D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
COMMENTARII IN TERTIUM LIBRUM SENTENTIARUM.
DE INCARNATIONE VERBI ALIISQUE AD HOC SPECTANTIBUS.
PROLOGUS .
Hujus voluminis continentia perstringitur sub compendio.
Hic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summæ Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid diximus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem, hominisque lapsum sub certis auctoritatis regulis insinuavimus : de ejus reparatione per gratiam mediatoris Dei et hominum perstila, atque humanæ redemptionis sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur, ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et in quarto libro disseramus : ut Samaritanus ad vulneratum 1, medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.
<--- Page Split --->