Coactum est involuntarium, ut dicit Philosophus : involuntarium autem non obligat : ergo nec coactum juramentum.

  2. Item, Tullius in Rhetoricis inducit legem dicens : « Quod vi vel dolo factum est, ratum non habeo, ait Prætor : » tale autem juramentum est factum vi et dolo simul : ergo non debet haberi ratum : ergo non obligat ad implendum.

  3. Item, Metus mortis cum signis mortis cadit in constantem virum : sed metus qui cadit in constantem virum, a toto excusat, ut dicunt Jurisperiti : ergo iste qui tali metu jurat, de juramento deobligatur.

  4. Item, Fraus non debet alicui patrocinari : sed ille qui cogit ad jurandum, fraude et dolo et violentia facit hoc : ergo non debet ei patrocinari : ergo iste jurans non debet obligari ad implendum.

Si dicas, quod sic jurans dare centum, obligatur, et in hoc nihil deperit ei, quia competit ei actio in illum. CONTRA : Ponamus, quod juret se non acturum contra eum : ergo etiam hoc tenetur implere eadem ratione, qua tenetur implere primum.

Si forte dicas, quod in tali casu debet denuntiare Ecclesiae : et illa tenetur agere contra illum. Pono etiam, quod juret Ecclesiae se non denuntiaturum : ergo etiam eadem ratione illud debet implere : et ita omnibus modis injuste damnificatur : et ille reportat lucrum ex dolo et fraude.

  1. Præterea, Juret aliquis aliud, scilicet se consentire in matrimonium alicujus : si ergo obligatur ipse, non potest ab ea separari.

SED CONTRA : Coactio excludit consenSed contra sum conjugalem : ergo etiam excludit juramentum de consensu.

  1. Vota coacta non obligant, quia dicit

<--- Page Split --->

niones Magistrorum diversae. Sunt enim qui distinguunt inter juramentum assertorium, et promissorium : et dicunt, quod assertorio juramento coacto, ut scilicet aliquid asserat quod scit esse verum juramentum, obligat ad dicendum illud : quia hoc sine læsione justa alicujus asserere potest, quod verum esse scit. Juramentum autem promissorium est, cum promittit se soluturum esse centum alicui tyranno, ne interficiat eum : et tunc non obligat, ut dicunt. Alii dicunt, quod in veritate coram Deo et foro pænitentiae obligatur juramento utroque, sed non foro judicii : quia tyrannus non audet se præsentare judici, cum ipse læserit justitiam : et illi concedunt primam partem objectionum : et istam opinionem tenent Theologi.

Ad 11 ad autem quod contra objicitur, dicunt quod juramentum non est votum, sed potius promissio exterior confirmata per invocationem divinae veritatis, et ideo propter reverentiam divinae veritatis obligat : votum autem consistit principaliter in voluntatis libertate interiori.

tarium simpliciter, sicut tractus per manum, quia trahit per manum quod dominatur manui, illud involuntarium est, cujus causa factiva et principium est in alio, nihil conferente, id est, cooperante vim passo, id est, eo qui vim patitur.

Ad aliud dicendum, quod Prætor loAdolp quitur de judicio suo quoad forum civile : quia tyrannus non potest agere in sic sibi promissum, imo puniretur a Prætore.

Ad aliud dicendum, quod nulla causa Adolpmetus ferens peccatum, cadit in constantem virum : quia aliter falsum esset quod dicitur : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant 1 : sed quoad facta humana.

Ad aliud dicendum, quod competit ei Adolpactio post promissionem : et si hoc abjurat, competit ei denuntiare principi vel Ecclesiæ : et ille peccat mortaliter si non compellit illum ad restituendum : nec potest abjurare, quia hoc vergit in deteriorem exitum, id est, status reipublicæ et juris corruptionem : et ideo ibi statur.

Ad aliud dicendum, quod non omnino est involuntarium juramentum, sed involuntarium simpliciter, voluntarium autem secundum quid, scilicet ne deteriora patiatur : sicut etiam dicit ibidem Philosophus de involuntario simpliciter, et involuntario secundum quid. Illud autem quod secundum quid est involuntarium, non excusat a toto, sed id quod est involun-

Ad aliud dicendum, quod juramentum Adolpest coactum obligat : sed non matrimonium, quia matrimonium non tantum quaerit consensum, sed etiam liberum arbitrium. Hoc autem patet ex hoc, quia si venit contra juramentum contrahendo cum alia, stat sequens matrimonium, et injungitur ei pænitentia pro perjurio.

<--- Page Split --->

DISTINCTIO XL.

De distinctione duorum praeceptorum in quibus prohibetur duplex concupiscentia.

A. De sexto et septimo praecepto secundae tabulae.

Sextum praeceptum est : Non desiderabis uxorem proximi tui. Septimum est : Non concupiscres domum proximi tui, non servum, non ancillam, etc.1.

Sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi, unum esse cum eo quo dicitur : Non furaberis : et praeceptum de non concupiscenda uxore, unum esse cum eo quo dicitur : Non macchaberis. Poterat etiam praeceptum non furandi in illa generalitate intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur : et in eo quod dictum est : Non macchaberis, poterat illud intelligi, Non concupisces uxorem proximi tui. Sed in illis duobus praeceptis non macchandi et non furandi, ipsa opera notata sunt et prohibita : in his vero extremis, ipsa concupiscentia : multum ergo differunt illa ab istis 2. Unde illi praecepto non macchandi, fit superadditio in Evangelio : ubi omnis concupiscentia macchandi prohibetur 3.

Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienæ uxoris, et alienæ rei : quare dicitur Lex comprimere manum et non animum, Evangelium vero et manum et animum ? Illud de lege dicitur secundum cerimonialia, non secundum moralia. Vel quia in lege non est generalis prohibitio omnis mortiferæ concupiscentiæ, ut in Evangelio.

<--- Page Split --->

  1. Item, In secundo libro Sententiarum habitum est, quod voluntas et opus sunt unum peccatum, qua aliter quihbet peccans in opere, peccaret duobus peccatis : unius autem peccati una est prohibitio : ergo voluntas et actus pertinent ad unum peccatum : non ergo divisa mandata debent esse de voluntate.

  2. Item, Nihil est vituperabile nisi in quantum procedit a voluntate deliberativa, nec etiam laudabile : constat autem, quod opus non prohibetur in decalogo, nisi quia est vituperabile in moribus : ergo prohibetur in quantum exit a deliberativa voluntate : ergo in opere intelligitur voluntas prohibita : ergo superfluit postea addere novam prohibitionem.

SOLUTIO. Dicendum, quod aliud est in concupiscentia carnis, et aliud in concupiscentia rerum, et aliud in aliis peccatis, ut dictum est supra in quaestione de numero præceptorum : quia istæ duæ concupiscentiæ habent dilectiones suas etiam ante opus non conjunctas operi, ut dicit Augustinus. Et ideo quia in opere habent nocumentum proximi, propter illam turpitudinem in qua quiescit cogitatio, speciali præcepto prohibetur opus : et propter turpitudinem concupiscentiæ ante opus, aliud mandatum est quod prohibet cogitatum cordis. Sic autem non est in aliis : et hujus causa supra dicta est.

Ad aliud dicendum, quod duplex est voluntas, scilicet operis, et delectationis ante opus, vel sine opere. Et prima prohitebur in præcepto in quo prohibetur opus. Secunda autem causa indiget proprio præcepto, in quo prohibeatur.

Ad aliud dicendum, quod licet opus causam principalem vituperii vel laudis habeat a voluntate, non tamen accipit a voluntate totam causam nocumenti : et quoad nocumentum potest esse unum præceptum, et quoad turpitudinem quietis in affectu illecebræ potest esse aliud.

DIVISIO TEXTUS.

« Sextum præceptum est, Non desiderabis uxorem proximi tui, etc. »

Hic incipit agere ultimo de præceptis duobus pertinentibus ad cor.

Et habet distinctio ista duas partes : in quarum prima determinat breviter de duobus præceptis prædictis. In secunda, tangitur de differentia veteris legis et novæ quoad decalogum qui est in utraque, ibi, B, « Si vero quæritur, quam dicat Apostolus, etc. »

In prima parte facit tria. Primo explicat duo mandata. Secundo, objicit contrarium mandatorum et solvit, ibi, A, § 2 : « Sed videtur præceptum de non concupiscendis, etc. » In tertia, movet quaestionem, qualiter dicatur vetus lex non comprimere animum, cum hæc duo præcepta animum comprimant ? et solvit, ibi, A, § 3 : « Sed cum hic prohibeatur concupiscentia, etc. »

ARTICULUS I.

An ista duo mandata separata sint, scilicet, Non desiderabis uxorem, etc., an non ?

Incidit autem hic dubium ante Litteram, Utrum ista duo mandata separata sint ab aliis, aut non ?

Secundo, Utrum differant inter se, et quam habeant differentiam ?

Ad PRIMUM objicitur sic :

  1. Cogitatio ordinatur ad opus, vel verbum : ergo per se non habet ordinem : ergo prohibitio cogitationum per se non debet cadere in præcepto.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An ista prædicta duo mandata sint inter se distincta ?

Secundo quæritur, Utrum sint distincta ista mandata ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Sive sit uxor, sive concubina, cum dicitur : Non mæchaberis, prohibetur illicitus concubitus cum muliere omni : ergo similiter cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui, intelligitur etiam prohiberi concupiscentia ancillæ quæ ad idem appetitur. Cum igitur in secundo dicitur : Non concupisces ancillam, non videtur secundum differre a primo.

  2. Item, Ea quæ appetuntur præter turpitudinem coitus, multiplicia sunt, et reducuntur ad tria, scilicet concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitæ 1 : crgo videtur, quod penes hæc tria deberent esse hic tria mandata de non concupiscendo.

tia autem non est nisi duplex, scilicet conservationis et sufficientiæ individui, et conservationis et sufficientiæ speciei. Et prima causat avaritiam large acceptam, scilicet in rebus et honoribus : secunda autem luxuriam : et ideo avaritia oculorum et fastus vitæ reducuntur in possessiones, et sic prohibentur in uno mandato : sed non concupiscentia carnis, quia non surgit ex eadem indigentia.

Ad alicd dicendum, quod nullum scibile in quantum scibile, malum est : et hoc patet ex hoc, quod omnem scientiam habet Deus, et sancti Angeli multorum malorum habent scientiam : et ideo nullum debet esse præceptum morale de hoc, quia præcepta moralia prohibentia non sunt nisi de per se malis. Leges autem prohibent quasdam scientias propter opus adjunctum et pronitatem affectus.

ARTICULUS III.

An lex decalogi justificabat, ex quo prohibuit manum et animum ?

  1. Item, Cum sint quædam scibilia illicita sicut appetibilia, sicut scibilia incantationum et quarumdam divinationum, videtur quod deberet esse præceptum de non concupiscendis scibilibus quibusdam, sicut sunt præcepta de non concupiscendis quibusdam.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3 : « Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienæ uxoris, etc. »

Gratia enim hujus quæritur, Au lex decalogi justilicabat, ex quo prohibuit manum et animum ?

Videtur autem quod sic :

Solutio. Dicendum ad primum, quod ancilla concupisci dicitur dupliciter, scilicet ad concubitum, et sic prohibetur in præcepto de non concupiscendo uxorem : et ut possessio, et sic habetur in præcepto de non concupiscenda re quæ est possessio, ut servus, bos et asinus, etc.

Ad aliud dicendum, quod appetibilia appetuntur propter indigentiam. Indigen-

  1. Justitia enim est abstinentia mali in corde, ore, et manu : omnia autem hæc tangunt præcepta et ordinant : ergo videtur, quod justificabat.

  2. Item, Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et determinat ea, scilicet, Non occides, non mæchaberis, etc.: cum ergo ad vitam æternam nemo ingrediatur nisi per justitiam, videtur quod mandata justificabat.

<--- Page Split --->

  1. Item, Beda : « Justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat æternam : » hæc autem non confertur nisi justificato : ergo lex decalogi justificabat.

  2. Item, Ad Roman. ut, 20 : Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Ibi dicit Glossa Augustini : « De lege loquitur secundum cerimonialia, non secundum moralia quæ justificabant. » Ergo justificabat decalogus.

  3. Si dicatur, quod non justificabant nisi ex charitate facta : et ideo opus operatum non justificabat, sed opus operans : tunc videtur nulla fuisse differentia inter moralia et cerimonialia, quia in cerimonialibus etiam opus operans ex charitate, valebat ad salutem, et non opus operatum.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Ad Roman. in, 20 : Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Et loquitur de opere decalogi : ergo non justificabat.

  2. Item, Ad Roman. viii, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc., dicit Glossa : « Præcepta in veteri lege, timore servili servabantur : » timor autem servilis est cum peccato mortali, et non potest simul aliquis esse justus et in peccato mortali : ergo timor servilis non justificat : ergo nec mandatum quod timore servili movente implebatur.

  3. Item, Exod. xx, 17, super illud : Non concupiscres domum proximi tui, dicit Glossa : « Lex prohibet manum, non animum : » cum igitur justitia principaliter sit in corde, non in manu, lex decalogi non justificabat, ut videtur.

  4. Item, Super illud Psalmi xvii, 8 : Lex Domini immaculata, etc., dicit Glossa : « Lex vetus non fecit animas immaculatas : » decalogus autem erat in veteri lege : ergo non faciebat animas immaculatas : ergo nec justas.

  5. Item, II ad Corinth. ii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et dicit Magister in Littera, quod littera occidens,

est decalogus : constat autem, quod id quod vivificat, non occidit : ergo decalogus non justificat.

SOLUTIO. Dicendum, quod justificans solum dicitur quadrupliciter, scilicet effective, et sic solus Deus justificat. Formaliter, et hoc duobus modis, scilicet ut forma propria faciens actum justum, sicut albedo album, et sic sola justitia justificat : et ut removens dispositionem contrariam, et sic gratia sacramentalis justificat, quae principaliter ordinata est contra peccatum, ut probatur in principio quarti Sententiarum. Tertio modo dicitur justificans, faciens dignum vita æterna et merito operis, et sic sola charitas justificat. Quarto modo dicitur justificans, consuetudinem justitiae inducens, et sic opus justificat, et per consequens præceptum quod ligat ad observantiam operis : et hoc modo decalogus semper justificat : sed tamen dupliciter, scilicet retrahendo a malo, et sic justificabat in prohibitionibus : vel in ordine ad bonum, et sic justificabat in affirmativis.

Sed tamen notandum, quod cum quæritur, utrum decalogus justificabat, quæritur de justificatione tertio modo : quia habitus justitiæ politicæ, et etiam opus potest esse cum mortali peccato : et ideo non quæritur de justificatione secundo modo, sed tertio modo.

Dicendum igitur, quod secundum intellectum illum quaestionis non justificabat : quia ex legislatione Vectris Testamenti non conferebat gratiam, eo quod sacramenta illa essent figurae gratiae, et non veritas : sed in Novo in quantum hujusmodi justificat, id est, quod implesn decalogum, habeat habitum sacramentorum novorum : quia ex legislatione Novi Testamenti confertur gratia, qua impletur et informatur opus decalogi : et ideo justificat.

Est tamen notandum verbum Augustini, scilicet quod justi in Veteri Testamento pertinebant ad Novum : quia justitiam in fide Novi acceperunt : et mali

<--- Page Split --->

in Novo, timore servili servientes, pertinent ad Vetus quoad non habere gratiam.

DICENDUM ergo ad primum, quod opus cordis, oris, et manus non justificat nisi serviliter consuetudinalem justitiam inducendo : et hanc non remunerat Deus, sed illam quae ex charitate procedit.

intelligit decalogum pertinere ad statum justitiae perfectae, quia moralis est : sed non cerimonialia quae ad justitiam figuralem pertinebant : et ideo decalogus fuit in omni lege, et naturali, et Moysi, et gratiae : quia opus suum materiale est in merito semper, quod non est opus cerimonialium.

Ad aliud dicendum, quod Dominus dicit illi obstacula vitae, ut removeat, non ut hoc solum sufficiat. Vel dicatur melus : quia ibi Dominus intelligit includi praeceptum de charitate, ad quam omnia mandata referuntur, ut patuit ex superius habitis.

Ad ultimum dicendum, quod licet in hoc non sit differentia inter cerimonialia et moralia, quia neutra valebant ad meritum sine charitate, tamen est differentia, quia decalogus est de per se bonis semper moventibus in merito, sed non cerimonialia : sicut etiam aliae virtutes praeter charitatem non valent ad meritum, et tamen per se bone sunt, et manent in merito, et specificant ipsum in hoc actu et in illo quem singulae virtutes eliciunt.

Ad aliud dicendum, quod justitia illa servata, non conferebat vitam nisi in pertinentibus ad Novum Testamentum, et ex gratia Novi Testamenti : et ita intelligit Beda.

M4. Ad aliud dicendum, quod Augustinus

B. Quid sit littera occidens ?

Si vero quaeritur, Quam dicat Apostolus litteram occidentem 1 ? Ea certe est decalogus : qui non dicitur littera occidens, eo quod mala sit lex, sed quia prohibens peccatum auget concupiscentiam, et addit praevaricationem nisi liberet gratia : quae gratia non sic abundat in lege ut in Evangelio. Vel secundum eorum carnalem intelligentiam. Lex ergo bona est, et tamen occidit sine gratia, cum sit virtus peccati quae jubet quod sine gratia impleri non potest. Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat. Distat autem Evangelii littera a legis littera, quia diversa sunt promissa : ibi terrena, hic coelestia promittuntur. Diversa etiam sacramenta : quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam. Praecepta etiam diversa, quantum ad cerimonialia : nam quantum ad moralia sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur.

<--- Page Split --->

Audistis decem chordas psalterii utrique sexui impositas : quæ charitate tangendæ sunt, ut vitiorum feræ occidantur.

ARTICULUS IV.

vet in id quod appetit, quanto illud creditur altius : sed præceptum per hoc quod prohibet rem appetibilem a concupiscentia, exaltat, et sic magis concupiscentia provocatur in illud. Unde,

An littera quam dicit Apostolus occidere, sit decalogus ?

Nitimir in vetitum semper, cupimusque negata.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Si vero quæritur, Quam dicat Apostolus litteram occidentem ? etc. »

Videtur enim, quod spiritus non vivificat : quia

  1. Spiritus est spiritualis intelligentia: et hanc multi habent, qui non vivificantur : ergo spiritus non vivificat.

  2. Item, Moralia non habent alium intellectum, quam illum quem sonat littera : ergo nihil est dicere, Littera occidit, spiritus autem vivificat : quia non est ibi aliud spiritus, quam littera.

Tertius modus tangitur ab Apo tolo in Littera, scilicet quia id quod sine præcepto non est nisi malum contra legem naturae, præceptum adhibitum facit esse etiam contra legem scriptam, et sic addit deformitatem quamdam, quæ est prævaricatio legis scriptæ, et sic iterum aggravat peccatum, et auget mortem.

His ergo tribus modis decalogus est littera occidens.

DICATUR ergo ad primum, quod spiritus est gratia spiritus, in qua datur Spiritus sanctus : et hæc datur in legislatione nova, non veteri.

  1. Item, Nihil removens dispositiones et causas mortis, occidit : sed decalogus removet dispositiones et causas mortis : ergo non occidit. PRIMA per se patet. SECUNDA probatur ex hoc, quod decalogus removet peccata, quæ sunt causa mortis.

Ad ALUD dicendum, quod moralia non habent spiritum alterius intellectus, sed ipsum moventem ad implendum, qui est amor, non timor, ut dictum est.

Ad ALUD dicendum, quod decalogus per se ordinat ad vitam : et hoc intendit Apostolus, ad Roman. vii, 12, cum dicit : Itaque lex quidem saucta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum : sed per occasionem tripliciter ordinat ad malum. Et hoc notat Apostolus cum subjungit, ibidem, y. 8 : Occasione accepta, peccatum per mandatum, scilicet bonum, operatum est in me omnem concupiscentiam, et proinde mortem. Occasio autem minus est, quam causa per se, et causa per accidens : quia nullam habet influentiam super illud cujus est occasio, sed inducitur ex comparatione sui ad aliud prohibens ipsum a causalitate : sicut ex comparatione solis ad corpus opacum causatur umbra, quam nullo

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod littera occidens, decalogus est, littera legis auditus sine gratia impletionis : et est littera occidens, non per se, sed per occasionem : sicut quando febricitanti aqua ostenditur, magis excitatur in eo sitis quam prius : et ita etiam æstuanti homini in concupiscentia, decalogus eo ipso quod prohibet, ostendit peccatum : et cum non dat gratiam, est occasio provocationis concupiscentiæ : et hic est unus modus occidendi.

Alius autem modus est : quia omnis appetitus de natura sui tanto magis fer-

<--- Page Split --->

modo causat sol. Ita comparatus decalogus ad ani mum depravatum concupiscentia, causatur appetitus illiciti : et aggravatio peccati non causatur a decalogo aliquo modo, sed occasionatur.

Hic autem qui vult potest inducere longam quaestionem de legibus et jure naturali, quam disputavimus in tractatu de justitia.

Item, Nota quod illam partem lectionis quae incipit ibi, B, circa medium : « Distat autem Evangelii littera, etc., » disputatam invenies in principio quarti Sententiarum, in hoc eodem opere.

Et ideo non video hic plura quaerenda. Sed de inventis non grates nobis, sed Deo offerantur, cui est honor et virtus et sapientia in saecula saeculorum. Amen.

<--- Page Split --->