D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,
COMMENTARII
IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM.
PRÆFATIO .
« Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam : ego feci in cœelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram 1. »
Hic secundum ordinem tanguntur quatuor : ex quibus secundum seriem Libri istius trahitur materia quatuor Librorum.
In primo enim notatur distinctio personarum, et processio unius ab alia, Materia pricum dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi. Per ly Ego supponitur sapientia loquens: per ly Ore autem Pater secundum quod ipse per generationem principium I'ilii est ut est Verbum. Nec os autem unde Verbum procedit, nec ipsum Verbum est sine Spiritu : et ideo in ore et in Verbo significatur processio Spiritus sancti ab utroque. Quod probatur ex hoc quod dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa : In divina natura simplici et incomposita esse quidem Spiritum Dei pie confitendum est : propterea quod non est Dei Verbum deficientius nostro verbo 2. Non est autem pium quippiam alienum spiritum extra Deum profusum existimare, sicut fit in nobis compositis. Hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro IX de Trinitate : Verbum quod insinuare contendimus, cum amore notitia est. Per ly Altissimi autem supponitur Pater, qui licet non sit
<--- Page Split --->
altior Filio vel Spiritu sancto, eo quod una sit altitudo trium, sicut una dignitas et unus honor, tamen per appropriationem convenit Patri esse altissimum, eo quod ipse principium est totius divinitatis, ut dicit Augustinus, eo quod ipse principium est non de principio : Filius autem principium de principio : Spiritus sanctus autem non est principium respectu alicujus personae, sed respectu creaturae tantum, et est de utroque principio, scilicet, Patre et Filio.
Secundum est quod dicit :
Primogenita ante omnem creaturam : in quo notatur materia secundi Libri, in quo de creaturis agitur. Et per verbum illud significatur creatura duobus modis, scilicet, secundum exitum suum per creationem a prima causa quae Deus est, cum dicit: Primogenita, etc., et secundum quod est in propria natura et universitate, cum dicit: Omnem creaturam. Sicut enim dicit, Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Et dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Erat, inquam, in Verbo secundum quod Verbum est ars Patris plena rationum omnium viventium, id est, qui omnes in ipso vivunt et vita sunt.
Erat autem creatura in hoc Verbo dupliciter, scilicet, sicut in medio cognoscendi secundum rationem, et sicut in causa operativa et productiva : et ideo, Joan. i, 3 et 4, dicitur : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Lux, inquam, irradians super omnia cognita : sicut dicit, Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanclorum, id est, sanctitatis et puritatis aeternae. Vita autem erat secundum quod est operativum Verbum : quod enim respectu quorumdam a Philosophis attribuitur motui coeli, dicendo quod est immortale et sine quiete in his quae sunt, ut vita quaedam natura existentibus omnibus : hoc per prius convenit Verbo respectu omnium creaturarum : quia omnia sunt in ipso ut in causa, et portantur ab ipso ne intereant. Unde, Apostolus ad Hebr. i, 3 : Portans omnia Verbo vrtulis suae. Haec enim duo (ut dicit Augustinus et Anselmus) significant duplicem motum effluxus creaturae a Creatore : secundum enim quod sunt vita in ipso, effluunt a Verbo, ut subsistant in natura propria : et secundum quod sunt lux, effluendo manifestantur in intelligentia angelica. Et quod Verbum sit principium, patet per Augustinum in libro I super Genesim, sic : Ante omnia meminerimus non temporalibus, quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel Angelus : sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui 4. De secundo autem dicit idem, ibidem, libro III, ubi sic dicit : Primo creabatur lux in qua fieret cognitio Verbi Dei per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum 5.
Sed objicitur de hoc quod dicit : Primogenita, etc. Quia hoc videtur ponere ordinem sui ad creaturam : et cum omnis ordo sit secundum aliquod commune
<--- Page Split --->
PROLOGUS MAGISTRI .
Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium Domini mittere 1, ardua scandere, opus ultra vires nostras agere praesumpsimus : consummationis fiduciam, laborisque mercedem, in Samaritano statuentes, qui prolatis in curationem semivivi duobus denariis, supereroganti cuncta reddere professus est 2. Delectat nos veritas pollicentis, sed terret immensitas laboris. Desiderium hortatur proficiendi, sed dehortatur infirmitas deficendi, quam vincit zelus domus Dei: quo inardescentes fidem nostram adversus errores carnalium atque animalium hominum 3, Davidicae turris clypeis munire 4, vel potius munitam ostendere, ac theologicarum inquisitionum abdita aperire, necnon et sacramentorum Ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus: non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere, eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stylo nos servire flagitantium : quas bigas in nobis agitat Christi charitas 5. Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniæ atque contradictioni æmularum semper fuisse obnoxium 6, quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum sensus : ut cum omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur aut complacet, veritati vel non intellectæ, vel offendenti, et impietatis error obnitatur, ac voluntatis invidia resultet: quam Deus sæculi hujus operatur in illis diffidentiæ filiis 7, qui non rationi voluntatem subjiciunt, nec doctrinae studium impendunt 8: sed his quæ somniarunt sapientiæ verba coaptare nituntur, non veri, sed placiti rationem sectantes : quos iniqua voluntas non ad intelligentiam veritatis, sed ad defensionem placentium incitat : non desiderantes doceri veritatem, sed ab ea ad fabulas convertentes auditum. Quorum professio est magis placita quam docenda conquirere, nec docenda desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare 9: häbent rationem sapientiæ in superstitione 10, quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax ut sit in verbis pietas quam amiserit conscientia, ipsamque simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt : falsæ doctrinae
<--- Page Split --->
institutis, fidei sanctitatem corrumpere molientes: auriumque pruriginem sub novello sui desiderii dogmate aliis ingerentes, qui contentioni studentes contra veritatem sine fcdere bellant 1. Inter veri namque assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et se voluntas erroris tuetur.
Horum igitur et Deo odibilem ecclesiam evertere, atque ora oppilare, ne virus nequitiae in alios effundere queant, et lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes, in labore multo ac sudore, hoc volumen Deo praestante compegimus, ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis, in quatuor libris distinctum. In quo majorum exempla doctrinamque reperies: in quo per Dominice fidei sinceram professionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodidimus, aditum demonstrandae veritatis complexi: nec periculo impiae professionis inserti, temperato inter utrumque moderamine utentes. Sicubi vero parum vox nostra insonuit, non a paternis discessit limitibus.
Non igitur debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus 2: cum multis impigris multisque indoctis, inter quos etiam et mihi sit necessarius, brevi volumine complicans Patrum sententias, appositis eorum testimoniis: ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas quod quaeritur, offert sine labore.
In hoc autem tractatu non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desidero: maxime ubi profunda versatur veritatis questio, quae utinam tot haberet inventores, quot habet contradictores. Ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus singulorum librorum capitula distinguuntur, praemisimus.
IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO.
« Cupientes aliquid, etc. »
Proemium istud dividitur in tres partes, quarum prima sumitur ex parte scripti sive operis, cujus assignat causas moventes : finalem, materialem, et formalem. Secunda autem sumitur ex parte scripti ejus cui scribitur, sive quibus fit opus istud, quae incipit, ibi, « Non igitur debet. » Tertia autem sumitur ex parte scribentis, in qua Auctor determinat dispositionem suam in scribendo,
dicens se quaerere pium lectorem et liberum correctorem in hoc scripto, et haec incipit, ibi, « In hoc autem tractatu non solum, etc. »
Prima harum partium dividitur in duas, in quarum prima tangit causas moventes ex parte Dei et proximi. In secunda autem ex causis moventibus concludit etiam alias causas hujus operis, ibi, « Horum igitur et Deo odibilem, etc. »
Prima autem quae continet causas moventes ad scribendum, dividitur in duas partes secundum duos ramos charitatis. In prima enim dicit moventes
<--- Page Split --->
ex parte dilectionis Dei. In secunda autem dicit moventes ex parte dilectionis proximi : et hæc incipit, ibi, « Non valentes studiosorum, etc. »
Adhuc, prima quæ continet causas moventes ex parte dilectionis Dei, subdividitur in quatuor. In prima tangit causam moventem ex parte mercedis promissa scribentibus. In secunda miscet duas moventes : unam per se, aliam per aliud, cum duabus retrahentibus, ibi, « Delectat nos veritas pollicentis, etc. » In tertia ponit unam vincentem, et duas retrahentes, ibi, « Quam vincit zelus, etc. » In quarta istarum ex causis istis sufficientibus ad movendum ex parte dilectionis Dei tangit succincite quid scribere intendat : juxta quod infra post omnes alias causas hoc prolixius exsequi disposuit : et hæc incipit, ibi, « Quo inardescentes fidem nostram, etc. »
Littera sic exponitur :
« Cupientes aliquid, etc. » Humilitatem offert, et difficultatem : quia aliquid sonat parum. Unde, Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Parva stilla est sermo de creaturis. Tonitruum obruens et emicans de nube obscuritatis, est sermo de Trinitate et unitate. Hoc autem contingit propter materiae difficultatem : sicut habetur, Eccle. 1, 8 : Cunctae res difficiles : non potest eas homo explicare sermone.
« In gazophylacium, etc. » Gazæ divitias persice sonant, φυλάσσειν graece servare : unde gazophylacium servatorium sive theca divitiarum est. Hoc autem in hoc Libro studium significat sanctæ Ecclesiæ, in quo repouserunt Doctores sancti suos libros.
Erat autem apud veteres triplex gazophylacium, scilicet, musach quod erat ad oblationes regum, de quo habetur, IV Regum, xvi, 18, quod Achaz musach sabbati, quod ædificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in
templum Domini, propter regem Assyriorum. Corban autem vel corbona erat ad donaria sacerdotum, de 2quo legitur, Matth. xxvii, 6 : Non licet eos mittere in corbonam, etc. Tertium communiter dicitur gazophylacium, quod erat ad oblationes plebis, de quo habetur, Lucæ, xxi, 1 : Respiciens, scilicet Jesus, vidit eos qui mitebant munera sua in gazophylacium, divites, etc. Alii aliter dicunt : eo enim quod legitur musach sabbati, dicunt quod in illo reponebantur oblationes festivæ : quia vero corban hebraice idem est quod votum, dicunt quod in illo reponebantur oblationes votivæ, in gazophylacio autem spontaneæ.
Et sequitur :
« De penuria, etc. » Penuria dicit defectum bonorum acquisitorum, et secundum translationem ad spiritualia, dicit defectum habitus acquisiti in intellectu qui est scientia. Tenuitas autem dicit diminutionem quantitatis debita, et translatum dicit exigitatem ingenii ad actum inventionis scientiae. Quod autem sequitur : « Ardua scandere, etc., » respondet penuriae : qua divina dicuntur ardua respectu scitorum de quibus est scientia. Quod vero dicit : « Opus ultra vires, » respondet secundo quod est tenuitas : quia hoc dicebat hebetudinem vis naturalis, quod est ingenium.
« Ardua scandere, etc. » Notat, quod ardua sunt alta'quaedam, sed non elevata supra potentiam nostri intellectus. Opus autem ultra vires est, quod est elevatum supra nostram potentiam. Scanduntur autem ardua triplici gradu : quadam enim accedunt ad animam nostram sensu, imaginatione, et intellectu : quadam imaginatione, et intellectu tantum : quaedam autem intellectu tantum. Prima sunt alta tantum, secunda altiora, tertia altissima. Unde, Augustinus super. Genesim : Tria visionum genera occurrunt. Unum per oculos, quibus res corporales videntur : alterum per spiritum, quo res absentes corporales cogitantur : tertium
<--- Page Split --->
per contuitum mentis. quo species rerum intellecta conspicitur'. Et hæc respondent tribus in Prophetia, scilicet, conjunctus secundum rationem diffinitivam cum motu et materia, quæ sunt naturaha : et separatis secundum rationem a motu et materia, sed tamen per esse conjunctus, et hæc sunt mathematicalia : et separatis per esse et per diffinitionem a motu et materia, et hæc sunt divina a quibus trahuntur rationes naturales ad cognoscendum Creatorem, sicut facit, infra, distinctione III et IV.
« Opus autem ultra vires, etc., » est cognitio Trinitatis et unitatis.
Sed videtur esse contra quod dicit Ecclesiasticus, ut, 22 : Altiora te ne quae sieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Item, in Proverb. xxiii, 5 : Ne erigas oculos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in caelum. Responsio, quod ultra vires nostras est secundum se : sed cum ratio fide juvatur, valet in id in quod ante non valuit. Unde, ad Hebr. xi, 1 : Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentum. Et, II ad Corinth. in, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
« Quam vincit zelus domus Dei, etc. » Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedt me. Et hoc inducitur, Joan. ii, 17, et ibi dicit Glossa : Zelus bonus est quo animus, abjecto tumore humano, accendtur et eo comeditur, quod quælbet prava quæ viderit, corrigere satagit : si nequiverit, tolerat, et gemit.
« Adversus errores carnalum, etc. » I ad Corinth. ii, 14 : Anunals homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest untelligere, quia spiritualiter examinatur, id est, fit examinatio spiritualium. Et quos Magister huc distinguendo vocat carnales et animales, Apostolus communiter annales vocat. Unde Glossa ibi-
dem : Animalis homo dicitur vel vita, vel sensu : vita autem homo animalis dicitur, tur duplexqui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam infra naturalis ordinis metas spuritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regenti non subjicit : homo vero sensu dicitur animalis, qui de Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam judicat.
« Davidæc turris clypeis, etc. » Cantic. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, etc. Collum autem est per quod corpus conjungitur capiti, et in quo verba formantur, et significat fidem quæ Ecclesiam Deo jungit. Clypei autem sunt auctoritates veritatis repertae a Sanctis, habentes signa ducum nostrorum, scilicet, Augustuni, Hieronymi, et aliorum Doctorum. Armatura autem fortium est syllogismus et similitudo congrua quibus progredimur in hac scientia.
« Non valentes studiosorum, etc. » Hic tangit causam moventem ex parte dilectionis proximi, et sicut prius miscet cum hac causa etiam causam retrahentem, et sic sunt huc duo. Primo, causa movens est amor proximi. Secundo, causa retrahens, obtrectatio invidorum, ibi, « Quamvis non ambigamus, etc. »
Prima habet duo, scilicet efflagitationem studiosorum, qua excitat auditorum studium : secundo etiam charitas Christi in membris. Secunda autem dividitur in duas partes, in quarum prima describit detrahentes. Quia vero aperta malitia nocere non potest, ideo in secunda tangit modum simulationis eorum, ibi, « Habent rationem sapientiæ in superstitone, etc »
In prima tangit duo, schiect, quod detrectatio æmolorum non valet eum retrahere, et descriptionem æmolorum, ibi, « Qua dissentientibus, etc. » Et hæc secunda habet quatuor, scilicet descrip-
<--- Page Split --->
tionem eorum a causa proxima pertinaciae. Secundo, a causa extrinseca suggerente, ibi, « Quam Deus hujus saeculi. » Tertio, a perversitate ordinis in anima, ibi, « Quos iniqua voluntas. » Quarto, a studio, ibi, « Quorum professio est lingua ac stylo : » quorum prima scientia docetur, secundo perpetuatur. Vel, lingua dicit, quia alicubi, licet parum vox sua insonuit : stylo autem, propter hoc quod ponit scripta sub stylo Patrum.
« Agitat Christi charitas, etc. » Contra : Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Solutio. Charitas potest sumi secundum virtutem nominis, scilicet, ut est amor appetians multum amatum, et sic certi possumus esse de charitate per conjecturas experientiae : vel potest sumi pro habitu distinguente inter filios regni et perditionis, et sic nemo est certus in via.
Objicitur de hoc quod dicit : « Veritati non intellectae vel offendenti, etc. » Hoc enim videtur dicere Hieronymus, dicens quod veritas odium parit. Sed contra : III Esdræ, iv, 36 : Omnis terra veritatem invocat, caelum, etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam. Item, ibidem, yv. 39 et 40 : Omnes benignantur in operibus ejus, scilicet veritatis : et non est in judicio ejus iniquum.
Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum, Michæas, filius Jemla.
« Quam Deus hujus saeculi operatur, etc. » II ad Corinth. iv, 4 : Deus hujus saeculi exceca vit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis : et expon tur ibi a Glossa quatuor modis, scilicet pro Deo justo qui regit bonos, et pro merito impietatis in infidelitatem permittit praecipitari malos. Secundo, pro diabolo qui Deus et princeps hujus mundi est. Joan. xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, etc. Tertio, de superbia quae est causa excecationis. Quarto, de ventre. Unde, ad Philip. ii, 19 : Quorum Deus venter est.
Objicitur autem contra hoc quod dicit : « Diffidentiae filiis, etc. » Quia dicit Hieronymus, quod de nemine desperandum est, dum est in via. Solutio. Quantum est de misericordia Dei et ratione via non est desperandum : sed quantum est de ratione morbi : quia peccatum incredulitatis vix deseritur, eo quod alludere videtur rationi.
« Non rationi voluntatem subjiciunt, etc. » Hoc secundum Avicennam est principium mali : sicut etiam dicit versus :
Praeterea, Philosophus dicit, quod finis intelligentiae speculativæ est veritas : nihil autem odit finem, sed potius desiderat. Sed contra, Joan. iii, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Solutio. Veritas per se delectabilis est omni homini, et omni naturae intellective et rationali : sed per accidens offendit, aut habet contradictores. Et hoc accidens est ut frequenter triplex, scilicet, quia est contraria voluto, et sic loquitur hic Magister, ut patet in Littera : vel quia ab aliquo cui invidetur, est inventa : vel quia arguit malitiam in audiente, sicut habetur, III Regum, xxi, 8 : Remansit vir unus per quem possumus interrogare
Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas
Hæc enim est perversitas recti ordinis : de quibus, Eccle. i, 13 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
« Sed his quæ somniarunt, etc. » Bene Hæresis divocat hæresim somnium : quod in somnio simulacra ex imaginatione moventur ad organum sensus communis : et fit conversio animæ super simulacrum sicut super rem. Ita hæretici de corde suo phantastico proferunt simulacra et convertuntur ad ea, sicut ad rerum veritatem.
« Ad fabulas, etc. » Mira dicere quærunt : quia dicit Philosophus in primo
<--- Page Split --->
Metaphysicae, quod fabula composita est ex miris. II ad Timoth. iv, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
« Magis placita, etc. » Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt : loquimini nobis placentia : videte nobis errores.
« Habent rationem sapientiae, etc. » Haec pars quae est de modo simulationis eorum, habet tres partes. Prima continet pietatis simulationes : secunda, simulationis falsitatem et mendacium, ibi, « Ipsamque simulatan pietatem. » Tertio, ponit hujus mendacii et falsitatis probationem, ibi, « Falsa doctrinae institutis. »
« In superstitione, etc. » Augustinus : « Religio supra modum observata, su- « perstitio est vocata. »
Sequitur : « Quia fidei defectionem, etc. » I ad Timoth. iv, 1 : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam.
Sequitur : « Ut sit in verbis pietas, etc. » II ad Timoth. iii, 5 : Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes : et hos devita.
Obijicitur autem de hoc quod dicit : « Omni verborum mendacio, etc. » Contra : Supra illud Luc. xvii, 12 : Occurrerunt ei decem viri leprosi, ibi Glossa Beda : Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas nunc falsitatis, nunc veritatis perniscent in eadem praedicatione. Solutio. Licet non semper quoad dicta, tamen quoad finem semper mentiuntur : et ita intelligit Magister.
Sequitur :
« Falsa doctrina institutis, etc. » In hac parte tres ponit rationes manifestan-
tes mendacium haereticorum. Prima sumitur ab institutis fallacibus, id est, principii s et articulis. Secunda sumitur a modo dictorum ab eis : quod novella dicunt. Novum autem est quod quoad sui initium est propinquum, ibi, « Sub novello, etc. » Contra quod dicitur, ad Hebr. xi, 2 : In hac, scilicet fide, testimonium consecuti sunt senes. Et, Proverb. xxii, 28 : Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui. Tertia sumitur a modo disputandi, qui est cum contentione^et clamoribus, ibi, « Qui contentioni studentes, etc. »
« Auriumque pruriginem, etc. » II ad Heresia dTimoth. iv, 3 : Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. Est autem prurigo ex evaporatione corrupta tangere organa sensibilia, et est similis haeresis.
Sequitur :
« Qui contentioni, etc. » Ambrosus in Glossa super Epistolam ad Roman. I, 29 : Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamors. Et Tullius in II Rhetoricae dicit, quod contentio est oratio acris, et ad confirmandum et ad confutandum accommodata.
« Dum et se veritas tenet, etc. » Psal. cxvi, 2 : Veritas Domini manet in æternum. III Esdrae, ii, 12 : Super omnia vincit veritas. Et subdit, iv, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et obtinet in saecula saeculorum.
« Horum igitur odibilem Deo, etc. » Psal. xxv, 5 : Odvii Ecclesiam malignantium.
In hac parte ex causis moventibus etiam alias hujus operis causas concludit. Et habet sex partes : in quarum prima repetit breviter causas moventes duas, scilicet eversionem haereticorum, et exaltationem lucerna veritatis, quae sumitur secundum duplex opus sapientis determinatum a Philosopho, quod et non mentiri eum de quibus novit, et mentientem manifestare posse.
<--- Page Split --->
In secunda tangit Auctorem, ibi, « In labore multo, etc. » Et dicit tria, scilicet laborem compilationis ut attentos reddat : modum compositionis per hoc quod dicit : « Compegimus, etc. » Compactum enim est quod est ex diversis conjunctum : sicut diversæ sunt quaestiones, et auctoritates in hoc opere. Dicit etiam supponendo Auctorem, cum dicit : « Compegimus, » quia in verbo primæ personæ determinata persona agens intelligitur.
In tertia tangit materiam, cum dicit : « Ex testimoniis veritatis in æternum fundatis, etc., » id est, in æternitate : quia fides quæ in ipsis exprimitur, est de veritate prima et æterna. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Fides est unicum credentium fundamentum, eos collocans in veritate, et in eis veritatem, incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habentibus credulis 1. Et Apostolus, I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus, id est, fides Jesu Christi.
In quarta tangit formam duplicem, scilicet distinctionis materiae secundum illum actum formæ, quo distinguit formatum ab aliis, cum dicit : « In quatuor libris, etc. » Et modum probationum suarum quibus utitur secundum actum formæ quo agit, et est principium actionum, cum dicit : « In quo majorum exempla, etc. » Et exempla referuntur ad similitudines quibus utitur : doctrina autem ad auctoritates, et rationes alias.
In quinta tangit finem, cum dicit : « In quo per Dominicae, etc. » Et sincera professio fidei est finis per se : proditio autem haeresis est finis per accidens : et hos fines consequi contingit uno et eodem actu : quia manifestatio veritatis est destructio falsitatis. Unde, Dionysius in Epistola ad Polycarpum Episc. : Hoc
quodcumque est secundum legem veritatis recte demonstrato et puro existente, omne quod aliter habet, et veritatem simila, reprehendetur, etc.
In sexta et ultima tangit modum agendi triplicem, scilicet, pertingentiae ad veritatis aditum per rationes fidei, et excludendo errores, et hoc. ibi, « Aditum demonstrandæ. » Secundo, tangit modum inter subtile et grossum, cum dicit : « Temperato inter utrumque. » Tertio, tangit modum inter proprium inventum, et alienum, ibi, « Sicubi vero parum, etc. »
« Et lucernam veritatis, etc. » Matth. Quid sit auctoritas 1 v, 13 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, etc. Lucerna autem est lux in testa : et hic ponitur pro intellectu rationis in littera : quia sicut dicit Commentator super primum caput de Divinis nominibus : Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ob posteritatis utilitatem scripto commendata.
Sequitur :
« Non a paternis discessit lunitibus. » Fecit Magister sicut docet Dionysius, in libro de Divinis nominibus : Universalister non audendum est dicere, nec etiam cogitare aliud de supersubstantiali et occulta divinitate, præter ea quæ divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa 2.
« Non igitur debet hic labor, etc. » Hæc est pars secunda totius proæmii, in qua determinantur hujus voluminis utilitates ex parte auditoris, vel lectoris. Et tangit tria, scilicet cui utile est, scilicet impigro indocto : et primo notat studium, quod innuit operis aliquam difficultatem : secundo autem notat scientiæ indigentiam, quod facit inquisitionem, quia non quæritur nisi quod non habetur. Secundo, tangit rationem utilitatis ex
<--- Page Split --->
brevitate, cum dicit : « Brevi volumine, etc. » Tertio, tangit rationem utilitatis ex materia, cum dicit : « Patrum sententias. » Et nota quod Avicenna dicit, quod sententia est conceptio definita et certissima. Isaac autem in libro Diffinitionum fere idem dicit sic : Sententia est conceptio alterius partis contradictionis. Et a certitudine harum sententiarum quae hic collectae sunt, vocatur Liber Sententiarum.
« In hoc autem tractatu, etc. » Hic tangitur ultima pars totius proemii, in qua Auctor tangit habitudinem sui ad legentes. Et tangit tria, scilicet, qualem desiderat lectorem, quia pium, fidelem, et benevolum ex charitate. Unde Bernardus super Cantica : Ante carnem disciplinae studiis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur ».
Secundo, tangit qualem, et ubi vult habere correctorem, quia liberum. Est autem corrector liber, sicut et homo liber. Dicit autem Philosophus, quod dicimus hominem liberum cum sui tantum causa est, et non alterius : ita etiam corrector est liber. quando tantum corrigit causa correctionis, et non causa subsannationis vel invidia : et de hoc bene dicit Augustinus, sic : Magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis : gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima charitas : dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas : magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari 2.
Tertio, terminat proemium in hoc quod titulos ad faciliorem adjungit inventionem.
<--- Page Split --->
SENTENTIARUM
PETRI LOMBARDI , DISTINCTIO I.
A. PROEMIUM. De maleria hujus Libri, et Librorum divisione.
Veteris ac novæ legis continentiam, diligenti indagine, etiam atque etiam considerantibus nobis, prævia Dei gratia, innotuit sacræ paginæ tractatu circa res, vel signa præcipue versari. Ut enim egregius Doctor Augustinus ait in libro de Doctrina Christiana : Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum : sed res etiam per signa discuntur 1. Proprie autem hic res appellantur, quæ non ad significandum aliquid adhibentur : signa vero quorum usus est in significando. Eorum autem aliqua sunt, quorum omnis usus est in significando, non in justificando, quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia. Alia quæ non solum significant, sed conferunt quod intus adjuvet, sicut Evangelica sacramenta. Ex quo aperte intelligitur, quæ hic appellentur signa, res illæ videlicet quæ ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est. Quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est. Non autem e converso omnis res signum est : quia non adhibetur ad significandum aliquid. Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam, formam præscriptam in doctrina tenere advertet. De his ergo nobis aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas, Deo duce aperire volentibus disserendum est : et primum de rebus, postea de signis disseremus.
<--- Page Split --->
Expositio Textus.
Littera sic exponitur :
« Prævia Dei gratia » quia intellectus sacræ Scripturæ quærit revelationem : unde, Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
« Diligenti indagine, » id est, diligenti inquisitione.
« Etiam atque etiam, » quia per lectionem et meditationem, vel rationem et revelationem, vel litteraliter et mystice.
« Speculatio studiosa, » quoad exercitium.
« Modesta, » ne limites fidei transgrediantur.
« Primum de rebus, » in tribus primis libris : « et postea de signis, disseremus, » in quarto libro.
SED CONTRA :
Jam supra dixit, quod res per signa discuntur : sed principium cognoscendi aliquid est prius illo : ergo prius de signis quam de rebus est agendum.
Præterea, Signum facit rei notitiam : ergo est prius illo.
SOLUTIO. Hoc esset verum si signum et res acciperentur in eodem ordine, scilicet, quod signum esset illius rei signum, de qua est locutio : sed hoc non est verum : quia res sunt fruibiles, et utibiles, fruentes et utentes, quæ non per se significantur illis signis, de quibus agitur in libro quarto : et ideo objectio illa non procedit.
DIVISIO TEXTUS.
« Veteris ac novæ legis, etc. » Doctrina istius libri quæ modo dispu-
tationis procedit, et ad perfectionem intellectus secundum scientiam Theologiæ est ordinata, dividitur in tres partes totales : in quarum prima modo proæmiali proponit ea de quibus ut subjecti partibus est hæc doctrina. In secunda autem exsequitur quæsita circa subjectum, et partes ipsius : ut de subjecto et passionibus ejus scientia habeatur. Quia vero materia diffuse per quatuor partes tractatur in libro, et quædam partes ipsius occultæ sunt, quædam autem magis manifestæ : sicut de æternis, et de his quæ erunt post finem mundi, occultæ : de creatis autem magis manifestæ : ideo in Epilogo in fine libri repetit ea de quibus dixit.
Secunda autem pars incipit in principio secundæ Distinctionis libri primi, ibi, « Hoc itaque vera et pia fide, etc. » Tertia vero incipit in fine quarti libri, ibi, « Hæc de pedibus. »
Prima harum partium continetur in hac præsenti Distinctione, et dividitur in duas partes. In prima enim parte investigat dividendo et definiendo per auctoritates Sanctorum ea de quibus tractabit ut de subjecto. Secundo, exsecuturus ea, summatim colligit, et tangit ordinem quo exsequatur : et hoc in ultimo capitulo istius Distinctionis, ibi, « Omnium igitur quæ dicta sunt, etc. 1. »
Prima harum adhuc dividitur in duas : in quarum prima per auctoritates et divisiones et distinctiones quærit, De quo ut de subjecto sit tota Theologia ? Secundo autem tangit dubia circumstantia quæ determinavit, ibi, C, « Notandum vero quod idem Augustinus, etc. 1 »
Prima harum adhuc subdividitur in duas, secundum quod duo exiguntur ad scientiam, scilicet, ut sciatur de quo est ut de subjecto, et ut sciatur quid quæritur de illo, id est, quæ passiones illius subjecti et partium ejus, sive quæ proprietates ejus investigentur. Prima ha-
<--- Page Split --->
rum continet primum capitulum, ubi Magister probat tractatum Theologiae versari circa res et signa. Secunda autem incipit in secundo capitulo 1, ibi, B, « Id igitur in rebus, etc. » Et hoc ideo inducitur, quia tam res quam signa communioris significationis sunt quam in hac scientia intendantur : et ideo non omnes proprietates rerum, nec omnes proprietates signorum inquiruntur hic : et ideo oportet determinare secundum quas proprietates de rebus et signis inquiratur.
ARTICULUS I.
Quomodo investigat subjectum Theologiae ?
jecta : præcipue quando sunt occultæ, ut in scientiis altis, quarum altissima est Theologia : et per hoc patet solutio ad utrumque.
In primo igitur capitulo Magister tanDiviso capitus I. git quinque : quorum primum est probatio subjecti, per ductivum in illud quod est gratia Dei prævia. Secundum autem est probatio ipsius per auctoritatem, ibi, « Ut enim egregius Doctor Augustinus, etc. » Tertium est exemplatio rerum et signorum, ibi, « Proprie autem hic, etc. » Quartum, conclusio ad alterum, quod scilicet quilibet advertit hanc esse formam Scripturæ, ibi, « Cumque his intenderit, etc. » Quintum et ultimum est de ordine procedendi in partibus, ibi, « De his igitur nobis, etc. »
Littera patet ex diffinitione.
OBJICITUR autem contra hanc diffinitionem, sicut dicit Philosophus,
- Quoniam de subjecto oportet relinquere et supponere quia est : ergo si oportet præsupponere, male facit Auctor investigando subjectum scientiae istius.
ARTICULUS II.
Quid sit subjectum Theologiae?
- Item, Avicenna, in primo Philosophiae dicit, quod in nulla scientia idem est subjectum, et quaesitum in ea : sed, ut dicit Auctor, circa res et signa versatur speculatio Theologiae : ergo res et signa non debent quæri in ea : sed Auctor quærit, ergo peccat.
Sed objicitur de hoc quod dicit, sacram Scripturam esse circa res et signa.
Et quæruntur quatuor : quorum prinum est, quid sit Theologiae subjectum? Secundum, Utrum ipsa sit scientia una, vel plures ? Tertium, Utrum sit speculativa, vel practica? Quartum de modis expositionum, et probationum ejus.
RESPONSIOestadhoc , quodestscien - tiamconsiderareduobusmodis : unomodoincomparationeadmateriamdequaestscientia , etsicpropriescientiavocatur , etnonquæritsubjectumsuum , sedsupponit : alnomodoproutestdo - ctrinaquæfaciliorimododiscendipro - cederehabet , utdicitPhilosophus , etsicquædamscientiæinvestigantsuasub -
Circa primum sic proceditur :
- Augustinus hic dicit, quod versatur circa res et signa 2 : et circa quae versatur scientia, inquirendo passiones et differentias, haec sunt subjecta ipsius : ergo res et signa sunt subjectum Theologia.
1 Vide infra, B, Artic. viii et seq. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christia-
<--- Page Split --->
SED CONTRA : Dicit Magister Hugo, in libro primo de Sacramentis, quod opera restaurationis sunt materia sacre Scripturae : opera autem conditionis materia aliarum scientiarum : non omnes autem res pertinent ad opera restaurationis : ergo res universaliter non sunt subjectum, vel pars subjecti hujus scientiae.
Praeterea, Theologia dicitur a eo6c quod est Deus, et Xoyoc, sermo : ergo ipsa est primo de Deo : et sermo scientiae est de suo subjecto : ergo videtur quod ipsa sit scientia, de Deo ut de subjecto.
Item, Scientiae differunt nobilitate secundum differentiam et nobilitatem subjectorum, ut dicit Priscianus : cum ergo Theologia sit scientia nobilissima, ipsa erit nobilissimi subjecti : et hoc non est nisi Deus : ergo Deus est subjectum ejus.
Sed adhuc, Videtur quod litterale et spirituale sunt subjectum, eo quod illa universaliter in ea tractantur : hoc autem est subjectum circa quod versatur scientia universaliter : ergo litterale et spirituale sunt subjectum Theologiae.
Scultio. Solutio. Dicendum, quod subjectum scientiae dicitur multipliciter, scilicet generaliter, et specialiter. Generaliter sic ut omne illud dicatur subjectum esse vel pars subjecti, de quo tractatur in scientia : et sic verum est quod dicit Augustinus, quod res et signa sunt subjectum : non tamen absolute in eo quod res, nec absolute in eo quod signa : sed in quantum faciunt aliquo modo ad beatitudinis participationem : et hoc notat Augustinus cum infra subdit, dicens : « Id vero « in rebus considerandum est, quod res « aliae sunt quibus fruendum est, etc. » Ac si dicat : Theologia non speculatur res in quantum res sunt absolute, sed prout ordinantur ad perfectionem beatitudinis et fruitionis, ad quas quaedam or-
dinantur ut beatificantes, quaedam autem ut adjuvantes et disponentes ad beatitudinem sicut utilia. Similiter dicendum est de signis, quod non considerantur in generali acceptance signorum, sed prout demonstrant non continendo, vel demonstrant continendo gratiam, quae est propria dispositio ad beatitudinem.
Alio modo dicitur subjectum specialiter, circa quod negotiatur scientia probando de ipso proprietates quae passiones dicuntur, et differentias per principia, scilicet propria : et sic quidam antiqui dixerunt, quod credibile generaliter acceptum est subjectum Theologiae. Voco autem credibile generaliter acceptum, praebulbum articulo, sicut Deum esse veracem, Deum esse, sacram Scripturam a Spiritu sancto esse factam, Scripturam non posse excipere, et hujusmodi. Et similiter articulos qui secundum divisionem eorum qui ediderunt Credo in Deum, sunt duodecim : secundum autem divisionem aliam, quae est secundum res credendas in Credo in unum Deum, positas, sunt quatuordecim. Et etiam illud quod sequitur ad illa duo ex parte bonorum morum, ut fornicationem esse mortale, et hujusmodi : de istis enim probatur omne quod probatur in sacra Scriptura. Speciale autem dicitur subjectum, id quod est dignius inter considerata in scientia, et sic subjectum hujus scientiae Deus est, a quo denominatur : non autem absolute tantum est subjectum, sed secundum quod ipse est Alpha et Omega, principium et finis 1 : quia sic ea quae sunt in ipso, considerantur in ista scientia, tamquam principia ab ipso, quae representant indicia sui factoris : sicut dicit Augustinus, quod omnia clamant : « Ipse fecit nos, et non ipsi nos. » Secundum autem quod ipse est finis, sic considerantur propter ipsum ordinata ad finem illum, ut dispositiones ordinantes, sicut virtutes, dona, sacramenta, et hujusmodi.
<--- Page Split --->
DICENDUM ergo ad primum, quod Augustinus tangit subjectum secundum generalem acceptionem ipsius, ut dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod opera restaurationis large sumuntur ab Hugone, secundum quod restaurationem attingunt quocumque modo, scilicet, ut restaurantia effective, sicut Deus Trinitas : sive per modum mediatoris, sicut Verbum incarnatum et passum : sive per modum disponentium, sicut differentiae gratiarum : sive per modum ostendentium, sicut signa veteris et novae legis.
Ad ALIUD dicendum, quod illa objectio bene procedit de subjecto specialissime dicto, ut patet ex prius habitis. Per idem etiam patet solutio ad sequens.
AD ULTIMUM dicendum, quod litterale et spirituale non tangunt id quod est subjectum in hac scientia, sed potius modum quemdam expositionis ipsius, secundum quod ipsa est doctrina, ut infra dicetur.
ARTICULUS III.
An Theologia sit una scientia, vel plures ?
Secundo quaeritur, Utrum ipsa sit scientia una? Et videtur, quod non : quia
Dicit Philosophus, quod scientia est una, quae est unius generis subjecti 1 : sed res et signa non sunt unius generis subjecti : ergo non est de eis scientia una.
Item, Agitur in hac scientia de vita Patriarcharum, de statu Angelorum, de creatione universitatis rerum, et de moralibus, et de divinis, quae a Philosophis in diversis scientiis tractantur : ergo videtur, quod haec scientia non sit scientia una.
Præterea, Dicit Philosophus, quod est scientia una, quae speculator ens in quantum ens, et ea quae sunt entis in quantum ens est : et haec non est una scientiarum particuliarum, sed est scientia universalis : igitur cum res et ens convertantur, scientia considerans res in quantum res, et ea quae sunt rei, non erit una scientia particularis, sed universalis. Inde sic : Scientia universalis licet non uniatur genere uno, unitur tamen proportione ad unum, sicut prima Philosophia quae considerat partes entis, secundum quod per analogiam respiciunt substantiam : ergo videtur quod sic debeat facere ista scientia : sed patet quod sic ad unum non possunt reduci quae quaeruntur et tractantur in ea : ergo videtur, quod nec genere, nec proportione sit una : ita nullo modo una est.
SOLUTIO. Dicendum est, quod haec scientia una est proportione non ad unum quod subjectum sit aliorum, sicut substantia subjectum est accidentium : sed proportione ad unum quod est finis beatificans : quia sic beatificabile considerabitur ut participans illud, et dispositiones beatificantes ut removentes a contrario : et res hujus mundi ut adjuvantes et adminiculantes : ut plane patet in Littera ex auctoritatibus Augustini.
AD PRIMUM dicendum, quod licet tracata in hac scientia non sint unum supposito et subjecto, sunt tamen unum in ratione proportionis dictæ.
AD ALIUD dicendum, quod res creatae in mundo, et vita Patriarcharum, et hujusmodi, non considerantur in hac scientia secundum se, sed secundum rationem determinatam : si enim consideraret haec scientia elementa mundi et elementata, deberet inquirere de principiis actionum et passionum ipsorum, et cæteras proprietates quae inquiruntur in naturali Philosophia. Sed accipit ea prout
<--- Page Split --->
in usum veniunt ejus qui ad beatitudinem progreditur : in usum, dico, secundum intellectum meum in cogitando per ipsa Creatorem, vel secundum opus in adjuvando ad beatitudinem, secundum quod dicitur in Cantic. ii, 6 : Læva ejus sub capite meo, etc. Simulter actus Patrum accipit non ut actus particulares, quia sic non est de ipsis scientia : sed ut exempla quaedam quae habent vim principiorum in moribus, vel fide : scientiae enim quae est ut boni fiamus, proprius est ille modus qui est per exempla, eo quod ipsa sunt operibus magis apta quam universalia : et sic patet qualiter omnes actus Patrum in rationem unam utilem incidunt, et hoc modo sunt de scientia ista.
Ad aliud dicendum, quod ista scientia non est universalis universalitate entis, vel subjecti, sicut prima Philosophia : quia non accipit res in quantum sunt res, sed potus (sicut supra habitum est ex auctoritate Augustni) ubi determinat quid in rebus considerat tractatus hujus scientiae.
ARTICULUS IV.
An Theologia sit scientia speculativa, vel practica ?
Tertio quaeritur, Utrum ipsa sit scientia speculativa, vel practica? Et videtur, quod non sit practica : qua
Sic dicit Philosophus, Practicae omnes quaeruntur alterus gratia, quia propter opus : et ideo nulla earum digna est vocari nomine sapientiae liberae : sed haec scientia dignissima est : ergo non est quaesita propter aliud, et vocatur principaliter nomine sapientia, et inter omnes ipsa liberrima est : ergo ipsa non est practica.
Item, Perfectum in scientia, et imperfectum non differunt genere : sed perfectio hujus scientiae est contemplatio
Dei in patria : ergo scientia quae est in via, licet imperfectus, est ad idem : contemplatio autem veritatis, praecipue primae veritatis et summae, est perfectio intellectus speculativi : ergo videtur, quod ista scientia sit speculativa.
SED CONTRA :
Vita Patrum, propheta, et Evangelia, et lex, et epistolae, et omnia sigillatim quae sunt in ea, sunt praecepta tendentia in observatlonem mandatorum in opere : ergo erit moralis, vel illi subalternata.
Item, Jacob. i, 25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit : ergo videtur, quod sit ad opus, et non ad speculationem.
SOLUTIO Dicendum, quod ista scientia ex fine determinanda est : finis autem dicitur, ad Titum, i, 1 et 2, ubi dicitur : Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundum agnitonem veritatis quae secundum pnetatem est, in spem vitae aeternae. Et ibi dicit Glossa, secundum pietatem, id est, Christi religionem. Et hoc ideo dicit, qua est veritas in liberalibus artibus, sed quae mhil pertinet ad Christanam religionem. Vertatis autem quae secundum pietatem est, sunt duo : unum scilicet secundum pietatem cultus Dei in se et in membris, ad quod pertinent omnia promoventia cultum illum. Alterum autem est finis intentionis, et hic est conjungi intellectu et affectu et substantia cum eo quod colitur prout est finis beatificans : et ideo ista scientia proprie est affectiva, id est, veritatis quae non sequestratur a ratione bon, et ideo perficit et intellectum et affectum. Talis autem finis in rebus creatis non invenitur : et ideo Philosophi non tractaverunt hujusmodi scientiam : sed diviserunt unam ad verum quod est in rebus, aliam autem ad bonum quod est in ipsis
<--- Page Split --->
Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod ista scientia principalissine dicitur sapientia, eo quod ipsa est de altissimis, et altissimo modo : quia de Deo per principia fidei : aliae autem scientiae quae a Philosophis sunt inventae, etsi sapientiae dicantur, quia sunt de altis, non tamen sunt altissimo modo, sed potius per principia quae sub ratione sunt. Sic dico etiam, quod ipsa vel sola libera est, vel aliis liberior : dicitur enim scientia libera (sicut dicitur Philosophus) ut homo liber, scilicet, quia gratia sui, et non propter alterum est : et hoc est propter scitum quod quaeritur in illa, quod propter se desideratum est : hoc autem praecipue Deus est, quem omnes sciro scientia beatificante desiderant : et ideo libera est, quia hoc scitum non quaeritur propter aliud, sed propter se.
Ad id quod ulterius objicitur, dicendum quod non quaeritur cognitio ad veritatem per intellectum tantum, sed per affectum et substantiam : et ideo non est intellectiva, sed affectiva : quia intellectus ordinatur ad affectum ut ad finem.
Ad aliud quod contra objicitur, dicendum est quod finis doctrinae illius determinatur ab Apostolo, ad Titum, i, 9, ubi dicitur : Ampletentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Finis autem scientiae duplex est, scilicet ultinus, et ordinatus ad illum Qui a quibusdam finis vocatur ultimus, veritas est affectiva beatificans : finis autem citra illum est, ut boni fiamus. Nec tamen sequitur quod ipsa sit moralis Philosophia, vel illi subalternata : moralis non est, quia mores non sunt ultimus finis in ea, ut habitum est : subalternata non est, quia scientia subalternata accipit principia et causas subalternantis : sed ista scientia non accipit ab aliqua, sed propria habet principia fidei et proprias causas secundum intentionem meriti, et
ideo non accipit ab aliis, sed aliae famulantur ei.
ARTICULUS V.
De modis exponendi sacram Scripturam.
Quarto et ultimo, Quaeritur de modo expositionum et probationum ejus.
Et objicitur sic :
Omnis scientia distincta ab aliis proprium habet habitum regentem et proprium instrumentum, quibus procedit ad usum et ad opus, sicut rationalis Philosophia opinionem, et syllogismum, vel argumentum : haec scientia distincta est ab aliis : ergo proprium habet habitum regentem in ea, et instrumentum.
Quod concedimus, dicentes quod habitus ejus lumen fidei est : instrumentum autem duplex secundum duplicem finem doctrinae et artis, qui duplex finis promissus est in auctoritate Apostoli, scilicet, exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.
Et quoad exhortationem habet quadruplicem expositionem, scilicet historialem, allegoricam, moralem, et anagogicam : quorum modorum numerus dupliciter potest accipi, scilicet quoad exponentem, et quoad exposita.
Quoad exponentem sic : Primo occurrit sensus ostendens historiam, et ideo historicus sensus est in intellectu secundum quod reflectitur ad sensum. Circumstant autem adhuc tria intellectum, scilicet habitus illuminans qui est fides, ei sic in ipso est allegoricus sensus qui aedificat fidem, sicut dicit Gregorius. Circumstat etiam ipsum intellectus practicus, et sic in ipso per reflexionem ad praxim sive opus, est sensus moralis. Tertium quod circumstat ipsum, est finis beatificans, et sic in ipso per conversionem ad ipsum, est sensus anagogicus.
<--- Page Split --->
Cum autem non plura circumstent intellectum, non sunt plures sensus Scripturae.
Penes exposita numerus iste accipitur sic: Scriptura potest attendi penes intentum a scribente, vel penes intentum a Spiritu insprante et illuminante. Si primo modo, sic est sensus historicus : si secundo modo, intentum a Spiritu, aut est respectu via, aut respectu patria : si respectu via, aut secundum verum fidei, et sic est sensus allegoricus : aut secundum bonum operum, et sic est moralis : si autem est intentum respectu patria, tunc est anagogicus.
In quantum autem finis est, scilicet contradicentes revincere, habet alium modum. Contradicens enim non revincutur nisi duobus, scilicet probatione veritatis, et manifestatione erroris. Hoc autem non fit nisi per argumentationem congruam a ratione auctoritatis, vel naturalis rationis, vel similitudinis congrue sumptam : et sic hoc modo argumentatio talis erit instrumentum ejus, et (ut patet in procemio) iste modus est scientiae ustus libri, alu autem modu sunt observati in Biblia.
trina universali, aut de doctrina sacra Scripturae. Si universaliter, tunc videtur esse falsum : quia dicit Avicenna, quod quaedam scientiae sunt de rebus naturae : quaedam autem de his quae fiunta nobis : quaedam autem de his quae fiunt ab intellectu, sicut scire de sermone : quaedam autem de his quae fiunt a mera voluntate, ut scientiae morales : et ita videtur, quod non universaliter res et signa omnem doctrinam comprehendant, praecipue secundum quod signum hic accipitur pro sacramento demonstrante et causante gratiam. Si autem intelligatur de doctrina ista tantum, tunc adhuc videtur esse falsum : quia quaedam sunt res et signa, sicut character baptismalis, et corpus Christi verum, et hujusmodi.
- Praeterea, Quidquid est in sacra Scriptura, accipitur ut signum. PROBATIO : Antiquis enim omnia contingebant in figura. Res autem mundi omnes accipiuntur in ratione signandi Creatorem : ergo est eadem doctrina de rebus et de signis : non ergo vel de rebus, vel de signs sub oppositone, sicut dicit Augustunus.
ARTICULUS VI.
Au diviso bona sit in res, et signa ?
Sed revertendum est iterum ad Litteram, ad hoc quod dicit Augustnus : « Omnis doctrina vel rerum est, vel si- « gnorum. etc 1. »
Haec enim divisio non videtur esse per opposita : quia, sicut infra dact : « Omne signum res aliqua est : » ergo unum dividentium prædicatur de altero, et ita non est per opposita.
Praeterea, Cum dicit Augustinus, Omnis doctrina talis, aut intelligitur de doc-
Ad hoc dicendum, quod divisio ista non est per oppostas res, sed per oppositas rationes. Rationes autem istae sunt absolutum, vel ad alud relatum secundum rationem significanti. Absolutum autem vocatur hic res : eo quod intentio nominis rei non dicit relationem ad alquid, sicut signum relationem signi ad signatum . quod probatur per rationem signi positam in principio libri quarti : Signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid in notitiam venire. Res autem absoluto intellectu accipitur a ratione signi, et licet quandoque accipiatur in ratione utilis, et sic ad aliquid referatur, tunc etiam relatio illa non habet rationem relationis signi : et sic patet, quod est per oppositas rationes, licet supposita quandoque sunt eadem.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod sicut in originali in primo, scilicet, de Doctrina Christiana, Augustinus intelligit universaliter de omni doctrina : sed tunc res accipitur, sive sit causata a natura, sive a nostro opere. Signum autem large accipitur pro instituto ad signandum : et sic patet qualiter comprehendit divisionem Philosophi. Si autem dicamus, quod accipitur specialiter pro doctrina sacrae Scripturae, tunc tota est de rebus et signis, sicut supra est expeditum in quaestione de subjecto Theologiae.
Ad hoc quod objicitur, quod idem est res et signum, dicendum quod non secundum idem, nec secundum eamdem rationem : sicut character signum est gratiae, et res tinctionis exterioris : et corpus Christi verum res respectu specierum visibilium, et signum respectu gratiae consequentis.
primæ incorruptionis lapsus, in corpore per mortalitatem, et in anima per iniquitatem ægrotare cœpit, continuo Deus reparando homini in sacramentis suis medicinam præparavit : sed non præparavit tunc nisi per sacramenta veteris legis : ergo ipsa erant medicina, et non nisi per gratiam : ergo, etc.
SED CONTRA :
Apostolus, ad Galat. in, 21: Si data esset lex quae posset justificare1, vere ex lege esset justitia : sed per legem non est justitia : ergo lex ex suis sacramentis legalibus justificare non potuit.
Item, Ad Hebr. ix, 10, dicitur, quod fuerunt justitiae carnis usque ad tempus correctionis impositae2 : ergo 'non fuerunt justitiae spiritus.
Item, ibidem, y. 13 : Cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis.
Item, ibidem, y. 9, Numquam potuerunt accedentem perfectum facere : ergo non justificabant.
ARTICULUS VII.
An Sacramenta veteris legis conferebant gratiam ?
- Item, Ad Hebr. x, 1 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsan imaginem, etc.
PRÆTEREA quaeritur ulterius, Quare dicit Magister, ut aliqua sacramenta legalia, tamquam aliqua contulerant gratiam, et aliqua non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, quod « Eorum, scilicet signorum, aliqua sunt, quorum omnis usus est in significando, non in justificando, etc. » Ex hoc enim videtur, quod sacramenta veteris legis gratiam conferebant.
- Etenim, Apostolus, ad Galat. iii, 2, de Patribus legis dicit : Qui fecerit ea, vivet in illis : sed vita non est nisi per gratiam : ergo opera sacramentorum veteris legis gratiam conferebant.
Et dicitur communiter, quod hoc dicit propter circumcisionem quæ gratiam conferebat, sicut dicunt Beda et Gregorius, sic : « Idem salutifere curationis « auxilium circumcisio in lege contra « vulnus originalis peccati præbebat, « quod baptismus revelata tempore gra- « tæ facere consuevit, excepto quod ja- « nuam regni cœlestis non aperuit. »
- Item, Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, in octava parte primi libri, dicit sic : Ex quo homo a statu
SED CONTRA :
1 Sacramentum non causat nisi per modum per quem signat : sed circumci-
Quaestuuncula
1 Vulgata habet vivificare.
2 Ad Hebr. ix, 9 et 10 : Quæ parabola est temporis nstantis, juxta quam munera et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam
perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et varus baptismatibus, et justtitis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
<--- Page Split --->
B. De rebus communiter agit.
Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, quod res aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ quibus utendum est, aliæ quæ fruuntur et utuntur 1. Illæ quibus fruendum est, nos beatos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem, adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas res quæ nos beatos faciunt, pervenire, eisque inhærere possimus. Res vero quæ fruuntur et utuntur, nos sumus : quasi inter utrasque constituti, et Angeli, et Sancti. Frui autem est amore alicui rei inhærere propter seipsam. Uti vero, id quod in usum venerit referre, ad obtinendum illud quo fruendum est : alias abuti est, non uti : nam usus illicitus, abusus vel abusio nominari debet.
Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater, et Filius, et Spiritus santus. Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est, communisque omnihus fruentibus, ea si tamen res dici debet, et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest finveniri nomen, quod tante excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus. Res autem quibus utendum est, mundus est, et in eo creata. Unde Augustinus in eodem : Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciantur 2, id est, ut de temporalibus aeterna capiantur 3 . Item, in eodem : In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quæ aeternæ et incommutabiles sunt : ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur 4. Idem Augustinus in libro X de Trinitate : Fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit : utimur vero eis quæ ad aliud referimus, quo fruendum est.
Expositio Textus.
Littera partis hujus sic exponitur : « Pervenire, » per fidem et spem. « Eisque inhærere, » per charitatem.
« Si tamen res dici debet. » Hoc ideo contingit, quia hujusmodi nomina secundum quod cadunt in nostrum intellectum, significant creata vel modos creaturarum qui non conveniunt Deo, sicut (dicit hic) ipsum quod dico, res a reor
<--- Page Split --->
reris, trahit significationem, et ita videtur dicere quandoque ens in opinione : et haec Deo non conveniunt.
ARTICULUS VIII.
« Si tamen et causam, » quia causa est quam de necessitate sequitur aliquid, et Deus non causat aliquid de necessitate. Item : quia causa proportonata est causato : Deus autem nulli suo causato proportonatur.
An res bene dividantur in fruibiles, et utibiles ?
« Non possunt invenir nomen, etc. » Hujus causam reddit Anselmus in Monologio, dicens, quod « licet summa es- « sentia nominetur ex omnibus quae me- « lus est esse quam non esse, tamen si « ista nomina accipiantur secundum « quod sonant apud nos, secundum « rationes nominum non conveniunt « Deo, licet secundum rem ipsam per « prus conveniant Deo quam creatu- « re : » sicut cum dicitur, substantia, secundum nomen sonat apud nos quod est subjectum accidentibus, et sic non convenit Deo Smultter essentia apud nos est quae facit esse in composito, et sic iterum non convenit Deo. Et idem dicit Dionysius, quod « affirmationes in « Deo sunt incompactae, negationes au- « tem sunt verae. »
Sequtur : « Idergoinrebus , e t c . » InhacparteMagisterdeterminatquidinrebusquærendumest , eoquodresse - cundumsuigeneralitatemineoquodresnonquæriturhe : etpontdvissonemrerumsecundumquodveniuntihancspeculationem , sclicet , quodsuntfrui - biles , velutbiles , velfruentesetuten - t e s .
Et hanc divisionem manifestat quatuor modis, scilicet, ab effectu, cum dicit : « Illæ quibus fruendum est, etc. » Secundo, ab actu qui est fruentus super fruibile, et utentus super utibile, ibi, « Frui autem, etc. » Tertio, a suppositus, ibi, « Res igitur quibus fruendum est, etc. » Quarto, a proprietate, ibi, « In eodem in omnibus rebus, etc. » Et per hæe patet sententia hujus partis.
« Ut invisibila Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspicuuntur, » duplicuter, scilicet per adspectum, et per relationem utilis ad ipsa acquirantur.
Et hoc innuit per sequens cum dicit : Id est, ut de temporatibus, etc. : frumur cognitis, ut quibus ipsis propter se voluntas delectata conquieserit, » id est, simul cum alus potentis quiescit qua dictum est quod fru est actus voluntatis, secundum quod voluntas conjuncta est intellectu, et alius potentius.
Inciditautemdubiumsuperdivisio - nemprimamquamponitdicens , quodrerum « aliæsuntqubusfruendumest . »
In omni divisione divisum simplicius est dividentibus, et est per participationem in unoquoque illorum : igitur et haec res divisa simplicior est rebus, et per participationem est in ipsis. Quod si detur, Contra : Res fruibilis Deus est : ergo Deus aliquid simplicus se participat, et sic erit compostus.
Item, In omni divisione divisumcmanuneest dividentibus : dividentia autem sunt Creator et creatura : ergo aliquid est univocum Creatori et creatur a , quod falsum estProbatioconstat ex eo quod haec divisio non est æquivoci in significationes . quia non permitteretur divisum pluraliter, sicut non dicimus :
<--- Page Split --->
Canum alius latrabilis, alius cœeleste sidus, etc.
- Item, Non est accidentis divisio, cum partes substantiales sint diviso : res enim non accidentaliter prædicantur de fruibilibus et utiibilibus.
SOLUTIO. Dicendum, quod Creatori et creaturæ nihil est commune univoce : nec etiam per analogiam talem, quod idem participetur per prius et posterius a Creatore et creatura : quia Creator nihil habet per participationem, sed per essentiam et substantiam. Sed est ibi communitas proportionis ad unum, quod substantialiter primo convenit Creatori : ab illo autem, et posterius sub illo, et ad illud convenit creaturæ : sicut vita, sapientia, et bonum conveniunt Creatori, et creaturæ.
DICENDUM ERGO ad primum argumentum, quod non procedit nisi univoce conveniret divisum dividentibus, quod non est verum, ut patet ex dictis.
PERIDEMpatetsolutioadaliaquæsuntdedivisounivoceconvenientidivi - dentibus : nectamendico , quodomni - noæquivocedividentibusconveniat : sedperpriusetposteriusconvenitsecun - dumdeterminatummodumpriorisetposterioris .
ARTICULUS IX.
An beatitudine sit fruendum ?
Deinde objicitur contra hoc quod dicit : « Illæ quibus fruendum est, etc. » 1. Beatitudo enim nos beatos facit : ergo beatitudine est fruendum. Si forte dicatur, sicut communiter solvitur, quod cum dicit Augustinus, quod « res quibus « fruendum est, nos beatos faciunt, » intelligitur effective : beatitudo autem facit beatos formaliter : sicut albedo facit album formaliter, et pictor facit album
effective : et ideo beatitudine non est fruendum : quia non facit nos beatos effective. Si, inquam, sic dicatur, CoxTRA : Beatitudo est post quod non desideratur aliud. PROBATIO : Beatitudo (ut dicit Boetius) est status omnium bonorum aggregatione perfectus : ergo post beatitudinem non remanet aliquid aliud desiderabilium : sed ultimum est id quo fruimur, quia hoc quietat desiderium : ergo beatitudine fruimur.
Præterea, omnia utibilia referenda sunt ad beatitudinem, ut dicit Augustinus : ergo beatitudo non refertur ad aliud : ergo beatitudine fruimur : quia illo fruimur, quod propter se et non propter aliud appetimus.
Præterea, Aut beatitudo refertur ad aliud, aut non : si sic, CONTRA : Quidquid refertur ad aliud, hoc est extra ipsum ad quod refertur : beatitudo refertur ad aliud : ergo aliquid bonorum est extra beatitudinem relatam : ergo non est status omnium bonorum aggregatione perfectus, quod falsum est. Si autem non refertur ad aliquid : ergo inhæremus ei propter se : ergo non nisi amore : ergo fruimur beatitudine : quia illo fruimur, cui amore propter se inhæremus.
SOLUTIO. Dicendum, quod duplex est Solutio. beatitudo, scilicet, creatae quae conficitur ex bonis gratiae transeuntis in gloriam, et haec est perfectio formalis beatorum, elevans eos ad hoc quod immediate possint conjungi Deo. Alia autem beatitudo est increata, et haec est beatitudo substantialis, et duobus modis considerata, scilicet ut participata a Sanctis, et sic est Deus ut summum bonum in Sanctis et beatis : vel ut in se, et sic est beatitudo ut in objecto beatitudinis. Dico ergo, quod beatitudine increata utroque modo fruimur : sed beatitudine creata utimur cum gustu gaudii fruitionis, quia illa unit nos fruibili. Concedimus autem solutionem communem, quod beatitudo creata formaliter nos beatificat, increata autem effective ut in objecto, et ut parti-
<--- Page Split --->
cipata per substantiam ipsius summi boni.
Ad 1. Ad m quod contra objicitur, dicendum quod post beatitudinem formalem aliud desideratur : quia bonum increatum est beatificans, ut dictum est. Et ad definitivam Boetii dicendum est, quod intelligitur de beatitudine increata participata : quia alias non erunt in ea omnia bona, cum maximum bonorum deesset sine quo nihil est bonum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod beatitudo creata refertur ad beatitudinem increatam : sed tamen ipsa est utilis, in cujus relatione jam gustatur fructus beatitudinis increata,
Ad 3. Ad aliud dicendum eodem modo.
ARTICULUS X.
An creaturae juveni hominem ad beatitudinem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem, etc. »
CONTRA enim videtur esse quod dicitur, Sapient. XIV, 11 : Creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium : ergo videtur, quod magis impediant a beatitudine quam promoveant.
Item, Augustinus in libro de Confessionibus : « Vae his qui diligunt natus « tuos pro te. »
Solutio. Solutio. Vis est in hoc quod dicit, tendentes : innuit enim, quod non tendentes non juvantur. Vel melius dicatur, quod omnis creatura in quantum indicium ostendit Creatoris et usum exhibet, adjuvat ad beatitudinem, sed in quantum corruptus affectus est circa eam ejus qui debet uti, impedit et retrahit, et hoc est per accidens. Et nota, quod tribus modis
promovet, scilicet ostendendo viam per vestigium, et hoc est generale omni creaturae : aut juvando naturam ad necessitatem et solatium, sicut cibi, vestes, et hujusmodi : aut tertio, reducendo hominem in cognitionem sua infermitatis et miseriae, sicut faciunt illa quae exercitant hominem.
ARTICULUS XI.
An homines medii sint inter res utibiles, et fruibiles ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Res vero quae fruuntur et utuntur, etc. »
CONTRA :
Infra dicit, quod utimur hominibus quos diligimus, et etiam Angelis : ergo homines et Angel contingentur sub utbilibus : non igitur faciunt tertium membrum in divisione.
Item, Omne quod est, aut est finis, aut ad finem : sed sicut differunt finis, et id quod est ad finem, sic differunt utibile, et fruibile : ergo omne quod est, aut est utibile, aut fruibile : et sic peccat tertium membrum apponendo.
Praeterea, Quaeritur ulterius de hoc quod dicit : « Inter utrasque constituti, etc. » Ex hoc enim videtur, quod utubila sunt sub homine, et fruibilia super eum. Sed CONTRA : Augustinus in libro de libero arbitrio : « Virtutes sine quibus « recte vivi non potest, et quibus recte « vivitur, maxima bona sunt : potentiae « autem animae sine quibus recte vivi « non potest, et quibus non de necessi- « tate vivitur recte, media bona sunt : « species autem quorumlibet corporum, « sine quibus recte vivitur, minima bona « sunt : » ergo videtur homo non esse in mediis bonis.
Praeterea, Virtutibus utimur, ut infra dicet : et tamen Augustinus dicit ipsas magna bona esse.
<--- Page Split --->
Item, Majus bonum est quo bene vivitur et nemo male utitur, quam quo quis male uti potest : sed virtutibus nemo male utitur, ut habetur per Augustinum, in hujus voluminis secundo, distinct. 28 : ergo virtutes majus bonum sunt quam homo.
Præterea, Hoc est medium quod conjungit extrema : sed extrema sunt beatificans et beatificabile : ergo illud quod conjungit ea est medium : sed utibile conjungit ea : ergo ipsum est medium : non ergo nos medium sumus inter utibilia, et fruibilia.
SOLUTIO. Dicendum, quod divisio ista datur penes ea quæ exiguntur ad progressum rationalis creaturæ in Deum : exiguntur autem tria, scilicet progrediens, et via, et terminus. Progrediens est homo, via vero utibile, et terminus fruibile.
Ad id ergo quod primo contra objicitur, dicendum quod secundum largam acceptionem utibilis, homo et Angelus sub utibili continentur : sed nihilominus habent et aliam relationem ad viam in fruibile, scilicet ut utentes et fruentes, et secundum hoc quod addunt super utibile homo et Angelus, sic constituunt tertium membrum in divisione.
Ad ALIUD dicendum, quod utibile in acceptione passiva consideratum, non dicit utentem, et sic non supponit omne id quod est ad finem, sed tantum id quod est ut via ad finem, et non id quod est ut progrediens in illa : et ideo finis, et illud quod est ad finem, non omnino se habent sicut utibile et fruibile, nisi utibile valde large accipiatur prout comprehendt utentem qui est ad finem ut progrediens, et utibile quod est ad finem ut via.
Ad ALIUD dicendum, quod bonum aliter et aliter accipitur ab Augustino, in libro de libero arbitrio, et hic. Ibi enim attenditur comparatio boni secundum ordinem causæ ad faciendam certitudinem in vita et opere : unde majus bonum est quod se habet ut causa immediata et perfecta
ad bonam vitam, sicut virtus, quam id quod se habet ut causa insufficiens et remota, sicut sunt potentiae rationalis animæ, voluntas, et intellectus, et aliæ, sine quibus quidem non est vita recta, et tamen non faciunt eam. Species autem corporum, ut pulchritudo, sanitas, et hujusmodi, non habent nisi modicam causam per accidens et occasionaliter ad illam. Hic autem attenditur comparatio inter progressum ad beatitudinem, et ea quæ perficiunt illam : et ideo maximum est beatificans : medium autem illud quod beatitudinem participat : minimum autem quod non participat, et tamen juvat ad participationem ipsius. Et non est inconveniens diversas esse comparationes secundum diversas rationes bonorum.
Ad ALIUD dicendum, quod virtutes maxima bona sunt formata secundum perfectionem vitæ : sed minora sunt in ordine ad beatitudinis participationem, quam natura rationalis quæ participat eam secundum vitam et gustum. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ULTIMUM dicendum, quod virtus est medium, et natura rationalis est medium diversis respectibus : virtus enim est media ut dispositio jungens, et similiter beatitudo creata. Rationalis autem natura est media per participationem utriusque extremorum. Ipsa enim participat usum utibilis, et fructum beatificantis, et sic loquitur hic Augustinus.
ARTICULUS XII.
An diffinitio prima verbi frui sit bona ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Frui est amore alicui rei inhærere propter seipsam, etc. » Per hoc enim quod dicit, « amore, » videtur frui esse actus virtutis motivæ.
<--- Page Split --->
Sed contra :
Frui est altissimus actus patriæ secundum quem homo inhæret Deo : ergo erit altissimæ potentiae : hæc autem est intellectiva : ergo videtur quod frui sit actus intelligentiae vel intellectus.
Præterea, Non fit motus in motiva nisi prius fiat apprehensio intellectiva : ergo non fit inhæsio (qui motus est) nisi prius concipiatur per intellectum : ergo conceptio fruiblis per prius convenit intellectui quam voluntati : ergo magis debet diffiniri per habitum intellectus quam voluntatis.
Videtur autem e contra, quod non sit actus alicujus virtutis : actus enim potentiarum proprii denominantur ab ipsis, ut a viso videre, ab intellectu intelligere : frui autem non est denominatum ab aliqua potentiarum simpliciter : ergo videtur quod non sit actus alicujus virtutissingulariter.
Si propter hoc dicatur, quod sit actus compositus ex actibus plurium virium. Contra : Sicut se habet potentia ad potentiam, sic actus ad actum : sed potentia non componitur cum potentia ad perficiendum tertium : ergo nec actus cum actu : ergo frui non est actus compositus, nec etiam simplex, ut prius probatum est : ergo non est actus alicujus virtutis animæ.
Item, Si esset actus compositus, tunc per habitus plurium potentiarum deberet diffiniri : sed non diffinitur nisi per habitum unius virtutis, scilicet annorem : ergo videtur quod non sit actus compositus virium aliquarum.
Questioncula I.
ULTERIUS quæritur :
Quare diffinitur per amorem : sunt enum tria pertinentia ad perfectionem inhaesionis, scilicet visio per fidem, comprehensio per spem, et inhaesio per amorem : ergo deberet frui per omnia illa diffiniri.
Praeterea, Omne peccatum separat a Deo : ergo per oppositum omnis virtus conjungit Deo : ergo qualibet virtute
inhæremus Deo, et non tantum amore.
ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit : Quæstium- « Alicui rei. » Per hoc enim videtur significare, quod alii quam Deo possumus inhærere amore propter se.
Sed contra :
Non fruimur proprie et perfecte et propter se, nisi Deo, ut infra dicetur : res autem diffinitur ab eo quod per se et proprie et perfecte convenit ei : ergo frui non debet diffiniri per inhærere alicui rei in genere, sed Deo.
Præterea, Nihil natum est quietare desiderium nisi Deus solus. Unde Augustnus in primo Confessionum : « Fecisti « nos, Domine, ad te, et inquietum est « cor nostrum donec requiescat in te. » Inhæsio autem fruitionis in toto quietat desiderium : ergo non debet diffiniri per rem quamcumque, sed per Deum tantum.
Sed contra : ' Augustinus : « Omnis Sed contra « humana perversitas est frui utendis, et « uti fruendis : » ergo contingit etiam frui aliis, non ergo solo Deo.
ULTERIUS etiam quæritur de hoc quod cula 3. dicit : « Propter seipsam. »
Cui enim inhæremus propter amorem, non inhæremus propter seipsum : sed fruibili inhæremus propter amorem : ergo non propter seipsum.
Præterea, Quidam objiciunt sic : Frui est amore inhærere, etc. : sed amor est creatura : ergo inhæremus creaturae.
Præterea, Quælbet creatura in infinitum distat a Creatore : ergo id quod conjungit nos per inhaesionem, scilicet amor, infinitæ est distatiæ ad ipsum : sed non potest esse, quia id quod duo conjungit, debet attingere utrumque conjunctorum
Item, Frui, secundum Augustinum, est amore alicui rei inhærere propter seipsam : sed amor ipse diligitur propter seipsum : ergo amore inhæremus amori propter seipsum : et de illo amore ea-
<--- Page Split --->
dem est ratio : ergo hoc ibit in infinitum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod frui est actus affectus sequentis actum intellectus secundum quod hujusmodi, et non actus affectus simpliciter. Et voco affectum voluntatem, et haec est vis altissima animae : quia in illa ut in completivo perficitur gaudium ejus, et quietatur totus affectus. Frui etiam non accipitur ut tantum in speculatione remaneat : quia speculatio de se non ponit inhæsionem, sed potest esse per distantiam rei a speculante : sed fructus ponit unionem et gustum dulcedinis substantialis intimius in rei complexione et natura fundatae : et ideo licet intellectus sit in altiori parte animae, non tamen solus est ibi, sed etiam voluntas et perfectio inhæsionis in fructu est penes actum voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod habitualiter vel actualiter secundum naturam intellectus prius concipit et contemplatur : tamen penes concipere illud non est perfectio inhæsionis et gaudii, sed penes actum voluntatis : et ideo per habitum voluntatis diffinitur frui, quia etiam actus voluntatis complet ipsum.
Ad aliud dicendum, quod actus potentiarum duplices sunt : quidam enim sunt ipsarum secundum ipsas, id est, secundum quod referuntur ad sua objecta absolute, et illi denominantur ab ipsis, sicut videre, intelligere, velle : quidam autem sunt in eis secundum quod una ordinatur ad aliam, et tunc aliquid præcedentis remanet in ratione actus sequentis potentiae : et tales actus quinque sunt in ordine cognitivarum ad invicem tantum, sicut est scire, credere, opinari, et hujusmodi. Scire enim non nominatur nomine alicujus potentiae : non enim dicitur intellectus, nec rationis simpliciter, sed rationis formatae ex principiis quorum est intellectus : quinque autem sunt in ordine motivarum ad cognitivas, sicut est eligere, uti, frui, et hujusmodi : et illi non possunt ab una vi denominari : quia nec sunt unius ab-
solute, sed secundum quod ipsa est ordinata ad alias.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod potentia non componitur cum potentia ad perficiendum tertiam potentiam, sed ordinatur bene ad ipsam ad perficiendum alterius rationis actum, quam sit ille qui est suus absolute.
Ad aliud dicendum, quod in diffinitione alterius rei non oportet ponere ea quae sunt per modum dispositionum præcedentium : sed sufficit quod ponatur forma completiva, et sic in diffinitione frui ponitur amor, eo quod in illo completur et perficitur.
Ad id quod ulterius quæritur, quidam dicunt quod amor in diffinitione ejus quod est frui, non ponitur intellectu speciali charitatis, sed potius generaliter, secundum quod est forma quaedam omnis virtutis, secundum quod dicit Augustinus in libro de moribus Ecclesiæ, quod « virtus nihil aliud est quam ordo « amoris : » et ideo objectio non tenet de eo quod succedit fidei, et spei : quia illud non sic est formale in omni virtute. Et secundum illos oportet dicere, quod fructus est confectus ex omnibus virtutibus. Sed melius videtur nobis, quod amor supponit amorem charitatis : quia ille solus amor perfectam causat inhasionem : quia enim ille completivus est fruitionis, ideo ponitur in diffinitione ejus : aliae autem virtutes licet disponant ex parte subjecti, non tamen complent. Et hoc sic patet : Visio enim dicit conversionem super præsentiam tantum : comprehensio autem quae succedit spei, dicit adhærentiam : sed amor eo quod est vitta stringens, et acutum mobile, penetrans amatum, ut dicit Dionysius, dicit inhærentiam.
Ad aliud dicendum, quod non sufficit quod virtus Deo conjungat absolute ad hoc quod ipsa ponatur in diffinitione fruitionis. Est enim duplex conjunctio, scilicet per meritum, et per quemdam quasi contactum. Per meritum enim
<--- Page Split --->
omnis virtus conjungit Deo : sed per contactum triplicter accidit conjunctio, scilicet secundum praesentiam, et huc est cum intellectus attingit rem in sua essentia, sed non necessario tenet et habet eam : unde assimilatur quasi tactui mathematica, in quo ultima tangentia sunt simul tantum. Secunda est quasi per adhaerentiam et tentonem et habere, et hic tactus est ejus quod succedit spei, et assimilatur quasi tactu compactorum. Tertia est per inhaerentiam, quando unum quasi ingreditur alterum, et contrahit impressiones et affectiones a natura ejus : et huc est tactus amoris, et assimilatur tactui naturali, in quo tangentia agunt et patiuntur ad invicem, et imprimunt sibi mutuo suas proprietates. Et primus modus conjunctionis est ut materialiter dispositio ad fruitionem. Secundus autem et tertius propinque se habent : sed quartus est completivus : et hoc patet ex nomine ejus quod est fruclus, quia hic est gustus dulcedinis quentantis, et gustus ille non elcetur nisi ex interioribus rei quae sunt de natura et complexione ejus quo fruimur.
Ad aliud dicendum, quod nihil natum est quietare rationalem appetitum nisi Deus, prout progreditur secundum rationem rectam : sed quando avertitur, accipit non quietans ut quietans, propter bonum ut nunc quod apprehendit in ipso.
Ad m quod ulterus quaeritur, de eo quod dicit : « Propter sepsam, » Dicendum, quod non sequitur si inhaeremus amore, quod non propter sepsam : qua ly propter in difinitione ejus quod est fru, dicit duplicem causam, scilicet efficientem. et finalem : ly reu autem etiam ponit materiam in qua fruimur, quæ est objectum actus fruitionis : sed ly amore dicit causam moventem et incitantem ex parte affectus fruentis, sicut habitus habet excitare et movere potentam ad actum : et hic potius est motus formæ quam efficientis.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Creatura fruimur, ablativus potest construi cum verbo in ratione formæ, vel in ratione efficientis et objecti. Et primo modo locutio est vera, secundo modo falsa.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, de hoc quod dicit : « Alcuci rei, » Dicendum, quod notat Augustinus communitatem ejus quod est fru : quia hoc contingt tot modis, quot contingit finem dilectionis in aliquo ponere : et hoc contingt uno modo secundum sensum, ut bruta fruuntur cibis, ut dicit Augustinus, sed improprie, pro tanto quia licet delectatio sit in eis ut in fine, tamen non apprehendunt sufficienter rationem finis : in his autem quæ nata sunt discernere finem per se appetendum, aut per se appetendo, contingit frui quicumque re magis proprie : sed in his quæ nata sunt discernere finem delectationis, et actu discernunt secundum reclam rationem, est propriissime : et ideo non fruimur nisi Deo proprie : communiter autem contingit et aliis fru, et alia quam rationalem creaturam.
Ad aliud dicendum, quod creatura in quantum est de nullo, infinite distat, et non perficit conjunctionem cum Deo : sed quaedam sunt creaturæ quæ propter similitudinem bonitatis divinæ a qua creatæ sunt, numquam sunt a Deo separatæ, sed semper ipsis habitus habetur Deus, sicut est gratia gratum faciens, et præcipuum inter illa est amor charitatus, et illa conjungere possunt.
Ad ultimum dicendum, quod cum dicitur, Amor diligitur amore, non est diversus amor in actu verbi, et in materia actus, et in habitu a quo egreditur actus ille sed unus et idem aliter et aliter significatus. Unde sicut non est diversa visio qua video parictem, et video me videre : et sicut non est diversus intellectus quo intelligo hominem, et intelligo me intelligere : sic non est diversus amor quo amo Deum, et amo
<--- Page Split --->
annare ue, vel amorem meum. Et hoc quidem multi dicunt: sed multi non intelligunt. Causa autem hujus est: quia cum dico, Intelligo hominem, transit vis intellectiva in hominem per actum inintelligendi qui est ab intellectu: ergo semundum rationem prius est in actu eadem vis, et acceptio ipsius: et sic ex parte motivarum cum dico, Amo Deum: transit enim vis amoris in Deum per actum amoris, et sic relinquitur quod eadem vis actu transit in objectum. Cum igitur non sit diversos amor, patet quod non abitur in infinitum.
ARTICULUS XIII.
Au prima diffinitio verbi uti sit bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Uti vero est id quod in usum venerit referre, etc. »
- Videtur enim peccare diffiniendo uti per usum : cum idem significent, licet alio modo. Si vero dicatur, quod ille modus significationis facit ad manifestationein diffiniti, CONTRA : Actus praembult sunt potentii secundum rationem : ergo et habitibus. Cum ergo usus dicat habitum, uti autem actum, potius diffiniendus est usus per uti, quam e converso.
ULTERIUS objicitur de hoc quod dicit : « Referre, ad obtinendum, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod omne illud quod referibile est referre debeamus ad rem fruibilem : sed omne quod est in voluntate praeter peccatum, referibile est : ergo omne voluntarium praeter peccatum referendum est. Inde ulterius arquitur sic : Omne quod refertur, accipit rationem meriti a fine : ergo videtur quod in omnibus operibus nostris nihil
sit indifferens : quia indifferens est quod nec malum, nec bonum est. Hoc idem videtur accipi ab Apostolo cum dicit : Sive manducatis, sive bibitis,... omnia in gloriam Dei facile 1.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit : « Alias abuti est, non uti, etc. »
Quaeritur enim : Quare non dicitur abfructus cum fruitur quis quo non est, fruendum, sicut dicitur abusus, cum quis utitur eo quo non est utendum ?
SOLUTIO. Dicimus ad primum tripliciter : scilicet, vel quod totum hoc id quod in usum venerit, sit vis unius dictionis simplicis, et sit circumlocutio utilis : et sic bona est diffinitio, quia habitus et actus bene diffiniuntur per objecta. Vel etiam quod ly usum diffinien, non sit absolute acceptum, sed ad finem relatum, et sic efficitur principium cognoscendi ejus quod est uti simpliciter accepti. Vel etiam tertio, quod usus in diffinitione positus, superius est et genus ad suum diffinium, et sic tunc accipitur secundum diffinitionem Victorini dicentis, quod « usus est actus elicitus fre- « quenter de potentia, » sicut dicimus quando aliquis agit aliquod, quod utitur eo : sic enim est superius ad uti, quando aliquo sic agimus, ut ad aliud referamus. Inferiora autem per sua superiora debent diffiniri.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, utrum aliquid sit indifferens ? Dicendum sine praejudicio, quod voluntatis deliberativae ut deliberativa est suorum operum nihil est indifferens secundum Theologiam. Quia si non referat ea quae referri possunt, vana sunt : eo enim quod referibilia sunt, apta nata sunt habere finem : et si non habent, ergo vana sunt : quia vanum est (ut dicit Philosophus) quod est ad aliquem finem quem non includit. Et hoc vocatur otiosum in
<--- Page Split --->
sacra pagina, de quo reddent homines rationem in die judicii, licet modcam 1. Si autem relata sunt, tunc bona sunt. Si vero non sunt nata ad referendum, tunc sunt obliquata a fine, vel per veniale, vel per mortale. Sunt tamen opera praeter deliberationem facta quae non veniunt in usum voluntatis, ut est deliberativa, et haec bene possunt esse indifferentia.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, quare dicitur abusus et non abfructus ? Dicendum, quod usus claudit in se actum rationis, qui est relatio ad aliud, et ideo potest esse recte et non recte, et hoc significat in compositione vocabuli : sed fructus non claudit in se nisi quietam voluntatem, et ideo non respicit rectum et non rectum ex se, sed ex potentia antecedente : et ideo dicitur perversus fructus, sed ratio perversitatis non potest ei conjungi eodem termino, ut dicatur abfructus.
ARTICULUS XIV.
An sint tres res quibus fruendum est ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Res quibus fruendum est sunt, etc.
Contra enim est quod dicit Damascenus, libro primo, cap. 11, quod « tres « personæ re conveniunt, ratione autem « et cognitione distinguuntur : » ergo sunt tres res.
Item, Statim in Littera sequitur : « Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est : » ergo videtur quod male dicat res in plurali.
Item, Augustinus dicit, quod « in « omni eo quod ad se est, tres personæ « unum sunt : in eo quod est ad alterum, « distinguuntur : » sed res est ad seipsam : ergo in singulari convenit tribus personis in summa.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod supponit Magister in dicto isto : videtur enim velle, quod fruamur personis.
Sed contra :
Aut fruimur persona in genere in eo quod est persona, aut ut est determinata haec vel illa : non primo modo, quia affectus non sequitur concepitonem alicujus in genere, vel in universali : quia generalia non movent, eo quod in ipsis non est actus : ergo sub ratione determinata : ergo fruimur Patre ut Pater est, et Filio ut Filius est, et Spiritu sancto ut Spiritus sanctus est. Inde sic : Sicut se habet cognitio, ita se habet affectus sequens cognitionem. Cum igitur cognitio diffinita Patris transeat in Filium, quia qui novit diffinite unum relativorum, novit reliquum, videbitur Patris fruitio transire in Filium, et e converso.
Si forte dicatur, quod una cognitione cognoscuntur tres personæ, sicut dicunt quidam, et ideo unam habent fruitionem quæ est de ipsis, Contra : Aut una coginitione cognoscuntur in eo quod unum sunt, aut in eo quod distincti sunt. Si in eo quod distincti sunt : ergo in eo quod distncti cognoscuntur ut unum : sed hoc est principium cognitionis distinctorum, quod est principium distinctionis eorum : ergo unum est principium distinctionis et unionis, quod impossibile est. Si autem cognoscuntur in eo quod unum sunt : ergo fruitio est essentiae per se, et non personarum.
Item, Fruitio dicit refectionem in summo bono viso, habito, et amato : sed una est veritas et bonitas trium : ergo una est fruitio trium : hoc autem est gratia essentiae, et non personæ : ergo fruimur essentia, et non persona.
Sed contra :
In cognitione via sic est, quod non cognoscitur res perfecte per hoc quod tantum natura ejus in communi cognoscitur : sed oportet quod cognoscatur in
<--- Page Split --->
patitulari , etsecundumomnesproprie - tatesipsius : ergosimiliteretmultoma - prishorinpatriaerit : ergoadcognitio - numgloricnonsufficitcognitiosubstan - t o r , nisiadsitetiamdeterminatacognitiopersomarumetproprietatumearum , etdufruimurcognitis : ergofruimurper - sumis .
- Item, Nonine amabimus distinctas personas, et distinctionem earum? contal quod sic. Aut ergo amore usus, aut amore fructus : si amore usus : ergo ad alud quod melius est referemus, quod talium est, quia essentia non est dignior personis : ergo amore fructus, et sic habutur propositum.
Sentunculterausquæritur , Utrumunapersonamagisfruemurquamalia ? Etvodtur , quodsic : quiasicutinordinecomitiahabeturunaquæestprimaetprincipiumaliarum , etquandoreferi - nusadaliudessentiam , stamusinilla : tavidetur , quodsitinordinenaturæquæestinpersonis , unaquæestprincipiumtotiusTrinitatis , quiaFiliipergeneratio - n u m , Spiritussanctiperspirationem : rexovidetur , quodrelatiostatinilla . HuetiamvideturperhocquoddicitIpostolus , IadCorinth . x i , 3 : OmnisuricruptChristusest : . . . caputverot ' hrivit , D e u s , idest , Pater , etitavide - turquodFiliussitreferendusadPatrem . IthocipsevideturfacereinEvangelio , hocus : Meadoctrinanonestmea , sedipusquimisitme 1 . Nonquærovolun - torummeam , sedvoluntatemejusquimivitme 2 .
sona est res respectu notionis, et ratio respectu essentiae. Et hoc sensu potest dici, quod sint tres : in alio autem una sola res. Haec autem solutio mihi tuta non videtur : quia persona simpliciter res est, et numquam res sola : quia hoc sonat aliquid vicinum Sabellianis. Unde sine praejudicio dico, quod (sicut dicit Philosophus quidam in prima Philosophia), ens et res sunt de transcendentibus, et primis secundum ambitum suae significationis, et sunt ea in quibus stat resolutio, et ideo dicibilia sunt in divinis de absolutus et relatis : et secundum quod adjunguntur ad haec vel illa, possunt esse pluralia, vel singularia : tamen propter modum intelligendi absolutum, magis tenent se a parte essentiae.
AdauctoritatemautemDamascenidi - cendum , quodnonsolarationevelcogi - tationepersonædistinguntur : quiahocessetSabellianum . Undecauteintelli - gendaestauctoritas , scilicet , utratio - nemvocetrelationempersonalemquærealiterpersonaest , etcogitationemin - tellectumdistinguentempersonasperhujusmodirelationespersonales .
Etadaliudpatetsolutioperprædicta . A d 2 e t 3 .
Ad id quod ulterius quæritur : Utrum fruemur personis in eo quod personæ sunt? Dicendum, quod si ly in eo dicit rationem objecti fructus, non fruemur personis in eo quod personæ sunt. Si autem dicit indifferentiam et identutatem personæ ad objectum fructus, tunc fruemur personis in eo quod personæ sunt. Licet enim fructus per se sit Dei in quantum summum bonum est, non tamen est Dei per consequens, et personæ per accidens: quia in Deo non est consequens universale ad particulare, sed idem. Similiter in Deo non est accidentale, sed idem. Et ideo fruemur Deo, et personis,
Solutio . Dicuntquidamadprinum , quodtriasuntindivinis : substantia , persona , etnotio . Substantiaautemresrelabsolute : notioautemratio : personaautemmediumintersubstantiametno - tonemsecundumrationem , etideoper -
Et idem, v i , 3 8 : Descendì de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui must me.
<--- Page Split --->
in quantum idem sunt cum summo bono.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod fruemur Patre determinate . non quidem secundum quod ad Filium est, sed in quantum ipse relatus ad Filium, est summo bono idem per essentiam. Et ideo fruitio non transit in Filium propter intellectum relationis : nec sequitur quod sint tres fruitiones, sicut tres personae distinctæ.
Ad aliud dicendum, quod una cognitione possumus accipere actu personas tres in quantum unum sunt, vel etiam in quantum distinctæ sunt secundum rationes relationus quæ non habet intellectum absolutum : sed hujusmodi cognitione accipimus, intelligendo summum bonum, et ita erit fructus : et bene concedimus, quod ad perfectam cognitionem Dei, exigitur quod cognoscatur in personis distinctis quæ idem sunt summo bono.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum una persona magis fruemur quam alia ? Dicendum, quod non. Nec est simile de ordine essentiarum, et ordine naturae in personis : quia ordo essentiarum ponit inaequalitatem et diversitatem ab objecto fruitionis in inferioribus essentiiis. Ordo autem naturae in personis ponit æqualitatem, et identitatem. earum in summo bono, quod est objectum fruitionis : et ideo una est fruitio trium, sicut una est bonitas trium.
ARTICULUS XV.
An Deus possit cognosci ab aliquo creato intellectu ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Fruimur cognitis, in quibus ipsis pro-
pter se voluntas delectata conquiescit, etc. » Ex hoc enim accipitur hæc diffinitio : Frui est conquiescere voluntatem delectatam in cognitis propter se. Objicitur autem de hoc quod dicit, cognitis.
Videtur enim, quod Deus non cognoscatur, nec videatur ab aliquo creato intellectu, et ita Deo ut cognitio et viso non fruuntur Sancti. Probatio primæ. Deum nemo vidit umquam ' : ergo Deum facie ad faciem nemo vidit. Si forte dicatur, quod intelligitur de homme in via, et ideo non excluduntur Angeli et beati. Contra : Chrysostomus super eumdem locum in originali : « Sed nec etiam « cœlestes essentiae : ipsa, dico, Cherubim et Seraphim Deum ut est umquam « videre poterunt. »
Item, Ibidem ad hoc ponit duas rationes, quarum unam innuit his verbis : « Quomodo creabile videbit increabile ? » Et fundatur super hoc quod creatum non potest in increatum, cum sint infinita destantiæ. Secundam innuit sic : « Quia divina natura simplex est, et uno « modo se habens : » si ergo viderent, æqualiter viderent : quomodo ergo laudat eam alter ut gloriam, alter ut majestatem, alter ut sanctitatem ?
Item, Ibidem tractans illud Apostoli, ad Coloss. 1, 13 : Qui est imago Dei invisibilis, sic dicit : « Est imago Dei in- « visibilis, quia ipse invisibilis : quia ne- « quaquam aliter esset imago. Si vero « Paulus induxit alibi dicens, quoniam « apparuit in carne : memineris, quo- « niam apparitio hæc quæ per carnem, « non secundum substantiam facta est : « quia quoniam et ipse invisibilis est non « solum hominibus, sed etiam superioribus « virtutibus ostendit Paulus, dicens quod « apparuit in carne, quando visus est. « Itaque et Angelis tunc visus est, quando « carnem circuminduit : ante hoc autem « non videbant eum sic, quia et eis sub- « stantia ejus invisibilis erat. » Ex his
<--- Page Split --->
videtur, quod Deus in se non videtur ut est, sed in theophaniiis, id est, illuminatomibus, in quibus apparet Deus.
Unde, Dionysius ad Gaium monachum : « Si aliquis videns Deum intel- « levit quod vidit, non ipsum vidit, sed « aliquid eorum quae sunt ejus quae « « visitunt et cognoscuntur. »
Etiam, In principio quinti capitis de Mirinis nominibus : « Sermonis intentio « est, non supersubstantialem substan- « tiam, sed quod supersubstantialis est « manifestare : ineffabile enim hoc, et « ignotum est, et perfecte non manife- « stabile. »
Adhuc, Idem, in Caelesti hierarchia, cap. iii : « Hierarchia suos laudatores, « agalmata divina efficit, et specula cla- « rissima, et munda receptiva principalis « luminis. » Ex his videtur accipi, quod ut est non videtur, sed illuminationibus descendentibus ab ipso et agalmatibus, quibusdam similitudinibus sui luminis.
Ad idem objiciur per rationem : Perfectionis ad perfectibile debet esse proportio : sed intelligibile est Deus si per essentiam videtur : ergo Deus per essentiam, et intellectus creatus habent proportionem : ergo et commensurationem, quod haeresi est : ergo illud ex quo sequitur, falsum est, scilicet quod Deus videtur per essentiam.
Item, Infiniti ad finitum non est proportio : Deus in substantia est infinitus loco, tempore, et comprehensione, ut dicit Damascenus 1 : ergo non habet proportionem ad intellectus capacitatum : ergo nec secundum intellectum videtur.
Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod videtur secundum unum attributum, vel duo, quae sunt quasi partes ejus
respectu nostri intellectus : et non videtur secundum totum. Sed contra : In quolibet attributo est ipse infinitus : ergo idem est de uno, et de omnibus similiter.
- Item, Deus simplex est : ergo si videtur, totus videtur, quia non habet partem : sed non totus videtur : ergo nihil sui videtur, et ita redit primum, scilicet quod Deus secundum quod est non videtur.
CONTRA :
In I canonica Joan. iii, 2 : Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
Item, Chrysostomus in Homil. xv super Joannem : « Angeli propter in- « somnem naturam eorum et puram, « nihil quam Deum imaginantur. »
ULTERIUS quaeritur, Utrum etiam in Questiuncula theophanis videatur, et accipiatur ratione theophaniae quam ponit Dionysius in Caelesti hierarchia 2, sic dicens : « Ip- « sa igitur sapientissima Theologia vi- « sionem illam quae in ipsa est descripta, « revelavit divinam, quasi in forma « informium similitudinem, ex viden- « tium in divinum reductione pulchre « vocari theophaniam. » Sensus est, quod Theologia revelavit nobis per doctrinam primum, pulchre, id est, apte vocari theophaniam illam illuminationem quae est in forma quadam signorum quae informia sunt occulte luci, quae est in Deo : quia est de occulto progrediens ad extra, secundum quam, scilicet illuminationem, fit reductio videntium eum in divina : cum ergo omnes illuminationnes procedant ab oculto ad apertum videnti, videtur quod omnes videant in theophaniiis tantum.
1 S. J. DAMASCENUS, De fide orthodoxa, Lib. I, cap. 4. 2 S. DIONYSIUS, De cœelesti Hierarchia, cap. 4. 3 f. editionem nostram, Tom. XIV hujusce novum editionis, pag. 116. En translatio Balth. 4. orderii super hunc eumdem locum : « Sermo
« autem divinus, omni plenus sapientia, visum « illud quod divinam similitudinem in illo ipso « viso figuram tamquam in figura eorum quae « figurari nequeunt, ostendebat, ab intuentum « ad Deum adductone, jure merito Theopha- « niam seu Dei apparitonem vocat. »
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Ad hoc sine præjudicio dicimus, affirmantes quidem certissime, quod divina substantia videtur a beatis omnibus : qualiter autem videtur, sine præjudicio dicimus sic, quod videtur immediate per conjunctionem : ita quod Deus offert se nostro intellectu per substantiam suam, sicut intellectus sibiipsi : et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 12 : Cognoscam sicut et cognitus sum.
AUCTORITAS autem Chrysostomi s o l - vendaestperverbumejusdemChryso - stomi , ibidem , ubisicdicit : « Omnes « novimusDeum : substantiamveroejus « nullusnovitetquidest , nisisolusqui « genitusestexeo : » notionemenimhicEvangelistacertissimamdicitconsi - derationemetcomprehensionem , ettan - tamquantamhabetPaterdeFlio : etideopatetquodChrysostomusnonnegatquinvideatursubstantiaDei : sednegat , quoditaperfectevideaturabaliquocreatointellectu , sicutvideturase .
ADRATIONEMautemprimamChryso - stomi , dicendum , quodcreatumadjutumabincreato , potestadillud : lcetnonsupraillud . Sunttamenquidcunt , quodintellectuscreatusaltersehabetadin - feriora , etaliteradsuperiora : quiasu - perinferiorainfluitaliquidluminissui , præcipueintellectusagens , etitapotestactiveinilla : adsuperioraautemseha - betutrecipienstantum , etideonnopro - priedicuturposseinilla , sedillainipsum .
ADRATIONEMautemsecundamChryso - stomi , dicendum , quodlicetmultasintattributadivina , tamenquodlubetnihilaliudestquamipsasubstantiadivina : etideoninquolibeteorumsubstantiaim - medatevidetur . EtquoddicitChryso - stomus , quodnonvidetursubstantia , d i - cendumquodsicutipseinfradicitinau - ctoritateinducta , vocatsubstantiamquidest , hocest , differentiamipsiusperter - minosessentiæ : etquiatalesterminosnonhabet , ideosubstantiaetquidesthocmodononvidetur . Ipseetiamsolussecun -
dumintellectumsibiadæquatur : quiaquantusipseest , tantusestintellectusejus : nonautemquantusipse , tantusestintellectuscreatus .
PERIDEMpatetsolutioadauctoritatemsequentem .
ADIDquodobjiciturdeDionysio , d i - cendum , quodloquiturveldevisioneviæ , velvocatnonipsumvidere , nonipsumtotumperfectevidere : sedalquidquodestejusdicitvideri : ethocestvi - dereipsum : quiaipsesubstantialiterestillud .
ADALIUDdicendum , q u o d , Deussim - pliciterestincomprehensibilis , ethocestutestinfinitus : quiasicattinginonpot - e s t , nisisecundumquid , sclicetcogno - scendoinfinitumesse .
QUALITERautemsintagalmata , etspe - c u l a , infrapatebitinfinesolutionis .
ADIDquodobjiciturperrationes , d i - cendumquodsufficiensproportioexna - turaintellectushaberinonpotestadip - s u m , sedexjuvamineDei .
ADALIUDdicendum , quodinfinitumattingiquidempotest , sedalquûdejussempermanetextraattingentem : etideoineoquodestinfinitumdiciturnonat - tingi : ethocsiepaterepotest : Infinituminquantitateest ( utdicitPhilosophus ) cujuspartesaccipientisemperestalquidextraaccipere . Inspirtualhautemnaturaincreatanonestinfinituminquantitatemolis , sedquantitasvirtutisdividituradextra , secundumeainquæpotest : etideointellectusattingensDeumattingitip - s u m , itaquodmultumetinfinitumvirtu - tissemperestextraipsum : etquiavirtussuaestessentiasua , ideoetiamimmen - sitasessentiæestextraintellectum .
ADIDquodobjiciturcontrasolutioneminductam , beneconcedo : quiainquoli - betattributoestinfinitus , etsicsemperremanetextraintellectum : quialicetac - cipiatursubstantiavelsapientia , tamenimmensitasipsiusclaudinonpotest : l i - cetattingipossitaliquodacceptumquodestsuasubstantia , licetnonsitterminusclaudenstotum , quodestDeus .
<--- Page Split --->
AD ALIUD dicendum, quod Deus est simplex, et est infinitus : haec enim non repugnant secundum quod infinitum dicit immensitatem virtutis et essentiae, sed tamen attingitur intellectu secundum quod simplex est, sed non secundum quod est infinitus : quia infinitum ponit rationem suam respectu ejus quod est extra intelligentem. Et nota, quod cum dicitur Deus infinitus, non debet infinitus exponi privative, ut sit sensus aptum habere finem, et non habere : quia sic esset imperfectus, cum aliquid deesset ei quod esset aptus natus habere : sed debet exponi negative, ut sit sensus, infinitus, id est, non finitus loco, vel tempore, vel comprehensione intellectus : quia sic exponit Damascenus.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de Theophanius, dicimus quod sicut in sensu duo sunt, scilicet, lux sub qua visibile perficitur ut videri possit, et visibile ipsum, sicut lapis, vel aliud quod videtur : et lux quidem facit actum visum, sed non distinguit ipsum, nec determinat ad hoc visibile, vel ad illud : et sicut in intellectu naturali est lux intellectus agentis qui facit actu possibilem, non tamen determinate perficit et movet ipsum ad hoc intelligibile, vel illud : sed postea determinatur per intellectum hominis, vel Angeli, vel alterius : et sicut fides est illuminans ad creditum, non tamen perducit determinate ad hunc articulum, vel illum : ita est in Theophaniiis, quod est
lumen descendens elevans intellectum, et non distinguens et determinans ipsum ad hoc, vel illud : sed id quod distinguit intellectum ut objectum, est divina substantia ipsa : et hoc est quod dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Unde videtur Deus sine medio quod sit similitudo et ratio visi, sive per quod visum conjungitur videnti, et non per substantiam : sed tamen est ibi medium disponens et vires afferens intellectui, quo melius possit attingere Deum : et hoc medium lumen est divinae bonitatis, vel apparitionis, quod a sanctis vocatur theophania. Et sic patet verum esse quod dicit Magister Hugo, « quod nihil sistit nos usque ad ipsum. » Et per hoc patet solutio ejus quod objicitur de Theophaniiis.
Ad hoc autem quod posset quaeri, Utrum Deus sit comprehensibilis ? Dicendum, quod duplex est comprehensio, scilicet, quae est tactus intellectus super terminos rei : et sic non comprehenditur. Unde Augustinus ad Paulinam : « Attin- « gere Deum mente possumus, compre- « hendere autem minime. » Est etiam comprehensio quandoque perfecta consecutio alicujus ut finis, quae consecutio praecipue fit affectu : et sic comprehenditur Deus, ut dicit Apostolus, ad Ephes. iii, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum, etc.
C. Item. quid intersit inter frui et uti aliter quam supra?
Notandum vero, quod idem Augustinus in libro X de Trinitate aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit : Uti est assumere aliquid in facultatum voluntatis : frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rvi : ideo quod omnis qui fruitur, utitur 1. Assumit enim aliquid in faculta-
<--- Page Split --->
tem voluntatis cum fine delectationis. Non autem omnis qui utitur, et fruitur : si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetit. Et attende quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum, qui in re gaudent, non jam in spe : et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe : cum supra dictum sit, frui esse amore inhærere alicui rei propter se : qualiter etiam hic multi adhærent Deo.
DIVISIO TEXTUS.
« Notandum vero, quod idem Augustinus, etc. » In hac parte Auctor objicit contra determinata de frui et uti. Et habet duas partes secundum quod objectio duobus modis potest fieri, scilie et, contra ipsam diffinitionem actus fruiet uti, et hoc facit in prima parte : vel contra frui et uti, et hoc facit in secunda parte, ibi, F, « Cum autem homines qui frumitur, etc. »
Prima harum habet duas partes, scilicet objectionem quae incipit, ibi, D, « Hæc ergo quæ sibi contradicere, etc.
Et secundum duas solutiones habet illa duas partes : et secunda solutio incipit, ibi, E, « Potest etiam dici, etc. »
ARTICULUS XVI.
An secunda diffinitio uti sit bona ?
Indicit autem dubium de hoc quod dicit : « Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, etc. »
Hæc enim diffinito convenit etiam ei quod est fru : non enim fruimur aliquo, nisi illud sit in facultate voluntatis nostræ : ergo frui est uti.
Præterea, Quæritur quid vocetur facullas voluntatis ? Si dicitur quod facilis potestas, CONTRA : Secundum hoc non uteremur illis quæ difficultatem habent
in voluntate, sicut sunt tribulationes et angustiae, quod falsum est, quia his maxime uluntur Sancti.
- Præterea, Cum unius rei unum sit esse, et diffinitio dicat esse, videtur quod ejus quod est uti unica sit diffinitio : et Augustinus dat duas : supra enim habita est una, cum dicit : « Uti est id quod in « usum venerit, etc. » Hic autem habetur alia.
SOLUTIO. Dicendum, quod uti secunSolutio. Ad 1. dum quod hic diffinitur (ut quidam diAd 1. cunt) æquivoce dicitur ad uti supra diffinitum : uti etiam accipitur hic secundum diffinitionem Victorini dicentis, quod usus est actus frequenter elicitus de potentia, et sc superior est ad uti et frui supra diffinitum : et hoc videtur Magister sensisse, quia præmittit dicens, quod Augustinus aliter quam supra accipt hic uti et frui. Posset tamen aliter dici, scilicet, quod ea quæ sunt ad finem, duobus modis sunt, scilicet non includentia sive tangentia finem, et tangentia sive conjuncta fini et proxima : et de his quæ ordinem habent ad finem, si non conjunguntur ei, datur diffinitio prima. Secunda autem datur de his quæ sunt fini conjuncta, et illa sunt non indigentua relatione ordinis, eo quod in ipsis habetur aliquid finis : et talia sunt quædam vnæ, quædam patriæ : vnæ quidem sunt, sicut prægustatio æternorum in gaudio interno, et affectione : patriæ autem sunt beatitudo creata, quæ contingit aliquo modo increata : et ideo quia finis aliqualiter est in illis, non dixit
<--- Page Split --->
quod ad aliquid referenda sunt. Quod qualiter fiat, sic patet. Cum dicitur, « Ut i est id quod in usum venerit, etc., » intelligitur ad illud referri sicut ad terminum operis : et sic ducit ad finem intentionis qui vere finis est. Ista autem in quibus talis usus est ut hic diffinitur, referuntur quidem ad aliud quod est finis intentionis : qui tamen finis secundum gustum aliquem est in ipsis : sed non referuntur ad aliud quod sit terminus operis, hoc est, in quo cesset opus, quo quod habeatur quidquid vult operans.
Ad hoc autem quod quaeritur, Quid sit facultas voluntatis? Dicendum, quod sicut est in usu loquendi, facultas dicitur id quod facit hominem habere posse ad multum : sicut scientiae dicuntur facultas, quia ad nutum habetur potestas in intellectus per eas : et bona fortunae dicuntur facultates, quia faciunt hominem sufficere sibi et suis : ita facultas voluntatis est id quo voluntas habet velle ad multum facilem potestatem : et hoc praecipue est id quod quietat ab opere : et est utile in quo tenetur et gustatur aliquo modo finis intentus, ut dictum est.
Ad ultimum patet solutio : quia unius rei unicum est esse penes unam et eamdem causam sumptum : et penes diversas causas possunt sumi diversae diffinitiones. Unde prima datur penes proprium actum utilis : haec autem datur penes effectum utilis contingentis finem.
ARTICULUS XVII.
An secunda diffinitio frui sit bona ?
Decinde quaeritur de hoc quod dicit : « Prvi est uti cum gaudio, etc. » 1. Sicut enim se habent utile et fruibile : sic se habent uti et frui. Probatio : Quia artus per objecta diffiniuntur : sed utile et fruibile sunt objecta horum actuum
uti et frui : sed nullum utile est fruibile : ergo nullum uti est frui.
Praeterea, In Littera dicit, quod omnis qui fruitur utitur, sed non convertitur : ergo uti est superius ad frui : sed a quo removetur superius, removetur et inferius : ergo cui non convenit uti, non convenit frui : sed irrationalibus non convenit uti : ergo nec frui, quod falsum est, cum Augustinus dicat, quod pecora fruuntur cibis.
Praeterea, Quaeritur quare frui secundum rationem nominis extenditur ad irrationalia, et non uti?
Praeterea, Quaeritur de distinctione Magistri : Quare dicit quod in patria fruimur vere et proprie, et plene : hic autem vere et proprie, sed non plene.
Ulterius etiam quaeritur, Penes quid differunt tres diffinitiones date de eo quod est frui.
Solutio. Dicendum ad primum, quod uti secundum primam diffinitionem removetur ab eo quod est frui secundum propriam rationem acceptum : sed non uti secundum secundam diffinitionem, ut patet ex praedictis.
Ad aliud dicendum, quod uti in intellectu sui nominis claudit rationis actum qui est relatio ad aliud : et ideo brutis non potest convenire : sic autem non est de eo quod est frui, quod dicit delectationem gustus quietantem desiderium, et ideo id per transsumptionem potest convenire brutis.
Ad aliud dicendum, quod tria exiguntur ad complementum frui, scilicet voluntatis actus ad rationem relatus, et quoad hoc dicit proprie : quia experta rationis non proprie fruuntur. Secundum est quod sit ratio ordinans voluntatem rectam, determinans id quod vere est frui et fruibile, et sic dicitur vere, quia creatura fruentia non vere fruuntur : cum non sit vere bonum et dulce quo fruuntur. Tertium quod exigitur est ut per speciem et ad copiam habeatur frui-
<--- Page Split --->
bile, et ideo dicit plene : et sic in via Sancti non plene fruuntur, sed vere et proprie possunt frui.
Ad ultimum dicendum, quod prima diffinito ejus ad quod est frui respicit formam et actum . formam, dico, completivam quae est amor, ut prius dictum est : et ideo forma et actus ponuntur in ea, scilicet, amore inhaerentae. Secunda
autem tangit materiam, et finem : materiam, cum dicit, « Fruimur cognitus : » finem autem, cum dicit, « In quibus voluntas delectata quiescit. » Tertia autem respicit effectum fruitionis in fruente, cum dicit, « Cum gaudio uti, etc. »
Aliae dubitationes quae remanent, sufficenter solvuntur a Magistro in Littera.
D. Determinatio eorum quae videntur contrariu.
Hæc ergo quæ sibi contradicere videntur, sic determinamus : dicentes nos et hæc et in futuro frui : sed ibi proprie, et perfecte, et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur 1 : hic autem dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene. Unde Augustinus libro X de Trinitate : Fruimur cognitis in quibus voluntas est 2. Idem, in libro de Doctrina Christiana, aut : Angeli illo fruentes jam beati sunt, quo et nos frui desideramus : et quantum in hac vita jam fruimur, vel per speculum, vel in ænigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus, et ardentius finire cupimus 3.
Expositio Textus.
Littera sic exponitur : « Quantum in hac vita, etc. » Augustnus in libro X Confessionum : « Alhquando ntrornutlis me m affectum nulltum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem : quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit : sed recido in hæc ærumnosis ponderibus, et resorbeor solius, et teneor, et multum fleo : sed multum teneor . tantum consuetudinis sarcma degravat. Hic esse valeo, nec volo : illuc volo, nec valeo, miser utrobique »
« Per speculum in anginale, etc. »
I ad Corinth. xui, 12. Glossa, ibidem : Speculum est vestigium vel imago creaturarum : ængma autem est obscura allegoria. Et secundum hoc species ponitur pro genere . qua secundum Donatum ængma est quaestio obscuritatibus verborum involuta : sicut mater me genuit, eadem mox gignitur a me. Et est species allegoriae. Hic autem pro ipsa allegoria ponitur. Possemus tamen dicere, quod duplex est speculum, scilicet, pictum aliquo modo facie, et non pictum, scilicet i repraesentans obscure . et primo modo imago in homine speculum est, secundo modo vestigium in alus creaturis. Qualur etiam sunt quae faciunt obscuritatem ængmatus, scilicet quia m-
<--- Page Split --->
tollcctus creatus est ex nihilo, propter quod retinet aliquid obscurationis. Item scrundo, ex pondere carnis. Et etiam, ex nihila peccati. Quarto etiam, ex alieno sermone : quia allegoria est sermo alie-
nus : sicut Urias devotus et fidelis significat diabolum, et David homicida et adulter significant Christum, Bersabee autem adultera significat Ecclesiam.
E. Alia determinatio.
Potest etiam dici, quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet paudium spei, sed etiam rei : quia jam delectatur in eo quod diligit, et ita jam rem aliquatenus tenet. Constat igitur quod debemus Deo frui, et non uti. Illo enim, ut ait Augustinus, frueris, quo efficieris beatus, et in quo spem ponis, ut ad id pervenias 1. De hoc idem ait in libro de Doctrina 1 'hristiana : Dicimus nos ea re frui quam diligimus propter se, et ea re fruendum nobis esse tantum, qua efficimur beati : caeteris vero utendum 2. Fruquenter tamen dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit : si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est, eam retuleris, uteris ea : et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens lectitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es : quod non est facundum, nisi in illa Trinitate, id est, summo et incommutabili bono.
Expositio Textus.
« Potest etiam dici, etc. » Sed contra : Proverb. xiii, 12 : Spes quor differtur affligit animam. — Solutio. Verum est in quantum differtur : sed in quantum jam penetrat per gustum ulteriora velaminis, delectat ex praegumatione rei speratae. Unde, ad Hebr. vi, 11 et 20 : Spem quam sicut anchoram hubernus animae tutam, ac firmam, et uuorduitem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus. « Quod non est faciendum, etc. » Un-
de, Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Sed contra : Jona, 1, 6 : Accessit ad eum gubernator : Glossa, ibidem : Naturale est homini in periculo magis in alio quam in se confidere.
Solutio. Dicendum, quod in periculo solutio, ubi potest haberi humanum consilium et auxilium, potest haberi fiducia in homine, non tamen exclusa Dei invocatione, qua aliter esset tentare Deum : sed totam fiduciam cum exclusione divini adjutorii in homine ponere prohibitum est.
<--- Page Split --->
F. Utrum hominibus sit utendum, vel freundum ?
Cum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquæ sint, quæritur, Utrum frui debeant, an uti, aut utrumque? Ad quod sic respondet Augustinus in libro de Doctrina Christiana : Si propter se homo diligendus est, fruimur eo : si propter aliud, utimur eo 1. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cujus etiam spes hoc tempore nos consolatur. In homine autem spes ponenda non est : quia maledicus est qui hoc facit 2. Ergo si liquide advertas, nec seipso quisquam frui debet : quia diligere se propter se non debet, sed propter illud quo fruendum est. Huic autem contrarium videri non debet quod Apostolus ad Philemonem loquens ait : Ita, frater, ego te fruar in Domino 3. Quod ita determinat Augustinus 4 : Si dixisset tantum, te fruar, et non addidisset, in Domino, videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo : sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse, eodemque frui significavit. Cum enim (ut idem Augustinus ait) homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris.
DIVISIO TEXTUS.
Cum autem homines qui fruuntur et utuntur, etc. » Hic incipit pars illa in qua Magister ponit dubia de utli et fruibili. Et habet tres partes : in quarum prima quærit, Utrum homo fruatur homine quandoque, vel tantum Deo ? In secunda quærit, Utrum Deus fruatur nobis, vel utatur, ibi, G, « Sed cum Deus diligat nos. » In tertia quærit, Utrum fruamur vel utamur virtutibus, ibi, H, « Hic considerandum est, etc. »
In primo capitulo tria facit. Primo probat, quod homo homine utitur. Se-
cundo, objicit in contrarium, ibi, « Huic autem contrarium, etc. » Tertio, solvit, ibi, « Quod ita determinat Augustinus, etc. »
ARTICULUS XVIII.
Utrum homine sit freundum ?
Quæritur, Utrum homine sit aliqualiter fruendum ?
- Et videtur quod sic : Apostolus ad Philemonem, y. 20 : Ita, frater, ego te fruar in Domino.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 22. 2 Jerem. XVII, 5 : Maledictus homo qui confit in homine, etc.
3 Ad Philemonem, y. 20. 4 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 33.
<--- Page Split --->
Item, Eccli. viii, 10: Fruere magnati. 1.
Item, Deuter. xxviii, 41: Filios generrbis et filias, et non frueris eis.
Praeterea, Videtur idem per rationum : quia imago ad alterum est : ergo cognitio imaginis ducit in id cujus est primo : hoc autem Deus est, ad cujus imagnum factus est homo : ergo cognitio stat in Deo ut in fine, et incipit ab homune : cum ergo cognitionem sequatur motus ex parte motoris, videtur quod fruitio nostra ad minus incipere possit ab homine.
Praeterea, si aliquo modo conceditur, frunt te in Domino, quaeritur, Utrum similiter possit concedi de irrationali creatura, quod fruamur ipsa in Domino? Et videtur, quod sic : quia ipsa est vestigium ducens in Deum : ergo in ipsa potest accipi et diligi Deus : cum ergo deductione fruitionis diligamus Deum, contingit Deo frui in irrationali creatura.
Item quaeritur, Utrum peccatore traumur in Deo ? Et videtur, quod sic : quia imago Dei non destruitur in ipso, sicut dicitur in Psalmo xxxvii, 7 : In imagine pertransit homo : cum ergo Deus in imagine sua accipitur et diligitur, et non nisi dilectione fruitionis, pectatore frui possumus in Deo.
SOLUTIO. Dicendum, quod cum dicitur, Frutur, ego te fruar in Domino, prononum te aliter construitur cum verbo, et ali-
ter ablativus cum præpositione : pronomen enim nominat materiam quæ est ut occasio gaudii quod est in verbo fruendi : ablativus autem cum præpositione notat finem in quo quiescitur : et hoc planum est si inspiciatur expositio Augustini qui dicit, quod quia addidit, in Domino, in Domino se finem posuisse significavit : unde hæc fruitio incipit a rationali ex parte repræsentationis summi boni per gratiam, sed terminatur in Domino ut in fine.
AD PRIMUM ergo patet solutio per ea quaedicta sunt.
Ad alude et ad tertium dicendum, quod frui accipitur ibi communiter pro uti cum gaudio : vel dicatur quod quidam dixerunt, quod idem est frui magnatis vel filiis, quod fructum de eis percipere per meritum : et ita usus est in opere, sed fructus in spe mercedis.
Ad id quod objicitur per rationem, dicendum, quod vestigium et imago nisi aliud addatur, non sufficiunt ad hoc quod fruamur ipsis in Domino. Quia licet Deus repræsentetur in eis secundum quod est trinus et unus, vel secundum quod est potens sapiens, et volens : non tamen secundum quod ipse est summa bonitas : quia sic non relucet nisi in effectu gratiae vel gloriæ : ideo non possumus nisi Sanctis frui in Domino, et ideo non irrationalibus et peccatoribus.
Et per hoc patet solutio ad totum. Littera autem patet per se.
Ad quesuumcitas.
G. Hic quaeritur, An Deus fruatur, an utatur nobis ?
Sed cum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit, quæ ejus diletitionem erga nos multum commendat 2, quaerit Augustinus 3, Quomodo di-
<--- Page Split --->
ligat : an ut utens, an ut fruens ? Et procedit ita : Si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Ait enim Propheta : Bonorum meorum non eyes 1. Omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est : non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fiuitur, nec utitur, non invenio quomodo diligat nos. Neque tamen sic utitur nobis, ut nos aliis rebus. Nos enim res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur: Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem : nos autem nobis invicem propter illius bonitatem. Ille nostri miseretur, ut se perfruamur : nos vero invicem nostri miseremur, ut illo fruamur. Cum enim nos alicujus miseremur, et alicui consulimus, ad ejus quidem facimus utilitatem, eamque intuemur : sed et nostra fit consequens, cum misericordiam quam aliis impendimus, non relinquit Deus sine mercede 2. Haec autem merces summa est, ut ipso fruamur. Item, quia Deus bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. Porro etiam quia justus est, non impune mali sumus : et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille ergo usus, quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur : ad ejus vero tantummodo bonitatem.
ARTICULUS XIX.
An Deus fruatur seipso ?
Sed cum Deus diligat nos, etc. » In hoc capitulo quaeritur de hoc quod dicit : « Si fruitur, nobis scilicet, eget bono nostro. » INSTANTIA. Se fruitur Deus : ergo eget bono suo : ergo aliqua indigentia est in Deo, quod falsum est. Quod autem se fruatur Deus, patet per hoc quod dicit Gregorius super illud Job, XL, 4 : Si habes brachium sicut Deus, etc. : ubi sic dicit : « Ipse gloriosus est « qui dum perfruitur, accedentis, laudis indigens non est. »
Solutio. Ad hoc, concedendum est quod Deus fruitur seipso perfectus quam aliqua creatura ipso posset frui.
Ad n autem quod contra objicitur, dicendum quod ubi fruens et fruibile sunt in diversitate essentiae, sequitur quod fruens indigeat bono fruibilis : sed ubi fruens et fruibile idem sunt per substantiam, non tenet argumentum.
Ad autem quod posset quaeri, Utrum se fruatur in ratione essentiae, vel personae ? supra expeditum est : quia eadem ratione objecti fruitur seipso, in qua nos fruimur ipso.
Deinde super hoc quod dicit : « Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert, etc. » Attendenda est auctoritas Gregorii qui super illud Job, XL, 5 : Speciosis induere vestibus, dicit sic : « Ipse specio « sis induitur, qui sanctorum Angelo- « rum choros quos condidit, in usum sui « decoris assumpsit. »
Deinde objicitur contra hoc quod dicit . « Haec autem merces summa est,
<--- Page Split --->
cipationes esse præpositum est, et est seipsum secundum se esse, eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse, et eo quod est per se similitudinem divinam esse : et alia quæcumque existentia et participantia, ante omnia illa esse participant 1. » Idem est scriptum in quarta propositione libri Causarum, ubi dicitur : « Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum alia creatura. » Et commentum, ibidem : Ens est per creationem, bonum autem per informationem : et vocatur per creationem esse id quod effluens a primo, id est, Deo, non præsupponit sibi aliud in quo fundetur : per informationem autem id quod non effluit nisi supposito alio in quo fiat. Addit et bonum super ens relationem ad finem : tamen duplex est relatio ad finem, scilicet secundum quod finis est terminus motus causæ efficientis, vel secundum quod finis est per intentionem in efficiente : et primo modo dicuntur bona quæ sunt a bono : secundo modo quæ sunt ad bonum quod intendit efficiens, id est, quod movet eum ad operandum. Si autem considerentur bonum et ens secundum supposita, sic convertuntur : quia licet bonum sit ad efficiens ut est bonum, et ens ad efficiens ut est ens, tamen quia non operatur efficiens nisi per bonum intentionis, ideo comitatur bonum semper ipsum ens, et non separatur ab ipso secundum suppositum, licet separetur secundum intentionem : et hanc identitatem suppositorum notat quod dicitur in quamtum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod si bonum accipiatur in diversis cum ente, scilicet causa et causato, bonum in causa erit ante ens in causato : quia non causat nisi bono quod facit eam esse diffundere : unde Maximus : Hoc nomen bonum non aliunde originem ducit nisi
a verbo græco quod est βοάω, ὡ, id est, clamo : βοῦ enim, χαλίω, ὡ, et clamo, et voco unum sensum possident : etenim qui vocat sæpissime in clamorem erumpit : Deus ergo non inconvenienter bonus dicitur, quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore vocat : et ideo melius dicitur, quod quia bonus est sumus, quam quia est sumus.
Ad ALIUD dicendum, quod ly in quantum notat inseparabilitatem boni et entis secundum supposita, et non secundum intentiones : et ideo non sequitur, quod bonitas sit entitas ejus quod est.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus non est causa mediata alicujus : et ideo et boni, et entis est causa immediata, licet non secundum unam rationem, ut dictum est : quia ens se habet ad bonum sicut causa primaria, et subjectum. Tamen quia ens inseparabile est a respectu ad causam efficientem diffundentem esse, et illa non diffundit nisi in quantum est bonum : ideo non separatur a bono nisi per intellectum suppositionis impossibilis, scilicet, quod prima causa non sit bona : quia tunc non manet respectus ejus ad efficientem : quia non movet nisi supposita bonitate, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod mathematica non habent finem qui acquiritur per motum physicum, quia separata sunt secundum rationem diffinitivam et a motu et a materia : sed non carent intentione boni quod est a bono et ad bonum primum.
Ad ID quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæ bonum separabile sit ab ente per intellectum ? jam patet solutio : quia separatur per intentionem, sed non per suppositum.
Littera autem hujus capituli per se patet.
<--- Page Split --->
H. Utrum utendum, an fruendum sit virtutibus ?
Hic considerandum est, Utrum virtutibus sit utendum, an fruendum ? Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum : et hoc confirmant auctoritate Augustini 1, qui, ut prætaxatum est, dicit non esse fruendum nisi Trinitate, id est, summo et incommutabili bono. Hoc, dicunt ideo non esse fruendum eis : quia propter se amandæ sunt, sed propter æternam beatitudinem. Illud autem quo fruendum est, propter se amandum est. Sed quod virtutes propter se amandæ sunt, imo propter beatitudinem solam, probant auctoritate Augutini, qui in libro XIII de Trinitate, contra quosdam ait : Forte virtutes quos propter solam beatitudinem amamus, sic nobis persuadere audent, ut ipsam beatitudinem non amemus : quod si faciunt, etiam ipsas utiquo amare desistimus, quando illam propter quam solam istas amavimus, non amamus 2. Ecce his verbis videtur Augustinus ostendere, quod virtutes non propter se, sed propter solam beatitudinem amandæ sunt. Quod si ita est, ergo eis fruendum non est. Aliis vero contra videtur, scilicet quod fruendum eis sit : quia propter se petendæ et amandæ sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii qui ait super illud locum Epistolæ ad Galat. v, 22 : Fructus autem spiritus est charitus, gaudium, pax, patientia, etc 3. Hic non nominal opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt : si vero propter se petenda sunt, ergo et propter se amanda.
Nos autem harum quæ videtur auctoritatum repugnantiam de medio vimere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendæ et amandæ sunt, et tamen propter solam beatitudinem : propter se quidem amandæ sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione, et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consis tendum, sed ultra gradiendum. Non hic hæreat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus : sed referatur hoc ad illud summum bonum, cui soli omnino inhærendum est : quia illud propter ne tantum amandum est, et ultra illud nihil quærendum est : illud est
<--- Page Split --->
enim supremus finis. Ideo Augustinus dicit, quod eas diligimus propter solam beatitudinem ' : non quin eas propter se diligamus : sed quia idipsum quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum cui soli inhaerendum est, et in eo permanendum, finisque lætitiæ ponendus : quare virtutibus non est fruendum.
Sed dicet aliquis : Frui est amore inhaerere aliqui rei propter seipsam, ut prædictum est. Si ergo propter se virtutes amandæ sunt, et eis fruendum est. Ad quod dicimus, in illa descriptione, ubi dicitur, propter seipsam, intelligendum est tantummodo, ut scilicet ametur propter seipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis, ut supra ostendit Augustinus, dicens : Si inhaeseris atque permanseris, finem ponens lætitiæ, tunc vere et proprie frui dicendus es : quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est, summo et incommutabili bono 2. Utendum est ergo virtutibus, et per eas fruendum summo bono : ita et de voluntate bona dicimus. Unde Augustinus in libro X de Trinitate ait : Voluntas est per quam fruimur 3 : ita et per virtutes fruimur, non eis, nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut charitas, de qua post tractabitur 4.
« Sed dicet aliquis, etc. » In quinta, solvit, ibi, « Ad quod dicimus, etc. »
DIVISIO TEXTUS.
Littera autem per se est plana.
« Hic considerandum est, Utrum virtutibus, etc. » Istud est ultimum capitulum istius partis in quo quaerit, Utrum virtutibus fruendum sit ?
ARTICULUS XXI.
Et dividitur istud capitulum in duas partes. In prima determinat, quod virtutibus non est fruendum, sed per virtutes. In secunda, dicit idem de voluntate, et cæteris animæ potentius, ibi, « Ita et de voluntate bona, etc. »
Prima habet quinque partes. In prima probat, quod non est fruendum virtutibus. In secunda objicitur, contra hoc, ibi, « Alii s vero contra, etc. » In tertia, solvit, ibi, « Nos autem, etc. » In quarta, objicit contra solutionem, ibi,
An virtutibus fruendum sit ?
Incidit autem dubium hic, Utrum virtutibus sit fruendum ? Et videtur, quod sic.
- Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod sicut differunt utile et honestum, sic frui et uti : sed omni utili est utendum : ergo omni honesto fruendum : virtutes autem (se-
<--- Page Split --->
cundum Tullium) sunt de genere honost : ergo virtutibus est fruendum.
2 Item, Omni eo quod propter se est appellandum (ut supra dictum est) est fundum, non utendum : sed virtutes propter se sunt appetendae, ut dicit Iulius : ergo virtutibus est fruendum non utendum.
- Praeterea, Bonum a Philosophis dudatur in delectabile, utile, et honestum : sed dividentia oppositas habent dudum in specie : ergo utile et honestum per rationes speciales opponantur : dudit est quod ad aliud referimus : ergo hominum erit quod appetimus propter : hor autem est fruendum : ergo honus est fruendum : virtutes autem sunt putes honesti : ergo virtutibus est fruendum.
САВНА :
- Item quibus fruendum est, sunt totum et immutabiles : virtutes non sunt alterne nec immutabiles : ergo iustitibus non est fruendum.
? Item, Augustinus in libro de Cinatur Dei dicit, quod si illud persuadent nobis virtutes ut propter se amemus illo, superbe sunt.
Sola rro. Dicendum, quod virtutes possunt considerari dupliciter, scilicet, cum dum quod sunt habitus rectificante in opere, et sic omnes propter aliud appetuntur, et sic nullo modo nec in via in patria fruendum est eis. Possunt cum considerari prout sunt dispositio perfecti ad optimum : quia sic essentiabri vel substantialiter manent in beatitudur, vel in sibi succedentibus, vel in opus : et sic conjungunt nos beatiudum mercate : et sic dicunt quidam, quod per ipsas ut proximas dispositona fruitur : non tamen fruimur ipsis. Sed aliter dicendum est aliquantulum, quod erat dicit Augustinus : Cum diligo proximum, vel Deum, diligo ipsum amorum, non alia dlectione, sed eadem, ut supra dictum est. Ita haec fruitio una est Dei et virtutum : quia Deus est in
virtutibus : et hoc modo virtutes attingunt Deum : sed fruitio non erit ratione utriusque, sed erit virtutum ut eorum quae contrarium saporem renovent a palato animae, Dei autem ut reficiantis sapore proprio : et ita etiam potest esse in via in fruitione prægstationis, et spei.
Ad primum ergo dicendum, quod si fiat vis in verbo Augustini, utile et honestum dicuntur creatum et increatum : quia nihil omnino vi propria trahit, et propria dignitate allicit, nisi summum bonum. Tullius autem dicit, quod honestum est quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit.
Ad aliud, quod propter se quandoque tantum valet quantum per se : et hoc opponitur quandoque ad per accidens : et sic per se virtus appetitur : quia ex sua natura habet unde moveat appetitum, et delectet suos possessores sincera et sancta delectatione. Sed hoc non excludit quin etiam propter aliud expetatur : quod tamen non est sine ipsa, quia virtutes quoad sibi succedentia manent in beatitudine, et beatitudo in Deo. Et ita illud propter quod appetuntur, non est simpliciter separatum ab eis, sicut est ab aliis virtutibus. Quandoque autem propter se opponitur ei quod est propter aliud : et tunc non propter se absolute expetuntur, sed propter aliud in quo et cum quo virtutes manent essentialiter, vel in sibi succedentibus.
Ad aliud dicendum, quod utile non sic habet diversam rationem ab eo quod est honestum, quod non possit salvari in ipso : sed sic, quod non primo movet appetitum in ipso : sicut dicit Tullius in libro de Amicitia, quod licet amicitia per se expetatur, tamen plurimas habet utilitates adjunctas. Nec divisio boni in delectabile, utile, et honestum, est divisio generis in species, sed potius data est per prius et posterius participantia ipsum divisum : sicut ens dividitur per potentiam et actum : et tamen potentia est per actum et actus in potentia. Sunt tamen qui dicunt, quod propter dicitur
<--- Page Split --->
duobus modis, scilicet, simpliciter, et ratione finis operis qui terminus vocatur : et ideo virtutes appetuntur propter se respectu operis, sed non respectu beatitudis : et similiter beatitudo creata respectu increatæ appetitur propter aliud, sed respectu virtutis per se : sed hoc parum est dicere.
ARTICULUS XXII.
An bona voluntate sine virtutibus sit fruendum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit: « Ita de voluntate bona dicimus, etc. » Quæritur, inquam, Utrum voluntate bona sine virtutibus contingat frui? Et videtur, quod sic.
Quia Adam in primo statu, et Angeli si ponantur in solis naturalibus creati, dilexerunt Deum propter se et super omnia: ergo dilectione fruitionis : ergo virtutes non sunt necessariæ dispositiones ad fruendum.
Præterea, Ulterius ex isto verbo videtur, quod fruitio sit actus solius vo-
luntatis : cum supra fecit mentionem intellectus, ubi dicit, quod fruimur cognitis, etc.
Ad hoc dicendum, quod sine gratia et Solv virtute non est fruito. Ad id autem quod objicitur, dicendum Ad quod dilectione naturali potest diligi Deus propter se et super omnia : ita quod ly, propter, notet finem tantum, et non causam efficientem : quoniam ratio cognoscens Deum super omnia, facit illam dilectionem : sed cum charitate diligitur et gratia propter se et super omnia, notantur tres causæ, scilicet efficiens, materialis, et finalis : et significatur quod ipse est efficiens præcipue, et disponens ad fruitionem. Quidam dicunt aliter, et non ita bene distinguendo dilectionem, scilicet amicitiæ, et concupiscentiæ : et dicunt, quod dilectione amicitiæ poterat Deus diligi propter se et super omnia, et non concupiscentiæ : unde cum fructus ponat dilectionem concupiscentiæ, non sequitur quod in illo statu frueretur homo et Angelus.
Ad aliud dicendum, quod voluntas 4 est complementum actus fruendi : alii autem tamquam materiales in ipso, sicut supra satis expeditum est.
I. Epilogus.
Omnium igitur quæ dicta sunt, ex quo de rebus specialiter tractabimus, hæc summa est: Quod aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ quibus utendum est: aliæ quæ fruuntur, et utuntur: et inter eas quibus utendum est, etiam quædam sunt per quas fruimur, ut virtutes et potentiæ animi, quæ sunt naturalia bona. De quibus omnibus antequam de signis tractemus, agendum est: ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.
<--- Page Split --->
Solutio . ActuspropriepersonarumSoluto . etindviduorumest , potentiæautemse - cundumnaturam : undesifiatvis , tuncSanctifruentur , sedsecundumpotentiasanimæquædictæsuntsupra . Estautemduplexvia : unaestasensubiliinimagi - nationemetphantasiam , etabillisadrationemetintellectum , quæestviaabstractionisveri . Aliaestviasuperio - rumpotentiarumadinferiores : sicutratioinquibusdamextenditsemoven - doimaginationem , etimaginatiosensumcommunem , utacciditinsomnio , etquandoqueetiamsolvitorganaparticu - lariaadaliquid , utinhisquiinsomnisaguntoperavigiliæ . Itadicosinepræ - judicio , quodperredundantiamdulce - dinisdivinæabintellectudescendetpa - sturafruitionisinimaginationem , etsen - s u m : itatamen , quodsensusnonamittatnaturamsuamquinonapprehenditnisicorporale .
Etperhocpatetsolutioadprimum : a d 1 . quiasensusnonaccipitdivinitatemincarneSalvatoris , sedcorpustantum : etdulcedoestperredundantiamaratione .
Adaliuddicendum , quodcumdici - t u r : Sensusverteturinrationem , g l o s - sandumest : converteturadrationem , etabipsaaccipietfruitionem , secundumquodipsaestinflexasuperipsummini - strandoeidulcedinem : tamenillelibernonestAugustini , sedquidamCister - ciensisfeciteum . etmultafalsasuntineo .
Adviltimumdicendumest , quodtotaanimapræmiabitur , undeactusfruitionisesttotiusanimæ : sednonoportet , quodomnesdifferentiaspræmiorumsuorumrecipiatsecundumquamlibetpotentiamipsius : sicutnonoportet , uthabensdi - vitiasreponateasinqualibetarcasua , sedquasdaminuna , etquasdaminalia . Aliautemdicuntquodvixautnum - quamprobarepossunt : etideonnonestcurandumdedictiseorum .
1
« Omniumigiturquædictasunt , e t c . » Hieponitepilogum : etsecundo , dividitutilia : ettertio , dicitordinemquovultverquiderebusetdesignis : etinhoctormniutaristiadistinctio .
Littera patet per se.
ARTICULUS XXIII.
Auperomnespotentiasanimæfruemur ?
Incidithicdubiumdifficiledehocquoddicit : Intereasquidemquibusutrudumest , e t c . » Videturenimexhocquodpotentiisnaturalibusfruamur , idpri . peripsas : etquæritur , Utrumpriomnes , autperquasdam ? Etvide - t u , quodperquasdamexprædictis .
1 . J o a n . x , 9 : Permesiquisutro - r u t . e t c . Augustinus : Pascuainveniet , pridensforasinSalvatorishumani - t a t e , intusinSalvatorisdivinitate : etsusesetquipasciturinhumanitate : priosensusfruentur , quiapascivisionehuretfrui .
2 . IlemvideturaccipiexlbrodeYpriliuetanima , ubidicitur , quodsen - nverteturinrationem , etratioinin - tllerium , etillofructurDeo .
3 . Præterea , Animatotaglorificabi - t u r , etremunerabitur : ergofruidebetvondumomnesvires .
Itreriusquæritur . Sieuntibicogi - tiomesvolubiles ? Videturquodnon : quiahocnegatexpresseAugustinus ' .
Solcontra : Quiaintelligennushocetdilludsuccessive : ergocogitatiovolve - tuideunoinaliud .
Adviltimumdicendumest , quodtotaanimapræmiabitur , undeactusfruitionisesttotiusanimæ : sednonoportet , quodomnesdifferentiaspræmiorumsuorumrecipiatsecundumquamlibetpotentiamipsius : sicutnonoportet , uthabensdi - vitiasreponateasinqualibetarcasua , sedquasdaminuna , etquasdaminalia . Aliautemdicuntquodvixautnum - quamprobarepossunt : etideonnonestcurandumdedictiseorum .
<--- Page Split --->
Ad nusstiunccuam Ad nusstiunccuam Ad nusstiunccuam
autem accipiuntur in eo quod est summum et infinitum bonum, quod est lux plenissima in qua de re nihil latet, contra primum: et in eo quod est vita summe reficiens, contra secundum : et in eo in quo omnia simul sunt, contra tertium. Tamen bene concedo, quod si intelligbilia considerentur in propriis essentiiis, non accipiet intellectus duo simul : quia impossibile est intelligere qualiter unus actus terminetur super duo, sicut super fines ex æquo terminantes. Et non est instantia in intellectu compositorum, quoniam illa uniuntur in compositione, nec accipiuntur ut ex æquo terminantia : sed unum accipitur in ordine ad alterum : unde unum est ut subjectum, alterum ut forma : unde Philosophus dicit, quod simul scire plura possumus, intelligere vero minime.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO II.
DE: MYSTERIO TRINITATIS ET UNITATIS
A. De Trinitate et unitate secundum quod creditur.
Iloc itaque vera ac pia fide tenendum est, quod Trinitas unus sit et solus verus Deus (ut ait Augustinus in libro de Trinitate 1), scilicet Pater, et Iulius, et Spiritus sanctus: et haec Trinitas unius ejusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur, et intelligitur: quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies invalida, in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. Idem, in libro Retractationum: Non approbo quod in oratione dixi: Deus qui non nisi mundos verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera 2. De hac re ergo summa et excellentisima, cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum: ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti: quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Proinde omnis qui audit et legit ea quae de ineffabili et inaccessibili luce divinitatis dicuntur 3, studeat imitari atque servare quod venerabilis Doctor Augustinus in primo libro de Trinitate de seipso ait: Non pigebit me, inquit, sicubi haesito quaerere: nec pudebit, sicubi erro, discere. Quisquis ergo audit hoc, vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum: ubi pariter haesitat, quaerat mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me: ubi meum, revocet me 4. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum, de quo dictum est: Quaerite faciem ejus semper 5.
<--- Page Split --->
dispositio oculorum vespertilionum ad lumen solis, ita est dispositio nostri in- tellectus ad manifestissima naturae.
« Hoc itaque vera ac pia fide, etc. » Hic incipit Magister tractatum hujus doctrinae finita parte procemiali, in qua investigavit de quo agendum est.
Et dividitur secundum rationem subjecti hujus scientiae in partes duas, scilicet in tractatum de rebus, et tractatum de signis. Tractatus de rebus continet tres libros antecedentes : tractatus autem de signis obtinet quartum.
Tractatus autem de rebus habet divisionem secundum rationem rerum illarum secundum quam veniunt in speculationem Theologi. Sunt enim res quibus fruendum est sive beatificantes, de quibus agitur in primo libro. Et sunt res quibus utendum est, sub quibus etiam continentur res quae fruuntur et utuntur : et illae dilectione usus sunt diligenda, sicut probatum est in distinctione praecedenti : et de illis agitur in secundo libro. Sunt etiam res ordinantes fruentem ad fruibile, quibus secundum aliquid sui fruendum est, et secundum aliquid utendum : et de illis agitur in tertio.
PRIMUSliberdividiturinduaspartes : inquarumprimatangitAuctormodumpossibilemnobisdeveniendiincognitio - nemeorumquibusfruendumest , quæsuntPater , etFlius , etSpiritussanctus . Insecundaautemponittractatumdeillis , scilicetinquartadistinctione , i n - f r a , i b i , « Hicoriturquæstiosatisneces - saria , e t c . »
PRIMAautem harum partium continet Quatuor quanto partes. In omni enim via vegentideveniniendiincognitionemalicujusdifficilisalicujutarintexigunturquatuor : scilicet , utsciaturalicujutsupponendumest : quianisisuppo - sitisprincipiisscientiæ , nonacquiriturscientia : ethoctangitinprimocapitulo . Secundo , requiriturpræcognitiointentio - n i s : quiaignotofineignoraturconse - cutiofinis , etertinquissitioincertaetvaga : ethocfacitMagisterinsecundocapitulo , i b i , B , « OmnesautemCatho - licitractatores , e t c . » Tertiumquodre - quiturestordo , sicutdicitPhilosophusinIVprimæPhilosophiæ : Initiumscien - tiænonsemperestaprioribussecundumrem , sedquandoqueafacilioribusau - dienti , perquæestleviorinstructio : quandoqueautemeconverso , ethuncordinemprocedenditangitMagisterinsecundocapitulo , i b i , C , « Cæterum , utinlibroprimo , e t c . » Quartumetulti - mumestprocessusinvestigationisquoacquiriturscientia , ethuncponitMagi - sterinquartocapitulo , usqueadprinci - piumquartædistnctionis , i b i , D , « P r o - ponamusergoinmedium , e t c . »
Primiergocapitulisententiaestdarenobissuppositionesquasteneredebemus , etexquibusutprincipiisprocederepos - sunusintotascientiaistiusprimilbri .
Et Littera facilis est.
ARTICULUS I.
StAUTEMquæritur , Quarenoninaliislibristangiturprimusmodusdeveniendiinscientiamipsorum , sicuthic ? Dicen - d u m . quodhoccontingitpropterdifficul - tatemhujusmateriæ , quælicetsitsummaluxetmanifestissima , nobistamenpro - pterimperfectionemnostriocculiestoc - culta . U n d e , P s a l . cxxxvni , 6 : Mirabilisfa : taestscientiatuaexme : confortataest , e t c . E t , inIIMetaphysicæ : Sicutest
Anconvenienterordinenturhæctria , dicere , credere , etintelligere ?
Quærturautemdehocquodipsedi - c i t : HæcTrinitasuniuscjusdemquesubstantiævelessentiædicitur , creditur , etintellegitur .
<--- Page Split --->
Videtur enim pervertere ordinem : Vorbum enim, ut dicit Damascenus, Angub. est intelligentiae, id est, nuntius : r, prins est intelligere, quam dicere.
Hm. Credere dicit assentire: nemo autem assentit in hoc quod non intelligel ergo videtur intelligere etiam esse ante credere, et credere ante dicere: sicut detur, ad Roman. x, 10: Corde credutu ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et, Psal. cx, 10: Credidi propter quod locutus sum. Ergo perverte audimur
Si forte dicatur, quod ordinantur hor secundum quod magis possumus in duos per ista : et quia minus dicimus, quam credimus, vel etiam intelligimus : de hoc praecedit. Contra : Minus inte, minus, quam credimus : ergo intellige secundum hoc esset ante credere.
I Praterea, Dicit Augustinus, quod quorlam prius intelliguntur, quam creduntur: quaedam autem nisi prius credantur, non intelliguntur: quaedam autem semper creduntur, et numquam intehizuntur: ergo videtur insufficienter loqui
Sul 110. Dicendum, quod ista tria hic summuntur secundum quod sunt genecata voc trinae fidei in audiente: fides cum (ut dicit Apostolus 1) est ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Et adhuc ex parte docentis, primo requiritur dicere: quia vera doctrina fidei ratum penetrari non potest: ideo oport t primo dictis assentire et credere, ut per lumen fidei veniatur ad intellectum: et hoc est quod dicitur, Isa. vii, 9: Si non credideritis, non intelligetis. Et est interna alterius translationis: quia altera haec: Si non credideritis, non permanehti: Unde Anselmus dicit, quod fides quunt intellectum: sic ergo patet solutio ad ea quae quarentur de ordine.
Ad divisionem autem credibilium quam ponit Augustinus, Dicendum quod ipse accipit credere large secundum quod dicit rationis actum, qui est ex opinione juvata rationibus: dicit enim Philosophus, quod opinio juvata rationibus sit fides: et tunc est credibile quod prius intelligitur, quam credatur: et est credibile in quod non potest ratio ex seipsa, sed cum luce sibi infusa per fidem potest in illud, sicut sunt articuli fidei: credibile autem quod semper creditur, et numquam intelligitur, est quod accipit fidem ex sensu tantum, ut historiae quorumlibet temporum.
ARTICULUS II.
Utrum summum aliquid addat bono, cum dicitur summum bonum ?
Deinde quæritur de hoc quod ipse dicit: « Quæ est summum bonum, etc. » Utrum summum aliquid addat super hoc quod est bonum ? Et si dicatur, quod addit excessum superabundantiae, ad hoc videtur sequi duplex inconveniens :
Unum est, quod tunc bonum excedens per superabundantiam comparabile erit bono creato vel increato : constat quod non increato, quia in creatum non exceditur a summo bono : ergo creato. Dicit autem Philosophus, quod omnis comparatio est secundum univocum : si ergo sit sunnum bonum comparabile, erit univocum bono creato, quod falsum est.
Aliud inconveniens est, quod summum non habet comparationem nisi per accessum ad terminum, vel recessum a contrario : et,si primo modo comparatur, videtur terminus aliquis esse summi boni, et sic ipsum esset finitum : quo-
<--- Page Split --->
niam omne cujus aliquis terminus est, finitum est, quod videtur esse contra Symbolum : « Immensus Pater, immensus Filius, etc. » Si autem est comparatio per recessum a contrario, tunc videtur aliquid esse summe malum a quo recedit, quod iterum falsum est : quia summe malum est quidem quod nihil habet de bono : cum autem inter bona optima sit esse, summe malum non habebit esse : et quod non habet esse, non est : ergo summe malum non est.
Ulterius quaeritur, Utrum summe bonum sit simplex, vel compositum? Videtur autem, quod compositum : quia summum est cui non deest aliqua bonitas : bonitates autem sunt multarum rationum : ergo videtur ipsum esse compositum ex illis.
Sed contra : Inter nobilissimas bonitates est simplicitas : aut igitur habebit illam aut non : si non, erit summum bonum : si sic, ergo non est compositum.
Praeterea, Philosophus vocat ipsum bonitatem, et esse in fine simplicitatis. Et quaeritur in quo differant ista circa summum bonum ?
Ulterius quaeritur, Utrum possint esse duo, vel plura summe bona ? Et videtur quod non.
Quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit : sed summum per superabundantiam dicitur : ergo uni soli convenit.
Praeterea, Objiciunt sic Boetius, et Damescenus : Dato quod sint duo summe bona : aut qudquid bonitatis in numero habet unum, habet aliud, aut non. Si primo modo : ergo non differunt, quia idem per numerum sunt bonitates unius, et alterius. Si secundo modo : ergo quod habet unum de bonitate, non habet aliud : ergo non est summum bonum, cum uniquique deficiat quod ei adjici potest.
Solutio. Dicendum, quod summum bonum est substantialiter et essentialiter bonum, cui est impossibilis addito in bonitate. Et ly summum, non addit supra intentionem boni, nisi respectum secundum nomen ad alia bona creata, et non addit secundum rem.
Ad hoc autem quod objicitur, quod sit comparatio per accessum, etc. Dicendum, quod accessus et recessus est in qualitatibus quae intendi, et remitti possunt : et illae sunt qualitates accidentaliter participatae : et sic non est bonitas in summo bono, quia ipsum est bonitas sua essentialiter : si tamen large sumatur comparatio, tunc dicendum, quod ipsum non accedit, sed est terminus omnis boni.
Ad hoc quod objicitur, quod ipsum secundum hoc sit finitum, possemus dicere cum Philosopho, quod terminus neque finitus neque infinitus est, sed potius finiens quod finitur. Si tamen facimus in hoc vim, dicemus quod infinitum dicitur dupliciter, scilicet, privative quod natum est habere finem, et non habet : et sic infinitum est imperfectum, cum omnis perfectio sit a fine : vel negative, et sic adhuc dupliciter est infinitum, scilicet cui absolute potest tolli et negari finis, scilicet quod nec in se sit finis vel habeat finem, nec quoad aliud extra : et sic adhuc imperfectum est infinitum, vel etiam non ens. Si vero dicatur infinitum in genere extrinscci, hoc est, quod nihil est extra ipsum quod finiat ipsum : sic Deus est infinitus : eo quod nec loco, nec tempore, nec comprehensione intellectus finitur. Propter calumniantes autem dico, quod proprie loquendo omne finitum fine finitur qui est ultimum ejus, vel ultimum continentis ipsum, vel utroque modo ultimum ejus : sicut corpus ad superficiem, et tempus ad nunc tamquam definientia ipsum : propter quod etiam definitio nec plus nec minus continens quam essentialia definiti, dicitur terminus. Ad extra autem finitur sicut ad locum cor-
<--- Page Split --->
poralem vel spiritualem in quo res circumscriptive vel diffinitve continetur. Et nultro illorum modorum possumus dicrre Deum vel summum bonum esse finitum, sed non finitum. Cum autem nihil sui sit extra ipsum et suum intellictuum : hoc modo dicere possumus, quod ipse se finit : quia sibi (ut ita diram) æqualis. In comparatione autem ad inferiora est ipse finis ad quem omnia finiuntur, et excedit unumquodque eorum : et ideo est finiens ea, non finitum ab ipsis.
Ad ut autem quod objicitur, quod comparatio est secundum univocum, dicrndum quod large sumitur a Philosopho : et hoc patet quia substantia est magis ens quam accidens : et tamen ens non univoce dicitur omnino de substantia, et de accidente. Vel intelligendum sic, quod comparatio est in æquivocis, vel in analogis, non secundum quod attingunt rationem æquivocorum, sed secrndum quod se habent ad unum quod est in eis : et sic est de bono quod per analogiam est in summo, et in creatis : quomodo autem illa analogia intelligatur, supra dictum est. Bene autem concrdimus, quod malum non comparatur per recessum a termino contrarii, scilicet, a bono : quia, sicut dicit objectio, summe malum quod ad potentiam esse non potest, id est, quod sit adeo malum quod non possit esse pejus.
tamen non habent aggregationem et diversitatem in ipso, et ideo non tollunt simplicitatem.
Ad aliud dicendum, quod ipsum diAd quest.2. citur summum, purum, et in fine simplicitatis bonum : sed summum dicitur respectu continentiae bonitatum secundum differentias bonitatum nobilium : purum autem dicitur propter impermixtionem privationis quae semper machinatur ad maleficium : finis autem simplicitatis in bono dicitur propter indifferentiam habentis bonitatem et bonitatis habitae : et hoc est quod Boetius vocat quod est et esse.
Ad uo quod ulterius quæritur, Utrum Ad quest.3. possunt esse duo summe bona? Dicendum, quod non, sicut probatum est. Et si objiciatur, quod duo, vel tria, vel infinita summe bona cogitantur majora quam unum : et cum summum bonum sit quo majus excogitari non potest, ut dicit Anselmus, videtur debere esse plura vel infinita, dicendum quod hæc est falsa. Plura vel infinita summe bona cogitantur, vel sunt majora quam unum : quod enim non potest cogitari esse non potest cogitari esse majus aliquo : sed plura vel infinita summe bona non possunt cogitari esse, sicut probat objectio Boetii supra inducta : ergo non possunt esse.
Ad uo quod ulterius quæritur, Utrum summum bonum sit simplex, vel compositum ? Dicendum, quod simplex : unum enim bonum in ipso non addit super alterum secundum reu, licet secundum rationem salvetur in ipso. Hoc autem contingit propter identitatem quod est et esse in summo bono : ubi enim ratio subjecti non est in re diversa ab eo cui subjicitur, non potest aliquid inesse quod diversitatem faciat : quod infra probabitur, cum quæretur de simplicitate. Et ideo dicendum, quod licet sint inibi omnes bonitates nobilitatis,
ARTICULUS III.
Utrum purgatissimis mentibus tantum cernatur Deus ?
Deinde objicitur de hoc quod dicitur : « Quod purgatissimis mentibus cernunitur, etc. »
Purgatissimus enim animus non est nisi purgatus a culpa, et a miseria : et taliter purgati non sunt nisi beati : ergo
<--- Page Split --->
crt rsss de natura lucis, vel lineae : sed quia videtur non totum in se claudi, sed revidere se, non potest ipse significare ipsum secundum omnes differentias suae nature, et secundum totum, nisi secundum quid, scilicet, secundum quod est infinite excedens ipsum : et dicet : A me apprehensa est lux, vel linea infinite me excedens. Similiter est de acie creata ad substantiam increatam : quia id quod accipit est substantia divina, et Deus, et prima veritas, et lux : sed secundum quod est excellens aciem, non scitur nisi secundum quid, scilicet secundum significationem infinitam.
ex intentione prophetabat : et tamen dicit Evangelista 2, quod propter dignitatem officii Spiritus dedit ei verum dicere, quia Jesus esset moriturus pro gente.
- Item, Augustinus in libro de Magistro, probat multis rationibus, quod frustra laborat exterior magister nisi adsit interius docens : ergo videtur, quod omne verum sit a Spiritu sancto.
SED CONTRA : Est verum in propositionibus primis et in artibus liberalibus ad quod homo sufficit ex doctrina hominis, et propria inventione : ergo non est necesse advenire ibi novam gratiam docentem.
Contra.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de justitia fidei, dicendum quod justitia stat pro justitia generali, cujus secundum rationem primus actus est fidei : quia qui vult justilicari, necesse est quod primo convertat se ad Deum per fidem : quia aliter in eo non fiet timor, nec spes quae movent ad pœententiam : et de hoc alibi expedietur.
ARTICULUS V.
An omne verum scitum sit a Spiritu sancto inspiratum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in notula incidente : « Non approbo quod in oratione dixi 1, etc. »
Videtur enim, quod omne verum sit a Spiritu sancto scitum et dictum : super illud enim quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xii, 3: Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, dicit Glossa Ambrosii : Omne verum a quocumque dicatur, est a Spiritu sancto.
Item, Constat, quod Caiphas non
SOLUTIO. Dicendum, quod ista disputasolutio. tio non est contra notulam : quia Augustinus dicit, quod mali nihil verum vident : et hoc retractavit, quia mali multa habent a Deo. Si tamen non fiat vis in hoc, dicimus quod in anima ad hoc quod accipiat scientiam veritatis exiguntur quatuor : intellectus possibilis qui paratus sit recipere : et secundo, intellectus agens cujus lumine fiat abstractio specierum in quibus est veritas, vel verum illud : et tertio, res objecta per imaginem, vel seipsam, de qua est veritas illa : et quarto, principia et dignitates quae sunt quasi quaedam instrumenta proportionantia compositiones et divisiones possibiles et impossibiles et necessarias ex quibus verum accipitur. Inter haec quatuor, primum est recipiens tantum : secundum autem est dans lumen suum tantum : tertium est recipiens ab agente intellectu, et dans lucem veritatis distincte possibili : quartum autem est motum ut instrumentum, et movens compositionem et divisionem ejus in quo est verum scitum vel quaesitum. Unde quidam Philosophi dixerunt, quod ista sufficerent ad cognitionem veri quod est sub ratione. Sed aliter dicendum, scilicet,
<--- Page Split --->
quod lux intellectus agentis non sufficit per se, nisi per applicationem lucis intellectus increati, sicut applicatur radius solis ad radium stella. Et hoc contingit dupliciter, scilicet, secundum lumen duplicatum tantum, vel etiam triplicatum : duplicatum ut si fiat conjuncto ad lumen intellectus increati, et illud lumen est interior magister. Quandoque autem fit ad conjunctionem intellectus angelici et divini : quia Philosophi quidam animam posuerunt instrumentum intelligentia, eo quod intelligentia imprimit in eam suas illuminationes. Et hoc vocat Dionysius reductionem nostrae hierarchia per hierarchiam Angelorum, et Augustinus dicit hoc contingere multis modis. Et hoc vocant quidam Philosophi continuationem intellectuam : quia etiam ipsi dixerunt, quod nihil videtur nisi per lucem primam.
Ad hoc ergo quod quaeritur, Utrum exigitur appostio gratae novae, Dicendum quod si grata vocatur quodlibet donum a Deo gratis datum. tunc non fit hoc sine grata : imo dicit quidam Philosophus, quod etiamsi aliquid sciatur in habitu, non fiet conversio ad actum nisi per conversionem ad lucem intellectus increati.
ARTICULUS VI.
An in materia de Trinitate periculosius erratur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
« Quia nec periculosius alicubi, etc. » Hoc enim videtur falsum : cum multas opiniones videamus traditas a Magistris in scientia de Trinitate : et dicunt, quod difficultas materia exeusat.
Ad hoc dicendum, quod periculosius hic dicit, ideo quod est in fundamento, quo everso, evertitur totum, et non quoad magnitudinem peccati : vel potest fieri vis in hoc quod dicit, erratur, et non opinatur : quia errare est errorem defendere : sed opinari contingit usque ad scientiam contradictorii sine periculo.
ARTICULUS VII.
An nihil fructuosius inveniatur quam in materia de Trinitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod d.cit : « Nec fructuosius aliquid invenitur, etc. » Moralitates enim sermonum frutucosiores sunt : quia convertunt homines a peccato.
SOLUTIO. Vis potest fieri in hoc quod dicit, « fructuosius: » quia fructus est refectio in fine qui est summum bonum, et hoc non est nisi Deus Trinitas : moralitates autem possunt esse utiliores. Vel dicatur, quod scientia Trinitatis est frutus omnis scientiae : quia omnis scientia et omnis conversio animarum est ut illa habeatur in qua est beatitudo : et ita prædicationes non habent aliquid utilitatis, nisi ab ista, secundum quod sunt ad eam ordinatae.
B. Quæ fuerit intentio scribentium de Trinitate ?
Omnes autem Catholici tractatores, ut in eodem primo libro Augustinus ait 1, qui de Trinitate quae Deus est, scripserunt, hoc intenderunt secundum
<--- Page Split --->
Serpiturasdocere , quodPater , etFilius , etSpiritussanctus , uniussintsubstantiæ , etinseparabiliæqualitateunussintDeus : utsitunitasinpsentia , etpluralitasinpersonis : ideoquenonsunttresdii , sedunusDius , licetPaterFiliumgenuerit , etideoFiliusnonsitquiPaterest : F i - lusqueaPatresitgenitus , etideoPaternonsitquiFiliusest : etSpiritussunctusnecPatersitnecFilius , sedtantumPatrisetFiliiSpiritus , utriqueruaqualis , etadTrinitatispertinensunitatem . TeneamusergoPatrem , etFilium , etSpiritumsanctumunumessenaturaliterDeum , utaitAugusti - nusinlibrodeFideadPetrum : nequetamenipsumPatremesse , quiFi - lusest : necFiliumipsumesse , quiPaterest : necSpiritumsanctumip - sumessequiPaterestautFilius . UnaestenimPatris , etFilii , etSpiritussunctiessentia , quamGræisiæsiævocant : inquanonestailudPater , aliudFilius , aliudSpiritussanctus : quamvissitpersonaliteraliusPater , aliusFilius , aliusSpiritussanctus .
supposito, necesse est intelligi numerari actum : et ita verbum necesse est poni in numero plurali : et ideo melius dicitur, unum sunt, quam, unum est. Objectio autem procedit de substantia significata, ut in quiete, sicut nominaliter significatur.
ARTICULUS VIII.
(Quid melius dicitur de Patre, Filio, et Spiritu sancto, quod unum sunt, vel quod unum est ?
ARTICULUS IX.
An melius dicatur, Alter Pater, alter Filius : vel alius, et alius ?
Deinde quaeritur de his quæ dicuntur ii secunda parte quæ incipit, ibi, « Omnes autem Catholici. » Ibi enim est quædam notula quæ dicit : « Ubi dixerunt de Patre et Filio : qui gignit, et quem gignit, unum est. » Quæritur enim ibi de ratione retractationis Augustini. Cum enim ly est sit verbum substantivum, et signilicet substantiam : videtur potius sequi numerum essentiae, quam numerum personarum : et ita dicendum erat, quod Pater et Filius unum est.
Solutio. Dicendum, quod licet ly est significet substantiam, tamen signat eam ut actum, et per consequens ut in aliquo supposito quod reddit sibi personam : et cum verbum numerum accipiat a substantia supponente sibi, numerato illo
Deinde objicitur super hoc quod habetur in fine ejusdem capituli : « In qua non est aliud Pater, aliud Filius, etc. »
Quæritur enim, Utrum melius dicatur, Alter Pater, alter Filius, vel alius? Et videtur quod alter: quia alius dicit diversitatem substantiae : alter autem diversitatem accidentis, vel proprietatis secundum Porphyrium. Cum igitur Pater et Filius differant proprietatibus suis, et non substantia, videtur melius dici, Al-
<--- Page Split --->
ter Pater, et alter Filius, quam alius Pater, alius Filius.
Quæst. ULTERIUS quæritur, Quare in neutro genere non conceditur ut diceretur, Alud Pater, aliud Filius, etc.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod alter non ita congrue dicitur : quia licet proprietas sit in divinis, tamen proprietas est persona, et persona est subsistens hypostasis sive substantia : quod qualiter sit, infra ostendetur : et ideo supponatur hoc. Unde cum alter dicat tantum variationem accidentis, non competit in divinis.
Ad quæsitiunculam. Ad aliud dicunt quidam, quod tria sunt in divinis : essentia, persona, notio : et ad essentiam transsumitur neutrum genus, ad personam autem masculinum, ad notionem femininum : et jam bene patet de primo, et secundo : quia, sicut
dicunt Grammatici, neutrum est genus informe, et simpliciter rei essentiam significat : et ideo cum quæritur per quid in neutro genere, respondetur per essentiale, sicut lignum, vel animal. Masculinum genus formatum et perfectum est : et similiter in natura perfectionem distinguentium habet hypostatis et persona : et ideo cum quæritur per quis, respondetur nomen personæ distinctæ, ut Socrates, vel Plato. Qualiter autem femininum notioni conveniat, non adeo est evidens, cum etiam ipsum sit genus formatum, individuo et personæ conveniens, quod per interrogationem factam per quæ, cui respondetur determinata hypostasis in sexu feminino. Sed dicunt ad hoc, quod femininum est genus imperfectius : et ideo attribuitur notioni quæ secundum rationem intelligentiæ non ita significat subsistens per se et completum sicut persona.
C. Quis ordo sit servandus cum de Trinitate agitur?
Caeterum, ut in primo libro de Trinitate 1 Augustinus docet, primo secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum fides ita se habeat demonstrandum est. Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores rationibus catholicis, et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est : ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus: et illi si nequiverint invenire quod quærunt, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de nostra assertione conquerantur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
qui non credit fidei, non credit etiam auctoritati : ergo primo agendum est secum rationibus, quam auctoritatibus.
SOLUTIO. Hoc verum est ad infidelem, sed Magister intendit hoc dicere ad fideles : et ideo cum fides in hac scientia praecedat intellectum (ut habitum est) prius est procedendum per auctoritates, quam per rationes. Unde Augustinus et Bernardus dicunt, quod credere debemus auctoritati, quod intelligimus rationi, quod opinamur errori.
In in hac scientia sit primo procedendum per auctoritates?
Hminde quaeritur de hoc quod habetur in tertio capitulo, ubi dicit Auctor, quod « secundum auctoritates sanetarum N.ripturarum, etc. »
V idetur enim e converso esse, quia
D. Testimonia sanctorum de Trinitate.
Proponamus ergo in medium Veteris ac Novi Testamenti auctoritates, quibus divinae unitatis atque Trinitatis veritas demonstretur : ac primum ipsi legis exordia occurrant, ubi Moyses ait : Audi, Israel : Dominus Iesus tuus, Deus unus est 1. Item, Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi tr de terra Egypti : non erunt tibi alii dii praeter me 2. Ecce hic significati unitatem divinae naturae. Deus enim (ut ait Ambrosius in primo libro de Trinitate 3) nomen est naturae : Dominus vero nomen est potestatis. Item, alibi Deus loquens ad Moysen ait : Ego sum qui sum 4 : et si quaespiritu nomen meum, vade, et dic eis : Qui est, misit me ad vos 5. Dicens enim, Ego sum : non, Nos sumus : et, Qui est, non, Qui sumus, apertissimi declaravit unum solum Deum esse. In Cantico etiam Exodi legitur : Dominus... omnipotens nomen ejus 6 : non ait, Domini, unitatem volens significare. Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul multudit Dominus in Genesi, dicens : Faciamus hominem ad imaginem et umilitudinem nostram 7. Dicens enim, Faciamus, et nostram, pluralitatem
<--- Page Split --->
personarum ostendit : dicens vero, imaginem, unitatem essentiae. Ut enim dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Si in illa natura Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una esset tantum persona, non diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim dicit, Ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret : cum vero dicit, nostram, ostendit eumdem Deum non unam, sed plures esse personas 1.
DIVISIO TEXTUS.
DEINDE transeundum est ad quartam partem istius partis quae ibi incipit : « Proponamus igitur in medium, etc. »
Et dividitur in duas : in quarum prima docet venire in cognitionem Trinitatis et unitatis per auctoritates canonicas Bibliae. In secunda autem per rationes congruas et similitudines docet idem, ibi, « Apostolus namque ait, etc. » Et ibi incipit tertia distinctio.
Prima subdividitur in duas secundum duo testamenta ex quibus trahuntur auctoritates. In prima enim ponit auctoritates Veteris. In secunda autem de Novo Testamento, ibi, H, « Nunc vero post testimonia Veteris. »
In prima harum sunt tres patres : in quarum prima principaliter probat unitatem essentiae in se, et in personis. In secunda vero principaliter distinctionem personarum, et per consequens unam essentiam : quae incipit, ibi, F, « Nunc vero ad propositum redeamus. » In tertia parte ponit specialiter testimonia de Spiritu sancto, ibi, G, « De Spiritu sancto etiam, etc. »
In prima harum sunt tria capitula : in quorum primo inducit quatuor auctoritates, quarum tres priores probant unitatem essentiae in se consideratae : quarta vero probat eam esse unam in tribus personis, et adhbet expositionem
quartae secundum Augustinum. In secundo autem ejusdem quartae ponit explanationem duplicem Hilarii, qui subtilius eam intuetur, ibi, E, circa initium, « Item, idem in quarto libro, etc. » In tertio autem dicit summatim quid sequitur ex dictis Hilarii, ibi, E, circa finem, « In hus verbis Hilarius, etc. »
Primo autem incidit dubium de hoc quod dicit : « Ipsa legis exordia. » Lex enim orditur in Genesi. Haec autem auctortas accipitur de capite vicesimo Exodi, y y . 2 et 3.
SOLUTIO. Lex hic dicitur decalogus : et ibi incipit ponere mandata decalogi.
ARTICULUS XI.
An Deus sit nomen naturae?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Deus nomen est naturae, etc. »
- Videtur enim hoc esse falsum per Damascenum, ubi sic dicit : Deus dicitur ab eo quod est 0£v, id est, circuire et fovere universa : vel ab ethin, id est ardens : Deus enim ignis consumens omnem malitiam est : vel a 0s2r9a1, id est, considerando omnia : nulla enim eum latent : imo omnium est contemplator 2.
<--- Page Split --->
Oumus autem istae derivationes dicunt opus. Ergo Deus est nomen operationis, et non naturae.
Item, Dionysius in libro de Divinis omnibus: Divinitas dicitur quae omnia videt providentia et bonitate perfecta, omnia circumspiciens, et continens, et in supera implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia 1. Providere aulum, implere, et continere operationes sunt. Ergo Deus est nomen operatium.
Item, Maximus : Hoc nomen e6c; d. n. atur a Græco verbo gæopæw-æ, id est, w. n. sive contemplor, sive considero : w. i a verbo 6æw, id est, circuio : quia omnia circumspicit, et omnia provident. i circuit : circumspicere autem, et w. iur sunt operationes : ergo est nom. n operationis.
Idem per rationem probatur : non cum habet nomen nisi datum a nobis nominantibus : nos autem non cognoscimos ipsum nisi per opera : ergo videtur, quod non nisi ab operibus nominamus : cum igitur vocemus ipsum Deum, videtur quod Deus sit nomen operationus, et non naturae.
dicit Damascenus, sive circuitonem et continentiam, sive etiam ignem charitatus consumentem peccatum : omnia illa communicabilia sunt creaturae : quia creaturae provident, curant, et intendunt : ergo videtur esse communicabilis deitas.
- Item, Actus quos ponit Dionysius, providere, circuire, implere, continere, omnia communicabilia sunt : ergo videtur, quod deitas etiam communicabilis sit.
Sed contra : Sed contra
Errant qui ponunt plures deos : ergo videtur, quod deitas sit forma incommunicabilis creaturis : ergo videtur, quod non possunt esse dii qui creati sunt.
Item, Anselmus : Deus est majus quam excogitari possit : sed majus quam cogitari possit non potest esse communicabile pluribus : ergo non potest communicari : et sic divinitas erit attributum incommunicabile.
ULTERIUS quaeritur, Penes quid acciQuæst. 2. piatur numerus derivationum Damasceni, et actuum Dionysii ?
IREIUS quaeritur juxta hoc, Utrum d. mitas communicabilis sit creaturae.
Videtur, quod sic : quia super illud M. stoli, I ad Corinth. vn, 5 : Nam eti sunt qui dicantur du : Glossa dicit, participatione divinitatis : ergo videtur, quod divinitas sit attributum in Deo quod est participabile a creatura, et communicabile.
Item, Cantatur de Christo : « Lar- , tius est nobis deitatem : » ergo communicabile est nomen deitatis.
Item, In Psalmo lxxxii, 6 : Ego di- 1 : Dii estis. Et, in Exod. vii, 1, ad M.yson : Constitui te Deum Pharaonis. Item, Diis non detrahes 2 : ergo videtur quod nomen hoc sit communicabile.
Item, Sive dicat providentiam, ut
Adhuc etiam quaeritur, Glossa enim Quæst. 3. super Epistolam primam ad Corinth. vn, 3, dicit, quod Deus dicitur tripliciter, scilicet substantive, adoptive, et nuncupative : dubitatur enim, Utrum æquivoce dicatur de illis.
Et videtur, quod sic : quia æquivoca sunt quorum solum nomen commune est, et ratio substantiæ est diversa : sed hic solum nomen commune est, et ratio substantiæ diversa : ergo æquivoce dicitur de illis.
Idem videtur accipi ex textu ibidem, ubi dicit, Etsi sunt qui dicantur dii : non dicit, qui sunt.
Idem ex modo loquendi Glossæ quæ dicit, quod dicitur tripliciter : quia videtur distinguere significatum vocis, et non suppositorum : talis autem distinctio
<--- Page Split --->
competit æquivoco : ergo ipsum æquivoce dicitur de illis.
Sed contra. SED CONTRA : Etsi sunt qui dicantur dii : Glossa addit, participatione divinitatus.
Quæc. mque autem unum habent nomen participatione ejusdem naturae communs, sunt univoca : ergo Deus est univocum ad Deum substantive, et adoptive, et nuncupative dictum.
Item, Æquivocum non ponit respectum diversorum ad unam naturam per intentionem nominis : qui enim nominavit canem sidus cæleste, non respexit ad aliquam proprietatem naturae canis : et similiter qui nominavit piscem canem : ergo intentio instituentis æquivocum non respexit idem illud cum instituit secundum, ad quod respexit cum instituit ut nomen esset prioris : et ideo Boelius vocat talia æquivoca a casu et fortuna : sed imponens nomen idolo habet respectum ad unum quod est providere et continere, a qua ratione etiam Deus substantive dicitur Deus : ergo videtur, quod Deus non æquivoce Deus dicatur.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod duo sunt attendenda in nomine, scilicet forma sive ratio a qua imponitur : et illud cui imponitur : et hæc vocantur a quibusdam significatum, et suppositum : a Grammaticis autem vocantur qualitas, et substantia : et si attendamus id a quo imponitur, hoc est, attributum, vel formam (ut ita liceat loqui, quia in Deo forma non est) tunc est nomen operationis. Si autem attendamus suppositum, scilicet, cui imponitur et quod supponit, est nomen naturae : et sic patet solutio ad quatuor auctoritates Sanctorum : quia Ambrosius loquitur quoad hoc cui imponitur : alii autem tres quoad illud a quo imponitur.
Si autem quaeritur, Cum istud nomen imponatur ab operatione, sicut et alia quaedam, quare istud potius dicitur nomen naturae quam alia, cum alia etiam
imponantur naturae Dei, sicut et istud ? Dicendum, quod istud nomen, Deus, imponitur ab operibus quæ per se non conveniunt nisi Deo : sicut sunt opera universalis providentiæ, et continenlæ, et impletionis rerum : et quia ista secundum se non conveniunt nisi Deo, ideo per istud potius nominatur natura divina, quam per alia.
Ad aliud dicendum, quod licet nominemus ipsum ab operationibus, non tamen sunt ejusdem rationis operationes : quia quaedam per se non conveniunt nisi sibi : quaedam autem per se et naturaliter etiam conveniunt creaturæ, licet per posterius, quia ab ipso et ad ipsum sunt : sicut vita, sapientia.
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quem sit divinitas sit attributum communicabile ? Dicendum, quod si accipiatur providentia, et continentia, et circuitio respectu universi, in illa ratione non erit communicabile : licet enim præexistentes aliis, vel m gradu dignitatis, vel potentia miraculorum, vel merito vitæ habeant alquam providentiam et continentiam respectu aliorum, tamen deficiunt in duobus ad minus, scilicet in universitate, et in hoc quod non penetrant et implent interiora rei, sed sunt quasi extrinseca : et ideo quoad hoc est incommunicabile : sed quoad actus in genere est communicabile : et tunc dicitur participative, sicut dicit Glossa prætacta.
Ad m quod ulterius quaeritur, A quo Ad quem sit trahatur numerus derivationum secundum Damascenum? Dicendum, quod secundum ordinem ad creaturas tria sunt in Deo, scilicet sapientia, potentia, bonitas, sive bona voluntas : et licet potenta sit prima secundum rationem intelligendi, si ista tria accipiantur absolute sine ordine ad creaturas actu existentes, tamen secundum quod ad gubernationem rei factæ referuntur, prus est actus sapientiæ videntis, et secundo est actus potentæ circuiti tis et continentis
<--- Page Split --->
spiritu alterius : unde haec habitudo cum culto creato facit concreationem et com- positionem, et sic non est ei proprium simpliciter esse. Si autem objicitur, quod hoc etiam est in ente primo, quod re- spritum ponit ad entia creata, dicendum quod respectus ille secundum rem nihil addit ei : sed in ente creato aliter est, quia respectus suus additur super esse suum.
Praterea, In ente creato sumitur adhuc omnipolitas cum alio, et determinabi- litas per formas et differentias generalis- sumorum et aliarum partium entis : quae omnipolitas hoc ipso quod non est in ulto, non est in primo ente : et sic patet qualiter ens nominat essentiam divinam, vel Deum secundum essentiam divinam, et non proprie creatam.
Ad ALIUD dicendum, quod infinitum secundum quod infinitum non nomina- tur : quia secundum hoc est extra nomi- nantem et intelligentem : sed id quod est infinitum secundum quod attingitur per intellectum, potest nominari, et ipso no- minc significari : sicut supra ostensum vel.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est quod nostra cognitio incipit a creaturis : sed non terminatur in creaturis, sed in Deo : venimus enim per effectum poten- tiar in potentam, et per potentiam in es- sentiam : et ideo essentiam nominare possumus, non per aliquam creaturam, vel ab eo in quo ut in fine stet cognitio nostra : aliter enim nunquam possemus aliquid significare de Deo, nisi in ratione causae ad creaturas.
Ad m quod dicit Damascenus quod non significat quid est, Dicendum quod hoc intelligitur duobus modis : quid enim esse est aliquid esse : et aliquid esse est eius non simpliciter, sed determinatum aliqua specie, vel genere, vel differentia esse : sicut esse unam substantiam est aliquid esse, et esse animal est aliquid esse, et esse bonum : et hoc est quod
dicit Boetius in primo de Hebdomadibus : Omne quod est participat eo quod est esse ut sit, alio vero participat ut al- quid sit : et ideo dicet quod sit pelagus substantiae infinitum. Si autem objicitur, quod est oppositio in verbo Damasceni, quia substantia secundum hoc non no- minat esse, sed potius aliquid esse, du- cendum quod ipse non facit vim in no- mine substantiae secundum rationem nominis : sed tantum accipit secundum rem, secundum quod convertitur cum essentia simplci. Aliter dixerunt qui- dam, scilicet, quod quid est propria diffi- nitio rei est quam nec explicite nec impli- cite tangit aliquod nomen divinum Sed hoc nihil est : quia Deus non diffinibilis est, licet possit m ipso dici quid est, sic- ut substantia, sapientia, hontas, et cae- tera hujusmodi. Tamen attendendum est, quod nullum horum nominum quae etiam dicunt quid est, facit nobis determinatam notionem suae significationis in Deo : ita quod nihil sit extra intellectum de re ejusdem significati : qua Deus secundum quodlibet attributum infinitus est : et ideo profunditas ejus, et altitudo nobilitatis ejusdem significata, non includitur tota intellectu : quia aliter comprehenderetur Deus, et finretur nostro intellectu secun- dum hoc attributum, quod falsum est : quia neque simpliciter neque secundum aliquod attributum finibilis est a nostro, vel ab aliquo intellectu creato. Tamen cum dico, quod substantia, vel sapientia, vel bonitas significant quid est Deus : esse autem, vel quid est significat esse, vel ens, vel essentiam infinitam, sive pe- lagus substantiae infinitum : nolo dicere, quod substantia aliquid addendo entu tra- hat ipsum in partem : sed quia talis de- terminatio fit secundum rationem intelli- gendi per nomen hoc, in re non est additio, sed aequalis simplicitas : nec ideo ratio illa intelligendi falsa est, quia se- cundum modum intelligendi falsa est : quia suum modum intelligendi quem ac- cipit ex nomine, non ponit in re ipsa : sed de hoc infra erit quaestio.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIV.
An Qui est sit primum inter nomina divina.
Tertio quaeritur de ordine istius nominis ad alia nomina.
Et videtur, quod ipsum sit prus omnibus aliis nominibus: quia ita dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus: Ipsum secundum se esse senius est eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse: et alia quaecumque existentia participantia ante omnia illa esse participant: ergo videtur, quod Qua est sit primum inter nomina Dei.
Item, Boetius in libro de Hebdomadibus, dicit sic ipsum esse quod nullo modo aliquo participat: ergo videtur, quod ipsum sit simplicius omnibus aliquo participantibus: sed substantia, bonum, et vita, et sapientia participant aliquo: ergo ipsum esse est prius eis.
Item, Philosophus in libro de Causis: Prima rerum creatarum est esse, etc.: ergo ens secundum intellectum est primum.
Item, Commentator ibidem dicit, quod ens fit per creationem, qua secundum intellectum non est aliquid ante ipsum in quo fiat bonum: et alia fiunt per informationem, quia secundum intellectum ens est ante ipsa, et sunt in ente, sicut informantia ipsum: ergo Qui est, est primum.
Sed contra :
Damascenus dicit Dionysium dicere, quod primum nomen est bonum.
Item, In ordine nominum Dionysius prius exsequitur de bono quam de ente, in quo facit mentionem de vero, et pulchro: ergo videtur quod bonum sit ante.
Item, Quidquid se habet ad ens et ad non ens secundum causam, prius est eo quod se habet ad ens tantum : bonum se habet ad ens et ad non ens, in causa prima : ens autem ad ens tantum : ergo bonum est prius ente. PROBATIO MEDIE per Dionysium et per Commentum : quia idem est Bozwo-ò, et xzìtò, sìç. Bozò enim in græco est voco vocas, a quo tractum est bonum in latino : xzìtò autem idem est quod clamo, a quo tractum est xzìòv in græco, quod significat bonum in latino, eo quod Deus sua bonitate vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt.
SOLUTIO. Ista nomina possunt tripliciter considerari, scilicet, secundum suas intentiones simplices : et sic ens est senius, et prius omnibus : quia ordine causæ primaræ secundum Philosophum in libro de Causis, et ordine subject habet se ad omnia alia, scilicet, verum, bonum, vita, et sapientia, etc. Et sic loquitur Dionysius in libro de Divinis nominibus in auctoritate inducta, et Philosophus in libro de Causis. Et sic rato procedit quæ adducta est.
Adhuc, possunt ista considerari etiam secundum supposita in quibus sunt, et quæ non derelinquunt nisi secundum intellectum quemdam, ut vult Boetius in libro de Hebdomadibus : et sic convertuntur inter se verum, bonum, ens, et unum : sed non vita, et sapienta cum istus : unde secundum istum modum quatuor erunt æque prima, sed non antecedunt alia.
Terrio modo ista possunt considerari in causa prima secundum quod causa est, id est, secundum quod producti causata, et sic ens in creatura producitur a bono in Creatore : et hoc modo ens creatum est posterius bono increato : et hoc est quod dicit Dionysius, quod bonum est diffusivum esse sui. Et ista solutio est secundum intellectum Dionysii, ut patet ex inductis auctoritatibus supra. Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
<--- Page Split --->
Ituotaquodproptersimplicemintel - b . tumcutisincreati , utdictumest , dictHabbMoysesinlibrodeDuceneutro - r u m , quodQuiest , estnomenineffableb . i . tpravepuuminteromnianomina : quoahocnominatquodipseverissimeestsumplettersineadditionealiqua .
ARTICULUS XV.
An Dominus sit nomen potestatis ?
Deindequæriturdehocquoddicit , quodDominusestnomenpotestatis . Etquoriturquampotestatemsignificet ?
- VideturpluradiceresecundumDo - nosuminlibrodeDevinisnominibus , ubideitsic : Dominationonestpejorum , u l v i , subjectorumexcessustantum : eulomnisetpulchrorumetbonorumpolictaetomnimodapossessio , etveraetnoncaderevalensfortitudo 1 : ergoudetur , quodDominusdicatsuperposi - tomenpejorum , idest , subjectorumex - romum , etabundantiampossessionispul - hororumetbonorum , etfortitudnem : ethunonlitmentiodepotestateineoquodpolestasest , nisifortesecundumquodfortitudopotestasquædamest .
perpositio enim super pejora, id est, inferiora creata dicitur ab intellectu nominis principaliter: sed continueta et regimur eorum quibus superponitur, dicitur per consequens: sed ea quae sunt causa superpositionis, secundum rationem intelligendi dicuntur in nomine sicut antecedens: causa autem superpositionis est omnimoda possessio pulchrorum et bonorum incomparabiliter plus quam sit in omnibus creatis quibus superponitur. De intellectu etiam illius antecedentis est firmitas quam vocat Dionysus fortitudinem: unde alia translatio habet, firmitatem: ut scilicet, talis possessio sit per se ex natura: quia tunc non valebit cadere pulchrum et bonum in ipso. Et haec quatuor tangit Dionysius in sua diffinitione. Alii autem id quod clauditur in nomine tangunt secundum partem. Et per hoc patet solutio ad totum praeter ultimum.
Etdiciturcommuniteradaliud , quoddominiumpotestdicerehabitumdomi - nandi , velactum : sihabitum , tuncabæternoestDominus : siactum , tuncextemporeestDominus .
ARTICULUS XVI.
Item, Ambrosius dicit 2, quod dominusdiciturapotestateregendi , etominendisubjectamsibicreaturam .
Augustinus autem dicit, quod dominus dicitur qui habet servum: et serundumhanc ultimam expositionem nonudeturDominusesse abaeterno .
An Deus sit nominabilis a nobis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Dominus omnipotens nomen illi. »
- Ex hoc enim accipitur, quod nominatur: ergo nominabilis est a nobis, quod esse videtur contra Dionysium, in libro de Divinis nominibus ubi dicit sic, quod est verbum non dicibile, et irrationabilitas, et non intelligibilitas3. Et alia translatio habet, innominabilitas.
Solutio . Dicendum , quodinintelle - tuejusquodestDominus , quoddamestprincipale , etquoddamestsecundumrationemintelligenditantumconsequensadid , etquoddamsicutantecedens . S u -
- Item, In eodem, quod est verbum
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 12. 2 S. AMBROSIUS, Lib. I de Fide ad Gratua-
nun.
3 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 1.
<--- Page Split --->
inscrutabile simul, et non investigabile : sicut non existente vestigio ullo eorum quae ad occultam ipsius infinitatem transierunt : ergo si sic incognoscibilis est, videtur quod sit innominabilis : quia non fit nominatio nisi cogniti.
Item, In eodem, neque ipsius est opinio, neque nomen, neque sermo.
Item, In cap. 7, dicit ineffabile et innominabile : et infra, Non intelligitur, neque dicitur, neque nommatur.
Et in ultimo Mysticae Theologiae : Neque ratio ipsius est, neque nomen, neque cognitio : ergo videtur quod sit innominabilis.
Item, Philosophus in libro de Causis : Causa prima superior est narratione, et non deficiunt linguae a narratione ejus nisi propter nobilitatem esse ipsius : quoniam ipsa est super omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, quae illuminantur a lumine causae primae.
Sed contra.
Dionysius in libro de Divinis nominibus : Invisible dicunt eloquia, clarissimum lumen : et multum laudabilem et multum nominabilem, ineffabilem et innominabilem 1.
Item, In eodem capitulo et primo : Theologi deitatem laudant, sicut et innominabilem, et ex omni nomine.
Item, Dicit quod est ipsius ratio, intellectus, et nomen.
Item, Exod. iii, 15 : Hoc nomen mihi est in æternum : ergo videtur, quod sit nominabilis.
ipsum dictione imperfecte significante, dummodo illam imperfectionem in eum non ponamus. sed superemnerre eum intelligamus : et sic intelliguntur omnia quae adducta sunt de Dionysio ad hoc quod sit nominabilis. Et quod hoc verun sit patet per Dionysium sic dicendum in libro de Divinis nominibus, cap. ultimo : Et neque afferimus ipsum nomen bonitatis sicut concordantes ipsi : sed desiderio intelligendi aliquid et dicendi de ineffabili natura illa, nominum dignissimum sanctificamus ipsi primum. Et concordabimus quidem et in hoc Theologis, a rerum autem veritate deficimus.
Ad 12 autem quod objicitur de propositione Philosophi, Dicendum quod ipse verum dicit, et hujus secundum Commentum est talis ratio : quia primum de se importat duo, scilicet, quod est perfectum in se, et largiens perfectionem omnibus aliis : diminutum autem in quantum diminutum de ratione sua habet duo his contraria, scilicet, quod quia est in se deficiens a perfectione, ideo nulli largitur aliquam perfectionem. Et ideo, quia omne nomen diminute dicit id quod est Deus, ideo magis non convenit quam conveniat : quia in quantum diminutum ponit contraria duobus quae omnis qui ponit Deum, dicit esse in Deo. Verissime autem dicitur esse supra nomen, et supra narrationem : quia cum non finiatur intellectu, significatur excedere omne nomen, et omnem rationem.
Soluto.
SOLUTIO. Dicendum ad hoc secundum Augustinum in primo de Doctrina Christiana, ubi dicit sic : Deus cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis suis gaudere nos voluit. Unde dicendum, quod Deus innominabilis est nomine repræsentante perfecte id quod est ipse, sive id signante complete. Sed propter noninum inopiam condescendit nobis ut nominemus
ARTICULUS XVII.
A quibus nominatur Deus, an ab omni eo quod melius est esse quam non esse?
Ulterius quaeritur, a quo nominatur?
<--- Page Split --->
Et dicit Anselmus quod nominatur ab omni eo quod melius est esse quam non esse simpliciter : sed omni ei quod est, melius est esse ens quam non esse : ergo Deus nominatur ens.
Item, Melius est vivere omni ei quod est, quam non vivere : ergo nominatur vita : et sic de aliis. Sed non omni ei quod est, melius est esse aurum quam non esse aurum : quia Angelo melius est non esse aurum quam esse aurum : et ideo aurum Deo non convenit. Hac igitur regula utitur Anselmus ad nominandum Deum.
SED CONTRA :
Melius est omni ei quod est, esse sensibile sensitivum quam non sensitivum : ergo videtur quod Deus sit sensitivus, quod falsum est.
Item, Dicunt alii, quod nominatur Deus ex omnibus quae non pertinent ad privationem et materiam : sed multa tala sunt quae alicui melius est esse quam non esse : sicut melius est me esse hominem quam non esse, etc. : ergo videtur, quod non sit verum dictum antecedens.
Praeterea, Dionysius facit Theologiam de mysticis nominibus, et aliam de symbolicis : ergo videtur, quod nominetur a symbolicis : ergo a materialibus, quod est contra hoc quod dicitur communiter, quod a materialibus non nominatur.
Item, Dionysius dicit, quod etiam in ipso oportet affirmare omnium positiones : ergo videtur quod omnium nominibus nominetur.
tione imperfecte et in parte significat id quod in Deo est perfectio et in toto : et significat quandoque accidentaliter id quod substantialiter est in Deo et substantia divina : et ideo res divina quam nominat, remanet nobis occulta : quia scimus ipsam esse super nomen, et deficere linguam a narratione ejus. Et ideo exponit Dionysius quod est vita, et non vita, sed supra vitam : est enim vita in re per prius, et non vita secundum id quod nomen ponit : supra vitam, eo quod ipse est vita sua, et inserta nobis : et ideo etiam dicit Dionysius, quod in Deo affirmationes sunt incompacte, et negationes vera : quia negationibus dicitur quid non est, sicut incorruptibilis, incorporeus, et hujusmodi : et haec simplciter vera sunt. Sed affirmatio incompacta est : quia modus significandi in nomine repugnat rei divina, sicut dictum est, praecipue propter tria, scilicet, qua significat composite quod infinita simplicitatis est, et imperfecte quod perfectssimum est, et accidentaliter quandoque quod est substantia. Unde Anselmus dicit, quod pater, et vita, et hujusmodi, licet nobis secundum rem descendant a Deo, ad nos tamen familiarius sonat nomen patris patrem carnalem hominem quam Deum. A symbolicis autem nominibus secundum translationem proprietatis corporalis ad spiritualem denominatur. Sicut lapis, quia solidus et solide fundans quod superaedificatur : sic spiritualiter solida veritas ejus est fundamentum spiritualis aedificii. Et istis duobus modis nominatur ab omnibus.
SOLUTIO. Dicendum, quod dupliciter formantur nomina divina, scilicet, aut.ab his quae secundum rem per prius sunt in Deo et per posterius in creaturis, et haec nomina dicuntur mystica a beato Dionyssio, sicut ens, vita, intellectus, sapientia, bonitas, et hujusmodi : μόστις enim graece, in latino idem est quod secretum : et hoc ideo quia nomen illud secundum proprietatem suam quam habet ab institu-
AD REGULAM autem Anselmi dicendum, quod illa vera est de mysticis nominibus quæ id nominant quod secundum rem per prius est in Deo, licet non nominent ipsum sicut est in ipso.
Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad object. 1. quod sensus duobus modis accipitur, scilicet, pro potentia materiali conjuncta organo, et sic non convenit Deo, nec etiam Angelis : vel potest accipi pro virtute acceptiva, vel cognitiva sensibilium,
<--- Page Split --->
et hoc modo convenit Deo, et Angelo, et sic est conditio nobilitatis.
Adobject.2. Ad id quod quaeritur de regula Magistrorum, dicendum quod bona est : quia materiala dicuntur corporalia, sive sint ipsa corpora, sive formae substantiales vel accidentales, quae corporibus determinantur, et in corporibus sunt. Priva-
tiva vero quae pertinent ad defectum : quia illa omnia ex privatione causantur : sicut pati, mutari, moveri, et injustum esse, et mentiri, et peccare, et hujusmodi. Præter hæc autem, omnia pertinent ad nobilitatem, quæ melius est esse omni ei quod est, quam non esse. Et ex his patet solutio ad totum.
E. Aperte ostendit quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo.
Hilarius quoque in libro III de Trinitate dicit his verbis significari quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas, vel solitudo : sed similitudo, et pluralitas, sive distinctio : ait enim sic : Qui divit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, invicem esse sui similes, in eo quod dicit, Imaginem et similitudinem nostram, ostendit. Imago enim sola non est, et similitudo sibi non est : neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit1.
Item, idem in libro IV, absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se esse referendam tantum, dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis : quia consortium aliquod nec potest esse sibi ipsi solitario, neque rursum solitudo solitarii recipit, Faciamus : neque quisquam alieno a se loquitur, Nostram : uterque ergo sermo, scilicet, Faciamus, et Nostram, ut solitarium eumdemque non patitur : ita neque diversum a se, alienumque significat. Solitario convenit, Faciam, et Meam : non solitario vero convenit dicere, Faciamus, et Nostram. Uterque sermo ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse, vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius nec diversus est confitendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem, eamdemque similitudinem hominem2 reperitur operari : ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eamdem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis3.
In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine
<--- Page Split --->
consortii : atque significavit nomine consortii, vel pluralitatis non poni aliquod, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur, solitudo vel singularitas negatur : cum dicimus plures esse personas, acculificamusquod non est una sola. Ideo Hilarius volens ista subtiliter etanuiintelligi , ait : Professio consortii sustulit intelligentiam singularitat u ' . Non dicit, Posuit aliquid. Ita etiam cum dicimus tres personas, sinpularitatemet solitudinem tollimus : et quod Pater non est solus, nec Fibustsolsolus , nec Spiritus sanctus est solus, significamus : et quod necPatertantumest, et Filius, nec Pater tantum et Spiritus sanctus, nec Fibustantumet Spiritus sanctus. De hoc autem in sequenti 2 plenius agetur, ubictiamsecundum quid similes dicantur tres personæ, et utrum aliquomudositibidiversitas vel differentia ostendetur.
ARTICULUS XVIII.
Pusquosupponitimago , cumdicitur : Pariamushominemadimaginemno - strun ?
Dindequæriturdehocquoddicit : • Fucuamushominemadimaginem , e t . » Etquærunturduo , scilcet , proquostetibiimago , velproessentia , velpropersonis , anproutroque ? Etnecundoderationediversitatisexposi - tomum , AugustinietHilarii .
Primoergoquæritur , Utrumimago - quiponatessentiam , velpersonas ? S i - mpponitessentiam , tuncvideturpossedici , Faciamushominemadessentiamnostram , veladessentiamintribusper - sonis : hocautemnonestverum : e r g o - videtur , quodnonsupponatessentiaminse , necessentiamintribuspersonis .
Siautemsupponatprotribuspersonis , tuncvideturquoddebuitdicere , Adimagines , etnonadimaginem .
SiPORTEdicatur ( sicutquidamdixe - r u n t ) quodimagostatibiproFlio . CONTRA : Textusdicitadimaginemno - stram : Filiusautemnonestimagonisii
Patris : undetuncdebuitPaterdicere , Adimaginemmeam : etnonessetver - bumcommunetribuspersonis , sicutdi - cuntSancti .
Propterhocdixeruntquidam , quodimagononstatibiproimagineincrea - t a , sedcreata : ethocvolunthabereexconsignificationepræpostionisad , quævideturnotareassimilationemcumratio - nealicujusdistantiæ : quiavideturquasiadaliquidconsignificaremotum , consi - gnificatenimadlocum . Siautemquæ - ratur , Quidsitilludcreatumadquodhomofactusest , dicuntquodhocestratioimaginisabstrahensabexemplataimagineinhomine . Sedcontrahocest , quodadhuchæcratioimaginiseritratioalteriusalicujusincreati , etdehocrediteademquæstioquæprius , Utrumdicatessentiam , velpersonam ? etsiperso - n a m , UtrumpersonamFilii , velomnesincommui ?
Præterea , Ratioillaimaginisnonpot - estponiessenisiinmenteDeifacientishominem : etsichæcratioimaginiseritideaadquamfithomoadimaginemDei : etsicnonestcreatumaliquid , sedpotiuscreatrixessentia , utvultAnsel - m u s . Undehocnihilvideturessedi - c t u m .
<--- Page Split --->
SUNT ALII qui dicunt, quod imago stat ibi pro Filio, et similitudo pro Spiritu sancto. Sed tunc videtur Pater debere dicere hoc verbum, et non communiter tota Trinitas. Item, deberet dicere Pater, ad imaginem meam, et similitudnem nostram : et non communiter dicere ad Filium et Spiritum sanctum, ut exponunt Sancti, sed ad Filium tantum.
Solutio. Solutio. Ad ista dico sine praejudicio, quod imago et similitudo hic dicunt essentiam divinam in recto, et tres personas in obliquo. Unde imago est essentia una in tribus personis se in eadem essentia imitantibus : et similitudo est essentia una per modum qualitatis quae secundum Damascenum, assequatur substantiam : sicut bonitas, sapientia, et hujusmodi in tribus personis sibi similibus in bonitate, et sapientia, et virtute, et hujusmodi : unde et imago et similitudo sunt relativa obliqua, et intrinsece. Obliqua dico : quia ea quae referuntur ad se, importantur in obliquo. Intrinsece dico : quia habent in se relationem, et etiam id ad quod refertur : ita quod non quaerunt determinari extra : sicut dicitur, Isti sunt similes, hoc est, iste est similis illi, et iste est similis isti.
Ad hoc ergo quod primo objiciebatur, dicendum quod dicunt essentiam in personis se in ea imitantibus : sicut enim habitum est, dicunt imitantes, et id in quo imitantur se. Nec valet quod posset ibi dicit, Faciamus hominem ad imaginem, id est, ad essentiam in tribus personis : quia licet essentia in tribus personis sit idem imagini, tamen alius est modus significandi in nomine : et ideo non procedit argumentatio : et est ibi accidentis peccatum, vel etiam secundum quosdam figura dictionis propter mutatum modum prædicandi in divinis. Alas autem rationes quae contra alias opiniones procedunt concedimus sine præjudicio.
Ulterius quaeritur de ratione diversae expositionis Augustini et Hilarii. Et dicendum, quod Hilarius in hoc termino, imaginem, considerat duo, scilicet id quod importatur in recto, et id quod importatur in obliquo : et ideo dicit in eo posse accipi unitatem essentiae, et pluralitatem personarum : et ideo dicit, Imago sola non est, id est, non est unius, quia plures se imitantes in uno supponit : et similiter considerat in hoc termino, similitudo, præter hoc solum quod imago est in essentia, similitudo autem in hus quae secundum modum significandi in nomine important qualitatem. Augustinus autem tantum his terminis considerat id quod importatur in recto.
Similiter hos duos terminos : Faciamus, et nostram, diversimode considerant. Hilarius enim duplicem modum significandi considerat in eis, scilicet, consignificati pluralis numeri, et in hoc accipit pluralitatem personarum : et iterum modum significandi quo consortium dicunt, unus eorum ad actum unum in numero, et alter ad formam unam in numero : cum enim dicitur, facamus, actus unus numero verbi intelligitur egredi a diversis suppositis personis : et hoc non potest esse nisi illæ sint unum in essentia agente. Similiter cum dicitur, nostram, notatur plurium esse una numero ratio imaginis et natura : et hoc est quod dicit, quod professio consorti per ly nostram, et faciamus, sustulit intelligentiam singularis : et sic ponit plures personas. Cum autem dicitur : « Neque quisquam alieno a se dicit, nostram,» et faciamus, hoc est quia sic non nisi per unum quod est natura referuntur ad actum unum numero qui importatur per ly faciamus, et per unum quod est imago et natura dicuntur habere consortium quod importatur per ly nostram. Augustinus autem non accipit in his terminis nisi significatum plane. Diversitatem autem vocat Hilarius divisionem naturae quae est in materia per formas substantiales : sicut homo ab homine, et leo ab homi-
<--- Page Split --->
no . singularitatem autem vocat individuationem per accidentia, quae divinis non computant : solitudinem autem vocat separationem per locum.
ARTICULUS XIX.
- termini numerales in divinis aliquid ponant ?
Divide quaeritur de hoc quod dicit Magister in eodem capitulo, ubi recollit sumnum dictorum Hilarii, et dicit : • Itque significavit nomine consortii, vel plurilitatis non poni aliquid, sed remotri, etc. »
penes formam : penes materiam non est in divinis : ergo si est, est penes formam. Aut ergo penes formam generis, aut speciei : et patet, quod neutro modo : ergo videtur, quod in divinis non salvetur ratio terminorum numeralium.
Item, Philosophus dicit, quod infinitum in numero causatur ab infinito in continuo : quia quantum dividitur in continuo, tantum apponitur in numero : numerum enim cognoscimus divisione continui : ergo videtur, quod numerus non sit proprie nisi in naturalibus.
Praeterea, Numerus est species quantitatis discretae : ergo termini numerales aliquid ponunt circa suum subjectum. In divinis autem est omnimoda simplicitas : ergo nihil ponunt in illis, sicut Magister dicit.
Et ex hoc videtur accipi, quod secundum Magistrum termini numerales in divinis nihil ponunt, sed negant magis et minus : ut cum dicitur una persona, non ponitur aliquid circa personam, sed removelatur sic, id est, non dua, non tres : et cum dicuntur dua persona, id est, non una tantum, vel tres : et cum dicuntur tres, intelligitur non una, vel dua tantum, vel plures tribus.
Et hoc videtur etiam per Isidorum, qui dicit, quod numerus dicitur a nutu : multus sautem sensus est : ergo videtur non esse numerus nisi in sensiblibus.
Item, Boetius : Diversa numero sunt in quibus invenitur diversitas in numerando : sed in personis divinis non est diversitas : ergo nec numerus. Quod autem non sit diversitas in divinis, patet in radem auctoritate Hilarii.
Item Philosophus : In quibus non est materia, non est numerus, nisi penes causam et causatum : sed in divinis non est materia : ergo si numerus est in cis, est penes causam et causatum, quod iterum non convenit : quia non conceditur quod una persona sit causa alterius.
Item, Damascenus dicit, quod differentia est causa numeri : omnis autem differentia aut est penes materiam, aut
SED CONTRA :
Dicit Philosophus, quod eadem est ratio hominis, et unius hominis : ergo videtur quod unum nihil addat supra id quod unum est, nisi indivisionem forma indivisa in se, et distinguentis ab aliis : et ita videtur in divinis convenire et ponere.
Item, Boetius dicit in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod unum et ens convertuntur.
Item, Unumquodque a forma sua unum est. Cum igitur proprietas persona faciat eam indivisam in se, et ab aliis divisam, et sic sit quasi forma, videtur quod unum ponat in personis proprietatem.
SOLUTIO. Dicendum, quod unitas essensolutio. tiae est ipsa essentia : sed alia ratione est essentia, et alia una. Essentia enim est cujus actus est esse. Dicit enim Anselmus, quod essentia, esse, et ens differunt : sicut lux, lucere, et lucens. Sed una est in quantum in se una existens suis (ut ita dicam) proprietatibus naturalibus ab aliis distinguitur, quae sunt ipsa essentia. Et personae unitas est proprietas quae est persona, et unitas notionis est notio, licet aliter in termino
<--- Page Split --->
numerali significetur. Et similiter dico de duobus, et tribus, secundum quod ducunt iterationem unitatis personae, vel notionis. Magister ergo intendit, quod supra id quod res est non addit unum nisi indivisionem : et ideo dicit nihil ponere. Si autem attendantur quo persona est una, vel duae, vel tres, tunc ponit proprietatem sub alio modo significandi.
Ad ALIUD dicendum, quod non salvatur numerus in divinis prout dicit nutum sensus, sed prout dicit nutum intellectus quocumque modo distinguentis : et ideo etiam licet hoc admittatur, quod in divinis est numerus personarum, non tamen admittitur quod in divinis simpliciter sit numerus : quia simpliciter numerus est diversarum rerum in essentia et esse, quod non est in divinis.
Ad ALIUD dicendum, quod non est in divinis diversitas numero, sed potius distinctio : et id quod dicit Boetius, intelligtur in his in quibus simpliciter est numerus. Et non dico hoc quod numerus personarum sit numerus absolute loquendo.
Ad ALIUD dicendum, quod in divinis non est causa et causatum, sed principium et principatum, et hoc sufficit numero personarum : tamen id quod dicit ille Philosophus, non est omnino sufficiens : quia in Angelo est numerus multus, ut vult Dionysius, etiam praeter hoc quod unus sit causa alterius.
Ad ALIUD dicendum, quod si differentia large accipiatur, tunc comprehendet distinctionem personalium proprietatum, et illa in divinis causabit numerum talem qualis est ibi.
merus et multitudo. Unum autem dicitur contnuitate, et unum forma, et unum naturae aequalitate et unum per respectum ad unum. In continuitate, sicut linea est una, et corpus unum : forma autem secut homo est unus, vel Socrates est unus. Aequalitate naturae, sicut id cujus attributa essentiae naturalis sunt eadem. Per respectum ad unum, sicut univoca sunt unum per respectum unius rationis ad id in quo univocantur Per oppositum autem privatione unius fit numerus et multitudo. Privatione enun continu fit per divisionem numerus. Similiter divisione forma per materiam, sicut in numero individuorum, vel per formas sive differentias, sicut in numero specerum fit numerus. Similiter in aequalitate naturae secundum attributa fiunt gradus, et ordnes in natura, et multitudo, sicut fit numerus Angelorum. Similiter et multitudo rationum simpliciter, et per prus et posterius facti numerum in aequivocis, et analogis : de tali numero numerato loquitur Philosophus.
Ad ALIUD dicendum, quod unum dupliciter accipitur, scilicet, prout convertutur cum ente : et sic non est principium discrete quantitatis quae est numerus et multitudo : et numerus sic resultans non est in discrete quantitatis specie, sed ponit formam qua res unum vel multa est . et sic aliquo modo accipitur in divinis. Aliter est principium discrete quantitatis, et sic est ens in parte, et ponit accidens significatum circa suum subjectum : et similiter numerus ab eo surgens, et sic non convenit in divinis.
Ad ALIUD dicendum, quod infinitum passio materiae est : et ideo non est necesse si infinitum in numero non causatur a divisione continui, quod propter hoc numerus simpliciter causetur ab illo . qua numerus in non materialibus invenitur. Vel dicatur (ut quadam dixerunt) quod numerus et multitudo opponuntur unitati : unde quot modis dicitur unum, tot modis per oppositum fit nu-
ARTICULUS XX.
Quæritur, Quare in aliis entibus ad numerum hypostasis sequitur numerus naturae, et non sequitur in divinis ?
Sed adhuc ulterius quaeritur, Quare
<--- Page Split --->
hoc fit quod in aliis entibus ad numerum hypostasum sequitur numerus naturae, et non sequitur hoc in divinis? Non enim sequitur Pater est unus Deus, et Filius est unus Deus, et Spiritus sanctus est unus Deus : ergo sunt tres dii. Hoc enim videtur esse contra communem animi conceptionem quae intellectui per se est nota, scilicet, quod plurium hypostasum numero non potest esse una natura nu- mero.
Solutio . Dicendum , quodhoccontin - pitpropteridentitatemnaturæethypo - stasisindvinis . Hypostasisenim , sivesubstantia , siveidquodest , inveniturquatuormodisinentibus . Inquibusdamenimdifferthypostasisànatura , sivequodestaquoest : itatamen , quodna - turasivequoest , communicabileestpluribus , etactucommunicaturperdi - visionemejusquodest , sivehypostasis , peractumgenerationis : sicutacciditinomnibusgenerabilibusetcorruptibili - b u s : uthomo , asinus , etcæterahujus - n o d i . Inqubusdamautemquoest , sivenatura , communicabilisest : etdiffertaberoquodest , siveàsupposito , sivehypostasi : sednoncommunicatur , eoquodsuammateriamtotamhabeatintrase , inquaipsumpossibileestesse , etnuhildeeaestextraipsum , nequeperpotentiam , nequeperactum : sicutinsole , etluna , etcæterisstellis : inqui -
bus etiam forma, sive quo est, licet sit communicabile, et differat ab eo quod est, sive supposito, sive hypostasi, et ipsa hypostasis sit quanta: tamen numquam per actum dividetur, eo quod totam habeat intra se materiam illam in qua possibile est esse suam formam: et ideo species in illis salvatur in uno: quoniam hoc est principium apud naturam generalem, quod omnium eorum quorum non est materia tota intra formam terminata, est actus generationis per quem diverso supposito forma multiplicatur in plura numero. Item, in quibusdam natura quidem sive quo est, differt ab ipso supposito, vel hypostasi, sive quod est: tamen simplex est ipsum quod est indivisibile non ex materia aliqua ens: quia, ut dicit Boetius 4, spiritualium nulla est materia: et ideo in talbus salvatur etiam species in uno supposito, et non communicatur: imo contrahit individuantia a proprietatibus suppositi penes attributa personalia accepta: et sic est in Angelis. Sed in divinis quo est et natura omnino indifferens est a supposito: et ideo numerato supposito, non dividitur natura: sed indifferens manet in omnibus suppositis ejusdem naturae: et ideo non tenet, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus: ergo tres dii: quia terminus numeralis non ponit rem suam nisi circa suppositum, et non circa naturam, sive quo est.
F. Ad idem quod cæperat redit, ut alias auctoritates supponat.
Nunc vero ad propositum redeamus, et ad ostendendum personarum pluralitatem, atque essentiae divinae unitatem, alias Sanctorum auctoritates inducamus. Moyes dicit: In principio creavit Deus coelum et terram 2 : per Deum significans Patrem: per principium, Filium. Et pro eo quod apud
<--- Page Split --->
nos Deus dicitur, Hebraica veritas habet Elohim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quod ergo non est dictum El, quod est Deus: sed Elohim, quod interpretari potest dii, sive judices: ad pluralitatem personarum refertur. Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit: Eritis sicut dii'. Pro quo in Hebraico habetur Elohim: ac si diceret, Eritis sicut divinae personae. Ille etiam maximus Prophetarum et regum David, qui suam caeteris praefert intelligentiam, dicens: Super senes intellexi 2 : unitatem divinae naturae ostendens, ait: Dominus nomen est illi 3 : non dicit, Domini. Alibi etiam ejusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens, ait ex persona Dei: Israel, si audieris me, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum 4. Aliud horum (ut dicit Ambrosius in libro I de Trinitate 5) significat aeternitatem: aliud, unitatem substantiae indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium, vel Spiritum sanctum, esse credamus: nam si Patre posterior est Filius, vel Spiritus sanctus, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est, sed nec posterior est, quia recens non est: nec alienus, quia ex Patre natus est Filius, ex Patre procedit Spiritus sanctus. Alibi quoque distinctionem personarum insinuans, ait: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum 6. Alibi etiam ait: Benedicta nos Deus, Deus noster! Benedicta Deus, et metuant eum omnes fines terrae 7. Trina enim confessio Dei Trinitatem exprimit personarum: unitatem vero essentiae aperit, cum singulariter subjungit eum. Isaias quoque dicit se audisse Seraphin clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus 8. Per hoc quod dicit ter, Sanctus, Trinitatem significat: per hoc quod subdit, Dominus Deus, unitatem essentiae. David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat ex persona Filii, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te 9. De hac generatione ineffabili Isaias ait: Generationem ejus quis enarrabit 10 ? In libro quoque Sapientiae 11 aeternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur: Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum,... antequam terra fie-
<--- Page Split --->
rrt. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant, ante colles ego purturiebar. Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. Quindo præparabat coelos, aderam... Quando appendebat fundamenta terræ: cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludevus coram eo omni tempore. Ecce apertum de æterna genitura testimonium, quo ipsa Sapientia perhibet se ante mundum conceptam esse, et parturiri, id est, genitam, et apud Patrem æternaliter existere. Ipsa etiam nilii ait: Ego ex ore Alisimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam 1. Michæas quoque Propheta æternam Verbi generationem, et temporalem ex Maria, simul insinuavit, dicens: Ettu, Bethlehem Ephrata, parrulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, rt egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis 2.
ARTICULUS XXI.
Utrum un uno principio omnia facta sunt, vel in diversis, ut dicunt Manichæi ?
Deinde transeundum est ad illud capitulum, in quo principaliter intendit probare distinctionem personarum, et per consequens essentiae unitatem : et quia fecerat digressionem exponendo verba Hilarii, ideo dicit : « Nunc vero ad propasitum, etc. »
Dubium autem incidit de hoc quod dicit : In principio creavit Deus cælum et terram. Videtur enim Manichæis non in uno principio cælum et terram fecisse : sed in uno cælum, id est, regionem lucis, et spirituum : et in alio terram, id est, regionem tenebrarum, et pugnae carnis adversus spiritum : quod nituntur sic probare :
- Nihil idem eodem modo se habens facit diversa : ergo multo minus contraria : sed Deux maxime idem est eodem modo se habens : ergo non facit contraria : sed incorruptibilia, et corruptibilia sunt con-
traria : erga ipsa non sunt ab eodem principio.
Item, Sapientissimi artificis non est suo operi facere repugnans : cum autem anima ad imaginem Dei creata, sit opus incorruptibile Dei, ideo Deus non fecit ei repugnans : sed caro repugnat ei, et aggravat eam : ergo creator animæ non est plasmator corporis. Sapient. ix, 15 : Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et Apostolus, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, etc.
Præterea, Malum fit in mundo : omne autem quod fit, ab aliquo fit : ergo malum fit ab aliquo. Detur illud esse liberum arbitrium, sicut dicunt Catholici : aut ergo fit a libero arbitrio tantum, aut a libero arbitrio secundum quod Deus operatur in ipso et movet ipsum, sicut prima causa est in secunda et movet eam. Si primo modo : ergo liberum arbitrium est primum principium mali, et per consequens sunt duo principia : unum boni quod est Deus, alterum mali quod est liberum arbitrium. Si secundo modo : ergo bonus Deus est auctor mali : non
<--- Page Split --->
ergo debet esse ejusdem punitor : quia nemo justus illius rei est punitor cujus ipse est auctor.
- Similiter, dicit Augustinus quod Deus non facit aliquid quo opus suum fiat deterius : sed malo fit homo deterior : ergo bonus Deus non facit illud nec in se, nec in alio : ergo oportet, quod sit ab alio principio quod est Deus tenebrarum : quia malum, ut dicit Damascenus, est tenebra intelligibilis. Si forte dicatur, quod malum nihil est : et ideo non oportet ut habeat principium existens. Contra : Deus non punit pro nihilo supplciis aeternis : sed malum punitur aeterno supplicio : ergo malum non est nihil, sed aliquid, et ita redit primum : vel si fiat vis in malo, videbitur eadem ratio procedere de peccato quae facta est de malo.
per hunc modum : ipse enim stabilis manens dat cuncta moveri. Et ideo uno modo ipse existens per rationes ideales diversas in sua sapientia operativa exstentes, potest causare diversa, et etiam contraria in illis contrariis quorum utrumque est ens : sicut sunt contraria forma, ut album, et nigrum : sed corruptibile et incorruptibile, et justum et injustum, bonum et malum non sunt sic contraria : quia unum est a forma, alterum a privatione qua est in materia, qua non est nisi defectus, ut dicunt Anselmus et Augustinus : et ideo causam agentem non habet : sed potus causa agens habitum qui opponitur tali privationi, si deficit ab aliquo principiorum habitus, tunc in actone sua incidet privatio praeter intentionem agentis, et praeter hoc quod aliquod agat ad ipsam, sed potius ex hoc quod non habuit in opere habitus sufficentam principiorum qua ad habitum exigebantur : sicut est videre in caecitate in pupilla : non enim hoc est ex intentione vis formativa oculi quod non est lumen in oculo, sed potius qua deficit materia vel aliqua materia dispositio qua ad visum requirebatur, cum vis formativa oculum formaret. Et sic causatur corruptibile : qua deficit virtus receptiva incorruptionis ex parte materia in qua forma inducutur, eo quod non est removibilis a contrariatete pugnante.
Ad aliud dicendum, quod pugna carnis ad spiritum tripliciter consideratur, scilicet, in causa qua est fomes originalis peccati, et appetitus contrarii : et hanc causam peccatum induxit, et non Deus. Si autem consideretur ut poena, tunc est a Deo juste pro peccato ipsam infligente, et sic utique bona est, quia justa est : et omne quod justum est, bonum est, ut dicit Augustinus. Tertio, consideratur in causa dissolutionis corporis, et sic fit a principiis pugnantibus in corpore, qua induct corruptionem ex defectu materia, et sic ex privatione qua est in materia incidit praeter intentionem agentis et naturae. Et hoc est quod dicit Dionysus.
A o Hoc solvendum dicendum est, quod non est nisi unum principium, eo quod principium mali esse non potest : quia illud aut esset summum malum, ita quod non posset esse pejus : aut haberet aliquid de bono. Si primo modo, tunc esset non ens, ut supra est habitum : quia ens est unum optimorum quod omnia desderant. Si secundo modo, tunc jam esset compositum, et non principium, et aliquid esset in ipso de causatis a bono principio, quod non potest esse : et ideo principium mali efficiens, quod sit per substantiam suam mali causa, esse non potest.
Ad prium dicendum, quod hoc intelligitur de causis per motum causantibus, sicut oculum, et stellae, et caetera corpora physica : quia uno modo motus non efficutur nisi ab una forma quaecumque sit illa : sed diverso motu in accedendo et recedendo ad stellas et motus diversos in obliquo circulo in quo intersecant se circuli planetarum, in quo aliquo modo sunt stellae omnes, fiunt diversae conjunctiones, et respectus et praeventiones, et ascensus, et descensus : et ideo tunc causantur diversa. Deus autem non operatur
<--- Page Split --->
quod non corrumpitur quid existentium secundum quod existens : sed circa existus corrumpuntur modi, commensurationes, et harmoniae ex infirmitate proprii habitus.
I n 10 quod objicitur de malo, dicendum quod malum non habet causam undr sit, sed habet causam unde incidat praeter intentionem causae, et praeter hoc quod agat ad illud : quia ad illud quod nihil est, agi non potest. Liberum enim arbitrium potentia activa est, et secundum quod conjungitur his quae informant autus, sic fiunt actus ejus : et si conjuncitur in deliberando cum conversione ad bonum naturae, fit actus ejus inductivus illius boni, et habet hoc bonum finem : si autem conjungitur cum bono virtutis politicae, erit actus ejus informatus ab illo bono : et si conjungitur actus ejus bono gratiae, erit iterum habens formam et finem illud bonum : si autem non conjungitur alicui horum, sed potius deflecitur ab omnibus his, tunc incidet peccatum ex infirmitate et privatione eorum quae ad opus rectum exigebantur.
Si autem quaeritur, Quae sit causa deflevionis illius? Dicendum cum Augustino, quod est conversio ad bonum commutabile, non secundum quod bonum est, nec secundum quod commutabile est, sed secundum quod ponitur finis ultimus appetitus liberi arbitrii : sic enim abstrahit ab eo quod est vere finis : et ideo etiam ista conversio non causat malum secundum quod est ens, id est, secundum quod conversio est ad bonum commutabile, sed potius secundum quod est abstrahens a fine incommutabilis boni, et hoc est privatio : et ideo malum non habet principium nisi deficiens. Et de hoc in libro secundo plura dicentur.
Ad hoc autem quod objicitur, quod secundum hoc malum nihil est, et Deus puniens peccatum vel malum, pro nihilo punit, Dicendum, quod licet nulla essentia sit, tamen nonnullam essentiam ponit : privatio enim quae nulla essentia est, supponit tamen materiam deformatam
in carentia habitus debiti. Ita malum et peccatum licet in eo quod hujusmodi, nulla essentia sunt, supponunt tamen actum deformatum privatione habitus et finis debiti : et ideo pro illo, cum sit in potestate nostra, merto punitur peccator.
ARTICULUS XXII.
Utrum hoc nomen, Deus, habeat plurale?
Deinde objicitur de hoc quod dicitur : « Eritis sicut dii, scientes bonum, etc. » Videtur enim, quod nomen, Deus, non habeat plurale.
Deus enim dicit formam incommutabilem : forma autem incommutabilis non habet pluralitatem : ergo in plurali dictum non habet significationem.
Item, Deus nominat primum principium : prima autem principia non possunt esse plura : ergo, etc.
Item, Anselmus : Deus est majus quam aliquid excogitari possit : sed talia non possunt esse plura : ergo intellectus hujus nominis, Deus, repuguat pluralitati.
Item, Cum dicitur, Socrates, forma Socratis significatur in nomine cum individuantibus, quam impossibile est eamdem numero in alio inveniri, et ideo plurali caret : ergo similiter, cum intellectu hujus nominis, Deus, claudantur ea quae impossibile est alii convenire,videtur hoc nomen, Deus, in plurali non habere : haec autem sunt omnipotentia, providentia universalis mundi : sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod Philosophi Deum diffinierunt, quod esset anima, motu, et ratione mundum gubernans.
SED CONTRA :
- Genes. III, 5 : Eritis sicut dii. Et, Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me. Et, Psal. xlix, 1 : Deus
<--- Page Split --->
deorum, Dominus locutus est. Et, Deuter. xxxii, 37 : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ? Et, I ad Cor. vn, 5 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in cælo, sive in terra (si quidem sunt dii multi, et domini multi).
Et si dicatur sicut quidam respondent, quod Sancti volunt quandoque magis non grammatice loqui ut significantus proferant, quam grammatice et minus significanter proferre : quid dicetur de Philosophis qui deos multos esse dicebant et colebant : sicut dicit Plato : Dii deorum quorum opflex paterque ego sum, etc. : ergo videtur, quod habeat in plurali.
Præterea, Supra habitum est, quod imponitur ab actu aliquo modo communicabili : ergo videtur, quod habeat in plurali, vel quod possit habere.
Præterea, Quidam Philosophus dicit, quod universale dicitur quatuor modis, scilicet, quia actu convenit pluribus ut homo : vel, quia etsi non actu, tamen potentia, ut domus septangula etsi nulla sit, tamen multæ esse possunt. Item, quod nec actu nec potentia : sed de ratione formæ est communicabile, ut sol, luna, terra. Item, quod opinione communicabile est. ut chimæra. Ergo videtur, quod cum hoc nomen, Deus, communicable sit opinione, quod possit habere plurale.
Item, Magister exponit, dui, id est, divinae personæ. Cum ergo divinae, quod ab eadem forma imponitur latine, recipiat plurale, videtur etiam latine dici dii in plurali.
tur nomen communicabile est, nec etiam quantum ad hoc a quo imponitur potest habere plurale.
Ad auctoritates ergo istorum responAd objec, dendum est, sicut dicunt Magistri, quod propter significantam majorem improprie sunt locuti : quia ad hoc quod nomen habeat in plurali simpliciter, non sufficit quod habeat pluralitatem suppositorum, sed etiam oportet quod essentia et forma importata per nomen dividatur et multiplicetur in illis : sicut Socrates, et Plato, et Cicero sunt tria supposita hominis, et tres homines, et tria animala, et tres substantiae : unde cum forma importata per ly, Deus, vel quasi forma sive natura non multiplicetur in suppositis suis, non potest proprie loquendo habere in plurali.
Ad m quod objicitur de Philosophis, Ad objor dicendum quod Deus secundum opinionem, est deus qui habet unum particulare sicut Æsculapius vel Neptunus, et hujusmodi : et sic non accipiuntur termini in sua propria significatione, et ideo sic pluraliter locuti sunt ipsi : tamen iidem quando proprie divinitatem consideraverunt, dixerunt non esse nisi unum Deum, quem vix etiam puri mente attingere possunt.
Ad aliud sequens patet solutio per Adolj: ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod nullo modo Adobj: est universale hoc nomen, Deus : quia opinio vocatur ibi a Philosopho quæ est de ente quod est in opinione tantum, et cujus formæ in opinione non repugnat pluralitas : sed Deus est secundum rem, cujus naturae repugnat pluralitas, ut habitum est.
Solutio. Dicendum, quod omnium sententia Magistrorum est, quod secundum proprietatem Grammaticæ hoc nomen, Deus, plurale non habeat, sicut probant primæ inductæ rationes : eo quod licet imponatur ad aliquo actu communicabil, non tamen est communicabilis nisi secundum quid, sicut providentia, et circuito, ut supra determinatum est : et ideo nec quantum ad hoc cui imponi-
Ad aliud dicendum, quod divinae deAdobj: rivativum est non propter significatum, sed propter modum significandi : quia est nomen possessivum, et si ipsum habeat plurale, non oportet propter hoc quod suum primitivum habeat plurale : sicut socraticus habet in plurali, non tamen Socrates : et hoc contingit propter diversum modum significandi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXIII.
An David sit maximus Prophetarum?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « Ille etiam maximus Prophetarum et regum, etc. »
Videtur enim Moyses major fuisse, qui ore ad os locutus est Dominus, et Elias qui ignem descendere fecit de cœlo, et Eliseus qui mortuos suscitavit.
SOLUTIO. Maximus dicitur David a modo inspirationis, et promissione seminis nascituri de ipso. De primo habes : .Iudiam quid loquatur in me Dominus Iovis 1. Aliis autem loquebatur per visiones, et Angelos, et ænigmata. De secrundo habes : De fructu ventris tui ponum super sedem tuam 2. Sed Moyses maximus fuit in modo apparitionum, et Elias maximus in zelo, et Eliseus maximus in operatione miraculorum.
ARTICULUS XXIV.
An divinæ sapientiæ convenienter attribuantur possessio, conceptio, parturitio, etc., quæ sibi attribuit sapiens ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sanctus, sanctus, sanctus, etc. » Super hoc enim accipienda est diffinitio sanctitatis posita in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit : Sanctitas est ut secundum nos dicatur ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata munditia sive puritas ». Deinde
accipiatur expositio auctoritatis inductae de Proverbiiis, ibi, Dominus possedit me in initio viarum suarum, etc. 4.
Videtur enim non convenire : quia possessio rerum est extrinsecarum, et hoc non convenit sapientiæ.
Præterea, Qualter conveniat ei ab æterno ordinari : ordo enim ponit prius et posterius dignitate, vel causa, vel loco, vel tempore : et nullum horum Filio convenit in comparatione ad Patrem.
Præterea, Ad quid refertur conceptio ejus, et parturitio ? Iste enim sunt proprietates generationis carnalis, quæ in divina generatione non conveniunt.
Præterea, Quid vocat cardines orbis terrarum ?
Item, Quid est appendere fundamenta terræ ?
Præterea, Quid est sapientiam delectari ludendo coram Patre per singulos dies ?
R esponsio ad primum, quod possessio transsumitur ad Filium secundum quod est ars Patris plena rationum omnium viventium : possessio enim habetur ad natum. In hoc ergo notat distinctionem Dei ab aliis artificibus, quos artem non habentes ad manum oportet meditari super partes materiae, et cogitare super instrumenta : quod non requirit sapientia divina.
Ad alud dicendum quod ly, ordinata, dicit duo, scilicet ordinem naturae qui est in divinis, quo alter est ex altero, non quo alter est prior altero : et ponit etiam causalitatem sapientiæ ut artis ad artificiatum in tempore, sicut causa æterna ordinatur ad causatum in tempore : et sic cessat objectio.
CONCEPTIO autem sapientiæ dicit clausionem Filii in eadem substantia cum Patre. Parturitio autem dicit modum
1 Psal. LXXXIV, 9. 2 Psal. CXXXI, 11. 3 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
cap. 12. 4 Proverb. vnI, 22 et seq.
<--- Page Split --->
exeundi ab æternis rationibus in res creatas quæ exeunt ab arte illa.
lorum : tamen magnus vicus es dignitate : quia ex te, etc.
CARDINESautemsuntinquibusvolvi - turmundiconservato : utactioprima - rumqualitatumreducaturadmotumdiversumincœlo , etmotusdiversusre - ducaturadmotumprimimobilusunum , etillemotusulteriusreducaturadpri - mummovens , quodinsestabilemanensdatcunctamoveri . Inistisenimprunci - piistamquamquibusdamcardinibusvol - viturtotusmundus , taminmotulo - calisupercœlestium , quaminmotuge - nerationisetalterationisetaugmentietdiminutionisgenerabiliumetcorrupti - bilium .
« Et egressus ejus, » per æternam generationem.
« Ab mitio » æternitatis, vel a Patre. « A diebus. » Pluraliter dicitur, « A diebus, » non quod æternitas habeat partem, ut infra probabitur 1 : sed dicitur in comparatione ad res temporales, ut sit sensus : A diebus, id est, ab æterno, respectu cujus in temporali re accipiuntur multi dies.
ITEMnota , quodauctoritatesinductæinhoccapitulo , Trinitateminnuuntno - vemmodis . Primo , exconsignificatonumeripluralis , sicut , Elohimveldii . Secundo , expropriisnoninibusperso - narum , sicut , VerboDomini , e t c . : inquoVerbum , etSpiritusnominantur . Tertio , exordineverborum , utilla , BenedicatnosDeus , D e u s , ubibusim - mediateconjungitur : quiaFliiusDeusasoloestPatreDeo . Etposteasubjungi - turtertio , D e u s , utnoteturSpiritussanctusDeusesseabutroque . Quarto , anumeroterminorum , sivedictionumpostarumadlaudandumDeum . Sicdi - c i t : Sanctus , sanctus , sanctus . Nonenimpossetessealiaratioquareterdiceret , etnonpluries , quamTrinitaspersona - r u m . Quinto , exactupersonali , sicut , Dominusdixitadme : Filiusmeus , e t c . Generareenimpropriumactumdicit , quopersonaestpersona . Sexto , expro - prietatepersonali , cumdicitur , Genera - tionemejusquisenurrabit ? GeneratioenimpassivaproprietasestpersonalisFilii . Septimo , perapproprata , sicutilla , Dominusposseditme , e t c . , ubiap - propriataFiliiponuntur . Octavo , e x o r - dinegenerationisæternæadcreationemcreaturæintempore , sicutinilla , EgoexoreAltissimiprodivi , e t c . Nonoetultimo , exordinegenerationisæternæadtemporalemejusdemFliigeneratio - n e m , utinilla , T u , Bethlehem , e t c .
ARTICULUS XXV.
Quomodo intelligitur hoc quod dicitur, Tu, Bethlehem ?
Deindequæriturdeexpositioneaucto - ritatisMichææ : « T u , Bethlehem , e t c . » Dicendum , quodsensusest : ParvulusqudemesspatioetnumerohabitatoruminmillibusJuda , hocest , inJudainquosunttotmilliahabitatorumvelvicu -
<--- Page Split --->
G. Specialia testimonia de Spiritu sancto.
De Spiritu sancto etiam expressa documenta in Veteri Testamento hahemus. In Genesi enim legitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas 1. Et David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo 2 ? In libro Sapientiae dicitur: Spirí- tus sanctus disciplinae effugiet fictum 3 : benignus est enim Spiritus sapientiae. Isaias quoque ait: Spiritus Domini super me 4.
ARTICULUS XXVI.
Quatuor auctoritates de Spiritu sancto quomodo differunt ?
Deinde nota de illo capitulo : « De Spiritu sancto, etc., » quod quatuor
auctoritates habet de Spiritu sancto, quarum prima est de Spiritu omnia causante. Secunda, de Spiritu omnia continente et gubernante. Tertia, de Spiritu ordinante in bonis gratiae quae distribuit. Quarta et ultima est de Spiritu sua operatione perficiente mysterium incarnationis Filii. Et hoc plenum est considerare in ipsis auctoritatibus.
H. De testimoniis Novi Testamenti.
Nunc vero post testimonia Veteris Testamenti de fide sanctae Trinitatis et unitatis, ad Novi Testamenti auctoritates accedamus : ut in medio duum animalium 5, id est, Testamentorum, cognoscatur veritas, et forcipe de allari sumatur calculus 6, quo tangantur ora fidelium. Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum Trinitatem aperte insinuat, dicens Apostolis : Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritu sancti 7. In nomine utique ait, ut Ambrosius ait in primo libro de Trinitate, non in nominibus, ut unitas essentiae ostendatur : per
<--- Page Split --->
nomina tria quae supposuit, tres esse personas declaravit. Ipse etiam ait: Ego et Pater unum sumus 1. Unum dixit, ut ait Ambrosius in eodem, ne fiat discretio potestatis naturae: et addidit, Sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas, scilicet ut perfectus Pater Filium perfectum genuisse credatur: et quod Pater et Filius unum sint, non confusione personae, sed unitate naturae. Joannes quoque in Epistola canonica ait: Tres sunt qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt 2. Ipse etiam in initio Evangelii sui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ubi aperte ostendit Filium semper et æternaliter fuisse apud Patrem, ut alium apud alium. Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit, dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra 3. Et alibi: Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in nobis, etc. 4. Item, alibi Trinitatem atque unitatem evidentissime commendat, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula 5. Ex ipso ait, ut Augustinus in libro de Trinitate ait, propter Patrem: per ipsum dicit propter Filium: in ipso, propter Spiritum sanctum. Per hoc vero quod non ait, ex ipsis, per ipsos, et in ipsis: nec ait, ipsis gloria, sed ipsi, insinuavit hanc Trinitatem unum Deum esse. Sed quia singulae pene syllabæ Novi Testamenti hanc ineffabilis unitatis atque Trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedæamus, et rationibus congruisque similitudinibus ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.
ARTICULUS XXVII.
Cum dicitur, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quid dicit ibi, In nomine, an essentiam, vel personam ?
« Nunc vero post testimonia, etc. Objicitur de hoc quod ipse dicit : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus saneti : aut enim in nomine dicit essentiam, aut personam : si essentiam, tunc videtur falsum, quia essentia non est nomen
Patris, et Filii, et Spiritus sancti : si autem dicit personam, tunc deberet dicere, in nominibus, sicut tria nomina personarum consequuntur.
Et ad hoc dicendum quod dicit essentiam : et nomen sumitur hic secundum id a quo dicitur nomen : dicitur enim unumquodque nomen a notamine quod facit circa rem cujus est nomen : et quia essentiae virtus notas facit personas in sanctificatione baptismi et in operibus miraculorum : ideo ipsa est nomen, id est, notamen personarum, Unde tantum
<--- Page Split --->
valet : In nomine, etc., quantum, in virtuosa essentia cujus virtus notificat Trinitatem personarum.
ARTICULUS XXVIII.
. In pronomina ista distinctionem aliquam notent cum dicitur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit : « Quonam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, etc. »
Videntur enim praepositiones quidem diversitatem notare, eo quod transitivae sunt. Sed quia unum est pronomen quod accipitur cum ipsis, videtur quod ad idem pertineant, et ita non videntur notare nisi essentiae identitatem : et sic
non valet ad propositum Magistri confirmandum.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod sicut Solutio. probat objectio, praepositiones transitivae sunt, et ex eo quod praepositiones sunt habent notare personarum distinctionem : in quantum tamen considerantur ut hae propositiones, pertineut ad personas distincte : ex enim praepositio notat causam originis, et ideo notatur attribui Patri qui est principium non de principio : notat etiam ly ex causam essentialem quae est materia quae una remanet in materato, et sic transfertur ad identitatem essentiae in Patre qui est origo, et Filio qui est ab ipso significandam. Per autem notat quasi causam mediam, et significat Filium qui est a Patre, et per ipsum Pater operatur. In autem notat continentiam, et attribuitur Spiritui sancto, cujus bonitate omnia continentur.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO III.
A. Incipit ostendere quomodo per creaturam potuerit cognosci Creator.
Apostolus namque ait, quod invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas 1. Per creaturam mundi intelligitur homo, propter excellentiam qua excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omni creatura. Homo ergo invisibilia Dei intellectu mentis conspicere potuit, vel etiam conspexit, per ea quae facta sunt, id est, per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim juvabatur, scilicet, a natura qua 2 rationalis erat, et ab operibus a Deo factis, ut manifestaretur homini veritas. Ideoque Apostolus dixit, Quia Deus revelavit illis 3, scilicet, dum fecit opera, in quibus artificis aliquatenus relucet indicium.
DIVISIO TEXTUS.
« Apostolus namque ait, quod invisibibulia Dei, etc. » In hac tertia distincrione Magister tangit illam partem veniendi in cognitionem Trinitatis et unitatis, quae est per rationes et similitudines. Sunt autem duo in quae ducimur, et duo quibus ducimur : in quae ducimur unitas, et Trinitas : quibus ducimur, ratio, et similitudo. Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima tangit modum veniendi in cognitionem unitatis ducente ratione. In secunda tangit modum veniendi in aliqualem cognitionem Trinitatis ducente similitudine, ibi, F, « Nunc restat ostendere, etc.
Prima harum partium dividitur in
quatuor penes quatuor rationes quas adducit Magister ad probandum Deum esse, et unum esse : quas rationes multis modis variaverunt multi, sicut plane extrahi potest a Littera. In prima probat Magister per effectum esse Deum per modum prime causae. In secunda per dispositiones inventas in effectibus probat Deum esse incorporeum, et immutabilem, et haec incipit ibi, C, « Alio etiam modo veritatem, etc. » In tertia iterum per dispositionem inventam in effectibus probat Deum esse summum bonum, ibi, D, « Consideraverunt etiam, etc. » In quarta et ultima probat Deum esse speciem omnium specierum creatarum, et hoc per considerationem speciei inventae in effectibus, ibi, E, « Intellexerunt etiam speciem corporis,» etc.
<--- Page Split --->
In prima ratione tria sunt. Primo enim inducitur auctoritas Apostoli quae probat hanc viam, scilicet, per causatum in cognitionem causae veniendi esse possibile. Secundo, ostendit quibus homo juvatur in hac via, scilicet, duobus : quia natura rationali, et creatura exteriori, ibi, « Homo ergo invisibilia Dei, etc. » Tertio, ratiocinationis ponit processum, ibi, B, « Nam sicut ait Ambrosius. »
ARTICULUS 1.
An Philosophi cognoverunt unum esse Deum ?
Incidit autem hic dubium antequam perveniamus ad Litteram, An Philosophi unitatem, vel quia Deus est, ductu rationis poterant cognoscere ? Secundo, si cognoverunt, quid est quod cognoverunt, vel quid non ? Tertio, qualiter haec cognitio eorum a cognitione fidei distinguatur ?
Circa primum proceditur sic :
Dicit Apostolus, ad Roman. 1, 21, de Philosophis : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,... sed evanuerunt in cogitationibus suis : ergo videtur, quod cognoverunt et Deum esse, et gloriam ipsius.
Item, ibidem, y. 19 : Deus illis revelavit 1 : ergo videtur, quod notitiam unius Dei habuerunt.
Item, Augustinus in libro VIII de Civitate Dei : Platonici nobis consentiunt de uno Deo universitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, verum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum. In hoc caeteris eos anteponimus 2. Ergo
videtur, quod Platonici Deum verum cognoverunt.
Item, ibidem : Hæc itaque causa est cur istos cæteris anteponimus : quia cum alii Philosophi ingenia sua studiaque sua contriverunt in inquirendis rerum causis, et quinsam est modus dicendi, atque vivendi : isti, Deo cognito, reperierunt ubi esset causa constituæ universatis, et lux percipiendæ veritatis, et fons bibendæ felicitatis : ergo videtur, quod tales Deum cognoverunt.
Item, Sapient. xm, 5 : A magnitudine speciei et creatura cognoscibiliter poterit Creator horum videri.
Item, Hoc videmus in libris eorum. Plato enim in Timæo inducit mundi opificem mundum facientem, et explicandum per propagationem motorbius sphararum super cælestium committentem.
Item, Apuleus in libro de Deo Socratis, quem in libro de Civitate Dei inducit Augustinus ponit unum omnium aliorum Creatorem. Unde Augustinus in libro IX de Civitate Dei : Omnium Deum summum Creatorem quem nos verum dicimus, sic a Platone prædicari asseverat Apuleius, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quavis ratione vel modice comprehendi : vix autem sapientibus viris cum se vigore animi quantum locuit a corpore removerunt, intellectum hujus Dei, et id quoque interdum velut in arctissimis tenebris, rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare 3 : ergo cognitionem ejus habuerunt.
Item, Legimus in libris Aristotelis, quod ipse probat universitatis principium esse unum, cujus scientia et voluntas et actio substantia sua est : ergo videtur, quod non tantum cognoverunt Deum esse unum, sed etiam ipsum esse simplicem, quia est quidquid habet.
Sed contra :
- Deum esse unum articulus fidei est :
<--- Page Split --->
ergo non subest rationi : ergo per Philososophiam et rationem non potest investigari : et nihil cognoverunt Philosophi, nisi quod per rationem potest investigari : ergo Deum esse unum non cognoverunt. Si forte dicatur, quod Deum esse unum non est articulus. CONTRA : « Credo in unum Deum : » ibi in symbolo ponitur pro articulo.
Item, Philosophus non investigat cum in Philosophia, nisi per creaturas, sicut causam per effectum : sed in Philosophia omnis causa proportionata est effectui : ergo non investigabant Deum, nisi ut causam proportionatam effectui : talis autem causa non est Deus : ergo per effectum hoc modo non cognoscunt Deum, nec cognoscere possunt.
Item, In investigatione nominis per resolutionem causati in causam, sive posterioris in prius, et compositi in simplex, ratio stat in intellectu entis et unius : sed quidquid est in quo stat resolutio, ab eodem incipit compositio : ergo ipsum ens et unum in quo stetit resolutio, componibile est in ea quae in ipsum sunt resoluta. Sed Deus et ens divinum non sunt componibilia : ergo intellectus sic resolvens, non veniet in ens divinum, vel in verum quo dicitur Deus unus : ergo per hoc non potest accipere Deum esse, vel Deum esse unum.
Item, Si aliquid est quo posito non de necessitate ponitur aliud, illud non potest accipi posito alio : ut videtur si posito aliquo intellectu Angeli non de necessitate ponitur creatio alicujus rei vel res creata, tunc per rem creatam non potest investigari de intellectu Angeli : ergo a simili cum posito Deo non de necessitate ponatur creatura, quia aliter creatura esset ab aeterno, videtur quod ex creatura non possit inferri Creator : et ita per creaturam non potest cognosci Creator.
Dei per naturales rationes habere potuerunt.
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Deum esse, et unum, uno modo sunt articuli, et alio modo scita per rationes, sicut conclusiones. Potest enim accipi Deum esse per scientiam, quia est tantum, et similiter Deum esse unum : et sic possunt esse scita, ut conclusio per naturalem rationem. Potest etiam accipi prout aliquo modo appropinquant scientiae quid est, propter hoc quod apprehendunt proprietates esse divini et unitatis secundum quod determinat fides attributa esse Dei et unitatis Dei : et sic ipsum non subest rationi, sed potius est articulus fidei.
Ad aliud dicendum, quod in PhilosoAd object 2. phia causa physica proportionata est causato, et motor mobili : sed quia proportonatum in virtute causandı non potest esse primum quod habet influentiam ad omnia, ideo extendit se ratio ad probandum illud esse, licet non probet nısi quia est tantum, et non possit determinare proprietates ejus. Unde Philosophus in primo de Cælo et Mundo dicit : Adhibuimus nosipsos magnificare Deum gloriosum creatorem omnium, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. Unde patet, quod cognovit quod eminet super creata ; sed rationem eminentiae, et differentiam, et proprietatem sui esse non potest per rationem aliquis investigare. Unde etiam circa talia attributa inveniuntur Philosophi multos errores dixisse : circa esse vero Deum, sive quia est, et quod unus est, pauci Philosophi qui vere erant Philosophi, erraverunt.
Ad aliud est dicendum, quod intelleAd object 3. cus resolvens stat in ente quod est ultimum resolutione, et primum compositione : sed quia ipsum miscibile est compositioni, ideo ipsum non potest esse primum. Hoc cognoscit ratio ex hoc quod apprehendit habitudines entis ad posteriora ente. Et sicut est de ente, similiter est de uno. Et sic patet, quod ratio ulterius procedit : sed verum est, quod non
<--- Page Split --->
procedit ulterius inquirendo passiones, et differentias : quia illas per effectum investigare non potest. Et ideo ens quidem est primum subjectum Philosophiae quia subjectum Philosophiae est de quo praedicantur passiones, et differentiae non tamen est simpliciter primum, quia illud non est subjicibile passionibus, et etiam passiones et proprietates ejus sunt ignoratae, nisi per fidem illuminantem intellectum accipiuntur.
Ad ultimum est dicendum, quod prima est falsa. Et licet posito Deo non ponatur necessario creatura, tamen posita creatura tamquam effectu Dei, necesse est Deum creatorem poni: et sic a posterori ex creatura potest Deus cognosci.
sita, non de necessitate ponitur artifex : ergo videtur, quod per creaturam non de necessitate accipitur Creator.
- Præterea, Multa sunt in creatura quæ etiam quibusdam causa erroris fuerunt ut duos deos ponerent, ut corruptibile, et incorruptibile: ergo videtur, quod creatura tantum seducat rationem, quantum adjuvat.
SED CONTRA : In libris Gentilium legimus, quod non tantum probant Deum esse, sed ipsum esse primum, ipsum esse ens necesse quod non cadit in prædicamento, ens simplex cujus substantia sit intellectus et voluntas et actio ejus : ergo videtur, quod non tantum cognoverunt quia est, sed etiam proprietates. vel attributa ejus, et quid est ipse.
ARTICULUS II.
Quid cognoverunt Philosophi de Deo, an quia est tantum ?
Secundo quaeritur quid est quod de Deo cognoverunt ? Et videtur secundum prius habita, quod non cognoverunt nisi quia est, et quia unus.
Hoc etiam videtur alia ratione : qua causa in infinitum distans a causato non potest cognosci nisi quia est, et etiam illud tenuerit per causatum : sed Deus in infinitum distat a quolibet causato : ergo non cognoscitur nisi quia est.
Item, Objiciunt quidam, quod non est cognitio nisi per abstractionem specei a cognitio : a simplicissimo autem non est abstractio : ergo simplicissimi nulla est cognitio : Deus autem simplicissimus est : ergo non cognoscitur.
Præterea, Posito Deo, non de nocessitate ponitur creatura : ergo videtur, quod creatura nihil manifestat de Creatore.
Præterea, Causatum non de necessitate ponit causam esse : quia domo po-
SOLUTIO. Dicendum, quod non cognovelunt nisi quia est et quid non est, non quid est, ut habitum est prius. Licet enim cognoverunt quaedam attributa ipsius, non tamen habuerunt de ipsis cognitionem certam : sicut invenimus quosdam cognovisse sapientiam ipsius, et cum hoc dicere quod non haberet scientiam particularium : et ita etiam est de aliis. Et ita de Deo attributa taliter cognoscere, non facit cognitionem quid est, præcipue cum definiti termini illorum attributorum non sint cogniti a quoquam intellectu creato. Et per hoc patet solutio ad ultimum.
SED QUIA priores rationes probare videntur nullam esse Dei cognitionem, ideo respondendum est ad primam, quod causa uno modo distat in infinitum, et alio modo non : si enim attendatur proprietatum proportio inter causam primam quae est Deus, et causatum suum, proportio nulla est : et ideo ex parte illa nihil de causa cognoscitur. Si autem consideretur ratio in qua causatum habet se ad causam secundum quod exivit ab ea per ideam, et continetur ne intereat in nihil decidendo, et gubernatur ut appetat bonum . sic causa relucet in causato, et est in ipso essentialiter, præsentialiter,
<--- Page Split --->
et potentialiter : et sic potest in ipso causato cognosci.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod illa objectio vilis est : quia illa abstractio intellectus non est abstractio formæ de materia, sed potius speciei de eo cujus est species . et simplicissima sicut ipsæ species non repugnant huic abstractioni: quia illa non cxigit compositionem, sed potius acceptionem intentionis rei tantum. In omnibus autem alud est res, et alud est intentio ipsius in anima.
Præterea, Hoc non est verum, quod non sit cognitio per propriam speciem rei : nos enim causam cognoscimus in specie suorum effectuum, sicut motorem in specie motus : et sic naturalis cognitio Creatoris fieri potest per speciem creature.
Ad alud dicendum, quod licet non sequatur creaturam esse si Deus sit : tamen e converso sequitur Creatorem esse si sit creatura.
Nec est simile de fabro lignorum et domo, et Deo : quia faber lignorum separatur a dono, et opus ejus similiter, et transit. Unde etiam sequitur : Si domus est, faber lignarius est, vel fuit. Sed in Deo opus universaliter non separatur a creatura : quia postquam creata est, adhuc in nihilum caderet, nisi contuneretur ab ipso : et ordo ejus in universo corrumperetur, nisi ab ipso gubernaretur. Non tamen dico, quod sequatur, quod Deus fuit : sed sequatur, quod ipse est propter rationem æternitatis quæ est tota simul et perfecta.
A d 4.
Ad alud dicendum, quod in creatura mutabilitas et corruptio incidunt, et non causantur proprie ab aliquo, sed incidunt ex hoc quod creatura est ex nihilo, ut supra notatum est in quaestione de duobus principiis : et ideo quantum est de se, non inducit errorem.
ARTICULUS III.
An ista cognitio naturalis differt a cognitione fidei ?
Tertio quaeritur, In quo differt haec cognitio habita per rationes naturales a cognitione fidei ? Et videtur, quod in nullo.
Utraque est per posterius : quia per causatum cognoscere causam per posterius est cognitio. Similiter primam veritatem accedere in luce fidei infusa per posterius est : quia prima veritas est potior et cognoscibilior illa : et quidquid est in habitu infuso est a prima veritate secundum rem : ergo.
Præterea, Res in se non cognoscitur nisi sub permixtione privationis consequentis creaturam ex hoc quod est de nihilo : et ideo vocat Augustinus hanc cognitionem vespertinam. Similiter fidei cognitio est in speculo et in ænigmate 1 : ergo videtur, quod istæ cognitiones conveniant.
Si forte aliquis dicat, quod fides cognoscit quid est, et ratio naturalis non nisi quia. CONTRA : Fides non comprehendit determinate secundum naturam quod est Deus : ergo nec fides cognoscit nisi quia : ergo in hoc non differunt, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod iste cognitiones in quinque differunt ad minus, etsi in multis alius differentia possit assignari. Prima differentia est in comparatione scientiae ad scientem : quia processus naturalis subest rationi, fidei autem processus est supra rationem. Secunda differentia est in principiis in quibus accipitur cognitio ipsa : quia illa in naturali cognitione sunt principia per se nota, sic-
<--- Page Split --->
ut ea quæ sunt de ratione principii primi, ut non esse ipsum ab' alio et alia esse ab ipso, et non ipsum incepisse quia sic esset causatum, et ipsum non esse motum ab alio, et hujusmodi : sed in fide est lumen infusum quod informando conscientiam, rationem convincit magis ex amore quodam voluntatis, quam ex probatione rationis : hoc enim est argumentum non apparentium ' quod illuminat ad credibilia accipienda. Tertia differentia est in efficiente cognitionem : quia hanc efficit ratio creaturæ objectæ nature rationali, ut dicit Magister : in fide autem efficit prima veritas : si enim quaeratur ab aliquo, Quid fecit sibi fidem, dicet quia prima veritas quæ est efficiens fidei suæ et finis. Quarta est in cognitio : quia per naturalem cognitionem non adeo propinquatur ad scientiam quid est, sicut per cognitionem fidei. Quinta et ultima differentia est ex parte subjectorum : quia fides est in intellectu affeclivo, etiam informis, licet quidam contradicant : sed scientia naturalis rationis est in intellectu speculativo. Licet enim fides informis sit, tamen ipsa est magis voluntaria quam rationalis, et est allicitiva timoris servilis, ut dicit Gregorius : sed ea quæ sunt in intellectu speculativo (ut dicit Philosophus) nihil dicunt de fugiendo, vel imitando : igitur, etc.
ARTICULUS IV.
An attributa in Deo sint unum, vel plura?
Deinde quaeritur de his quæ in Littera primi capituli continentur.
Et objicitur primo de hoc quod dicit : « Invisibilia Dei, etc. »
Videtur enim non esse conveniens : cum attributa significent essentiam, et
ita sint unum, non plura : unde singulariter, non pluraliter deberent significari. Nec videtur esse conveniens solutio Magistri quam ponit circa finem quartæ rationis, quod ideo dicit pluraliter, quia multis modis significantur : secundum hoc enim possemus dicere, Deus est substantia, et Deus est virtus, et Deus est sapientia : ergo Deus est plura, vel tria, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod attributa duplicem habent comparationem, scilicet, ad substantiam causæ in qua sunt, et ad effectus quos connotant. Et primo modo significantur unum propter simplicitatem : unde non possum inferre, su Deus est bonitas et sapientia, quod ipse sit duo : quia sic fit comparatio ad causam in qua sunt attributa. Aliam comparatonem habent ad connotata, et sic sunt secundum quid ut plura, licet non smplicter plura : quia significantur ut rationes plurium. Et ideo etiam non dixit Apostolus plura invisibilia, sed invisibilia, consignificando pluralem numerum, non significando. Minor est enim pluralitas consignificata, quam significata, hoc est, minoris rationis : ly plura enim, vel duo, vel tria, et alii termini numerales significant pluralitatem : et ideo simpliciter sunt plura circa quæ illi termini notant ponere pluralitatem : sed pluralitas consignificata est pluralitas secundum quid. Et est simile de puncto in centro, quod est unum solum, secundum quod ipsum est centrum per substantiam consideratum : tamen potest esse in ratione plurium principiorum, secundum quod infinitæ lineæ trahuntur ab ipso ad circumferentiam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
simplicibus et mixtis ut mineralibus, et vivit cum arboribus, et sensibilium hahet cognitionem cum brutis, et intelligit cum hominibus : et sic ambae rationes conveniunt ei, ut videtur.
An per creaturam mundi debeat intelligi homo ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Per creaturam mundi intelligitur homo, etc. »
Videtur enim Angelus homine excellentior : tum propter separatonem a corpore : quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem 1 : tum etiam ideo quia Angelus est signaculum similitudinis Dei, homo autem ad imaginem tantum. Et dicit Gregorius, quod majorem similitudinem dicit signaculum, quam imago. Si forte dicatur, quod anima rationalis per accidens est in corpore, scilicet, ut in ipso accipiat scientias, et virtutes. Hoc nihil est : quia accidens non est forma substantialis compositi : anima autem rationalis forma substantialis est hominis, cujus pars materialis est corpus. Præterea, hoc esset mirabile accidens propter quod incorporetur, cum sine corpore modo nobiliori scientias et virtutes possit accipere.
Item, Secunda ratio etiam soli homini non videtur convenire : quia etiam convenit Angelis, quia Angelus est cum
SOLUTIO. Dicendum, quod homo consideratur tripliciter, scilicet reputatione divina, et in propria natura, et in fine quae est beatitudo aeterna. Reputatione divina dignissima creaturarum est, quia Deus tantum naturam suam reputavit, quod ipsam assumpst : unde, Psal. viu, 3 : Quid est homo, quod reputas eum 2 ? Et sequitur, 3, 6 : Munuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore, etc. In natura autem propria sine præjudicio dico, quod inferior est Angelo, sicut probat objectio. In fine autem consideratus, scilicet, in beatitudine, Angelo par est : quia statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 3. Ad dignitates enim Angelorum assumuntur homines. Unde, I Reg. II, 8 : Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat paupcrem, ut sedeat cum principibus, etc.
Ad in quod objicitur de alia ratione, dicendum quod Angelus quoad essentiala sibi non habet convenientiam cum omni creatura : quia cum corporalibus non habet convenientiam. In homine autem salvantur simplicia in humoribus, et mixta, et complexionata per similitudinem materiae.
B. Prima ratio, vel modus quomodo potuit cognosci Deus.
Nam sicut ait Ambrosius : Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate sui manifestavit : ut per certum, incertum posset sciri : et ille Deus omnium esse crede-
<--- Page Split --->
pora transcenderunt quaerentes Deum : viderunt etiam quidquid mutabile est, non esse summum Deum, omniumque principium : et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt. Deinde viderunt omne quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt ergo eum et omnia ista fecisse, et a nullo fieri potuisse 1.
ARTICULUS VIII.
Quod Deus est incorporeus, et immutabilis.
« Alio modo Dei veritatem, etc. »
Hæc est secunda ratio in qua ductu rationis per dispositiones inventas in creaturis probatur Deus in corporeus, et immutabilis. Et hæc ratio est magis physica quam præcedens, et fundatur super duas propositiones quæ non hic probantur, sed accipiuntur ut per se notæ.
PRIMA propositio e s t , q u o d nullum corpus e s t D e u s , e t h o c probatur s i c : Nullum corpusmovetnisimotum : o m n e movens motum e s t movens secundum : e r g o corpus movens motum e s t movens secundum , e t n o n primum . Probatio prima e s t , q u o d o m n e corpus movens componiturexmotoreetmobili , u t c æ - l u m , e t omnia moventia , u t probant Philosophi : c u m igitur D e u s s i t prima
causa movens non mota (sicut dicit Boetius : Stabilisque manens dat cuncta moveri) non potest Deus esse corpus.
SECUNDA propositio e s t , q u o d D e u s nonsitmutabilisspiritus , ethocproba - tursic : Omnisspiritusmutabilismuta - turper s e , velperaccidens : primummovensnonmutaturperse , necperac - cidens : ergoprimummovensnonestmutabilisspiritus . Probatiomediæ : P r i - mummovensestmovensnullomodomotum : ergonecperse , necperacci - d e n s . Deturenim , quodprimummovensmutetur - peraccidens , scilicetmotualte - r i u s , sicutanimamotucorporis , sequi - quiturquodprimumsitreceptibileacci - dentalismutationis , etsicnoneritinrationeprimi , quiaprimumestomninoeodemmodosempersehabens . Existarationedenecesstateconcluditurulte - r i u s , quodDeusnonestvirtusaliquaincorpore , utanima , velintellectuscæli , sicutquidamPhilosophidixerunt : quiasiitaesset , mutareturperaccidensipsiusquodessenonpotest .
D. Tertia ratio, vel modus.
Consideraverunt etiam quidquid est in substantiis, vel corpus esse, vel spiritum : meliusque aliquid spiritum esse quam corpus, sed longe meliorem qui spiritum fecit et corpus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IX.
tem ascendimus in omni oblatione, et excessu, et in omnium causa 1. Hic autem Magister non docet ascendere nisi in causa tantum.
Quod Deus sit summum bonum.
« Consideraverunt etiam, etc.» Hic incipit tertia ratio in qua iterum per proprietates inventas in creatura probat Deum summum bonum, et per consequens unum : quia summum bonum non potest esse nisi unum, ut supra probatum est. Et fundatur ratio super duas divisiones, quarum alteram dimittit, eo quod per se patet, scilicet, divisionem entis in substantiam, et accidens : constat enim, quod melior est substantia quam accidens, quia accidens non est nisi secundum quid : nihil autem ita simpliciter est sicut Deus. Divisio alia est, quod substantiarum alia est corporea, alia incorporea quae est spiritus incorporeus, et hic est qui non est actus et perfectio alicujus corporis : et constat, quod substantia spiritualis melior est quam corporea : cum autem utrumque sit causatum, causa melior erit in infinitum quam spiritus.
ARTICULUS X.
De alio modo cognoscendi Deum.
Sed his rationibus positis incidit dubium : quia Dionysius docet alia via venire in cognitionem Dei, sic dicens : Ex omnium existentium ordinatione sicut ex ipso proposita et imagines quasdam et assimilationes divinorum ipsius exemplarium habente, ad illud quod est super omnia via et ordine secundum virtu-
Præterea, Videtur, quod ablatione non ascendantur in Deum : quia negatio nihil ponit : nihil autem ponens, nihil de aliquo certificat : ergo per negationem nihil certificatur, et cognoscitur de Deo.
SED CONTRA :
Contra hoc autem est quod dicit Dionysius in Cælesti Hierarchia : Negationes in Deo sunt veræ, affirmationes vero incompactæ 2.
3 Et Augustinus dicit, quod verius cognoscitur quid non sit, quam quid sit. Et dicit idem, quod multum profecit in cognitione divina : quia licet non posset apprehendere quid est Deus, tamen apprehendit quid non sit.
ULTERIUS, Quæritur de aliis duobus Quæstunc. modis, scilicet eminentia, et causa : quia videntur esse una et eadem : cum enim procedimus a causato in causam, elevamus causam super proprietates causati, ut supra dictum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod illæ tres via solutio accipiuntur secundum ea in quibus relucet Creator : aut enim illa sunt symbolice sive figurative convenientia tantum, et in illis est propria via negationis sive oblationis, ut laps, leo et hujusmodi : aut secundum rem per prius in Deo, licet secundum nomen non ita perfecte possint significari, et sic sunt per eminentiam exponenda, ut est vita, essentia, intellectus, et cætera hujusmodi, et hæc vocantur mystica, ut dicit Dionysius : aut quantum ad utraque conveniunt, secundum quod ab illo sunt, et sic via est a causato in causam.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister non tangit hic omnes vias quibus possibile est venire in cognitionem Dei,
2 IDEM, De cælesti hierarchia, cap. 2.
<--- Page Split --->
sed quasdam : ut nobis ostendat, quod tales et similes quaerere debemus.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod negotio ut negotio nihil certificat : sed negotio oppostorum prædicamentorum circa subjcctum aliquod, per hoc ipsum quod removet opposita, facit appropinquare ei quod per se convenit subjecto. Et hujus exemplum tale ponti quadam Philosophus : ut quaeratur quid est homo, et dicatur quod non est lapis, et non est res inanimata, per hanc negationem magna inquisitio coarctata est, quia jam inter animata tantum homo quaeritur : et si dicatur, non est vegetabile, jam per consequens quæritur inter sensibilia : et si dicatur ultcrius, non est brutum, scietur quonam est rationale animal : et hæc est diffinito hominis per accidens inventa per negationes factas circa hominem. Et hæc est
via divisionis in Philosophia, ut dicatur, Deus est aut corporeum aut incorporeum : non corporeum : ergo incorporeum. Et ita ulterius. Negatio igitur certificat in quantum removet oppositum de proposito subjecto : quia per hoc infertur illud quod secundum naturam convenit.
Affirmationes autem dicuntur incomAd olj e t l, pacta, quia non perfecte dicunt quid est Deus : et hujus causa supra dicta est.
Ad aliud dicendum, quod eminentia Ad quem, non est idem cum causa : quia eminentia proprie est in mysticis quæ semper conveniunt Deo eminentius quam nomen exprimat : via autem effectus in causam est indifferenter in quolibet causato, sicut patet in omnibus hic inductus a Magistro.
E. Quartus modus, vel ratio.
Intellexerunt etiam corporis speciem esse sensibilem, et spiritus speciem intelligibilem : et intelligibilem speciem sensibili prætulerunt. Sensibilia dicimus, quæ visu tactuque corporis sentiri queunt : intelligibilia, quæ cognspectu mentis possunt intelligi. Cum ergo in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent : si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent : viderunt esse aliquid quo illa speciosa facta sunt, ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis : et illud esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset, et ex eo quo cuncta facta essent. Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei. Cum ergo Deus una sit et simplex essentia, quæ ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit, pluraliter tamen dicit Apostolus, Invisibilia Dei 1 : quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei per ea quæ facta sunt. Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur conditor æternus : ex magnitudine creaturarum, omnipotens : ex ordine et dispositione, sapiens : ex gubernatione, bonus. Hæc autem omnia ad unitatem deitatis pertinent monstrandam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XI.
ARTICULUS XII.
Utrum materia prima sit nihil ?
« Intellexerunt etiam corporis sperirm, etc. »
Hic incipit quarta et ultima ratio in qua Magister tria facit. Primo, rationem dudicit, quod Deus est species specierum. Secundo, redit ad primum, et explicat quare Apostolus dixit: Invisibilia, etc. Tertio, innuit plures alias rationes accipi a dispositionibus creaturarum.
Circa primum nota, quod species hic dicitur forma, sive ratio rei, secundum quod ad cognoscentem vel cognitionem ordinatur, et rem in speciositate naturali manifestat.
Sed objicitur super hoc quod dicit « Si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent. » Prima enim materia omnino nullam habet speciem : ergo omnino nihil est. Unde Augustinus in libro Confessionum : Verum est informitatem quae prope nihil est, vices temporum habere non posse 1.
SolutiohujushabeturabAugustino , ibdem , quisicdicitdeprimamateria : Sicutdicimusampliusbonumessequodcreatumatqueformatumest : itafate - nurminusbonumesse , quodcreabileatqueformabileest , sedtamenbonum . Undemateriaprimaperipsamprivatio - nemquamhabet , habetordinemadfor - n u a m , quiaipsaprivatiofaciteamdesi - derareformam : etsichabetaliquomodospecieminappetituspecieietordineadipsam : etideopropenihilest , sedtamennonnihil , utdicitAugustinus .
Utrum ex perpetuitate argutatur æternitas, et ex magnitudine potentiae infinitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ex perpetuitate namque, etc. » Hoc enim videtur falsum : quia
Perpetuitas creaturarum est carentia finis, et non principii : unde videtur ex hoc non posse argui id quod caret principio et fine. Similiter et magnitudo creaturarum non est infinita : ergo ex ipsa infinita potentia Dei quae omnipotentia est et dicitur, non potest inferri.
Praeterea, Cum ordo sit rei ad finem, et a fine sit perfectio : videtur potius ex ordine et dispositionem esse bonus quam sapiens.
Gubernatio etiam directe videtur esse opus sapientiae : et ideo ex gubernatione magis potest intelligi sapiens, quam bonus.
Solutio . Dicendum , quodomnequodicipitperaliquemmodumfuitinpoten - tiautfieretantequamfieret : sedquid - quidestinpotentiautfiat , fitabalio , nonaseipso . Probatio . Deturenim , quodfiataseipso : ergoipsumfacitseip - s u m : sedquidquidfacit , a g i t : ergoip - sumagit : etquidquidagit , actuest : ergoipsumactuest : ergoestactu , etfitsimul : sedquidquidfit , nonest : ergoestactu , etnonestsimul , quodestim - possibile : ergooportetquodomnequodfitetincipit , fiatabeoquodnonfit , necincepit : sedperpetuumfit : ergoabeoquodnonincepit : ethocestæternum : ergofitabæterno : etsicexperpetuitatearguituræternum , exmagnitudineau - temarguiturinfinitas : licetenimnon
<--- Page Split --->
tota potentia infinita reluceat in magno, tamen quia ipse educit magnum sine indignitia praejacntis materae et instrumenti, sic in modo agendi cognoscitur infinitum esse in potentia et omnipotentua.
Ad aliud dicendum, quod est ordo - partium in toto continuo, qui est positio partium : et est ordo universi in mundo, sicut mobile uniforme sub motore primo, et mobile difforme sub mobili primo, et motus materiae generabilis et corruptibilis sub motu mobilis circulariter et dif-
formiter : et haec omnia ad complendum numerum electorum, et hic ordo est sapientiae. Est alius ordo uniuscujusque in perfectione finis sui et participatione bonitatum sibi possibilium a causa prima, id est, Deo, et hic ordo est bonitatis. Dispositio autem differt ab ordine: quia dispositio est per formas rei in seipsa, ordo autem ad alterum.
Ad ultimum dicendum, quod gubern atio hic in se habet continentiam rerum ut manere possint: et hoc est bonitatis, ut dicit Augustinus super Genesis.
F. Quomodo in creaturis apparet vestigium Trinitatis ?
Nunc restat ostendere, utrum per ea quae facta sunt, aliquod Trinitatis indicium vel exiguum haberi potuerit. De hoc Augustinus in libro VI de Trinitate ait: Oportet ut Creatorem per ea quae facta sunt, intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus1. Hujus enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet. Haec enim quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Nam quodque horum creatorum, et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum, et ingenia animarum : et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum : et ordinem aliquem petit, aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, et amores vel delectationes animarum. Et ita in creaturis praelucet vestigium Trinitatis.
In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum, et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. Summa autem origo (ut Augustinus ostendit in libro de Vera religione2) intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia : a quo Filius, et Spiritus sanctus : perfectissima pulchritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris, nulla ex parte ei dissimilis : quem cum ipso, et in ipso Patre veneramur : quae forma est omnium quae ab initio facta sunt, et ad unum referuntur : quae tamen omnia nec fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset : qui et nulli naturae quae ab illo bona esset, invidit : et ut in bono ipso maneret alia quantum vellet, alia quantum posset dedit : quae bonitas intelligitur
<--- Page Split --->
Spiritus sanctus, qui est donum Patris et Filii : quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile, colere et tenere nos convenit. Per considerationem itaque creaturarum unius substantiae Trinitatem intelligimus, scilicet unum Deum Patrem a quo sumus, et Filium per quem sumus, et Spiritum sanctum in quo sumus, scilicet principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur : unum scilicet quo Auctore conditi sumus, et similitudinem ejus per quam ad unitalem reformamur, et pacem qua unitati adhaeremus, scilicet Deum qui divit, Fiat lux : et Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est : et donum benignitatis ejus, qua placuit quod ab eo per Verbum factum est, et reconciliatum est Auctori ut non interiret.
Ecce ostensum est qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur : non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi, vel potuit, sine doctrinae vel interioris inspirationis revelatione. Unde illi antiqui Philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem, deficientes in contuitu Trinitatis, ut magi Pharaonis in tertio signo1. Adjuvamur tamen in fide invisibilium, per ea qua facta sunt.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc restat ostendere, etc. » Hic incipit pars illa in qua ducente similitudine aliquiditer in cognitionem Trinitatis devenitur. Et dividitur in duas partes secundum duplicem similitudinem ducentem : quarum prima est vestigium, et de hac primo agit in hoc capitulo. Secunda est imago in spirituali et rationali natura inventa, et de hac consequenter agit, ibi, ti, « Nunc vero ad eam jam perveniamus, etc. »
In priori capitulo Magister tria facit. Primo, ostendit vestigium in creaturis per numerum, speciem, et ordinem. Secundo, ostendit qualiter haec competunt personis, ibi, « In illa enim Trinitate, etc. » Tertio, ostendit qualiter Philosophi per ista progredientes defecerunt in tertio signo, et quod longe et in umbra
viderunt, ibi, « Ecce ostensum est qualiter, etc. » Et per hanc divisionem et per disputationem sequentem patet scientia capituli.
ARTICULUS XIII.
Cujus est proprie cognitio per vestigium, an hominis tantum ?
Incidit hic triplex dubium. Primo enim quaeritur, Cujus proprie est cognitio per vestigium ? Secundo, Quid sit vestigium ? Tertio, Qualiter applicatur Trinitati qua per ipsum cognoscitur ?
CIRCA PRIMUM proceditur sic :
Vestigium est cognitio Trinitatis per ea in quibus relucet in creatura irrationali : sed Angelus cognoscens res in pro-
<--- Page Split --->
prio genere, cognoscit Trinitatem increatam in creatura irrationali: ergo Angelus utitur cognitione per vestigium.
Sed contra. SED CONTRA :
Apostolus dicit, quod a creatura mundi cognoscitur Deus per vestigium : sed creatura mundi est homo : ergo videtur, quod hoc non conveniat Angelo.
Item, Bernardus in libro de Consideratione : Quid opus est scalis jam tenenti solium '? et loquitur de Angelis qui non indigent scala vestigii et imaginis ad cognoscendum Deum.
Item, Cujuscumque cognitio de creatura incipit in Deo et terminatur in creaturae proprio genere, illius non est proprie cognoscere Deum per creaturam, sed potius e converso : Angelorum cognitio (ut dicit Augustinus in IV super Genesim) de creatura dignoscenda incipit in Deo in quo acceperunt cognitionem creaturae fienda, et postea factam in proprio genere cognoverunt : ergo ipsorum non est ut cognoscant Deum per vestigiun.
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Utrum bruta sensibilia cognoscant Deum per vestigium ?
Videtur, quod sic per illud Jerem. vult, 7 : Milvus in cælo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, etc. : et, Isa. 1, 3 : Cognovit hos possessorem suum. et asinus præsepe domini sui.
Item, Jonæ, iv, 7, Præcepit Dominus vermi ut perculeret hederam : præceptum autem non pervenit ad eum qui præceptum non cognoscit : ergo prius vermis ille concepti quam deberet hederam percutere.
Item, Augustinus super Genesim dicit, quod omnis anima movetur visis, et induct exemplum de verme percutiente hederam Jonæ ad præceptum Domini.
SED CONTRA :
Ejus non est uti vestigio cujus non est venire in cognitionem Trinitatis increata, quae cognitio est finis vestigii : talium autem non est talis cognitio : ergo non cognoscunt per vestigium.
Item, Vestigium indiget potentia conferente : talia autem non habent hujusmodi potentiam conferentem et ordinantem : ergo non habent cognitionem vestigii. Prima per se patet. Secunda probatur per hoc quod potentia conferens et ordinans non est nisi ratio, et bruta non habent rationem.
SOLUTIO. Dicendum, quod cognitio per vestigium habet tria essentialia sibi : quorum primum est ut vestigium in ratone vestigii cognoscatur. Secundum est ut ab ipso cognitio inquisitiva Creatoris incipiat. Tertium est ut utens vestigio, cognitionis Creatoris sit aliquo modo capax. Et sic cognitio per vestigium non competit nisi homini.
DICENDUM ergo ad primum, quod non competit Angelis duabus rationibus, scilicet, quia Angeli non indigent cognitione collativa quæ est quasi conjecturalis, co quod ipsi videant intellectu deiformi. Alia est quia Angelorum cognitio non incipit a creatura, ut sic deveniat in Creatorem : sed potius e contra, ut probat objectio. Unde ratio prima procedit ab insufficienti.
Ad n quod ulterius quaeritur de brutis, dicendum quod ipsa non habent cognitionem vestigii duabus de causis : quarum una est, quia non cognoscunt vestigium ut vestigium, eo quod non conferunt. Secunda, quia tale animal non est capax cognitionis Creatoris.
Ad n quod contra objicitur, dicendum quod (ut dicit Damascenus) talia animalia a natura potius aguntur, quam agant per apprehensionem. Licet enim apprehendat milvus venire tempus suum, ta-
<--- Page Split --->
nun ad hoc incitatur qualitatibus corporis, sicut calore temporis et hujusmodi. Hujus autem signum est, qua omnia animalia unius speciei similiter operantur, ut unaqueque hirundo sicut alia construit nidum: et quando una venit, et alia venit. Si autem apprehensionem sequerentur ut a ratione quadam, cum dissimilis esset apprehensio, dissimillima esset opera, sicut in mechanicis, quorum unus non operatur sicut alius.
Ad id quod objicitur de vermiculo percutiente hederam Jonæ, dicendum quod vermiculus non apprehendit præceptum Domini, sed percussit hederam ut cibum: utitur enim Dominus motibus hujusmodi animalium ad quod voluerit: et in hoc dicuntur obedire præcepto.
Ad id quod objicitur de Augustino quod omnis anima movetur visis, dicendum quod visis quidem movetur, sed non regitur secundum rationes visorum, uno regitur natura: et quod dicitur moveri visis, hoc est quia ad visa movetur.
ARTICULUS XIV.
Quid est vestigium, et an cognitio per vestigium sit utilis ?
Sed contra :
Augustinus : Per omnia opera sua significationis suæ sparsit indicia. Job, xii, 7 : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Psal. xviii, 2 : Caeli enarrant gloriam Dei, etc.
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Utrum vestigium sit ante creaturam, vel creatura secundum rationem ante vestigium ? Et videtur, quod creatura sit secundum rationem ante : quia subjectum est ante proprietatem : creatura autem substat vestigio : ergo creatura est ante.
Sed contra :
Basilius in quodam sermone super principium Proverbiorum, tractans illud, Cæli enarrant, dicit sic : Sunt quidam sapientiae sermones et rationes quæ ante omnia inserta sunt creaturis, id est, illa ipsa ratio est per quam unumquodque a sapientia procreatum, et per quam etiam ipsum tacens clamat, et creatorem suum Deum profitetur. Primo omnium ratio et sapientia rerum producta est, tum demum ipsæ subsistentiæ, cum jam ratio earum et subsistentia qua possunt subsistero præcessisset, per quam ad intellectum quoque subsistentis Dei mortalium dirigitur intentio. Ex hoc accipitur quod ratio vestigii est ante ipsas subsistentias creaturarum.
Deinde quaeritur, quid sit vestigium ? Et quaeruntur tria, scilicet, Quid sit vestigium? et secundo, de partibus vestigii: tertio, de divisione enumerationis diversorum vestigiorum.
AD PRIMUM proceditur sic :
Vestigium est deprehensio alicujus per figuram pedis impressi in via, sic enim visus accipit vestigium : sed sic non cognoscitur Deus : ergo inutilis est cognito vestigii. Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperes ? Quasi diceret : Non. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
SOLUTIO. Dicendum, quod vestigium est similitudo dupliciter deficiens in repræsentatione ejus cujus est vestigium. Uno modo deficit : quia est similitudo partis : quia pedis, et non totius. Alio modo : quia confusa est similitudo partis, eo quod etiam pedem confuse repræsentet : quia tantum subteriorem superficiem, et non si pes est spissus, vel bene coloratus, vel bene se habens ad crus, et ad alias partes. Hic autem transsumitur vestigium ad confusam similitudinem artificiis in opere suo, in quo non expresse relucet : et ideo in fine istius capituli dicit Magister, quod videntes per vestigium, per umbram viderunt et de longinquo
<--- Page Split --->
veritatem, deficientes in contuitu veritatus : tamen aliquid videtur in vestigio, sicut aliqua distinctio per appropriata, licet non per propria.
Ad n ergo quod contra objicitur, dicendum quod illæ auctoritates intelliguntur, ita quod per vestigium Deus non sufficienter comprehenditur : unde etiam dicit Job : Numquid usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
Ad n quod ulterius quæritur, Utrum vestigium sit ante, etc. Dicendum quod ante dicitur dupliciter, scilicet, incipiendo ex parte materiae, vel secundum esse, vel secundum tempus, quæ omnia idem sunt, et sic creatura est ante secundum subsistentiam sui quam ratio sapientiæ quam repræsentat, ut probat objectio. Potest etiam ante dici secundum rationem incipiendo ex parte artificis a quo exit opus, Sic prius est ratio sapientiæ quam vestigium : sicut omnis artifex per intellectum operans, prius habet operis rationem, et producti eam in mente sua, priusquam indicat eam in opere materiali.
ARTICULUS XV.
De partibus vestigii quæ sunt unitas, species, et ordo : an convenienter assigenetur ?
Secundo quæritur de partibus vestigii quæ ponuntur tres in Littera, scilicet unitas, species, et ordo.
Videntur autem non debere esse nisi duæ : quia non sunt nisi duo principia rerum compositarum, scilicet materia, et forma : multitudo autem proprietatum consequentium oritur ex multitudine prima partium componentium secundum substantiam, et secundum esse : ergo videtur, quod non deberent esse nisi duo de essentia vestigii.
ULTERIUS quæritur de illo vestigio quod enumeratur, Sapient. xi, 21 : Sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Hoc enim videtur falsum, cum non omnia habeant numerum : quia simplicium nullus est numerus.
Præterea, In IV super Genesim, dicit Augustinus, quod numerus omni rei speciem præbet : quod autem speciem præbet, est forma : ergo numerus est forma.
Præterea, Ibidem dicit Augustinus, quod pondus omnem rem ducit ad quietem, et stabilitatem : quies autem, et stabilitas non sunt nisi rerum locatarum : cum ergo omnia non sint locata, quia locus non est locatus, videntur non omnia facta esse in pondere.
Præterea, Quid diversum important ista nomina, quies, et stabilitas ?
Eodem modo quæritur de mensura, de qua dicit Augustinus, ibidem, quod omni rei modum præfigit. Cum igitur mensura sit aliquid entium, videtur mensura esse mensuræ, et pondus ponderis, et numerus numeri : et hoc ibit in infinitum, ut videtur.
Præterea quæritur, Quis est modus ille quem præfigit mensura, cum dicatur quod modus charitatis est non habere modum ? Unde Bernardus in libro de Amore Dei : Causa diligendi Deum Deus est, modus sine modo diligere.
Præterea, Multa sunt entia privata modo : cum enim secundum Tullium in libro I Rhetoricorum, modus sit una circumstantiarum operis, et peccatum corrumpat circumstantias, videtur modus iste posse corrumpi et annihilari, quod est contra Augustinum dicentem, quod ubi hæc nihil sunt, omnino nihil est : peccatum autem non omnino nihil est, cum ponat actum voluntatis.
ULTERIUS quæritur de illa divisione vestigii quam alibi ponit Augustinus, quæ est modi, speciei, et ordinis. Videtur enim hoc vestigium non esse in omnibus : nihil enim diminuibile per pec-
<--- Page Split --->
ratumestinhisquæpeccarenonpos - s u m : modus , species , etordo ( utdeitUupustinus ) diminuibiliasuntperpec - ratum : ergononsuntinhisquæpec - rarenonpossunt : etsicnonsuntnisinhomineetAngelo , utvidetur .
ILTERIUSquæriturdeilladivisioneve - stiæiquæponiturabAugustinoetBer - nardo , u n u m , verum , bonum : unumrumdividentiumdicturdealtero : quaunumestverum , etbonum : etverumunum , etbonum : etbonumunum , etverum : hocauteminnullabonàdivisionedeberetcontingere .
Solutio . Sinepræjudiciodico , quodFrinitasvestigiicreati ( utsupravideba - turdicereBasilius ) accipiturexrationedillaquacreaturaexitaCreatore , e t s e - cundumhabitudinemcreaturæadCrea - toremrelucetinipsa : etideopertriaquæsuntinipsotriplicatur , utquiddamconveniatpotentiæ , sicutunitasquæquasifundatrem : etquiddamsapientiæ , sicutspeciesperquamcognoscitur : etquid - dambontati , sicutordoadperfectum .
Sunttamenetiamfundatainprinci - piisrei , sicutposteapatebit , quælicetsintduo , scilicetquodest , ' etquoest : velmateria , etforma : tamenhabtudinesillo - rumprincipiorumpluressunt : etpeneshabitudineseorumillatriaaccipiuntur .
taliterapudnaturam , quinumerusaliudnonestquampluralitasprincipiorumcon - stituentumipsuminrationeentuscreati :ethocvideturvelleBoetiusinproc - miolibriIIArithmeticæ , ubisicdicit :IllehujusmundanæmolisconditorDeusprincepiumsuæhabuitratiocinationisexemplarnumerum , etadhunccunctaconstutiutquæcumquefabricanterationepernumerosassignatiordinisinvenireconcordam . Isteautemnumerusmeoju - dicionuhlestnisiproportiohabtudinuminnumeroprincipiorumconstituentumessentiamcreati , inquantumcreatumetdeterminatumensestinnatura . HincestetiamquodBoetiusinlibrodeTrini - tateinsoloDeodicitnonesseunumerum ,etinomnibusaliisnumerumesse . Sicidquodvereest , nonestinparte , idest ,nonpotestessepars , nechaberepartem :quiaaliteressetimperfectum . Etsequi - tursimiliterquodtantumesthoc , idest ,unumilludvereest , etestpulcherrimumfirmissimumque : quianulliinnititur .Quocircahocvereunumestinquonul - lusnumerus , nullumineoaliudpræteridquodest . CumenimsecundumDa - mascenum , dufferentiasitnumericausa ,etinveniturhujusmodidifferentiaprinci - pioruminomnicreato , inomnicreatoeritnumerus , quodestutensdistinctuminnatura , sivesitsubstantia , siveacci - d e n s .
AdALIUDdicendum , quodnumerusunomodoestforma , etaliomodonon : t a - menomnimodoaliqualiterspeciempræbetnumerus : etestactusnumeriremnumerataminnumerumcumaliisponere : ethocaccipitresinquantumestterminataetabaliisdvisa : ethocfitperactumformæquædividitettermi - natessemateriæ : etsicnumerusdatesse , etestforma : sedtuncnumeruspo - nturproeoaquoresnumeratur , e t c a - ditinnumerum : undenonsequiturtuncquodsitpar , velimpar : velduo , veltria , ethujusmodi . Aliomodonumerusestnumerataprincipiaadessereisuffi - cientia : etsicaccipiturcumdicitur
<--- Page Split --->
Deus omnia in numero fecisse. Et illa principia præbent speciem sicut in potenta prima ad esse rei species est.
esse extra ea quae disposita sunt in quibus omnia disposita sunt. Et sic patet, quod non ibi dicitur in infinitum.
Ad 3. Ad alud dicendum, quod pondus accipitur large, et stricte. Stricte pondus est inclinatio corporis mobilis motu recto ad suum ubi : large autem est inclinatio cujuslibet rei rei in hoc in quo quiescit fieri sui esse et suæ essentiae : fieri autem suum non quiescit nisi in factum esse, et factum esse non est nisi re perfecta in esse : ergo pondus erit inclinatio principiorum constituentium rem in suum esse rei, id est, proprium esse rei secundum naturam creati hujus, vej illius.
Ad 4. Ad alud dicendum, quod localio seu stabilitas sistit motum, et ideo elargato nomine est in factum esse : quies autem dicit perfectionem quamdam in constitutione ejus propter quod fuit motus, et ideo dicit perfectionem in forma et esse rei.
Ad 5 Ad alud dicendum, quod mensura præfigit modum : modus autem est ultra quod nihil de essentia rei progreditur, ut dicit Augustinus. Unde secundum hoc dico, quod modus est terminatio principiorum constituentium rem sub esse rei : ut sic sint tria, scilicet numerus principiorum, et inclinatio eorum ad esse, et terminatio sive perfectio eorum sub esse rei.
Ad idem dicendum, quod omnis entis creati determinati in natura sunt ista tria : sed non oportet, quod istorum trium sint alia tria quæ sint in ipsis ut dispositiones, sed quod ista tria habeant respondentia tria in ideis quibus creantur, et creaturæ inseruntur. Unde Augustinus in IV super Genesim : Mensura sine mensura est, cui æquatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est. Numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec ipse formatur. Pondus sine pondere est, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud tamen refertur ad aliud. Et infra concludit sic : Non itaque dubitandum est illa
Ad alud dicendum, quod amor et chartas in veritate secundum esse habent modum, et hic modus est commensuratio actus ad diligibile : sed in Deo diligibile elevatum est in honitate ultra quam possumus per allectum ad ipsum : ideo dicitur non habere modum, eo quod non habet modum sub nostro posse.
Ad alud dicendum, quod in veritate peccata his tribus privata sunt, sed non omnino : qua remanet in eis actus cum privatione et ordine potentiali ad ista : et ideo etiam deformitas est in actu : quia si non esset actus liberi arbitrii ordnabils ad ista, tunc carentia ipsorum non induceret deformitatem. Qualiter autem incidat hujusmodi defectus, supranotatum est in quaestione de duobus principiis.
Ad alud dicendum, quod modus, species, et ordo omnibus insunt, sed non uno modo : sunt enim in quibusdam dupliciter, sicut in pede, vel alio organo : si enim pes consideretur in se, sic species pedis est forma pedis, et modus ipsius limitatio ejus ad figuram, et ordo ipsius ad locum in corpore. Si autem consideretur ut organum virtutis gressibilis, sic species ejus erit dispositio quæ congrue moveri potest a virtute gressibili, et modus ejus proportio mobilis ad virtutem moventem, et ordo ejus ad ambulandum. Unde dico, quod modus, ordo, et species diminuibula sunt in rationali creatura, non in esse naturæ considerata absolute, sed potius secundum quod consideratur ipsa secundum ordinem quem habet ad bonum gratiae : sic enim illa ordinabilitas corrumpitur per peccatum : aliter autem possunt esse in aliis.
Ad ultimum dicendum, quod unum, verum, bonum, licet convertantur secundum supposita, non tamen convertuntur secundum intentiones nominum, et sic condividuntur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVI.
Quar est ratio enumerationis diversorum vestigiorum ?
Tertio, Quaeritur de ratione enumerationis diversorum vestigiorum : de hoc enim fere omnes dicunt, et nullus rationem sui dicti assignat.
Enumercntur igitur vestigia inventa a Sanctis, sc :
In Sapient. xi, 21, ponitur istud : Numerus, pondus, mensura.
Augustnus in IV super Genesim, ponit istud : Modus, species, et ordo.
Bernardus, istud : Unum, verum, bonum.
In Glossa super illum Psalmum xci, Honum est confiteri, super illud verbum \ 7 : Stultus non intelliget haec, pontur istud : Substantia, species, virtus.
In Coelestu hierarchia 1 ponitur istud : Essentia, virtus, et operatio.
Alibi Augustinus dat hoc : Subsantia, species, ratio.
Idem Augustinus in libro VIII de Rotate Dei ponit istud : Causa subsistendi, ratio intelligendi, ordo vivendi.
In Q. lxxxiii ponit hoc : Quod constat, quod congruit, quod discernitur.
Ex libro Solitquiorum colligitur istud : Verum, pulchrum, bonum.
Ex libro de Divinis nominibus 2 colligitur istud : Lumen, pulchrum, bonum.
Sunt etiam plurimi alii modi enumerandi, qui omnes patebunt, si ratio enumerationis istorum bene altendatur.
Notandum, quod res consideratur tripliciter, scilicet in se, et in operatione, et in comparatione ad hominem, ad cujus eruditionem facta est res ipsa.
In se autem consideratur ulterius tribus modis, scilicet in fieri, et in perfectione ultima. In fieri autem sunt primo enumerata, scilicet numerus, pondus, 1. et mensura. Numerus enim refertur (ut Primo nunuer.ta. dictum est prius) ad substantiam prncipiorum constituentium, secundum quod unum cum alio facit numerum in constituendo totum esse: pondus autem refertur ad inclinationes eorum ad esse : et mensura ad proportonem ipsius esse terminantis principia inclinata ad ipsum. Et sic etiam patet, quod semper prius est in posteriori : sed non convertitur, quia numerus est in pondere, et non convertitur : et numerus et pondus in mensura, et non convertitur.
SECUNDO enumerata, scilicet modus, 2. species, et ordo referuntur ad rem secundum quod est in esse : quod sic patet : Modus est (ut dicit Augustinus) qui praefigit unicuique mensuram esse sui ultra quam de essentia nihil est : et ideo patet, quod est a forma, et ubi terminatur praecedens trinitas, scilicet, in mensura, ibi incipit ista, sicut esse est post fieri. Sed species cum ipsa sit quo res est, et propria natura rei, et dans esse ei in quo est, iterum patet, quod non est rei nisi secundum quod est in esse, Primus autem ordo est rei qui est ad permanentiam et quietem in illo esse, et ad locum proprium suae naturae sive corporalem sive spiritualem, qui ex tali esse quod est a forma rei consequitur. Unde Philosophus in VIII Physicorum dicit, quod idem est motus ad locum, et ad formam, in mobilibus recto motu. Unde patet qualiter haec tria sunt in re secundum quod ipsa est. In istis etiam supponuntur praehabita tria : cum enim omnis motus sit a mensura, ut dicit Augustnus, et mensura supponit numerum, et pondus, ut habitum est, erunt in modo numerus, pondus, et mensura : cum vero non sit species nisi rei modi-
<--- Page Split --->
ficatae in esse, species supponit modum : cum igitur non sit ordo nisi collocationis et quietis in esse quod est a specie, ordo supponit speciem. Et ex Luttera patet, quod inutilis est labor quorumdam, qui omnia haec volunt reducere ad numerum : quia si quaeratur ab eis, quare ita diversis modis enumerant Sancti, non possunt assignare rationem.
- TERTIO vero tria enumerata, scilicet unum, verum, bonum, accipiuntur in re secundum quod perfecta est perfectione ultima : quod sic patet : Unum (ut dicit Philosophus) est indivisum in se, et divisum ab aliis : nihil autem est indivisum in se, nisi quod suis finibus continetur intra se : et hoc est quod clauditur ad metas suorum diffinientium : hoc autem est quod in natura est locatum in esse ordinato : unde patet, quod unum habet in se ordinem, et per consequens habet omnia praecedentia ordinem : cum autem verum sit id quod est, per verum supponitur propria substantia rei : et hoc accipitur ex natura pronominis et articuli subjunctivi, qui est in nomine, quae ambo notant suppositi determinationem : per verbum autem, est, importatur substantia ut actus, quae substantia non convenit nisi rei jam perfectae et ideo verum supponit unum : bonum autem dicit indivisionem a fine, et finis est ultimum complementum, et ideo bonum supponit verum et unum. Et sic patet, quod conveniunt rei ista tria secundum quod est in complemento ultimo.
SECUNDA consideratio rei est secundum quod est in operatione : et sic iterum tribus modis consideratur, scilicet, secundum disponentia ad opus, vel in actu operis, vel in fine intento per opus.
- Secundum primam autem considerationem accipiuntur tria quarto enumerata in Glossa super Psalmum, scilicet substantia, species, et virtus : substantia enim ponit ens in se perfectum, et ideo supponit bonum, et per consequens oun-
nia praecedentia bonum - substantia etiam est a qua egreditur actus et operatio, quia actus particularium sunt et compositorum : omnis autem substantia agit per formam, et ideo species ponit primum disponens ad opus : species autem non elicit opera nisi per virtutem, et ideo virtus est immediate disponens ad opus, et ideo in ipso est species et substantia : unde illis tribus sufficienter ad opus disponitur : substantia a qua egreditur actus, species autem secundum quam est operato, et virtus activa quae principium est operis immediatum.
QUENTA autem tria sunt in libro de Caelesti hierarchia, haec scilicet, essentia, virtus, operatio, et sunt in re secundum quod est in opere : essentia enim posita est hic pro natura, secundum quod ipsa est principium motus et status : et virtus est ultimus prolapsus potentiae in opus : operatio autem ponit actum operis. Et iterum facile patet qualiter in istis omnia praecedentia clauduntur.
SEXTO vero loco enumerata sunt substantia, species, et ratio, et sunt in re secundum quod est in fine intento per opus : et secundum hoc substantia supponit substantiam agentem in actu : et species ponit determinationem sui in actu hoc vel in illo, qui est secundum naturam sua forma, vel esse : ratio autem dicit intentum : et tunc iterum semper posterius ponit ante praecedentia
ILLA vero quae septimo enumerantur, non dicunt aliquid in creatura, sed potius in Deo secundum divisionem trium scientiarum, ut dicit Augustinus, ibidem, scilicet naturalis, rationalis, et moralis : quia haec in Deo ostcndunt, quod ipse est causa subsistendi naturalibus, et ratio intelligendi rationabilia quae in puris et nudis intellectibus consstunt, et ordo vivendi qui quaeritur in moralibus quae non sunt contemplationis gratia, sed ut boni fiamus.
TERTIA rei consideratio est secundum quod ordinatur ad intellectum et ad affe-
<--- Page Split --->
etum hominis, quem instruunt res creatu : et sic iterum est triplex consideratio rei, scilicet, ut disponitur res ad intollectum et affectum, vel prout est in intellectu et affectu, vel prout est in effectu consequente se secundum quod est in intellectu et in affectu.
Et primo modo accipiuntur illa tria quae in octavo loco enumerata sunt, scilicet quod constat, et quod congruit, et quod discernitur : nihil enim secundum naturam constat nisi quod constat in perfectione potestatis et naturae : tunc enim constat, id est, stat similiter : sed perfectio naturae est in primis tribus ternaris : et perfectio potestatis in secundis tribus, ut habitum est : ergo quod constat supponit omnia praecedentia : quod autem congruit, ponit ordinem ad aliud, et praecipue ad hominem cui congruit in usu vitae : quod autem discernitur, ponit respectum ad intellectum.
EAVERO q u æ n o n o enumerantur , untinrecxistenteinaffectu etintelle - c t u : etsunthæc , verum , bonum , p u l - chrum : verumenimestfinisintelligen - tuæspeculativæ , utdicitPhilosophus : etbonumestfinisaffectus : pulchrumau - tumdicitvenustationemetdecentamcjussecundumrationemhonesti .
DECIMOverotriaenumeratasuntlumen , pulchrum , bonum : etaccipiun - tursecundumeffectumquemfaciuntinaffectuetintellectu , quisuntilluminare , etpulchrumfacere , etbonum .
Et nota, quod in omnibus istis et aliis quae a Sanctis ponuntur, semper primum dicit substantiam rei : quia nisi illa prius supponatur, nihil circa eam posset accipi. Ultimum autem semper dicit complementum respectu duorum praecedentium.
ARTICULUS XVII.
De attributis personarum quae attribuuntur eis a Magistro.
Deinde ad intellectum pleniorem habendum Litteræ, videndum est qualiter Magister per verba Augustini hæc tria attribuit Trinitati increatae, ibi, ubi dicit : « In illa enim Trinitate summa origo est, etc. »
Si enim colligantur omnes diversitates quas ponit in isto capitulo, tunc Patri attribuit septem, et octavum quod proprium est sibi, scilicet, quia Pater : vocat enim eum primo originem omnium rerum, et secundo principum, et tertio a quo, et quarto ad quem recurrimus, quinto unum, sexto quod auctor conditionis, et septimo quod suum est dicere fiat.
PATER enim consideratur tripliciter, scilicet, ut principium non de principio, tam respectu personarum quam respectu creaturarum : quia etsi Filius, et Spirtus sanctus creant, tamen hoc habent a Patre. Pater etiam accipitur in sua proprietate : et Pater accipitur ut finis in quem omnia referuntur, et a creaturs, et a personis : quia Filius in illum refert quod est, a quo habet ut sit, ut dicit Hilarius. Et similiter Spiritus sanctus. Si autem consideratur ut principium non de principio, potest accipi tripliciter, scilicet in habitu, vel in inclinatione ad actum, vel in actu ipso : et hæc dicuntur secundum rationem intelligendi tantum, quæ ratio importatur per nomina, et non quod in re sit hujusmodi distinctio : hoc enim modo Sancti consueverunt loqui de personis. Si autem accipitur ut in habitu, tunc convenit ei origo : si vero ut in inclinatione ad actum, tunc convenit ei principium : si vero in actu ipso, tunc
<--- Page Split --->
convenit ei id quod dicitur, a quo omnia : et hoc plane se offert consideranti nominum rationes. Si autem consideratur in proprietate personali, tunc convenit ei per appropriationem esse unum : quia unum est indivisivum in se, et extenditur indivisivum ad non distingui per hoc quod non ab alio sit, sicut unum non est ab alio a quo omnis numerus. Si vero consideratur ut finis, tunc convenit ei ad quod omnia reducuntur sive revertuntur. Duo vero quae tangit Magister, scilicet auctor conditionis, et dixit fiat, conveniunt ei secundum quod creatura est ab ipso in actu : sed a quo convenit ei per actum ipsum : auctoritas autem convenit ei in quantum per se operatur : et dicere fiat in quantum relucet in opere appropriatum suum.
Filio autem dat Magister etiam septem, scilicet veritatem, pulchritudinem, formam, per quem fiat opus, formam quam sequimur, similitudinem reformationis, et verbum : et haec aptantur Filio secundum quatuor considerationes ejus. Comparatur enim ad dicentem Patrem, et sic est ipse Verbum : comparatur etiam ad exitum creaturarum a Deo, et hoc dupliciter, scilicet ut idea rei, et sic ipse dicitur forma : et ut ens extra umbras privationum eorum quorum est idea, et sic ipse est pulchritudo : et ut totum continens quidquid in re futurum est, et immaterialiter et immutabiliter, et sic ipse est veritas : quia veritas immobilis est, et immaterialis. Si autem comparatio sui fiat ad creaturam prout exit ab operante, sic attribuitur ei per quem fit opus. Tertia consideratio Filii est secundum quod ipse est reducens nos ad Patrem, sicut dicit Apostolus, ad Roman. v, 2, quia per ipsum accessum habemus ad Patrem 1 : tunc dupliciter consideratur, scilicet ut imago ad quam nostram imaginamur, ut scilicet secundum modum possibilem nobis imitemur, sicut
ipse per omnia imitatur Patrem, et sic est forma quam sequimur : et prout recreat, ut mediator Dei et hominum, et sic est similitudo recreationis.
Spiritui sancto Magister etiam attribuit sex in isto capitulo, scilicet, quod ipse est delectatio, bonitas in qua omnia contunentur, gratia qua reconciliamur, pax qua adhaeremus unitati, et donum benignitatis, quae conveniunt Spiritui sancto secundum triplicem ipsius considerationem. Si enim consideratur in comparatione ad Patrem et Filium a quibus procedit, hoc fit duobus modis, scilicet, secundum rationem suaque processionis, et haec ratio est quia procedit ut bonitas et amor : tunc convenit ei bonitas. Si autem consideratur secundum modum quo se habet ad Patrem et Filium, tunc convenit ei delectatio : quia ipse est delectatio duorum secundum appropriationem. Si autem consideratur in comparatione ad creaturam universaliter, tunc convenit ei esse id in quo omnia continentur. Tertia consideratio est in comparatione ad creaturam rationalem in quam procedit, ut ipsam sanctificet : et tunc consideratur triplicter, scilicet in se, sicut ipsum primum donum est in quo omnia donantur, et sic convenit ei donum benignitatis : et in muneribus gratuarum, et sic convenit ei esse gratiam in qua reconciliamur : et in effectu sequente collationem sui et gratiarum, et sic convenit ei esse pacem qua unitati adhaeremus.
Ex praehabitis patet explanatò totus capituli usque illuc : « Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est. Haec omnia dicit propter peccatum, quod nec naturaliter, nec substantialiter est, sed defectus incidens ex defectu boni : unde non habet esse perfectum secundum quod Boetius diffinit esse, cum dicit : Esse est quod ordinem retinet servatque naturam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVIII.
An Philosophi potuerunt cognoscere Trinitatem ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit : « Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens, etc. » Ex hoc enim accipitur quod Philosophi Trinitatem non cognoverunt.
Contra hoc videtur esse quod Aristoteles in I de Cælo et Mundo dicit sic : Et hic quidem, scilicet, ternarius est omnis rei, et significat trinitatem rerum : nos vero non extraximus hunc numerum nisi a natura rerum, et retinuimus ipsum pro lege : eo quod rebus naturalibus similis est, et ideo in lege Pythagoræ in qua docuit colere Deum, adhibuimus nos ipsos magnificare sacrificiis et cultu Deum unum secundum hunc numerum : quoniam magnificamus Deum creatorem eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. Hic enim videtur expresse nominare Deum trinum.
Item, Plato loquitur de Patre et Filio sub propriis nominibus, et de paterra mente et paterno intellectu : ergo videtur Patrem, et Filium intellexisse.
Item, Augustinus dicit quod in quodum libro Platonis legit Evangelium : In principio erat verbum : usque ad illum locum : Verbum caro factum est 1.
Item, Trisnægistus : Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem : ergo videtur, quod cognovit Patrem generantem, et Filium genitum, et Amorem qui est ab utroque ut ardor.
Si forte dicatur, quod Philosophi non cognoverunt personas sub propriis nominibus personarum, sed sub appropriatis, scilicet potentia, sapientia, et bonitate. CONTRA : Appropriatum non est
nisi per intellectum conveniens cum proprio : ergo non intellecto prius proprio, non intelligitur appropriatum : et ita videtur quod proprietates personarum intellexerunt priusquam appropriata.
ULTERIUS quaeritur, Si cognoverunt Quæst. 1. aliquo modo Patrem et Filium, utrum magis accessit ad notitiam eorum Pater in ratione dicentis per intellectualem quam in ratione Patris, et Filius in ratione verbi quam Filii ?
ULTERIUS quaeritur, Quare defecerunt Quæst. 2. magis in cognitione Spiritus sancti quam Filii ?
SOLUTIO. Dicendum, quod sine dubio Solutio. Philosophi ductu naturalis rationis non potuerunt cognitionem habere determinatam de Trinitate secundum propria nomina personarum : et hoc contingit propter tria : quorum unum est, quia cognitio illa oppositionem habet ad principia, quibus intellectus accipit scientiam, qualia sunt, quia unius naturae indivisibilis per numerum non possunt esse supposita plura : quia omne quod distinguitur secundum subsistentiam, eo quod ad alterum, prius est in substantia distinctum recipiente illam relationem : quia gignens de substantia sua et genitum in esse non sunt simul : quia omne genitum prius est in potentia quam in actu, et hujusmodi qualia sunt principia accipiendi scientiam apud rationem naturalem : et omnibus his oppositum est in distinctione personarum in Trinitate : et ideo ad notitiam Trinitatis exigitur aliud principium altius his quod est fides, sive illuminatio revelationis desuper venientis. Secundum est, quia scientia Dei mirabilis est, et confortata, et non possumus ad eam : eo quod excedit et vincit nos, sicut supra probatum est. Tertium est, quia similitudo in creatura repræsentans Deum non est perfecta, et deficit in repræsentando, sicut Mag.ster dicit in-
<--- Page Split --->
fra : quia omnis similitudo in pluribus multo delicit quam conveniat.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod Aristoteles non intelligit Trinitatem nisi forte per appropriata : sed ibi intendit secundum commentum, quod propter tres perfectiones rei, scilicet, in se secundum quod corpus in trina dimensione perfectum est, et linea et superficies imperfecta, eo quod una dimensio addi potest : et secundum ordinem circuli in generatone et motu cœeli et figura mundi, eo quod linea recta recipit additonem, sed circulus non, eo quod est sine principio et fine : et tertio perfectionem universalitatis quae est ex hoc quod impossibile est addere mundo, cum sit ex materia sua tota, et nihil de materia sua sit extra mundum : propter, inquam, istas tres perfectiones rerum magnificabant antiqui Deum tribus sacrificiis : et non confitebantur eum esse trinum et unum.
AD ALIUD dicendum secundum Augustinum in libro de Doctrina Christiana, quod Plato curiosus in inspectione librorum descendit in Ægyptum et Judæam, ut videret libros Moysi, et Prophetarum : et ibi didicit Patrem et Filium, et non ductu naturalis rationis. Vel forte si quis inspiciat mentem Platonis, intendit patrem vocare Deum, et filium hunc mundum : et ideo etiam ibidem loquitur de matre et nutricula quæ est materia ex qua factus est mundus.
AD IDEM dicendum, quod paternam mentem vocat intellectum Dei sine discretione Trinitatis : et paternum intellectum vocat mundum archetypum, sicut de Deo dicit Boetius :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse.
patet ex Augustino de Doctrina Christiana : sed jam infra aliam dabimus responsionem.
Ad ALIUD dicendum, quod nescio quis fuit iste Trismegistus : et credo, quod liber confictus est : omnia enim quæ dicitur dixisse Trismegistus, inveni in quodam libro Magistri Alani qui confectus est de quibusdam propositonibus generalibus, et supponitur commentum eorumdem : si tamen Philosophus fuit ante incarnatonem, et non didicit in libris Veterans Testamenti, nec per revelationem, tunc dico quod loquitur de uno Deo generante, id est, producente suum intellectum in mundo, et omnia quæ fecit diligente propter seipsum.
Ad in quod objicitur, quod appropriatum non cognoscitur nisi mediante proprio, dicendum quod hoc verum est in quantum appropriatum : sed hæc appropratio ad propria facta est per fideles.
Ad in quod ulterius quæritur, dicendum quod magis appropinquabant Patri et Filio sub ratione dicentis per intellectum, et sub ratione verbi, quam sub ratone Patris et Fili : et hoc ideo quia dicere æquivocatur ad dicere essentiale quod convenit tribus, et ad dicere personale quod convenit tantum Patri. Et primo modo est investigabile per rationem. Secundo modo non. Smiliter verbum est æquivocum ad verbum creare quod appropriate convenit Filio : sed Filius dicit subsistentem personam, quod non facit verbum secundum rationem verbi in commun.
Ad ULTIMUM dicendum, quod dictio Ad quorum verbi et dicentis satis offerunt se in inintellectu divino, et habent aliquam relatonem ad invicem : sed dictio amoris non ita se offert : et ideo processio Spiritus sancti magis elongata est a ratione.
<--- Page Split --->
G. Quomodo in anima sit imago Trinitatis?
Nunc vero ad eam jam perveniamus disputationem, ubi in mente humania quae novit Deum, vel potest nosse, Trinitatis imaginem reperiamus. Ut enim ait Augustinus in XIV libro de Trinitate 4 : Licet humana mens non sit ejus naturae cujus Deus est, imago tamen illius quo nihil melius est, ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, id est, in mente. In ipsa etiam mente antequam sit particeps 5 Dei, ejus imago reperitur : etsi enim amissa Dei participatione deformis sit, imago Dei tamen permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax ejus est, ejusque particeps esse potest. Jam ergo in ea Trinitatem, quae Deus est, inquiramus. Ecce enim mens meminit sui, intelligit se, diligit se : hoc si cernimus, cernimus Trinitatem, nondum quidem Deum, sed imaginem Dei. Hic enim quaedam apparet Trinitas, memoriae, intelligentiae, et amoris. Haec ergo tria potissimum tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem. Haec ergo tria, ut Augustinus ait in libro X de Trinitate 3, non sunt tres vitae, sed una vita : nec tres mentes, sed una mens, una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia, et voluntas sive dilectio similiter ad aliquid dicitur : vita vero dicitur ad seipsam, et mens, et essentia. Haec ergo tria, eo unum sunt, quo una vita, una mens, una essentia : et quidquid aliud ad seipsa singula dicuntur, etiam simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria sunt, quo ad se invicem referuntur.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc vero ad eam jam pervenimus, 1t. » Hic incipit pars illa in qua per imaginem docet venire in Trinitatis aeternia distinctionem. Et dividitur in partes tres : in quarum prima duplicis imaginis in anima ostendit distinctionem. In secunda docet qualiter per has imagines ascenditur in Trinitatis increatae distin-
ctionem, ibi, Y, « Mens itaque rationalis considerans, etc. » Et est penultimum capitulum istius distinctionis. In tertia dicit, quod quasi per conclusionem in his similitudinibus accipitur, ibi, Z, « Quapropter juxta istam considerationem, etc. » Et est ultimum capitulum istius distinctionis.
Prima harum in duas subdividitur, penes duas imagines quas ponit : quarum una est in potentiiis naturalibus mentis, alia autem est in habitibus naturalibus
<--- Page Split --->
ipsius, ibi, S, « Potest etiam alio modo, etc. »
Prior inter istas ulterius dividitur in tres : in quarum prima ponit ea quae exiguntur ad imaginem. In secunda, determinat quaedam dubia 'circa dictorum determinationem exorta, ibi, M, « Hic attendendum est diligenter, etc. » In tertia, tangit istius imaginis dissimilitudinem, ibi. P, « Verumtamen caveat, etc. »
Prior inter istas adhuc subdividitur in duas : in quarum prima tangit potentas in qubus integritas consistit imaginis, et qualiter sunt distinctae, et unum in substantia, vita, et mente. In secunda vero demonstrat aequalitatem earum ad invicem, ibi, H, « Æqualia etiam sunt non solum singula, etc. »
Et quia locus iste difficilis est, ideo notandum, quod prima pars non continet nisi unum capitulum, in quo quinque sunt paragraphi : in quorum primo determinat Magister, quod imago Dei quaerenda est in nostra mente, eo quod illa parte nostra natura nihil habet nielus. In secundo, ostendit quod ratio imaginis est in mente : quia capax Dei est, vel quia capit ipsum, ibi, « In ipsa etiam mente antequam sit particeps Dei, etc. » In tertio vero ostendit trium virium constituentium imaginem, distinctionem, et ordinem, ibi, « Ecce enim mens meminit, etc. » In quarto ostendit qualiter ista sunt unum in substantia mentis, ibi, « Hæc ergo tria, ut ait Augustinus, etc. » Quinto et ultimo, ostendit in quo ista sunt alterum ad alterum, et in quo non, ibi, « Memoria vero dicitur ad aliquid, etc. »
Per hanc divisionem patet sententia primi capituli.
ARTICULUS XIX.
Quid sit imago ?
Incidit autem hic quadruplex dubium ante expositionem Litteræ. Primo modo enim quaerendum est, quid sit imago ? Secundo, quae sunt imaginem constituentia ? Tertio, in quo sicut in subjecto sit imago ? Quarto, respectu cujus objecti sive cognocibilis sit imago, utrum respectu omnium, vel respectu alicujus specialiter ?
CIRCA primum proceditur sic :
Dicit Hilarius : Imago est rei ad rem coœquandam unica et indiscreta similitudo 1. Item, Hilarius : Imago est rei ad rem coœquandam similitudo et unitas. Cum autem dicat Augustinus super illum locum Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos, etc., quod est imago creationis, et recreationis, et similitudinis, quaeratur utrum communiter ad omnes imagines illas diffiniatur ?
Videtur quod non : quia imago creationis ratio est : et illa habet magnam discretionem ab illo cujus est imago.
Præterea, Infra dicit Magister, quod ex magna parte est dissimilitudo : ergo est discreta.
Item, Non coœquat Trinitatem increatam imago creata : ergo non convenit diffinitio.
Item, secunda diffinitio dicit, similitudo et unitas : et hoc non videtur imagini convenire : quia dicit Augustinus in libro de decem chordis, quod aliter est imago regis in filio suo, et aliter in solido aureo : quia in filio est sicut in eodem in natura traducta a patris natura : in solido autem aureo est sicut in diversa natura, et impressa est ab artifi-
<--- Page Split --->
c. Et dicit, quod est in nobis sicut in solido aureo : in Unigenito autem sicut in lilio : ergo videtur, quod nostra imapio non sit ad imaginem increatam simultudo et unitas, sed multa diversitas.
Praeterea, Cum dicat Augustinus, quod tria sese sunt consequentia, scilivel aequalitas, similitudo, et imago : ubi enim aequalitas, ibi similitudo, sed non convertitur : et ubi imago, ibi aequalitas et similitudo, sed non convertitur : quare non ita diffinit imaginem per aequaltatem, sicut per similitudinem, cum aequalitas plus accedat ad rationem imaginis quam similitudo ?
Praeterea, Sibi videtur contrarius esse Hilarus : quia supra habitum est (dist. 2) ubi dicit, quod imago non sola est : hic autem diffinit eam per unitatem cum dicit, similitudo et unitas.
Praeterea, Cum sit vestigium in creatura per quod etiam accipitur cognitio aliqua Trinitatis, potestne dici simililudo et unitas ?
Item, Quae differentia est inter vesligum et imaginem? si enim vestigium non repraesentat in toto, et imago similiter non repraesentat in toto, ut dicit Magister, videtur non esse differentia inter ea.
Solutio. Dicendum, quod in veritate illae notificationes Hilarii ab eo datae sunt de imagine increata quae est Filius : si tamen extendantur ad imaginem creatam (ut quidam volunt) tunc concedendum est, quod nihil prohibet omnibus tribus imaginibus (ut ita dicam) notificationem illam convenire per prius et posterius : et per prius convenit imagini similitudinis quae est in tribus potentius, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate : per posterius autem sicut subjecto convenit rationi quae ibi ponitur pro parte mentis quae in ratione, id est, in rationali anima, excellentior pars est : imagini autem recreationis convenit per effectum, quia facit actualiter imitari.
Ad aliud dicendum, quod discreta qui-
dem est imago creata, ut secundum se est considerata ut res quaedam : sed in ratione imaginis non accipitur sola, sed id cujus imago est, accipitur in ipsa una acceptione cum ipsa : quia sic considerata ducit intellectum in exemplar, et ideo uno actu intelligendi accipitur utrumque, quia unum in alio, et sic contingit exemplar, et est indiscreta ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod dissimilitudo quae est in ipsa non est in ea ut est imago : quia nihil est imago secundum se dissimile : et ideo illud non inpedit indiscretionem.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod non coequat exemplar in toto, sed secundum id quod attingit aliqualiter, sic coequare nititur, unde coequatur secundum quid.
Ad in quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod si extendere velimus eam ad imaginem creatam, tunc erit unitas non substantialiter, sed unitas imitationis et ducentis in aliud per aequalitatv-m et similitudinem : et tunc est unitas bene in imagine regis in solido aureo.
Ad aliud dicendum, quod similitudo uno modo majorem dicit convenientiam quam aequalitas : est enim similitudo rerum differentium eadem qualitas : si ergo in diffinitione accipiatur, dicet in ratione imaginis omnem aequalitatem, praecipue exteriorem : et ita etiam dicet convenientiam in forma, seu circa aliquid constante figura : et illa maxime perlicit imaginis rationem plus quam aequalitas in quantitate sola.
Ad aliud dicendum, quod Hilarius non est contrarius sibi : quia supra voluit, quod imago plura supposita poneret sive in recto, sive in obliquo, ut supra dictum est. Hic autem intelligit non de unitate singularitatis, sed potus de unitate qua ordinat» ad se unuuntur in hoc quod unum est in alio per hoc quod accipitur in ipso.
Ad aliud dicendum, quod in quatuor differunt vestigium, et imago. Unum est quod vestigium est confusa similitudo
<--- Page Split --->
super partem partis tantum, sed imago est expressa similitudo in exterioribus super totum. Aliud est quod vestigium non dicit convenientiam exteriorum secundum quod ab interioribus causantur, sicut senectutis, pinguedinis, coloris, pulchritudinis, et hujusmodi : sed imago talem ponit convenientiam in exterioribus, per quae aliquid in interioribus comprehenditur. Tertia differentia est : quia vestigium est in omnibus, sed imago tantum in creatura digniore, et secundum digniorem ejus partem. Quarta est, quod vestigium non ducit nisi obscure in attributa personarum : imago autem aequaliter in processionem personarum ab invicem, et consubstantialitatem earum, et etiam aequalitatem, sicut jam infra dicetur, quando ostendetur ordo istarum virium, et aequalitas, et consubstantialitas : et ideo etiam vestigium non proprie potest dici similitudo et unitas.
tione imaginis? Et videtur quod secundum nullam.
Omnes enim istae diffinitiones supponunt memoriam non esse partem rationalis animae, sed sensibilis : ergo videtur, quod memoria nullo modo sit pars imaginis.
Praeterea, Quidquid considerat tempus sub determinata differentia temporis, ipsum non est remotum a conditionibus materiae, cum tempus sit una conditionum materiae praecipua : sed memoria sic considerat tempus : ergo non est renota a conditionibus materiae. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod dicit Gregorius Nicaenus sic : Memorari dicimur quod prius scivimus, vel audivimus, vel aliter qualiter cognovimus : prius autem relationem habet ad tempus praeteritum. Inde sic : Quidquid non abstrahit a conditionibus materiae, est pars sensibilis animae, et non rationalis : memoria non abstrahit : ergo est pars sensibilis animae, et non rationalis : ergo non debet esse pars imaginis.
ARTICULUS XX.
Quæ sint imaginem constituentia ?
Secundo quaeritur, Quae sint imaginem constituentia? Et dicitur ab Augustino, quod memoria, et intelligentia, et voluntas.
Quæratur ergo, Quid sit memoria secundum quod imaginem constituit? Et dicit Gregorius Nicaenus quod memorativum est memoriae et rememoratonis causa et promptuarium. Origenes autem dicit, quod est phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apparente. Damascenus autem dicit, quod memoria est conservatio sensus et intelligentiae. Augustinus autem in libro XII Confessionum : Præsens de prætertis memoria est. Tullius autem dicit, quod memoria est præteritorum.
Quæratur ergo, Secundum quam rationem istarum diffinitionum cadit in ra-
Hoc idem videtur expresse dicere Gregorius Nicaenus sic : Sensibilia quidem ipsa secundum se memorantur, intellectualia vero secundum accidens : quia et cogitabilium memoria ex præassumpta phantasia fit.
Item, Damascenus : Sensibilia quidem secundum se memoriae commendantur.
Item, Aristoteles : Memoria intellectus quidem est secundum accidens, per se autem primi sensitivi.
Item, Aristoteles : Si memoria intellectivarum partium esset, non utique inesset multis aliorum animalium, fortassis autem nullo modo mortalium.
Ex omnibus his patet, quod memoria non potest esse pars imaginis.
Eodem modo quaeritur de intelligentia, Utrum ipsa sit pars imaginis ? Quæst. Et videtur , quod non : aut enim intelligentia est intellectus agens, aut possibilis, aut speculativus sive formalis, aut intellectus qui a Philo-
<--- Page Split --->
sophis dicitur adeptus : constat quod non agens : quia ille est universaliter agens, ut dicit Philosophus, quo est omnua intelligibilia facere : et penes illum non accipitur imago : quia in hoc non imitatur Trinitatem, sed potus actum lucis ad colorem, et artis ad materiam, ut dicit Philosophus. Similiter videtur, quod non sit possibilis quo est omnia fieri intelligibilia, et potentia omnia habet, actu autem nihil : sed Augustinus dicit, quod intellectus qui est pars imaginis, semper novit se. Quod autem non sit speculativus, patet : quia ille habitus principiorum, vel alius, si imitaretur, non esset ex se, sed potius ex parte rei cujus est intellectus. Augustinus autem dicit, quod intellectus de se imitatur. Similiter non est adeptus : quia ille est scientia acquisita per inventionem, vel doctrinam : et tunc non imitatur Trinitatem in una essentia personarum.
abstraheretur ab omni differentia temporis, sicut et intellectus. Et si quaeratur, Quid sit haec memoria, et quis sit ejus actus? Dicendum, quod memoria haec nihil aliud est quam potentia animae rationalis secundum superiorem partem tenens apud se habitum veri et boni quod ipsa est secundum naturam suam, et habitum veri et boni quod Deus est : vel forte quod verius est secundum Augustinum, tenens apud se notitiam per praesentiam essentiae, et non habitum veri et boni quod ipsa anima est secundum naturam. Unde Augustinus dicit, quod nihil praesentius est animae quam ipsa sibi : sed de hoc infra habebitur. Actus autem ejus non est in agendo, sed tenendo (sicut jam dictum est) praesentiam notitiae in essentia, vel habitu aliquo innato. Unde bene concedo id quod objicitur de memoria, quod non sic accipitur hic : nec approbo quod quidam dicunt, quod sit conservatio specierum sub ratione prius visi, vel accepti, vel habiti : quia haec ratio concernit tempus, et secundum omnes Philosophos, temporis est considerare illius potentiae cujus est considerare quantitatem, et hoc est primum sensitivum. Si autem dicatur quod ratio temporis simplex est, et ideo potest esse intellectus : hoc verum est : sed ratio temporis aequaliter se habet ad omne tempus, sicut ratio hominis aequaliter ad omnes homines, et ideo tunc non determinat hoc intelligibile et illud : et ideo dicendum, quod simpliciter nullum tempus respicit, sed extractum a tempore cujus ipsa memoria est conservatrix.
Eodem modo videtur, quod nec voluntas sit pars imaginis : quia voluntas (ut dicit Anselmus) non est nisi duobus modis, scilicet, ut motor virium secundum quod convertitur super alias vires et movet eas ad actum, secundum quod dicitur : Volo intelligere, et volo memorari : sic autem non imitatur Trinitatem : quia sic non est ex intellectu et memoria : sed potius e converso illa sunt ex voluntate. Alio modo est voluntas quae convertitur ad volitum, et sic iterum non imitatur Trinitatem, sed potius imperat de imitando vel fugiendo delectabile vel triste in operibus : et ita videtur, quod nullum illorum trium sit de imagine quae ponuntur in ipso.
Ad 10 quod quaeritur de intellectu sive Ad quest. 1. intelligentia, dicendum quod intelligentia dicitur hic potentia intellectiva formalis non simpliciter, sed respectu intelligibilis cujusdam informata, quod scilicet semper praesens est in anima, sicut anima sibi est praesens, et Deus in ea est essentialiter, praesentialiter et potentialiter : naturaliter enim nobis insita est cognitio Dei : et ideo non procedit obje-
<--- Page Split --->
ctio quae facta est de speculatione aliorum intellectualium : quia licet in aliis non imitetur, tamen in quodam per relationem ad memoriam et voluntatem imitatur.
quod non in sola mente sit, ut videtur hic dicere Magister.
- Item, Damascenus dicit imaginem esse secundum liberum arbitrium : cum tamen liberum arbitrium nonsit parsmentis.
Ad quest. 2. Eodem modo solvendum illud quod quaeritur de voluntate, quod est voluntas accepta respectu voliti, non omnis, sed cujusdam : et non quocumque modo, sed secundum quod memoria et intelligentia sunt de eodem, sicut est volitum quod anima est, et volitum quod Deus est : quorum utriusque notitia insita est animae naturaliter, ut dicit Augustinus : et per hoc etiam patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXI.
- Item, Videtur esse imago in superiori parte rationis : quia illa (ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate) contemplandis superioribus inhaerescit : cum igitur imago praecipue in contemplatione superioris versetur, videtur imago esse secundum superiorem portionem rationis.
ULTERIUS quaeritur, Quare non secundum aliquem modum assignetur imago convenire potentiis animae vegetabilis, sicut assignatur ab Augustino potentiis animae sensibilis?
In quo ut in subjecto continetur imago ?
Tertio quaeritur ? In quo ut in subjecto proximo sit imago ?
Et dicit Augustinus quod ibi quaerenda et invenienda est quo natura nostra nihil habet melius, id est, in mente : ergo videtur, quod primum subjectum imaginus sit mens.
Item, Augustinus dicit, quod mens habet imaginem in potentia cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi : ergo mens habet imaginem.
Sed contra.
Sed contra hoc videtur esse Augustinus in libro XIV de Trinitate, qui ponit imaginem in visu exteriori : sicut speciem rei visa, et imaginem ejus in oculo quae dicitur visio, ut ipse dicit, et utrumque conjungentem intentionem voluntatis.
Similiter in eodem libro ponit imaginem in phantasia : ibi enim imago corporis est in memoria animae sensibilis, et eadem imago in cogitatione inaginantis : utrumque autem conjugens est intentio voluntatis : ergo videtur,
ADHUC quaeritur de Glossa super Psalmum iv, 7 : Signatum est super nos, etc., ubi distinguit imago creationis quae est ratio, recreationis, et similitudinis : quaeritur enim pro quo supponit ibi rato. Si dicatur, quod pro rationali natura. CONTRA :
Angelus est rationalis natura : et tamen non dicitur factus ad imaginem. Hujus tamen contrarium videtur per Gregorium, qui dicit super illud Eze chicl. xxviii, 12 : Tu signaculum similitudinis, etc., quod Angelus expressiorem habet imaginem Dei quam homo.
Item, Damascenus 1 : Deus Angelorum factor est et conditor ex non ente eos ad esse deducens, secundum propram imaginem creans eos, et dans illis naturam incorpoream.
Item, Super illud Ezechiel. xxviii, 12 : Tu signaculum, etc., dicit Glossa : Rex Tyri imaginem Dei ad quam factus est, resignavit, id est, destruxit. Et loquitur de diabolo : ergo Angelus est ad imaginem Dei.
PRAETEREA,
- Quaeritur de imagine recreationis : aut enim illa est gratia, aut vrtus. Si gra-
Quest. 1.
Quest. 1.
1 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. II, cap. 3.
<--- Page Split --->
tia. CONTRA : Gratia gratum facit habentem, et non respicit hanc potentiam, vel illam : imago autem consistit in potentis determinatis : ergo imago non est pratia. Si propter hoc dicatur, quod est virtus, tunc quaeritur, Quid sit illa virtus, vel illae? si dicatur quod communiter dicitur, quod fides, spes, et charitas. CONTRA : Nulla illarum est in memoria : ergo non recreatur haec pars imaginis quae est memoria.
- Praeterea, Bernardus dicit, quod Deus futurus est rationi pulchritudo lutis, voluntati multitudo pacis, et memorii continuatio aeternitatis : ergo videtur, quod lux, pax, aeternitas sint imago recreationis.
Praeterea quaeritur, Quare non ponitur imago in virtutibus politicis, sicut in theoricis ?
SOLUTIO Dicendum, quod imago in veritate non est nisi secundum partem superiorem animae, quae mens vel spiritus vocatur ab Augustino.
Ad iut autem quod contra objicitur, dicendum quod in visu exteriori non est imago, sed similitudo quaedam imaginis in hoc quod tria quaedam uniuntur : tamen non est vera ratio imaginis, quia non sunt unius substantiae, sicut illa quae sunt in mente.
Eodem modo respondendum est ad illud quod objicitur de phantasia.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus quamlibet convenientiam ex natura vocat imaginem : et quia est spirituale liberum arbitrium, ideo dicit esse imaginem.
Ad aliud dicendum, quod ratio superior respicit operabilia, licet per rationes juris divini : sed potentiae imaginis simpliciores sunt, eo quod ordinatasunt tantum ad notitiam veri et boni quod Deus est, et ejus in quo ut imagine sua accipitur Deus : et quia quandoque invenitur Augustinus dicere, quod imago est anima secundum superiorem partem rationis, dicendum quod large sumit
tunc superiorem partem prout comprehendit potentias imaginis, et sinderesim, et etiam illam partem quae specialiter superior vocatur pars.
Ad aliud dicendum, quod in imagine 1. specialiter una potentiarum debet esse cognitiva, eo quod imago appropriate convenit Filio qui est imago Patris : nulla autem potentiarum animae vegetabilis est cognitiva : et ideo illi nullo modo convenit esse imaginem.
Ad aliud dicendum, quod in illa Glossa ratio ponitur pro parte superiori, quae mens, vel spiritus dicitur : et est in ea imago in potentia, sicut in subjecto in quo imitatio distingui potest in suis potentis.
Ad iu quod quaeritur, Utrum Angelus sit ad imaginem? dicendum, quod imago potest notare convenientiam in interioribus tantum, vel simul in interioribus et exterioribus Si primo modo, tunc non video quare cum Sanctis non dicatur, quod Angelus est ad imaginem, sicut et homo : cum in eo tres potentiae sint in una essentia, sicut et in homine. Si autem notat utramque convenientiam, tunc non est ad imaginem : convenientia autem in exterioribus est in tribus : in eo quod ab uno homine sunt omnes, sicut Pater est principum totius deitatis : et in eo quod anima est ubique in corpore suo tota, ut infra (distinct. 8) continetur, sicut Deus est in mundo ubique totus, quod non convenit Angelo.Tertia autem est in eo quod homo est unibilis Deo, non autem Angelus.
Ad iu quod quaeritur de imagine re- 1. creationis, dicendum quod est proprie Ad 1. loquendo secundum tres virtutes theolo- gicas, scilicet fidem, spem, charitatem. Spes enim in eo quod exspectat indeficien- tiam, dicit id quod appropriate convenit memoriae, quia retentiva est similitudi- nis divinae vel praesentiae : licet secun- dum se sit in irascibili.
<--- Page Split --->
DICENDUM ergo ad primum, quod non in omnibus intellectus informatur ex memoria : sed in quibusdam intellectus pnnerativus est memoriae, ut in acquisilis habitibus : licet e converso sit in innatis.
perflue additur hoc quod dicit, vel potest nosse : quia idem est posse nosse ex potentia habitus, quod notitiam Dei apud se tenere. Si secundo modo, tunc non videtur, quod imago semper in anima remaneat : quia non semper est in gratia quae facit imitari.
AD ALIUD dicendum, quod tota memoria non accipitur ibi secundum multitudinem objectorum omnium, sed penes rationes cognoscendi multas respectu duorum objectorum tantum : et hoc videri potest : quia si respectu aliorum arceperetur, tunc mens et notitia non erunt substantia, sed duae diversae.
AD ALIUD dicendum, quod non stat cognitio in objecto ejus, sed potius actualiter vel potentialiter refertur in Deum, sicut ad exemplar.
AD ALIUD dicendum, quod duo attenduntur in imagine, scilicet substantialitas, et aequalitas : et secundo, pulchritudo, et venustatio coloris : et quoad primum, scilicet consubstantialitatem et aequalitatum, verius est imago in anima, quando mecminit, intelligit, et vult se, quam quando meminit, intelligit, et vult Deum qui non coequatur ei. Si autem secundo modo accipiatur : quia nulla venustatio potest esse sine Deo, ideo tunc verius imitatur, quando accipitur verum et bonum quod est Deus.
SOLUTIO. Dicendum, quod utroque modo potest intelligi : et si intelligatur de notitia naturali, tunc nosse refertur ad habitum, et posse nosse ad potentiam : quia his duobus modis distinguitur Trinutas in ista distinctione, ut supra habitum est : et sic patet, quod licet simul sint nosse et posse nosse, non tamen semper secundum idem : quia non est idem nosse ex habitu, quae est notitia servata apud mentem, et posse nosse ex potentia sola. Si vero intelligitur de notitia gratuae, tunc nosse refertur ad imitationem imaginis exteriorem, quae non est ei substantialis, sed est ad bene esse, sicut color et venustatio : posse autem nosse refertur ad potentiam, et ad gratiam.
ARTICULUS XXIV.
Et haec ante Litteram dicta sufficiant.
Quare imago non est secundum vires inferiores ?
ARTICULUS XXIII.
Nosse utrum intelligatur de notitia naturali, sive de notitia gratuae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Imago tamen illius quo nihil melius est, etc. » Quare non potest esse imago Dei secundum inferiores vires ?
Deinde accipiatur Littera primae partis capituli super illud : « Ubi in mente humana quae novit Deum, vel potest nosse, etc. » Et quaeratur, Utrum intellicatur de notitia naturae secundum quod nosse est notitiam apud se tenere, aut de notitia gratiae ? Si primo modo, tunc su-
SOLUTIO. Hoc contingit propter simplicitatem objecti quod est Deus, et ipsa mens. Ista enim simplicissime sunt in mente : quia per essentiam, et ideo non potest in illa nisi secundum simplicissimam sui partem.
<--- Page Split --->
cit « Eo enim ipso imago Dei est mens quo capax, etc. »
ARTICULUS XXV.
Utrum imago potest amitti ?
Deinde quaeritur de hoc : « Etsi enim amissa Dei participatione, etc. »
Contra hoc videtur esse quod dicitur in Psalmo LXXII, 20 : In civitate tua imaginem ipsorum ad nihil:um rediges. Et alibi, Isa. XIII, 8 : Facies combustae vultus eorum : ergo imago potest amitti.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod imago potest attendi in substantialibus sibi, quae sunt forma, et figura : et illa imago est in tribus potentiiis, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate, quae amitti non possunt : quia secundum Dionysium, data naturalia non amittuntur. Est autem in his secundum quod per notitiam insertam sibi naturaliter et concreatam, convertuntur ad verum et bonum quod Deus est, et ad verum et bonum quod mens est. Alio modo attenditur imago in pulchritudine quae est ad bene esse : et loco illius pulchritudinis quam adducit color et deauratio et hujusmodi, est in spiritualibus participatio Dei per gratiam : et quoad hanc exteriorem potius pulchritudinis divinae quam distinctionis personarum in una essentia imaginem, potest amitti imago : et sic intelliguntur auctoritates inductae, et sic comburitur quandoque igne concupiscentiae.
ARTICULUS XXVI.
Utrum partes imaginis imprimuntur a to'a Trinitate, sive a distinctis personis ?
Deinde quaeritur de hoc quod ipse di-
Si enim est imago trium personarum, videtur quod sigilletur in mente per modum quo sigillatur figura sigilli in cera : in illa autem figura caput sigillat caput, et manus manum, et thorax thoracem, et sic de aliis : ergo a simili Pater videtur sigillare memoriam, et Filius intelligentiam, et Spiritus sanctus voluntatem : ergo jam diversa erunt opera Trinitatis in creatione imaginis, quod falsum est.
Praeterea, Imago non videtur convenire interioribus, sed exterioribus tantum, scilicet in figura et compositione membrorum et quantitate : sed meminisse, intelligere, velle, intima menti sunt : ergo videtur mens potius filius Trinitatis dici quam imago : quia filius est imago in interioribus et exterioribus.
Praeterea, Dicit Augustinus, quod homo est imago et similitudo, habens imaginem in potentia intelligendi, et similitudinem in potentia diligendi : sed potentia diligendi est voluntas : ergo voluntas potus est de similitudine Dei quam de imagine.
Item, Potentia intelligendi sola intellgentia est : ergo videtur superfluere memoria, et etiam voluntas.
Solutio. Dicendum, quod non est ita - Solutio in creatione imaginis, sicut in impresAd I, sione figurae sigilli in cera : et hoc ideo est, qua figura quae est in sigillo non habet caput in pede, et in manu, et aliis membris, sed habet membra distincta : sed in Trinitate increata Pater habet omnia attributa essentialia quae conveniunt Filio, et e converso : et similiter de Spiritu sancto. Unde licet memoria attribuatur Patri, tamen ipse habet et intelligentiam, et Spiritus sanctus similiter : et ideo indivisibiliter imprimunt memoriam, et ind.visibiliter imprimunt intelligentiam, et indivisibiliter voluntatem : licet per attributionem alicujus convenientae memoria conveniat Patri, et in-
<--- Page Split --->
telligentia Filio, et voluntas Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod licet meminisse et intelligere et velle sint interiora Dei, et interiora animæ rationalis, tamen propter hoc quia non sunt in natura, quæ sit unius rationis in Deo et in anima, non potest dici filius : quia pater et filius semper sunt in natura una, vel ad minus in natura quæ secundum rationem una est in utroque : hoc autem non est hic : et ideo natura animæ recipit ista quasi quædam extrinseca : quia quod est in materialibus quantitas, hoc est in potestativis sive spiritualibus virtus : et quod est in materialibus configurato lineationum exteriorum in ligura, hoc est in potestativis convenientia potentiarum ad actum et objectum : et ideo mens imago Dei dicitur, et non filius.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur quod homo habet imaginem in potentia intelligendi, accipitur potentia intelligendi generaliter pro potentia ordinata ad intelligendum et pro effectu ejus : ordnata autem ad intelligendum est memoria tenendo apud se notitiam, et similiter intelligentia intuendo se, vel Deum in notitia tenta apud se : cum autem ex tali notitia semper oriatur amor, effectus illarum duarum secundum ordinem earum ad actum est voluntas. Cum autem dicitur habens simultudinem in potentia diligendi, accipitur potentia diligendi ex habitu charitatis et gratiae : quia habitus ille colorat imaginem, ut supra dictum est. Unde quidam Sancti dicunt, quod homo per peccatum amisit Dei similitudinem, et recessit in regionem dissimilitudinis : sed vulneratus est in imagine : et sic patet, quod potentia diligendi non est voluntas illa quæ est pars imaginis secundum naturam mentus.
Ad ultimum dicendum, quod potentia intelligendi non est sola intelligentia : sed etiam memoria, et voluntas, ut jam dictum est.
ARTICULUS XXVII.
Quomodo differant haec quinque per ordinem, nosse se, intelligere se, velle se, discernere se, et cogitare se ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit « Ecce enim mens meminit sui, intelligit se, duligit se, etc. »
Videtur enim idem esse meminisse, et intelligere : si enim memoria hic sumitur pro præteritis, præsentibus, et futuris : et intelligentia est de eisdem et eoßem modo, videtur idem esse intelligere et meminisse. Quod autem intelligentia sit de eisdem et eodem modo, probatur : quia intelligentia est de simplici ratione rei vel specie : hæc autem abstrahunt ab omni differentia temporis, et uno modo conveniunt præteritis, præsentibus, et futuris, sicut patet in specie vel in ratione hominis, quæ secundum quod est intellecta, secundum eamdem rationem convenit hominibus existentibus sub qualbet differentia temporis : ergo videtur, quod intelligentia de eisdem sit, et eodem modo, de quibus est memoria : ergo idem est meminisse quod intelligere.
Item, Augustinus dicit hoc quod mens novit se : nosse autem se est intelligere se, cum constet quod de sensibili cognitione non loquatur : ergo actus intellectus convenit memoriae : sed potentiae distinguuntur per actus : ergo memoria est intelligentia.
Item, Augustinus in libro X de Trinitate : Difficile in mente dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui : quasi enim non sunt hæc duo, sed unum dubus vocabulis appellatur, sicut apparet in ea re ubi valde ista conjuncta sunt, et aliud alio nullo præceditur tempore, amorque ipse non sentitur esse, cum eum non prodit indigentia, quoniam
<--- Page Split --->
semper præsto est quod amatur1. Ex hoc habentur duo, scilicet, quod ista tria semper simul sint, et quod difficile est distinguere inter ea.
rei secundum speciem, vel secundum substantiam, si res per seipsam præsens est in anima, sed intellectus intuetur rem in notitia quæ est species rei vel substantia ipsius si per se præsens est in anima.
Solutio. Dicendum secundum Augustinum in ultima auctoritate, quod licet difficile sit discernere inter ista quando accipiuntur respectu eorum quæ semper præsto sunt in anima, sicut substantia mentis, et Deus, tamen distinctionem habent. Unde secundum Augustinum, nihil aliud est nosse quam notitam rei apud se tenere : cum ergo ex superiori constet hoc convenire memoræ, patet quod memoria novit se et Deum hac notitia. Intelligere autem se secundum Augustinum nihil aliud est, quam se in notitia illa vel Deum intueri et videre : non enim idem est notitiam rei apud se tenere, et intueri rem cujus est species illa vel notitia : et ideo aliud est intelligere se, et aliud nosse se : voluntas autem est approbatio, vel amor procedens ab hujusmodi verbo intellectus et memoriæ : et ideo dicit Augustinus in libro IX de Trinitate2 : Verbum quod nunc insnuare intendmus, est cum amore notitia : sed tamen aliud est discernere se, et cogitare se, quam nosse se vel intellgere : quia dicit Augustinus quod discernere se, idem est quod ab aliis rebus ostendere se differre, et hoc non semper facit anima : cogitare autem se, est quasi coagitare se, id est, converti super se, comparando naturam mentis ad partes et vires et passiones ipsius, et sic non semper facit mens : et sic patet differentia horum quinque, scilicet, nosse se, intelligere se, velle se, discernere se, cogitare se.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet, nosse se, prout accipitur ab Augustino, non est idem quod intelligere : et ideo illa objectio non procedit.
Ad ultimum dicendum, quod in veritate difficile est distinguere inter hæc tria, quæ sunt super illud quod per seipsum naturaliter est in anima : et hoc ideo, quia tunc aliquo modo semper sunt in actu . et quia intellectus semper intuetur, non videtur differre a nosse memoriae : similiter quia amor non procedit ex indigentia rei, id est, quæ quandoque non habeatur, et tunc st appetitus de ea : et quandoque habeatur, et tunc sit amor ejus . sed quia procedit ab hoc quod semper naturaliter est in mente, semper procedit : et ideo non ita percipitur amor sui et Dei, sicut percipitur amor proximi vel alterius, qui quandoque est in absentia mentis, quandoque in præsentia : quia dicit Augustinus quod idem est appetitus rei quæsitæ, et amor habitæ : et ideo cum mens appetat se, cum quærit se non nosse, sed discernere, idem appetitus est major rei discretae cum habuerit de se discretionem. Cum igitur de similibus sit idem judicium, et cum habeat se secundum notitiam semper, et numquam quærat se nosse, eo quod non quæritur quod habetur, semper amabit se notam : quod tamen qualiter sit, infra erit in quæstione.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod intellingentia est quidem de eisdem cum abstractione tenporis de quibus est memoria, sed non eodem modo, quia memoria tantum novit retinendo notitiam
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXVIII.
I 'trum memoria et intelligentia sint relativa sicut dicitur in textu ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia, etc. »
Hoc enim non videtur : quia relativa sunt, quorum hoc ipsum esse quod sunt ad aliquid est, ut pater, et filius, et hujusmodi : sed memoria secundum suum esse quod importatur in nomine, non est ad aliquid : ergo videtur, quod falsum dicat.
Praeterea, Non potest intelligi, quod memoria sit memorabilis memoria : quia sic nihil diceret Augustinus, cum ipse velit, quod suis relationibus ad invicem distinguantur ista, sicut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : ergo memoria dicitur ad intelligentiam, et voluntatem : et e converso illa ad invicem, et ad memoriam : hoc autem nullo modo videtur : quia non dicitur memoria ad conyertentiam cum intellectu : non enim ad convertentiam dicitur memoria intellectus memoria, et intellectus memorie intellectus : et similiter voluntas non dicitur ad convertentiam cum illis duobus.
Praeterea, Unum relativorum diffinitur per alterum : una autem istarum potentiarum per reliquam non diffinitur : ergo non sunt relativa ad invicem.
SOLUTIO. Dicendum, quod ista relativa sunt non simpliciter, sed secundum quid : sunt enim quaedam quae secundum
totum esse quod importatur in nomine, relativa sunt, ut Pater, et Filius, et Dominus, et Servus, eo quod talia nomina a respectu imponuntur, et qualitas eorum quam cum substantia significant, respectus est : quaedam autem sunt non simpliciter significantia respectum, sed cointelligitur in eis, eo quod imposita sunt ab alio quam a respectu, quod tamen a respectu nullo modo separabile est, sicut scientia quae non separatur a respectu ad scibile, imponitur tamen ab alio quam ab illo respectu. Similiter est de memoria, quae ab alio quodam imponitur, sed tamen hoc a respectu ad memorabile non separatur : et similiter intellectus ponit respectum ad intelligibile et voluntas ad volitum.
Ad aliud dicendum, quod intelligentia refertur ad memoram, non sub ratione intelligentiae, sed sub ratione memorabilis, quia sic captur a memoria : et e converso memoria ad intellectum sub ratione intelligibilis, et voluntas ad haec duo sub ratione memorabilis et intelligibilis : haec autem duo e converso ad voluntatem sub ratione voliti. Alii dicunt aliter, scilicet, quod memoria secundum quod memoria, non est ad aliquid, sed secundum quod est parens : et similiter intellectus in eo quod hujusmodi, non est ad aliquid, sed in eo quod filius, vel proles : eodem modo voluntas non est ad aliquid secundum quod voluntas, sed in eo quod procedens ab his duobus, ut ab uno principio sui. Sed hoc nihil est : quia dicit Augustinus memoriam in eo quod memoria, esse ad aliquid : sed non in eo quod vita, vel mens, vel essentia : et ideo illa solutio quae est contra Augustinum nihil videtur.
<--- Page Split --->
H. Quomodo æqualia sunt, quia capiuntur a singulis omnia et tota?
Æqualia etiam sunt non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus: alioquin non se invicem caperent: se autem invicem capiunt. Capiuntur enim et a singulis singula, et a singulis omnia. Memini enim me habere memoriam, et intelligentiam, et voluntatem: et intelligo me intelligere, et velle, atque meminisse: et volo me velle, et meminisse, et intelligere.
ARTICULUS XXIX.
Utrum memoria semper est in intellectu et voluntate, et intellectus in memoria et voluntate, et voluntas in memoria et intellectu ?
« Æqualia etiam sunt non solum singula singulis, etc. »
Hic incipit illa pars in qua tangit dictarum potentiarum aqualitatem. Et dividitur in duas partes : quarum prima continet earum æqualitatem in se : secunda earum continet æqualitatem secundum sui totalitatem, et incipit ibi, I, « Totamque meam memoriam, etc. »
In priori capitulo dupliciter probat æqualitatem, scilicet, quia capiuntur a sungulis omnia, et a singulis sungula : sicut memoria capit intellectum per se, et capitur ab ipso per se sine conjunctione ad voluntatem : et voluntas capitur per se a memoria, et per se ab intellectu, et e converso : a singulis autem omnia, quia memoria capit se et intellectum et voluntatem conjunctim et simul, et similiter intellectus cum aliis duobus conjunctim, et eodem modo voluntas capit se in conjunctione ad alias duas . et hæc est sententia prioris capituli.
Sed hic incidit dubium satis grave : quia secundum hoc quod hic dicitur, memoria semper est in intellectu et voluntate : et intellectus semper est in memoria et voluntate : quia omnia sunt in singulis, et hoc semper, ut probat Augustinus. PROBATIO. Illud est in memoria, quod est præsens in memoria, et non distat : sed intellectus et voluntas non distant ab aliqua parte mentis : ergo sunt omnia in memoria et omnia in intelligenta, et omnia in voluntate.
SED CONTRA :
Probat Philosophus quod una potentia existente in actu, alfa ab actu abstrahitur : igitur memoria existente in actu, alia ab actu abstrahitur, et e converso : et voluntate existente in actu, alae due abstrahuntur ab actu : ergo non possunt esse simul, ut videtur.
Præterea, Quid est quod dicit Augustinus, quod mens intelligit se, et hoc semper, quia semper sibi adest? Videtur enim Augustinus sibi ipsi esse contrarius : quia supra habitum est, quod in libro XI de Trinitate dicit, quod ad visum tria exiguntur, scilicet visum, et videns, et utrumque conjungens intentio voluntatis : ergo etiam ad intelligere tria exiguntur, scilicet intelligens, et intellectum, et utrumque conjungens intentio voluntatis : licet autem quando intellectus intelligit se, semper adsit in-
<--- Page Split --->
t1lectus intellecto, et e converso, non tamen semper adest voluntas intellig2ndi: ergo non semper intelligit se.
Item, Augustinus in libro XI de 7:initate 1 . Itaque mens cum seipsam 7:gnoscit, sola parens est notitiae suae, 7:ognitum enim et cognitor ipsa est: erat 7:utem sibiipsi noscibilis, etiam ante- 7:quam se nosset, sed notitia sui non erat 7:in ea cum seipsam non noverat: igitur 7:non semper novit se: ergo multo for- 7:tius non semper intelligit se.
Item, Aut nosse se est in propria natura cognoscere se, aut scientiam demonstrativam et naturalem de se habere, aut intueri se secundum actum: pluribus enim modis non dicimus nos nosse aliquid. Si primo modo, tunc cujuslibet anima novit se in propria natura secundum actum: sed nosse rem in propria natura secundum actum, perfectissima est consideratio rei: ergo quilibet omni tempore consideraret animam perfectissima consideratione, quod aperte falsum est. Si nosse se est scientiam de se habere naturalem et demonstrativam quae docet quid est res in se, et in passionibus, sive proprietatibus suis, tunc non est homo qui non habeat apud se totam scientiam de anima: et hoc videmus esse falsum, quia omnia labore acquirimus, et studio, etiam modicum de ipsa: si vero nosse se est se intueri per intellectum, tunc quilibet semper intuetur se per intellectum: et cum scire plura possimus, intelligere vero minime, numquam possemus aliquid aliud intueri per intellectum, quod iterum falsum est: ergo videtur, quod intellectus non semper intelligat vel videat se.
Si hoc concedatur, Contra :
- Omnis potentia passiva sive rereptiva in actu est, quando actus est in ipsa: et tamdiu est in actu, quamdiu forma est in ipsa: et hoc probatur per inductionem in singulis Intellectus autem est potentia receptiva intelligibilis:
ergo in actu est, actu intelligibilis existente in ipsa: cum autem intellectus intelligit se, intelligibile est idem intelligenti: ergo sicut non abest intellectus sibipsi, ita nec abest sibi intelligibile - ergo semper est in actu secundum hoc intelligibile: et hoc est in actu esse quod intelligere: ergo semper intelligit se.
- Item, Aristoteles in III de Anima dicit, quod intellectus agens semper in actu est: et cum sit agens respectu alicujus intelligibilis, erit aliquod intelligibile semper terminans actionem suam: hoc autem non est nisi quod semper presens est intellectui, et hoc est intelligibile quod est ipse intellectus: ergo intellectus possibilis semper illustratur luce intellectus agentis: et hoc facit intelligere possibitem secundum actum: ergo intellectus semper intelligit se.
Solutio. Dicendum, quod . quidam Philosophus exponendo Aristotelem de Intellectu et Intelligibili dicit, quod intellectus videt se semper, sive intelligit se semper: et dicit quod hoc idem est dicere, quod intellectus intelligit se in omni intelligibili. Sicut enim lux videdetur in omni colore, eo quod color sit motivum visus secundum actum lucidi: ita dicit, quod intellectus videtur in omni intelligibili, quia ipse est id quod facit actu aliquid intelligibile, eo quod lux sua abstrahat universale de phantasmate movente, et sic in intelligibili secundum actum facto videtur intellectus agens. Quia vero intellectus possibilis non est potentia receptiva unius tantum, sicut sensus particularis, sed est receptiva omnium, et componit et dividit recepta: ideo etiam cum accipit intelligibile in se, accipit subjectum intelligibilis cum intelligibili simul, licet ipse non accipiat ut subjectum. Et radix hujus Philosophi consistit in hoc quod dupliciter intellectus agens intelligitur, scilicet, ut distinctus in propria natura, et sic non
<--- Page Split --->
in omni intelligibili intelligitur: vel ut actus et perfectio intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt, et sic intelligitur in omni intelligibili : sicut etiam dupliciter videtur lux, scilicet ut objectum determinatum in se, et ut perfectio colorum, secundum quod dicit Aristoteles in libro de Sensu et sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore termi nato. Eodem modo intellectus possibilis duobus modis intelligitur, scilicet, in propria natura secundum quod habet esse distinctum ab aliis intelligibilibus, et sic non semper intelligitur secundum actum : vel secundum quod intelligibile per hoc est intelligibile quod est in ipso possibili intellectu, et sic ipse in omnibus intelligibihbus intellgitur, et sic intelligit se semper. Sed ista solutio etsi satis sit conveniens ad hoc ut salvetur dictum Philosophi, tamen nullo modo satisfacit dicto Augustuni, qui vult, quod sub omni intelligibili alio intellectus semper intelligat se, et alia duo : et memoria semper meminerit sui, et aliorum duorum : et voluntas semper velit se, et alia duo. Unde sine praejudicio dico secundum praedicta, quod meminisse nihil aliud est quam notituam rei apud se retinere. Intelligere vero nihil aliud quam notitiae specie vel essentia notitiae se intueri simpliciter sine consideratione sui et discretione suae naturae, quia hoc vocat Augustinus intelligere se : et discernere se et cogitare se plus secundum eum dicunt quam intelligere se. Cum igitur intelligere se non ponat discreti onem sui, sed simplicem intuitum sine discretione et cogitatione, dico quod non ponit conversionem intellectus ad aliquid quod sit extra ipsum ad quod sui ponat convenientiam vel differentiam, nec aliquam proprietatem suam quae cogitetur ei inesse vel non inesse. Hic autem intuitus perficitur duobus, scilicet lumine intelligibili emisso, et objecto : et intueri se nihil aliud est quam in lumine illo sibi objici. Cum igitur lumen inelectus agentus semper splendeat super
possibile, eo quod agens sit forma et actus possibilis, intellectus possibilis semper objectur sibi in lumine illo : et cum hoc sit intelligere se secundum Augustinum, semper intelligit se. Et idem dico de memoria et de voluntate : qua ab ipsa notitia semper vaporat amor, licet non distinctus : sicut nec ipsa notitia vel intellectus ut distincta ab alis rebus accipiuntur.
DICENDUM ergo ad primum, quod quandoque una potentia abstrahit aliam ab actu, et quandoque juvat eam ut ad actum . quandoque enim actus ordinati sunt, ita quod una accipit ab alia super idem objectum, et tunc una non impedit aliam, sicut visus hominis phantasam ejusdem hominis, et intellectum de eodem ipso : quando autem non sunt ordinatae super idem, tunc una fortiter exstens in actu, impedit aliam ne agat : sicut cogitantes de aliquo intelligibili intellectu forti et intenso, ea quae coram oculis sunt non advertmus. Iste autem tres potentiae ordnatae sunt super idem intelligibile vel objectum, ut dicit Augustinus : et ideo una non destruit, nec impedit aliam in agendo
Ad aliud dicendum, quod ad istud intelligere quod tantum est objici sibi in lumine intellectus agentus, non exigitur voluntas nisi naturaliter consequens, et non secundum actum : sed ad illud quod est discernere unum intelligibilium ab alio, vel in propria natura, et partibus et differentiis considerare, ad hoc exigitur actualis voluntas utrumque conjungens.
Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas loquitur de memoria inquisitiva, quando inquirit se in comparatione ad aliam et discernit se : qua illa inquiritur, et ante hoc non habebatur : et hoc patet inspicienti orgnnale : quia de inquistione ibi loquitur, quando mens quaerit se et invenit se.
Ad aliud dicendum, quod nosse se est notitiam apud se habere, vel per speciem vel per praesentiam, et intelligere se est sibi objici in notitia illa et luce intellectus
<--- Page Split --->
agenti: et divisio quam ponit ratio illa, tenet in discretiva scientia, et non in ista qua secundum naturam talis est, ut divimus.
- Ea autem quae objiciuntur in contra-
rium concedimus hoc modo, quod secundum actum est intellectus ad seipsum, non quod semper convertatur super se discernendo, sed quod semper objiciatur sibi in lumine prædicto.
I. Quomodo tota illa tria memoria capiat ?
Totamque meam memoriam, et intelligentiam, et voluntatem simul meunii. Quod enim memoria meæ non memini, illud non est in memoria mea : nihil autem tam in memoria est, quam ipsa memoria :'totam ergo memini. Item, quidquid intelligo, intelligere me scio : et scio me velle quidquid volo : quidquid autem scio memini. Totam ergo intelligentiam, totamque voluntatem meam memini.
K. Quomodo illa tria tota capiat intelligentia ?
Similiter cum hæc tria intelligo, tota simul intelligo : neque enim quidquam intelligibilium est quod non intelligam, nisi quod ignoro. Quod autem ignoro, nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelligibilium non intelligo, consequenter etiam nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo.
L. Quomodo illa tota capiat voluntas ?
Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque meam memoriam capit, dum utor toto eo quod intelligo et memini. Cum itaque invicem a singulis, et omnia et tota capiantur, æqualia sunt tota singula totis singulis, et tota singula simul omnibus totis : et hæc tria unum, una vita, una mens, una essentia. Ecce illius summæ unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personæ, imago est humana mens, licet impar. Mens autem hic pro animo ipso accipitur, ubi est illa imago Trinitatis. Proprie vero mens
<--- Page Split --->
dicitur, ut ait Agustinus 1, non ipsa anima, sed quod in ea est excellentius : qualiter saepe accipitur. Illud etiam sciendum est, quod memoria non solum est absentium et praeteritorum, sed etiam praesentium, ut ait Augustinus in libro XIV de Trinitate 2, alioquin non se caperet.
ARTICULUS XXX.
Ostendit æqualitatem istarum potentiarum, memoriæ, voluntatis, et intellectus ?
« Totamque meam memoriam, etc. »
Hic incipit secundum istius partis in quo probat æqualitatem istarum potentiarum secundum sui totalitatem : et primum de memoria, et ratiocinatur sic :
Quidquid est in memoria memini : tota memoria est in memoria : ergo totam memini.
Item, Quidquid intelligo scio, et quidquid scio memini, quia notitiam ejus apud me teneo, et hoc est meminisse : ergo quidquid intelligo memini, et quidquid volo memini : ergo hæc tria tota sunt in memoria.
Consequenter hæc tria tota probat esse in intellectu, ibi, « Similiter cum hæc tria intelligo, etc. » Et ratio sua est talis : Supponatur quod quidquid ignoro, nec memini, nec volo, quia illius notitiam apud me non habeo : ergo non memini : et non est voluntas ejus cujus notitia non est apud me : ergo ejus quod ignoratur, non est voluntas.
omnia intelligo : ergo memoria secundum omnia memorabilia, et voluntas secundum omnia volita est in intellectu meo.
Consequenter probat, quod voluntas claudit totam memoriam et intelligentiam sic :
Quocumque utor toto, totum clauditur in voluntate per diffinitionem ejus quod est uti supra positam quae est, Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere : sed omnibus intelligibilibus et memorablibus utor : ergo omnia intelligibilia et memorabilia volo : ergo tota memorabilia et intelligibilia clauduntur in voluntate.
Ex noc ulterius in eodem capitulo concluditur, quod hæc tria sunt æqualia et unum secundum vitam, et mentem, et essentiam : et distinguendo tangit, qualiter miens accipitur : et ultra ostenditur, qualiter memoria hic accipiatur secundum quod est pars imaginus.
Et hæc est sententia istius Litteræ.
ARTICULUS XXXI.
Utrum istatria : memoria, intelligentia, voluntas, possunt dici tota ?
Hoc habito, proceditur sic :
Quidquid intelligibilium memini et volo, hoc objicitur mihi in notitia mea : et objici mihi in notitia mea nihil aliud est quam intelligere : ergo quidquid intelligibilium memini et volo, hæc omnia intelligo : sed omnia memini et volo intelligibilia quæ sunt in notitia mea : ergo
Sed incidit dubium ex hoc quod ipse dicit ista tota et æqualia :
Cum enim ista simplicia sint, ita quod non habeant partem et partem, videntur non habere totalitatem : ergo male dicit tota.
Præterea, Detur quod ista sint par-
<--- Page Split --->
lomentus : suppositio autem est quod totum parte sua majus est : ergo videtur, quod sola memoria non sit tanta, quanta multligentiaet voluntas simul, quod jamprobavitinLittera .
ARTICULUS XXXII.
3 Eadem objectio est de aequalitate : qua aequalitas est idem in quantitate, ut dicit Philosophus : et ista non habent quantitatem.
Utrum verum est quod dicit Magister, Quidquid memini et intelligo, hoc volo : et, Utrum mala quae intelligimus, volumus ?
Solutio . Dicendumadhoc , quodesttodumpotestativum , ettotuminquanti - t a t o . Totumpotestativumhabetpartesputestativas , ettaletotumestanimaadpartessuas , quaesuntpotentiae : ettaletodumestetiamunapotentiarespectueo - tuminquaepotestutinobjecta : etideodirumus , totavirtusHerculispotestinscagintadividi , autintriginta , ettertiastinviginti , etscdealiis : etsicistaepolentiaedicunturtotumpotestativumspectusuorumobjectorum , etpartesspectuanimae .
ADALIUDdicendum , q u o d ' illasuppo - stitoestintellectadequantitatedimen - somis , etideoingeometriaestposita : inpotestativisautemsepeunaparsma - purestquammultae : sednonmajorquamtotum : inpotestativisenimsem - purquodpotestinferior , potestetsupe - ruretplus : etideononconvertitur : etdidotantumpotestunaistarum , scilicet , muginemconstituentium , quantumaliaeduarrespectuobjectorum , eoquodinil - lissuntaequales , etunauni , etunadua - l i u s , etunaomnibustribus : sedverumretquodunanonpotesttotmodisinob - pretailla , sicutduaeveltres : quiaduapossuntduobusmodis , ettrespossunttibusmodisinea .
ADinquodobjeciturdeaequalitate , p a - tersoluto : quiahabentquantitatemvir - tutis , licetnonhabeantquantitatemdi - mensionis .
Sed adhuc ulterius quaeritur de hoc quod dicit : « Quidquid memini et intelligo, hoc etiam volo, etc. » Hoc enim expresse accipitur in hoc quod dicit, quod « voluntas mea totam intelligentiam meam tota mque mentem meam capit. »
Hoc enim videtur falsum : quia mala intelligimis et meminimus : quae tamen non volumus.
S i forte velit quis dicere, ut quidam dicunt, quod hoc intelligitur, sicut hic determinare videtur Augustnus, dum scilicet utor ioto eo quod intelligo et memini : hoc nihil est : quia sic nihil probat : quia secundum hoc voluntas non erit aequalis aliis nisi secundum quid, scilicet in utilibus quae dilectione usus diliguntur.
Propterea quidam aliter dixerunt, quod intelligitur de his qua semper sunt in intellectu per se, sicut qua habent proprias species in quibus cognoscuntur: malum autem non habet speciem, sed potius privationem speciei, modi, et ordinis : et ideo non tenet objectio de malis. Contrahoc est quod dicit Augustinus in libro IX de Trinitate, ubi loquitur de ista eadem objectione facta, et dicit sic : Verumtamen cum et illa quae odimus recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et hoc verbum est 1 : ergo videtur quod haec aequalitas etiam tenet in notitia vitiorum.
Item, Augustinus, Ibidem : Neque notitia vitiorum nobis displicet, sed ipsa
<--- Page Split --->
vtia. Nam placet mihi quod novi et diffinitio quid sit intemperantia, et hoc est vebum ejus. Ex hoc habetur idem.
- Propter hoc sunt alii qui dicunt quod ista æqualitas non accipitur penes rationes eorum quorum meminimus et quae intelligimus et volumus : qua multa secundum rationem mali intelligimus, sed tamen non volumus . sed accipitur penes actus istarum potentarum super objecta volumus enim meminisse mallorum et intelligere mala . et hoc videtur accipi ab Augustino m auctoritatibus inductus. Sed contra hoc est quod Augustinus in eodem libro 1, aliquantulum postea dicit sic : Melior est imaginatio corporis in animo quam illa species corporis, in quantum hæc in meliori natura est, id est, in substantia vitali sicuti animus est. Et ex hoc accipitur, quod in notitia mferiorum non est æqualitas : quia melior est notitia quam res nota : et ita cum æqualitas exgatur ad imaginationem, non erit imago m notitia talium.
lem, qua mens ipsa qua novit est nota. Ideoque et imago et verbum est, qua de illa exprimtur, cum cognoscendo eidem coæquatur, et est gignenti æquale quod genitum est 2. Ex hoc expresse habetur, quod ista æqualitas non attenditur nisi in notitia et memoria et voluntate, qua novit se, et intelligit se, et vult se, et quod imago etiam non est nisi ista consideratone.
8 Item, Augustinus, in eodem libro . Verbum quod insinuare intendmus, est cum amore notitia 4 : cum ergo nulla notitia necessario secum habeat amorem nisi cum se mens novit, hæc æqualitas tantum attendtur, quando mens novit seipsam.
Praeterea, Non omnis amor sufficit ad rationem magnis, sed oportet æqualem esse notitæ : hoc autem non est nisi in notitia mentis a seipsa : ergo non debet accipi respectu cognoscibulum aliorum.
Item, Augustinus, Ibidem : Cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus, maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata etiam verbum est, fitque aliqua Dei similitudo illa notitia : tamen inferior est, quia in mferiori natura est. Creatura quippe ammus, Creator autem Deus 2. Ex hoc accipitur, quod nec æqualitas ista est in memoria et intellectu et voluntate Dei . quod tamen videtur esse contra supra determinata.
Item, Augustinus, Ibidem : Cum se mens ipsa novit atque approbat, sic est eadem notitia verbum ejus, ut ei sit par omnino et æquale, atque identidem : quia neque inferioris essentiae notitia est, sicut corporis - neque superioris, sicut Dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est, cujus notitia est, hæc habet perfectam et æqua-
Soltrio , Dicendum , quolmagnemduoperficunt , sclicetactusimtandiexcemplar , etæqualitas : etquoadactumimtandimagisestmagoinotutiaverietboniquodDeusest , quamino - tituaverietboniquodmensest : quainilliusnottuaactuintellectusconjungi - t u r , inistoautemnonhabetDeumnissicutinspeculo . Siveroattendaturæqua - litasimagnisquæhicprincipaliterpro - batur , tuncsecundumAugustinum , o p o r - tetdicere , quodadhucduobusmodispotestattendi : autenimæqualitasaccipiturpenesactusegredientesapo - tentiissuperobjectatantum , autpenesobjectumetpotentiam . Siprimomodo , tuncestæqualitasincognitioneDeietsui : quaquantumdeDeoveldeseco - gnoscitistacognitione , tantumamat : etquantumamat , tantumcognoscitillacognitioneinrationenaturalidequalo - quimur . Siautemattendaturæqualitas
<--- Page Split --->
penes objecta et potentas, tunc non erit nisi in cognoscibili quod est mens ipsa, ut dicit Augustinus.
Ad 10 quod primo objicitur, bene videtur mihi quod solutio illa non potest stare : qua non concordat verbis Auguslini. Et quod dicit Magister, « Dum utor toto eo, etc. » dicendum, quod accipit usum secundum diffinitionem Victorini pro actu potentiae cujuscumque, secundum quod dicimus, quod uti est agere alicujus potentiae : et est sensus : Dum utor, etc., id est, dum actu voluntatis convertor super omnia memorabilia et intelligibilia.
Ad 11 autem quod objicitur de alia solutione, dicimus quod illa solutio non est secundum mentem Augustini, sicut probatum est.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non vult, quod in talibus cognoscibilibus sit ratio imaginis : sed potius quod in omni cognitione est aliquo modo notitia amata, licet non sufficiat illa notitia, et ille amor ad rationem imaginis, eo quod deficiat equalitas.
Ad alia omnia patet solutio per distinctionem positam in principio solutionis.
M. Ex quo sensu illa tria dicantur esse unum et una essentia quaeritur.
Hic attendendum est diligenter, cx quo sensu accipiendum sit quod supra dixit, illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam, et voluntatem esse unum, unam mentem, unam essentiam : quod utique non videtur esse verum juxta proprietatem sermonis. Mens enim, id est, spiritus rationalis, essentia est spiritualis et incorporea. Illa vero tria, naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis, et a se invicem differunt : quia memoria non est intelligentia, vel voluntas : nec intelligentia voluntas, sive amor.
N. Quod etiam ad se invicem dicuntur relative.
Et haectria etiam ad seipsa referuntur : ut ait Augustinus in libro de Trinitate 1. Mens enim amare seipsam, vel meminisse non polest, nisi etiam noverit se. Nam quomodo amat, vel meminit quod nescit? Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a seipsis : et tamen eorum singulum, et simul omnia una essentia est, cum et relative dicantur ad invicem.
<--- Page Split --->
0. Hic aperitur quod supra quaerebatur, scilicet, quomodo haec tria dicantur unum.
Sed jam videndum est quomodo haec tria dicantur una substantia. Ideo qua scilicet in ipsa anima vel mente substantialiter existunt, non sicut accidentia in subjectus, quae possunt adesse vel abesse. Unde Augustinus in libro IX de Trinitate 1, ait: Admonemur, si utcumque videre possumus, haec in anima 2 existere substantialiter, non tamquam in subjecto, ut color in corpore: quia etsi relative dicuntur ad invicem, singula tamen substantialiter sunt in substantia sua. Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum, vel una substantia. Quae tria, ut Augustinus ait in libro XV de Trinitate 3, in mente naturaliter divinitus institua quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea: unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci: reminiscitur enim per memoram, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem: profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem.
« Et hæc trua etiam ad seipsa referuntur, etc. »
DIVISIO TEXTUS.
Per hanc divisionem patet sententia Litteræ.
« Hic attendendum est diligenter, etc. »
In hac parte determinat Magister dubtabilia exorta ex determinatone præcedenti. Et habet duas partes principales in quarum prima format objectionem contra determinata, et in secunda adhbet solutionem, ibi, O, « Sed jam videndum est quomodo hæc tria, etc. »
ARTICULUS XXXIII.
An anima secundum substantiam sit composita ?
Formatur autem objectio duobus modis, scilicet ex dicto Augustini qui dixit, quod sint essentia animæ, cum tamen sint proprietates : et hoc in priori capitulo M . et ex dicto Augustini, quo dicit, quod miro modo sunt inseparabilia, cum referantur ad se invicem, ibi, N,
Hic incidit quaestio, Utrum anima sit suæ potentæ ?
Et qua hæc quarto convenienter secundum intellectum determinari non potest, nisi prius scatur, an ipsa anima in sua substantia sit composita : ideo prius oportet quaerere, An ipsa anima sit com-
1 S AUGUSTINUS, Lib IX de Trinitate, cap 4 2 Edit Ioan Albaume, animo.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 20.
<--- Page Split --->
posita? Et habito hoc quod est composita, consequenter determinandum est, qualiter suae potentiae se habent ad eam.
Videtur circa primum, quod anima sit simplex.
Omne compositum ines se est hoc aliquid in natura : anima non est hoc aliquid in natura : ergo ipsa non est composita. Probatio primae et secundae scribitur in secundo de Anima, ubi Philosophus dicit sic : Dicamus igitur esse quoddam genus eorum quae sunt substantia : hujus autem aliud quidem sicul materia, quae secundum se non est hoc aliquid : alterum autem formam et speciem, secundum quam dicitur jam hoc aliquid : et tertium quod est ex his, quod est hoc aliquid. Et infra concludit secundam, dicens quod anima est actus primus corporis physic potentia vitam habenti s : ergo cum species et actus non sit hoc aliquid, anima non est substantia composita.
Item, Omnis substantia composita secundum partes essentiales, est perfecta in seipsa : nulla substantia perfecta in seipsa est species et forma alterius : ermo nulla substantia composita potest esse species et forma alterius. Probatur autem prima ex eo quod composito per essentiam non est nisi ut perficiatur res in esse proprio in seipsa. Secunda autem probatur ex eo quod habens esse in seipmo non quaerit aliud in quo sit. Inde objicitur ulterius a destructione consequentis : Anima est species et forma alterius, quia corporis physic potentia vitam habenti s : ergo anima non est composita in seipsa.
Item, Omne compositum essentialiter, primas partes habet substantiae : sed primae partes substantiae sunt materia et forma : ergo omne compositum in esse suo, compositum est ex materia et forma : sed anima non est composita ex materia et forma : ergo non est composita. Prima probatur ex auctoritate su-
perius inducta, in qua dicit Philosophus, quod substantia est quoddam genus, cujus hoc quidem potentia est, hoc autem est species et actus : ergo quaecumque in genere substantiae composita sunt, composita sunt ex potentia et actu. Secunda probatur in primo de Anima, ubi dicit Philosophus, quod intellectus non habet antiquius se aliquid, ex quo sit, sicut ex materia.
Item, Augustinus in libro de Spiritu et anima : Anima simplex substantia est, et est quidquid habet.
Item, Damascenus : Anima non habet alum praeter se intellectum : quidquod autem est id quod habet, simplex est : ergo anima est simplex. Et quia alibi de hoc plura posuimus 1, ista hic sufficiant.
Sed contra :
Secundum Philosophum dupliciter est aliquid corruptibile, scilicet, quia est ex contrariis: vel quia delatum est per esse super compositum ex contrariis, sive conjunctum illi essentialiter, et illud corrumpitur per accidens: anima autem sic delata est super compositum ex contrariis: ergo est corruptibilis: ergo composita: nihil enim simplicium corrumpitur.
Item, Omne quod movet aliud, est ens in se perfectum : anima autem movet corpus : ergo anima est ens in se perfectum. Probatio primae est, quod omne quod movet, agit : nihil autem agit nisi quod actu est perfectum. Secunda autem patet per hoc quod anima rationalis comparatur ad corpus, sicut nauta ad navem.
Item, Forma simplex non habet esse nisi in materia in qua est, vel in ratione : si igitur anima forma simplex sit, non habebit esse nisi in materia in qua est, vel in ratione. Contra : Destruatur corpus : ergo tunc non erit anima qisi in ratione : et hoc est error.
Item, Omne quod est hoc et hoc,
<--- Page Split --->
compositum est in essentia : anima est hoc et hoc : ergo est composita in essentia. Prima per se patet. Secunda scribitur in tertio de Anima ex consequenti : quia in anima est intellectus quo est omnia fieri, et intellectus quo est omnia facere : et hoc est agere, et pati : et cum omne agere sit ab actu, et pati a potentia, erit ipsa composita ex actu et potentia, ut videtur.
Praeterea, Compositio prima est ex actu et potentia, compositio autem secunda est ex subjecto et accidente : ergo ubi est compositio secunda, de necessitate praeponitur prima : sed in anima est compositio secunda, quia scientias et virtutes ponunt omnes esse in anima : ergo in ipsa est compositio prima, quae est in essentia. Si forte dicatur, quod istae duae compositiones non sunt ordinata et causa et causatum. CONTRA : Substare, et perfici, et suscipere actus, materiae sunt et proprietates substantiales : ergo in quocumque inveniuntur, in illo est materia, vel aliud quod est ut materia : sed in omni composito compositone secunda inveniuntur : ergo inveniuntur gratia compositionis prima : et sic prima compositio est causa secunda. Hoc idem accipitur a diffinitione forma accidentalis, de qua dicitur, quod est compositioni contingens. Item, quod contingit eidem inesse, et non inesse, praeter hoc quod sit pars esse ejus.
Item, Boetius in I de Trinitate : Forma simplex nulli subjectum esse potest. Et alia multa de hoc adduci possunt, quae alibi a nobis tradita inveniumtur.
diffinitur materia in I de Generatione et Corruptione, quod illa quidem est per se, et primo subjectum generationis et corruptionis, per consequens autem et aliorum. In anima autem hujusmodi potentia non invenitur : et ideo Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi, dicit spiritualia non habere materiam. Sed Doctores dicunt, quod est composita ex quod est, et quo est : et tunc quod est differt a materia, sicut suppositum differt a potentia ad formam cui supponitur. Id enim quod est, est hoc aliquid quod prædicabile est de eo quod est : quo est autem non invenitur positum ab Auctore : sed Boetius ponit esse : et hoc est essentia secundum actum quem habet in ipso quod est, id est, in hoc aliquid, vel in isto supposito : unde in talibus individuatio ipsius esse est a proprietatibus quæ consequuntur ipsum quod est, secundum quod est hoc aliquid demonstrativum ad intellectum ad hic et nunc. Ex his dico animam esse compositam, et Angelum similiter. Unde quo est differt a forma : quia forma separabilis est, et est forma partis quæ est materia : sed quo est sive esse non separatur ab eo quod est, et est forma totius, quæ totum esse dicit ipsius quod est per modum esse formalis, et sicut esse speciei in hoc individuo, secundum quod Boetius dicit, quod species est totum esse individuorum : quia quidquid est post ipsam speciem, est de individuantibus : et hoc modo dico animam esse substantiam compositam.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod haec propositio, Quidquid est compositum, etc., intelligitur de his quæ tantum sunt substantiæ compositæ, et non etiam formæ : sed anima rationalis est substantia et forma propter duplicem comparationem sui ad corpus, ad quod comparatur ut actus et forma, et sicut motor : et ideo etiam Philosophus non diffinit eam ibi nisi sicut est forma sive species, non sicut est motor : et ideo dicit eam esse actum : non autem tantum est actus, sicut
<--- Page Split --->
ipsemet infra probat, sed etiam motor, sicut nauta navis, qui est in seipso quoddam ens et separabilis a navi.
Ad aliud dicendum, quod nulla subtantia omnino perfecta in seipsa est species : sed anima secundum unam sui considerationem est species, qua scilicet esse confert hujusmodi corpori potentia vitam habenti : sed alio modo est subtantia, scilicet ut est motor : et ideo separabilis est ab ipso : et hoc patet ex hoc quod quidquid ita est perfectio alucujus quod nec secundum se nec secundum partes est actus commixtus ei, illud est separabile ab ipso : sed anima rationalis non est alicujus corporis actus. ut dicit Philosophus : ergo ipsa est separabilis ab ipso.
si divisive distarent illæ potentiæ inter se.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus accipit praeter vel extra contra quosdam qui dicebant intellectum non esse partem animæ, sed illustrationem intelligentiæ supra ipsam : et non intendit quod intellectus proprie loquendo sit pars ejus.
Atlas rationes in oppositum adductas Ad object. concedimus, præter hoc solum quod non dicimus quod st ex materia et forma. Intellectus enim quo est omnia fieri non est materia, vel ex materia : licet aliquam habeat potentiam materialem, et hæc vocatur a quibusdam Philosophis materia.
Ad aliud dicendum, quod primæ partes substantiæ diversificantur secundum diversitatem substantiarum : corruptibiles enim substantiæ cum incorruptibilibus (ut dicit Philosophus) non habent ejusdem rationis potentiam. Similiter non sunt ejusdem generis spirituales et corporales. Et ideo non oportet quod principia sint ejusdem generis : sed in incorruptibilibus accipitur forma ab intellectu speciei secundum esse, et id quod est substans illi in quo ipsa forma substantificatur, accipitur per intellectum ejus quod est suppositi : sicut dicit Philosophus in II de Cælo et Mundo : Cum dico, cælum, dico formam : cum dico, hoc cælum, dico materiam. Sed in spiritualibus adhuc minus est de ratione materiæ : et ideo accipitur per demonstrationem, cum dicitur, hæc anima, vel hic Angetus : sed hoc est id quod est res. Et si dicatur, quod dicit Philosophus quod idem in numero est idem in materia, dicendum, quod accipitur materia pro proprietate materiæ quæ est dividere et individuare formam secundum esse quod habet in hoc subjecto.
ACTICULUS XXXIV.
An anima sit suæ potentiae ?
Deinde quæritur, Utrum anima sit suæ potentiae? Videtur autem quod non.
Nihil est id quod habet nisi Deus : anima non est Deus : ergo non est id quod habet : sed habet potentias : ergo ipsa non est potentiae suæ.
Item, in omni eo quod est citra primum, differunt posse et esse plusquam quod est et esse. Probatio. Posse est in genere qualitatis, et esse in substantia : quod est autem et esse utrumque est in substantia : si igitur in anima differunt quod est et quo est sive esse, multo fortius differunt in ea esse et posse.
Item, Si per essentiam idem est intellectus animæ et voluntas animæ : et quæcunque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : tunc intellectus erit voluntas.
SED CONTRA :
Contra hoc est quod Augustinus dicit, quod sunt una vita, una mens, et una essentia.
Item, Augustinus in libro de Spiri-
<--- Page Split --->
tu et anima : Deus est omnia sua : et anima est quaedam sua : habet naturalia, ut intellectum, memoriam, et hujusmodi, et est omnia illa : habet et accidentalia, et non est illa. Et multa alia sunt in libro illo de hoc.
- Item, Bernardus super Cantica : In anima tria intueor : memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et haec tria ipsam esse animam 4.
Solutio Solutio. Dicendum, quod in veritate vires animae proprietates sunt, sicut dicit Magister, et uno modo substantiales sunt, alio modo consequentes esse. Si enim anima consideretur in suo esse secundum quod est quaedam spiritualis substantia, sic consequentes sunt esse, et principiantur ab ipso esse, et quod est, sicut ab ipso esset intellectus agens, et ab ipso quod est intellectus possibihs, et hujusmodi. Si autem anima consideretur ut substantia agens in exteriora et in corpus, sic anima accipitur ut totum potestativum, cujus potestas completur in sus potentiiis : et tunc potestas sua completa composita est ex particularibus potestatibus potentiarum, et sic sunt substantiales ei sine quibus non completur in perfectione sui posse.
Ad 1. Dicendum ergo ad primum, quod anima non essentialiter est quidquid habet : sed cum dicitur, anima est potentia sua, est prædicatio totius potestativi de parte substantiali potestatus suæ, cui secundum rationem completam adest vel incompletam : secundum incompletum enim est posse in inferioribus, secundum completum autem in superioribus : quia superior pars totius potestativi semper ponit posse partis inferioris : et quia iste sunt de superioribus, scilicet potentiae imaginis, ideo magis convenit prædicatio de illis : sed tamen adhuc aliquantulum est impropria.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod illa tria sunt anima secundum prædicationem to-
tius de partibus potestativis simul acceptus, sed non per essentiam. Et ut hoc melius intelligatur, dicendum quod alud est essentiale, et aliud substantiale, et accidentale accidens. Essentiale est quod est pars essentiae, in qua res simpliciter est in prima compositione : sicut sunt corpus et anima essentialia homini, et quod est et quo est animae. Substantiale autem est quod confert est se ex quadam compositione composito, et impossibile est deesse rei, ut ratio, et intellectus, et talia quae sunt partes complentes posse animae secundum quod est motor corporis, et quae completi esse corporis, secundum quod motum ab anima. Unde dicit Philosophus, quod sicut anima est perfectio totius, ita partes animae sunt partium perfectiones, et ideo sunt substantiales, id est, complentes substantiam animae secundum quod ipsa est substantia corporis quod movet, non in se tantum, sed etiam in partibus : vel secundum se, ut ratio est de substantia posse sui secundum se, sensus autem secundum partem potestatis quam influit corpori in quo est. Accidentale autem est quod advenit post completum esse, et non confert esse composito, cum sit possibile compositum esse sine illo. Licet autem supra in objectione dictum sit, quod naturalis potentia est in genere qualitatis : dicendum tamen, quod naturaliter potentia duobus modis consideratur, scilicet prout ipsa est ad actum et consequens esse compositi, sive principium agendi in quo est : et sic est in genere qualitatis. Potest etiam considerari prout refertur ad constituendum posse substantiae quae forma et motor est in eo quod non tantum est perfectio totius, sed etiam partium secundum partes suas : et sic ipsa est ante esse et substantialia : sicut est ex parte alia videre in corpore, in quo sunt commixtio, complexio, compositio, distinctio, organizatio : quae licet sint proprietates corporis, tamen secun-
<--- Page Split --->
dum quod faciunt materiam animæ qua moveri et perfici possunt, sunt ante esse: secundum autem quod sunt ad operationæ sequentes in quibus potentiae animæ operantur, sunt post esse. Et ita patet, quod licet secundum modum prædicandi sunt in qualitate hujusmodi potentiae animæ: tamen in quantum omnes complent hoc totum quod est anima perfecta in posse ad perficiendum corpus et movendum in toto et in partibus, sic sunt de ipsa substantia, Et hoc trahitur ex secundo de Anima, ubi dicit Philosophus sic: Considerare autem in partibus oportet quod dictum est, scilicet, quod anima est perfectio physici corporis potentia vitam habentis, si enim esset oculus animal, anima esset utque ipsius visus, hoc est, substantia oculi secundum rationem: oculus autem est materia, quo deficiente non est quodem oculus nisi æquivoce,
sicut lapideus, vel depictus. Oportet igitur accipere quæ est in parte, in toto vivente corpore similitudinem, ita quod sicut se habet pars ad partem, sic et totus sensus ad totum corpus quod est sensitivum secundum quod hujusmodi.
Hic notandum quod mens dicitur quatuor modis, scilicet memoria quandoque : sicut Augustinus dicit, quod mens memint sui : quandoque dicitur intellectus rem examinans, et ita accipitur a Joanne Damasceno, et sic dicitur a metior metiris, quia metiendo rationes rei, examinat rem : et quandoque dicitur superior pars rationalis animæ, in qua sunt tres vires animæ imaginis : quandoque dicitur tota rationalis anima, vel intellectualis natura, sicut beatus Dionysius sæpe vocat Angelos divinas mentes.
P. Quod in illa similitudine est dissimilitudo.
Verumtamen caveat, ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam ita ei romparet, ut omnino existimet similem : sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat.
Q. Prima dissimilitudo.
Quod breviter ostendi potest. Homo unus per ista tria meminit, intelligit, diligit, qui nec memoria est, nec intelligentia, nec dilectio, sed hæc habet. Unus ergo homo est, qui habet hæc tria: non tamen ipse est hæc tria. In illius vero summa 1 simplicitate naturae quæ Deus est, quamvis unus sit Deus, tamen tres personæ sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: et hæ tres personæ sunt unus Deus. Aliud est itaque Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re alia: propter quam imaginem etiam illud
<--- Page Split --->
in quo sunt hæc tria, imago dicitur, scilicet homo. Sicut imago dicitur et tabula, et pictura quæ est in ea : sed tabula nomine imaginis appellatur, propter picturam quæ est in ea.
R. Altera dissimilitudo.
Rursus ista imago quæ est homo habens illa tria, una persona est : illa vero Trinitas non una persona est, sed tres personæ, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Itaque in ista imagine Trinitatis, non hæc tria unus homo, sed unius hominis sunt. In illa vero summa Trinitate, cujus hæc imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus : et tres sunt illæ personæ, non una persona. Illa enim tria non homo sunt, sed hominis sunt, vel in homine sunt. Sed numquid possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus ? Absit ut hoc credamus. Dicamus ergo in mente nostra imaginem Trinitatis, sed exguam, et qualemcunque esse : quia summæ Trinitatis ita gerit similitudinem, ut ex maxima parte sit dissimilis. Sciendum vero est, quod hæc Trinitas mentis, ut ait Augustinus in libro XIV de Trinitate 1 , non propterea tantum imago Dei est, quia sui meminerit mens, et intelligit, ac diligit se : sed quia potest etiam meminisse, et intelligere, et amare illum a quo facta est.
DIVISIO TEXTUS.
« Verumtamen caveat ne hanc, etc. » Hic incipit tertia pars istius partis quæ est de imagine prima : et hic assignat Magister differentiam inter imaginem, et exemplar : et ponit super hoc tra parva capitula, in quorum primo dicit, quod in pluribus dissimilitudo est imaginis creatæ ad increatam quam convenientia. In secunda, tangit quamdam similitudinem, scilicet quod homo habet hæc tria, et non est hæc tra : habet autem in parte sui, et
ideo illa pars dicitur imago, et homo totus gratia illius partis, sicut tabula dicitur imago grata picturae : et hæc incipit, ibi, Q, « Quod breviter ostendi potest, etc. » In tertia, aliam dissimilitudinem ostendit : qua illa tra in imagine in una persona sunt : sed in exemplari sunt tres personæ unus Deus, et non unius Dei : et hæc incipit, ibi, R, « Rursus, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXV.
Quare non conceditur quod tres personae sint unius Dei, sicut conceditur quod sunt unius substantiae vel essentiae?
Dubium incidit, Quare non conceditur hic quod tres personae sint unius Dei, sicut conceditur quod sint unius essentiae vel substantiae?
SOLUTIO. Dicendum, quod obliqui notant diversitatem vel in modo terminorum, vel in re. Sed cum dicitur Deus, hoc nomen, Deus, quasi contracte significat, et sic habet modum suppositi propter quod etiam recipit notionales actus, et praepositiones : ut cum dicitur, Deus Deum genuit, et Deus de Deo : et ideo non recipit significationem diversitatis respectu personarum. Sed essentia, sapientia, et hujusmodi, significant divinam essentiam ut formam, vel habitum : et ideo possunt significare per modum illum, ut in diversitate aliqua.
S. Alia assignatio trinitatis in anima, scilicet mens, notitia, amor.
Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui trinitas in anima, quae est imago illius summae et ineffabilis Trinitatis. Ut enim ait Augustinus in libro IX de Trinitate 1 : Mens, et notitia ejus, et amor, tria quaedam sunt. Mens enim novit se, et amat se : nec amare se potest, nisi etiam noverit se. Duo quaedam sunt mens, et notitia ejus. Item, duo quaedam sunt mens, et amor ejus. Cum ergo se novit mens, et amat se, manet trinitas, scilicet mens, amor, et notitia. Mens autem hic accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est. Haec autem tria cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum : quia in anima substantialiter existunt.
T. Quia mens, vice Patris : notitia, Filii : amor, Spiritus sancti accipitur.
Et est ipsa mens quasi parens, et notitia ejus quasi proles ejus. Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suae notiliae. Tertius est amor qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognovit se, et diligit se : non enim posset se diligere, nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, id est , notitiam suam : et ita amor quidam complexus est parentis et prolis.
<--- Page Split --->
V. Quod non est minor mente notitia, nec amor utroque.
Nec est minor proles parente, dum tantam se novit mens quanta est : nec minor est amor parente et prole, id est, mente et notitia, dum tantum se diligit meus, quantum se novit, et quanta est.
X. Quod hæc tria in seipsis sunt.
Sunt etiam hæc singula in seipsis : quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est. Ecce in his tribus qualecumque vestigium Trinitatis apparet.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS XXXVI.
« Potest etiam alio modo, etc. »
Hic incipit pars illa in qua distinguit Trinitatem penes habitum. Et habet quatuor partes : in quarum prima dicit in quibus sicut in partibus est hæc imago, quia in mente, notitia, et amore. Secundo, ostendit qualiter progreditur una partium imaginis ex alia : et hæc incipit, ibi, T, « Et est ipsa mens quasi parens. » In tertia, ostendit æqualitatem, ibi, V, « Nec est minor proles parente. » In quarta et ultima, tangit qualter illa tria sint in seipsis, et qualiter se capiant; ibi, X, « Sunt etiam hæc singula, etc. »
Quomodo ista tria in quibus est imago, differant a tribus superius assignatis ?
Dubium incidit hic triplex, scilicet, Primo, quomodo ista tria in quibus est imago, differant ab illis tribus quæ supra assignata sunt pro imagine? Secundo, utrum ita sit in istis, sicut in personis divinis, quod unum procedat ab alio, hoc est, intelligentia a memoria, et voluntas ab utroque : sicut Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque? Tertio de ordine, utrum una istarum necessario præsupponat sibi aliam, et unus habituum præsupponat sibi alterum, et similter unus actuum sit ante alium.
<--- Page Split --->
AD PRIMUM proceditur sic :
Mens (ut dicit Magister) hic accipitur non pro anima, pro eo quod in anima rcellentius est : sed excellentius in ea est potentia : ergo penes potentiam, et non penes habitum accipitur mens.
Item, Dicit Magister, quod haec tria unum sunt 1, quia in anima substantitialiter existunt : nihil autem substantialiter existit nisi potentia, ut supra habitum est : ergo haec tria sumuntur penes potentias, et non penes habitus, ut multi dicunt.
dicat, quod mens novit se, menti attribuit actum memoriae : cum igitur potentia diffinìatur per actus, mens erit memoria. SED CONTRA hoc videtur esse quod hic diffinìens mentem, eamdem ponit diffinitionem quam supra posuit, scilicet, quod mens accipìatur hìc non pro anima, sed pro eo quod in ea est excellentus : et ita diffinìvit supra totam illam partem, quæ in se sicut in subjecto proximo contunet memoriam, intelligentiam, et voluntatem.
Item, Utitur tali modo loquendi, Mens novit se, et amat se : habitus non est nosse se, et amare se, sed potius hahentis habitum secundum ipsum habitum vel per ipsum habitum est nosse se, et amare se : ergo mens non sumitur pro habitu aliquo.
Si forte dicatur, sicut quidam dixerunt, quod licet mens non sumatur pro habitu, tamen notitia dicit habitum, et similiter amor : CONTRA hoc est, quod cum memoria novit se (ut dicit Augustinus) novit se præsentem sibi, et non se quærit absentem : ergo ipsa per sui essentiam sibi præsens est : non igitur per habitum, vel per speciem aliquam : erko nec notitia quæ sonat rem notam (ut dicit Augustinus) dicit habitum : et sic falsum videtur quod dicunt. Similiter videtur de amore : quia amor hic accipitur pro amato, sicut dicit Augustinus, quod verbum sit notitia amata : cum igitur nihil amatum sit in mente, nisi notum : et notum sit substantia mentis, ut videtur : amor etiam substantia et non habitus erit, ut videtur.
ULTERIUS quæritur juxta hoc, Utrum mens accipìatur hìc pro memoria, ut quidam dicunt? Et videtur quod sic : quia nosse (ut dicit Augustinus) est notitiam apud se tenere : hoc autem supra attributum est memoriae : cum igitur hìc
SOLUTIO. Quidam dicunt, quod ista trinitas differt a praecedente, in hoc quod illa sumitur penes potentias absolute, ista autem penes potentias secundum quod convertuntur ad objecta quæ per essentiam sunt idem quod ipsæ. Sed hoc nihil est : quia idem habitum est supra, quod memoria meminit sui, intelligit se, etc. Ideo alii dicunt, quod ista trinitas tota sumitur penes habitus, et quod sngula respondent singulis, et quod mens hìc ponitur pro habitu mentis, et notitia pro habitu intellectus, et amor pro habitu voluntatus : et exponunt, Mens novit se per causam, id est, mens facit ut habitus quod aliquis novit se secundum mentem.
Sed quia et alias multas extortas expositiones habet hæc opinio, et non uniuntur habitus substantialiter, ut hæc dicit : propter hoc aliter est dicendum, scilicet, quod ista trinitas sumitur penes mentem, et habitus consubstantiales mentis. Qualiter autem habitus quidem dicuntur .consubstantiales menti, postea erit in quæstione. Dico igitur sine præjudicio cum Magistro, quod mens sumitur hìc communiter ut supra pro parte quæ habet potentiam cognoscendi, et potentiam diligendi. Potentia autem cognoscendi dupliciter unitur ad actum unum, scilicet potentia memoriae, et potentia intellectus : est enim hìc idem nosse per
<--- Page Split --->
habitum quod notitiam de se in se videndo habere, ut habitus notitiæ dicat id quod est memoriae, et intuitus sui dicat actum intellectus. Et si objicitur, quod secundum hoc erit quaternitas, dicendum quod non est verum : quia intellectus et memoria secundum supra habita, non habent nisi habitum unum : nosse enim est notitiam rei apud se habere : et intelligere est se in similitudine, vel habitu illo, vel notitia illa videre, secundum quod videre nihil aliud est quam objici sibi in notitia quam habet apud se : unde illæ duæ potentiae non habent nisi unum habitum : et ideo non erit quaternitas, sed trinitas.
tamen hoc videtur esse contra intentionem Augustini in libro IX de Trinitate, ubi sunt ista verba quæ ponuntur hic 1. Et ideo dico cum Magistro, quod mens accipitur hic pro toto illo in quo sunt tres potentiae, ut supra dictum est.
Ad ARGUMENTUM autem probans hanc opinionem, dicendum quod nosse sumitur hic pro videre se in notitia : quia ad hanc notitiam sequitur amor : ita tamen quod videre se sit objici sibi in lumine notitiæ et intellectus agentus : quia aliter non semper nosset se.
ARTICULUS XXXVII.
Ad EA ergo quæ primo objiciuntur de mente, quod non sit habitus, bene eoncedo.
Ad in autem quod postea objicitur, quod etiam notitia non sit habitus, dicendum est quod habitus est, ut infra probabitur : et tamen secundum Augustinum, est consubstantialis potentiae perfectae per ipsum : et similiter est de amore : non enim ista repugnant quod aliquid sit habitus secundum aliquam rationem secundum quam perficit potentiam ad actum, et quod st de consubstantialibus ejusdem potentiae.
Utrum ita sit in istis sicut in personis divinis, quod unum procedat ab alio, puta, intelligentia a memoria, et voluntas ab utroque : sicut Filius a Patre, et Spiritus ab utroque ?
Deinde quæritur, Utrum sit talis processio in istis potentiis sicut est in personis divinis, et similiter in illis habitibus ? Et videtur quod sic : quia
Ad in autem quod ulterius quæritur, Utrum mens accipiatur pro memoria? Dicunt quadam Magistri, quod sic, et assignant rationem quare magis accipiatur pro memoria quam pro intellectu et voluntate : quia cum sint potentiae tres. memoria, intelligentia, et voluntas : memoria prima est inter eas, et ideo propinquissima substantiae mentis, quia illa oritur ex sola mente : intellectus autem ex mente mediante memoria, et voluntas ex mente mediante memoria et intellectu. Cum igitur memoria propinquissima sit menti, dicunt quod hac ratione mens ponitur pro memoria : sed
Quidquid in exemplari est, debet esse per aliquem modum in exemplato : sed in exemplari est processio personae a persona : ergo etiam debet esse processio potentiae a potentia in exemplato, ut videtur.
Item, Expresse dicit Augustinus, quod ex memoria est intelligentia, et ex memoria et intelligentia voluntas : ergo videtur, quod istarum potentiarum una procedat ab alia.
Præterea, Supra habitum est, ubi assignata est differentia vestigii et imaginis 2, quod vestigium ducit confusius, et imago discretius non tantum in personas distinctas, sed etiam in distinctionem personarum : hoc autem fieri non post
<--- Page Split --->
nisi potentiae distinguantur ad modum personarum : ergo, etc.
Praeterea, Potentiae cognoscuntur per actus : in actibus autem istarum potentiarum unus causatur ab alio, voluntas enim non est nisi cogniti, nec notitia est nisi ejus cujus est notitia apud mentem : cum igitur sic sit in actibus. erit modem modo in potentis. Si forte dicatur, quad iste ordo actuum est propter rationes objecti et potentiarum, scilicet quod bonum quod est objectum voluntatis habet ante se verum cujus est intellectus, et ideo illud verum facit praecedere cognitionem veri : hoc nihil est : quia secrundum hoc etiam verum deberet aliquid ante se habere quod responderet memoriae quae prima est secundum Augustinum.
Praeterea, Si detur hoc esse propter objecta : tamen quia actus diffinuntur per objecta, et potentiae per actus, redibit hoc iterum ad ordinem potentiarum.
Praeterea, objecta potentiarum animae secundum Philosophum nata sunt inferre passionem ipsis potentiis : et ipsea potentiae natae sunt pati ab illis : cum igitur agens imprimat patienti speciem illam quam potest suscipere patiens ab agente, videtur quod perfectio istarum potentiarum sit a speciebus objectorum : igitur sicut ordinantur species in objectis, ita necessario ordinabuntur potentiae in anima : igitur necessario ordine una proredit ab alia, ut videtur dicere Augustinus.
SED CONTRA :
Iste potentiae simul habentur a creatione animae : ergo una non procedit ab alia.
Praeterea, Voluntas etiam in actu non necessario sequitur cognitum : quia sunt quidam optime cognoscentes, et e contrario agentes : ergo videtur, quod voluntas non necessario oriatur ex intellectu.
SOLUTIO. Sine praejudicio dico, quod est ordo naturaliter inter istas potentias. Est autem alius ordo secundum naturam,
alus secundum generationem, et alius secundum actum. Secundum naturam voco ordinem, quando aliqua res in ratione sua ponit unum esse post aliud, sicut ratio ponit sensum, et sensus ponit vegetable, et non convertitur . et secundum hunc modum vult Augustinus, quod voluntas ponit intellectum, et intellectus ponit memoriam. Unde si quis diffiniat voluntatem, dicet quod ipsa est appetitus boni cogniti : et ita in definitione voluntatus cadit intellectus : et non convertitur. Similiter si quis diffiniat intellectum de quo loquitur Augustinus, dicet quod ipse est intuitio sui in notitia mentis : et sic in diffinitione sui cadit memoria : memoria autem non habet ante se nisi mentem ut subjectum Et iste processus naturalis ordinis respondet distinctioni personarum. Quantum igitur ad hunc ordinem concedimus rationes primo inductas, quae absque dubio secundum intentionem Augustini in libro IX de Trinitate sunt adductae. Ondo autem secundum generationem est ordo secundum tempus, et talis non est ibi. Ordo autem actuum potest esse duobus modis, scilicet a praecedente ad sequens, et ille non est necessarius : non enim sequitur si notitiam rei apud se habet, quod propter hoc necessario intelligat : nec sequitur si intelligit, quod propter hoc necessario velit, nisi in uno casu, scilicet quando notitia meminit sui, intelligit se, et vult se : sed non sequitur hoc generaliter. Sed e converso est ordo necessarius, scilicet, si vult, quod necessario cognoscit : et si cognoscit, quod necessario notitiam apud se habeat : et haec consequentia probat ordinem naturae in potentiis quem diximus.
Si autem objicitur quod Augustinus dicit in libro IX de Trinitate, quod ignotum potest diligi dummodo credatur, dicendum quod sumit ignotum quod ratione creata non est notum, non pro eo quod nullo modo est notum : creditum enim aliquo modo est notum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXVIII.
Utrum una potentiarum necessario præsupponat sibi aliam, et unus habituum præsupponat sibi alium, et unus actuum sit ante alium ?
Gregorius Nicænus, et Damascenus) sunt partes animæ sensibili s : ratio autem est pars rationalis animæ : et ideo non est ibi sufficiens unio, sed quædam, ut supra dictum est de visu et imaginatione, in quibus Augustinus etiam ponit Trinitatem.
Ex PRÆDICTIS patet solutio ad omnia quæ quæruntur et determinantur in Littera in duobus primis capitulis, scilicet S et T, usque ad textum sequentem.
Tertio, quæritur de ordine quem ponit Augustinus hic, quod ex memoria intellectus, et ex utroque voluntas : et ex mente notitia, et ex utroque'amor, quantum ad alium modum imaginis.
ARTICULUS XXXIX.
Huic enim videtur esse contrarium quod dicit Glossa super Eccli. xvn, 1 et seq., quod ex intelligentia voluntas, et ex utroque memoria : ergo videtur, quod memoria appropriabilis sit Spiritui sancto, et non Patri.
Utrum ista tria, mens, notitia, amor, cum ente noscente sint una substantia et essentia ?
« Hæc tria cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum, etc. »
Ad hoc communis est omnium responsio, quod Glossa super Ecclesiasticum distingut Trinitatem imagnis potentiarum, prout se habent ad actus acquisitos : quia intellectus in illis primo accipit notitiam, et per intentionem voluntatis reponit illam in memoriam : et in illis non est imago nisi secundum quid, cum notitia non sit substantiâls menti, et res cognitæ frequenter inferiores sunt quam cognoscens. In libro autem de Trinitate, accpit ista secundum capacitatem mentis ad seipsam, et ad Deum : quia illa naturaliter per essentiam semper præsentia sunt menti in anima : et in illis est prius habere nolüiam quod est memoriae, et postea se videre in illa quod est intellectus, et postea amare quod est voluntatis.
Si autem objicitur, quod Augustinus dicat in libro de Spiritu et anima, quod Trinitas est in ratione, irascibili, et concupiscibili, dicendum quod non est Trinitas simpliciter, sed secundum quid : irascibilis enim et concupiscibilis (ut dicit
Et hic incidit dubitatio quam verba Augustini faciunt gravem, Qualiter hæc substantialiter in anima existant ?
- Et accipiantur verba Augustini in libro IX de Trinitate, ubi dicit sic : Admonemur, si utcumque videre possumus hæc in anima existere, et tamquam involuta evolvi, ut sentantur, et dinumerentur substantialiter, vel (ut ita dicam) essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia qualitas, aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item, non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens : quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia 1. Ex hac auctoritate accipitur,
<--- Page Split --->
quod ista sunt una substantia et una essentia. Et rationem etiam Platonis ad hoc ponit Augustinus : quia nullum accidens in agendo extendit se extra subjectum suum in quo est : illa autem extendunt ex extra suum subjectum : ergo sunt substantia mentis, et non accidentia.
Item, Ibidem : Quamvis substantia ut amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici : mens vero aut spiritus non sunt relativa, sicut nec homines relativa sunt : non tamen sicut amici homines possunt sorosum esse ab invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia. Ex hoc iterum accipitur, quod ipsa scientia est substantia, et ipse amor substantia est
Item, ipse ibidem : Pars ad totum relative dicitur, quia omnis pars alicujus totius pars est : et totum ad partem relative dicitur, quia totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est et totum, non tantum ista relativv dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est, et ejus quasi partes amor quo se amat, et scientia qua se scivit et novit, quibus duabus partibus illud totum constat. Ex hoc iterum accipitur, quod ista sunt partvs substantiales mentis.
SED CONTRA hoc objicitur sic :
Notitia est habitus : omnis habitus est qualitas : ergo notitia qualitas est, non ergo substantia. Eadem est objectio de amore. Si dicatur, quod non est qualitas quando mens novit se. CONTRA : Nosse se est notitiam sui apud se tenere : hoc autem fit per habitum veri et boni quod mens est : ergo videtur adhuc, quod ille habitus sit accidens qualitatis.
ULTERIUS QUÆRITUR,
Qualiter ista tria, et super for a tria qua sunt memoria, intelligentia, et voluntas, sunt una essentia, una vita, et una mens ?
Præterea, Non videtur valere Au-
gustini ratio quam inducit : multa enim accidentia sunt quae agendo se extendunt ultra suum subjectum, ut calidum, frigidum, etc. : ista enim immutant corpora sibi vicina.
- Præterea, Videtur, quod ratio Augustini sit contra intentionem suam : quia Philosophi dicunt, quod formæ substantiales non sunt activæ, sed quædam formæ accidentales. Unde si se ista extendunt agendo extra subjectum in quo sunt, videntur esse formæ accidentales.
SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod ista non sunt substantia mentis nec substantiæ, nisi uno modo tantum considerata, scilicet quando mens novit se, et amat se: et hoc accipitur ab Augustino in eodem libro scilicet in libro IX de Trinitate 1, quia postquam omnia verba superiora dixit, ita subjungit in Littera : Quomodo autem illa tria non sunt ejusdem substantiæ non video, cum mens ipsa se amet atque ipsa se noverit : atque ita sunt hæc tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiae necesse est hæc tria sint : et ideo si tamquam in commixtione confusa essent, nullo modo essent tria, nec referri ad invicem possent. Et dat exemplum de tribus annulis ex auro, et potione ex vino, et aqua, et melle, quæ non sunt unius substantiæ distinctæ in illis. Unde dico, quod cum dicit Augustinus, quod notitia est substantia, intelligit hoc de notitia quæ oritur ex mente, cum mens novit se : et de amore qui oritur ex his duobus, cum mens amat se. Sed adhuc distinguendum est hic, quod notitia non sumitur hic pro actu qui est a cognoscente supra cognitum : quia ille non est notitia : sed sumitur pro habitu. Est autem duplex habitus : unus est qui est perfectio per modum qualitatis difficultatem a potentia operativa tollentis, et talis habitus non est iste. Alter est qui ex hoc quod præsens res indi-
<--- Page Split --->
stanter a mente habetur, dat facultatem operandi semper, et talis habitus est mens sibi præsens, ut præsens : dicit enim Augustinus, quod habitus est quo quis agit cum voluerit : et hoc modo sumendo hic habitum, erit hic habitus notitia mentis qua nota est subi : hoc autem non est aliud quam præsentia sui sibi : et tunc notitia materialiter accepta, idem erit quod mens nota. Idem autem in substanta sunt mens nota, et mens noscens, relata ad invicem secundum relationem noscentis et noti. Talem autem notitiam quæ est mens nota sequitur secundum naturam amor, et accipitur materialiter, id est, mens amata : et hæc iterum erit idem in substantia cum mente noscente et amante, relata tamen per hoc quod est amata et amans. Quod autem talis notitia, et amor, habitus decuntur a Magistris, hoc non est, quia sit qualitas aliqua mediata in qua videatur et ametur mens nota, sed tantum propter modum significandi quem relationes important noscentis et noti, et amantis et amati : illæ enim supponunt quasi quosdam habitus, notitiam, et amorem . eo quod notitia et amor non sunt relativa proprie, sed tantum hoc quod significant secundum nomen, id est, habitus quosdam, illi habent conjunctum respectum ad aliud : sicut et scientia respectum dicit ad scibile, qui conjunctus est habitui quem significat secundum rem : sed in hoc est dissimile, quod notitia mentis nihil aliud est quam mens nota, licet aliud sit secundum rationem. Et sic patet qualiter sit notitia accepta, et amor, cum dicitur quod sit idem in substantia cum mente noscente Et ita intelligit Augustinus. Et per hoc patet solutio ad primum.
stotelem et alios Philosophos, quædam potentia est ante esse rei, et quædam est post ipsum. Dicit etiam Aristoteles, quod vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, sicut trigonum in tetragono. Trigonum autem componit tetragonum : quia (sicut dicit Boetius.) duo trigoni compositi tetragonum faciunt, tres autem pentagonum, et sic de alus : igitur trigonum est in tetragono, sicut potentia in actu : et tetragonum in trigono, sicut actus in potentia : ergo vegetativum est in sensitivo, sicut potentia anterioris differentiæ dicitur esse in actu sequentis : potentia autem anterioris differentiæ non destruitur per actum sequentis, sed potius perficitur ad amplius posse : plus enim potest sensitivum quam vegetativum, et plus rationale his duobus. Si ergo consideretur substantia animæ prout ipsa est perficiens corpus in se et in partibus, necesse est quod habeat in se posse onnium potentiarum, tamquam constituentium illud universale posse animæ, secundum quod confert corpori esse animatum et in se et in partibus : ergo hoc modo potentiæ suæ sunt ante ipsam secundum rationem, et de substantia ejus, et conferunt ipsi esse complementum in talù posse. Hoc modo dicit Magister, quod sunt substantialiter in anima : quia sicut substantiale est pars esse, ita sunt potentiæ pars esse animæ : et sic non est concedendum, quod sint qualitates sive propriæ passiones ipsius, nisi secundum illum modum quo omnis forma quale dicit, lçet non quale, sed quid dicant in eo cujus sunt formæ, sicut formæ et differentiæ substantiales : et sic tali prædicatione dicuntur una essentia, una vita, et una mens. Sicut enim dictum est supra, anima potest accipi aut in esse, aut in posse : comparatur enim ad corpus, sicut ad materiam suam simpliciter, secundum esse quod confert corpori : et sic ipsa est essentia corporis : et Philosophus vocat eam substantiam secundum rationem hujus corporis, id est, substantiam formæ a qua
Ad quest.
Ad aliud dicendum, quod in veritate ista tria et præcedentia tria sunt una essentia, una vita, una mens, quodam modo loquendi : eo quod, sicut Magister dicit, substantialiter in vita, mente, et essentia consistunt. Et ad hoc intelligendum notandum est, quod secundum Ari-
<--- Page Split --->
sumitur ratio animati corporis. Comparatur etiam ad corpus, ut est organicum : et cum organicum sit instrumentum potentiae, non erit ipsa perfectio corporis organici nisi secundum suum universale posse quod habet ex potentius : et quia prima perfectio corporis potentia vitam habentis est vita, ideo ipsa in ista comparatione dicitur vita. Tertiam habet comparationem ad id secundum quod potest separari a corpore, et sic dicitur mens. Dico igitur, quod cum dicitur quod haec tria sunt una essentia, vel una substantia, est praedicatio totius potestativi secundum remotissimam rationem partium a toto, quia minime accipit anima secundum quod est essentia corporis a posse potentiarum : sunt tamen de essentia ejus et substantia ejus : et quia illa essentia non dividitur in partibus, sed est in qualibet parte tota, ideo decuntur esse essentia. Secundum autem quod anima est vita talis corporis ut organici, sic habet in se posse potentiarum, et ut mens substantialiter habet potentias in genere : et ideo minus remota praedicatio est, cum ista dicuntur vita : quia potentiae conferunt ad hujusmodi vivere, et ideo etiam vivere dicitur multipliciter, scilicet generare, et alimento uti, et movere, et sentire, et intelligere, quia in tali vivere est esse corporis organici, vel in se, vel in partibus. Sed tamen quia ista tres potentiae in imagine non sunt alicujus partis corporis actus, ideo adhuc remota est praedicatio : minus tamen quam prius : quia licet non constituant posse animae in hoc quod perficit organa, tamen in ratione generis accedunt, id est, in quantum potentiae sunt : sed cum dicitur, quod sunt una mens, propinguissima est praedicatio actus de his quae sunt in ipso ut potentiae praecedentes et constituentes eum : sicut si ego dicerem, Sensibilis anima est substantialiter potestas vegetandi, et sentiendi : ex his enim duabus consequenter ordinatis ut sentiendi potestas sit post potestatem
vegetandi, constituitur sensibilis anima. Alo modo potest considerari potentia ut est ad actum qui est operatio animati : et sic est potentia post esse, fluens tamen de essentialibus animati : et sic est po- tentia naturalis quae est in qualitate, ra- dicata tamen secundum originem in par- tibus constituentibus animam : et sic haec tria dicuntur partes substantiales : quia sunt radicatae in partibus quae consti- tuunt et praecedunt esse.
Ad rationem Augustini, dicendum, quod bona est, sed difficilis ad intelli- gendum : ipse enim probat hoc quod est prius secundum naturam per id quod est posterius : quia accidentia non ha- bent esse nisi a subjecto, licet formae ra- tionem quamdam habeant a seipsis, ut ducit Avicenna : et hoc patet ex hoc quod accidentis est esse in esse, et accidentia non sunt quando non sunt in subjecto, nec per se habent virtutem agendi : et ideo quantum ad esse et quantum ad age- re sequuntur subjectum in quo sunt : et hoc vocat ipse non extendere se extra il- lud : non enim intendit quod non pos- sint immutare aliud subjectum, sed quod non possint hoc nisi virtute subjecti in quo sunt. Sed ista partes non sunt tales, imo radicantur in partibus praecedenti- bus esse, et ideo quoad hoc non habent a subjecto hoc agere, sed potius subjectum ab illis, et ita per se sine multitudine sui in medio extendunt se ad aliud : cum enim intelligo rem distantem, non opor- tet quod intellectus multiplicet se in me- dio : sed forma accidentalis ideo quod sequitur esse, in omni eo in quod agit est ut in subjecto, et aliter non ageret in ip- sum : et hoc quidam dicunt omni formae substantiali convenire a virtute cœeli quae est in ipsa : sed quidquid de hoc sit, hoc convenit illi formae quae substantia com- plecta est, sicut anima, et completur suis potestatibus, sicut dictum est. Alii autem diversas rationes assignaverunt de quibus disputare esset dispendium.
<--- Page Split --->
Y. Quomodo mens per ista proficit ad intellgendum Deum ?
Mens itaque rationalis considerans hec tria, et illam unam essentiam in qua ista sunt, extendit se ad contemplationem Creatoris : et videt unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate. Intelligit enim unum Deum esse, unam essentiam, unum principium. Intelligit enim, quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret : quia si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio. Si vero nihil uni deesset quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter superflueret. Intellexit ergo unum esse Deum omnium auctorem, et vidit quia absque sapientia non sit, quasi res fatua : et ideo intellexit eum habere sapientiam, quae ab ipso genita est : et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam ibi esse amorem.
Expositio Textus.
est : sed sapientia est essentia : ergo essentia genita est, quod falsum est.
« Mens itaque rationalis, etc. » Hic incipit pars illa in qua imaginem creatam applicat ad exemplar increatum, et ostendit quid haberi possit per considerationem ipsius.
Objicitur autem de hoc quod ipse dicit « eum habere sapientiam quae ab ipso genita est, etc. » : ergo sapientia genita
SOLUTIO. Hic breviter transeo (quia infra de hoc erit quaestio) dicens, quod sapientia accipitur hic ut appropriatum in quo intelligitur proprium : quia ita ducit imago in sapientiam, et ideo sapientia est Filius, et est sensus, id est, Filius cujus appropriatum est sapientia.
solutio
Z. Hic de summa Trinitatis unitate.
Quapropter juxta istam considerationem, ut ait Augustinus in libro IX de Trinitate 1, credamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum esse Deum, universae creaturae conditorem et rectorem : nec Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vel Patrem esse, vel Filium : sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum. Ut enim ipse ait in libro de Fide ad Pe-
<--- Page Split --->
trum : Una est natura sive essentia Patris, et Filii, et Spiritus sancti, non una persona. Si enim sic essent 2 una persona, sicut est una substantia Patris, et Filii, et Spiritus sancti, veraciter Trinitas non diceretur. Rursus quidem Trinitas esset vera, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicum proprietate distincti, sic fuissent quoque naturarum diversitate discreti. Fides autem Patriarcharum, Prophetarum atque Apostolorum unum Deum praedicat Trinitatem esse. In illa ergo sancta Trinitate unus est Deus Pater, qui solus essentialiter de seipso Filium unum genuit, et unus Filius est, qui de uno Patre solus essentialiter natus : et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter a Patre Filioque procedit. Hoc autem totum non potest una persona, id est, gignere se, et procedere de se : ut enim ait Augustinus in libro I de Trinitate : Nulla res est quae seipsam gignat ut sit 3.
Exposition textus.
« Quapropter juxta istam considerationem, etc. »
Haec est ultima pars in qua scilicet, quasi concludendo determinat quid tenondum est de Trinitate et unitate in quam ducit imago. Quod totum est planium praeter hoc quod dicit, quod « solus essentialiter de seipso Filium unum genuit. » Per hoc enim generatio videtur esse actus essentiae. Si hoc diceretur,
tunc objicitur in contrarium : quia cujus est actus, illud agit illo actu : essentiae est actus : ergo essentia agit illo actu : sed ille actus est generatio Filii : ergo essentia generat Filium : et generatum non est gignens, ut infra habebitur : ergo Filius non est essentia, quod falsum est.
SOLUTIO. Essentialiter genuit, id est, genuit Filium habentem eamdem essentiam secum : et ita cessabit objectio : et in aliis Littera plana est.
1 S. AUGUSTINUS, de Fide ad Petrum, cap. 1. 2 Edit. Joan. Alleaume, esset.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Trinitate, cap. 1.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO IV.
A. Hic quæritur, Utrum concedendum sit quod Deus se genuerit ?
Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat enim, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium. Ideo quæritur, Utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se Deum, aut alium Deum generit. Si vero alium Deum genuit, non est lantum unus Deus. Si autem seipsum Deum genuit, aliqua res seipsam genuit. Ad quod respondentes dicimus, sane et catholice concedi quod unus unum genuit, ut quod Deus Deum genuit : quia Deus Pater Deum Filium genuit. In symbolo quoque scriptum est, « Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero 1. » Quod vero additur, ergo genuit se Deum, vel alium Deum : neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est : quia unus tantum Deus est. Quod autem seipsum non genuit, ostendit Augustinus in libro I de Trinitate 2, dicens : Qui putant ejus potentiae esse Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis, neque corporalis creatura. Nulla enim res est quae seipsam gignat ut sit : et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic oritur quaestio satis necessaria, etc. »
Hic incipit tradere Magister notitiam Trinitatis et unitatis secundum vias quas prædeterminavit. Et dividitur pars ista libri in duas partes, secundum quod dupliciter cognoscitur Trinitas, scilicet in se, hoc est, ut est causa per creationem : et in appropriatis quae conveniunt ei secundum quod creat res, et est causa univer-
salis esse omnium creaturarum : sic ei conveniunt sapientia, omnipotentia, voluntas, de quibus agit in secunda parte quae incipit infra, dist. 35, scilicet, « Cum supra disseruerimus et plura dixerimus, etc. »
Prima pars quae de his est quae conveniunt personis divinis in comparatione ad actum creandi res quae fluunt ab ipsis, dividitur in tres partes, secundum tria quae exiguntur ad personarum distinctionem. Primum horum trium est, quod determinetur modus et actus quo
<--- Page Split --->
persona fluit a persona, eo quod est persoma a qua est fluxus iste, et est persona fluens, et iterum alio secundum rationem fluxu fluit a Patre, et alio fluit Spiritus sanctus ab utroque : et isti modi fluxus personae a persona determinantur in prima parte. Secundum quod exigitur, est ut remaneat aequilatis et communicabilitas in natura cujus sunt personae, et aequilatis praedicationis omnum communium de ipsis : et hoc determinatur in secunda parte quae incipit infra, dist, 19, ibi scilicet, « Nunc postquam coaternilitem trium personarum, etc. »
Tertium autem est, quod sint proprietales secundum quas una persona ab alia distinguitur : et hoc determinatur infra, dist. 26, ibi scilicet, « Nunc de proprielultbus, etc. »
Prima harum partium dividitur in duas : in quarum prima tangit generationem Filii a Patre. In secunda, tangit processionem Spiritus sancti ab utroque, scilicet a Patre et Filio : et haec incipit infra, dist. 10, ibi scilicet, « Nunc post Filii aeternitatem, etc.
Prima harum dividitur in quatuor quae circumstant actum generationis. Ad omnem enim actum generationis quatuor viguntur, scilicet termini actus inter quos est, ut a quo et in quem est : secundum. potentia inclinans ad actum in generante : et tertium, natura communicata per actum generationis, quae vel dicilur in generante et generato, vel secundum idem simpliciter manet in utroque : et quartum est id quod accidit generationi per modum mensurantis extrinsecus, sicut tempus mensurat in generatione corruptibiiium, ut dicit Dionysius, aeternitas autem in generatione aeterna : et de his quatuor agitur hic in quatuor partibus se consequentibus : de terminis enim generationis agitur in prima : de potentia inclinante ad actum ex parte generantis agitur in secunda, ubi incipit dist. 6, ibi, « Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc. » De communicabilitate au-
tem naturae quae simpliciter vere incommutabiliter manet in generante et genito, agitur in tertia quae incipit in dist. 8, ibi, « Nunc de veritate sive proprietate, etc. » Sed de eo quod est per modum mensurantis extrinsecus, scilicet coaeternitas, agitur in quarta quae incipit in dist. 9, ibi, « Nunc distinctionem personarum, etc. »
Sed quia ulterius est persona generans et persona genita, non dubitabitur, Utrum persona aliquo modo esset terminus generationis? sed dubitatio est, utrum essentia sit? quae significatur duobus nominibus, scilicet ut nomine concreto, et abstracto : et ideo dividitur haec pars in duas distinctiones : ita quod in prima quaeritur, Qualiter se habeat ad generationem, scilicet aeternam significatam sub hoc nomine Deus, cum dicitur, Deum Deus genuit? Et in secunda, Utrum abstracte significata possit esse terminus generationis? et haec incipit in dist. 3, ibi, « Post haec quaeritur, Utrum concedendum sit, etc. »
Prima distinctio continet dissolutionem duorum argumentorum sophisticorum. In primo enim capitulo A determinat Magister, Utrum Deus generat se Deum, vel alium Deum? In secundo autem movet aliam dubitationem, Utrum generat se Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater? ibi, B, « Sed adhuc opponunt garruli, etc. »
ARTICULUS I.
An Deus genuit se Deum, an alium Deum?
Prima argumentatio est ista : Deus genuit Deum : aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum : si se Deum : ergo idem in persona generat, et generatur : si alium Deum : ergo est alius Deus quam Deus generans : ergo generans et
<--- Page Split --->
genitus non sunt idem Deus, quod falsum est.
et ut non Deus primus et Deus posterior sit, atque adjectionem suscipiat.
Obiicitur autem contra primam sic :
Ojboi
Ad hoc solvendum dicit Magister, quod neutrum est concedendum. Et videtur esse sua ratio : quia cum hoc pronomen se sit relativum reciprocum, ipsum supponit et refert suppositum verbi : suppostum autem verbi est persona Patris : et hoc nomen, Deus, per verbum copulans actum notionalem, trahitur ad supponendum pro persona Patris, et illa non est genita : sed hoc relativum, alus, est relativum diversitatis, et terminum adjunctum sibi respcct gratia formae : et cum adjungitur huic nomini, Deus, gratia divinitatis notabit diversitatem : et cum non sit diversitas deitatis inter Patrem et Filium, dicit Magister hanc non esse recipiendam : Deus genuit alium Deum.
ARTICULUS II.
Quid sit generatio ?
Sed hic incidit multiplex quaestio. Quærtur enim primo, quid sit generatio ? Secundo, an generatio conveniat Deo ? quia si non convenit, tunc nulla est quastio Magistri. Tertio, utrum per prius conveniat Deo vel creaturæ ? Quarto de argumentatione quam hic ponit Magister et solvit, utrum habeat processum vel non ?
Circa primum proceditur sic :
Dicit Damascenus : Generatio est. ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam 1. Aliam definitionem generationis divinae dat idem sic : Generatio quidem sine principio et æterna naturae opus est, et ex substantia ejus profecta : ita ut is qui generat, mutationem non subeat ullam,
Cum dicitur, Ex substantia generantus, præpositio ex notat aliquam habitudinem causæ : aut igitur materialis, aut essentialis : non materialis, qua dicit Damascenus, ibidem : Nam cum Deus sit impassibilis et influxibilis, ut simplex et non compositus, non aptus natus est sustinere passionem, neque in generando, neque in creando, neque in aliqua operatione indiget altero : omnis autem materialis causa est passibilis : ergo præpositio non notat causam materialem ex parte substantiæ Patris. Si autem notat essentialem, ut fere omnes dicunt. Contra : Essentialis causa est in generatione : sed essentialis causa est essentia : ergo essentia aliquo modo est causa generationis : non autem ut efficiens, vel generans, vel ut finis, vel ut forma, quia sic esset terminus generationis per generationem in genito inducta, et hoc non concedtur, quia sic ad minus distingueretur in genito, sicut essentia Socratis nati distinguitur in ipso, in quantum per generationem accepta est : ergo erit subjicibilis generationi : sed omne subjectum generationis in genito distinguitur per formam genti : ergo essentia distingutur in Filio proprietate Filii, quod falsum est : ergo videtur quod ly ex, nullam possit notare habitudnem causæ.
Præterea, Quæritur, pro quo supponit ibi substantia ? aut enim stat ibi pro natura, aut pro persona : si pro natura et recipit præpositionem, et verbum notionale quod est generare, tunc videtur quod natura est generans et genita. Si autem pro persona. Contra : Cum dico, Pater est ex substantia sua generans Filium, substantia dicit quod est in utroque, scilicet generante, et genito : sed hoc non est persona Patris : quia in persona Pater et Filius non sunt unum :
<--- Page Split --->
ergo substantia non supponit ibi personam Patris.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, produci : hoc enim videtur ducere actum generationis : produci autem est in apertum de occulto duci : et ita videtur quod Filius aliquando fuerit in occulto potentiae, et sic eductus in apertum.
Præterea, Producì dicit actum, aut in fieri, aut in facto esse. Si in fieri, aut finibile, aut non finibile. Si primo modo, sequitur quod Filius quandoque non fuerit : quia quod est in fieri non est, sed erit cum factum fuerit : et hoc dico, si ipsum est de permanentibus. Si secundo modo, tunc sequitur quod Filius numquam fuerit, sed semper sit in via ad esse. Si autem dicit generationem in facto esse, tunc sequitur quod ante hoc fuerit in fieri : quia factum esse semper est terminus fieri.
Item, Ille actus qui importatur per produci, medius est inter producentem et productum : ergo distinctionem habet ab utroque, et sic aliquid est inter Patrem et Filium, habens distinctionem ab utroque, quod falsum est. Si dicatur, quod actus ille non est ibi nisi secundum rationem intelligendi. Contra : Ratio intelligendi cassa est et vana, quae nec oritur a re, et circa rem aliquo modo potest poni : sicut mathematicorum rationes, licet non possunt poni circa rem secundum suum esse quod habent in natura, possunt tamen poni circa intellectum quantitatis qui est in re. Iste autem intellectus producendi, ut videtur nullo modo est applicabilis ipsi rei.
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Quod generatur simile secundum substantiam : hoc enim videtur inconveniens : non enim in divinis generatur quod, sed quis.
Eodem modo quæritur de secunda diffinitione Damasceni.
Dicit enim : Naturæ opus est : dicit autem infra Magister, quod natura nec generat, nec generatur.
Præterea, Nihil videtur esse dictum, naturæ opus existens, et ex substantia producens : quia natura est substantia, et sic generatio erit substantiae opus, et ex substantia, quæ omnia in sequenti distinctione improbantur.
Præterea, Hoc videtur esse impossibile quod dicit, ut non Deus primus et Deus posterior sit : quia communis animi conceptio est, quod id quod alii dat substantiam et esse, est prius illo duratione quod accepit ab eo substantiam et esse : nec est simile de splendore et luce, qua lux in luminoso non dat splendori totum esse suum, sicut pater filio : unde non dicmus splendorem filium lucis.
SOLUTIO. Dicendum, quod utraque Solutio. diffinitio satis bona est : et prima diffinit generationem univocam in genere : et voco generationem univocam, illam quae est in similem formam et speciem cum generante, sicut homo generat hominem : in genere autem voco generationem, qua diffinitio secundum aliquem modum convenit divinae generationi, et hominis, et aliarum creaturarum, convenit enim per prius et per posterius, ut infra patebit.
DICENDUM ergo ad primum, quod præPrima diffinuto Damaspositio ex notat ibi identitatem essentiae. ceni Ad I. Sicut enim in materialibus dicimus, Cultellus est ex ferro, significantes non tantum materiam, sed etiam quod est esse ferri in cultello esse, eo quod materia maneat in materiato : ita transsuminus in divina, abjiciendo quod imperfectum est, et attribuimus Deo perfectum. Cum igitur tria notentur in tali locutione, scilicet quod ferrum fuit subjectum operationis et ipsius fieri quo fiebat cultellus, et quod cultellus potentia fuit in ferro, et quod habet essentiam ferri in se : duo prima sunt imperfectionis, et ideo Deo non conveniunt : sed tertium perfectionis est, et hoc Deo convenit, scilicet substantiam habere generantis eamdem. Et si quæratur,
<--- Page Split --->
Utrum notet habitudinem causæ respectu essentiae ? dico quod non, sed potius illam habitudinem ponit respectu ejus qui habet essentiam, et ille est Pater, respectu cujus notat originis rationem, quae ratio licet causa proprie non sit, tamen habitudinem quodammodo simullem habet. Objectio autem procedit in his substantus generatorum quae fiunt, ubi actus educitur de potentia : et hoc nullo modo convenit in generatione divina.
Ad 12 quod quaeritur de substantia, dicendum quod substantia stat pro natura secundum quod substat et subsistit, id est, secundum quod est in habente eam, sicut significatur in hoc nomine, Deus. Licet enim Pater generet, et non substantia divina : tamen Pater non generat nisi secundum substantiam : generare enim est a potentia naturae secundum quod natura est : et illeo non oportet, quod substantia distinguatur vel in Patre, vel in Filio : quia sicut Pater secundum substantiam generat, ita Filius secundum substantiam et naturam generatur : quia eadem potestas naturae quae est in Patre ad hoc ut generet, est in Filio ad hoc ut generetur, ut Magster infra dicet 1 : et ideo patet quod manet indistincta in generante et genito, sed in utroque est sicut idem.
Ad 3 et 4. Ad uoc quod quaeritur de actu generationis, dicendum quod non est ibi fieri vel actus medius inter generantem et genitum, et actus non dicit nisi notionem sub alio modo significandi : quia notio nominat proprietatem secundum quod per ipsam persona cognoscitur, sed actus nominat eam secundum rationem acceptionis vel dationis essentiae : haec est enim vera, quod Pater dat essentiam Filio, et Filius accipit essentiam a Patre : rationem autem istus dationis et acceptionis per modum intelligendi nominat actus notionalis : Filius enim per generationem accipit essentiam a Pa-
tre . nec tamen essentia generatur, nec per accidens, sed nec per consequens.
Ad 10 autem quod objicitur, quod intellectus sit cassus, dicendum quod hoc est verum, si nulla ratione posset poni in re : sed licet non sit actus in divinis ut fieri, vel ut medium inter agentem et id in quod agit, tamen sunt in hoc quod persona non tantum persona est, sed etiam origo est alterius personae quae est ex ipsa . et ipsam rationem originandi exprimunt actus notionales.
Ad aliud dicendum, quod substantia Filii non generatur, nec substantia in Filio generatur, sed tamen substantia Filii per generationem accipitur. Regula eum est, quod quidquid habet et quidquid est in persona principata ab alia, habet et est et accipit ab illa a qua est : et istam rationem habendi essentiam significat Damascenus cum dicit, quod simile secundum substantiam generatur.
Ad 10 quod quaeritur de alia diffinitione. Dicendum quod Damascenus accipit ubi naturam in ratione naturae : licet enim idem sit in divinis natura et substantia, non tamen habent eamdem rationem significandi in nomine secundum diffinitionem quam dat Boetius de natura : natura enim dicitur secundum quod est principium producendi ex se simile, et hoc principium est Pater, sed secundum virtutem naturae quae est communicabilis alii supposito sine divisione sun. Et sic patet quod in hac ratione naturae aliquid attribuitur naturae quod non attribuitur substantiae, licet idem sint. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia hunc modum significandi non habet substantia quem habet natura : et ideo generatio melius dicitur opus naturae, quam opus substantiae.
Ad aliud dicendum, quod virtute illius generationis sequitur quod unus non sit posterior altero hoc modo : quia in natura in qua nihil est in potentia
<--- Page Split --->
ante actum,.non est Pater ante ens quam Pater vel generans : haec enim generatio ponit ordinem naturae quo alter sit v altero, non quo alter sit prior altero, ut habetur infra 1 : et ideo virtute hu- ju generations in quantum est haec in divinis, et non in quantum generatio simpliciter, habet quod alter non est prior altero, et quod Pater non subjici- tur versioni, qua non commutatur, cum nunquam exivert de potentia ad actum, vel de otio in operationem.
ARTICULUS III.
An Deo conveniat generare ?
Deinde habito quid sit generatio in communi, quaeritur, An Deo conveniat kuncrare ? Videtur autem quod non :
Generatio enim est ad hoc ut perpetucur esse per successionem, quod non polest per se perpetuari : esse autem divinum aeternum est in uno solo : ergo non convenit ei generatio, ut videtur.
Item, Onnis generatio est multiplicans essentiam unam in diversis suppositis ejusdem naturae : sed essentia diuna multiplicari non potest, ut supra probatum est in quaestione de hoc nomino, Deus : ergo Deo non convenit generare.
Item, Philosophus dicit, quod omne generabile est corruptibile : Deus incorruptibilissimus est : ergo, etc.
Item, In omni generatione aliud est recipiens diversam essentiam secundum substantiam ab ipso dante, et essentia est secundum subjectum sicut materia in inferioribus, et sicut materia perspicui in generatione lucis : sed nihil diversum est in divinis : ergo, etc.
Si dicatur, quod verum est in his
quae generantur secundum partem suae naturae, et non totam naturam dando genito : sed Pater totam essentiam dat Filo. Contra : Pater est simplex persona eadem simplicitate qua et natura divina simplex : cum igitur Filium generet ex se, si propter simplicitatem essentiae dat et totam essentiam, multo magis cum persona propinquisor sit generationi quam essentia secundum rationem intelligendi, Pater dat ei personam suam indistinctam in Patre et Filio : sed propter essentiae indivisibilitatem Pater et Filius sunt una essentia : ergo multo magis propter indivisibilitatem personae Pater et Filius sunt persona una : sed hoc falsum est : ergo generatio non convenit Deo neque gratia naturae, neque gratia personae.
- Praeterea, Quaeritur, ad quid attribuitur Deo generare Filium ? aut hoc fit quia natura aliquid melius est pluribus quam in uno, aut quia in uno salvari non potest : non qua non potest salvari in uno : ergo quia aliquid melius est in pluribus quam in uno, quod iterum falsum est : ergo videtur Deo non convenire generatio.
Solutio. Dicendum est, quod Deo super omnia et inter omnia existenti dignissime convenit generatio, et hac ratione nihil ens in potentia est in ipso. Cum igitur omnis natura quantum est de se communicabilis st, ista aptitudo non erit in Deo nisi in actu : ergo sua natura erit communicata pluribus hypostasibus ejusdem naturae. Dicendum igitur, quod generare diversimode convenit diversis : sed quoddam unum est in omnibus generationibus. Quædam enim generant per hoc quod inducunt species suas in materia corporis quod est extra se, sicut corpora simplicia homogenea, ut ignis : per hoc enim quod sunt homogenea in toto et in partibus, nihil est in eis quod non stet in actu sub forma
<--- Page Split --->
speciei : et ideo nihil est in potentia in ipsis : et ideo necesse est quod generent species suas in materia aliena. Quædam autem sunt quæ generant per decisionem partis a sua materia, quæ potentia est sub forma speciei, sicut complexionata et mixta quædam, ut vegetabilia et sensibilia, ut homo. Quædam autem multiplicant suas formas per sui præsentiam in materia aliena, ut luminosa. In omnibus autem his generationibus illud est commune quod est essentiae sive formæ communicatio : et hoc ideo contingit, quia omnis forma quantum est de se communicabilis est, et præcipue substantialis : unde si non communicetur, hoc contingit ab eo in quo est : et hoc potest esse tribus modis. Uno et proprie : quia quidquid illius formæ est receptibile, habet totum intra se, sicut est in specie solis vel lunæ. Alio modo : quia ipsum in quo est, non est divisibile, ita quod præcidat a se partem in qua sua forma sit in potentia, sicut est in Angelo in quo ipsum quod est, est indivisibile non habens partem quæ sit potentia Angelus, et partem quæ sit actu sub forma Angeli. Tertio : quia ipsum non est generativum sui per potentiam in alio, sicut lux, eo quod non sit forma immutans et hoc modo agens. In divinis autem essentia quidem communicabilis est, sicut omnis essentia, sed non divisibilis : quia divisibilitas imperfectionis est, et quod essentia creata dividitur in illis in quibus communicatur, est imperfectionis suæ, scilicet quod non est omnino simplex : si enim ita esset simplex in esse, sicut in ratione essentiae simplex est, singularia quibus communicatur ita essent unum in esse sicut in ratione : sed divina essentia omnino et perfecte simplex est et communicabilis : ergo ipsa erit secundum esse simplex communicata, nisi aliud impediat : non autem potest impedire quod est vel qui est, cum sit indifferens ab essentia : ab ipsa ergo communicabitur : et cum non sit actus communicatio-
nis essentiae nisi generatio, erit generatio in divinis.
UNDEDICENDUMadprimum , quodge - nerationonesttantumadhocutperpe - tuetinsuccessionequodinseperma - nerenonpotest , sedtantumhacdecausaestinessentiisillisquænonintotopos - suntcomplereidquodestsivesupposi - tuminquosunt : sienimintotocom - plerent , nonessentinpotentiaadaliamformam : talisautemnonestessentiadivina : etideoindivinisnonestgene - ratiopropterhanccausam .
ADALIUDdicendum , quodessentiadi - vinamultiplicarinonpotest , itaquoddividatur , veldeturnaturæextranææ : sedpotestcommunicarisuppositisejus - demnaturæquæidemsuntinipsaperessentiametesse .
ADALIUDdicendum , quodilludgene - rabileestcorruptibile , quodpergenera - tionemexitdepotentiaadactum , quiailliusessepræceditnonesse : sedilludgeneratumnongenerabilequodcoævumestetcoæternumgeneranti , nonesthu - jusmodi : etideononoportet , quodsitcorruptibile .
ADALIUDdicendum , quodillapropo - sitiofalsaest , sigeneraliteraccipiatur : sedtamenveraestinhisquæpergene - nerationemexeuntdenonesseadesse , quiainillisrecipiensformamestdiver - sumabipsaformapersubstantiamma - ternæ , etabipsogenerante : sednonoportetquodomnisgeneratiosithujus - m o d i , utpatetexprædictis .
ADIDquodcontraresponsionemobji - citur , scilicetquodPaterdattotamsub - stantiamFilio , e t c . , dicendumquodnondatsibipersonam : personaenimestquæconsistitsuaproprietate : proprietasautemsecundumsuirationemest , quiaunietnonaliiconvenit : sedquidquidestdesesiveabsolutum , totumdatei . Etsiobjicatur , quodpersonaestsubstan - t i a : ergopersonamdatei . Inciditfalla - ciaaccidentis : quialicetpersonasitsubstantia , tamenmultaatribuuntursub - stantiæquænonattribuunturpersonæet
<--- Page Split --->
multa attribuuntur personae quae non attribuuntur substantiae : sicut distingui convenit personae, et non substantiae : et communicari per generationem, et hujusmodi, conveniunt substantiae quae non conveniunt personae : persona enim est quae distinguitur, et ideo per generationum non communicatur.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quare Dco attribuitur generare? Dicendum quod propter communicabilitatem essentiae cujus communicabilitatem non impedit quod est, eo quod indifferens est ab ipsa : et non sunt illae causae quae in objiciendo pro causis sunt positae.
ARTICULUS IV.
I' trum generare per prius conveniat Patri caelesti, et per posterius inferiorihus, aut e contra ?
Deinde quaeritur, Utrum generare per prius conveniat Patri caelesti, et per postrius inferioribus, vel e converso ? Et videtur, quod per prius Patri caelesti : quia
Dicit Apostolus, ad Ephes. iii, 14 et 15 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur : ergo videtur, quod inde luc descendat nomen paternitatis.
Item, Dionysius in libro de Divinis numinibus : Omnis divina paternitas et lilitio data est et nobis et superceletibus virtutibus ex patriarchia ab omnibus segregata, et filiarchia ex qua et dii et deorum filii et deorum patres deifornes fiunt et nominantur mentes 1 : ergo videtur, quod ad nos et ad Angelos in paternitate spirituali descendat nomen paternitatis : ergo multo magis in pater-
nitate naturali quae propria est : ergo generatio per prius Deo convenit.
Item, Damascenus dicit : Et hoc sciendum est, quod non ex nobis translatum est ad beatam divinitatem paternitatis et filiationis nomen et processionis 1 : e contrario autem inde nobis traditum est.
Idem, Hoc idem videtur per rationem : illi enim verissime convenit generare, cui verissime convenit essentiam communicare : verissime autem communicat qui eamdem indivisibiliter communicat : hoc autem non facit nisi Pater coelestis : ergo verissime convenit et generare.
Item, Generatio est in simili natura et forma : sed nihil genitum ita simile est in natura generanti sicut Filius secundum generationem aeternam : ergo nihil ita vere genitum est sicut ipse : ergo nulli tam proprie convenit sicut Deo.
SED CONTRA :
Generatio dicit per se mutationem quae Deo non convenit : ergo secundum perfectam generationis rationem Deo non convenit generare.
Item, Generatio de se videtur entis imperfecti quod est in potentia : sed Deo hujusmodi ens esse non convenit : ergo et Deo perfecte generare non convenit : ergo convenit ei per posterius.
SOLUTIO. Dicendum, quod generare, sicut et alia nomina et verba accipiuntur duobus modis, scilicet secundum rationem usitatam in nomine, et sic omnia per prius conveniunt creatis, et per posterius divinis : possunt etiam accipi secundum naturam ipsius rei, et sic per prius conveniunt generatio et paternitas Deo, quam homini vel alii creaturae.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est verum quod generatio per se dicat mutationem, sed potius per accidens, scilicet in quantum est in natura quae est in potentia et divisi-
<--- Page Split --->
bilis : sine mutatione autem est in natura quae indivisibilis manens sine sui mutatione pluribus hypostasibus communicatur.
Ad alud dicendum, quod generatio non est entis imperfecti nisi per accidens ut subjecti. In corruptib libus autem generationi subjicitur ens imperfectum quod est materia : sed hoc accidit generatoni secundum quod est in hac natura : sed in ala natura est generatio quae est notio generantis, secundum quod ex se demonstrat filium eamdem naturam et essentiam habentem cum generante, ut supra dictum est.
ARTICULUS V.
An Deus genuit Deum seipsum, vel Deum alum?
Consequenter quaeritur de argumentatione quam hic ponit Magister, scilicet, si Deus Deum genuit: ergo se Deum, vel alium Deum genuit, etc.
Videtur autem, quod genuerit alium Deum :
Cum enim iste terminus, Deus, sit nomen habentis deitatem, per terminum distinctionem notantem potest trahi ad supponendum pro persona : ly alium autem notat distinctionem, cum sit relativum diversitatis masculine significatum : ergo ly Deum, cum dicitur, genuit alium Deum, stat pro persona : sed haec est vera, Deus genuit aliam personam a se : ergo et haec erit vera, genuit alium Deum, quod Magister negat in Littera.
Præterea, Videtur, quod ly Deum ex parte suppositi non supponat pro persona: Deus enim secundum se non significat nisi essentiam : sed prædicatum vel verbum non restringit suppositum nisi tantum ratione temporis significati, scilicet ut stet pro præsentibus si verbum est
præsentis temporis : ergo hoc verbum, genuit, cum sit prædicatum, non extrahet sibi Deus a supposito substantæ ad standum pro persona : et ideo hæc non est vera, Deus Deum genuit, ut videtur, quam tamen Magister concedit in Littera.
Præterea, Quæritur de solutione quorumdam, qu ducent quod ly alium ex parte suppositi potest facere appositivam constructionem cum hoc nomine, Deus, et sic est vera : vel intransitivam, et sic est falsa. Hoc enim nihil videtur esse : qua apposituva constructio est inter magis commune et minus commune : ly alius autem non est tale respectu hujus nominis, Deus.
Præterea, Cum ly alius in masculino genere significatur, videtur non substantivari, et ita remanet adjectvum, et alietatem ponit circa rem significatem in hoc nomine, Deus : ergo ponet diversitatem gratia formæ : ergo locutio simpliciter est falsa : cum in forma idem sit generans et genitus.
Item, Adjectivum genus numerum trahit a substantivo, sed non convenienter dicitur, Deus genuit alii Deum, vel alios Deum, vel alia Deum, vel alud Deum : ergo cum ly aliud sequatur consignificata numeri vel generis hujus nominis, Deus, ipsum erit suum adjectivum ponendo suam alietatem circa ipsum gratia formæ, et sic locutio erit falsa : ergo simpliciter erit falsa.
Sed contra : Alelas potest notari sed... respectu suppositi : Socrates enim est alius homo a Platone : ergo videtur, quod distingubilis sit ad minus ista, genuit alium Deum.
Præterea, Videtur alterum sequi. se Deum, vel alium Deum : idem enim et diversum dividunt ens in quantum ens : ergo videtur, quod sequantur quodlibet ens : ergo cum dicitur, Deus genuit Deum, videtur quod eumdem, vel alium.
Item, Contradictororum alterum necesse est de quolibet verificari. Si igitur Deus genuit Deum : aut genuit se, aut genuit non se. Si se . ergo idem in
<--- Page Split --->
persona est generans et genitus. Si non so, et Deum genuit : ergo alium Deum genuit, quod Magister negat.
SOLUTIO. Hoc tripliciter consuevit solvi a Magistris Qudam dicunt quod ly alium v parte prædicati potest esse substantitum, vel adjectivum. Si sit adjectivum, tunc dicunt istam esse falsam, genuit alium Deum : qua tunc ly alium ponit diversitatem respectu formæ hujus nominis, Deum : quia adjectiva formam quam significant ponunt circa substantiva sua. Si autem sit substantivum, dicunt esse veram sic, genuit alium qui Deus est. Alii dicunt, quod potest facere appositivam constructionem, vel adjectivam : si appositivam, vera est : si adjectivam, falsa est. Tertia opinio est Magistri in littera : et illam sequimur, dicendo quod nec sequitur, ergo se Deum : nec sequitur, ergo alium Deum, propter rationem superius assignatam.
DICENDUM ergo ad primum, quod licet in alium sit relativum, non tamen per se nolat distinctionem personalem : et hoc patet : quia convenit essentiae et personae : est enim essentia alia ab essentia creati, et persona est alia ab alia persona : et ideo non per se est notionale, sicut generare, et hujusmodi. Unde terminum substantialem ad standum pro persona cogere non potest : imo cum notet alietatem, et omnis aletas quae simpliciter est aletas, est gratia formae, respiciet hunc terminum, Deus, gratia formae : et sic locutio est falsa.
bo, sed potius appellat hoc suppositum cui soli convenit ille actus.
Ad n quod objicitur de solutione, dicendum quod quidam ita dixerunt, licet improbabile sit : tamen ad argumentum contra, solverunt quod licet ly alium non habeat se in ratone communis ad ly Deum, tamen potest notare distinctionem in persona, cui personae convenit esse Deum : et ita appositive vel quasi appositive construitur.
Ad n quod objicitur de alia solutione, dicendum quod si ly alium substantivatur, tunc subintelligitur participium entem, ut sit sensus, genuit alium entem Deum : et sic non necessario ly alium trahit numerum et genus a substantivo : congrue enim dicitur, genuit alium entem Deum, licet falso dicatur.
Ad ALIUD dicendum, quod idem et diversum dividunt ens creatum : et idem dicitur a quo non differt differentia, diversum autem diversum in essentia : unde haec non dividunt ens increatum quod secundum suppositum est distinctum, secundum essentiam autem indistinctum.
Ad ALIUD dicendum, quod istae non sunt contradictoriae, genuit se, genuit non se : sed non genuit se, et haec est vera : sed ex illa non sequitur : ergo genuit alium : quia illa qua dicitur, non genuit se, vera est : sed non potest inferri : ergo genuit non se : quia illae non aequivalent, ut patet ex prædictis.
Ad ALIUD dicendum, quod sunt quidam actus uni soli convenientes in suppositis alicujus naturae : et quando terminus communis in natura illa supponit verbis significantibus hujusmodi actum, intelligitur quod gratia suppositi cui ille actus convenit, supponit : ut cum dicitur, Deus tonat, coruscat, apud Gentiles intelligitur Jupiter : et talis actus est generare qui soli convenit Patri : et ideo Deus appellat Patrem, cum dicitur, Deus genuit Deum : et non restringitur ab ipso ver-
ARTICULUS VI.
Quomodo supponunt illi termini, quando dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, lux de luce ?
Consequenter quaeritur de hoc quod dicit de symbolo : « Deum de Deo, lumen de lumine, etc »
- Videtur enim quod cum dicitur, Deum
<--- Page Split --->
de Deo, non debeat ly Deum restringi ad standum pro persona : praepositiones enim non restringunt terminos quibus adjunguntur : igitur cum ly Deus sit terminus substantivalis, stabt pro substantia : substantia autem non est de substantia : ergo locutio est falsa, ut videtur.
Praeterea, Praepositio notat distinctonem, ut quidam dicunt, et propter hoc cogit terminum cui adjungitur, ad standum pro persona: ergo videtur etiam, quod cum dicitur, Deus distinguitur a Deo, quod locutio sit vera, quod falsum est.
Praeterea, Relationem important praepositiones : ergo videtur quod possumus dicere, Deus refertur ad Deum, quod iterum falsum est.
Praeterea, Quaeritur de ista, lumen de lumine : ista enim videtur tantum significare essentiam, eo quod lumen non sit de proprius, sed de essentialibus communnbus. Sicut ergo haec est falsa, essentia de essentia : ita et haec erit falsa, lumen de lumine.
Praeterea, Ea quae recipiunt distinctionem, de omnibus in summa singularitatis non praedicantur : sed cum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, utraque recipit distincionem per praepositionem notonalem : ergo de omnibus in summa singulariter non praedicantur : ergo Pater et Filius non sunt unus Deus, nec unum lumen.
Solutio. Dicendum, quod praepositio notionalis est, et hoc habet ex hoc quod notat originem essentialem : et ideo praepositio conjuncta cum hoc termino, Deus, trahit cum ad supponendum pro habente deitatem . et haec in divinis est persona, unde reddit locutionem veram pro persona.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod in veritate in hujusmodi locutionibus ly Deus non restringitur, nec oportet, quia licet de se supponat pro essentia in persona, tamen reddit locutionem veram secundum exigentam eorum quibus adjungitur, sicut cum dicitur, homo currit,
solo Socrate currente : licet ly homo supponat æqualiter tam pro currentibus, quam pro non currentibus, non tamen reddit locutionem veram nisi pro Socrate, et hoc sufficit ad veritatem locutionis illius, et hoc apud sophistas vocatur appellare. Similiter iste terminus, Deus, quantum est de se supponit pro quolibet supposito divino : propter adjunctum tamen ex parle ante appellat Filium, et ex parle post appellat Patrem.
Ad aliud dicendum, quod aliter importatur distinctio quando significatur in propria significatione, et aliter quando significatur in ratione distinctionis specialis sive cujusdam, sicut generare quamdam distinctionem significat, sed non simpliciter : et similiter praeposito notionalis significat distinctionem quamdam, quia originis, unde plus importatur per verba notionalia et praepositiones notionales quam distincto : qua licet dicant virtute sua distinctionem in supposito, tamen etiam cum hoc dicunt convenientiam in essentia : quia genitum et generans communicant in essentia una. Similiter id quod est de aliquo ut de origine, conmunicat in essentia una : sed haec veba, distinguitur, et sejungitur, non nisi disconvenentiam important, et illam notant poni circa rem termini cui adjunguntur : et cum Deus non distinguatur a Deo sic, eo quod Pater et Filius sunt unus Deus, non recipitur ista. Deus distinguitur a Deo.
Ad aliud dicendum, quod haec non est vera, Deus refertur ad Deum : licet enim praeposito sit relativa, tamen alum habet modum significandi : sed cum dicitur, refertur, relatio significata in verbo propriam quaerit rationem relationis significari per ea quae referri dicuntur. Illa autem propria relatio non significatur in hoc termino, Deus, sed in hoc termino, Pater et Filius : et ideo haec est vera, Pater refertur ad Deum.
Ad aliud dicendum, quod iste terminus, lumen, significat lucem in habente, etita concretionem importat: propter quod stat pro habente deitatem, et hoc est sup-
<--- Page Split --->
positum sive persona : et ideo convenienter dicitur, Lumen de lumine. Et si obpicitur, quod secundum hoc non debet dii, Lux de luce, eo quod lux significat abstracto modo, Dicendum : Haec invenitur, Lux de luce, in quadam antiphona de Epiphania : sed minus habet proprietalis quam ista, Lumen de lumine, tamen lux licet significet modo abstractionis a subjecto, non tamen significat modo abstractionis ab actu : et cum actus suppositorum sint, proprie ponitur a Sanctis pro persona quandoque : sed tamen hujusmodi locutiones glossandae sunt, et non extendendae.
An ultimum dicendum, quod licet Deus pomeret Deum, et Deus generetur a Deo,
non tamen Deus distinguitur a Deo, ut supra dictum est : et ideo dicendum, quod per actum notionalem non ponitur distinctio nisi in supposito hujus nominis Deus, et remanet unitas in forma vel quasi forma : et ideo cum probatur, stat gratia formae : et ideo de omnibus in summa probatur singulariter. Et quod dicitur, quod ea quae recipiunt distinctionem, etc., intelligendum est quod ea quae gratia suae quasi formae recipiunt, ut Pater, et persona, et hujusmodi : quia in his quasi forma est proprietas, et alia est proprietas Patris et Filii, sicut aliud est suppositum et alia persona Pater, et alia Filius.
B. Alia quaestio de eodem.
Sed adhuc opponunt ' garruli ratiocinatores, dicentes : Si Deus Pater gmnuit Deum : aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater : non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater : ergo genuit seipsum. Ad quod respondemus determinantus istam propositionem, qua sic proponunt : Si Deus Pater genuit Deum : aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Hoc enim sane et prave intelligi potest : et ideo respondendum est ista : Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater. Hoc dicimus esse falsum, et concedinus alteram, scilicet genuit Deum qui non est Pater : nec tamen genuit alterum Deum, nec ille qui genitus est, est alius Deus quam Pater, quod unus Deus cum Patre. Si vero additur : Genuit Deum qui non est Deus Pater : hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi. Genuit Deum qui non est Deus Pater, scilicet Deum Filium : qui Filius non est Pater, qui Deus est : hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic : Genuit Deum qui non est Deus Pater, id est, qui non est Deus qui Pater est : hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : et e converso 2, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
An ista sit concedenda, Deus genuit Deum qui est Pater, vel Deus Pater.
« Sed adhuc opponunt garruli, etc. » In ista parte tangit Magister ulterorem rationem sophistarum objicientium contra generationem divinam. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima ponit sophisticam rationem et solvit. Quia vero in solutione dixerat, quod Pater et Filius sunt unus Deus, et e converso : ideo in sequenti capitulo C quaeritur, Utrum hoc nomen, Deus, vel aliud essentiale, possit supponere et apponere aequaliter respectu trium personarum, ibi, C, « Quidam tamen veritatis adversarii, etc. » Quia autem hac de causa fecit digressionem, apposita solutione argumentationis sophisticae, ideo in tertia revertitur ad propositum, ibi, D, « Nunc ad praemissam quaestionem, etc. »
In priori ergo capitulo ponit Magister hanc rationem : Deus genuit Deum : aut ergo Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si Deum qui non est Deus Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater, et Deus est qui est Pater : ergo sunt plures dii, quod falsum est. Si autem Deum qui est Deus Pater : ergo genuit Deum qui est ipse Pater : ergo idem in persona est generans et genitus, quod est haeresis.
Et solvit Magister inducendo duas rationes quae elici possunt ex his. Cum enim dicitur, Deus genuit Deum, possunt inferre : ergo Deum qui est ipse Pater, aut Deum qui non est ipse Pater. Et has duas propositiones ponit Magister, quae ostendunt unum sensum istarum : aut Deum qui non est Deus Pater,
aut Deum qui est Deus Pater : et dicit negativam esse veram, et affirmativam esse falsam. Alas duas pont tales, quod sensus sit : Deum qui est Deus Pater, id est, Filium qui est Deus, qui Deus est Pater. Hanc dicit esse veram, et negativam esse falsam, scilicet, Deum qui non est Deus Pater, id est, Filium qui non est Deus, qui Deus est Pater : qua Pater et Filius sunt unus et idem Deus.
Et ad intelligentiam istius locutionis distinguendum est in constructone horum duorum terminorum, Deus, Pater, tam in affirmativa quam in negativa. Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ambo termini conjuncti quasi per appositionem construantur ex parte eadem sive ante ly qui est, sive post per intellectum, tunc affirmativa erit falsa, et negativa vera : quia tunc est sensus . genuit Deum qui est Deus Pater, id est, ipse Pater. Probatio. Ly Deum, quod notat terminum actus importari per verbum, genuit, propter actum notonalem super se transeuntem, supponit pro Filio cum igitur ly qui sit nomen habens articulum subjunctivum, et faciat secundam notitiam suppostorum, refert hunc terminum, Deum, gratia suppositi, sicut supposuit cum antecessit : et sic sensus est, quod Deus generans et Deus genitus in supposito sint idem sive in persona, quod falsum est : negativa igitur ejus erit vera sub eodem sensu. Si autem illi termini non construantur quasi ex eadem parte, sed potius intelligatur unus alteri non apponi, sed quasi per medam compositionem conjungi, tunc ly Deus stabit pro essentia . et si ly Pater tunc supponit componi sub intellectu inter eos, erit sensus, Pater genuit Deum Filium qui non est Pater ens Deus : et haec est vera, et hanc ponit Magister, et affirmativa est falsa. Si autem ly Deus supponat, et ly Pater apponat, erit sensus, genuit Deum Filium, qui Filius non est Deus ens, vel qui est Pater : et haec est falsa, et affirmativa sub in eodem sensu respondens
<--- Page Split --->
vora : et haec est intentio solutionis Magistri.
Fuerunt tamen quidam antiqui aliter dicentes, eo quod ipsi dixerunt quod in affirmativis nomen articulare, qui, aliter habet referre antecedens quam in negativis. In affirmativis enim dixerunt, quod refert gratia personae, sicut invenit propter actum notionalem cui conjungitur, sicut materia actus super quam est : et duo dixerunt, quod haec est falsa, Deus punuit Deum qui est Deus Pater. In negalivis autem ly qui non refertur sic, sed gratia suppositi, et gratia essentiae : et ideo etiam istam dixerunt esse falsam, punuit Deum qui non est Deus Pater : et hoc contingit non tam ex vi nominis quam aliam habet in affirmativis et negativis, quam etiam ex negatione quae respicit terminos sequentes se formaliter : et ideo licet ly qui referat gratia supposili, tamen negatio negat ab hoc supposto tam formam quam suppositum : et ideo locutio est falsa : et haec fuit solutio Propositivi et ratio. Alii dicunt, quod etiam si in negativa isti duo termini, Huns, Pater, construantur immediate quasi per appositionem, tunc locutio negaliva est vera : unde concedunt hanc, punuit Deum qui non est Deus Pater, sicut hanc, genuit Deum qui non est ipse Pater : et hoc faciunt propter articulum hujus nominis qui, qui determinat et refert ly Deum gratia suppositi, et non gratia formae, ut dictum est.
SED VIDETUR, quod affirmativa sit concredenda, scilicet haec, genuit Deum qui est Pater vel Deus Pater : quia
Dicit Anselmus, quod genuit eumdem de eodem ipso.
Item, Augustinus : Deus de se genuit alterum se.
Item, Augustinus in libro XV de
Trinitate : Seipsum dicens, Pater genuit Filium : non enim seipsum integre perfecteque dixisset, sed aut plus aut minus esset in verbo quam in seipso.
- Item, Origenes : Pater mittens Filium, se alterum misit.
Ad sEcU NDAM auctoritatem dicendum, quod si ly se quod est a parte post in locutione, sit ablativi casus, tunc locutio plane est vera . quia tunc est sensus, de se genuit alterum se, id est, alterum a se. Si autem sit accusativi casus, tunc alterum se, habet vim unius termini, et non duorum : et tunc ly se habet quasi partem significationis unam, et alterum aliam partem : ut alterum tangat disjunctionem in persona, et ly se convenientiam in essentia. Qudam tamen glossant alterum se, id est, simillimum sibi : ita quod ly se quasi simplicem faciat relationem. Sicut etiam quandoque sit simplex de natura similis et non eodem numero, super quod cadit nutus demonstrationis, ut cum dicitur : Haec herba crescit in herto meo.
Ad ALIAM quaedicit, quod eumdem genuit de eodem ipso, non est intelligendum cum praecisione, sed addendo eumdem in essentia de eodem ipso in essentia.
Ad TERTIAM dicendum, quod dicere non sumitur ibi pro actu generationis simpliciter : sed dicere est ibi manifestare in simili : unde sensus est, Pater dicens se, id est, manifestans seipsum, genuit Filium : non enim, etc., id est, non perfecte manifestasset se, etc. : haec enim bene conceditur, Pater manifestat se in Filio.
Ad ULTIMAM dicendum eodem modo sicut ad secundam : quia se alterum idem est ac alterum sibi in essentia similem.
<--- Page Split --->
C. Opinio quorumdam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam : sed non e converso, scilicet unum Deum, vel unam substantiam esse tres personas.
Quidam tamen veritatis adversarii concedunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam : sed tamen nolunt concedere unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes divinam substantiam prædicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina. Fides autem Catholica tenet ac prædicat, et tres personas esse unum Deum, et unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam : et unum Deum sive essentiam divinam esse tres personas. Unde Augustinus in libro I de Trinitate ita ait : Recte ipse Deus Trinitas intelligitur, beatus et solus potens est 1. Ecce quam expresse dixit, ipse Deus Trinitas : ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem, et Trinitatem ipsum Deum. Item, in eodem : In verbis, inquit, illis Apostoli, quibus de adventu Christi agens, dicit : Quem ostendet beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, etc. 2. Nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus : sed beatus, et solus potens, id est, unus, et solus Deus verus, qui est ipsa Trinitas. Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem : et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est ttes personæ. Item, in libro V de Trinitate : Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam præstantissimam Trinitatem 3. Item, in libro de Fide ad Petrum 4, in expositione symboli : Satis est Christiano rerum creatarum causam visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris qui est Deus verus et unus : nullamque esse naturam, quæ non aut ipse sit, aut ab ipso : eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. Item, Augustinus in sermone de Fide : Credimus unum Deum unam esse divini nominis Trinitatem . Idem, in libro VI de Trinitate : Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem 6. Ecce et his et
<--- Page Split --->
aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur dicendum esse et credendum, quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae : sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.
10. Redit ad præmissam quæstionem, scilicet, An Deus Pater se Deum, an alium Deum genuerit ?
Nunc ad præmissam quæstionem revertamur, ubi quærebatur, An Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum? Ad quod dicimus neutrum fore conredendum. Dicit tamen Augustinus in Epistola ad Maximinum1, quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis : Pater ut haberet Filium de seipso, non minuit seipsum : sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Quod ita intelligi potest, id est, de se alterum a se genuit : non utique alterum Deum, sed alteram personam : vel genuit se alterum, id est, genuit alterum qui hoc est quod ipse. Nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud quam Filius, sed unum.
Exposio Textus.
ARTICULUS VIII.
« Quidam tamen veritatis adversarii, etc. »
In hoc capite quod ex incidenti inducitur, redarguit quosdam qui dicebant nomina significantia essentiam debere poni in prædicato tantum, et personalia illis subjici, et non e converso secundum ordinem rectæ prædicationis in divinis : et fuerunt Porretani, scilicet Gilbertus et sui sequaces. Et inducit hic Magister multas auctoritates Augustini, in quibus subjicitur essentia, et prædicatur persona. Et hæc est sententia capituli.
An de Deo potest formari propositio ?
Incidit autem hic duplex dubium. Unum est, si de Deo possit formari propositio ? Secundum, si aliquo modo potest formari, utrum essentia debet subjici, vel prædicari tantum, vel possit recte in divinis fieri utrumque ?
CIRCA PRIMUM objiciur sic :
- Simplicissimum non habet compositionem : ergo si ipsum ut compositum significatur, significatur falso : sed omnis compositio significat ut compositum :
<--- Page Split --->
ergo non potest fieri propositio habens compositionem de Deo : et omnis propositio habet compositionem : ergo nulla propositio est vera de Deo si sit affirmativa.
Item, Dionysius dicit, quod affirmationes in divinis sunt falsæ, et negativæ omnes veræ : ergo videtur, quod omnes propositiones affirmativæ de Deo falsæ sint.
Si forte dicatur, quod compositio est in Deo secundum modum significandi propter nostri intellectus infirmitatem. CONTRA : Intellectus per errorem non curat suam infirmitatem : sed cum componit aliquid in divinis, errat : ergo talibus propositionibus sua infirmitas non curatur : ergo non debet uti eis.
Item, Cassus est intellectus qui nullo modo potest attribui rei : ergo videtur, quod talium propositionum sit intellectus cassus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Ad 3 e l salvatur (alias, significatur) in re quantum ad hoc quod multis modis Deus significatur. Unde invenit in Deo ea quae multa sunt in rationibus nominum, licet unum sint in rebus : et quia ratio nominum est vera, est enim ipse vere sapiens, et potens, et hujusmodi : et ideo non est cassus, et curatur ab ignorantia, eo quod non refert in Deum illas compositiones per modum inhaerentia, sed potius per modum identitatis.
ARTICULUS IX.
An divinis essentia debeat subjici, vel prædicari, vel recte possit utrumque fieri?
Secundo quaeritur, Si nomina significantia essentiam in divinis possunt subjici ? Videtur autem, quod non.
In divinis enim persona est suppositum, et essentia quasi forma et natura : cum igitur in propositione prædicatum se habeat per modum formæ, subjectum autem per modum suppositi, non debet essentia divina subjici, sed prædicari.
Item, Subjectum est id cui inest, prædicatum autem quod inest : cum autem essentia insit personæ, et non econtra, videtur iterum debere prædicari, et non subjici.
Solutio.
DICENDUM igitur ad primum, quod licet Deus sit simplicissimus, tamen multis modis significatur, sicut supra, in tertia distinctione, habitum est : et ex illis potest fieri compositio notans rei identitatem.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius intelligit de affirmativa significatione incomplexorum, quae per nomen plene non ostendunt quae conveniunt Deo, et non intelligit de affirmatione compositionis quae nota est identitatis prædicati cum subjecto.
Item, Boetius in libro de Trinitate dicit, quod simplex forma subjectum fieri non potest.
Idem, in libro de Hebdomadibus : Quod est habere aliquid potest præter idipsum quod est, esse autem nihil habet admixtum : sed id quod est in divinis per modum quod est, est persona : ergo persona aliquid habere potest ut inhaerens sibi, et sic potest subjicisibi : sed essentia divina est esse simplex : ergo nihil potest habere : ergo nulli potest subjici, ut videtur.
<--- Page Split --->
Sed contra :
Quæcumque æqualis sunt simplicitatis, æqualis sunt ordinis in subjiciendo et prædicando : persona et essentia æqualis sunt simplicitatis : ergo æqualis sunt ordinis in subjiciendo et prædicando.
Præterea, Quæcumque sunt non habentia se ut superius et inferius, et non sunt essentialia et substantialia sub, æqualiter subjici sibi invicem possunt, et æqualiter prædicari de se invicem : essentia divina et persona sic se habent: ergo æqualiter subjici invicem possunt, et prædicari de se invicem. Probatio prime est : quia superiora essentialia de inferioribus secundum ordinem nature prædicantur : essentia autem non est superius ad personam nec econtra, quia aliter esset compositio in Deo. Secunda probatur per simplicitatem personæ et essentæ.
1
Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis utrumque potest subjici alteri, et prædicari de altero, sicut probat Magister. Licet enim prædicatum sit loco formæ in prædicationibus quæ fiunt per inhaerentiam et participationem, tamen in propositionibus notantibus identitatem secus se habet, quia ibi utrumque est idem alteri, et ideo utrumque utrique subjicitur, et utrumque de utroque prædicatur. Per hoc igitur patet solutio ad duo prima quæ bene concludunt de prædicatione quæ fit per modum inhaerentia.
Ad aliud dicendum, quod Boetius in-
telligit de subjecto rei, non modi prædicandi, sicut subjicitur superficies albedin, vel sicut materia subjicitur formæ.
Eodem modo etiam intelligitur sequens auctoritas : quia quod est potest aliquid habere : sed in divinis non est tale quod possit esse subjectum alii præter se. Unde hoc intelligitur in his in quibus differt quod est, et esse sive quo est.
ARTICULUS X.
Utrum ista sit vera, Unus Deus est tres personæ, et tres personæ est unus Deus, Deus est Trinitas : et utrum nomen, Trinitas, sit nomen essentiale.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Unus Deus est tres personæ, etc. »
Hoc enim videtur falsum : ly Deus eum aut stat pro persona, aut pro essentia : si pro essentia, tunc videtur hæc esse vera : essentia est tres personæ, eujus simile in creatus non invenitur, in quibus essentia non est persona, nec personæ : si autem stat pro persona, tunc persona esset tres personæ : ergo aliqua persona est tres personæ, quod falsum est.
Juxta hoc ulterius quæritur de hac quam ponit, quod Deus est Trinitas : cum enim ille terminus, Deus, sungulariter supponatur, videtur quod pro aliquo uno debeat reddere locutionem veram : ergo videtur, quod aliquid habens deitatem sit Trinitas : ergo Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus, quod falsum est.
Item quæritur de hoc nomine, Trinitætis, hoc enim videtur singulariter de uno prædicari : ergo est essentiale.
Sed contra :
Essentialia de personis singulis prædicantur : ergo si ly Trinitas est essentiale, debet concedi hæc, Pater est Trinitas, vel persona est Trinitas, quod falsum est.
Item, Secundum rationem intelligendi, a supposto Trinitatis minus distat personam quam essentia : sed hæc non conceditur, persona est Trinitas : ergo multo minus hæc debet concedi, essentia est Trinitas.
Si forte dicatur, quod hoc nomen,
<--- Page Split --->
Trinitas, est relativum intrinsecum et claudit in se relativa et determinantia ipsa: et ideo sicut ipsa relativa prædicantur de persona, ita et ipsum de persona et personis prædicatur. CONTRA : Relativum intrinsecum si explicetur, habet relativa ad se invicem relata: cum enim dico, isti sunt similes, possum explicite inferre, ergo iste est similis isti, et iste est similis illi: non autem sic est in hoc nomine, Trinitas: ergo videtur, quod non sit relativum intrinsecum.
SOLUTIO. Dicendum in veritate, quod haec est concedenda, Unus Deus est tres personæ. Cum enim iste terminus, unus, sit adjectivum, ponit unitatem significatam circa subjectum hujus termini, Deus, et ly Deus dicit unitatem substantiæ, et haec est una in tribus personis: et ideo haec est vera, Unus Deus est tres personæ, et e converso. Et haec similiter est vera: Essentia est tres personæ, et e converso.
Ad ALIUD dicendum, quod similiter haec est vera, Deus est Trinitas: et haec similiter, unus Deus est Trinitas, propter eamdem causam. Terminus enim in prædicato vel in subjecto non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum stare libere pro quo reddit locutionem veram: et ideo ly Deus stat pro essentia, et non pro persona: nec est simile in creatis in quibus dividitur essentia: quia in divinis non est ita, nec est aliud ibi essentia quam hypostasis.
Ad ALIUD dicendum, quod licet Trinitas significet singulariter, tamen claudit in se plura supposita: et ideo etiam Magister infra dicet ipsum esse nomen collectivum: sed quia in illis suppositis essentia est una et eadem, ideo prædicatur de essentialibus et non de una persona.
Ad ALIUD dicendum, quod in collectione suppositorum quam habet in se ly Trinitas, plus distat una persona quam essentia: quia persona non est nisi haec vel illa, quæ non est una nu-
mero in collectis in quantum collectæ sunt: sed essentia est una in eis in quantum etiam sunt collectæ: et ideo plus prædicatur ly Trinitas de essentia quam de persona.
Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad objectu hoc nomen, Trinitas, est nomen collectivum personarum et relativum intrinsecum, nec tamen sequitur quod ita possit explicari: et hoc contingit, quia relativa quæ in se habet, non sunt relativa æqualitatis et æquiparentiæ, sicut similitudo, sed potius originis: sed talia non possunt explicari sicut alia, ut patet, cum dicitur, Isti sunt patres: ergo iste est Pater istius, et ille illius.
ARTICULUS XI.
An hic articulus fidei solus Christiano satis est?
Deinde quæritur de hoc quod dicit « Satis est Christiano, etc. »
Sunt enim multi alii articuli qui credendi sunt: ergo istud non est satis.
Ad hoc dicendum, quod Augustinus Solutio, intendit, quod in credendis vel investigandis causis rerum quoad sufficientiam fidei in hoc articulo satis est, et non oportet quærere causas naturales et proximas quas Philosophi inquirunt.
Nunc autem ad ipsam quaestionem etiam potest dici, quod haec est duplex, genuit alium Deum, ex eo quod ly alium potest teneri adjective, et sic falsa: vel substantive, et sic vera, quia tunc est sensus, genuit alium qui est Deus, sicut in Joanne legitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis 1, id est, alium qui est Paraclitus: quia Paraclitus est nomen substantiale, et ideo Pater non est alius Paraclitus quam Filius, vel Spiritus sanctus.
Et haec sufficiant de ista distinctione.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO V.
A. Hic quaeritur, An Pater genuit divinam essentiam, vel ipsa Filium : an essentia genuit essentiam, vel ipsa nec genuit, nec genita est ?
Post hæc quaeritur, Utrum concedendum sit, quod Pater genuit divinam De comparatione gecussentiam, vel quod divina essentia genuit Filium, vel essentia genuit essennætrarum essentialem tiam : an omnino non genuit, nec genita est divina essentia ? Ad quod Caabstractum qui est estholicis tractatoribus consistentes dicimus, quod nec Pater genuit divinam sentia essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit divinam essentiam. Hic autem nomine essentiae intelligimus divinam naturam, quae communis est tribus personis et tota in singulis. Ideo non est dicendum, quod Pater genuit divinam essentiam : quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, divina essentia relative diceretur ad Patrem, vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur, vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in libro V de Trinitate : Quod relative dicitur, non indicat substantiam i.
DIVISIO TEXTUS.
§ Post hæc quaeritur, Utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam ? etc. »
Hic incipit pars illa, in qua inquiritur, utrum divina essentia abstracte significata possit esse terminus generationis : et quia hæc quaestio duplicter potest formari secundum duplicem intellectum, ideo duas habet partes. In prima enim quaeritur, Utrum essentia generet, vel generetur : ita quod conveniat ei actus generationis immediate tamquam termino ? In secunda inquiritur, Si non convenit ei ut termino, utrum conveniat
ei sicut de quo est generatio per modum principii materialis, et hæc pars incipit ibi, I, « Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, etc. »
In prima harum movet Magister quaestionem habentem quatuor problemata, scilicet an Pater genuerit essentiam, vel divina essentia genuerit Filium, aut essentia genuerit essentiam, aut nec genuerit essentia nec genita sit ? Unde prima istarum dividitur in duas partes, in quarum prima interimit problema primum : in secunda autem interimit secundum, et tertium, et construit quartum, et incipit ibi, E, « Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia, etc. »
Prior autem adhuc dividitur in duas :
<--- Page Split --->
in quarum prima per rationes veritatem manifestat. In secunda, objicit contra, et solvit, ibi, D, « Huic autem videtur contrarium, etc. »
Primo ergo ad hoc quod Pater non genuerit essentiam, adducit tres rationes : quarum prima est, quia si essentia esset genita, ipsa relative diceretur, quod non est verum. Secunda est, quia secundum hoc Pater genuisset quod est ipse, quod iterum non est verum, et incipit ibi, B, « Item, Cum Deus Pater sit divina essentia, etc. » Tertia est, quia cum Deus Pater quasi formaliter sit divina essentia, ipsa quasi causa est ei ut sit : ergo si genuisset eam, ipse eo quod genuit esset, et Deus esset, quod falsum est. Et probat hunc processum valere per Augustinum, ibi, C, « Item, Si Pater est genitor, etc. »
In aliis antent Littera istius partis est manifesta.
ARTICULUS I.
Qualiter essentia se habet ad Filii generationem, utrum per modum communicabilis per generationem, et processionem ?
Ante Litteram autem incidit huc dubium, Qualiter essentia se habeat ad generationem Filii ?
Id enim quod nobilitatis est, reponendum est generationi divinae : communicabilitas autem essentiae nobilitatis est in omni natura : ergo illa danda est praecipue essentiae divinae : ergo habet se ad generationem sicut per generationem communicabilis.
Item, Intelligamus in divinis non esse generationem, nec processionem aliquam : constat, quod essentia divina non erit communicata pluribus personis sive suppositis. Si autem intelligimus generationem et processionem, statum sequitur essentiae communicatio : ergo ge-
neratio et processio sunt causa communicationis essentiae : quia causa est qua posita ponitur aliud, et qua destructa destruitur.
- Item, Hoc accipitur ex ratione generationis : quia generatio dicit fluxum communicationis naturae : ergo generatio facit illam communicatonem, ut videtur.
SED CONTRA :
Omnis essentia quae secundum esse est in hypostasi habente ipsam, si hypostasis ipsa habens est incommunicabilis, ipsa essentia per idem esse quod est in illa incommunicabilis est. Veritas hujus patet in singulis. Sed essentia divina est in hypostasi Patris : ergo per esse quod est in Patre, propter incommunicabilitatem hypostasis Patris efficitur incommunucabilis : ergo Pater et Filius per generationem non habent idem esse essentiae, sed rationis solum : hoc autem falsum est : ergo generatio non communicat essentiam.
Item, In omnibus aliis video hoc, quod si aliqua per nihil a se invicem distinguuntur, quod quidquid convenit uni secundum rem, convenit et alteri : sed essentia et persona per nihil a se invicem distinguuntur : ergo quidquid essentiae convenit secundum rem, convenit et persona. Prima patet per dictum Philosophi dicentis, quod idem est a quo non differt differentia. Secunda patet per hoc quod relationes non distinguunt personam ab essentia, et nihil aliud distinguit in divinis : ergo nihil distinguit. Inde procedo sic : Quidquid realiter convenit essentiae, convenit persona : sed realiter convenit essentiae communicari pluribus : ergo illud idem convenit personae : sed hoc falsum est : ergo falsum est, quod essentia sit communicabilis.
Item, In omni natura video, quod determinatur et individuatur per incommunicabilitatem ipsius m quo est : ergo similiter erit m natura divina : sed nulla natura individuata in uno, cum illo in alio idem habet esse naturae, sed idem
<--- Page Split --->
potest habere esse rationis : ergo natura divina in Patre et Filio, non habet idem esse naturae, sed rationis, quod falsum est : ergo videtur incommunicabilis esse.
- Item, Detur quod divina natura non determinetur ad esse Patris per ea quae faciunt ad incommunicabilitatem Patris, videtur ex hoc sequi, quod non sit idem esse natura et essentiae in Patre et Patris. Probatio. Ponamus essentiam humanam non individuari in Socrate, sequitur ex hoc, quod essentia humana in Socrate non sit propria Socratis. Probatio. Proprium est quod convenit soli : nihil autem in Socrate fecit convenire essentiam humanam soli Socrati : ergo ipsa non soli Socrati convenit : ergo esse quod facit in Socrate, non est proprium esse Socratis : sed video, quod Socrates in quantum Socrates, habet proprium esse : ergo esse essentiae humana et esse Socratis, sunt diversa esse : ergo a simili, si essentia divina non determinatur in Patre proprietate Patris, erit aliud esse essentiae in Patre, et aliud esse Patris realiter, quod falsum est : ergo ipsa essentia determinatur in Patre proprietatibus : quidquid autem determinatur proprietate in divinis est incommunicabile : ergo essentia est incommunicabilis.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod revera essentia divina communicabilis est per generationem et processionem, sicut probant rationes primo inductae : et est communicabilis, non per eamdem rationem tantum, sed per idem esse numero : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus idem esse essentiae habent.
Ad object. 1. Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est in his in quibus est differens essentia ab ipso quod est, vel in quo est, vel in quibus est universale et particulare, quod idem est : quia in illis non est communitas per esse et rem, sed per rationem solam : in divinis autem non est ita : et ideo essentia quae re communis est, etiam per esse est communis : et hoc convenit essentiae divinae propter hoc
quod est infinitae simplicitatis, quod sic patet: Si essentia creata esset omnino simplex, nec esset divisibilis per esse, nec per rationem: cum autem aliquid habeat de simplicitate et non ad plenum sit simplex, ipsa quidem per rationem remanet indivisa, dividitur tamen per esse in actu naturae qui est generatio: essentia igitur divina quae omnia vincit simplicitate, nec per rationem nec per esse dividitur.
Ad alud dicendum, quod licet in divinis non distinguatur persona ab essentia, eo quod inter personam et essentiam non cadat relationis oppositio : nihilominus vere sunt ibi personae, et vere essentia: et ideo non oportet, quod eodem modo significandi etiam secundum rem significetur utrumque: realis enim significatio est, cum dicitur, Persona distincta est: et realis significatio, cum dicitur, Essentia non distinguitur: patet enim ex supra dictis, quod res est essentiale, et etiam personale. Si autem quaeritur, Unde hoc contingit, quod idem est a quo non differt differentia: et tamen non hoc quod convenit uni, convenit alii? Dicendum, quod hoc convenit propter hoc quod est in divinis propter aliud, et non per se, ut si dicatur, Persona non differt aliqua differentia ab essentia: hoc non contingit ei, quia persona est, aut quia essentia est: sed utrique contingit propter aliud, quod est summa simplicitas illius naturae, quae non admittit quod persona cum essentia facial aquam compositionem. Sed quia illa simplicitas nec ab essentia tollit id quod convenit ei in quantum essentia est, nec a persona id quod convenit ei in quantum persona est, non sequitur, quod si persona sit incommunicabilis, quod propter hoc essentia sit incommunicabilis: sed secundum antiquos Theologos incidit fallacia accidentis.
Ad alud dicendum, quod essentia non Ad object. 3. est individuata et determinata proprietatibus personarum, nec proprietatibus personarum tollitur communicabilitas ab
<--- Page Split --->
esse essentiae : et hoc est ideo, quia proprietates circa esse essentiae non ponuntur : nihil autem determinant ad individuum et incommunicabilitatem, nisi hoc circa quod ponuntur : sed in creaturis ubi deficit essentia a simplicitate, eo quod est essentia simplex in ratione, non autem in esse, ideo determinatur et contrahitur ad esse hujus, et quod hoc esse hujus non sit esse alterius.
Ad object. 4 Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit in inferioribus, eo quod in eis est universale et particulare : et ideo non est simile : quia in divinis non est universale et particulare, ut infra probabitur : sed si ponamus, quod essentia Socratis non differat a Socrate, tunc esse essentiae in Socrate, etiam sine individuantibus erit esse Socratis : et sic est in divinis : unde esse essentiae in Patre est esse Patris : et quia nec essentia nec esse determinatur proprietatibus, ideo utrumque remanet communicabile Filio per eamdem essentiam, et idem esse per essentiam illam.
ARTICULUS II.
Utrum essentia sit genita a Patre, et an in divinis sint duae res, relata, et non relata, scilicet essentia, et persona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in prima ratione, Quare essentia ibi non sit a Patre genita, ibi, « Si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, etc. »
SED CONTRA :
Secundum hoc in divinis est res relata, et res non relata : sed res relata, et res non relata sunt duae res : ergo essentia et persona sunt duae res.
Item, Persona est res distincta, et essentia res non distincta : ergo non possunt esse res eadem : ergo essentia et persona sunt duo.
Item, Propter oppositionem relationis una persona non est alia persona : cum igitur major sit oppositio affirmationis et negationis propter oppositionem contradictionis, cum dicitur, persona est res distincta, essentia res non distincta, essentia non debet esse persona.
Praeterea, Notabilia sunt sophismata Praepositivi, qui sic objicit : Essentia est Pater, et Pater est essentia : sed Pater est Pater Filii : ergo essentia est Pater Filii.
Item, Hæc simpliciter est vera, Essentia est Filius Patris, quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis : sed quidquid est Filius Patris gentum est a Patre : ergo essentia genita est a Patre, quod falsum est : ergo essentia non est Filius Patris, quod iterum falsum est, quia essentia est Filius, et non est Filius nisi Patris, ergo essentia est Filius Patris.
Item, Essentia una est ille qui genitus est : ille autem qui genitus est, Filius est : ergo essentia est Filius.
Item, Essentia est res genita : sed res genita est genita : ergo essentia est genita, quod Magister negat in Littera.
Item, Essentia est terminus generationis. Probatio. Essentia est id quod genitum est, vel ille qui genitus est a Patre : et hoc est terminus generationis : ergo essentia est terminus generationis : terminus autem generationis est a Patre : ergo essentia est a Patre, quod Auctor negat in Littera in tertia ratione. Et quia facile est hujusmodi multa adducere, ista sufficiant.
SOLUTIO. Dicendum ad primum et ad secundum, quod non sequitur, Persona est relata, vel distincta : et essentia non relata, nec distincta : ergo sunt duae res. Debet enim addere : et hæc res non est illa : et sic sequeretur quod essent duæ res : et ideo ab insufficienti procedit.
Ad aliud dicendum, quod oppositio affirmationis et negationis est major
<--- Page Split --->
quum relationis : sed quando circa idem significantur modi illarum oppositionum, tunc oppositis respectus, scilicet relativorum, non permittunt illa esse idem in quibus significantur illi respectus : sed nihil prohibet ab eodem secundum rem diversa affirmari et negari, eo quod ipsum accipitur in diversa ratione significanti : modi autem contradictionis tantum significantur, cum dicitur, res distincta, et res non distincta : quod patet, quia propositiones non sunt contradictoria, sed modi contradictionis significantur in prædicato. Aliter etiam potest dixi, quod contradictione non notatur circa idem eodem modo acceptum : cum enim dicit, essentia est res non distincta, ly res tenetur essentialiter : cum autem dicit, persona est res distincta, ly res tenetur personaliter : et ideo quia non sumitur ut idem, non est oppositio contradictionis.
Ad aliud dicendum, quod haec est verra, Essentia est Pater : et haec vera, Pater est Pater Filii : sed cum infert, ergo essentia est Pater Filii, conclusio illa duplex est, et in uno sensu sequitur, in alio non. Si enim ly Pater sit adjectivum, id est, si dicit formam prædicati prædica-
tum de essentia, locutio est falsa : quia sic rem suam poneret circa essentiam, et notaretur essentia generare. Si autem est subjectum, locutio est vera, et sequitur ex præmissis : et tunc non sequitur, quod essentia sit generans.
Ad aliud dicendum, quod haec est duplex eadem duplicitate, Essentia est Filius Patris, eo scilicet quod ly Filius potest teneri adjective, et sic falsa : vel substantive, et sic vera : et in primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam, et non in secundo sensu. In primo autem sensu sequitur quod genita sit a Patre, et non in secundo.
Ad aliud dicendum, quod haec est duplex : Essentia est res genita : ex eo quod ly res potest teneri pro persona, et sic vera est : vel pro essentia, et sic est falsa. Utroque enim modo teneri potest, ut patet ex præhabitis, et in uno sensu sequitur inconveniens, ut per se patet.
Ad aliud dicendum, quod est in processu fallacia accidentis: licet enim ille qui genitus est, sit terminus generationis, non tamen essentia est terminus: quia non quidquid convenit uni, convenit et alteri, licet re idem sint.
B. Secunda ratio.
Item, cum Deus Pater sit divina essentia, si ejus esset genitor, esset ulique genitor ejus rei quae ipse est : et ita eadem res seipsam genuisset, quod Augustinus negat, ut supra ostendimus 1.
<--- Page Split --->
nus, quod Filius est, quia est natus : ergo nativitas est causa quare sit Filius aliquo modo.
ARTICULUS III.
An in divinis essentia sit praecedens generatiorem, aut consequens, aut concomitans per intellectum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum Deus Pater sit divina essentia, etc. »
Essentia in divinis aut est praecedens generationem secundum intellectum, aut consequens, aut concomitans, et hoc dico secundum quod est in Filio ? Non praecedens. Proba tio. Nihil acceptum per aliud est praecedens illud per quod accipitur secundum intellectum : essentia divina a Filio accepta est per generationem : ergo non praecedit generationem secundum intellectum. Prima patet per se. Secunda scribitur infra, ubi dicitur quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accipit.
Eodem modo patet, quod non concomitans, id est, concurrens generationi, sive simul currens, sicut dicitur voluntas concomitans operi quae operi concurrit, sicut habetur per distinctionem sequentem secundum intellectum generationem ipsam : ergo videtur, quod ipsa sit consequens : sed de omni consequente generationem possum dicere, quod per se vel ex consequenti generatur . ergo essentia divina vel per se vel ex consequenti generatur, quod falsum est.
Item, In inferioribus video, quod hic generat hunc, et ex consequentie hic generat hominem, et per accidens hic generat filium : numquid sic possum dicere in divina generatione, quod hic generat hunc, et per consequens Deum et per accidens Filium ? Videtur, quod se: quia essentia consequens est generationem, ut probatum est : ergo per consequens generatur. Similiter dicit Augusti-
Item. Acceptum et non acceptum non sunt idem : sed essentia in Filio est accepta, in Patre autem non accepta : ergo videtur, quod in Patre et Filio non sit eadem essentia.
SOLUTIO. Dicendum, quod essentia non habet se ad generationem ut praecedens, nec ut concomitans, nec ut consequens, sed ut idem generanti et genito.
Ad objectum autem dicendum, quod id quod per generationem accipitur, ut cujus inductivum in esse sit actus generatonis vel per se vel per consequens vel per accidens, illud se habet ad generationem ut consequens : sic autem non est essentia in Filio.
Ad id autem quod objicitur, quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accepti. Dicendum, quod hoc verum est, sed tamen non accept ut consequens actum generationis, sed potius ut idem est generanti, qui tamen est ab ipso. Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod hoc non potest dici in generatione divina : essentia enim non consequens genitum, sed sibi idem : nec tamen generatur ut idem, nec generatur in eo : et hoc ideo qua est idem cui aliud convenit attributum propter modum significandi alium qui est in re essentiae et personae : convenut enim essentiae nullo modo generari : personae autem convenit generare, vel generari, vel procedere. Et similiter etiam non est dicendum, quod Filius generetur per accidens : quia Filius eadem proprietate hic est, qua Filius est, licet alio modo considerata : quia ipse proprietate illa in eo quod proprietas, est hic vel aliquis : in illa autem proprietate qua ad alterum est, eadem proprietate est Filius : et ideo non per se per generationem est hic, vel aliquis, et per accidens Filius : sed idem, et ab eadem proprietate diversimode considerata, ut
<--- Page Split --->
unfra patebit, ubi quaeretur, in qua ratione Pater generat Filium?
An ultimum dicendum, quod acceptum et non acceptum idem possunt esse, sed
non eodem modo considerata : quia essentia in Patre non est accepta, et in Filio est accepta.
C. Tertia ratio et potior.
Item, Si Pater est genitor essentiae divinae, cum ipse essentia divina sit, 1 Deus est. Ita ergo non illud quod generatur est a Patre Deus, sed Pater 10 quod generat, et est, et Deus est. Et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitus causa est, ut et sit, et Deus sit. Simili ratione probat Augustinus in libro VII de Trinitate 1, quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit : quia si ea sapiens est, ea est : hoc enim 1 est sibi esse, quod sapere. Quod si hoc est sibi esse, quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit Pater, sapiens est. Quod enim aliud dicimus, cum dicimus, Hoc illi est esse quod sapere : nisi, 10 est, quo sapiens est ? Ergo quae causa illi est ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est ut sit. Si ergo sapientia quam genuit, illi causa est ut sapiens sit, et causa illi est ut sit. Sed causam Patri, qua sit, a Patre genitam, nullo modo quisquam dixerit sapientiam : quid enim est insanius ? Ita ergo si Pater genuit essentiam qua est, essentia quam genuit, causa est illi ut sit. Non ergo ipsam qua 2 est, essentiam genuit. Nam in illa simplicitate, ut inquit Augustinus 3, quia non est aliud sapere quam esse, eadem est ibi sapientia quae essentia : ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam qua sapiens 1 est, ita nec essentiam qua est. Ut enim sapientia sapiens est, et potentia pulens : ita et essentia ipse est. Eademque sapientia est et potentia, quae essentia. Patet itaque ex praedictis, quia Pater essentiam divinam non genuit.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An in divinis potest dici, quod Pater sit causa Filii ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia ratione : « Sed gignenti genitus causa est, etc. »
Causa enim non est in divinis : dicit enim Chrysostomus super Joannem, quod non est dicendum, quod Pater sit causa Filii.
SED CONTRA :
In Glossa super Epist. ad Hebræos, dicit Chrysostomus, quod Pater est causa Filii.
Præterea, Quare recipitur ista, Pater est principium Filii, et non ista, Pater est causa Filii.
Item, In Littera vult quod Pater essentia sit, et sapientia sapiens sit, quasi essentia et sapientia formaliter se habeant ad Patrem : quae Porretanus dixit, quod reprehensum fuit, quia sic notatur in Deo compositio.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod solum non est simplicter causa, sed quasi causa.
AD ALIUD dicendum, quod causa ponit AdoM id quod quasi ex necessitate sequitur aliud, et cum effectu praecipue efficiens ponit diversitatem substantae et essentiae : quia non potest idem esse effectum, et efficiens : sed non sic principium : dicit enim id quod est re, et tamen originans ipsum in quantum ante ipsum nihil est, et alia sunt ex ipso.
Ad ALIUD dicendum, quod non notaAd obi tur in talibus nisi causa formalis in nomine, et non in re. Porretanus autem posuit in re ipsa.
D. Hic adversari videtur Augustinus.
Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro de Fide ad Petrum : Deus cum Verbum genuit, id quod ipse est genuit : nec de nihilo, nec de aliqua jam facta conditaque materia, sed de seipso id quod ipse est. Item, Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad seipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit 1. Ecce aperte dicit his verbis Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi divina essentia : videtur ergo divinam essentiam genuisse. Ad quod respondemus illa verba sic intelligenda esse, dicentes : Pater de seipso genuit illud quod ipse est, id est, Filium qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est : sed non qui Pater est, et Filius hic est.
<--- Page Split --->
Haec est pars illa in qua objicitur contra supra determinata, et solvit, et Littera est plana.
« Huic autem videtur contrarium, etc. »
E. Alias partes quaestionis exsequitur.
Ita etiam non est dicendum, quod divina essentia genuit Filium : quia cum Filius sit divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur : et ita eadem res seipsam generaret.
Ita etiam dicimus, quod essentia divina non genuit essentiam. Cum enim una et summa quaedam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res seipsam genuit, quod omnino esse non potest : sed Pater solus genuit Filium, et a Patre et Filio procedit Spiritus sanctus.
ARTICULUS V.
DIVISIO TEXTUS.
« Ita etiam non est dicendum, etc. » Ilie incipit pars illa quae est de aliis duabus partibus problematis, quas partes Magister hic intendit destruere. Et dividitur in duas partes. In prima Magister ostendit, quod essentia divina nec genuit Filium, nec genita est a seipsa. In secunda autem parte Magister objicit in contrarium per auctoritates, ibi, F, « Praedictis autem videtur esse contrarium, etc. »
In prima sunt duae partes penes duo problemata quae exsequitur. In prima determinat, quod essentia divina non genuit Filium. In secunda autem, quod essentia divina non genuit se, ibi, in medio cap. E, « Ita etiam decimus, quod essentia divina non genuit, etc. »
Utrum si Filius esset genitus a divina essentia, Filius esset aliqua res a qua generaretur ?
Incidit dubium de ratione quam ponit Magister ad primum problema, dicens, quod si Filius esset genitus a divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur. Hoc enim ibi videtur inconveniens. PROBATIO . Filius est essentia, et essentia est Pater : ergo Filius est res quae est Pater : et a Patre est Filius : ergo Filius est res a qua ipse est Filius.
SOLUTIO . Primaestfalsasmpliciter , sicutdicitMagister , sclicet , Filiusestresaquageneratur . Etcumdicitur , Filiusestessentia , veraestista : etsimiliterilla , EssentiaestPater : sedcumulteriusin - fertur : ergoFiliusestresquaestPater , duplexestlocutioexaequivocationehujustermini , r e s : quiasiessentiale , veraest : sipersonale , falsa : etinhoc - sensusequiturconclusio , ergoFiliusestresaquaipseest .
<--- Page Split --->
F. Que videantur prædictis esse contraria.
Prædictis autem videtur contrarium esse quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 1 : Hoc, inquit, est Deo esse, quod sapere. Unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia : et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus sagientiam de sapientia, et essentiam de essentia : ubi videtur significare quod sapientia sapientiam, et essentia genuerit essentiam. Idem, in libro de Fide ad Petrum ait : Sic Christum Dei Filium, id est, unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites 2. Hic videtur dicere, quod natura Filii sit nata de natura Patris. Idem, in libro XV de Trinitate ait : Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate : sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia 3. Et hic videtur dicere, quod substantia sit genita de substantia, et sapientia de sapientia. Sed hoc ita determinamus, sapientia de sapientia, et substantia de substantia est, id est, Filius qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre qui est eadem substantia et sapientia : et Filius qui est divinitas, natus est de Patre qui est natura divina. Et, ut expressius dicamus, dicimus Filium sapientiam, esse de Patre sapientia : et dicimus Filium substantiam, esse genitum de Patre et a Patre substantia.
Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate, dicens : Pater ipse sapientia est : et dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris, id est, sicut lumen de lumine, et uterque unum lumen : sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia 1. Item, ideo Christus dicitur virtus et sapientia Dei, quia de Patre virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est : sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitæ est apud Deum Patrem fontem vitæ. Filius ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de Patre lumine, et Deus Filius de Deo Patre : ut et singulus sit lumen, et singulus Deus, et singulus sapientia : et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia. Ecce manifeste his verbis aperit Augustinus ex quo sensu accipienda sunt prædicta verba et his similia, scilicet cum dicitur substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.
<--- Page Split --->
generans et genitus sunt unus et idem Deus, ut habitum est in praecedenti distinctione: ergo videtur, quod si etiam essentia essentiam genuit, et sapientia sapentiam, non sequeretur propter hoc quod essent duae sapientae, vel duae essentiae.
Item, Quod dicit Magister de causa, non videtur impedire : qua deitate Deus Pater Deus est : et tamen habemus hoc ab Augustino, quod deitas nata est.
Item, Cum dicitur, Deus Deum genuit, non dicitur propter hoc quod ipse eo quod genuit, et sit et Deus sit, licet sit idem Deus cum ipso quem genuit : ergo a simili non sequeretur hic hoc inconveniens, ut si essentia genita esset, quod Deus eo quod genuit, et esset, et Deus esset.
SOLUTIO. Dicendum, quod major et minor est proprctas in hujusmodi terminis, in quantum magis et minus elongantur a suppositis quae sunt per se signata suis proprietatibus : unde ista proprissima est, Pater genuit Filium. Haec autem minus propria, Deus genuit Deum : tamen quia ly Deus dicit habentem deitatem, claudit in se suppositum secundum illum modum significandi quo stat sub natura, et ideo habet in se id quod distinguitur in generatone, et id etiam quod idem est in generante et genito : et ideo ista loquentium in usu admittitur. Si tamen in similibus extenretur sic, Sapiens genuit sapientem, et potens potentem, etc., omnes reciperentur sub eodem modo : licet aliter significetur divina natura in illis et sub hoc nomine Deus, eo quod omnia hujusmodi nomina dicunt naturam in supposito quod distinctionem in generatione recipit : sed si accipiantur nomina abstracto modo significata, ut essentia, sapientia, etc., intelligendum quod duplex est abstractio, scilicet a subjecto, et ab actu : a subjecto enim omnia aequaliter dicunt abstractionem, sed non ab actu : est enim sapientia ad actum specialem,
ARTICULUS VI.
In quibus nominibus quibus nominantur personae divinae, est major proprietas, et in quibus minor ?
Dubium incudit hic primo de hoc quod dicit : « Sapientia de sapientia, etc. »
Quæritur enim in quibus nominibus sit major proprietas, et in quibus minor ?
PRETEREA , Magister supra dixit in ratione prima quam adduxit ad primum problema, quod si Pater genuisset divinam essentiam, quod divina essentia relative diceretur ad Patrem. Quæritur ergo si de his aliquo modo dicatur, quod relative dicuntur : et si aliquo modo hoc sit concedendum ?
Item, Non videtur sequi aliquid inconveniens ex his quae Magister dicit : Deus enim Deum genuit : et tamen Deus non dicitur relative : ergo videtur similiter quod sapientia sapientiam genuerit, et essentia essentiam : et tamen non dicitur relative.
Item, Deus Deum genuit : et tamen
<--- Page Split --->
et justitia, et hujusmodi, sed non essentia : quia vero actus sunt particularium compositorum et suppositorum. ideo nomina talia ordinem ad actum dicentia, per consequens dicunt relationem ad suppositum : et ideo propter hunc ordinem minus habent proprietatis istae, Sapientia de sapientia, potentia de potentia, quam istae, Substantia de substantia, essentia de essentia. In illis tamen quae nominant substantiam etiam ordo est : quia simplicissima secundum rationem intelligendi est essentia : substantia vero minus, eo quod imponitur nomen ab actu substandi : similiter existentia ab actu egrediendi ab alus, vel ab alio.
QUIDAM dicunt, quod nomina quadicunt in divinis id quod assequitur naturam, ut bonus, sapiens, etc., nominant quamdam influentiam super creata : et cum non influat nisi suppostum perfectum, eo quod non nisi perfecto convenit agere, dicunt quod talia nomina conveniunt causae causanti : et ideo habent quamdam concretionem ad suppositum. Sed hoc nihil est : quia posito quod numquam influat, adhuc verissime sapiens est, et bonus, et omnia hujusnodi : ratio tamen ipsorum fundatur supra auctoritatem prius habitam, ubi dixit Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad indicandum se genuit, quod fuit ipse qui genuit 2. Sed iste non est intellectus auctoritatis : quia secundum hoc cognitio creaturae esset causa generationis Filii, quod falsum est : sed in illa auctoritate notatur terminus qui est ex consequentii : in se enim sapiens est formali sapientia, et ex consequentii influit in nobis : tamen si non influeret, adhuc sapiens esset.
cipaliter, est relativum esse et secundum suum esse ad aliud esse et referri, sicut Pater et Filius dicuntur relative. Secundo modo dicitur relative dici, dicere relationem qua ipsa relativa ad alud dicuntur, sicut paternitas, filiatio, et hujusmodi dicuntur relative. Tertio modo dicitur relative dici, quod dicit proprietatem inventam in relativo ex hoc quod relativum est : sicut innascibiltas relativum est, quia invenitur in relativo ex hoc quod ipsum sic relativum est quod est principium totius divinitatis : ex hoc enim oportet, quod Pater non sit ab alio. Quarto modo dicitur aliquid relative dici, eo quod ipsum secundum rationem intelligendi causat relationem : sicut generare, et generari, et procedere, et processio, et hujusmodi dicuntur relative : quia ex hoc quod generat, secundum rationem intelligendum est Pater, ex hoc quod generatur est Filius : sicut tamen facile est videre, generato non est relatio secundum suum significatum, nec etiam generare, et hujusmodi. Et his quatuor modis significantur relationes in divinis proprietate maxima : quia omnibus his modis sunt distingubiles : et hoc ultimo modo etiam significantur relationes in praepositionibus notantibus habitudinem originis, ut cum dicitur, Deus de Deo.
ADHCCtribus alus modis dicitur relative dici minus proprie, quorum unus est, pro relativo accommodata significatione poni, licet ipsam substantiam dicat, et sic sunt relativa personalia apud Latinos, et hypostasis apud Graecos, et non supponunt nisi relativum : et ideo pluraliter de personis praedicantur in summa : Pater enim et Filius sunt dua persona, et dua hypostases. Secundo modo dicitur relativum, quod significat collectas personas, ut trinitas, ipsum enim claudit in se ea qua relativa dicuntur. Tertio modo dicitur relative, quod ponitur loco relativi, eo quod ipsum nominat essen-
<--- Page Split --->
tiam divinam per modum suppositi, ut Deus : et iste est minus proprius modus inter omnes qui dicti sunt. Essentia autem nullo istorum modorum dici potest relative : et ideo inconveniens est, quod sit genitum, vel generans.
Ad aliud dicendum, quod Deus Deum kcnuit, et sunt unus Deus, eo quod ly Deus in se claudit divinitatem suppositi et unitatem essentiae : et ideo non sequitur, quod sint plures dii : sed cum dicitur, essentia genuit essentiam, non habet in se suppositum : ergo oporteret, quod satisfaceret distinctioni generationis per distinctionem essentiae : et ita sequitur, ut Magister dicit, quod plures essent essentiae : et ideo errabat abbas Joachim, qui hanc causam non vidit, et dixit essentiam generare essentiam, et tamen esse unam essentiam : sicut Deus genuit Deum, et tamen sunt unus Deus.
Ad aliud dicendum, quod haec est impropria, Divinitas est nata, et debet exponi, hoc est, per generationem accepta est, non per generationem deitatis, sed per generationem habentis eam.
Ad aliud dicendum, quod hoc contingit propter concretionem hujus nominis, Deus, quae non est in essentia, ut dictum est.
ARTICULUS VII.
An Filius bene dicatur consilium de consilio, et voluntas de voluntate?
« Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate, etc. »
Dicit enim Damascenus quod consilium non cadit in Deum, eo quod sit ignorantis : ergo Filius non est consilium de consilio.
Praeterea, Supra habitum est 1, quod voluntas attribuitur Spiritui sancto : ergo Filius non est voluntas de voluntate, sed potius Spiritus sanctus, ut videtur.
Solutio. Consilium dicitur duobus solutio. modis, sicut et consulo : est enim consiAd 1 lium ex parte quaerentis, et illud est ignorantis : est etiam consilium ex parte dantis, et hoc significat abundantiam et plenitudinem scientiae super ea quae dubitabilia sunt alii, et sic consilium in Deo dicitur aeterna dispositio sapientiae suae de rebus fiendis, et hoc modo dicitur Filius consilium de consilio, eo quod in ipso ex praecipua parte consilium impletum est per incarnationem et passionem. Unde etiam secundum aliam translationem, Isa. ix, 6, dicitur « magni conslii Angelus. » Et, Isa. xi, 2, dicitur Spiritus consilii super eum requevisse 2.
Ad aliud dicendum, quod voluntas ad 2. licet approprietur Spiritui sancto, non tamen est propria sibi : quia una est voluntas trium : et ideo convenit Filio habere voluntatem per hoc quod eam a Patre accepit.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
1 Cf. Supra, Dist. III. 2 Isa. xi, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini, etc.
<--- Page Split --->
G. Quod videtur prædictæ expositioni contrarium.
Iuicveroetiamidcontrariumvidetur , quodHilariusaitinlibroIVdeTrinitate : Nihil , inquit , nisinatumhabetFilius : etgenitihonorisadmi - ratioinhonoregenerantisest . CumergoFiliusessentiamhabeat ( totaenimineoestdivinaessentia ) videturquodipsadvinaessentianatasit . IteminlibroVait : NatvitasDeinonpotesteamexquaprovectaest , nonte - nerenaturam : necenimaliudquamDeussubsistit , quodnonaliundequamdeDeosubsistit . EccehicdicitnativitatemDeiprovectamexnatu - r a : etitavideturexhisverbisatqueprædicitisnaturaDeietgenita , e t g e - nuisse . QuodapertiusdicitinlibroIXdeTrinitate : N o s , inquit , unigenitumDeuminformaservi ' manentem , innaturaDei 2 mansisseprofitemur : necunitatemformæservilis , innaturamdivinæunitatisrefundimus : necrursumcorporaliinsinuationePatreminFilioprædicamus , sedexeoejus - demgenerisgenitamnaturam , naturaliterinsegignentemhabuissena - turam : quæinformanaturæsegignentismanens , formamnaturæetinfir - mitatiscorporalisaccepit . NonenimdefeceratDeinatura , neesset : sedinsehumilitatemterrenænativitatismanenssibiDeinaturasusceperat , g e - nerissuipotestateminhabituassumptæhumanitatisexercens . Eccehicapertedicit , etnaturamgenuisse , etnaturamgenitam , etnaturamassum - psissenaturam : quodaplerisquenegatur . I t e m , ineodem : Numquiduni - genitoDeocontumeliaest , PatremsibiinnascibilemDeumesse , cumexinnascibiliDeonativitasunigenitainnaturamunigenitamsubsistat ? Ecceethicdicitunigenitamnaturam .
H. Quomodo sint intelligenda praemissa verba Hilarii ?
Sed quia hæc verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in libro IV : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermonis res, sed rei sermo subjectus est. Hæc ergo verba ita intelligi possunt : Nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit : et ipse nascendo Patris in se subsistentem naturam ha-
<--- Page Split --->
buit. Unde idem Hilarius addit in libro V : Eamdem naturam habet genitus, quam ille qui genuit : ita tamen ut natus non sit ille qui genuit. Nam quomodo erit Pater ipse, cum genitus sit ? Sed in his ipsis subsistit ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit : quia non est aliunde qui genitus est : et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit, et ex uno. Ac si in generatione Filii et naturam suam, ut ita dicam, sequitur inderutabilis Deus, inderutabilem Deum gignens, nec naturam suam deserit ex inderutabili Deo inderutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem ergo in eo Dei naturam intelligamus, cum in Deo Deus insit : nec praeter eum qui Deus est, quisquam Deus alius sit : quia ipse Deus, et in eo Deus. Natura ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, cum in eo Deus intelligitur esse qui Deus est. Est enim unus in uno, et unus ab uno.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic vero etiam id contrarium, etc. »
Hic objicit per verba Hilarii, et in sequenti solvit.
Et potest esse dubium de hoc quod dicit solvendo, « Nihil habet Filius nisi natum, » id est, nihil habet secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit.
ARTICULUS VIII.
Quem actum copulat verbum, accepit, utrum notionalem aut essentialem ?
Quærtur enim quem actum copulat hoc verbum, accepit, aut notonolem, aut essentialem ? Si notionalem, cum ipse Filius nascendo accepit essentiam, videtur actus notionalis esse super essentiam : ergo distinguitur, ut videtur. Si essentialem, tunc æqualiter accipere convenit Patri et Filio, quod falsum est.
I T E M , ULTERIUSquæritur , Utrumhæcverasit , Filiusgenerationedivinaest ?PROBATIOquodsic : Filiusgenerationedivinahabetquidquidest : sedhæcestvera , Filiusest : ergoFiliusgenerationedivinaest .CONTRA : Essentiaest , nongenerationedivina .
Solutio . H æ c , Filiusgenerationeest , sinepræjudicioloquendohabetcalum - n i a m : sienimsicintelligatur , tamquamesseFliisitterminusgenerationisperseetinFilio , falsaest . Siautemintelliga - t u r , quodterminusquidemgenerationisestFilius , etillepergenerationemha - beatesse , tuncestvera , ethocmodopro - batur : hæcautemestvera : Filiusgene - rationedivinaestFilius , etessentiadivi - naestquasiformalter .
Ad in autem quod quæritur primo, Quem actum copulat hoc verbum, accepit ? Dico, quod notionalem qui est generatio : non tamen dico, quod actus terminetur secundum rationem intelligendi primo, vel consequenter super essentiam : sed terminatur in Filio in quo est essentia eadem propter duo, scilicet essentiae communitatem, et etiam indvisionem. Unde ad hoc quod essentia sit communicata, facit generatio : sed tamen non est super ipsam per se, vel conse-
<--- Page Split --->
quenter: quod sic probatur. Si esset super ipsam primo, tunc essentia esset genita, quod falsum est: si autem esset super ipsam consequenter, tunc essentia se haberet consequenter ad Filium: et ita in Filio esset aliquid vicinum generationi, et aliquid remotum: et sic sequeren-
tur duæ hæreses, quarum una est, quod Filius haberet in se universale et particulare: secunda est, quod essentia generaretur per consequens: et ita etiam per consequens distingueretur secundum esse quod habet in Filio, ab esse quod habet in Patre.
I. Quod legitur Pater de sua substantia genuisse Filium, et Filium substantiae Patris.
Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, Patrem de sua substantia genuisse Filium. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum ait: Pater Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi æqualem, et eadem qua ipse naturaliter æternus est, divinitate coæternum '. Ecce hic dicit Augustinus Filium genitum Dei natura Patris. Est autem una natura Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus sancti: imo de natura trium personarum. Idem quoque Augustinus in libro XV de Trinitate 2, dicit Christum esse Filium substantiae Patris, et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et tanslulit in regnum Filii charitatis suæ 3. Quod dictum est, inquit, Filii charitatis suæ, nihil aliud intelligitur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiæ suæ. Charitas quippe Patris qui 4 in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut sæpe diximus, et sæpe iterare non piget: ac pro 5 hoc Filius charitatis ejus nullus alius est, quam qui de substantia ejus est genitus. Ecce hic aperte dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris, et Filium substantiae Patris. Idem quoque Augustinus in libro III contra haereticum Maximinum 6, substantiam Dei genuisse Filium, et Filium genitum de substantia Patris asserit, dicens: Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de seipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia carnis patitur quando
<--- Page Split --->
gignit. Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei 1. Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si cum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim jam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius: ex Deo natus, gratia non natura. An forte etsi non hominis Filius erat, tamen jam aliqua erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium Deo mutante conversa est? Sed nihil horum est: ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmatis non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est: et si non de substantia Patris, de qua sit, dicite: sed non invenietis. Jam ergo unigenitum Dei Filium Jesum Christum de Patris esse substantia, non vos nobiscum pigeat confiteri. Idem, in eodem: Utrique legimus ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo 2. Dicite ergo nobis, utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt, quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua? Non dico, inquis, de nulla: nec dicam de nihilo, ergo de aliqua substantia est. Quæro, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quære. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre òpàòsiv ovn cofiitere. Idem, in eodem: Confileor Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse: sed quod est ipse genuisse. Item, Dico quod sæpe dicendum est, Aut de aliqua substantia est natus Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla: ergo de nihilo, quod vos jam non dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius. Si vero de Patris substantia, unius ejusdemque substantiæ sunt Pater et Filius. Vos autem nec Filium Dei de substantia Patris genitum vultis: et tamen eum nec ex nihilo, nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis: nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo, nec ex aliqua alia re, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit: et hoc esse quod Deus est, de quo est, id est, Deus de Deo natus est: quia non alius prius fuit, sed natura coæterna de Deo est
K. Colligens summam prædictorum, aperit ex quo sensu accipienda sint.
His verbis præmissis innui videtur, quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coæterna, et quod Pater id quod ipse est genuit. Id autem quod ipse est, divina essentia est: et ita putari potest divinam essentiam ge-
<--- Page Split --->
nuisse Vehementer movent nos hæc verba, quæ quomodo intelligenda sint, mallem magis ab aliis audire quam ipse tradere. Ut tamen sine præjudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi : Natura coæterna de Deo est, id est, Filius coæternus Patri, de Patre est : ita quod est eadem cum eo natura, vel ejusdem nature. Quem sensum confirmat Augustinus ibidem ' subjiciens, et quod dixerat quasi explanans. Dicto enim, Natura coæterna est de Deo, addit : Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est, unius ejusdemque substantiæ est. Deinde apertius talem intellectum ex prædictis verbis fore habendum aperit in eodem libro contra Maximinum, dicens : Trinitas hæc unius ejusdemque substantiæ est : quia non de aliqua materia, vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus. Itemque Spiritus sanctus non de aliqua materia, vel de nihilo est, sed inde est unde procedit. His utique verbis aperte ostendit ea ratione dici Filium esse de substantia Patris quia est de Patre genitus, ita quod est ejusdem substantiæ cum eo : et Spiritum sanctum esse de substantia Patris et Filii, quia ab utroque procedit, ita quod est ejusdem substantiæ.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS IX.
« Dictur quoque frequenter, etc. » Hic incipit pars illa in qua quaeritur, Utrum essentia in persona sit, vel esse possit terminus generationis a quo vel in quem ?
Utrum quando Magister dicit, Transtulut in regnum charitatis, ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ?
Et dividitur in partes tres : in objectionem, et solutionem, et in capitulum in quo elicitur id quod ulteriori conclusione sequitur ex auctoritatibus inductis. Secundum incipit ibi, K, « His verbis præmissis, etc. » Tertium incipit ibi, L, « Ostenditur quoque, etc. »
Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo : « Transtulit in regnum Filii charitatis suæ, etc. » Utrum ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ? Si dècatur, notionalem. CONTRA :
Charitas notionalis est Spiritus sanctus : ergo videtur, quod sequatur quod transtulit in regnum Filii Spiritus sancti.
Præterea, Inconvenienter exponeret Augustinus, qui dicit quod transtulit nos in regnum Filii suæ substantiæ.
<--- Page Split --->
Si propter hoc dicatur, quod copulat propter hoc dilectionem essentialem. CONTRA :
Augustinus exponit sic : Filii sui dilecti, in alia expositione : dilecti autem dicit dilectionem qua Pater diligit Filium, et qua Filius diligit Patrem : illa autem notionalis,est, quia illa procedit ab ipsis in quantum unum sunt in diligendo : ergo videtur, quod copulet notionalem dilectionem.
Præterea, Si pure diceret essentialem, sensus esset verbi Apostoli. quod esset essentiae Filius.
Videtur autem ulterius, quod copulet utrumque.
Cum enim dicit Apostolus. ad Coloss. 1, 13, unde trahitur hoc verbum, Transtulit nos, etc., significat nos transferri in regnum : non autem fit translatio nisi dilectorum a diligente : ergo non fit translatio nisi per dilectionem communem diligentis, et dilectorum : charitas autem communis est in qua procedit Spiritus sanctus ad sanctificandam creaturam transferendam : igitur cum temporalis processio in intellectu suo claudat æternam, in communi dilectione clauditur propria notionalis : et sic utramque dilectionem importat.
Item, Hoc accipitur ex modo loquendi cum dicitur, Transtulit nos in regnum Filii charitatis : non enim transferuntur nisi filii adoptionis in regnum Filii natura : ergo charitatis actus notatur transire in Filium natura, et in nos : in Filium autem natura transit actus notionalis, quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et e converso : in nos autem transit dilectio essentialis appropriabilis Spiritui sancto in quo nititur : ergo videtur, quod stat, et pro essentiali dile-
ctione, et pro notionali. Hoc etiam videtur ex conjunctione duarum expositionum Augustini : ipse enim exponit dicendo, quod Filii charitatis idem est quod Filii suæ essentiae, et Filii dilecti : et ex una expositione accipitur substantialis dilectio, ex alia autem notionalis : ergo stat pro utraque.
SED CONTRA : Termino semel sumpto sed contra non est utendum æquivoce : sed iste terminus charitatis semel sumitur : ergo non stat in duplici significatione.
SOLUTIO. Sine præjudicio consentio in hanc partem, quod ly charitatis copulat hic utramque dilectionem, scilicet et notionalem, et essentialem, sicut videntur innuere expositiones Augustini si conjungantur : sed copulat essentialem in recto, et notionalem in obliquo. Est enim sensus : Transtulit nos per charitatem communem in regnum Filii sui, in quem et a quo procedit dilectio, in qua datur nobis dilectio charitatis. Et secundum hanc intentionem non sequitur quod Filius sit Filius Spiritus sancti : quia non dicit illam charitatem in recto, sed cointelligitur in ista. Nec etiam sequitur, quod Filius sit poprie Filius essentiae : quia propter notionem intelligitur, quod charitas sit Filii, sicut ejus qui ea nectitur cum Patre nexu qui est ab utroque.
Ad ultimum dicendum, quod charitas Ad ultum. non accipitur omnino æquivoce, quando object. sumitur pro essentiali et notionali : eo quod una includitur in alia, sicut proprium in appropriato : unus autem intellectus secundum actum bene accipit proprium in appropriato, quia unum claudit in se aliud : sic autem non est de pure æquivocis, in illis enim non clauditur unum in alio secundum intellectum.
<--- Page Split --->
L. Quod nec Filius, nec Spiritus sanctus est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia.
Ostenditur quoque ex illis verbis Filium et Spiritum sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo : nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in libro XII de Trinitate ait : Unigenitus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem : cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo : et cum ante tempus natus est, omne m sensum prævenit nascendo. Hic aperte dicitur, quod Filius non est natus ex nihilo. Similiter et Spiritus sanctus non est dicendus esse, vel procedere ex nihilo : quia Filius de substantia Patris natus est, id est, a Patre est, cum quo ejusdem substantiae est, et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud : Pater genuit id quod ipse est, id est, Filium qui est hoc quod Pater. Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in primo libro contra Maximumum : Hoc genuit Pater quod est : alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius. Item, substantia Dei genuit Filium, id est, Pater substantia genuit Filium, qui est eadem substantia et ejusdem substantiæ. Quod sic esse intelligendum Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum : Sicut dicis, Spiritus Spiritum genuit : ita dic, Spiritus ejusdem naturæ vel substantiæ Spiritum genuit. Item, Sicut dicis, Deus Deum genuit : ita dic, Deus ejusdem naturæ vel substantiæ Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. His enim verbis aperit, quomodo prædicta debeant intelligi. Similiter Filius natus est de substantia Patris, vel Pater genuit Filium de sua natura sive essentia, id est, de se natura et essentia genuit Filium ejusdem essentiæ 1 ac naturæ, et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud, Filius substantiæ Patris, et Filius Patris substantiæ, id est, qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. Et hic sensus adjuvatur ex his verbis Augustini, qui in libro V de Trinitate ait : Tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona 2. His verbis ostenditur non esse dicendum personam esse ex essentia, nisi ex sensu prædicto : qui sensus
<--- Page Split --->
confirmatur etiam ex eo quod in libro de Trinitate i idem ait : Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si diceret, de Patris scientia, de Patris sapientia : vel, quod est expressius, de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia. Ex hoc itaque intellectu, Verbum Dei Patris unigenitus Filius per omnia Patri similis et aequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia : quia hoc est omnino quod Pater, non tamen Pater : quia iste Filius, ille Pater.
M. Quare Verbum Patris dicatur Filius naturae?
Inde est, quod solus unigenitus Dei dicitur natura Filius, quia ejusdem naturae est, et eadem natura est cum Patre. Unde Hilarius in libro XIV de Trinitate, de Christo loquens, ait : Natura Filius est, quia eamdem naturum quam ille qui genuit, habet.
ARTICULUS X.
Utrum possit dici, Filius est de nihilo : et similiter, Pater est de nihilo ?
ipse sit de nihilo ? Et videtur, quod sic per auctoritatem Augustini supra habitam :
- Si de nulla substantia est Filius : ergo de nihilo est Filius : ergo cum de nulla substantia est Pater, de nihilo est Pater.
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in illo capitulo. « Ostenditur quoque ex illis verbis, etc. » Utrum Filius de nihilo sit, vel non ? Videtur autem quod sic :
Quod enim de nulla materia praejacente est, de nihilo est : Filius de nulla materia praejacente est : ergo Filius de nihilo est.
Item, Filius non est de aliquo, ita quod ly aliquo sit neutri generis : sed non aliquid et nihil aequipollent : ergo Filius de nihilo est.
Item, Pater est de nullo : ergo est de nihilo.
Item, Pater non est de aliquo neutraliter : ergo de nihilo.
CONTRA : Omne quod de nihilo est, creatum est, et vertibile, ut Damascenus dicit : Pater ergo si est de nihilo, est creatus et vertibilis.
SOLUTIO. Ad hujusmodi sophismata dicendum, quod nulla personarum divinarum est de nihilo : quia cum dicitur, de nihilo, per negationem tollitur principium ex parte ante : sed per praepositionem de praecedentem negationem quamanet non exstincta per negationem, eo
PRÆTEREA quaeritur de Patre, Utrum
1 S AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 13 et 14.
<--- Page Split --->
quod præcedat, ponitur ordo esse ad nihil præcedens, id est, quod esse ejus quod dicitur esse de nihilo, sequatur non esse : et hoc quidem convenit omnibus creatis, sed personis divinis non convenit.
aliquo neutraliter : non valet iterum propter habitudinem præpositionis.
Ad id quod ulterius quæritur de Patre, Ad quæ Ad t. dicendum quod ipse non est de nihilo.
Ad primum ergo dicendum, quod hæc est vera, Filius de nulla materia est : quia ibi notatur negatio principii materialis : sed non sequitur, ergo de nihilo, propter habitudinem præpositionis quæ manet.
Ad aliud dicendum, quod iste due non aequipollent : Filius non est de aliquo : ergo de nihilo. Quia in prima præcedit negatio præpositionem : et ideo exstinguit habitudinem ejus. In secunda autem sequitur : et ideo habitudo præpositionis manet. Si autem inferatur ab aequipollenti, Non est de nihilo : ergo de
Ad obiectum contra, dicendum quod Ad obj. in Filio sequitur, quia ille habet habitudinem ad principium ante : et non Pater, et ideo in Patre non tenet.
Ad aliud dicendum, quod non sequiAd t. tur, Pater est de nullo, etc., quia hæc dicito, nullo, stat pro persona : postea autem infertur neutraliter, privando principium existentiae cum ordine ad nihil quem ponit præpositio.
Ad aliud dicendum, quod non sequiAd t. tur, Non est de aliquo : ergo de nihilo : quia in prima privatur habitudo præpositionis, in secunda autem non privatur : igitur, etc.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO VI.
A. Utrum Pater voluntate genuit Filium, an necessitate: et an volens, vel nolens sit Deus?
Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium voluntate, an neDe comparatione actu generandi ad
cussitate? De hoc Orosius ad Augustinum ita ait: Voluntate genuit Pater potentiam.
Filium, vel necessitate: sed nec voluntate, nec necessitate: quia necessi-
tas in Deo non est: præire voluntas sapientiam non potest 1. Quocirca, ut
Augustinus ait in libro XV de Trinitate 2: Ridenda est dialectica Eunomii,
a quo Eunomiani hæretici orti sunt: qui cum non potuisset intelligere, nec
credere voluisset, unigenitum Dei Filium Verbum Dei esse natura, id est,
de substantia Patris genitum, non natura: vel substantiæ dixit esse Filium,
sed Filium voluntatis Dei: volens asserere accedentem Deo voluntatem, qua
signeret Filium: sicut nos aliquando aliquid volumus, quod antea non vo-
lebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit ut
in Deo esse credamus. Dicamus ergo Verbum Dei esse Filium Dei natura,
non voluntate, ut docet Augustinus in bibro XV de Trinitate, ubi quem-
dam Catholicum hæretico respondentem commendat, dicens: Acute sane
quidam respondit hæretico verusitissime interroganti, Utrum Deum Filium
volens, vel nolens genuerit: ut si diceret, Nolens, absurdissima Dei mise-
ria sequeretur: si autem, Volens, continuo quod intendebat concluderet,
scilicet non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicis-
sim quæsivit ab eo, Utrum Deus Pater volens aut nolens sit Deus: ut si
responderet, Nolens, sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de
Deo credere magna est insania: si autem diceret, Volens, responderetur
vi: ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat nisi
ut obmutesceret, sua interrogatione obligatum indissolubili vinculo se vi-
dens 3? Ex prædictis docetur non esse concedendum, quod Deus voluntate,
vel necessitate, vel volens, vel nolens, sit Deus. Item, quod voluntate, vel
necessitate, vel volens, vel nolens genuerit Filium.
<--- Page Split --->
- Videtur autem, quod necessitate Filum genuerit : quod enim impossibile est non esse, necesse est esse : Deum habere Filium impossibile est non esse : ergo necesse est esse.
« Præterea quæri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc. »
Hic incipit secunda pars istius tractatus de generatione Filii, in qua quæritur de potentia inclinante ad generationem ex parte generantis, Utrum illa sit necessitas, vel voluntas, vel natura? Dividitur autem in duas patres : in quarum prima agitur de potentia inclinante in Patre ad generandum. Sed quia in inferioribus potentia generandi est in filio genito, scut in patre : ideo quæritur in secunda patre, Utrum hujusmodi etiam sit in Filio? et hæc incipit in sequenti dætinctione VII, scilicet ibi, « Hic solet quæri a quibusdam, etc. »
Prima dividitur in tres. In prima movet quaestionem Magister, et solvit per interemptonem utrisque partis. In secunda, objicitur contra solutionem : et solvit, ibi, B, « Sed contra hoc opponitur, etc. » In tertia, redit ad partem quam interemerat, et solvit eam sub alio sensu, ibi, C, « Prædieta tamen verba, etc. »
In prima harum facit tria. Primo enim ponit quaestionem hæretici sub divisione. Secundo, interimit utramque partem divisionis, ibi, « Nec voluntate, nec necessitate. » In tertio, ponit instantiam contra divisionem hæretici, ibi, « Acute sane quidam. »
ARTICULUS I.
An Deus genuerit Filium ex necessitate, et voluntate ?
Incidit autem hic quaestio de ista divisione :
Item, Quidquid nulla parte sua est contingens et possibile, ipsum in toto in essentia et actu est necesse: Deus Pater in nullo subjicitur contingenti et possibili: ergo in toto est necesse : ergo ipse est necessarium principium generationis Filii.
Item, Idem est posse et esse in æternis : sed necessarium est Deum posse gignere Filium : ergo necesse est Deum genuisse Filium : et idem est in æternis genuisse et genærare : ergo Deus Pater de necessitate generat vel generavit Filium.
Præterea, Omnipotenti detrahere maximum posse est impossibile : maximum autem posse est generare talem alterum qualis ipse est: ergo hoc posse impossibile est detrahere a Deo : ergo necesse est ponere in ipso: ergo ex necessitate genuit Filium.
Item, Natura existente communicabili, et nihil prohibente eam communicari, impossibile est tollere communicationem sui : sed natura divina communicabilis est, et nihil prohibet communicationem fieri, ut supra dictum est et probatum est: ergo impossibile est non fieri communicationem: ergo necesse fuit generare Filium: quia per generationem fit naturee communicatio.
Item, Dicit Philosophus, quod ea quae fiunt : aut semper, sicut necessaria, aut frequenter, aut raro : sed naturalia fiunt semper, aut frequenter, sed in necessariis fiunt semper : infra autem habebitur 1, quod Deus Pater semper genuit Filium : ergo necessario genuit Filium.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus: Solus tons supersubstantialis Deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis
<--- Page Split --->
propria religione unicuique thearchicarum personarum 1. Cum igitur fontem necesse sit fluere, Pater ex necessitate genuit Filium.
- Item, In eodem, infra : Pater quidem est fontana deitas : Filius autem et Spiritus sanctus deigenae deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinae, et miret flores, et supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Ex hoc habetur, quod cum Pater sit deitas fontana, impossibile est eum non fundere et generare Filium.
.
Eodem modo videtur posse probari alia pars, scilicet quod voluntate genuit Filium sic :
Deus vult omne bonum: ergo maxime bonum maxime vult : sed optimum est producere Filium, et producere Spiritum sanctum : ergo hoc maxime vult : ergo voluntate genuit ipsum.
Item, In omnipotente omne opus subjacet voluntati : ergo cum generare (ut dicit Damascenus) sit opus naturae, hoc in ipso subjacebit voluntati : ergo voluntate genuit eum.
Item, Aut genuit eum voluntate, aut genuit eum non voluntate : si voluntate, habeo propositum : si non genuit eum voluntate, et genuit : ergo genuit contra voluntatem, vel praeter voluntatem : quorum utrumque absurdum est : ergo voluntate genuit Filium.
Item, In omnibus generantibus in quibus est propositum, primum inclinans ad generationem est voluntas : ergo et in Deo : ergo et voluntate genuit.
Item, Quidquid fit non voluntate ejus qui habet voluntatem, non est laudabile : ergo si Pater non voluntate genuit Filium, Pater in generatione Filii non est laudabilis, quod absurdum est : ergo, etc.
Item, Augustinus dicit infra : Si potuit gignere Filium, et noluit : ergo invidus : sed invidus non fuit : ergo
potuit, et voluit : ergo voluntate genuit.
- Item, Pater dicens Verbum, genuit Filium : sed dicere semper est in voluntate dicentis : ergo generare semper est in voluntate generantis : ergo semper voluntate genuit.
IN CONTRARIUM obiicitur sic primo quod s.1d contra non ex necessitate.
Omnis necessitas ad aliquem actum est a potentia fortioris intrinseci, vel extrinseci : Deus Pater non habet aliquid fortius se : ergo non generat ex necessitate. Secunda supponitur a fide. Prima probatur ex hoc quod si est necessitas naturae, est a forma, quae potentior est in re agente per necessitatem quam materia. Si autem est necessitas ab extrinseco, tunc est cogens fortius : sicut accipit in coactione violentiae.
Item, In omnibus his in quibus est natura et voluntas, secundum debitum ordinem natura subjacet voluntati : in Deo autem natura est et voluntas : ergo et in eo natura subjacet voluntati : quod autem subjacet voluntati, dicit Augustinus non esse necessarium : ergo in Deo nihil est necessarium : ergo nec generatio Filii nec aliud opus, ut videtur. Prima probatur ex perverso ordine in nobis : quia per peccatum accipit quod potentiae naturales voluntati et rationi non subjacent. Secunda probatur per hoc quod summus ordo est in Deo.
Contra alteram partem sic obiicitur, scilicet quod non voluntate genuit :
Damascenus in duobus locis dicit, quod creatio est opus voluntatis, generatio autem opus naturae 2 : ergo non voluntate genuit.
Item, Voluntate fieri dicuntur in quibus principalis motor est voluntas : sed in omni generatione principalis motor est natura : ergo generatio non fit voluntate.
Item, Voluntas est ad volita : volita autem sunt exteriora de quibus est ap-
<--- Page Split --->
prehensio in ratione boni : generatio Filii non sic est de exterioribus : ergo non fit voluntate.
4 Præterea, In hominibus sic est quod generatio hominum non dicit opus voluntatis, sed potius opera mechanica quæ sunt super materiam aliam : ergo neque in divinis ita dici debet.
Soluto. 1. Solutio. Dicendum secundum Hilarium in auctoritatibus supra inductis 1, quod « intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermoni res, sed rei sermo subjectus est : » et ideo non omnis necessitas hic negetur, nec omnis voluntas : sed necessitas et voluntas secundum intentionem haereticorum, quae est necessitas violentiae, et coactionis ab agente contra voluntatem intrinsecus vel extrinsecus : sicut jam patebit, cum distinguetur necessarium : talem enim necessitatem non recipit divina generatio, nec Deus : quia dicit Philosophus in IV primae Philosophae : Si fuerunt res simplices et aeternae et immobiles, nulla earum erit violentia, neque contra naturam. Patet igitur quod talis necessitas violentiae non cadit in Deum. Voluntatem autem dicebant in Deo esse accedentem, ut dicit Augustinus, vel antecedentem, quae est de re antequam sit ipsa res, et quae quandoque est apud volentem, et quandoque non : unde si talis esset voluntas in Deo, et Pater esset mutabilis qui quandoque unum vellet, et quandoque aliud : et Filius non esset aeternus, cujus generationem voluntas paterna antecessisset, sicut rerum creationem praevenerat. Dicendum ergo secundum Philosophum in IV primae Philosophiae, quod necessarium dicitur respective, et absolute. Respective autem dicitur respectu finis intenti, aut respectu efficientis cogentus. Respectu finis duobus modis, scilicet respectu esse, et respectu bene esse : sicut necessarium est ad esse, sine quo impossibile est habere
aut conservare esse, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus : respectu bene esse, sine quo non habetur finis intentus in bene esse, sicut acceptio debiti ab Atheniense cive non habetur nisi navigetur Athenas : est ergo necessaria navigatio ad Athenas ad acceptionem debiti. Respectu autem esse efficientis, similiter est duobus modis, scilicet respectu agentis extra, et respectu agentis intra. Respectu agentis extra, sicut Dionysius dixit, quod necessarium est contrstans, et violentia est aliqua necessitas : et quidam Philosophus Ariotas dixit, Violentia de necesstate cogit me ut hoc faciam. Respectu autem cogentis intra, sicut dicitur, III Esdrae, iii, 12, quod super omnia vincet veritas : qua cogit consensum : et hoc modo dicit Philosophus, quod necessitas non permittit opinantem ad verum reverti, et mutari a sua opinione. Absolute autem necessarium est (ut dicit Philosophus) quod impossibile est ut sit alio modo : et hoc tribus modis est, scilicet per se, et per aliud, et compositum ex utroque : per se, sicut principia : per aliud, sicut conclusio determinata : ex utroque, sicut syllogismus. Et similiter est in ente incomplexo. Unde dicit Philosophus, quod necessarium absolute et per se non est nisi unum simplex primum : omnia enim alia composita ex suis componentibus trahunt necessitatem, et componentia ab efficiente primo : et ideo possibilia sunt secundum illa a quibus habent necessitatem : quia prius per intellectum in illis sunt in potentia quam in necessitate. Secundum igitur hanc divisionem dicemus, quod solus Deus est necessarium primum. Sunt autem multi alii modi in quibus non salvatur ratio necessitatis nisi æquivoce . sicut utile necessarium consuevimus dicere, et expediens necessarium.
His habitis, facile est respondere ad illam partem objectorum quae sunt de
<--- Page Split --->
necessario : omnes enim illæ rationes et auctoritates Dionysii adductæ, plane loquuntur de necessario simplici et absolute, quod præcipue est Deus : et hac necessitate generat Filium : neque sequitur aliquod inconveniens in ipso.
dente, secundum quas non est voluntatis opus generatio divina, ut dictum est.
Et sic patet solutio, ad omnia alia objecta simul.
Eodem modo distinguimus multiplicem voluntatem secundo modo. Est enim voluntas potentia volens, et est motor aliarum potestatum quae sunt in volente, sicut voluntas voliti extra, sicut cibi, vel potus, vel alterius, et hoc modo volunlatis opus est creatura : qua illud est extra Deum. Secundum autem quod voluntas est quasi motor aliarum potestalum, ut cum dicitur, volo intelligere, volo ambulare, potest intelligi secundum Magistrum haec tripliciter, scilicet antecredens quae est quasi disponens volument : et est voluntas ista praemeditaliones de opere qualiter fieri debeat, ut arcarius praemeditatur in qua parte materiae arce faciat fundum, et in qua operculum, et in qua parietem. Est etiam voluntas accedens : et haec duobus modis, scilicet accedens operi, et accedens volenti : accedens operi est quae immediate praecedit opus, sicut est voluntas ad operandum, ut percutiendi cum dolabro, et hujusmodi : accedens volenti est quam non habuit semper, sed accedit ei ex nova apprehensione alicujus apprehensi moventis voluntatem. Tertia est voluntas operi concurrens, quae dicitur concomitans : et ista voluntate Pater genuit Filium, quia voluit generationem : et de ista ultima procedunt rationes inductae ad hoc quod voluntate genuit Filium, ut patet singulas inspicienti.
IILEAUTEMrationesquæinducunturad probandum, quod non necessario genuit Filium, sequuntur de necessario per coactionem : et hoc necessarium in Deum cadere non potest, ut dictum est.
SMILITERaliærationesquæinducunturad hoc quod non voluntate genuit, accipiuntur de voluntate exteriorum : prima et secunda et tertia de voluntate præce-
ARTICULUS II.
An Deus volens aut nolens Filium genuerit ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit hæreticus : « Deus Filum volens aut nolens genuit, etc.
Videtur enim necessarium esse ut detur altera pars, cum distent partes per affirmationem, et negationem : quare necesse est alterum verificarì de quolìbet.
P R . ETEREA quæritur, Ex quo potuit in aliquo sensu dari ista, Deus volens genuit Filum, quare sub distinctione non dederunt eam Catholici doctores, sed interemerunt simpliciter ?
Abnocidendum , quodista , volensetnolens , nonopponunturperaffirmatio - n e m , etnegationem : cumenimnegatiointrinsecaestcumvoluntate , inunadictionevoluntasmanetaffirmata : sedvolitumdequoestserno , negatur : u n - deidemestnolo , quodvolocontrarium . Etsiobjicitur , quodincondecliniovide - turnegarivoluntas , cumdicitur , n o l o , nonvis , nonvult , e t c . Dicendum . quolfrivolumest , quinimoincondeclinioetiamaffirmatamanet , secundumquodestcondeclniumhujusverbi , n o l o : quiatunchabetvimuniusdictionishocquoddicitur , nonvis , etnonvult . Siautemsicdivideretur , autvolens , autnonvo - l e n s : tuncessetperaffirmationem , e t n e - gationem : ettuncsecundumintentionemhæreticicavendamdandaessetista , nonvolens : cxhocenimnonsequiturcoa -
<--- Page Split --->
ctio, sed negatur voluntas accedens volenti, et volito, ut supra dictum est.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod sancti Doctores magis instando compescere et confundere volebant haereticum, quam coram simplicibus cum eo disputa-
re : eo quod instantia facit obmutescere, et inducit confusionem : et hoc expediens fuit simplicibus, ut viderent illum non posse proficere : postea autem seorsum cum mansuetis tractabant veritatem solutionis, sicut Magister supra dixit 1.
B. Oppositio contra prædicta.
Sed contra hoc opponitur sic : Voluntas Dei est natura sive essentia Dei : quia non est aliud Deo esse, aliud velle : et ideo sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est : et si Verbum Dei natura Filius Dei est, et voluntate Filius Dei est. Hoc autem facile est refellere : nam et præscientia Dei sive scientia, qua scit vel præscit bona et mala, divina natura sive essentia est : et prædestinatio sive voluntas ejus, eadem divina essentia est : nec est Deo aliud scire et velle, quam esse : et cum sit unum et idem scientia Dei, vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate quidquid dicitur de scientia, et e converso : nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quæ sua scientia scit : cum sua scientia noverit tam bona, quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et præscientia de bonis est et malis : voluntas vero et prædestinatio de bonis est tantum : et tamen unum et idem in Deo est scientia et voluntas, et præscientia et prædestinatio. Ita cum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura, non voluntate : et esse Deus natura, non voluntate.
C. Qualiter intelligenda sint illa verba, Pater nec nolens, nec volens Deus est: nec volens, nec nolens genuit Filium?
Prædicta tamen verba quibus prudenter dictum est, quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec nolens nec volens genuit Filium, sive voluntate sive necessitate, ex tali sensu mihi videntur accipienda : ut voluntatem præcedentem vel accedentem intelligamus, qualiter Eunomius
<--- Page Split --->
intelligebat. Non enim ipse Deus est voluntate præcedenti vel efficienti, vel volens priusquam Deus : nec voluntate præcedenti vel accedenti genuit Filium : nec prius volens quam generans genuit Filium : nec prius generans quam volens genuit Filium : volens tamen genuit, sicut potens genuit, et bonus genuit Filium, et sapiens genuit, et hujusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens? cum ita sit Deo idem esse volentem, quod est esse Deum : sicut idem est esse sapientem, quod est esse Deum. Dicamus ergo, quia Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium : sed non voluntate præcedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Augustinus, et confirmat, ita dicens super Epistolam ad Ephesios : De Filio Dei, id est, Domino nostro Jesu Christo scriptum est, quia cum Patre semper fuit, et numquam eum ut esset, paterna voluntas præcessit : et ille quidem natura Filius est.
ARTICULUS III.
An auctoritates istae Sanctorum sunt vera, qui dicunt quod voluntate genuit Filium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, B, « Hoc autem facile est refellere, etc. »
Videntur enim quidam Sancti expresse dicere, quod voluntate genuit : unde Hilarius in libro III de Trinitate : Incomprehensibilem et innenarrabilem ante omne tempus et ante saecula unigenitum ex his quae in se ingenita erant, procreavit omne quod Deus est per charitatem ejus atque virtutem ei impertiens : charitas autem est dispositio voluntatis : ergo voluntate genuit.
Item, Hilarius : Ex toto Patre totus Filius est natus : non aliunde, quia nihil antequam Filius : non in parte, quia plenitudo deitatis in Filio : nec in aliquibus, quia in omnibus : sed ut voluit qui potuit, et ut scivit qui genuit.
Item, Origenes : Germen proferens voluntatis factus est Verbi Pater.
Item, Ad idem est ratio : dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod partum mentis præcedit appetitus rei quærendæ, qui postea fit amor cognitæ : ergo cum partus divinus sit partus mentis, quia verbum, videtur quod partum Filii voluntas antecedens præcesserit.
Item, In omnibus in quibus in idem opus concurrunt natura et voluntas, voluntas præcedit opus ut inclinans et movens primum : et hoc contingit propter voluntatis libertatem : ergo videtur etiam, quod in Deo opus natura quod est generatio, voluntas præveniat ad minus secundum rationem.
Præterea, Sicut differunt moventia, ita differunt mota : natura autem et voluntas sunt duo moventia : ergo secundum differentiam eorum est differentia operum et motuum : sed voluntas nobilior est natura : ergo nobilius est opus ejus : ergo cum nobilissimum sit opus generationis divinae, ipsa debet esse præcedens opus.
<--- Page Split --->
Sed contra. SED CONTRA hoc est quod dicit Hilarius in libro de Synodis : Si quis voluntate Dei Filium tamquam de creaturis factum dicat, anathema sit.
ideo rei non est in eo appetitus non habitæ, vel non factæ. Unde Augustinus loquitur ibi de mente creata quærente propter imperfectionem suæ scientiæ.
Solutio. - Solutio. Dicendum, quod voluntas accedens et præcedens non cadit in Deum respectu generationis Filii : et duæ auctoritates Hilarii primo inductæ intelliguntur de voluntate concurrente cum opere sive concomitante opus, ut supra diximus.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod germen voluntatis vocatur ab Origene in quo placitum Patris quievit, sicut ipse dixit, Matth. iii, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
AD 4. AD ALIUD dicendum, quod partum mentis præcedit amor, non partus, sed pariendi : et hoc est dum quærit mens quod pariat : sed amor partus qui perfectus amor est, sequitur partum secundum rationem : perfectio autem summa in Deo est : et
Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in ratioqali natura creata, cujus una pars melior est alia, et una imperans et una imperata. Sic autem non est in divina natura : et ideo in Deo non præcedit voluntas naturam.
Ad aliud dicendum, quod si ista præpositio generaliter intelligatur, sicut differunt operantia sic differunt opera, ipsa est falsa : quia plurium opera naturae meliora sunt operibus voluntatis : in Deo tamen idem est secundum rem voluntas et natura : non tamen de quocumque est unum, de eodem est etiam aliud : quia differunt in subjectis, et in ratione, sicut dicit Magister in Littera.
Alia autem quæ hic dicuntur, manifesta per se sunt.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO VII
A. Hic quæritur, An Pater poluerit, vel voluerit gignere Filium?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Hic solet quæri a quisqusdam, Utrum Pater potuerit, vel voluerit genera- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . re Filium ? Si enim, inquiunt, potuit vel voluit generare Filium, ergo potuit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . aliquid et voluit, quod nec voluit nec potuit Filius : nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium. Cui versutiæ facile respondemus, dicentes : Pos- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . so vel velle generare Filium, non est aliquid posse vel velle subjectum po- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tentiæ vel voluntati. Est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium : et ideo distinguenda est intelligentia proposit iver- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . bi, Posse vel velle gignere Filium, et posse vel velle aliquid. Neque enim . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . generatio Filii aliquid eorum est, quæ subjecta sunt divinæ potentiæ et vo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . luntati : nec est aliquid inter omnia, vel de omnibus, sed super omnia et . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ante omnia. Non enim ante voluit, vel potuit, quam genuit : sicut nec an- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . te fuit, quam genuit : quia ab æterno fuit, et ab æterno genuit. Ex simili . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quoque hoc videre possumus. Pater enim potest esse Pater, et vult esse . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Pater : Filius autem non potest, nec vult esse Pater : ergo Pater potest vel . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse Filius : non sequitur, quia . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . esse Patrem non est esse aliquid, sed potest esse ad aliquid, ut in sequenti . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ostendetur'.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic solet quæri a quibusdam, etc. » Hic incipit pars illa in qua quærit Magister, Utrum eadem potentia ġenerandi sit in Filio quæ est in Patre? Dividitur autem in duas partes : in quarum prima Magister quærit, Utrum Patrem generare Filium sit aliquid posse quod Filio con-
veniat, vel non ? In secunda quærit, Utrum Patrem natura posse generareFilium sit potentia Filio conveniens vel non ? et hæc incipit ibi, F, « Item, quæritur a quibusdam, etc. »
Prima harum subdividitur in tres. In prima tangit quæstionem, et solvit. In secunda, objicit per verba Augustini contra modum solutionis suæ, ibi, B, « Sed vehementer nos movet, etc. » In tertia, adhibet solutionem, ibi, E, « Potest ergo sic intelligi, etc.
<--- Page Split --->
Prima harum continetur tota in primo capitulo, quod continet in se tria, scilicet quaestionem, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? et hujus quaestionis solutionem, ibi, « Cui versutiae, etc. » Et tertio, hujus solutionis confirmationem per simile, ibi, « Ex simili quoque hoc videre possumus, etc. »
ARTICULUS I.
Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?
tentia activa, aut potentia passiva : quia non sunt plures. Si activa. Contra : Activa potentia est principium transmutandi in aliud secundum quod est aliud, ut dicit Philosophus in V primae Philosophiae : ergo aliquid oportuit esse quod hujusmodi transmutationis reciperet actionem : et hoc esset patiens ab ipso : ergo generatio divina esset super materiam, quod est absurdum. Si autem potentia passiva, hoc est absurdius : quia potentia passiva (ut dicit Philosophus ibidem) est principium transmutationis ex alio secundum quod aliud : ergo Pater genuisset ex alio transmutatus, et sic potius diceretur mater, quam pater.
Incidit hic dubium triplex. Primum est, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? Secundum est, Utrum hoc sit posse aliquid ? Tertium est, Utrum posse et velle tantum dicuntur respectu eorum quae subjiciuntur potentiae et voluntati, vel, etiam respectu aliorum ?
Circa primum sic proceditur :
In praecedenti distinctione negatum est, quod Filius voluntate Patris sit Filius : ergo videtur, quod haec pars distinctionis non sit vera, Pater voluit generare Filium : quidquid enim voluit aliquis, voluntate voluit.
Item, Cum dicitur, voluit generare, sequitur ex modo loquendi, quod voluntas praecessit actum generationis : hoc autem non convenit in divinis : ergo haec non est vera, voluit generare.
Similiter altera pars videtur falsa :
Potuit generare, eo quod significatur potentia praecedere actum.
Præterea, In Patre non sunt distincte potentiae, sicut in nobis, quod alia secundum rationem sit potentia generativa per modum naturae, et alia sit rationis per modum voluntatis imperantis actum : ergo idem est potentia generationis, et voluntas generandi : et cum non voluntate genuerit, nec potentia genuit, ut videtur.
Præterea, Potuit generare, aut po-
GRATIA HUIUS ulterius quaeritur, Quare Quest. 1 ipse ratione suae generationis potius dicatur pater, quam mater ?
Er QUARE genitus potius dicatur Filius, Quest. 1 quam Filia ?
Si enim dicitur pater ratione ejus quod ipse est principium non receptivum generationis aliunde, hoc non videtur sufficere : quia ignis generat speciem suam in materia aeris, et non habet principium alterum generationis suae : et tamen ignis in materia aeris non dicitur filius alterius ignis : ergo ratione illius principii non potest dici pater.
Si dicatur, quod ratione ejus dicitur pater quod est principium generationis, et quia dat substantiam. Contra : Aut dat substantiam tamquam in qua imprimatur forma per generationem, aut dat substantiam tamquam quae imprimatur in alia recipiente, aut dat substantiam totam quae ipse est. Si primo modo, tunc dat materiam : quia illa est quae datur sic, ut imprimatur in ea forma quae accipitur per generationem : et hoc absurdum est in generatione divina : et tamen hanc substantiam cum virtute activa dat ille quem vocamus patrem in inferioribus : cum ergo non talem det pater superior : aut non debet dici pater, aut dicetur pater æquivoce. Si autem detur substantia quæ imprimitur : cum illa sub-
<--- Page Split --->
stantia non sit uisi forma, oporteret quod esset alia præter illam substantiam cui imprimeretur, et esset iterum divina generatio composita et materialis, quod frivolum est. Si autem dat totam substantiam : cum tota substantia Patris sit hypostasis Patris, Pater dat Filio eamdem hypostasism quæ est ipse : ergo Pater et Filius sunt una hypostasis, et una res naturae, et una persona, quod absurdum est : ergo videtur, quod nullo modo possit dici Pater : nec ille qui genitus est, potest dici Filius convenienter, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Pater et potuit et voluit generare Filium vel gignere.
Ad hoc quod objicitur de voluntate, dicendum quod non est idem dicere, voluntatis Filius, et voluntate Filius, et voluit generare : prima enim absolute falsa est : quia voluntatis opus est quod educitur super materiam extrinsecam operanti, ut sunt mechanica opera voluntatis hominis, et creaturae opera voluntatis divinae. Et si objiciatur, quod voluntas in Deo est natura divina, et est Filius naturae : ergo aliquo modo dicendus est Filius voluntatis. Incidit fallacia accidentis : quia licet idem re sit natura quod voluntas, tamen plurimum differunt in modo significandi et attribuendi, sicut Magister probavit supra. Voluntate autem Filius aliquo modo conceditur de concomitante vel concurrente cum actu voluntate. Sed cum dicitur, voluit generare, significatur voluntas circa actum generationis : et ideo vera est : quia Deus cum actu concurrente habuit voluntatem in generatione divina.
Ad alud dicendum, quod hoc non significatur ex modo loquendi in divinis, ut divina sunt : quia sic verbum abstrahendum est a tempore : et si hoc fiat, tunc voluntas et actus generationis sunt similes : et sic locutio vera est : quia non habet actum generationis Pater nisi concurrentem cum voluntate, et e converso.
Ad in quod objicitur de potentia qua significatur in verbo, potuit, dicendum quod ex prava intelligentia procedunt hujusmodi argumenta, scilicet ex hoc quod id quod est in Deo intelligitur ad modum creaturarum, in quibus posse praecedit agere. Unde in divinis talia abstrahenda sunt a tempore et compositione : et tunc videbitur, quod potentia generandi non praecedat actum generationis, nec compositionem facit cum ipso, quia idem est Deo agere et posse.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod in Patre cœelesti non sunt potentiae distinctae : quia aliter ipse esset compositus. Sed licet non distinctae secundum rem et compositionem, tamen sunt distinctae in modo significandi et attribuendi, eo quod multa subsunt potentiae quae non subsunt voluntati : et Deus multa potest quae non vult : et sic est de potentia generandi, et voluntate generandi.
Ad aliud dicendum, quod si velimus maximam vim facere in agere et pati, tunc in Deo nec est potentia activa, nec passiva : sed potius est in eo potentia superactiva. Illa autem divisio Philosophi tenet in potentis physice agentibus vel patientibus. Unde quod potentia activa physice quaerit subjectum quod actionem ejus recipiat, hoc est ex imperfectione ejus : si enim esset perfecta actio sua, produceret totum simul : et si esset perfecte nobilis, produceret sine compositione simillimum agenti. Unde tempus, motus, compositio, subjectum, omnia proveniunt ex imperfectione agentis vel recipientis. Unde in divinis est potentia superactiva Patris ad totum Filium in eadem essentia coaeternum et simplicem producendum.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest. t. ad hoc potius debeat dici pater, quam mater ? Dicendum, quod sic, in tantum quod nihil ita vere dicitur pater sicut ipse, sicut probatum est supra. Mater autem nullo modo dici potest : quia ma-
<--- Page Split --->
ter est quæ in se generat ex alio : hoc autem Patri nullo modo convenit : et ideo tantum pater est. Nec sic pater ut in generatione egeat adjutorio simili sibi, tribus de causis : quarum una est, quia adjutorium uxoris datur viro propter sui imperfectionem quæ in Deum non cadit. Secunda est, quod generatio recipitur in adjutorio ex viro : et ideo indiget tempore conceptus et impraegnationis et partus : in quo tempore filius existens in potentia non potest esse coæternus vel coævus parentibus. Tertia ratio est, quia omnis talis natus compositus est ex duplici substantia patris et matris. Primum autem horum repugnat perfectioni potentie, secundum coæternitati ipsius nati, tertium autem simplicitati.
Ad 19 quod objicitur, quod solum principium activum non sufficit ad rationem patris, dicendum quod hoc verum est, nec pater cœlestis solum est principium activum : imo dat substantiam suam : et bene concedo, quod totam.
Ad 19 vero quod contra hoc objicitur, dicendum quod hypostasis et persona sunt substantia : non tamen supponunt ut substantia, sed ut ad aliquid: et ideo est in argumento commutatio prædicamenti : quod enim Pater est substantia, est ideo quia nulla compositio est in divinis, non ex ratione patris, quia pater est, imo sic est aliud. Unde Magister hic in Littera promittit se probaturum, quod esse patrem non est esse aliquid, sed esse ad aliquid.
Ad hoc quod quaeritur, Utrum genitus potius dicatur Filius, quam Filia? Dicendum, quod sic : quia illa generatio perfectissima non potest esse nisi in omnino simili : filia autem patri, nec in veritate, nec in figura omnino similis est, et ideo natum in æterna genératione filia dici non potest.
ARTICULUS II.
Utrum posse generare sit ad aliquid, sive aliquid ?
Secundo quaeritur, Utrum posse generare sit posse aliquid ?
Et videtur, quod non : quia Magister dicit in Littera, quod posse vel velle gignere Filium, non est posse vel velle aliquid.
Præterea, Potentiae distinguuntur per actus : ergo potentia ejus quod est aliquid, erit potentia qua est posse aliquid : et potentia ejus quod est ad aliquid, erit potentia qua est posse ad aliquid,et non aliquid : cum igitur generare sit ad aliquid, posse generare erit ad aliquid, et non aliquid.
Præterea, Posse generare dicit conveniens Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto : in nullo autem distinguuntur Pater et Filius, nisi in eo quod est ad aliquid : ergo posse generare non est aliquid, sed ad aliquid.
Præterea, In inferioribus sic est, quod potentiae activæ sunt secundum proprietates disponentes ad actum, ut calefacere est ignis secundum proprietatem calidi, et lucere secundum proprietatem quæ est lux, et sic de aliis : ergo cum generare sit actus Patris, unde pater est, et non unde substantia divina est, proprietas quæ constituit potentiam ad actum illum, erit Patris in eo quod pater est, et non unde substantia divina est : sed in eo quod pater est, ad aliquid est : ergo proprietas faciens secundum rationem intelligendi, potentiam generandi in ipso, ad aliquid est, et non aliquid : ergo potentia quæ est a proprietate illa secundum rationem intelligendi, erit ad aliquid, et non aliquid absolute.
Si forte dicat aliquis, quod hæc proprietas quæ secundum rationem intelli-
<--- Page Split --->
gendi facit potentiam generandi, est in Patre non solum unde Pater est Pater, sed unde est. CONTRA : Augustinus dicit, quod Pater non paternitate est, sed substantia, et eadem Filius et Spiritus sancus : ergo proprietas illa quae facit potentiam generandi in Patre, eodem modo invenitur in Filio et Spiritu sancto : ergo in eis etiam faciet idem, quia absurdum esset dicere, quod essentia aliter esset in Patre quam in Filio et Spiritu sancto : ergo redit primum, quod potentia generandi non sit aliquid, sed ad aliquid.
erit aliquid, et non ad aliquid tantum.
Præterea, Damascenus dicit, quod generatio est ex substantia generantis : ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis, et non ad aliquid.
Præterea, Philosophus dicit, quod generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam : ergo potentia generandi erit in natura.
Præterea, Magister dicit hic, quod potentia generandi est aliqua potentia : aliqua autem potentia est aliquid : ergo, etc.
Si forte dicatur (ut quidam dixerunt) quod cum dicitur, Potentia generandi est in Patre, potest intelligi potentia disposita, vel indisposita : si primo modo, tunc est ad aliquid : si secundo modo, tunc est aliquid : et primo modo tantum convenit personae Patris, secundo modo convenit naturae. CONTRA : Dicit Philosophus, quod potentia indisposita indifferenter se habet ad esse et ad non esse : talem autem potentiam ad generandum et non generandum nullam est ponere in Deo, nec in eo quod pater, nec in eo quod natura : quia dicit Hilarius quod generat in se virtute gignentis naturae : ergo ista solutio non potest stare.
Præterea, Cum dico, Potentia disposita, ejusdem est dispositio cujus prius fuit potentia : non enim dantur dispositiones potentiis ut ulterius fiant quam prius fuerunt, sed ut perficiantur ad actus : ergo si potentia disposita est personæ, et est ad aliquid, etiam potentia indisposita erit ejusdem et etiam ad aliquid.
SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo (eo quod multi hic multa dixerunt) dico, quod potentia generandi secundum rationem intelligendi medium est inter pure essentiale, et pure personale : et hoc patet, si dividatur : potentia enim omnis essentialis est, generatio autem omnis personalis est : unde potentia generandi conjunctim accipiendo secundum quod potentia est in actu, est medium inter essentiale, et notionale sive personale : et illius medii id quod est potentiae, tenet se ex parte naturae : id autem quod est actus, tenet se ex parte notionis et personae. Et si dicitur, quod inter essentiam, et personam nihil est medium. RESPONSIO, quod hoc verum est secundum rem : sed secundum rationem intelligendi nihil prohibet esse medium : secundum hoc igitur proprie loquendo potentia generandi erit naturae secundum quod est in hac persona : unde secundum aliquam rationem sui est quid, secundum aliquam rationem sui est ad aliquid : multa enim sunt ita essentialia, quod per conjunctionem sui cum notionalibus conveniunt illi personæ cujus est notio illa, et non alii : et si dividantur ab illo notionali, conveniunt æqualiter omnibus personis, sicut exemplum est, cum dico, Deus generans, ita quod ly generans adjective ponatur et transitive jungatur cum ly Deus : tunc enim Deus generans non erit Filius vel Spiritus sanctus : et si dividatur per intellectum ly Deus a
■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■
SED CONTRA :
Ad actum naturae non est nisi potentia naturae : generatio est actus naturae : ergo potentia generandi est potentia nature : ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis.
Præterea, Omnis potentia radicatur in aliquo secundum rationem intelligendi : hoc autem est natura, ut dicit Hilarius : ergo potentia generandi erit potentia naturae et non personæ : ergo
<--- Page Split --->
aliquid : nos enim supra diximus, quod potentia generandi nominat aliquid, et ad aliquid conjunctim : et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
ARTICULUS III.
. He quibus et respectu quorum est posse divinum, an respectu subjectorum tantum ?
Tertio quaeritur, Utrum posse et velle in Deo dicantur tantum respectu eorum quae subjiciuntur potentiae et voluntati, vel etiam respectu aliorum ?
Et circa hoc quaerenda sunt duo, scilicet de quibus sit posse divinum ? Et utrum unica sit potentia ad posse generare, et ad posse creare ?
Videtur autem, quod dicatur respectu subjectorum tantum : quia ita dicit Auctor in Littera, quod ideo Filius impotentior Patre non est : 'quia posse et velle generare Filium non est aliquid eorum quae subjecta sunt divinae potentiae : hoc autem nihil esset si potentia esset alicujus alterius quam subjectorum : quia ex hoc non probaretur Filius aequalis Patri in potentia.
Item, Potentia secundum rationem sequitur esse potentis : ergo et omnipotentia sequitur esse omnipotentis : sed generatio Filii non sequitur secundum rationem esse omnipotentis : ergo videtur, quod omnipotentia Patris non dicatur respectu generationis. Hoc etiam videtur haberi ex Littera : quia dicit. « Non enim ante voluit, vel potuit, quam genuit: sicut nec ante fuit, quam genuit : quia ab aeterno fuit, et ab aeterno genuit:» ergo una est potentia trium personarum, sicut una est essentia earum. Cum igitur potentia Filii secundum rationem intelligendi sit consequens Filium, potentia autem generandi secundum rationem intelligendi sit ante Filium, videtur potentia Dei tantum
esse respectu subjectorum potentiae, et non respectu generationis.
SED CONTRA :
Majus est generare Filium quam omnia quae subjiciuntur potentiae divinae : ergo penes illud maxime attenditur robur potentiae : ergo videtur, quod si in Filio non sit hujusmodi potentia, quod in maximo robore potentiae defliciat a Patre, et ita non erit omnipotens.
Item, Ratio principii reducitur ad rationem potentiae : cum igitur Pater sit principium non de principio, Filius autem principium de principio, videtur quod aliquam potentiam habet Pater, quam non habet Filius.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnipotentia Dei attenditur respectu eorum quae extra sunt, et consequuntur posse commune Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut dicit Magister in Littera.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod generare non est majus aliquid, sed ad aliquid, ut dicit Magister. Nec Pater ostenditur per hoc esse aliquid, vel potens esse aliquid, sed potius ad aliquid : tamen bene concedo, quod generatio Filii major est toto mundo in infinitum : licet in creatione potentia appareat, in generatione autem proprietas : qua secundum hoc quod est ibi potentiae non distinguitur Filius a Patre, nec Spiritus sanctus, nec e converso.
Ad aliud dicendum, quod ratio principii duplex est, scilicet ad facere, et haec reducitur ad rationem potentiae : et est ratio principii non ad facere, sed ad distinguere et distingui, et haec non reducitur, imo in illa parte non est nisi ad aliquid, et non aliquid. Ex parte autem illa quae se tenet cum essentia, habet rationem potentiae, et sic est communis tribus personis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
est Deus : ergo tam pro generare quam pro creare, et ita de aliis : si autem essent æquivoca, non distribueretur pro illis : ergo videtur, quod non dicatur æquivoce.
Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?
Secundo quæritur, Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?
Videtur quod non : quia unum dicit aliquid, aliud dicit ad aliquid : sed aliquid et ad aliquid non sunt unius generis : ergo nec unius rationis : ergo æquivoce dicitur de eis.
Item, Potentiae diffiniuntur per actus : non autem unus est actus creandi, et generandi : ergo potentia non dicitur uno modo de illis.
Item, Non potest accipi secundum unam rationem quod in quadam ratione convenit tribus in communi, et in quadam non nisi uni trium : sed potentia generandi non convenit nisi uni trium, creandi autem potentia convenit omnibus tribus in communi : ergo videtur, quod non dicatur potentia univoce.
Sed contra.
Omne æquivocum aliquo modo est diversæ naturae cui respondet ratio diversa : sed in Deo non est diversitas naturae : ergo in Deo nihil alii æquivocum est : sed potentia creandi est in Deo, similiter potentia generandi : ergo potentia dicta de eis non dicetur æquivoce.
Item, Potentia creandi est idem re cum creante, et creans cum generante : ergo potentia creandi est potentia generandi : quæ autem æquivoce dicuntur, distincta non prædicantur de se invicem, quia canis latrabilis non est canis marinus : ergo potentia non erit æquivoce dicta de potentia generandi, et de potentia creandi.
Solutto . Dicendum , quodnondiciturpotentia æquivoce deillisineoquodpo - tentiaaccipiturabstrahensabutroque : aliterenimnonprædicaturdeutroque , nisiproutabstrahitabutroque : e t s e - cundumhocmanetpotentiaquæradica - turinessentiaPatrisetFliietSpiritussancti .
ADPRIMUMergodicendum , quodse - cundumquodpotentiaabstrahitetage - nerareetacreare , nondicitadaliquid , quinimodicitaliquidquodestsubstan - t i æ .
Adaliuddicendum , quodhocnonestverumdeactivispotentis : quoniamillænonperficiunturpersuosactus , sedanteperfectæsunt : quianihilagtnisiperfectuminesse . . Inpassivisauteminquibussuntactusactivorum , sicutinpa - tientedisposito , verumestquodperfi - ciunturetdiffiniunturperactus : etintalisensudicitillampropositionemPhi - losophusinIIdeAnina , ubiagitdepo - tentiisapprehendentubuspassivis , sicutipseibidemdicit : sedinDeononestpotentiapassiva : etudeoillaobjectionullaest .
Adaliuddicendum , quodpotentiaac - cpitursecundumunamrationemcom - munem , secundumquodabstrahitetabactucreandietabactugenerandi , etestinPatreetFlioetSpritusancto : sedsecundumquodconjungituractuigene - randietcreandi , licetalianonefficiaturquampriusfuit , tamenaliumnodumhabebittuncsignificandi , rationecujuspotentiagenerandinonconvenitFlionecSpirituisancto : sedpotentiacrean - diconvenittribus : ethujusratiopatetexprædictis .
- Item, Cum dicitur omnipotentia, ly omnis quod est in compositoine cum ly potentia distribuit pro omnibus quae pot-
Hishabitis , tractandaestLitterapri - mæpartis .
<--- Page Split --->
B. Ponit quædam verba Augustini, unde potest moveri auditor.
Sed vehementer nos movet quod Augustinus ait in III libro contra Maximinum 1, qui asserebat Patrem potentiorem esse Filio, eo quod Filium genuit Deum Creatorem, Filius autem non : dicebatque Patrem potuisse gignere, non Filium : et ideo potiorem esse Filio. Ad quod respondens Augustinus dicere videtur, quod Filius etiam potuit gignere, volens ostendere Patrem esse non potentiorem Filio, his verbis : Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas : quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem : neque enim non potuit, sed non oportuit. Vide et diligenter attende hæc verba : Non enim non potuit : sed non oportuit. Videtur enim dicere, quod Filius potuit gignere, sed non oportuit : et ita potuit, quod non oportuit. Quare autem non oportuit, subdit, dicens : Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur. Similiter etiam ille si nepotem non gigneret avo suo, et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens, nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur : nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit.
ARTICULUS V.
An Filius possit ex se gignere alium Filium nepotem Patrus, et an Pater plures Filios ?
cum igitur Filius Dei non sit minus perfectus quam filius hominis, videbitur ipse habere eamdem potentiam generand quam habet etiam Pater.
- Item, Augustinus dicit in Littera, non quod non potuit, sed non oportuit : ergo non videtur, quod non est ex defectu virtutis generativæ quod non produxit Filium.
« Sed vehementer nos movet, etc. » Ratione hujus capituli quæritur, Utrum Filius possit ex se gignere alium Filium qui sit nepos Patris ?
Videtur autem quod sic : in inferioribus enim videmus, quod eadem vis feccunditatis est in filio quæ est in patre :
Præterea, Propter hoc dicitur Filius imago Patris : quia in omnibus cum eo convenit : ergo et in potentia generativa, et ita videtur, quod possit producere alium Filium.
PRÆTEREA, Quæritur juxta hoc ulte-
<--- Page Split --->
rius, 'Utrum Pater potuerit producere plures filios quam unum?
Et videtur, quod sic : quia in inferioribus in quibus est potentia imperfecta, pater eadem virtute producit plures filios : ergo multo magis Pater superior potest producere plures.
Praeterea, Filio genito, aut in Patre remansit potentia generandi, aut non : si sic, cum in aeternis sit idem esse et posse, Pater genuit Filios : si non, ergo videtur, quod Pater defecerit in aliquo genito Filio, quod absurdum est.
Praeterea, Quod esset inconveniens si immoderata esset divinae generationis progressio, quod Augustinus ponit pro inconvenienti? Videtur quod nullum : quia multiplicatio boni facit majus bonum : ergo multo magis multiplicatio optimi : sed per multas generationes divinas fieret multiplicatio optimi : ergo videtur, quod deberet esse.
Item, Sicut in praecedentibus est habitum, natura de se communicabilis est : ergo quantum est de se, ita communicabilis est pluribus, sicut duobus, vel tribus : et ita communicabilis in Filio, sicut in Patre : cum igitur per distinguentia non contrahatur, eo quod non cadant in ipsam, ipsa communicabitur : et ita videtur, quod immoderata debeat esse divinae generationis progressio.
Sed contra. Sed contra : Nullius naturae potest esse multiplicatio et communicatio sine accipiente naturam illam per modum quo suppositum accipit naturam : sed non potest esse pluralitas suppositorum, nisi sit pluralitas distinguentium supposita ab invicem. Videamus ergo quibus modis distingui in una natura possunt supposita, et applicemus omnes modos naturae divinae, et videamus quantum possit extendi pluralitas suppositorum ejus. Est autem unus modus per materiam in qua est natura in supposito : et constat, quod iste modus in divinis esse non potest tribus de causis : quarum una est, quod omnis communicatio naturae quae fit per materiam fit per ma-
teriae transmutationem : in Deo autem transmutatio nulla est. Secunda est, quoniam omnis talis communicatio dividit naturam, ita quod ipsa non est una numero in suppositis, sed una ratione tantum. Tertia est, quoniam omnis talis multiplicatio prius est in potentia quam in actu : quae omnia a divina natura removentur : ergo patet, quod non est ibi communicatio per materiae particulationem, id est, per hoc quod materia particulet naturam super suppositum. Est autem alius modus qui est per proprietates facientes et constituentes et distinguentes suppositum, licet indifferens sit quod est a quo est : et iste solus modus possibilis est in divinis : et accipiantur proprietates originis inter Patrem et Filium (quia de Spiritu sancto infra patebit) non invenietur nisi paternitas et filiatio : haec autem per materiam numerari non possunt, ut probatum est : ergo non numerabuntur nisi per differentias specificas : sed omnis paternitas omni paternitati eadem est in specie quae est suppositi ejusdem naturae : smiliter omnis filiatio omni filiationi : cum igitur filii plures sive unius patris sive filiorum suorum non differant essentia, si differentiam habent, illa sumetur penes proprietates : sed non differunt specie, vel materia filiatones eorum : ergo filiatio eorum erit una tantum : ergo ipsi omnes erunt unus filius nec essentia nec proprietate differens : ergo non possunt aliquo modo in divinis esse plures filii, nec plures patres eadem ratione.
Item, Licet communicatio sit de perfectione naturae simplicis, tamen multiplicatio est de imperfectione ejus. Probatio. Multiplicatio in suppositis unius naturae non potest esse nisi una trium causarum, scilicet multiplex desiderium materiae, eo quod materia non desiderat tantum in una parte, sed in partibus omnibus perfici : vel eo quod non potest in paucis salvari perpetuo, et ideo desiderat in multis habere formam, ut
<--- Page Split --->
quibusdam destructis, in multis maneat : vel ex eo quod multi sunt actus vel motus quos explere paucis non potest. Primo et secundo modo est in hominibus, et aliis generabilibus et corruptibilibus. Tertio modo est in Angelis et stellis. Constat autem, quod nullo istorum modorum multiplicatio potest esse in divinis. Primus enim et secundus sunt per materiae partes quae in Deo non est. Tertius autem est propter imperfectionem agentis et moventis quod non potest uno motore diversa causare : ergo talis multiplicatio suppositorum non est in natura divina : ergo non erit nisi penes speciem proprietatum originis : et inde sequitur ut prius.
Item, Intellectus dicentis intrinsecus bene est secundum sui naturam sibi proferre verbum : sed non potest talia duo proferre verba, nec unum verbum profert aliud verbum : cum igitur summus spiritus per hunc modum generet verbum, nec potest proferre duo verba, nec verbum producet aliud verbum : et ita non erit nisi unus pater et unus filius.
PRÆTEREA , Ad communicationem naturae et societatis jucunditatem sufficit unus : ergo alii etiamsi generari possent, superfluerent.
SOLUTIO . Istisultimisrationibuscon - sentiendumest , dicendoquodnonpotestessenisinusDeusPater , etunusFilius : quiaillæomnesconcluduntdenecessi - t a t e . Licetenimultimaratiositvelvi - deaturesseconvenientiæ , sitamencon - jungitureiratioAnselmi , eritnecessa - r i a , scilicetquodquodlibetminimumin - convenienisinDeoestimpossibile .
DICENDUMergoadprimum , quodea - dempotentiaestinFilioquæinPatre , sednonadidem , utfacilepatetexpræ - dictis : necexhocestimperfectioinFilioquodnonprofertaliumFilium , sedpotiusperfectio , cumipseitacontineat
totumesseFilii , quodsialiusesset , nullomododifferepossetabipso .
AdaliudrespondetinfraMagisterdi - c e n s : « Nonenimnonpotuit , » idest , nonexhocimpotensfuit : quodautemAu - gustinusdicit , « nonoportuit , » conjunctumdictoAnselmi , facitimpossibilitatem : sienimnonoportuit , inconveniensfuit : ergoDeoimpossible : siergovanumetfrustraremoventuranaturainferiori , multomagisanaturasuperiori .
Adaliuddicendum , quodipseinpro - prietatePatrisnonpotuitesseimago : quiasiccessaretratioPatris , cumPateretfliusnecessentianecproprietatedif - ferrent : undeimagosecundumsuira - tionensempersalvatinaliquorationemdistinctionis , inquonecconvenitnecconvenierepotestcumeocujusestimago : perhocipsumenimquodimagoest , abalioest , sedhocnonestinaliquoessedissimilem , sedpotiusineoquodnonestaliquid , sedadaliquid .
Adidquodulteriusquæritur , UtrumAdquæst . potueritproducerepluresfliios ? patetAd 1 . perprædicta , quodnon : quiaillifliinecessentia , necproprictatedifferrent : etsicinomnibusidemessent , etnonplu - r e s : etideonnonestsimiledepatrein - feriori , inquopluresfliipermateriamdistinguuntur , etperformamsecundumessequodhabentinhacmateria .
Adaliuddicendum , quodpotentiagenerandinondeficitinPatre , necesthocaliquidquærere , UtrumdeficitetiamgenitoFliio , tamquamFiliigeneratiositpræterita ? quiainæternitateetinæternonihilpræteriit , etnihiladvenit : etideoFiliusnecantenecpostgenerationispotentiamest , sedinnuncstantesempergenitusest , utinfrahabebitur . Diciturenimsempergenitus : nonquiapræteriitgeneratioejus , sedquiaperfectaestetsemper : quianumqnamdeficitinnuncstanteæternitats : undeillaobjectiopro -
<--- Page Split --->
cedit de Deo sicut de re temporali, et ideo non valet.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod immoderata non potest esse generatio divina : eo quod hypostases ultra tres multiplicari non possunt : et esset inconveniens quod supra dictum est, scilicet quod aut ex eo quod non possit in paucis salvari, aut quod pauca supposita ad multos modos
actuum non sufficerent si fieret immoderata : et ideo immoderata in Deo fieri non potest.
Ad aliud dicendum, quod natura de se est communicabilis : sed communicatio exigit distinctionem acceptam penes proprietates diversas specie et non materia : et illa ultra tres in divinis esse non possunt, ut patet ex prædictis.
C. Opponitur prædictis verbis Augustini.
Hoc autem videtur quibusdam non posse stare, scilicet quod Filius potuerit gignere. Si enim potuit Filius gignere, potuit esse pater : et si potuit esse pater, potuit ergo esse pater vel sui, vel Patris, vel Spiritus sancti, vel alicujus alius : sed alius non, quia nullus alius semper fuit : nec Patris, quia Pater est ingenitus et innascibilis : nec sui, quia nulla res seipsam gignere potest : nec Spiritus sancti, quia nasci non potuit : si enim - nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit.
ARTICULUS VI.
An tres hypostases possint esse pater alicujus quarti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in contrarium objiciendo : « Si potuit Filius gignere, potuit esse pater, etc. »
Videtur enim, quod ratio Magistri non valeat : quia si pater fuerit secundum haereticos, tunc eadem haeresis potuit dicere paternitatem esse, et quod filius sit pater illius quarti, et ita esset pater et filius diversis respectibus, sicut saepe contingit.
neretur Patri nec Spiritui sancto : ergo una paternitate omnes tres essent patres illius filii, sicut Pater et Filius unum sunt principium Spiritus sancti, eo quod in spirando Spiritum sanctum, Pater non habet oppositionem relativam ad Filum. Illius autem simile nec in corporali, nec in spirituali natura invenitur, quod una proprietate patris tres hypostases sint pater, vel patres unius : unde non potest esse pater alicujus quarti.
ARTICULUS VII.
Utrum quia filius potuit nasci, potuit et mutari ?
Ad hoc dicendum, quod hoc esse non potuit : quia sicut dicit Anselmus, in omnibus manet unitas in divinis ubi non distinguit oppositio relationis : sed in generatione illius quarti, Filius nec oppo-
Deinde objicitur de hoc : « Si enim nasci potuit, esse Filius, et ita mutabilis esse potuit, etc, »
<--- Page Split --->
Hoc enim non videtur esse verum : quia esse filium non est aliquid penes quod vel ad quod sit motus : motus enim et mutatio non sunt in relatione : et ideo non videtur sequi, quod potuit mutari.
Præterea, Pater incarnari potuit, et etiam Spiritus sanctus, ut habetur infra : sed qui incarnatur, nascitur : ergo mutatur secundum istam litteram, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod licet in ad aliquid, et ad ad aliquid non sit motus per se, tamen ad ipsum est motus per ac-
cidens, qui in omnibus est praedicamentis, ut dicit Philosophus : motus autem per se et per accidens in Deo non cadunt.
Ad aliud dicendum, quod incarnatio non dicit immutationem Dei vel divinae naturae : sed potius quod aliud, scilicet humana natura alio modo se habet ad ipsam, quia secundum unionem, ut in III Sententiarum determinari habet : sed hic Spiritus sanctus mutaretur a sua proprietate, quae mutatio caderet in personam divinam : et ideo bene dicit Magister.
D. Hic quæritur, Quomodo intelligenda sint?
Quomodo ergo accipiatur quod supra dictum est : Non enim non potuit gignere, sed non oportuit : quasi potuit, sed non oportuit. Non est nobis perspicuum aperire quomodo sit hoc verum : et ideo sub silentio potius esset prætereundum, nisi me super hoc aliquid loqui cogeret instantia quærentium.
E. Hic apertur ex quo sensu accipienda sint.
Potest ergo sic intelligi : Non enim non potuit, sed non oportuit, id est, non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat : sicut Deus Filius non est Deus Pater, nec tamen hoc ex impotentia sui est. Nam et Pater similiter non est Filius, nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quærit Maximinus Arianorum Episcopus : Unde ergo est quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater ? non utique ex impotentia, sed Pater proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium : et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus postea plenius tractabitur.
<--- Page Split --->
cum dicitur: Non non potuisse : quia impotens ex hoc non fuit: hoc enim ex ratione verbi extrahi non potest.
SOLUTIO. Magister vult, quod non non potuit, negatio ibi sit quasi termini privativi : et tunc non enim non potuit tantum valet (ut antiqui dicunt) quantum, non enim impotuit, ut ita dicam : et tunc ulterius sequitur, non ex hoc impotens fuit.
Deinde quæritur de hoc : « Non enim non potuit, etc. » Videtur non esse conveniens expositio
F. Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filio ?
Item quæritur a quibusdam, Si Pater potens sit natura gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filio ? Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura : ejus enim potentia natura est, vel essentia. At inquiunt illi, Si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi. Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere : habet ergo aliquam potentiam Pater quam non habet Filius. Non sequitur. Eamdem enim potentiam habet penitus Filius, quam et Pater : qua potuit gignere, et Filius gigni potuit. Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quæ est in Patre, qua potuit gignere. Sed contra hoc opponitur, Aliud est posse gignere, aliud est posse gigni quia aliud est gignere, et aliud gigni. Hic distinguendum est. Si enim cum dicitur, Aliud est posse gignere, aliud posse gigni, aliam significas potentiam qua Pater potens est gignere, et aliam qua Filius potens est gigni : falsus est intellectus. Si autem dicas Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem qua genitor est, Filium aliam qua genitus est verus est intellectus. Aliam enim habet Pater proprietatem, qua Pater est : aliam Filius, qua Filius est.
DIVISIO TEXTUS.
« Item quæritur a quibusdam, Si Pater potens, etc. »
Hic incipit secunda pars istius dustin-
ctonis in qua quærit, cum dicitur, Pater potens est natura gignere Filium, etc.? in qua quæstione propter Litteram trahtur potentia ad essentiam, et magis elongatur ab actu notionali : unde aliqua ratio dubi potest esse, utrum hoc sit aliqua potentia quæ sit in Filo? Et ista pars
<--- Page Split --->
continet duo capitula. In primo distinguitur ista, Pater habet potentiam gignendi Filium. In secundo autem distinguitur ista, Pater habet potentiam generandi quam habet Filius, ibi, G, « Ita etiam cum dicitur, etc. »
ARTICULUS IX.
An Pater natura sit potens generare Filium ?
Objicitur autem de hoc quod dicit Littera: « Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura, etc. »
CONTRA :
Dicit Philosophus, quod cujus est potentia, ejus est et actus: si igitur potentia generandi naturae est, etiam actus naturae erit: et sic natura generat, quod supra negatum est 1.
Praeterea, Si Pater potens est natura gignere Filium, cum eadem natura sit in Filio et Spritu sancto, in istis erit eadem potentia : aut ergo possibilis ad actum, aut impossibilis. Si primo modo : ponamus ergo, quod Filius generet et Spiritus sanctus, tunc ex hoc non sequitur impossibile quod supra improbatum est : quia magnum sequitur impossibile, scilicet quod series divinae generationis non impletur, ut dicit Augustinus. Si autem impossibilis es ad actum, tunc erit cassa et vana, quod est absurdum.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Pater non est potens nisi natura, ut Magister dicit : sed aliter significatur potentia, cum dicitur, potentia natura generandi, et potentia gignendi absolute : quia potentia gignendi natura in eo quod hujusmodi, non dicit potentiam per comparationem ad actum, sed per comparatio-
nem ad naturam in qua radicatur, tamen cum aliqua inclinatione ad actum : cum autem dicitur, potentia gignendi, dicitur potentia in actu, ut prius dictum est : unde nihil prohibet de potentia prima concedere, quod sit in Filio sub distinctione tali, quod gignendi potest esse gerundivum verbi activi personalis : et tunc non debet concedi, quod potentia natura gignendi sit in Filio : quia sensus esset, quod potentia esset in Filio quae ex natura posset generare, etsi non generaret : quia qui ex potentia naturae generat, non ex necessitate generat. Si autem sit gerundivum verbi impersonalis vel verbi personalis passivi, tunc bene potest concedi : quia si est gerundivum verbi impersonalis, tunc sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua aliquis potest generare. Si vero est verbi personalis passivi, sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua generetur : et hunc ultimum sensum ponit Magister in Littera : actus enim omnes particularium sunt et potentiae : sed tamen potentiae radicantur in natura : et ideo secundum Damascenum, licet potentia sit naturae, ut in qua fundatur, tamen non denominat naturam, sed hypostasim : unde dicit Damascenus, quod licet in Christo sint duae voluntates, tamen non est nisi unus volens, et non duo volentes : et ideo non oportet, quod actus sit naturae immediate, ita quod non hypostasis. Vel dicatur, quod hoc generaliter verum est, cujus est potentia ejus est et actus : sed non oportet quod eodem modo : quia potentia est alicujus secundum naturam, et actus est ejusdem secundum hypostasim, et ita est naturae in hypostasi vel supposito.
Ad aliud dicendum, quod una natura est in tribus personis, sed non est eadem comparatio naturae in illis : quia per relationem una distinguitur ab alia : et ideo in quantum natura est in una, comparatur per potentiae rationem ad unam, se-
<--- Page Split --->
cundum aliquem actum secundum quem eadem potentia in natura manente non potest comparari in alia : quia non est idem actus, ut supra diximus, eo quod potentia generandi per ly generandi conjungitur rationi notionis Patris, quam conjunctionem non potest habere in Filio vel Spiritu sancto.
ARTICULUS X.
An eadem sit potentia qua Pater potuit generare, et qua Filius generari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister : « Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit igni, quae est in Patre, qua potuit generare, etc. »
Hoc enim non videtur verum : quia non est eadem potentia activi et passivi : gignere autem est activum, et gigni passivum.
Præterea, Activum et passivum distant, sicut efficiens et materia : sed efficiens cum materia numquam potest esse idem essentia, ut probat Philosophus : ergo nec eadem est potentia ad gignere, et ad gigni.
Præterea, In nominibus etiam videmus, quod non est una notio qua Pater est gignens, et qua Filius est genitus : ergo nec erit una potentia, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod una est potentia in ratione potentiae naturalis, sed non una in ratione potentiae ad actum : quia potentia secundum rationem intelligendi est media inter naturam in qua radicatur, et actum qui egreditur ab ipsa, et Magister loquitur secundum comparationem illam in qua comparatur ad naturam in qua radicatur.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod in divinis nihil est passivum : sed principians et principiatum vix admittitur ibi : et bene potest una potentia naturae secundum quod hujusmodi, aliquid esse principians et principiatum, licet haec non possit esse una potentia relata ad actum.
Ad ALIUD dicendum, quod illa propositio vera est in his in quibus est efficiens et activum, et passivum et materia physica : sed aliud est modus activi, et activum ipsum : aliud modus passivi, et passivum ipsum. Gignere enim in divinis non est agere, licet habeat modum activi quem attendit Grammaticus. Similiter gigni non est pati nisi secundum modum grammaticalem : sed ad tale pati quod est in modo significandi tantum, sufficit principiatum esse quocumque modo.
Ad ALIUD dicendum, quod notio comparat potentiam ad actum, et conjungit eam actui: et ideo non est mirum si discrete tunc personis convenit: sed non sic facit natura quae habet potentiam quasi indistinctam: non enim distincta est potentia nisi per actum.
G. Quomodo intelligendum sit, Filius habet, vel non habet potentiam generandi?
Ita etiam cum dicitur, Filius non habet potentiam generandi quam Pater habet, dupliciter intelligi potest. Si enim dicatur, Filius non habet potentiam generandi quam et Pater, scilicet qua potens sit ad generan-
<--- Page Split --->
dum, id est, ut genuerit vel ut generet sicut Pater : verum est. Si vero intelligatur sic : Non habet potentiam qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est ut genuerit vel ut generet : falsum est. Sicut dicitur, Pater habet potentiam qua potest esse Pater, Filius vero non habet potentiam qua possit esse Pater : et e converso, Filius habet potentiam qua potest esse Filius, Pater vero non habet potentiam qua possit esse Filius : habet ergo aliquam Pater quam non habet Filius, et e converso. Absit : quia eadem est potentia Patris, qua potest esse Pater : et Filii, qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas, qua Pater vult esse Pater, non Filius : et Filius vult esse Filius, non Pater : et eadem est voluntas Filii, qua vult esse genitus, et Patrem genuisse : et Patris, qua vult esse genilor, et Filium genitum esse.
ARTICULUS XI.
Utrum illa sit vera, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater?
tentia conjuncta est actui : et cum dicitur, Filius habet hanc potentiam quam Pater, conjungitur relationi Filii et proprietati, quae repugnat ad actum : ergo videtur absolute falsa esse.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate solutio, duplex est, sicut dicit Auctor : cum enim dicitur, Filius habet, per ly habet intelligitur haec determinatio secundum naturam, eo quod non habet nisi per naturam : et sic fit comparatio potentiae ad naturam et ad actum : et secundum primam comparationem vera est, secundum autem secundam falsa est, ut dicit Magister.
Deinde quæritur de illa quam in secundo capite ponit : et distinguit eam, hanc scilicet, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater, etc.
Hæc enim videtur distingui bilis non esse, sed absolute falsa : quia in nullo videtur potentia conjuneta actui, et rationi oppositæ ad actum illum : cum autem dicitur, potentia generandi, po-
<--- Page Split ---> DISTINCTIO VIII.
A. De veritate et proprietate et incommutabilitate et simplicitate essentiae Dei.
De proprietatibus et conditionibus Trium- tatus et unit- tatus.
Nunc de veritate sive proprietate sive incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae, sive substantiae sive essentiae agendum est. Est itaque Deus, ut ait Augustinus in libro V de Trinitate, sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur, essentia Graeci ovax vocant 1. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia : ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est, quam ille qui dixit fa- mulo suo : Ego sum qui sum : et, Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos 2. Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit prae- teritum vel futurum. Unde Hieronymus ad Damasum scribens 3, ait : Deus solus, qui exordium non habet, verre essentiae nomen tenet : quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est : quasi non sint qua mutabilia sunt. De quo enim dicitur fuit, non est : et de quo dicitur erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus ergo Deus vere est : cujus essentiae comparatum nostrum esse, non est.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc de veritate sive proprietate et incommutabilitate, etc. »
Hic incipit tertia pars illius tractatus de generatione Filii. Cum enim in om- ni generatione sit essentia aliquo modo conjuncta genito a generante. posset cre- di esse divisa per communicationem aeternae generationis : et tunc non esset
incommutabilis, nec simplex : et ideo inductur huc de istis, ut scaabus non esse divisam, et tamen communicatam in generante et genito. Dividitur autem ista distinctio in tres partes, in quarum prima agit de veritate et proprietate es- sentiae divinae. In secunda autem agit de incommutabilitate ejusdem, ibi, C, « Dei autem solius essentia, etc. » In tertia, agit de simplicitate ejusdem ibi, D, Eadem quoque sola proprie ac vere, etc. »
<--- Page Split --->
Prima harum dividitur in duas partes. In prima veritatem divinae essentiae determinat. In secunda autem objicit et solvit, ibi, B, « Hic diligenter advertendum est, etc. »
ARTICULUS I.
Quid sit veritas, quid proprietas, et quid incommutabilitas?
non in natura secundum quod natura est, ut videtur.
ULTERIUS quaeritur de ratione expositionis quam dicit Magister, veritas sive proprietas.
Constat enim, quod veritas pluribus convent : ergo non est proprium solius divinae naturae.
Praeterea, Magister ubi exsequi debet de quantitate veritatis sive proprietatis naturae divinae, exsequitur de proprietate entitatis ejus : ergo videtur, quod idem sit veritas et entitas.
Incidunt autem hic plurima dubia circa primam partem. Sed ante Litteram determinanda sunt tria : quorum primum est, Quid sit veritas, atque proprietas, et incommutabilitas, atque simplicitas ? Secundum est, penes quid attenditur numerus eorum ? Tertium est de significatione istorum nonnunm, natura, substantia, essentia, esse, quae Magister ponit in principio istius capituli.
Primum, quid sit veritas?
Dicit Augustinus, quod veritas est entitas rei : ergo videtur, quod veritas naturae divinae idem sit quod entitas ipsius.
Item, Quodam diffiniunt verum, dicendo quod verum est indivisio actus a potentia : in divinis autem non est actus et potentia : ergo non est ibi indivisio actus a potentia : ergo divinae naturae non convenit, veritas, ut videtur.
Praeterea, Vertas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Anselmus : haec autem veritas non convenit soli divinae naturae, sed multis aliis : ergo haec non est veritas quae hic quaeritur.
Praeterea, Philosophus dicit, quod verum et falsum sunt in anima, secundum quod veritas est adaequatio intellectus vel mentis cum re : sic iterum veritas non erit propria divinae naturae : vel si erit ibi veritas, eit in ideis ejus, et
SOLUTIO. Dicendum, quod licet verum sumatur multis modis, ut probant objectiones, tamen hic dicitur verum idem quod extranee naturae impermixtum. Sunt enim tria extranee praecipue, scilcet privatio quae extranee est entitati, et potentia, et diversum vel diversitas in ipso ente : quod enim in privatione est, non est, sed habet aptitudinem ad esse : quod autem in potentia est, potest esse : et quod ex diversis est, non habet ens proprium, quia diversorum habet entitatem : unde veritas dicitur hic impermixtio extranei ad ens, eo modo quo dicimus verum aurum cupro non permixtum : et ita non erit vere ens nisi natura divina, quae nec privationi subjacet, nec in potentia est, nec ex diversis constat, sicut Magister probabit infra, quando quaeretur de quantitate veritatis istius.
DICENDUM ergo ad primum, quod bene competit diffinitio Augustini de vero : quia nihil ita proprie est id quod est, sicut natura divina, eo quod ipsa totum et tantum est id quod est, et non permixta eis quae secundum aliquid non sunt, vel ex diversis sunt.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa diffinitio satis convenit : quia nullus actus a potentia adeo indivsus est, sicut ille qui idem est : sed oportet, quod potentia non accipiatur pro potentia materiali : quia divina essentia nec idem est cum potentia materiae, nec etiam indivi-
<--- Page Split --->
sa ab ipsa : et hoc ideo quia cum divina essentia sit motor universalis omnium, stabilis in se manens, non potest esse mota : materia autem semper mota et mutabilis est. Item, quia divina essentia regit omnes res praeter quam quod mi- secatur cum illis, ut dicit Philosophus : sed materia permiscetur materialibus : oportet ergo, quod accipiatur potentia active : et tunc ipsa est idem potentiae suae : et ideo verior, quia verius habet esse agens quam patiens : et sic bene ha- bet divina essentia actum et potentiam, et habet ea indivisa : quia est eadem prae- cise secundum quod actus est in agente, sicut sunt actus interiores, ut intelligere, velle, et hujusmodi : sunt enim quaedam extra ipsam quae tenent se ex parte acti, ut creatio, recreatio, gubernatio etiam aliquo modo : et illa non sunt idem ipsi secundum quod sunt in creatis, recrea- tis, gubernatis, et hujusmodi.
Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod verum et falsum quae sunt in anima, sunt ab actu animae qui est componere vel dividere : et de tali veritate non quaeritur hic : quia illa veritas est in signo, et causata ab ista veritate.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod proprietas Ad 1 idem est quod dispositio veritatis quae soli divinae entitati convenit secundum illam omnimodam impermixtionem, de qua dictum est : sic enim nulli alii convenit.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in veritate entitas est subjectum veritatis secundum rationem, sed in divinis in quibus non est compositio, est idem aliter significa- tum in uno et aliter in alio. In entitate enim significatur sicut in conceptu sim- plici, ante quem nihil est concipere de re : quia ens est primum cadens in no-
strum intellectum : sed veritas proprietatem impermixtionis tangit : et ideo Magister entitatem, proprietatem, veritatem, vocat idem, licet non eodem modo significatum : quia entitas est primum, et senius, ut dicit Dionysius : veritas autem est dispositio ejus de qua dictum est : proprietas autem est secundum quod est consequens esse divinum, et in quantum divinum est, et non est consequens aliud esse : sicut etiam dicimus proprietatem trianguli rectilinei habere tres æquos duobus rectis, eo quod sequitur triangulum, in quantum rectilineus et triangulus.
ARTICULUS II.
Penes quod accipiuntur veritas, inconmunicabilitas, et simplicitas ?
Secundo quaeritur, Penes quid ista accipiuntur ?
- In divinis enim sunt tria, scilicet essentia, persona, notio : ergo videtur quod hæc tria ad illa tria debeant reduci.
Sed contra hoc est quod omnia ista sunt naturae divinae in eo quod natura divina est : ergo non reducentur ad personam et notionem. Sed secundum hoc, cum in natura divina non sit accipere nisi divinitatem habitam et habentem ipsam, hoc est, naturam et suppositum, videtur quod ista non debeant esse nisi duo et non tria.
- Praeterea, Nos vidimus, quod ea quae opponuntur contrarie, et ut privatio et habitus, et contradictorie, idem est subjectum circa quod sunt : sed communicabilitas et incommunicabilitas opponuntur contrarie, aut ut privatio et habitus : ergo debent attendi circa idem secundum rationem subjecti : sed in inferioribus incommunicabilitas non est circa quo est, sed circa quod est, vel ma-
<--- Page Split --->
teriam : ergo videtur, quod in divinis secundum rationem intelligendi incomnunicabilitas sit circa idem. Cum igitur in divinis non sit suppositum nisi persona, videtur quod incommunicabilitas sit de convenientibus personae secundum se, et non naturae.
- Item, Veritas et entitas secundum actum, quae vera est entitas, in inferioribus non est nisi gratia esse vel quo est : ergo videtur, quod in divinis veritas sit de pertinentibus ad essentiam : supplicitas autem dicitur a privatione partium componentium : ergo videtur, quod simplicitas sit a privatione primarum partium componentium esse : haec autem sunt quod est, et esse secundum Boetium : ergo simplicitas in divinis erit ab indifferentia quod est et esse in divinis.
Solutio. Ultimae objectioni consentiendo dicimus, quod ista tria accipiuntur ita, quod veritas sumetur ab esse essentiae, incommutabilitas autem ab eo quod est, simplicitas autem ab indifferentia utriusque. Et quod objicitur secundo loco, quod non est quod est in divinis vel suppositum nisi in persona, dicendum quod hoc verum est secundum rem, sed ex modo intelligendi, cum dicitur, Deus, significatur divinitas in habente, et illud habens dicitur suppositum non in ratione personae : et gratia illius sequitur substantiam divinam incommutabilitas.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod bene concedo, quod non sumuntur haec tria ab illis tribus, eo quod sunt consequentia essentiam in eo quod essentia est. Licet enim non sint in divinis nisi illa tria, tamen illa tria non sunt ibi tria, quia non faciunt numerum : essentia vero licet sit unum tantum, tamen est ipsam multis modis considerare, scilicet in habente, et extra habentem, vel secundum utrumque, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non est in natura accipere nisi habens et habitum :
sed ex hoc ipso resultat tertia consideratio ex comparatione unius ad alterum per indifferentiam. Ad alia patet solutio per dicta in principio solutionis.
ARTICULUS III.
Utrum nomina dicta de Deo ut essentia, substantia, scientia, sapientia, bonitas significant idem vel diversa : et utrum debeant dici synonyma vel non ?
Deinde quaeritur de differentia illorum nominum quae Magister tangit in principio, scilicet natura, substantia, esse, etc. : et gratia illorum quaeratur etiam de aliis quæ sunt sapientia, scientia, bonitas, et omnia quæ de Deo dicuntur. Et quaeremus duo, scilicet utrum ista omnino idem significent ? Et secundo de compositione eorum cum Deo, utrum notetur ibi fieri aliqua compositio, vel nulla ?
Videtur autem, quod omnia dicta de Deo essentialiter sint synonyma : synonyma enim sunt quæ idem significant, quamvis etiam aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, ut lapis, et petra : cum ergo omnis illa multitudo nominum essentialium idem significent, licet aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, tamen synonyma esse videntur.
Item, Synonyma sunt quæ tantum habent multitudinem secundum vocem sicut homonyma quæ habent unitatem secundum vocem, et multitudinem secundum esse : sed in istis nihil invenitur in essentia et persona quod illi multitudini respondeat, quia nec substantia, nec accidens : ergo videtur, quod ista verissime sint synonyma.
Item, Augustinus dicit, et habitum
<--- Page Split --->
est supra 1 ut auctoritas, quod hoc est ibi esse quod sapere, et eo Deus est quo sapiens est, et eo sapiens est quo est : sed hoc non posset esse nisi sapientia et essentia nominarent idem et secundum idem : ergo videtur, quod sint tantum synonyma : et eadem ratio est de aliis : ergo videtur, quod omnia tantum sint synonyma.
Sed contra. SED CONTRA : Quaecumque nomina verissime faciunt notitiam illorum a quibus imponuntur, si illa a quibus imponuntur non sunt unius rationis, ipsa nomina non sunt synonyma : sed essentia et sapientia in Deo verissime faciunt notitiam eorum a quibus imponuntur, et non sunt unius rationis : ergo non sunt synonyma. Prima patet de se. Secunda probatur sic : Hic habetur in Littera, quod solus Deus vere est essentia. Similter Augustinus dicit, quod solus Deus vere sapiens est : sed ratio essentiae in eo quod hujusmodi, non est ratio sapientiae in eo quod hujusmodi : quia aliter in omnibus idem esset esse et sapere, quod falsum est : ergo ista nomina non sunt synonyma.
Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod ista nomina dicta de Deo differunt per connotata in creatura, et non habent aliquam differentiam si in Deo absolute accipiantur. SED CONTRA : Connotatum est effectus in creatura : sed effectus non est nisi a causa ut causa : ergo ista nomina non dicerentur de Deo nisi sicut de causa ut causa : quod plane falsum est, quia sapientia vel sapiens nullam nominat causam ut causam. Praeterea, ponamus per intellectum non esse connotata in creatura, quaero si adhuc Deus sit sapiens bonus, ens, et hujusmodi? Constat quod sic : ergo illa solutio nulla est.
Praeterea, Quod est posterius, non est causa diversitatis vel identitatis in eo quod est prius : sed connotata sunt posterius in tempore : ergo non sunt causa
identitatis vel diversitatis eorum quae sunt ab aeterno.
I d e o fuerunt a l i i q u i dixerunt , quodinveritateDeusnon habet nomen p r o - prium , sednos dedimus einomina : etideo i s t a nomina transferuntur i n eumab h i s q u a e invenimus i n creaturis : etpenes illas accipiunt diversitatem . SedCONTRA : Autistanominantquodproprieest i n D e o , a u t q u o d figurative e s t inipso . Siprimomodo , nihilvaletsolutio : q u i a adhuc remanet quaestio , qualiterin significando habent differentiam p e - neseaquae nominantin D e o . Sisecundomodo , t u n c Deusnon v e r e v i t a e s t , sedfigurative , necvere sapientia e s t , quodabsurdissima haeresis e s t . Praeterea , s u - p r a habitum e s t 2 , q u o d talia secundumrem p e r prius d e D e o dicuntur , e t perposterius d e creatura .
Solutio . Sinepræjudiciodicendum , quodinomnibustaltbusnominibusduosuntattendenda , scilicetquidnominant , etinquosignificaturponiquodnomi - n a n t : cumenimegodico , sensus , hocnomen , sensus , accipiosecundumhocquodnominattantum : etideoaccipioinrationeunacommuni . Siautemdicosensushominis , etsensusbruti : jametinaliaetaliarationeaccipio , secundumquodaccipioipsumineoinquonotaturponisignificatumipsius . Itadicodehu - jusmodinominibusdivinis . Sienimat - tendantursecundumeaquænominanttantum , tuncomniaillanominadiversi - tatemrationishabentdese : aliaestenimperseratioessentia , etaliaratiosapientiaperse , etsicdealiis . Siautemattendoeasecundumidinquoponitursignificatumeorum , hocesttalequodhabetindifferentiamquodestetesseetaliquidesse . HæcenimtriasecundumBoetiumdifferunt : quiaquodest , estidquodresestvere , etsuppositum : esseautemestessentiaejusvelactusessen - t i æ : aliquidautemesseestperaliquid
<--- Page Split --->
trahens ipsum ad partem vel speciem : et haec omnia idem sunt in divinis : quia in Deo idem est quod est et esse, et ipse Deus etiam est quidquid habet : et sic idem est in ipso esse et aliquid esse. Si igitur quaeratur, Quare sapientia est bonitas, et haec duo essentia ipsa? unde enim est? non dicetur, quod hoc sit a sapientia in quantum sapientia est, vel ab essentia in eo quod essentia est : sed dicetur, quod hoc est propter id, quia in quo sunt ista, tantaemplicitatis est, quod ipsum id quod est suum esse, et suum esse est id quod est. Ex primo igitur est diversitas attributorum, ex secundo autem identitas rerum : et sic patet plana solutione, quod ista non sunt synonyma etiam ab aeterno intellecta a Deo, et abstracta ab omni causalitate.
AD PRIMUM dicendum, quod ista non sunt synonyma, quoniam non habent eamdem rationem rei quam significant, sed sunt idem in re, non propter id a quo imponuntur, sed propter id in quo ponuntur sua significata : hoc autem non est in petra et lapide : quia illa non habent diversitatem alicujus rei, sed tantum nominis, secundum etymologiam, non rei, sed nominis.
Ad aliud dicendum, quod ista non habent tantum multitudinem secundum vocem, imo quantum est de natura suorum significatorum multitudinem habent rationis rei. Sed quod haec res est illa, hoc non convenit eis per se, sed per aliud in quo sunt.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus attendit identitatem rei quae est ex eo quod ista sunt in tali subjecto, et non attendit sapere et esse secundum intentiones quas nominant.
Ad in autem quod objicitur contra solutiones inductas, bene puto quod non bene se habent solutiones illae.
ARTICULUS IV.
Qualiter possit verificari compositio ustorum nominum cum Deo qui non est compositus ?
Ulterius quaeritur, Cum ista significantur componi circa id in quo sunt, cum ex eo in quo sunt omnimodam habeant identitatem, qualter possit significari compositio eorum ?
Omnis enim nota compositionis significat compositum componi ex diversis : sed cum dico, Deus est aeternus, vel incommutabilis, vel sapiens, interedit hic nota compositionis : ergo significat Deum componi ex diversis.
Item, In primo Physicorum dicit Philosophus, quod dicentes omnia unum, conturbati sunt compositionis significatione, et auferebant notam compositionis significatam in hoc verbo, est, dicentes quod non oportet dicere quod paries est albus, sed paries albatur : et hoc non faciebant nisi quia ly est significat quamdam compositionem, quam sine coupositis diversis non est intelligere : ergo in talibus videtur semper falsa significatio, cum dicitur, Deus est sapiens, Deus est bonus.
Si forte dicatur, quod in quibusdam compositionibus prædicatur idem de se, ut cum dico, homo est homo, asinus est asinus. Hoc nihil est : quia in talibus subjicitur ly homo gratia ejus quod est, et prædicatur gratia ejus quo est : et inter illa bene intercedit compositio : in Deo autem non est aliqua compositio.
Item. Prædicatum in omni propositione causa innotescendi subjectum ponitur : et non sunt idem per quod aliquid innotescit,et id quod per ipsum innotescit : ergo in omnibus intercedit compositio.
Si forte dicatur, quod hujusmodi compositio est ex parte nostri intellectus,
<--- Page Split --->
qui non accipit simplex multus modus significatum, nisi componendo unum cum alio et dividendo, licet composita et divisa idem sint. Tunc objectur, quod secundum hoc, omnis noster intellectus est falsus de Deo, cum non acceptat rem sicut est, sed potius sicut non est. Si forte dicatur, quod sic est sicut in mathematicis, quod abstrahentum non est mendacium, eo quod modum abstractionis non ponunt in re : ita hic intellectus componens, modum suum in re non ponit. Hoc nihil est : quia licet mathematica secundum esse sunt in naturalibus, et non separata ab ipsis : tamen per esse quantitatis non habent rationem diffinitivam a naturalibus : quia aliter æquivoce diffiniretur linea lignea et lapidea per esse quantitatis, quod falsum est : unde mathematica habent aliquid ex parte rei, scilicet naturam quantitatis, super quod ponunt hujusmodi abstractionem, aliter enim esset intellectus falsus : hoc autem in divinis nihil videtur esse unde oratur hujusmodi composito.
Solutio. Ad hoc sine præjudicio dicendum, quod valde insufficientes sunt solutiones Magistrorum magnorum quorumdam : unde dicendum, quod in veritate in divinis nulla composito est in re ipsa : tamen, ut dicit Damascenus, quædam in divinis significant naturam, quædam quod naturam assequitur, sicut justus, et sapiens. Unde intellectus noster in hujusmodi compositone est in triplici actu : si enim accipiatur unumquodque istorum nonnunm secundum id a quo imponitur, vel secundum id quod signifficat, quod idem est, erit alius intellectus substantiæ, et alius sapientiæ, et ita de aliis, ut ante dictum est. Si autem accipiantur ista ab intellectu nostro, non ut ab eo quod significant, sed in ipso in quo sunt, accipientur omnia ut unum et idem propter duplicem simplicitatem ipsius, scilicet indifferentiam quod est et esse et aliquid esse, sive habentis et habitu. Ter-
tus actus intellectus oritur ex collatione unus modi intelligendi cum alio, sicut conferimus id quod assequitur naturam in ratione assequentis, non in ratione identitatis, ad naturam quam assequitur : et sic oritur intellectus componens unum cum altero, et formans compositiones : quæ tamen nota compositionis non est in Deo, nisi in ratione proprii eorum quæ componuntur : nota autem compositonis media est ab intellectu nostro, qui non conjungit ea quæ secundum se habent diversas rationes sine nota compositionis mediæ : ex parte autem rei non notabit ista composito nisi identitatem. Et sic patet qualiter intellectus componens, aliquid habet in divinis supra quod fundatur ex parte eorum quæ componit, si secundum rationes proprias accipiantur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, Deus est æternus, et hujusmodi, notat composito identitatem inter ea quæ secundum rationes proprias diversitatem habent, licet ex subjecto habeant identitatem : et ideo aliquo modo fulcitur intellectus componens super diversitatem rationum ut habeat componibilia, et super identitatem rei ex parte subjecti : et ideo componit ea compositione notante idem secundum rem, in quo eodem modo sit diversitas rationis secundum attributa sibi.
Ad ALIUD dicendum, quod ipsi auferèbant notam compositionis : quia ipsi dicebant tantum unum esse omni modo, scilicet re, et ratione et in talibus non potest poni aliqua composito, eo quod in talibus nulla componibilia re vel ratione invenat intellectus . sed non est ita in attributis divinis, in quibus salvatur diversitas rationis attributorum, licet non diversitas rerum.
Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, homo est homo, quod hoc verum est : quainter illa composita notatur diversitas rerum, scilicet quod est et esse : et ideo major est diversitas in ista compositione, homo est homo, quam in ista, Deus est
<--- Page Split --->
sapiens, vel justus. Nihilominus tamen cum dicitur, Deus est sapiens, est diversitas rationis naturae et assequentis naturam : et illa sufficit intellectu componenti compositione notante identitatem.
Ad aliud dicendum, quod est innotesere quoad nos, et quoad rei naturam : et nihil prohibet in divinis prædicatum facere ad hoc quod subjectum innotescat quoad nos, licet in rei natura idem sint subjectum et prædicatum.
Ad in autem quod contra solutionem quorumdam objicitur, videtur esse concedendum.
ARTICULUS V.
Quæ sit diversitas inter attributa nominum divinae naturae, et substantiae, et essentiae ?
His habitis, videndum est de his quae dicuntur in Littera.
Et primo, quaeritur de diversitate horum nominum, divinae naturae, et substantiae sive essentiae,
Et dicendum, quod ista idem sunt, sed ratione differunt. Natura autem accipitur dupliciter secundum duas ejus significationes, scilicet ut est virtus intranea, secundum quod diffinitur esse principium et causa motus et quietis in quo est per se et non per accidens. Sic enim accipitur pro vi etiam illa quam diffinit Boetius, quod natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans. Et sic quandoque dicitur, quod pater virtute generat. In hac enim ratione natura est in persona principium aliquod naturalium actuum, ut generare, spirare, etc. Et ideo dicit Augustinus, quod Pater de natura sua generat Filium. Et Anselmus dicit, quod Pater et Filius de natura sua spirant Spiritum sanctum. Accipitur etiam natura pro forma, secundum quod diffinit Boetius naturam, quod natura est unam-
quamque rem informans specifica differentia, et sic accipitur hic : non quod velim dicere, quod natura divina sit specifica differentia alicujus, nec quod genus vel species st : quia nec genus, vel species, nec individuum est, ut infra patebit : sed quod juxta illum intellectum accipitur formaliter, ut cum dicitur, Pater natura divina est, et hoc modo frequenter acceptur a Sanctis.
Substantia autem potest accipi duobus modus, scilicet ab actu substandi, vel a differentia substantiae quae dividitur contra accidens : et si primo modo accipiatur, cum in divinis sint proprietates quibus substant aliquo modo intelligendi personae, substantia dict tunc quid personae, eo modo quo Augustinus dicit, quod persona significat subsistens per seipsum et substantiam : et sic Graeci concedunt tres substantias esse in divinis. Si autem accipatur a differentia qua dividitur contra accidens, tunc dicetur substantia ens per se, sicut accidens dicitur ens per aliud : et sic substantia vicinior est ad standum pro essentia divina, quam pro personis : et hoc sensu negant Latini essetres substantias in Trinitate,
Essentia autem abstracte dicitur formaliter simplex, et faciens esse, et non hoc esse vel illud esse quod specificatum est et tractum in partem. Sicut enim deitas formaliter dicit Deum, ita essentia dicit esse indistincte. Et sic dicit Anselmus in Monologio, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens, ita differunt essentia, esse, et ens. Et sic essentia est quo formaliter res est, et esse est actus ejus quem habet in eo quod est : id autem quod est, est ipsum ens concretum. Et secundum hoc patet, quod ens non dicit simplicem intellectum ante quem nihil est secundum intellectum. Alio modo dicitur ens, secundum quod ens est causa primaria ad omnia alia : et secundum hoc ens est primum, et ante ipsum nihil est, et sic ens est vicinius essentiae divinae. Primo autem modo vicinius est
<--- Page Split --->
personae : et ideo in primo sensu conceditur a quibusdam, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres entes : sed secundo intellectu non : quia secundum illum modum ly ens dicit causam primariam ad omnia : et sic dicit simplicem naturam primam secundum intellectum : unde sisic essent plures, sequeretur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus essent tria entia, quod falsum est.
magis et minus, recipiunt intensionem et remissionem : sed esse dicitur secundum magis et minus : ergo recipit intensionem et remissionem. Quod si concedatur, sequitur ipsum esse de genere accidentis : quia essentialia et substantialia non intenduntur et remittuntur.
- Similiter sequitur ulterius, quod omne quod est, intenditur et remittitur : si enim omne quod est fundatur super ens, si ens intenditur et remittitur, videtur quod omne quod est intendatur etiam et remittatur.
ARTICULUS VI.
An sapientia dicitur a sapere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, etc. »
- Praeterea, Quidquid secundum magis et minus dicitur de aliquibus, ipsum secundum unam rationem est in illis : ens secundum magis et minus dicitur de Creatore et creaturis : ergo secundum rationem unam est in Creatore et creaturis : quod falsum est, quia Creator et creatura secundum nihil univocantur.
Potius enim videtur e converso : quia sapere est actus sapientiae : et effectus potius dicitur a causa, quam e converso.
SOLUTIO. Dicendum, quod Augustinus loquitur secundum intellectum abstrahentem : et tunc verum est, quod abstractum sumitur a concreto, et concretum innotescit per actum : et ideo ab actu accipitur abstractio prima : et sic sapientia ditur a sapere.
ARTICULUS VII.
Utrum esse dicitur de Deo et sus creaturis univoce ? et, Utrum secundum intensionem et remissionem dicatur esse de Deo et creaturis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur : « Et quis magis est, quam ille qui dixit, etc. » Ex hoc enim concluditur duplex inconveniens :
- Quaecumque enim dicuntur secundum
SOLUTIO. Dicendum, quod est intensio proprie, et est intensio secundum aliquid. Proprie intensum est quod secundum causas intrinsecas intensum est secundum accessum vel recessum a termino aliquo sicut a vera nominis impositione, vel ad aliquid quod in summo habet illud, sicut bonum in optimo est in Deo. Intensio autem secundum aliquid est, quando aliquid ex causis extrinsecis, vel quod verius est, ex ordine sui ad causas extrinsecas dicitur secundum aliquid minus vel magis, vel etiam ex participando illud fortiori differentia quam aliud. Primo modo intenditur album, et calidum, et hujusmodi. Secundo dicitur magis bonum, quod non habet causam suae bonitatis, sed ipsum est substantialiter bonum, quam illud quod ab alio est bonum : et hoc modo dicitur magis ens quod per seipsum est, quam quod per alterum est. Tertio modo dicitur magis ens substantia quam accidens, et magis ens actus quam potentia. Et secundo modo dicitur Deus magis ens et magis esse quam aliquod creatum. Unde patet solutio ad primum : qua non est inconveniens hoc modo ens
<--- Page Split --->
magis et minus aliquibus convenire: et hoc non est absolute intendi et remitti.
Ad sEcunDum dicendum, quod illa objectio procederet, si simpliciter intenderetur et remitteretur : non enim sequitur. Inest hoc huic secundum magis, et illi secundum minus : ergo intenditur et remittitur : quia ubi proprie est intensio et remissio, in eodem subjecto qualitas potest intendi et remitti. Si tamen concedatur improprie, ut dictum est, quod intendatur, et secundum magis et minus inest diversis, tunc solvendum est per distinctionem dictam.
Ad aliud dicendum, quod sicut pluries dictum est, non est aliquid univocum creatura et Creatori, sicut unius rationis existens in utroque : sed convenire potest aliquid secundum prius et posterius. Sed cum prius et posterius dicatur tripliciter, ut videtur Philosophus dicere in III prima Philosophiae, scilicet vel quod participatur fortiori et debliori differentia, ut ens de substantia et accidente : vel sicut in ordine ad actum efficientis qui per se est unius, et alia per aliud appropinquante modo causalitatis efficientis, sicut medicus dicitur medicus per se, et vetula imitando, vel instrumenta medicinalia ut per qua exeretur actus : vel per diversum respectum ad finem unum, qui uno modo per se inducitur in univoco, et alia diversimode operantur ad inductionem ejus, sicut sanum in complexionantibus per se, et urina sana quia indicans, et dieta sana ut conservans, et medicina ut naturam coadjuvans. Cum, inquam, ita sit, nullo istorum modorum analogia est in Deo et creatura : sed hoc modo, quod ens et hujusmodi per se substantialiter sunt in Deo, et in creaturis per alud et participative : et non ita quod Deus diversimode se habeat ad creata, vel ad aliquid unum ad quod se habeat Creator et creatura per prius et posterius, sicut patet in exemplis praehabitus : sed quia inferiora diversimode se habent ad Creatorem : licet enim primum uno modo se habeat ad omnia secundum Dionysium et Philo-
sophum, non tamen uno modo se habent ad ipsum. Sic ergo penes hanc analogiam potest dici, quod aliquid commune est Creatori et creaturae : tamen ex magis et minus dicto illo modo quo praediximus, non sequitur quod univoc e conveniant : sed sequitur, si magis et minus acciperetur proprie, et propria intensione.
ARTICULUS VIII.
An definitiones aeternitatis data ab Auctoribus sint bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit praeteritum vel futurum, etc. » Hoc enim quod hic dicit, dictum est ratione aeternitatis. Unde de aeternitate breviter aliquid tangendum est, eo quod de ea alibi latius sit tractatum. Quaeritur ergo, Quid sit aeternitas ? et quid aeternum ? et quaen aeternitate ?
Ad PRIMUM proceditur sic : Dicit Boetius quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.
Videtur autem inconveniens, quod diffinit per privationem cum dicit, Interminabilis : non enim privatio aliquid certificat nisi per speciem oppositam ei : et de illa specie nulla facta est mentio.
Praeterea, Videtur inconveniens, quod cum aeternitas dicatur ab esse, dicitur enim aeternitas esse extra terminos finis et principii, quod diffinit ipsam per vitam.
Praeterea, Prima mensura secundum intellectum primo videtur secundum intellectum convenire : sed esse est priusquam vita : ergo videtur, quod aeternitas qua prima mensura est, magis debeat diffiniri per esse quam per vitam.
Praeterea, Mensura non est nisi mensurati : mensuratum autem primum quantum est vel dimensive, vel potentialiter, vel virtualiter : cum igitur esse et
<--- Page Split --->
vita non dicant quid distensum virtualiter, non debet diffiniri per esse nec vitam.
Item, Æternitas est in genere durationis : possessio autem vitæ non dicit durans aliquid, vel durationem : ergo male diffinitur per illud.
Præterea, Possessio dicitur quasi pedum positio : et transfertur ad res fortunæ : ergo non proprie est respectu vitæ.
Item, Omnis duratio protensa est : nullum potensum est totum simul : ergo æternitas quæ est duratio, non est tota simul.
Præterea, Infra habebitur, « Fuit qui numquam defuit, est qui semper est, erit qui numquam deerit : » fuit autem, et est, et erit, non dicunt totum simul : ergo quod cum illis est, non est totum simul : æternitas autem cum illis est, ut videtur : ergo non est tota simul.
Præterea, Totum et simul videntur idem dicere : totum enim est cujus nulla partium est extra se, et simul cujus partes in se constant : ergo alterum superfluit, ut videtur.
Præterea, Omne totum habet partes : æternitas autem non habet partes : ergo æternitas non bene dicitur tota.
Præterea, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, Æternitas est spatium continuum non intersectum : spatium autem videtur habere partes, et non simul omnes : ergo videtur, quod male dicat, quod est tota simul.
Item, Dionysius in libro de Divinis nonnubus : Æternitas est antiquum, et immutabile, et universale metiendo . Hic autem neuter Auctorum diffinit per vitam : ergo videtur male diffinire Boetius.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Boetius diffinit æternitatem, secundum quod est in eo quod vere æternum est : et
hoc accipitur ab Anselmo in Monologio, ubi dicit sic : Cum divina substantia non sit alud nisi vita sua et æternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota : quid aliud est vera æternitas quæ illi solit convenit, quam interminabilis vita, simul et perfecte tota existens ? Unde patet, quod ipse non diffint æternitatem, secundum quod accipitur abstracte et formaliter : sed potius materialiter, secundum quod est considerare eam in durante, quæ est causa durationis aforum, unde vita durans dicutur hc æternitas, ut mihi videtur. Cum autem sit multiplex vita, scilicet secundum esse, et secundum bene esse : et vivere secundum bene esse secundum sensum, sicut in voluptate : et secundum intellectum, sicut in moribus : et hoc secundum statum morum in civilibus, vel in gratia : et ulterus secundum statum via et patriæ : et ulterus secundum Creatorem et creaturam : non accipitur hic vita proprie secundum Anselmi explanationem nisi secundum intellectum, et in Creatore qui solus proprie æternus est. Sed hic vita accipitur ut participata, vel in se Si ut participata, sic est in participantibus æternitatem, ut in Beatus qui non sunt æterna. Si autem in se accipitur, adhuc dupliciter, scilicet prout est actus spiritus secundum rationem intelligendi et primus, et sic non accipitur in ratione mensuræ, nisi forte exemplariter prout alia propinquant ad illud. Accipitur etiam prout formaliter consideratur pro ipsa duratione . et sic est in ratione mensuræ, et habet se ad alias mensuras, ut causa, et mensura : et mensura exemplaris, et mensura excellens. Ut causa : quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Deus æternus est laudandus, secundum quod ipse est factor ævi et temporis, ante sæcula existens 3. Ut mensura autem exemplaris : quia alia imitantur ipsam in quantum
<--- Page Split --->
possunt. Ipsa enim est simul in esse et potentia et actu secundum comparationem sui ad vere aeternum. Et aevum exit ab illa, et imitatur ipsam simul in esse et posse, sed non in actu qui est operatio: potentia enim Angeli perfecta est tota, nec exspectat actum, nec egreditur in ipsum: sed secundum vicissitudinem intellectuum et affectionum non est simul: quinimo, sicut dicit Augustinus, Deus creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum. Tempus vero licet forte sit simul in suo temporali esse aliquo modo, non tamen potentia ejus est simul, nec etiam actus: quanto enim elongatio fit creaturarum a primo, tanto minus participant de bonitatibus ejus: et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis. Sed quod est aeternum aeterno, hoc et est aeviternum aeviterno, et tempus temporali. Et tangit imitationem duorum ad tertium quantum possunt in ratione mensurandi. Secundum autem quad est mensura excellens stans in aevo toto et tempore, claudit praesens aternitatis aevum excellendo ipsum ex parte principii, et tempus claudit excellendo ipsum ex parte principii et finis: et hoc est quod dicit Anselmus, quod sicut praesens tempus claudit in se omnem locum, et quidquid in eo est, ita aeterno praesenti clauditur omne tempus, et quidquid est in ipso.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc quod dicitur, interminabilis, est negatio consequens differentiam positivam, quae propter simplicitatem aeternitatis nominari a nobis affirmative non potest : et sic patet, quod negatio, intermunabilis, certificat ex praesupposita differentia positiva.
Ad ALIUD dicendum, quod aeternitas est in ratione durationis, et sic proprie refertur ad potentiam : unde cum prima potentia aeterni in se manifestetur in vita, ideo diffinitur per vitam, et non per esse. Vel dicatur, quod diffinitur aeternitas in aeterno secundum optimum statum sui, secundum quod etiam participatum ipsum
facit participare aeternitatis immobilitatem : hoc autem fit tantum in participantibus ipsum ut est vita beata, et non per esse. Unde Augustinus in libro XII Confessionum : Nimirum coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis : quamquam nequaquam tibi aeternitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedne felicissimae contemplatonis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est, excedit omnem inhaerendo tibi volubilem vissitudinem temporum. Cum ergo diffiniat aeternitatem secundum quod est pars beatudinis, et communicans incommutabilitatem aeternitatis, diffinit ipsam per vitam, eo quod per esse incommunicabilis sit : quia sic est esse sine terminis, quod creaturis non potest convenire.
PER HOC etiam patet solutio ad sequens : quia in veritate prima mensura est esse durantis in potentia simul existentis : sed sic non est communicabile ipsis quae sunt aeterna participatione ipsius, sed potius per vitam.
Ad ALIUD dicendum, quod mensura formaliter accepta est quanti virtualiter, vel dimensive : sed hic, ut puto, materialiter accipitur, prout est in aeterno : et ideo non mensurat nisi ut exemplar, ad quod alia beate viventia propinquant quantum possunt : nec tamen mensurat ut exemplar durationis in quantum duratio, sed potius ut exemplar vitae beate. Ad hoc autem quidam dixerunt, quod diffinitur per vitam ad exclusionem rerum vivarum, quae aeternitate non mensurantur : sed primum est probabilius.
Ad ALIUD dicendum, quod vitae possessio dicitur hic, eo quod habetur ad nutum tota potentia vitae in actu, ita quod nihil ejus exspectetur extra : et sic est potentia vitae stans in tota duratione : unde ly possessio innuit virtualiter stans simul.
Ad HOC autem quod objicitur, quod omnis duratio distensio quaedam est, dicendum quod non oportet quod disten-
<--- Page Split --->
datur in se : quia omne quod in se distenditur, habet partem remotam a parte : sed distensio est in alio, quia est ab ipso, et sub ipso : et sic erit stans in se, habens sub se distensum in temporali et tempore quod excellit : et ipsa non dicitur duratio, eo quod distenditur, sed eo quod distensio sub ipso non deficit, ut dicit Augustinus in Littera.
Ad hoc quod objicitur de ratione possessionis, dicendum quod transsumitur ad aliud, scilicet ad id quod habetur ad nutum, ut vita tota simul substans, cujus in virtute vivendi nihil est extra se.
Ad aliud jam patet solutio : quia haec est falsa, quod nullum protensum sit totum simul : potensum enim hoc quod sic protenditur, quod nulla protensio sub ipso deficit, est totum simul : et hoc ideo est, quia non protendit partem a parte, sed stat unum in tota duratione.
Ad aliud dicendum, quod numquam deficit per hoc quod adest totum simul.
Ad aliud dicendum, quod totum dicit hic idem quod perfectum, cujus nihil est extra se exspectatum, vel amissum in praeterito : simul autem removet successionem : unde totum dicitur per oppositonem ad partes diversas componentes durans aliquid : simul autem opponitur non patibus, sed partium successioni.
Ad aliud dicendum, quod totum acciptur hic secundum quod dicit Philosophus in III Physicorum : Totum autem et perfectum idem dico : non enim omnino perfectum est, quod partem potentiae vel actus sui habet in exspectatione futuri.
Ad aliud dicendum, quod Isaac diffinit formaliter aeternitatem, prout est in ratione mensurae : quia sic accipitur ut extra aeternum : nihil enim intraneo sibi proprie mensuratur, sed quantitas intranea quantitate exteriori mensuratur, nisi hoc modo quo numerus partium mensurat : sic enim partes numeratae aliquo modo totum mensurant. Sed aeternitas in difinutone Isaac significatur ut mensura extrinsecus adjacens : et non
vocat ipsam spatium, eo quod distenditur partibus : quia sic aut partes permanerent, et tunc non differret a continuo habente positionem, ut linea, vel superficies : aut non permanerent, et sic non differret a tempore : sed ideo dicit spatium, quia non deficiendo includit et excellit omnia, non deficiendo autem non distenditur, sed stat in toto spatio currente sub ipso : et ideo vocat continuum a statu, et non intersectum : quia non intercipitur priori et posteriori quemadmodum tempus.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius vocat antiquum a carentia finis : et est modus loquendi Græcorum, sicut etiam Philosophi quidam antiquitatem motus et mundi æternitatem vocabant, licet falsum dixerunt. Immutabile autemdicit eo quod non habet prius et posterius : universale autem dicit metiendo, et ala translatio habet, « totum secundum totum metiri : » quia ex parte æterni per se mensurat esse et posse et actum uno indivisibili stante nunc : ita quod sicut ex parte æterni nihil est de potentia protensum extra se, ita nunc æternitatis stans, et non movens sese, ut dicit Boetius, nihil habet in futuro : sicut habet præsens tempus cujus pars prima præteriit, et pars in instanti est, et pars in futuro exspectatur.
ARTICULUS IX.
Quid est æternum, et utrum pænæ inferri possunt dici æternæ, et utrum anni et tempora possunt dici æterna.
Secundo quæritur, Quid sit æternum ? 1. Videtur autem, quod sit solus Deus per Anselmum in Monologio. Vel hoc solo veram æternitatem soli illi inesse substantiæ quæ sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur : quoniam vera æternitatis principii
<--- Page Split --->
finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum eo ipso quod de nihilo factae sunt, convenire convincitur : ergo videtur, quod non sit æternum aliquid nisi solus Deus.
Item, Anselmus : Æternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa : ergo videtur, quod nihil æternum nisi Deus.
Item, Per rationem : Omne esse durans mensuram habet propriam qua mensuratur : divinum autem esse durans quoddam esse est : ergo habebit propriam mensuram : hæc autem non est nisi æternitas : ergo solus Deus æternus est.
SED CONTRA : Sancti dicunt pœnas inferni æternas. Et Apostolus, Ad Roman. XVI, 23, dicit temporibus æternis taciti 1 : et loquitur de prædestinatione Christi. Augustinus autem in XI Confessionum dicit Angelos participatione æternitatis æternos, non tamen Deo coæternos : ergo videtur, quod multa sint æterna.
SOLUTIO. Dicendum, quod æternum est cujus propria mensura æternitatis est. Potest autem attendi mensurans tripliciter, scilicet ut adæquatum quantitati virtuali mensurati, et sic solus Deus æternus est : vel ut excellens mensura, et sic omnia æviterna et spirituala includuntur in æternitate, eo quod non deficit alicui istorum : et tamen nullum illorum æternum est. Tertio modo consideratur ut exemplar participatum ab aliis, quantum potest unumquodque : et sic ipsum adjacet aliquo modo æviternis et temporalibus suo nunc, et suo quando : ut cum dicitur, quando Deus est, Angelus est, et motus est : et cum dicitur, Deus nunc est, et angelus, et quod fertur in motu. Et his omnibus modus aliquid est in æternitate, licet non sit æternum nisi primo modo : et accipi-
tur æternitas non prout est in æterno, sed formaliter pro ipsa duratione. Si autem accipiatur participata per vitam, tunc dicetur aliquid æternum, eo quod participat ipsam per unam proprietatem ejus, vel duas, vel plures, secundum quod majorem vel minorem habet appropinquationem ad Deum qui verissime est æternus : unde Angeli contemplantes, et beati quorum licet potentia defluxibilis sit per naturam, tamen quia constat simul quod invariabilis est per gloriam, dicuntur æterni secundum Augustinum. Pœnae autem inferni dicuntur æterna a participatone durationis sine termino. Tempora autem æterna sunt anni Dei, qui non deficiunt : qui non dicuntur tempora et anni, nisi secundum distinctionem ad inferiorem mensuram quae est tempus. Vel dicatur, quod tempora per ly æternis trahantur extra rationem suam, et stant pro duratone æternitatis a qua fluit tempus.
Et per hoc patet solutio ab objecta Ad object. quia bene concedo, quod æternitas Deus est, et nihil proprie dicitur æternum nisi solus Deus. Alia autem quædam sunt in æternitate clausa non æterna, neque participantia æternitatem, ut tempus et temporalia : quædam autem in æternitate, et participantia æternitatem, et non æterna, ut Angeli : quædam autem in æternitate et æterna et æternitas ipsa, ut Deus Trinitas : quædam autem aliquid simile participantia æternitati, nec tamen in æternitate sunt, nec æterna, nec æternitas : ut pœna æterna. Tempora vero non dicuntur æterna, nisi improprie sumantur sicut æternitas dicitur æternum tempus, vel æterna tempora, eo quod licet in se non distinguatur, tamen ad temporalia distinguitur per accidens. ut Deus duravit plus sex millibus annorum, vel hujusmodi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
Quid sit esse in æternutate ?
Tertio quaeritur, Quid sit esse in æternitate? Si enim æternitas est interminabilis vitæ possessio, videtur esse in æternitate idem quod esse in vita interminabili gloriae. Hoc etiam videtur : quia de his qui sunt in pœnis æternis, non dicitur quod sint in æternitate, sed potius tempus eorum erit in sæcula. Et quia plurima dicta sunt de hoc alibi, ista sufficiant.
Quidquid simpliciter convenit alicui, hoc per nullam comparationem tollitur ab ipso : esse autem substantialiter et simpliciter convenit omni ei quod est : ergo per nullam comparationem tollitur ab ipso.
Præterea, Videtur, quod in ejus comparatione magis sint entia, quam sint in se : cum enim ens creatum comparetur ad duo secundum ordinem, scilicet ad nihil, et ad ens creans entitatem, non accipit entitatem secundum quod comparatur ad nihil, sed potius defectum et mutabiltatem : ergo entitatem accipit ab altera comparatione, scilicet ad ens creans : et sic suæ essentiae comparata magis sunt, et non minus sunt, ut videtur.
Solutio. Dicendum ad prædicta, quod esse in æternitate tribus modis dicitur, scilicet sicut mensuratum in mensura adæquata, et sic solus Deus est in æternitate. Secundo modo dicitur esse in æternitate, sicut mensuratum in mensura excellenti, et sic æviterna et temporalia sunt in æternitate tanquam inclusa, ut dicit Anselmus. Tertio modo dicitur esse in æternitate sicut participantia ipsum æternum per vitam, et sic beati dicuntur esse in æternitate : mali autem damnati non, nec sunt dicendi esse æterni : licet cum determinatione concedatur, scilicet quod sint æterni in pœnis.
ARTICULUS XI.
An creaturæ comparata ad Creatorem dicuntur quasi non esse ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Littera : « Quia in ejus comparatione qui vere est, . . quasi non sint, etc. » Contra hoc est : quia
Item, Gregorius : Omnia in, nihil deciderent, nisi ea manus Omnipotentis contineret : ergo ex comparatione ad ipsum accipiunt fortiorem entitatem : et sic non est verum quod dicit, quod quasi non sunt, quando ad ipsum comparantur.
Item, Supra 1 habitum est : Quia bonus est, sumus : ergo ex comparatione ad ipsum melius sumus, quam sine comparatione.
Solutio. Ad omnia haec est una soluSolutio tuo, quod duplex est ibi comparatio, scilicet ut ad causam nostri esse : et sic non sumus nisi per comparationem ad ipsum : quia quidquid sumus, ab ipso, et ad ipsum, et in ipso continente est. Secunda comparatio est proportionis æquiparantiæ vel similitudinis : et sic comparati ad ipsum, quasi nihil sumus 1 quia sine ratione proportionis ab ipso distamus : et similiter omne ens creatum : et hoc contingit propter tra quæ de necessitate sunt de nostro esse, et omnis creati in quantum creatum est, scilicet potentia secundum aliquam causam quæ præcedit nostrum esse, et privationem postquam sumus, et materiam
<--- Page Split --->
esse recipientem : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
Utrum verba consignificantia differentias temporis, ut fuit, et erit, possunt dici de Deo, et de omnibus creaturis?
Postea quaeritur de hoc quod dicitur : « De quo dicitur fuit, non est, etc. »
Dubium enim est, Qualiter illa verba consignificantia differentias temporis dicantur,de aeternis, aevternis, et temporalibus? De aeternis non videntur dici : quia hujusmodi verba dicunt differentias temporis, quae causantur a motu, vel mutabilitate : talis autem motus vel mutabilitas in Deo non est : ergo de Deo sive aeterno dici non possunt.
nit ei per se praeteritum, et futurum. Secundo modo habet ordinem ad tempus : quia potentia mobilis secundum quod mobile, non est tota simul. Sed haec solutio non solvit : quia ista Littera vult, quod omni esse creato conveniat praeteritum et futurum : et ideo proprium sit esse increato, non nosse praeteritum et futurum. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus in VIII super Genesim, quod Deus nec loco, nec tempore motus, creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum : corporalem autem per locum et tempus : ergo videtur, quod omnis creaturae sit per tempus mutari : et ita convenit ei praeteritum et futurum. Item, Augustinus in principio super Joannem dicit, quod hoc verbum, est, cum de creaturis dicitur, temporales motus significat, sed non cum de Creatore : ergo videtur, quod glossa illorum non sit secundum intentionem Augustini.
Similiter videtur, quod nec de aeviternis : quia illorum esse est totum simul, similiter posse in eis non praeedit esse, et de posse eorum nihil est extra suum esse : ergo etiam posse est totum simul : ergo videtur, quod totum sit nunc stans, et nihil praeteritum in eis, nec futurum, neque praesens, eo modo quo praesens est cujus pars praeteriit, pars in instantu est, et pars futura.
Similiter videtur, quod nec de esse temporalium, et accipiatnr esse secundum substantiam : illud enim idem est esse secundum substantiam per totam durationem rei : ergo videtur, quod non accipit praeteritum et futurum secundum istam determinationem, qua hic determinatur, Quod praeteritum est, non est : et quod futurum est, nondum est.
Ad hoc ultimum dicunt quidam, quod esse rei dupliciter consideratur, praecipue esse rei mobilis, scilicet in se, vel prout est in potentia mobilis, secundum quod mobile. Primo modo dicunt, quod non mensuratur tempore : et sic non conve-
SOLUTIO. Sine praejudio dicendum, quod in veritate sententia Hieronymi et Augustini est, quod omne quod est aliquo modo sit temporale, praeter Creatorem, et quod fuit et erit aliquo modo dicantur de omnibus praeterquam de ipso. Unde videtur dicendum, quod cum dicitur de Deo fuit, vel erit, quod ly fuit et erit dicunt nunc aeternitatis stans in tota duratione aeviternorum et temporalium : et ideo illa duratio quae facta est ex illo nunc, non est intercisa aliquo, ut dicit Isaac, quod abscesserit a potentia aeterni, ita quod aliquid exspectetur : sed variatio quae significatur in fuit et erit, est in inferiori mensura quae est tempus : sicut intelligitur distingui mensura excellens, quando distinguitur ab ipsa minor mensura : et ideo resolvuntur hujusmodi locutiones a Doctoribus sic : Deus fuit, id est, Deus est respectu cujus nunc accipitur aliquid temporale quod praecessit duratio Dei. Deus erit, id est, Deus est respectu cujus accipitur aliquid temporale quod sequitur duratio Dei, vel du-
<--- Page Split --->
rans Deus. Sicut est in duabus lineis : una infinita, et altera finita : et una stante, et altera mota sub ipsa. Infinita enim stans non potest distngui in partem et partem aliquotam, sed distnguntur ad motum vel distinctionem inferioris. Non tamen est omnino simile . quia tempus non habet partes permanentes, aeternitas autem non habet partem aliquam.
Alu dicunt, quod temporis consignificati differentia sit in intellectu nostro, et non in re significata : eo quod noster intellectus non accipit durans semper, sed cum parte transeunte et venente. Sed hoc nihil est dicere : quia duratio bene accipitur a nostro intellectu secundum naturam durantis : et ita accipitur ut stans, vel ut non stans, secundum quod diversimode refertur ad ipsa durantia.
Ad hoc autem quod objicitur, quod de omnibus creaturis aliis proprie ista verba secundum Augustinum et Hieronymum dicuntur, videtur dicendum sine praejudicio, quod ille est intellectus eorum. Qualiter autem in duratione Angelorum vel potentia ad esse sit tempus, difficile vel impossibile erit invenire, si tempus dicatur uno modo. Unde videtur eligenda haec via, quod tempus dicitur multipliciter. Uno modo proprie dicitur tempus mensura motus primi mobilis : qui motus est causa omnium aliorum motuum : et illud tempus secundum se totum mensurat motum primi mobilis : secundum partem autem mensurat motus causatos ab ipso. secundum quod Philosophus dicit, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurati : sic enim omne quod est in tempore, excellitur ab ipso. Cujus probatio est : qua causatur a motu cujus prima mensura est tempus : sed causa est ante causatum : ergo et mensura causae est ante mensuram causati : ergo tempus excellit ipsum ex parte ante Similiter cum unumquodque causatum a motu mensuretur periodo, motus qui accipitur in partibus vel minutis respectuum stellarum et signorum et figurarum circuli
causantis rem, mensurabitur periodo . et cum numerus periodi sit finitus, de necessitate motus erit post ipsum, et ita tempus : igitur omne quod secundum esse et motum causatur a subjecto temporis, excellitur a tempore et ex parte ante et ex parte post : et illa proprie dicuntur esse in tempore secundum Philosophos. Et si tantum dicamus hoc modo tempus esse, non erit tempus unum de coequaevis, nec Deus movebit Angelos per tempus in numero et successione affectionum et intellectuum Angelorum, quia nihil horum est ordnutum ad motum cœeli. Dicimus ergo, quod tempus dicitur alio modo mensura cujuscumque mutationis, sive habentis medium, sive non habentis medium, non ordinatae ad motum cœeli : et hoc tempus differt et numeratur secundum temporalia, et non erit unum tempus omnium temporalium. Tertio modo dicitur tempus mensura mutationum simplicum, sicut velle, et intelligere, et hujusmodi : et hoc modo non erit iterum idem tempus.
Si autem objiciatur, quod adhuc videtur esse idem tempus . qua tempus est numerus, et eodem numero numerantur canes et oves, non valet objectio : quia tempus non est numerus numerans tantum : imo etiam numerus numeratus : est enim numerus prioris et posteriors in motu : et ideo in quibus prius et posterius motus cujus ipsum est mensura aliquo modo salvatur, ibi erit idem tempus, et hoc non est nisi in illis quae sicut ad causam ordinantur aliquo modo ad motum cœeli : hic autem non est ita : unde numerus quo numeratur, in parte convenit cum tempore, in parte differt ab ipso : unde patet quod non est idem tempus, in secunda et tertia significatone accepto tempore. Ulterius cum tempus non habet contiuitatem ex se, sed ex motu, et motus a spatio, ut dicit Phulosophus, non est necesse quod tempus in tertia significatione sit continuum, cum motus illi indivisibiles sint, et non
<--- Page Split --->
continui : et illud tempus non est nisi numerus ipsorum nunc, vel vicissitudinum affectionis et intellectus : et sic large sumpto tempore, omnis creatura temporalis est et in esse, et in posse, et in agere. In esse quidem : quia in nihil decidit ex se : et quod continetur, hoc habet ab alio, et non ex se, et ideo continuus defluxus esse per naturam temporalis est, et aliquid in ipso continuo praeteriret nisi ab alio contineretur. Similiter posse suum per consequens non stat totum simul quantum est de se. Operatio autem patet, quod vicissitudinem habet : et sic solvitur quod est in Littera, quod praeteritum habet etiam creatura perpetua quantum est de se et futurum.
Si autem petatur, Qualiter secundum tempus quod consideraverunt Philosophi, dicatur Angelus fuisse, vel substantia cœli, vel etiam esse rei generabilis et corruptibilis ? Possumus dicere sine praejudicio, quod in Angelus duratio tota simul est, et non est proprie potentia durandi, prout potentia durandi aliquid minus habet quam ipse actus durationis : sed potentia durandi est in eis ipsa continuationis esse necessitas : et ideo non sunt temporales, sed aeviterni : et tunc exponitur fuit, quod dicat nunc,
vel quando aeviterni : aevum autem sive aeviternum excellit tempus : et ideo non in se, sed in comparatione ad ipsum distinguitur : sic Angelus fuit, id est, creatura temporalis aliqua est, respectu cujus praecessit esse Angeli durans. Angelus erit, id est, creatura aliqua est quae si desineret, Angeli esse durans esse post eam : sicut etiam diximus de aeterno. Et similiter de substantia cœli : licet non sit sic de substantia (alias, potentia) motus ejus, quae continuo exit in actum, et ideo tempore mensuratur, sicut mensura coequata sibi.
De esse autem rei generabilis quod idem videtur manere in toto tempore durationis illius, potest dici, si placet, ut prius in solutione aliorum dictum est : unde licet remaneat idem, non tamen omnino idem nisi secundum habitum propter continuam deperditionem et restaurationem. Vel, potest dici aliter, quod esse rei generabilis sit idem manens : tamen ipsum esse est in eo quod est : et id quod est, habet esse durans, quae duratio non est simul : et ideo potentia durationis ejus quod est nunc, est simul in esse semper, et quoad hanc potentiam habet prius et posterius, et praeteritum et futurum.
B. Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi, quærendum est.
Hic diligenter advertendum est, quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet Deus tantum est, et non novit fuisse vel fulurum esse : tamquam non possit dicit de Deo, fuit, vel erit, sed tantum est : cum de eo scriptum frequenter reperiamus, fuit ab aeterno, fuit semper, et erit in sæcula, et hujusmodi. Unde videtur quia non est tantum dicendum de Deo, fuit, vel est, vel erit. Si enim diceretur tantum, fuit, putaretur quod desierit esse : si diceretur tantum, est, putaretur quod non semper fuerit, sed esse coeperit : si tantum diceretur, erit, putaretur non esse modo. Dicatur ergo quia semper fuit, est, et erit : ut intelligatur
<--- Page Split --->
quia nec cœpit, nec desiit, nec desinet esse. De hoc Augustinus super Joannem 1 ita ait : Cum de sempiterna re proprie dicatur est, secundum nos bene dicitur fuit, et erit : fuit, quia numquam desiit : erit, quia numquam deerit : est, quia semper est : non præteriit, quasi quod non maneat : non erit, quasi quod non erat. Cum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cujuslibet temporis, qui nullo tempore defuit, vel deest, vel deerit : et ideo non est mirum si de Spiritu veritatis veritas loquens dixit per futurum : Quæcumque audiet, loquetur 2 : audiet scilicet ab eo a quo procedit. Audire illius est scire, idem etiam esse. A quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est, scientia, quæ non est aliud quam essentia. Audiet ergo dixit de eo quod audivit : et audit, id est, quod semper scivit, scit, et sciet. Ecce hic dicit Augustinus verba cujuslibet temporis dici de Deo : sed tamen proprie est. Illud ergo quod Hieronymus dicit, ita intelligendum est : Non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse, id est, cum dicitur de Deo quod fuit vel erit, non est intelligendum quod præterierit vel futurus sit, sed quod existat simpliciter sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur (ut fuit, erit, est, erat,) non tamen temporales motus esse distinguunt, scilicet præteritum, vel futurum, vel præteritum imperfectum, vel præteritum perfectum, vel præteritum plusquamperfectum : sed essentiam sive existentiam suæ divinitatis simpliciter insinuant. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse. Unde Hilarius in libro VII de Trinitate ait : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.
ARTICULUS XIII.
Utrum idem sit nunc æternitatis, ævi, et temporis : et utrum differant nunc æternitatis et æternitas ?
« Huc diligenter advertendum est, etc. »
Hic incipit pars illa in qua objicit contra prædicta et solvit. Et quatuor facit Magister in ea : objicit enim, con-
cedit objectionem, et confirmat ita esse per Augustinum, et quarto explanat intellectum verborum Hieronymi.
Sed hic incidit dubium, Utrum idem sit nunc æternitatis, et ævi, et temporis ?
- Et videtur quod sic : quia si dico, Deus est nunc, et angelus, et id quod fertur in motu sive motum ipsum, virtute locutionis non ponitur nisi unum mensurans hæc tria : cum ergo unum illorum sit æternum, et aliud temporale, videtur quod sit unum nunc æternitalis, et ævi, et temporis.
<--- Page Split --->
- Item, Nunc temporis et nunc aeternutatis, ut accipitur a verbis Boetii in libro de Trinitate, differunt in hoc, quod nunc aeternitatis est stans, et non movens sese : nunc autem temporis est fluens a priori in posterius continuo, et hoc fluxu fact esse temporis : ergo abstractis in quibus differunt, remanet substantia una in tribus : abstrahatur ergo prius et posterius inter quae est ipsum nunc, videtur quod remanet substantia ipsius indivisibilis : substantia durationis indivisibilis est nunc aeternitatis : ergo nunc aeternitatis et ævi et temporis est idem per substantiam.
corporis mobilis in cœlo est id quod fertur in motu, et huic respondet nunc in tempore, ut dicit Philosophus : renovationi autem situs ejus in motu respondet tempus : ergo prima est vera. SECUNDA accipitur a Boetio, qui vocat illa corpora immortalia, eo quod nihil variatur in existentiis eorum : eorum autem quae invariabilia sunt, mensura est ævum, si sint creata. Si forte dicatur, quod conclusio non sequitur : quia idem potest habere diversas mensuras. CONTRA : Mensuræ adæquatæ differunt secundum mensurata, si sint in primis mensuratis : alio enim mensurantur grana tritici, et alio humida liquida : ut modio triticum, cado oleum, pannus ulna, et sic de aliis : ergo videtur, quod cum hæc sit vera, quod mensuræ propriæ secundum mensurata differant, quod conclusio sequatur.
. . . PRÆTEREA quæritur, Utrum in aliquo differant nunc æternitatis et æternitas, et nunc ævternitatis, et ævternitas ipsa?
Videtur autem, quod differant : quia dicit Boetius, quod nunc æternitatis stando facit æternitatem : non autem idem est faciens, et factum : ergo æternitas non est nunc æternitatis. Eodem modo objicitur de nunc ævi, quod facit ævum.
Præterea, Status ipsius nunc non est ipsum nunc in substantia, sicut ab altera parte fluxus ipsius nunc in tempore non est ipsum nunc per substantiam : ergo cum æternitas sit status et permanentia ipsius nunc, nunc æternitatis non est ipsa æternitas.
. . . 2. PRÆTEREA, Cum dicitur, ævum est stans et totum simul, et æternum est stans et totum simul, quæritur utrum in una ratione accipiantur stare et totum simul esse ? Et videtur quod non : quia si in una ratione accipiantur, videtur tunc, quod idem sint æternitas et æviternitas, quod est falsum.
PRÆTEREA, Non videtur differre nunc temporis ab ævo et æternitate, nisi per accidens : nunc enim temporis mensura est existentiæ naturæ mobilis in corporibus cœlestibus, et eorumdem corporum est mensura ævum . ergo nunc temporis est ævum. PROBATIO PRIMÆ. Existentia
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod secundum opinionem quorumdam Magistrorum, nunc temporis dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est subjectum prioris et posterioris, et secundum hoc prius et posterius accidunt ipsi nunc, et est separabile ab illis, et tunc est substantia stans in se : et secundum hoc dicunt, quod nunc temporis potest esse idem cum nunc æternitatis et ævi : quia secundum hoc non est nisi unum nunc æternitatis, quod numeratur in tempore toto per prius et posterius quæ accidunt ei, et stat in æternitate et ævo : et secundum hoc intelligunt illud verbum Boetii in libro de Consolatone Philosophiae : « Qui tempus ab ævo ire jubes. » Eo sensu dicunt, quod a nunc ævi vel æterni per numerum prioris et posterioris fluat tempus, qui tamen numerus accidit ipsi nunc, et separabilis sit ab ipso. Aliter autem consideratur ipsum nunc, prout ipsum adjacet mobili, prout est in motu, vel refertur ad motum : cum enim mobile idem sit in toto motu, idem erit nunc in toto tempore : cum autem mobile, sive id quod fertur, continuo removeatur de
<--- Page Split --->
post m ante, vel de primo in ultimum in spatio, ipsi nunc essentialiter conjungetur prius et posterius in ipso tempore : et sic prius et posterius essentiales erunt differentiae ipsius nunc : et sic consideratum differt a nunc aeternitatus et aevi. Sed videtur aliter dicendum, quod nec ut subjectum, nec ut substantua est idem nunc aeternitatis et aevi et temporis. Quia nunc aeternitatis increatum est, nunc autem aevi stans : sed temporis non est stans, sed fluens, ut dictum est : consideratur enim in toto tempore per prius et posterius continuo : sicut etiam id quod fertur, renovatur et iteratur renovatione stus in toto motu.
Ad objectum dicendum, quod cum dicutur, Deus est nunc, et Angelus, et id quod fertur, nunc dicit ibi nunc aeternitatis tantum : sed ipsum est mensura excellens Angeli, et illius quod fertur : et sicut exemplar mensurat exemplatum, ita mensurat esse Angeli, et ejus quod movetur : et tunc non sequitur, quod sit idem nunc aevi et temporis.
Ad aliud dicendum, quod nunc aterntatis et aevi et temporis non tantum differunt differentiis specificantibus ipsa, imo differunt seipsis : quia nunc temporis est substantia temporis destructibilis, et similiter est nunc aevi, licet non destruatur : sed nunc aeternitatis non est destructibile : et ideo per intellectum remotis differentiis, adhuc differunt substantialiter.
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum differant nunc aeternitatis et aeternitas? Dicendum, quod in nullo nisi secundum rationem.
Ad m quod contra objectur, dicendum quod status ipsius nunc, est nunc stans aliquo modo significatum : quia in divinis non est compositio aliqua. Nec est simile de tempore : quia hoc ex parte mobilis causatur realiter in differentiis suis : sicut enim verum est, quod mobile unum est in toto motu, et ideo nunc est unum : ita verum est realiter, quod
mobile re teratur in situ, et re novatur ab ante in post, vel e converso : et ideo realter differunt prus et posterius ab ipso nunc. Sed status aeterni non differt ab ipso aeterno, nisi secundum rationem significandi : et ideo aeternitas et suum nunc non differunt nisi ratione.
Ad m quod objectur, quod factum non est faciens, dicendum quod non est facta aeternitas ab ipso nunc, nisi secundum rationem intelligendi tantum : secundum enim quod aeternitas ut extra adjacens intelligitur, sic nunc refertur ad substantiam aeterni, et aeternitas ad potentiam indeficiendae ipsus, et haec potentia cum Deo in Deo idem est, et etiam ipsa duratio : unde haec omnia Deus sunt . et non significatur unum facere aliud, nisi in modo intelligendi qui accipitur in nomine. Si autem ista quaestio fiat de aevo, fortior erit, utrum scilicet nunc aevi sit aevum : et secundum quod possum hic intelligere, in aeternis non est idem substantia durans, et ipsa sua duratio : sed unum est cum alio et in alio. In aeternis enim, ut supra diximus, nihil aliud est ipsa duratio. quam ipsa suae impermutabilis permanentae necessitas, et illa est tota intus in durante, differens tamen ab ipso. Ita videtur, quod nunc aevi differentiam habeat ab aevo : et quod aevum tamen totum in ipso sit : et ideo est indivisibile, sicut et ipsum nunc ejus.
Et si quaeratur, Qualiter unum indivisibile possit intelligi in alio? Dicendum, quod eodem modo acceptis duobus indivisibilibus, hoc non est intelligibile : sed si unum accipiatur ut substantia, vel subjectum, aliud autem sicut forma, vel differentia specificans ipsum, tunc erit bene intelligibile : sicut etiam in aeviternis accipitur necessitas continuationis esse impermutabilis in ipso stante et durante.
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum Adquerat nunc temporis sit aevum? Dicendum, Ad 1 quod nullo modo : nunc enim temporis non adjacet existentiae rei mobilis secun-
<--- Page Split --->
dum quod existentia invariabilis est, sed potius secundum quod est eadem reiterata in toto motu . et sic existentiam ipsius non mensurat ævum, sed potius secundum quod ipsa est immobilis et immota ad formam : et sic dicuntur illa corpora immortalia et invariabilia.
Ad hoc autem quod objicitur, quod unius una est mensura, debet responderi, quod hoc verum est secundum quod unum : secundum autem quod ipsum est in diversis generibus potentiae comparatæ ad actum, tunc nihil prohibet ipsum mensurari diversis mensuris : sicut potentia corporis cœlestus ad actum qui est notus localis mensurabitur mensura temporis, et existentia sua taliter accepta mensurabitur nunc temporis : potentiam autem suam ad formam, quæ semper actui conjuncta est, et immutabiliter continuatur in ipso, mensurabit ævum : et existentiam ipsius durantis mensurabit nunc ævi.
ARTICULUS XIV.
Utrum ista verba, est, fuit, et erit, conveniant Deo divisim, vel conjunctum, et quae differentia temporis maxime conveniat Deo æterno ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Dicatur ergo, quia semper fuit, est, et erit, etc. »
Quæritur enim, Utrum ista verba divisim Deo conveniant vel conjunctim ?
Videtur autem, quod conjunctum tantum : quia si divisim, tunc significatur defectus rei temporalis inesse Deo : ergo videtur, quod conjunctim, ut unum suppleat defectum alterius.
Item, quæritur, Quæ differentia temporis maxime conveniat Deo?
Videtur autem, quod præsens : quia id solum est de tempore accipere. Cum igitur æternitas sit tota præsens, videtur
quod præsens maxime conveniat ei. Sed videtur, quod præteritum : quia hoc solum est necessarium et immobile. Cum igitur æternitas sit necessariorum et immobilium, videtur quod maxime conveniat ei præteritum. E contra videtur ei præcipue convenire præteritum imperfectum : quia hoc tempus significat præteritum includens ipsum præsens, et non terminatum ad ipsum. Cum igitur æternitas in se habeat perfectionem et necessitatem, et in hoc assimiletur præterito : et includat præsens, et in hoc cum præsenti conveniat : videtur, quod præteritum imperfectum ponat convenientiam respectu utriusque.
SOLUTIO. Dicendum, quod illa verba Solutio. divisim possunt convenire Deo secundum intentionem prius expositam, scilicet quod notent distinctionem in mensura exemplata inferiori, et non in æternitate : et sic non notant defectus temporales in ipso æterno.
Ad aliud dicendum, quod inter ipsa minus convenit futurum, eo quod hoc totum in privatione et potentia est : maxime autem convenit præsens : et quoad aliquid præcipue convenit præteritum : nullo autem modo vel minime convenit præteritum imperfectum propter imperfectionem actus quem significat : præsens autem maxime ei convenit ratione ejus quod ipsum solum est inter differentias temporis, sed non ratione ejus quod ipsum statim non erit. Et ideo quod perfectionis est, Deo est attribuendum. Præteritum autem perfectum convenit ratione immobilitatis et necessitatis : quia solum illud necessarium est, quod præteritum est : sed ratione desitionis non est Deo attribuendum. Futurum autem minime convenit inter tempora : tamen proprie attribuitur ei, sicut dicit Augustinus, quod erit qui numquam deerit. Præteritum autem imperfectum cum dicat actus imperfectionem, minime convenit : tamen attendendo rationem quam tangit objecto, scilicet necessita-
<--- Page Split --->
tem præteriti cum inclusione ejus quod est in tempore, id est, præsentis, legimus in Scripturis præteritum imperfectum quandoque Deo attribui secundum æternitatem, ut, Joan. 1, 1 : In principio erat Verbum, etc.
ARTICULUS XV.
An esse soli Deo sit proprium, et aliis accidat : et quid est subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit Hilarius : « Esse non est accidens Deo, sed subsistens, etc. »
Videtur enim, quod nulli accidat esse : ergo videtur, quod hoc non sit proprium Deo.
Præterea, Quid est subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?
tum ad potentiam causæ efficientis : et ideo dicitur accidens.
Ad aliud dicendum, quod veritas dicitur hic ens purum et impermixtum : et hoc solum convenit Deo : omne enim esse creatum permixtum est habitudinibus ad minus ad causas exteriores, et ad sequentia : sicut hoc ipsum ens, licet in se simplex sit, tamen ponit habitudinem ad creantem, et habitudinem ad ea cum quibus est componibile : et istae habitudines non nihil sunt in ente : et ideo permixtum est, et non veritas pura. Habet enim omne creatum permixtam potentiam, et privationem, ut supra diximus : et ideo non purum : et ideo proprie convent Deo, quod sit veritas subsistens quantum ad esse suum primum in se consideratum. Est autem manens causa non in se, sed ad causata comparata : causæ enim naturales, sive sint proximæ, sive remotæ, non causant manentes, sed potius motæ, et moventes, et mutatae in seipsis : et ideo non possunt dici manentes causæ : sed Deus in se non motus, et uno modo se habens, causat omnia : et ideo sibi proprie convenit esse causam manentem. Secunda autem comparatio Dei ad res est, secundum quod suis proprietatibus distinguitur ab omnibus rebus per naturam : in quibus tamen est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et hæc est proprietas generis sui, id est, naturae sua e nonaturalis, ut semper distinctum habeat esse proprium eo quod non est ab alio mutuatum.
Solutio
Solutio. Dicendum quod accidens dicitur quod contingit inesse, et non inesse, et causa contingentiae istius est ex parte subjecti quod causat accidens. Ad similitudinem ipsius et non proprie dicitur hic accidens quod contingit alicui propter hoc quod est in potentia non causæ intrinsecæ, sed extrinsecæ quæ est efficiens : omne enim esse creatum fuit in potentia, et potuit non esse quan-
C. Hic de incommutabilitate.
Dei etiam solius essentia incommutabilis dicitur proprie : quia nec mutatur, nec mutari potest. Unde Augustinus in libro V de Trinitate 1 : Alia, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel
<--- Page Split --->
magna, vel quantacumque mutatio. Deo autem aliquid hujusmodi accidere non potest: et ideo sola substantia vel essentia, quæ est Deus, incommutabilis est: cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur, non servat ipsum verum esse: et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam multari omnino non potest, verissime dicitur esse, id est, substantia Patris et Filii et Spiritus sancti. Ideoque Apostolus loquens de Deo ait, Qui solus habet immortalitatem 1. Ut enim ait Augustinus in libro I de Trinitate 2: Cum animo quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus, Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura: quoniam solius Creatoris est. Unde Jacobus ait, I. p ud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio 3. Et David, Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es 4. Ideo Augustinus super Cinesim dicit, quod Deus nec per loca, nec per tempora movetur: creatura vero per loca, et tempora. Et per tempora moveri est per affectiones commutari. Deus autem nec loco, nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait: Eyo Dominus et non mutor 5: qui est immutabilis solus. Unde recte solus dicitur habere immortalitatem. In omni enim mutabili natura (ut ait Augustinus contra Maximinum) nonnulla mors est ipsa mutatio: quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Unde et ipsa anima humana, quæ ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum numquam desinit vivere, habet tamen quamdam mortem suam: quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiæ: si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit: nam et Angeli peccaverunt, et dæmones facti sunt, quorum est diabolus princeps: et qui non peccaverunt, peccare potuerunt: et cuicumque rationali creaturæ præstatur ut peccare non possit, non est hoc naturæ propriæ, sed Dei gratia. Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem 6: qui non cujusquam gratia, sed natura sua nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari: nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Proinde, ut ait Augustinus in libro I de Trinitate 7: Substantiam Dei sine ulla sui
<--- Page Split --->
commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et nosse, licet sit difficile, oportet. Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola divinitatis essentia: quae sine sui mutatione cunctas condidit naturas.
DIVISIO TEXTUS.
« Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur, etc. »
Hic ostendit Magister Dei naturam solam esse incommutabilem : et hoc duobus, scilicet quod non mutatur, et quia mutari non potest. Omnis autem natura creata de natura sua mutatur, vel mutari potest. Et ex hoc in hoc capitulo concludit ulterius, quod sola natura divina est immortalis, eo quod variatio creatura est mors. Et tandem in fine capituli infertur, quod predicamenta quando in divina prædicatione referuntur, quod proprias essentias non prædicant, sed substantiam. Et hoc est quod dicit in hoc capitulo.
ARTICULUS XVI.
Quid sit incommutabilitas, et utrum aluqua mutatio cadat in Deum ?
Dubium potest hic esse. Quid sit incommutabilitas, de qua hic loquitur? Et secundo, Utrum aliqua mutatio cadat in Deum, vel non ?
Ad primum proceditur sic :
- Ex Littera trahitur, quod incommutabilitas est servans ipsum esse, quod est ex eo quod aliud a se non recipit. Sed videtur, quod hoc non tollat omnem modum mutationis : quia habens habitum, et egrediens de otio in actum,
servat ipsum esse quod est, nec alienum a se recipit: et tamen aliquo modo mutationis mutatur : ergo videtur, quod hoc non sufficiat ad probationem verae incommutabilitatis.
Præterea, Nos videmus in creaturis multos modos mutationis per se, et per accidens: per se, aut ad formam substantialem, aut ab ipsa: aut ad formam accidentalem, aut ad perfectionem quantitatis, aut ab ipsa: sicut est generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminutio: et est mutatio ad situm vel locum: quæ nihil mutat in mobili, sed ipsum quod movetur transfertur ad alium locum: ergo videtur, quod illa ultima mutatio possit inesse Deo: quia nullam variationem ponit in substantia ejus quod movetur. Et si tu dicas, quod hæc non potest ei convenire, eo quod ubique est: et quod ubique est, ad nullum locum potest transferri: tunc videtur, quod huic motui non repugnet naturae incommutabilitas: sed potius huic attribuitur quod est immensitas: quia ibi loco non includitur: et hoc est contra Litteram quæ vult, quod ex natura non possit sibi accidere motus.
Præterea, De Spiritu sancto dicitur, quod est mobilis: et de sapientia, quod omnibus mobilibus mobilior est1: ergo videtur, quod non repugnet naturae suæ mutabilitas omnis.
Præterea, Nos videmus artificem mutari per applicationem specierum ad materiam, et carpentarium qui operando, formas conceptas mente educit in ligna, primo modo unam, postea aliam: et videtur, quod hujusmodi commutabilitas conveniat Deo: quia dicit Augustinus in
<--- Page Split --->
libro LXXXIII Quæstionum, quod alia ratione creat hominem, et alia asinum.
3 Item, Philosophus dicit, quod causa prima movet causatum primum, id est, Deus cœlum : et movet ipsum a dextro in sinistrum, eo quod ibi est virtus ejus, et motus secundum virtutem moventem ibi incipit, et reyrat per accidens : sed moto mobili, movetur et id quod in ipso est : ergo videtur, quod virtus ejus movatur : sed ipse est virtus sua : ergo et ipse movetur per accidens : et ita videtur, quod non omni motui repugnat natura sua.
- Præterea, Quod esset inconveniens, si poneretur mutari per accidens? Hic enim motus est in omnibus, et etiam in ipso, ut videtur : quia de non creante factus est creans, et de non movente creaturam factus est movens, et de non gubernante gubernans. Et si dicas, quod hoc facit sicut desideratum movet desiderium, et desiderium desiderantem, sicut videtur Philosophus dicere : hoc nihil est : quia nos non ponimus ipsum tantum esse desideratum, et sic uno modo se habere : sed etiam dicimus ipsum creare omne id quod desiderat eum, et portare et continere ipsum : ergo videtur aliter se habere, quam ab æterno hahuit : ergo non est incommutabilis omnino.
Solutio. Dicendum, quod Dei solius natura et per se et per accidens incommutabilis est : non tantum secundum fidem, sed etiam secundum omnes Philosophos qui aliquid de ipso intellexerunt.
DICENDUM ergo ad primum, quod causa immutabilitatis est quod servat ipsum esse quod est per se, et quod inest ei : sed hoc in Deo non est accidens quod servat inesse, sed est substantia ipsius. Habens autem habitum et exiens ad operis exercitum, non servat totum esse . actus enim aliquid est in agente : et ideo aliter se habet hoc, cum actus ejus non sit ipse : propter quod etiam dicit Philo-
sophus, quod hoc est alterum genus alterationis : quia licet non recipiat alium habitum quam habuit, tamen alio modo se habet in actu. Et hoc Deo non convenut : quia si sumatur actus Dei, ut intelligere, et velle, ipse est sua operatio eodem modo se habens : si vero sumantur operationes ejus, sicut creare, et infundere gratiam, et incarnari, ipse non mutatur illis, sed aliquid mutatur ad ipsum, aliter se habendo ad eum quam prius habuit : eo quod creatio se tenet secundum rem ex parte creaturæ, et non ponit aliquid in Deo nisi voluntatem et ideam determinatam ad hoc, ut hæc creatura modo fiat : et hæc determinatio voluntatis, et ideæ ad præfinitum tempus hujus operis ab æterno se in Deo uno modo habuerunt.
Ad aliud dicendum, quod mutatio localis Deo accidere non potest. Licet enim illa nihil mutet in subjecto mobili, tamen ex mutatione aliqua quæ accidit circa ipsum, est ad aliquid obtinendum quod non fuit habitum ante motum. Hoc patet : quia omnis loci mutatio, vel est ab anima, vel a natura. Si est a natura, tunc movetur in suum locum, in quo est conservatio suæ formæ et suæ speciei, et extra corruptio : salutem ergo invent in loco quam extra non habutt. Si autem movetur extra suum locum, hoc erit per violentiam : et vis violentiae aliquid est in ipso quod non fuit : et propterea violentus motus dispositio est ad corruptionem. Si autem est ab anima : non lit motus processivus nisi prius fuerit a principio alicujus delectabilis habendi per motum, et illud obtinetur per ipsum. Et si quæritur de motu cœli, patet quoniam ille multa inducit quæ non sunt habita : sive enim dicamus, quod ille motus est ex desiderio assimilationis suæ in aliquo ad primam causam : sive propter generationem et corruptionem inferiorum : semper est consecutio illius intenti per motum, quando fuit habitum, vel non fuit hoc modo habitum : et nullo modo potest convenire
<--- Page Split --->
Deo : propterea quia est incommutabilis nullo indigens quod extra se quaeratur : et propterea quia est ubique : et propterea quia est spiritualis : et spiritualis natura omnino simplex per se localiter moveri non potest. De motu autem Angelorum alibi habet quaeri : quia Angelus nec omnino simplex est, nec omnino spiritualis, ut dicit Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus et sapientia dicuntur mobiles, non in se, sed ratione effectuum et donorum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est de artifice, et aliud de Deo : artifex enim licet forte uno modo se habeat in habitu ad totam domum, tamen voluntate et apprehensione accedente ad opus, non uno modo se habet ad partes operis : quia modo apprehendit, et vult fundamenta, et partes ejus : et postea in ea apprehensione ea quae exguntur ad parietem et tectum. Sed non est ita in Deo : quia uno modo se habet ab aeterno in apprehensione totius nundi et partium, et uno modo in voluntate unius cujusque ad praefinitum spatum in quo quodlibet educeretur. Et quod dicit Augustinus, « Alia ratione, etc., » intelligitur per comparationem ideæ ad exemplar, et non per comparationem ideæ ad se.
non intendit Deum, sed primam causam vocat primum motorem in causis naturae quae movent secundum proportionem mobilis, id est, quod tantum possent movere quantum ipsum mobile est mobile secundum naturam : tunc nulla est objecto. Sed quidquid de hoc st, dicendum non est, quod Deus sit motor internaes cœlo in quo includitur, nisi hoc modo quo ponimus Deum intra omnia non inclusum : et ideo virtus signi orients non est substantialis virtus quae Deus est, sed est virtus ab eo creata.
Ad aliud dicendum, quod inconveniens sequeretur, quod ipse non esset movens primum, et quod ipse non esset simplex. Quod enim non esset movens primum, patet : qua movens primum est quod nullo modo motus movetur, nec per se, nec per accidens : per se non movetur, ut patet ex praehabitis : per accidens autem non potest moveri, quia per accidens non est, nec praeexistit aliquid per se movens et motum, eo quod per accidens reducitur ad per se, sicut ad causam et subjectum : unde si ipse esset motus per accidens, non esset primum movens, sed aliquid ante eum.
Et per hoc patet solutio de primo articulo et secundo.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus si intendat Deum per causam primam, tunc non intendit nisi unum modum motus ejus quo movet sicut desideratum movet desiderium qua cum Deus non sit motor intraneus et conjunctus secundum proportionem motoris et mobilis cum aliquo mobili, oportet alium motorem ponere qui sit conjunctus cœlo, quicumque sit ille : et ideo non oportet, quod ipse moveatur, sed quod motor cœli diversimode moveatur percipiendo bonitates effluxas a Deo, quæ perceptæ ulterius magis percipuntur in mobili secundum Oriens et Occidens. Si autem
ARTICULUS XVII.
An Deus moveat se ?
Tertio quaeritur, Si ipse movet se ? I. Videtur, quod non : quia probat Augustnus in libro VIII super Genesum 1, quod omnis motus est ab immobili : unde si digitus movetur, stat manus : et si manus, stat brachium : et ita de aliis. Et oportet etiam quod illud immobile fortius sit moto, ut dicit quidam Philo-
<--- Page Split --->
sophus : quia aliter id quod movetur, motu extruderet movens, ita quod per ipsum movens moveretur, vel recederet a statu vel loco suo. Cum igitur Deus omnia moveat, ipse non erit aliquo modo motus : ergo nec movetur a se ipso.
- Item, Boetius : Stabilisque manens dat cuncta moveri.
■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■
SED CONTRA :
Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim1, quod spiritus creator movet se, nec per tempus, nec per locum : spiritum autem creatum per tempus, sed non per locum : sed corpus creatum, et per tempus, et per locum : ergo videtur, quod ipse moveatur a se.
Item, In principio libri de Calesti hierarchia Dionysii : Sed et omnis patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens nos replet.
intendit enim, quod motus Dei quo se sic movet ut sit in creatura, in quantum ab ipso est, extra tempus est : licet creatura sit in tempore, et in loco : Deum enim esse in creatura non facit temporalem Deum, vel localem : et hoc est quod intendit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod luminum Ad object.2 processio dicitur fieri patre moto : non quod in se sit motus, sed in luminibus et donis, sicut jam dictum est.
ARTICULUS XVIII.
An divina substantia, et universaliter omnis forma nullius accidentis subjectum esse possit ?
■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■
SOLUTIO. Dicendum, quod etsi concedatur aliquo modo improprie, quod Deus movet se, non puto esse concedendum, quod movetur a se, vel quod movetur simpliciter : non enim movere dicitur se proprie, eo quod non movet se in se, sed in donis et effectibus : et dicitur movere se, quando creaturam movet ad hoc quod ipse in donis aliquibus inhabitet eam : qui motus non ponit alteritatem in ipso, sed potius in his quæ aliter nunc quam prius se habent ad ipsum : ipse enim, ut dicit Dionysius, uno et eodem modo se habet ad omne quod est, sed non omnia se habent ad ipsum uno modo. Cum ergo non moveat se, nisi in movendo creaturam ad se, non potest inferri quod movetur.
Sed objicitur, quod secundum hanc solutionem Augustinus nihil videtur dicere, cum dicit, quod movet Deus se, nec per tempus, nec per locum : ille enim motus quo creaturam movet, est in tempore et loco frequenter. Ad quod dicendum, quod Augustinus bene dicit :
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : « Aliz essentiz vel substantiz capiunt accidentia, etc. »
Hoc enim non videtur verum universaliter.
Dicit enim Boetius, quod forma subjectum esse non potest : ergo non capit accidentia. Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de eo quod absolute est forma, et hoc est solus Deus. CONTRA : Ipse exemplificat ibi de humanitate : ergo videtur, quod hoc conveniat omni formæ.
Praeterea, Ipse dicit ibidem, quod omne quod subjicitur, gratia materiae subjicitur : cum ergo forma quaecumque simplex non subjiciatur, patet quod forma invariabilis est.
Praeterea, Hoc videtur dicere Auctor Sex principiorum, quod forma est compositioni contingens, simplici et in variabili essentia consistens : ergo videtur. quod hoc non soli divina essentia conveniat.
Praeterea, Primæ materiae videtur convenire : dicit enim Augustinus in libro XI Confessionum : Verum est informitatem primam quæ prope nihil est,
<--- Page Split --->
vices temporum non habere : quia ubi forma nulla est, vices temporum esse non possunt : ergo materia prima non recipit aliquam formam : videtur ergo quod non fuit mutata per accidentia : et ita videtur incommutabilis in suo statu fuisse, sicut divina essentia.
- Item, Accidentis non est accidens, quia aliter oporteret ire in infinitum : ergo nec accidenti convenit accidenta recipere : et sic convenit accidenti, quod sit incommutabile, sicut substantia divina.
Solutio. Dicendum, quod nulli convenit nihil omnino recipere, nisi soli substantiae divinae.
Ad 1, 2 et 3. Ad PRIMUM ergo quod objicitur de forma, dicendum quod duplex est subjectum, scilicet quod est subjectum quod est accidenti naturae et individui, sicut est albedo et nigredo : et huic non est aliquid subjectum nisi compositum ex materia et forma, et quod est et quo est, et tale subjectum non potest esse forma : et est subjectum quod subjectur proprietati suae et potentiae vel alii passioni suae propriae, et sic subjectum bene est forma : illa autem passio vel propretas non est per essentiam idem cujus est proprietas. Et quoad primum modum dicitur forma invarabilis, et non quoad secundum modum.
Sed si hoc dictum Auctoris Sex pruncipiorum acceptatur generaliter de omni forma, potest dici melius, quod licet forma in se simplex sit, non tamen ita simplex est quin possit esse pars composuti, et ideo alii est componibilis, et sic mutabilis et varabilis. licet non varietur sicut id quod subjicitur mutatoni. Quia dicitur mobile (ut dicit Philosophus) multipliciter, scilicet ut subjectum motus, et ut id quod abjicitur motu, et sicut id etiam quod acquiritur per motum. Et nullo illorum motuum mobilis est Deus, vel essentia divina.
cetur substantia materia, secundum id quod est per intellectum separata a privatione et potentia subjicibilis forma : tunc verum est quod dicit Augustinus, quod ipsa est extra tempus, et tunc etiam non est receptibilis forma, eo quod ordo ipsius ad formam sublatus est ab ea per intellectum : sed tamen adhuc habet habutudinem ad Creatorem secundum quod ipsa exivit in esse de nihilo : et ille exitus quaedam variatio est, quae non convenit Deo.
Praeterea, Materia licet non sit pars, tamen potest esse pars : et ita est susceptibilis alterius. id est, substantia sua componibilis est cum potentia ad formam, et etiam cum forma : et sic est variabilis in potentia. Si enim ordo ad potentiam abstrahatur a materia, ipsa non erit materia : quia secundum id quod est, subjicitur potentiae et privationi : ergo per intellectum separantem antequam subjiciatur, potentiae est subjicubilis Si forte dicas, quod non est subjicibilis privationi et potentiae secundum id quod est, tunc ibitur in infinitum : quia subjicibilitas quae est inter potentiam et materiam, est etiam potentia quaedam, et huic iterum non erit subjicibilis seipsa per eamdem rationem : hoc autem impossible est : ergo seipsa subjicibilis est privationi, et ita seipsa variabilis est. Et hoc non convenit Deo. Unde non tenet objecto de materia.
Ad in quod objicitur de accidente, potest dici quod ipsum mutabile est, sicut quod abjicitur et adjicitur mutatione : Deus autem nullo modo.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIX.
ARTICULUS XX.
Utrum solus Deus habeat immortalitatem, quid est immortalitas, et quae dicuntur vivere et mori?
Quid vocetur obumbrata vicissitudo, et utrum conveniat omni creaturae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Qui solus habet immortalitatem, etc. »
Quid vocetur immortalitas ? Est enim immortalitas naturalis potentia ad non mori, vel ad resistendum his quae inducunt mortem : et haec tantum in viventibus videtur esse : variabilia autem non omnia vivunt : ergo videtur, quod non moriantur.
Ad hoc dicendum, quod vivere et mori sumuntur hic a vita communiter accepta qua dicimus aquam vivam, et lapidem vivum, et hujusmodi : et hoc nihil aliud est quam actus completus potentiae qui est secundum rei naturam : quando enim illum actum facere potest, dicitur vivere, ut aqua viva quando est in impetu refrigerandi, vinum vivum quando perfecte penetrat in gustu, petra viva in soliditate duritiei : et effectus secundum speciem consequentis, sicut sapphrus vivus quando expellit venenum. Et cum hujusmodi vita sit a proprietatibus rerum, quando mutantur in illis, mutantur in hujusmodi actibus : et ideo mori dicuntur.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec est vicissitudinis obumbratio, etc. »
Quid dicatur hic obumbrata vicissitudo ?
Et dicendum, quod vicissitudo est numerus vicis, et competit omni creaturae etiam spirituali in renovatione vicissitudinis affectuum et apprehensionum. Et dicitur obumbrata, quia ex privatione est, eo quod creatura est post nihil, et ex hoc quod non est simplex creatura : illa enim duo trahunt ad umbram, quod id quod est in spirituali natura, non est sicut in luce prima creatrice.
ARTICULUS XXI.
Utrum per tempora moveri, sit per affectiones, vel per intellectus speculativi apprehensiones mutari ?
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : « Et per tempora moveri est per affectiones commutari, etc. »
Quare non dicit per intellectus speculativi apprehensiones commutari ?
Item quaeritur, Utrum per tempora varientur quando afficiuntur in Deo secundum plures rationes, scilicet sicut in substantia summa, sicut in bonitate, sicut in Creatore, sicut in sapientia, et hujusmodi ? Videtur, quod sic : quia talia non simul videntur cadere in affectum : ergo sunt in uno post aliquid : ergo vicissitudo est ibi.
<--- Page Split --->
Sed contra. SED CONTRA : Augustinus in libro XI Confessionum dicit, quod felicissimae contemplationis participatione aeternitatem participant Angeli : ergo non vicissitudinantur in illa. Item, supra 1 habuimus ab Augustino in libro de Trinitate, quod in quantum de fruibili hic praegustamus, in tantum non in tempore sumus : ergo multo minus Angeli quoad hoc sunt in tempore.
Solutio Solutio. Dicendum, quod per affeAd object. ctiones dixit quoad opus affectivum quod faciunt circa nos : quia licet Angeli secundum substantiam sint extra tempus, tamen secundum operationes suas circa nos sunt in tempore : et ideo posuit affectiones, quia sonat in intellectum
practicum, qui proprie exercetur circa nos in operibus, et non in speculationem, quia illa principalter est in Verbo extra tempus, ut dicit Augustinus.
Ad alud dicendum, quod in contemplatione Dei in diversis rationibus non est vicissitudo, eo quod non accipiunt ipsas ut diversas, quia sic non esset materia gaudii, sed accipiunt omnes ut in uno et in unum quod est Deus : si sapientia enim diversa sit a bonitate non lætificat multum, et e converso : sed quando accipiuntur ut unum quod est essentia summa in qua incipit contemplatio, tunc non est vicissitudo, sed potius status et immobilitas in uno, in quo inveniuntur quæ quæruntur ad sciendum et ad volendum.
D. Hic de simplicitate.
Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium, nec accidentium, nec quarumlibet formarum ulla est diversitas, sive variatio vel multitudo. Ut autem scias quomodo simplex sit illa substantia, te docet Augustinus in libro VI de Trinitate 3.
Admimadverte primo, quare omnis creatura sit multiplex, et nullo modo vere simplex : et primum de corporali, postea de spirituali creatura. Corporalis utique creatura ex partibus constat, ita ut sit ibi aliqua pars minor, alia major, et majus sit totum quam quælibet pars : et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud est figura. Potest enim et minuta 3 magnitudine manere idem color, et eadem figura : et colore mutato manere eadem figura, et eadem magnitudo : ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.
<--- Page Split --->
est : aut ergo est ipsum esse secundum quod esse, aut est hoc aliquid. Si primo modo, tunc ipse est intentio entis quae convenit omnibus, quod frivolum est : quia tunc esset ens quod est in omni particulari, et generali, et speciali differrentia entis, quod frivolum est. Ergo ipse est hoc aliquid : ab alio ergo habet esse, et ab alio quod hoc sit : ergo est compositus. Et videtur, quod hæc ratio cogat secundum nostrum intellectum, omne quod hoc aliquid est esse compositum.
- Præterea, Deus est ens, et est primum ens, et Deus est : aut ergo eodem est omnia hæc, aut diverso. Si eodem : ergo eo est ens quo est primum, et e converso : ergo cui convenit ens, convenit etiam primum esse, quod falsum est : ergo non eodem habet esse : ergo ab alio : et ita erit compositus.
SED CONTRA :
Detur quod alio est ens, et alio hoc ens : ergo est compositus : sed ante omne compositum sunt sua componentia per naturam : ergo Deus non est primum.
Item, Cum omne compositum principia sui esse habeat sua componentia, sequitur quod Deus non sit universitatis principium.
Item, Cum omne compositum non per se sit necesse, sed per sua componentia, sequitur quod Deus non sit ens necesse, et quod non sit ipsum necesse esse per se.
Item, Cum omne compositum secundum sua componentia sit in potentia : sequitur ex hoc, quod Deus sit ens in potentia aliquo modo. Quæ omnia quia absurdissima sunt, oportet dicere, quod Deus sit ens simplex in fine simplicitatis.
SOLUTIO, Concedendum est Deum esse soluto. simplicem.
AD HOC autem quod objicitur, quod AD 1. omne quod est ab alio habeat esse, et ab alio quod hoc est, dicendum, quod illa propositio est Boetii et Avicennæ in V
« Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc. »
Hic incipit tertia pars istius distinctionis, in qua agitur de simplicitate divinae naturae : et dividitur in duas partes. In prima, ostendit simplicitatem esse propriam divinae naturae in comparatione ad corporalem naturam et ad spiritualem. In secunda, concludit ex hoc quod non cadit in praedicamento substantiae, ibi, H, « Unde nec proprie dicitur substantia. »
Prima subdividitur in quinque : quarum prima est, quod sit simplex, ita quod est quidquid habet. Secunda ab hac simplicitate excludit naturam corporalem, ibi, « Animadverte primo, quare omnis, etc. » Et tertia ab hac excludit naturam spiritualem, ibi, E, « Creatura quoque spiritualis, etc. » In quarta, solvit objectionem quæ posset fieri ex hoc quod Deus dicitur multipliciter, ibi, F, « Hic diligenter notandum, etc. » In quinta, removel praedicamentum accidentale ab ipsa, ibi, « Quod autem in natura, etc. »
ARTICULUS XXII.
Utrum divina natura sit simplex, vel composita ex quo est et quod est ?
Hic autem primo quaeritur de simplicitate divinae naturae, et quaeruntur duo. Primum est, an sit simplex? Secundum est de modis compositionum, quos Magister hic ponit. Tertium, quare non ponit plures?
AD PRIMUM objicitur sic :
- Omne quod est ab alio habet quod sit, et alio habet quod hoc sit : Deus
<--- Page Split --->
primæ Philosophiæ : et intelligitur sicut ipsimet se glossant de entibus post primum, quæ sunt creatura, et secunda entia : Deus enim ab eadem re habet quod est, et quod hoc est sive Deus : et hoc convenit propter indifferentiam ejus quod est cum essentia sive cum esse ipsius : nisi enim poneremus ipsum esse hoc ens, nihil posset negari de ipso, sicut nec de ente secundum quod est : unde negatio aliorum de ipso consequitur eum, quia est hoc ens : simplicitas autem consequitur eum, quia hoc ens non ponit numerum et differentiam cum esse absoluto in ipso.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur primum et Deus : omnia haec dicunt suam essentiam nihil addendo secundum rem, sed tantum secundum modum significandi, ut saepius dictum est.
ARTICULUS XXIII.
Quæritur, Cum sit compositio multiplex, quare Magister solum tangit triplicem, scilicet partium, accidentium, et formarum ?
Secundo quæritur, Cum sit multiplex compositio, quare non tangitur hic nisi triplex, scilicet partium, accidentium, et formarum ?
Et ad hoc dicendum, quod triplex compositio omnem compositionem includit : aut enim est compositio ejus quod est pars : aut ejus quod non est pars, sed concretive adhaeret. Si ejus quod est pars : aut est pars essentialis ex qua constitutur hoc aliquid et essentia rei, et tunc est compositio formae cum materia : vel ejus quod est quo est cum eo quod est, et illam tangit ultimo per formarum diversitatem : quia illa forma sive quo est facit numeri et speciei diversitate in rebus, numeri per esse forma in hac materia, speciei autem per
differentias speciales, ut homo, et asinus differunt : et haec compositio est etiam in specie et genere subalterno. Quæ autem compositio sit in generalissimus infra habebitur. Si autem est pars integralis, vel virtualis quæ in spirituali ad integralem reducitur, tunc est compositio quam primo tangit, cum dict, ex partibus. Si autem est ejus quod non est pars, tunc est accidentis cum subjecto, quod non est pars esse.
ARTICULUS XXIV.
An solius Dei natura simplex est ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc. » Videtur enim falsum.
Ens enim, et verum, et unum convertuntur : et ens videtur dicere id in quo stat omnis noster intellectus resolvens compositum in simplex : sed in quo stat resolvens intellectus est simplex : ergo ens, unum, aliquid, verum, bonum sunt simplicia.
Præterea, Generalissima sunt ob hoc simplicia, quia generalissima sunt. PROBATIO. Detur enim ipsa esse composita : ergo sua componentia erunt simpliciora ipsis : sed simplicius est generalus : ergo erunt generaliora ipsis : ergo non ista sunt generalissima, quod falsum est : ergo ipsa sunt simplicia : non ergo Dei solius natura simplex est.
Si forte dicatur, quod habent compositionem prima simplicia in hoc quod sunt ab alio per creationem. CONTRA : Efficiens causa non est aliquid rei, sed tota est extra rem : ergo nec simplicitatem in re fact, nec compositionem : ergo ens creatum ab hoc quod est creatum non est compositum.
Præterea, Si nulla creatura simplex est, videtur quod intellectus resolvens vadat in infinitum. Hoc aliquid enim est
<--- Page Split --->
compositum ex quod est et quo est : aut ergo ipsum quo est, est simplex, aut compositum. Si simplex, habeo propositum, quod non solus Deus simplex est. Si compositum, quaero de sus componentibus : aut sunt simplicia, aut composita : aut enim erit stare in simplici, aut intellectus resolvet in infinitum. Si dicis, quod non est inconveniens intellectum dividentem ire in infinitum, quiapotentia est divisionis in infinitum : hoc ridiculum est : quia hoc est de potentia divisionis continui secundum naturam continui : nos autem loquimur hic de divisione et resolutione rei in suam formam.
SED ADHUC ulterius quaeritur, Quare dicat, vere et proprie, tamquam alia quae possint esse simplicia, non vere et proprie.
CONTRA hoc enim est, quod quodlbet secundum est post monadem primum : ergo secundum Dionysium, est duo : non ergo simplex.
Præterea, Ipsum est hoc et est: ergo secundum Boetium, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est.
Præterea, Omnia in numero, pondere, et mensura creata sunt: ergo nullum simpliciter.
SOLUTIO. Dicendum, quod solus Deus vere simplex est, sicut in primo quaestionis articulo de necessitate conclusum est.
AD PRIMUM quod objiciur de ente, dcendum quod id in quo stat resolutio nostri intellectus, est simplex secundum quid, et simpliciter compositum. Intellectus enim resolvens abstrahit universale a particulari : et ulterius magis universale a minus universali : et ideo non aufert nisi differentias coarctantes : et verum est, quod secundum ablationem illarum differentiarum ens simplex est : et ideo stat in ipso resolutio : sed ulterius compositum est et concretum habitudinibus potentialibus, scilicet quod
ipsum est post nihil, et ideo variable in nihil : et ideo privatio et potentia decidentiae est in eo nisi contineatur : et etiam habet habitudinem ad ea cum quibus est componibile, quae habitudo non nihil est in eo, sicut supra diximus : sed tamen illae habitudines abstrahi possunt ab eo secundum intellectum : sed illa quae est potentiae privationis, non potest abstrahi ab ente creato : quia in ratione ejus est per hoc quod ipsum est creatum.
Si autem objicitur, quod ens abstrahit ab ente creato et increato, dicendum quod hoc frivolum est : quia ex hoc sequitur, quod ens increatum esset compositum : si enim ens per unam rationem communem conveniret ei et creato, oporteret quod ens commune coarctaretur in ipso per aliquam differentiam : et sic ab alio haberet esse, et hoc esse : et hoc supra improbatum est : ergo ens in quo stat resolvens intellectus, non est ens increatum : sed ens increatum est ante ipsum sicut causa.
Ad hoc autem quod objicitur, quod unum, verum, et bonum, et aliquid sunt de primis simplicibus, dicendum quod hoc frivolum est : quia non convertuntur cum ente secundum suas intentiones, sed secundum sua supposita : et ideo non est dubium quin illa sint composita.
Ad aliud dicendum, quod generalissima sunt simplicia in ordine generalissimi, id est, quod nullum genus est simplicius illis : sed genus non dicit simplicissimum simpliciter : quod patet : quia ens est simplicius quolibet generalissimo, licet genus generalissimum dicatur simplicissimum inter prædicata univoce : et ideo habent generalissima in se ens, et differentiam qua coarctatur ens in ipsis : et ideo sunt composita.
Ad aliud dicendum, quod sola rclatio ad causam efficientem non facit in eis compositionem, sed hoc quod relnquitur in eis ex tali exitu in esse : quod per simile videri potest : quod enim per generatonein exit in esse est ex materia
Ad 2.
<--- Page Split --->
quæ est potentia et sub privatione : et licet per generationem non sit potentia in materia quæ fuit ad illam formam quæ per generationem accepta est, tamen remanet potentia ad formam aliam ex hoc ipso quod sic exivit in esse. Similiter etiam ex hoc ipso quod res exit in esse post nihil, remanet potentia tendendi in nihil nisi contineatur ab alio.
Ad 4 Ad 11 quod objiciur de resolutione intellectus, jam patet solutio per ante dicta.
Ad quest. Ad ultimum dicendum, quod est simplictas secundum quid in creatura, sicut dictum est: et haec multiplex est secundum modos multos, ex quibus ponam breviter tangendo quosdam. Dico ergo, quod est simplicitas quaedam primorum principiorum componentium, sicut quo est et quod est, et materae et formae, quae non est compositorum ex quod est et quo est. In natura spirituali est simplicitas quaedam sicut Angeli sine dependentia ad corporalem materiam: et haec major est quam naturae rationalis in anima: quae licet quantitate careat, tamen habet dependentiam ad corpus. Post has simplicitates est simplicitas eorum quae sunt aliquo modo in quantitate, et horum quaedam sunt principia quantitatis, quaedam autem ipsa sunt quanta in natura. Cum autem quantitas sit discreta, et continua, et illa quae est quasi utrumque aliquo modo, erit principium discrete simplicissimum, eo quod non habeat positionem in continuo, sicut est unitas: post hoc crit punctum, eo quod habeat positionem in continuo, licet quantitate careat: et post hoc erit indivisibile quod est principium temporis quod est nunc, eo quod tempus in sui ratione habeat continuum et discretum, cum dicitur numerus motus per prius et posterius. Quanta autem non sunt sim-
plicia, ita quod non habeant partes : sed dicuntur simplicia quæ quantitatem habent sine contrarietate, sicut cælestia corpora. Et post hæc dicuntur simplicia illa quæ habent contrarietatem, licet non utrumque contrariorum habeant permixta, sicut elementa in qubus sunt simplices qualitates contrariæ. Et ulterius dicitur simplex mixtum ex contrariis simile in toto sive homogeneum, sicut lapis qui in omnibus partibus lapis est, licet sit mixtum : quia dicit Philosophus, quod terra pura lapis non sit, quia continuationem non facit, sed comminutionem : et sic dicuntur simplicia minerala metallica. Ulterius dicuntur quandoque simplicia : quia parvam habent mixtionis contrariorum in partibus differentiam, sicut corpora plantarum, quæ licet quamdam partem habeant quæ est radix, quamdam quæ est stipes, et quamdam quæ est virga et ramus, tamen mixturæ harum partium parva est differentia : et ideo quandoque simplicia dicuntur. Post illa sunt complexionata quæ similia sunt fere, sicut animalia annulosi corporis, et quædam corpora piscium. Deinde sunt composita ex organicis partibus dissimilibus, quæ ctiam licet composita sint valde, tamen quandoque simplicia dicuntur respectu compositionis sequentis ex corpore et anima rationali. Dicitur ergo Deus vere simplex : quia omnia alia aliquo modo sunt composita : proprie autem quia hoc soli sibi convenit.
Et nota, quod simplicitas est duplex, scilicet in esse quæ est penes indifferentiam quod est et quo est sive esse, et secundo in his quæ adventitiae naturae sunt in inferioribus, ut accidentia : et illa simplicitas est quod ipse est quidquid habet de absolutus : habet enim Pater Filium, et ipse non est Filius.
<--- Page Split --->
E. Hic de spirituali creatura ostendit quomodo sit multiplex, et non simplex.
Creatura quoque spiritualis ', ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex : sine comparatione vero corporis, est multiplex et non simplex : quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia male 2 non diffunditur per spatium loci, sed in uno quoque corpore et in toto tota anima 3 est, et in qualibet ejus parte tota est : et ideo cum sit aliquid in quavis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa tota anima vera simplicitas est. Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia : possintque haec et alia hujusmodi innunerabilia in animae inveniri natura, et alia sine aliis, et alia magis, et alia minus : manifestum est animae non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est : omnis autem creatura mutabilis est : nulla ergo creatura vere simplex est. Deus vero etsi multiplex dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur : sed eadem magnitudo ejus est quae sapientia. Non enim mole magnus est, sed virtute : et eadem bonitas ejus est quae sapientia, et magnitudo, et veritas : et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum, aut sapientem, aut verum, aut bonum esse, aut omnino esse.
F. Qualiter Deus cum sit simplex, multiplex tamen dicatur?
Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus solum Deum vere simplicem esse, cur dicat eumdem multipliciter dici? Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum quae de Deo dicuntur : quae licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Haec enim non ita ac-
<--- Page Split --->
cipiuntur cum de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabilter simpliciore quam est humanus animus, dicuntur, quemadmodum cum de creaturis dicuntur. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate : Deo, inquit, est hoc esse quod est fortem esse, vel sapientem esse, vel justum esse, et si quid de illa simplici multiplicitate, vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia ejus significetur. Humano autem animo non est hoc esse, quod est fortem esse, aut prudentem, aut justum. Potest enim esse animus, et nullam istarum habere virtutem 4.
ARTICULUS XXV.
Utrum anima rationalis sit simplex vel composita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex, etc »
Videtur enim, quod in se compositum nulla comparatione potest fieri simplex : anima autem in se composita est : ergo non est simplex in comparatione aliqua. Quod autem sit composita, probatur multis rationibus : sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, quod omne quod est citra primum, est hoc et hoc anima est citra primum : ergo est hoc et hoc : ergo est composita.
Item, Dicit Avicenna : Omne simplex esse suum habet a seipso : sed anima esse suum non habet a seipsa . ergo, etc.
Item, Boetius in libro de Hebdomadibus : Omne quod est, participat eo quod est esse ut sit, alio vero participat ut aliquid sit : cum ergo anima sit hoc aliquid, ipsa participat esse et alio : omne autem quod participat esse et alio, compositum est : ergo anima est counposita.
dict, quod in Deo non est universale et particulare : quia sequitur ex hoc, quod composito esset in Deo : sed in anima est accipere anmmam per abstractionem ab hac anima : ergo est in ea natura universalis et particularis : ergo est composita.
Item, Dicit Philosophus in III de Anima : In anima aliud est quo est omnia fieri, et aliud quo est omnia facere : ergo etiam in Angelo : ergo in anima est potentia substans intelligibilibus, et agens intellectus : agens autem, et sustunens vel subjectum non sunt ejusdem essentiae in aliqua natura : ergo anima ex diversis essentis est composita.
Item, Avicenna in I Philosophiae : Omne a quo negatur aliquid, in sua natura habet aliud quam simplex esse : sed de anima multa negantur : ergo, etc.
Item, Incommunicabile omnino et communicabile non radicantur in eodem : in anma est accipere incommunicable omnino, et communicable : ergo illa non radicantur in eodem essentialiter. Probatio mediae. Anima est haec anima individua : principium autem indviduationis est principium incommunicabilitatis . cum autem dico, Haec anima est anma, praedicatur communicabilis natura : ergo in hac anima est natura communicabilis, et incommunicabilis : ergo est composita per essentiam.
Item, Boetius in libro de Trinitate
Item, Dicit Boctius et Constabulus,
<--- Page Split --->
quod simplex non potest esse subjectum : ergo cum anima sit subjectum scientiarum et virtutum, ipsa erit substantia composita.
Item, Omnis compositio secundorum est fluens a compositione priori et essentiali : sed anima habet compositionem secundorum, quia suarum virium : cum ergo illæ non fluant ab eodem modo se habente sicut simplex, constat quod ipsa est composita in sua natura. Et quia facile est de hoc multa adducere, et ista sunt de fortioribus, propterea hæc sufficiant. Igitur male dicit Augustinus ipsam esse supplicem in comparatione corporis
Præterea, Compositio est ex materia et forma : anima non est ex materia et forma : ergo, etc. Probatio mediæ. Dicit Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christi, quod spirituales naturae non sunt ex materia : ergo media vera. Prima autem probatur per nonum primæ Philosophiæ : quia ibi dividit Philosophus esse in potentiam et actum tamquam in principia prima. Et quia de hoc alibi multa dicta sunt, ista sufficiant.
Solutto . Consentioinhancpartem , quodanimasitcompositaexprincipiisessentialibusquæsuntquodestetesse , sednonexmateriaetforma : licethocquidamdicerevideantur : ethocideoquiasecundumPhilosophummateriade - terminaturperpotentiamadmotumva - riantemaliquidinsubstantia , veladmo - tumlocalem : etcumpotentiahujusmo - dinonsitnisiincorporibus , noneritmaterianisiincorporibus : nectameninomnibuscorporalibuseritmateriaunivoca : quiacorruptibiliumetincor - ruptibiliumnonestmateriauna , sicutnecpotentiaunaadmotum .
Sedcontra :
Quidquid est id quod habet, ipsum est simplex, per auctoritatem Augustini hic positam in Littera : anima est id quod habet : ergo est simplex. Probatio mediæ. Bernardus super Cantica : In anima tria intueor, memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et hæc ipsam esse animam.
Item, Augustinus in libro de Spuritu et anima dicit sæpissime, quod est simplex substantia visus in oculo, auditus in aure, et sic de aliis : ergo ipsa est omnes potentiae quas habet : ergo est simplex.
Item, Nihil compositum in se potentia est ad componendum aliud : ergo si anima est composita in seipsa, non erit in potentia ad aliquid constituendum. Probatio primæ est, quod natura componit simplicia ad hoc quod sint in compositis : non autem composita conjungit ulterius.
Item, Anima (ut dicit Aristoteles in II de Anima) non est hoc aliquid, sed endelechia corporis physici potentia vitam habentis : omne autem compositum est hoc aliquid : ergo anima non est composita.
Item, Anima est forma : omnis autem forma est simplex : ergo, etc.
Abprimumergodicendum , quodani - manonesthocquodhabetipsa : etquoddicitBernardusglossandumest , quodestprædicatiototiusvirtualisdesuaparte , etestprædicatioimpropra . Siautemfiatvisinhocquoddicit , ethæctrianihilaludessequamipsamanimam , debetglossarisecundumsen - s u m , quinotatusestsupra ' , quodani - maaccipiturabipsouttotumpotentia - l e , cujusomnespartessimulacceptæsuntpotestasejus : itamemoria , intelli - gentia , etvoluntassimulaccepta , dicunttotumpotestatisanimæsecundumsupe - riorempartem .
AbnquoddelibrodeSpirituetani - Adobject . 2 . madicitur , negaripotestquodnonestAugustini , sedcujusdamGuillelmici - sterciensisquimultafalsadixit . S i a u -
<--- Page Split --->
tem aliquis vult sustinere, potest dici quod anima est visus in oculo, sicut totum virtuale prædicatum de parte in qua est aliquid suæ potestatis, eo quod ipsum totum essentialiter adest parti illi et cuilibet alii : licet non adsit eisdem secundum omnem potestatem suam.
Ad object.3 Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, Nihil compositum in se, etc., et est instantia in corpore organico. Sed hæc est vera quod nihil compositum compositione ultima potest constituere aliud : et tunc non tenet de anima, quæ licet sit composita, tamen potest componere aliud : quia non est composita ut hoc aliquid constitutum, sed est composita ut forma quæ est substantia perfecta perfectione motoris, eo quod nihil movet nisi in se perfectum.
Ad object.4. Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Philosophus, quod non est anima per se una, sicut hoc singulare in natura : sed ipsa est forma et prima substantia potens esse sine corpore.
Ad object.5. Ad aliud dicendum, quod compositio corporum prima est ex materia et forma, sed non spiritualium, sed potius ex quo est et quod est, sive ex quod est et esse, ut dicit Boetius.
ARTICULUS XXVI.
Utrum anima sit in toto corpore tota, et in qualibet parte tota ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit:« Et in toto tota anima est, et in qualibet parte ejus tota est, etc. »
Videtur enim, quod anima non in toto : totalitas enim animæ referri non potest nisi ad totalitatem virium, eo quod ipsa alias partes suæ quantitatis non habeat : cum ergo non quoad omnes vires sit in corpore, ipsa non erit in toto tota.
Item. Dicitur a Philosophis quibus-
dam quod est instrumentum spiritus animæ per quod operatur vitam : cum ergo spiritus (ut dicit Isaac) oriatur totus ex corde, anima tota videtur esse in corde.
- Præterea, Si in toto est tota, et in qualibet parte : ergo in manu est tota : ergo cum ipsa existens tota in aliquo corpore faciat illud animal, manus erit animal, ut videtur.
Sed contra :
Anima ubique operatur et sentit in corpore : ergo per virtutem operatur et sentit : aut ergo hæc virtus est in ipsa, aut non. Si non : ergo non continuatur ei : ergo non sentit statim per eam, quod falsum est : ergo non sentit nisi per virtutem suam : sed virtus non est sine subjecto : ergo substantia animæ est ubi est virtus sua : sed virtutes suæ sunt ubique in corpore : ergo ipsa essentialiter est in toto corpore.
Item, Forma ignis non refertur ad partem naturae ignis, sed ad totum : quia ubique forma perficit materiam : ergo similiter cum anima sit forma corporis, ipsa ad totum tota refertur.
Sed tunc ulterius quæritur utrum ipsa sit divisibilis divisione corporis ?
Videtur quod sic : quia diviso eo in quo est aliquid, videtur quod necesse sit dividi id quod inest : sed anima est in corpore : ergo, ctc.
Sed contra : Quod est in toto totum et in qualibet parte totum, divisa qualibet parte totum est in illa : sed quod totum est in qualibet parte, non dividitur divisione partium : ergo videtur, quod anima non dividatur divisione corporis.
Ulterius quæritur, Utrum rationalis anima sit in toto tota ?
Videtur quod non . quia dicit Philosophus, quod intellectus nullius corporis est actus : ergo non est in toto, nec in parte sicut actus : ergo nec dividitur divisione ejus.
Sed contra : Aliquid perficit hominem sed contra secundum quod homo : non anima vegetabilis, non sensibilis : ergo rationalis :
<--- Page Split --->
toto tota, ita quod non in aliqua parte tota.
per proprium esse ipsa potentia, sed per esse ejus cujus ipsa est potentia: sicut quælibet pars est per esse sui totius quod habet in ipso. Sed verum est, quod si pars esset divisa, tunc ipsa potentia esset anima, et membrum esset animal: unde dicit Philosophus, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus.
DICENDUM ergo ad primum, quod anima habet multis rationibus totalitatem, scilicet quoad vires unam, et aliam quam tangit Augustinus in libro IX de Trinitate, quoad attributa sua essentialia, sicut sunt vita, essentia, substantia, et spiritus: quoad haec enim tota potest esse in toto corpore: quia in qualibet parte est vita, et substantia, et spiritus, et anima, et principium, et forma: et secundum omnia haec in esse est in ratione cujusdam totalitatis in esse. Dicitur etiam totum idem quod perfectum: et sic iterum tota in toto est, et in qualibet parte. Si autem dicitur totalitas ab universitate virium, erit in toto tota, sed non in qualibet parte tota.
Ad aliud dicendum, quod ipsa anima ad quarationalis non est divisibilis divisione corporis: dicitur enim aliquid esse divisibile divisione materiae in qua est, scilicet quia divisa materia est ipsum in majori parte majus, et in minori minus, et in æqual æquale: et sic divisione materiæ non dividuntur nisi formæ habentes situm in corpore: et situales per se vel per accidens, sicut albedo, color. Secundo modo dicitur aliquid dividi divisione corporis, quod secundum unam rationem manet in qualibet parte divisa, sed non majus in majori, et minus in minori, et in æqual æquale: et sic dividitur forma substantialis in homogeneis, vel propinquis homogeneorum naturae, ut lapis, et lignum: in planta eniun divisa parte convalescit utraque pars per insitionem: et hoc est etiam in quibusdam animalibus habentibus membra quasi similia per totum corpus. Anima autem rationalis nullo illorum modorum dividitur: et hoc non habet in quantum forma, nec in quantum est forma substantialis: quia sic quælibet forma substantialis haberet hoc: sed habet in quantum est substantia distantes in opere habens partes, et ex hoc quærens magnam diversitatem organorum in corpore in quo est: et hoc est dictum Commentatoris supra principium libri II de Cælo et Mundo.
Ad aliud dicendum, quod spiritus est instrumentum animæ quoad operationes primas ipsius, quæ sunt vitalis, naturalis, et animalis: per spiritum enim vitalem influit vitam, et pulsum: per naturalem autem opera naturalia, ut nutrire, augere, et generare: per animalem autem animalia, ut sunt sensus, et motus: et ista sunt ejus, secundum quod est motor corporis: sed secundum hoc quod dat esse, non habet medium.
Et si objicitur, quod secundum Philosophum vivere viventibus est esse: ergo vivere cujus instrumentum est spiritus vitalis, est esse: et ita utitur eo ut dat esse. Dicendum, quod hoc impossibile est: quia non utitur instrumento nisi quod est: ergo anima utens instrumento est jam in corpore ante instrumentum per rationem formæ: et ideo, cum dicitur, quod vivere viventibus est esse, intelligitur de actu vitæ quæ est anima, cujus effectus dat esse animale, et hoc est esse vitæ et vivere: sed non intelligitur de vivere quod est per spiritum et pulsum.
Ad aliud dicendum, quod rationalis Ad qui anima duo dicit, scilicet quod est anima, et quod est rationalis: si accipiatur ut anima, tunc est actus corporis, et habet a se potentias effluentes, quarum quaedam affixæ sunt organis, et quaedam non: et ab illa homo est homo: et concedo bene, quod a sensibili vel vegetabili homo
<--- Page Split --->
ergo anima rationalis est actus corporis hominis.
. ULTERIUS quaeritur, Utrum anima sit in corpore sicut in loco ?
Videtur quod sic : quia in loco diffinitive esse est in loco operari, sicut dicit Damascenus : sed animae operationes sunt in corpore : ergo ipsa sicut in loco est in corpore.
Item, Ambrosius: Locale est quod loco diffinitur, ita quod hic est, et non ulibi : si autem anima est in corpore : ergo est in ipso sicut in loco et localis, ut videtur.
SED CONTRA :
Dicit Philosophus, quod anima comparatur ad corpus sicut continens ad contentum : ergo anima est continens : ergo ipsa est potius locus corporis, quam e converso : quia loci proprie est continere.
Item, Philosophus dicit, quod non est eadem continentia loci et materiae : cum ergo corpus sit materia animae, non erit locus ejus.
Item, Locus et locatum sunt distincta per essentiam : anima autem et corpus unita : ergo unum non est locus alterius.
Item, Omne locatum in aliquo ut in loco, mobile est extra illud, manente subjecto et ratione idem : anima non est mobilis extra corpus sic : ergo ipsa non est in corpore sicut in loco.
. SOLUTIO. Quidam dixerunt, quod anima unitur corpori hominis duplici medio : cum enim corpus sit compositum corporale grossum, et anima rationalis incorporea incorporalis spiritualis, distant in omnibus proprietatibus : ergo oportet habere duplex medium, scilicet incorporeum spirituale et corporale, et medium corporeum corporale (alias, corruptibile) spirituale : et hoc in duobus convenit cum corpore, et in uno cum anima : et ita dicunt, quod anima rationalis in conjunctione sui ad corpus habet animam vegetabilem et sensibilem loco primi medii : et spiritum corporeum quem dicunt
esse de natura quinti corporis habet medium in secunda ratione medi. Ex hac autem positione sequitur, quod anima vegetabilis et sensibilis in homine sint dispositiones ad animam rationalem : ergo erunt accidentia, quod absurdum est. Est enim contra Philosophos, scilicet Avicennam in VI Philosophiae, quod anima vegetabilis et sensibilis non sint in homine ut substantiae, sed ut potentiae, in quibus fundatur anima rationalis : et ita rationalis anima est actus hominis in quantum homo : et sensibile et vegetabile sunt partes ipsius potentiales. Hoc est etiam contra Aristotelem in libro XVI de Animalibus, ubi dicit, quod sicut corpus est unum, ita et anima una. Praeterea, non de facili probaretur, qualiter spiritus ille sit de natura quinti corporis, cum Philosophi dicunt ipsum esse aereae naturae, vel medium inter ignem et aerem.
Et ideo aliter sentientes dicimus, quod anima consideratur tribus modis, scilicet ut forma corporis, et secundum essentiam, et ut motor secundum quod est efficiens omnium operum corporis animati. Si primo modo accipiatur, dico quod est in toto tota, et unitur immediate, nisi velis dicere, quod dependentia unius ad alterum media sit : sed illa potentia importatur in nomine formae, et in nomine materiae, eo quod nos dicimus quod anima est forma substantialis talis corporis, scilicet physici potentia vitam habentis : et hoc modo bene puto, quod est in toto tota. Secundum aliam considerationem suae essentiae, dico quod est indivisibilis essentia, et adest cuilibet parti suae tota essentia sua, scilicet intellectui, et sensui, et sic de aliis : et cum suae potentie sint divisae per corpus, et ipsa essentialiter adest unicuique, ipsa per essentiam suam tantum est in toto tota. Si autem consideratur ut motor est, sic est efficiens operum, et non est efficiens operum nisi per omnes partes suas potentiales : unde sic ipsa quasi constituitur ex suis potentiis ut partibus, et sic est in
<--- Page Split --->
non est homo, cum in homine non sint nisi sicut potentiae, et non sicut actus corporis. Si autem accipitur quod rationis est solum, tunc nullius corporis est actus, id est, nullius partis corporis : quia illae suae potentiae non sunt affixae organis, licet accipiant per apprehensionem a potentia affixa organo, ut est phantasia, vel memoria, vel aestimatio.
quod anima est subjectum accidentum, ut artium, scientiarum, et virtutum, ipsa relinquitur esse composita.
DICENDUM ergo ad objectum, quod Augustnus intendit, quod accidentia illam compositionem demonstrant essentialem : et insuper compositionem concretionis faciunt, in qua non exigitur quod componens sit pars.
Ad aliud dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco: quia sic anima non esset in corpore nisi per accidens.
ARTICULUS XXVIII.
Ad objectum autem contra, dicendum quod non diffinitur in corpore sicut locatum in loco : quia illud quod operatur in aliquo distinctum per essentiam abillo, dicitur diffiniri, et non illud quod operatur ut unitum, sicut probant objectiones factae in contrarium.
ARTICULUS XXVII.
An anima propter accidentia sua bene probatur esse composita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum enim aliud sit artificiosum esse, etc. »
Videtur enim, quod hoc non inducat compositionem : quia accidens non inest ut pars rei, ut dicit Philosophus : nihil autem componit nisi pars : ergo ex hoc non probatur animam esse compositam.
Ad hoc dicendum, quod Augustinus bene probat : quia ex hoc accipitur, quod dupliciter est composita, scilicet in sua essentia, et compositione concretionis. In sua quidem substantia : quia nihil potest esse subjectum accidentis nisi quod in se est compositum : et hoc probatur per Boetum in libro de Trinitate, ubi dicit sic : Forma simplex subjectum esse non potest. Ex hoc ergo
An bene sequitur, Divina essentia est simplex : ergo incommutabilis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nihil enim simplex mutabile est, etc. »
Ista est jam tertia ratio simplicitatis quae extrahitur de Littera. Prima enim fuit penes indifferentiam ejus quod est et esse, eo quod nulla pars est ibi. Secunda autem, quod non erat subjectum accidentium. Tertia vero est ista : quia incommutabilis est divina essentia : et hoc probatur sic :
Omne quod mutatur, aut mutatur secundum totum in situ, aut ad formam. Si mutatur in situ vel in loco, ipsum est compositum ex motore et mobili, ut supra 1 notatum est. Si autem mutatur ad formam, ipsum erit subjectum illius formae, et sic iterum compositum. Ergo patet, quod simplex omnino non potest mutari. Quod ergo sic incommutabile est omnino, dicitur etiam et simplex.
Praeterea, Quod mutatur, per privationem mutatur quae est in ipso : sed privatio non est nisi in composito ex habente privationem et privatione sive potentia : ergo quod est omnino incommutabile, erit omnino simplex : et haec est intentio Augustini.
<--- Page Split --->
Videtur enim quod symbolice sive per similitudinem aliquid nominetur Deus, ut leo, et lapis : quod tamen indigne convenit ei.
Quomodo Deus aliquid symbolice nominatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit « Et quidquid aliud non indigne dici videtur, etc. »
SOLUTIO. Augustinus intelligit de his quae secundum rem per prius inveniuntur in Deo, licet nomine imperfecte repræsentent ea : et hoc vocat Augustinus digne dici, quod melius est esse simpliciter unicuique rei quam non esse, eo modo quo supra ' dictum est.
G. Tanta est Dei simplicitas, quod nulli prædicamentorum subjicitur.
Quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas, nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in libro V de Trinitate 1 dicens : Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit ipse, pie tamen caveat quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. Ecce si subtiliter intendas, ex his atque prædictis accipitur 3, illa prædicamenta artis dialecticae Dei naturae minime convenire, quaenullis est subjecta accidentibus.
ARTICULUS XXX.
Utrum in Deo possunt esse accidentia, et utrum causet ea?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quod autem in natura divina, etc. » CONTRA : Videtur quod accidens sit in Deo. Deus creat accidens : aut ergo ge-
neratione univoca, aut æquivoca. Non æquivoca : quia generatio æquivoca est, quando ratio geniti non est in generante, sicut sol generat plantam vel hominem : univoca autem, quando ratio geniti est in geherante vel creante. Sed non est aliquid creatum a Deo, cujus ratio propria non sit in ipso, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod omnium accidentium ratio sit in Deo : et ubi est rato accidentis, ibi est accidens : ergo accidens est in Deo, ut videtur.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicendum, quod omnis species motus reducitur ad immobile movens secundum illam speciem motus, sicut motus inferioris ad motum cœli, et motus cœli ad motorem cœli : et si ille motus est, reducitur ulterius ad motorem primum simpliciter, ut motus calidi reducitur ad motum ignis, et motus ignis ad motum stellæ Martis, vel alterius quæ in se non disponitur illa qualitate, et sic de aliis. Sic est de variatione accidentium et temporalium, quod reducuntur secundum se ad primum causans ea, quod nullo illorum disponitur.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod si sit in Deo ratio calidi, non tamen est calidus, vel albus propter rationem albi : hæc enim ratio non est diffinitio albi, sed est sicut ratio in causa prima, ex cujus virtute non qualitate procedunt hujusmodi res.
ARTICULUS XXXI.
Utrum novem prædicamenta accidentium tam secundum genera quam secundum species possunt Deo attribui : et utrum Deus potest intelligi sine qualitate bonus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, etc. »
CONTRA hoc enim esse videtur, quod a quocumque removetur genus, removetur et species : ergo si ipse est sine qualitate, ipse est etiam sine bonitate, ut videtur.
Item, Cum dicitur, sine quantitate magnum, non videtur ab ipso removeri quantitas ratione generis tantum, sed etiam ratione speciei : quia in nulla specie discreti est vel continui.
Item, Sine indigenia sui creatorem : Creator dicit relationem : ergo debet di-
cere sine relatione creatorem, sicut dixit in aliis.
Si forte dicatur, quod hoc dici non debuit : quia relatio non mutat niodum prædicandi in divinis Hoc est contra Boetium, qui dicit in libro de Trinitate, sic : Ac cum hæc, id est, alia prædicamenta præter relationem, quis in divinam prædicationem verterit, cuncta mutantur quæ prædicari possunt : ad aliquid vero omnino non prædicatur : ergo videtur ex hoc quod a divinis maxime removetur relatio.
Item, Videtur male dicere, Sine situ præsidentem : quia dicit Boetius de situ et positione sic situm positionemque requiri in Deo non posse : ergo videtur, quod situs et gratia generis, et gratia speciei removeatur.
Item, Situs cum sit partium ordinatio in toto vel in loco, vel universo, patet quod non convenit alicui spirituali creaturæ : ergo multo minus Deo.
Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine loco ubique totum : ubi enim et quando nihil prædicant in eo de quo dicuntur, ut dicit Boetius : ergo cum ista nihil prædicent in eo de quo dicuntur, non oportet ea removere a divina prædicatione : quia non faciunt compositionem.
Item, De quando videtur frivolum quod nihil prædicet : quia si ego dicam, Deus est semper, prædicatur quando æternitatis : sed Deus est æternitas sua : ergo videtur quod aliquid prædicet in ipso quod est ipse.
Item, Objicitur de hoc quod dicit, Sine commutatione sui mutabilia facientem : quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod facere Deo etiam magis proprie quam aliis convenit : ergo ratione generis non debet removeri a Deo.
Item, Objicitur de hoc, Nihilque patientem : quia videtur Deus pati, sicut dicit symbolum, « Crucifixus, mortuus, et sepultus. »
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Ad hoc debet dici, quod ommia generalissima ex generibus accidentis duo habent in se, scilicet quod accidentia sunt, et differentiam qua ab invicem distinguuntur : quod enim quantitas est quantitas, non habet ab co quod est accidens, sed ab eo quod est dimensio vel mensura substantiae intus vel extra. Similiter quod qualitas est qualitas, non habet ab eo quod est accidens, sed ab eo quod est dispositio substantiae naturalis vel adveniens intus vel extra : et sic est de aliis. Ab eo autem quod sunt accidentia omnia dicunt ordinem ad substantiam. Unde Philosophus in principio libri XI Philosophiae primae : Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enim multa entia secundum quod respiciunt diffinitionem substantiae, ut quantitas, qualitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Similiter per differentiam qua participant naturam accidentis, etiam respiciunt praedicamentum substantiae : sicut patet per eamdem auctoritatem, ut quantitas in ratione mensurae, qualitas in ratione dispositionis, etc. : ergo cum hoc modo sit ens imperfectum, et ens in alio, omnia quae aliquid praedicant in eo de quo praedicantur, ratione generis removentur a divinis. Et ad hoc iterum intelligendum notandum, quod Boetius dicit, quod praedicamentorum quaedam praedicant aliquid inesse ei, de quo praedicantur : quaedam autem extrinsecus assistunt : quaedam autem praedicant rem se habere ad id quod extrinsecus adjacet, ut locus, et tempus. Unde qualitas, et quantitas, et agere, et pati, et situs, et habitus, aliquid praedicant inesse. Sed relatio extrinsecus assistit, ut dextrum, et sinistrum : potest enim idem esse dextrum et sinistrum sine sui mutatione. Quando autem et ubi praedicant id quod ex adjacentia exterius mensurantis relinqutur. Illa ergo quae praedicant aliquid inesse propter genus quod ponit ordinem ad substantiam, removentur in genere :
sed quod gratia differentiae convenit in specie, eo quod per differentiam dicit ordinem ad actum vel ad finem, et non subjectum, ideo in specie praedicatur : praecipue si illa species constituitur differentia dignitatis, ut bonus, sapiens, etc. Illa vero quae extrinsecus assistentia ad alterum sunt, gratia ejus quod est accidentis natura in eis, non praedicantur, sed mutantur in substantiam : sed ratione ejus quod addunt in generalissimo, non dicunt ordinem ad substantiam, et ideo manent.
Et per hoc jam patet solutio ad primum, et ad id quod objicitur, quare non dicitur sine relatione relatus. Illa autem quae praedicant id quod relinquitur ex adjacentia extra mensurantis, removentur : in loco quidem secundum quod innuit circumscriptionem, et hoc est in particulari : sicut si diceretur esse alicubi, non alicubi, et hujusmodi : et si diceretur, fuit, et non erit. Unde in talibus non oportet excludere nisi quod est partis et imperfectionis : et ideo excludit tempus : quia hoc est imperfectum, ut habitum est prius. Et per hoc patet solutio de ubi, et quando. Quaedam autem et imperfecta sunt in genere accidentis, et etiam per id quod addunt, ut situs qui corporalium est, et pati quod est imperfecti, et habitus qui est corporalium : et ideo illa simpliciter removentur, nisi per translationem Deo conveniant. Et per hoc iterum patet solutio ad ea quae de illis sunt objecta.
Ad secundum dicendum, quod quantitas proprie non est nisi corporalium : sed tamen accipitur hic pro quantitate virtutis.
Ad aliud dicendum, quod mutatio causat relationem, ut dicit Philosophus : mutatio autem est indigentis, et ideo id quod sonat imperfectionem, praecipue removet.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Boetii est, quod formaliter respiciat negatio distributionem signi, ut sit sensus : Omnino non praedicatur, id est, non
<--- Page Split --->
omnino prædicatur : quia mutatur gratia naturae accidentus quæ est in ipso : licet retineat prædicatione differentiæ quam superaddit : quia illa facit ipsum ad alterum esse : et hoc intendit Boetius cum dicit, quod non omnino prædicatur in divinis.
Ad aliud dicendum, quod situs dicit partium ordinationem, et non est in spiritualibus nisi ratione ordunis qui ibi salvatur : quia quod est ibi de corporali natura, vel locali, hoc Deo non convenit : et ideo situs salvatur ibi secundum partem suæ rationis quæ est ordo.
Ad aliud dicendum sicut supra determinatum est de ubi.
Ad aliud dicendum, quod in veritate cum dicitur, Deus est semper, significatur æternitas, et adjacentia ipsius secundum rationem, quæ non est aliud quam Deus : quia aliter plura fuissent ab æterno : sed Augustinus removet tempus
quod est exemplatum æternitatis, et est imperfectum quod per semper potest intelligi.
Ad aliud dicendum, quod agere dupliciter accipitur, scilicet physice, et sic nihil agit nisi passum et mutatum : et hoc est agens in usu nostro acceptum : et hoc attendit hic Augustinus. Dicitur etiam agens quod sine mutatione sui educit speciem acti, et hoc non convenit nisi Deo · et hoc est agens perfectum, et hoc est agens de quo intendit Augustinus, quando dicit, quod agere soli Deo convenit : quia scilicet omne agens perfectum est respectu acti : perfectum autem præcipue est id quod numquam agitur, sed universaliter agit omnia.
Ad ultimum dicendum, quod Deus est passus ratione suppositi hominis, et non ratione divinae naturae : et ideo illa objectio sophistica est.
H. Quod Deus non proprie, sed abusive dicitur substantia.
Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate 1 : Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus : si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus, ut subjectis, sunt ea quæ in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut in corpore color, aut forma. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. Res ergo mutabiles neque simplices, proprie dicuntur substantiæ : Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subjecto : et non est simplex. Nefas est autem dicere ut subsistat Deus, et subsit bonitati suæ : atque illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subjecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXII.
Utrum prædicamentum substantiæ potest Deo attribui, ita quod Deus sit in prædicamento substantiæ?
CONTRA : Quidquid est, est substantia, vel accidens : ergo Deus est accidens, quod falsum est : ergo est substantia.
- Item, Deus est per se existens, ita ut nihil adeo existit per se, sicut Deus : sed substantia est res per se existens : ergo Deus est substantia, et substantia est Deus.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Unde nec proprie substantia dicitur, etc. »
Rationes Magistri quibus utitur, dicens Deum non esse in prædicamento substantiæ possunt esse istæ : Quidquid est in genere substantiæ, aut est per modum principiïi, aut per modum generis, aut per modum contenti in genere. Si per modum principiï, cuin principia substantiæ sunt duo tantum, scilicet materia, et forma, si Deus esset hoc modo in genere, esset ipse materia, vel forma. Si autem per modum generis, tunc Deus erit generalissimum prædicabile univoce de omnibus contentis in genere substantiæ. Si autem per modum contenti, tunc esset vel subalternum, vel specialissimum, vel individuum : et nullum horum est Deus : ergo non est in genere.
Item, Genus substantiæ in se habet ens, et aliud quo substantia est substantia : ergo in se habet duo : ergo est composita : Deus autem non est compositus : ergo substantia non dicitur de eo univoce cum aliis : ergo ipse non est in eodem genere cum aliis.
Sed contra. SED CONTRA :
- Deus est substantia : aut est vera, aut falsa. Si vera, aut substantia prædicatur ibi ut prædicatum substantiale non conversum, aut non. Si non : ergo prædicatur ut accidens, quod falsum est. Si sic : ergo cum omne prædicatum substantiale non conversum prædicatur de aliquo ut genus, videtur quod Deus sit substantia ut in genere. Si dæatur, quod hæc est falsa, Deus est substantia. SED
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Solutio. Deus vel divina essentia non est in genere aliquo sicut probant primæ rationes pro Magistro inductæ : et cum dicitur substantia, non dicitur substantia ab actu substanti secundæ substantiæ, vel accidentibus : sed dicitur substantia ens non per alterum, quod dividitur contra ens ab alio, et ens in alio : et illam substantiam vocant Boetius et Dionysius esse super omnem substantiam : quia hæc omnes causat substantias, et illam imitantur.
Ad n° quod objicitur, utrum sit præAd object. I dicatum essentiale? etc. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est substantia, idem significatur in subjecto et prædicate, licet alio modo, eo quod in Deo non est quod est et quo est : et ideo non est prædicatum essentiale nisi conversum : quia substantia non prædicatur nisi ut idem sub alio modo significandi : illæ enim argumentationes sunt in creatis, non in divinis.
Si autem objicitur, Per conversam substantia est Deus : ergo omnis substantia. Dicendum, quod non sequitur, licet enim sit essentiale, tamen ut idem sub-jecto prædicatur : et illa converti non debet, nec distribui, eo quod signum non respicit ea quæ sunt diversæ naturæ. Unde cum dicitur, omnis substantia, substantia non distribuitur pro substantia Dei, sed tantum pro creatura, et pro illis est illa locutio falsa.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo Ad object. 7. quo prædictum est, loquendo de per se existenti, Deus est optime per se existens : aliter autem non.
<--- Page Split --->
I. Quod non est aliquid in Deo quod non sit Deus.
Hujus autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa : sed idem est habens, et quod habetur. Unde Hilarius in libro VII de Trinitate ait : Non ex compositis Deus qui vita est, subsistit : neque qui virtus est, ex infirmis continetur : neque qui lux est, ex obscuris coaptatur : neque qui spiritus est, ex disparibus formalis est : totum quod in eo est, unum est. Idem in libro VIII de Trinitate : Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat : sed totum una est natura, scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens per totum ipsa. De hoc eodem Boetius in libro I de Trinitate ait : Quocirca hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud præter id quod in eo est : neque enim subjectum fieri potest. Augustinus quoque in libro Fide de ad Petrum 1 dicit : In Dei substantia non est aliquid quod non sit substantia : quasi aliud sit ibi substantia, aliud quod accidit substantiæ. Sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum hæc dici possunt facile, et credi : videri autem nisi puro corde omnino non possunt. Item, Augustinus in lilibro XV de Trinitate : Sic habetur in natura uniuscujusque trium, quod qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia 2. Unde Isidorus ait : Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est 3. Et cum tantæ simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea trinitas personarum. Unde Augustinus in libro II de Civitate Dei ait : Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus in ea solus : aut quia est sola ista nominum trinitas sive substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt. Sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet : excepto quod relative quæque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen ipse est Filius : et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet : sicut ad semetipsum dicitur vivus ha-
<--- Page Split --->
bendo vitam, et eadem vita est ipse. Propter hoc utique natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut in caeteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia. Ecce quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinae substantiae, juxta infirmitatis nostrae valetudinem assignavimus.
ARTICULUS XXXIII.
An Hilarius omnem modum compositionis bene tangat per quatuor quae ponuntur in Littera ?
Deinde quærtur de hoc quod dicit : « Non ex compositis Deus est, etc.
Utrum scilicet Hilarius omnem modum compositionis tangat per ista quatuor? Prima enim compositio quæ est in re, est ex partibus essentialibus, quæ sunt quod est et quo est, quæ sunt in re a quibus sumuntur universale et partculare: et illam tangit primo, cum dicit, Non ex compositis, etc. Secunda compositio est primorum, quæ sunt ex materia et forma . in qua compositione materra subjacet privationi, quæ infirma et imperfecta est. Tertia est compositio ex influentia corporis cœlestis super inferiora, eo quod omnis mixtio et generatio inferiorum ad motum cœli reducitur sicut causam: corpus autem superius movet per influentiam lucis super obscurum præcipue duorum elementorum, quæ sunt terra et aqua. Illa enim plus abundant in corporibus mixtorum : succum enim terrestre terminativum est hujusmodi aquei, et humidum aqueum est continuativum sicci . et sic fit mixtio movente lumine corporum superiorum per præsentiam, vel per adspectum, vel per applicatonem aliquam ad stellam respicientem, vel conjunctionem, vel oppositionem, vel alias proprietates, quæ in scientia stellarum sunt determinatae. Ad hanc com-
mixtionem sequitur compositio complexonatorum et organicorum ad spiritualem naturam quæ est anima.
Prima est corporis cœlestis et angeli et animæ rationalis. Secunda est materiae prima ad formam elementi. Tertia est elementorum ad formam mineralium. Quarta est complexionatorum ad formam quæ est anima.
Primæ opponitur vita in toto : quia in composito vita est activæ essentiae, et id quod est habet vitam participative. Secundæ autem opponitur virtus propter defectum privationis quæ infirma est. Tertiae opponitur lux in toto propter opacum et obscurum inferiorum elementorum. Quartæ opponitur esse spiritum in toto propter disparitatem grossi et terreni corporis ad spiritualem naturam animæ quæ componitur ei.
ARTICULUS XXXIV.
Utrum relatio possit esse in Deo salva ejus simplicitate ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et cum tantæ simplicitatis atque smceritatis, etc. »
Cum enim relatio sit ens, et non vertatur in substantiam, videtur in divinis esse substantia et accidens . ergo ad minus compositio concretionis.
Si forte dicatur, quod relatio non dicit aliquid ut inhaerens, sed ut assistens, ut videtur velle Boetius, et Porretaniani dixerunt. Ad hoc videtur sequi
<--- Page Split --->
hæresis Sabellii : si enim relatio nihil dicit in re, videtur quod ipsa non constituat rem in qua est. In divinis autem nihil habemus quod constituere possit personas, nisi relationes. Ergo videtur, quod si illæ in re nihil sint, quod non fiat distinctio personarum, sed sola sit nominum trinitas, ut dicit Sabellius.
Præterea, Relatio videtur in divinis mutare modum prædicandi, sicut et alia: quia Pater in se aliquid est, etiamsi non habeat Filium : est enim verissime substantia subsistens : ergo videtur relativum dicere substantiam : ergo mutat modum prædicandi.
Item, Verissime Pater est suppositum et hypostasis naturae divinae : omne autem suppositum substantiae, substantia est, ut patet inducendo singula supposita hominis, Angeli, canis, asini, et sic de aliis : cum ergo divina natura substantia sit, suppositum suum erit substantia : ergo relativum mutat modum prædicandi in divinis.
alterum est, volentes per hoc dicere, quod naturam accidentis anittit, et sic non inest, et retinet naturam proprietatis et relationis
Quod autem Boetius dicit, quod est assistens relatio, intelligit quoad secundum, scilicet quoad naturam relationis, ut relatio, et non quoad naturam proprietatis quae est in relatione. Ex hoc patet, quod non tollit simplicitatem : quia non tolleret nisi per naturam accidentis ut est accidens, quod inducendo diversum ens, id est, ens diversae naturae a substantia, faceret multiplex ens, et compositionem concretionis inter illa : persona enim non habet accidens aliquod, sed verissime est substantia et suppositum. Et haec sententia infra magis discutietur 1.
ARTICULUS XXXV.
Solutio. Breviter dicendum, eo quod infra discutietur, quod relatio tria habet in se, scilicet naturam accidentis, et quod proportas quaedam est, et ex hoc habet inesse soli, et habet in se quod ad alterum opponitur relative, et ex hoc habet determinari extra, ut cum dicitur, Pater filii, et filius patris. Et quantum ad primum mutat modum prædicandi, quia quoad illud modus prædicandi suus est modus accidentis facientis compositionem concretionis cum subjecto in quo est, et prædicatur denominative de ipso : et talis prædicatio in Deo non potest esse : et ideo in divinis annitit naturam accidentis, et reuanet natura proprietatis in quantum est proprietas, scilicet quod est soli convenire : et ulterius remanet ei intellectus relationis ad alterum, ut dictum est : et ideo quidam dixerunt, quod in divinis relatio nihil est in persona, sed est persona ipsa, et id quo persona ad
Quare cum multa sint attributa divinae essentiae, solum Magister determinat de tribus, simplicitate, indentitate, et unitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ecce quanta est identitas, quanta umtas, etc. »
Est enim dubium, cum multa sint attributa divinae naturae, quare Magister non agit hic nisi de his tribus ?
Et ad hoc dicendum, quod Magister sicut patut, agit hic de simplicitate, et aliis prout se habent ad generationem Filii, de qua hic principaliter intenditur : et quia generationem in inferioribus sequitur, ut natus, vel genitus prius sit in potentia, et non accipit unitatem essentiae Patris secundum actum, propter imperfectionem naturae inferioris : et sequitur secundo, quod ipsa essentia mutatur de
<--- Page Split --->
potentia in actum: et tertio, quod ipsa dividitur secundum aliud esse in patre, et secundum aliud esse in genito. Ideo de his tribus per oppositum agit Magister
in generatione divina in qua genitus veram essentiam accipit sine commutabilitate, et in simplicitate, quia una est in Patre et Filio, etc.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO IX.
A. De distinctione trium personarum.
Nunc ad distinctionem trium personarum accedamus. Teneamus ergo, ut De proprietainbus et docte Augustinus in libro de Fide ad Petrum ', Patrem et Filium et Spiconditionibus personabuntur. ritum sanctum unum esse Deum naturaliter : nec tamen ipsum Patrem esse us, et unitaqui Filius est, nec Filium esse ipsum qui Pater est, nec Spiritum sanctum esse ipsum qui Pater est aut Filius. Una enim est essentia Patris et Filii et Spiritus sancti : in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus : quamvis personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc ad distinctionem personarum accedamus, etc. »
Hic incipit quarta et ultima pars tractatus de generatione Filii : in qua agitur de ipsa respectu mensurantis extra secundum rationem. Sicut enim dicit Philosophus, quod est æternum æterno, hoc est æviternum æviterno, -et tempus temporal, propter unam rationem mensuræ in communi. Unde probatur in ista distinctione Filius esse coæternus Patri. Dividitur autem in tres partes. In prima probatur Filius esse coæternus Patri contra Arianos hæreticos. In secunda quæritur, quibus verbis congruentibus exprimitur æternitas generationis Filii, ibi, K, « Hic quæri potest, Cum generatio Filii, etc. » In tertia, solvitur objectio Arii ex verbis Hilarii, ibi, P, « Sed inquiet hæreticos, etc. »
Prima harum subdividitur in duas. In prima probatur generatio esse coæterna Patri generanti. In secunda, ostenditur esse ineffabilis, ibi, H, « Sed quæris a me, inquit, etc. »
Prima harum adhuc ulterius scinditur in quatuor. Primo enim manifestat Patris et Filii coæternitatem. Secundo, ponit contra eam hæreticorum objectionem, ibi, C, « Sed contra hoc inquit hæreticus. » In tertia, hæretici objectioni ponit Augustini responsionem, ibi, D, « Qui hoc dicit non intelligit, etc. » Et adjungit Augustini contra hæreticum objectionem, ibi, E, « Item, Si Dei Filius, etc. » In quarta, contra eumdem hæreticum ponit Ambrosii responsionem, ibi, F, « Eidem quoque Arianæ quæstioni. » Et adjungit Ambrosii contra hæreticum invectionem rationalem, ibi, G, « Item dic, inquam, mihi, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
An aeternitas sit essentia divina ?
Hic ante Litteram oportet quaerere, si aeternitas est essentia divina : et si est, qualiter intelligitur adjacere processioni personarum : et tertio, secundum quem modum distinguitur ab aevo, et tempore : ut sciatur generatio Filii non esse aeviterna vel temporalis, sicut dixerunt haeretici.
AD PRIMUM proceditur sic :
Anselmus dicit in Monologio, quod aeternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa : ergo aeternitas est idem quod essentia divina.
Item, Aeternitas est sine principio et sine fine : nihil autem tale est nisi Deus : ergo aeternitas est Deus ipse.
Item, Omne quod est, aut est creatura, aut creator. Si creatura : sed omnis creatura mutabilis est, ut dicit Augustinus, et in praecedentu distinctione habitum est : ergo ipsa aeternitas est mutablis, quod est contra diffinitionem Dionysii supra positam, quod aeternitas est antiquum et invariable. etc.: ergo, etc.
SOLUTIO. Dicendum, quod aeternitas Solut secundum rem idem est quod essentia diAdobjvina durans, et duratio ipsa, quia quidquid est in Deo Deus est : sed alium habet modum significandi. Sicut scientia Dei et quodlibet aliud attributum divinum licet sit essentia Dei, tamen non sequitur, quod quidquid est in scientia, sit in essentia Dei vel voluntate. Similiter licet essentia Dei durans sit idem quod aeternitas, non tamen sequitur, quod quidquid est in aeternitate, sit in essentia Dei durante. Et mutatur in talibus modus praedicandi, qui inducit fallaciam figurae dictionis, vel quod verius est, accidentis. Quia licet idem sint re, non tamen sequitur, quod quidquid convenit uni, conveniat et alii. Non enim est inconveniens, quod essentia divina non in ratione essentiae, sed in ratione durationis sit mensura durantium.
Ad aliud dicendum, quod aeternitas Adobjetnon extrinsecus adjacet, nisi secundum rationem : secundum rem enim est intus, eo quod Deus est sua duratio.
Ad aliud dicendum, quod hoc tenet in Adobjetinferioribus, quod mensura non est mensuratum ipsum essentialiter. In superiori autem natura in qua nihil est quod non sit ipsa, non tenet, nisi secundum rationem : quia mensura et mensuratum sunt idem re, licet differant ratione.
Sed contra. SED CONTRA :
- Si aeternitas nihil aliud est quam Deus : ergo esse in aeternitate est esse in Deo : sed omnia quodammodo, scilicet sicut in mensura excellenti, sunt in aeternitate : ergo omnia sunt in Deo sicut in mensura, quod falsum est.
ARTICULUS II.
Qualiter aeternitas intelligatur adjacere processioni personarum ?
Item, Aeternitas est duratio extrlnsecus adjacens : nihil autem extrinsecus adjacens, est id cui adjacet : ergo aeternitas non est Deus, cum adjacent durationi Dei.
Item, Mensura et mensuratum non sunt idem : sed aeternitas est mensura, esse autem Dei est mensuratum : ergo, etc.
Deinde quaeritur, Qualiter adjacere intelligatur processioni personarum ?
- Quod enim immensum est, nec certificat quantitatem alicujus, nec certificatur ab aliqua quantitate : immensa autem est aeternitas, immensa est etiam processio personarum, et immensa es-
<--- Page Split --->
sentia divina : ergo videtur, quod nullum illorum adjacet alteri ut mensura.
- Item, Indivisibile nihil mensurat, nec mensuratur. PROBATIO. Omnis mensura est ad certitudinem quantitatis habendam : indivisibile autem non habet quantitatem : ergo non mensuratur. Similiter non aliquoties sumptum remetitur quantitatem : ergo nec mensura potest esse : ergo videtur, quod non adjaceat ut mensura.
ARTICULUS III.
Quomodo distinguatur aeternitas ab aevo, et tempore, et utrum aliqua non viva mensurantur aevo, et utrum aevum sit in uno sicut aeternitas et tempus?
Solutio. Dicendum, quod aeternitas est quodammodo infinita, et quodammodo non infinita, et similiter Deus vel durans esse divinum. Si enim accipiatur esse divinum infinitum privative, scilicet quod aptum natum est habere finem et non habens : sic nec Deus nec aeternitas sunt infinita. Si autem accipiatur negative, id est, non finitum : iterum potest accipi dupliciter, scilicet quod non finitur, eo quod sit in partibus sine fine protensum : et hoc modo non dicitur infinitus Deus vel aeternitas ejus. Sed dicitur infinitus Deus et aeternitas ejus, eo quod utrumque totum simul existens, non defuit, nec deest, nec deerit, et hoc est infinitum quod conficitur statu perfectissimi quod nihil a se abjicit, nec aliquid accipit : et hoc infinitum non contrariatur rationi mensura et mensurati, sed infinitum primo et secundo modo acceptum.
Ad aliud dicendum, quod indivisibile in ratione indivisibilis non mensurat : quia ipsum est certum, non secundum quantitatem, sed in se : aeternitas autem est indivisibile habens protensionem, non quidem in partibus secundum successionem vel potentiam, sed potius ut non deficientis alicui quod stat vel currit sub ipso : et sic licet sit indivisibilis, non tamen accipitur ut indivisibilis, imo in ratione durationis hoc modo protensae, et sic mensurat. Et esse divinum hoc modo acceptum ut durans, mensuratur duratione sua, quae est idem quod ipsum esse vel essentia divina.
Tertio, Quæritur de distinctione æternitatis ab ævo, et tempore. Ævum enim est mensura eorum quae in toto sunt simul : ergo videtur, quod sit idem cum æternitate.
PROBATIO quod ævum est totum simul. 1. Sicut videmus quod prius et posterius in tempore causantur a priori et posteriori in motu, et totum esse simul in æternitate causatur a simplicitate æterni, ita necesse est proprietates ævi extrahere a proprietate æviternorum : æviternorum autem esse non habet posse ante esse, nec potentiam sine actu aliquo modo : ergo cum non esse simul causetur a potentia abjiciente, et accipiente actum, ipsa erunt tota simul, quorum posse semper est in actu vel in esse.
- Item, Omnis successio temporis causatur a motu : ergo in quorum esse nullus est motus, ipsa nullam habent successionem : sed esse æviternorum nullum habet motum : ergo nullam in sua mensura causant successionem : ergo ævum quod est mensura eorum, est totum simul, ut videtur.
SED CONTRA :
Quæcumque in toto simul sunt, vere immutabilia sunt : sed vera immutabilitas est vera æternitas, ut dicit Augustinus : ergo quæcumque sunt in toto simul, sunt æterna : ergo æviterna sunt æterna, quod falsum est : ergo æviterna non sunt in toto simul.
Item, Esse durans Angeli non est sua duratio : cum igitur duratio non sit nisi protensio esse indeficiens, videtur quod non habeat illam partem durationis
<--- Page Split --->
suæ Angelus, quam habebit post mille annos : ergo tota duratio sua non est simul : ergo æviternas non est tota simul, cum ipsa sit duratio illa vel adjacens illi.
Quæst. 1. JUXTA hoc ulterius quæritur, Utrum aliqua non viva mensurentur ævo ?
Sic enim dicit Boetius in libro de Trinitate, quod immortalibus corporibus esse simul dederunt Philosophi. Ergo videtur, quod non tantum sit mensura Angelorum.
Præterea, Philosophus dicit, quod necessaria et impossibilia non sunt in tempore : sed multa sunt necessaria quæ non sunt Deus ipse, sicut immutabilia : ergo videtur, quod cum non æterna sint, nec temporalia, quod sint ævo mensurata.
Quæst. 2. CONTRA quæritur, Si ævum sit in uno, quemadmodum æternitas et tempus ?
Videtur, quod sic : quia dicit Philosophus, quod unumquodque mensuratur minimo sui generis : sed æviterna in quantum hujusmodi sunt in genere uno : ergo mensurantur aliquo minimo illius generis : ergo ipsum erit in illo sicut in subjecto et causa.
Sed contra. SED CONTRA :
Æternitas est in uno : quia, sicut dicit Anselmus, non potest esse nisi unum sine principio et sine fine : tempus autem est in uno, quia omnia mota reducuntur ad unum, sicut ad causam : sic autem non est in æviternis : illa enim, nec unum sunt tantum, nec reducuntur ad se invicem sicut ad causam : ergo videtur, quod non sint in uno.
Item, Spiritualium et corporalium non est unum genus : cum ergo ævum sit spiritualium, non videtur quod possit esse corporalium et cœlestium : et sic videtur, quod erunt duo æva, quorum uno mensurantur spirituales substantiae, alio autem corporales.
Præterea, Non est eadem ratio quantitatis in utrisque : ergo nec eadem mensura : ergo est alterius rationis ævum
Angeli, et corporum quæ Boetius dicit immortalia : ergo non omnia æviterna possunt reduci ad unum ævum, ut videtur.
- Præterea, Substantiale esse generabilium et corruptibilium idem videtur esse in tota duratione temporis : sed tempus non est mensura ejus quod idem est in tota duratione, sed potius mensura ejus a quo aliquid abjicitur et accipitur : ergo videtur, quod necesse sit tertium ævum invenire, quod mensuret substantiale esse eorum quæ generantur et corrumpuntur.
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod ævum est totum simul, sicut et æviterna. In æviternis enim non est ratio indeficientiæ, quod potentia continue æcipiat actum : sed potius ipsa necessitas continuationis et indeficientiæ est, scilicet quod ita completa sunt, quod nihil de potentia ad esse est quod non sit completum : et ideo potentia eorum stat in esse inmobiliter durante. Sed tamen esse simul æternitatis et ævi est æquivocum duplici de causa : quarum una est, quia in æterno potentia stans immobilis est idem quod actus : vel quod magis proprium est, quia nulla in eo est potentia perfecta vel perfectibilis, sed simplex esse durans : sed in æviternis est potentia perfecta, licet non perfectibilis, et non simplex esse durans. Secunda est, quia æternum a se habet quod est esse stans, et non movens se in esse durante : sed æviternum habet hoc a manu omnia continentis Dei : sed in hoc abundat super alia, quia in se non habet causam pugnae quare esse suum in se distare incipiat, sicut habet mobile in quantum mobile. Et ex hoc patet, quod non sequitur si ævum est simul, quod ipsum sit æternitas : quia esse non est ejusdem rationis in utroque, nec ipsum æviternum est de natura sua incommutabile in esse sicut æternum : et ideo non habet veram æternitatem sicut æternum.
Ad aliud dicendum, quod esse durans
<--- Page Split --->
civiterni non est sua duratio, nec tamen duratio sua habet partes : quia duratio non potest habere partes nisi successivas, et tunc aliquid ex parte durantis erit causa durationis, quod non est æviternis : quia necessitas essendi in ipsis immobilis est, nullo faciente distare a seipsa essentialia principia : sed duratio ipsorum per modum indeficientiae stantium et immobilium cadit in ratione protensi et mensurati : quae tamen necessitas essendi aliunde est in eis quam a seipsis, ut dictum est : unde causam durationis indeficientiae post mille annos jam habent.
Ad ID quod quæritur, Utrum non viva sint in ævo, sicut in mensura? oportet dicere, quod sic : esse enim cœlestium corporum non est mutabile, et non mensuratur nunc temporis secundum quod homo consideratur ut immobile ad formam substantialem vel accidentalem : sed nunc adjacet ei secundum ipsum quod fertur unum in toto motu, quod secundum aliquid est in termino a quo motus, et secundum aliquid in termino ad quem est motus : et ideo Boetius illa corpora vocat immortalia corpora : quia nihil in eorum substantia advenit vel recedit.
Ad ID quod ulterius quæritur, Utrum ævum sit in uno? sunt qui rationibus inductis dicunt quod non : sed non video quid prohibeat quin ipsum sit in simplicissimo æviterno, et alia mensurentur per comparationem ad illud.
Ad ID autem quod contra objicitur, dicendum quod non est tota causa reductionis ad unum, quod idem sit causa aliorun, sed quia ille motus est simplicissimus motuum aliorum : et ideo per quantitatem circuli, vel partem motus sui certificat alios motus : et quoad hoc ævum reducitur ad unum quod est simplicioris essentiae : quia in illo potentia est in actu, ut ita dicam, stantior, vel stantibilior est aliis.
Ad ALIUD dicendum, quod corporalia ut corporalia non sunt in eodem genere cum spiritualibus, nec mensurantur eadem
mensura : corporalia enim ut diuensa sunt, ordinantur ad motum localem qui habet prius et posterius : sed esse corporalium prout sunt essentia necessaria, in quibus nihil abscedit vel recedit, ad idem genus potentiae reducuntur cum spiritualibus, quæ potentia non est potentia materiae ordinata ad motum, sed potentia stans in actu completi immobiliter.
Ad ALIUD dicendum, ut jam dictum Adobjet. 3. est, quod corporalia, ut jam dictum est, per quantitatem dimensivam non reducuntur ad ævum, sed potius per potentiam quæ est continuationis esse necessitas.
Ad ALIUD dicendum, quod esse tempoAdobjet 4. ralium, vel essentia, vel quocumque alio nomine nominetur, non mensuratur ævo, sed nunc temporis ut est temporis : et hoc duabus de causis : quarum una esl, quoniam ipsum est unum in quo est variatio propter continuam deperditionem, sicut nunc temporis non est unum in substantia conjunctum priori et posteriori et secundum esse. Alia causa est : quia licet ipsum in se sit simplex et manens, tamen secundum esse quod habet in subjecto quod est materia permixta contrariis, ordinem habet ad motum et mutationem, et non stat posse suum completum cui nihil adveniat, sicut stat posse æviternorum.
Sunt autem quidam dicentes aliter in ista quaestione, scilicet quod æternitas nec prius habet, nec posterius habet : tempus autem prius habet, non posterius : ævum autem habet ante, et non habet post. Et hoc non bene est intelligibile, si debemus causare ævum a potentia æviterni, sicut docet Philosophus causare tempus a mobili quod est in motu, et æternitatem ab æterno. Cum enim ævum sit proprietas æviterni, sicut tempus motus, et æternitas æterni, oportet quod causetur a principiis æviterni. Et tunc non potest intelligi quod dicunt, quia qualiter potentia ad esse durans habeat aliquid ante et nihil post in æviterno, non potest bene etiam fingi.
<--- Page Split --->
nisi modum : ergo non mutat verum significatum : si igitur alietas notet in se diversitatem substantiae, ita notabit in masculino, sicut in neutro, ut videtur.
ARTICULUS IV.
P R E T E R E A , B e n e c o n c e d i m u s d e a l u q u o , Q u e s t , q u o d s u i c a u s a e s t , s i c u t d e l i b e r o : q u i e n i m l i b e r e s t , s u i c a u s a e s t , u t d i c i t P h u - l o s o p h u s : p o s s u m u s n e e o d e m m o d o c o n - c e d e r e d e P a t r e , q u o d s u i c a u s a e s t ? V i - d e t u r q u o d s i c : q u i a d i c i t A u g u s t i n u s q u o d e s t a s e i s p o : e r g o s u i c a u s a e s t .
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : « In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus : quamvis personaliter sit alius, etc. »
. Si enim Filius est alius a Patre, hoc contingit ratione principii : quia Pater scilicet est principium Filii : cum ergo concedatur quod Pater est principium divinitatis totius, et sit principium divinitatis in seipso, videtur quod Pater sit alius a divinitate tota, et alius a seipso.
Item, Augustinus dicit, quod Pater non est ab alio quam a seipso : ergo Pater est a se : et tamen non distinguitur a se : ergo per hoc quod Filius est a Patre, non videtur per hoc distingui a Patre.
Præterea, Si ly alius notat distinctionem : ergo in hoc ponit distinctionem in quo notat diversitatem : sed est relativum diversitatis substantiae : ergo videtur, quod notet distinctionem substantiae in Patre et Filio : cum igitur non sit in eis diversa substantia, non videtur Pater alius esse a Filio.
Præterea, Nos non dicimus, Socrates albus est alius a Socrate nigro : imo est idem, sed alter : ergo videtur, quod ly alius quaerat diversitatem substantiae : si igitur Pater est alius a Filio, videtur esse diversitas substantiae inter eos.
Præterea, Cum in inferioribus de omnibus de quibus possumus dicere, Isti sunt alii ab invicem, possumus inferre : ergo ille est unum, et ille est aliud : ergo videtur, quod etiam in divinis possumus dicere, Filius est alius a Patre : ergo Pater est unum, et Filius est aliud : et hoc negat Magister in Littera.
Si dicatur, quod hoc contingit propter diversum genus, scilicet masculinum, te neutrum. Contra : Genus non opponit
PRETEREA , Siestaseispo , potestneconcedi , quodPatersitprincipiumsuiipsius ? Videtur , quodsic : quiapræposi - sitionotathabitudinemalicujusprincipii : ergoprincipiumlocosuipotestponi .
SEDCOTTRA : Supra habitum est, quodSelrelnulla res seipsam generat ut sit. Præterea, nulla persona in divinis a seipsa distinguitur : ergo nec aliqua est a se, nec generatur a se, ut videtur.
SOLUTIO . Dicendumsinepræjudicio , quodhæcestimpropria , Paterestuse , etperpræpositionemnonpouituraliquahabitudocausæadeispusm : etideononhabetaliquamaffirmationemperquamhabitudopræpositionisexponatur , sednegativetantumexponitur , Paterestase , idestnonestabalio .
DICENDUMergoadprimum , quodcumAddicitur , Paterestprincipiumtotiusdivi - nitatis , lytotiusnonhabetdistributio - nemgratiaaliquarumpartium : quiapersonænonsuntpartesdivinitatis , sedtotumibictperfectumsuntidem : etideoexponitMagisterinfra , quiaprincipiumdivinitatisinFliiopergenerationem , etdivinitatisinSpirijusanctoperproces - sioncm : undecumdicitur , quodestprincipiumdivinitatis , nonestdivinitascadenssubhabitudinevelactuprincipii , sicutsuperidquodestterminusactus , sedsicutsuperidquodestinipso , quiestterminusactus : quiaestprincipiumFliiinquoesttotadivinitas , etSpiritussanctiinquoesttotadivinitas : habitudoautemprincipiiadscipsumnonexpo -
<--- Page Split --->
nitur nisi negative, scilicet quod non sit ab alio : et non sequitur, quod distinguatur a se, vel a divinitate.
Vel, subtilius potest dici, quod sicut in inferioribus pater generans est principium nati, et ad hoc sequitur, quod ipse est principium communicationis suae naturae, eo quod natus accipit naturam patris ab ipso patre : ita secundum modum intelligendi est in divinis, unde cum dicitur, Pater est principium divinitatis, potest esse sensus, ut a quo communicatur divinitas, et sic vera est, quia Pater per generationem suam divinitatem communicando dat Filio, et per processionem suam dat eam Spiritui sancto : licet enim non distincta sit divinitas, tamen ad actum distinctionis secundum intellectum sequitur actualis communicatio divinitatis : et hoc modo non sequitur quod ipse Pater distinguatur a divinitate, sed potius, quod in divinitate uniatur et communicet qui ab ipso est, et ab ipso distinguitur.
tur ad substantiam quae accipitur ut indistincta : masculinum autem et femininum, quia dicunt essentiam formatam, referuntur ad personam : et ideo quod sequitur in humanis, non sequitur in divinis : sed mutaretur quis in quid, et accideret fallacia figuræ dictionis.
Ad 1D autem quod objicitur de modo, dicendum quod in translativa significatione modus multum facit : licet in propria significatione, retentis terminis, non variet significationem : et hoc ideo fit, quia translatio fit gratia modi principaliter : et ideo cum ista sint in divinis prædictionibus ex translatione, gratia formati generis ponitur distinctio, et gratia informis ponitur divina natura, eo quod illa nullo modo distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod cum diciad quest 1. tur, quod liber sui causa est, intelligitur de causa finali, scilicet quod non est propter alium : et hoc modo quælibet persona sui causa est, quia propter se est, et non propter alium finem. Sed cum dicitur, sui causa, absolute non debet concedi, meo judicio : quia notat habitudinem causæ efficientis principaliter : et ideo per se dictum notaret, quod idem esset causa efficiens suiipsius, quod falsum est.
Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod alius est relativum diversitatis : tamen quia adjectivum est, substantiam recipit a suo subjecto, et circa illam ponit formam suam, et cum illa sit substantia quæ est hypostasis, et non natura, non notat nisi distinctionem personæ et non naturæ.
Præterea, Licet sit nomen essentiale per se sumptum, per adjunctum tamen personale trahitur ad standum pro persona, et iterum secundum hanc rationem non notat alietatem nisi personæ.
Ad aliud dicendum, quod secus est de Socrate albo, et Socrate nigro, quia non supponuntur ibi diversi subsistentes : sed Pater et Filius non differunt per aliquod accidens, sed potius suis subsistentibus personis distinguuntur.
Ad aliud dicendum, quod secus est in inferioribus in quibus natura communis multiplicatur, et dividitur secundum esse. In divinis autem non fit hoc : sed potius una numero manet in tribus : neutrum autem genus, eo quod informe est, refer-
Ad aliud dicendum, quod non puto Ad quest 2. esse concedendam hanc, Pater est principium suiipsius : licet hæc quodammodo concedatur, Pater est a se, ergo non ab alio : quia principium non tantum dicit ordinem privationis ad ante, sed etiam habitudinem actus ad sequens : et ideo non est idem esse a se, et esse principium suiipsius. Unde hæc est inpropria, Pater est a seipso : hæc autem falsa, Pater est principium suiipsius : sed ista falsior est adhuc, Pater est causa suiipsius, ita quod causa dicat causam efficientem. Unde cx illa, Pater est a se, non potest inferri : ergo generat se, vel procedit a se, vel distinguitur a se, vel est alius a se : sed secundum sensum dictum potest concludi, est a se, ergo non est ab alio.
<--- Page Split --->
B. Hic de coæternitate Filii cum Patre.
Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius : nec tamen ante fuit Pater, quam Filius : coæternæ enim sunt sibi tres personæ.
ARTICULUS V.
Utrum Pater sit ante Filium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in prima ratione : « Nec tamen ante fuit Pater, quam Filius, etc. »
Pater enim est substantia a qua egreditur actus generationis : ergo secundum rationem est ante actum illum, et secundum rationem generatio est ante genitum : quia Augustinus dicit, quod quidquid habet Filius, per generationem habet : ergo Pater ad minus secundum rationem intelligendi, est ante Filium.
Præterea, Hoc videtur penes ordinem quem Ecclesia ponit nominando personas, cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus : in quo ordine Pater nominatur primo.
Item, Pater est principium non de principio : Filius autem principium de principio : ergo Pater est prior Filio ad minus secundum rationem : principium enim non de principio, secundum rationem intelligendi est ante principium de principio.
Præterea, Ut dicit Augustinus in libro de Trinitate : Hæresis est attribuere Deo, quod nec in spirituali nec in corporali creatura potest inveniri : sed in nulla creatura invenitur hoc quod una substantia procedat ab alia, et sit eidem a qua procedit coæva.
Et si objicis de splendore a corpore
luminoso procedente, nulla est objec t i o : quia non est substantialis ista processio : sed esset simile si unum corpus luminosum procederet ab alio : ergo videtur, quod non attribuendum Deo.
Si forte dicas, quod in inferioribus causa et causatum sunt correlativa : et dicit Philosophus, quod correlativa simul sunt : hoc iterum nihil est : quia licet causa in quantum causa sit cum causato, tamen substantia causæ necessario est ante id quod est causatum, et sic iterum patet quod est contra.
Præterea, Simile quod adducitur, nullum est : quia etiam cum splendor procedit ab igne vel a sole, secundum rationem objectio corporis luminosi prior est quam splendor. Probatio. Detur enim corpus luminosum objectum non esse, non erit splendor in eo cui objicitur : ergo sequitur, si splendor est, corpus luminosum objectum est : et non e converso, quia potest impediri : ergo objectio corporis est prior natura : quia prius natura est a quo non convertitur consequentia : et si adhuc convertatur, eo quod nihil impediat, adhuc objectio directa corporis luminosi causa est splendoris : et dicit Philosophus, quod prius natura est causa : ergo Pater secundum naturam est ante Filium, et sic tunc tenet objectio hæretici quantum ad hoc.
SED CONTRA :
- Ratio æternitatis est, ut supra habitum est, quod ipsa est tota simul : ergo quæ æterna sunt et in æternitate, et æternitas ipsa, nullum illorum etiam
<--- Page Split --->
secundum rationem intelligendi praecedit aliud : sed generatio, et generans, et genitus sunt aeterna et in aeternitate et aeternitas : ergo nullum illorum etiam secundum naturam praecedit aliud, nec etiam secundum rationem.
Item, In temporalibus dicuntur esse simul, quae sunt in eodem loco, vel in eodem tempore : ergo multo magis sunt, quae sunt in eodem nunc temporis. Nunc autem temporis propter relationem quam habet ad prius et posterus, magis est in se varium et diversum quam nunc stans et non movens se, quod est nunc aeternitatis : in illo autem sunt generans, generatio, et genitus : ergo impossibile etiam est intelligere qualiter unum praecedat aliud.
Item, In quibus est prius et posterius, hoc causabitur de necessitate ab intellectu, vel a tempore, vel a loco, vel a dignitate secundum mores vel naturam. Quod autem in divinis non possint causari prius et posterius secundum tempus et locum, planum est : quia divina nec loco nec tempore diffinita vel circumscripta sunt : ergo si est ibi prius et posterius, hoc erit secundum intellectum, vel causam, vel dignitatem naturae vel morum : non autem secundum dignitatem morum, quia non est aliquid dicere in gradibus honoris in moribus quod sit in Patre, quod non conveniat Filio : ergo hoc erit secundum dignitatem naturae si est secundum dignitatem.
SED CONTRA : Quia unius naturae numero [sunt, cui nihil accidit nec in Patre nec in Filio : ergo erunt secundum hoc aequales, et non unus prior altero : ergo remanent duo modi secundum intellectum et causam. Secundum intellectum autem prius est a quo non convertitur consequentia : hoc autem prius est simplicius et generalius quam suum posterius : sed inter Patrem et Filium est eadem simplicitas : ergo hoc modo non distant per prius et posterius : ergo non remanet modus nisi prius sit causa, quod etiam haeretici posuerunt.
SED CONTRA : In quibuscumque causa prior est quam causatum, causa illa ab alio habet quod subsistit, et ab alio quod causa sit. Detur enim, quod ab eodem habeat quod subsistit, et est hoc signatum sive hoc aliquid, et quod causa est : cum a causalitate habeat quod causa est, ab eadem habebit quod est hoc aliquid : et cum ipsa causalitas simul sit natura cum causato, ipsa in eo quod subsistit et est hoc aliquid, simul erit cum causato, et sic nullo modo prior est, quod est contra positum : ergo si prior est, ab alio habet quod hoc aliquid est, et ab alio quod causa est : ergo a destructione consequentis, si ab eodem habet, ipsa secundum esse et secundum intellectum simul est : sed Pater ab eodem habet quod est suppositum divina naturae sive hypostasis sive persona, et quod Pater est : ergo si ipse in eo quod Pater, secundum naturam et intellectum est simul cum Filio, ipse etiam in eo quod hypostasis et persona est, est simul cum ipso. PROBATIO MEDLE, quia prima satis probata est. Nihil est distinquens in divinis nisi relatio : sed distinguente cessante tollitur distinctio et distinctum : ergo sublata relatione a divinis, non erit ibi aliquid distinctum : ergo non erunt ibi supposita vel hypostases : ergo quod Pater est hypostasis naturae divina habet a paternitate : ergo probata est minor, scilicet quod ab eodem est hypostasis et Pater : ergo ipse omni modo natura et intellectu est simul cum Filio, et numquam potest intelligi ante eum esse. Et ista ratio est bona valde et notabilis : quia multa facit intelligere de distinctione personarum.
- Item, Video in inferioribus quosdam gradus simultatis causae et causati : quaedam enim agunt quasi actione materiae, id est, quod in sua actione producendo species similes sibi, indigent materia quae recipiat, et ex qua ipsa species educatur de potentia ad actum, sicut elementa : et omnia illa indigent tempore in sua actione, ita quod actum ipsum
<--- Page Split --->
non potest simul esse cum suo agente tempore. Video alia quae non agunt nisi actione formae suae, sicut lux in luminoso, et similiter ea quae procedunt actu lucis, ut colores ad oculum vel ad speculum : et video, quod illa non indigent tempore, propter hoc quod praesentia eorum sufficit generationi, et illorum generata sunt simul tempore cum ipsis : ergo cum incomparabiliter formalior sit essentia divina istis, in essentia divina principium generans et genitus, non tantum simul erunt tempore vel spatio aeternitatis, sed etiam natura secundum intellectum.
3 Item, In natura intellectuali sunt gradus : est enim intellectus hominis scientiam sui inquirens et inveniens, ut dicit Augustinus, eo modo quo intelligere se est discernere se, et cogitare de se : est etiam intellectus angelicus sine inquisitione sciens se, ita quod scire in ipso non est post intellectum scientem tempore : ergo cum incomparabiliter simplicior et perfectior sit Deus in suo intellectu, simul erit aeternitate et natura ipse intellectus, et dicere se per intellectum : sed dicere se per intellectum est generare Filium : ergo simul intellectu et natura sunt Pater et Filius.
qua est generatio, et quod sit Pater : et ideo secundum intellectum nec ut agens nec ut Pater est ante Filium : sed in inferioribus secus est, ut dicit Ambrosius, quia non ab eodem habet pater carnalis quod sit generans hypostasis, et quod sit pater : et ideo pater in inferioribus substantia quae est hypostasis est ante filium.
Ad aliud dicendum, quod principium non de principio et principium de principio non ponit prius et posterius, ut jam probatum est, sed potius simultatem ex ratione relationis : et si ponunt ordinem, non erit ordo simpliciter, sed ordo naturae de quo infra habebitur 1 : et ille est ordo quo alter sit ex altero, non quo alter prior est altero.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia id quod sine ordine prioris et posterioris est, sine ordine verborum non potest exprimere : et hoc contingit hic, sicut in ista distinctione dicit Gregorius, quod balbutiendo excelsa Dei resonamus. Quia silet vox non hominum tantum, sed etiam Angelorum in expressione processionis personarum, ut dicit Ambrosius. Unde sicut simplicia complexis verbis et compositis, et aeterna temporalibus, ita et ea quae sunt simul enuntiamus verbis ordinatis, quorum unum praeedit et alterum sequitur. Intendit tamen Ecclesia per suum ordinem quem tenet pronuntiando tres personas, docere ordinem naturae, quo alter est ex altero, non quo alter prior altero.
Ad aliud dicendum, quod creaturae imperfectae sunt ad Creatorem repraesentandum : et ideo aliquo utrique simili invento, oportet per intellectum exaltare et attribuere Deo eminentius, sicut docet Psalmus lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum, etc. Unde coevitas creaturarum, licet non sit similis ibi secundum intellectum : indicat tamen in Creatore coaternitatem secundum intellectum et rem ipsam.
Solutio. Ultimis rationibus est consentiendum, quia illae necessarie sunt : non est enim dicendum, quod etiam Pater intellectu sit ante Filium : quia tunc non valerent rationes hic inductae Sanctorum, sicut illa. Si fuit quando erat, et Pater non erat, mutatus est de non Patre in esse Patrem, et hujusmodi. Unde Catholica fides confitetur Patrem nec secundum esse nec secundum intellectum praecedere Filium ullo modo prioritatis, scilicet ordine, tempore, loco, dignitate, causa, vel intellectu.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut probatum est in objiciendo, quod Pater ab eodem habet quod sit hypostasis a
<--- Page Split --->
Ad hoc quod objicitur, quod non est simile de radio vel splendore, dicendum quod hoc contingit propter creaturae imperfectionem.
Et ex his et objectis patet solutio ad totum.
C. Argumentatio Arianorum.
Sed contra hoc inquit haereticus, ut refert Ambrosius in libro I de Fide ad Gratianum 1. Omne quod natum est, principium habet : et ideo quia Filius natus est, principium habet et esse coepit, quod haereticorum ore sic dictum est. Nam ipse Arius (ut meminit Augustinus in libro VI de Trinitate) dixisse fertur : Si Filius est, natus est : si natus est, erat tempus quandon non erat Filius.
racel, si audieris me, non erit in te deus recens : recens autem est quod ccepit : ergo non erit nobis Deus qui ccepit.
ARTICULUS VI.
An recte dicatur, Filius incepit quia habet principium ?
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in objectione haeretici, ubi infert : « Omne quod natum est principium habet, » et ulterius concludit : « Filius natus est : ergo principium habet, etc. Quare hoc non sequitur ?
Videtur enim sequi : quia novum est, quod quantum ad sui principium est propinquum : sed omne novum ccepit : ergo omne quod habet principium, ccepit.
Item, Philosophus dicit, quod principium et initium idem sunt : ergo quod habet principium habet initium : sed quod habet initium ccepit : ergo a primo, quod habet principium ccepit. Sed Filius habet principium : ergo ccepit : et sic videtur, quod sequatur conclusio haeretici, quod absit.
SOLUTIO. Deceptus est haereticus per aquavocationem principii : est enim principium essentiae, et est principium ordinis naturae. Principium essentiae ponit inceptionem ejus quod principiatum est ab ipso : sed principium ordinis naturae non ponit, imo ponit coaeternitatem, ut probatum est.
Ad in autem quod objicitur, dicendum quod verum est, quod novum est nunc primo ens, et quod propinquum est quoad principium essentiae : sed non est novum cui propinquum est principium secundum ordinem naturae quo alter sit ex altero, et non alter prior altero.
Ad aliud dicendum, quod est principium intra, et principium extra. Principium intra est ante quod nihil est de re, et ipsum est prima pars rei, et hoc convertitur cum initio, si proprie sumatur initium, quia initium rei est in quo res incipit : et hoc est intra 1es omnes quae habent initium : et de hoc principio, non loquimur, quando dicimus, quod Pater est principium Filii.
Sed contra : Psal. LXXX, 9 et 10 : Is-
1 S. AMBROSUS, Lib. I de Fide ad Gratianum, seu de Trinitate, cap. 3.
<--- Page Split --->
D. Responsio Augustini Catholica.
Qui hoc dicit, non intelligit etiam natum esse Deo sempiternum, ut sit coæternus Patri Filius : sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coævus est illi, et esset coæternus si ignis esset æternus.
ARTICULUS VII.
An possit dici quod Filius sit coæternus Patri, et utrum in divinis sit aliquid adjectivum, et utrum, sicut dicimus, Pater et Filius sunt duæ personæ, ita dicere possumus, quod Pater et Filius sunt duo dii, duo sapientes ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Ut sit coæternus Patri Filius, etc. » 1. Ex hoc enim sequitur, quod Pater et Filius sunt duæ personæ coæternæ : ergo sunt duo coæterni : et hoc videtur esse contra symbolum Athanasii : « Non tres æterni, sed unus æternus. »
Præterea, Una est æternitas trium : ergo videtur, quod tres sint unus æternus, non tamen unus simpliciter.
Item, In aliis adjectivis quæ predicant id quod naturam assequitur, sicut dicit Danascenus, non possumus prædicare in summa de tribus nisi in singulari numero : si enim dicam, Pater est sapiens, Filius est sapiens, non possum inferre : ergo Pater et Filius sunt duo sapientes : ergo videtur, quod nec in isto.
Si dicatur, quod adjectiva numerum et substantiam accipiunt a suis substantivis, et ita cum personæ sint substantiva talium adjectivorum, numerum accipiunt et substantiam ab ipsis, et circa ipsas ponunt vim suam, et ita possunt prædicari in plurali, ut dicatur, Pater et Filius sunt
duo sapientes. CONTRA : Sapientes vel sapiens nomen est : ergo significat non tantum substantiam, sed etiam qualitatem : illa autem qualitas sapientia est : cum ergo una sit sapientia trium et æternitas, etiam si substantia quæ est hypostasis cadat in plurale, adjectivum in plurale cadere non potest.
- Item, Si ego dicam, Socrates et Plato sunt albi, licet ly albi sumat substantiam plurificatam, tamen hoc non sufficit sibi ad pluralitatem : sed etiam oportet, quod sint ibi plures albedines, ut videtur : ergo a simili in divinis, licet et Pater et Filius sint plures et personæ, cum tamen ipsorum sit sapientia et æternitas una, talia nomina adjectiva pluraliter de ipsis prædicari non possunt.
SED CONTRA :
Videtur minus quod substantiam significans propter modum adjectivi importatum in verbo cadat in pluralitatem, quam id quod per se substantiam non significat, et cadit in pluralitatem si verbaliter significatur, sicut Joan. x, 30, habetur : Ego et Pater unum sumus : ergo multo magis adjectiva.
Præterea, Res magis propinqua est secundum rationem significationi, quam adjectiva : et tamen supra habuimus, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res : ergo etiam adjectiva possunt de pluribus personis prædicari.
JUXTA hoc quæritur ulterius, si aliquid sit adjectivum in divinis »
- habuimus enim distinctione præce-
<--- Page Split --->
denti, quod illa prædicamenta artis dialecticae in Deum non cadunt : quia ipse Deus est quidquid habet quod ad se dicitur, et idem est ibi sapere quod esse : quod autem significat substantiam est substantivum, et non adjectivum vel non adjective retentum : ergo in divina prædicatione nihil est adjectivum vel adjective retentum.
- Item, Boetius dicit, quod caetera praedicamenta praeter relationem, cum quis in divinam retulerit praedicationem, omnia mutantur in substantiam : ergo possunt adjective teneri.
tura adjectivi, scilicet modum significandi inhaerentia, et modum illum quo significant agere, et etiam modum illum quo significat verbum cum tempore, et etiam participium, licet minus in quantum vicinius nomini : sed nomen non habet nisi duo, scilicet significationem, et modum : significationem, quia rem adjacentem, et quae inest significat : et si non est in divinis, et non ex ratione sui significati, sicut dicimus esse quaedam adjectiva significatione et non modo. Modo autem, quia etiam modum adjectivi habent : quia per modum concretionis significant, ut cum dicitur, sapiens, bonus, et hujusmodi. His quoque jungitur per compositionum praepositio denotans correlationes personae ad personam, sicut cum dicitur, coaeternus, coaqualis, vel aequipotens, et hujusmodi praepositiones, vel adverbia faciunt ad quod talia adjectiva in recto dicunt supposita personarum, et essentiam in obliquo. Dico ergo, quod verba et participia habentia tria vel quatuor de istis, secundum intellectum viciniora sunt personis quam essentiae : et ideo praedicantur de pluribus pluraliter, ut Pater et Filius sapiunt, sciunt, possunt, sunt, volunt, et hujusmodi omnia : et participia similiter, ut Pater et Filius sunt scientes, sapientes, entes, potentes : ita quod unumquodque illorum sit participium principaliter retentum. In nominibus autem quando duo tantum sunt, quorum unum habet solum modum adjectivi, dixerunt antiqui quod non deberent dici in plurali : moderni autem considerantes, quod propter illud solum substantiam et numerum accipit a persona, quando conjungitur ei, dixerunt quod possunt praedicari pluraliter. Ego credo quod possunt, sed minus proprie : et ideo non sunt tales locutiones extendenda, sed interpretanda, quando inveniuntur. Si autem cuiquam adjectivo conjungatur praepositio vel adverbium notans correlationem personarum ad invicem, tunc absque dubio non debent dici nisi pluraliter de pluribus in
ULTERIUS quaeritur juxta illud, Quare possum dicere, Pater et Filius sunt dua persona, et Pater et Filius sunt duo : et non possum dicere, Pater et Filius sunt duo dii, vel duo sapientes secundum quosdam ? Videtur enim quod possum dicere : quia duo terminus numeralis est, denotans notiones quibus numerantur persona : ergo terminum adjunctum sibi cogit stare pro persona : ergo cum dicitur, Pater et Filius sunt duo dii, intelligitur dua divina persona : ergo cum Pater et Filius sunt dua divina persona, Pater et Filius sunt duo dii, ut videtur.
SOLUTIO. Sine praejudicio dico, eo quod hic sint multorum multa opiniones, quod tres diversitates inveniuntur circa adjectiva. Quandoque enim habent tria trahentia ad adjectivitatem, et tantum unum ad substantiam, et hoc in divinis : quia tantum de illis loquimur : et quandoque habent duo tantum : et quandoque habent unum quod conjungitur duobus vel tribus, denotando pluralitatem personarum, licet non faciat ad modum adjectivi, tamen multum facit ad relationem ad-JECTIVI ad hoc suppositum vel illud : ex ipso enim scitur utrum ponat ipsum ad-JECTIVUM rem suam circa personam, vel circa substantiam. Verbi gratia, verbum adJECTIVUM, adJECTIVUM est, et similiter participium et nomen : sed adJECTIVUM verbum et participium tria habent de na-
<--- Page Split --->
summa, ut Pater et Filius sunt coæterni, et non coæternus, et æquipotentes, et non æquipotens.
Secundum hanc igitur distinctionem dicendum ad primum, quod Athanasius attendit prædicationem æternitatis in divinis, quia in divinis : et accipit eam ex significatione æterni, et non ex modo significandi : nihilominus tamen attendendo modum adjectivi, posset concedi duo vel tres æterni : et ex hoc non sequitur, quod essent plures æternitates, ut intra patebit.
Ad ALIUD dicendum, quod licet sit una æternitas, tamen hæc excludit pluralitatem suppositorum, et illa pluralitas sufficit ad numerum pluralem in adjectivo.
Ad ALIUD dicendum, quod ea quae naturam assequuntur, penes sua significata considerando, non prædicantur de pluribus pluraliter : sed penes modum concretionis nihil prohibet, ut jam patuit.
Ad hoc autem quod objicitur, quod talia nomina significant substantiam cum qualitate, dicendum quod verum est : sed qualitatem suam significant inhaerent: et ideo a modo illo pluralitatu eorum sufficit pluralitas in suppositis, et non oportet quod res significata sit plures : et si hoc est in inferioribus, dicendum quod hoc non exigit nomen adjectivum ad pluralem numerum consignificandum, sed per accidens fit hoc ex pluralitate suppositorum differentium per substantam et essentiam, quod non est in divinis.
Ad ALIUD dicendum, quod falsum ponit in argumento, scilicet quod ad pluralem numerum adjectivi exigatur pluralitas rei quam significat, hoc enim non est verum : sed hoc contingit in inferioribus per accidens, scilicet quia substantialiter differunt supposita in quibus est res quam significat adjectivum. Unde si ponamus per impossibile, quod Socrates et Plato habeant unam albedinem, adhuc verum est, quod Socrates et Plato sunt albi gratia pluralitatis suppositorum.
Ad ILLUD quod ulterius quaeritur, Si Adqu aliquid sit adjectivum in divinis? Dicendum quod sic quoad modum, sed quoad inesse per compositionem non. Et hoc intellexit Augustinus supra 1, ubi per hoc voluit removere compositionem accidentis, non modum significandi a simplicitate divina. Et per hoc etiam patet solutio ad id quod objicitur de Boetio.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAdqu dum quod termini numerales adjectiva sunt, et in divinis significant notiones quibus distinguuntur et numerantur personæ : quando autem ponuntur cum verbo significante substantiam, res suas ponunt circa formam illus, et significant eam numerari : et ideo per se positi de personis veri sunt, et etiam similiter juncti cum personalibus, sicut Pater et Filius sunt duo, Pater et Filius sunt duæ personæ : sed cum ponuntur cum essentialibus, numerant formas essentialium : et quia una est essentia, ideo locutiones falsæ sunt : tamen aliter est de participiis et nominibus, et aliter est de nominibus adjectivis quam substantivis, ut patet per ante dicta.
ARTICULUS VIII.
Quæ sit differentia inter lumen, lucem, splendorem, radium, reflexionem radii, splendoris et luminis : et utrum exemplum de splendore sit conveniens, etc.?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, etc. »
Quæ differentia sit inter lucem, lumen, splendorem, radium, reflexionem radii, splendoris et luminis?
Præterea, Non videtur esse conveniens exemplum : quia splendor non est
<--- Page Split --->
de essentia ignis, ita quod sit idem numero secum in essentia, id est, quod eamdem numero essentiam habeat.
- Præterea quæritur, utrum poterat inveniri exemplum magis conveniens? Splendor enim in alia materia et natura est quam ignis: materia autem quæ habel proprietates, est una in eis : unde magis fuisset exemplum conveniens in materia, ut videtur.
Solutio. Ad primum dicendum secundum Damascenum et Avicennam, quod luminare est corpus lucens habens lucem in compositione sui: sicut luminare majus dicitur sol, et luna dicitur luminare minus1. Lumen autem dicit id quod effluxit jam a luminoso, et receptum est in medio transparenti, quod recepit ipsum in profundum sui, non tantum in superficie: sicut aer plus est transparens et ignis, et aqua minus, et etiam corpus quintum quantum est de eo præter stellas transparens est. Dicit enim Philosophus, quod aer transparens est sive lucidum, secundum quod communicat cum perpetuo superius corpore. Radus autem est linea luminosa visualis egrediens de luminoso corpore ad rectam oppositionem. Splendor autem proprie est diffusio radiorum per reflexionem ad politum planum, sicut ad metallum vel lapidem polita, vel ad speculum, vel ad aquam: fit tamen reflexio etiam ad alia corpora licet non tanta. Reflexio autem radii est refractio radii incidentis in corpus reflectens ad angulos pares: probatum est enim in Perspective quod reflexio radii semper fit in angulum æqualem angulo radii incidentis: et ideo quando perpendiculariter incidit radius, reflectitur in seipsum: quia aliter sequeretur, quod non omnes anguli recti essent æquales. Reflexio autem luminis est immutatio transparentis vel terminati corporis ad amplius lumen ex radiis reflexis, sicut videmus quod vicina loca in
quibus non incidunt radii reflexi, amplius illuminantur ex diffusione luminis ex radiis reflexis accidente.
Ad aliud dicendum, quod terrenorum, ut dicit Hilarius, comparatio ad Deum nulla est . et si contra nos interdum exempla comparationis afferimus, nemo putet ea in se perfectionis rationem continere. Splendor enim nec persona est, nec idem in essentia est cum luminoso vel luce : sed in hoc accipitur similitudo, quod coævus est.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione, nulla unitas est, quæ tanta est sicut unitas personarum trium in essentia una : quod sic probatur. Est enim inter unitates rerum naturalium triplex unitas, scilicet formæ, materiæ, et subjecti. Formæ autem triplex, scilicet generis, speciei, et indivisio formæ in eo quod est hoc aliquid et idem numero. Materiæ autem sicut partium in toto : quia sunt ex eadem materia, præcipue si homogeneum est. Subjecti autem magis unitas est illa, quæ est subjecti et passionis. Inter istas autem unitates major est speciei quam generis, et major est indivisionis formæ in individuo quam speciei · et hæc eadem major est quam materiæ : quia materia licet sit unum per subjectum, tamen multas habet proprietates quæ non sunt ipsa, quibus tamen non numeratur, et ideo unitas ejus admittit alienam naturam : quod non facit indivisio formæ in quo est hoc aliquid. Hæc etiam major est quam subjecti et proprietatis : quia proprietas non est ejusdem essentiae cum subjecto : sed indivisio formæ non admittit alienam essentiam : et illius quæ maxima est, multum differt ab unitate personarum, in qua nec aliena essentia admittitur, nec est ibi differentia universalis et paticularis, nec differentia quod est et esse : quæ omnia in eo quod est hoc aliquid inveniuntur. Et ideo ex parte materiæ non poterat poni exemplum, nec
<--- Page Split --->
ex parte formae individui propter diversitatem universalis et particularis, et quod est et esse : sed lux et splendor sunt ejusdem formae, licet ex parte recipientium sit aliqua diversitas : et ideo quoad coaeternitatem praecipue convenientius est exemplum : quia in aliis unitatibus for-
ma et materiae non est coevitas : ad postionem enim materiae non ponitur forma, nec ad positionem generis ponitur species, nec ad positionem speciei ponitur individuum : sed ad positionem luminosi objecti ponitur splendor, et e converso.
E. Oppositio Augustini contra haereticum.
Item, si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est, nec umquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est ergo Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus, Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam 1. Aut ergo non fuit quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam : quod dementis est dicere : constat enim, quia semper habuit sapientiam : semper ergo habuit Filium.
F. Responsio Ambrosii ad idem, auctoritate fulla.
. Eidem quoque Arianice questioni Ambrosius in hunc modum respondet : Ego, inquam, Filium esse natum confiteor : quod reliquum est impietatis, horresco. Scriptum est enim in Veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam : Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit 3. Quis ergo hoc dicit? Pater, an Filius? Si Filius : Ante me, inquit, non fuit alius Deus. Si Pater : Post me, inquit, non erit. Hic priorem, et ille posteriorem non habet. Invicem enim in se, et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur 4. Cum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti : quia nemo ipse pater est sibi : cum Filium nominas, etiam Patrem fateris, quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio : semper ergo Pater, semper et Filius est.
<--- Page Split --->
SED CONTRA :
- Ponamus Filium non esse per impossibile, adhuc ille qui est Pater, intellgit se et omnia : ergo non exigit Filium ad intellectum suum.
ARTICULUS IX.
Utrum Pater sit sapiens sapientia genita, scilicet Filio ut objecto.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Si Dei Filius virtus et sapientia Dei est, etc. »
Et hic quaeruntur duo : quorum unum est, si Pater sapiens sit sapientia genita ut objecto, licet non sit ea sapiens quasi formaliter : et hoc oportet quaerere ex eo quod quidam hoc dixerunt, et scripserunt.
Secundum est, si hoc non est verum nec catholicum, utrum valeat ratio Augustini aliquid contra haereticum, quae ponitur hic ?
Ad primum objicitur sic : Si sic dicam, intellectus meus intelligit se, cadit ibi intellectus in duplici ratione, scilicet in ratione intelligentis, et in ratione intellecti. Ponamus ergo, quod intellectus in ratione intellecti sit sufficiens ratio et species omnium cognoscibilium, tunc non oportet me ad intelligendum res habere aliquid in intellectu meo, nisi intellectum ut objicitur intelligenti intellectui : sed sic generatur Filius a Patre : quia idem est, ut dicit Anselmus in Monologio, summo spiritui intelligere et dicere se : cum ergo dicendo se generet verbum suum et omnis rei rationem et artem, ipse hoc verbo et non alio intelligit quidquid intelligit.
Ex hoc sequitur ulterius, quod nihil potest intelligere nisi Filio, quia species non accipit a rebus, et species non sunt apud ipsum nisi ideales rationes verbi.
- Praeterea, Ista est abusio quam supra reprehendit Augustinus 1, quia licet in imagine creata ita sit, quod tota non intelligit nisi per intelligentiam, tota non memoratur nisi per memoriam, non vult nisi per voluntatem : quis tamen audeat dicere, quod in illa summa trinitate Pater non intelligit nisi per Filium, etc.
SOLUTIO. Dicendum ad hoc, sicut infra probabitur, quod Pater nullo modo est sapiens Filio : non tamen idem est non esse sapientem Filio, et non intelligere Filio. Intelligere enim Filio potest esse, quasi intelligere a Filio, et intelligere in Filio. Primo modo non convenit Patri, sed secundo aliquo modo convenit ei, licet non per illum modum quo procedit objectio facta. Et ad hoc sciendum, quod Pater nihil accipit a Filio, nec intellectum, nec intelligere, nec quo fit intellectus, nec objectum : sed omnia quae habet Filius accipit a Patre. Intelligere etiam et dicere in summo spiritu est æquivocum : quia potest esse essentiale, et personale : cum enim Pater dicit se, non potest esse dicere idem quod generare, sed est essentiale, et Spiritus sanctus hoc modo dicit se et Filius : et unum est dicere trium, sicut una est essentia trium. Sed cum Pater dicit Verbum quod est Filius, tunc dicere idem est quod generare : et hoc dicere non convenit Filio, nec Spiritui sancto, sicut nec generare convenit eis. Sed cum dicitur, Pater intelligit omnia in Filio, sensus est quod Pater intelligit Filium ut Filius est ars et ratio omnium viventium : Filium autem hoc modo intelligit quo intelligit se esse principium Filii in hac ratione : quia non habet Filius quod non acceperit a Patre.
<--- Page Split --->
Et sic patet, quod Pater intelligendo se sic intelligit omnia in Filio, et nihil accipit a Filio, imo dat Filio.
ARTICULUS X.
Si autem quæras, Utrum id sit simul vel successive ?
Dicendum quod non simul tantum, sed simplex et unum : quia nihil multiplex est in scientia et intellectu Patris. Sed verum est, quod in inferioribus materialibus procedit intellectus in nobis a ratione principii in id quod est a prinpicio, et ab illo in illud ulterius, cujus illud principiatum est ulterior ratio.
Ad object.1. Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod Filius non est objectum intellectus, vel ratio intellectus Patris, vel medium, vel species, vel quocumque nomine nominetur : quia sic esset Patris intellectus aliquid accipiens a Filio ad hoc quod intelligeret : sed Pater seipso intelligit Filium, et omnia quorum ratio est Filius sive Verbum.
An ratio Augustini quam Magister adducit, procedat de sapientia genita vel ingenita ?
Secundo, hoc supposito, quæritur, Quid valet ratio Augustini ?
Videtur quod nihil : aut enim arguit de sapientia genita, aut de sapientia ingenita. Si de genita, tunc videtur quod Filius sit sapientia Patris qua sapiens est, quod infra Magister improbabit. Si autem de sapientia ingenita arguit, tunc non potest ex hoc inferri coæternitas Filii : non enim sequitur, si essentia coæterna est Patri, quod propter hoc Filius sit Patri coæternus.
SOLUTIO. Dicendum, quod Augustinus solutio, arguit de sapientia ingenita, prout est appropriabilis sapientiae genitae, id est, Filio : appropriatum enim supponit proprium, nec potest fieri appropriatio nisi secundum intellectum praeexistente proprio : et sic sapientia ingenita æterna infert sapientiam genitam coæternam.
G. Invectio Ambrosii contra haereticum.
Item dic, inquam, mihi, haeretice, Fuitne quando omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat? Nam si Pater esse cœpit, Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus est? Si enim ante Deus, postea Pater fuit, utique generationis accessione mutatus est : sed avertat Deus hanc amentiam 1.
<--- Page Split --->
modo insit ei. Secunda autem scribitur a Boetio m libro de Trinitate.
ARTICULUS XI.
De verbo Ambrosii : Primo erat, et postea Pater factus est.
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in secunda ratione Ambrosii contra haereticum : « Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est. »
Hoc enim non videtur valere : eo quod relationes fiunt in aliquo sine sui mutatione. Sit hic lignum tricubitum, et Homo sit lignum bicubitum, et resecetur istud lignum quod est hic quod efficiatur bicubitum, tunc fit aequale ligno Romæ : ergo aequalitas facta est in ligno quod est Romæ, quæ relatio cum nulla mutatione facta est in ligno Romæ : ergo non valet, Si modo Pater est relativum, et ante non fuit relativum, sit mutatus.
Item, Quidquid nihil inesse prædicat ei de quo prædicatur, adveniens vel recedens ei de quo prædicatur non facit mutationem in ipso : nihil autem prædicat relatio inesse ei de quo prædicatur : ergo adveniens vel recedens a relativo, nihil mutationis ostendit in illo. PROBATUR autem prima : eo quod omnis mutatio per se, vel per accidens est, aut in hoc quod totum mobile transferatur in loco vel ad locum, vel quod accipiat aliam formam quam prius non habuit, quæ
SOLUTIO. Alud est de relativis originis, vel secundum causam et causatum, vel secundum principium et principiatum dictus : et alud est de aliis relativis inferioribus quæ fundantur super aliquid aliud. Primae enim relationes non causantur sine actu substantiali qui est generatio : et ideo talia supponunt mutationem in subjecto si adveniant de novo.
Præterea, Aliud est de relativis in divinis et inferioribus. In divinis enim relatio est etiam in ratione proprietatis facientis personam in esse personali : et ideo ibi adventum relationis sequitur mutatio personalis : licet in inferioribus in quibusdam relationibus non in utroque relativorum sequatur mutatio ex adventu relationis, sed in altero semper sequitur.
Ad aliud dicendum quod Boetius non attendit relationem secundum id quod est proprietas quaedam habens quasi vim differentiae in constitutione personae : sed accipit relativum, et non relationem : et ipsum relativum non attendit nisi secundum respectum quem importat : et quia secundum illum totum ad alterum est, et non ad se, ut dicit Augustinus, ideo dicit quod nihil prædicat in relativo : et hoc est verum quoad respectum relativi, et non quoad hoc quod relatio proprietas est quaedam quae secundum rationem intelligendi inest relativo.
H. Ineffabile est quomodo Filius sit, et non habeat Patrem priorem : sicut modus generationis inintelligibilis et ineffabilis est.
Sed quæris a me, inquit Ambrosius, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem? Quæro item abs te, quando vel quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum :
<--- Page Split --->
mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum : supra Potestates, et supra Angelos, et supra Cherubim, et supra Seraphim, et supra omnem sensum est : quia scriptum est, Pax Christi supra omnem sensum est 1. Et si pax Christi supra omnem seusum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio ? Tu ergo ori manum admove : scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Illud mihi negare non licet, hoc quaerere metus est. Ineffabilis enim est illa generatio. Unde, Isa. LII, 8 : Generalionem ejus quis enarrabit 2 ?
1. Quidam præsumunt discutere generationis seriem.
Quidam tamen de ingenio suo præsumentes, dicunt illam generationem posse intelligi, et alia hujusmodi : inhaerentes illi auctoritati Hieronymi super Ecclesiasten : In sacris Scripturis, quis sæpissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi, Generationem ejus quis enarrabit? Sed hoc non dicit Hieronymus, ideo quod generatio Filii æterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium : sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest. Quidam tamen hoc accipiunt de temporali Christi generatione.
ARTICULUS XII.
An generatio divina potest sciri vel siguificari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo H : « Mihi enim impossí- bile, etc. »
Quod enim non scitur, non significatur : sed generatio divina nobis multis modis significatur : ergo scitur aliquo modo.
Si dicas, quod non significatur nisi
secundum quid, secundum quod est ineffabilis. CONTRA : Multa habemus eflata de convenientibus generationi, scilicet quod in eadem essentia est, quod coæterna, et hujusmodi quæ significant aliquid effatum de generatione divina.
- Si forte dicas, quod scimus et significamus quia, sed non quid est generatio divina. CONTRA : Scientia quia duobus modis est, scilicet per effectum, vel per causam remotam : generatio autem per causam remotam non significatur nobis, nec etiam per effectum tantum : ergo videtur, quod significetur nobis quid est generatio divina : et ita est scita et significata.
<--- Page Split --->
- Praeterea, Scire rem in sua propria natura, est scire eam secundum differentias quibus distinguitur ab aliis quae sunt in eodem genere cum ipsa : sed nos habemus a Sanctis nobis traditas hujusmodi differentias, scilicet quod est sine versione generantis, quod non est ex potentia in actum, quod est immaterialis, quod non dividit esse vel essentiam, qualia habemus ab Augustino, et Damaseno, et a Boetio : ergo videtur, quod scita sit generatio in propria natura : scientia autem rei simplicis incomplexae in propria natura est scientia quid est res in propria natura : ergo videtur, quod nos sciamus quid est generatio divina : ergo non est verum quod Ambrosius dicit hic.
Sed contra : Scire quid est, est scire proprios terminos rei intra quos clauditur tota rei natura : sed sic non contingit Deum scire : quia sic comprehenderetur vel clauderetur in nostro intellectu, quod supra est improbatum : cum igitur generatio divina Deus sit, ipsam non contingit scire vel significare quid est.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Philosophus in I de Anima, omnis intelligentiae quae est de quid est, termini sunt : praedicarum enim intelligentiarum termini sunt : omnes enim alterius causa sunt, scilicet propter ejus quod consideratur : speculativae vero rationibus terminantur : et omnis ratio aut diflinitio est, aut demonstratio in qua stat intelligentia, et diffinitiones omnes diffinitae sunt ad diffinitionia.
Et ideo dico, quod non contingit scire quid est Deus vel aliquid divinum, eo quod diffiniri a nobis non potest : sed erit semper secundum aliquid sui extra nos, ut supra diximus in quaestione de scientia Dei 1 : et hoc intelligit Ambrosius quando dicit, quod non scitur a nobis generatio divina, nec etiam ab Angelis : quia per quid est, scita non est nisi ab eo qui est Deus Trinitas : habe-
mus autem scientiam de divinis sicut est scientia quia : et bene concedo, quod plus scimus de ea quam quod ineffabilis est.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod verum est quod de scientia quia in demonstrationibus, quae est conclusionis scientia, habetur illis duobus modis : sed sic non scitur generatio divina, sed potius ut incomplexum, cujus scientia non habetur perfecte per diffinientia ipsum : et haec est scientia similis ei quae est scientia quia, et est scire in universali, et non in propria natura secundum quod ipsum est.
Ad id autem quod objicitur de differentiis ejus, dicendum quod non significatur nobis differentiis nisi dupliciter, scilicet negativis sive privativis : sicut quod est impassibilis, immaterialis, invertibilis, et hujusmodi. Illae differentiae non certificant, nisi quia differentiae constituentes sunt positivae. Aliae differentiae quae positivae sunt, sunt remotae : sicut quod est in eadem substantia, vel consubstantialis : illae enim non sunt proximae : unde in talibus adhuc remanet occultum, secundum quem modum sit in eadem substantia : et ideo licet illis differentiis a quibusdam distinguatur, tamen quia non convertuntur cum ipsa constituendo non specificant generationem : et ideo adhuc ignoratur quod generationis : et ideo etam non dicit Ambrosius quod simpliciter impossibile sit scire generationem, sed quod impossibile est scire generationis secretum, quia secretum ejus est quid sit : sed non est secretum quid non sit : et hoc scitur et effatur : unde effabilis est secundum quid, et non simpliciter.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
An loquantur Angeli ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Vox silet, non mea tantum, sed etiam Angelorum, etc. » Et quaeruntur quatuor, scilicet qualiter loquantur Angeli ? et utrum omnia loqui possint ? et utrum omnes omnibus, vel quidam quibusdam ? et de auditu audientium aliorum locutionem.
da atque in publicam faciem proferenda ea quae in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. Ex hoc accipitur quod ubi non est velamen carnis, non est necessarius usus loquendi. In Angelis autem non est velamen carnis : ergo non loquuntur.
- Item, I ad Corinth. iv, 5, super illud, Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa, quod gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium : ergo multo fortius Angeli modo vident : et ex hoc iterum sequitur, quod non loquuntur.
Circa primum proceditur sic : 1. Dicit Basilius in quadam homilia super illud Deuter. xxvn, 9 : Attende, et audi, etc. : Sermonis usum nobis Deus qui nos creavit, indulsit, pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus, ut communi in alterutrum affectione naturae unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domiciliis consilii secreta deprometer : si enim nuda solummodo atque infecta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque cogitationibus intentionibusque cogitationum alterutrum nosceremur. Ex hoc accipitur, quod Angeli cum sint denudati a corpore, sine sermone sibi invicem innotescunt : ergo locutione non indigent : et nihil est vanum in eis : ergo non loquuntur.
Item, Job, xxvui, 17, super id, Non adequabitur ei aurum vel vitrum dicit Gregorius, quod in resurrectione uniuscujusque mentem ab alterus oculis corpulentia non abscondet. Ergo multo magis cum spiritualior sit natura Angeli, quod in uno Angelo est, non latebit alium : et ita non indigent locutione.
Item, Basilius : Quoniam vigor animæ velamine carnis operitur ad indican-
Item, Augustinus : In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc, aut inde huc : sed omnia simul videbimus. Ergo cum Angeli modo sint beati, non indigent locutione, sed omnia simul videntur.
Item, Gregorius in libro IV Dialogorum : Quid est quod non vident, qui videntem omnia vident ? et loquitur de Angelis. Si ergo omnia vident, vident etiam ea qua sunt in se invicem : et ita non indigent locutione.
Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : Post hanc peregrinationem futurum est, ubi omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. Cum ergo in futuro similes erimus Angelis, ut dicit Dominus, Matth. xxii, 30 1 : ergo Angeli modo vident invicem cogitationes suas, etc.
SED CONTRA hoc est quod dicit Glossa, sed rea I ad Corinth. xni, 1, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt nutibus et signis.
Item, Boetius : Quidquid potest potentia inferior, potest et superior : cum ergo homo qui est inferior potentia, possit loqui, potest loqui et Angelus.
Item, Isa. vi, 3 : Clamabant alter
<--- Page Split --->
ad alterum. In Zacharia unus loquitur alteri 1. Et in Daniele 2.
Juxta hoc ulterius quaeritur, Si concreditur quod loquantur, qualiter loquantur ? Et videtur Glossa, I ad Corinth. VII, 1, dicere, quod loquantur nutibus et signis. Sed hoc videtur stare non posse : quia.
Nutus servit potius demonstrationi ipsius rei quam locutioni.
Item, Signa illa aut sunt a natura, aut a placito. Si a natura, tunc erunt eadem apud omnes. Si autem ad placitum, tunc ante locutionem exigitur disciplina idiomatis, quod etiam frivolum est ponere in Angelis.
Item, Damascenus dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Sed quia alibi de hoc plurima dicta sunt 3, ista sufficiant.
SOLUTIO. Concedo, quod Angeli loquuntur, et qualiter loquuntur, secundum quod opinor, ad hoc videndum oportet præsupponere quoddam simile. Ponamus duo lumina distantia a se : ad hoc quod unum illorum luminum penetret aliud non exiguntur nisi tria, quorum unum est quod unum directe ordinetur contra aliud in situ, et quod nullum medum prohibens et claudens unum ab alio sit interpositum, et quod sit distantia proportionata potentiae immutandi, quia lumen Parisiis existens, non immutabit usque ad lumen quod est Romæ. Si autem ponamus, quod unum illorum luminum sit cognitivum alterius, et e converso, et quod habeant libertatem arbitri : tuuc sequitur quod se cognoscent, si voluerint : et non cognoscent, si non voluerint. Dicit enim Augustinus, quod lumen et species intelligibilium sint semper in anima, non tamen anima semper intelligit, qua non vult : unde si voluntas claudit intellectum sibi, quod scilicet non
intelligit secundum actum, multo magis habet potestatem claudendi se ab alio : sic ergo dico, quod est in Angelis, quod sunt intelligibilia lumina, ut dicit Dionysius : et ideo ad hoc quod loquantur invicem, non exigitur nisi voluntas communicandi alteri suam intelligentiam, et conversio ad ipsum in ordine, et conceptio suæ intelligentiæ per modum expressionis ad alterum : aliter enim intelligimus, et aliter cogitamus in ordine expressionis ad alterum. Intelligimus enim cum notitiam habemus : sed cogitamus cum apud nos conferimus, et ordinamus ad expressionem cum accipimus cogitatum nostrum in aliquo signo ad alterum. Et non amplius meo judicio exigitur ad loqui Angelorum. Hoc autem signum non est aliud quam species intelligibilis cum ordine ad alterum, et voluntate communicandi, ut mihi videtur.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod Basilius intendit, quod non indigemus sermone prolato per attractum aeris : non autem intendit, quod non indigemus sermone spirituali hoc modo quo determinatum est dicto.
Ad aliud dicendum, quod est quaedam mens creata ab eo quod causaliter beatificat : sicut mens beatitudinis in qua sunt dotes animæ, ex quarum redundantia sunt etiam dotes in corpore : et de illa verum est, quod non absconditur ab oculis alicujus beatorum : quia hoc nihil est, quam quod quilibet beatus videat in alio quantitatem gloriæ animæ et corporis quam habet a Deo : sed quiddam est in mente causatum a libero arbitrio, in quod potest potestas voluntatis : et illud dicitur proprius conceptus cordis unuscujusque, et illud non videbit unus in alio sine locutione : et prima similitudo est in vino ineficiente vitrum : quia per vitrum videtur color vini : ita in gloria corporis videtur et perpenditur gloria mentis.
<--- Page Split --->
Ad 3. Ad aliud patet solutio per dicta : quia Basilius loquitur de indigentia sermonis qui sonat in aere.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de causis condemnationis vel salvationis : quia illas quilibet videbit in alio, ut justior appareat condemnatio malorum et salvatio beatorum : sed tamen ex hoc non removetur quin adhuc necessaria sit locutio et bonis et malis, ad conceptus illos qui subsunt libero arbitrio alteri depremondos.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod cogitationes volubiles appellantur cogitationes discurrentes ab obscuritate vestigii vel imaginis vel ænigmatis et speculi fidei, ad cognitionem Dei habendam, quæ hic incipit a creaturis. Sed tunc non erit ita : quoniam Deum in se videbimus, et alia ordinata ad beatitudinem in Deo simul : quia ibi sunt simul, ubi sunt ut unum simplex, quod est causa et idea omnium. Sed tamen propter illam cognitionem non removetur illa quam habet unusquisque de conceptu cordis sui : et illam non ostendit verbum, eo quod non est beatificans : sed exigitur ad eam locutio.
Ad aliud dicendum, quod loquitur Gregorius de substantialibus beatitudini, et non de aliis. Vel dicatur, quod loquitur de sufficientia subjecti, non de scientia secundum actum : hoc est dicere, quod Deus in quo videri sufficienter possunt omnia sine medio, objicitur eis : et quoad hoc nihil est quod non videant, id est, videre possint : non tamen est verum, quod omnes actualiter omnia videant in eo : quia jam quilibet tot haberet in eo visa et scita, quot alter : et sic æquales essent in numero scitorum.
Ad Hoc autem quod quaeritur, Qualiter Ad quq loquuntur? Dico cum Glossa quod nutibus et signis : et nutus vocatur ibi ordo et conversio ad alterum cum voluntate innotescendi; et cum determinatione similitudinis quam habet apud se ad rem. Signum autem vocatur forma quæ est in Angelo, quæ est signum et similitudo rei, eo quod intelligentia est plena formis a creatione sui, quæ formæ sunt rerum similitudines non quidem acceptæ a rebus, sed a creatione : et sunt similitudines totius ordinis causarum universalium vel particularium ad res factas, quæ sunt, et ad futuras : et sub illarum determinatione ad hanc rem vel illam Angeli exprimunt quidquid volunt loqui.
Ad 10 autem quod contra objicitur, dicendum quod nutus hic est intelligibilis demonstratio, ad quam sufficit ordo unius ad alterum cum voluntate innotescendi.
Ad aliud dicendum, quod signum est a natura, sed determinatio est ad placitum Angeli : et ideo non exigitur disciplina idiomatis : et est similiter sicut si ego habeam similitudinem hominis apud me, et illam per voluntatem converto ad exprimendum et significandum illum vel illum : et ponamus, quod hoc sufficiat locutioni ad te : patet enim tunc, quod tunc non susciperes aliquid a me : sed determinando similitudinem naturalem rei, ad hoc restringeretur tibi communitas similitudinis hominis : ut in illa quam habes apud te, intelligeres conceptum meum : et hoc vocat Damascenus tradere sibi intelligentias sine voce prolato sermone.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod Augustinus non loquitur de cognitis quæ subsunt libero arbitrio, sed de cognitis in quibus substantialiter est beatitudo, hoc est, in quibus resultat in mente et in corpore per consequens Deus beatificans ut beatificans.
Sed adhuc objicitur : quia necesse est, quod aliquid excitet audientem ad hoc quod percipiat : et illud excitans oportet eum suscipere a loquente : ergo aliquid recipit ab ipso : et ita aliquid egreditur ab uno in alium, et unus est in potentia ad alium.
Ad object. Ad 10 quod contra objicitur, bene concedo quod loquuntur.
Ad hoc dicendum, quod nihil omnino recipit quod non habet de naturalibus,
<--- Page Split --->
sicut est locutio : quia sicut prius diximus, sola conversio sufficit excitationi : unde per hoc ipsum quod videt eum ad se conversum, cum uterque sit lumen intelligibile, et voluntas non est claudens, determinatur in ipso audiente cognitio ejus ad hoc quod ille vult exprimere.
ARTICULUS XIV.
An Angeli omnia loquantur ?
Secundo quaeritur, Utrum omnia loqui possint ?
Et videtur quod non : quia non potest aliquis exprimere quod non habet in cognitione : sed contingentia a libero arbitrio dependentia non habent in cognitione . ergo illa non possunt exprimere. PRIMA patet. MEDIA probatur per hoc quod non cognoscunt nisi ea quorum formas acceperunt in creatione : non autem tunc acceperunt nisi eorum quae secundum cursum naturae eveniunt, sicut patet ab Augustino super Genesim, quod acceperunt cognitionem uniuscujusque rei fienda per opus dispositionis et ornatus et propagationis antequam esset, in Verbo vel a Verbo : ergo videtur, quod de his quae pure subsunt libero arbitrio, non habent potestatem exprimendi.
Sed contra : Dicit Boetius quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior : sed nos possumus loqui omnia quae sunt in corde nostro, tam a natura quam a libero arbitrio dependentia : ergo et illi.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod Angeli omnia cordis sui concepta possunt depromere sicut et nos, et hoc a natura habent, ita quod non indigent verbo : quia etiam daemones ita loquuntur. Sicut in nobis est, quamdiu est conceptus mentis in sola potestate liberi arbitrii, quod tunc
non cognoscitur nisi a nobis et Deo : ita est in illis : sed sicut in nobis pronuntiatio ordinat conceptum ad naturalia instrumenta pronuntiandi vel audiendi, et tunc naturaliter auditur : ita in Angelis ordo conversionis ad alium cum voluntate exprimendi causat auditum in uno, et est locutio in alio : et illa conversione conceptus qui subfuit libero arbitrio, extrahitur extra ipsum ad naturalia quodammodo, et tunc ab alio est intelligibilis, ut dictum est prius.
Et quod objicitur, quod non habent cognitionem eorum quae pure subsunt libero arbitrio, verum est quamdiu tantum in libero arbitrio sunt : sed quando ordinantur ad ordinem pronuntiationis, jam sunt naturalia : quia sicut nobis naturale est audire loquentem, sive ipse velit, sive non velit, dummodo loquatur : ita naturale est audire Angelo, sive suscipere ad se conversum sub voluntate exprimendi, et similitudinem rei ad rem determinatam per intentionem innotescendi rem illam alteri : et hoc vocat Basilius motus intentionum quibus innotesceremus invicem, si tantum nuda et intacta anima viveremus.
ARTICULUS XV.
An Angeli omnes omnibus vel quidam quibusdam loquantur, et utrum distantia potest eis facere loquelae impedimentum sicut apud nos ?
Tertio quaeritur, Utrum omnes omnibus vel quibusdam loquantur ?
Videtur autem, quod tantum quidam quibusdam per Glossam super verba Apostoli, I ad Corinth. xiii, 1, quae dicit, quod superiores inferioribus quod de Dei voluntate intellexerunt, significant nutibus et signis, quae lingua vocantur.
Praeterea, Loqui est illuminare de conceptu cordis : cum ergo illuminatio-
<--- Page Split --->
nes descendant a superioribus in inferiores, et non e converso : videtur, quod tantum superiores loquantur inferioribus, et non e converso.
ARTICULUS XVI.
Sed contra. Sed contra : Apud nos omnes indifferenter possumus omnibus loqui per naturam ; ergo cum non sint inferioris potestatis Angeli quam nos, videtur quod ipsi omnes omnibus loqui possunt.
An Angeli in suis locutionibus et auditibus utuntur linguis, auribus, aut quibusdam organis ?
Quæst.
Item quaeritur, Si distantia potest eis facere impedimentum loquela, sicut apud nos non audit nos qui plus vel minus distat ultra quam possumus frangere aerem ? Videtur quod sic : quia legimus Angelos clamare alterum ad alterum 1. Non autem est necessarius clamor, nisi propter surditatem vel propter distantiam : surditas autem non accidit Angelis : ergo clamor est propter distantiam, ut videtur.
Ultimo quaeritur de organis audientium et loquentium.
Cum enim Angelus sit substantia separata. videtur non habere organa, nec etiam potentias ad hujusmodi organa determinatas : sicut habent animae exute a corporibus, sicut legitur de lingua divitis damnati et digito Lazari 2.
Sed si hoc concedatur, tunc videtur, sed contra quod loqui eorum et audire nihil addit super intelligere secundum actum, quod falsum est : quia hoc non habet rationem loquela.
Solutio. Solutio. Dico sine praejudicio, quod duplex est locutio in Angelis : una quae vocatur illuminatio a Dionysio : et illa est de his quae manifestantur in Verbo, et non sunt de substantia beatitudinis in speciali, sed sunt de dispensatione mundi futura et sacramentorum et Ecclesiae : et verum est, quod illa locutio descendit a superioribus in inferiores : quia illa illuminatione superiores purgant, illuminant, et perficiunt inferiores se. Alia autem est locutio de conceptis in corde propriis : et illa locutione et boni et mali loquuntur, et omnes omnibus.
Ad hoc dicendum sine praejudicio, quod Solutio Angeli habent linguas spirituales : et illa nihil aliud sunt quam potestas communicandi consilia et conceptus suos invicem.
Ad hoc autem quod objicitur, quod Ad objet loqui eorum non videatur esse nisi intelligere secundum actum, dicendum quod ad loqui concurrunt tria, scilicet intelligere secundum actum, et conversio ad alterum sub voluntate innotescendi, et intentio dirigens similitudines ad res de quibus est sermo. Similiter ad auditum ista concurrunt, scilicet conversio ad loquentem, et voluntas accipiendi conceptum, et directio similitudinis ad rem eamdem.
Ad quod quaeritur de distantia, dicendum quod distantia loci nihil facit in eis, sed tantum ordo conversions ad alterum per intentionem innotescendi sibi. Ad in quod objicitur de clamore, dicendum quod clamor Angeli significat magnitudinem exprimendi, non necessitatem audientis, vel spatium distantiae inter audientem et loquentem.
Et si quaeris, Quomodo potest hoc esse, quod uno converso ad alterum, et e converso ille convertitur ad istum ? Dicendum quod hoc contingit propter lumen intelligentiæ unius directæ ad alterum : sicut enim radius luminis corporalis applicatur alteri, ita etiam radius luminis in
<--- Page Split --->
spiritualis unus intelligentiæ in uno Ungelo, applicatur radio intelligentiae Ungeli alterius: et hoc modo etiam applicantur animabus in revelatione. Ex hoc etiam patet, quod nec communitas lormarum impedit intellectum, cum formae semper per directionem ad rem determinetur: nec etiam decipiuntur æquvociis, et amphibologics: qua res determinata excludit omnia illa.
ARTICULUS XVII.
An licet scrutari superna mysteria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Scrutari non lucet superna mysteria, etc. »
Omnes enim sancti Doctores scrutati sunt mysteria Trinitatis et discusserunt: ergo videtur quod omnes peccaverunt.
Ad hoc respondendum est per hoc quod dicit Bernardus super Cantica 1 : Spiritus scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei 2 : et sive ad nostra, sive ad alia securus sequor eum quocumque ieri : tantum ut custodiat corda nostra, et intelligentias nostras, ne forte cum non aderi, adesse putemus, nostrumque pro ipso sequemur sensum devantes. Unde scrutantes scrulinia suo sensu, vi rationis volentes potus interrumpere in secreta Dei quam per doctrinam spiritus introduci, hic reprehenduntur, sicut infideles qui terminos articulorum fidei non custodunt : non autem reprehenduntur studentes et inquirentes cum pietate.
K. Utrum debeat dici, semper gignitur, vel semper genitus est Filius ?
Hic quaeri potest, Cum generatio Filii a Patre nec principium habeat uec finem, quia æterna est, utrum debeat dici, Filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur. De hoc Gregorius super Job, ait : Dominus Deus Jesus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est 3 : vel potius quia nec coept nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus : non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut aeternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus, et natus, qualenus et natus ad perfectionem pertuneat, et semper ad aeternitatem : quamvis per hoc ipsum quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus : quia quod factum non est, non potest dici proprie perfectum, sed habuitiendo ut possumus, excelsa Dei resonemus. Et Dominus nostrae infirmitatis verbis condescendens, Estote, inquit, perfecti, sicut et Pater restet cœlestis perferlus
<--- Page Split --->
est 1. Super illum locum etiam Psalmi : Ego hodie genui te 2. De hac generatione Filii ita loquitur Augustinus : Quamquam per hoc quod dicit hodie, possit etiam intelligi dies ille quo Christus secundum hominem natus est : tamen quia hodie præsentiam significat, atque in æternitate neque præteritum quidquam est, quasi esse desierit : neque futurum, quasi nondum sit : sed præsens tantum, quia quidquid æternum est, semper est : divinitus tamen accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei 3. Ecce his verbis ostendit Augustinus quod generatio Filii semper est, nec præteriit, nec futura est, quia æterna est. Ideo dixit genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse. Hodie dixit, ne præterita generatio videretur. Ex his ergo verbis Prophetae, ut ait Joannes Chrysostomus, nihil aliud manifestatur, nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS XVIII.
« Hic quæri potest, Cum generatio Filii a Patre, etc. »
An generatio Filii a Patre sit finita, vel infinita ?
Hic incipit secunda pars distinctionis illius, in qua docet Magister quibus verbis utendum est in æternitate divinæ generationis exprimenda.
Et dividitur in partes quatuor : in quarum prima probat, quod convenientius exprimitur verbis præteriti et præsentis temporis simul acceptis. In secunda, objicit contra hoc per verba Origenis, ibi, L, « Origenes vero super Jeremiam dicit, etc. » In tertia, solvit, ibi, M, « Sed ne tanti Auctores, » In quarta, ex solutione elicit, qualiter et quibus verbis de generatione divina loquendum est, ibi, O, « Dicamus ergo Filium, etc. »
Incidit autem hic quaestio in principio, Utrum generatio Filii a Patre sit finita, vel infinita ?
Videtur autem, quod infinita : quia in æternitate nihil aliter se habet : ergo si Pater genuit, verum est quod adhuc generatur : generatio autem quæ semper est in actu generationis, numquam finitur : ergo videtur, quod generatio Filii a Patre infinita sit.
Item, Quidquid est in Deo, non finitur duratione, vel loco, vel intellectu : generatio divina est in Deo : ergo nullo horum finitur : ergo videtur, quod semper generatur.
SED CONTRA :
- Quidquid semper est in generari, numquam est in genitum esse : ergo si Filius semper est in generari, numquam est in genitum esse, quod falsum est,
- S. AUGUSTINUS, In expos. sup. Psal. II.
<--- Page Split --->
quia non esset filius nisi esset genitus.
- Item, Quidquid semper est in generari, numquam est completum per generationem : ergo si Filius semper est in generari, Filius numquam est perfectus et completus per generationem, quod iterum falsum est : ergo generatio ejus non est infinita.
Si dicas, quod idem est in generari et genitum esse. CONTRA : Aut ergo simul sunt duratione generari et genitum esse, sed non natura : aut simul natura, et tempore. Si primo modo : ergo generari est prius natura quam genitum esse : sed in omnibus talibus prius infert posterius, et non convertitur : non enim sequitur in millesimum annum, si genitum est, ergo generatur : sed sequitur bene, si generatur, ergo genitum est : ergo cum modo verum sit, quod Filius est genitus, non est verum quod generatur : quod falsum est, cum recipiat fides hujusmodi locutiones, Filius semper generatur : ut hic probat Magister.
Si dicas quod generatio Filii est finita ad genitum esse. Videtur falsum esse : quia tunc aliquando fuit incompleta, et in genitum esse facta est completa.
Praeterea, Quandoque fuit in generari, quandoque autem in genitum esse, et ita variatio est in aeternitate, quod stare cum praehabitis non potest.
ITEM, Estne concedendum saltem secundum intellectum, quod generari est ante genitum esse ? Videtur quod sic : cum Filius non accipiat esse quod est, nisi per generationem : ergo generatio, ut videtur, est ante.. Si hoc datur : CONTRA est intellectus aeternitatis, qui aeternum ponit totum esse simul.
SOLUTIO. Dicendum, quod ista quaestio in divinis non habet locum : quia nec ibi est finitum, nec infinitum. Infinitum non est : quia illud est imperfectissimum, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere : et ideo etiam
in naturalibus mathematicis infinitum non est nisi in eo quod est finitum actu, et in potentia in illo et non actu : infinitum enim quod iteratione sive regeneratione ejusdem motus circuli sine quietis interpositione est infinitum, non potest ibi esse : quia non iteratur semper eadem generatio sine quiete, sicut motus circuli infinitus dicitur regeneratione quantum ad principia naturalia : unde nullo modo est ibi infinitum sic acceptum, nisi hoc modo quo supra dictum est, quod infinitum est non finitum, vel mensuratum tempore, loco, vel potestate comprehendentis intellectus. Finitum etiam non est ibi : quia finitum dicitur, vel quod attingit complementum post motum, quando scilicet post moveri est in motum esse : et sic non potest esse in divinis penitus immutabilibus. Alio modo dicitur finitum contentum intra fines terminantes ipsum intra, vel extra : sicut res terminatur ad formam et figuram suam, vel ad essentiam suam, extra quam de re nihil est. Extra autem sicut res terminatur ad locum. Et neutrum illorum competit divinis : quia Deo non constituitur termnus suae essentiae : licet ipse sibi finitus sit, tamen non finitur ad aliquid creatum : cum semper sit non inclusus, sed extra incomparabiliter. Unde dicimus, quod generatio divina nec finita est, nec infinita est, sed simplex. Simplex enim, ut dicit Philosophus, nec finitum, nec infinitum est.
Nec hoc esset dicendum quod generari differat a genitum esse : quia jam supra probatum est, quod est fieri aliquod accedens Filium, nec actio aliqua inter Patrem et Filium, per quam exeat Filius a Patre : sed generatio dicit rationem per quam Filius est a Patre : unde generatio active intellecta idem est quod paternitas vel Pater, licet differant in modo significandi. Similiter, generatio passive accepta, idem est quod Filius differens in modo intelligendi tantum. Et ideo nihil est quod quaeritur, Utrum
<--- Page Split --->
generari et genitum esse simul sint tempore, et natura : vel natura prius unum alio, sed non tempore ? Quia neutro modo sunt. Idem enim sibi non est simul secum, eo quod simultas sit diversorum, quae sunt in loco vel tempore uno : sed generari et genceratio et Filius in divinis et genitum esse sunt idem, aliter tamen significatum : et ideo non est ibi, nec prius natura, nec aeternitate, nec spatio. Sed cum dicitur, Filius generatur a Patre, significatur modus quo Filius est a Patre. Cum autem dicitur generatio, significatur ratio illius existentiae qua est a Patre. Cum dicitur, Filius genitus, significatur modus quo est in Filio id quod Patris est. Cum dicitur, Filius, significatur determinatio habentis principium in comparatione respectus ad principium illud. Et quia omnes isti modi sunt ejusdem in significando ipsum diversimode, ex ideo fides admisit omnia verba temporis exprimentis modum talis existentiae . et per hoc patet solutio ad totum : non enim pono ibi fieri, vel actum, inter Patrem et Filium : sed verbum importans actum generationis in humanis, quando transfertur in divina, abstrahitur ab agere vel pati et tempore, et retinet tantum rationem actus sui, quae ratio in divinis dicit notionem hoc vel illo modo significatam : et ideo totum quod ibi est, perfectum est, nihil in fieri, nihil in factum esse : sed Filii demonstratio a Patre, perfecta a perfecto, et unius ab uno.
ARTICULUS XIX.
Utrum Filius semper potest duc natus et genitus? et quid notant tria tempora in participio, verbo, et adverbio, cum dicitur, Filius est semper natus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit ibi : « Dicamus verius, semper natus, etc. »
In talibus enim locutionibus ubi duo tempora significantur, unum tantum determinat comparationem : et alterum est respectu cujus alterum accipitur : ut cum dicitur, ille amatus est, tempus præsens quod accipitur per ly est, non est mensura actus vel passionis qui importatur per ly amatus, sed potius præteritum tempus quod consignificatur in hoc quod dico, amatus : et tempus accipitur ibi respectu præsentis ad quod terminatum est illud præteritum : ergo videtur, quod similiter cum dicitur. Filius semper natus est, quod præteritum referatur ad generationem, et præsens sit nunc ad quod terminatur præterito præterita.
PRETEREA , Cumdicitur , Semperna - tusest , tratemporaimportantur : etquærtur , Quidnotentillatriacircage - nerationemdivinam ?
PRETEREA , quæritur , QuodistorumQuæst . ? temporum magis competit divinæ generationi ?
Solutto . Dicendum , quodhujusmodisparticipia , natus , etgenitus , abstrahendasuntaconsignificatotempore , etsimi - literverba : ettantumdebetintelligiretunereidquodnobilitatisestinipsisquantumaddifferentiastemporsconsi - gnificatas : sicutpræteritumapræteri - tioneestabstrahendum , etretuneredebet
<--- Page Split --->
necessitatem . quia præteritum est necessarum solum inter [temporala : et ideo verbum vel participium præteriti temporis notat circa divinam generationem necessitatem tantum. Simulter præsens solum est in temporibus entutas : ergo debet referri in divina, et mutabilitas et temporalitas abstrahi. Faturum autem vicinius enti est quam præteritum, quia futurum aliquando erit, præteritum autem jam deficit: tunc igitur futurum accipiatur ratione entis quod non deficit ex tempore, et tunc convenit divinis : sed futurum insuper dicit in potentia ens, et non in actu : et hoc divinis non convenit.
Ex hoc patet quod nulla est objectio prima : quia non notant temporales motus in divinis verba vel participia, sed referuntur ad divina ratione ejus quod habent de perfectione.
Ad hoc quod quaeritur, Quid notent tria tempora in verbo importata, participio, et adverbio? Dicendum, quod adverbium notat æternitatis indeficiendam, participium autem notat generationis necessitatem, et verbum notat entitatem ipsius.
ARTICULUS XX.
Utrum generatio Fulu ex Maria Virgine sit a Patre aut a tota Trinitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quamquam per hoc quod dicit hodie, etiam possit intelligi dies, etc. »
Hoc enim falsum videtur : quia nec Pater nec Spiritus sanctus genuit eum ex Mara Virgine. Ipse enim generatione temporali est in terris sine patre : sicut generatione æterna in cœlis est sine matre.
Præterea, Cum tres communiter incarnationem ejus fecerunt, secundum hoc quod dicit, tres communiter patres fuerunt, et genuerunt eum : ergo ipse Filius genuit seipsum, quod falsum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod improprie locutus est Augustinus, et secundum temporalem generationem si dicatur quod Pater genuit, exponendum est genuit, id est, fecit quod generaretur : et est similis modus loquendi, Matth. ut, 9, super illud, Potens est Deus de lapidibus istis, etc , ubi dicit Glossa : In hujusmodi rei testimonium Deus de Sara genuit filium, hoc est, fecit quod generaretur de Sara.
L. Oriyenes videtur dicere contrarium : ait enim, quod semper generatur Filius a Patre.
Origenes vero super Jeremiam dicit, quod Filius semper generatur a Patre, his verbis: Salvator noster est sapientia Dei : sapientia vero est splendor æternæ lucis : Salvator ergo noster splendor est claritatis. Splendor autem non semel nascitur, et desinit : sed quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis. Sic ergo Salvator
<--- Page Split --->
semper nascitur. Unde ait in libro Proverb. viii, 25 : Ante omnes colles generat me Dominus : non ut quidam male legunt, generavit 2. His verbis aperte ostendit Origenes, sane dici posse et debere, Filius semper nascitur : quod videtur contrarium illi verbo Gregorii praemisso, scilicet non possumus dicere, semper nascitur.
M. Exponit praemissa verba Gregorii, ne puletur inter Doctores esse contrarietas.
Sed ne tanti Auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur : Dominus, inquit, Jesus ante tempora natus est de Patre : vel potius, quia nec ccepit nasci nec desiit, dicanus verius, semper natus. Sed quanto verius dicitur hoc, scilicet quod Filius semper natus est, quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est? Illud enim sincera et Catholica fides tenet ac praedicat, ut istud. Quare ergo ait, dicamus verius, cum utrumque pariter sit verum ? nisi quia volebat intelligi hoc ad majorem evidentiam et expressionem veritatis dici, quam illud. His etenim verbis omnis calumniandi versutis haereticis obstruitur aditus, quibus Christi secundum Deitatem generatio, sine initio, et sine fine esse, ac perfecta monstratur. Non autem adeo aperte semper manifestatur veritas, cum dicitur, Filius ante tempora genitus est de Patre, vel Filius semper nascitur de Patre. Et ideo dicit Gregorius, quod non possumus dicere, semper nascitur. Non, inquam, ita convenienter, non ita congrue ad explanationem veritatis : potest tamen dici, si sane intelligatur : semper enim nascitur Filius de Patre, ut ait Origenes, non quod quotidie iteretur illa generatio, sed quia semper est. Semper ergo nascitur, id est, nativitas ejus sempiterna est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXI.
An Filius semper generetur a Patre, sicut splendor a lumine?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia secundum hoc Filius multoties generaretur, quod haereticum est.
RESPONSIO. Dicendum quod non iteratur divina generatio, sicut splendor iteratur : sed quia generatio non dicit nisi
rationem qua Filius est a Patre : et illa continue demonstratur, et non semel et deficit : ideo recipit fides, quod Filius semper generatur : et ex hoc tunc non sequitur, quod numquam generatio ejus perficiatur, sed quod ratio existentiae Filii a Patre continue demonstretur in Patre et Filio.
Qualiter autem splendor continue generatur a luce, probat Augustinus in libro VI supra Genesim, sic : Quod illuminatum est, non illuminatur amplius : sed aer continue illuminatur a sole praesente sole : ergo numquam potest dici, quod illuminatus sit : et in talibus simul sunt illuminari, et illuminatum esse : sed tamen usus habet, quod illuminari dicitur, quia nunc primo recipit lumen : illuminatus autem, quando jam recipit.
N. Quod Filius semper generatur, confirmatur ex dictis Hilarii.
Hilarius quoque dicit Filium nasci ex Patre in libro VII de Trinitate his verbis : Vivens Deus, et naturae aeternae viventis potestas est : et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens. Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem 1, docuit vitam in se per viventem Patrem inesse. Ecce hic habes, quia Filius nascitur ex Patre.
Item, in eodem : Cum dicit Christus, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso 2 : omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum 3 sine novitate naturae. Non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo est : et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem et perfectae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. Ecce et hic habes quia generatur ex vivo vivens Filius.
Item, in eodem : In Deo totum quod est vivit : Deus enim vita est, et ex
<--- Page Split --->
vita non potest quidquam esse nisi vivum : neque ex derivatumc, sed ex virtute nativitatis est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est,' habet nativitatem Filius, non demutationem. Et hic dicit quia nascitur.
Item, in libro IX de Trinitate : Donat Pater Filio tantum esse, quantum est ipse : cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impartit, quem ex se in sua forma generat. Hic dicit, quia generat Pater Filium.
0. Breviter docet quid de hoc concedendum sit.
Dicamus ergo Filium natum de Patre ante tempora, et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum : et eumdem fateamur ab aeterno esse et Patri coaeternum, id est, auctori. Pater enim generatione auctor Filii est, ut in sequenti ostendetur. Ut ergo Pater est aeternus, ita et Filius aeternus est : sed Pater sine auctore, Filius vero non : qua Pater innascibilis, Filius natus. Et, ut ait Hilarius in libro XII de Trinitate : Aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud Patri, id est, auctori esse coaeternum. Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est : quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna est nativitas. Omne autem quod semper est, etiam aeternum est : sed tamen non omne quod aeternum est, etiam innatum est : quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est : quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et Pater auctor aeternus. Si quid ergo ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, idipsum non est auctori ambiguum defuisse : quia si gignenti est infinitum gignere, et nascenti etiam infinitum nasci est. Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii, et generationem Dei Patris, nec sensus admittit : quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est : quia sine utroque neutrum est : utrumque ergo sine intervallo sui est.
<--- Page Split --->
P. Argumentatio hæretici.
Sed inquiet hæreticus : Omne quod natum est, non semper fuit : quia in id natum est ut esset. Nemo ambigit quin ea quæ in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasci, quod semper non fuit : aliud est ex eo natum esse, quod semper est. Ibi nec semper fuit, qui Pater est, nec semper Pater est : et qui non semper Pater est, non semper genuit : ubi autem semper Pater est, semper Filius est. Quod si semper Deo Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est Filio semper proprium esse quod semper est Filius. Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram, ut non fuerit semper cui proprium est semper esse quod natum est ? Natum ergo unigenitum Deum confitemur, sed natum ante tempora, nec ante esse quam natum, nec ante natum quam esse, quia nasci quod erat jam, non nasci est, sed seipsum demutare nascendo. Hoc autem humanum sensum et intelligentiam excedit mundi : non hoc capit ratio humanæ intelligentiæ, sed prudentiæ fidelis professio est.
ARTICULUS XXII.
An vivum tantum nascatur ex vivo ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit Hilarius, ibi, N, « Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia puer nascitur de vivo : et tamen non habet nativitatis perfectum : nascitur enim de patre et matre viventibus.
Ad hoc dicendum, quod nihil nascitur ex omnino vivo, nisi quod nascitur ex vita ipsa prima : et ideo solus Filius nascitur ex vivo. Et hoc probatur sic : In generatione simplicium mineralum nihil est vivum : quia illa non vivunt : sicut si luminosum proferat lucem, vel elemen-
tum speciem suam, vel ex commixtione elementorum tiant lapides vel metalla. In generatione autem vivorum duplex modus est, scilicet ex generante uno, et ex mortuo : sicut in his quæ ex putrefactis nascuntur, quorum modum generationis supra tetigimus : et in illis patet, quod non est generatio ex vivo. Ex vivo autem generante, neque in plantis, neque in animalibus, neque in hominibus fit generatio nisi ex semine, quod non vivit actu animæ : et illa ex quo ut essentialiter in nato remanente, non fit generatio ex vivo. Sed in divinis si præpositio notat identitatem essentiae, quia nihil nisi vivum est in Patre, fit generatio ex ipsa vita et vivo : et hoc attendit Hilarius, quando dicit, quod non potest esse nisi vivum quod est ex vivo natum. Unde, Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXIII.
in symbolicis non attenduntur omnia, sed tantum ea quae nobilitatem praedicant : unde de rivo non transfertur plus ad Filium quam quod ex alio est, sicut rivus a fonte est.
An verius sit quod dicit Magister, neque ex derivatione, sed ex virtute ?
ARTICULUS XXIV.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N, « Neque ex derivatione, sed ex virtute, etc. »
Videtur, quod deriventur in Filium quaerunt in Patre : quia generatio quaedam derivatio est.
Praeterea, Dionysius et Anselmus comparant Patrem fonti, et Filium et Spirritum sanctum rivis.
Quomodo intelligatur quando dicit, Cui inascibilitatis esse imaginem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N, « Cui inascibilitatis esse imaginem, etc. »
Hoc enim falsum videtur : quia imago est, sicut patebit infra 1, rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo. Filius autem a Patre non est indiscretus quantum ad innascibilitatem, quin potius Pater est innascibilis, et Filius nascibilis.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod non est derivatio in generatione proprie nisi quae quandoque est in fieri : haec autem non competit divinae generationi : et hoc vocat Hilarius esse ex virtute : quia quidquid est in fieri, est in potentia infirmitatis.
Ad 2. Dionysius autem et Anselmus dicunt, quod in Patre est fontana deitas propter virtutes generativam et processivam : non tamen oportet, quod omnia quae sunt in fonte et rivis ad divinam generationem vel processionem transferantur : quia
SOLUTIO. Dicendum, quod abstractum reduci habet ad concretum : et est sensus, inascibilitatis, etc., id est, sui innascibilis dat ei esse imaginem.
Alia quae dicuntur usque ad finem istius distinctionis, per ante dicta de facili patent.
1 Cf. Infra, Dist. XXIX.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO X.
A. Hic de Spiritu sancto agitur: et prius quod sit amor Patris et Filii dicitur.
Nunc post Filii æternitatem, de Spiritu sancto quantum Deo donante vi- dere conceditur, disseramus. Spiritus sanctus amor est, sive charitas, sive dilectio Patris et Filii. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait: Spi- ritus sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum: et ideo communem qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem ¹.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc vero post Filii æternitatem, etc. »
Hic incipitur pars illa quæ est de pro- cessione Spiritus sancti, et dividitur in duas partes: in quarum prima agit de processione ejus æterna. In secunda au- tem agit de processione ejus temporali quæ incipit in distinctione XIV, ibi, A, « Præterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio, etc. »
Prima dividitur ulterius in tres: in quarum prima agitur de modo processio- nis ejus in nomine. In secunda de pro- cessione ejus in comparatione ad termi- num a quo, quæ incipit in distinctione XI, ibi, A, « Hic dicendum est Spiritum sanctum esse a Patre et Filio. » In tertia de differentia processionis Spiritus san- cti, et generationis Filii, quæ incipit in distinctione XIII, ibi, A, « Post hoc con-
siderandum est, quantum a talibus quales nos, etc.
Prima harum partium continetur tota in hac distinctione, quæ dividitur in tres partes: quarum prima continet, qualiter Spiritui sancto attribuitur, quod sit cha- ritas vel amor. Secunda continet, quod ut amor procedit a Patre et Filio, quæ incipit ibi, F, « Nunc vero quod incepi- mus ostendere, etc. » In tertia assignatur ratio hujus nominis, quod ipse dicitur Spiritus sanctus proprio nomine, ibi, H, « Hic notandum est, quod Spiritus san- ctus in Trinitate specialiter dicitur, etc. »
In prima harum continentur quinque: quorum primum habet, quod sicut Spi- ritus sanctus est Patris et Filii commu- niter, ita insinuat amorem utriusque. Secunda habet probationem hujus per Canonicam Joannis, ibi, B, « Joannes autem in Epistola. » Tertia probationem habet, quod charitas in divinis dicitur essentialiter et personaliter, ibi, in medio B, « Nescio cur sicut sapientia et Pa-
<--- Page Split --->
ter, etc. » Quarta habet probationem per exemplum, ibi, D, « Pluribus enim exemplis. » Quinta habet probationem, quod Spiritus sanctus est charitas de qua dicit Joannes, quod Deus ex Deo est, ibi, sub principio E, « Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus charitas invenimus, etc. »
Ex his patet sententia Litterae per totam distinctionem.
ARTICULUS 1.
et irrationalium, dilectionem autem rationalium tantum : ergo videtur, quod non sint idem.
Item, Nos dicimus nos multa amare quae non amamus ex charitate : ergo amor et charitas non sunt idem.
Item, Etiam in turpi amore bene inducimus nomen amoris, sed non nomen charitatis : ergo ista non sunt idem. Similiter nos ponimus ordinem in his quae ex charitate diligimus : in dilectione autem plura sunt : quia diligimus cibum, potum, et hujusmodi : non tamen charitatem habemus ad illa : ergo videtur in eis esse differentia.
Quomodo differant nomina quae attribuuntur Spiritui sancto, amor, dilectio, charitas ?
Incidit autem quaestio primo de hoc quod dicit : « Spiritus sanctus amor est, sive charitas, sive dilectio Patris et Filii. » Et quaeruntur duo : quorum primum est de differentia horum nominum quae tangit. Et secundo, utrum Spiritus sanctus ut amor procedat ?
Videtur autem non esse differentia : quia Augustinus dicit super illud Joannis, xxi, 13, 16 et 17 : Simon Joannis, diligis me? et subjungit in fine dicens, Amas me? quod amor et dilectio sunt idem : ergo videtur quod non differant.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Mihi videntur theologi commune quidem ducere dilectionis et amoris nomen '
Item, ibidem, reprehendit Dionysius distinguentes inter dilectionem et amorem, dicens quod faciunt vim levibus sonis, quasi nos non possimus quater unum per bis duo, et patriam per natale solum significare : ergo videtur, quod amor et dilectio et charitas sunt idem.
Sed contra : Isidorus dicit amorem esse rationalium
SOLUTIO. Dicendum, quod amor et dilectio et charitas in gratuitis donis nominant idem, secundum diversas tamen considerationes : tamen in se considerata se habent sicut superius et inferius : si enim ista ponantur circa gratuitum amorem tantum, tunc nominant eumdem habitum secundum diversam considerationem sui actus. Amor enim dicit adhæsionem affectus ipsi bono quod amatur. Dilectio autem dicit eumdem affectum, secundum quod est ex electione rationis præeligentis illud de bonis aliis quæ amantur, sicut dicitur in Canticis, v, 10 : Dilectus meus electus ex millibus. Sed chartas nominat eumdem affectum, secundum quod sub inæstinabili pretio ponit amatum : charum enim dicitur quod magni pretii æstimatur, sicut habetur in Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Si autem ista tria non circa gratuitum amorem considerentur, sed in se, tunc differunt sicut genus et species. Omnis enim dilectio est amor. sed non convertitur : et omnis charitas est dilectio et amor, sed non convertitur : quia tunc amor est in sensibiliter amatis et rationabiliter, sed dilectio est in rationabiliter amatis tantum, charitas autem in gratuitis tantum.
<--- Page Split --->
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Dominus ibi ter quæsivit ut acciperet confessionem Petri, non de amore, sed de amoris circumstantiis, secundum beatum Bernardum, quæ sunt diligere dulciter quod est amoris in quantum est amor, et diligere sapienter quod est dilectionis in quantum est dilectio, et diligere ferventer quod est charitatis in quantum est charitas : et non intendit ibi dicere Augustinus quod ista non differant ratione, sed quod non differant re.
Ad id quod objicitur de Dionysio, dicendum quod Dionysius non reprehendit distinguentes in ratione nominum : sed potius loquitur contra quosdam qui dixerunt, quod amor non acciperetur in bona significatione, et ideo non deberet poni in divinis : contra quos adducit etiam illud Sapientiae, vim, 2 : Amator factus sum forme illius. Et illud quod dixit divus Ignatius martyr de Domino Jesu Christo : « Meus amor crucifixus est. » Unde idem nominat amor, quod dilectio, licet sub alia nominis ratione.
ARTICULUS II.
Utrum Spiritus sanctus procedit ut amor, et utrum charitas in homine et Angelo sit habitus voluntatis ?
Secundo quæritur, Utrum Spiritus sanctus procedat ut amor ? Et videtur multiplici ratione, quod non.
Primo sic : Omne nomen quod non nominat ut distinctum ens, sed ut in alio, non convenit personæ per se existenti : amor autem id quod nominat, dicit ut in aliquo existere : ergo non competit personæ per se existenti perfecte : Spiritus sanctus est persona per se perfecta : ergo non competit ei procedere ut amor.
Item, Amor est ejus in quo requiescit affectus : ergo accipitur semper ut in aliud procedens : Spiritus autem sanctus
non procedit in aliud, imo ipse procedens manet in seipso distinctus : ergo non procedit ut amor.
Item, Personæ divinæ hypostases sunt perfectæ, sicut Filius et Pater : nullus autem amor secundum rationem amoris dicit hypostasism, sed habitum, et accidens hypostasis : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.
Item, Tantum amatur Spiritus a Patre sicut Filius : ergo amor medios est nexus Patris et Spiritus sancti : si ergo Spiritus sanctus est amor, erit amor amoris, quod in nullo est, quia sic iretur in infinitum : ergo Spiritus sanctus non procedit ut amor.
Si forte dicas, quod amor dicat distinctum ab amante : et ideo illa distinction personalitatem facit et personam. CONTRA : Essentia divina est ejus amor quo Deus amat et se et alia : tamen cum dicat distinctionem secundum nomen, non distinguitur essentia a Patre : ergo talis distinction non sufficit ad faciendum personam. Præterea, Pater nominat substantiam distinctam, et similiter Filius, et generatio dicit actum naturæ in communicatione naturæ a Patre in Filium : amor autem nec dicit substantiam secundum nomen, nec dicit rationem processionis substantialis : ergo videtur ad distinctionem personalem non pertinere.
Præterea, Cum in natura intellectuali sint alic potentiæ, et alii habitus, quam voluntas et amor, videtur quod processio cujuslibet potentie in habitum vel actum deberet facere personalem distinctionem, sicut potentia quæ est ad arduum, quæ irascibilis vocatur, dividitur contra concupiscibilem, cujus habitus amor attribuitur Spiritui sancto.
Item, Apprehensio boni est ante amorem boni : et ita videtur secundum naturam prius in Deo procedere boni apprehensio quam amor : et ita magis illa processio debet causare personam quam ista.
Si forte dicas, quod apprehensio boni pertinet ad Filium, eo quod ipse est
<--- Page Split --->
ars et ratio Patris. CONTRA : Filio adscribitur veritas : ergo boni apprehensio cum secundum rationem differat, sicut intellectus speculativus et practicus, videtur ad alterius personæ distinctionem pertinere.
- Item, Cum multi sint motus et passiones concupiscibilis, sicut concupiscere, desiderare, velle, quare penes actus istos vel habitus non accipitur aliqua persona distincta ?
etiam in consonantia amoris : cum ergo ille amor in Deo existens non possit esse nisi Deus, erit illa consonantia Spiritus sanctus.
Item, Cum mens nostra amat se, ita est aliquid in ipsa amor sui, sicut notitia sui : sed notitiæ in divinis respondet persona Filii : ergo amori respondebit alia persona, et illam vocamus personam Spiritus sancti.
Præterea, In mente amor procedit a mente, ut actus, non ut potentia distincta : ergo videtur, quod nulla in divinis persona penes hanc processionem distingui debeat.
Sed contra.
Si forte propter hoc dicatur, quod Spiritus sanctus non procedit ut amor.
CONTRA:
Quidam Philosophus dicit, quod substantiæ separatæ spirituales dividuntur per potentiam intellectus et voluntatis, et non plus : ergo sicut in Deo habemus unam processionem personalem ex parte intellectus, ita unam debemus habere ex parte affectus : illa autem non est nisi amoris : ergo amor notabit in divinis personalem distinctionem.
Item, Homines bene viventes non concordant in natura tantum, sed potius quaerunt consensum amicitiæ : quia dicit Philosophus, quod amicitia est beatitudo, aut non sine beatitudine : ergo Pater et Filius cum non in paucioribus conveniant quam nos, conveniunt etiam in consensu amicitiæ : amicitia autem semper spirat amorem : ergo spiratus ipse sic amor est, et procedit ut amor.
Item, Hilarius in libro de Synodis : Quod scriptum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam : quia cognominato Spiritu, id est, Paraclito, consonantiæ potius quam essentiæ, per similitudinem essentiæ prædicare convenit unitatem. Ex hoc accipitur, quod Pater et Filius non tantum conveniunt in similitudine sive identitate essentiæ, sed
SOLUTIO. Dicimus, quod Spiritus sancus procedit a Patre et Filio ut amor quos e invicem diligunt : et hoc præcipue cogit ista ratio : quia absurdum est ponere, quod Pater et Filius in nullo conveniant in quantum distincti sunt : in essentia autem conveniunt in quantum unum sunt : sed nos videmus, quod in omni natura rationali et non rationali omnes deliciæ et jucunditates quas possunt habere in vita in quantum sunt differentes personæ, fundantur omnes super mutuum amorem : propter quod etiam quidam Philosophi principia omnis naturæ ponebant litem et amicitiam, tamquam alterum natura ab ipso universitatis principio ut divinum quoddam acciperet, scilicet amicitiam, quod congregat et unit : alterum autem haberet, scilicet litem, ex ipsa privatione materiæ sibi concretum : unde Pater et Filius in eo quod personæ distinctæ sunt, conveniunt in hoc amore qui procedit ab ipsis quo se invicem amant : et ille est Spiritus sanctus.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod amor dupliciter considerari potest, scilicet secundum id quod nominat, et sic non nominat hypostasis completam, sicut nec verbum : verbum enim nostri intellectus notitia est, quæ accidentalis est intellectui. Alio modo consideratur secundum proportionem ad naturam in qua est, scilicet divinam vel humanam : et secundum hoc erit perfectus vel imperfectus, sicut et verbum : unde cum in natura divina nihil sit imperfectum, oportet Spiritum a per-
<--- Page Split --->
sonis ut personæ sunt procedentem esse perfectam in substantia personam.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus procedit ut in aliud, et manet in seipso distinctus : hæc enim non sunt opposita : in quantum enim refertur ad Patrem et Filium ut ad unum principium sui, sic manet in se distinctus ab utroque per relativam oppositionem, sed in quantum in ratione amoris personalis procedit, nihil prohibet quod a Patre procedat in Filium, et e converso a Filio in Patrem, præcipue cum hæc sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : in quibus omnibus accipitur quod processionis est, et quod amoris qui specificat modum procedendi : et si accipitur processio in se, non causabit nisi distinctionem procedentis ab his a quibus procedit : si accipitur modus quo specificatur, sic causatur nexus Patris et Filii in vinculo amoris qui est Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, nullus amor secundum rationem amoris, etc. : quia amor personarum divinarum cui non convenit nisi perfectio substantiæ, et non accidens, est amor perfectus in hypostasi.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus amatur a Patre et Filio dilectione essentiali, et non amore qui distinguatur a Spiritu sancto : et hoc patet in simili : quia sive attendamus in imagine, sive in distinctis hominibus, numquam amor causat alium amorem quo diligatur ille. In imagine quidem, quia bene videmus, quod a noscente et notitia causatur amor ejus quod notum est : sed ulterior amor non causatur, sed ipse amor diligitur eodem amore. Similiter inter homines diversos consensus causat amorem quo conspirant et concordant homines : sed non ab hoc amore causatur alter quo diligatur ille. Si dicas, quod non est simile : quia amor in inferioribus non est persona distincta amabilis : secundum hoc facilius habeo propositum, quod non
est alter amor : persona enim illa in nullo distinguitur ab aliis personis nisi in oppositione relativa : ille secundus amor aut distinguatur oppositione relativa a primo, aut non. Si sic : ergo speciali proprietate differunt ab eo : ergo sicut Pater et Filius in quantum sunt unum principium Spiritus sancti, non dicuntur amor personalis : ita ille amor secundus non debet dici amor, sed ab alia proprietate opposita denominari, sicut fit in Patre et Filio, quod falsum est. Si autem non differt, habeo propositum quod est idem isti, et non sunt duo, sed unus amor.
Ad aliud dicendum, quod essentia divina est amor Patris et Filii, sed aliter quam amor personalis. Sicut enim diximus, ponere Patri et Filio convenientiam in essentia tantum, hoc est parum : quinimo si ponamus per impossibile Patrem et Filium non esse unum Deum, sicut sunt, sed duos et perfectos, adhuc convenient in amore qui procedit ab eis etiam distinctis, et in quantum personæ sunt : et ille amor qui sic procedit ab eis distinctis non unde unum sunt in essentia, personalis et notionalis est : unde quod essentia amor est et dicitur, hoc non est Patris et Filii in quantum sunt personæ distinctæ, sed potius in quantum unus Deus : et ideo non est eorum ut ab ipsis, sed potius est eorum ut ipse est : ideo non est distinctus ille : sed personalis qui est eorum, non unde sunt unus Deus, sed in quantum personæ sunt conspirantes, ille est eorum ut ab ipsis : et ideo distinguitur ille ab utroque.
Ad aliud dicendum, quod natura spiritualis multiplex est : quædam enim est quæ refertur ad corpus multarum et dissimilium partium, sicut anima rationalis ad corpus organicum : et illa habet varietatem partium multarum secundum proportionem ad partes corporis, quas suis partibus perficit et movet : quædam vero non habet relationem talem ad corpus : et ideo non oportet quod habeat partes hujusmodi : unde dicit Commen-
<--- Page Split --->
tator super metaphysicam, quod in substantiis separatis non manifestantur potentae nisi intellectus et voluntatis : et quidquid sit de hoc, sive verum sit dictum sive non, dicendum quod illae substantiae non habent multas illarum potentiarum quae sunt animae in corpore, et praecipue vegetabilis, et etiam quasdam sensibilis animae non habent : licet enim cognoscant sensibilia particularia,et sic dicantur habere sensum, erit sensus aequivoce dictus ad nostrum sensum, eo quod nostra sensibilis cognitio non sit in actu nisi variata ab ipsorum sensibilium immutatione, quod absurdum esset in talibus substantiis ponere. Similiter autem in Deo secundum hoc non erit ponere secundum naturam virtutes nisi intellectus et voluntatis : quia amplioris potentiae erunt in eo quam in nobis : quia intellectus erit respectu sensibilium et universalium, et voluntas respectu omnium bonorum : et ita non oportet, quod penes potentias plures sint plures personae procedentes.
De habitibus autem quod quaerit etiam illa objectio, dicendum quod secundum rationem multa sunt habitus rationalis substantiae, sed nullus est intimi affectus demonstrativus nisi charitas: omnes enim alii aut imperfecti sunt, aut ad aliquid extra, et non ad id quod est in eadem natura : amor autem praecipue est intimus, et in id quod pertinet ad natura ejusdem societatem et unionem : et ideo penes ipsum accipitur processio personae, et non penes alios habitus.
Eadem autem objecto ponit quaestionem de irascibili, quod scilicet penes ipsam debet accipi persona sicut penes concupiscibilem : et hanc objectionem faciunt quidam supponentes, quod in natura animae rationalis ut rationalis est, et in natura Angeli, et in natura divina, secundum rationem debeant esse concupiscibilis et irascibilis : et hoc a nullo Auctore habetur omnino, nisi ab eo libro qui falso adscribitur Augustino, qui dicitur de Spiritu et anima. Philosophus
enim in fine primi Ethicorum, Damascenus, Gregorius Nicænus, et Avicenna, dicunt contrarium. Similiter Glossa super principium Ezechielis quae recitat sententiam Platonus, quod concupiscibilem posuit in hepate, irascibilem autem in felle : et ratio hujus est, quia illae potentiae sunt denominatae a passionibus quae sunt ira et concupiscentia : omnibus autem (etiam qui parum noverunt) patet hoc quod passiones non sunt rationalis naturae, sed sunt inferentes vel illatae in sensu : unde plane possumus dicere, quod quaestio falsum supponit, scilicet in natura omnino spirituali esse concupiscibilem et irascibilem, in qua proprie est voluntas : quia sicut dicit Philosophus, in rationali voluntas fit, in irrationali desiderium et animus.
Si autem secundum hoc quaeratur, Cujus ergo vis est charitas quae in Deo et in Angelo ponitur ? Dicendum, quod voluntatis. Si objiciatur, quod etiam amor nominat passionem, et ita est alicujus partus sensibilis animae, et non Dei vel Angeli. Dicendum, quod non est verum generaliter : sed per corporalem actum, et habens contrarium, verum est quod nominat passionem, sed non amor qui dicit affectum voluntatis rationalis. Si autem non fiat in hoc vis, sed volumus concedere duplicem irascibilem, et duplicem concupiscibilem, scilicet humanam et sensibilem, tunc dicimus, quod non est simile de habitu irascibilis, et concupiscibüls : quia irascibilis est respectu ejus quod est extra, quod repelli habet per victoriam super ipsum : concupiscibilis autem est respectu eorum quae unienda sunt intus, et respectu unientium : et ideo penes habitum concupiscibilis est processio personae, et non penes habitum irascibilis.
Ad aliud dicendum, quod apprehensio omnis attribuitur Filio, et praecipue apprehensio boni : quia illa spirare facit amorem, et est operativa ut ars operatur : speculativa enim est in universali, et non est de rebus nisi in potentia exi-
<--- Page Split --->
stentibus. Licet autem speculativus et practicus differant, non tamen penes speculativum accipitur verbum quod est Filius, quia verbum illud (ut dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate) est notitia amata, et ideo est in ratione optimi: sed penes speculativum per appropriationem non ita convenit accipere personam duabus de causis, quarum una est : quia ipse est a re intus procedens in speculationem : et ideo oppositum modum habet ad processionem persone de persona : sed practicus est procedens de intelligente in opus, et ideo ille simiilor est processioni personarum. Secunda causa est, quod speculativus non est rei in propria natura, sed potius in ratione universali in qua res non est nisi in potentia : sed practicus est de propria natura rei : et ideo iterum magis convenit personarum processioni, quae propriam naturam accipiunt a persona a qua procedunt.
Ad aliud dicendum, quod Filio non attribuitur speculativum nisi attributione minus propria : quia idealis intellectus in divinis est operativus omnium rerum ideatarum quae procedunt in opus : et ille
secundum Augustinus in libro LXXXIII Questionum, attribuitur Filio.
Ad aliud dicendum, quod supponendo, quod charitas vel amor sint concupiscibilis in natura spirituali, nullus aliorum actuum dicit completam et intimam inclinationem affectus ad amatum : et hoc sic probatur : Velle dicit actum voluntatis per se, qui communis est intimo et completo, et non intimis et incompletis. Caetera autem patent per Psalmum cxvii, 20, ubi dicit : Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas. Unde concupiscere minus est quam desiderare, desiderare autem adhuc minus quam velle, et velle minus quam amare ex charitate.
Ad ultimum dicendum, quod secus est de imagine creata a Deo : quia imago in multis est dissimilis, praecipue in simplicitate naturae et perfectione : et ideo quod accidens est in ipsa, hypostasis divina distincta est in Deo, ut patet per ante dicta : tamen si quis consideret dicta Augustini supra notata 1, amor et notitia non omnino sunt accidentalia menti, sed secundum aliquem modum substantialia sunt.
B. Quod Spiritus sanctus proprie dilectio dicatur : et tamen Trinitas sit dilectio.
Joannes autem in epistola canonica ait, Deus charitas est 2. Non dixit, Spiritus sanctus charitas est : quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quaestionis decisa : sed quia dixit, Deus charitas est, incertum est : et ideo quaerendum est, Utrum Deus Pater sit charitas, an Filius, an Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus. Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit 3 : Nescio cur
<--- Page Split --->
sicut sapientia et Pater dicitur, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia : non ita et charitas dicatur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari : sicut proprie verbum Dei etiam sapientia Dei dicitur, cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia.
ARTICULUS III.
An verbum proprie conveniat Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut proprie verbum Dei etiam sapientia, etc.
Ex hoc enim accipitur, quod verbum proprie convenit Filio.
SED CONTRA :
Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit se : aut ergo dictum ab eis est verbum, aut non. Si est verbum, et verbum procedit a dicente : ergo Filius procedit non tantum a Patre, sed etiam a se, et a Spiritu sancto. Si autem non est verbum. CONTRA : Quando a dicente non dicitur verbum, nihil dicitur : ergo Filius dicendo se et Spiritus sanctus dicendo se, nihil dicunt, quod absurdum est.
Praeterea, Sicut dicit Anselmus in Monologio : Quilibet trum dicit se in alium vel in alios duos : ergo videtur quod non tantum Filius dicatur verbum.
Praeterea, Dicit omnes creaturas, sicut dicitur in principio Genes 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux, etc., et Psal. xxxii, 9, et cxlivii, 5 : Ipse dixit, et facta sunt · ipse mandavit, et creata sunt. Hoc autem dicere est creare : cum ergo omnibus aequaliter conveniat hoc dicere, omnibus conveniet verbum ab ipsis procedere.
SED CONTRA :
Augustinus : In eo est Verbum quo Filius : sed Filius est generatione qua distinguitur a Patre, et a Spiritu sancto : ergo verbum est eadem generatione distinguente.
Item, Anselmus : Mirum quidem et ineffabile video, scilicet tres dicentes, quorum quilibet dicit se et alios duos : et tamen unum solum verbum, et unius tantum esse verbum, quia Patris : ergo videtur, quod tantum notionaliter verbum sumatur.
SOLUTIO. Dicendum, Quæstio de Verbo longa est et difficilis : et infra suo loco tractabitur : sed hic modo sufficiat, quod meo judicio verbum dicitur dupliciter, scilicet essentialiter, et personaliter : et verbum essentialiter dictum appropriate convenit Filio, personaliter vero non nisi proprie convenit ei. Sicut enim duo nomina habemus ex parte Spiritus sancti, quorum unum convenit proprie, sscut Spiritus sanctus : alterum autem uno modo dictum convenit proprie, et alio modo dictum convenit appropriate, scilicet amor, vel charitas : ita est ex parte Filii quod habet unum nomen conveniens non nisi proprie, scilicet Filius : aliud autem uno modo dictum convenit proprie, alio modo dictum appropriate, et hoc est verbum.
Ad in ergo quod primo objicitur, dicendum quod dicere æquivocum est ad dicere essentiale quo quilibet dicit se et alium, et ad dicere notionale quo solus Pater dicendo generat Filium. Sunt au-
<--- Page Split --->
ten qui dicunt, quod dicere dicitur triplicitcr, scilicet essentialiter quomodo quilibet dicit se : et essentialiter connotando effectum in creatura, quo quilibet dicit creaturam : et notionaliter, quo solus Pater dicit verbum, et in hac tertia sola significatione respondet ei verbum : et hoc est verum quod respondet verbum personale : sed quod in duplici alia significatione nullum verbum respondeat, absurdum est : quia qui dicendo non dicit verbum, nihil dicit, quia nihil dicitur nisi verbum.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus Ad 2. vult dicere, quod ex pluralitate dicen- tium non multiplicatur ratio verbi per appropriationem : verbum enim a quo- cumque dicatur, sive etiam ab omnibus, sive a duobus, semper est appropriabile Filio magis quam alii.
Ad in quod objicitur de Augustino diAd object.1. cendum quod eo Verbum est quo Filius, id est, ea relatione dicitur Verbum, li- cet non ea ratione nominis : et hoc in- telligit de verbo personaliter dicto.
C. Sicut verbum Dei proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia : ita et Spiritus sanctus proprie dicitur charitas, et tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur charitas.
Si ergo proprie aliquis horum trium charitas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus sanctus ? ut scilicet in illa summa simplicique natura non sit aliud substantia, et aliud charitas : sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto : et tamen Spiritus sanctus proprie charitas nuncupatur'. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus quod in Trinitate charitas aliquando refertur ad substantiam, quae communis est trium personarum, et tota in singulis : aliquando specialiter ad personam Spiritus sancti, sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio accipitur : et hoc in multis fieri reperitur.
<--- Page Split --->
queritur, Qualiter illæ charitates in divinis differant ?
ARTICULUS IV.
An Spiritus sanctus proprie nuncupetur charitas ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Et tamen Spiritus sanctus proprie charitas nuncupatur, etc. »
Hoc enim videtur falsum esse : quia quidquid est commune tribus, non potest esse proprium unius : sed charitas est communis tribus : ergo non potest esse proprium Spiritus sancti.
Præterea, Charitas magis videtur appropriari Patri : quia in quadam antiphona de Trinitate cantat Ecclesia : « Charitas Pater est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus 1. »
Item, Charitas virtutum est forma, et sic omnes virtutes aliquid accipiunt a charitate : ergo magis similis et appropriabilis est personæ a qua aliae accipiunt, quam illi quæ ab aliis accipit quod ab ipsa nulla alia accipit : hæc autem est Spiritus sanctus : ergo non convenit Spiritui sancto.
Item, Charitas est finis præcepti, ut dicit Apostolus, I ad Timoth 1, 3 2. Finis autem convenit ei in quem ultimum secundum naturae ordinem recurrimus. Ille autem est Pater, ut supra habitum est 3 : ergo videtur charitas non esse propria Spiritui sancto.
PRÆTEREA , DicturessentiacharitasindivrnisSmiliterdicturSpiritussan - ctuscharitas . Etsimilitercharitasquæ - damimportatur , cumdictur , PateretFilusdiliguntse : inverboenimdili - guntimportaturcharitasquædam . E t
S O L U T I O . D i c e n d u m , u t p r i u s h a b i t u m e s t , q u o d c h a r i t a s d u p l e x e s t : e s t e n i m p e r s o n a l i s , e t e s s e n t i a l i s : e t p e r s o n a l i s d i c i t u r S p i r i t u s s a n c t u s p r o p r i e , i t a q u o d n u l l u s a l i u s : e s s e n t i a l i s a u t e m d i c i t u r i p s e a p p r o p r i a t e , s e d c o m m u n i t e r q u i l i - b e t a l i u s .
ADPRIMUMdicendum , quodproprieinnuiturinauctoritateAugustiniperap - propriate .
ADALIUDdicendum , quodcharitasac - cipiturdupliciter , scilicetinse , siveadpropriumactum : etsecundumquodsehabetadaliasvirtutes . Siinse , estipsaingenereamoris , etpertinetadSpiri - tumsanctum : ethæcestsuapropriaconsideratio . Siautemaccipiturutcom - paraturadaliasvirtutes , sichabetratio - nemcujusdamprincipiiadaliasvirtutes , etsicaptaturPatri .
Etperhocpatetsolutioadduose - quentiaquæinillaconsiderationechari - tatisprocedunt .
ADELTIMUMdicendum , quodindivinisestcharitasessentalis , etnotionalis , etpersonalis . Etpatethocratione , etexem - p l o . Rationesic : PateretFiliusdiliguntseinquantumunumsuntinnatura : etinhacdilectionenecessarioetiaminclu - diturSpiritussanctusquiestejusdemessentiæcumPatreetFilio : undelydiliguntdicitactumcharitatisessentia - l i s . Cumautemdicosic , PaterdiligitFi - liumamorequiestSpiritussanctus , importaturduplexamor , scilicetnotio - nalisinverboquoPateretFiliusunumsuntinspirandoamorem : etaliusamorimportaturpernomenquodest , amorequiestSpiritussanctus . Exemploautemididemostendtur : sponsusenimetsponsadiliguntseinconvenientianatu -
1 Antph . 1 N o c t . IIIadMatulnumfestuSS . Trntatus .
2 IadTimoth . 1, 5 : Funspræceptiestcharu -
tas de corde puro, etc.,
3 Cf. Supra, Dist. III.
<--- Page Split --->
ræ et societatis quæ est inter homines bene convenientes : et a tali dilectione non excluduntur alii boni socii ad eamdem vitam pertinentes : et hæc dilectio quantum potest, respondet dilectioni essentali. Diligunt se etiam sponsus et sponsa ad actum communicationis naturæ per generationem : et ab hac dilectione excluditur etiam proles genita : et hæc respondet, quantum potest, dilectioni notionali in quantum sunt principium Spiritus sancti Pater et Filius : quæ dilectio non est Spiritus sanctus, quia Spiritus sanctus non est principium quo Pater et Filius spirant Spiritum, sicut nec Filius est paternitas qua Pater generat Filium. Tertia dilectio est qua com-
placent sibi in prole genita : et esset hoc magis simile, si proles esset amor : quia tunc diligerent se in amore illo : et hæc dilectio respondet personali dilectioni. Aliud exemplum magis conveniens est in mente. Ponamus enim memoriam non generare intelligentiam, adhuc diliget eam in quantum ad eamdem naturam mentis secum pertinet : si autem ponamus sicut verum est, concordiam memoriae et intelligentiae in producenda voluntate sui, ipsa concordia producendi dicet amorem similem notionali amori in divinis : voluntate autem jam producta, ipsa voluntate nectente memoriam et intelligentiam iterum diligunt se : et erit dilectio sicut personalis.
D. Exemplis firmat eadem nomina proprie et universaliter accipi.
Pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi : sicut Legis nomine aliquando simul omnia Veteris Testamenti significant eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex quæ data est per Moysen. Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis. Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia : ita Spiritus sanctus proprio vocabulo charitas nuncupatur, cum sit Pater et Filius universaliter charitas.
EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut Legis nomine aliquando simul omnia, etc. » Ubi sic in Scriptura accipitur ?
Et dicendum, quod Joan. xv, 25, Lex
ponitur pro toto Veteri Testamento, ubi dicit Dominus : Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis : hoc enim in Psal. cxviii, 161, scriptum est 1 : qui non dicitur Lex, nisi quia est de Veteri Testamento, quod etiam instrumentum est, quia instruit, et sicut instrumentum harmoniam litterae ad spiritum, et typi ad veri-
<--- Page Split --->
tatem ostendit. Similiter ibi, cxvii, 1 : Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini : ibi enim tota Scriptura potest dici Lex. Et ibi, Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. De data lege per Moysen est istud Joan 1, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Item, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit nobis Moyses in praeceptis justitiarum. Et, Deuter. xxxiii, 2 : In dextera ejus ignea lex.
ARTICULUS V.
An sapientia non sit propria, sed appropribabilis tantum?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut ergo unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiæ, etc.»
Hic enim dubium potest esse, quod sapientia est appropriabilis, et non propria : charitas autem appropriabilis, et propria, quæ sit causa hujus?
Item, Cum verbum sit appropriabile, et proprium, ut prius ostensum est : quare non similiter sapientia ?
Si dicas, quod sapientia in sapiente est ut perfectio ipsius secundum sapere :
et ideo non potest esse propria : quia tunc Pater saperet quasi formaliter sapientia quæ ab ipso esset. Contra : Eodem modo video, quod amor est in amante sicut perfectio, vel amare vel diligere : ergo non debet esse proprius, sed appropriatus.
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod ratio istius dicti dependet a ratione nominum : quia sic charitas hoc quod dicit, dicit ut in aliud, vel in alium procedens : unde Augustinus dicit, quod « charitas minus quam inter duos haberi non potest. » Sapientia autem hoc quod dicit, dicit ut inhaerens ipsi sapienti, quasi ex alio de quo est sapientia, quia sapientia de rebus est : et licet in Deo sit causa rerum, et non causata a rebus, tamen hoc non dicit ipso nomine : et ideo non potuit congrue proprium esse processioni personarum : et per hoc patet solutio ad primum et ultimum.
Ad MEDIUM dicendum, quod verbum dicit ut procedens ab alio, cujus ipsum est intentio et similitudo, præcipue quando aliquis dicit se : et ideo illud in se claudit rationem ejus quod est esse ab alio, sicut et charitas vel amor : et ideo cum per esse ab alio distinguantur personæ procedentes in divinis, illa nomina erant apta ut repræsentarent plus quam alia.
E. Auctoritatem ponit, quod Filius proprie dicitur sapientia.
Sed Dei verbum, id est, unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia, ore Apostoli dicentis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam 1. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus charitas, invenimus, si diligenter Joannis Apostoli eloquium scrutemur : qui cum dixisset : Diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : adjunxit : Et omnis qui duligit, ex Deo
<--- Page Split --->
natus est : quia dilectio Deus est. Hic manifestavit se dixisse eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio : sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo : et ideo dilectio, quae ita Deus est ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset Joannes, qua dilexit nos, et hinc hortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat : quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit : In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis 2. Spiritus itaque sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio : ipse ergo Deus est dilectio. Deus ergo Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur, Deus dilectio est, et, Dilectio ex Deo est 3. Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum sanctum esse charitatem Patris et Filii : et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit charitas qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.
ARTICULUS VI.
Utrum Spiritus sanctus sit dilectio qua Pater et Filius diligunt se et nos, et etiam qua nos diligimus Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Spiritum sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum, etc. »
- Hoc enim videtur falsum pro prima parte : quia dilectio qua Pater et Filius diligunt nos, notat effectum in creatura rationali : sed omne tale nomen est essentiale, eo quod ille effectus communi-
ter est totius Trinitatis : ergo illa dilectio non est specialiter Spiritus sanctus.
Item, Una est operatio trium : diligere autem nos est idem quod facere in nobis gratiam qua diligamus Deum : ergo est indivisibiliter trium : non ergo dicit specialiter dilectionem quae est Spiritus sanctus.
Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Amor est simplex virtus per se motiva ad unitivam quamdam concretionem ex bono usque ad extremum existentium, et ab illo rursus consequenter per omnia ad bonum, ex eadem, et per eamdem, et in eamdem seipsam reflectens, et ad eamdem et semper eodem modo revolutam 4. Cum ergo ista processio amoris et reflexio in primum bonum amans, sit communiter
<--- Page Split --->
omnium personarum, non videtur Spuritus sanctus specialiter esse charitas illa qua Deus diligit se et nos.
- Item, Hoc videtur esse contra Augustinum hic in ultimo capitulo istius distinctionis 1, ubi inducit illud Apostoli ad Coloss. 1, 13 : Transultut nos in regnumi Filii dilectionis suae, sic dicens : Si ergo non est in illa Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sanctus.
Solutio. Dicendum, sicut supra dictum, quod triplex est in divinis charitas, et illa triplex charitas quadrupliciter significatur, et quandoque etiam quinque modis. Significatur enim essentialiter chartas, quandoque per se solam : ut cum dicitur, Deus charitas est 2. Quandoque etiam significatur notionalter solum : ut cum dicitur Pater diligit Filium, in quantum personae distinctae existentes conveniunt in spirando. Significat etiam personalter solum : sicut cum dicitur, charitas est Deus ex Deo : sicut Augustinus hic dicit in praecedenti capitulo 3, per contectionem et consequentiam quam accipit ex epstola Joannis. Significatur etiam quandoque simul essentialiter et notionaliter : ut cum dicitur, Transuluit nos in regnum Filii dilectionis suae : et hoc supra probatum est 4. Significatur quinto nodo quandoque essentialiter et notionaliter et personaliter simul . ut cum dicitur, Pater et Filius mittunt, vel dant Spiritum sanctum . ibi enim in effectu connotato accipitur chartas essentialis, et in ratione missionis notionalis, et in dono ipso quod datur charitas personals intelligitur . et hoc ultimo modo accipit Magster hic.
DICENDUM ergo ad primum quod licet per effectum connotatum accipiatur essentialis charitas, tamen non solus effectus est ibi : imo in effectu illo qui est
appropriab1is Spiritu sancto, intelligitur mitti Spiritus sanctus : et ita notionalis cum illo, et personalis accipitur : unde essentialis accipitur in talibus in recto, et notionalis, et personalis in obliquo : et hoc magis declarabitur infra cum de missione disputabitur 5.
Ad aliud dicendum, quod una est operatio trium : sed illius operati appropriatio non aequaliter convenit tribus, sed est quandoque operatum appropriabile uni personae, sed separabile a missione illius personae : sicut virtus politica vel bonitas gratiae gratis date appropriablis est Spiritui sancto, non tamen necessario est missus Spiritus sanctus in collatone hujus gratiae. Quandoque autem operatum trium personarum est approprabile uni inter personas, et inseparabile a missione unus personae : sicut charitas creata data rationali creaturae, quae appropriabilis est Spiritui sancto, et inseparabilis a missione Spiritus sancti in eum cui confertur donum chartatis : et tunc ratione appropriationis et inseparabilitatis in talibus accipitur notionale et personale in essentiali.
Ad aliud dicendum quod Dionysius 1 diffinit amorem in universali, non prout est hujus vel illius. In universali autem dico, prout ex primo bono procedens efficiendo in omnibus entibus aliquid vel esse vel vivere vel sentire vel intelligere vel aliquid boni naturalis vel superaddti. et revertitur in fontem unde emanavit, reordinando omnia entia in ipsum secundum boni appetitum, secundum quod dicimus, quod bonum est quod omnia appetunt : et non loquitur in speciali de amore qui est charitas : tamen etiam ille amor appropriablis est Spiritui sancto, licet missio Spiritus sancti separabilis st ab ipso.
Ad auctoritatem autem Augustini patet solutio per ante dicta.
4 Cf. cap. H hujusce distinctionus X, sub finem. 2 I Joan IV, 16.
3 Cf. cap. C hujusce dist. X. 4 Cf. Supra, Dist. V. 5 Cf. Infra, Dist. XIV et XV.
<--- Page Split --->
F. Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus sanctus sit amor quo Pater a Filio, et Filius a Patre diligitur ?
Nunc vero quod incepimus ostendere, curemus, scilicet Spiritum sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii : quo scilicet Pater diligit Filium, et Filius Patrem. De hoc Hieronymus super Psal. xvii ait : Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filium, et Filius in Patrem. Augustinus quoque in libro VI de Trinitate, ait : In omnibus æqualis est Patri Filius, et est unius ejusdemque substantiae. Quapropter etiam Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae, et æqualitate consistit 1.
ARTICULUS VII.
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et reflectatur a Filio in Patrem : ita quod sit amor Filii in Patrem, et Patris in Filium : et utrum ista sit vera locutio, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et Pater diligit se Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in penultino capite F. de verbo Hieronymi : « Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam Pater habet in Filium, et Filius in Patrem, etc. »
Videtur enim ex hoc quod Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, et non quiescat ibi, sed reflectatur a Filo in Patrem : et hoc falsum videtur.
- Quidquid enim procedit ab aliquo in aliquem vel in aliud, aut recipitur ab illo in quod procedit, aut non. Si recipitur : ergo videtur, quod Filius recipit Spiri-
tum sanctum a Patre : et hoc sonat indigentiam Spiritus esse in Filio, quod absurdum est.
Præterea, Aut Filius recipit quod habet, aut quod non habet. Si quod habet : ergo receptio est habiti quod non est intelligibile. Si forte dicas, quod non hoc modo habet : ergo variatio ponitur circa Filium : quia alio modo se habet recipiendo quod habet a Patre, quam ante se habuit, vel quam non recipiendo : et hoc hæreticum est.
Præterea, De conversa quaeritur quando dicit, quod est amor Filii in Patrem : ergo Pater etiam recipit a Filio, vel quod non habet, vel quod non hoc modo habet quo recipit : et hoc absurdum est : ergo videtur Spiritus sanctus non esse amor Patris in Filium, et Filii in Patrem.
Juxra hoc ulterius quaeritur de quaestione antiqua, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, utrum vera sit locutio, et in qua habitudine ablativus constrnutur cum verbo ?
- Quod autem sit falsa, videtur : quia hæc est falsa, Pater est sapiens sapientia
<--- Page Split --->
quam genuit : ergo a simili hæc est falsa, Pater et Filius diligunt se dilectione quæ ab ipsis procedit : hæc autem est Spiritus sanctus : ergo hæc est falsa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Item, In divinis non est aliud diligere, quam esse : ergo si Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ipsi sunt Spiritu sancto. Et probatur, quod teneat argumentum supra 1, ubi a simili argumentatur Magister, et etam Augustinus, quod non est Pater sapiens sapientia quam genuit : quia ibi non est aliud sapere quam esse : unde si esset sapiens sapientia quam genuit, esset etiam sapientia quam genuit.
Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse, adhuc verum erit quoniam Pater et Filius diligunt se aliqua dilectione, quæ verissima dilectio est : ergo videtur, quod non diligunt se Spiritu sancto : quia posito Spiritu, illa dilectio non aufertur ab eis.
Item, Fortius objicitur sc : Quidquid æqualem oppositionem habet ad duo, non refertur ad ipsa, nisi ut ad opposita relative . Spiritus sanctus æqualem habet oppositionem relationis ad Patrem et Filium in quantum sunt unum principium Spiritus sancti : ergo non refertur ad ipsos, nisi sicut unum relativorum ad aliud oppositum : ergo non refertur ad ipsos, ut forma amoris uniens et nectens eos.
Item, Unum relativorum non potest intelligi esse forma disponens reliquum : cum ergo Spiritus sanctus relativum sit ad Patrem et Filium, non capit etiam intellectus quod possit esse forma uniens et nectens Patrem et Filium : talis autem forma vel quasi forna importatur in verbo diligendi : ergo locutio simpliciter est falsa.
Item, Nihil idem principium est oppositionis, et unionis vel nexus : processio Spiritus sancti principium est oppositionis relativæ : ergo non potest esse
principium ut forma uniens vel nectens.
PRETEREAquæritur :
Cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, cujusmodi actum dicat ly diligunt ? Aut enim dicit actum essentialem, aut notionalem. Si essentialem : tunc sequitur, quod sunt Spiritu sancto : quia secundum hoc idem est ibi esse quod diligere : sed hoc est falsum : ergo non dicit actum essentialem. Si vero dicit notionalem. CONTRA : Secundum hoc loco ejus potest poni verbum quod denotat illum actum, et secundum hoc possemus dicere, Pater et Filius spirant Spiritu sancto : hoc autem est falsum, quia non spirant Spiritu sancto, sed potius Spiritum sanctum.
Præterea, Si dicit notionem : aut notionem qua distinguuntur Pater et Filius ab invicem, aut eam in qua sunt unum. Si primo modo : tunc diceret paternitatem vel filiationem, quod aperte falsum est. Si autem secundo modo dicat notionem : tunc videtur, quod dicat notionem illam quæ est principium : ergo possum dicere, Pater et Filius principiant Spiritum sanctum Spiritu sancto : et hoc iterum falsum est.
PRETEREAquæritur , Quareadmitti - t u r illa, PateretFiliusdiligunt - seSpiri - tusancto : nonautemhæc , spirantSpi - ritusancto : cumspirantetdiliguntdi - canteamdemnotionem ?
PRETEREAquæriturdehabitudinepro - nominisadverbum : videturenimessereciprocum , velretransitivum . Siestre - ciprocumtuncdilectioquæimportaturimactudiligendi , notaturtransireineum - demaquoexivit : estenimsensus , P a - terdiligitseSpiritusancto , etFiliusdiligitseSpiritusanto .
SEDCONTRA : Verbumnotansnotionem , Sedcontranotatcaminrationedistinctionisadper - sonaminquaestoppositanotio : ergonondebetessetransitioactusabeodemineumdem , sedpotiusdistinctusnotaridebetprocedereadistincto . Siautemest
<--- Page Split --->
transitiva ut sit sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Pater diligt Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto, sicut innuit auctoritas Hieronymi. Contra : Quia secundum hoc notatur Filius habere actum dilectionis a Spiritu sancto in Patrem, et e converso Patrem in Filium : ergo Spiritus sanctus non habet ab ipsis, sed potius illi ab ipso.
JuxTa hoc quaeritur ulterius, Utrum haec concedi debeat, Pater diligit se Spiritu sancto, et Filius diligit se Spiritu sancto ?
Videtur autem quod non : quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, et unus non sine alio : ergo cum divisim significantur, significantur ut principia plura, et non ut unum : ergo haec est falsa, Pater diligit se Spiritu sancto.
Sed contra : Si enim Pater non potest diligere se Spiritu sancto : aut hoc est quia impotens est spirare Spiritum sanctum sine adjutore, aut quia non vult, et utrumque est absurdum : ergo haec est vera, Pater diligit se Spiritu sancto : et haec similiter, Filius diligit se Spiritu sancto.
Ulterius quaeritur de habitudine ablativi ad verbum : non enim construi potest in ratione causae efficientis : quia Spiritus sanctus non est causa efficiens, quod Pater et Filius diligunt se.
Si forte dicas, quod in divinis non est causa, sed principium. Contra : Iterum haec est falsa, Spiritus sanctus est principium ejus quod Pater et Filius dIugunt se : ergo nec in ratione causae, nec in ratione principii construi potest ablativus ille. Nec construitur in ratione materiae : quia Spiritus sanctus non est materia circa quam solam est dilectio, nec in qua sola, nec ex qua, nec etiam dispositio materialis : cum ergo materia non sumatur pluribus modis, videtur quod in ratione causae materialis non construitur. Nec construi potest in ratione principii linalis : quia Pater et Filius non diligunt
se propter Spiritum sanctum, sed propter scipsos. Praeterea finis movet : et secundum hoc esset sensus, quod Spiritus sanctus moveret intentionem Patris et Filii ad hoc ut diligerent se : quod iterum falsum est, quia sic Spiritus sanctus secundum rationem esset ante dilectionem quae importatur in verbo, sicut fins in intentione est ante opus efficientis, Nec videtur quod in ratione causae formalis posset construi : quia forma est dispositio agentis ad actum : ergo sensus esset, quod Spiritus sanctus esset forma disponens Patrem et Filium ad diligendum se : et secundum hoc Pater et Filius a Spiritu sancto sicut a forma haberent, quod se invicem diligerent : quod absurdum est : quia non habent ab ipso, sed ipse omnia quae habet, habet ab illis.
ProPter haec et similia dicit Magister Simon Tornacensis, quod ablativus ille non construitur in habitudine alicujus causae, sed ponitur in designatione signi : et ideo iste est sensus, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, id est, Spiritus sanctus unus in persona spiratus communiter a Patre et Filio, signum est quod Pater et Filius diligunt se.
Sed contra :
Secundum hoc divisae quas Hieronymus ponit, non essent verae, scilicet, Pater diligit Filium Spiritu sancto, et Filius diligit Patrem Spiritu sancto : quia Spiritus sanctus non est necessarium signum quod Pater diligit Filium, et e converso : quia sine hoc potest intelligi, quod Pater diligit Filium.
Praeterea, Signum est alicui signum, qui illo signo cognoscat : sed non oportuit Patrem et Filium sibi ipsis facere signum suae dilectionis : ergo hoc signum erit respectu creati : ergo si ponamus nullum creatum esse, tunc erit falsa vel nugatoria ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
Praeterea, Sapientia genita et sapientia creata signum est quod Pater sit sapiens : ergo videtur, quod Pater sit sapiens sapientia genita vel creata.
<--- Page Split --->
- Item, Amor creatus signum est quod Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se: ergo videtur, quod secundum hoc possimus dicere, quod Pater et Filius diligunt se amore creato: quia amor creatus signum est quod ipsi se diligunt.
Quæst. 8. Item quæritur juxta hoc si hæc conceditur, Pater et Filius diligunt se dilectione quæ est Spiritus sanctus, et quæ sit magis propria ?
ad hanc non potest esse ablativus in habtudine causæ alicujus : sed erit quasi in ratione principiat vel signi, sicut dicit Tornacensis. Sed quia hoc non est principale significatum in verbo, sed potius modus processionis : ideo ablativus potest se habere in ratione causæ quasi formalis ad verbum : sicut dixerunt quidam alii. Quomodo autem debeat intelligi in ratione causæ quasi formalis ablativus, declaratur infra 1 : et sic consequenter ad finem dubii.
Solutio. Dicendum sine præjudicio ad primum salvando Hieronymum, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater et Filius diligunt se : sed ad intelligendum qualter hujusmodi locutiones sunt veræ, et qualiter sunt a quibusdam negate, et a quibusdam concessæ, prænotandum, quod cum dicitur, Pater et Filus diligunt se Spiritu sancto, verbum diligunt est notionale, et importat processionem Spiritus sancti activam, et insuper importat modum processionis ejus : sicut verbum, generatur, non tantum dicit processionem Filii a Patre, sed insuper dicit etiam modum processionis Filii. Quia autem modus processionis Spiritus sancti est, quod procedit ut amor : ideo modum dicit in principali significato, processionem autem dicit ex consequentia secundum intellectum. Quidam autem attendentes tantum processionem significatam in verbo, negabant istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, propter objectiones factas : et dixerunt, quod Augustinus retractavit eam in suo simili, quando scilicet retractavit hanc, Pater est sapiens sapientia genita. Sed quia non est consuetudo Augustini, nisi faciat mentionem in speciali de isto, ideo aliter est dicendum, quia quando dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ablativus in duplici habitudine se habet ad verbum, secundum quod duo sunt in verbo : est enim in eo processio activa, et
Ad m ergo quod primo objectur, dicendum quod ex illa locutione non accipitur, quod Filius accipiat Spiritum sanctum a Patre tamquam non habitum : sed potius accipiat ab ipso, quod ab eo procedat Spiritus sanctus : quia hoc est Patrem diligere Filium Spiritu sancto, Filium ab ipso accipere quod ab eo procedat amor in quo nectantur et concordent. Cum autem dicitur, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, non est alius sensus, nisi quod a Filio procedat Spiritus sanctus, in quo nectitur cum Patre : et ideo patet, quod ex falso intellectu verbi procedunt illa argumenta.
Ad m quod ulterius quæritur de ista, Ad quem, t Pater Filium diligit Spiritu sancto, et Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, dico sine præjudicio, quod veræ sunt omnes.
Ad m quod contra obiicitur, dicendum quod non est simile de sapientia et amore, ut supra diximus : quia sapientia dicit comparationem ad sapientem tantum : amor autem dicit ut ab amante, et ita magus convenit personæ distinctæ, et insuper diligere importat actum notionalem, cum dicat actum præcedentem et transeuntem ab amante : sapere autem non ita dicit : imo potius transit ad sapientem quam ab ipso, et magis est recipere quam dare vel agere.
Ad aliud dicendum, quod in divinis
A d 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
est diligere dupliciter, scilicet notionale, et essentiale: sed sapere non est nisi essentiale: et ideo non est simile.
Ad aliud dicendum, quod si ponatur Spiritus sanctus non esse, non erit in divinis nisi diligere essentialiter dictum : et hoc diligere est unde Pater et Filius unum sunt secundum essentiam : et ideo ex illo non sequitur personam esse : sed tunc non erit omnimoda perfectio in divinis, cum deficiat communicatio naturae divinae per modum amoris : si enim personae non sint, deficiet aliqua perfectio in Deo, scilicet communicatio naturae, non quod una persona indigeat alia, sed quia non demonstratur naturae potestas in communicabilitate nisi sint in ea plures hypostases, sicut infra probabitur.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus dicit duo, scilicet entem ab alio, et modum quo ab alio est : et quantum ad hoc quod est ens ab alio, non importat nisi oppositionem relativam : sed quoad modum quem superaddit, dicit nexum : et hoc nihil est inconveniens, sicut in multis relativis invenitur, sicut hic: ipsum genus et species, quae quoad relationem sunt opposita, tamen si consideratur id quod est genus, ipsum est pars speciei, et est potius principium convenientiae quam differentiae et oppositionis.
Ad aliud dicendum, quod verum est ut relativum accipitur in ratione suae oppositionis : sed si aliquid additur relativo gratia cujus non opponitur, id potest esse unitivum et quasi formale, sicut est videre cum dico, causa formalis : si enim attendo rationem causalitatis et rationem causati, sunt opposita, et unum non est forma alterius: si autem attendo rationem formae quam ponit causa formalis supra intentionem causalitatis, est id quod est relativum unitivum, et forma sui correlativi quod est causatum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verAd quest 2. bum diligunt dicit notionem, alio tamen Ad 1. modo quam hoc verbum spirant : quia ly spirant non dicit nisi actum processionis absolute et in se, et gratia illius actus verbum non potest determinari ablativo, nisi sicut duxit Tornacensis, in designatione signi: sed in hoc sensu non scripserunt Sancti auctoritatem istam : sed ly diligunt super actum processionis addit modum procedendi quo Spiritus sanctus ut amor et ut donum processit vel procedit : et ideo cum hic sit quaedam forma, ut postea patebit, recipit determinationem ablativi in habitudine quasi formae cujusdam.
Ad aliud dicendum, quod ly principiat etsi dicat eamdem notionem, non Ad 2. tamen dicit nisi ut actum processionis a quo, et non specifcat modum, sicut facit ly diligunt.
Ad aliud jam patet solutio per diAd quest.3. cta.
Ad 10 quod quaeritur de pronomine, Ad quest.4 dicendum quod utrumque meo judicio est verum, scilicet ut sit reciprocum, et retransitionem notans. Et si dicatur esse reciprocum, ad argumentum factum jam data est responsio . quia ly diligunt non dicit solum actum distinctionis et processionis, imo addit modum, et ille concordat formae vel quasi cuidam formae quae est in eo aliquo modo a quo est : et hoc patebit in fine ubi solventur objecta de habitudine ablativi. Si autem est retransitiva : tunc iterum vera est, sicut dicit Hieronymus. Et solutum est supra quod objicitur, quod ex hoc non sequitur, quod Pater aliquid recipiat, vel quod Filius aliquo indigeat, sed quod ab ipsis est dilectio qua concordant in quantum personae distinctae sunt.
Ad aliud eadem est solutio, quod ex parte illa qua est principium oppositionis, non est principium nexus et formae.
Bene autem concedo quod Pater diliAd quest.5. git se Spiritus sancto sub hoc sensu quem pono in verbo sic, A Patre est Spiritus sanctus per modum amoris, qui amor
<--- Page Split --->
personalis unit ipsum et nectit ad ea quae amat quasi quaedam forma.
Ad quest. 6. Ad m quod ulterius quaeritur de habitudine ablativi, dicendum quod respiciendo ad modum notionalis actus qui importatur in verbo, construitur cum verbo ablativus in habitudine quasi formæ. Sed duplex est forma, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. In ratione formæ secundum esse, non construitur ablativus cum verbo. Forma autem secundum bene esse adhuc dupliciter accipitur, scilicet absoluta quæ quiescit in eo cujus est forma, et respiciens ad alterum procedens ab eo cujus est forma : sicut cum dico, ille est sapiens sapientia, ablativus dicit formam quiescentem in eo cujus est forma, et non in ratione procedentis a sapiente, ut prius est dictum. Cum autem dico, isti diligunt se amicitia, amicitia est forma, et forma dependet a verbo ad verbum. Sed hæc forma tria in se claudit, scilicet quod est procedens ab his qui diligunt se, et quod non est in eis absolute, et quod amicitia
est quasi medium ligans. Similiter secundum rationem intelligendi accipitur in divinis, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, non accipitur ibi Spiritus sanctus ut Spiritus sanctus, id est, secundum quod est tantum persona in se una et distincta ab aliis, secundum quod significatur in hoc nomine, Spiritus sanctus : sed accipitur ut nexus et amor : et ideo est quasi forma procedens ab utroque diligente, et respectu utriusque diligentis, quia se invicem diligunt : et est in se nexus utriusque.
Ad m quod ulterius quaeritur de posiAtquest. 7. tione Magistri Simonis, dicendum quod sustineri potest, si ly diligunt non dicat nisi actum spirandi : et tunc sumptum est in aptitudine quoad personam spiratam.
Ad m quod quaeritur ulterius, Utrum Ad quest. 8. Pater et Filius diligunt se dilectione quæ est Spiritus sanctus, dicendum quod illa vera est, et magis propria quam illa, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.
G. Quid sit Spiritus sanctus, hic aperitur.
Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua : neque dono superioris alicujus, sed proprio suo servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis 1. Ecce hic habes Spiritum sanctum esse quo Filius diligitur a Patre, et Pater a Filio : et quo illi duo servant unitatem pacis 2. Spiritus ergo sanctus (ut ait Augustinus in eodem) commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est. At ipsa communio consubstantialis, et coaeterna est : quæ si amicitia convenienter dici potest, dicatur : sed aptius dicitur charitas, et hæc quoque substantia, quia
<--- Page Split --->
Deus substantia est, et Deus charitas est. Tria ergo sunt, et non amplius : unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio : quæ si nihil est, quomodo Deus dilectio est ? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est ?
ARTICULUS VIII.
Utrum Spiritus sanctus sit unitas Patris et Filii, et qualiter sanctitas utriusque ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas, etc. »
Aut enim intelligitur de unitate essentiæ, aut personæ. Constat, quod non essentiae : quia licet Spiritus sanctus sit essentia, tamen ipse non est aliquis duorum, ut hic dicit Augustnus : sed unitas essentiae est uterque eorum. Si autem unitas personæ. CONTRA : Pater et Filius non sunt una persona : ergo Spiritus sanctus non est unitas personæ eorum.
non competat. Unde etiam sicut in physicis non sequitur, quod omne quod habet actum unius faciat simpliciter unum, et omne quod habet actum formæ sit simpliciter forma ejus in quo est : ita videtur mihi vere dicendum de Spiritu sancto proutignificatur amore personali : ipse enim est unitas Patris et Filii, non quod sit indistinctus et unus cum Patre et Filio personaliter : sed quia est uniens eos in hoc quod personæ distinctæ sunt, in consensu amoris : et sic etiam cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, habet actum cujusdam formæ : sicut amicitia vel amor est forma : non tamen ita quod ipse disponat Patrem et Filium sicut forma formatum, sed quia unit, et unire actus formæ est : et sic patet, quod non sequitur, quod Pater et Filius efficiantur una persona in ipso : sed sequitur quod concordant, et ipse est concordia eorum.
Si forte dicatur, quod est unitas notionis. CONTRA : Illa notio non erit nisi communis spiratio activa : Spiritus autem sanctus non est notio illa : ergo videtur, quod nullo modo sit unitas Patris et Filii.
Ad Hoc quod quæritur, Qualiter dicaAt quest. tur sanctitas ? Dicendum quod hoc habet secundum aliud nomen suum quod est spiritus : quia spiritus est liber a materialibus immundantibus et obscurantibus : et ideo ipse qui spiritus aliorum est per appropriationem, dicitur puritas amborum et sanctitas.
QUERAT. ULTERIUS quæritur, Qualiter dicitur sanctitas duorum ? Qualiter enim sit charitas, jam habitum est.
SOLUTIO. Unitas est personalis, quæ persona est Spiritus sanctus, non ut Spiritus sanctus, sed ut amor : et intelligatur unitas quasi formæ quoad hunc actum qui est in quocumque modo vivere unione consensus et amoris, quæ unio procedit ab unitis, et neuter unitorum est, sicut duo lapides quandoque uniuntur aliquo humore ex utroque egrediente : licet illud exemplum tantæ rei
ARTICULUS IX.
An Spiritus sanctus potest dici persona media ?
Deinde quærtur de hoc quod dicit : « Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur. »
<--- Page Split --->
Ex hoc enim videtur Spiritus sanctus media esse in Trinitate persona : quod est contra ordinem Ecclesiæ quæ ita pronuntiat, « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. »
Item, Secundum ordinem naturae principium non de principio est ante principium de principio, et principium de principio est ante non principium respectu personæ de principio quod est persona vel personæ : sed Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, Spiritus autem sanctus non est principium respectu alicujus personæ, sed de principio : ergo videtur non esse medium conjungens, sed potius ultimum principiatum.
Si forte dicas, quod Spiritus ut est amor est medium, ut est Spiritus sanctus est tertium. CONTRA : Ut est amor, procedit ab utroque, quod autem procedit ab utroque secundum ordinem naturae est posterius utroque : ergo solutio illa non est vera.
conjungere, per hunc actum dicitur medium.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum ad objec quod bene conceditur, quod procedit ab utroque, et multa media sunt, quae tammen ab utrisque extremis procedunt, præcipue inter amicos quorum utriusque consensus tendit in alium : et illud medium habet actum vivendi per modum concordiæ : et consuevit consimile poni in compositione propositionis, quam quia sine compositis non est intelligere, aliquo modo procedit a compositis : et tamen medium conjungens est ipsa composita : et cum situ sit medium, tamen dicitur nota ejus esse quod est tertium adjacens, sed tamen non est omnino simile.
ARTICULUS X.
Quomodo Pater et Filius dupliciter uniuntur?
Ad Hoc sine præjudicio debet responderi, quod nullus ordo qui simpliciter sit ordo, est inter personas : ordo enim naturae non est ordo simpliciter : quod patet, quia omnis ordo ponit prius, et posterius secundum aliquem modum : cum autem diffinitur ordo naturae, diffinitur per negationem prioris et posterioris sic : Ordo naturae est quo alter sit ex altero, non quo alter sit prior altero 1 : quod tamen sine priori et posteriori est in divinis, non contingit enuntiari sine priori et posteriori : et ideo in enuntiatione personarum una ponitur ante aliam, ut significetur ordo naturae : et per hoc patet solutio ad duo objecta.
Ad SECUNDUM autem quod quaeritur, Qualiter ergo Spiritus sanctus sit medium simul, et ultimum quodammodo? Dicendum quod secundum ordinem naturae est persona tertia : sed quia procedit ut amor, et actus amoris est unire et
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sistque non participatione alicujus, sed essentia sua : neque dono superioris, etc. »
Ex hoc enun videtur, quod essentia procedat de essentia : sed quidquid procedit, distunguitur : ergo essentia distinguitur ab essentia vel a persona, quorum utrumque supra improbatur 2.
SOLUTIO. Augustinus intendit dicere, Solutio quod dupliciter uniuntur Pater et Filius in essentia, quæ non participative est in eis : sed uterque est tota essentia, et essentia est totus Pater et totus Filius : hoc enim habetur participative quod habetur secundum partem suæ essentiae, vel secundum partem suæ potentiae, sicut annual ab homine, quia non habetur secundum totum posse suum, quia posse
<--- Page Split --->
suum est prædicari de multis et inesse eis. Similiter homo ab homine habetur participative : et breviter dicendo, quodlibet superius a suo inferiori : qua superius particularur et contrahitur in inferiori. Sic autem non particularur nec contrahitur essentia in Patre et Filio : sed quia Pater et Filius non tantum unum sunt in essentia, sed etiam in eo quod sunt personæ distinctæ habent convenientiam procedentem ab eis in eo quod personæ sunt, sic etiam conveniunt dono sui amoris, quod neuter eorum est. Nec etiam natura permittit, nec intellectus capit, quod procedens a persona distincta sit idem in persona cum ipsa a qua procedit : habet tamen rationem unientis per modum distincti ab unitis ut amor et amicitia, sicut supra dictum est : et hoc est quod dicit, quod suo dono servant unitatem sicut in vinculo pacis.
ARTICULUS XI.
An Spiritus sanctus sit aliquid commune Patri et Filo?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Spiritus sanctus commune est aliquid, etc. »
Qualiter enim est commune?
RESPONSO. Dupliciter, scilicet secundum rationem principii, quia est ab utroque : et secundum rationem medi, et actum amoris et formæ, quia conjungit et unit : sed dissimilitudo ponitur ad amicitiam inferiorum : quia illa uniens duos amicos non est substantia, nec hypostasis distincta ab eis participants talem naturam hominis cum ipsis : sed in divinis propter perfectionem est hypostasis distincta, et est suppositum ejusdem naturæ : unde sicut verbum ibi habet proprium actum verbi, et tamen est hypostasis : ita amor ibi proprium actum
habet amoris, et tamen est hypostasis distincta et una persona in Trinitate : et hoc intendit.
ARTICULUS XII.
An plures possint esse divinae personae quam tres ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Tria ergo sunt, et non amplius, etc. »
Et est hic quaestio, Utrum possint esse personæ divinæ quam tres ? Et secundo, Utrum necesse sit esse istas tres, et non alias ?
Videtur autem, quod plures possint esse, et debeant.
Dicit enim Boetius, quod essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem : sed relatio non est sine extremis relationis : ergo secundum quod exigit numerus relationum, erit multitudo personarum : cum ergo una relatio duo quaerat extrema, duæ relationes quatuor extrema requirent, et ita erunt quatuor personæ, et non duæ.
Item, Ecce ab alio, et non esse ab alio sufficiunt in genere ad distinctiones personarum, aut oportet apponere speciem : si in genere sufficiunt : ergo cum non sint nisi duo, scilicet esse ab alio, et non esse ab alio, videtur quod tantum duæ sint personæ. Si autem oportet addere modum in specie, videtur quod multæ efficiantur personæ Sicut enim cst ab alio esse per generationem, ita est ab alio esse per spiratonem, et ab alio esse per vitæ collatonem, et sic de aliis attributis divinis : ergo secundum hoc jam multæ erunt personæ.
Præterea, Sicut habemus unam personam penes esse ab alio per generationem, et unam penes esse ab alio per spiratonem : ita videtur, quod debeamus unam habere penes non esse ab
<--- Page Split --->
alio per generationem, et aliam penes non esse ab ipso per spirationem: jam ergo habemus quatuor ad munus, duas penes non esse ab alio, et duas penes esse ab alio.
Item, In genere video, quod ista differunt non esse ab alio, non esse ab alio a quo alius, non esse ab alio a quo nullus, non esse ab alio a quo alii diversi modis processionis, non esse ab alio a quo alii uno modo processionis. ergo videtur, quod quinque debemus habere personas, quae non essent ab alio. Similiter multos modos facile est invenire penes esse ab alio: ergo videtur, quod multas valde personas habere debemus.
Item, Videtur e contrario, quod non nisi duas : non enim aliqua relatio multiplicat Trinitatem nisi relatio orgnus : sed illa constituitur uno actu simplici, qui est generatio : ergo non debent esse personae, ut videtur, nisi determinata per generationem : illae autem tantum sunt generans et genitus . ergo videtur, quod non debent esse personae divinae nisi Pater et Filius.
Item, Sunt objectiones similes illis quas notavimus supra de Filio 1. Aut Spiritus sanctus habet potentiam spirativam, aut non. Si sic: ergo spirat alium spiritum, vel potentia in ipso esset otiosa, et ille alium, et sic in infinitum. Similiter aut potentia ista deficit in Filio et Patre, spirato jam Spiritu sancto, aut non. Si non . aut frustra erit, aut spirabunt alios multos spiritus. Si deficit : ergo variati sunt et facti sunt impotentes efficere id quod quandoque efficere potuerunt. De Filii autem generatione supra est expeditum.
Sed quia omnes infideles garriunt contra fidem de numero personarum, ponamus rationes efficaces ad probandum, quantum potest humanum ingenium, sufficere numerum esse trinum.
Et primo sic : Relatio distinguit Tri-
nitatem aut secundum genus, aut secundum. speciem. Non secundum genus : quia in genere nihil refertur, et nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : ergo secundum speciem distinguit : et supponatur hic illa relatio esse originis, et non alia, quia hoc infra necessario probabitur : cum ergo esse ab alio et non esse ab alio sint relationes in genere, non distinguunt Trunitatem : oportet ergo addere super esse ab alio, et non esse ab alio : et quaeramus per quid additum hoc potest specificari ? Si enim dicam sic, non esse ab alio per generationem, negatio non specificat nisi intelligatur esse ab aliquo alio modo quam per generationem : in eo autem quod nullo modo est ab aliquo, non specificat si dicat partem communitatis quae est in negatione in genere : quod enim nullo modo est ab alio, non est ab alio per generationem, sed non convertitur : ergo non esse ab alio per generationem est pars ejus quod est non esse ab alio simpliciter, et ita non ponit aliquid super ipsum : ergo oportet, quod determinetur ex parte post per affirmmationem sic, qui non est ab alio a quo alius . tunc enim aliquid affirmative est additum : sed cum adhuc hoc sit in genere, non specificat : ergo oportet ulterius specificare sic, qui non ab alio a quo alius hoc modo vel illo, quod determinet originem in specie personae, sicut per generationem, vel spirationem.
Modo ostendam, quod non possunt esse nisi isti duo modi specificantes.
- In natura spirtuali divina simplici non est intelligere ex parte quod est, nisi naturam, et intellectum, et voluntatem : sed natura indivisibilis est, et hoc probatum est supra 1 : ergo si plurificeretur, hoc erit ex parte intellectus, et voluntatus. Intellectus autem dicit se, et dicit aliud : sed cum dicit aliud, illud est extra essentiam suam : et ideo non potest esse hypostasis : quia omnis hypostasis est intra in natura cujus est hypostasis : ergo
<--- Page Split --->
dicendo se, dicit illud quod est intra naturam : dictum autem distinctum est a dicente : ergo est ibi distinctum in hypostasi, et unum in natura : et ostensum est supra, quod dicere summo spiritui est generare : ergo habemus unum modum qui producit duas personas, scilicet generantem et genitum : et ille modus supra probatus est 1 : et probatum est ibidem, quod non potest esse nisi unus generans, et unus genitus. Ex parte autem communicationis per voluntatem, id quod procedit jam manens intra naturam ejus a quo procedit, non est nisi amor : et cum non habeat oppositionem diversam ad Patrem et Filium, necesse est procedere ab utroque, ut probabitur in sequenti distinctione 2. Cum autem in divinis non sit multitudo proprietatum per materiam, sed speciem tantum, non potest esse amor amoris, vel alius amor, sicut supra probatum est quod non potest esse Filius : ergo non possunt esse nisi tres personae.
Item, In imagine verbum non producit verbum, nec dicens se aliud verbum quam unum : nec amor alium amorem, nec verbum : quia est amor verbi, non quod verbum sit dictum vel genitum ab amore : sed sic erit etiam in divinis : ergo non sunt nisi tres personae.
Item, Non manifestatur aliquid nisi duobus modis distinctis, scilicet per modum veri verbi et per modum boni : si enim manifestatur natura, non est distinctus modus manifestationis : ergo cum Pater qui est principium non de principio, manifestet se in processione personarum, non manifestabit se nisi istis duobus modis : sed bonum est post verum, et ita Spiritus sanctus erit a Filio cui convenit verum.
Item, Perfecta jucunditas est in tribus, non in duobus : duo enim non uniuntur nisi per naturam et naturalia, et hoc non complet perfectam jucunditatem nisi uniantar etiam in eo quod unum est in
eis distinctis, sicut est amor vel amicitia : ergo cum illud in divinis non possit esse nisi perfectum, erit persona in divinis, et ita erunt tres personae.
SOLUTIO. Dicimus, quod tantum sunt tres personae.
Ad omnia autem quæ objiciuntur in contrarium, dicendum quod penes esse ab alio, et non esse ab alio, nulla accipitur persona nisi plus addatur : sicut etiam probat objectio facta. Unde tria consideranda sunt in eo quod facit personam, scilicet quod sit proprietas in specie determinata, et quod sit proprietas originis, et quod habeat oppositionem relativam ad omne id a quo distinguit: unde cum non esse ab alio non sit in specie determinata proprietas, et similiter esse ab alio, nulla sumitur distinctio penes illa. Sed non esse ab alio a quo alius per generationem, et non esse ab alio a quo alius per spirationem, sunt quidem in specie determinatae proprietates, sed non habent oppositionem : et ideo non constituunt diversas personas, sed unam tantum. Similiter esse ab alio cum sit in genere, nullam facit: sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, inter se non habent oppositionem et ideo necessario uni personæ conveniunt sicut et præcedentes : vel oportet, quod aliqua oppositio quæratur inter eas: et hæc est oppositio, quod esse ab alio per spirationem dicit esse a Patre et Filio, et ideo per generationem esse ab alio, et per spirationem esse ab alio, uni non conveniunt.
Et ex hoc patet solutio ad omnia objecta quæ objecta sunt de relationibus, et de eo quod est esse ab alio, et non esse ab alio: patet enim quod est necesse quod quælibet relatio ponat duo extrema quæ sint personæ diversæ: quia una relatio non habet unam oppositionem ad aliam: et ideo duo respectus eidem convenire possunt.
<--- Page Split --->
Ad 1D autem quod objicitur de potentia aliuss, ostensum est, quod nullam diffispirandi, supra solutum est in suo simili rentiam haberet ad istum, et sic non fade generatione Fillii : quia si spiraretur ceret numerum.
H. Quod Spiritus sanctus sicut communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium.
Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate specialiter dicitur charitas quae est Patris et Filii unio : ita et nomen tenet proprie, quod Patri et Filio communiter quodammodo congruit. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate1. Si charitas, inquit, qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabilem communionem demonstrat amborum, quid convenientius quam ut ille proprie dicitur charitas, qui spiritus est communis ambobus ? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie charitas nuncupetur propter illa quae dicta sunt : sicut non solus in illa Trinitate vel Spiritus est vel sanctus : quia et Pater spiritus, et Filius spiritus : et Pater sanctus, et Filius sanctus : et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus sanctus. Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est charitas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolus de Deo Patre, Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae2. Si ergo non est in ista Trinitate charitas Dei nisi Spiritus sanctus, Filius est etiam Spiritus sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter ista de quibus satis disserui, proprie sic vocatur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
Qualiter hoc nomen Spiritus conveniat specialiter Spiritui sancto, et quomodo sanctus ducatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod continetur in ultimo cap. ibi, « Hic notandum est, quod Spiritus sanctus, etc. »
Et quaeritur de hoc nomine quod est Spiritus sanctus, qualiter conveniat specialiter Spiritui sancto ?
Spiritus enim poni consuevit in sacra Scriptura pro principio vitæ, sicut, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Et, in Genes. I, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas : quia in aquis primo apparuit anima vitæ.
Cum ergo una sit vita trium, non debet spiritus proprie referri ad unam personam.
Si forte dicatur, quod dicitur a spiritualitate : hoc iterum nihil est : quia haec convenit naturae divinae proprie. Si dicatur, quod spiritus dicitur a spirando : hoc iterum nihil est : quia spirare convenit omnibus.
Solutio . Dicendumsinepræjudicio , soluto . quoddicturaspirando : sedspiraredici - turaspiritucunittendo : spiritusenimestdeinterrorbusaffectus , undeemis - sioamorisestemissiospiritus : tumquiacalidumspirarefact , etamorignisdivnusestquispriarefacitaf - fectum : tumclamquiahominescon - cordantesconsprantnosculoinquoestconjunctioorisspirantisadosspirans , utnoteturconjunctiospirituuminterius . Perhuncmodum , cumverissimacon - junctiositinterPatremetFiliuminSpi - r i t u , conjunctioipsaspiritusvocatur . Sanctusautemadditur , quiadicitsince - ritatemadactumspirandi . Suntenimquædamnominaquæabsolutedictano - tantgeneraleshabitus , sicutbonus , s a n - c t u s , ethujusmodi : etconjunctacumaliisordinatisadactumaliquem , dicuntbonitatemadactumillum , sicutcumdiciturbonuscitharcedus , ethujusmodi . ItadiciturSpiritussanctusproptersan - ctitatismunditianetimmaterialitatemconspirandiamoreminPatreetFilio : etquiaproceditutamor : ideocongruen - tiamhabetanominequodestSpiritussanctus .
Et per hoc patet solutio ad objecta de de facili.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO XI.
A. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.
Hic dicendum est Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, et procedere a Patre et Filio : quod multi hæretici negaverunt. Quod autem de utroque procedat, multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur. Dicit enim Apostolus : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra ⁷. Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et alibi, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus ². Ipse etiam Filius de Spiritu sancto dicit in Evangelio : Quem ego mittam vobis a Patre ³. Patris autem Spiritus dictus est, ubi legitur, Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis⁴. Et ipse Christistus dicit : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ⁵. Et in alio loco, Quem mittet Pater in nomine meo ⁶. Et alibi ipse Filius de Spiritu sancto ait, De patre procedit ⁷. His et aliis auctoritatibus pluribus ostenditur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic dicendum est Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, etc. »
Hic incipit pars illa in qua agitur de Spiritus sancti processione per comparationem ad terminum a quo, sive ad principium a quo procedit. Et dividitur in duas partes : in quarum prima probat, quod procedit tam a Patre quam a Filio.
In secunda autem probat, quod non plenius ab uno quam ab alio, et hæc incipit in distinctione XII, ibi, A, « Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, etc. »
Ista distinctio quæ primam partem continet, dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit Spiritum a Patre et Filio procedere. In secunda ponit oppositiones Græcorum in contrarium, ibi, B, « Græci tamen dicunt Spiritum sanctum, etc. » In tertia solvit, ibi, C, « Nos
<--- Page Split --->
autem illa verba ita determinamus. » In quarta et ultima confessionem Graecorum reducit ad nostram, ibi, D, « Sciendum est tamen, quod Graeci confitenitur, etc. »
Littera autem per se patet.
ARTICULUS I.
Quid sit procedere ?
Ante Litteram occurrunt quinque quarenda : quorum primum est, Quid sit procedere ?
Secundum, Utrum procedere secundum unam rationem conveniat utrique personæ procedenti, et quot modis contingat processionem fieri in divinis ?
Tertium, Utrum procedat Spiritus a Patre et Filio in quantum unum sunt, vel in quantum plures ?
Quartum, Si procedit ab eis in quantum unum sunt, utrum uniens sit essentia vel notio vel persona ?
Quintum et ultimum, de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et' Filio, et utrum una sit in tribus ?
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Procedere dicit exitum alicujus ab aliquo : ergo si processio sit in divinis, erit ibi exitus ab aliquo. SED CONTRA : Indistantium per identitatem nulla est recessio ab invicem : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt indistantes per identitatem naturae : ergo nulla est eorum recessio ab invicem : omnis autem processio est recessio quaedam : ergo processio non convenit in divinis.
Præterea, Processio sumitur a metu processivo : ille autem motus causatur ab indigentia, ut dicunt Philosophi :
ergo videtur, quod non conveniat divinis.
Item, Omnis processio est ex aliquo in aliud : nulla autem persona est sic ex aliquo, quod sit in aliud, sed potius ut sit in seipsa : ergo processio non convenit divinis.
Præterea, Motus processionis clauditur in quodam circulo, ut dicit Philosophus : movetur enim primo desiderium a desiderabili, et postea desiderans conjungitur desiderabili per motum processivum : et sic circulus clauditur in re exterius, quia desiderabile est movens primum ex quo est motus, et in quod ultimum recurrit motus processivus.
Item, Desiderium movet in rem, et acceptam reducit in seipsum, et sic circulus clauditur in desiderante : possumne dicere, quod ad similitudnem ipsius motus in divinis sumatur processio ? Videtur enim quod sic per Trismegistum qui dicit, quod monas gignit monadem, et in se reflectit ardorem.
Item, Per Dionysium in libro de Divinis nonnibus 1, ubi sic dicit : Aliquando quidem ipsum eloquia amorem et dilectionem dicunt, aliquando amabilem et diligibilem. Hujus enim est quidem causa, et sicut emissor, et sicut progenitor : hæc autem ipse est, et hæc quidem movetur : illud autem movet, aut quoniam ipse suiiipsius, et sibiipsi est adductivus et motivus. Sensus est, quod Pater Deus causa et principium est amoris et dilectionis, et est ultimum dilectum et amatum, et movet amore, et movetur ut amatus : ergo videtur, quod ipse seipsum in amore sicut sibiipsi adducat et in seipsum : ergo est ibi quasi processio circularis.
Item, Hoc videtur per auctoritatem Hieronymi in praecedenti distinctione habitam, quae dicit, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Sed si hoc concedatur : CONTRA est : quia secundum hoc aliquid
<--- Page Split --->
recipit Pater a Filio : ergo videtur, quod Spiritus non habet processionem quae sit in divinis a Filio in Patrem.
Item, Amor gratuitus ex sola liberalitate procedit, ut dicit Richardus de sancto Victore : amor autem debitus magis ex debito justitiae : cum ergo Pater nihil debeat Filio, sed omnia Filius Patri, videtur quod non exhibeat Filius Patri amorem gratuitum : hic autem est Spritus sanctus : ergo non est processio a Filio in Patrem. Sed si quis vellet hoc dicere, sequitur ex hoc quod Filius non diligit Patrem amore gratuito, et quod non diligit eum Spiritu sancto : quae omnia sunt contra Sanctorum auctoritates.
Praeterea, In circulari motu unum est principium unde motus, sicut dextrum : aliud autem est unde regyratio, sed non unde motus, quia non est motus nisi a dextro. Ita videtur esse in ista processione : quod enim Spiritus sanctus procedit a Filio, hoc habet a Patre, et ita videtur adhuc salvari similitudo motus processivi.
Si forte dicas, sicut quidam dixerunt, quod non est ibi similitudo processionis ad motum localem processivum, eo quod Filius non est ut ad quem sicut ad terminum procedat Spiritus sanctus, ut ita sit similitudo processionis in motu recto : nec Filius est ut per quem regrediatur in Patrem, quia sic Filius haberet virtutem deficientem ad spirandum Spiritum, sicut est sinistra deliciens respectu dextrae : sed est ibi processio sicut causatum procedit a causa. Si, inquam, sic dicatur, videntur falsa omnia quae supra determinata sunt de exitu ut nexus et ut unitas et ut conjunctio amborum : non enim conjungit causatum aliud cum causa : ergo videtur, quod adhuc redit quod sit circularis exitus, ut in motu processivo progreditur amor ex amante in amatum et redit in amantem.
SED CONTRA : Damascenus : « Credimus in unum Spiritum sanctum Deum
et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem 1. » Ergo videtur, quod a Patre procedat, et non revertatur : et ita videtur processivus sumi vel ad similitudinem causati de causa, vel ad similitudinem motus recti ex aliis et in aliud.
Item, Spiritus sanctus processio est secundum originem : quia procedere sibi ab alio est esse ab alio : secundum originem autem non procedit nisi causatum a causa : ergo videtur, quod hoc modo sumatur in divinis.
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla similituido secundum veritatem potest demonstrare processionem aeternam, sicut nec Filii generationem : tamen secundum aliquid, longe similitudine sumpta, sumitur ratio processionis a processione causati, et secundum aliud a processione motus processivi. Spiritus enim sanctus procedit ratione personae distinctae a Patre et Filio, ut ab uno principio : et quoad hoc sumitur magis similitudo a processione causati a causa, quod processione sui exit ab ea et distinguitur ab ea : et noto modo causam efficientem, et causatum causa efficientis effectum. Secundum autem quod attenditur modus processionis, quia scilicet procedit ut amor : sic habet similitudinem ad aliud quod est in motu processivo, sicut ad amorem qui movet in processivo motu : diligens enim quodammodo egreditur in rem dilectam, et dilectus in rediligendo quodammodo regreditur, et ipse amor est medium egrediens ab cis. Et quoad hoc est similitudo licet exigua ad motum processivum. Sed quoad hoc quod Spiritus sanctus est in eadem essentia cum Patre et Filio, est dissimilitudo ad processionem causati a causa : quia causatum causae efficientis non est ejusdem essentiae cum causa. Quoad hoc vero quod non est processio distans per locum et motum, est dissimilitudo ad motum processivum.
<--- Page Split --->
A4 1. DICENDUM ergo ad primum, puod licet indstantia sit ibi per naturam et esse, est tamen ibi distinctio loco distantiae, distinctio (inquam) personae procedentis ab eis a quibus procedit.
A4 2. AD ALIUD dicendum, quod processio in quantum est motus ad alium locum in quo est desideratum, dicit indigentiam : sed quædam processio est communicationis sui, de qua dicit Dionysius, quod bonum procedit in omnia bonum participantia : et illa processio fit ex largitate, et illa maxime convenit processioni personarum, quæ non ostendit indigentiam, sed communicationem naturae per modum amoris.
A4 3 Ad ALIUD dicendum, quod modus processionis ex parte illa qua localis et indigens, est ex aliquo in aliud : sed non ab illo transsumitur similitudo, sed potius ut amor procedit ab aliquo quem unit cum eo quem diligit : sicut amor appetitus in motu processivo procedit in desideratum, et si desideratum amare posset, e converso procederet amor suus in amantem : sed tamen adhuc hoc per omnia non est simile, nisi unus amor procederet ab amante et amato, et se illa duo amarent illo amore.
A4 4. Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, et e converso Filius Patrem amore qui est Spiritus sanctus : tamen non videtur concedendum, quod Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et e converso : quia cum dicitur, procedit in Filium vel in Patrem, per præpositionem in non notatur habitudo principii, sed potius recipientis. Unde cum Pater et Filius habeant se ad Spiritum sanctum ut principium, non conceditur ista, Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et minus ista conceditur e converso : et quoad hoc non habet similitudinem cum circulo in quo clauditur motus processionis : sed quoad hoc quod virtus spirandi et processiva Spiritus est a Patre in Filio
per generationem : et refertur hoc ad Patrem : per denotationem enim auctoritatis in Patre, habet aliquam similitudinem cum circulo, licet remotam, sicut est in omnibus similibus terrenis quando ad divina referuntur.
Ad ALIUD dicendum, quod Pater in se reflectit ardorem per recognitionem auctoritatis spirandi, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius loquitur ibi de amore essentiali, qui movet se ad effusionem donorum in rationalem naturam, angelicam, et humanam, et etiam in omnia naturalia, et movet illa reordinanda in Deum : ut diligant vel naturali appetitu, vel rationali, vel per gratiam, vel gloriam.
Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Hieronymi non intendit, quod procedit a Patre in Filium, et e converso : sed quod unit quodammodo non proprie Patrem et Filium : et de illo modo unionis dictum est t.
Ad ALIUD dicendum, quod nullum est debitum in divinis : debitum enim sonat obligationem : licet enim in una persona sit auctoritas et principium ad aliam, tamen sunt unius honoris et æqualis dignitatis propter unitatem substantiæ : et ideo Filius profundit amorem gratuitum, sicut et Pater.
Ad ALIUD dicendum, quod quoad hoc quod in circulari motu processivo et etiam cœli est dextrum et sinistrum, non sumitur similitudo : quia hoc sine dubio non convenit : quia licet Filius habeat a Patre quod procedit ab eo, tamen ipse est cum Patre unum principium Spiritus sancti, ita quod in Filio in nullo deficit vis spirals.
Ad ALIUD dicendum, ut supra dictum est, quod in parte similitudinem habet processio causati, et in parte non.
Ad 10 quod ultimo objicitur de Damasceno, dicendum quod ipse non intendit dicere Spiritum non esse Filii : quia hoc dicit infra, quod dicimus esse Filii Spiri-
<--- Page Split --->
tum, a Filio autem non dicimus : et hoc verum est quod non est a Filio auctore spirationis : et hoc vult dicere per hoc quod dicit, quod in Filio requiescit : quia nec Filius reddit potentiam spiritalem, nec transfundit in alium qui spiret cum Patre et Filio, sicut ipse virtutem spirandi a Patre accepit. Sunt tamen qui simpliciter dicunt Damascenum hic Græcorum opinionem vel errorem sapuisse. Quidquid tamen de hoc sit, Glossa vera est quam nos posuimus : et ita sustineri potest præcipue cum dicta ejus in Sententiis et a Magistris valde venerabiliter suscipiantur : et Magister in Sententiis de ipso dicit, quod liber catholicussit, et quod Papa Eugenius eum transferri fecerit.
ARTICULUS II.
Utrum procedere univoce convenit Filio et Spiritui sancto, et quare processio potius additur spirationi quam generationi ?
Secundo quaeritur, Utrum procedere per unam rationem conveniat Filio et Spiritui sancto ?
Dicit enim Filius de se, Ego ex Deo processi 1 : et dicit de Spiritu sancto, Spiritus qui a Patre procedit 2 : aut ergo univoce, aut æquivoce. Si univoce : ergo unus modus processionis tantum est in divinis, quod falsum est, quia Filius procedit per generationem, Spiritus sanctus per spirationem non per generationem. Si autem æquivocum : ergo nihil habet commune : et sic si unus est ab alio, alius non erit ab alio, quod falsum est.
Utrenusquaeritur, Cum procedere sit commune generationi et spirationi, quare retinet ipsum spiratio potius quam
generatio ? Videtur enim e converso esse debere : quia procedere nascendo, est procedere processione naturae : procedere autem ut amor a consensu, non videtur esse procedere nisi secundum quid : et ita videtur, quod Filius magis proprie procedit quam Spiritus sanctus.
Solutto . Quidamdicunt , quoddiciturunivoceetinrationeetinnominege - neris : ethæcratioestexireabaliisvelabaliopersonaliter . Sedhocnihilest : quiaindivinisnullaestratiogeneris , velspeciei , velalicujuscommunisutcommunis , ' nisiejusquodestcommunereetnatura . Undedico , quodcumdici - turdeFliioquodprocedit , idemsignifi - caturinsubjectoetprædicatosubalteromodosignificandi . SimilitercumdeSpi - ritusanctodiciturquodprocedit . IlleautemmodussignificandiestquædamintentiocommunitatisprocessionisadactumprocessionisutriusqueFiliietSpi - ritussancti , etinrationeprocessionishabetunamrationem .
A b m quod contra objicitur, dicendum quod differens modus accidit propter aliud significatum generationis, et processionis, et spirationis, et non debet dici quod generatio et processio sint species et genus in divinis, et similiter nec spiratio et processio.
A b m quod ulterius quaeritur, dicendum quod generatio secundum intellectum, licet non secundum rem, addit super processionem in qua significatur ratio procedentis, scilicet filiatio : quia Filii est nasci et generari. Spiratio autem Spiritus sancti, non audeo dicere, quod nihil vel minus addit quam generatio filii : sed tamen est per modum amoris, et amor secundum suum nomen non sonat in aliquem distinctum sicut Filius : ideo retinet processionis nomen, quae dicit ad minus distantiam distinctionis. Sunt ta-
<--- Page Split --->
men qui dicunt, quod minus addit spirato sua processioni quam generatio : quia spiratio secundum suum nomen non dicit substantialem fluxum persona a persona : et ideo retinet nomen generis : sicut proprium dicitur praedicatum convertibile : tamen cum duplex sit predicatum convertibile, scilicet essentiale ut diffinitio, et accidentale convertibile, accidentale nomen proprii retinet : et sic in multis fit.
ARTICULUS III.
Utrum Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unus sunt vel plures?
Tertio quaeritur quaestio difficilis, Utrum, scilicet Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio in quantum unum vel unus sunt, vel in quantum plures ?
Videtur, quod procedat ab eis in quantum sunt plures.
- Aut enim Pater et Filius sunt unus spirans Spiritum sanctum, aut plures. Si dicas quod plures. CONTRA : Ad pluralitatem suppositorum sequitur pluralilas actus etiam in divinis : quia 'non dicitur, ego et Pater unum sum : sed dicilur, Ego et Pater ,unum sumus ' : sed cum dicitur spirans, participum significat actum : ergo pluralitatem accipit a pluralitate suppositorum : sed Pater et Filius sunt plura supposita : ergo Pater et Filius sunt spirantes, et non unus spirans.
in quantum habent proprietatem spirandi : ergo spirant Spiritum in quantum plures sunt, et non in quantum unus.
Praeterea, Cum haec dictio, unus, adjungitur terminis personalibus vel notionalibus, significat unitatem persona : sed Pater et Filius non sunt una persona: ergo non sunt unus aliquis : sed unus spirans est unus aliquis ab aequipollenti : ergo Pater et Filius non sunt spirans.
Item, Duæ personæ non possunt intelligi uniri in actu personali. PROBATIO : Duæ personæ non possunt intelligi uniri unde diversificantur et distinguuntur : sed in actibus personalibus distinguuntur ab invicem : ergo duæ personæ non sunt unum in actu personali : sed spirare est actus personalis : ergo Pater et Filius non sunt etiam unum, nedum unus in actu personali aliquo.
Si diceretur, quod uniuntur sicut virtus aggregata de pluribus potentii unitur ad actum, sicut est in tractu navis, et in elevatione lapidis • hoc nihil est : quia secundum hoc sequeretur, quod neuter eorum posset per se spirare, quod hæresis absurdissima est : ergo videtur, quod spirent eum per se in quantum plures sunt.
Item, Nonne Spiritus sanctus est amor quo amat Pater Filium, et e converso Filius Patrem ? Constat, quod sic. Amor autem est eorum in quantum personæ distinctæ sunt, quia aliter esset amor essentialis : ergo in quantum plures sunt : sed hoc est esse spiritum amorem eorum, quod esse amorem ab eis : ergo procedit ab eis in quantum plures sunt, et non in quantum unum.
Item, Spiratio activa proprietas est: ergo non inest essentiae ut determinet ram, quia nulla proprietas determinat essentiam : ergo inest Patri et Filio in quantum personae sunt : non autem Pater et Filius sunt una persona : ergo inest eus in eo quod plures sunt : sed spirant
SED CONTRA :
- Nihil unum ut unum simplex causatur a duobus immediatis sibi secundum unum modum causantis, quia aliter causatum esset simplicius causa, quod esse non potest : ergo nec in divinis hoc esse potest per rationem principii : cum ergo
<--- Page Split --->
Spiritus sanctus sit unum simplex, non potest procedere a duobus secundum unam principii rationem. nisi diceretur quod aliter esset principium ut Pater, et aliter ut mater, quod absurdum est : quia ex hoc sequeretur, quod Spiritus est genitus, et materialiter ab uno, et active ab alio, et sequeretur quod esset ex commixta divinitate duorum, et sequeretur quod exivisset de potentia ad actum, et alia multa absurda : ergo non potest hujusmodi poni.
Item, In numeris ita est, quod compositior numerus semper est post simpliciorem procedens ab ipso, sicut Dionysius dicit : Post monadem dias, et post diadem ternarius, et sic de aliis. Ergo videtur, quod in divinis unum ut unum non possit esse a duobus secundum unam principii rationem, cum hujus exemplum in creaturis inveniri non possit.
Si dicas, quod invenitur exemplum : quia calor naturalis in semine (ut dicit Philosophus) unus est, et agit in triplici virtute, scilicet ignis, et cœeli, et animae : hoc nihil est : quia ille sic unitus non producit simplex, sed potius compositum : calor enim ille in vi elementi praeparat materiam attrahendo homogeneum sibi, et separando heterogeneum grossum generationi non aptum. In vi autem cœeli vel stellarum agit ad formam specificam, et operationes sequentes compositionem speciei. In vi autem animae agit ad vitae influentiam. Spiritus autem sanctus est unum simplex, et ad idem in ipso est principium spirationis Patris et Filii : ergo videtur, quod hoc non sit intelligibile, quod Spiritus sanctus procedat a duobus ut duo sunt.
rando : et ideo necesse est respondere fere omnibus rationibus inductis et pro una parle, et pro altera.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans propter rationem objectionis : tamen unum sunt in spirando : quia spirans dicit actum suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad Spiritum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio : sed tamen sunt unum principium : quia principium nominat notionem secundum comparationem ad spiraturn et principiatum, et in comparatione ad vim spirativam. Spirans autem non habet comparationem nisi ad supposita eorum quae spirant : et quia illa sunt duo, Pater et Filius sunt duo spirantes, non unus : sed unum principium spirationis.
Ad ALIUD dicendum, quod spiratio activa proprietas est, quae non determinat essentiam, sed personas Patris et Filii. Et ad hoc quod objicitur, quod una proprietas non est duorum subjectorum, Dicendum quod hoc verum est in illis suppositis quae per essentiam et substantiam dividuntur ab invicem : in illis enim quod inest uni, idem numero non inest alii : sed duobus suppositis quae in nullo diversa sunt, nisi inter ea relationis oppositio, potest inesse idem in quantum non relative opponuntur : Pater autem et Filius talia sunt supposita divinae naturae, et secundum quod comparantur ad virtutem spiralem et ad Spiritum sanctum, non habent oppositionem relativam inter se : ergo secundum hoc remanent idem, et sic unum numero erit, quod in hac comparatione inest eis : hoc autem est proprietas spirandi : et sic unum sunt principium spirandi Spiritum sanctum.
Ad ALIUD dicendum, quod concedo quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium, nec unus spirans : quia ly annus adjectivum esset, vel substantivum : et in utroque sensu falsa esset locutio : quia ly annus semper diceret unitatem personae spirantis : sed ut dictum
Ad I.
Ad I.
<--- Page Split --->
est, sunt unum principium, vel unum in spirando.
dem modo se habente et secundum idem spirali virtute spirant Spiritum sanctum.
AD ALIUD dicendum, quod in actu personali importante rationem oppositionis et distinctionis personarum, una non potest alii uniri secundum rem nec secundum intellectum : ut Pater et Filius non uniuntur in generando : quia generare dicit rationem oppositionis inter Patrem et Filium : sed in actu non importante rationem oppositionis inter eos, de necessitate uniuntur, cum in omnibus idem sint nisi ubi dividit eos oppositio relationis.
AD ALIUD bene concedo, quod non sic uniuntur : sed ut unum in spirando.
AD ALIUD dicendum, quod quamvis amor personalis sit eorum distinetorum, ut in praecedenti distinctione probatum est, non tamen procedit ab eis ut distincti sunt : sed ut unum, et ideo objectio illa non valet.
AD ID quod objicitur in contrarium, dicendum quod in inferioribus ad causandum compositum oportet construere multiplicem modum causantis : quia unus modus causantis non produceret nisi unum : sed in superioribus non est causa, sed ratio principii, et Pater et Filius simul non faciunt compositionem principii : imo propter eorum indivisibilitatem, quae est inter eos in omnibus in quibus relationis oppositione non distinguuntur, est in eis unum principium unde spirant.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia scilicet aggregatio prioris numeri cum adjecta unitate constituit posteriorem, et sequens compositor est quam praecedens : sed non sic Pater et Filius aggregati sunt aliquo adjecto, vel simul ipsi soli existentes constituunt Spiritum sanctum.
AD ALIUD dicendum, quod de calore naturali non est simile : quia simplex non est id quod constat ex diversis virtutibus. Pater autem et Filius ut unum principium accepti non faciunt compositionem : et ideo una et eadem et eo-
ARTICULUS IV.
Utrum uniuntur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?
Quarto quaeritur, Utrum uniuntur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?
Videtur autem, quod in essentia uniuntur, quia dicit Anselmus, quod per essentiam Patris et Filii tota deitas est in Spiritu sancto.
Item, Quod ridiculum est credere quod propter relationem Patris tota deitas sit in Spiritu sancto : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum in quantum unum sunt in essentia et natura.
Item, Hoc videtur quia in divinis non sunt nisi tria, scilicet essentia, notio, et personæ : personæ autem distinctæ sunt, notiones vero distinguunt : ergo non uniunt : ergo si aliquo uniuntur personæ, hoc erit essentia : sed Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ut unum sunt : ergo videtur, quod hoc unum sit unum essentiae.
Item, Spirare est dare essentiam divinam Spiritui sancto : ergo processio Spiritus sancti est substantialis, quia procedendo accipit substantiam, sicut et Filius : ergo videtur, quod sicut generatio est actus naturae et substantiae, ut dicit Damascenus. ita etiam procedere : et sic reducitur ad unitatem substantiae Patris et Filii.
SED CONTRA :
- Eadem unitas essentiae quae est in Patre et Filio est etiam in Spiritu sancto : si ergo haec unitas in Patre et Filio sufficiens causa est spirandi Spiritum san-
<--- Page Split --->
ctum : erit etiam in Spiritu sancto sufficiens quod spiret Spiritum sanctum, quod falsum est.
Si forte dicas, quod in Spiritu sancto relationis habet oppositionem ad spirare, et in Patre et Filio habet relationis oppositionem ad spirari, et Pater et Filius per unitatem essentiae spirant : Spiritus sanctus autem non spirat per unitatem essentiae, sed spiratur. CONTRA : Secundum hoc redit inconvenientes quod supra improbatum est 1, scilicet quod essentia divina distinguitur in persona, et sic essentia divina in una persona est alia quam essentia divina in alia persona, et secundum hoc etiam proprietates determinant essentiam in persona : quae omnia respuit fides catholica : ergo non videtur, quod spirent ipsum per hoc quod sunt unum in essentia.
Si propter hoc dicatur, quod spirant eum per hoc quod sunt unum in notione quae est spiratio. CONTRA : Notio proprietas est quae secundum rationem intelligendi principiatur ab actu spirandi: dicit enim Augustinus, quod Pater est pater, quia genuit : ergo et Pater et Filius sunt unum principium, quia spiraverunt Spiritum sanctum : ergo non spiratio causa est spirandi, sed potius causata a spirando. Praeterea, Sequitur hoc quod ridiculum dicit Anselmus, scilicet quod relatio vel notio causa esset quod tota divinitas est in Spiritu sancto, nec potest dici, quod spirent eum in quantum sunt una perfecta.
secundum modum intelligendi, ut supra probatum est de potentia generandi. Et si quaeritur, quae sit ista virtus spiralis ? in sequenti quaestionis articulo determinabitur.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod Anselmus dicit verum, quod essentia est causa sicut in qua ut in radice est virtus illa : sed non tamen sola essentia est sufficiens causa.
Ad autem quod contra objicitur, diAd objeccendum ut supra de potentia generativa, quod licet una sit essentia trium, non tamen eadem est comparatio essentiae ad notiones et relationes in tribus : praecipue quia potentia dicit essentiam in potente, et non in se. Dico autem non esse unam comparationem, quia non ad eamdem rationem comparatur in tribus.
Ad autem quod objicitur, quod esAd objecsentia secundum hoc determinatur proprietate, Dicendum, quod falsum est : non enim idem est essentiam comparare ad proprietatem per identitatem cum hac persona vel illa quod est determinari : quia determinari est distingui proprietate : comparare autem ad hoc est essentiam in hac vel illa persona ostendere idem illi, et causare naturales in ea operationes prout potentia est causa.
Ad quod objicitur, quod notio sit Adobjecpost actum spirandi secundum rationem intelligendi, Dicendum, quod in divinis non est verum : non enim potest agere nisi persona distincta : non autem distinguitur nisi proprietate : ergo distinguens et distinctum, id est, persona et proprietas secundum rationem intelligendi sunt ante actum notionalem : sed in inferioribus in quibus relationes a motu et mutatione causantur, verum est quod objicitur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
Qualiter potentia spirativa sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus, et qualiter differunt virtus spirativa et generativa ?
Quinto et ultimo quaeritur de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?
Et proceditur sic :
- Spirare in inferioribus dicitur duobus modis, scilicet spiritualem substantiam emittere, hoc modo quo dicimus humidum spirare, quia vaporabiliter rarificatur in aere : et hoc modo corpora rara consuevimus spiritum vocare, ut ventum, vel aerem, sicut ibi secundum expositionem Chrysostomi : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, etc. 1 : et ibi, secundum expositionem Basilii in Hezameron : Spiritus Dei ferebatur super aquas 2 : ubi spiritus aer secundum Basilium dicitur.
Alio modo dicimus spirare quaedam viva vel onnia, sicut quae a tractu spiritualis substantiae quae est aer, dirigendo illam et subtiliando, inspirando et exspiraudo in spiritu retento habent vitam vel vitae adminiculum, sicut respirantia et inspirantia, sicut ea quae habent pulmonem et cannam.
Omnia autem dicimus spirare secundum quod spiritus generatur ex evaporatione humidi in alimento ad cor vel ad membrum quod est loco cordis, et ibi digeritur, ut fiant in eo operationes naturales et vitales et animales, secundum quod ad diversa dirigitur : secundum naturam enim spiritus oriuntur a corde, sicut humores ab hepate. Si ergo in divinis est virtus spiralis, videtur quod aliquo istorum esse debeat.
Videtur autem, quod nullus competat. Primus enim non competit, cum evaporatio sive corporalis sive spiritualis sit ad subtiliorem naturam quam evaporans et spirans : Spiritus sanctus autem non est subtilioris naturae quam Pater et Filius. Secundus etiam non competit : quia sic Spiritus sanctus esset aliquid extrinsecus adveniens Patri et Filio, quod fuit haeresis impiissimi cujusdam Theodorici, qui dixit Spiritum esse alienam virtutem a Patre et Filio : et hoc fuit etiam haeresis Nestorii et Sabellii, qui non ponebant nisi unam personam esse in divinis, sicut erat una substantia, et dicebant Spiritum omnis libertatis esse servum Patris et Filii, sicut aliena virtus superingrediens in nos servit nobis. Tertius iterum non videtur competere : quia illa evaporatio est ab extrinseco nobis ingesto per operationem caloris naturalis : nihil autem talium cadit in Deum : ergo videtur, quod in Deo non sit virtus spiralis.
- Praeterea, Illa virtus aut esset essentia, aut persona : si essentia, conveniret omnibus : si autem persona, tunc esset haec persona vel illa et non alia, quod iterum falsum est. Si dicas, quod sit notio, hoc falsum est: quia notiones non secundum rem separatae sunt a personis divinis. Unde quod non est in persona aliqua, non est notio : quidquid autem in persona est, ipsa est: unde cum non sit persona aliqua, non erit etiam in aliqua persona ut notio in ea.
Si autem propter hoc dicatur, quod Sed contra. non est virtus spiralis in Deo. Contra : Cujus est actus, ejus est potentia : sed actus spirandi est in Deo : ergo est potentia in ipso ad spirandum.
SOLUTIO. Dicimus, quod in veritate virtus spirandi est in Patre et Filio, et est media inter essentiam pure et personam pure sumptam per omnem eumdem modum quo virtus generativa sit medium. Et si quaeris, qua similitudine ? Dico,
<--- Page Split --->
quod ad emittere spiritum est in eo virtus spirativa : quod enim in inferioribus est attractio spiritus, hoc est indigentiae propler refrigerium pectoris : sed si de superabundantia homo posset emittere spiritum suum, ut in illo communicaret naturam mentis spiritualis, hoc esset aliquo modo simile : sic enim est in Patre et Filio quod non concordant tantum unitate essentiae, imo etiam consensu spiritus in voluntate. Unde sicut Pater communicat naturam per generationem, ita etiam Pater et Filius communicant naturam per emissionem hujusmodi spiritus : et ab hoc spiritu qui est natura spiritualis, dicitur vis spirativa in Patre et Filio. Bene autem concedo, quod non sumitur similitudo a corporalibus spiritibus nisi remote valde : licet quidam dicant, quod a corporali spiritu sumitur similitudo : hoc autem timeo dicere, quia secundum hoc spiritus metaphorice conveniret divinis, et similiter vis spirandi in Deo diceretur symbolice. Unde credo melius, quod dicitur a virtute emittendi Spiritum cui communicatur natura divina, sicut communicatur per generationem Filio.
sit essentia, vel persona ? Dicendum, quod quidquid est in divinis est essentia, quia nihil distinguitur ab essentia, nec essentia distinguitur ab aliquo : non tamen idem est propter hoc modus significandi : et secundum modum dico esse medium inter essentiam et personam : et quia radix est essentia, et actus est personæ. Unde potentia cum actu et in actu accepta medium est, secundum aliquid ipsius tenens rationem unius, et secundum aliquid rationem alterius.
Ersoraquodsiquæratur , qualiterdif - feruntvirtusgenerativaetvirtusspirati - v a ? Dicendum , quodplanumestadhocresponderepercomparationemadactus : quiatuncdifferuntsicutspirareetgene - r a r e . Siautemaccipianturinradice , d i - cendumquodnondifferuntre , sedra - tione : quiagenerativaradicaturinra - dicesecundumquodestnatura : spira - tivaautemradicaturinipsasecundumquodestvoluntas , nonquidemvoluntascomparataadextrasicutadcausatum , sedvoluntasamoriscommunicanditan - tumessequantumestipsecommuni - c a n s .
Ad object. Ad id autem quod quaeritur, Utrum
B. Quod Græci non concedunt Spiritum sanctum procedere a Filio.
Græci tamen dicunt Spiritum sanctum procedere tantum a Patre, et non a Filio. Quod ideo dicunt, quia veritas in Evangelio fidem integram continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat, dicens: Spiritus veritatis qui a Patre procedit1. Et etiam ideo, quia in principalibus conciliis quæ apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancta sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter prædicare quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem symbolis cum Spiritus sanctus commemoretur procedere a Patre, et non a Filio, Quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt :
<--- Page Split --->
unde et nos arguunt anathematis reos. Addunt etiam ad assertionem suæ opinionis, et in testimonium nostræ damnationis, de symbolo fidei, quod secundum traditionem prædictorum conciliorum Leo III Romæ transcriptum in tabula argentea post altare beati Pauli posita posteris reliquit pro amore (ut ipse ait) et cautela fidei orthodoxæ. In quo quidem symbolo, in processione Spiïitus solus commemoratur Pater, his verbis, « Et in Spi- « ritum sanctum Dominum, et vivificatorem, ex Patre procedentem : cum « Patre et Filio coadorandum et glorificandum, etc. » Illud est symbolum quod in missa cantatur, editum in Nicæno concilio 1 : in fine cujus subjunctum est, Qui aliud docuerit, vel aliter prædicaverit, anathema sit. Ideoque Græci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus Spiritum sanctum a Filio procedere, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur, « Qui a Patre Filioque procedit : » alterum a Latinis est additum, scilicet Filioque.
ARTICULUS VI.
Quæritur de controversia Græcorum et Latinorum de processione Spiritus sancti, utrum a Patre procedat tantum ut dicunt Græci, vel a Patre et Filio sicut dicunt Latini ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur : « Græci tamen, etc. »
Et quæritur hic de controversia Græcorum et Latinorum de processione Spiritus sancti. Et ponemus primo rationes et auctoritates pro Græcis, postea pro Latinis solvemus rationes et auctoritates Græcorum.
- Dicit autem Dionysius, quod Pater est fontana deitas : ergo videtur, quod Filius et Spiritus sanctus sunt rivi : nullus autem rivus simul oritur a fonte et rivo : ergo nec Spiritus sanctus procedit
a Filio, nec e converso a Spiritu sancto Filius.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 2 : Pater quidem est fontana deitas. Filius autem et Spiritus sanctus deigenæ deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinæ naturæ, et sicut flores, et sicut supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Sed neque pullulationes ejusdem radicis, neque flores unius virgæ, neque lumina unius lucis vel luminosi ad se invicem secundum principia originis reducuntur. Ergo videtur, quod nec Filius sit a Spiritu sancto, nec e converso Spiritus sanctus a Filio.
Item, Dionysius, in libro de Mystica theologia 3 : In theologicis hypotyposibus principalissima affirmativis theologis laudavimus, qualiter divina et bona natura unica dicitur, qualiter trina quædam secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quodcumque est hoc vel quod vult monstrare spiritus theologia, qualiter ex immateriali et impartibili bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina,
<--- Page Split --->
et ab ea quæ in ipso et in seipsis et in invicem coæterna pullulatione mansione permanserunt inegressibilia. Et secundum commentum vocat cor Patrem secundum illud Psalmi xliv, 2: Eructavit cor meum verbum bonum. Ergo pullulationes Filii et Spiritus sancti sunt ex corde quod est Pater: ergo videtur, quod licet sint in ipso sicut in principio originis, et in se in existentia personali, et invicem secundum identitatem naturae, quod tamen secundum originem naturae Spiritus non reducitur ad Filium, nec e converso. Hypotyposes autem idem est quod divinæ personæ. Cætera auctoritatis verba plana sunt.
Item, Damascenus : Spiritum Dei edocti sequentem cum Verbo, et manifestantem ejus operationem, non exspirationem subsistentia destitutam intelligimus 1. Ex hoc accipitur, quod Spiritus sequitur Verbum, et manifestat opus ejus : ergo non procedit a verbo.
Præterea, Damascenus : Credimus in unum Spiritum sanctum Deum, et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem 2.
Item, Idem, cap. 11 : Spiritum sanctum et ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus : ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus. Joan. i, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Cum descensus temporalis processionem æternam manifestet, ut infra probabitur, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit et manet, ut dicunt Græci.
Item, In legenda sancti Andreæ dicitur : Pax vobis et universis qui credunt in unum Patrem, et in unum Filium ejus Dominum Jesum Christum, et in unum Spiritum sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem.
Item, Gregorius Nazianzenus qui vocatur Theologus : Sicut radii solaris luminis ab eo procedentes, nec semper a
lumine nec semper ab invicem abscinduntur, et usque ad nos gratiam luminis emicant vel emittunt : eodem modo Filius et Spiritus sanctus geminus Patris radius, usque ad nos miserunt lumen charitatis, et Patri sunt conjuncti. Et quemadmodum a quodam fonte aquarum duo rivuli manant positione divisi, hujusmodi vero qualitatem unam et eamdem possident : eodem modo Pater fons vitæ per fluvium quemdam Filii et Spiritus sancti in nos mittit gratiam : et isti usque ad nos processerunt, et inseparabiles a Patre nihilominus exstiterunt. Ex hoc idem accipitur.
Rationes etiam sunt Græcorum super illud Dionysii in libro de Divinis nominibus, cap. 1, quod universaliter non audendum nobis dicere aliquid de substantiali deitate præter ea quæ nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa : et cum in Evangelio nusquam legatur Spiritus a Filio procedere, non erit dicendum : aut quas rationes ponit Magister in Littera de conciliis et anathemate.
Item, Hoc nos videmus in similibus: splendor enim et radius oriuntur ex sole, ita quod neutrum per aliud.
Item, In mente et notitia et amore sepe est conversio mentis ad amorem præter quam quod notitia præcedat.
Item, Amor quandoque præcedit notitiam, ut dicit Augustinus, sicut ardor quærendi antequam sit notum : ergo ille ardor ex sola mente procedit.
Item, In spiritu exteriori quando verbum pronuntiatur, videmus quod ante sonum verbi attrahitur spiritus in quo formatur verbum, et ille procedit a dicente in verbi opus quod est manifestatio : ergo videtur, quod Spiritus sit Verbi sicut in quo manisfestatur, Patris autem sicut a quo procedit.
Sed contra SED CONTRA : Hæ plurimæ rationes sunt et auctoritates, tam in Evangelio quam in originalibus Sanctorum, quarum sufficientiam in Littera Magister adducit.
<--- Page Split --->
Rationes autem sunt istae :
Spiritus a nobis et eis ponitur à Filio distingui : ergo distinguens proprium est inter Filium et Spiritum sanctum : distinguens autem in divinis non est nisi oppositio relationis : ergo inter Filium et Spiritum sanctum est oppositio relationis : sed nulla inter se relativa opponuntur ex hoc quod referuntur relative ad aliquod tertium, quin potius conveniunt : ergo Filius et Spiritus sanctus non opponuntur ex hoc relative inter se, sed conveniunt et uniuntur, quod ambo sunt a Patre : ergo oportet, quod alter sit ab alio : nullus autem dicit Filium esse a Spiritu sancto : ergo oportet dicere Spiritum sanctum esse a Filio.
Item, Inter Patrem et Filium omnimoda manet identitas præter id quod ad alterum est : ergo a simili ex eadem causa inter Filium et Spiritum sanctum omnimoda manet identitas præter id quod ad alterum est : aut ergo id quod est ad alterum distinguitur in eo quod ad alterum est, aut non : si non, hoc falsum est : quia sic distinguerentur absolute : ergo distinguitur in quantum ad alterum est : sed si nec Filius sit a Spiritu, nec e converso, in nullo unus refertur ad alium : ergo in nullo unus distinguitur ab alio, quod absurdum est : ergo oportet unum esse ab alio.
Item, Si aliquid de absolutis esset in uno quod non esset in alio, non quidquid haberet unus, haberet alius : sed Filius et Spiritus sanctus, si unus non sit ab alio, non distinguuntur nisi absolutis : quia relationem ad invicem non habent : ergo non quidquid habet unus, habet alius, quod falsum est. Forte si dicatur, quod in hoc inter se distinguuntur, quia ab eodem diversimode procedunt. Contra : Ille modus aut dicit ens absolutum, aut respectivum. Si absolutum : tunc necessario sequitur, quod divisi sint in essentia et substantia : quia omne ens absolutum supponit substantiam in divinis.
Si autem dicit relativum. Contra : Relativum sive ad aliquid est, cujus hoc ipsum esse quod est, ad alterum est. Quæro igitur, quod sit illud alterum ad quod est esse relativi : si quodlibet alterum : ergo Pater non esset tantum Filii Pater, sed etiam cujuslibet alterius, quod absurdum est : si autem illud alterum ad quod est esse relativi, est oppositum relative : ergo ex hoc quod Filius est ad Patrem, non habet esse quod distinguat eum a Spiritu sancto : quia relativum nec est ens nec esse habet, nisi ad id ad quod est per oppositionem : ergo redit primum quod ex hoc non distinguuntur ab invicem Filius et Spiritus sanctus, quod ambo diverso modo referuntur ad Patrem.
Item, In omnibus inter Patrem et Filium manet identitas præter id quod ad alterum est : ergo in quibuscumque Pater non opponitur Filio, est idem illi : sed in spirando non habet oppositionem ad ipsum : ergo in spirando est unum illi.
Item, Constat, quod omnis naturae communicatio ponit ordinem ad unum ex quo est communicatio illa, sicut in hominibus, et aliis omnibus : ergo si in divina natura est communicatio naturae ipsis personis, ponitur ordo naturae ad unum : non autem est ordo si duo sunt ab uno immediate, quia tunc neutrum ordine naturae ordinatur ad alterum : ergo oportet, quod duorum unus sit ab alio.
Si forte aliquis tantum insaniat, quod dicat quod non in omnibus personæ sunt unum præter oppositionem relationis, convincitur ex natura simplicitatis divinae : quia ex hoc sequitur, quod nec una natura nec unum simplex sint personæ, sed aliquid de absolutis facit numerum cum alio : vel aliquid de absolutis est in uno quod non est in alio. Convincitur etiam per auctoritatem Dionysii in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit omnia alia unita esse : et per auctoritates quamplures Boetii in libro de Trinitate
<--- Page Split --->
qui probat hoc, quod si relatio aliquid absolutum diceret, in Deo non posset esse, nisi faceret compositionem vel conveniret omnibus personis.
Solutio. Solutio. Dicimus in veritate, quod error est dicere Spiritum sanctum, non procedere a Filio, et defendere haeresis est : cum et Sancti hoc dicunt qui patres conciliorum fuerunt, sicut probatur in Littera, et ratio id cogit, et canon Evangelii hoc innuit, ut infra patebit. Rationes autem Graecorum et auctoritates non difficile est solvere.
Ad 1, 2 et 3. Ad m enim quod Dionysius loquitur, dicendum quod similitudo non sumitur ex terrenis ad Deum, nisi sicut id quod est in parte, significat quod est in toto : quando enim pullulantibus comparat ramis, aut fluentibus rivis, aut germinantibus floribus, constat quod in omnibus his non est una essentia numero, neque quidquid est in uno de essentia, est etiam in alio. Unde cum in hoc nullus dicat stare posse illam similitudinem, patet quod in pluribus est dissimilis quam similis.
Ad 4 et 5. Ad auctoritates alias dicendum, quod Damascenus verum diceret, si compararet Spiritum sanctum ad Verbi incarnationem : quia dicit Augustinus, quod verbum cordis est sicut Verbum ab aeterno genitum, et hoc est verbum mentis : verbum autem in voce est sicut Verbum in carne : et sicut spiritus manifestat ver-
bum in voce, non autem in corde : ita Spiritus missus a Patre operabatur carnem Verbi in qua manifestaretur nobis. Sed si loquitur ad verbum interius, falsa est comparatio : quia illud verbum a sola mente concipitur, et ab eo et mente spiritus amoris non sonationis vel vocis diffunditur vel emittitur.
Ad m quod objicitur de Gregorio NaAd 6 7 et 1 ianzeno, et vita beati Andreæ, et de Joanne, dicendum quod ipsi loquuntur de missione personarum Filii et Spiritus sancti, quæ misse sunt a Patre, ita quod Pater non legitur missus : non tamen negant quin Spiritus a Filio mittatur : quia hoc legitur in Evangelio. Et secundum humanitatem descendit Spiritus in eo et mansit in anima ejus et requievit in ipso, eo quod non invenit in aliis ubi delectabiliter requiesceret pes ejus, sicut columba emissa de arca : unde auctoritates non cogunt.
Ad m quod objicitur per rationem, Ad 9 et aliè dicendum quod nihil valet : quia falsum supponunt rationes illæ : splendor enim procedit a radiis, licet etiam procedat a corpore luminoso. Et hoc est pro Latinis qui spiritum dicunt ab utroque procedere. Aliud similiter est falsum : quia dicit Augustinus, quod ignotum quidem amare possumus, et illud esse credimus : unde de quo non est notitia nec scientiæ, nec credulitatis, de illo nullus est amor : et ita necesse est quod notitia sit prius a mente vel actu vel habitu.
C. Responsio, ubi determinantur prædieta.
Nos autem illa verba ita determinamus Qui aliud docuerit, vel aliter prædicaverit, id est, contrarium docuerit, vel contrario modo prædicaverit, anathema sit. Aliud ergo posuit pro oppositio, qualiter et Apostolus in epistola ad Galat. 1, 9 : Si quis aliud evangelizaverit, id est, contrarium,
<--- Page Split --->
anathema sit 1. Non dicit, Si quis addiderit. Nam si illud diceret, sibiipsi (ut ait Augustinus) prejudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicesnes, ut suppleret quæ illorum fidei deerant 2. Sed qui supplet quod minus erat, addit: non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non incedit in via, sed recedit a via. Ad illud autem quod de Evangelio opponunt, respondemus ita: Quia cum dicat in eo veritas Spiritum sanctum a Patre procedere, non addit solo, et ideo etiam a se procedere non negat: sed ideo Patrem tantum nominat, quia ad eum solet referre etiam quod ipsius est, quia ab illo habet.
ARTICULUS VII.
Contrarium sacrae Scripturae quid sit?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Qui aliud vel aliter prædicaverit, id est, contrarium, etc. »
Illa enim expositio non videtur conveniens : quia non quodlibet aliud est contrarium.
Ad hoc dicendum, quod in expositio-
nibus tenet talis ratio, quod nihil aliud est nisi contrarium : omne enim quod pertinet ad declarationem, intus est : et id quod non est intus, contrarium est. Unde Anselmus : « Omnis veritas sacrae Scripturae veritas est, quæ sacræ Scripturae non contradicit. »
QUÆRITUR etiam quæ sit fidei regula quam tangit, ibi, « Qui autem prætergreditur regulam, etc. »
Et dicendum, quod regula fidei est concors Scripturarum sensus cum articulis fidei : quia illis duobus regularibus præceptis regitur Theologus.
D. Quod Græci in sensu nobiscum conveniunt, etsi verbis differant.
Sciendum est tamen quod Græci conftentur Spiritum sanctum esse Filii, sicut et Patris : quia et Apostolus dicit, Spiritum Filii 3. Et veritas in evangelio, Spiritum veritatis 4. Sed cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio : etiam in hoc in eamdem nobiscum fidei sententiam convenire videntur, licet in verbis dissentiant.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
An idem sit dicere Spiritum esse Filii, et Spiritum esse a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio. » Licet enim ad hoc possit haberi ratio ex natura genitivi qui secundum suum nomen originem notat : tamen sunt aliae quamplures habitudines quas notat, sicut cum dico, cappa Socratis, vel forma imaginis, vel natura hominis : in quorum nullo notat originem principii.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis non potest esse aliud : sed in creaturis non oportet quod genitivus notet semper habitudinem originis, licet illam principaliter notet : et ideo ab ea denominatur. Ratio autem quare in divinis oportet quod sit idem, dicta est supra : quia divina non possunt habere diversitatem et distinctionem quam notant constructurens obliquorum, nisi tantum secundum relationes originis. Si ergo in ista locutione, Spiritus Filii, obliquus notet distinctionem inter Spiritum et Filium, illa erit secundum originis relationem : et ita sequitur, quod idem sit Spiritum esse Filii, et a Filio.
ARTICULUS IX.
Quare Latini ausi fuerint addere symbolo edito in concilio, Qui ex Patre Filioque procedit,cum Graeci ad hoc non fuerint vocati, nec concilium indictum?
rimus apponere symbolo edito in concilio, et quare in additione Episcopi eorum non sint vocati, vel quare concilium non fuerit indictum?
Ad omnia haec respondet Augustinus Solutio. quod non est additum quod in illo erat intellectum : quia quod in alio est intelle&um et inclusum, si hoc exprimatur, non debet dici additum : sed quod latuit inclusum, sit manifestatum : sicut etiam ,de descensu ad inferos nihil in secundo symbolo continetur, et licet addere et nobis et eis. Necessarium autem fuit addere processionem Spiritus sancti a Filio : sicut dubitatio Graecorum ipsorum adhuc probat.
Praeterea, Non oportuit ad hoc eos vocare, cum auctoritas fuerit publicandi apud Ecclesiam Romanam : praecipue cum unicuique etiam particulari Ecclesiae liceat id quod Catholicum est promulgare, propter aliquam necessitatem per cantum et legendas publicas.
Ernota , quodoctoconciliageneraliainprimitivaEcclesiacelebratasunt : q u a - tuorabApostolis , etquatuoraPatribus . AbApostolisprimumproelectioneMa - thiælocoJudæ . Secundum , deelectioneseptemdiaconorum . Tertium , decircum - cisionenonimponendaillisquicredide - r u n t . Quartum , denonprohibendislega - libusillotemporeJudæispropterscan - dalum , necredereturVetusTestamen - tumtamquamsacrilegumabjiciendumesse . EthæcquatuorenumeranturinquadamGlossasuperActusprimo . Q u a - tuoretiamfueruntPatrum , scilicetNi - cænum , Ephesinum , Chalcedonense , etConstantinopolitanum .
<--- Page Split --->
E. Auctoritatibus Græcorum ostendit Spiritum sanctum procedere etiam a Filio.
Unde etiam quidam eorum Catholici Doctores, intelligentes unam eamdemque fore sententiam prædictorum verborum, quibus dicitur Spiritus sanctus procedere a Filio, et esse Filii, professi sunt Spiritum sanctum etiam procedere a Filio. Unde Athanasius in Symbolo fidei : « Spiritus sanctus a « Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. » Ecce Spiritum sanctum aperte dixit procedere a Patre et Filio. Didymus etiam eorum maximus Doctor in libro II de Spiritu sancto, Spiritum sanctum a Filio procedere dicit : Salvator, inquit, qui est veritas, Non enim loquetur a semetipso 1, hoc est, non sine me et sine neo et Patris arbitrio, quia inseparabiliter est a me et a Patris voluntate : quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est. Item, Spiritus sanctus qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a veritate, consolator manans ex consolatione. Nam Cyrillus Episcopus in Epistola Nestorio directa, ait : Spiritus intelligitur pro 2 se secundum quod Spiritus est, et non Filius : sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre 3. Joannes quoque Chrysostomus in Homilia quadam de expositione symboli sic ait : Iste est spiritus procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult. Idem, in alia Homilia : Credendum est Spiritum sanctum Patris esse et Filii. Istum Spiritum sanctum dicimus Patri et Filio coæqualem, procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores 4. Ecce a Doctoribus Græcorum aperta habemus testimonia, quibus Spiritus sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio.
<--- Page Split --->
sanctus procedit a Filio ut velum, et non ut amor.
ARTICULUS X.
An Spiritus sanctus procedat a Filio ut verbum, vel amor ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Spiritus sapientiæ non potest audire a Filio loquente quæ nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, etc. »
Ex hoc enim sequitur, quod Spiritus
Ad hoc dicendum, quod loqui est manifestare se : intellectus autem manifestat se verbo : et tale loqui notionaliter sumptum non convenit nisi Patri : et proferri sic non convenit nisi Filio. Loqui autem essentialiter sumptum convenit tribus. Est autem loqui etiam manifestatio affectus sive voluntatis : et hæc manifestatio non fit in verbo, sed amore procedente ab affectu sive voluntate : et sic Spiritus sanctus profertur a Filio vel a verbo.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XII.
A. Utrum Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio ?
Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio, utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio : quod nititur haereticus ostendere, ita dicens: Si processit utique Spiritus sanctus a Patre, processit utique aut nato jam Filio, aut non nato Filio. Si vero jam nato Filio processit, ante natus est Filius quam processerit Spiritus sanctus : praecessit ergo nativitas Filii processionem Spiritus sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit quam Filius genitus fuerit.
B. Responsio Augustini ad id quod primo quaerebatur, scilicet an prius a Patre quam a Filio processerit.
His et ejusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis respondet Augustinus in libro XV de Trinitate, dicens : In illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt per quae posset ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus. Numquid ergo possumus quaerere utrum jam processerat de Patre Spiritus sanctus, quando natus est Filius: an nondum processerat, et illo nato de utroque processit? Non possunt prorsus ibi ista quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut ex consequentii perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, intelligat sine tempore processionem Spiritus sancti de utroque 1. Ecce his verbis absoluta est quaestio illa qua quaerebatur, Utrum prius processerit Spiritus sanctus a Patre quam a Filio ?
<--- Page Split --->
dere immediate a Verbo, et sic immediate est a Filio.
- Item, In vestigio suc est, quod bonum est immediate post verum : cum ergo verum attribuatur Filio, et bonum Spiritui sancto, videtur Spiritus sanctus immediatius esse a Filio quam a Patre.
SED CONTRA :
Sed contra
« Item quæritur, Cum Spiritus sanctus a Patre procedat et a Filio, etc. »
Hic incipit pars illa in qua probat Magister, quod non prus et plenus ab uno procedit quam ab alio.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ostendit, quod non prius a Patre quam a Filio procedit. In secunda autem probat, quod non plenius vel principalius procedit ab uno quam ab alio, et solvit auctoritates quae videntur esse contra hoc, ibi, C, « Nunc tractandum est quod secundo quærebatur. »
In prima parte sunt duo, scilicet objecti o, et solutio quæ incipit ibi, B, « Hiset hujusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosus. »
Ex hoc patet sententia primi capituli.
ARTICULUS I.
Utrum Spiritus sanctus immediate procedit ab utroque ?
Incidit autem dubium primo hic in Littera, Utrum Spiritus sanctus immediate procedat ab utroque ?
Videtur, quod non : quia
In divinis est ordo naturae quo alter sit ex altero, et secundum hunc ordinem Ecclesia Filium ordinat ante Spiritum sanctum : ergo videtur, quod a Filio procedat immediatius quam a Patre.
Item, In mente sic est, quod amor procedit immediate a notitia : cum ergo mens sit imago Trinitatis, videtur simi liter in Trinitate Spiritus sanctus proce-
'Quidquid convenit alicui principaliter, et alii non principaliter, immediatius erit principali quam non principali : a Patre (ut dicunt Sancti) principaliter procedit Spiritus sanctus, a Filio autem non principaliter : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
Item, Quod convenit alicui proprie, et alii non proprie, immediatius est illi cui convenit proprie quam ei cui convenit non proprie : sed Sancti dicunt, quod Spiritus sanctus proprie procedit a Patre, a Filio autem non adeo proprie : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.
Item, Quod Spiritus sanctus procedat a Patre, hoc habet Pater a seipso : quod autem procedit a Filio, hoc habet Filius a Patre : et quod a seipso convenit, immediatus convenit quam quod ab alio habetur : ergo a Patre immediatius procedit quam a Filio.
Item, Quidquid habet Filius etiam de absolutis, refert ad Patrem, sicut mea doctrina non est mea 1 : ergo similiter etiam est in potestate spirandi Spiritum sanctum . ergo immediatus convenit Patri quam Filio.
SED CONTRA utrumque videtur, quod Sedcontra æqualiter : quia
Quidquid procedit a duobus, non ut duo, sed ut unum sunt simplex et indivisibile, hoc æqualiter procedit ab utroque, Spiritus ita procedit a Patre et Filio, ut probatum est in præcedenti distinctione 2 : ergo æqualiter procedit ab utroque.
Item, Detur quod inæqualiter procedat : ergo non æque referuntur Pater
<--- Page Split --->
et Filius ad actum spirandi : quaecumque autem non æque referuntur, non una numero proprietate referuntur ad actum - ergo Pater et Filius non habent unam numero proprietatem in sprando, quod falsum est.
Cætera quæ possent objici, in præcedenti distinctione expedita sunt.
Solutio . Dicendun , quodæqueim - medateSpiritussanctusprocedtabaturoque : licetqudamdicantalter : sedeorumopinioaboltaestmodo : ethocideo , quaSanctucommunterdicunt , quodprocedtabcisinquantumipsinpersonissuisdistinctentesunumsuntinsubstanta : ethocintellgtur , sicutsupraexpositumest , quodsubstantiaetessentianonaccipiunturhicabsolute : sedproutestinrationepotentiaquæconjunctaactuiquasmediumefficitursecundumintellectuminterpureessen - tialeetpurepersonale : etsicintalicomparationenaturaestinPatreetFilodistnctisuna , eoquodinhocnulladi - vidateosoppositionisrelatio : etsecun - dumhoc , quodproceditabeisutunumsunt , æqueimmediateprocedtabaturo - q u e .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ordo in divinis non ponit prius et posterius, nec mediatum et immediatum : eo quod ordo naturae non est ordo simpliciter, sed secundum quid, scilicet quo alter sit ex altero, non alter prior altero est secundum intellectum, ut supra probatum est : non enim in divinis aliud est esse personae, et aliud relativi . et cum relativa sint simul natura, etiam personae simul erunt natura, et secundum intellectum.
Ad ALIUD dicendum, quod imago creata in multis deficit in repræsentando exemplar : tamen potest dici, quod ex æquo egrediuntur a mente verbum et amor, licet amor sit ab utroque : præcipue si ponimus verbum menti coevum, ut videtur dicere Augustnus.
Ad ALIUD dicendum, quod in vestigio est ordo, et in hoc non respondet Trini-
tati : sed tantum in qualicumque unione trum in substantia una.
Ad m quod objicitur in oppositum, Ad object.1 dicendum quod Sancti dicunt. quod principaliter convent Patri : non ut designetur quod immediatior sit processioni quam Filius, sed ut notetur auctoritas esse penes Patrem, secundum quam ipse principum non de principio existens, est principium totius divinitatis m Filio et Spiritu sancto.
Ad ALIUD dicendum, quod proprie diAd object 2. citur convenire Patri, ex eo quod non recipit aliunde sicut Filius : et non ideo, qua immediatior sit : unde principaliter refertur ad auctoritatem, et proprie ad modum habendi potentiam spurandi.
Ad ALIUD dicendum, quod habere ab Ad object.3. alio, vel non habere ab alio, non causat mediatum et immediatum, sed auctoritatem et subauctoritatem.
Ad ULTIMUM dicendum, quod refert ut Ad object 4 ad auctorem : non ut ad eum qui imme diatior sit in spirando, vel potentior, vel efficacior.
ARTICULUS II.
Utrum Spiritus sanctus prius procedit a Patre quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, quod « si processit Spiritus samctus a Patre, etc. » Videtur enim, quod processit primum a Patre : quia
Dicit Philosophus : Primum et principium idem dico : sed Pater est principium non de principio : ergo primum processit a Patre.
Item, Dicit Philosophus, quod prima causa est in qua est status : ergo primum principium est in quo est status : cum ergo in ordine naturae qui est in divinus, non sit status nisi in Patre, Pater videtur esse primum principium spirationis Spiritus sancti.
<--- Page Split --->
Item, Prima causa est secundum Philosophum quae causat non supposita alia : ergo a simili principium primum est quod principiat non supposito alio. Filius autem principiat Spiritum sanctum supposito principio sui, quia supposito Patre : Pater autem non supposito alio : ergo videtur. quod Pater sit principium primum Spiritus sancti, et Filius sit principium secundum.
Item, A Sanctis conceditur, quod principaliter procedit a Patre : quare non ita conceditur, quod primo a Patre ?
Item, Videtur quod objectio haeretici teneat : quia nato vel non nato opponuntur ut affirmatio et negatio circa idem : ergo alterum necessario est dandum : quia affirmationis et negationis nullum est medium.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod non est concedendum, quod primo procedat a Patre : quia cum primum dicat ordinem, et omnis ordo ponat prius et posterius, oportet dicere, quod posterius procederet a Filio.
Ad 1. Unde ad primum dicendum est, quod primum et principium convertuntur in ratione causae : sed licet nos principium dicamus esse in divinis, non tamen dicimus causam propter rationem supra assignatam : et ideo principium et primum in divinis non convertuntur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod prima causa est in qua status est in resolutione causatorum in causam : talis autem non est resolutio in divinis : quia causatum non est in eadem simplicitate cum causa : et ideo non adeo simpliciter suscipit esse causae prime, sicut est in ipsa : propter quod locum habet resolutio causati ad causam per abstractionem ejus quod habet a causa prima, et superaddito : sed in divinis non habet locum propter uniformem in omnibus personis simplicitatem : in eadem enim simplicitate Filius habet essentiam, in qua est in Patre : et ideo non est ibi aliqua causa prima vel secunda respectu alterius.
Ad aliud dicendum, quod causa prima causat non supposita alia, eo quod prima non addit super secundam, sed potius abstrahit : causa vero secunda ideo non causat nisi supposita prima, quia secunda addit super primam, et non abstrahit e contrario, scilicet causae prime : sed quia in personis divinis non est talis abstrac tio, et talis additio, ideo nulla est causa prima, et nulla secunda, nec principium primum vel secundum.
Ad aliud dicendum, quod principaliter secundum intellectum quo accipitur a Sanctis, non ponit primum, sed auctoritatem in Patre : ut in praecedenti quaestione dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet natum et non natum habeant modum oppositionis contradictoriorum : tamen propositiones in quibus ponuntur non sunt contraditoriae, istae scilicet, aut processit jam nato, aut processit jam non nato : quia negatio non fertur ad compositionem, et ideo sunt amba affirmative. Est instantia : Sit quod Socrates non sit musicus, haec est falsa, Socrates est musicus homo, et haec similiter, Socrates est musicus non homo : licet homo et non homo habeant modum oppositionis contradictoriorum. Si autem secundum hunc modum inferatur, Spiritus processit Filio jam nato, aut non processit Filio jam nato : tunc videtur dicendum, quod utraque duplex est : cum enim dico, processit Filio jam nato, significari possunt duo tempora : unum per adverbium quod significat nunc propinquum praesenti, ut dicit Philosophus : nato autem participium consignificat praeteritum tempus : et tunc illa duo tempora ordinata sunt, quod adverbium dicit nunc significatum juxta ponens ad quod terminatus est actus vel passio importata in participio, et sic falsa est locutio sub hoc sensu, Filius prius natus erat, et postea processit Spiritus sanctus : et in eodem sensu contradictoria est vera. Si autem participium abstrahatur a tempore, et consignificet perfectionem nativitatis, et ad-
<--- Page Split --->
verbium dicat præsens æternitatis, sicut supra notatum est 1, vera est affirmativa et contradictoria falsa sub hoc sensu, Spiritus sanctus processit dum natus est Filius perfecta nativitate : ex hoc enim non significatur prioritas unius vel alterius, sed potius simultas secundum modum æternitatis.
Sed tunc potest esse dubium, si distinguibilis est propositio, quare Augustinus eam neget simpliciter. Et ad hoc dicendum, quod per occasionem calumniæ neget : quia simplicitas fidei fugit calumniam : vel forte quia hæreticus ipsam sumebat in primo sensu tantum.
C. Hic agitur de eo quod secundo quærebatur, scilicet an plenius vel magis processerit a Patre quam a Filio?
Nunc tractandum est quod secundo quærebatur, scilicet an plenius aut magis procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio ? Ad quod dicimus, quia sicut non ante procedit a Patre quam a Filio, ita non plenius vel magis procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen in libro XV de Trinitate 2 dicit, quod Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre. Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius : nec donum Dei nisi Spiritus sanctus : nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit Spiritus sanctus principaliter, nisi Deus Pater. Ecce audistis, quia Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre. Sed ne te hoc turbaret, ipse continuo ex quo sensu hoc dixerit, aperit, dicens : Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur : sed hoc quoque illi Pater dedit non jam existenti, et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet, et Spiritus sanctus spiritus esset amborum. Ecce exposuit ipsemet quomodo Spiritus principaliter procedat a Patre : non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio : sed quia cum procedat a Filio, hoc ipsum habet Filius a Patre.
ARTICULUS III.
Utrum Spiritus sanctus plenius a Patre procedat quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « Nunc tractandum est quod secundo
quaerebatur, etc. » Videtur enim plenius procedere a Patre : quia
Propter quod unumquodque tale, id magis est tale : sed Filius non spirat nisi propter Patrem qui dat ei spirare : ergo Pater magis spirat.
Item, Quod principaliter convenit, magis convenit quam quod non principaliter : ergo Pater magis spirat.
Item, Omnis causa primaria magis
<--- Page Split --->
influit super causalitatem quam secundaria : sed Pater est principium non de principio : ergo magis influit spirationem quam Filius.
Solutio. Omnia hujusmodi argumenta facile solvuntur per antedicta : quia non magis spirat Pater quam Filius : et quod dicit Philosophus, intelligit de causis in quibus non est æqualis influentia : si enim ex principiis influentibus super conclusionem cognoscimus conclusionem, necesse est ut principia magis cognoscamus : talis autem diversitas non est inter Patrem et Filium : quia licet Pater det, et Filius accipiat, tamen idem accipit, et secundum æquale m simplicitatem et virtutem ut est in Patre, et per acceptum æquipotens est Patri danti, nisi quod in Patre est auctoritas.
Ad alud dicendum, quod principaliter non ponit magis, sed auctoritatem, ut dictum est.
Ad alud dicendum, quod Pater non est causa prima Filii, nec etiam principium primarium, propter rationes dictas in praecedenti quaestione.
ARTICULUS IV.
An principalius procedit a Patre quam a Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: « De quo procedit principaliter Spiritus sanctus, etc. »
Videtur enim falsum : quia
Si do tibi æquum jus in meis, ex tunc æquam etiam habes auctoritatem : ergo cum Pater dederit Filio æquum jus in suis, ut possit spirare ex eadem auctoritate, videtur Filius spirare sicut Pater, et ita principaliter, nec auctoritatem nec prioritatem nec plenitudinem potest notare : ergo locutio simpliciter falsa videtur.
Praeterea, Si haec conceditur, Spiritus sanctus est a Patre principaliter, potestne similiter per oppositum concediista, Spiritus sanctus est a Filio secundario ? Videtur, quod sic : quia dicitur principaliter respectu secundarii.
Solutio. Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur a Patre principaliter procedere propter auctoritatem quæ est in Patre.
Ad ut autem quod contra objicitur, 8 dicendum quod si tu das mihi æquum jus in tuis, æque possum tuis uti sicut tu : sed nisi sim ingratus, collationem ipsam semper in te refero : et sic est inter Patrem et Filium : quia Filius refert in Patrem quod in veritate suum est, eo quod ab illo.
Ad alud dicendum, quod non potest haec concedi, Spiritus est a Patre principaliter, et a Filio secundario, et hujus causa est : quia principii auctoritas non importat rationem prioris vel primi in Patre, ut supra monstratum est : et ideo non opponitur secundario, sed ei quod est ab alio habere quod Spiritus sanctus procedat ab ipso : et haec conceditur et verum est.
D. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus proprie procedere a Patre.
Ex eodem sensu etiam dicitur procedere proprie de Patre. Unde Hieronymus in expositione Catholicæ fidei Nicænique symboli ait : Credimus in
<--- Page Split --->
Spiritum sanctum, qui de Patre procedit proprie 1. Item, Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre esse proprie. Et item, De Patre Filius, et Spiritus sanctus proprie et vere de Patre procedit. Ecce aperte dicit Spiritum sanctum proprie esse de Patre, et proprie procedere a Patre. Quod non est ita intelligendum, tamquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio, sed quia hoc habet Pater a se non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus. Filius autem non a se, sed a Patre hoc habet, ut de ipso sit et procedat Spiritus sanctus.
tur? nullum enim illorum convenit nisi ratione auctoritatis: ergo videtur, quod idem sint haec tria.
ARTICULUS V.
Quomodo Spiritus sanctus differenter dicatur procedere a Patre principaliter, proprie, et per se?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ex eodem sensu dicitur procedere proprie de Patre. »
Quid differens dicat principaliter, proprie, et per se, quae hic Patri attribuun-
SOLUTIO. Dico, quod idem dicunt, scilicet auctoritatem processionis esse in Patre, sed diversa ratione : quia in auctoritate tria sunt : unum quod principiat primo quidquid in divinis principiatur : et ratione hujus convenit ei principaliter. Aliud est quod non ab alio habet hoc, et ratione hujus convenit ei per se. Tertium est, quod hoc soli convenit, et ratone hujus convenit proprie : quia proprium est quod uni soli convenit.
E. Ex eodem sensu etiam dicitur Spiritus sanctus esse, et mitti a Patre per Filium.
Forte etiam juxta hanc intelligentiam dicitur Spiritus sanctus mitti per Filium, et a Patre esse per Filium. Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in libro XII de Trinitate, ait: In Spiritu sancto luo ex te profecto et per eum misso. Item, Ante tempora unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus sanctus tuus est: quod etsi sensu non percipiam, tamen teneo conscientia. In spiritualibus enim rebus tuis hebes sum. Item, in eodem: Conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod regenerationis meae symbolo professus sum, semper obtineam : te Patrem scilicet, et Filium tuum una tecum adorem, Spiritum sanctum
<--- Page Split --->
tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, promerear. Ecce aperte dici Spiritum sanctum a Patre per Filium et mitti, et esse: quod non est intelligendum quasi a Patre per Filium minorem mittatur vel sit, sed quia ex Patre et Filio est, et mittitur ab utroque: sed hoc ipsum habet Filius a Patre, ut ab ipso et sit et mittatur Spiritus sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione, ut ostenderet in Patre esse auctoritatem. Inde est etiam, quod veritas ostendens Patrem esse auctorem processionis qua procedit Spiritus a Filio, dixit in Evangelio, De Patre procedit 1, cum et de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 2 quaerit, Si de Patre et Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit, De Patre procedit ? Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, sicut et de quo et ipse est: sicut ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me 3. Si ergo hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris: quanto magis illic intelligendus est Spiritus sanctus de ipso procedere, ubi sic ait, De Patre procedit: ut non diceret, De me non procedit. A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim Deus de Deo), ab illo utique habet ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus. Et ideo Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Quapropter qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 4: non sine vita existenti jam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit. Intelligat etiam sicut habet Pater in seipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut etiam de isto procedat idem Spiritus sanctus, et utrumque sine tempore.
Ita ergo dictum est Spiritum sanctum de Patre procedere, ut intelligatur quod etiam procedit de Filio, de Patre esse et Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius, de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus sanctus: sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habeant prius et posterius : quia ibi omnino nulla sunt.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
De verbo Hilarii quo dicitur, Spiritum sanctum tuum promerear, qui ex te est per unigenitum.
Deinde quaeritur de hoc verbo Hilarii : « Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear, etc. »
Ex hoc videtur sequi, quod principium sit in Filio per auctoritatem : sicut præpositus facit hoc per regem : virtute enim præpositionis notatur auctoritas in re accusativa.
Solutio. Præpositio æquivoce ponitur cum diversis casualibus : quandoque enim notat auctoritatem in casu cui adjungitur : quandoque subauctoritatem, ut dicunt quidam : tamen verbum subauctoritalis non invenitur positum a Sanctis. Sed dicendum, quod notat quandoque auctoritatem, si in alio ponitur auctoritas, ut cum dicitur, Rex facit per suum præpositum. Ita Hilarius dicit hic, et intendit quod Spiritus sanctus sit a Patre et Filio, et quia hoc Filius habet a Patre : sicut etiam hic exponitur.
ARTICULUS VII.
An quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quidquid habet, de Patre habet Filius, etc. »
Sed non habet nisi per generationem : ergo per generationem habet quidquid habet : sed habet processionem Spiritus sancti a se : ergo per generationem habet illam : ergo processio est per generationem, quod falsum est, cum dicant diversos fluxus.
Item, Si quidquid habet Filius, habet a Patre : ergo quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque : ergo quod procedit ab utroque, habet ab utroque : ergo quod procedit a Patre, habet ab utroque : ergo quod procedat a Patre, habet a Filio, quod falsum est.
Ad haec et hujusmodi sophismata dicendum, quod quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem : sed non sequitur, quod totum sit natum quod habet, sicut supra est determinatum : quia Filius natus est, et generatione est, et alia sunt in ipso per identitatem ad natum : et sic vis processiva est in ipso, sive spiratio activa.
Ad aliud dicendum, quod quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque divisim et conjunctum : quia totum habet a Filio, et totum habet a Patre : quod autem infertur : ergo quod procedit ab utroque, etc., possumus dicere sicut communiter solvitur, quod est commutatio prædicamenti : quia procedere non est quid, sed ad aliquid.
Sed quia posset opponi quod secundum hoc non valeret ratio Augustini probantis quod Filius habet a Patre quod ab ipso procedat Spiritus : quia quidquid habet, habet a Patre. Concedatur haec, quod quidquid habet, habet ab utroque, et concedatur conjunctum tantum : et si postea infertur : ergo habet a Filio quod procedit a Patre, patet quod non sequitur : quia ab immobili suppositione procedit ad mobilem.
Si autem objicitur, quod hoc est contrarium hujus quod dictum est, scilicet quidquid habet, habet ab utroque divisim et conjunctim, Dicendum, quod non : quia prima suppositio non est nisi pro
<--- Page Split --->
substantialibus : cum autem assumitur secunda, in distributione termini clauditur, etiam notionaliter conveniens : et quia notionale est in utroque conjunctim, ideo non est mirum si variatur supposi-
tionis modus. Vel potest dici, quod etiam ratio Augustini non tenet de Filio nisi gratia materiae : in forma enim peccat mutando quid in ad aliquid.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO XIII.
A. Quare Spiritus sanctus cum sit de substantia Patris, non dicatur genitus, vel Filius, sed tantum procedens?
Post hæc considerandum est, quantum a talibus quales nos sumus, intel- ligi potest, cum Spiritus sanctus procedat de Patre, et sit de substantia Pa- tris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere : et cur non dicatur Filius? Quare autem Spiritus sanctus non dicatur vel sit natus, et ideo non sit Filius, Augustinus ostendit in libro XV de Trinitate ¹, dicens : Si Spi- ritus sanctus filius diceretur, amborum utique Filius diceretur : quod ab- surdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi Patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Absurdissime ergo filius diceretur amborum, id est, Patris et Filii. Ambo- rum enim filius diceretur, si eum ambo genuissent : quod abhorret om- nium Sanctorum ² sensus. Non ergo ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. His verbis ostenditur, cur Spiritus sanctus cum sit de Patre, non tamen dicatur genitus vel filius.
DIVISIO TEXTUS.
« Post hæc considerandum, quantum a talibus quales nos sumus, etc. »
Hic incipit pars illa, in qua determinat Magister differentiam generationis, et processionis. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod Spiritus sanctus non potest dici genitus, eo quod non sit natus ut Filius. In secunda au- tem determinat, quod non potest dici in-
genitus, eo quod ipse non sit non ab alio, ut Pater, ibi, E, » Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus. »
Prima harum habet tres partes : in quarum prima tangit, quare Spiritus san- ctus non dicatur natus vel filius, sed tan- tum procedere. In secunda tangit e con- verso, quare Filius dicitur nasci et pro- cedere, ibi, B, « Cum autem Spiritus sanctus non dicatur natus, etc. » In ter- tia ostendit, quod ineffabilis est distin- ctio inter nasci et procedere dum hic vivi- mus, ibi, C, « Inter generationem vero Filii, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Qualis est differentia generationis et processionis in divinis ?
Incidit autem dubium circa primum de differentia generationis et processionis. Videtur autem nulla esse differentia multis rationibus, quarum quaedam sunt universales, et probabiles : quaedam autem propriæ.
Universales sunt ista :
Inter speciem et genus differentia non assignatur, sed inter speciem et speciem ejusdem generis : cum ergo omne quod nascitur, procedat, et non e converso, ut dicit in ista lectione Augustinus, inter generationem et processionem nulla est differentia, ut videtur.
Item, Ea quae distinguunt hypostases ejusdem naturae, aut differunt numero, aut specie. Si numero : hoc non potest esse : quia differre numero, est differre materna : ergo si distinguuntur hypostases divinae naturae, per ea quae differunt specie oportet distinguere : sed procedere et nasci non differunt specie : ergo inter ea non est talis differentia quae constitutiva sit diversarum personarum.
Item, Quidquid secundum unam rationem sui nominis pluribus convenit, non distinguit inter illa : ergo a simili quidquid secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto, non distinguit inter Filium et Spiritum sanctum : procedere autem secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto : ergo non distinguit inter cos.
Praeterea, Ex propriis videtur probari, quod nulla differentia sit : omnis enim emanatio vel fluxus alicujus de aliquo, aut distinguitur penes terminum a quo, aut distinguitur penes terminum ad quem, aut penes ipsam emanationem,
aut penes duo illorum quaecumque sint simul, aut penes omnia tria : sed in divinis sunt duae emanationes Filii et Spiritus sancti, utraque a substantia Patris, et utraque in substantia, et utraque substantiali hoc modo emanationis, quia nihil de accidente est mixtum, et nihil minus accipit unus de substantia Patris quam alius : ergo videtur, quod in nullo differant.
Si forte dicas, quod Spiritus sanctus est a duobus : hoc non solvit : quia posito quod sit ab uno, adhuc Spiritus sanctus non erit Filius, sicut dicunt Graeci. Si autem dicas, quod Filius est imago Patris, et non Spiritus sanctus : et hoc iterum non solvit : quia non esse similem in his quæ quasi exterius sunt convenientia, non dirimit rationem generationis et filiationis, dummodo hujusmodi emanatio sit ibi substantialiter similis : Spiritus autem sanctus in omnibus substantialibus simulsi est Patri : ergo non est distincto inter Filii generationem, et processionem Spiritus sancti.
Si forte velles dicere, quod est differentia in modo emanationis sic : quia generato est in simile specie et forma et ratione, processio autem non : hoc nihil est : nos enim non litigamus de nomine, sed de re ipsa : Spiritus ergo cum sit similis Patri in forma, in specie, in natura, in substantia, et in omnibus absolutis, videtur quod Spiritus erit natus sicut Filius.
Si forte dicas, quod generatio est opus naturae, processio autem est opus voluntatis, eo quod Spiritus procedit per modum dilectionis. Contra : Opus voluñtatis, ut dicit Damascenus, est creatio : ergo secundum hoc Spiritus esset creatus, quod falsum est : ergo non erit processio Spiritus opus voluntatis secundum illam rationem qua dividitur opus voluntatis contra opus naturae : redit ergo adhuc, quod processio Spiritus sit opus naturae : et ita Spiritus est natus sicut Filius.
- Item, In inferioribus est motus et mutatio, et motus et mutatio simul : et
<--- Page Split --->
determinant Philosophi, quod motus est de subjecto ad subjectum, eo quod non potest moveri aliqua specie motus nisi actu ens et subsistens : mutatio autem inter substantiam et non substantiam fit simpliciter : mutatio autem conjuncta motui est in materia subjecta formis habentibus contrarietatem : quae, inquam, materia procedit et exit ad actum alicujus formae. Omnes autem hujusmodi motus et mutationes determinantur et trahuntur in species penes terminum ad quem sunt. Ergo licet in divinis desit id quod motus et mutationis est, eo quod non sit ibi exitus de potentia ad actum : cum tamen non desint termini inter quos sunt emanationes divinae, videtur quod penes terminos distingui debeant : hic autem terminus utrobique non est nisi substantia et suppositum : ergo videtur, quod ambae emanationes, scilicet Filii, et Spiritus sancti, sint unius rationis : ergo nulla differentia inter unam et aliam.
Item, In omni natura in qua est communicatio secundum fluxum originis hypostasum, est una ratio exitus omnium hypostasum illius naturae. Hoc probatur per inductionem in singulis, homine, asino, leone, et sic de aliis : ergo cum in divinis non sit communicatio naturae pluribus hypostasibus nisi secundum fluxum originus, videbitur una ratio communicationis naturae esse in Filio et Spiritu sancto : ergo videtur, quod nulla sit differentia emanationum unius, et alterius.
Item, In omni natura sic video, quod ubi est eadem ratio naturae in specie, in illis est etiam eadem ratio suppositorum : quia enim Socrates et Plato sunt unius rationis in hoc communi quod est homo, sunt etiam unius rationis in hoc communi sequenti id quod suppositum est : non enim alia ratione Socrates est suppositum hominis, quam Plato : quia tunc suppositum æquivoce diceretur de illis : ergo cum natura divina non solum unius rationis,
sed etiam numero sit in Filio et Spiritu sancto. videtur quod eadem ratio suppositi sit in eis : ergo si unus est Filius, et alius : vel si unus non est Filius, nec alius.
Item, Omne quod distinguitur ab alio, aut distinguitur substantiali differentia, aut accidentali : accidentalis autem differentia in divinis nulla est : ergo si differunt Filius et Spiritus sanctus, per substantiam differunt : et hoc est falsum : ergo videtur, quod si unus dicitur nasci, et alius dicetur nasci : vel si unus si unus procedere, et alius similiter procedere dicetur.
Item, Supra ' habitum est, quod non est in divinis nisi relatio originis : una autem est relatio originis in omnibus originatis in natura una, sicut probatur inducendo in singulis : ergo videtur cum ambo, scilicet Filius et Spiritus sanctus originati sint, quod habent unam originis rationem.
Præterea, Similia quæ inducuntur, non videntur valere : cum enim dicitur, quod ex sole procedit lumen, et calor : quorum unum attribuitur Filio, alterum Spiritui sancto : non est vera similitudo : qua licet utrumque sit ex sole, tamen alterum tantum ex eo quod est naturale soli, et disponit ipsum, scilicet lumen : calor autem non : quia sol nec calidus, nec frigidus est in natura sui, ut probatum est in naturali Philosophia : ergo secundum hoc Spiritus sanctus esset effectus Patris in natura aliena, et non in natura divina procederet, quod falsum est.
Præterea, Si sol emittat radios per adspectum ad Saturnum vel aliam stellam, numquam calefaciet eam : ergo si divinus sol emittat lumen in id quod est naturae divinae, ex hoc non procedit calor aliquis, ut videtur : ergo nihil valet simile per quod distingutur inter generationem et processionem.
Si forte dicas, quod ex sole procedat
<--- Page Split --->
radius, et lumen : et ita duo sunt distincta : tunc adhuc non valet similitudo, quia lumen est qualtas disponens radium, et solem, et non est diversæ proprietatis : ergo videtur secundum hoc, quod adhuc non possit distingui inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti.
Si autem dicas, quod in igne invenitur similitudo vera distinctionis : quia ab igne procedit lumen, et calor, et utrumque exit ab igne. Iterum hoc non valet duabus rationibus : quarum una est, quod lux non est naturalis igni, ut dicit Alexander Philosophus : quia non lucet in sphæra sua : aliter enim tegeret a nobis stellas, quia corpora luminosa tegunt ea quae sunt post se : sicut una stella eclipsat aliam, quando subjicitur ei inter nostrum visum, et illam quae est superior. Alia ratio est : quia etsi dabimus, quod ignis de natura sua luc et, non tamen calor, et lumen reducuntur ad eamdem naturam in igne : sed unum ad lucem, et alterum ad calorem : ex hoc igitur tunc sequitur, quod Filius et Spiritus sanctus non essent ex eadem natura Patris, quod hæresis est.
Præterea, Si hæc distinguuntur ab invicem, sicut se habebit distinguens ad distinguens, sæ distinctio ad distinctionem, et distinctum ad distinctum : sed distinguens a distinguente differt substantialiter, eo quod accidentalis distincti o in divinus nulla est : ergo distinctio a distinctione, et distinctum a distincto differunt substantialiter : sed distincti sunt Filius et Spiritus sanctus : ergo Filius et Spiritus sanctus differunt substantialiter : quæcumque autem differunt substantialiter, unum eorum habet aliquam substantiam quam non habet aliud : ergo aliqua substantia est in Filio, quæ non est in Spiritu sancto, quod falsum et hæreticum est : ergo non differunt emanationes duæ inter se.
Item, In omnibus in quibus est univocatio unius communis naturae, est
unus actus univocus, per quem una natura propagatur ex uno. Hoc probatur in singulis. Ergo si univocatio naturae divinae est in Filio et Spiritu sancto, erit actus univocus quo illa natura ex uno Patre est accepta : ergo si per generationem accipit Filius, per generationem accipit et Spiritus sanctus : vel si procedendo accipit Spiritus sanctus, eo modo accipiet et Filius.
Si forte aliquis velit instare primæ probationi in stellis, in quibus est natura una, et tamen non propagantur ex una stella : instantia ridicolusa est : quia stelle non sunt unius naturae quæ sit forma speciei : quia si hoc esset verum, cum determinatum sit quod etiam sint unius materie non diversificata per impressiones peregrinas, sed tantum habentis potentam ad motum circularem, omnis stella cum omni stella esset ejusden effectus, quod est absurdum, et contra peritos astrorum.
Si autem forte volet aliquis instare per Angelos : adhuc minus dubia est instantia : quia non est probatum, quod Angeli sint ejusdem speciei : vel si sunt, ut quidam dicunt, non est instantia : quia in eis non est natura communicabilis, ut supra probatum est 1 : prima autem propositio est de his m quibus natura communicabilis est per organis actum vel proprietatem.
- Item, Non videtur esse differentia quam quadam de novo hic invenerunt, scilicet quod duo sint in divina natura, scilicet esse sive essentia, et spiritualitas ipsius : et ideo penes ista duo sunt duo actus communicationis naturae, scilicet generatio quae communicat esse et essentiam, et processio quae communicat spiritualitatem. Aut enim spiritualitas vocatur attributum divinum, quo ipsa natura divina distinguitur a natura corporali : aut spiritualitas vocatur vis spirativa, de qua habitum est supra 2. Si primo modo : tunc nihil est quod dicunt :
<--- Page Split --->
quia hoc in nulla natura communicabili est, quod alio actu originis communicetur essentia ipsius, et alio secundum rationem proprietas differentiarum ejus ab alius naturis alarum rerum : in generatione enim hominis nascitur hic homo, et eadem generatione per consequens habet, quod rationalis est, quod bipes, quod animal disciplinae susceptibile, et alia omnia hujusmodi : ergo videtur, quod communicatio hujusmodi spiritualitatis non admittit diversum actum communicationis suæ ab actu communicationis essentiae vel naturae. Præterea, adhuc redibit idem inconveniens quod prius fuit : quia generatione accipit Filius et naturam et spiritualitatem, et processione accipit Spiritus sanctus et naturam et spirtualitatem naturae : ergo videtur, quod idem sit generare et procedere.
Si forte dicas, quod Filius secundum prius accipit naturam, et secundum posterius accipit spiritualitatem, vel per hoc quod spiritualitas est idem illi : sed Spiritus sanctus secundum prius accipit e converso, scilicet spiritualitatem, et accipit naturam per hoc quod est posterius ad illam, vel per hoc quod est idem illi, eo quod in divinis non est prius et posterius. Contra : Omne quod accipit naturam aliquam et proprietatem ipsius naturae substantialem, secundum prius et per se accipit naturam quam proprietatem quae est consequens, vel idem illi : non est ergo ratio, quod dicas Spiritum per se accipere spiritualitatem, quia hoc est contra omnem intellectum.
Item, Omnis hypostasis per se subjicitur naturae, et proprietati naturae, per consequens : cum ergo Spiritus sit hypostasis divinae naturae, per se subjicietur naturae et per consequens secundum intellectum proprietati ejusdem sive attributis.
Item, Cum in divina natura multa sint attributa æque notionalia sicut spiritualitas, sicut æternitas, incommutabilitas, simplicitas, bonitas, potestas, et hujusmodi : quare non esset aliqua communi-
catio naturae penes hypostases secundum omnia ? Si dicas, quod hoc est ideo, quia illa respiciunt actum, spiritualitas autem naturam : hoc plane frivolum est : quia incommutabilitas, simplicitas, æternitas, nullum actum determinant, sed naturam solam.
Si autem dicatur, quod spiritualitas non sumitur hic a spiritualitate naturae, sed a visprativa, hoc est aliud : quia vis spirativa (ut supra probatum est) est per se, vel in persona : tunc quaero si illa vis spirativa producit perfectum in ratione spiritus, et non naturae : vel perfectum in ratione naturae, et non ratione spiritus : aut perfectum in utroque : et tunc aut productio primo est de natura, et propter identitatem de ratione spiritus : aut e converso per se est productio spiritus, et propter identitatem spiritualitatis ad naturam est etiam productio naturae : quia non potest pluribus modis variari, nisi dicas quod est æque utriusque, vel neutrius : quod autem hic dicitur propter identitatem, ideo fit quod in divinis propter omnimodam simplicitatem non est prius et posterius, sed idem : tamen ratio diversa est.
Si primo modo, scilicet quod processio dicat productionem spiritus, et non naturae, sequitur haeresis Sabellii, quod Spiritus sanctus non accipiat naturam a Patre procedendo: et est etiam contra auctoritates Augustini hic inductas. Si secundo modo, scilicet quod processio dicat productionem naturae, et non spiritus, sequitur quod Spiritus sanctus non debeat dici spiritus, sed Filius, quod iterum falsum est. Si tertio modo, scilicet quod processio dicat productionem perfectionis in natura, quae productio etiam sit spiritus propter identitatem spiritualitatis ad naturam: tunc sequitur, quod Spiritus eodem modo procedet quo Filius: generatio enim divina est productio perfecti in natura, qui etiam perfectus est spiritus, eo quod identitatem habeat spiritualitas cum natura: et hoc iterum falsum est. Si quarto modo, scilicet quod
<--- Page Split --->
processio dicat productionem e converso spiritus, et per identitatem dicat perfectum in natura. CONTRA hoc est, quod omnis productio illius est per se quod immediatum est actui producenti: hoc autem in omni communicatione naturae est suppositum naturae: ergo non est prius attributi, quam ejus qui est natura perfectus. Si quinto modo dicas, hujus exemplum nec in spirituali natura, nec in corporali natura inventur, quod duo sint in uno ex æquo ordinata ad unum actum ut termini ejus secundum rationem. Si sexto modo dicas, tunc sequitur, quod Spiritus in divinus nulla productione producitur, quod frivolum est: ergo usta opinio novella stare non potest.
Sed forte propter istas rationes, nisi ad oppositum aliae fortiores inducerentur, haeresis confirmaretur. Unde sic proceditur ad oppositum :
- Omnis communicatio divinae naturae possibilis danda est ei : cum ergo possibilis sit ei communicatio personarum distractarum in amore, illa necessario danda est ei : ergo non erit illi tantum communicatio naturae per actum naturae, sed erit etiam communicatio amoris per actum amoris : amor ergo ille qui est a personis distinctis, aut est aliquid, aut nihil. Si nihil est : ergo non est amor. Si autem est aliquid, aut distinctum, aut non distinctum. Si non distinctum : ergo hoc non est persona distincta, sed potius est a natura. Si autem est distinctum, aut est proprietas, aut persona. Non proprietas : quia proprietas est in persona, non a persona : et distinguens, non distincta : ergo relinquit, quod sit persona : et sic habeo propositum in duabus conclusionibus intentis : quarum una est, quod Spiritus sanctus est persona. Secunda est, quod modus suae processionis non est modus processionis Filii.
eo quod unum sunt in natura. Et si quæro a te, Quare Filius est ejusdem naturæ cum Patre? tu dices quia genitus est a Patre : et quod nascitur, nascendo accipit naturam ejus a quo nascitur. Modo quæro ulterus, Si Pater et Filius possunt habere aliquam communicationem præter naturam ? Probo, quod sic : quia sic est inter ea quæ sunt ejusdem natura, quod in societate vitæ unusquisque de proprio suo dat alii in amore et amicitia : ergo Pater distinctus de proprio suo potest dare Filio, et e converso : illud autem est amor: ergo amor est inter Patrem et Filium distinctus, et ut distincti sunt, non tamen in quantum sunt unum in natura : illud autem quod sic dat Pater, aut est a Patre distincto, aut ab eo in quantum communicat in natura cum Filio. Si primo modo : tunc habeo propositum : quia tunc amor est a Patre et Filio, et distingutur a personis eorum aliter quam Filius a Patre. Si secundo modo : ergo ille amor non procedit ex proprio Patris, et ex proprio Filii : et sic deficientiores in amando erunt Pater et Filius, quam ego et tu : quia ego possum tibi ex proprio amorem impendere, et tu mihi. Si forte dicas, quod ille amor non est persona: hoc nihil est, quia hoc supra probatum est 1. Si autem dicas, quod amor ille est in Patre virtute essentiae divinae, et ita non est proprius : hoc itcrum nihil est : quia etiam potentia generandi est in Patre virtute essentiae : et tamen generare proprium est Patris, et non essentiae : ergo licet vis spirativa amoris st in Patre et Filo ratione essentiae, nihilominus tamen diligere quod dicet exitum hujus amoris ab utroque, erit proprum et distinctvum : ita etiam in me et te potentia amandi nos invicem, est in nobis virtute naturae communis mihi et tibi : et tamen diligere nos invicem, mihi et tibi est proprum.
- Item, In inferiori natura nobili video duplicem modum processionis : na-
<--- Page Split --->
tura enim processit in communicationem per actum generationis, qui propter imperfectionem est de potentia in actum : voluntas autem unius procedit in alium per amorem, qui processus propter imperfectionem naturae est accidentalis : cum igitur natura inferior exemplata sit a superiori, videtur quod isti duo processus nobilius sunt in superiori natura : ergo erit ibi generatio sine exitu de potentia ad actum, et erit ibi processio amoris sine accidentali natura : et sic sicut Filius generatur secundum substantiam a Patre, ita Spiritus secundum substantiam procedit ab utroque : et tamen unus modus non est alter.
Item, Quorumcumque processuum propria principia differentia sunt, et ipsi differentes sunt: sed principium amoris est voluntas, principium generationis est natura: ergo processio Spiritus sancti differt a generatione Filii, sicut differunt voluntas et natura. Si forte dicas, quod voluntas in Deo idem est quod natura, non est instantia: quia supra 1 probatum est, quod licet talia attributa sint in Deo idem, tamen non sunt synonyma, et differunt in relatione ad actus: hic autem ego accipio naturam ut natura principium est generationis, et voluntatem ut principium est amoris, ergo procedit ratio inducta sine impedimento instantiae.
Item, Cum duæ sint communiones in natura nobili, una ad esse, altera ad bene esse, ambæ habebunt aliquid respondens in Deo, cum utraquet si nobilitatis: sed illa quæ est ad bene esse in creatura nobili, differt ab illa quæ est ad esse in re communicata, et modo communicationis: quia res communicata in una est esse naturae, res autem communicata in alia est amor: cum ergo omnimoda sit simplicitas in superiori, si illæ communicationes inferuntur in divina, oportet quod non differant re naturae, sed modo: quia aliter non essent duæ: ergo in divinis modus processionis Filii differt
a modo processionis Spiritus sancti : et tamen id quod communicatur utroque modo, erit substantialiter unum quod est natura vel substantia : et hoc est verum.
Item, Objicitur per similia : videmus enim simile in mente humana, et angelica, quæ imago Trinitatis est, quod alius est processus notitæ a mente, et alius est processus amoris : et tamen re idem est amatum, et notum, qua substantia mentis: ergo similiter erit in divinis.
Item, Videmus a sole procedere lumen, et radium, et in radio ab eodem sole procedere virtutem vivificativam : cum ergo Spiritus vitam det, et Filius lumen scientæ infundat, patet quod ambo isti diverso modo, simul tamen a sole divino oriuntur.
Item, Non est idem modus procedenti s ut nexus distinctorum, et procedenti s ut distincti : Filius autem omnis sive in Deo, sive in natura, procedit a Patre ut distinctus, amor autem omnis procedit ut nectens distinctos : ergo non est idem modus processionis istorum duorum.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate processio Spiritus sancti differt a generatione Filii : et media istarum ultimarum rationum ostendit numerum et rationem differentiarum : et sunt in universo septem differentiæ quæ colligi possunt.
Prima est ex parte principi a quo : quia una est a potentia generandi in Patre, alia autem a potentia spirativa : quæ licet secundum rem non differant, tamen vere et non synonyme sunt in Deo.
Secunda est quam hic tangit Augustinus, quod Filius est ab uno, Spiritus autem sanctus est a duobus : non ut a patre et a matre, sed ut una et ejusdem rationis potentia spirantibus eum.
Tertia est, quia processio Spiritus sancti est ex communione consensus Patris et Filii distinctorum : Filius autem est
<--- Page Split --->
penes communicationem naturae : quae licet iterum in Deo idem sint re et subjecto, tamen haec identitas non impedit diversitatem modi in procedendo : quia identitas ex attributo simplicitatis causatur, et rationem propriam non tollit ab utraque communicatione.
Quarta est penes procedentes : quia Filius procedit ut distinctus in esse, Spiritus autem sanctus per modum bene esse distinctorum : quod tamen ab ipso non tollit naturae perfectionem : quia in divinis qudquid est per bene esse vel esse, totum perfectum in substantia et hypostasi est : et ideo duct etiam Augustinus, quod Spiritus est jucunditas et delectato duorum.
Quinta sumitur iterum ex parte eorum qui procedunt : quia Filius dicit rationem accipientis naturam, Spiritus autem sanctus dicit rationem accipientis et nectentis eos a quibus accipit, sicut supra est determinatum.
Sexta est sumpta penes aptitudinem procedentium : quia Filius per hoc quod filius est, nihil dicit nisi relationem ad Patrem : et ideo non ponit aptitudinem ad hoc quod donetur, cum st ex natura, sed aptitudnem ad hoc quod sibi impendatur : Spiritus autem sanctus per hoc quod ut amor procedit ex liberalitate Patris, ponit aptitudnem ad hoc quod ipse donetur : et ideo dicit Augustinus, quod ab aeterno ut donabilis procedit : donum enim est Patris et Fili quod sibi invicem gratuito amore impendunt : est etiam ulterius donabile nobis quamvis numquam daretur.
Septima differentia est quam etiam tangit Augustnus in libro XIV de Trinitate, quod amor est in mente, non ut natus, sed ut spiratus : qua appetitus ejus tenuis quidem est in mente, etiam antequam gignat notitiam suam : qui tamen appetitus fit amor notitae jam natae : et ideo ipse potius est unio parentis et prolis quam natus : et differentia haec Augustini fundatur super hoc quod uniens aliqua duo, necessario distinguitur
ab utroque : et ideo amor qui est unio parentis et prolis, necessario non habebit nomen et rationem parentis, nec habebit nomen et rationem prolis.
His habitis, respondendum est ad objecta per ordinem.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod inter genus ut genus acceptum et species non assignatur differentia : quia genus et species sunt secundum rem magis rationes convenientiae quam differentiae, licet secundum haec nomina species et genus, quae secundae intentionis nomina sunt, opponantur relative, ut dicit Porphyrus : sed inter speciem et genus pro specie postum et loco speciei, assignatur differenta : et ita est hic : quia processio specialem modum emanationis Spiritus sancti exprimit. Nec fiat hic vis de specie et genere : sed quaecumque communitas eorum quae non convertuntur ad invicem, vocetur habitudo generis et speciei : eo quod in divinis non est species et genus, sicut infra ostendetur.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo sumpto procedere, ut dictum est, procedere et nasci differunt specie : et haec objectio fundatur supra falsum.
Praeterea, Hoc est etiam falsum quod differentia numero semper differant materia : quia dicit Philosophus, quod numerum etiam facit differentia causae et causati sine materia, sicut est numerus etiam in intelligentus agentibus secundum decem ordines, quae secundum Philosophos causantur ab intelligentia prima quae est Deus. Vel, si hoc extraneum videtur, tunc innitamur verbo Damasceni ducentis, quia differentia est 'causa numeri, et numeri personarum erit causa distincto personarum : et sicut dicimus numerata differre, ita dicimus differre causam numeri : et ideo sicut distinctae personae differunt personarum numero, ita proprietates distinguentes differunt numero proprietatum. Bene tamen concedo, quod in nulla una persona vel duabus vel tribus sunt duae proprietates differentes tantum nu-
<--- Page Split --->
mero, et non specie proprietatum : quia non sunt duæ paternitates, nec duæ filiationes, nec duæ innascibilitates, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod id quod est principum convenientiae, non est principium distinctionis : sicut id quod probatur de pluribus, principium est convenientiae plurium de illo : sed hoc modo non accipitur hic, quando quaeritur differentia inter generationem et processionem : sed potius verbum procedit specialiter exprimit emanationem Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod si ex propriis loquamur, sicut oportet in divinis, tunc emanatio Spiritus sancti distinguitur ab emanatione Filii, et quantum ad principium a quo, et quantum ad terminum in quem, et quantum ad ipsam emanationem. Principum enim a quo est processio Spiritus sancti, est vis spirativa, vel consensus Patris et Filii : principium autem a quo per se est generatio a Patre, est vis generativa ut generaliva. Terminus similiter in quem hoc modo prout potest in divinis accipi terminus, in una parte est Filius, et in alia est amor personalis, vel donum Patris et Filii. Modus emanationis unius est generatio, alterius est dilectio notionalis vel spiratio.
Ad 10 autem quod objicitur de ratione imaginis, dicendum quod bene conceditur, quod hoc non operatur multum ad distinctionem.
Ad 10 quod ulterius contra objicitur, quod substantialis est fluxus Spiritus et a substantia et in substantiam, dicendum quod non impedit differentiam assignatam : ideo quia id quod in divinis est gratia simplicitatis naturae, non tollit propria a personis : sed si tolleret, tunc procederet objectio. Licet enim Pater vere sit natura divina, et Filius vere sit natura divina, non tamen Pater est Filius : et licet generatio vere sit natura divina, et processio vere sit natura divina, non ta-
men generatio est spiratio vel processio hoc modo dicta, nec modus generationis est modus processionis : et hoc accidit, quia a substantia a qua procedit Filius, non eodem modo significandi procedit Spiritus sanctus : sed Filius est ex ipsa secundum quod est vis generativa in Patre, Spiritus autem sanctus ex ea est secundum quod est vis spirativa in Patre et Filio : et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit sic : Est autem et discretio in supersubstantialbus theologus : non quam dixi tantum quod secundum ipsam unitionein immixte et inconfuse collocatur unaqueque principalium personarum : sed quod et ea quae sunt supersubstantialis Dei fecunditatis, non convertuntur ad se invicem. Ex hoc accipitur, quod in unitate et simplicitate naturae sunt discretiones personarum et proprietatum immixte et inconfuse, et non convertuntur ad se invicem propter naturae simplicitatem : qua, sicut dicit ibidem Dionysius : Solus fons substantialis deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis propria religiose thearchicarum personarum. Ergo propria non convertuntur super se ex simplicitate essentiae : et ideo licet substantia sit amor, substantia sit Filius, et substantia sit vis spirandi, et substantia sit vis generandi, et substantia sit generatio, substantia sit etiam spiratio : non sequitur, quod non differant ab invicem generatio et spiratio : sicut non sequitur, Substantia est Pater, et eadem substantia est Filius : ergo Pater et Filius ab invicem non distinguuntur.
Ad 10 autem quod objicitur, utrum sic differant, quod Filius dicat secundum rationem generationis fluxum in simili specie et natura, Spiritus autem non : dicendum, quod Spiritus sanctus non sit in simili natura et substantia et ratione sicut Filius, licet modo significandi et proprietate differant, ut patet ex praehabitis.
<--- Page Split --->
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod in inferioribus est potentia et extus ejus ad actum qui est motus vel mutatio vel utrumque: et terminus est in quo motus est in motum esse, vel mutatum esse : et talia non est ponere in divinis. Et si dicas, quod secundum rationem intelligendi spiratio est Spiritus, sicut generatio Filii : licet non sit generatio producens Filium de non Filio, nec spiratio producens Spiritum de non Spiritu : tunc bene dico, quod Spiritus et Filius distinguuntur, quia uuus procedit ut amor, alius autem ut filius : et sic denominantur ab eis emanationes eorum, scilicet spiratio a Spiritu, et generatio a Filio. Et si objicis, quod in utroque est acceptu substantiae, jam solutum est hoc : quia hoc non impedit distinctionem.
Ad aliud dicendum, quod in inferiori natura non est communicatio in toto et perfecta : generans enim communicat naturam per generationem, et descendit partem, nec totum dat : et dat idipsum quod dat, in potentia materiali, ex quo tamen possit fieri simile in specie, et non habens eamdem naturam numero cum dante : et hoc magnae imperfectionis est : omnis enim natura quae se potest communicare eamdem in numero et specie, multo libentius facit hoc, quam se communicet in specie tantum. Et probatio hujus est : quia si in communicatione quaeratur salus et permanentia naturae quae indita est per appetitum unicuique, multo intensius quaeritur permanentia in eadem natura numero, quam in eadem specie : et hoc experimentum docet quemlibet, ut dicit Apostolus ad Roman. viii, 22i. Et adhuc, II ad Corinth. v, 4 : Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, id est, corpore, ungemiscimus gravati, eo quod noturus exspolari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Similiter si quaeritur jucunditas so-
cietatis in pluribus hypostasibus, major habetur in conjunctis in eadem numero natura, quia illae hypostases a se dissentire non possunt, quam in eadem specie et non numero : et ideo cum in inferiorubus ista optima naturae communicatio esse non possit, appetitur ea quae est post eam possibilis inferiori naturae, scilicet ut communicetur in specie. Similiter inferior natura quando communicat affectum intimum, libenter in affectu vellet quod substantia ejus procederet in illum quem sicut se diligit, et in amore ipso esset substantia : sed propter materalitatem et ignobilitatem esse non potest : et ideo duo modi communicandi imperfecti in inferioribus, sunt in superiori natura secundum perfectam rationem, scilicet communicatio naturae, ita quod genitus et generans sunt in eadem natura : et communicatio consensus, ita quod ipse consensus sit substantia et suppositum : unde quod in inferiori natura est tantum unus modus communicationis naturae, hoc est ex imperfectione, sicut ostensum est.
Ad aliud dicendum, quod licet unius rationis sit communicatio suppositi, non tamen oportet quod idem sit distinguens supposita : hoc enim in nulla natura est, quod eadem proprietas quae singularitatem conferendo supponit huic naturae, sit singularitatem conferens etiam alii qui substat eidem naturae : et ideo illa objectio sophistica fuit, tamquam ex ratione suppositi posset haberi una ratio distinguendi supposita.
Ad aliud dicendum, quod hoc nihil est quaerere, utrum isti modi differant differentia substantiali vel accidentali : sicut nec aliquid est dictu in divinis, utrum personae differant differentiis substantialibus, vel accidentalbus : quia sermones secundum materiam inquirendi sunt : unde dicendum, quod differunt proprie-
1 Ad Roman. viii, 22 et 23 : Semus quod omnus creatura ungemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsu primitas
spiritus habentes, et ipsi intra nos geminus, adoptonem filorum exspectantes, redemptionem corporus nostri, etc.
<--- Page Split --->
tatibus quæ non sunt accidentia, sed propter omnimodam simplicitatem sunt substantia: non tamen sunt differentiae substantiales, quia 'non faciunt differre secundum substantiam et essentiam, quæ una numero est in divinis, sed faciunt distngui personas suis proprietatibus: et ipsæ proprietates distinguuntur seipsis, quia aliter iretur in infinitum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nulla distinctio est in divinis nisi per relationes originis: sed jam ostensum est, quod ratio originis in divinis non est una, sed duplex: est enim Pater origo Filii per generationem, et Pater et Filius origo Spiritus sancti per processionem: et ostensum est, quod in natura omnimodæ perfectionis communicatio amoris conjunctam habet sibi communicationem naturae in ipso amore et dono.
Ad id quod objicitur contra similitudines inductas, dicendum quod utrumque simile satis bonum est, dummodo debite intelligatur: sicut enim supra diximus ex auctoritate Hilarii, comparatio terrenorum ad Deum nulla est: et si qua nos interdum afferimus exempla, nemo putet ea in se perfectionem rationis continere. Unde dicimus, quod ex sole est lumen, et calor: sed calor æquivocæ dicitur ad calorem elementi, et calorem solis: nisi enim esset ex sole calor, non diceret Philosophus in libro XVI Animalium, quod semen movet calore cœli, et calore elementi, et calore animæ: sed verum est, quod ille calor, ut dixi, non est unius rationis cum calore inferiorum: sicut enim motus secundum locum refertur ad immobile primum, ita necesse est quod alterans omne referatur ad alterans primum, non motum secundum qualitatem alterantem: omnis enim vera alteratio reducitur ad alterationem primarum qualitatum, et alteratio primarum qualitatum ad elementa, et hæc ulterius ad virtutes stellarum quæ alterant et non alterantur, sicut dicit Philosophus in libro de Natura orbis. Sed verum est, quod in hoc deficit simile, quod ad unam simplicem essen-
tiam solis non possunt reduci lumen et calor: quia sicut dicit Dionysius, causata recipiunt bonitatem causae inferiori modo quam sit in causa ipsa. Et ideo unum numero quod est in sole operans hæc duo significat quantum potest etiam unum simplex in natura divina.
Eodem modo dico ad id quod objicitur contra simile acceptum ab igne : quia ad minus in inferiori igne una species ignis lux est, ut dicit Philosophus, et unus ignis est lucens et calens, licet non simplici virtute. Sed quia per eminentiam a causato ad causam assurgimus, intelligimus processionem personarum esse in natura simplici in Creatore.
Ad aliud dicendum, quod hæc non est vera, Si generatio et spiratio in divinis differunt, quod substantialiter differunt, nec etiam accidentaliter: ostensum est enim supra, quod in divinis non sunt illæ propriæ differentiæ: sed est ibi proprietas quæ substantia est: unde generatio quæ est substantia, differt a processione quæ est substantia, et tamen non differunt substantialiter: et ratio hujus patuit supra.
Ad aliud dicendum, quod prima propositio vera est, licet quidam ferant instantias quas posuimus, et quidam evadere eam volentes ferunt instantiam in Heva, quæ non per generationem naturam humanam accepit. Sed instantia nulla est: quia miracula Dei nihil variant in habitudinibus naturalibus prædicatorum ad sua subjecta in propositionibus. Concedendo ergo primam, dicimus quod hoc quod in inferioribus non est nisi unus modus communicationis naturae, et non communicationis naturae per amorem ei quem diligimus, hoc est imperfectionis, ut supra ostensum est: quæ si detrahatur, et aliud quod nobilitatis est, Deo attribuatur, erit vera propositio: et tamen in Deo erit duplex modus communicationis naturae per consensum voluntatum, et per generationem.
Ad id quod objicitur, quod ista communicatio non sit penes spiritualitatem
Ad 13
Ad 14.
<--- Page Split --->
quæ naturae divinae attributum est, quantum possum intelligere, videtur esse concedendum. Sed bene concedo, quod est penes spiritualitatem quæ est vis spirativa, ut supra determinatum est.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum sit primo et per se naturae vel spiritualitatis, sive spiritus, dicendum quod in divinis nihil est prius, et nihil est posterius : sed penes intentiones nominum quibus significatur emanatio, ponit vis sprativa per se rationem ad spiritum in eo quod spiritus vel amor est : sed omne quod procedit in divinis a persona distincta, perfectum in substantia et distinctum est, ideo per identitatem hypostasis cum tali ratione amoris, est ille amor qui procedit, hypostasis perfecta et distuncta : et haec videtur esse intentio Augustini in libro VI de Trinitate, ubi dicet sic : Spiritus commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est : at ipsa communio, consubstantialis et coaeterna est : quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur charitas : et haec quoque substantia, quia Deus substantiaest, et Deus charitas est1. Hic innuit, quod per intentionem nominis virtutis spirandi per se ponatur processio amoris : sed quia totum perfectum est quod est in divinis, ideo amor est substantia et hypostasis perfecta : et ideo videtur concedendum, quod productio per se est spiritus, et propter perfectionem naturae divinae et identitatem substantiae cum amore, sit spiritus productus persona perfecta : et hic est quartus sex modorum quos tangit objectio.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod immediatum et mediatum non est in divinis : sed bene concedo, quod secundum rationem intelligendi per nomen, vis spirativa per se est ad spiritum : et hoc est actus non terminus, sed quasi terminus : et hoc potest bene esse in divinis, ubi est communicatio naturae duplex, sicut diximus : sicut cum dico,
Ego diligo id quod per se procedit a me, in actu verbi significatum est amor.
Et quod objicitur, quod actui communicationis naturae immediata est hypostasis ut est haec substantia, dicendum quod hoc est verum in actu in quo natura communicatur in natura, hoc est, in generatione : in alio vero modo communicationis non est verum : sed potius est e converso.
ARTICULUS II.
Utrum Spiritus sanctus possit dici Filius amborum a quibus procedit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in primo capite, ibi, « Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, etc. »
Haec enim ratio non videtur valere : quia quamvis non procedat ab ambobus, adhuc erit differentia inter generationem et processionem : et illam debuit assignare Augustinus.
Si dicas, quod etiamsi non procedat ab ambobus, tamen diceretur Spiritus amborum, sicut Graeci dicunt eum esse Spiritum Filii, non autem a Filio : et ita sequeretur, quod si esset Filius, esset Spiritus Filii. CONTRA : Quia hoc esset verum si cum dicitur, Spiritus Filii, construeretur genitivus in habitudine causae efficientis vel principii, et non posset habere aliam constructionem.
Ad hoc dicendum, quod Augustini objectio fundatur supra rationem necessariam, et supra auctoritatem canonis. Ratio autem necessaria posita est supra 2, ubi probatum est, quod Spiritus sanctus procedit a duobus. Auctoritas autem illa habetur ad Roman. VIII, 9, ubi dicit Apo-
<--- Page Split --->
stolus Spiritum esse Spiritum Filii 1. Et habitudine causae efficientis : et hoc subene concedo, quod secundum veritatem pra probatum est 2, ubi quaesitum est, si non potest habere constructionem nisi in idem sit Spiritum esse Filii et a Filio.
B. Cum Spiritus sanctus non dicatur genitus, cur Filius dicatur procedere?
Cum autem Spiritus sanctus non dicatur genitus, sed tantum procedens, quaeri solet, Cur Filius non dicitur tantum genitus, sed et procedens? Sicut ipse in Evangelio Joannis ait, Ego ex Deo processi vel exivi, et veni in mundum 3. Non ergo tantum Spiritus sanctus procedit a Patre, sed etiam Filius. Ad quod dicimus, quod cum uterque procedat a Patre, dissimiliter tamen. Nam Spiritus sanctus (ut ait Augustinus in libro V de Trinitate 4) procedit a Patre, non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum. Filius autem processit nascendo, exiit ut genitus. Ac per hoc illud elucescit ut potest, scilicet cur Spiritus sanctus etiam non sit Filius, cum et ipse a Patre exeat. Ideo Spiritus non dicitur Filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur sicut nos.
ARTICULUS III.
Utrum processio sit de ratione generationis et spirationalis ? et quare nomen processionis magis remaneat Spiritui sancto, quam Filio ?
aut ergo ut ens de ratione eorum, aut ut non ens de ratione eorum. Si dicas ut ens de ratione eorum, habeo propositum, quod univoce dicitur. Si autem dicas, quod ut non ens de ratione eorum, tunc convenit eis per accidens : et hoc falsum est : quia accidens non est in divinus.
Si autem detur, quod ut genus prædiQuæstunuc. catur, quaeritur quare magis remanet nomen Spiritui sancto quam Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit secundo capite B, ibi, « Cum autem Spiritus non dicatur genitus, etc. »
Ex hoc enim quod ibi dicit Augustinus, videtur quod processio sit de ratione generationis et spirationalis : prædicatur enim de ipsis, et non convertibiliter :
Item, si genus est, sequitur quod universale et particulare sint in divinis, quod repugnat summe simplici, ut dicit Boetius.
SOLVTO. Sicut supra determinatum
1 Ad Roman viii, 9 · Si quis spritum Christu non habet, huc non est eius. 2 Cf. Supra, Dist. XI, Art. 8. 3 Joan. xvi, 27 et 28 : Credidustus qua ego a
Deo exvi. Exvi a Patre, et veni in mundum, etc.
4 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Trinitate, cap. 14.
<--- Page Split --->
est' dico, quod nec ut genus, nec ut accidens, prædicatur aliquid in divinis nec de essentia nec de persona nec de notione : sed bene aliquid prædicatur in divinis ut significatum intentione communiori, quam id de quo prædicatur : licet enim in divinis semper eadem res sit in prædicato et subjecto, est tamen alius modus significandi : et ideo non valet distinctio sic facta, si prædicatur, quod prædicetur ut ens de ratione subjecti, vel prædicetur ut non ens de ratione subjecti : quia non opponuntur illæ duæ ut continilorar : sed sic dividendo, prædicatur ut ens, etc., vel non prædicatur ut n. etc. Concedo istam, non prædicatur ut ens, etc. In illo sensu quod negatur, includit totum prædicatum et determinationem prædicati.
Si autem quæritur, Qualiter prædicatur? Dicendum quod prædicatur ut idem sub altera intentione significandi.
Ad quæsuntuc. Ad 10 autem quod quæritur, Quare Spiritus sanctus nomen retnet? supra responsum, et quæsitum est. Sed hoc potest dici, quod ideo retinet, quia cum processio in inferioribus in duobus dicatur, scilicet in motu processivo, et egressu causati a causa, emanatio Spiritus sancti ad utrumque aliquam ponit similitudinem, ut supra probatum est : emanatio autem Filii non ponit similitudinem, nisi ad alterum, scilicet ad exitum causati de causa.
ARTICULUS IV.
Utrum Spiritus sanctus a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus, vel donum : et utrum Filius procedit ut donum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Procedit a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum, etc. »
Hoc enim non videtur verum.
Ratio enim dati et doni non videtur esse ut immediatum processioni vel procedenti : sed potius videtur esse consequens secundum intellectum eum qui procedit : unaquæque enim res prius est in se, quam in comparatione ad alterum : ergo procedens Spiritus sanctus prius est Spiritus in se, quam sit comparatus ad alterum : datum autem et donum dicunt comparationem ad dantem et ad eum cui datur : ergo videtur, quod ista consequantur procedentem, et sic nihil dicit Augustinus.
Item, Datum et donum est Spiritus sanctus ex tempore : temporale autem non est ratio æterni : ergo cum processio æterna sit qua procedit Spiritus sanctus, non videtur procedere ut datum vel donum.
SOLUTIO. Dicendum, quod procedit ut donum : probatum est enim, quod procedit ut amor gratuitus : ratio autem amoris gratuiti in eo quod gratuiti, est ratio prima doni quod donatur : quia quidquid datur sibi invicem a diligentibus, amor gratuitus est prius illo et causa illius : et ideo dicit Augustinus, quod amor qui est Spiritus sanctus, est donum in quo omnia dona donantur.
Ad OBJECTUM autem dicendum, quod in ista processione aliud est, quam in illa
<--- Page Split --->
deret flando quod spirando dabat occulte. Quia ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum de Filio, sed de ambobus utique nasceretur, sine dubio Filius diceretur amborum. Ac per hoc, quia filius amborum nullo modo esset, non oportuit nasci cum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus sanctus, procedendo de ambobus.
ARTICULUS V.
An duodecim modi generationis positi ab Ario hæretico sint sufficienter positi : an etiam alii sint addendi ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Inter vero generationem Filii, etc. » Sumo duodecim modos generationis quos Arius contra Victorinum disputans, induxit, qui licet hæreticus fuerit, tamen modi notabiles sunt et boni.
Primus est penes fluxum lineæ a puncto, si motu suo lineam facere posset.
Secundus est penes emissionem radii a sole vel alio corpore luminoso.
Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura fit in cera a sigillo.
Quartus est penes immissionem, ut quando a Deo immittitur homini bona voluntas.
Quintus est penes exitus proprietatis vel accidentis a principus subjecti.
Sextus est penes abstractionem intentionis ab hoc particulari, sicut species rerum generantur in anima.
Septimus est penes excitationem : sicut liberum arbitrium excitatum a gratia vel alio procedit in generationem actuum.
Octavus penes transfigurationem : sicut ex ære fit statua, et sicut figura in figura incisionis.
Nonus est penes productionem : sicut motus procedit ab immobili primo.
Decimus est penes exitum speciei a generatione per exitum differentiarum dividentium genus et constituentium speciem.
Undecimus est penes ideationem : sicut arca exterior est ab arca quae est in mente arcarii, et sanitas istus curati est a sanitate quae est in anima medici.
Duodecimus est penes nascentiam, ut homo filius nascitur ab homine patre.
Patet autem, quod ille hæreticus non omnes modos generationis enumerat : quia nascuntur ex putrefactione multa, et ex vegetabilibus, præcipue ex virtute stellarum quæ non tetigit : et ideo insufficiens fuit : et ideo a Victorino reprehenditur, et ostenditur quod nullius harum generationum divina generatio plenam habet similitudinem.
ARTICULUS VI.
Utrum illa sut concedenda, quod Pater sit auctor quod Spiritus sanctus procedit a Filio, et quod Pater sit auctor filiationis Filii, et quod sit auctor essentiae in Filio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Quonam Pater processumus ejus auctorem, qui talem genuit filium, etc. »
- Ergo quod Spiritus procedit a Filio, auctor est Pater : non autem est auctor nisi generando : ergo videtur, quod Pater generando sit auctor processionis Spiritus sancti : cujuscumque autem Pater est auctor generando, ille est filius :
<--- Page Split --->
ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit filius, quod falsum est.
Item, Cujuscumque Pater est auctor generando, illud genuit : processionis est auctor generando : ergo processionem genuit, vel in Filio ad minus genuit.
Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor filiationis Filii ? Videtur quod sic : quia si filiatio est in Filio, hoc est per generationem Patris : ergo videtur, quod ipse sit auctor filiationis Filii.
Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor essentiae in Filio ? Videtur, quod sic : quia ipse est auctor, quod essentia sit in Filio : ergo ipse est auctor essentiae Filii.
Sed, Cujuscumque Pater est auctor, ab illo distinguitur : sed Pater est auctor essentiae Filii : ergo ab essentia Filii distinguitur : sed a quocumque distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : ergo Pater non est essentia Filii, quod falsum est.
Eadem ratione probatur, quod Pater non est vis processiva vel processio, qua Spiritus procedit a Filio : si enim illius est auctor (ut dicit Augustinus) tunc ab illo distinguitur : et a quo distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : quia distinctum et a quo distinguitur, opponuntur relative in divinis : ergo Pater non est principium spiratonis quod est in Filio. Quod falsum est : quia persona est proprietas sua : unde cum eadem prophetas numero sit in Patre et Filio ad spirandum Spiritum sanctum, Pater est principium Spiritus sancti quod est in Filio : et ex hoc videtur ulterius sequi conclusio quae absurdissima videtur in divinis, quod cujuscumque Pater est auctor, hoc est ab ipso : et si ipse Pater est hoc cujus est auctor, ipse est hoc quod ab ipso est : quod supra reputatum est haeresis 1.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Pater est
auctor Filii, et omnium eorum quae sunt in Filio prout sunt in Filio : et bene concedo, quod omnium eorum quae sunt in Filio Pater est auctor per generationem vel generando.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud argumentum non sequitur : si enim dabo istam, Pater generando est auctor processionis Spiritus sancti a Filio : non sequitur, quod ipse auctor sit generando Spiritus sancti : sed sequitur, quod ipse generando auctor est quod Spiritus procedat a Filio, et hoc verum est.
Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, Cujuscumque Pater est auctor generando, illud genuit : nec in humanis tenet : quia cordis filii pater carnalis est auctor generando, nec tamen cor genuit, sed filium : actus enim generationis personæ non est nisi hypostasis, et alia fiunt in hypostasi : sed auctoritas respicit omnia quæcumque vel per se et primo, vel per accidens et consequenter habentur per generationem : unde processionem nec per se genuit, nec processionem in Filio genuit : sed genuit Filium qui nascendo accepit processionem, sicut omnia alia in quibus non opponitur relative Patri.
Ad ALIUD dicendum, quod Pater est auctor filiationis Filii, et hoc generando : non tamen genuit filiationem, sicut jam dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod Pater non est auctor essentiae in Filio : sed bene concedo hanc, quod Pater est auctor, quod et quia, vel quare est essentia in Filio : quia licet auctoritas sit respectu omnium quæ sunt in nato, non tamen est respectu eorum quæ aliquo modo se habent ad generationem ut termini, sive per se sive per aliud, sive primo sive consequenter : essentia autem, nec in se, nec in alia persona, se habet aliquo modo ut ens ab alio : sed essentia in Filio non est essentia secundum modum intelligendi, sed potius acceptio essentiae, et
<--- Page Split --->
modus habendi eam : et ideo illud aliquo modo referri potest ad auctoritatem generationis.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod auctoritas est causa distinctionis, eo modo quo refertur ad generata sive ad genitum : refertur autem ad genitum universaliter, non primo, neque per se : unde non est causa distinctionis simpliciter, sed secundum quid : verbi gratia cum dicitur, Pater est auctor quod essentia est in Filio, non sequitur, quod Pater distinctus sit ab essentia, vel ab essentia in Filio : quia neutro modo ipse est auctor essentiae : sed sequitur ex hoc, quod essentia est in Filio, hoc habet a Patre : et alio modo habet Pater essentiam, et alio modo Filius : quia Pater habet non ab alio, Filius autem ab alio.
Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod Pater est auctor processionis Spiritus sancti a Filio prout est a Filio : sed ex hoc, sicut jam habitum est, non sequitur, quod eadem processio activa non sit in Patre, sed quod non eodem modo habeat eam Pater quo habet eam Filius : et hoc verum est : quia Pater habet eam a se, et Filius habet eam a Patre : et hæc dis-
tinctio est in modo habendi, non in eo quod habetur.
ARTICULUS VII.
An bene sequitur, Spiritus temporaliter procedit a Filio : ergo ab æterno ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Ut a se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, etc. »
Non enim videtur valere argumentum de temporali processione ad æternam : quia Græci concedunt, quod a Filio mittitur : non tamen concederent quod a Filio procedit.
SOLUTIO. Bonum est argumentum : quia sicut infra probabitur, æterna processio significatur in temporali : mitti enim est cognosci quod ab alio sit per effectum approprabilem personæ : et ideo si significatur procedere temporaliter de ipso Filio, de necessitate etiam ab æterno procedit ab eo : et hoc infra ostendetur 1.
solutio,
D. Hic dicit, quod non valet inter illa duo distinguere.
Quid autem inter nasci et procedere intersit, de illa excellentissima natura loquens explicare quis potest? Non omne quod procedit, nascitur : quamvis omne procedat, quod nascitur. Sicut non omne quod bipes est, homo est : quamvis bipes sit omnis qui homo est. Hoc scio : distinguere autem inter illam generationem, et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa et ista est ineffabilis : sicut Propheta de Filio loquens ait, Generationem ejus quis enarrabit 2 ? Ita de Spiritu sancto verissime dicitur: Processionem ejus quis enarrabit? Satis sit ergo nobis, quia non est a seipso Filius, sed ab illo de quo natus est : non est a
<--- Page Split --->
seipso Spiritus sanctus, sed ab illo de quo procedit, et quia de utroque procedit, sicut jam ostendimus. De Spiritu sancto quomodo ipse de Deo sit, nec tamen ipse Filius sit, quoniam procedendo non nascendo legitur esse de Deo : jam superius, quantum visum est, disputavimus.
Expositio Textus.
Deinde quaeritur de illis tribus quae tangit, ibi, « Nescio, non valeo, non sufficio, etc. »
Quomodo differant ? Videtur enim esse inculcatio ejusdem.
Et dicendum ad hoc, quod nescire dicit defectum habitus in cognoscendo : non valeo autem dicit defectum rationis ad intellectum divinorum : non sufficio autem dicit obscuritatem quae remanet etiam post illuminationem fidei, propter obscuritatem speculi et ænigmatis.
E. An Spiritus sanctus debeat dici ingentius ?
Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus ? Ad quod dicimus, Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici. Unde Augustinus ad Orosium ait : Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum fides certa declarat : quia si dixerimus ingenitum, duos Patres videbimur affirmare. Si autem genitum, duos credere Filios culpamur. Sicut enim solus Filius dicitur genitus, ita et solus Pater dicitur ingenitus, eo quod ab alio non sit. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Pater, inquit, solus non est de alio. Ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium. Filius autem de Patre natus est : et Spiritus sanctus de Patre principaliter, et communiter de utroque procedit. Ideoque cum Spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen ingenitum non audemus, ne in hoc vocabulo vel duos Patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Ecce his verbis aperte ostendit Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum debere dici.
<--- Page Split --->
ingenitus: ergo illa fuit vera, est ingenitus : et hoc negat Augustinus.
- Præterea, Datur pro regula, quod si duo termini se habent sicut superius et inferius, et ambo negentur, vel conjungantur cum negatione, quod inferior efficitur superior, et e converso: verbi gratia, homo et animal se habent ita, quod homo est inferius ad animal: non homo autem superius ad non animal, cum de pluribus possit dici non homo, quam non animal. Ergo a simili cum communitate personarum ens ab alio, et genitus, se habeant sicut supcrius et inferius: si conjungatur eis negatio, de pluribus verificabitur ingenitus, quam non esse ab alio : sed non ens ab alio, verificatur de uno, scilicet de Patre: ergo ingenitus verificatur ad minus de duobus: ergo dicetur de Spiritu sancto.
« Nunc considerandum est, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua ostendit quod Spiritus sanctus non debet dici ingenitus. Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit per Augustinum quod Spiritus non dicitur ingenitus. Secundo, per Hieronymum ostendit, quod dicitur ingenitus, ibi, F, « Hieronymus tamen, etc. » In tertia solvit contrarietatem eorum, ibi, G, « Sed ut istam, quæ videtur, etc. » In quarta probat solutionem, ibi, H, « Quod autem Hieronymus ita acceperit, etc. »
ARTICULUS VIII.
Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus?
Incidit autem dubium circa primum capitulum, Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus ?
Videtur quod sic.
Dant enim Sophistæ pro regula, quod propositio de infinito prædicato, æquipollet negativæ, ut iste non est homo: et iste est non homo: cum ergo ista sit vera, Spiritus sanctus non est genitus, videtur etiam hæc esse vera, Spiritus sanctus est ingenitus.
Item, Spiritus sanctus aut est ingenitus, aut non est ingenitus. Si est ingenitus, habeo propositum. Si autem non est ingenitus: ergo non est non genitus: sed hæc æquipollet huic, est genitus: cum ergo hæc sit falsa, erit et hæc falsa, non est non genitus: ergo et ista, non est
SOLUTIO. Dicendum cum Damasceno, quod hoc quod dico ingenitum dupliciter dicitur: dicit enim sic 1: Oportet scire, quoniam ingenitum, per unum n scriptum scilicet, idem quod non factum significat. Ingenitum per duo n scriptum scilicet, ostendit, quod non generatum est: et dicit, quod in primo sensu genitum et non genitum distinguunt inter naturas, creatam scilicet, et increatam: quia divina natura est ingenita, id est, increata, secundum quod genitum dicitura a genes, id est, a creatione. Ingenitum autem in secundo significato convenit naturae creatæ et increata: quia aliquis in natura divina est ingenitus, ut solus Pater, ut dicit Damascenus, et aliqua alia etiam in natura creata dicuntur ingenita, sicut omnium animalium propriæ primæ hypostases, id est, individua quæ non nata, sed a conditione facta sunt, ut primi duo asini, et primi duo leones, et primi duo homines, et sic de aliis.
Tamen nota, quod secundum proprietatem Latinae linguæ non est ista distinctio : quia ingenitum per duo n, in Lati-
<--- Page Split --->
na lingua nihil significat : sed quod non est generatum, dicimus ingentum. Et ideo aliter dicendum, quod ingentium dupliciter potest recipere præpositionem, scilicet in vi privationis, et in vi negationis. Si recipiat eam in vi privationis, tunc non dicetur nisi de non nato, apto tamen ad hoc ut nascatur vel generetur : et sic nec de Patre, nec de Spiritu sanclo, nec etiam de Filio potest convenienter dici. Si autem recipiat præpositionem in vi negationis, tunc potest negare negatio extra genus, vel in genere. Si extra genus : tunc tantum valet ingentium, quantum ens non genitum, vel non ens genitum simplicter : et sic universaliter veriticatur de omnibus non ab aliis vel ab alio existentibus : et etiam de his quæ ab alio vel ab alius sunt, dummodo non sint per generationem ab alio vel ab aliis. Si autem negat in genere naturae divinae : adhuc potest facere triplicem negationem, scilicet quod negatio tantum neget genus generationis, vel tantum ipsam generationem relinquendo genus, vel utrumque simul. Verbi gratia, genus generationis est esse ab alio : potest ergo esse sensus, ingenitus, id est, non ens ab alio : ut ibi sistat negatio : et in hoc sensu sumit Augustinus in primo capitulo istius partis : et sic non convent nisi Patri. Vel potest esse sensus, ingenitum, id est, ens ab alio non per generationem : et sic negatio non finitur nisi ad specem geniti, et non ad genus : et sic non convenit nisi Spiritu sancto : sed in hoc sensu nullus Sanctorum hac locutione usus est. Tertio modo potest intelligi negatio finiti ad totum quod est in genito, id est, ad ens ab alio per generationem simul et conjunctim, ut idem sit ingenitum quod non ens ab alio per generationem : et communiter convenit Patri et Spiritui sancto : et in hoc sensu sumit Hieronymus.
Hac ergo habita distinctione, respondendum est ad primum, quod cum dicitur, quod propositio de infinito prædicato æquipollet negativæ, non sumitur in-
finitum et privativum idem. Non genitum enim non est idem cum ingenito, nec e converso, nisi in quodam sensu, ut jam dictum est. Unde licet Augustinus concedat Spiritum esse non genitum, secundum quod negatio negat totum quod ponit gentium : non tamen concederet, quod est ingenitus : quia hoc proprie convenit Patri, et est notio Patris secundum quod negatio non negat nisi genus genti, hoc est, ens ab alio : quia sic non convenit nisi Patri.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus est ingenitus, et non est ingentus in diversis sensibus, ut jam patuit : et ideo solutio ad illud etiam patet.
Ad aliud dicendum, quod ingenitum, secundum quod negatio subintellecta negat totum, efficitur superius ad non ens ab alio : sed in illo sensu non utitur Augustinus, sed Hieronymus, ut jam dictum est.
ARTICULUS IX.
Utrum non esse ab alio sit notio Patris, et utrum Pater et Filius possunt dici idem principium Spiritus sancti ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Pater, inquit, solus non est de alio, etc. »
Si enim non esse ab alio notio est Patris, videtur etiam per oppositum, esse ab alio notio esse Filii et Spiritus sancti, quod falsum est : ergo nec non esse de alio notio est Patris.
Item, Sicut Pater est innascibilis, ita etiam est improcessibilis : ergo videtur, quod hæc debeat esse notio sua, sicut innascibilitas.
Præterea, Sicut ingenitum esse secundum unum sensum convenit Patri et Spiritui sancto : ita improcessibilem esse convenit Patri et Filio : quare ergo non ponitur esse una proprietatum Patris et
<--- Page Split --->
Filii in communi, sicut Hieronymus ponit ingentum convenire in communi Patri et Spiritui sancto ? Si dicas, quod hoc impedit communitas : quia quod commune est, non habet intentionem proprii : quia proprium est quod convent uni soli. Hoc nihil est : quia spiratio activa secundum quam Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, communis est Patri et Filio : et tamen est notio : ergo ratio communitatis non impedit notionis intellectum.
Ulterius quaeritur, Si dicimus Patrem et Filium per unam notionem esse principium, utrum possimus concedere, quod sint idem principium?
- Videtur, quod sic : quia sunt principium : aut ergo sunt idem principium, aut diversum : quia idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens est : non autem sunt diversum principium Spiritus sancti Pater et Filius : ergo sunt idem.
2. CONTRA :
Supra 1 Magister noluit concedere de Patre et Filio, quod essent idem Deus, vel alius Deus : tamen concessit, quod essent unus Deus : cum ergo non magis unio sit Patris et Filii in communi notione qua spirant Spiritum sanctum, quam in essentia divina, videtur quod non debeat concedi, quod sint idem principium, vel aliud sive diversum.
Solutio. Dicendum ad primo quaesitum, quod ad esse notionis tria exiguntur : quorum unum est principale a quo etiam notionis vocabulum trahitur, scilicet quod per ipsum innotescat persona, vel personae, cujus est notio, sive quarum est notio. Secundum autem est, quod sonat aliquam dignitatem : quia personae nomen dignitatem sonat, sive nature, sive officii : communiter autem sonat dignitatem naturae : unde individua
aliarum naturarum praeter rationalem non vocamus personas, ut hoc lignum, vel hunc lapidem, eo quod non habent honorem imaginis in qua est similitudo divinarum personarum. Tertium est, quod aliquo modo habeat naturam relationis ad aliud : quia aliae proprietates in divinis esse non possunt, nisi relationes originis, ut infra probabitur 2.
Hus habitus, facile respondetur objectis. Ad primum enim dicendum, quod est de alio non pertinet ad dignitatem ex se : et ideo notio esse non potest. Dico autem ex se : quia ex modo aliquo superaddito posset notare dignitatem esse ens de alio, quod in inferioribus convent vilibus rebus, ut pilo lumbrico, pediculo : haec enim sunt exempla Augustini : ergo ex se non dicit dignitatem in persona : sed si adderetur esse de alio per generationem, tunc generatio dignitatem afferret ei quam non habet a se : quia genitus (ut dicit Hilarius) in honore est generantis : geniti enim honoris admiratio in honore generantis est : et hoc habitum est supra 3. Non esse autem ab alio de se dicit dignitatem, et in superioribus, et inferioribus : quia quod non est ab alio, eo ipso perfectissimum est et notissimum : et ideo illud est notio Patris.
Ad aliud dicendum, quod innascibilitas est notio quae includit in se improcessibilitatem ut partem sui : et hoc patet ex superiori distinctione posita de hoc quod est ingenitum secundum quod negatio negat genus geniti : qua sic tantum est notio Patris : tunc enim idem est innascibiltas quod est non existentia ab alio : et quod non est ab alio, nec generative est ab alio, nec etiam processive est ab alio. Vel dicatur, si placet, quod nascibile et processibile se habent sicut superius et inferius : ergo si adveniat negatio vel privatio, quod inferius est fit superius, et e converso : ergo ingeneratio sive innascibilitas est superius ad im-
<--- Page Split --->
processibilitatem : et sic in innascibilitate intelligitur inprocessibilitas : et haec est solutio quorumdam, et non valet : quia cum dicitur, quod per negationem minus commune efficitur magis commune, non intelligitur hoc nisi de suppositis de quibus dicitur, quod hoc de pluribus potest prædicari quam illud : et non quod ipsum ponatur in intellectu illius ut pars : licet enim homo sit pars animalis, et posito homine ponatur animal : et similiter posito non animali, ponitur non homo : non tamen est pars quæ cadit essentialiter sub non homine : sicut homo sub animali per quod diffinitur.
Præterea, Ego pono objectionem de inspirabilis, quæ posita est de improcessibilis : et tunc non valet solutio eorum : sed oportet redire ad primam solutionem.
Ad aliud dicendum, quod ingenitum secundum quod communiter convenit Patri et Spiritui sancto, secundum intellectum Hieronymi, non est notio : sic enim tantum valet quantum non ens ab alio per generationem, ita quod negatio respiciat totum conjunctim : et hoc non est dignitas, quia non est ab alio per generationem, quin valde indigne est ab
alio, ut patet in exemplis Augustini, ut vermis lumbricus est non ab alio per generationem, sed ab alio per putrefactonem : et ideo nulla est quaestio ulterius de processibilis vel inspirabilis.
Ad m quod ulterius quæritur, Utrum Pater et Filius possint dici idem principium Spiritus sancti? Sine præjudicio dico, quod non : et hoc propter articulum qui clauditur in intellectu ejus quod est idem, qui dênotat identitatem suppositi et personæ : Pater autem et Filius licet sint unus Deus, non tamen idem Deus, masculine suscipiendo ly idem : et similiter licet sint unum principium, non tamen idem principium : quia non eadem persona, sed ipsi duæ personæ sunt unum principium.
Ad m quod contra objicitur, respondedum est ut supra 1, quod nec idem principium sunt nec diversum : quia diversum exigit alietatem formæ quæ non est ibi : idem autem exigit identitatem personæ quæ iterum non est ibi : et quod dicit Philosophus, quod idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens, dicendum, quod intelligit de creatis, et non de personis increatis.
F. Quod Hieronymus dicit Spiritum sanctum ingentium, quod videtur prædictis adversari.
Hieronymus tamen in regulis diffinitionum contra hæreticos, dicit Spiritum sanctum ingenitum esse, his verbis : Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus. Pater non est, quia Patris est, et in Patre est : processionem habet ex Patre, et non nativitatem. Filius autem non est, quia genitus non est. Ecce his verbis dicitur Spiritus sanctus esse ingenitus : quod videtur adversari præmissis verbis Augustini.
<--- Page Split --->
G. Determinatio, secundum diversas acceptiones dicit eos locutos.
Sed ut istam, quae videtur, repugnantiam de medio abigamus, dicimus, quod Hieronymus aliter accepit nomen ingenii, et aliter Augustinus. Accepit enim Augustinus ingenitum, qui vel quod de alio non est : et secundum hoc de solo Patre dicitur. Hieronymus vero ingenitum dicit, non genitum : et secundum hoc de Spiritu sancto potest dici, cum Spiritus sanctus non sit genius.
ARTICULUS X.
Quid prædicet ingenitus quando dicitur, Spiritus sanctus est ingenitus, an essentiam, personam, vel notionem ? Et qua communitate, scilicet vel rationis, vel rei dicatur de Patre et Filio ?
communitate dicitur ? aut rei, aut rationis ? Si rei : ergo aliqua una notio est in Patre et Spiritu sancto, sicut aliqua una est in Patre et Filio, quod falsum est : cum non sint notiones nisi quinque, ut Magister infra probabit. Si autem communitate rationis : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius in libro de Trinitate.
Solutio. Cum ingenitus prædicatur de Patre et Spiritu sancto, non dicit notionem, ut supra probatum est, nec essentiam, nec personam : sed est negatio consequens modum existentiae Spiritus sancti : sicut ex hoc ipso quod aliquis est homo, sequitur quod non sit asinus, nec lapis : ita ex hoc ipso quod Spiritus sanctus est spiratus, sequitur quod non sit genitus : et ex hoc ipso quod Pater non est ab alio, sequitur quod non sit genitus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, in isto capitulo F, « Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus, etc. »
Quid enim prædica t ly ingenitus, quando dicitur de Spiritu sancto, aut essentiam, aut personam, aut notionem ? quia non sunt plura in divinitate. Constat, quod non essentiam : quia sic conveniret æqualiter tribus, quod falsum est. Nec personam, ut patet in singulis : quod enim personam Spiritus sancti non prædicet, patet : quia Spiritus sanctus non prædicatur de Patre, sed ingenitus prædicatur de ipso. Si vero dċcatur, quod notionem prædicat. Contra : Non sunt nisi quinque notiones, tres Patris et earum unam habet cum Filio, una Filii, et una Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod est commuAd quæsi ne rationis, ut negatio consequens est commune : sed illa non ponit universale substantiale, nec accidentale : et ideo non sequitur, quod in Trinitate sit universale et particulare : ex hoc enim quod homo non est lapis, ipse non est aliquid per se, vel per accidens : affirmatio enim causare potest negationem, sed non e converso negatio affirmationem : unde ex hoc quod
<--- Page Split --->
Spiritus spiratus est, est non genitus, vel ingenitus : sēd non convertitur quod ex hoc sit spiratus, vel aliquid, quod est in-
genitus, in illa ratione sumendo ingenitum in qua sumit Hieronymus, ut supra dictum est.
H. Ex verbis Hieronymi ostenditur, ex quo sensu dixit Spiritum sanctum inyentium.
Quod autem Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis ejus, quibus in eodem tractatu utitur faciens talem divisionem : Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Est ergo quod nec natum est, nec factum : et est quod natum est, et factum non est : et est quod nec natum est, nec factum est : et est quod factum est, et natum non est : et est quod factum est, et natum non est, et natum est : et est quod factum est, et natum est, et renatum non est. Nunc præpositorum singulis rebus subsistentiam destinemus. Quod ergo nec natum nec factum est, Pater est : non enim ab alio aliquo est. Quod autem natum est et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est, non factus. Quod iterum nec factum nec natum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est et natum non est, cœlum, et terra, cæleraque quæ insensibilia sunt. Quod autem factum et natum et renatum est, homo est. Quod vero factum est, et natum est, et renatum non est, animalia sunt. Ecce his verbis ostendit Hieronymus se ingenitum accipere, non genitum. Aliter enim non esset præmissa divisio vera, scilicet omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum. Atque in divisionis hujus prosecution, in assignatione ingeniti, ibique ponit non natum.
ARTICULUS XI.
Quare esse ab alio et alium non esse ab eo, non dicatur notio Spiritus sancti : et quare essentiae nulla est emanatio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in ultimo capite, ibi, « Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum, etc. » Hic enim sub ingenito secundum
Hieronymum comprehenditur Spiritus sanctus.
- Quæritur ergo, Cum esse ab alio, et alium non esse ab ipso, conveniat Spiritui sancto, quare illud non dicatur notio Spiritus sancti ?
Videtur, quod dici debeat : quia
- Non esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et allium non esse ab ipso, convenit personis divinis : et quod uni convenit, alii non convenit : ergo convenuunt sicut proprietates : quia proprietates
<--- Page Split --->
sunt, quae distincte conveniunt personis divinis: ergo ista sunt proprietates.
QUESTIUNC. ULTERIUS quaeritur, Quare nulla emanatio est essentiae, cum Hieronymus hic tangat factum, et non factum ?
In inferioribus enim videmus, quod aliquid emanat ab essentia creata, quod non est ipsa.
ITEM, Videtur, quod essentia secundum istam divisionem Hieronymi, habeat proprietatem quae determinat eam : aut enim est ingentia, aut genita, aut facta : quia sub his tribus comprehendit Hieronymus omnia. Constat, quod non est facta, nec genita : ergo est ingentia : ergo determinatur proprietate ingenerationis : quidquid autem determinatur, distinguitur : ergo essentia divina distinguitur.
PRÆTEREA, Hieronymus in ista divisione idem bis ponit, scilicet quod non factum, nec genitum, sed ingenitum est: ergo videtur, quod idem contra se dividatur, quod non potest esse, homo enim sub animali non dividitur contra hominem.
ITEM, Videtur falsum dicere, cum dicit, Quod autem factum, et natum, et renatum est, homo est : multi enim homines numquam renascuntur, ut Gentiles, et Judæi.
SOLUTIO. Ad hæc leve est solvere secundum supra determinata. Ad PRIMUM enim dicendum, quod non esse alium ab aliquo nullam importat dignitatem : et ideo non potest esse notio.
AD ALIUD dicendum, quod de personis divinis quaedam singulariter dicuntur ut notiones, et quaedam etiam ut negationes quae modum existentiae notionum vel personarum consequuntur : et illæ negotiones non important notiones speciales, sicut prius ostensum est.
AD QUESTIUNCULAM dicendum, quod ad quæ ab essentia divina non potuit esse emanatio personarum : quia una est in tribus, et illud a quo est emanatio, distinguitur.
AD ID quod contra objicitur, dicendum quod essentia inferior non est simplex : et id quod emittit, non est ipsa : et hoc propter omnimodam simplicitatem non potest convenire essentiae divinae.
AD ALIUD dicendum, quod ingenitum secundum intellectum Hieronymi non dicit notionem, sed negationem communem consequentem existentiae modum, ut prius dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod Hieronymus non ponit idem bis in divisione, sed in exemplificatione ostendit illam partem quae est ingenitum et non factum, pro duobus in communi verificari : et hoc bene contingit in omni divisione, quod aliquid dividentium verificatur pro uno, et aliud pro duobus.
AD ULTIMUM dicendum, quod Hieronymus accipit renasci secundùm aptitudinem, ut patet in exemplis : quia homo aptus est ut renascatur, sed non brutum animal. Vel potest dici, quod non loquitur universaliter pro omnibus, sed pro quibusdam qui Christiani sunt.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XIV.
A. Quod gemina est processio Spiritus sancti.
Præterea diligenter adnotandum est, quod gemina est processio Spiritus sancti : æterna videlicet, quæ ineffabilis est, qua a Patre et Filio æternaliter et sine tempore processit : et temporalis qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab æterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio, ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam, non divisim a Patre in Filium, et a Filio ad creaturam. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait : Spiritus sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit : quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat 1.
DIVISIO 1EXTUS.
« Præterea diligenter adnotandum est, quod gemina est, etc. »
Hic incipit pars illa in qua agitur de processione temporali Spiritus sancti.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima determinatur hæc processio secundum comparationem ad mittentem, sive ad id a quo est. In secunda, determinantur modi duo, scilicet visibilis et invisibilis istius processionis : et hæc incipit in distinctione XVI, ibi, « Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc. » In tertia, autem determ inatur nomen consequens hanc processionem ex parte procedentis quod est donum et datum : et hæc incipit in distinctione XVIII, B, ibi, « Præterea
diligenter considerandum est, cum Spiritus sanctus dicatur, etc. »
Prima harum subdividitur in duas : in quarum prima probatur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur et datur, et non ab hominibus. In secunda autem quaeritur, Utrum a se mittatur et detur, vel non? et hæc incipit in distinctione XV, ibi, « Hic considerandum est, cum Spiritus sanctus detur hominibus a Patre, etc. »
Hæc distinctio quæ primo occurrit, scinditur in duas partes. In prima ostenditur Spiritum mitti a Patre et Filio. In secunda ostenditur eum non mitti nec dari ab hominibus, ibi, D, « Huc quaeritur, Utrum et viri sancti dent vel possint dare, etc. »
In priori sunt tres partes per tria capitula : in quorum primo ostenditur, quod gemina est processio Spiritus sancti,
<--- Page Split --->
aeterna videlicet et temporalis. In secundo, specialiter agitur de processione temporali Spiritus sancti, ibi, B, « De temporali autem processione, etc. » In tertio ostenditur, quod non tantum dona ejus, sed etiam ipse Spiritus in temporali processione procedit, ibi, C, « Sunt autem aliqui qui dicunt, etc. »
ARTICULUS I.
Quid sit temporalis processio ?
Hic ante Litteram incidit dubium, Quid sit temporalis processio? quid temporalis apparitio? quid temporalis missio? et quid temporalis datio? et qualiter unum istorum differat ab alio? et quot modis fiat processio? et quid temporalis processio addit super aeternam?
niat omni personæ, videtur quod hæc processio cujuslibet esset personæ. Si dicas, quod de æterna processione loquatur Dionysius, falsum probatur per id quod consequitur consequenter in Littera sic : « Unita æ quidem sunt secundum dvinam discretionem incomprehensibiles traditiones, substantificationes, vivificationes, sapientificationes, et alia dona bonitatis quæ est omnium causa, secundum quæ ex participationibus et participantibus laudantur non participaliter participata. » Ex hoc accipitur, quod ipse loquitur de attributis divinis, quæ per connotata plura sunt, et causant ea in nobis. Cum ergo hoc æqualiter conveniat cuilibet personæ, videtur quod procedere sit cujuslibet personæ. Sed contra : Non procedit nisi qui mittitur : non mittitur nisi qui ab alio est, ut dicit Augustinus 2 : ergo non procedit nisi qui ab alio est : ergo Patri non convenit procedere.
Quærarur ergo primo, Quid est processio temporalis ?
Dicit autem hic Magister in principio lectionis, quod processio Spiritus sancti est collatio gratia in tempore. Hoc autem non convenire videtur : quia gratia creata est : ergo in collatione gratia non est processio Spiritus sancti.
Praeterea, Secundum hoc videtur sequi, quod Spiritus sanctus esset gratia collata : quia Spiritus sanctus est processio sua.
Item, Processio hujus gratia, vel procedere in gratia hujusmodi, videtur æqualiter convenire toti Trinitati . quod probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit sic : « Divina discretio est processio bono conveniens unitonis divina et superunita, seipsam bonitatem in pluralitatem agentis et multiplicantis. » Cum ergo hæc actio sui in pluralitatem donorum, æqualiter conve-
Solutio. Dicendum, quod sine dubio temporaliterprocedere non convenit nisi Spiritui sancto et Filio, et proprie convenit Spiritui sancto, si accipiamus procedere prout dividitur contra generationem, ut supra expeditum est : et tunc processio satis bene dicitur manifestatio Spiritus sancti in collatione doni gratum facientis ad sanctificandam creaturam : quæ diffinitio de plano hic in primo capite colligi potest.
Ad aliud dicendum, quod licet processio æterna in quantum hujusmodi, non dicat aliquod creatum, tamen manifestari potest per aliquid creatum : et secundum quod sic manifestatur Spiritus procedens, dicitur processio temporalis.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius non loquitur ibi de hujusmodi processione qualis quæritur hic a nobis. Unde notandum, quod duplex est processio bonitatis divina in entia : quædam enim
<--- Page Split --->
est boni, secundum quod bonum est diffusivum sui et esse per actum creationis, secundum quem modum vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt: et sic procedit in omnia bonum, secundum quod dicitur, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona 1. Et licet ipsum sit aequaliter se habens ad omnia, non tamen aequaliter se habent alia ad ipsum: et ideo dicit Dionysius, quod participatur quod est inparticipabile: in se quidem inparticipabile, quia aequaliter adest: sed in aliis quae non aequaliter sibi adsunt, participatum: quia aliquid recipit secundum esse tantum: aliquid secundum esse, et vitam: aliquid secundum esse, vivere, et sentire: et aliquid secundum esse, vivere, sentire, movere, et intelligere: et sic de aliis: et huic processioni non est conjuncta processio Spiritus sancti ut in qua manifestetur. Sed est iterum processio boni in effectibus gratiae gratam facientis rationalem naturam, sicut est charitas, et hujusmodi: et quia talia manifestant amorem gratuitum ad nos, ideo in his manifestatur collatio doni primi: et hoc est Spiritus sanctus: ergo in his manifestatur processio Spiritus sancti.
ARTICULUS II.
Quid sit temporalis apparitio ?
gor insolite gratiae, videtur quod apparitio et missio sint idem.
Præterea, Non venit nisi qui mittitur ad nos: sed qui apparet, vent: ergo mittitur ad nos.
Præterea, Hoc videtur per id quod habetur, ad Titum, II, 11 et 12: Apparuit gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, etc. 3. Ergo apparitio est ad sanctificandam creaturam. Cum ergo ut hic dicitur, ad idem sit missio, videtur appario idem esse quod missio.
SED CONTRA : Augustinus : « Temere sed contra non dicamus quænam ex Trinitate persona cuilibet Patrum vel Prophetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit, nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura vel substantia vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest. Per subjectam vero creaturam, non solum Filium, vel Spiritum sanctum, sed etiam Patrem corporali specie vel similitudine mortalbus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est ». Ex hoc accipitur, quod apparitio aut est essentiae divinae per subjectam creaturam : aut si convenit personae, hoc erit gratia essentiae et non personae. Ad quod confirmandum plurima induci possunt ex eodem libro secundo de Trinitate, sed ad hoc unum sufficiat.
Hoc habito oportet quaerere, Quid sit temporalis apparitio ?
- Dicit autem Cassianus : « Apparuisse dicitur quod subito monstratur 2. » Et, ibidem, dicit : « Apparuisse dicitur quod insolita fulget claritate. » Cum autem in omni processione temporali sit ful-
SOLUTIO. Dicimus, quod apparitio prout dicitur de manifestationibus illis quae factae sunt Patribus veteris testamenti, scilicet Abraham et Lot et Jacob et aliis, proprie fuit ad manifestationem essentiae vel in se, vel secundum quod est in personis una numero existens, et persona uniens.
1 Genes. I, 31. 2 CASSIANUS, Lib. II de Incarnatone Filii Dei contra Nestorum. 3 Item, ad Titum, III, 4 : Cum autem benigni-
<--- Page Split --->
Ad 1 Ad PRIMUM ergo dicendum, quod apparitionem diffinit ibi Cassianus in prima significatione secundum usum loquentuum, secundum quod aliquid subito producitur, quod nescebatur, et cujus investigatio non potest inveniri : et illa rato communis est et apparitioni quæ est manifestatio essentæ divinæ per subjectam creaturam, et missioni sive processioni personæ. Si tamen penes fines considerentur apparito et processio, diffiniuntur diversis diffinitionibus : quia apparito est manifestario essentæ, et processio manifestatio personæ.
Ad 2 et 3. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens . utrusque enim manifestatio, scilcet essentæ et personæ, fulget ut lux nova nobis : quia nostra ratione non possumus in ipsam.
ARTICULUS III.
Quid sit mitti, et quod sit missio ?
Tertio quæritur, Quid sit mitti, et missio ?
Et hæc diffinitio accipitur ab Augustno, ubi dicit se : « Sicut natum esse est Filio de Patre esse, ita mitti est Filio cognosci quod ab illo sit. Etsicut Spiritu sancto donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere, quod Spiritus sanctus a Filio non procedat : nec enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii dicitur 1. » Ex hoc accipitur, quod mitti in communi significatione, est cognosci quod ab alio sit.
Sen obiicitur :
Omne quod cognoscitur, per aliquid alud cognoscitur : ergo debebat pom in diffinitione ejus quod est mitti id per quod cognoscitur.
Item, Cognitio appropriatur Filio :
ergo videtur, quod mitti non convenit nisi Filio, quod est contra Litteram, quia Spiritus mittitur sicut Filius. Si dicas, quod hoc per quod cognoscitur, non est cognitio, sed effectus creatus in rationali creatura appropriabilis quandoque Filio, quandoque Spiritui sancto. Contra : Efefectus ille communiter est totius Trnitatis : ergo manifestat totam Trinitatem. cui tamen non convenit ab alio esse.
- Præterea, Si aliquis effectus appropriabilis esset Filio, et ostenderet Filium ab alio esse, videretur quod ille esset sapienta, et scientia, et fides, et alia dona quæ pertinent ad intellectum : sed hæc manifestant Spiritum sanctum, sicut habetur per illud Apostoli, I ad Corinth. xii, 7 et seq : Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapien tix, alii autem sermo scientix secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu. Ex hoc accipitur, quod gratia collata manifestat Spiritum etam in donis intellectus : non ergo aliqua gratia Filium ab alio esse mitti manifestat : et ita secundum hanc diffinitionem Filio mitti non convenit, quod falsum est.
Præterea, Si per effectum manifestatur ab alio esse, hoc non erit nisi appropriate, qua ille effectus proprie est totus Trinitatis : sed appropriata non ducunt in propria, ut supra probatum est 2 : ergo videtur, quod ex talibus effectibus non cognoscitur, quod ab alio sit aliquis, sed potius potentia, sapientia, bonitas quæ sunt appropriata.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate optime determinat Augustinus missionem, quando dicit, quod « mitti est cognosci quod ab alio sit : » « bene concedo, quod hoc fit per effectum, sed non quemlibet : sed duo exiguntur, scilicet appropriablitas ad proprium. et quod sit effectus gratia» gratum facientis, cui conjuncta semper sit pro-
<--- Page Split --->
cessio personæ, et persona ipsa : oporttet enim ipsam personam cum effectu suo præsentem novo modo monstrari, si debeat dici temporaliter procedere, ut infra patebit.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod ille effectus importatur in ratione cognitionis : quia non fit cognitio invisibilis nisi in aliquo quod creatum est.
AD ALIUD dicendum, quod cognitio in eo quod cognitio, attribuitur Filio : non tamen id per quod cognitio accipitur, attribuitur Filio, sicut dictum est in objectione.
Ad 10 quod objicitur, dicendum quod sapientia dupliciter consideratur, scilicet ad actum comparata : et sic appropriatur Filio, et manifestat Filii missionem. Vel potest considerari in comparatione ad finem : quia scilicet est ad conducendum ad charitatem et meritum : et sic manifestat missionem Spiritus sancti : et hoc non est inconveniens : quia saepe in eodem dono manifestatur missio utriusque : sicut etiam uterque mittitur ad rationalis creaturae reductionem et sanctificationem.
ARTICULUS IV.
Quid sit datio sive donatio, et quòmodo differant ?
Quarto quæritur, Quid sit datio, vel donatio, quod verius competit Deo ?
Dicit autem Philosophus, quod donum est datum irreddibile. Ex hoc accipitur, quod donatio sive datio est collatio doni irreddibilis.
Sed contra hoc objicitur : In Dei dono, sive naturae, sive gratiae gratum facientis, confertur aliud a Deo quod non reddit, nec reddi sperat : ergo videtur, quod datio tunc sit.
Sed contra : Hic quæritur de datione cum qua vel qua Deus dat se : non au-
tem in omni dono dat se, sed cum gratia gratum faciente : ergo videtur, quod in illa non sit donatio sive datio.
Sed si hoc datur : tunc videtur, quod donatio sive datio idem sit quod missio : quia cum dat talem effectum, erit ille effectus appropriabilis alicui personarum : et ita ostendit illam ab alio esse : ergo videtur, quod missio et datio sint idem.
SOLUTIO. Dicendum, quod donatio sive datio (quia hic pro eodem accipiuntur) est collatio gratiae alicujus quae facit gratum : et hoc irreaddibilter : quia Deo suum donum retribui non potest. Sed quia omne donum confertur in primo dono quod est amor gratuitus, ideo omne donum talis gratiae dicitur donum Spiritus sancti.
Ad 10 quod objicitur de donis naturalibus, dicendum quod illa data sunt et dicuntur : et non secundum quod donatio quæritur hic, scilicet in qua et cum qua donum primum sit per præsentiam effectus alicujus operantis ad reductionem naturae rationalis aberrantis ad sanctificationem.
Ad ALIUD dicendum, quod datio, sive donatio, et missio, in materia et fine non differunt : quia materia utriusque est effectus gratiae gratum facientis, et finis utriusque reducere rationalem creaturam ad sanctificationem : sed differunt in ratione actus importati in nomine, cum dicitur missio, et cum dicitur donatio. Missio enim importat comparationem ad mittentem, quia non mittitur nisi nuntius a mittente : et importat comparatonem ad eum cui mittitur, quia rationali creaturæ mittitur : et importat etiam rationem negotii propter quod missio fit. Donatio autem non importat finisi duo ultima, scilicet cui datur, et finem dationis.
Si forte objicias, quod omnis datio a dante aliquo est, sicut et missio a mittente. Dicendum, quod missio importat personam distinctam missam : non enim proprie id quod apportat nuntius dicitur mitti, vel nuntius, sed hoc datur per eum
<--- Page Split --->
qui mittitur : donatio autem nuntium sive missum non importat, quia multa donari possunt sine nuntio medio : et ideo donatio non importat personam quae ab alio sit, sicut missio : et hoc modo non dicit comparationem distinctionis personalis a dante sicut facit missio.
ARTICULUS V.
Quomodo differant invicem temporalis missio, processio, apparitio, et temporalis datio ?
Quinto quaeritur, Qualiter differant ista ab invicem ?
Et videtur secundum determinata, quod missio et processio temporalis habent se sicut convertibilia : quia cuicumque convenit mitti, convenit procedere, et e converso : non enim convenit mitti nisi existenti ab alio, et procedere etiam non convenit nisi ab alio.
partito, sed non convertitur : in omni enim missione est subito per affectum apparens aliquid fulgens et divinum : ergo in omni missione est apparitio.
Sed contra hoc est, quod 1. Apparitio non vocatur a Sanctis manifestatio aliqua facta, nisi illa quae est per subjectam creaturam, sive unitam sibi, sive non unitam : missio autem non semper est ita : ergo non omnis missio ponit apparitionem.
- Praeterea apparitio bene fit per Angelos : ut in apparitione Abrahæ in convalle Mambre 1 : et in apparitione Moysi 1. Missio autem numquam fit nisi immediate per personas divinas. Ergo missio non est apparitio nec species ejus.
ITEM, Videtur quod datio nullum illorum st : quia datio potest fieri sine manifestatione dantis per subjectam creaturam, et sic non est apparito : et potest fieri ab eo qui non procedit ab alio, et sic non est processio : et potest fieri sine nuntio mediante, et sic non est missio : ergo videtur, qued omnia hæc ab invicem differunt.
Sed contra.
Sed contra :
Processio proprietas est Spiritus sancti, et non Filii : processio, dico, passiva : Filio autem convenit mitti : ergo ista tria non convertuntur.
Item, Non mittitur nisi nuntius : procedit autem etiam ille qui non est nuntius : ergo mitti et procedere non sunt idem, nec convertuntur.
Item, Supra habitum est, quod procedere dicitur in parte per similitudinem a motu processivo, et in parte per similitudinem processionis sive exitus causati a causa : neutrum autem istorum est ratio missi : ergo videtur, quod ista non sunt idem.
ITEM, Apparitio, et temporalis processio se videntur habere sicut superius et inferius : quia in omni missione est ap-
Solutio. Dicendum, quod ista ad invisem habent differentiam : quia, sicut objectum est, apparito secundum quod hic utimur ea, non fit nisi per subjectam creaturam : et omnis apparitio quae facta est antiquis, per dispensationem Angelorum facta est, et ordinabatur ad apparitionem Verbi in carne factam : et quod hoc sit verum, accipitur ab Augustino, ubi dicit sic : « Illa omnia quæ Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam præsentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerat, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus 3. » Ex hoc habetur, quod omnes apparitiones factæ sunt per Angelos. Quod autem ut ad finem sint ordinatæ
<--- Page Split --->
ad apparitionem Christi in carne dicit idem Augustinus, sic : « Quæcumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam veritatem in rebus ortis ab æternitate prolatis, et ad æternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis hujus (scilicet Filii in carnem) fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei 1. » Prius autem habitum est, quod apparitio principaliter est ad manifestandam naturam divinam, vel in se, vel in personis : quamvis enim sub numero aliquo Angeli quandoque apparuissent, ut tres visi sunt ab Abraham, et duo a Lot : et in hoc videatur esse manifestatio numeri personarum : tamen principaliter manifestabatur nature unitas : et ideo dicitur de Abraham, quod tres vidit et unum adoravit : et ideo patet, quod apparitio non est processio vel missio temporalis, nec etium genus ejus.
Ad m autem quod objicitur, quod ubi est missio, ibi est cognitio existentis ab alio per alud, et ita apparitio. Dicendum, quod æquivocatio est in apparitione : quia apparitio a Sanctis vocatur per assumptam creaturam ad sensum manifestatio : sed cognitio quæ est in missione, est ad intellectum.
Item, in Novo Testamento apparuerunt personæ : ut Pater in voce, et Spiritus in igne, linguis, et flatu, et Filius in carne : sed illæ dicuntur missiones visibiles de quibus infra erit sermo 2, : sed modo non loquimur nisi de apparitione Veteris Testamenti.
Processio autem et missio (sicut etiam probat objectio) non differunt nisi secundum rationem : quia processio non dicit nisi comparationem procedentis ad eum a quo procedit : et si dicitur temporalis processio, iterum non addit nisi connotationem effectus in creatura : sed missio dicit comparationem illam, praeterea comparationem ad eum ad quem vel in quem mittitur. Datio autem non dicit
distinctionem personæ nuntiantis. Unde ista tria differunt : quia processio principaliter dicit distinctionem procedentis ab eo a quo procedit : missio autem principaliter distinctionem nuntii ad nuntiantem, et ad eum cui fit nuntiatio : datio autem principaliter effectum connotat.
ARTICULUS VI.
Quot modis fiat processio sive missio ?
Sexto quæritur, Quot modis fiat hujusmodi processio, sive missio ?
Videtur enim non posse redigi ad numerum artificialem : si enim fit ad revocandam creaturam rationalem, et multis modis illa revocatur, videtur quod tot modis fiat processio et missio.
Si forte dicatur, quod non fit ad revocandam creaturam rationalem. CONTRA : Augustinus : « Quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde præcisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus æternitatem, veritatem, beatitudinemque quæreremus : nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus : nissa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostræ, quibus admoneremur non hic esse quod quærimus, sed illuc ab ista 3 esse redeundum : unde nisi penderemus, hic ea non quæreremus 4. » Ex hoc patet, quod missio est ad hoc ut revocet eum qui aberravit : et ita videtur, quod infinitis modis fiat : quibus etiam fit aberratio.
SOLUTIO. Dicendum, quod materialiter sit multis modis, quo non est possibile in numerum artificialem redigi : sed modi formales non extenduntur ultra quatuor : cum enim in effectu cum quo sem-
1 AUGUSTINUS, Lib. IV de Trinitate, cap. 19. 2 Cf. Infra, Dist. XVI.
3 Alias, ad ipsa. 4 S. AUGUSTINUS, Lib IV de Trinitate cap 1.
<--- Page Split --->
per est persona ens ab alio, innotescit: et hoc est, aut interius ad intellectum, et sic est per donum intellectus, vel per donum affectus, et ecce duo modi: aut hoc est exterius ad sensum ordinatum ad intellectum, et tunc necesse est fieri in creatura assumpta: et illa vel est unita assumenti, ut ejus qui missus est in mundum Filii per assumptam naturam humanam: aut est assumpta non unita, ut est vox sonans, et lingua, et columba, et hujusmodi, de quibus infra proprio loco quaeretur. Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS. VII.
SOLUTIO. Dicendum est ad hoc, quod in veritate æterno substantialiter et accidentaliter nihil addi potest: sed tamen aliquid se ad ipsum aliter habere potest, quam ante habuit: et ita dico hic, quod processio temporalis claudit in se intellectum æternæ processionis, et addit respectum qui causatur ex hoc quod creatura rationalis ex dono Dei aliter se habet ad ipsum in gratia, quam ante habuit. Et licet hæc non possint addi, ut faciant rem aliquam numero unam, tamen hæc possunt simul significari nomine uno, sicut est processio temporalis: unde processio addit in modo intelligendi et significandi, licet non addat in re, ita ut temporale faciat æternum vel accidens æterni.
Quid addat processio temporalis super æternam ?
Et ex hoc etiam patet solutio ad ambo objecta.
Sepimo quaeritur, Quid addat processio temporalis super æternam ?
Videtur autem, quod nihil : quia
Omne id cui possibilis est additio, est in potentia ad id quod non habet : in æternis autem nihil est in potentia ad id quod non habet : ergo temporalis non potest addere super æternam.
Præterea, Non videtur dicere processio temporalis nisi processionem æternam cum effectu in creatura appropriabili procedenti : sed ille effectus tantum est personæ ex parte creaturæ, et non ex parte personæ procedentis : ergo non additur ei : ergo remanet adeo simplex sicut prius : ergo videtur, quod nihil addatur.
Sèl eonra.
CONTRA : Processio æterna non recipit aliquo modo gratia sui hanc denominationem quod sit vel dicatur temporalis : si ergo dicitur temporalis, videtur quod hoc sit gratia alicujus additi : ergo temporalis aliquid addit.
ARTICULUS VIII.
An Magister hic bene determinat de missione temporali ?
His visis quæ quasi adminiculum sunt ad totum istum tractatum, accedendum est ad Litteram.
Et primo quaeritur de hoc quod dicit : « Præterea diligenter adnotandum est, etc. »
Videtur enim hic male poni iste tracatus de temporali processione : cum enim Magister agat hic de his quæ ab æterno Deo conveniunt, ista autem conveniunt ex tempore, male videtur hic intruduci.
Item, Sunt quaedam temporaliter Deo convenientia, de quibus Magister infra determinabit 1 : ergo inter illa deberet poni iste tractatus, ut videtur.
Præterea, De missione in carnem agitur in libro III Sententiarum : cum ergo
<--- Page Split --->
illa principalis omnium fuerit missionum, ut videtur, debebat Magister simul agere ibi etiam de istis missionibus quas hic tangit.
SOLUTIO. Dicendum, quod non agitur hic de illis in quantum temporalia sunt, sed in quantum in temporali clausum innotescit æternum : et ideo quia distinctio, et æterna scilicet emanatio personarum in temporali cognoscitur, ideo pars hæc introducitur.
AD ALIUD dicendum, quod alia quae ex tempore Deo conveniunt, ut Creator et Dominus quando dicitur a dominio, secundum actum non ostendunt distinctionem personarum : et ideo cum illis istud ordinari non potuit.
AD ALIUD dicendum, quod in III Sententiarum agitur de his quae faciunt ad incarnationem secundum veritatem naturae assumpta et assumentis : et hoc non est de ratione missionis : quia missio potest esse in creatura non unita. Sed hic tangitur de his aliquid, licet parum, prout substantialia sunt missioni ostendenti æternum exitum Filii a Patre, sicut poterit patere in sequenti distinctione, in qua tangitur de missione Filii in carnem, non tantum in carne.
ARTICULUS IX.
An processio Spiritus sancti gemina dici possit, et an sint duae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, quod « gemina est processio Spiritus sancti : æterna videlicet, etc. »
- Videtur enim hoc esse falsum : si enim gemina est processio : aut eadem est iterata : aut sunt duæ processiones, et ideo gemina dicitur. Constat, quod non primo
modo : quia processio æterna non potest iterari. Nec videtur secundo modo esse verum : quia temporalis non addit super æternam nisi effectum connotatum in tempore vel temporali : ergo videtur quod non sint duæ.
- Item, diversum in accidenti non facit duo, dummodo subjectum sit unum : non enim duo sunt, Socrates albus, et Socrates musicus, sed unum : ergo a simili cum processio æterna sit in temporali, et nihil plus nisi comparatio ejus ad hunc effectum ad quem prius non comparabatur, videntur illæ processiones esse una, et non duæ.
- SED CONTRA :
Una est æterna, et alia temporalis : et æternum non est temporale : ergo duæ sunt.
Item, Una est Spiritus in se, alia in homine sanctificando : cum ergo hæc duo sunt, erunt hic duæ processiones.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate secundum substantiam non est hic processio nisi una Spiritus sancti : sicut probant primæ rationes, nec Magister dicit, quod sint duæ : sed dicit, quod una est gemina : tamen quia recipit additionem in tempore, ideo quoad hoc dicitur geminari.
Ad m quod contra hoc objicitur, dicendum quod una non removetur ab alia gratia ejus quod est processio, sed gratia additi : unde processio cum effectu significata non est processio sine effectu significata : non quidem subjecto, quia subjecto sunt idem : sed ratione diffiniente utramque ex æterno unam, et ex temporali aliam : gratia enim hujus oppositionis rationum una removetur ab alia.
Ad ALIUD dicendum, quod hæc additio temporalis est per comparationem ad hominem sanctificandum, et non diversificat subjectum, sed rationem tantum ex addito.
<--- Page Split --->
B. De temporali processione Spiritus sancti specialiter agitur.
De temporali autem processione, Beda in homilia Dominicae prima post Ascensionem ita loquitur : Cum gratia Spiritus sancti datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio : procedit a Patre, procedit et a Filio : quia et ejus missio est ipsa processio. His verbis aperte ostendit donationem gratiae Spiritus sancti dici processionem vel missionem ejusdem. Sed cum donatio vel datio non sit nisi temporalis, constat quia et haec processio sive missio temporalis est. Hanc quoque temporalem Spiritus sancti processionem Augustinus in libro XV de Trinitate ' insinuat, dicens Spiritum sanctum processisse a Christo quando post resurrectionem insufflavit in discipulos, his verbis : Cum resurrexisset Christus a mortuis, et apparuisset discipulis, insufflavit, et ait, Accipite Spiritum sanctum 1, ut etiam eum de se procedere ostenderet : et ipse est virtus qua de illo exibat (ut legitur in Evangelio) et sanabat omnes 3. Et ut ostenderet hanc processionem Spiritus sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus sancti, addidit, Post resurrectionem Dominus Jesus bis dedit Spiritum sanctum : semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de coelo propter dilectionem Dei : quia per ipsum donum diffunditur charitas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum.
ARTICULUS X.
An processio Spiritus sancti potest dici temporalis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capite B, ibi, « De temporali autem processione, etc. »
- Videtur enim non recte dici tempora-
lis: quia Spiritus opus, et Trinitatis opus supra tempus est : cum ergo ista quae temporalis dicitur, nihil addat super illam nisi effectum cum quo Spiritus est, videtur non recte temporalis dici.
- Item, Augustinus dicit sic : « Secundum quod mente aliquid æternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus 4 ». Ergo videtur, quod si effectus ille attollit supra mundum et tempus, quod ipse multo magis sit supra tempus et mundum : et sic incongrue
1 S. AUGUSTINUS, Lib.XV de Trinitate, cap. 26 2 Joan xx, 22: Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis . Accepte Spvrtum sanctum. 3 Luc. vi, 9 : Et omnis turba quaerebat illum
tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
4 S. AUGUSTINUS, Lib IV de Trinitate, cap. 20
<--- Page Split --->
dicitur temporalis processio ab illo effectu.
Patris, si mitti potest, quam Spiritus sancti.
Solutio. Dicimus, quod temporale dicitur multis modis : dicitur enim temporale quod subjacet et facit subjacere temporis variationi : et sic tempus dicitur esse causa corruptionis, quia per motum et mutationem facit distare quod est : et sic processio in creaturam non dicitur temporalis, quia magis facit esse propinquum verae incorruptioni. Dicitur etiam temporale, cujus ortus est in tempore, etiamsi non varietur secundum suum esse cum tempore : sicut creatio hujus animae in tempore est, quae tamen in tempore non corrumpitur. Dicitur etiam temporale quod quantum ad sui initium est in tempore, licet quoad suum actum sit extra tempus : sicut processio temporalis quae facit nos aliquo modo pro possibilitate nostra attingere æternum : et hoc modo gratia est in tempore, et alia quae elevant nos ad Deum quæ dantur nobis in tempore.
ARTICULUS XI.
Utrum virtus debeat attribui Patri vel Spiritui sancto ?
Solutio. Virtus est duplex, scilicet virtus potentiae naturalis, et virtus operans. Operans autem est duplex, scilicet ad esse, et ad bene esse. Virtus autem potentia naturalis ordinatur ad attributum Patris, cui attribuitur potentia fortitudinis naturalis, eo quod habet rationem principii non de principio, principium autem habet rationem potentiae : verbum autem et sapientia practici intellectus habent etiam virtutem operandi ad esse, et cum haec virtus sit ad esse ideatorum operans, haec attribuitur Filio.
Praeterea, Robur fortitudinis in pugna attribuitur Filio, eo quod ipse pugnando in carne vicit fortem.
Est autem virtus operans ad bene esse, secundum quod Philosophus dicit, quod virtus in difficillimis est optimorum operativa : et secundum quod dicit Augustinus, quod virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur : et ad hujus similitudinem dicitur etiam virtus curationum et miraculorum virtus : quia curat extra in testimonium interioris curationis, sicut dicit Psalmus cu, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ipse est virtus quæ de illo exibat, etc. »
Contra hoc enim est quod dicitur, I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ergo videtur, quod virtus approprietur Filio : et sic manifestat processione Filii, et non Spiritus sancti.
Praeterea, Videtur virtus attribui Patri. Dicit enim Philosophus, quod virtus est ultimum potentiae in re : sed potentia attribuitur Patri : ergo et virtus : ergo multo magis manifestat missionem
ARTICULUS XII.
Quoties Dominus misit Spiritum sanctum, utrum bis vel ter?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Post resurrectionem Dominus Jesus bis dedit Spiritum sanctum, etc.
- Videtur enim ter dedisse : quia etiam ante resurrectionem misit eos, et dedit eis potestatem super omnia daemonia, et
<--- Page Split --->
ut languores curarent : et post resurrectonem dedit eis insufflando, dicens : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 2. Et tertio, dedit Spiritum sanctum de cœlo, Act. n, 3 et 4 : Seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto.
Præterea, Quid est quod per ipsum donum diffunditur charitas : diffusio enim humidì est, quod non convenit charitati.
Præterea. Quare hæc diffusio magis attribuitur charitati, quam alicui alii virtuti ?
Solutio. Ad primum dicendum, quod ad insinuandum duo præcepta charitatis bis dedit, id est, in duobus locis, quia in cœlo in quo magis refulget gloria Dei qui charitate diligendus est, et in terra in qua nobiscum conversatur proximus. Quod autem ante passionem dedit Spiritum sanctum, hoc etiam ordinabatur ad dilectionem proximi : et sic quoad hoc non facit numerum. Si autem conside-
renlur actus Spiritus, sive missionis, tunc ter dedit : quia primo ante passionem ad operationem miraculorum, post passionem ad potestatem clavium ministrorum Ecclesiæ, post ascensionem autem ad conversionem Gentium : et hoc patet per adjuncta unicuique collationi Spiritus sancti. Primo enim dicitur, quod dedit eis potestatem supra omnia dæmonia, et ut languores curarent. Secundo dicitur : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Tertio dicitur : Cæperunt loquivariis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
Ad aliud dicendum, quod diffusio sumitur metaphorice ab humido quod fecundat divisum per partes terrestres siccas : quia sic charitas terrena corda sicca rugat ad fecunditatem.
Ad aliud dicendum, quod charitas sola informis esse non potest, et facit omnem meriti quantitatem : et ideo ipsa quoad hoc sparsa et diffusa est in Dei virtute.
Ail 2.
Ad 3.
C. Quod aliqui dicunt ipsum Spiritum sanctum non dari, sed dona ejus.
Sunt autem aliqui qui dicunt Spiritum sanctum ipsum Deum non dari, sed dona ejus, quae non sunt ipse Spiritus: et ut aiunt, Spiritus sanctus dicitur dari, cum gratia ejus, quae tamen non est ipse, datur hominibus: et hoc dicunt Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit Spiritum sanctum procedere, cum ipsius gratia datur hominibus, tamquam non ipse detur, sed gratia ejus. Sed quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est, et tertia in Trinitate persona, detur, aperte dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 3, ita dicens: Eumdem Spiritum sanctum datum cum insufflasset Jesus, de quo mox ait, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Fi-
<--- Page Split --->
lii, et Spiritus sancti', ambigere non debemus. Ipse est ergo qui etiam de cœelo datus est die Pentecostes. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum, imo quantus est Deus qui dat Deum ? Ecce his verbis aperte dicit Spiritum sanctum ipsum scilicet Deum dari hominibus a Patre, et a Filio. Et quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est ac tertia in Trinitate persona, nobis detur, nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in libro I de Spiritu sancto, dicens: Licet multi dicantur spiritus : quia legitur, Qui facis Angelos suos spiritus 2 : unus est tamen Dei Spiritus. Ipsum ergo unum Spiritum et Apostoli et Prophetae sunt consecuti : sicut etiam vas electionis dicit, Quia unum Spiritum potavimus 3 : quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus illabatur, ut saecularis sitis restinguat ardorem : qui Spiritus sanctus non est de substantia rerum corporalium, nec de substantia invisibilum creaturarum 4 . His verbis aperte dicit Spiritum sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris. Item, in eodem : Omnis creatura mutabilis est, sed non mutabilis Spiritus sanctus. Quid autem dicere dubitem, quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 5 . Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia : sed qui solis participetur justis, simplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis 6 , et ubique totus. Incircumscriptus ergo et infinitus est Spiritus sanctus, qui discipulorum sensus separatorum infundit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus sanctus autem populis infundebatur. Quis ergo dubitet quin divinum sit quod infunditur simul pluribus, nec videtur ? Unus est ergo Spiritus sanctus, qui datus est omnibus, licet separatis Apostolis 7 . Et hic aperte dicit Ambrosius, quod Spiritus sanctus qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus. Alia quoque auctoritate hoc idem adstruitur, scilicet quod Spiritus sanctus qui est aequalis Filio, hominibus detur. Ait enim Augustinus 8 de verbis Apostoli sic, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
<--- Page Split --->
qui datus est nobis. A quo datur? Ab illo qui dedit dona hominibus. Quae dona ? Spiritum sanctum : qui tale donum dat, qualis est ipse. Magna est misericordia ejus : donum dat sibi æquale, quia donum ejus Spiritus sanctus est. Præmissis his et aliis pluribus auctoritatibus, aperte monstratur quod Spiritus sanctus æqualis Patri et Filio nobis datur : nec ideo tamen minor est Patre et Filio. Unde Augustinus in libro IV de Trinitate ait : Non ideo, inquit, nuinorem Spiritum sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est 1.
ARTICULUS XIII.
Utrum Spiritui sancto convenit miltu, vel dari, et quare magis Spiritui sancto quam alii personæ, et quare non convenit Patri milti sicut Filio et Spritui sancto ?
ur missa, aut nulla : sed non quælibe t ergo nulla.
- Item, Hoc datur proprie, quod habetur ad usum postquam collatum est : Spiritus autem sanctus nunquam habetur ad usum, sed ad fructum a viris sanctis : ergo Spiritus sanctus non datur vel mittitur, sed dona ejus tantum.
ULTERIUS Quæritur, Quare mitti vel dari magis convenit personæ Spiritus sancti, quam Filii ?
Deinde quæritur de his quæ dicuntur in hoc cap. C, « Sunt autem aliqui qui dicunt Spiritum sanctum ipsum Deum non dari, etc. » Videtur enim multis rationibus opinio illorum esse vera.
Primo : quia quod ubique totum est, nusquam deest : ergo nusquam mittutur : quia quod mittitur, de loco transit in locum : ergo videtur cum Spiritus ubique sit, ut dicit Ambrosus, quod nusquam mittatur.
Item, Si ante missionem ubique est essentialiter, et præsentialiter, et potentialiter, post missionem non videtur aliquid plus in isto esse ad quem mitti dicitur, nisi tantum donum creatum : ergo videtur, quod non ipse detur aliter, quam prius affuit, sed tantum donum ejus.
Item, Effectus creatus est communiter totius Trinitatis, et non unius personæ plus quam alterius : ergo ratione illius effectus, aut quælibet persona dici-
Filius ad præcipuam missionem venit, quando venit in carnem : ergo sibi magis convenit mitti, quam Spiritui sancto.
Item, Cuicumque convenit summum in aliquo principaliter, illi etiam convenit principaliter esse quod est ab illo : sed per meritum Filii missus est Spiritus : per meritum, inquam, quo meruit nobis Spiritum in passione : ergo videtur, quod sibi principaliter convenit mitti.
ULTERIUS quæritur, Quare Patri non convenit mitti et dari? Sunt enim quædam dona sibi appropriabilia, sicut et Filio, et Spiritu sancto.
SOLUTIO. Dicendum, quod dari in donis præcipue convenit illi qui ab æterno procedit ut donum, in quo alia dona donantur : et hic, ut ex prædictis patet, non est nisi Spiritus sanctus.
<--- Page Split --->
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod Spiritus ubique est ut Deus, quia Deus est : sed tamen per hunc effectum quo manifestatur in Sancts, non ostendit se ubique : et ideo quoad hoc mitti dicitur : quia ipse personalter et essentialter adest speciali modo ubi sic operatur : sed in omni loco modis generalibus est, scilicet presentaliter, potentialiter, et essentialiter.
Ad aliud dicendum, quod post missionem specialiter est Spiritus sanctus in Sanctis : sed haec specialitas refertur ad opus : non ad diversum modum Spiritus, et quoad hoc quod Sancti aliter quam prius se habent ad ipsum, et aliter quam res aliae.
Ad aliud dicendum, quod effectus sanctitatis in quantum effectus, communiter est Trinitatis : sed in quantum sanctitatis est, non est æqualiter appropriabilis Trinitati, sed potius ex ratione sanctitatis ponit convenientiam ad proprium Spiritus sancti, quod est donum vel amor in quo omnia dona donantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc datur, quod habetur ad usum, et quod juvat ad usum : licet autem gratia effecta ad usum habeatur, tamen Spiritus juvat ad usum, quia aliter non valeret gratia aliquid efficere, nisi adesset Spiritus sanctus per seipsum, ut infra patebit.
Ad in quod ulterius quæritur, Quare mitti vel dari magis convenit personæ Spiritus sancti, quam Patris, vel Filii? Dicendum, quod si attendatur ratio dationis præter rationem missionis, tunc planum est reddere rationem : quia Spiritus procedit ut donum, non Pater et Filius. Si autem attendatur ratio missionis : tunc adhuc potest considerari duobus modis, scilicet quantum ad comparationem illam quod missus dicit ab alio esse : et sic convenit Filio mitti, sicut Spiritui sancto. Potest etiam considerari
missio ad finem missionis, qui est sanctificatio creaturæ rationalis : et ille finis magis est appropriabilis Spiritui sancto, quam Filio : sed de Patre planum est, quia illi nullo modo convenit mitti secundum Augustinum, quia non est ab alio.
Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod in missione visibili, præcipua scilicet missio convenit Filio : quia ipse visibilem creaturam univit sibi : et magis ipsum conveniebat mitti in illa missione, quam Spiritum sanctum, sicut probatur in III Sententiarum 1 : sed in missione invisibili missibilis est Spurtus sanctus, sicut Filius : vel magis, eo quod ipse majorem habet appropriationem in donis sanctificantibus.
Ad aliud dicendum, quod missio in carnem summa fuit missionum dupliciter, scilicet quia aliae sine illa valuissent ad redemptionem, et quia illa per unionem effectus creati a Trinitate facta est : sed in sanctificatione interiori personali æque vel magis convenit mitti Spiritui sancti.
Ad in quod alterius quæritur, Quare Ad guesst.2. Patri non convenit mitti et dari? Dicendum, quod Patri non convenit mitti propter causam sæpe dictam : propter hoc quod dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem non est ab alio. Utrum autem Pater det se, et Magister infra determinabt, et postea determinabitur.
Ad in quod objicitur, quod quaedam dona sunt appropriabilia Patri, dicendum quod hoc verum est : sed illa de se non sunt gratum facientia : potentia enim non facit gratum : et ideo cum missio vel datio non fiat nisi nisi in illis quae sanctificant, non sequitur quod in illis donis Pater det se ; tamen de Patre dicit Filius : Ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus 2. Sed hoc contingit, eo quod inhabitant insepara-
<--- Page Split --->
biliter sanctas animas tres personae : unde in illa mansione solus Spiritus mittitur, sicut palet per id quod praecedit : Si quis diligit me, sermonum meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, etc 1. In collatione enim dilectionis solus Spiritus mittitur ratione appropriationis, non tamen solus Spiritus inhabitat, imo inhabitatio est trium simul.
ARTICULUS XIV.
An Spiritus sanctus potest dici cubus, et potus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Unum Spiritum potavimus, etc. »
Videtur enim Spiritus non esse potus : vel qua similitudine vocat potum ?
Praeterea, Quid est Spiritum potari? Videtur, quod hoc sit donis ejus infundi.
Praeterea, Super illud Isa. iv, 1 : Panem nostrum comedemus, etc., dicit Glossa quod mulieres sunt dona Spiritus sancti : cibus autem mulierum est Pater, sicut et Christi : noster autem cibus est Christus qui de cœlo descendit panis vivus. Ergo videtur, quod Spiritus reficiatur Patre ut pane : nos autem potamur Spiritu : et ista non videntur convenire.
Praeterea, Potum esse magis convenit Filio : quia ita dicitur, Eccli. xv, 3 : Aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et, Proverb. ix, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis, dicit Sapientia.
erus fluent, etc. Panis autem dicitur in quantum confortat cor in gratia.
Ad id quod objicitur de Glossa, dicendum quod Pater ponitur ibi pro voluntate Patris : et dicitur Patris voluntas cibus mulherum effective, scilicet quia faciunt nos refici in voluntate Patris : sicut Christus dixit : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me 2. Et nota, quod dona Spiritus reficiunt : sed nisi duo habeant ab ipsa substantia Spiritus, quae est cum donis in nobis, non satiant : quorum unum est sapor ad tollendum fastidium, alterum autem est vis reficiendi : quia omne id quod non est Creator, non satiat mentem hominis.
Ad aliud dicendum, quod esse potum potest convenire attributo Filii, et attributo Spiritus diversis considerationibus : si enim consideretur effectus qui est restrictio sæcularis sitis, non fit nisi per gustum Spiritus, de quo dicit Gregorius in Moralibus : « Gustato Spiritu desipit « omnis caro et carnalis delectatio. » Si autem consideretur humor potus cujus actus est ferre nutrimentum ad membra, convenit hoc sapientiae et prudentiae attributis, quae habent moderari in actibus donorum quantum cuilibet sit dandum vel indulgendum sit.
ARTICULUS XV.
An Spiritu sancto non existente Pater potest immittere dilectionem suam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Unus est Spiritus sanctus, qui datus est omnibus, licet separatis, etc. »
Solutio. Dicendum, quod in veritate Spiritus metaphorice potest dici cibus, et potus. Potus dicitur, ut innuit hic Augustinus, in quantum sæcularis sitis restringit ardorem. Unde, Joan. vii, 38 : Qui credit in me..., flumina de ventre
- Si enim non sit Spiritus sanctus, si hoc scilicet per impossibile ponatur, adhuc Deus diliget creaturam rationalem, et suam eis infundet dilectionem : ergo
<--- Page Split --->
videtur quod immissio dilectionis non sit missio Spiritus.
- Præterea, Ponamus nullam esse personam eo modo quo fides distinguit personas : quæro, utrum adhuc Deo conveniat mitti? Videtur, quod non : quia mitti est cognosci quod ab alio sit : tunc autem nullus ab alio erit : ergo videtur, quod non conveniat ei tunc mitti.
contra. CONTRA : Adhuc erit perfecte potens salvare : non autem potest esse salus nisi per id quod sanctificando revocat aberrantes : ergo videtur cum hoc sit mitti, quod adhuc possit mittere et dare, et mitti et dari.
SOLUTIO. Dicendum, quod si ponamus Spiritum sanctum non esse, non erit dilectio in divinis nisi essentialis tantum : et illa cordibus infunderetur, ut dictum est : sed hoc non erit missio alicujus, quod enim non est Filii, patet hoc, quia non est effectus appropriabilis Filio : quod autem non Patris, patet, quia Pater non est ab alio.
Ad ALIUD dicendum, quod si nulla ponatur esse persona, non erit aliqua missio proprie loquendo : sed adhuc Deus potest dare se in effectu gratiae.
D. An viri sancti et Ecclesiæ Prælati dent, vel dare possint Spiritum sanctum? quod non dant hic ostendit.
Hic quæritur, Utrum et viri sancti dent vel possint dare aliis Spiritum sanctum ? Quem si aliis dant, cum ejus donatio supra sit dicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus sanctus vel mitti : sed Creator a creatura non mittitur vel procedit. Restat ergo ut Spiritum sanctum ipsi non dent, nec possint dare. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate1 : Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant2. Quem morem in suis præpositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date mihi et hanc potestatem, ut dem Spiritum sanctum : sed cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum : quia nec Scriptura superius dixerat, Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum sanctum : sed dixerat, Videns autem Simon, quia per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus3. Ecce his verbis ostendit Augustinus nec Apostolos nec alios Ecclesiæ Prælatos dedisse vel dare Spiritum sanctum.
<--- Page Split --->
E. Quod non possunt dare Spiritum sanctum hic docet.
Et quod plus est, non posse etiam dare dicit in eodem libro subdens : De Christo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti, et effuderit : in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet, et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro : effundere vero super alios non utique possumus : sed ut hoc fiat, Deum super eos a quo id efficitur, invocamus. His verbis expresse dicit nos Spiritum sanctum non posse super alios effundere, id est, aliis dare.
F. Quod videtur contrarium.
Sed huic videtur contrarium quod Apostolus ad Galatas de se loquens, ait : Qui tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis 1. Ecce evidenter dicit se tribuisse Spiritum. Sed intelligendum est hoc dixisse Apostolum, non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spiritum sanctum, sed quia ministerium habuerit, in quo dabatur a Deo Spiritus sanctus. Ut enim ait Augustinus super eumdem locum, exponens illud Apostoli verbum : Ab Apostolo prædicata est eis fides : in qua prædicatione adventum et præsentiam Spiritus sancti senserant, sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem, etiam sensibilibus miraculis præsentia Spiritus sancti apparebat, ut in Actibus Apostolorum legitur. Aperte hic ostendit quomodo illis Spiritum sanctum Apostolus tribuerit : non utique ipsum mittendo in eos, sed prædicando eis fidem Christi : quam illis recipientibus, quod Spiritus sanctus in eis esset, aliquibus signis visibilibus monstrabatur. Non ergo homines quantumcumque sancti dare possunt Spiritum sanctum.
<--- Page Split --->
illuminare, et perficere : non autem hoc possunt nisi conferendo Spiritum sanctum : ergo etc.
ARTICULUS XVI.
Utrum viri sancti possunt dare Spirí- tum sanctum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Hic quaeritur, Utrum et sancti viri, etc. »
Hic enim incipit pars illa in qua determinat, utrum viri sancti dent Spiritum sanctum, et ostendit quod non. Et habet tria capitula, in quorum primo ostendit quod non dant. In secundo, quod non possunt dare. ibi, E, « Et quod plus est, etc. » In tertio, objicit in contrarium, et solvit, ibi, F, « Sed huic videtur contrarium, etc. »
Videtur enim, quod viri sancti possunt dare Spiritum sanctum : quia dictum est eis : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 1. Peccatum autem non remittitur nisi per Spiritum sanctum : ergo dant Spiritum sanctum.
Item, Qui occasionem damni dat in judicio hominum, damnum intulisse judicatur : ergo si ministri Ecclesiae faciunt hoc ad quod incessanter sequitur Spiritus sanctus, videtur quod ipsi Spiritum sanctum conferant.
Item, Nos videmus in luminibus materialibus, quod unum2 accensum ad alterum, ulterius incendere potest alia : ergo videtur in lumine interiori spirituali, quod homo accensus in gratia Spiritus sancti, ulterius alios incendere possit, et ita conferre Spiritum sanctum.
Item, Angeli se invicem illuminant, purgant, et perficiunt : ergo cum ecclesiastica hierarchia sit ad exemplar ceelestis hierarchiae, videtur quod etiam inter viros sanctos unus alium possit purgare,
Solutio. Dicendum cum Magistro, quod viri sancti, nec etiam ministri Ecclesiae dant, neque conferunt Spiritum sanctum. Et hujus causa est : quia dans Spiritum sanctum habet auctoritatem et influentiam ad minus super effectum, in quo datur Spiritus sanctus : et hic effectus est gratia gratum faciens, quae non est nisi a solo Deo per efficientem causam et auctoritatem.
Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod Christus dedit eis ministerium ad id in quo habetur Spiritus sanctus, hoc est, ad dispensationem sacramentorum : sed auctoritatem et efficientiam non dedit eis.
Ad ALIUD dicendum, quod qui dat occasionem damni judicatur nocens, non tamen judicatur efficienter damnum intulisse, nisi efficiat cum illo qui damnum infert : sed in collatione Spiritus sancti non potest potentia operativa hominis operari aliquid : sed potest operari ad illud et sub illo : et ideo non est simile : quia potentia creata potest ad illatonem damni, non ad collationem Spiritus sancti.
Ad ALIUD dicendum, quod in luminibus fit accensio unius ad aliud propter materiae similitudinem : quia per illam est unum combustibile et cibus ignis, sicut aliud : sed non est ita similitudo potentiae operantis in Deo, et in ministris in collatione Spiritus sancti.
Ad ALIUD dicendum, quod purgare Angelorum est a dissimilitudnus habitu in vi cognitiva, id est, ab habitu, vel habituali ignorantia, sive nescientia alicujus occulti revelandi : et illuminari est accipi lumen in illo in quo videatur : perfici autem est converti secundum hoc lumen ad fontem luminis, hoc est, ad Verbum aeternum. Unde omnia haec tria
<--- Page Split --->
sunt ex parte intellectus et per modum doctrinae, et effectus doctrinae : et hoc modo bene possunt facere ministri Ecclesiae : unde alium docendo, illuminare, et purgare a nescientia, et perficere os-
tendendo scientiam verbi Dei conducere ad Deum : sed hoc quandoque sequitur gratia, quandoque non : et quod quandoque sequitur, hoc est ex superiori infundente causa et operante.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XV.
A. Utrum Spiritus sanctus a seipso detur ?
Hic considerandum est, cum Spiritus sanctus detur hominibus a Patre et Filio, quod est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti, utrum etiam a seipso detur? Si datur a se, et procedit vel mittitur a se. Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et Deus est, et donum sive datum : et ideo dat, et datur. Dat quidem in quantum Deus, et datur in quantum donum sive datum. Cum autem donatio sive datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus 1 non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 2, dicit quod seipsum dat. Sicut, inquit, corpus carnis nihil est aliud quam caro, sic donum Spiritus sancti nihil est quam Spiritus sanctus. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini datur : quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur : nec quia illi dant et ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur, sicut Dei donum, ut etiam seipsum det, sicut Deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est, Spiritus ubi vult spirat 3. Ecce aperte dicit quod Spiritus sanctus seipsum dat. Si enim Spiritus sanctus seipsum dare non potest, et eum Pater dare potest, et Filius : potest utique Pater dare aliquid et Filius, quod non potest Spiritus sanctus. Item, Si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, nec ipse dat aliquid 4 : aliquid ergo Pater operatur et Filius, quod non operatur Spiritus sanctus Dat ergo Spiritus sanctus seipsum. Si autem seipsum dat, tunc et a seipso procedit et mittitur : quod utique verum est. Nam processio temporalis Spiritus sancti vel missio, ipsius est donatio, et ipsa Dei operatio. Procedit ergo Spiritus sanctus temporaliter a se, et mittitur a se : quia datur a se.
<--- Page Split --->
sus dicitur Filius, et non reprehenduntur : cum ergo hoc non possit esse nisi missio sit æterna, videtur quod mitti secundum modum convenit ab æterno : et sic erit duplex missio, æterna, et temporalis.
« Hic considerandum est, cum Spirí- tus sanctus detur hominibus, etc. »
Hic incipit pars secunda, in qua agit Magister de missione Spiritus sancti secundum comparationem ad principium missionis, quaerendo, Utrum sit missus a seipso ?
Et habet distinctio ista tres quaestiones principales . quarum prima est, an Spiritus sanctus mittitur a seipso ? et haec terminator in primo capitulo A. Secunda est de missione Filii, per quam probatur missio Spiritus sancti : et incipit ibi, B, « Ne autem mireris, etc. » Tertia est, cur Pater non legitur mitti ? et incipit ibi, N, « Hic quaeritur, Cur Pater, etc. »
- Item, Datum esse vel donum magis se tenet ex parte creaturae, quam mitti, ut superius probatum est : sed Spiritui sancto ab æterno convenit, quod sit donum : ergo multo magis quod sit missus.
Sed contra :
Mitti est cognosci quod ab alio sit in effectu appropriabili personæ, quo intelligitur proprium illius personæ : effectus autem non est nisi in tempore : ergo missio et dato non sunt æterna.
Item, Supra habitum est, quod missio dicit comparationem ad eum cui mittitur : sed ille cui missio fit non est ab æterno.
SOLUTIO. Dicendum ad hoc quod missio et datio non dicuntur nisi temporaliter sive ex tempore.
Ad hoc quod contra obijicitur, dicendum quod cognitio quae importatur in ratione missionis, est cognitio quae fit in effectu appropriabili personae, sicut fuit objectum in contrarium.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum æternam generationem non dicitur missio secundum completam rationem missionis : sed habetur congruitas ad hoc quod genitus possit mitti : quia ex hoc ipso quod ab alio est, mitti potest : et hoc intendunt illi qui hoc dixerunt, et non quod missio sua fuerit ab æterno.
Ad ALIUD dicendum, quod ab æterno Spiritus dicitur donum ab aptitudine donandi : sed missio, datio, et hujusmodi nomina verbalia sunt, et respiciunt magis actum missionis qui non est nisi in tempore : et ideo non dicuntur duplicter : sicut processio quae de se magis dicit comparationem ad principium a quo, quam ad eum ad quem procedit vel procedere potest.
Solutio.
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Utrum Spiritus sanctus est Deus, et etiam donum sive datum, et utrum Spiritus sanctus datur a se ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera primi capituli A, ibi, « Ad quod dicimus, quod Spiritus sanctus, et Deus est, et donum sive datum, etc. »
Videtur hoc esse falsum : qua
Dans et datum substantialem habent distinctionem : Spiritus autem sanctus, ut est Deus, et ut est donum, non habet substantialem distinctionem : ergo non convenit ei dare in quantum est Deus, et dari in quantum est donum.
Si forte dicas, quod dans et datum in hoc loco non differunt substantialiter. CONTRA : Statim in Littera assignando rationem quare Spiritus sanctus sit dans in quantum Deus, dicit : « Cum autem donatio sive datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso. » Constat autem, quod operatio trium personarum non est ad substantiam quæ est Spiritus sanctus : ergo Spiritus sanctus non est datus : ergo etiam hic differunt substantialiter dans et datum : et ita habetur propositum.
Item, Quidquid datur, separatur a dante, vel a dominio dantis, vel recipit communicationem alterius dominii. Verbi gratia, a dante separatur quando porrigo a me datum tibi : a dommno autem quando licet mecum corporaliter remaneat, tamen non amplius habeo dominium in re data tibi : accipit autem alud dominium, si do tibi potestatem communicationis in bonis meis. Nullo istorum modorum Spiritus sanctus dat se. Ergo haec est simpliciter falsa, quod
Spiritus sanctus in quantum Deus, est dans, et in quantum donum est datum.
Præterea, Donum est personaliter et ab æterno : si ergo datus est in quantum donum, est ipse datus secundum esse suum personale quod habet ab æterno : sed secundum id quod est ab æterno, est Deus dans : ergo secundum id quod habet et est ab æterno, et est dans, et datus, quod falsum est.
Item, In omni donatione auctoritas est dantis super donatum : Spiritus autem sanctus nullam habet auctoritatem super seipsum : ergo non dat se.
Item, Omne datum dicit esse a dante, datum enim a dante est : cum ergo Spiritus sanctus non sit a seipso, Spiritus sanctus non dat se.
ULTERIUS quæritur de hac, Spiritus sanctus datur a se. In hac enim præpositio a notat habitudinem causæ efficientis in re ablativi : sed Spiritus sanctus non habet aliquam habitudinem talis principii respectu sui : ergo hæc locutio est falsa, Spiritus sanctus datur a se : quam ponit Augustinus in Littera.
Si forte dicas, quod Spiritus sanctus ut æterna substantia eadem cum Patre, potest habere habitudinem respectu sui, ut est in tempore procedens. CONTRA : Hæc non conceditur, Spiritus sanctus in tempore vel hodie est a se æterno : ergo videtur, quod nullam habeat habitudinem causæ præposito : et sic locutio est falsa.
SOLUTIO. In hac quæstione sunt pluRum opiniones valde diversæ : quidam enim dicunt, quod dare et dari dicuntur duobus modis. Uno modo secundum quod intentio dantis notat auctoritatem respectu dati, et datum subauctoritatem respectu dantis : et sic Spiritus sanctus non dat se, nec donatur a se. Alio modo dicitur improprie dans pro influens, et dari pro inspirari vel immuti : et sic concedunt quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se : quia influt se, et inspiratur a se mentibus fidelium : et hæc opi-
<--- Page Split --->
nofundatursuperilludAugustiniquodhichabetur , « SiPateretFiliusdant « Spiritumsanctum , necipsedatse : « alquidergooperaturPateretFilus « quodnonoperaturSpiritussanctus . » ExhoceniminnutAugustinus , quodcumdicit , Spiritussanctusdatse , nonintelligitnusopusinspirationisinmen - tesfidelium : ethæcestsententaanti - quorumPræpositvietGulelmi .
Aliidecunt , quoddareinaccusativonondicitauctoritatemrespectudati : sedsufficitdifferentiasecundumrationem : etideoccendunt , quodSpiritussanctusutinseconsideratur , dansest , etdatusestsecundumquodestinistovelillocujusnenteminhabitat : etillinoncon - cedunt , quodidemsutdarequodmittere , velprocedere : etdicunt , quodidempot - estessedansetdatum , etquodnonse - quunturraltonesinducte .
Tertiidicunt , qubusvideturmihima - gsesseconsentiendum , quodduplexestdansetdatum : ponuntenimistaquan - doquedominium , etinquoestdomi - niumilludvelquasidominium : quanondatalquisnusicujusdominusest , etinquohabetauctoritatem . HocmodonecPaterdat , necFilius , neeSpiritussanctusSpritumsanctum . Quandoqueautemdicturdansrespectudati , nonapotestatedominu , sedaviamoris : sicutestdatiointeramicos , inquadationeunusdatbenealiiquodhabet , etquodipseest , sicutdicitamicusadamicum , Egodometib : ethocmodocumSpi - ritussanctussitdonuminquoomniadonadonantur , conceduntquodSpiritussanctusdatse . Sienumininferioribus , inquuntilli , amicusamicodatso : etsiamormedusquiestintercos , essetper - sonaperfecta , seipsumuterqueamico - rumdaretintegrum : itacumindivinisSpiritussanctussitamor , dicuntquodipsedatseipsum , ethocvideturmagisprobabile .
Secundumhocergorespondeoadpri - m u m , quoddansetdatumsecundumprimamintentionemdicuntsubstantia -
lem distinctionem dantis et dati, sed non secundum secundam.
Adaluddicendum , quodindonationeSpiritussanctiduosunt . Unumquodestdonumprincipale , quodestSpiritussan - ctusdatus : aliudestdonumquoddaturinillo , etcumillo . Inillo , d i c o , quiaipsesecundumAugustinumestdonuminquoomniadonadonantur : cumilloautemideodico , quiagratiainfunditurSpiritussancti , etrespectuilliusquodda - turindonoSpiritussancti , etcumipso , ponituroperatoPatrisetFliietSpiri - tussanct : quahocesteffectusincrea - turasubstantaliterdifferensaSpiritusancto .
Adaluddicendum , quodquidquiddatursecundumquoddanshabetdomi - numsuperdatum , etexrationeauctori - tatisetdominiihabetauctoritatemdandihoc : velseparaturabeoloco , velusu , veltransitincommunitatemalterusdo - m n n i : sednonindationeubiratodan - tisnonfundaturnisiinamore : quaibidansremanettotus , ettotusdatural - terietaseipso , utpruspatuitinexem - ploamicorumetamoriseorum , siilleamoressetpersona , etsedonareposset .
Adaluddicendum , quodpersonalaterestdonumetabæternoperaptitudinemdonandi , utdicitAugustnus : sedlicetabæternositdonum , etpersona , nontamenratiodonisceundummodumsu - gnificandestratopersonæ : quado - numdicturabaptitudinedonabilitatuspassivæ , selicetquoddonaripossit : p e r - sonaautemdicturinseEtideoinquantumestpersonaetDeus , habetvir - tutemdandiactive : etinquantumestdonum , habetcongrutatemutdeturpas - s i v e . Etideoinargumentoilloinciditfallaciaaccidentis . qualicetpersonaetDeusetdonumsitSpiritussanctusabæterno , nontamenoportet , quodomnequodeiconventinquantumestdonum , conveniateieademrationeinquantumestunapersonainTrinitate .
Adiemdicendum , quodhectdatumsecundumactumnonsitintempore ,
<--- Page Split --->
tamen non sequitur, quod nullum æternum conveniat ei: potest enim æternum esse ratio ejus quod lit in tempore: sicut omne donum est ratio quare dari possit in tempore.
Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, quod in omni donatone sit auctoritas dantis super donatum: hæc enim propositio non est vera nisi in illa donatione ubi ratio donationis est potestas ex dominio super donatum, vel ex auctoritate : talis autem non est hic, ut patuit.
Ad aliud dicendum similiter, quod esse datum in donatione cujus ratio fundatur in potestate dominii vel auctoritatis, dicit ut procedens a dante : sed non illud quod fundatur in vi amoris amicitiæ.
ibi ubi dicit : « Non enim dici potest non esse suæ potestatis, de quo scriptum est, Spiritus ubi vult spirat » . Quasi diceret : In libertate voluntatis habet, quod se det : et hæc libertas non ponit auctoritatem respectu sui, sed consistit ibi vi amoris eorum quibus se dat.
ARTICULUS III.
Utrum nullum donum detur nisi Spuritus sanctus, et utrum corpus carnis sit aliud quam caro ?
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Spiritus sanctus detur a se ? inveniuntur diversificari Doctores. Quidam enim dicunt passivam minus propriam quam activam, propter rationem quam tangit objectio. Alii econtra dicunt activam minus propriam quam passivam : quia dicunt, quod habitudo prepositionis a refertur ad effectum connotatum : cujus causa est Spiritus sanctus, sicut et Pater. Mihi videtur, quod passiva sit vera, et minus propria quam activa, sicut dicunt primi : et habitudo prepositionis non notat tunc causam respectu effectus, quia effectus non supponitur in re sui causalis, sed potus Spiritus sanctus : sed notat preposito secundum hoc non auctoritatem, sed potestatem dandi ex vi anioris vel virtute : et ex hoc non potest inferri, datur a se : ergo est a se : vel ergo habet auctoritatem respectu sui : vel ergo habet rationem principii respectu suiipsius : quia illa non exigit talis donatio, cujus potestas tota in libertate voluntatis et amoris consistit. Hunc sensum videtur confirmare intentio Littera : quia cum debeat probare, quod potest dare se, inducit quod est sua potestatis et libertatis
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, etc. »
Ex hoc enim sequitur, quod nullum aliud donum detur nisi Spiritus sanctus : et hoc non est verum : quia dantur nobis etiam virtutes et gratia, sicut patet per diffinitionem virtutis quam dat Augustinus, quod « est bona qualitas mentis « qua recte vivitur, qua nemo male ut- « tur, quam Deus in nobis sine nobis « operatur. » Et, Sapient. vn, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Et, Sapient. vn, 6 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Ergo videtur, quod donum Spiritus sancti aliquid aliud sit quam Spiritus sanctus.
Præterea, Corpus carnis videtur esse aliquid aliud quam caro : quia corpus dicit compositionem ex membris dussimilibus, sicut est pes, et manus : caro autem non dicit hoc : ergo corpus carnis aliquid aliud est quam caro.
SOLUTIO. Dicendum, quod Augustinus Soluto. non intendit negare quin multa creata Ad. I. dentur cum Spiritu sancto, et in Spi-
<--- Page Split --->
ritu : sed intendit dicere, quod in nomine et constructione nihil aliud significatur quam Spiritus sanctus : cum enim dicitur donum Spiritus sanctu, propter transitionem obliqui crederet aliquis quod divinitas esset inter obliquum et rectum. Unde vult Augustnus, quod obliquus cum recto intransitivam habeat constructionem : sicut cum dicitur, corpus carnis vel creatura simul.
ARTICULUS V.
Quæritur, an veræ sint illæ tres propositiones, scilicet Spiritus mittut se, et Spiritus mittitur a se, et Spiritus procedit a se ?
Ad ultimum dicendum, quod Augustinus vocat corpus quodlibet quod habet trinam dimensionem : et sic corpus carnis est caro, et corpus ossis est os : et non vocat corpus animatum quod componitur ex organis dissimilibus diversis.
ARTICULUS IV.
Utrum potest Pater aliquid quod non Spiritus sanctus ?
Deinde quæritur de hoc argumento quod facit, ibi, « Su enim Spiritus sanctus seipsum dare non potest, etc. »
Videtur enim non valere : quia Spiritus sanctus non potest spirare Spiritum sanctum : et eum Pater potest spirare : et tamen ex hoc non sequitur, quod Pater possit vel faciat aliquid quod non possit vel faciat Spiritus sanctus, cum spirare non sit aliquid, sed ad aliquid : ergo a simili et hoc non valet, cum secundum Magistrum idem sit dare quod procedere temporaliter.
Deinde quærtur de hoc quod dicit : « Si autem seipsum dat, tunc et a seipso procedit et mittitur, etc. »
Est enim hic dubum, Si Spiritus sanctus mittat se ? Et si ista aliquo modo concedtur, dubia adhuc erit ista, Si Spiritus sanctus mittitur a se ? Et si ambe iste in aliquo sensu concedantur, adhuc remanet haec dubia, Si Spiritus sanctus procedit a se ?
Videtur enim haec esse falsa, Spiritus sanctus mittit se.
Supra enim habitum est, quod mittu est cognosci quod ab alio sit. ergo a quo mittitur aliqua personarum, cognoscitur ab illo esse : sed Spiritus sanctus mittit se, ut tu dici : ergo Spiritus sanctus est a se, quod falsum est : quia dicit Anselmus, quod nec natura admittit, nec intellectus capt, quod idem sit a seipso.
Item, Cum dicitur, Mittit se, suppositum verbi est in quo notatur auctoritas respectu ejus quod supponitur in pronomine : sed hoc est idem, cum relativum referat idem quod est in antecedente : ergo in locutione significatur idem habere auctoritatem respectu sui : cum ergo hoc non sit verum, videtur locutio esse falsa.
Solutio. Dicendum, quod hic tenet argumentum propter connotatum in creatura, quod clauditur in intellectu ejus quod est dare : hoc enim operari est eorum quæ subjiciuntur potentiae : et ideo si ab hoc excluderetur Spiritus sanctus, sequeretur quod aliquid posset Pater quod non posset Spiritus sanctus.
Item, Mittens et missus quærunt distinctionem personalem ad minus : haec autem non est hic, cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se : ergo locutio est falsa.
Item, Pater non mittitur ab aliquo (ut dicit Augustinus) eo quod a nullo est : ergo a simili nec Spiritus sanctus mittit se, eo quod a se non est.
Si forte dicas, ut supra, quod est potestas collationis ex vi amoris, et ex vi
<--- Page Split --->
auctoritatis : et ex vi amoris mittit se Spiritus sanctus, sicut etiam dat se. CONTRA : Dare de sua intentione non duct comparationem ad processionem aeternam, cum infra concedatur haec, Pater dat se : mitti autem inclusam habet in se processionem : ergo non est simile : quia nec ex vi amoris, nec ex ratione auctoritatis vel domini Spiritus sanctus habet quod sit a seipso : ergo nullo modo mittit se, ut videtur.
Si forte dicas, quod in veritate ista locutio falsa est, nec eam ponit Augustnus sed Magister . et quod Magister in hoc falsum dicit. CONTRA : Augustinus dicit : « Spiritus mittit se, et dat se 1. » Ergo non tantum Magister hoc dicit, sed et Augustinus.
Чист. 1.
ULTERIUS quaeritur de ista, Spiritus sanctus mittitur a se.
Passio enim semper est illata ab alio, licet non actio : ergo passivum magis dicit rationem essendi ab alio quam activum : ergo videtur, quod passiva majorem habeat rationem falsitatis, quam activa.
Item, Intellectus non capit, quod idem agat et patiatur respectu ejusdem : ergo cum hoc significetur ista locutione, Spiritus sanctus mittitur a se, videtur esse falsa.
SED CONTRA : Augustinus dicit. « Tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest 2. » Et haec auctoritas infra in hac eadem distinctione ponitur in Littera. Sed talem cognitionem facit in nobis Spiritus sanctus : et vere dicitur, quod haec cognitio est a Spiritu sancto et mittitur ab eo : ergo videtur, si hoc est eum mitti, quod vere mittatur a seipso.
Чист. 2.
ULTERIUS quaeritur de ista, Spiritus sanctus procedit a se. Haec enim videtur
falsa : eo quod secundum supra dicta, procedere non ponit comparationem nisi ad principium a quo : cum ergo ipse Spiritus sanctus non sit principium sui, videtur quod nullo modo a se procedat.
Si dicatur, quod non procedat a se simpliciter, sed procedit a se in creaturam.
CONTRA :
Processio in creaturam ostendit aeternam, et nihil aliud superaddit : ergo si secundum aeternam non procedit a se, secundum temporalem non debet ostendi procedere a se : ergo relinquitur adhuc haec esse falsa, Spiritus sanctus procedit temporaliter a se.
Item, A quocumque negatur genus, quælibet species illus generis negatur : sed Spiritus non procedit a se : ergo nec temporali processione, nec æterna procedit a se.
Item, A quocumque negatur actus naturae, negatur etiam modus illius actus : sed processio a se negatur de Spiritu sancto : ergo et modus debet negari, scilicet quod procedit a se temporaliter.
Item, Quia Pater non est ab alio, ideo non convenit ei ut ostendatur temporaliter ab actu esse : ergo a simili, quia Spiritus sanctus non est a se, ideo non convenit ei ut temporaliter a se esse ostendatur : sed ostenditur, cum dicitur procedere a se : ergo locutio illa falsa est.
SOLUTIO. Sicut diximus in principio istius distinctionis, super expositione et veritate et proprietate istarum locutionum, discors Doctorum invenitur sententia. Sunt qui rationibus supra inductis, dicunt omnes istas esse falsas, Spiritus mittit se, Spiritus mittitur a se, Spiritus procedit a se : et dicunt quod si in auctoritate inveniantur, exponendae sunt sic, Spiritus mittit se, id est, a Spiritu est effectus in quo cognoscitur missus. Sed quia in auctoritatibus Sanctorum inve-
<--- Page Split --->
nuntur expresse, et hic a Magistro conceduntur, difficile videtur mihi quod dicantur falsæ. Unde alii dicunt, quod mittere et procedere dupliciter dicuntur, scilicet propre, et improprie. Proprie, quando dicit distinctionem nuntii, et nuntiantus : et sic non sumitur in istis locutionibus. Quandoque autem mittere idem est quod dare : et sic sumitur minus proprie : et in hoc sensu concedunt istas, et hoc volunt trahere ex Littera, ubi Magister dicit, quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se : quod est ipsum temporaliter procedere et mutu. Aliorum sententia est, quod non est intentio Augustini et Magistri dicere, quod et dare vel mittere sint idem, nisi secundum rationem et suppositum, non autem secundum intentionem : et illi dicunt, quod cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se, duo importantur in verbo. Unum ex principali significato verbi : quia mittit significat missionem, sicut ambulat ambulationem. Aliud est quod est in verbo, scilicet actus effectivus illius connotat, quod confertur in tempore ei cui fit missio : et ideo dicunt, cum dicitur, Spiritus sanctus mittit se, quod Spiritus sanctus non reddit suppositum verbo nisi gratia secundi. Cum autem addtur se, transit actus hujus verbi, mittit, in duo : quorum unum est in altero : et ideo sunt ut unum conjunctum : actus enim effectivus connotati transit super id quod efficitur in ipsa missione : sed quia in illo manifestatur Spiritus, ut in eo speciali modo existens, ideo etiam transit super Spiritum non simpliciter, sed secundum quod specialiter in illo existit : ut ipsa missione temporali non fiat Spiritus simpliciter, sed fiat ut ibi existat hoc modo quo prius ibi non fuit, et hoc per rationem illius effecti ostendatur : sicut etiam dicimus quod Verbum non est factum, sed tamen est factum secundum carnem, ita hic Spiritus non fit missione, sed fit ipsa missione quod est in isto aliter quam prius : et hæc opinio magis concordat cum dictis Sanctorum :
et ideo magis placet mihi. Est ergo sensus, Spiritus sanctus mittit se, id est, a collatione Spiritus qua se dat, est effectus in quo manifestatur Spiritum esse ab alio, et in isto cui mittitur : quia principale significatum verbi ex ipsa missione ostendit ab alio esse :. quia aliter non conveniret ei mitti a se.
Ad objecta ergo dicendum per ordinem.
Ad PRIMUM, quod Spiritus mittit se : et bene concedo, quod missio passiva facit cognosci quod missus ab alio sit : activa autem, quod missus ab illo sit qui mittitur : sed jam dictum est, quod gratia principalis significati non egreditur actus missionis a supposito locutionis, sed gratia actus causantis effectus illos in quibus cognoscitur ab alio esse : et ideo pronomen ostendit inesse Spiritui sancto missionem passivam, suppositum autem non ostendit inesse missionem activam : et sub hoc modo sensus est, Spiritus mittit se, id est, a Spiritus collatione in qua dat se, est effectus in quo cognoscitur quod ab alio sit : et hoc verum est.
Ad ALIUD dicendum, quod suppositum in illo actu cujus suppositum est, non quaerit auctoritatem in apposito : quia hæc missio est ex potestate amoris, non ex potestate auctoritatis vel dominii, ut superus in alia quaestione dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum, quod mittere et mitti gratia principalis significati exigunt distinctas personas : sed non gratia alterius actus qui ibi etiam est communis trium personarum, scilicet collationis effectivæ illius doni in quo fit ut insit Spiritus sanctus : et ideo non oportet, quod Spiritus sanctus distinguatur a se.
Ad ALIUD dicendum, quod aliud est in Patre : quia in Patre principale significatum verbi quod est missio passiva in quantum tenet se ex parte appositi, nec respectu sui, nec respectu alicujus salvari potest : quia nullo modo est ab alio ut mitti possit : et ideo non potest signifi-
<--- Page Split --->
cari esse ab alio. Sed in Filio et Spiritu sancto significatum verbi passivum salvatur secundum quod transit in pronomen reciprocum : licet non salvetur respectu illius suppositi, sed absolute respectu suppositu quod intelligituro perari cum supposito eumdem actum : quia actus denotans effectum in creatura communis est trium personarum : et omnes personae supponuntur in locutione ex natura verbi, licet tantum una significetur in locutione : et ideo verbum id quoad actum donationis habet omnes pro supposito : sed quoad actum quem addit missio, habet pro supposito personas quibus convenit missio.
Si autem tu quæras, Quare magis exprimitur ibi una persona, quam alia, si actus ille communis est? Responsio, quod hoc fit, eo quod actus ille magis per approprationem ostensivus est unius personæ quam alterius : ut sapientia collata ostendti Filium, et gratia Spiritum sanctum.
factam : sicut de aliquo spontaneo dicitur, ipse facit se facere hoc, qua facit hoc ex libertate suæ voluntatis et ex amore.
Ad 10 quod ulterius quæritur de ista, Ad 2. quest Spiritus sanctus procedit a se : dico, quod meo judicio ista minus habet proprietatis, quam aliqua aliarum : tamen quia Sanctus eam dicit, concedo eam sub hoc sensu, quod intelligatur de processione passiva temporali : et tunc expono eam sicut etiam illam aliam, Spiritus sanctus mittit se. Quia licet processio non dicat nisi comparatonem ad principium a quo, tamen quando additur determinalio temporalis, additur etiam comparatio ad effectum, et ad eum in quem procedit.
Ad 11 autem quod contra objicitur, dicendum quod processio temporalis ostendit æternam : sed non ostendit eam esse ab eodem supposito quod significatur in locutione, ut prius dictum est.
Ad 12 quod ulterius quæritur de ista, Spiritus sanctus mittitur a se : dico sine præjudicio, quod hæc est magis impropria, quam activa, propter duo : quia hic significatur passive missio respectu sui, et quia ponitur præpositio denotans principium : tamen concedere oportet, eo quod Sancti eam ponunt : et tunc conceditur sub eodem sensu, quod dividatur verbum secundum actus importatos, scilicet collationis, et missionis : et referatur secundum unum actum ad suppositum Spiritus sancti, et ad alias personas, quamvis ei conveniat appropriate : et secundum alium actum referatur ad personas secundum intellectum secum operantes. Et per hoc patet solutio ad totum quod contra illam propositionem objiciebatur.
Et nota, quod sunt quidam breviter et leviter se hic expedientes, et dicunt, quod proprie Pater et Filius mittunt Spiritum sanctum, sed Spiritus sanctus non proprie mittit se : et ideo dicitur mittere se, quia approbat suam missionem ab illis
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur temporalis, non ponitur per hoc in specie aliqua processio Spiritus sancti : non enim advenit ut differentia, sed potius ut accidens, non processioni in se, sed accidit ei ex parte termini in quem est processio temporalis : et ideo etiam dirimit rationem ipsius : quia processio temporalis est processio secundum quid.
Et si tu objicias, quod secundum hoc non debet inferre eam. Dicendum, quod non dirimit in actu processionis, sed potius in modo significandi eam : qua temporalis potest significari in supposito cui non convenit, ut cum dicitur, Spiritus procedit a se, non convenit processio passiva æterna huic supposito quod agens eam significatur, nisi gratia actus donationis effectus in quo Spiritus est et datur, et non gratia significati principalis : et ideo etiam quoad hoc non infert eam. Non enim possum inferre, Spiritus procedit a se temporaliter, ergo procedit a se : sed sic, ergo procedit a quocumque procedat.
<--- Page Split --->
Ad alud dicendum, quod non est modus iste qui respicat principale significatum in verbo, ut specificando ipsum, sed potius dirimendo eum, ut in supposto talu significatur, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod non est simile de Patre : et hujus ratio prius dicta est : quia principale significatum actus non habet in ipso locum respectu alcuius suppositi.
B. Von est mirum si Spiritus sanctus dicatur mitti vel procedere a secum etiam Filius dicatur mitti a se.
Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Nam et de Filio dicit Augustnus in libro II de Trinitate, quod non tantum a Patre missus est, sed etiam a seipso et a Spiritu sancto 1 : quaerens, quomodo Filius vel Spiritus sanctus sit missus, cum uterque sit ubique tamquam Deus? Nam uterque, inquit Augustinus, legitur missus. De Spiritu sancto enim legitur, Quem mittet Pater in nomine meo 2. Et iterum, Si abiero, mittum eum ad vos 3. Et Filius de se dicit : Exivi a Patre, et veni in mundum 4. Et Apostolus dicit : Misit Deus Filium suum 5. In Propheta autem scriptum est ex persona Dei, Colum et terram ego impleo 6. Itaque ubique Deus est, ubique ergo est Filius, ubique etiam est Spiritus sanctus. Illuc ergo missus est Filius et Spiritus sanctus ubi erat.
DIVISIO TEXTUS.
Deinde quaeritur de secunda parte quae incipit ibi, « Ne autem mireris, etc. » Totus enim tractatus de missione Filii inducitur, ut probetur missio Spiritus sancti.
Dividitur autem in duas partes. In prima ostendit quis misit Filium. In secun-
da declarat modos suae missionis, ibi, 1, « Hic quaeritur, Utrum semel tantum, etc. » 1
Prima subdividitur in tres partes. In prima ostendit, quod mitti Deum a Deo est possibile. In secunda per verba Ambrosi et Augustini, ostendit Filium esse nussum a Spiritu sancto, ibi, D, « Et quod a Spiritu sancto Filius missus sit, etc. » In tertia ostendit, quod etiam a se missus est, ibi, E, « Deinde ostendit esse datum etiam a seipso, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
ARTICULUS VII.
An missio Filii magis sit mani/esta, quam missio Spiritus sancti ?
Utrum quælbet persona divina potest mitti, et quid signfucent hæc verba, mittere et mitti ?
Incidit autem hic dubium circa primum : quia ratio Magistri in Littera videtur non valere a minori quam facit : quia in Christo diversæ sunt naturae, etsi non diversæ personæ : et ita magis gratia diversarum naturam un convenit ei mittere et mutti, quam Spiritui sancto : ergo a minori non est ratio sua.
Item, Augustinus dicit, quod Filio et Spiritui sancto convenit equaliter mitti : ergo unum non potest probari per alterum.
Solutio . Dicendum , quodestratioasimiliconfirmatoperauctoritatem , quiavirtuteauctoritatisaccipitformaminfe - rendisuumsimile . Veldicendum , quodmissioFiliimagisestmanifesta , quamSpiritus : etideoprobaturillaperis - t a m . Veldicatur , quodestaminori : quiaFilioquantumestderationeprincipiimagisconvenitmittere , quamSpirituisancto : secundumquodmagisconvenit , quodpluribusrationibusconvenit , quamidquodpaucioribus .
A d objectum contra, dicendum quod licet in Christo sint diversæ naturae, tamen mittere et mitti non convenit nisi personæ : sed verum est, quod convenit ei gratia naturamum quæ sunt in ipso : et sic etiam convenit Spiritui sancto dare et dari, ut supra dictum est, licet non conveniat ei facere et fieri, eo quod affecibus in quibus datur, non unitur. Unde licet Filius in carne non esset factus, adhuc in carne esset datus, dum in carne illa fuisset, sicut Spiritus essentialiter est in donis in quibus datur.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, in fine cap. B, « Iluc ergo missus est Filius et Spiritus sanctus ubi erat. »
Hoc enim videtur impossibile : quia super Ezechielem, xvi, dicit Glossa Hieronymi : « Quod intus est, mitti non pot- « est, eo quod missus separatur a mit- « tente. » Ergo cum persona quælibet sit in natura divina intus in seipsa, videtur quod mitti non possit.
Item, In corporali missione sic est, quod missum naturaliter separatur a mittente : ergo videtur, quod hoc etiam debeat esse in spirituali : ergo videtur, quod nulli personarum conveniat mitti.
Præterea, Videtur quod mittens semper veniat cum misso : id enim quod unum est et idem cum nuntio, semper vent quocumque venit missus sive nuntius : sed Pater est unum et idem cum Filio et Spiritu sancto : ergo videtur, quod Pater venit quocumque mittitur Filius et Spiritus sanctus : sed quocumque aliquis per seipsum venit, non eget nuntio : Pater per seipsum venit ad omnes ad quos mittit Filium et Spiritum sanctum : ergo superfluit missio Filii et Spiritus sancti.
Si forte dicas, quod venit per unitatem naturae, sed non per effectum connotatum in creatura : hoc falsum est, quia ille effectus est communiter et indivisibiliter trium.
GRATIAhujusulteriusquæritur , QuidQuæstunc . significenthujusmodiverba , mittere , etmitti ?
- Et videtur per Augustinum in libro IV de Trinitate, et hic a Magistro, quod
<--- Page Split --->
significent principi commendationem : ergo sunt notionalia. Hoc idem videtur per hoc, quod non omnibus conveniunt : quia mitti non convenit Patri : ergo est distinctum et notionale.
Item, Infra habebitur, quod per hoc quod Pater mittit, et Filius mittitur et Spiritus sanctus, non ostenditur Pater esse major Filio vel Spiritu sancto : hoc autem esse non potest, si essent verba essentialia : ergo videntur prædicare notionem vel actum notionalem.
Item, Augustinus dicit, ut supra habitum est, quod « mitti est cognosci « quod ab alio sit. » Non autem per essentiam vel per essentialia cognoscitur persona esse ab alio. Ergo haec verba notionalia sunt, et distinctionem important.
Sed contra. SED CONTRA :
Notionalia ab æterno conveniunt : ista autem conveniunt ex tempore : ergo non sunt notionalia.
Item, Omne verbum connotans effectum in creatura, significat essentiam divinam : haec enim regula diu data est : sed ista verba connotant effectum in creatura : ergo, etc.
sancit fiat in mentem, quod semper mittens est cum misso. De primo dicit Christus : Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei facio semper 1. De secundo ,ipse idem dicit : Ad cum veniemus (scilicet ego et Pater et Spiritus sanctus), et mansionem apud eum faciemus 2. Sed tamen in argumento cavendum est, quod licet Pater sit unum cum Filio, tamen non est idem cum Filio, nisi neutraliter ly idem accipiatur.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod non superfluit missio, nec destruitur ratio missi : quia missio est (ut supra dictum est) ostendens fidem secundum distinctionem personarum, quam ostendit in effectu appropriabili uni magis quam alii : sed verum est, quod superflueret, si ad nihil aliud esset nisi ut Pater (quia alias venire non posset per Filium missum, et per Spiritum sanctum) veniret ad nos. Hoc enim absurdum esset et infidele sentire. Pater enim per seipsum venire potest, sicut et Filius, et Spiritus sanctus. Sed utilis est nobis missio, ut dictum est : quia ostendit nobis fidem distinctionis personarum.
Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod Ad 1. Hieronymus aut loquitur de missione corporali, aut intelligit quod intus est per indistinctionem personæ et naturae, quod hoc mitti non potest : sed primum videtur esse de intellectu Hieronymi, quia dicit quod sociatum est in corpore, quod hoc mitti non potest.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in missione spirituali ubi missio non est loci mutatio, sed novi effectus in quo persona cognoscatur acceptio, non exigitur loci mutatio : quia loci mutatio est propter imperfectionem missi, qui in omni loco id ad quod mittitur causare non potest, quia non est ubique.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod hoc bene concedo, sive missio Filii fiat in mundum, sive missio Filii simul et Spiritus
Ad m quod ulterius quæritur, diversimode respondetur a Doctoribus. Quidam enim dicunt, quod haec verba principaliter dicunt distinctionem, et secundario essentiam gratia effectus connotati. Quidam autem dicunt e converso : et puto, quod illi verius dicunt. Est enim quoddam essentialiter essentiale ut essentia, substantia, et hujusmodi : et quoddam est personaliter personale, ut Pater generans : et quoddam personaliter essentiale, ut Deus de Deo : et quoddam essentialiter notionale, vel personale, ut mittere, et mitti : haec enim gratia effetus super quem est actus importatus per verbum, dicunt essentiam divinam, et consignificant ex modo suæ significationis distinctionem personarum.
<--- Page Split --->
I object. Et per hoc patet solutio ad omnia objecta : quia notionale consignificatum facit, quod non omnibus personis convenit
mittere, et mitti : effectus autem facit, quod conveniunt ex tempore, et quod referuntur ad essentiam divinam.
C. Quomodo intelligenda sit missio utriusque ?
Quocirca quaerendum est, Quomodo intelligatur missio Filii vel Spiritu sancti ? Pater enim solus (inquit Augustinus in eodem 1) nusquam legitur missus, sed Filius, et Spiritus sanctus. Et de Filio primo videamus quomodo missum eum Apostolus dicat: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere 2 : ubi satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factum ex muliere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum cum fecit ex femina : quod utique non fecit sine Spiritu sancto. Ecce hic dicit Filium missum a Patre et Spiritu sancto.
non tamen incarnari : non ergo eo ipso missus est, quo factus est.
Ad hoc dicendum, quod ideo dicit hoc Augustinus, quia missio Filii in mundum, cognoscitur ex hoc quod caro factus est : quia illa missio conjuncta est secundum rem incarnationi, licet alia sit intentio unius et alterius.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ostendit ipso eo missum Filium, quo factum, etc. »
Hoc enim non videtur : cum ad aliud referatur ejus missio, quam facto : quia saepius mitti potest, non autem saepius caro fieri.
Item, Spiritui sancto convenit mitti,
Ad id quod obiicitur, dicendum quod missio in mundum non potest saepius fieri : sed missio in mentem saepius, ut infra Magister ostendet in Littera.
Ad aliud dicendum, quod Spiritui sancto non convenit in mundum mitti : quia hoc conjunctum est ad incarnari : et de illa missione quae est in mundum, loquitur hic Augustinus.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. II de Trinitate, cap. 3.
2 Ad Galat. iv, 4
<--- Page Split --->
D. Quod a Spiritu sancto Filius sit missus, auctoritatibus confirmatur.
Et quod a Spiritu sancto Filius sit missus (ut ait Augustinus in eodem) auctoritatibus confirmatur. Ipse Christus dicit per Isaiam : Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus 1. De hoc Ambrosius in libro III de Spiritu sancto 2 ita ait : Quis est qui dicit, Me misit Dominus et Spiritus ejus : nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores, id est, Christus : ergo et Pater Filium misit, et Spiritius sanctus. Idem, in eodem : Datus est a Patre, ut Isaias dicit, Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis 3. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me : evangeliezare pauperibus misit me, praedicare calpivis remissionem, etc. 4. Quod cum de libro Isaiae legeret, ait in Evangelio : Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris 5, ut de se dictum esse signaret. Bene autem dixit, super me : quia quasi filius hominis et unctus est, et missus ad prædicandum. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo 6. Ecce his verbis ostendit Ambrosius Filium esse missum et datum nobis, non tantum a Patre, sed etiam a Spiritus sancto.
ARTICULUS IX.
cundum hominem, secundum quod etiam minor est Patre et Spiritu sancto, et seipso.
Utrum conveniat Spiritui sancto mittere vel dare Filium?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus, etc. » Ex hoc enim vult probare, quod missus sit a Spiritu sancto : etsi dicatur, quod hoc convenit ei se-
QUERATUR juxta hoc, Utrum conveniat Spiritui sancto mittere Filium in mentem ? Videtur, quod sic :
Quia Filius seipsum mittit : ergo per ly mittit non importatur auctoritas respectu suppositi quod supponit verbo - ergo videtur, quod possit concedi.
Item, Quicumque ab alio est, illi convenit mutti respectu uniuscujusque,
1 Isa. xlviii, 16.
2 S AMBROSIUS. Lib. II de Spiritu Sancto, cap. 1.
3 Vulg. habet, Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis.
4 Vulg. habet, Isa. lxi, 1 : Spvritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad an-
nuntiandum manusetis misit me, ut mederer contrtus corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertonem, etc. Cf. Luc. iv, 18 et 19.
1 Luc. xvii, 21.
6 S. AMBROSIUS, Lib. II, de Spiritu Sancto, cap. 1.
<--- Page Split --->
ut videtur Magister hic dicere : sed Filius ab alio est : ergo convenit ei mitti ab unaquaque personarum : ergo potest concedi, quod Spiritus sanctus mittat Filium.
SED CONTRA : Nec Filius est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per Filium, qua præpositio nullam posset notare habitudinem principi respectu Filii : cum ergo non sint plura in locutione, quam significatum missionis, et effectus in creatura, non videtur esse concedenda hæc, Spiritus sanctus mittit Filium.
PRÆTEREA hæc non videtur esse concedenda, Spiritus sanctus mittit Filium in carnem : aliud enim est in carnem mittere, et aliud est in carne existentem mittere. In carnem enim mittere non convenit nisi existentem præter carnem. et sic non convenit mittere Filium nisi secundum quod est æterna persona : sic autem Spiritus non habet auctoritatem respectu ipsius : ergo videtur, quod Spiritus sanctus non mittit eum in carnem nec in mentem.
propter rationes inductas : et hæc est sententia Gulielmi Antissiodorensis : et trahitur ex Littera, ubi dicit Ambrosius : « Bene dicit, Spiritus Domini super me » : « quia quasi filius hominis et unctus est, « et missus ad prædicandum. » Unde innuitur, quod Sancti de illa sola missione loquuntur, quando dicunt Spiritum sanctum mittere Filium.
Alii sunt qui aliter dicunt, consentientes quod cuilibet personæ convenit mittere, sed non cuilibet convenit mitti : mitti enim non convenit Patri, sed Filio et Spiritui sancto. Unde quælibet persona potest mittere illam cui mitti convenit : et hoc ideo, quia ly mittere non dicit auctoritatem in suo supposito respectu ejus super quod transit actus verbi, in quo est missio passiva : sed recipit suppositum gratia actus communis qui causat effectum connotatum in quo cognoscitur persona missa : et quia hoc videntur sentire Sancti qui probant missionem per comparationem istius effectus, ideo magis placet nobis ista opinio : consentiamus igitur primis duabus rationibus hoc probantibus.
ULTERIUS quæritur, si Spiritus sanctus dat Filium ?
Videtur, quod non : quia dans in dato aut habet potestatem auctoritatis, aut amoris. Primam autem non habet Spiritus sanctus in Filio : sed videtur, quod nec secundam, quia Filius non est donum amoris, imo hoc est Spiritus sanctus, et cum donum amoris hujusmodi efficiat potestatem, non videtur hoc convenire Spiritui sancto respectu Filii, sed potius Filio respectu Spiritus sancti.
SOLUTIO. Dicendum, quod quidam distinguunt hic triplicem missionem, scilicet in mentem, et in carnem, et ad prædicandum : et dicunt, quod Spiritus sanctus non mittit Filium duabus missionibus primis, sed tertia : et hoc dicunt
Ad uo quod contra objicitur, quod Filius nec est a Spiritu sancto : nec etiam Spiritus sanctus operatur per ipsum : dicendum, quod verum est : sed hoc non exigitur ad mitti a Spiritu : sed sufficit, quod Spiritus sanctus operetur effectum in quo sit et cognoscatur Filius ens ab alio, ut supra diximus.
Ad uo quod quæritur, Utrum mittat eum in carnem ? Dicendum secundum hanc opinionem, quod sic : quia operatur carnem in qua cognoscitur : et est Filius ens ab alio : et hoc non exigit auctoritatem aliquam in supposito verbi respectu materiae actus, sive respectu appositi.
Ad hoc quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæst.3 Spiritus sanctus det Filium ? Concedo
<--- Page Split --->
quod sic in eodem sensu : et non oportet, quod sit aliqua potestas vel auctoritas significata in Spiritu sancto respectu Filii : quia cum dicitur, Spiritus sanctus dat Filium, non suppont ly Spiritus verbo nisi quantum ad actum effectivum connotati effectus, ut prius habitum est : in quo tamen effectu accipitur Filius ens ab alio : et sic planum est respondere ad omnia.
ARTICULUS X.
An Spiritus potest dici Spiritus Christi, et in Christo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
« Secundum divinitatem non super Christistum est Spiritus, sed in Christo. »
Ex hoc enim videtur innuere opinionem Graecorum esse veram, quod Spiritus sit Christi, sicut etiam in ipso requiescens, et a Patre indistanter procedens.
SOLUTIO. Ly in habet notare multas habitudines, scilicet identitatem naturae, secundum quam quælibet persona est in alia : et habet notare simultatem nature, secundum quod unum relativorum simul habet esse cum alio, et in intellectu ejus : et hoc modo intelligit Spiritum esse in Christo : et ex hoc sequitur Spiritum esse a Christo, ut supra probatum est 1.
E. Quod Filius sit datus etiam a seipso.
Deinde ostendit esse datum etiam a seipso, ita dicens in eodem libro : Cum enim non diffinitum fuerit per Prophetam a quo datus est Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam ipse Filius se dederit 2. Ecce hic dicit, quod Filius se dedit : quia Trinitas eum dedit. Si autem Filius a se datus est, a se ergo missus est, et a se processit. Et hoc utique verum est, et concedi oportet, cum ejus missio sit divina operatio.
ARTICULUS XI.
Utrum hæc sit concedenda, Trinitas mittit se vel dat se : et utrum Pater mittat Filium, et Filius mittat se et Spiritum : et Spiritus mittat se et Filium : et utrum Pater, Filius, et Spiritus sanctus mittant Filium et Spiritum sanctum.
« Trinitas eum dedit. » Quæritur enim juxta hoc, si hæc concedenda sit Trinitas mittit se ? Et videtur, quod non.
Quia Trinitas non est ab alio : cum ergo mittere sit cognosci quod ab alio sit, videtur quod Trinitas non mittit se.
Item, Si Trinitas mittere se, Trinitas mitteretur a se : ergo et Pater mitteretur, quod est contra Augustinum dicentem, quod Pater solus missus non legitur.
CONTRA :
- Augustinus dicit, quod Trinitas illa-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
4 Cf. Supra, Dist. IV.
2 S. AUBROSIrS, Lib. II de Spiirtu Sancto,
cap. 1.
<--- Page Split --->
bitur mentibus fidelum : cum ergo non illabatur nisi immissa, videtur quod ipsa mittit se.
- Præterea, Imago Trinitatis est in anima : ergo videtur, quod Trintas in illa cognoscitur : et cognosci in effectu causat missionem : ergo videtur, quod Trinitas mittat se.
Quærit 1 ULTERIUS quæro, Si Trinitas dat se ? Videtur, quod non : quia non habet aliquam auctoritatem respectu sui.
Quærit. 2. QUÆRITUR ulterius, Si Pater mittit se et Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus mittit se et Filium secundum supra dicta : utrum pluraliter possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus mittunt Filium et Spiritum sanctum ?
Videtur, quod sic : quia singulare geminatum infert suum plurale : in præmissis autem geminantur singulares missiones : ergo infert plurale.
hæc non est concedenda, Trinitas mittit se, eo quod Trinitas non sit ab alio, sicut probant primæ duæ rationes.
Ad 10 quod contra objicitur, dicenAd object. dum quod procedit ab insufficienti : non enim sufficit operatio effectus in quo cognoscatur : sed oportet, quod cognoscatur ab alio esse, et quod sit ab alio ex ipsa ratione missionis passivæ : nec imago est talis effectus qualis exigitur ad missionem, quia ille est effectus revocans et sanctificans creaturam, quæ aberraret nisi ad ipsam mitteretur, ut supra per verba Augustin probatum est.
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quest 1. dum quod Trinitas dat se, secundum quod dare dicit potestatem dandi ex amore solo : hanc enim potestatem quilibet habet respectu sui in collatione sui ei quem amat : et per hoc etiam patet solutio ad id quod contra posset objici.
Sed contra. Sed contra : Cum dico, Pater mittit Filium et Spiritum sanctum, in supposito verbi notatur auctoritas respectu appositi, et etiam operatio effectus connotati : cum autem dico, Filius mittit se et Spiritum sanctum, vel e converso, non semper notari potest auctoritas : ergo in alia et alia ratione accipitur ly mitti : sed plura dicta æquivoce non inferunt aliquod plurale : non enim sequitur, hoc est canis marinus, et cœlestis : ergo sunt hæc canes : ergo videtur, quod non po-sum inferre pluraliter.
Ad 10 quod ulterius quæritur, Utrum Ad quest. 2. Pater et Filius et Spiritus sanctus simul mittant? Quidam ratione inducta dicunt, quod non : sed non video, quare non possit concedi, quod simul mittunt : præcipue cum habeamus in Littera, quod Filius cum Patre et Spiritu sancto se mittit.
Ad 10 ergo quod contra objicitur, Ad object. dicendum quod diversa habitudo suppositi non facit æquivocationem missionis : præcipue cum gratia illius actus, qui est operari effectum connotatum in eo ad quem mittitur, tres personæ æqualiter ad verbum illud referantur.
Solutio. Dicendum, quod, ut opinor,
F. Quod Filius sit missus a se.
Quod autem a se mittatur, Augustinus adstruit in libro II de Trinitate 1, dicens : Forte aliquis cogat ut dicamus etiam a seipso missum esse Fi-
<--- Page Split --->
lium : quia et Mariæ conceptus, et partus, operatio Trinitatis est. Sed, inquit aliquis, quomodo Pater eum misit, si ipse se misit? Cui respondeo quærens ut dicat, Quomodo eum Pater sanctificavit, si et ipse se sanctificavit? Utrumque enim Dominus ait : Quem Pater, inquit, sanctificavit, et misit in mundum 1. Et alibi : Pro eis ego sanctifico meipsum 2. Item, quæro quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim legitur. Credo quod respondebit, si probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic igitur intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non inde separato Spiritu sancto 3. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur, id est, incarnatus hominibus appareret. Non enim missus est mutando locum, quia in mundo erat. Quaproppter et Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est : qui si ita visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si 4 substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam mittens cum Patre inveniretur. Cum vero sic est accepta forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit, quod appareret in Filio, id est, ab invisibili Patre cum invisibili Filio, idem ipse Filius visibilis mitteretur.
G. Summatim colligit quæ ex prædictis adstruuntur.
Ex prædictis aperte monstratur, quod Filius missus est a Patre et Spiritu sancto, et a seipso : et quæ sit ipsa missio, scilicet incarnatio, id est, quod factus est homo, per quod visibilis apparuit : quod est opus commune Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
<--- Page Split --->
Sanctificatur enim quod de non sancto sanctum efficitur : et hoc non convenit Christo qui numquam fuit non sanctus.
An verum sit, quod Pater sanctificavit Christum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quomodo Pater eum sanctificavit, etc. »
Ad hoc dicendum, quod sanctificare sumitur hic pro sanctum facere : non ita quod prius non fuerit, et postea factus sit sanctus : sed quod totum simul factum est, scilicet subjectum, et sanctitas ipsa.
H. Quæstio, Cur dicit, A meipso non veni ?
Sed ad hoc opponitur, Si Filius a seipso missus est, cur ergo ait, A meipso non veni ? Ad hoc Augustinus respondet in libro II de Trinitate dicens, hoc dictum esse secundum formam servi, secundum quam non fecit ut mitteretur, id est, non operatus est incarnationem, sed secundum formam Dei '.
ARTICULUS XIII.
facit a seipso : quia regula est, quod quidquid est, et quidquid facit persona procedens, habet et facit a persona a qua procedit.
An Filius potest dici venisse a seipso?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sed ad hoc opponitur, Si filius a seipso, etc. »
Videtur enim, quod etiam non conveniat ei secundum formam Dei : quia etiam secundum formam Dei a seipso non est : ergo nec venit, nec aliquid
SOLUTIO. Sine dubio verificari potest uno modo locutio, etc., secundum formam Dei, si pronomen notet discretionem : quia tunc sensus est, A meipso non veni tantum. Si autem negatio respiciat pronomen secundum operationem adventus tantum, non potest verificari nisi secundum formam servi : quia ipse secundum formam Dei causa fuit adventus sui, sicut et Pater.
<--- Page Split --->
I. Utrum semel tantum missus sit Filius, an sæpe?
Hic quæritur, Utrum semel tantum missus sit Filius, an sæpe mittatur? Si enim missio Filii, ipsius tantum incarnatio est, cum semel tantum incarnatus sit, et semel tantum videtur missus. At si sæpe mittitur, est et alia ejus missio quam incarnatio. Sed quæ est illa? Numquid æterna genitura, missio ejus dicenda est, an etiam alia missio quærenda est?
ARCTICULUS XIV.
« Hic quæritur, Utrum semel tantum, etc. »
Hic incipit Magister distinguere modos missionis Filii.
Et habet tres partes pars ista. In prima, scilicet in duobus primis capitulis movet quæstionem de modis missionis, et determinat. In secunda ostendit, quod secundum alterum istorum modorum sæpe mittitur Filius, et secundum alterum semel tantum, ibi, L, «Ecce distincti sunt duo modi, etc. » In tertia ostendit, quod secundum alterum modum mittitur in mundum, et secundum alterum non, ibi, M, « Praeterea notandum est, quod cum his duobus modis, etc. »
Quare Filius potius mittitur duobus modis, quam Spiritus sanctus ? et quare Pater non apparuit nisi in voce, et Filius in carne, Spiritus in columba, linguis igneis, et in flatu.
Hic incidit dubium de duobus modis missionis Filii, quare scilicet potius duobus modis mittitur, quam Spiritus sanctus?
Videtur enim Spiritus sanctus etiam visibiliter et invisibiliter missus esse, scilicet cum mente percipitur, et cum in columba super Christum descendit t.
PRETEREA , Pater apparuit in creatura Quæst. 1. non unita sibi, Spiritus sanctus similiter : quare non legitur Filius umquam in creatura non unita sibi apparuisse? Et si tu dicas, quod tres apparuerunt Abrahæ 2 in signum trium personarum : et ita Filius apparuit in creatura subjecta non unita sibi : vel quod apparuit Moysi
<--- Page Split --->
in igne flammæ rubi 1. Hoc nihil est : quia supra ostensum est, quod hæc omnia facta sunt per ministerum Angelorum in persona Dei apparentium. Sed ego quæro de creatura assumpta, in qua divina persona per seipsam apparuit, sicut Spiritus in columba, et Pater in voce, et Spiritus in linguis et in flatu : sic enim non legitur Filius apparuisse, nisi cum carnem assumpsit.
PRETEREA , Quare Pater non apparuit nisi in voce loquente . Filius autem tantum in carne assumpta, et Spiritus sanctus in triplici creatura assumpta : sicut in columba, igneis linguis, et flatu quo inflavit Filius in discipulos?
...
Solutio . Dicendum ad primum, quod Filius habet duos modos missionis visibiliter, scilicet in creatura unita sibi, et invisibiliter quando mittitur in cor : eo quod ipse solus unibilis est creaturae assumpta : et hoc infra probabitur 2.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod visibiltas non tam attenditur hic in modo missionis Filu quam unibilitas : et illa deficit in missione Spiritus sancti.
- Ad aliud dicendum, quod Filius non debuit apparere in creatura non unita : eo quod ipse habuit congruentiam ad unionem, aliae autem personae non : et ideo aliae apparitiones factae sunt propter suam : quod enim unbile est creaturae, non unitum non congruit apparere.
Ad aliud dicendum, quod Pater est cui convenit secundum aeternam genera-
tuonem dicendo generare : et ideo congruentiam habet ad hoc, ut dicendo in voce se manifestet : quia sic manifestatur in actu personali quo se habet ad Filium : et præcipue in voce qua dicit, Huc est Filius meus dilectus, etc, 3 : illud enim in quantum vox fuit, manifestavit dicentem : et per ipsum quod dictum est, ostendit Patrem : ut sic utroque modo ostendatur generans, et Verbum et Filius : quorum unum significat manifestationem intellectus, alterum naturae. Spiritus autem sanctus operatur tripliciter, scilicet in donis ad actus operis ordinatis, et in remissione peccati, et a terrenis removendo ad ecclesia : et quoad primum ostenditur in columba, quoad secundum in igne qui est consumptive nature, et quoad tertium in spiritu flatus qui spiritualis est : sicut etiam cantatur de ipso : « Tu insprando das spirituales esse homines. »
Vel ducatur, quod Spiritus habet quiddam ex nomine doni, quod proprie dicitur : et quaddam ex nomine amoris, quod iterum proprie dicitur : et quiddam ex nomine Spiritus sancti, quod iterum proprie dicitur : et quoad primum apparet in columba : quoad secundum in igne, quia amor ignis est : et quoad tertum in flatu spirituali : et qua non sunt plura propria nomina Spiritus sancti, ideo non sunt ejus visibles missiones plures. Filius autem habet congruentiam ad hoc ut uniat sub creaturam assumptam, et ideo non apparuit in non unita : humana autem natura congruentiam habet ut uniatur . et ideo in ipsa sola missus est Filius.
<--- Page Split --->
K. Quod duobus modis dicitur Filius mitti.
Ad quod dicimus, quod duobus modis dicitur Filius mitti, præter illam æternam genituram quæ ineffabilis est : secundum quam etiam missus posset dici, ut videtur quibusdam, sed melius ac verius secundum eam dicitur genitus. Præter eam ergo duobus modis dicitur mitti, scilicet vel cum visibiliter mundo apparuit carne indutus, vel cum se in animas pias sic transfert, ut ab eis percipiatur ac cognoscatur. Hos duos missionis modos aperte Augustinus distinguit in IV libro de Trinitate 1, dicens : Non eo ipso quod de Patre natus est, missus dicitur Filius : sed vel eo quod apparuit huic mundo, Verbum caro factum. Unde dicit, Exivi a Patre, et veni in mundum 2 : vel eo quod ex tempore cujusquam mente percipitur, sicut dictum est de Sapientia : Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret 3, id est, doceat me laborare. Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest, pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectæ in Deo animæ rationalis.
missio, sed quod facit congruitatem ad missionem : qui enim genitus est ab alio est : et qui ab alio est, mitti congrue potest.
ARTICULUS XV.
An æterna generatio etiam sit missio?
ARTICULUS XVI.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Secundum quam etiam missus posset dici, etc. »
Hoc enim non videtur : quia æterna generatio non dicit comparationem ad terminum ad quem : missio autem dicit comparationem ad eum cui mittitur : ergo æterna generatio non est missio.
Utrum Filius mutlatur in pias animas, vel tantum Spiritus sanctus : et hoc cum gratia gratum faciente, aut sine ipsa ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Cum se in animas pias sic transfert, etc.
DICENDUM ad hoc, quod non fuit intentio istorum, quod æterna generatio sit
Pia enim animæ sunt Sanctorum ani-
<--- Page Split --->
mae : ergo videtur, quod Filius spiritualiter non mittatur nisi in Sanctos.
■ contru. SED CONTRA :
Spiritus sanctus mittitur ad sanctificandam creaturam : et ad idem non possunt duo mitti, nisi uterque eorum secundum se sit insufficiens : ergo videtur, quod cum se transfert sapientia in animas sanctas, quod hoc sit missio Spiritus sancti et non Filii.
Item, Sanctificatio omnis est bonitatis : bonitas autem est attributum Spiritus sancti : ergo videtur, quod missio in animas sit Spiritus sancti et non Filii.
Item, Supra habitum est, quod missio est ad sanctificandam et revocandam creaturam rationalem, quae aberraverat : hoc autem non potest fieri nisi per gratiam gratum facientem : cum ergo in illa mittatur Spiritus sanctus, videtur quod Filius non mittatur in animas pias.
Item, Amicos Dei constituere propre dilectionis est : cum ergo (ut huc habetur) amicos Dei constituat missio, videtur Spiritus sanctus mitti, qui proprie in Trinitate dilectio est.
Si FORTE dicas, quod missio Filii est in hoc quod constituit Prophetas, quod pertinet ad illuminationem intellectus : et missio Spiritus sancti est ad perfectionem affectus in constituendo amicos Dei per amorem.
CONTRA : I ad Corinth, XIX, 4 et seq., inter dona Spiritus, in quibus proprie Spiritus manifestatur, ponitur sapientia, scientia, tides, operatio miraculorum, prophetia : ergo videtur, quod utrumque ostendat missionem Spiritus sancti, et non Filii.
- Si FORTE dicas, quod Filius mittitur in illuminatione intellectus sine gratia gratum faciente, sicut quidam dicunt.
Nol contra. CONTRA :
- Missio non est ut adsit qui prius non affuit, cum quælibet persona adsit ubi-
que : sed ut aliter, vel ad aliud adsit, qui prius essentialiter præsentialiter et potentialiter affuit.
Similiter, missio non est ita ut tantum donum personæ adsit, et non persona : quia sic persona ipsa falso missa diceretur : cum ergo non possit aliter vel ad aliud adesse nisi per gratiam gratum facentem, oportet quod et missio Filii et missio Spiritus sancti sint in gratia gratum faciente.
Præterea, De missione Filii dicuntur hic duo, scilicet quod in animas sanctas se transfert, amicos et Prophetas constituit : et aliud quod dicit, Mitte illam de cœlis sanctis tuis, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore 1. Neutrum autem istorum est sine gratia gratum faciente. Ergo cum de missione non possimus loqui, nisi sicut habemus traditum a Sanctis, videtur quod non debeat dici, quod mittatur Filius sine gratia gratum faciente.
Item, Sapient. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cum ergo sapientiam introire in mentem sit sapientam mitti, videtur quod non mittatur nisi piis.
Item, Missio sapientiæ in mundum fuit in collatione maximæ gratiæ : cum ergo una missionum respondeat alii : mittitur enim in mentem, ut gratia missionis in mundum valeat nobis : videtur quod et missio in mentem sit in collatione gratiæ.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod solutio. dicendum ad primum, quod solutio. solutio. solutio. solutio. solutio. solutio.
Solitio. Ad. 1. solutio. solutio. solutio. solutio. solutiosolutio. solutio. solutio. solutio. solutio. solutio.
<--- Page Split --->
quod secundum intentiones Sanctorum, nec Filius, nec Spiritus sanctus mittitur nisi in gratia gratum faciente : non enim Spiritus sanctus donum dicitur, quod sibi invicem Pater et Filius dant, sed quia nobis dant cum : et eo modo dicitur Filus etiam datus, non quod tantum datum sit aliquid, quod habetur sine ipso, sed qua ipse in dato datur : sicut dicutur, Jacob. 1, 5 : Si quis vestrum undget sapientia, postulet a Deo, quo dat omnibus affluenter, et non inproperat. Unde dico, quod in fine istae missiones non distinguuntur, sed in actu proximo qua Filius illuminat intellectum, et Spiritus accendit affectum. Et per hoc patet solutio ad primum
Ad aliud dicendum, quod finis missionis est sanctificatio, et reductio : et hoc non tantum est Spiritus sancti : quia reductio dicit ostensionem via, et quoad hoc est Filii : et dicit adeptonem boni, et quoad hoc est Spiritus sancti Simul enim mittuntur : nec tamen alter est imperfectus, vel est superfluus : quia ita oportet propter duplicem partem anima nostrae, quae est intellectus et affectus.
Ad aliud dicendum, quod licet gratia in genere, et quoad actum qui est gratum facere, sit attributa et ostensiva Spiritus sancti, tamen haec gratia vel illa est, vel potest esse attributum Filii : et ideo cum missio sit in collatione gratiae particularis ad intellectum vel affectum, dico quod tunc mittitur Filius.
tuali, intellectuali, et a dignitate vel congruitate perceptionis secretorum Dei . sicut dictus est Abraham Prophetae, de quo, Genes. xvii, 17 et 18, dicitur : Num celare potero Abraham quae gesturus sum, cum futurus sit in gentium magnam, etc. ? et in Psalmo civ, 15 : Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis, etc. Et quoad hoc ultimum ad prophetam exiguntur duo, scilicet illuminatio, et gratia gratum faciens : et in illa sola prophetia est completa missio, non autem in aliis tribus, nisi secundum quid : alud enm infundere est revelationem, et alud est in ipsam animam sapientiam se transferre : in primo enim non mittitur sapenta nisi secundum quid, in secundo autem mittitur simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod distributo omnium donorum spiritualium pertinet ad Spiritum sanctum secundum illam proprietatem Spiritus, quod unit et vivificat corpus mysticum : quia in illa ratione, sicut noster spiritus dividit singulis membris proportionabilia sibi, ita Spirtus sanctus uniens Ecclesiam, dividit dona prout vult : sed tamen ipsa dona per se considerata, aliquando ostendunt Filum : et in hac ratione loquitur Apostolus 1, ut patet intuenti circumstantias Litterae.
Ad aliud dicendum, quod sicut probatum est, ita opinor illam opinionem falsam esse.
ARTICULUS XVII.
An cognuto nostra sit substantialis missioni, ita quod ad mussonem exigatur cognitio ? et utrum aliquis sere potest an odio vel amore dignus sit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Et tunc unicuique mittitur cum a quo-
<--- Page Split --->
quam cognoscitur, etc. » Ex hoc enim videtur, quod cognitio nostra substantialis sit missioni.
Sed contra hoc est, quod præcipue missio fit simplicioribus, qui magis habent in munere gratiam, quam in cognitione : vetula enim quandoque paru m cognoscit vel nihil : et tamen mittitur ei frequentus quam magno theologo multum cognoscenti.
Præterea, Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Sed cui missus est Spiritus sanctus, et cui missus est Filius, si cognoscit missionem, cognoscit se esse dignum vita æterna : ergo cognoscit se esse dignum amore : et ita falsificatur verbum Ecclesiastæ.
Si dicas, quod nemo scit in quantum homo : sed dicit Augustinus, quod in quantum aliquid de missione ista mente percipimus, in tantum non in hoc mundo sumus : et ita in hac vita potest aliquid sciri, sicut scivit Apostolus de se, cum dixit : An exprimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus 1.
Et, ad Roman. vn, 38 : Certus sum, quia neque mors, neque vita,... neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Si, inquam, sic dicas. Contra : Job, iii, 23, super illud, Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris : ibi dicit Gregorius, quod præcipua causa fletus est viro sancto, quod nescit utrum odio vel amore dignus sit : quia est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Item, Per quid sciet homo quod missus est sibi Spiritus sanctus? Spiritus enim actus simillimi sunt cum actibus naturae vel cordis : sicut in hoc ipso actu qui est diligere, videri potest : possum enim scire, quod diligo Deum propter se, et super omnia : sed utrum hoc ex charitate procedat, non possum scire, cum Philosophus determinet vere fortem
gratia boni, et propter bonum virtutis etiam vitam contemnere : et tamen illud non necessario procedit ex charitate.
Similiter, Dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 3 : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo patet, quod propter Deum possum postponere vitam : et tamen nesciam me habere charitatem : ergo nesciam mihi nissum esse Spiritum sanctum.
SOLUTIO. Cognitio exigitur ad missionem, ut mihi videtur, sed non omnis, sed triplex, scilicet una quae est ex parte cogniti, scilicet ut sentiam in me donum in quo ut in signo cognoscibilis sit persona missa : signum autem voco id quod habet actum gratiae facientis gratum, et appropriabile est Filio vel Spiritui sancto. Secunda est habituali scognitio.Tertia est conjecturalis ex signis, sicut si videam me posse de facili facere quae non habens gratiam vel non potest, vel cum magna difficultate potest : si videam spiritum meum esse liberum a vana spe, et vano amore, et vano gaudio, et caduca tristitia, et timore mundano, et hujusmodi. Et illam triplicem cognitionem puto sufficere secundum habitum ad missionem, et dico non oportere adesse cognitionem secundum actum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesiastes non excludit cognitionem ex signo, et conjecturalem, et habitualem : cui enim missus est Spiritus, habet habitum in quo hoc cognosci potest, si aperiatur oculus, vel per revelationem post mortem.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur ibi de inhabitatione Christi per operationem miraculorum, et potestatem signorum, quae ex se expertus fuerat. Et hoc non est mitti sapientiam nisi secundum quid, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus
<--- Page Split --->
aut loquitur ibi ex revelatione sibi facta præter legem communem, aut loquitur ex conjecturis.
Ad 10 autem quod dicunt, quod scientia certa exigitur, credo falsum esse quod dicunt.
L. Quod secundum alterum semel, secundum alterum saepe sit missus : et secundum alterum ut sit homo, et secundum alterum ut sit cum homine.
Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii, et secundum alterum semel tantum missus est Dei Filius : secundum alterum saepe missus est, et mittitur quotidie. Nam secundum alterum missus est, ut sit homo, quod semel tantum factum est : secundum alterum vero mittitur, ut sit cum homine, quomodo 1 quotidie mittitur ad sanctos, et missus est etiam ante incarnationem, et ad omnes sanctos qui ante fuerunt, et etiam ad Angelos. Unde Augustinus de Filio, id est, de sapientia Patris loquens in libro IV de Trinitate 2, ait : Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit, sicut implet etiam sanctos Angelos. Sed cum venit plenitudo temporis, missa est non ut impleret Angelos, nec ut esset cum hominibus vel in hominibus, ut antea in Patribus erat et in Prophetis, sed ut ipsum Verbum fieret caro, id est, homo.
ARTICULUS XVIII.
Utrum Spiritus sanctus plenius sit missus post incarnationem quam ante ? et utrum cælibatus Joannis conjugio Abrahæ sit præferendus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Missus est etiam ante incarnationem, et ad omnes sanctos, etc. »
Dubium enim potest esse, Utrum plenius mittebatur ante incarnationem, quam post ? Videtur enim, quod post
plenius sit missus : quia plenior est gratia Novi Testamenti quam Veteris : cum ergo missio st propter gratiam, videtur plenius miti Filius vel Spiritus sanctus in Novo quam in Veteri.
Sed contra hoc est quod dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod non præfertur cælibatus Joannis conjugio Abrahæ : ergo nec cætera dona præferuntur, et videtur.
Ad hoc respondeo per Augustinum in libro IV de Trinitate, capite 20, dicentem sic : Quod dicit Evangelista, Quia nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus 3 : quomodo
<--- Page Split --->
intelligitur ? nisi quod certe illa Spiritus datio vel missio post glorificationem Christi futura erat, qualis numquam antea fuerat : neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat, Et infra, ibidem : Oportebat Spiritus adventum signis sensibilibus monstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas credituras in Christum per donum Spiritus sancti, ut compleretur quod in Psalmo xvni, 4, cantatur : Non sunt loquela, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
Secundum hoc distinguendum est, quod est missio in gratia personali, et missio ordinata ad conversionem orbis, et est missio invisibilis, et missio in visibili signo. Personalis igitur et invisibilis se habent ante adventum et post, ut excedentia et excessa : quia quibusdam personis ibi plus infundebatur gratiae, et quibusdam plus hic. Sed missio universalis et visibilis, talis fuit post, qualis numquam ante fuerat.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum est quod objicit quantum est de conditione status : sed quaedam personæ ibi in Veteri Testamento existentes (ut dicit Augustinus) pertinebant ad Novum : et quaedam e converso.
Ad in quod in voppositum objicitur, dicendum quod hoc verum est quod dicit Augustinus quantum ad habitum continentia, qui maximus fuit in Patriarchis : sed quantum ad actum continentiae et statum praefertur virginitas omni conjugio.
ARTICULUS XIX.
Utrum Spiritus sanctus mittatur ad Angelos?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut etiam implet sanctos Angelos, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod mittatur Spiritus ad Angelos.
SED CONTRA :
Non ad eumdem est missio qui est in statu nuntii : sed Angelus nuntius est missionis saepius, ut videtur : quia cum mitteretur Filius in carnem, Angelus nuntiavit1 : et quando missio debet fieri in mente, Angelus ad hoc obsequitur custodiendo, et suggerendo, ut dicit Bernardus : et inter animam et Deum discurrendo, Deo praesentans animæ vota et desideria, animæ autem apportans gratiam : ergo videtur, quod ad Angelos non sit facta missio.
Item, Non fit missio nisi ad distans : non autem distat qui semper est in secreto domus : ergo non fit missio ad Angelum.
Item, Missio fit (ut dicit Augustinus in auctoritate supra posita) ut revocetur qui aberraverat : Angelus bonus numquam aberravit : ergo non fit missio ad Angelum.
Item, Missio fit ad sanctificandam creaturam, sanctificare autem est de non sancto facere sanctum : hoc non potest fieri in Angelo, nec umquam factum est : ergo, etc.
SED CONTRA :
- Ad eum qui est sanctus non futura est missio secundum hoc nisi semel, scilicet in prima gratia, quod falsum est : quia dicit Augustinus, quod toties mittitur,
<--- Page Split --->
quoties interioris gratiae aliquid percipit : hoc autem saepe contingit.
- Item, Hic dicit, quod Filius invisibiliter saepe mittitur.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod missio fit in perceptione gratiae et in augmento gratiae : quia semper aliter sentitur adesse Spiritus, quam prius affuit, et ad Angelos missus est, et mittitur quoad novas revelationes : licet non augmentetur in eis gratia quae substantialis est praemio.
Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Angelus non est nuntius in illa missione, ita quod ipse cum gratia menti illabatur : sed est nuntius ut obsequens Domino misso, et praeparans viam per amotionem impedimentorum, et hoc per operationem extrinsecam menti, sicut est suggestio, et doctrina, et adhortatio, et hujusmodi : sed non sicut est inspiratio quae intrinseca est menti : et ideo ad eam est facta, et fit missio.
Ad aliud dicendum, quod distantia quam exigit ista missio non est localis : sed sicut natura distat a gratia : quia per naturam et naturalia non potest haberi, sed a solo Deo : et ideo cum sic a gratia distat Angelus, ad eum necessaria est missio.
Ad aliud dicendum, quod revocare aberrantem dupliciter est, scilicet qui aberravit jam, vel ne aberret ille qui est in via : et hoc secundo modo est missio ad Angelum et ad Sanctos, qui jam tamen habent Spiritum sanctum : licet non sint confirmati sicut Angelus, et ideo crebrori indigeant missione.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod sanctificatio fit in augmento gratie, et in prima gratia : quia sanctificatio dicitur tribus modis, scilicet simul facere substantiam et gratiam ut in Christo : vel facere naturam et addere gratiam, ut in primo homine et Angelo bono : vel facere de non sancto sanctum, sicut in peccatoribus conversis.
M. Quod secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.
Praeterea notandum est, quod cum his duobus modis mittatur Filius, secundum alterum dicitur missus in mundum, secundum alterum vero non. Eo enim modo missus dicitur in mundum, quo visibilis mundo apparuit. Unde Augustinus in eodem libro 1 ait : Cum ex tempore cujusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum. Non enim sensibiliter apparet, id est, corporis 2 sensibus praesto est. Nam et nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus : et omnium justorum Spiritus etiam in carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Ex praedictis liquet, quod praeter ineffabilem genituram, duobus modis mittitur Filius, scilicet cum visibiliter apparuit, vel invisibiliter percipitur mente.
<--- Page Split --->
mundum, ipsa erit essentialiter ut in loco extra mundum.
Item, Hoc videtur dicere Augustinus, quod anima verius est ubi amat, quam ubi est. Item, Apostolus : Nostra conversatio in caels est 1.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod virtute orationis non attrahimus nobis Deum ubique praesentem, sed nos extendimus nosipsos in Deum 2.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nam et nos, secundum quod mente aliquid æternum capimus, non in hoc mundo sumus, etc. »
Ex hoc enim videtur accipi, quod anima mente aliquid æternum capiens, essentialiter sit in cœlo, licet per accidens, scilicet quia mente id percipit quod est in cœlo.
Quod etiam multis rationibus videtur posse probari sic : Anima non refertur ad locum nisi per accidens : non est enim in loco isto in quo ego sum anima mea, nisi quia corpus in quo est, est in loco isto : si ergo per «accidens esse in loco aliquo facit eam substantialiter esse ibidem, cum per accidens sit in cœlo, ipsa substantialiter erit ibidem et essentialiter.
Item, Forma non determinat sibi locum per se, etiam corporalis : quia videmus, quod eadem forma secundum rationem formæ est in omni situ corporis supra et infra. Inde sic : Nulla forma determinat sibi locum per se, sed per accidens : omne autem tale est in omnibus locis ad quæ per accidens determinatur : ergo forma est in omnibus locis ad quæ per accidens determinatur : sed anima est nobilissima formarum : ergo anima est in omnibus locis ad quæ per accidens determinatur : per accidens autem determinatur ad id quod capit : ergo ipsa est in loco ipsius quod mente capit : ergo cum hoc quod mente capit sit extra
SED CONTRA videtur esse, quod
Forma non habet esse naturale nisi in materia : et naturale esse est proprium esse formæ : ergo anima per id quod est, non est nisi in materia corporis.
Item, Idem est in quibusdam movens ad formam et ad locum, ut dicit Philosophus, eo quod motor dat mobili et suam formam et omnia naturalia consequentia illam : et dicit Philosophus, quod naturale consequens formam ignis est locus superior : ergo videtur, quod forma in suo esse determinet locum.
Item, Si dico, Forma est in materia : aut per accidens est in materia, aut per se. Constat, quod non per accidens : quia sic non constitueretur aliquod unum in natura : ergo per se est in ipsa : ergo magis refertur ad locum materiae, quam ad locum alterius cui non conjungitur nisi per accidens.
SOLUTIO. Dicendum, quod anima secundum id quod est et per essentiam, quamdiu vivit homo non est nisi in corpore. In quolibet autem de quo cogitat vel a quo afficitur, est sicut in objecto, ad cujus locum in sua essentia nec per se nec per accidens refertur.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus loquitur, quod non in hoc mundo sumus quantum ad modum cognoscendi vel vivendi : quia secundum viam mundi cognoscimus per speculum in ænigmate : sed in quantum æternum ali-
1 Ad Phulp. III, 20. 2 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
cap. 3.
<--- Page Split --->
quid accipimus, cognoscimus aliqualiter attingendo speciem, et abstrahimur a materialibus hujus mundi.
Ad 2. Ad aliiud dicendum, quod hoc verum est, quod anima non est in loco corporali nisi per accidens : sed illud accidens est ei conjunctum per naturam : per corpus enim est in loco, et nisi essentialiter esset in corpore, non esset in loco corporis : et ideo per illud in quo ipsa non est essentialiter, sed potius illud est in ipsa per essentiam et similitudinem, non habet locum aliquem nec per se nec per accidens.
Ad aliiud dicendum, quod forma per se, id est, sine materia, non determinat sibi locum, quia sic est simplex : sed sic non est nisi per intentionem : sed per esse suum in materia determinat sibi locum : ita etiam, quod moveat ad locum illum, nisi prohibeatur, ut dicit Philosophus. Esse autem ita non accidentale est, sicut accidentale est quod contingit eidem adesse et abesse in natura manenti : sed est accidentale, sicut per aliud conveniens, scilicet per hoc quod est in materia : et hoc est naturale, non accidentale formae, si accidens proprie secundum naturam accidentis accipiatur. Unde formam tripliciter est considerare,
scilicet ut est intellecta, et sic est species in anima intelligentis, et species quae est in anima unius non est species quae est in anima alterius : vel ut ratio naturae communis, abstrahens a quolibet particulari, et sic est in quolibet suo particulari et semper : vel secundum esse quod habet in natura, et sic est in eo quod est hoc aliquid : et non per accidens, sed naturaliter : absurdum enim est dicere, quod forma accidentaliter habeat esse in materia, nisi hoc modo sumpto accidente quod est per aliud convenire : sed hoc accidens non repugnat substantiali et naturali : sicut patet, quod hoc accidente Socrates per accidens est animal, et tamen esse animal substantialiter et naturaliter convenit Socrati.
Ad aliiud dicendum, quod Augustinus vocat verius esse, nobilius esse, et non verius in natura : quia anima et quaelibet forma nobilius esse habet in nobiliori causa, quam in se : quia in causa prima non admiscetur privationibus et mate- rialibus, quemadmodum in seipsa vel in corpore.
Ad aliiud dicendum, quod virtute orationis attribuimus nos in Deum : non loco, sed merito, ut scilicet aliter adsimus ei quam prius affuimus.
N. Cur Pater non dicitur missus, cum ab aliquo cognoscitur ut Filius?
Hic quaeritur, Cur Pater non dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut Filius? Ad quod dicimus, quia in eo est principii auctoritas, quae non habet de quo sit, a quo Filius et Spiritus sanctus. Pater enim est (ut ait Augustinus in eodem libro 1) principium totius divinitatis : vel, si melius dicitur, deitatis : quia principium est Filii et Spiritus sancti. Nam, ut ait Augustinus in eodem 2 : Si voluisset etiam Deus Pater, per subje-
<--- Page Split --->
ctam creaturam visibiliter appareret: absurdissime tamen aut a Filio quem genuit, aut a Spiritu sancto qui de illo procedit, missus diceretur. Congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit : misisse autem ille, qui in ea non apparuit '.
0. Putaverunt quidam Filium et Spiritum sanctum minores fuisse Patre, quia missi dicuntur.
Ideoque putaverunt quidam haeretici, cum Pater non sit missus, sed Filius et Spiritus sanctus, Patrem esse majorem, ac Filium minorem esse et Spiritum sanctum : atque Patrem, quasi majorem, misisse utrumque quasi minorem. Quod Augustinus improbat in libro IV de Trinitate illis contradicens : Non ideo, inquit, arbitrandum est minorem esse Filium, quod missus est a Patre : nec ideo minorem Spiritum sanctum, quod et Pater eum misit et Filius. Sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii auctoritatem vel commendationem, non propter inaequalitatem vel imparilitatem vel dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita intelliguntur. Non ergo ideo dicitur Pater misisse Filium vel Spiritum sanctum, quod ille esset major, et illi minores : sed maxime propter auctoritatem principii commendandam, et quia in visibili creatura non sicut ille apparuit 2.
Ecce ostensum est quae sit missio Filii, et quibus modis mittatur.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS XXI.
Deinde quaeritur de tertia parte distinctionis quae incipit ibi, N, « Hic quaeritur, Cur Pater non dicitur missus.
Et dividitur in duas. In prima ostendit P atrem non esse missum. In secunda ostendit, quod non ideo Filius et Spiritus sanctus sunt minores, quia missi sunt, ibi, O, « Ideoque putaverunt quidam haeretici, etc. »
An pater det se, vel detur a se ?
Dubium est hic, Utrun Pater det se, vel detur a se? Quod enim mitti non potest vel procedere, satis constat ex praedictis. Videtur autem, quod non : quia secundum Magistrum dare se, est procedere a se temporaliter et mitti : sed hoc non convenit Patri : ergo nec dare.
<--- Page Split --->
Sed contra
SED CONTRA :
Dare nihil dicit nisi conferre donum : cum ergo Pater habeat potestatem ex libertate amoris, sicut Filius et Spiritus sanctus, Pater potest dare se sicut Filius et Spiritus sanctus.
Item, Sicut sapientia appropriatur Filio, et gratia Spiritui sancto, ita potentia Patri : cum ergo saepe conferat posse, videtur quod det se.
Solutio.
Solutio. Magistri concedunt, quod Pater dat se, et datur a se : et quod dare non dicit mittere secundum rationem, nec procedere : et hoc supra satis determinatum est : non tamen dicunt, quod habeat effectum ita distinctum Pater sicut Filius et Spiritus sanctus : quia licet posse attribuatur Patri, tamen posse animarum sancturam est in donis intellectus et affectus : et ideo non ita manifestatur dan-
do se, sicut Filius et Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis non ita ponitur, quod det se sicut quod Filius dat vel Spiritus sanctus.
SED CONTRA : Pater est principium toSed contitius divinitatis : ergo sui.
Solutio. Non sequitur : quia sensus est, quod est principium Filii et Spiritus sancti in quibus est tota divinitas : dicit autem, quod melius dicitur deitatis quam divinitatis : quia divinum esse est perpetuum esse : et hoc est communicabile creaturis, secundum quod Philosophus dicit, quod omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt : deitas autem est forma a qua imponitur hoc nomen Deus, quod non est communicabile creaturis, ut supra notatum est 1.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XVI.
A. De missione Spiritus sancti, quæ fit duobus modis, visibiliter et invisibiliter.
Nunc de Spiritu sancto videndum est, præter illam ineffabilem et æternam processionem qua procedit a Patre et Filio, et non a seipso : quæ sit ejus temporalis processio, quæ dicitur missio sive datio. Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, uno quo visibiliter apparuit, altero quo invisibiliter a castis mentibus percipitur : ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio ac a seipso duobus modis procedere sive miti sive dari dicitur : uno visibiliter, altero invisibiliter. Datus est enim visibilis creaturæ demonstratione, sicut in die Pentecostes, aliisque vicibus : et datur quotidie invisibiliter, illabendo mentibus fidelium.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc. »
Hic incipit pars illa quæ est de modis missionis Spiritus sancti : et sunt duo modi, scilicet visibilis, et invisibilis. De visibili agit Magister primo in hac distinctione : de invisibili autem consequenter in sequenti, ibi, Dst. XVII, A, « Jam nunc accedamus, etc. »
Ista autem distinctio dividitur in duas partes. In prima determinat, qualiter Spiritus sanctus dicitur missus visibili modo. In secunda, qualiter non minor dicitur Patre propter illam missionem visibilem, cum tamen Filius minor Patre dicatur, propter illam missionem, ibi, C, « Sed prius quærendum est, cum Filius dicatur, etc. »
Quid sit mitti visibiliter, et utrum missio visibilis fuerit in Veteri Testamento sicut in Novo, et utrum Pater potest mitti sicut Filius ?
In prima parte non est nisi unum capitulum, circa quod incidit dubium ante Litteram, Quid sit mitti visibiliter ? et secundo, Utrum ista missio fiat congruenter ad omnes vel ad aliquos ? et tertio, Utrum sit ad gratiam gratum facientem vel gratis datam ? et quarto, Utrum eam conveniebat fieri per Filium vel Spiritum sanctum ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Si mittì visibiliter est apparere personam visibili signo, sicut videtur Augu-
<--- Page Split --->
stinus dicere in Littera, cum in Veteri Testamento personæ visibilibus signis sæpe apparuerunt, videtur quod ista missio in Veteri Testamento sæpe facta fuerit.
Praeterea hoc videtur etiam alia ratione : missio enim visibilis ordinatur ad invisibilem : sed invisibihs in Veteri Testamento sæpe facta est : ergo et visibilis. PROBATIO primæ. In Littera dicit Augustinus quod in illis creaturis visibihbus Spiritus sanctus ad hoc erat, ut per eas ostenderetur Spiritus sanctus in illis esse ad quos ille creaturæ veniebant. Secunda autem probatur, Sapient. ix, 10 : Mitte illam de cælus sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret. Hoc enim dictum est in Veteri Testamento : ergo videtur, quod hujusmodi missio visibilis tunc fuerit.
Item, Si visibilis creatura est ostendens aliquid divinum, sufficit ad rationem visibilis missionis : cum, sicut supra habuimus, Pater in visibili creatura apparuit, videtur Pater esse missus. Genes. xviii, 2, Tres vidit, et unum adoravit.
Si dicas, quod haec visa Patum per Angelos administrata sunt, et ideo non intelligitur in eis missio : hoc non excusat objectionem tribus rationibus : quarum prima est, quod Augustinus dicit, quod absurdissimum est dicere Patrem, si voluisset, in creatura visibili apparere non potusse : posito ergo, quod apparuerit, nihil debet sequi inconveniens : sequitur autem, quod missus sit : ergo hoc non videtur inconveniens : et hoc negatum est supra . ergo, etc.
Secunda ratio : Quia si creatura irrationalis et mintellectualis (ut ita liceat dicere)sufficit ad demonstrandam missionem personæ, sicut columba, vel flatus : mul-
to magis creatura intellectualis, et præcipue Angelus. In illa enim tanto magis divinum aliquid cognoscitur, quanto ipsa est nobilior et divinior : cum ergo tales missiones Angelorum in Veteri Testamento sæpius factæ sunt, videtur quod sæpe missæ sunt personæ, et etiam Pater.
Tertia ratio est ab auctoritate Danielus, ubi legitur, quod antiquus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo 1. Et, Isaie, vi, 1 : Vidi Domnurn sedentem super solium excelsum et elevatum, etc. Nec poteris dicere, quod hoc fuerit Angelus in persona Dei : quia Angelo Seraphim non clamant, Sanctus, sanctus, sanctus 2 : nec Angelus in persona Dei judicabit.
Si forte dicas, quod hoc fuerit revelatio, et non apparitio, vel missio. Contra : Talis ostensio quæcumque sit, fuit constituens Prophetas : quia Prophetas vocamus quibus ista facta sunt : sed proprius effectus missionis est Prophetas et amicos Dei constituere, sicut habuimus in praecedenti distinctione, ex Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Item faciamus vim in eo quod dicit, per nationes : ergo non in nostra natione tantum, sed etiam in natione Patrum ista facta sunt : ergo videtur, quod tunc facta fuerit missio visibilis, et quod Pater et singulæ personæ missæ sunt.
SED CONTRA :
Ad Galat. iii, 19, Lex in manu mediatoris posita est, ordinata per Angelos, donec veniret semen cui repromiserat 3. Ergo videtur, quod omnia visa Patrum fuerunt per manus Angelorum usque ad adventum Christi. Supra autem proba-
<--- Page Split --->
tum est 1, quod persona non dicitur mitti, nisi in effectu, in quo ipsa aliter sit vel ad aliud quam secundum quod est ubique : et hoc habetur in Littera ab Augustino : ergo in talibus visis nulla umquam fuit persona missa.
ITEM Augustinus in libro IV de Trinitate, dicit quod absurde diceretur Pater missus vel ab eo quem genuit, vel ab eo qui ab ipso procedit, etsi dicatur apparuisse. Ergo cum omnis qui mittitur, ab aliquo mittatur, et Pater non possit ab aliquo mitti, videtur quod non mittatur.
Item, Augustinus in libro IV de Trinitate, ut habitum est supra 1 : Mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem ab alio esse non cognoscitur : ergo non mittitur.
SED ADHUC contra hoc opponi potest :
Quia Patri attribuitur potentia : cum ergo potentiam efficiat in nobis, ipse venit in nos, sicut Filius per sapientiam, et Spiritus sanctus per charitatem.
Item, Haec conceditur, et habita est supra, Pater est a seipso : secundum autem quod est a seipso, videtur quod in eadem habitudine praepositionis debeat concedi haec, Mittitur a seipso, et Pater mittit seipsum.
Item, Augustinus probans quod Spiritus sanctus mittit se et dat se, probat hoc : quia est suae potestatis : et hoc est supra habitum in distinctione praecedenti : non esset autem suae potestatis, si non posset mittere et dare se : ergo a simili non erit Pater suae potestatis, si non possit mittere et dare se : cum ergo semper omnes personae fuerint suae potestatis, semper potuerunt mittere se omnes, et dare se, et in Veteri, et in Novo Testamento.
his objectis. Dicimus enim, quod non est idem apparere, et mitti : et bene concedimus, quod Pater in subjecta creatura apparere potuit per ministerium Angeli et per seipsum, et adhuc potest : sed non potest mitti propter causas supra assignatas : quia missio passiva supponit congruitatem nuntii, et rationem in subjecto : et illa ratio est ab alio esse, quod Patri non convenit : ideo apparere potuit, mitti autem non potuit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet ubicumque est missio visibilis, fit apparitia alicujus personae visibili signo, non tamen convertitur : quia missio visibilis addit super apparitionem duo, scilicet existere ab alio, et per seipsum adesse aliter vel ad aliud quam sit ubique : hoc autem non legitur in Veteri Testamento, sicut postea patebit : quia personae non leguntur per seipsas fuisse in illis signis quae apparebant.
Ad ALIUD dicendum, quod missio visibilis non ordinatur ad quamcumque missionem invisibilem, sed ordinatur ad missionem invisibilem quae est fundans et plantans Ecclesiam : non enim visibilis semper praecedit invisibilem, etiam in Novo Testamento : sed praecessit, ut significaretur abundantia copiae Spiritus esse apud illos quibus visibilis facta est, ita ut ex ipsorum copia redundaret in fundamentem et plantationem Ecclesiae.
Ad ALIUD dicendum, quod ratio jam dicta est, quare hoc non sufficit : et quare Pater non potuit vel non potest mitti.
Ad ID autem quod objicit, quod missio hujusmodi debuit dici apparitio angelica in Veteri Testamento : Dicendum, quod in veritate illa solutio quam ponunt qudam non sufficit : sed illa est ratio quam diximus, quia mitti addit super apparere, sicut dictum est.
SOLUTIO. Suppositis his quae supra determinata sunt 3, facile est respondere
Ad ALIUD dicendum, quod creatura intellectualis melius ostendit unitatem
<--- Page Split --->
essentiae in tribus personis : sed effectum gratiae vel modum processionis personae a persona non ita ostendit : eo quod ipsa de natura sua non ita exprimit gratiae et processionis proprietates : non enim Angelus procedit ab Angelo, sicut flatus a suflante : nec Angelo proprium est innocentia et aptitudo immolationis pro redemptione primogeniti, sicut columbae : nec Angelo proprium ex natura est, unde conveniat cum actu charitatis : et ideo Angelus in numero personarum apparentium, et vi interpretandi per sermonem, potest facere fidem Trinitatis et unitatis, licet non habeat convenientiam, ut per ipsum expleatur missio. Et alia ratio est, quod donum datum est a misso, sicut a causa faciente : dico autem, donum gratiae gratum facientis, quod est in omni missione. Angelus autem non potest esse causa gratiae, nec debet intelligi esse causa : ergo nec ipse potest mitti missione illa : nec etiam si nitteretur, esset utile : quia crederetur gratia ab illo esse, et sic pertraheret in idololatriam. Tertia ratio est, quia missus cum gratia habetur illapsus in substantiam animae ejus cui missio fit, ut supra habitum est in distinctione praecedenti : Angelus autem non potest illabi in substantiam mentis nostrae : ergo per ipsum non potest administrari hujusmodi missio. Quarta ratio est, quia cum gratia sit creata, si separaretur ab eo per quem mittitur, vel ille esset creatura, vel esset totum subjectum vanitati, sicut omnis creatura : ad hoc ergo ut gratia separare nos possit a vanitate, et conjungere divinitati, oportet missum qui est cum gratia, esse Deum. Et his rationibus non potest expleri hujusmodi missio, nisi per personam procedentem ab alio. Alii autem ponunt alias quae non probant quidquam, scilicet quod missionem conveniebat a remotis incipere, et postea appropinquando magis ad Deum accedere : et ideo in Veteri Testamento conveniebat fieri per Angelos, in Novo autem per personas. Sed hoc nihil est : quia
secundum hoc etiam invisibilis missio quae omnibus Sanctis in Veteri Testamento facta est, debuit fieri per Angelos, quod falsum est.
Ad ALIUD dicendum, quod visa Isaie, Danielis, et Ezechielis, nec fuerunt proprie loquendo apparitiones, nec missiones, nec processiones, sed revelationes in visione imaginaria quae multis facta est : quia apparitio stricte sumpta dicitur ostensio unitatis essentiae in figura aliqua visa ad sensum. Sed si apparitio sumatur, tunc erit genus ad revelationem, missionem, et hujusmodi.
Ad uo autem quod contra objicitur, dicendum quod talia visa non faciunt Prophetas : quia sic Pharao fuisset Propheta, quod falsum est : quia non fuit Propheta nisi secundum quid : quia, ut Augustinus dicit in libro XII super Genesim : Propheta simpliciter, non dicitur nisi a visione intellectuali : et ideo Joseph Prophetaf uit visorum a Pharaone, et Daniel Propheta fuit visorum Nabuchodonosor et Balthasar : sed bene concedo, quod a missione invisibili Filii et Spiritus sancti constituti sunt Prophetae. Quid autem, quando, de quibus, et quare prophetarent, revelationibus trium modorum visionis ostensum est eis, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali. Sunt tamen qui dicunt Spiritum tunc missum, non in quantum sanctus, sed in quantum est spiritus : quia spiritus revelat, sed non sanctificat : et donum prophetiae non facit Sanctum, sed videntem : in Novo autem Testamenfo missus est ut sanctus, qui sanctificabat in illis visis. Sed hoc non solvit : quia nemo umquam sanctus fuit, nisi mitteretur sibi Spiritus : et ideo si de statu Veteris Testamenti esset, ut non mitteretur ut sanctus, nec invisibiliter ut sanctus mitteretur. Unde prima solutio melior est.
Ad uo quod objicitur, quod apparitiones facte sunt per Angelos, bene concedo : quia hoc vult Augustinus in libro IV de Trinitate, et Dionysius in Coelesti Hierarchia. Sed tamen non propter hoc est remotum quin per se apparere po-
Ad 6.
Ad 7. Ad object.
<--- Page Split --->
tuerint et Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit ibidem Augustinus.
Ad i d autem quod objicitur contra hoc, quod non dicitur mitti Pater, Dicendum, quod potentia attribuitur Patri : sed, ut dictum est, mitti non dicitur persona respectu cujuscumque doni, sed tantum in dono in quo ipsa est, et habetur : unde si Pater daretur in potentia illa, esset potentia gratum faciens. Potentia autem illa non est distincta a donis intellectus et affectus, quia per dona hujusmodi sumus potentes in actibus gratiae : ergo datio Patris non habet distinctum donum ab eo in quo datur Filius, et in quo datur Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis expresse non invenitur, quo Pater det se, vel detur a se.
Sunt tamen circa dubitationem istam tres aliae opiniones, quarum una est, quod Pater dat se, et datur a se : et haec non est multum communis. Alia dicit, quod non dat se, nec datur a se : eo quod potentia quae sibi appropriatur, praesupponitur in missione et datione Filii et Spiritus sancti : quia nullum donum datur nobis nisi praesupposita capacitatis potentia illius doni : et ideo cum haec capacitas per naturam sit in nobis (sumus enim creati susceptibiles gratiae) non oportet Patrem dari in illo. Tertia opinio est quam magis approbo, quae prius dicta est, quod Pater bene venit in Filio et Spiritu sancto, sed non datur, nec dat se : etsi concedatur quod dat se, nullo modo tamen conceditur quod mittitur a se, vel mittit se, ut prius dictum est.
Ad aliiud dicendum, quod haec conceditur, Pater est a se secundum quod exponitur per negationem sic : Pater est a se, id est, non est ab alio : sed mitti importat affirmative esse ab alio, ut superius habitum est : et ideo non convenit ei mitti.
ipse operetur cum Filio et Spiritu sancto illum effectum quem dat in missione : quia ly mitti dicit duo, scilicet actum operationis, et effectum qui datur in missione : et secundum actum hunc, est ipsum commune tribus personis : et consignificat ex modo significandi principalis significati, quod est missio passiva, venire ab alio, et quoad hoc non dicit potestatem aliquam, sed tantum rationem originis, quae non convenit Patri. Quoad primum ergo fuit probatio Augustini, quod Spiritus dat se, sicut alii eum dant, et non quoad secundum.
Ad m autem quod ulterius volebat Ad ob ject. 3. concludere, quod in Veteri Testamento est ista potestas sicut in Novo, Dicendum, quod missio invisibilis fuit ex quo homo creatus est super terram : nullus enim umquam aliquid boni meritorii facere potuit sine invisibili missione : sed missio visibilis in Veteri Testamento esse non potuit, id est, non debuit de congruitate : quia illa est ad copiam gratiae demonstrandam, et gratiae propagationem, quae non fuit, adhuc priori tabernaculo habente statum : quia Jesus nondum erat homo, et nondum glorificatus : quae autem ratio hujus sit, est determinatum in quaestione illa qua queritur, Quare distulit adventum, et quare litterae observationem conveniebat praecedere sensum spiritualem ?
ARTICULUS II.
Utrum missio visibilis debet esse ad omnes qui sunt de Novo Testamento ?
Secundo quaeritur, Utrum ista missio visibilis secundum congruentiam debeat esse ad omnes vel ad aliquos ?
Et quaeramus, Utrum ad omnes qui sunt in Novo Testamento? quia jam habitum est, quod non congruebat eam fieri in Veteri Testamento.
Videtur autem quod sic : quia
<--- Page Split --->
Dicitur, Joel, n, 28: Effundam spiritum meum super omnem carnem, etc. Et iterum, y. 29: Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Ergo videtur, quod ad omnes debeat sic visibiliter descendere.
Item, Cum primo venit in linguis igneis, nullus excipiebatur, sed super omnes, scilicet centum viginti masculos et feminas. Ergo videtur, quod nec postea debuit alicui subtrahi hujusmodi missio.
Item, Postea Apostolis prædicantibus, sicut Petro in domo Cornelii, et aliis, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum : ergo, etc.
Item, Hoc quod non fit, potest nobis generare desperationem ex hoc quod communiter tunc fiebat, quod nos non simus de salvandis : ergo, etc.
Si dicatur, quod illi dati fuerunt nobis in semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges fidei : modo autem tempus est colligendi quod seminatum est, et non seminandi amplius : hoc falsum est : quia dicitur, Apocal. xxii. 17 : Qui audit, dicat : Veni. Et in Evangelio condemnatur servus piger qui abscondit pecuniam domini sui 1. Ergo videtur, quod adhuc restat tempus seminandi : ergo adhuc ita deberet descendere.
Sed contra.
Probabitur infra in sequenti articulo quaestionis, quod haec missio indicat plenutudinem redundantiae et copiae Spiritus : non omnibus autem datur Spiritus ad redundantiam : ergo non ad omnes congruit fieri hanc missionem.
Item, In operibus rusticorum probamus hoc, quod per multa fomenta fiunt novellae plantulae quae non fiunt arbori jam roboratae : ergo similiter debuit fieri in Ecclesiae plantatione : cum ergo haec missio fuerit ad plantationem Ecclesiae, non congregbat eam fieri in Ecclesia jam roborata.
Item, Aliter convalescit fides, et aliter habet meritum : quia convalescit bene et roboratur ex auditu rationis, et visu miraculi . ex illis tamen non habet rationem meritu, sed potius in quantum recedit a ratione et visu, et tota innititur prima veritati : cum ergo visibilis missio sit ad convalescentiam fidei, tempore merendi per fidem postquam fides convaluit, adhiberi non debuit.
Item, Missiones Spiritus Sancti respondent missionibus Filii : sed in missione Filii prius exhibebatur quod erat visibile : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur : postea autem expediabat Apostolis ut subtraheretur præsentia corporalis, ut sic transiret affectus ad amorem invisibilis deitatus : ergo similiter conveniebat fieri in missione Spiritus sancti, ut primo exhiberetur visibilis species, per quam scretur adesse Spiritus, et postea subtraheretur, ut in invisibili Spiritus substantia requiescamus.
Solutio. His ultimis rationibus consentiendo, quarum quælibet medio suo dicit unam rationem, quare non semper et ad omnes convenit fieri hunc modum missionis : dicimus ad primum, quod Joel loquitur de statu Ecclesiae primitivæ, quando tempus erat plantationis fidei.
Ad alud et ad tertium dicendum eodem modo, quod tunc ideo fiebat, ut homines visibili miraculo stupefacti ad finem properarent.
Ad m quod objicitur per rationem, dicendum quod non cogit nos hoc desperare : quia jam ædificati sumus ad fidem : quia ab his quæ audierunt confirmata est nobis fides, contestante Deo signis, et virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem, ut dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 1.
Præterea nos sentimus præsentiam
1 Cf. Matth, xxv, 18 et seq. 2 Ad Hebr. ii, 3 et 4 : Ab eis qu auduerunt, uu nos confirmata est, scilicet salus vel fides,
contestante Deo signis et portentis, et varus vertutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
<--- Page Split --->
meliorem in donis : sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 18 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
AD ALIUD dicendum, quod licet omnis homo debeat alium vocare ad fidem, et conversionem morum, non tamen oportet quod vocet per miracula : quia jam ipsa multiplicatio fidei testis est veritatis fidei : et quia sufficit ad veritatem fidei ostendendam in uno tempore miracula ostendisse, et visibilia signa : si enim prius fides per haec probata est, in aeternum probata erit, et vera. Unde ea quae tunc facta sunt, modo sunt aliis referenda, non iterum exhibenda, sicut dicit Joan. in canonica sua prima, 7. 1 et seq. : Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae correctaverunt de Verbo vitae,... annuntiamus vobis.
ARTICULUS III.
Utrum missio sit gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis datæ ?
Tertio quaeritur, Utrum ista sit missio gratiae gratum facientis vel gratis datæ ?
Videtur autem, quod gratis datæ, quia exterius : nihil autem exterius extra hominem est gratia gratum faciens : ergo videtur, quod haec missio non sit gratiae gratum facientis.
Item, Dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod per esse apertum judicamus de occulto. Ergo per actum istius missionis judicamus cujus gratiae causa sit : sed actus ejus est linguæ, prophetiæ et hujusmodi, quæ omnia non dicunt nisi actum gratiae gratis datæ : ergo illa missio est ad actum gratiae gratis datæ.
Item, Missio invisibilis est ad actum gratiae gratum facientis, ut supra proba-
tum est : cum ergo superfluum sit duos habere modos ad idem perficiendum, præcipue apud perfectum operantem, missio visibilis non erit ad eamdem gratiam : igitur erit ad gratiam gratis datam.
- Item, Missio Filii est ad gratiam gratis datam, quia ad illuminationem intellectus in revelatione, et prophetia, scientia, et hujusmodi : ergo magis missio Spiritus sancti potest esse ad gratiam gratis datam : et non est interior ad illam : ergo exterior.
SED CONTRA :
A partibus sufficienter enumeratus probatur, quod haec missio numquam exhibita est nisi ad plenitudinem redundantiae in gratia gratum faciente demonstrandam : quia exhibita est tribus modis, flatu, igne, columba : et patet in singulis, qualiter ostendebat Spiritus redundantiam gratiae, sicut infra ostendetur, quando ostendetur sufficientia numeri istarum missionum : ergo manifestum est, quod non ostendit gratiam gratis datam.
Item, Non diceretur Spiritus mussus, si tantum daretur donum ejus, ut supra habitum est : ergo Spiritus tunc dicitur missus, quando ostenditur per donum inhabitare per gratiam : sed non inhabitat per donum gratiae gratis datæ : dicit enim auctoritas, quod in solis Sanctis est per habitantem gratiam 1 : in multis autem est per actum gratiae gratis datæ qui non sunt sancti : ergo ipse non mittitur, nec visibiliter, nec invisibiliter, nisi per gratiam gratum facientem.
Item, In Littera habemus ab Augustino, quod per illas creaturas visibiles ostendebatur, quod Spiritus sanctus in illis erat ad quos mittebantur creaturae illæ : et nos videmus, quod in omnibus illis abundantia redundantiae fuerit, ad quos talis missio facta est.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sola soluto. ista missio redundantis gratiae est osten-
<--- Page Split --->
siva, et penes modum redundantiae multiplicatur, ut postea patebit.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est ita exterius, quod non sit interius : quia modus visibilis missionis est ostensivus invisibilis Spiritus missi invisibiliter : et ideo fructus missionis est intus, licet motus visibilis speciei sit extra.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod per rem manifestam dupliciter est judicare, scilicet ut judicium immediatae causae habeatur per effectum apertum, et sicut causa causae vel ratio causae per effectum habetur : verbi gratia, videndo apertum actum prophetiae vel linguarum in actu, statim accipitur habitus qui est causa hujus actus, ut immediatus ei, et hic est habitus gratiae gratis data. Ulterius autem considerando tempus actus, et modum actus, scilicet quod est ad fidei propagationem, et tempus novella Ecclesiae, cognosco quod in illis est Spiritus redundans in aliquos per gratiam gratum facientem : sicut etiam in naturis videndo motum, cognosco movens et rationem moventis tunc potius quam alio tempore, et sic potius quam aliter.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod ad idem ut idem superfluerent duo modi : sed ad idem ut aliter se habens, non superfluunt : quia unus est ad gratiae inspirationem sive receptionem vel augmentum, alius autem ad redundantiam ejusdem ostendendam.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod secundum quosdam Filius non mittitur nisi in gratia gratis data. Dicunt enim, quod si est gratum faciens, quod refertur ad missionem Spiritus sancti. Sed hoc supra improbatum est. Unde dico, quod haec est falsa, quod Filius mittatur in gratia gratis data : quia uno misso, omnes tres veniunt et inhabitant, licet per illum effectum omnes tres non dicantur mitti.
Objetuo. Si autem aliquis objiciat contra hoc quod dictum est, quod super multitudi-
nem audientium verbum visibiliter cecidit Spiritus 1 : sed non legitur, quod in omnibus illis redundaverit. Respondendum est, quod casus super multitudinem ostendit redundantiam in praedicante fidem novellam, et ex parte ejus super quem cadit, habet rationem fomenti fidei novellae, sicut supra diximus : et ideo etiam non exprimitur quo signo cecidit Spiritus super eos, sed tantum, quod in signo visibili apparuit, quod indicabat redundantiam in Apostolis : modo autem non est in Ecclesia illis de causis quae dictae sunt.
ARTICULUS IV.
Utrum missio visibilis fieri debuit magus per Filium quam per Spiritum sanctum, vel e converso ?
Quarto quaeritur, Utrum conveniebat hanc missionem magis per Filium fieri, quam per spiritum sanctum, vel e converso ?
Videtur autem, quod per Filium : quia 1. Filius est verbum indicativum Patris, et os loquens Patrem : sicut dicitur, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ergo cum haec missio st ad instructionem ad fidem, conveniebat ut fieret per Filium.
- Item, Illa missio visibilis est ad plantandam fidem : sed dicit Bernardus, quod Filius venit, et fidem docuit : ergo Filium in tali missione mitti conveniebat.
SED CONTRA :
- Dominus dixit discipulis : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omniu, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 2. Ergo plena instructio est
<--- Page Split --->
per Spiritum sanctum. Cum ergo veritas mundo manifestari debuit, conveniebat lieri per missionem Spiritus sancti.
ARTICULUS V.
- Item, Matth. x, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ergo ad loquendum in conversione Gentium mittendus est Spiritus sanctus, non Filius.
Quare sunt duo modi missionis Filii, et Spiritus sancti?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in primo capitulo, ibi, A, « Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, etc. »
Et est dubitatio, quare sint duo modi missionis Filii et Spiritus sancti.
Cum enim sint duæ partes hominis, scilicet corpus, et anima, videtur quod neutro modo dicatur mitti ad corpus, ut quidam volunt reddere rationem : ergo videtur, quod ambo modi accipi debent penes partes animæ : sed cum simus imago Dei, penes tres potentias videtur quod tres debent esse modi missionis.
Item, Missio est ad revocandam creaturam rationalem, ut supra habitum est : revocatur autem secundum rationabilem, irascibilem, et concupiscibilem : ergo tres debent esse modi missionis.
SOLUTIO. Dicimus, quod duo tantum sunt : quia cum missio ostendat distinctionem persona a persona, non poterat ostendi nisi per perceptibile in intellectu secundum se, vel per acceptum a sensu : et ideo ut sufficienter determinaretur distinctio ex parte personarum procedentium, mittebatur signo sensibili et specie intelligibili.
Item, Cum missio adducat gratiam, non poterat esse gratia nisi personalis quæ est in missione visibili collata, vel universalis quæ est redundans in omnes, et illa efficitur visibili utriusque persona missione.
Ad ea autem quæ contra objiciuntur, dicendum quod omnes perfectiones illarum virium, et tres habitus illarum virtutum reducuntur ad invisibilem missionem : quæ licet uno modo fiat in genere, non tamen uno modo fit in specie.
SOLUTIO. Dicendum, quod Spiritum sanctum in creatura non unita visibili mitti conveniebat, Filium autem in creatura unita visibili.
Ad 10 autem quod primo objicitur, dicendum quod instructio pertinet etiam ad Spiritum sanctum. Est enim instruction per interpretationem et locutionem, et ista convenit Verbo et ei qui est os Patris : et est instructio non per verbum, sed per inspirationem veritatis, et illa convenit Spiritui veritatis, id est, a veritate procedenti, qui annuntiat ea quæ accipit a veritate : sicut factum in missione Spiritus sancti : illuminavit enim Spiritus ad plenum intellectum eorum quæ audita erant a Filio.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod in quantum auditus causat fidem quæ est per verbum Christi, sic conveniebat fidem doceri per Verbum missum in carnem. In quantum autem fides est assensus prime veritatis non potest haberi nisi per inspirationem. Unde etiam Apostoli qui ante flexibiles erant in assensu, cum haberent fidem per auditum verbi, postea confirmati sunt, cum haberent assensum per inspirationem Spiritus sancti missi in eos. Et hoc notat idem Dominus in fine Luce, xxiv, 48 : Vos autem, inquiens, sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
<--- Page Split --->
B. Prius de illo modo missionis qui fit visibiliter, agit.
Et primo agamus de illo missionis modo qui fit visibili specie. De hoc Augustinus in libro II de Trinitate ita aut : In promptu est intelligere de Spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quadam creature species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus : sive cum in ipsum Dominum corporali specie columbae descendit 1, sive cum in die Pentecostes factus est subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt illis linguæ divisæ sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 2. Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est : non ut appareret eis ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius : sed ut exterioribus visis corda hominum commota a temporali manifestatione venientis, ad occultam æternitatem semper præsentis converterentur 3. Ecce his verbis aperit Augustinus illum modum missionis, qui visibiliter exhibetur, cum tamen ipse Spiritus in sui natura non videatur : qui nec in illis creaturis magis erat, quam in aliis, sed ad aliud. In illis enim erat, ut per eas ad homines veniens, ostenderetur esse in illis ad quos illæ creaturæ veniebant. Non enim Spiritus sanctus, temporali motu tunc venit, vel in homines descendit, sed per temporalem motum creaturæ significata est spiritualis et invisibilis Spiritus sancti infusio. Et ut apertius dicam, per illum modum missionis Spiritus sancti corporaliter exhibitum, monstrata est spiritualis et interior missio sancti Spiritus sive donatio, de qua agendum est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
- Item, In columba apparuit propter columbæ proprietates : illæ autem proprietates non conveniunt nisi veræ columbæ : ergo vera fuit columba, ut videtur.
Quare Filius apparuit in creatura sibi unita, et Spiritus sanctus non apparuit in unita sibi? et an columba illa in qua apparuit, fuit naturale animal, et de motu columbæ qualis fuerit ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « In promptu est intelligere de Spiritu sancto, etc. »
Et quæruntur hic tria : quorum primum est, Cur Filius apparuit et missus est in creatura sibi unita, et Spiritus in non unita ?
Secundo quæritur, Quare Spiritus sanctus, et ad quid missus est ad Filium, cum Filius numquam missus sit ad Spiritum sanctum ?
Tertio quæritur, Cum Pater apparuerit in sono, quare tantum apparuit in audibili creatura et super Filium, et numquam super aliquem alium hominem.
AD PRIMUM proceditur sic : Spiritus sanctus est a Patre et Filio : ergo majorem rationem missionis videtur habere quam Filius : ergo videtur cum ab alio esse sit ratio unbilitatis, quod Spiritus sanctus sit magis unbilis creaturæ assumptæ, quam Filius.
Sed quia hoc satis notatum est supra principium tertii, quæratur, Si columba in qua apparuit Spiritus sanctus, fuit verum et naturale animal vel non ?
Videtur, quod animal fuerit : quia
Spiritus veritatis nihil debet fingere : sed fictitium esset, si tantum esset figura columbæ, et non veritas : ergo videtur, quod vera fuerit columba.
Item, Præstigia dæmonum sunt deludere sensus hominum per quasdam figuras : ergo hoc non competit Spiritui veritatis.
SED CONTRA : Sed contra. 1. Sancti dicunt, quod illa columba peracto officio reversa est in pristinam materiam : hoc autem non fuisset si vera fuisset columba : ergo non fuit nisi figura columbæ.
- Item, Si vera fuisset columba, non duxisset in aliud : ergo videtur, quod ad hoc quod duceret in aliud, quod non veram conveniebat esse columbam : sicut etiam Doctores dicunt, quod species panis et vini in sacramento Eucharistiae, in illo sunt ad hoc quod in alud ducant.
SED TUNC quæritur, Quid movit eam motu locali, si non fuit viva? non enim movetur aliquid motu locali processivo nisi verum animal : columba illa movebatur motu locali : ergo fuit verum animal.
SOLUTIO. Dicendum, quod Spiritus sanctus non est unbilis alicui creaturæ : quia omne quod in hypostasi unitur alicui naturæ, est persona una in Trinitate, unde irrationali naturæ uniri non potuit : quia inconveniens esset, quod columba esset Deus, vel aliquod brutum animal : Filium autem conveniebat uniri creaturæ rationali quæ est homo, cujus ratio in libro tertio Sententiarum assignatur : et non est ratio quod Spiritus sit a duobus, Filius autem ab uno, quod ipse sit magis unbilis quam Filius : quia in hoc non attenditur ratio unbilitatis.
AD ALIUD dicendum, quod illa columba species columbæ fuit, et non naturale et verum animal.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est fictum nec falsum quod ostendit hoc propter quod est assumptum : unde species illa vera fuit, quia directe ostendebat illud propter quod assumeba-
<--- Page Split --->
tur : hoc autem non erat natura animalis, sed potius actus gratiae, sicut postea patebit.
riorem : ergo videtur, quod interius etiam ad Christum missus sit Spiritus sanctus.
Ad 2. Ad alud dicendum, quod praestigia dæmonum sunt ad homines deludendos, ut dicit Petrus in Itinerario Clementis, miracula autem Christi ad homines instruendos ea quæ sibi sunt utilia : et sic sunt illæ apparitiones : non enim possumus dicere columbam fuisse animal, sicut nec linguas membrum animalis.
Ad 3. Ad alud dicendum, quod aliud est proprietates intelligere secundum translationem ad spiritualia, et aliud proprietates habere sibi connaturales. Secundum translationem in intellectu bene accipiuntur proprietates in specie columbæ, licet in ipsa specie non sint proprietates naturales.
Ad quæst. 2. Ad ultimum dicendum, quod hoc quod movetur a motore sibi unito et motu processivo, illud est animal : sed ita non movebatur columba, imo movebatur a motore non unito sibi : qui motus fuit voluntatis Dei, cui omnia obediunt.
- Item, Numquam legitur missus ad Patrem, nec legitur Filius missus ad Spiritum : ergo cum missio significet indigentiam in eo ad quem fit missio, videtur quod nec Spiritus sanctus debuit mitti ad Filium.
Solutio. Spiritus non fuit missus ad Filium per se, id est, propter indigentiam Filii : sed ut ostenderet redundantiam illius plenitudinis, de qua dicitur, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Mittebatur enim ad ipsum in baptismo, in quo Christus nihil accepit : sed baptismus accepit ab eo : quia, sicut dicit Beda, « Tactus suæ mundissimæ carnis « vim regenerativam contulit aquis : et « illam redundantiam et copiam signifi- « cabat missio visibilis Spiritus sancti. »
Et per hoc patet solutio ad totum : non enim est simile de Patre et Spiritu sancto, ex quibus non fluxerunt sacramenta, ut in quorum personis peracta sint, sicut fluxerunt ex persona Christi.
ARTICULUS VII.
Quare Spiritus sanctus mittitur ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum?
ARTICULUS VIII.
Cur Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ?
Secundo quæritur, Quare Spiritus sanctus missus sit ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum ?
Videtur enim, quod mitti non debuit ad Filium : quia
Omnis missio, ut supra habitum est, est ad sanctificandam creaturam : Christus autem sanctificatonc non indiguit : ergo Spiritus sanctus ad eum mitti non debuit.
Item, Missio exterior ostendit inte-
Tertio quæritur, Quare Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ? ex audibili enim specie non potuit cognosci, quod Pate : fuit qui apparuit.
Solutio. Dicendum, quod Pater Verbi qui uno verbo quod genuit, ut dixit Augustinus, omnia dixit, et facta sunt 1,
<--- Page Split --->
congruenter in sono et voce exprimente Filii generationem, etiam in recreatione apparuit : et licet sonus in genere Patrem non manifestet, tamen sonus articulatus et litteratus nominans Filium, declarat eum cum dixit : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui : ipsum audite1.
plex, et gemens, et sine felle malitiae in hepate esse legitur : quia talia faciunt dona ejus in Sanctis. Si autem attenditur modus processionis ejus, ipse a Filio ut spiritus vitae et sanctitatis procedit, conferens toti Ecclesiae sensum et motum, eo quod procedit a capite : et quoad hoc manifestatur in flatu.
ARTICULUS IX.
ARTICULUS X.
Quare Spiritus sanctus tantum in his tribus speciebus, linguarum, columba, et flatus apparuit ?
Utrum præter missionem interiorem invisibilem necessaria fuerit exterior missio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « In ipsum Dominum corporali specie columba descendit, etc. »
Est enim dubium, Quare tantum in his tribus speciebus legitur manifestatus, scilicet in specie columba, et in specie linguarum ignearum, et in specie flatus.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Ut exterioribus visis corda hominum, etc. »
- Illa enim visa aut sufficient ab ad cognitionem occulte deitatis et distinctionis personarum sine interiori missione, aut non : si sic, tunc interior missio inutilis fuit.
Ad hoc dicendum, quod in Spiritu sancto tria accipiuntur, scilicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio personalitatis ejus, ipse charitas est : et per hoc ponit convenientiam ad ignem : effectus autem istius ignis fuit tunc redundantia gratiae in conversione mundi : et ideo in linguis figurabatur ignis, ut sessio diceret permanentiam in Ecclesia ignis qui est charitas et ignis divinus : linguae autem scientiam loquele quam acceperunt Apostoli : unde cantatur de ipso :
Ignis vibrante lumine Linguæ figuram detulit, Verbis ut essent profluu, Et charitate fervidi 2.
- Præterea, Cum interior conferat gratiam, videretur tunc, quod cognitio Trinitatis sine gratia posset haberi, quod falsum est, sicut supra 3 ostensum est. Si autem oportuit adesse interiorem, cum illa per inspirationem doceat, videtur tunc inutilis fuisse exterior.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate exterior est testimonium interioris, ut dicitur in Littera : quia significabatur, quod in illis quibus fiebat talis missio, vel ad quorum prædicationem fiebat et intercessionem. esset gratia redundans, ut dictum est : et ideo non erat processio inutilis exterior pro statu et tempore.
Si vero attenditur in donis, sic significatur in columba, quae fecunda, sim-
DEINDE quæritur de hoc quod dicit : « Qui nec in illis creaturis magis erat, etc. »
1 Cf. Matth. iii, 17, et Luc. ix, 35 ; II Petr. 1, 17.
2 Hymnus ad Laudes festu Pentecostes. 3 Cf. Supra, Dist. IV.
<--- Page Split --->
Hoc enim non videtur : quia magis cognoscitur aliquid inesse per majorem effectum : plus autem effecit in illis, quam in aliis : ergo magis erat in illis.
mutatur discretum in intensius : non enim sequitur, quod si pluribus modis infuit, quod magis infuerit, nisi illi modi facerent intensionem : unde Magister bene dicit, quod « ad aliud » infuit.
Solutio. Solutio. Ista ratio peccat ex hoc quod
C. Cum Filius sit minor Patre secundum formam crealam in qua apparuit, cur non et Spiritus sanctus similiter ?
Sed prius quaerendum est, Cum Filius dicatur minor Patre secundum missionem qua in forma creata apparuit, cur et Spiritus sanctus non dicatur similiter minor Patre, cum in forma creata apparuit ? Nam de Filio quod minor sit Patre secundum formam qua missus apparuit, aperte ostendit Augustinus in libro IV de Trinitate 1, dicens : Misit Deus Filius suum, factum ex muliere, factum sub lege 2 : usque adeo parvum, ut factum : eo itaque missum, quo factum. Fateamur ergo factum, minorem : et in tantum minorem, in quantum 3 missum. Ecce habes, quia Filius in quantum est missus, id est, factus, minor est Patre. Cur ergo Spiritus sanctus non dicatur Patre minor, cum et ipse creaturam assumpserit in qua apparuit ? quia aliter Spiritus assumpsit creaturam in qua apparuit, aliter Filius. Nam Filius accepit per unionem, Spiritus vero non. Filius enim accepit hominem, ita ut fieret homo. Spiritus vero sanctus non ita accepit columbam, ut fieret columba. De hoc Augustinus in libro II de Trinitate 4 ait : Ideo nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Patre : quia non sic est assumpta creatura in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est Filius hominis : in qua forma ipsius Dei Verbi persona præsentaretur, non ut haberet Verbum Dei sicut alii sancti sapientes, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in carne, aliud Verbum caro, id est, aliud est Verbum in homine, aliud Verbum est homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait, Verbum caro factum est 5. Non ergo sic assumpta est creatura in qua apparuit Spiritus sanctus, sicut assumpta est caro illa et humana for-
<--- Page Split --->
ma ex Virgine Maria. Non enim columbam, vel illum flatum, vel illum ignem beatificavit, sibique in unitatem personæ conjunxit in æternum. Ex prædictis aperte ostensum est, secundum quid Filius dicatur minor Patre, et quare Filius dicatur minor Patre, et non Spiritus sanctus.
est minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto
- Item, Hoc concorditer dicunt omnes Sancti.
SED CONTRA :
« Sed prius quaerendum est, Cum Filius dicatur minor Patre, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis quae habet tria capitula, et tres partes: in quarum prima ostenditur Filius minor Patre secundum humanitatem. In secunda, ostenditur minor se secundum humanitatem, ibi, D, « Notandum autem, quod Filius secundum quod homo factus est, etc. » In tertia, ostenditur Pater major Filio : non tamen Filius minor Patre, secundum quod Deus est, ibi, E, « Hilarius autem dicere videtur, etc. »
Christus secundum quod homo, est homo : si ergo Christus secundum quod homo, minor est se : ergo Christus minor est seipso : et hoc non potest esse, quia nulla res minor est seipsa.
Item, Christus non videtur esse nisi unius quantitatis : ergo videtur, quod secundum illam aut sit major tantum, aut minor tantum, aut æqualis.
Item, Christus secundum quod homo est minor se : ergo Christus secundum quod homo est, non est æqualis sibi : quia minus et magis opponuntur æquali.
SOLUTIO. Ad hujusmodi respondere leve est : quia cum dicitur, Christus secundum quod homo minor est Patre et Spiritu sancto, absolute vera est. Si auten dicatur, Christus secundum quod homo minor est se, relativum potest referre antecedens cum determinatione, et est falsa : vel sine determinatione, et est vera : quia non supponit tunc nisi personam simpliciter : et tunc non sequitur, ergo Christus homo : quia cum dicitur, Christus homo, dicitur Christus ens homo, et hoc non dicit nisi personam. In persona autem ly secundum dicebat naturae conditionem, sicut Magister dicit 1.
Hic autem incidit dubium, Utrum Christus secundum quod homo, sit minor Patre, et se, et Spiritu sancto ? quia haec quaestio ad idem redit in illis tribus modis.
- Videtur autem, quod sic : quia secundum quod homo, possum dicere, quod est factus, et creatura, et hujusmodi, quae omnia sonant minorationem : ergo ipse secundum quod homo,
Similiter cum dicitur, Christus secundum quod homo, est æqualis sibi, haec vera est, si ly sibi referat antecedens cum determinatione : si sine determinatone, est falsa : et haec solutio tota in
<--- Page Split --->
hoc fundatur quod ly secundum non dicat nisi causam secundum naturae conditionem : si autem diceret unitatem personae, tunc cum dicitur, Christus secun-
dum quod homo, sensus esset, Christus homo personaliter est minor se, et falsa esset locutio : et vera, si diceretur sibi æqualis.
D. Quod Filius secundum quod homo factus est, non modo Patre, sed Spiritu sancto, et etiam seipso minor est.
Notandum autem, quod Filius secundum quod homo factus est, non tantum Patre, sed Spiritu sancto, et etiam seipso minor dicitur. Et quod etiam seipso minor dicatur secundum formam servi, Augustinus ostendit in primo libro de Trinitate' dicens: Erraverunt homines, ea quae de Christo secundum hominem dicta sunt, ad ejus substantiam quae sempiterna est transferentes: sicut illud quod ipse Dominus ait, Pater major me est 2: quod propter formam servi veritas dicit: secundum quem modum, etiam seipso minor est Filius. Quomodo enim non etiam seipso minor factus est, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 3. Non enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat æqualis Patri. In forma ergo Dei, unigenitus Patris æqualis est Patri: in forma servi, etiam seipso minor est. Non ergo immerito Scriptura dicit utrumque, scilicet et æqualem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter Dei formam, hoc autem propter formam servi intelligitur. De hoc eodem in libro II de Trinitate Augustinus ait : Dei Filius est æqualis Patri secundum Dei forum in qua est: et minor Patre secundum formam servi quam accepit : in qua non modo Patre, sed etiam Spiritu sancto: nec hoc tantum, sed etiam seipso minor inventus est 4. Propter quod, ut idem in libro contra Maximum ait: Non tantum Patre, sed etiam seipso, et Spiritu sancto minor factus est, et etiam minoratus paulominus ab Angelis 5. Est ergo Dei Filius, ut ipse ait in libro I de Trinitate, Deo Patri in natura æqualis, habitu minor, id est, in forma servi quam accepit 6. His auctoritatibus ostenditur aperte Filius secundum formam servi minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XII.
Dei '.» Sed non statuerentur a justo Deo termini hominis juxta terminos Angelorum, nisi virtute et merito possemus esse æquales. Ergo videtur, quod non sunt excellentiores nobis Angeli.
- Item, Augustinus contra Maximinum : « Natura humana, quam assum- « psit Filius Dei qui peccato depravari « non potuit, nihil melius est nisi solus « Deus. »
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Minoratus paulominus ab Angelis, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia homo etiam absolute videtur esse nobilior Angelo : quia si optimus equus optimo asino melior est, et equus simpliciter asino melior est : sed optimus homo optimo Angelo melior est : ergo homo simpliciter melior est. Prima scribtur in III Topicorum. Secunda probatur per Christum, qui optimus est inter omnes creaturas et super omnes.
Item, Quid elığıt sapiens, magis eligendum est : sed humanam naturam elegit sapientissimus, quia sapientia Patris, et non angelicam : ergo humana natura est melior : quod enim est magis eligendum, melius est.
Item, Quod melioribus inest, magis eligendum est : sed optimo, quia Dei Filio, inest humana natura : ergo melior est quam angelica.
Item, Augustinus : « Inter mentem nostram et Deum nihil est medium. » Ergo nihil melius citra Deum : quia melius est, quod Deo est vicinius. Ergo natura angelica non est melior.
Item, I ad Corinth. vi, 3 : Nescitis quoniam Angelos judicabimus ? Ibidem dicit Glossa, quod judicium comparationis erit inter homines et Angelos, et quibusdam invenientur quidam homines excellentiores. Ergo videtur, quod vel majores simus vel æquales.
Item, Deuter. xxxii, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum
SED CONTRA :
- Psal. viii, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Et, ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Hic a quibusdam ponitur et conceditur error propter tales objectiones : Deus summe liberalis, et summe bonus est: ergo unicuique influit tantum suae bonitats, quantum ipse capax est: si ergo Angelus secundum naturam capacior esset homine, plus influeret ei: sed plus influxit homini, quia gratiam unionis: ergo per naturam capacior est nobilitatis et bonitatis divinae quam Angelus.
Item, Inter homines qui habet meliora naturalia, majorem necessario habebit gratiam: ergo ab effectu qui majorem gratiam recipit, meliora habet naturalia: sed homo majorem gratiam recipit: ergo meliora habet naturalia quam Angelus.
Item, Si duo sunt quorum unum est propter alterum, id melius et dignius est propter quod est alterum, quam quod est propter ipsum: sed homo et Angelus duo quaedam sunt, et Angelus est propter hominem. PROBATIO. Angelis sus mandavit de te, ut custodiant te, etc. 2. Et, ad Heb. i, 14: Nonne omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis? Ergo homo melior et nobilior est Angelo.
HOC AUTEM si concedatur, est contra Sed contra.
1 Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum
Israel. 2 Psal. xc, 11.
<--- Page Split --->
Dionysium, quia ipse vult, quod secundum gradus entium est propinquitas ad Deum : unde intellectualis natura vicinor est, quam rationalis. Et contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi dicit, quod « Angelus creatus est prope Deum. »
Item, Erit contra philosophiam, quae ponit animam rationalem esse instrumentum intelligentiae vel Angel.
Item, Erit contra rationem : quia illuminatio descendit a superiori ad inferius : illuminationes autem fiunt ab Angelis in animabus hominum, sicut dicit Augustinus in XI super Genesim.
solutio.
Solutio. Sine præjudicio dicimus, quod angelica natura in natura considerata, multo nobilior est quam humana : et nobilior est etiam quam anima rationalis in sua natura considerata : qua animæ rationali naturale est uniri corpori, et hæc unibiltas ipsius facit ipsam materialiorem et viciniorem materæ, quam sit Angelus : tamen natura humana secundum quod refertur ad unitatem cum Deo, et prout refertur ad statum beatitudinis, æqualis vel melior est Angelis, et hoc est secundum quid esse melius vel æquate. Refertur autem ad unitatem cum Deo duplicter, scilicet secundum id quod unitum est Deo de natura nostra in Christo : et secundum id ex quo sumptum est quod unitum est, sicut in Beata Virgine, in quam prævenit Spiritus sanctus cum virtute Altissimi, purgans ipsam, et virtutem Dei Verbi conferens ipsi simul et generaluvam, sicut habebitur infra 1 : unde etiam dignior est omni pura creatura, et exaltata est super choros Angelorum ad ecclesia regna. Secundum relationem ad statum contemplationis verum est, quod æquabimur Angelis : quia secundum gradus sortis Angelorum erit assumpto nostra in regnum.
Ad 1, 2 et 3. Ad illa ergo tra quae primo obij-
ciuntur ex considerationibus Philosophi, dicendum quod tenent in his quae per se et ex natura sunt talia, et non per accidens et per relationem ad alud. Sic non est nostra natura in Christo, nec electa ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de modo contemplationis, et non de natura. Si autem objicias, quod Augustinus dicit in libro de Quantitate anme, quod natura animæ quiddam habet inferus ut animam peccatoris, quiddam superus ut Deum, quiddam par ut Angelum. Iterum dico, quod parilitas non refertur ad naturam, ut natura est, sed ad statum qui possibilis est naturae per meritum : quia naturae animæ ut anima est, inferior est natura Angeli.
Ad aliud dicendum, quod hoc iterum refertur ad meritum, quod dono Dei assequimur, et non ad naturam.
Ad aliud dicendum, sicut supra dictum est, quod assumptibilitas hominis non facit naturam ejus meliorem esse natura Angeli : quia non convenit ei ex naturalibus sibi.
Ad aliud dicendum, quod Deus dupliAd obiecti. cia dona effundit, scilicet naturalia, et hæc effundit secundum naturae capacitatem : verbi gratia materiae habentu solam potentiam ad ubi, infundit formam cœli. materiae autem primæ simplici habenti potentiam ad ubi et ad formam, infundit formam elementi : materiae autem commixtæ tantum, infundit formam mineralem : mixtæ autem et aliqualiter complexionatæ in partibus similibus, infundit formam vegetabilis animæ : sed mixtæ complexionatæ compositæ ex organis dissimilibus, infundit formam sensibüls : materiae autem 'maxime accedenti ad æqualitatem, et recedenti a contrariis ad similitudinem aliquam cœli, infundit formam quam creat ad suam imaginem, scilicet animam rationulem. Alia dona effundit quæ sunt dona gratæ : et illa non dat secundum proportionem naturae,
<--- Page Split --->
sed potius secundum suam liberalitatem, et conatum præparantis se ad accipiendum. Quod enim det ex liberalitate, patet in Evangelio, ubi dicit : Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi 1. Quod etiam det secundum conatum, patet ubi dicit : Dedit... unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim 2. Ibi enim virtus accipitur pro conatu.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum, qui habet melora naturalia, habet majorem gratiam : sed hoc verum est, quod si duo sint qui habent æqualem gratiam, et non naturalia æqualia : ille qui habet meliora naturalia, meliorem usum
habebit in actibus : sed tamen ex hoc non sequitur, quod habeat majus meritum in faciliari usu : quia difficultas operandi etiam quandoque facit ad aliquod majus meritum, vel ad aliquam conditionem majoris meriti.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod Ad object. 3 Angeli custodienti nos et obsequuntur nobis, non ostendit indigniorem eorum naturam, sed charitatem et obedientiam ipsorum, nostram autem indigentiam : sed ratio vera esset de his quæ per ordinem naturae ita se habent, ut unum sit propter alterum, ut corporale propter spirituale, et brutum propter rationale.
E. Hilarius aliter dicit, scilicet quod Pater sit major, nec Filius tamen minor.
Hilarius autem dicere videtur, quod Pater major sit Filio, nec tamen Filius minor Patre. Pater enim dicitur major propter auctoritatem, quia in eo est auctoritas generationis, secundum quam dicit, Pater major me est 3. Et Apostolus : Donavit ei nomen quod est super omne nomen 4. Cum ergo ait, Pater major me est, hoc est ac si diceret, donavit mihi nomen. Si ergo (inquit Hilarius in libro IX de Trinitate) donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem Filius minor est? Major itaque donans est, sed minor jam 5 non est cui unum esse donatur : ait enim, Ego et Pater unum sumus 6. Si non hoc donatur Jesu ut confitendus sit in gloria Dei Patris, minor Patre est. Si autem in ea gloria Dei 7 donatur esse qua Pater est, habes et in donantis auctoritate, quia major est : et in donati confessione, quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est, et plane major : cui tantum donat esse, quantus est ipse : cui innascibilitatis esse inaginem sacramento nativitatis impartit, quem ex se in forma sua generat. Audisti, lector, quid super hoc dicat Hilarius : cujus verba ubicumque occurrerint, diligenter nota, pieque intellige.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
An Pater potest dici major Filio, et Filius minor Patre ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Hilarius autem dicere videtur, etc. » Videtur enim falsum : quia major aut dicit relationem, aut essentiam. Si relationem : tunc correlativum suum erit in Filio, et ita Filius erit minor. Si autem dicit essentiam : tunc simpliciter falsum est quod dicit.
Ad hoc quidam dicunt, quod Pater dicitur major : quia habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, paternitatem, et spirationem : tertia vero harum est in Patre et Filio, et ideo penes illam non dicitur major : paternitas autem habet
oppositam relationem qua dicitur Filius non minor : sed tertia est innascibilitas, qua scilicet Pater dicitur major : quia vero in illa naturam habet sibi respondentem in Filio, ideo Filius ab opposito respectu non potest dici minor. Sed hoc nihil est : quia Hilarius hic in Littera dicit, quod major donans est : sed donans est paternitate : ergo major est paternitate.
Ideo dicendum, quod auctoritate generationis major est, et ly major non dicit nisi auctoritatem principii : sed quia per rationem relationis in opposito ponitur per naturam æquale per omnia, ideo non sequitur, quod filius sit minor, sed æqualis majori : qui enim nascitur, non procedit in minus, sed æquale natura et essentia et per omnia. Et hæc est intentio Hilarii, ut patet consideranti Litteram capituli. Secus autem esset si relatio Patris importaret excessum sicut dominus : quia tunc sequitur, quod Filius esset minor.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XVII.
DE MISSIONE SPIRITUS SANCTI QUA INVISIBILITER MITTITUR.
A. De invisibili Spiritus sancti missione.
Jam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti qua invisibiliter mittitur in corda fidelium. Nam ipse Spiritus sanctus, qui Deus est, ac tertia in Trinitate persona (ut supra ostensun est) a Patre et Filio ac seipso temporaliter procedit, id est, mittitur ac donatur fidelibus. Sed quae sit ista missio sive donatio, vel quomodo fiat, considerandum est.
DIVISIO TEXTUS.
visibiliter, cum charitas qua diligimus Deum nobis infunditur, ibi, F, « Tunc enim nobis mitti vel dari dicitur, etc. »
« Jam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, etc. »
ARTICULUS I.
Hic incipit ostendere invisibilem modum missionis Spiritus sancti. Et habet hæc distinctio duas partes : in quarum prima tangit Magister quis sit modus invisibilis missionis. In secunda vero quaedam objicit in contrarium et solvit, ibi, G, « Hic quaeritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc. »
Prima dividitur in tres partes : in quarum prima prelibat quaedam quae praeexiguntur ad missionem istam intelligendam in duobus parvis capitulis. In secunda, probatur quod Spiritus sanctus est charitas qua diligimus invicem et Deum, ibi, C, « Ne autem in re tanta aliquid de nostro, etc. » In tertia concludit propositum, quod mitti dicitur in-
Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus, vel aliquod donum habituale creatum ?
Incidit autem hic ante Litteram quaestio communis, Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus ?
Videtur autem, quod sic tam auctoritatibus quam rationibus. Sed quia Magister ponit plurimas quae valde expressae videntur, ideo rationibus instemus sic :
- Nihil indignius inferiori potest superius inferiori conjungere : sed nulla creatura non rationalis est dignior creatura rationali : ergo non potest eam conjun-
<--- Page Split --->
gere naturae superiori : charitas est creata, ut tu dicis, et non rationalis, quia nec homo, nec Angelus : ergo non potest hominem superiori naturae conjungere : sed conjungit : ergo a destructione consequentis non est creatura.
Item, Nihil essentiae finitæ habet virtutem vel actum infinitum : charitas si creatura est, est essentiae finitæ : ergo non habet virtutem ad actum infinitum : sed habet vim ad actum infinitum : ergo non est essentiae finitæ : ergo non essentia creata. Probatio, quod habet effectum infinitum : Rationalis natura et Deus distant infinite : et tamen per charitatem conjunguntur : ergo charitas est increata.
Item, Hæresis Pelagii est, quod homo ex se habet unde placeat Deo : ergo unde placet homo Deo, melius est homine : sed nullum accidens melius est homine : ergo charitas unde placet homo Deo, non est accidens : ergo substantia : aut creata, aut increata : si creata quæ melior est homine, non potest esse nisi Angelus confirmatus, quod absurdum est : quia nec ille habet ex se unde placere Deo possit : ergo oportet, quod sit substantia increata, et sic erit Deus.
Item. Omnis forma, secundum opinionem Aristotelis, præter intellectum eductur aliquo modo de materia : si ergo charitas est forma, charitas educetur de materia : sed non eductur de materia : ergo non est forma : ergo videtur, quod sit substantia divina in nobis.
Item, Omnis creatura subjecta est vanitatu : vanitas autem non convenit veritati, et præcipue increatae : si ergo charitas est creata et accidens, magis etiam erit subjecta vanitati quam homo qui est substantia : ergo veritati primæ conjungere non potest : sed conjungit : ergo non est creatura : ergo creator est charitas qua diligimus Deum, et nos invicem.
Item, Anima per seipsam sine medio vivificat corpus : cum ergo Deus sit vita animæ, per seipsum est vita animæ : sed charitas est vita, ut dicit Augustinus, et
Magister, et Hugo de sancto Victore : ergo charitas est Deus.
Item, Natura expedit se paucissimus : quia ubi sufficit agens unum, non pont duo : cum ergo Spiritus sanctus sit perfectior quam natura, ipse paucioribus additis operabitur : sed potest per sepsum movere ad dilgendum Deum et proximum : ergo ipse in motu illo non utetur medio habituali.
Item, Lux per seipsam illuminat aerem : cum ergo charitas sit lux quadam pellens tenebras spirituales, videtur quod Deus per seipsum sit lux illa sine medio habituali aliquo.
Item, Omnis virtus notoris quanto vicinior est motori, tanto simplicior et nobilior est : sed nulla est ita vicina sicut illa in qua in seipso movet : ergo illa est nobilissima : Spiritus autem sanctus est motor animæ : ergo nobilissimo motu movebit seipso : sed nobilissimus motus est charitatis actus : ergo illo actu operatur seipso, et non habitu aliquo.
Item, Opus recreationis debet respondere operi creationis et beatificationis : sed seipso creavit, et seipso sine medio beatificabit : ergo etiam recreat seipso sine medio.
Item, Recreatio præcipue consistit in charitate quæ dividit inter filios regni et perditionis, ut infra dicit in Littera : ergo charitas recreans est ipse Deus.
Item, Pelagiana hæresis videtur habere, quod aliqua creatura possit per se conjungi Deo : nihil autem conjungit aliquid Deo nisi ipsum per se Deo sit conjunctum : ergo Pelagiana hæresis est dicere, quod conjungens nos Deo sit creatum : charitas autem conjungit nos Deo : ergo Pelagiana hæresis est dicere charitatem qua Deum et nos diligimus, esse habitum creatum.
Item, Nihil facit hominem et opus ejus valere vitam æternam, nisi melius vita æterna vel æquivalens illi : charitas facit hominem et opus ejus valere vitam æternam : ergo est aliquid melius vita æterna vel æquivalens illi : nihil autem
<--- Page Split --->
creatum est melius vita æterna vel æquivalens illi : ergo charitas non est quid creatum in nobis.
Item, Omne ens creatum habet modum, speciem, et ordinem : ergo si chartas est creata, habet modum, speciem, et ordinem : sed modus, species, et ordo, in omnibus his in quibus sunt, possunt diminui : ergo in charitate possunt diminui : diminuta autem deformant : ergo charitas potest deformari : ergo potest fieri informis, quod absurdum est : forma enim informis esse non potest : cum ergo charitas forma sit, non potest esse informis : ergo non est creata, sed creator.
Item, in omni genere operis est potentius subjectum accidente, quia accidens causatur a subjecto : si ergo charitas est habitus accidentalis subjecto quod est anima, ut tu dices, videtur quod in opere dilectionis subjectum quod est anima, potentius sit charitate, quod est haeresis Pelagii : quia si potentius esset, sine habitu posset diligere : ergo chartas non est accidens : et non est substantia creata, sicut patet cuilibet de facili : ergo est substantia divina, ut videtur.
Niel contra.
SED CONTRA :
Nulla potentia agit bene nisi sit perfecta per habitum, vel naturalem, vel acquisitum, vel infusum : ergo multo minus potest facere summum et præcipuum actum : sed maximus et præcipuus omnium actuum est diligere Deum meritorie : ergo ad hunc maxime exigitur habitus perficiens potentiam.
Item, In omni opere operatur Deus in potentia operante, sicut ipse dicit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor 1. Aut ergo in voluntate diligente operatur aliter quam in aliis potentiis, aut eodem modo. Si aliter, ille alius modus non potest esse ex parte sui : ergo erit ex parte nostri, non nisi per aliquid additum potentiae in actu hoc, quod non
additur in aliis : ergo aliquid adjicitur potentiae : hoc autem quod adjicitur potentiae ordinatae ad opus, est habitus : ergo operatur istum actum per habitum. Si forte ita insanae mentis sit aliquis, quod dicat nihil addi, sequitur quod non operatur aliter in voluntate quam in lapide, et sic non gratificat operantem, quod falsum est et absurdum.
Item, Si propter istas rationes quae inductae sunt, charitas non est aliquis habitus in nobis, sequitur per easdem rationes, quod etiam gratia nihil sit in nobis. Haeresis autem Pelagii non exclust Deum ab anima operante eo modo quo est in omnibus creaturis operans : ergo ex ipsa postione sequitur haeresis Pelagii, ut videtur.
Item, De homine qui est in charitate, dicimus quod ipse est sanctus : et ponamus per impossibile, quod nullam habeat virtutem nisi charitatem, adhuc sanctus est : ergo aut aliquo habitu formaliter bonus est et sanctus est, aut non. Si aliquo habitu : ergo ille habitus aliquid erit non nisi charitas : ergo charitas est habitus creatus. Si non est aliquus habitus quo sanctus est et bonus : ergo Deus est denominativa bonitas et sanctitas istius, quod absurdum est.
Item, Secundum Magistrum actus charitatis creatus est, sed non habitus : dicamus ergo de aliquo dormiente qui est in statu salutis : aut ille habet charitatem, aut non. Si non : ergo non est dignus vita æterna cum dormit, quod falsum est. Si sic : constat quod non per actum : quia dum non agit, actus non est : nec per habitum : ergo non est plus in charitate quam lapis in quo etiam est Spiritus sanctus potentialiter, præsentialiter, et essentialiter.
Item, Pueri secundum hoc non habebunt charitatem, nisi sicut lapides habent eam. Si dicas, quod non est simile : quia habent aptitudinem ut agant actum charitatis. Contra : Ista aptitudo non
<--- Page Split --->
est in aliquo habitu : ergo est in potentia materiali tantum, quod absurdum est.
Solutio. Solutio. Hic sunt quaedam absurditates dictae a quibusdam : concedunt enim cum Magistro, quod charitas qua diligimus Deum et proximum, sit increata : sed quia, ut supra inductae rationes probant, quod ipsa sit Spiritus sanctus, quod etiam Magister nititur probare in Littera, ideo dicunt quod Spiritus sanctus est charitas illa. Et sicut lux duplex habet esse, scilicet in se, et in perspicui extremitate ad corpus terminatum, et ibi est hypostasis et essentia colorum, ut dicit Philosophus : ita dicunt, quod Spiritus sanctus in se animam illuminat, et sic habet actum gratiae quam dicunt esse lucem animae : et habet esse in voluntate sibi conformi, et ibi habet esse per rationem charitatis : et hanc unionem cum creatura rationali dicunt, licet sit operative trium personarum, quia omnes simul operantur eam, tamen sibi et in se unitive non esse nisi Spiritus sancti, non Patris, neque Filii : sicut etiam Filius univit sibi naturam nostram, et ipsam unionem fecerunt communiter et indivisibiliter tres personae : sed sibi et in se non univit naturam nostram nisi Filius. Et hoc dicunt sensisse Apostolum, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est : et non unus Pater est. Addere autem volunt errori suo rationem : quia Filius ut Filius procedit actu generationis ut a natura, et ideo naturam sibi univit : Spiritus autem ut Spiritus procedit ut amor, quia est perfectio voluntatis, et ideo univit sibi voluntatem, licet longe inferiori unione, quam Filius sibi univit carnem : quia carnem sibi univit Filius in aeternum, Spiritus autem sanctus univit sibi voluntatem separabiliter : et ideo dicunt, quod ipse est charitas voluntatem perficiens. Sed hoc fatuum est : quia in tertio Sententiarum probatur, quod Spiritus sanctus nullo modo unibilis est.
Præterea, Illa unio aut est per gra-
tiam, aut per naturam. Si per gratiam : ergo oportet habere habitum gratiae medium : et sic sequuntur eadem inconvenientia de gratia, sicut de charitate, scilicet quod accidens Deo conjungit, quod creatum unit increato, et hujusmodi qualia superius conclusa sunt. Si autem est a natura : cum una natura sit in omnibus nobis, esset haec unio una quoad omnes nos, quod falsum est.
Præterea, Cum dicitur lux in extremitate perspicui ad corpus terminatum esse coloris hypostasis, non est hypostasis unius coloris in determinato corpore : sed potius per hunc modum est hypostasis et esse formale omnium colorum qui sunt visibiles actu in corpore non transparenti, quod a Philosopho vocatur determinatum ab effectu. quia determinat visum, ita quod visus non transit per ipsum : ergo si haec similitudo aliquid valet, videtur tunc, quod nulla virtus aliquid sit in nobis, sed quod virtus sit unio vel mixto Spiritus sancti cum potentia animæ nostra.
Item, In simili suo supponitur quoddam valde grossum falsum, scilicet esse coloris nihil aliud esse nisi extremitatem perspicui in corpore determinato : et hoc est contra Philosophum, qui tangit colorum generationes in multis locis librorum suorum ex actione primarum qualitatum et passionum : unde relinquitur, quod esse formale quo color actu est, habet ab extremitate perspicui in superficie determinata corporis in qua est ipse color, et non habet esse materiale ab eadem extremitate perspicui : quando enim extremitas perspicui corporis non est in actu lucidi, adhuc secundum esse materiale sunt colores in superficie determinati corporis. Unde patet, quod falsum supponitur in simili adducto.
Sicut ergo communiter fere omnes meliores concordant, contradicendum est Magistro in ista parte, et dicendum, quod charitas qua habitualiter diligimus Deum et proximum, non est Spiritus sanctus : sed Spiritus sanctus appropriate
<--- Page Split --->
non proprie est charitas qua effective diligimus Deum et proximum : hoc enim efficiunt in nobis communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus, licet appropriate Spiritus sanctus, quia ipse est proprie charitas, et sic est exemplar nostrae charitatis, et est distributor donorum in quo omnia donantur : per quam rationem in libro de Spiritu et anima proximior nobis esse dicitur. Et haec unica solutio aptatur omnibus auctoritalibus in Littera adductis.
Ad rationes autem per ordinem respondendum, dicendo ad primam, quod indignius dupliciter dicitur, scilicet indignius in genere, et indignius secundum rationem boni. Charitas per hoc quod accidens est et in genere accidentis, indignius aliquid est in genere quam substantia. Si autem attenditur ratio boni, tunc ipsa est dignior omni bono creato : quia ratio boni in ipsa est, quod est effectus simillimus bonitati Dei, ita quod etiam ipse Deus ab effectu hoc numquam separatur, sed semper cum ipsa datur ei cui datur charitas : et ideo etiam in quantum est similitudo bonitatis Dei, et Deum habet in se ad aliud quam aliae creaturae, unde ipse inferiorem in bonitatis ratione naturam potest conjungere naturae superiori.
Ad aliud dicendum quod charitas in se considerata est essentiae et virtutis finitae : in quantum autem agit per rationem boni similis bonitati Dei, Deum habens in se operantem, sic potest conjungere infinite distantia, hoc est, sine proportione.
Ad aliud dicendum sicut in solutione primi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sunt formain materia ex qua fiunt res, et ille educuntur de materia per agens physicum. Sunt etiam formae in substantia et potentiis animae per ordinem ad Deum et statum beatitudinis, et ille omnes sunt a datore talium formarum qui est Deus. corda munda creans in nobis, et spiritum rectum innovans in visceribus nostris.
Ad aliud dicendum, quod charitas non jungit nos per hoc quod est creatura, sed secundum quod est similitudo et emanatio quaedam bonitatis Dei, qui Deus ex eadem bonitate in ipsa jungitur animae.
Ad aliud dicendum, quod de anima non est simile : quia anima se habet ad corpus ut motor et forma, et ideo immediata est ei sicut forma materiae : sed Spiritus sanctus se habet ad animam ut motor non conjunctus secundum essentiam.
Praeterea, Proportio est inter animam et corpus : inter animam autem et Deum non, sed distantia infinita : et ideo necesse est medio conjungi.
Et forte etiam hoc falsum est, quod anima per se sit vita corporis : est enim duplex vita qua dicitur corpus vivum, quarum una est vita per causam efficientem, et haec est anima : alia est influxa corpori ab anima, et adhaeret corpori ut forma, et haec secunda similis est charitati habituali, prima autem Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod medium illud non requiritur propter imperfectionem operantis Spiritus, sed potius propter imperfectionem nostram : quia noster affectus non potest in actum cum Spiritu progredi, nisi perficiatur per habitum illi actui congruum.
Ad aliud dicendum, quod lucens primum movet per influentiam lucis quae non est ipsum, sed est lumen effluxum ab ipso in id quod movetur lucente primo. Ita est hic quod charitas est quasi lumen effluxum a Spiritu sancto in nos : Spiritus autem sanctus est quasi sol fons luminis et caloris in nobis.
Ad aliud dicendum, quod virtus motoris primi adeo simplex est, quod sicut est in ipso non potest recipi a quoquam creato : unde sicut est in mobili primo, quod ipsum oportet habere proprietatem disponentem se ad hoc quod recipiat influentiam motus primo motoris, quaecumque sit illa proprietas : ita est ex parte affectus nostri, quod influentiam
<--- Page Split --->
Spiritus sancti ad actum dignissimum qui est diligere, non recipiet secundum quod est immediatus Spiritui sancto : sed oportet esse habitum elevantem potentiam ad hoc quod sit possibilis recipere influentiam Spiritus ad actum.
Ad aliud dicendum, quod opus recreatonis respondet operi creationis in aliquo, et in aliquo non. Creationis enim opus est factivum substantiae, sed opus recreationis bene esse : et ideo in illo non potuit esse habitus quo reciperetur opus creationis : quia ante substantiam nullus est habitus. Sed opus recreationis non educit substantiam ad esse, sed ad bene esse tantum : et ad illud bene esse quod se teneat formaliter nobiscum, indigemus habitu. Sed in hoc conveniunt, quod utrumque est a Deo operante per seipsum in creatione formam substantialem dantem esse, hic autem formam habitualem dantem bene esse.
Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod charitas secundum hoc quod conjuncta est Deo per similitudinem suae bonitatis, est valens vitam aeternam, non condignitate, quia vita aeterna Deus est cui nihil est condignum : sed reputatione divina, quia Deus non tantum exigit a nobis pro vita æterna quantum valet, sed quantum nos valemus dare ex suo dono : majus autem
pretium quod offerre possumus ex suo dono, chartas est et actus charitatis.
Ad aliud dicendum, quod chartas est species, modus, et ordo voluntatis in bonum ordinatae secundum quod diversimode consideratur : in quantum enim est forma, est species : in quantum autem habet tantum posse ad actum, est modus : ordo autem est penes finem, secundum quem est vinculum perlectonus. In se autem etiam habet ista : quia ratio forma, et ratio posse sui, et ratio ordinis ad finem aliquid sunt in ipsa : nec est verum, quod in omnibus ista tria diminuibilia sint sine destructione substantiae. unde charitas haec non amittitur manente subjecto.
Ad ultimem dicendum, quod subjectum non est potentius accidente, nisi utrumque considerando secundum naturam sui generis, scilicet subjectum in ratione substantiae, et accidens in ratione accidentis. Sed gratia et charitas alias habent considerationes : quia etiam secundum Philosophum non dicimus hominem alteratum, quando attingit virtutem, sed potius perfectum. Unde hujusmodi habitus habent rationem perficientium secundum bene esse ex hoc quod sunt influentiae quaedam divinae largitatis et bonitatis, etc.
B. Præmittitur quiddam ad hanc ostensionem necessarium, scilicet quod Spiritus sanctus est charitas qua diligimus Deum et proximum.
Hoc autem ut intelligibilius doceri, ac plenius perspici valeat, præmittendum est quiddam ad hoc valde necessarium. Dictum quidem est supra, et sacris1 auctoritatibus ostensum, quod Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, quo se invicem amant et nos. His autem addendum est, quod ipse Hic non te idem Spiritus sanctus est amor sive charitas, qua nos diligimus Deum et
<--- Page Split --->
proximum : quae charitas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum et proximum, tunc Spiritus sanctus dicitur mitti vel dari nobis : et qui diligit ipsam dilectionem qua diligit proximum, in eo ipso Deum diligit, quia ipsa dilectio Deus est, id est, Spiritus sanctus.
ARTICULUS II.
Utrum mitti posset Filius, uta quod non mittatur Spiritus sanctus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit m Littera in secundo capitulo prime partis, ibi, « Quæ charitas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum, etc. »
Dubium enim adhuc est propter quosdam, utrum possit mitti Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus? Videtur enim, quod sic :
Mitti enim est cognosci quod ab alo sit : sed Filius potest cognosci ab alio esse, ita quod non cognoscatur ab alio esse Spiritus sanctus : ergo mitti potest Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus.
Item, Multæ sunt revelationes occultorum in somniis et visionibus, sicut in prophetiis, in quibus non est conjuncta gratia gratum faciens : ergo cum in gratia perfectionis intellectus dicatur mitti Filius, Filius mittitur, ita quod non habetur gratia gratum faciens.
Item, In Psalmo cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum : ergo videtur, quod non facientibus malus sit, et tamen est intellectus : ergo cum gratia intellectus mittatur Filius, Filius mittitur sine gratia gratum faciente.
SED CONTRA :
- Primo quæratur ab istis qui rationes has inducunt, ubi a quoquam sanctorum legerint, quod mittatur non san-
ctis? et non est invenire auctoritatem nec unam : et ecce multas ponemus, quod in grata gratum faciente. Augustinus in libro IV de Trinitate 1 : Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit, sicut etiam implet sanctos Angelos 2. Constat autem, quod amicos Dei non constituit nisi gratia gratum faciente. Ergo ex verbis Augustini colligitur, quod in gratia gratum faciente mittitur Filius.
Item, A ugustinus loquens de missione spirituali Filii dicit sic in libro IV de Trinitate : Cum ex tempore cujusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum : non enim sensibiliter apparet, id est, sensibus corporeis præsto est. Nam et nos secundum quod mente aliquid æternum capimus, non in hoc mundo sumus : et omnum justorum spiritus etiam in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo 3. Hic iterum patet quod dicit, quod Filius mittitur in donis gratiae gratum facientis.
Item, Augustinus in libro II de Trinitate dicit, quod homo assumptus a Verbo non habuit Verbum, ut alii sancti sapientes 4. Ecce et hic dicit Sanctos qui Verbum ad se missum habuerunt.
Item, In fine istius libri determinatur, quod Deus non est cum malis : si ergo mittitur Filius in spirituali missione ut sit cum homine, ut dicit Augustinus, non mittitur ad malos.
SOLUTIO. Leve est adducere multa ad
<--- Page Split --->
hoc: quia Sancti hoc concorditer innuunt: unde dico, ut supra, quod aliud est revelatio occultorum, et aliud Filii missio. Revelatio enim occultorum, potest fieri etiam per Angelos sing missione Filii : non enim dicitur missus Filius nisi ipse cum effectu adveniat. Unde Spiritus sanctus sicut non dicitur missus nisi in donis in quibus ipse est : ita credo, quod absoluta missione non dicatur missus Filius nisi in donis gratiae gratum facientis, in quibus est ipse cum homine : et qualiter bene hoc possit esse in missione Spiritus sancti, jam supra dictum est. Si vero dicatur Filius mitti in aliis donis, hoc erit secundum quid et non simpliciter : sicut et Spiritus sanctus secundum quid et non simpliciter quandoque mitti dicitur. Qualiter autem eadem dona sint Filii et Spiritus sancti, diversimode supra est expeditum.
Ad PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod Filius in missione quae simpliciter missio est, debet-cognosci ab alio esse et nobiscum esse, sicut dicitur, Sapient. IX, 10 : Mitte illam de cœelis sanctis tuis, et sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore. Illa enim est scientia infusa gratuita. Si autem objiciat aliquis, quod sola charitas gratos nos facit, ille nescit quid objiciat : quia licet sola charitas informis fieri non possit, non tamen est actus ejus gratos nos facere, sed potius gratiae, et uniuscujusque virtutis secundum aliquid.
Ad ALIUD dicendum, quod non in omnibus revelationibus occullorum mitti dicitur Filius, ut jam habitum est.
Ad ALIUD dicendum, quod intellectu gratuito mittitur Filius, et non in alio nisi secundum quid.
C. Auctoritatibus ita esse confirmat.
Ne autem in re tanta aliquid de nostro influere videamur, sacris 1 auctoritatibus quod dictum est, corroboremus. De hoc Augustinus in libro VIII de Trinitate ait : Qui proximum diligit, consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, consequens ergo est ut praecipue Deum diligat 2. Item, in eodem : Deus dilectio est, ut ait Joannes Apostolus 3. Ut quid ergo imus et currimus in sublimia cœelorum et ima terrarum, quaerentes eum qui est apud nos, si nos apud eum esse velimus. Nemo dicat, non novi quid diligam : diligat fratrem, et diligat eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potes notiorem Deum habere quam fratrem. Plane notiorem, quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio, quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei servos consociat vinculo sanctitatis.
<--- Page Split --->
Quanto ergo sanctiones1 sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores : et quo nisi Deo plenus est, qui plenus est dilectione ? His verbis satis ostendit Augustinus quod dilectio ipsa qua diligimus Deum vel proximum, Deus est. Sed adhuc apertius in eodem libro subdit, dicens : Dilectionem quantum commendat Joannes Apostolus attendamus : Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est2. Manifestum est, quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit. Nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem Dei tacuisse : quod numquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Apertissime enim in eadem epistola, paulo post, ait ita : Charissimi, diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est3. Ista contextio satis aperte declarat eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, tanta auctoritate praedicari, scilicet Joannis. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem : nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus, quoniam Deus dilectio est. Item, qui non diligit fratrem, non est in dilectione : et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est. Ecce aperte dicit fraternam dilectionem Deum esse.
ARTICULUS III.
responsionem quae posset fieri, scilicet quod esset dictum per causam, ibi, E, « Sed ne forte aliquis dicat, etc. »
Utrum qui proximum diligit, etiam dilectionem diligat, et quae sunt diligenda ex charitate?
Incidit hic dubium primo de hoc quod dicit : « Qui proximum diligit, consequens est ut præcipue ipsam dilectionem diligat, etc. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ne autem in re tanta, etc. »
Hic enim primo accipienda est divisio : quia hæc pars habet tria capitula : in quorum primo probatur, quod charitas est Deus. In secundo, quod est Spiritus sanctus, ibi, D, « C um autem fraterna dilectio sit Deus, etc. » In tertio, excludit
Hoc enim videtur falsum : 1. Si enim diligit dilectionem, dilectio diligibilis est ex charitate : non ergo tantum sunt quatuor ex charitate dilugenda, ut dicit Augustinus, scilicet Deus, nos, et corpus, et anima proximi.
- Item, In naturalibus potentiis ita est, quod non est eadem potentia super objectum et actum : quia cum dico, vi-
<--- Page Split --->
deo album, et video me videre album, non est eadem potentia qua video album, et qua percipio me videre album : sed primo, sensu particulari sive proprio, et secundo, sensu communi. Ergo videtur, quod nec eodem habitu diligamus objectum et actum.
Item, Idem non denominat seipsum : non enim aliquid est dictu, albedo est alba : vel etiam ut denominatio fiat verbaliter, ut dicatur, albedo albatur : ergo a simili nihil est dictu, dilectio diligitur.
Item, Diligo dilectionem : aut eadem dilectione, aut alia : non eadem, sicut probatum est jam : ergo alia : et iterum diligo dilectione, et iterum illam, et sic abibit in infinitum, quod falsum est : ergo non diligo dilectionem.
Praeterea, In argumento Augustini videtur esse fallacia æquivocationis : quia cum dico, diligo Deum, ly diligo importat actum dilectionis : cum autem dico, diligo dilectionem, importat habitum, ut videtur : ergo non procedit directe argumentando.
solutio.
Solutio. Sine praejudicio dico, quod Augustinus arguit secundum quod causa exemplaris accipitur in exemplato : unde sensus est, diligens Deum diligit dilectionem in exemplari, secundum quod resultat in illa : charitas enim increata resultat in creata, et ita in illa ut in speculo ejus diligitur.
Ad 1.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quatuor sunt diligibilia ex ordine charitatis, quae ad beatitudinem referuntur, ut beatificans, et beatificabile, scilicet Deus, et nospisi, et corpus, et anima proximi : et in proximo includitur alius ordo, quod primo magis conjunctos, et post hoc minus conjunctos, et sic usque ad inimí- cos : tamen multa alia referuntur ad charitatem, vel ut utilia, vel ut fruibilia, vel ut dispositiones, vel perfectiones animæ ad hoc quod egrediatur in actus me-
ritorios : et sic diligitur dilectio, et aliae virtutes.
Ad ALUD dicendum, quod si hæc propositio, quod potentiae ejusdem non est reflecti super actum et objectum, generaliter proponatur, falsa est : quia secundum hoc ultimum actum ultimæ potentiae cognoscere non possemus, vel oporteret potentias esse infinitas. Unde dicimus, quod propositio intelligitur de potentiis sitis in talibus organis, quorum complexio ex suis componentibus non est nisi ad perceptionem unius generis contrarietatis, vel si percipit alia contraria, quod illa sicut effectus proprii causantur ex contrarietate una. Verbi gratia, visus est potentia sita in oculo, cujus compositio est ex humore crystallino et humido habituali : et quia humor crystallinus ex sua diaphaneitate receptivus est coloris, et ex compressione quam habet aer, retentivus melius quam aer : et præterea quia humor aquæ, humor corporalis est : humor autem aeris est humor spiritualis et incorporalis, ut dicit Philosophus1. Insuper, quia lumen habituale quod est in ipso, facit actu aliqualiter speciem coloris : ideo non recipit nisi quod est in genere coloris, et actum coloris qui est lumen, et sic est de aliis sensibus præter tactum qui non tam sensus est quam differentia animalis : quia omne animal habet sensum tactus, et quandoque nullum alium habet nisi forte gustum, secundum quod est quidam tactus, non secundum quod est indicium saporis. In illis ergo est illa propositio vera, et non in aliis : non enim visu video me videræ, sed sensu communi, cujus necessitas est, ut dicit Avicenna, ut percipiam actus sensuum particularium, et compositiones sensibilium propriorum, ut eadem potentia judicetur hoc album esse dulce, et quod apprehendi possunt sensata communia in quibus sunt propria. In aliis autem potentiis quæ componere et dividere
<--- Page Split --->
possunt, propositio est falsa. Unde eadem potentia possum diligere objectum aliquod, et ipsam dilectionem.
AD ALIUD dicendum, quod in libro de Trinitate invenitur ista, albedo est alba, et plures aliae : sed absque dubio non sunt propriae : et ideo dico, quod non est hic denominationio, cum dico, diligo dilectionem, cum diligo diligibile : dico enim, quod uno actu numero diligo dilectionem et rem dilectam : sed differunt : dilectio enim est appetitus voluntatis tendens in bonum vel in' desideratum, et ille appetitus primo est ipsius actus, et consequenter objecti : et unum est ibi propter alterum, quia actus propter objectum : et ideo sequitur, quod diligo dilectum propter se, et dilectio placet mihi propter aliud : quia non quaero actum exire de potentia propter actum, sed potius propter objectum : et sic utrumque est in appetitu : et tunc dilectio dilectionis est appetitus actus, et dilectio dilecti est amor tendens in ipsum, et haec simul sunt : uride ibi idem non denominat se, sicut cum dicitur, albedo albatur.
AD ALIUD dicendum, quod ut jam patet, non ibitur in infinitum : quia actus dilectionis stat in appetitu, ex quo egreditur : et ille appetitus non habet alum appetitum, sed potius movetur ab eo quod diligitur, et illud movet seipso quod est in ratione primi motoris in hoc ordine : sed dilectum stat in amore qui significatur in verbo, cum dicitur, diligo.
AD ULTIMUM dicendum, quod in veritate in alia ratione sumitur dilectio in conclusione, et in premissa : sed tamen bene sequitur per modum qui dictus est in principio solutionis : quia nemo diligit amicum, nisi dilectionem habeat, et hanc velit appetitu voluntatis : et in illa dilectione, ut causa et exemplar increata dilectio resultat : et ideo habet apud se, ubi Deum quem diligere debet, inveniat et diligat.
Si autem tu objicias, quod Deus resultat in qualibet creatura, et ita eadem ra-
tio esset de qualibet creatura. Dicendum, quod non est simile : quia in isto resultat ut in exemplato, et resultat ut intimum affectus nostri quod est amor. In aliis autem resultat ut in vestigio et in imagine : vel si resultat in exemplato sicut facit invita, et sapientia, et hujusmodi donis, tamen non resultat in eis ut intimum nostri affectus : et ideo in illis amor noster non ita fertur in ipsum.
ARTICULUS IV.
Utrum proximus quem diligimus, minus sit nobis notus quam ipsa dilecrio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. »
Hoc enim videtur falsum : quia fratrem novimus sensu, imaginatione, et intellectu, dilectionem autem tantum intellectu.
Item, Si dilectio de qua loquitur, est charitas increata regulativa et exemplaris nostrae charitatis, videtur omnino falsum quod dicit : quia oculus nostri intellectus ad manifestissima naturae est similis dispositioni oculorum vespertilionis ad lumen solis : ergo multo magis ad ea quae sunt supernaturalia.
Item, I ad Timoth. vi, 16 : Qui... lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.
Item, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet : et, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam. Ergo videtur, quod multo notior sit nobis proximus, quam Deus : quem tamen vocat hic charitatem propter sui praesentiam in anima.
SED CONTRA :
- Quaecumque seipsis noscuntur, magis noscuntur quam quae per alia, sicut
<--- Page Split --->
principia magis quam conclusiones : prima seipsis noscuntur : ergo magis quam alia : Deus autem maxime primus est : ergo seipso noscitur.
Item, Quæcumque præsentiora sunt in intellectu, magis noscuntur, quia præsentia est causa notitia : sed quæ suis essentis secundum id quod sunt in intellectu sunt, magis sunt præsentia quam ea quæ suis similitudinibus tantum sunt in intellectu : ergo magis noscuntur : sed dilectio secundum id quod est in anima intellectiva, est proximius per similitudinem tantum : ergo dilectio magis noscitur quam proximus.
Inde obijicitur ulterius : Quaecumque ita præsentia sunt, ut sint penetrantia substantiam et id quod est intellectus in toto, et nihil de intellectu sit quod non penetrant : illa sunt magis præsentia quam illa quæ adsunt ut inrinseca præsentia intellectu : charitas increata est præsens ut totum intellectum penetrans, creata autem ut intrinsecus præsens tantum : ergo charitas increata magis est præsens, quam creata : et quæ sunt magis præsentia, sunt magis nota, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod Deus sit magis notus nobis, quam quidquid aliud est vel potest esse.
Platonicum de Deo Socratis, qui dixit quod Deum non videre poterant Philosophi nisi intellectu se a carne abstrahentes, et adhuc non nisi raptim quasi permicante lumine. Primus autem modus est quasi generalis nobis dum sumus in via. Secundus autem magis erit in actu post viam.
Si ergo quaeratur, Quomodo intellectus sit potentior ad intelligendum ? distinguendum est : quia de natura sui magis se habet ad superius, de statu autem hujus vitæ magis ad inferius. Similiter distinguo ex parte ejus quod noscitur: aliquid enim ita noscitur secundum sui potestatem, quod ipsum est lux et ratio ad alia cognoscenda : et si attendatur potestas notitiae vel intellectus ex parte objecti moventis intellectum, magis erit notum quod noscitur in luce propria et est ratio cognoscendi alia, quam id quod tantum cognoscitur in luce aliena : et hoc modo dicit Philosophus in principio de Anima, quod notitia de anima certior est quam notitia de corpore animato : quia anima est principium quo cognoscuntur accidentia et opera et passiones animalium. Alia notitia est secundum potestatem noscentis et intellectus qui movetur ab eo quod noscitur, et secundum illum modum frequenter magis noscuntur quæ in natura sunt posteriora, sicut effectus plus quam causa : et hoc modo dictum est, quod intellectus noster, sicut visus noctuæ ad lumen solis, se habet ad ea quæ sunt in natura manifestissima.
Hac distinctione habita, dico quod Deus et charitas increata et omnia quæ potentia sunt in anima, sunt magis nota primo modo intellectus, et secundum potestatem intelligibilis noventis. Frater autem et proximus et omnia quæ sensui appropinquant, sunt magis nota secundo modo intellectus, et secundum potestatem intelligentis. Et hoc videtur Augustinus sentire : quia sic exponit « plane « notiorem : quia præsentiorem, quia
SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo puto hic esse distinguendum in intellectu : est enim aliquis intellectus in nobis accipiens ex phantasmate, et in illo pert scientia, si perit sensus : unde cæcus natus non demonstrat de coloribus. Est autem alius intellectus non accipiens ex phantasmate, sed in lumine agentis intellectus tantum, et in his in quibus illuminatur etiam ampliori lumine quam sit lumen agentis intellectus, sicut est radius divinus, vel radius revelationis angelicae : nec hoc intelligo, quod sint duo intellectus numero et subjecto, sed duo per modum conversionis ad superius et inferius : sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, inducens Apuleium
<--- Page Split --->
« interiorem, quia certiorem 1 : et hoc modo est facile respondere objectis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc procedit de intellectu secundo modo, et secundum potestatem intelligentis : et de hoc non loquitur Augustinus. Et eodem modo dicendum est, quod Philosophus loquitur de intellectu accipiente a phantasmate.
Ad ALIUD dicendum, quod homo dicitur humana vita, et humano modo intellegens, et hoc est accipiendo a phantasmate.
Ad ALIUD dicendum, quod non vivere dicitur mori quoad actum vitae intellectus conjunctum carni et phantasmatibus : sed si videt aliquis, vivit tunc vita patriae quoad intellectum.
Ad ALIUD dicendum, quod Deum in substantia quid est, nemo vidit umquam : quia hoc est comprehendere, sicut supra dictum est 1. sed tamen substantiam Dei multi viderunt.
Ad ALIUD dicendum, quod omnia illa procedunt quae in contrarium objiciuntur secundum primum modum intellectus, et secundum potestatem ejus quod noscitur : et non secundum intellectum phantasticum, et secundum potestatem intelligentiis in via in quo magna frequentia sensibilium et phantasmatum obcecat oculum intellectus secundum primum modum considerati.
ARTICULUS V.
An aliquis potest scire in via se habere charitatem?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Quia interiorem, quia certiorem, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod certa sit nobis charitas in nobis : ergo aliquis in vita potest se scire habere charitatem.
Quod etiam videtur per illud Apostoli, ad Roman. viu, 38 : Certus sum quia neque mors, neque vita,... neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, etc.
Item, Si chartas est nobis certior, quam proximus : sed proximum ita novimus. quod de ipso non dubitamus : ergo videtur, quod nos etiam ita novimus esse in charitate, quod de charitate nostra nihil dubitamus.
Item, Charitas lumen est. Prima canon. Joan. ii, 10 : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet : lumen autem seipso manifestatur : ergo videtur, quod nullus justorum habeat aliquod dubium de charitate sua.
Sed contra : Eccle. ix, 1 : Nescit hosed contra. mo utrum amore an odio dignus sit.
SOLUTIO. Dicendum, quod nullus sine revelatione ad se facta, potest scire se esse in charitate, duabus de causis quarum una jam dicta est : quia licet charitas manifesta sit de se, non tamen nobis ita manifestatur propter tumultum concupiscentiae et phantasmatum in cordibus nostris. Alia causa est : quia amor naturalis simillimum habet actum cum actu charitatis quandoque : et ideo una videtur pro alia, scilicet dilectio naturalis pro gratuita.
Ad PRIMUM ergo dicendum, sicut in praecedenti quaestione dictum est, quod hoc est verum quoad primum modum intellectus et intelligibilis, et non quoad secundum utriusque.
Ad ALIUD dicendum, quod aut Apostolus loquitur ex revelatione ad se facta, aut vocat notitiam charitatis ex signo fervoris, et hujusmodi.
Ad TERTIUM in prima solutione et in quaestione praecedenti responsum est.
Ad ALIUD dicendum, quod charitas lumen est effective, quia pellit tenebras peccati : et etiamsi lumen esset per se spirituale, quod tamen magis convenit
1 Cf. Supra, cap. C circa medium.
2 Cf. Supra, Dist II.
<--- Page Split --->
veritati, non sequitur, quod seipsa vidcretur propter causas prius dictas, quamvis esset visibilis de se.
ARTICULUS VI.
An Deus in via videri potest a nobis per seipsum aut per speciem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, etc. »
Videtur enim ex hoc quod charitas divina sit lumen : sed lumen seipso videtur : ergo videtur sequi ex hoc quod Deus hic in via videatur per seipsum a nobis : ergo videtur per speciem.
Præterea, Si videatur in specie quæ est similitudo, quæ species ponetur ei? non enim ab ipso abstrahi potest species aliqua : et si aliquid ipse creat in nostro intellectu, illud non erit species sua quæ sit ratio cognoscendi ipsum : ergo videtur, quod aut non cognoscitur, aut cognoscitur per seipsum. Si dicas, quod videtur per effectum. CONTRA : Hæc visio etiam competit non habentibus charitatem, et etiam non habentibus fidem Catholicam : ergo videtur, quod cum nobiliori visione videat habens fidem et charitatem, in quo Deus per essentiam et inhabitantem gratiam est, quod ille videat per speciem eum qui est ipse Deus.
Sed contra :
Apostolus, I ad Corinth. xm, 12: Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Item, II ad Corinth. v, 6 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem).
SOLUTIO. Quidam istis rationibus moti, dicunt quod Deus hic per speciem videtur : sed adeo tenuis est visio, quod visio non potest appellari. Hoc autem non videtur nisi forte in raptu, quando homo non utitur intellectu ex phantasmate accipiente. Et ideo videtur mihi, quod Deus præsens in anima cernitur in suo effectu qui est gratia nobis data, et præcipue in charitate quæ optima virtutum et intima est, et simillima patriæ, quia essentialiter et substantialiter manet in patria, licet modus ejus sit alius.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod charitas lumen est per effectum luminis qui est multiplex : sed tantum quatuor sunt principaliores actus ejus : quorum primus est illuminando pellere tenebras. Secundus est ostendere ea quæ latebant, et hoc præcipue secundum quod est in extremitate perspicui tangente corpora terminata : quia sic facit actum coloris, et colorata. Tertius est multiplicatione radiorum dissolvere et calefacere, secundum quod magis perpendiculariter opponitur id quod illuminat, quia secundum illam proportionem reflexio fit ad acutiores vel habetiores angulos. Quartus effectus est non omnis lucis, sed cœli, scilicet movere ad speciem per virtutem vivificativam quasi rerum generabilium naturalium et corruptibilium. Dico ergo, quod charitas et veritas dividunt istos actus inter se : quoad illuminare magis convenit veritati, et quoad expulsionem tenebrarum ignorantiae et infidelitatis : sed quoad expulsionem peccati quod nascitur ex corrupto affectu, magis convenit charitati, qua charitas operit multitudinem peccatorum 1. Secundus autem totus est veritatis. Tertius autem totus charitatis per se loquendo. Quartus autem utriusque : quia utraque fecundat, veritas intellectum, et charitas affectum.
<--- Page Split --->
Ad alius dicendum, quod Deus videtur hic a nobis in specie suae similitudinis quae est effectus gratiae ejus in no-
bis, et ille effectus gratiae non est effectus communis.
D. Quod fraterna dilectio cum sit Deus, non est Pater vel Filius vel tantum Spiritus sanctus.
Cum autem fraterna dilectio sit Deus, nec Pater est, nec Filius, sed tantum Spiritus sanctus, qui proprie in Trinitate dilectio vel charitas dicitur. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Si in donis Dei nihil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit charitas, quae dicitur et Deus et ex Deo ? Ita enim ait Joannes: Dilectio ex Deo est 2. Et, paulo post : Deus dilectio est 3. Ubi manifestat eam se dilectionem dixisse Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Item, in eodem : Joannes volens de hac re apetius loqui : In hoc, inquit, cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis 4. Spiritus itaque sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est ergo Deus dilectio. Ipse igitur significatur ubi legitur, Deus dilectio est. Ex his ergo apparet, quod Spiritus sanctus charitas est.
donorum esse : quia inter dona Spiritus sancti primo enumeratur.
- Item, Sapientia habet in se charitatem, et non convertitur : quia sapientia dicitur sapere cum sapore, et sapor est cum charitate : ergo videtur, quod sapientia sit majus donum.
An charitas sit maximum omnium donorum ?
- Item, In sapientia mittitur Filius : ergo videtur tantum ad minus esse sicut charitas in qua mittitur Spiritus sanctus : ergo non videtur verum, quod charitas sit maximum donorum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundum capitulo istius partis, ubi dicitur : « Si in donis Dei nihil majus est charitate, etc.
- Videtur enim sapientia maximum
Solutio. Dicendum, quod charitas sit
1 S. Augusinus, Lib. XV de Trinitate, cap. 1.
2 Vulg. habet, I Joan. iv, 7 : Charitas ex Deo
est.
3 Ibidem, §. 8 : Deus charitas est.
4 Ibidem, §. 13.
<--- Page Split --->
maximum omnium donorum simpliciter, sicut dicit hic Augustinus.
Ad t. AD PRIMUM autem quod objicitur, Dicendum quod sapientia dicitur primum donum inter dona ibi enumerata, quae secundum Gregorium, dantur in adjutorium potentiarum vel virium. Vel dicatur melius : Quod sapientia primo ponitur, habet hoc a sapore charitatis conjuncto sibi : quia sapientia nihil aliud est quam sapor Dei in suis donis vel in se, quem saporem facit charitas, et ideo sapientia non erit major nisi per accidens et non per se : quia hoc quod primum donum sit, habet a charitate : et ideo charitas quae hoc habet a se, major est.
magnitudinem per accidens : quia, ut dicit Augustinus, in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius. Unde charitas quae est forma omnis boni, et vinculum perfectionis, est optimum donorum.
Ad aliud dicendum, quod in sapientia mittitur Filius, hoc verum est : sed tamen ab illo ordine non sumit sapientia aequalitatem : quia intellectus ulterius ordinatur in nobis ad affectum. Inellectus enim est bonus omnibus facientibus eum 1. Et ideo etiam perfectio affectus ordine finis melior est perfectione intellectus : et cum charitas in perfectione affectus sit ultimum et optimum, charitas est maximum donorum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc facit
E. Quod non est dictum per causam illud, Deus charitas est, sicut illud, tu es patientia mea, et spes mea
Sed ne forte aliquis dicat illud esse dictum per expressionem causae, Deus charitas est, eo scilicet quod charitas sit ex Deo, et non sit ipse Deus : sicut dicitur, Deus nostra patientia est, et spes : et non quod ipse sit ista, sed quia ista ex Deo sunt : occurrit Augustinus ostendens hoc non esse dictum per causam, sicut illa, in libro XV de Trinitate2, ita dicens : Non dicturi sumus charitatem non propterea esse dictam Deum, quod ipsa charitas sit ulla substantia quae Dei digna sit nomine, sed quod donum sit3 Dei : sicut dictum est de Deo, Tu es patientia mea 4. Non utique ideo dictum est, Tu es patientia mea, quod Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. Unde alibi, Ab ipso est patientia mea 4. Hunc enim sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea, quale est, Domine, spes mea 5. Et, Deus meus, misericordia mea 6. Et multa similia. Non est autem dictum, Domine, charitas mea : aut, tu es cha-
<--- Page Split --->
ritas mea : aut Deus charitas mea. Sed ita dictum est, Deus charitas est. sicut dictum est, Deus spiritus est 2. Hoc qui non discernit intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis. Non enim apertius quidquam possumus dicere. Deus ergo charitas est. Ex prædictis clarescit, quod Spiritus sanctus charitas est, qua diligimus Deum et proximum : unde facilius est nobis ostendere quomodo Spiritus sanctus mittatur sive detur nobis.
ARTICULUS VIII.
Utrum patientia sit Dei substantia ? et utrum fides, spes, salus, patientia, habeant in Deo exemplaria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est. »
- Præterea, Quid dicetur de salute, cum dicitur salus mea, numquid salus non est exemplariter in Deo ?
SOLUTIO. Dicendum, quod quaedam sonant imperfectionem, ut fides, spes, patientia : fides propter formam et actum, spes autem propter genus quod est exspectatio, patientia propter subjectum, salus autem etiam respicit evasionem periculi : unde patientia et salus sunt in subjecto passibili, et ideo exemplar non habent in Deo.
SED CONTRA :
Secundum communem opinionem quae fere ab omnibus modo tenetur, charitas nostra non est Dei substantia, sed ab ipso nobis est : ergo videtur, quod sit simile.
Si dicas, quod charitas nostra est exemplum charitatis divinae : patientia autem, et fides, et hujusmodi, non habent exemplar in Deo sibi respondens : et ideo dicitur charitas Deus, non autem patientia. CONTRA : Nihil creatur a Deo sine exemplari : ergo nec patientia.
DICENDUM ergo ad primum, quod charitas est a Deo, sicut ultimum et optimum, ad quod in genere virtutis se habet noster affectus : alia autem dona non sic : et ideo magis relucet in charitate, quam in aliis.
Ad aliud dicendum, quod exemplar virtutis non vocatur idea sub qua creatur omne quod creatur : sed exemplar vocatur, quod per prius est in Deo secundum rem, sicut vita, sapientia, charitas et hujusmodi.
Ad aliud idem dicendum.
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
F. Quomodo Spiritus sanctus mittatur, vel detur nobis?
Tunc enim mitti vel dari dicitur, cum ita in nobis est, ut faciat nos diligere Deum et proximum : per quod manemus in Deo, et Deus in nobis. Unde Augustinus hunc missionis modum insinuans in libro XV de Trinitate, ait : Deus Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum ad diligendum Deum et proximum, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde diligat Deum, nisi ex Deo 1. Ecce quomodo datur vel mittitur nobis Spiritus sanctus secundum quod dicitur datum, sive donum. Quod donum commendat Augustinus explanans apertius quomodo detur, in eodem libro 2. Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, ut ait Apostolus, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 3. Nullum est isto dono Dei excellentius. Solum est quod dividit inter lilios regni, et filios perditionis. Dantur et alia per Spiritum munera, sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impartiatur cuiquam Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Neque Spiritus sanctus proprie dicitur donum, nisi propter dilectionem : quam qui non habuerit, etsi loquatur omnibus linguis, et habuerit prophetiam et omnem scientiam et omnem fidem, et distribuerit omnem substantiam suam, et tradiderit corpus suum ita ut ardeat, non ei prodest 4. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem tanta bona perducunt : ipsa vero dilectio vel charitas (nam unius rei nomen est utrumque) perducit ad regnum. Dilectio ergo quae Deus est, et proprie ex Deo est, Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Deus charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus,cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligendum est : quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum. Ecce hic aperitur quod supra dictum erat, scilicet quod charitas sit Spiritus san-
<--- Page Split --->
clus, et donum excellentius : et quomodo hoc donum, id est, Spiritus sanctus detur nobis, scilicet cum ita impartitur alicui, id est, ita habet esse in aliquo, ut eum faciat Dei et proximi amatorem. Quod cum facit, tunc dari dicitur sive mitti alicui : et tunc ille dicitur proprie habere Spiritum sanctum.
Videtur, quod non ad aliud adest, quam prus, sed ad majus.
ARTICULUS IX.
An sola chartas dividat inter filos regni et perditionis ? et utrum in quolibet augmento charitatis dicitur milti Spiritus sanctus ? et utrum mittatur in alus muneribus quam charitate ?
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla virtus universaliter dividit nisi chartas : quia ipsa uno modo est forma omnium, et ideo cum nullo vitio habetur : alia autem virtutes non excludunt nisi vitium unum, et non omnia.
quæst. 1. Deinde quæritur de hoc quod dicit. « Solum est quod dividit inter filios regni, et filios perditionis »
Hoc enim videtur falsum : quia quæhbet virtus separatur a vitio sibi contrario ' non ergo tantum charitas.
Ad aliud dicendum, quod, ut puto, non dicetur mitti nisi in charitate simpliciter, sed secundum quid in aliis, ut mittatur videlicet in aliis ut Spiritus est, et non ut sanctus est.
Ad aliud dicendum, quod est augmendum sensibile per signum, et augmentum insensibile. Verbi gratia, charitas incipiens manens in statu incipientium augetur, sed insensibiltet : sed illa quæ mutat statum, ut jam sit proliciens, et fiat perfecta, in illo augmento quod est sensibile per signum, dico quod Spiritus sanctus mittitur : et hoc est quod dicit Augustunus : « Spiritus et charitas non habenti « datur ut habeat, et habenti ut magis « habeat : » et habebitur in Luttera sequentis partis 1. Sed non dicitur mitti ratione augmentu quod est insensibile, eo quod in missione est cognitio per effectum, ut supra dictum est.
quæst. 2. PRÆTEREA quæritur, Utrum Spiritum sanctum debemus dicere mutti in aliis numeribus quæ dantur per ipsum, ut hic dicit ?
Videtur quod non . qua cum illis non adest per gratiam inhabitantem . missum autem mittitur ut adsit nobis, sicut et donum suum : ergo videtur, quod non cum illis mittitur Spiritus.
quæst. 3. FREM quæritur, Utrum in quolibet augmento charitatis mitti dicatur Spiritus sanctus ?
1 Cf. infra cap. sequens 6, cuca medium.
<--- Page Split --->
G. Utrum concedendum sit, quod Spiritus sanctus augeatur in homine, vel majis vel minus habeatur vel detur?
Hic quæritur, Si charitas' Spiritus sanctus est, cum ipsa augeatur et minuatur in homine, et magis et minus per diversa tempora habeatur, utrum concedendum sit quod Spiritus sanctus augeatur' vel minuatur in homine, vel magis vel minus habeatur ? Si enim in homine augetur, et magis vel minus datur et habetur, mutabilis esse videtur : Deus autem omnino immutabilis est. Videtur ergo, quod vel Spiritus sanctus non sit charitas, vel charitas non augeatur vel minuatur in homine.
Item, Charitas et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Si ergo Spiritus sanctus charitas est, et non habenti datur ut habeat, et habenti ut plenius habeat. Sed quomodo datur non habenti, cum ipse ut Deus sit ubique, et in omnibus creaturis totus : et quomodo plenius datur vel habetur sine sui mutatione?
H. Responsio ad primam questionem.
His itaque respondemus, dicentes quod Spiritus sanctus sive charitas penitus immutabilis est, nec in se augetur vel minuitur, nec in se recipit magis vel minus : sed in homine vel potius homini augetur et minuitur, et magis vel minus datur vel habetur, sicut Deus dicitur magnificari et exaltari in nobis, qui tamen in se nec magnificatur nec exaltatur. Unde Propheta : Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ' Super quem locum ait auctoritas * : Deus non in se, sed in corde hominis grandescit. Sic ergo Spiritus sanctus homini datur, et datus amplius datur, id est, augetur, et magis et minus habetur : et tamen immutabilis existit.
<--- Page Split --->
I. Responsio ad secundam.
Cumque ubique sit et in omni creatura totus, sunt tamen multi qui eum non habent. Non enim omnes Spiritum sanctum habent, in quibus est : alioquin et irrationabiles creaturae haberent Spiritum sanctum, quod fidei pietas non admittit.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic quæritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc. »
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua Magister solvit contra se objecta. Et dividitur in tres partes : in quarum prima objicit per rationem et solvit. In secunda, objicit-per auctoritates et solvit, ibi, L, « Supra dictum est, quod Spiritus sanctus, etc. » In tertia, objicit per unam auctoritatem, quae maxime videtur esse contra eum, et solvit, ibi, Q, « Alias quoque inducunt rationes, etc. »
In prima parte sunt tria capitula, quorum primum habet objectionem : secundum, solutionem, ibi, H, « His itaque respondemus, etc. » Tertium, confirmationem solutionis, sicut patet in Littera, ibi, K, « Ut autem certius fiat, etc. »
ARTICULUS X.
An charitas potest augeri, vel minui ?
Hic incidit quaestio difficilis de hoc quod hic supponitur : Charitas augetur. Et a Magistro dicitur, quod non essentialiter
augetur, sed nobis, vel in nobis. Omnes autem moderni fere dicunt contrarium.
Videtur autem, quod non augetur :
In his enim quae simplicia sunt, si unum alteri additur, nihil majus efficitur : ergo si essentia charitatis essentiae charitatis addatur, nihil majus efficitur : ergo augmentari non potest.
Item, Si punctum puncto addam, duplicavi punctum, sed extensive non feci lineam : ergo a simili, si essentiam charitatis addam, nihil majus effeci quasi extensione continua, sed duplicavi charitatem. Sed hoc nihil est : quia etsi ponatur charitas augeri, non tamen semper augetur in duplum.
Item, Quæcumque augentur, aut augentur per aliquid additum, aut per multiplicationem in seipsis, sicut fecit Dominus de quinque panibus : aut per rarificationem, aut per productionem, sicut illa quae malleantur ut fiant longiora. Constat autem, quod charitas nullo istorum modorum a Magistris ponatur augeri, nisi per additionem vel per multiplicationem. SED CONTRA : Id quod augetur per additionem, habet in se virtutem unde additum uniat sibi. Quæ est ergo virtus illa in charitate convertens in se aliam partem charitatis ? Non potest etiam fingi, ut videtur. Si dicatur, quod additur sicut ignis igni. CONTRA : Ignis transit in locum ignis, etc., sicut in quo conservatur species ejus : ergo videtur, quod oporteret talem virtutem moven-
<--- Page Split --->
tem charitati additæ adesse, quæ moveret ipsam adhoc ut illi uniretur : et quæ est illa ? Si autem dicas, quod multiplicatur in se. CONTRA : Simplex in se non multiplicatur : sicut si millies multiplioctur punctum, non efficiet magnum : ergo charitas non hoc modo augetur.
- Item, Ad quid augetur ? quia minima charitas valet resistere cuilibet tentationi, ut dicunt, et minima charitas sufficit ad meritum vitæ æternæ : cum ergo non habeatur nisi propter ista duo, videtur quod charitas superflue augetur. Si dicas, quod augetur virtute, et non essentia : hoc videtur non posse stare : quia virtus non est nisi in essentia ut in subjecto : unde tanta essentia tantum potest, et tantam habet virtutem, et nisi augmentetur non potest plus.
Si propter hoc dicatur, quod charitas non augetur. CONTRA :
Super illud Psalmi lxxxiii, 6 : Ascensiones in corde suo disposuit, etc. Glossa : Gradus quibus ascendit, quia semper proficit in corde suo : quanto enim plus amaverit, tanto altius ascendit.
Item, Super illud Apostoli, II ad Corinth. xii, 13 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, Glossa : Perfecta charitas est ut quis paratus sit mori pro fratribus. Sed numquid mox ut nascitur charitas, jam perfecta est ? imo ut perficiatur nascitur : et cum fuerit nata, nutritur : et cum fuerit nútrita, roboratur : et cum fuerit roborata, perficitur : et cum venerit ad perfectionem, dicit : Cupio dissolvi 4.
Item, Charitati debetur præmium : sed majus præmium debetur uni quam alii : ergo charitas major : ergo augeri potest.
Item, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
ULTERIUS quæritur in hac parte, Utrum possit minui ? et videtur quod sic : quia contraria sunt circa idem : sed augmentum et diminutio sunt contraria : ergo videtur, quod si chartas augetur, quod etiam possit diminui.
SED CONTRA : Nihil diminuitur nisi ab Sed contra aliquo diminuente ipsum : si ergo charitas diminuitur, erit aliquid diminuens eam : aut ergo Deus, aut voluntas in qua est, aut peccatum. Constat, quod nec Deus, nec voluntas : quia Deus dat et auget eam, et voluntas, habet eam. Si autem peccatum diminuit : aut veniale, aut mortale. Non veniale : quia non attingit eam, quia non est in superiori parte animæ : nec mortale, quia non potest stare cum ipsa in eodem : omne autem diminuens est cum diminuto in eodem : ergo non diminuitur.
Si dicas, quod augetur, et tamen non diminuitur, eo quod augmentum insit ei per naturam : hoc nihil est : quia contrarium quod inest per naturam, semper est uno modo, ut calor in igne, et non major, nec minor nisi per accidens : augmentum autem inest charitati, ita quod de minori efficitur major : et si rediret ad priorem quantitatem, diceretur diminuta charitas.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc quæstio una est et ejusdem rationis in augmento omnium virtutum : concedo autem simpliciter, quod augetur charitas per additionem essentiae ad essentiam : et bene videtur mihi in hac parte Magi-, ster falsum dixisse.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod est simplex in continuo habens positionem, et hoc additum alii nihil efficit majus : et est simplex in discreto habens ordinem, et hoc additum alii facit discretionem pluralitatis : exemplum primi est punctum, secundi autem unitas. Est etiam simplex quod non habet extensionem molis, sed virtutis : et hoc additum alii
<--- Page Split --->
facit magis in essentia et virtute, et non mole.
tamen major meretur augmentum praemii.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile de puncto : quia punctum puncto est aequale : sed essentia addita charitati, et cui additur, non necessario est aequalis, sed minor.
Ad aliud dicendum, quod jam dixi, quod augetur additione.
Ad hoc autem quod quaeritur de virtute unitiva, dico quod seipsis sibi uniuntur in voluntate quae est proprium subjectum utriusque, sicut ignis igni in loco ignis : et ipsa speciei identitas in addito et in eo cui fit additio, facit facilem transitum unius in aliud.
Ad aliud dicendum, quod licet minima charitas sufficiat resistere, non tamen sufficit æque faciliter : unde sicut natura non tantum dat speciem materiae, sed etiam speciei fortificationem propter alterationes sequentes : ita est in gratia : non quod gratia parva etiam debilis sit respectu peccati, sed quia subjectum ejus debile est : et ideo oportet, quod multum fortificetur habitu informante. Similiter licet minimæ charitati debeatur regnum,
Ad 10 quod ulterius quaeritur, Si diminui potest ? Dicendum, quod non : et bene concedo, quod non valet illa solutio quam quidam dant, eo quod augmentum sibi sit naturale, charitatem diminui non posse : sed sicut probat objectio, ideo non diminuitur, quia nihil est diminuens eam : sed aliquid destruens, vel augens invenitur.
Nota tamen, quod charitas proficit quatuor modis, scilicet quoad radicationem in subjecto ex diuturnitate, quoad facilitatem operandi secundum eam, ex consuetudine affectionum et operum charitatis, quoad numerum meritorum ex multitudine operum, et quoad modum fervoris ex actuali consideratione beneficiorum Dei : sicut novitii quandoque plus fervent aliis, ex eo quod actualiter et de novo moventur circa beneficia Dei : et id quod de novo movet, plus provocat fervorem. Præter istos quatuor modos est augmentum ejus proprium per additionem, etc.
K. Auctoritate confirmat utramque responsionem.
Ut autem certius fiat quod diximus, auctoritate confirmemus, quod Spiritus sanctus magis ac minus percipiatur et homini augeatur, et non habenti dētur, et habenti detur ut plus habeatur, Augustinus ostendit super Joannem 1, dicens : Sine Spiritu sancto constat nos Christum non diligere, et ejus mandata servare non posse : et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus : tanto vero amplius, quanto illum percipimus amplius. Ideoque non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum promittitur : non habenti quidem, ut habeatur : habenti autem, ut amplius habeatur. Nam si ab alio minus, et ab alio amplius non haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliae non diceret : Spiritus qui est in te,
<--- Page Split --->
duplo sit in me 1 : Christo autem qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est Spiritus 2. Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus. Quod enim est unigenitus Dei Filius æqualis Patri, non est gratiae, sed naturæ. Quod autem in unitatem personæ unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturæ. Cæteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suæ perfectionis propria mensura compleatur. Ecce expresse habes, quod Spiritus sanctus magis et minus datur vel accipitur, et homini datus augetur, et habenti et non habenti datur : quia Spiritus est charitas quæ non habenti datur, et in habente augetur et proficit. Imo, ut verius et magis proprie loquar, homo in ea proficit, et deficit aliquando : et tunc ipsa dicitur proficere, vel deficere : quæ tamen nec proficit, nec deficit in se, quia Deus est. Unde Augustinus in Homilia IX super epistolam Joannis, ait : Probet se quisquam quantum in illo profecerit charitas, vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec deficit, nec proficit. Sic ergo in te proficere dicitur charitas, quia tu in ea proficis. Ecce quomodo intelligendum sit, cum dicitur Spiritus sanctus augeti in nobis, quia nos in eo scilicet proficimus. Sic et alia hujusmodi.
L. Quod aliqui dicunt Spiritum sanctum non esse, charitatem qua diligimus Deum et proximum.
Supra dictum est, quod Spiritus sanctus charitas est Patris et Filii, qua se invicem diligit 3 et nos : et ipse idem est charitas quæ diffunditur in cordibus nostris 4, ad diligendum Deum et proximum. Horum alterum omnes Catholici concedunt, scilicet quod Spiritus sanctus sit charitas Patris et Filii. Quod autem ipse idem sit charitas qua diligimus Deum et proximum, a plerisque negatur. Dicunt enim, Si Spiritus sanctus charitas est Patris et Filii et nostra, eadem ergo charitas est qua Deus diligit nos, et qua nos diligimus eum. Hoc autem Sanctorum auctoritates negare videntur. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et littera : Unde est dilectio, nisi unde et ipsa fides, id est, a Spiritu sancto ? Non esset
<--- Page Split --->
enim in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum. Charitas autem Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos. Sicut justitia Dei dicitur, qua nos justi ejus munere efficimur : et Domini salus, qua nos salvat : et fides Christi, qua nos fideles facit '. His verbis videtur monstrari distinctio inter charitatem, qua nos Deus diligit, et qua nos diligimus. Et sicut justitia nostra dicitur Dei, non quod ipse sit ea justus, sed quia ea nos justos facit, similiter et fides, et salus : sic videtur dicta Dei charitas quae est in nobis, non quod ipse ea diligat, sed quia ea nos diligere facit. De hoc etiam idem Augustinus in libro XV de Trinitate ait : Cum Joannes commemorasset Dei dilectionem, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos, et misit Filium suum liberatorem pro peccatis nostris 2. Ecce et hic videtur manifeste dividere dilectionem qua nos diligimus Deum, ab ea qua ipse diligit nos. Si ergo, inquiunt, Spiritus sanctus dilectio est qua Deus diligit, et qua nos diligimus, duplex dilectio est, imo duo diversa est, quod absurdum et a veritate longe est. Non est ergo dilectio qua diligimus, sed qua Deus tantum diligit nos.
M. Responsio ad prædicta, determinans auctoritates.
His respondemus prædictarum auctoritatum verba determinantes hoc modo, Charitas Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua ipse nos diligit, sed qua nos diligere facit, etc. His verbis non dividitur nec diversa ostenditur charitas qua Deus nos diligit, ab ea qua nos diligimus : sed potius cum sit una et eadem charitas, et dicatur ipsa Dei charitas, et diversis de causis et rationibus Dei charitas appellari in Scriptura ostenditur.·Dicitur enim Dei charitas, vel quia Deus ea diligit nos, vel quia nos ea suos dilectores facit.
<--- Page Split --->
N. Determinatio primae auctoritatis.
Cum ergo ab Apostolo dicitur charitas Dei diffundi in cordibus nostris 1, non est dicta charitas Dei qua diligit nos, sed qua facit nos diligere, id est, non ibi appellatur charitas Dei, eo quod Deus nos ea diligit, sed eo quod nos ea sui dilectores facit. Et quod ea ratione posset 2 dici charitas Dei, quia nos ea diligere facit, ex simili genere locutionis ostenditur: sicut dicitur justitia Dei qua nos justificat, et Domini salus qua nos salvat, et fides Christi qua nos fideles facit.
O. Determinatio secundae.
Similiter et aliam exponimus auctoritatem, ubi ait dilectionem Dei commemorari, non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos: ac si diceret, commemorat dilectionem Dei, non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod ipse ea diligit nos.
P. Aliud objiciunt.
Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Dixit enim supra Augustinus 3, quod dilectio est a Spiritu sancto, a quo fides. Sicut ergo fides non est Spiritus sanctus a quo est, ita nec charitas. Quomodo ergo Spiritus sanctus est, si ab ipso est? Nam si ab ipso est, et ipse est: ergo Spiritus sanctus a seipso est. Ad quod dicimus, Spiritus sanctus quidem a seipso non est, sed tamen a seipso datur nobis, ut supra dictum est, dat enim seipsum nobis Spiritus sanctus. Et ex hoc sensu dictum est, quod charitas ab ipso est in nobis, et tamen ipsa Spiritus sanctus est. Fides autem est a Spiritu sancto, et non est Spiritus sanctus: quia donum vel datum solummodo est, non Deus dans.
<--- Page Split --->
Q. Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.
Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum, scilicet quod charitas non sit Spiritus sanctus, quia charitas affectio mentis est et motus animi, Spiritus sanctus sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis, quia Spiritus sanctus immutabilis est et increatus: non est ergo charitas.
R. Quod charitas est motus vel affectio animi.
Quod autem charitas sit affectio animi, et motus mentis, auctoritatibus confirmant. Dicit enim Augustinus in libro III de Doctrina Christiana : Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se ac proximo propter Deum 1. Idem, in libro de Moribus Ecclesiæ Catholicæ, tractans illud verbum Apostoli, Nec mors nec vita poterit nos separare a charitate Dei 2 : Charitas Dei, inquit, dicta est virtus quæ animi nostri rectissima affectio est, quæ conjungit nos Deo, qua eum diligimus 3. Ecce his verbis exprimitur, quod charitas est affectio et motus animi : ac per hoc non videtur esse Spiritus sanctus.
S. Responsio determinans auctoritates.
Ad quod dicimus hoc ita dictum esse, sicut dicitur, Deus spes nostra et patientia nostra, quia facit nos sperare, et pati : ita charitas dicitur esse motus sive affectio animi, quia per ea movetur et afficitur animus ad diligendum Deum. Non autem mireris si charitas, cum sit Spiritus sanctus, di-
<--- Page Split --->
catur motus mentis : cum etiam in libro Sapientiæ dicatur de spiritu sapientiæ, qui attingit a fine usque ad finem 1, qui est actus mobilis, certus, incoinquinatus. Quod non ideo dicitur, quod sapientia sit mobile aliquid vel actus aliquis, sed quia sui immobilitate omnia attingit, non locali motu, sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sic ergo charitas dicitur motus animi, non quod ipsa sit motus vel affectio vel virtus animi, sed quia per eam quasi esset virtus, afficitur mens et movetur. Sed si charitas Spiritus sanctus est, qui operatur in singulis prout vult 2, cum per eum mens hominis afficiatur et moveatur ad credendum, vel sperandum, et hujusmodi, sicut ad diligendum : quare non sic dicitur charitas motus vel affectio mentis ad credendum, vel sperandum, sicut ad diligendum? Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus atque motus virtutum operatur charitas, id est, Spiritus sanctus mediantibus virtutibus quarum actus sunt, utpote actum fidei, id est, credere fide media, et 3 actum spei, id est, sperare media spe. Per fidem enim et spem prædictos operatur actus : diligendi vero actum per se tantum, sine alicujus virtutis medio operatur, id est, diligere. Aliter ergo hunc actum operatur quam alios virtutum actus. Ideoque differenter de hoc et de aliis loquitur Scriptura, quæ istum specialiter charitati tribuit. Est ergo charitas vere Spiritus sanctus. Unde Augustinus præmissum verbum Apostoli tractans in eodem libro 4, charitatem dicit esse bonum, quo nil melius est : et per hoc ipsam esse Deum significat dicens : Si nulla res ab ejus charitate nos separat 5, quid esse non solum melius, sed etiam certius hoc bono potest? Ecce dicit, quia charitate nihil melius est. Charitas ergo Spiritus est qui Deus est, et donum Dei sive datum : qui dividit singulis fidelibus dona, nec ipse dividitur, sed indivisus singulis datur. Unde Augustinus ubi Joannes dicit, non ad mensuram Christo dari spiritum, ait : Cæteris vero dividitur, non quidem ipse Spiritus, sed dona ejus 6.
<--- Page Split --->
eodem cap. K, « Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus 2 » secundum intellectum Litteræ.
ARTICULUS XI.
Utrum Christo datus est spiritus non ad mensuram, ita quod gratia ejus sit infinita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, cap. K, « Christo autem qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est spiritus. » Ergo videtur, quod gratia ejus sit infinita, quod falsum est.
SOLUTIO. Gratia in se finita est: sed attingit per unionem divinitatem in opere: quia agens in gratia est Deus et homo: et ideo ratione unionis potest dici infinita: et hoc probatum et exemplatum est infra 1.
Dicendum, quod in Elia duplex fuit spiritus ad prophetiam, et miracula: et hunc petivit Eliseus, non ut duplum haberet quam Elias habuit. Secundum autem quod hic inducitur, tunc Spiritus ad unum fuit in Christo, hoc est, ad virtutes: in nobis autem duplicatur non in quantitate, sed in effectu: quia est in nobis ad virtutes, et ad pulsionem peccati.
In illa autem solutione, qua Magister solvit ultimam auctoritatem, ubi dicit, cap. S, circa medium, « Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus, etc., » Magister aperte petit quod est in principio: quia idem est in quaestione quod ipse supponit in solutione.
ARTICULUS XII.
Quid intelligitur per hoc quod dicitur per Eliseum, Sit in me spiritus tuus duplex ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in
1 Vide infra, III Sententiarum, Dist. XIII.
2 IV Regum, 11, 9.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO XVIII.
A. An concedendum sit, quod per donum dentur dona?
Hic quaeritur, Cum Spiritus sanctus per quem dividuntur dona, ipse sit donum, utrum concedendum sit quod per donum dividantur ac dentur dona? Ad quod dicimus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, singulis propria dividuntur, et ipsum communiter omnes boni habent. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait: Per donum quod est Spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur, omnes habeant, id est, Spiritum sanctum 1. Ecce aperte dicit per donum dona dari 2.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic quaeritur, Cum Spiritus sanctus, etc. »
Peracto tractatu de duplici processione Spiritus sancti, agit Magister hic de relatione determinante Spiritum sanctum secundum rationem suae processionis. Sicut enim filiatio ex ratione processionis, quae est generatio, determinat Filium: ita donum esse ex ratione processionis quae est spiratio amoris, determinat Spiritum sanctum: et de hoc agit hic Magister.
Et continetur tota pars ista in hac distinctione quae dividitur in tres partes :
in quarum prima determinat Magister rationem doni, hoc est, qualiter hoc nomen convenit Spiritui sancto. In secunda, tangit probationem, quod hoc nomen habet ex ratione processionis, ibi, G, « Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit, etc. » In tertia, concludit ex ratione nominis, quod per hoc nomen donum refertur ad Patrem et ad Filium: sed per hoc nòmen datum, non tantum comparatur ad Patrem et Filium dantes, sed etiam ad nos qui accepimus, et noster vocatur, ibi, L, « Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium, etc. »
In prima parte harum partium sunt tria, in quorum primo quaeritur, Utrum per donum dentur dona ? In secundo, quare dicatur donum et datum, ibi, B,
<--- Page Split --->
« Præterea diligenter considerandum, etc. » In tertio tangit, quod ex proprietatate æterna habet quod sit 'donum, sed non quod sit datum, ibi, E, « Donum vero dicitur non ex eo tantum, etc. » Per hoc patet sententia.
ARTICULUS I.
Utrum per donum quod est Spiritus sanctus, omnia alia dona donantur?
influentiam causæ super Filium, quod falsum est, ut videtur, quia Spiritus est a Filio, et non e converso.
- Item, Ponamus per impossibile Spiritum sanctum non esse: aut adhuc Pater, et Filius essent æque liberales, ut prius: aut non Si non: ergo liberaltatem habent a Spiritu sancto: quod falsum est. Si sic: ergo adhuc dabunt dona: et non in hoc dono: ergo videtur, quod hæc non sit ratio, quod Spiritus sanctus sit donum in quo alia dona donantur.
Incidit autem hic dubium circa primum capitulum, {Utrum per donum dentur dona?
Videtur autem, quod non : quia
Per motum [non fit motus generaliter : quia dicit Philosophus, quod non est alterationis alteratio, et omnino non est mutationis inutatio : ergo a simili etiam per donum non datur donum.
Item, Videtur, quod hoc abeat in infinitum : quia si hæc est ratio, quod dantur dona, quia in dono dantur, id donum necesse est etiam in dono donari, et sic de aliis : ergo hoc abibit in infinitum.
Item, Cum dico, in dono dantur dona : aut omnia, aut quaedam. Si omnia : ergo donum in quo omnia dona donantur, datur in dono : ergo est donum aliquod præter omnia dona, quod falsum est. Si quaedam, et non omnia : ergo illud donum in quo donantur dona illa, non habet generalem influentiam super collationem donorum : ergo non habet rationem causalitatis ad omnia dona, quod est inconveniens, quia illud donum est Spiritus sanctus.
Item, Filius est unum de datis nobis. Unde, Isa. ix, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Ergo hoc donum datur in Spiritu sancto. Dari autem in dono est, quod donum habeat influentiam causæ super illud quod datur : ergo Spiritus sanctus habet
SOLUTIO. Dicendum, quod Spiritus sanctus est donum in quo alia dona donantur : et in hoc dono dantur dona. Et ratio hujus est, quia quidquid aliquis alicui gratuito et liberalter dat, primo ante illud dat ei amorem, et in illo postea communicat ei de bonis suis, et dat ei et se, et quidquid dat.
DICENDUM ergo ad primum, quod non est alterationis alteratio, hoc est, quod alteratio sit ad alterationem ut ad terminum motus, quia sic numquam esset quiescere, et sic etiam non est mutationis mutatio : sed frequenter unus motus causa est alterius, et una alteratio causa est alterius. Sic dico hic, quod primum donum causa est omnium aliorum, ut dictum est : quia in primo dono datur nobis amor Dei, qui est Spiritus sanctus, qui donum vocatur ab æterno.
Ad aliud dicendum, quod hoc non abbit in infinitum : quia sicut in causa motuum statur in primo motu qui est causa omnium inferiorum, ita in donis statur in primo dono quod est causa omnium secundorum.
Ad aliud dicendum, quod non omnia dona donantur in dono alio a se : quia primum donum datur in seipso : quia ipsum est amor gratuitus in quo et ipse et omnia alia secunda dona dantur.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod donum primum seipso se influit, non tamen habet causalitatem respectu sui : quia Spiritus sanctus scip-
<--- Page Split --->
so dat se, et mittit se : sed non per hoc tollitur generatio vel causalitas influendi super omnia dona creata.
Ad 4 Ad aliud dicendum, quod Filius datur in eo quod natus et factus est : et in eo quod sic datus est, datus est in hoc dono quod appropriate est Spiritus sanctus, sicut Magister determinat in III sententiarum : unde, Joan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Filius autem secundum aeternam generationem non habet rationem doni, quia sic non est a Spiritu sancto : sed temporalis ejus generatio a Spiritu et in Spiritu sancto est.
possibile ponatur Spiritus sanctus non esse, sequitur quod Pater et Filius non mittant et dent amorem personalem, in quo omnia alia dona dentur : sed sequitur, quod in amore essentiali dentur dona, cui non convenit mitti, nec procedere temporaliter ab ipsis, sicut nec essentia convenit. Unde non sequitur, quod aliquid accipiant a Spiritu sancto, sed quod tunc non mittent amorem, nec procedit amor temporaliter : quia quod processio temporalis in se claudit æternam, hoc est ex proprietate personali Spiritus, non ex aliquo defectu essentia divina.
Ad 5 Ad aliud dicendum, quod si per im-
B. Utrum eadem ratione Spiritus sanctus dicatur donum, et datum sive donatum ?
Præterea diligenter considerandum est cum Spiritus sanctus dicatur donum, et datum, utrum et eadem ratione utrumque nomen ei conveniat : quod utique videri potest.
C. Quare ita esse videtur?
Cum enim idem sit Spiritum sanctum dari, et Spiritum sanctum donari, ex eadem ratione videtur Spiritus sanctus dici datum et donum. Hoc etiam videtur Augustinus significare in libro XV de Trinitate, cum ait : Spiritus sanctus in tantum donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur : apud se autem Deus est, etsi nemini datur1. Ecce aperte dicit Spiritum sanctum donum appellari, quia datur. Si autem ex eo tantum appellatur donum, quia datur, non ab æterno fuit donum, quia non datur nisi ex tempore.
<--- Page Split --->
D. Responsio quare datum sive donatum dicatur Spiritus sanctus.
Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus et donum dicitur, et datum sive donatum : sed datum sive donatum ex eo tantum dicitur, quia datur vel donatur, quod habet tantum ex tempore.
ARTICULUS II.
Utrum una sit ratio doni et dati ?
Deinde quaeritur supra secundum capitulum B, « Præterea diligenter considerandum, etc. »
Utrum una ratio sit doni, et dati ?
Videtur autem, quod sic : quia
Mobilis et noti una ratio substantiae est, non differens nisi per actum et potentiam : sed donum dicitur eo quod datur : ergo illa habebunt unam rationem.
Præterea, In omnibus actus nobilior est et melior potentia : cum ergo datum conveniat secundum actum dandi, donum autem a potentia, videtur nobilius convenire Spiritui sancto, et prius datum quam donum.
Præterea, Jacob. 1, 17, distinctio fit inter dona et data, cum dicit : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, etc. Secundum Glossam, ibidem, datum refertur ad naturalia, donum autem ad gratuita : constat autem, quod utraque dantur a Spiritu sancto, et in utrisque dividit Spiritus singulis prout vult 1 : ergo videtur, quod Spiritui sancto ita conveniat esse datum, sicut esse donum.
Item, Philosophus dicit, quod donum est datio irreddibilis : ergo datio se habet ut superius ad donum : ergo est prius secundum intellectum : ergo generali dono in quo omnia dantur magis competit : ergo Spiritus sanctus magis dicitur dato vel datum, quam donum : cujus contrarium determinatur in Littera.
SOLUTIO. Dicendum, quod donum proSolutio. prie convenit Spiritui sancto, et non datum, vel datio, vel etiam donatio : et causa hujus triplex est. Una est, quia donum nomen est, et significat substantam cum qualitate : qualitas autem doni donabilitas est quae ponitur circa id quod est donum, hoc est, Spiritus procedens ut amor : unde cum donabilitas quae est qualitas quae est principium intelligendi donum, non ponit nisi ordinem ad dandum, ipsum magis competit aeternitati, quam datum quod est participium et consignificat tempus. Similiter datio et donatio nomina sunt verbala, et ita actus temporales consignificantia, licet non consignificant tempora. Alia causa est, quod donum est datio irreddibilis, ut dicit Philosophus, et solus Spiritus sanctus sic datur ut numquam retribui possit propter sui potestatem. Unde, Psal. cxv, 12 : Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Tertia causa est, quia donum refertur ad gravult.
<--- Page Split --->
tuita, datum autem ad naturalia : et meliora sunt gratuita naturalibus : et ideo ratio doni magis competit optimo donorum omnium, quam ratio dati.
hic significatum, prius conveniat Spiritui sancto quam donum.
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod donum et datum non tantum differunt per potentiam et actum, sed etiam rationibus dictis.
Praeterea, Illa potentia quae est in dono, sicut dicit Magister, non est potentia respectu doni, hoc est, quod aliquid sit deficiens de perfectione doni, sed est tantum respectu actus ad alterum, id est. ad recipientem istam comparationem : et ideo ille actus qui significatur in dato, non est ut sibi adveniens, in quo scilicet ipsum donum efficiatur vel perficiatur in actu : sed potius in quo per ipsum donum perficiatur recipiens ipsum. Unde illa objectio non procedit nisi de potentiis naturalibus quae perficiuntur suis actibus advenientibus sibi, ad quos etiam diffiniuntur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod actus qui est formae perfectio, nobilior est potentia et habitudine talis potentiae, et talis actus non se habent donum et datum : sed potius donum est ipsa summa perfectio, et actus dandi qui exspectatur, est actus respectu alterius, hoc est, respectu suscipientis ipsum donum ad sui perfectionem : si enim adveniret ille actus dono ut potentiae, oporteret quod mutaret aliquid in illo, quod est absurdum. Unde per ipsum magis advenit donum ad suscipientem, et mutat ipsum in melius.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod licet in nobis distinguantur gratuita a naturalibus, tamen in Deo dante non est sic : omnia enim dat in uno dono gratuito quod est Spiritus sanctus, sicut etiam omnia facit uno verbo quod est Filius.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod datio non cadit in diffinitione doni secundum quod convertitur cum dato, prout hic accipitur a Magistro : sed prout est nomen universale, et abstrahit a ratione doni, et dati : et sic non sequitur, quod datum ut
ARTICULUS III.
An proprium sit Spiritui sancto esse donum ?
Deinde obj'citur super primum principium quarti capituli D, ibi, « Quia spiritus sanctus et donum dicitur, et datum sive donatum, etc. »
Ex hoc enim videtur .Magister velle, quod proprium sit Spiritui sancto quod donum est. SED CONTRA : Ratio doni videtur esse consequens rationem ejus qui processit. PROBATIO. Ex eo habet rationem doni, quia processit ut amor : ergo videtur, quod sit commune consequens potius quam esse proprium.
Si dicas, quod est consequens, sed proprium, non commune. CONTRA : Filius etiam processit ut qui dari possit, sicut dicitur in Littera in hac eadem distinctione : ergo ratio doni est commune consequens, et non proprium.
Item, Ea qua» propria sunt personarum in actibus personalibus significantur, ut cum dicitur, Pater generat Filium, generat consignificat paternitatem, et generare filiationem : ergo videtur, quod si esse donum proprium sit Spiritus sancti, quod possim dicere, Pater et Filius ab aeterno donant Spiritum sanetum : aut ergo donant sibi invicem Spiritum, aut aliis : non sibi invicem, quia hoc negatur hic in Littera, et indigentiam significaret : nec aliis donant ab aeterno, quia alii non sunt : ergo Spiritus non est donum proprie, sed appropriate, ut videtur.
Item, Video in aliis propriis, quod non tantum non conveniunt alii personae, sed etiam quod numquam possunt convenire : Filius enim nec est Pater, nec potest umquam esse Pater, nec e con-
<--- Page Split --->
verso : ergo videtur, quod si Spiritus sanctus est proprie donum, quod ratio doni numquam possit alii convenire : sed hoc falsum est : quia quod datur gratis et irreddibiliter, donum est, sicut determinatum est in praecedenti quaestione : Filius datus est gratis et irreddibiliter : ergo est donum.
quens processionem, vel intentionem generalem, sed est consequens processionem in specie,quae spiratio est : quae spiratio ex vi spirativa (ut diximus supra) immediate producit amorem : sed si acciperetur processio secundum generalem intentionem, tunc verum esset, quod esset consequens secundum intellectum.
1 contra.
SED CONTRA :
Ratio primi doni est amoris communio : amoris autem procedentis communio non convenit nisi Spiritui sancto : ergo ratio doni non convenit nisi Spiritui sancto.
Item, Filius aut datus est ex amore, aut non. Si non, hoc absurdum est : quia est contra Evangelium dicens, Sic Deus dilexit mundum, etc. 1. Si sic : ergo amor ille secundum rationem intelligendi prius datus est : ergo Filius non habet primam rationem doni : ergo esse donum non convenit ei proprie.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod esse donum convenit Spiritui sancto proprie : si ratio sumatur a primo dono procedente ab eo qui donat vel donare habet. Donator enim et donum distinctionem relativam habent : et donum est exiens a donatore : et est id quod primo habet rationem doni : et hoc non est nisi amor procedens a Patre et Filio : amor enim essentialis non habet processionem distinctam et distinguentem, et ideo deficit a ratione doni. Filius autem non procedit ut amor, sed potius ut Filius, qui possit amorem gratuitum impendere, et cui possit amor gratuitus impendi.
Ad 1.
Ad 10 ergo quod primo objicitur, dicendum quod ratio doni non est conse-
Ad ALIUD dicendum, quod esse donum est Spiritui proprium, cujus causa est dicta in principio solutionis.
Ad ALIUD dicendum, quod multiplex est proprium, scilicet quod non ponit nisi respectum ad personas a quibus distinguitur in actu personali, et illud proprimu in divinis habet actum personalem in quo significatur, sicut Filius et Pater. Quoddam est proprium quod non ponit respectum per actum personalem, sed potius per privationem, sicut innascibilitas : et hoc non significatur in actu personali. Similiter est proprium quod est ex ratione actus in procedente persona, et hoc est donum : quia quod Spiritus sanctus est donum, hoc est ex tali processione, quia scilicet procedit ut amor : et quia hoc ponit ordinem communicationis sui in ratione doni etiam ad alios, ipso simplici actu personali qui tantum notet distinctionem unius ab alio, significari non potest. Et ratio hujus magis patebit infra in sequentibus quaestionibus hujus distinctionis.
Ad ALIUD dicendum, quod sub ratione procedentis doni et primi hoc proprium non convenit aliis, nec convenire potest. Filius enim etsi datus sit, non tamen procedit ut donum : nec est etiam in ratione primi doni, ut prius dictum est.
<--- Page Split --->
E. Hic, quare donum?
Donum vero dicitur non ex eo tantum quod donetur, sed ex proprietate quam habuit ab æterno : unde et ab æterno fuit donum. Sempiterne enim donum fuit, non quia daretur, sed quia processit a Patre et Filio. Unde Augustinus in libro IV de Trinitate ait : Sicut natum esse est Filio a Patre esse : ita Spiritui sancto donum Dei esse est a Patre et a Filio procedere. Hic aperte ostenditur, quod Spiritus sanctus eo donum est, quod procedit a Patre et a Filio : sicut Filius eo est a Patre, quod natus est ab eo. Non enim idem est Filio esse a Patre, et Spiritui sancto, id est, non ea proprietate Filius dicitur esse a Patre qua Spiritus sanctus. Nam Filius dicitur esse a Patre, quia genitus est ab eo : Spiritus sanctus vero dicitur esse a Patre et a Filio, quia Spiritus sanctus est donum Patris et Filii, id est, quia procedit ab utroque. Eo enim dicitur spiritus, quo donum : et eo donum, quo procedens. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ait : Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur : in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum et ad Patrem et Filium refertur : quia Spiritus sanctus et Patris et Filii spiritus est : sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine. Apparet autem cum dicitur donum Dei : donum est enim Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio 1. Ecce his verbis aperte ostenditur, eadem relatione dici Spiritum sanctum, et donum. Donum autem, quia procedit a Patre et Filio. Proprietas ergo qua dicitur Spiritus sanctus vel donum, processio ipsa est, de qua post plenius agemus cum aliis. Cum ergo ab æterno processerit ab utroque, et ab æterno donum fuit : non ergo Spiritus sanctus eo tantum dicitur donum, quia donatur : nam et ante fuit donum quam donaretur. Unde Augustinus in libro V de Trinitate : Semper Spiritus sanctus procedit, et non ex tempore, sed ab æternitate procedit. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat antequam esset cui donaretur. Aliter enim intelligitur, cum dicitur donum : aliter cum dicitur donatum : nam donum potest esse etiam antequam detur, donatum autem nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. Sempiterne ergo Spiritus sanctus est donum, temporaliter autem dona-
<--- Page Split --->
tum 1. His verbis aperte ostenditur, quod sicut Spiritus sanctus ab aeterno procedit, ita ab aeterno donum est : non quia donaretur a Patre Filio, vel a Filio Patri, sed quia ab aeterno processit donabilis.
F. Quæritur, Cui donabilis?
Sed quæritur, Cui donabilis : utrum Patri et Filio, an tantum nobis qui nondum eramus ? Si autem non erat donabilis Patri et Filio, sed tantum nobis, et ex eo donum erat, quia sic donabilis procedebat, videtur quod Filius semper eadem ratione donum fuerit, quia ab aeterno processit a Patre donabilis nobis in tempore : nam et de Filio legitur, quod datus est nobis 2. Ad quod dicimus, quia Spiritus sanctus nobis tantum, non Patri vel Filio donabilis processit, sicut et nobis tantum datus est. Et Filius vere datus est nobis, et ab aeterno processit a Patre, non ut donabilis tantum, sed ut genitus qui et donari posset. Processit ergo ut genitus et donabilis : sed Spiritus sanctus non procedit ut genitus, sed tantum ut donum. Donum autem semper fuit, non solum quia donabilis, sed quia ab utroque processit, et quia donabilis fuit. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ait : Eo ipso quod daturus erat eum Deus, jam donum erat, etiam antequam daretur, et ideo donabilis est : sed aliter donabilis quam Filius : nam et aliter datur, et aliter processit quam Filius. Filii enim processio genitura est, vel nativitas : Spiritus sancti vero processio nativitas non est : utraque vero ineffabilis est 3.
ARTICULUS IV.
. In Spiritus sanctus eo dicitur Spiritus sanctus, quo donum : et eo donum, quo procedens ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, E, « Eo enim dicitur Spiritus, quo donum : et eo donum, quo procedens, etc. »
Hoc enim videtur falsum ratione primae partis, et secundæ.
Alia enim ratio est spiritus, et alia doni. Probatio. Si numquam daretur, nec haberet rationem doni, adhuc esset spiritus et essentialiter et personaliter: non ergo eo dicitur spiritus, quo donum.
Item, Spiritus manifestatur in actu spirandi, qui est actus aeternus non notans distinctionem nisi aeternæ personæ ab aeterna persona : donum autem dicitur secundum comparationem ad actum
<--- Page Split --->
donandi, qui non est actus aeternus, sed temporalis, eo quod non dant sibi invicem Pater et Filius Spiritum sanctum, sed nobis : ergo videtur, quod non eo est spiritus, quo donum.
- Ex altera parte videtur etiam falsum, scilicet quod eo sit donum, quo procedens : quia si ponamus, quod numquam rationem doni habeat vel detur, adhuc ipse procedet a Patre et Filio : non ergo eo donum est, quo procedens.
tate non dicatur donum qua procedit : sed cogit ad hoc quod in alio modo proprietas illa utroque nomine significetur.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicenAd quunt. dum quod Spiritus, procedens, amor, donum dicunt eamdem proprietatem, quae notio est sub diverso modo significandi. Spiritus enim dicit ut a vi spirativa Patris et Filii : procedens autem dicit ut actum quo fit distinctio : sed amor dicit modum determinantem processionem. Donum autem addit ad amoren habitualitatem communicandi alteri : et ideo secundum modum intelligendi sic est ordo, quod ipse est procedens spiritus, ut amor, qui est donum communicabile amicis vel creaturae rationali.
Si autem objicias, quod notio dicitur ab innotescendo, quia facit innotescere : et cum multis modis istis nominibus innotescat Spiritus sanctus, videntur illa nomina dicere multas notiones. Dicendum, quod ista multa nomina sequuntur ex uno, scilicet quod sic procedit spiratus : et ideo realiter dicunt unam notionem, modo significandi tantum differentem.
Praterea . ExdictoAugustinihicvi - deturaccipi , quoddonum , spiritus , p r o - cedens , etamor , significenteamdemno - tionem : ethocnonvideturesseverum : quiauniusnotonisunaestratioquapersonamnotamvelinnotescerefact : nonautemunarationemanifestaturspi - ritussubhisnouinibus : ergoistanonsiguificantnotionemunam , utvidetur .
Sed contra.
Notiones sunt quinque, quarum in Patre sunt tres, in Filio due, sed una est eadem numero in Patre et Filio : ergo relinquitur, quod in Spiritu sancto tantum sit una : ergo quocumque nomine proprio sibi significetur, non potest significari nisi notio una.
Item, Unam habent notionem Pater et Filius, secundum quam referuntur ad Spiritum sanctum : ergo una sola est in Spiritu sancto respondens illi : ergo una sola notio in omnibus nominibus propriis Spiritus sancti significatur.
Soluto. Ad 1 et 2.
Solutio . Dicendumadprimum , quodcumAugustinusdicit , quodeodonumest , quoestspiritus , veleconverso : debetintelligiineademproprietate , noneademrationenominis : quiabenecon - c e d o , quodunaproprietastantumestinSpritusancto , sedilladiversismodispotestsignificari : etideodiversahabetnomina . Perhocpatetsolutioadsequens .
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum eodem modo : quia in veritate adhuc procederet si non esset donum : sed hoc non removet, quod eadem proprie-
ARTICULUS V.
An donum etiam importat relationem sicut Pater et Filius, distinguentem Spiritum sanctum ab utroque ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, « Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine. Apparet autem cum dicitur donum Dei, etc. »
Ex hoc enim accipitur, quod donum est relatio distinguens Spiritum sanctum a Patre et Filio : hoc autem non videtur esse verum : quia
- Relativa sunt quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt : sed donum est
<--- Page Split --->
aliquid in esse, licet illud aliquid sit ab alio, et detur alii : ergo videtur, quod donum non sit relativum.
Item, Si relativum est; tunc habet correlativum in divinis ad quod determinatur respectus ejus: id autem non erit nisi donator : sed hoc non videtur esse verum : quia si donum donatoris donum est, tunc etiam cantus cantoris cantus est, et cantus esset relativum, et similiter lectio lectoris lectio erit : et hoc nihil est: ergo videtur, quod nulla relatio apparet in hoc nomine donum.
Item, Per rationem doni comparatur ad creaturas : dicitur enim Spiritus sanctus donum nostrum : nihil autem habens comparationem ad creaturam, distinctivum est in divinis : ergo videtur, quod donum esse non distinguat. Probatio medie, quia prima constat. Quod habet comparationem ad creata, connotat effectum in potentia vel actu, et omne tale significat essentiam divinam, quae nihil distinguit in divinis.
Praeterea, Quare magis manifestatur in hoc nomine donum, quam in hoc nomine spiritus : ita enim dicitur spiritus spiratoris spiritus, sicut dicitur donum donatoris donum.
Item, Ad potentiam spirandi magis convertibiliter videtur se habere spiritus, quam donum : ergo videtur, quod aeterna relatio magis appareat in hoc nomine spiritus, quam in nomine donum.
Item, Spiritus magis nominat hypostasim in se perfectam in esse, quam donum : quia donum potest esse res quae non est persona : ergo videtur magis apparere relatio distinguens in nomine spiritus, quam in nomine doni.
Item, magis manifestat relationem per se quod nec per se nec per consequens alii personae convenit, quam id quod convenit alii per consequens, sed non per se : sed donum per consequens convenit Filio, Spiritum sanctum esse nullo modo convenit nisi Spiritui sancto : ergo magis manifestatur relatio di-
stinguens nomine Spiritus sanctu, quam nomine doni.
Solutio. Dicendum, quod relatio duobus modis consideratur: scilicet per se, et ut mixta alii enti: per se sicut servus, dominus, magister, discipulus, et pater, et filius, et hujusmodi: mixta autem alii enti, sicut dicimus actionem ponere respectum ad passionem, et agens, et patiens, et hujusmodi: et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod relatio non esset genus entis, sed esset respectus respersus in omnibus generibus entium. Unde dico sine praejudicio, quod hoc modo secundo secundum rationem intelligendi significatur in hoc nomine donum: quia sine dubio non totum quod importatur per nomen, est ad alterum: sed significat quiddam circa quod ponitur respectus ad dantem, et ad eum cui datur, vel dabitur. Sic autem non est in hoc nomine pater, vel filius: quia pater id quod est secundum significationem nominis, ad alterum est, et similiter filius.
Dicendum ergo ad primum, quod non probatur quin sit relativum, sed quod in intentione sua sit plus quam relatio : et hoc bene concedo secundum modum intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod donator est correlativum ejus, ut hic dicitur in Littera: et tunc non est simile : quia alia nomina quae importantur ab habitu alicujus actus vel officio, non dicunt nomen causæ et originis primæ, sicut donator : quia cantor habet hoc ab habitu, vel officio, et sic ab alio : sed donator seipso donator est propria liberalitate.
Item, Donator donat de suo quod procedit ab ipso tamquam ab origine : et hoc non est in aliis. Unde illis dicunt ordinem ad actum aliquem exercendum, et non ita important relationem originis.
Ad aliud dicendum, quod per rationem doni non comparatur ad creaturas nisi donum sumatur in actu : et ideo hoc non impedit quin dicat relationem : sed
<--- Page Split --->
hoc verum est, quod aliquid addit, ut mihi videtur: filius autem et pater nihil addunt secundum modum significandi.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod respectu effectus connotat ponit causalitatem communem omnibus personis : quia ille est effectus omnium personarum : sed ratio doni in quo donantur alia dona, non est communis, imo est propria : et illa ratio doni dicitur per donum quando dicitur esse proprium spiritus : et hoc notabile est propter sequentia.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit, quod magis apparet relatio in ly donum, pro tanto quia spiritus magis dicit spiritualitatem naturae, quam entem ab alio : donum autem in suo nomine ens ab alio determinat.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod licet donum possit esse non persona procedens, tamen in divinis primum donum non potest esse nisi persona procedens: et hoc attendit Augustinus.
Ad 6. Ad aliud dicendum quod Spiritus sanctus ut in hoc nomine significatur, non significatur ut persona ens ab alio : quia magis illa nomina dicunt naturae proprietatem ut attributum, quam personam. Unde dictum est supra, quod hoc quod convent anbobus communiter, attribuitur ei proprie, eo quod procedit ab ambobus : non autem ratio doni convenit ambobus : sed ita convenit Spiritui sancto, quod non Patri, vel Filio.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod donum in ratione primi doni procedentis non convenit Filio, nec primo, nec per consequens : sed ratio dati potest ei per consequens et non per se convenire.
ARTICULUS VI.
Utrum Filius potest dici datum ab aeterno ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, « Spiritus sanctus .. ab aeternitate procedit. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, etc. »
Videtur enim, quod eadem ratione Filius dicatur datum ab aeterno : quia aut sic genitus est ut possit dari in tempore, aut non. Si non : ergo videtur, quod repugnantia sit dationi suae in tempore ad generationem aeternam : et hoc falsum est : quin potius habuimus supra 1, quod quidam etiam generationem aeternam missionem dicebant : quia dat habitualitatem ad hoc quod genitus possit esse missus, quia genitus est ab alio. Si autem sic genitus est ab aeterno ut possit dari, tunc eadem ratione Filius dicetur datum ab aeterno, sicut Spiritus sanctus donum.
Item, Sicut video quod effectus causati in creatura, quidam sunt de perfectione affectus, in quibus dari dicitur Spiritus sanctus, et ratione aptitudinis ad hoc ab aeterno dicitur donum : ita sunt quaedam dona de perfectione intellectus in quibus datur Filius, et ratione aeternae aptitudinis ad hoc videtur ipse etiam dici donum vel datum : ergo videtur, quod etiam Filio convenit ab aeterno non tantum donum, sed etiam datum.
Item, Si haec est causa quod dicitur donum, quod daturus eum erat Pater vel Filius in tempore, videtur temporale esse causa vel ratio aeterni : quod constat inconveniens, cum potius sit e converso.
Item, Pono, quod creaturae numquam sint, vel futurae sint : videtur, quod
<--- Page Split --->
adhuc non tollatur ratio æterni : donum autem habet rationem æterni, quia convenit ab æterno : ergo videtur, quod non eo dicatur donum, quia daturus erat in tempore. Si tu dicas, quod tunc ponit aptitudinem ad creaturam quæ posset esse, licet non erit : pono tunc, quod nec possit esse creatura : adhuc enim erit distinctio personarum : et ita spiritus procedit in ratione doni, si ab æterno convenit ei donum esse.
- Item objiciunt quidam, quod donum si dicit ordinem ad creaturam, ergo connotat effectum potentialiter in creatura : ergo significat divinam essentiam, quia regula est, quod omnis dictio connotans effectum in creatura significat divinam essentiam. Et solvunt ad hoc quod verum est de connotantibus effectum, non in potentia, sed in actu.
SED CONTRA : Cujus est actus creationis effectus in creatura, ejusdem est potentia : sed actus est communiter trium : ergo et potentia : ergo ratione ordinis vel potentiae videtur ly donum significare essentiam, et non personam.
SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod ly donum non significat nisi rationem Spirtus sancti : et hoc dico simpliciter consentiendo Augustino.
Ad objecta autem solvenda, a pluribus glossantibus locum istum inventa est talis distinctio, quod ly donum dicatur tripliciter. Uno modo, quod non dicat nisi respectum ad Patrem et Filum. Secundo modo, ut addat super respectum illum ordinem ad tempus in quo dari possit. Tertio modo, ut super respectum et ordinem addat actum quo detur. Et dicunt, quod primo modo convenit ab æterno, etiamsi numquam futurum sit aliquid cui dari possit. Secundo modo convenit ab æterno, sed consignificat essentiam propter objectionem ultimo factam : et convenit hac conditione, quod aliquid futurum sit vel esse possit cui detur vel dandum sit. Tertio modo dicunt, quod non convenit nisi ex tempore. Sed hoc est
contra rationem doni : quia primus intellectus est extra rationem doni : et ideo non potest accipi in distinctione termini. Unde ubique Augustinus assignans rationem doni, dicit quod dandum erat. Et ideo dico, quod duo ultimi sunt de ratione termini, sed non primus sensus : et dico nihilominus, quod personaliter dicitur in secundo sensu. Et tertio dicitur personaliter consignificans essentiam.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non convenit ab æterno datum : quia ipsum est participium et consignificat tempus : et ideo non convenit nisi secundum actum : et ideo etiam Filius non ab æterno potest dici datum. Ad aliud jam supra solutum est : quia licet Filius procedit a Patre, et ex hoc mitti et dari possit, tamen ipsa sua processione non dicit rationem primi doni, sicut facit Spiritus sanctus, procedens ut amor.
Ad aliud dicendum, quod effectus in intellectu non habent rationem primi doni ex parte dantis : sed potius amor qui respondet perfectioni affectus.
Ad aliud dicendum, quod temporale nec causa nec ratio est æterni : sed potius e converso. Unde dicendum, quod cum dicitur, quod spiritus dicitur donum, quia dandus erat in tempore, ly dandus vel daturus, cum dicitur Pater daturus Spiritum sanctum ut est donum, non dicunt causam vel rationem, sed potius terminum, et consequens rationem doni. Et est sensus : Quia donum erat donum, ideo consequebatur dato. Si autem velis inferre, quod si dat, donum dat : et ita videtur ratio doni inferri ex dato, et ita causari. Dicendum, quod est causalitas consequentiae, et non consequentis : et sic bene effectus infert causam. Et est causalitas consequentis : et sic non infert effectus causam, sed magis e converso : et sic est hic. Unde quando ex temporali infertur æternum, non est nisi ratio consequentiae, et non consequentis.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi creaturae non possent esse, adhuc spiritus donum est, et ratio est in eo quod
<--- Page Split --->
possit dare, si possit esse accipiens : ex hoc enim quod aufertur ratio accipiendi, non aufertur ratio doni.
Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod cum dicitur, dictio connotans effectum significat essentiam, intelligitur de potentia et actu. Sed illud connotat effectum quod suo nomine ponit causalitatem ad effe-
ctum : sed hoc non facit ly donum, sed ponit potius rationem ejus in quo datur omnis effectus : et illud est primus amor, qui etiam non est effectivus : et ideo illud non est essentiale. Sed cum dicitur ab actu dandi, tunc ponit causalitatem ad effectum : et ideo tunc consignificat essentam, et notionem simul.
G. Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia: ita et Spiritus sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed etiam ut esset essentia.
Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut Filius sit, sed omnino ut sit, et ut ipsa substantia sit : ita et Spiritus sanctus a Patre et Filio procedendo, accepit non tantum ut Spiritus sanctus sit vel donum, sed etiam ut omnino sit, et ut substantia sit : quod utique non accepit ex eo quod datur : nam cum non detur nisi ex tempore, si hoc haberet ex eo quod datur, accepisset ergo ex tempore ut esset. Unde Augustinus in libro de Trinitate : Filius non hoc tantum habet nascendo, ut sit Filius, sed omnino ut sit 1. Quæritur ergo, Utrum Spiritus sanctus eo quod datur, habeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut sit ? Quod si non est 2 nisi quia datur, id est, si non habet esse nisi eo quod datur, sicut Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsa substantia : quomodo jam Spiritus sanctus erit 3 ipsa substantia, cum non prius daretur quam esset cui daretur ? Non ergo eo quod datur, sed procedendo habet ut sit donum, et ut sit essentia : sicut Filius non eo quod datus est, sed nascendo accepit non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait : Sicut Filio præstat essentiam sine initio temporis, sine mutabilitate naturae de Patre generatio : ita Spiritui sancto præstat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio 4.
<--- Page Split --->
ctionis. Et habet duas partes : in quarum prima ostendit, quod Filius nascendo accepit quod sit Filius, et Deus, et essentia divina, et Spiritus sanctus procedendo. In secunda ostendit, quod ex hoc non sequitur, quod Filius nativitate sit Deus, et Spiritus processione sit Deus. ibi, II. « Hic oritur quæstio, Si Filius, etc. » Prima non habet nisi unum capitulum.
Deinde quartur de hoc quod dicit : « Et notandum, quod sicut Filius, etc. » Ibi enim inepti secunda pars distin-
II. Quod ex prædictis videtur, quod Filius non tantum sit Filius nativitale, sed etiam de simili essentia, et Spiritus sanctus processione.
Hic oritur quaestio, Si Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia : et Spiritus sanctus procedendo non tantum ut sit donum, sed ut sit essentia : ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus sanctus processione est essentia : cum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est quo Deus, nec Filius eo Filius quo Deus, nec Spiritus sanctus eo donum quo Deus : quia, ut ait Augustinus in libro de Trinitate, His nominibus relativa eorum ostenduntur, non essentia 1. Unde post plenius agemus. Ad quod breviter respondentes dicimus, quia nec Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius : nec Spiritus sanctus processione essentia est, sed donum tantum : et tamen uterque, et ille nascendo, et iste procedendo accepit ut esset essentia. Non enim, ut ait Hilarius in libro V de Trinitate, per defecctionem, aut protensionem, aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit Filius : et ex virtute naturae in naturam eamdem processione subsistit Spiritus sanctus 2.
I. Exponit verba Hilarii.
Quod ita intelligi potest, Ex Patre qui est virtus ingenita, naturam quam habet eamdem Filius, nativitate, id est, nascendo, et Spiritus sanctus processione, id est, procedendo habet. Unde ipse idem apertius eloquens quod dixerat aperit, dicens : Nativitas, inquit, Dei non potest non eam de qua
<--- Page Split --->
perfecta ' est, tenere naturam. Non enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Ecce his verbis aperitur, quomodo intellingendum sit illud, De Patre generatio præstat essentiam Filio, et de utroque processio præstat essentiamSpiritui sancto. Non quia ille essentia sit Filius, et iste essentia sit Spiritus sanctus, imo proprietate personali : sed quia et ille nascendo, et iste procedendo essentiam habent eamdem, et totam quæ in Patre est.
K. Quod Spiritus sanctus dicitur donum et donatum secundum duos prædictos modos processionis.
Ex prædictis patet quod Spiritus sanctus sempiterne donum est, et temporaliter datum vel donatum. Ex quo apparet illa distinctio geminæ processionis, de qua supra egimus. Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel datum, secundum alteram vero dicitur donum.
ARTICULUS VII.
An hæc sit vera, Filius accepit nascendo, vel habet nascendo quod sit Deus, vel essentia divina ?
Circa quod dubitatur, Utrum hæc sit vera, Filius nascendo accepit quod sit Deus, vel nascendo est Deus, vel essentia divina?
Videtur, quod non : qua
Quidquid est nascendo, hoc distinguit ipsum a generante : si ergo Deus est nascendo, Deus vel essentia divina distinguitur a Patre, quod falsum est.
Item, Quidquid Filius est nascendo, illud est natum : ergo si Filius essentia est nascendo, ipsa est nata. Eadem objectio prorsus est de hac, Spiritus procedendo est Deus, vel essentia divina.
Ad noc dicunt quidam, quod hæc simpliciter est concedenda, Filius nascendo accipit, vel Filius nascendo habet quod est Deus et divina essentia : sicut Magister hc in Littera dicit : et hoc ideo, quia in tali locutione, ly nascendo non determinat nisi suppositum : et est sensus, Filius qui nascendo est Filius, accipit quod sit Deus vel essentia divina, vel habet hoc.
Cum autem dicitur, Filius nascendo est Deus, vel essentia divina : ducent, quod gerundivum potest dicere causam respectu prædicati : et sic falsa est locutio, quia nativitas non attingit essentiam divinam, ut probatum est supra 2.
Vel potest exponi per dum : ut sit sensus, Filius dum natus est, habet essentiam, ita quod notet concomitantiam : et sic dicunt eam esse veram. Et hoc non videtur esse de intentione Litteræ : quia in Littera habemus, quod nativitas præstat essentiam Filio, quod videtur
<--- Page Split --->
innuere causam. Sed ad hoc dicendum est, quod distinctio illa supplenda est : quia cum gerundivum dicit rationem principi originalis, quod potest determnare compositionem verbi ex parte subjecti tantum : ut sit sensus, Filius nascendo, id est, qu nascendo est Filius, accipit, vel habet. vel est Deus, vel essentia divina. Vel, potest determinato referri ad compositionem significando actum transeuntem super prædictam : et sic falsa est, quia sequeretur quod essentia esset nata aliquo modo : et hoc sensu procedunt objectiones, et ideo patet solutio ad illas.
ARTICULUS VIII.
bet proprie determinare compositionem ex parte prædicati, et ita videtur notari causalitas nativitatis ad Deum vel essentiam : ideo Magister negat eam.
ARTICULUS IX.
An isti sunt tres modi generationis tantum per defectionem, processionem, et derivationem?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : « Per defectionem, aut protensionem, aut derivationem? etc. »
Hæc enim dicunt tres modos generationis : et quaeritur, In quo differunt ?
An ista sit vera, Filius nativitate est Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Ad quod breviter respondemus, quia nec Filius nativitate essentia est, etc. »
Eadem enim ratio videtur esse de ista, Filius nativitate est Deus : et de hac, Filius nascendo est Deus : et si distnguatur, quod ly nativitate determinet compositionem verbi ex parte suppositi, vera erit.
Ad hoc dicendum, quod revera distnguibilis est. Sed quia ablativus habet subintellectam præpositionem, quæ ha-
Et DICENDUM, quod omne quod nascisoluto. tur ex aliquo modo materialiter, aut exit de potentia cum abjectione formæ prius existentis in materia, aut exit retinendo fornam illius substantialem. Si primo modo, vocat Hilarus per defectionem generari, sicut calamus ex grano. Si autem generatur ita quod retinet formam specificam, tunc non accipit nisi formam artis, et illa forma est per materiæ extensionem, vel collectionem, vel diffusionem : et primo modo producitur aliquid ex ferro et metallis quæ producuntur per extensionem materiae, secundo modo lacus ex rivo, et tertio modo rivus de fonte : et illos secundos modos comprehendit sub uno.
- Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium: secundum quod datum, ad eum qui dedit, et ad eos quibus datum est.
Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium : secundum hoc vero quod dicitur datum vel donatum, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus datur : et ejus dicitur esse qui dat, et
<--- Page Split --->
illorum quibus dat'. Unde Augustinus in libro V de Trinitate ait: Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit 2. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est qui dedit, et noster qui accipimus: non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse est spiritus hominis qui in ipso est: quamvis et illum spiritum qui hominis dicitur, utique accepimus: sed aliter iste, aliter ille noster dicitur. Aliud est enim quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Quod autem Spiritus sanctus noster dicatur, Scriptura ostendit. Scriptum est enim de Joanne, quod in spiritu Eliae veniret 3. Ecce dictus est Eliae spiritus quem accepit Elias, scilicet Spiritus sanctus. Et Moysi ait Dominus: Tollam de spiritu tuo, et dabo eis 4, id est, dabo illis de Spiritu sancto quem jam dedi tibi. Ecce et hic dictus est spiritus Moysi. Patet igitur, quia Spiritus sanctus noster dicitur spiritus: sed quia nobis datus, et datus utique ad hoc ut sancti essemus: spiritus vero creatus ad hoc est datus, ut essemus.
M. An Filius cum sit nobis datus, possit dici noster ut Spiritus sanctus?
Hic quæritur, Utrum et Filius cum sit nobis datus, dicatur vel possit dici noster ? Ad quod dicimus, quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor, et hujusmodi : sed non dicitur noster Filius, quia Filius dicitur tantum relative ad eum qui genuit. Et ideo noster Filius non potest dici, sed Patris tantum. In eo autem quod dicitur datus, et ad eum qui dedit, et ad eos quibus datus est refertur : ut et Spiritus sanctus, qui etiam cum in Scriptura (ut supra dictum est) dicatur spiritus noster, vel spiritus tuus, vel illius, ut de Moyse et Elia dictum est, nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici, Spiritus sanctus noster, vel tuus, vel illius, sed spiritus noster, vel tuus, vel illius : quia Spiritus sanctus eo dicitur quo donum : et utrumque relatione 5 dicitur ad Patrem et ad Filium, et hoc sempiterna relatione. Si tamen aliquando dicitur donum nostrum, accipitur donum pro donato vel dato. Cum vero donum accipitur eo modo quo Spiritus
<--- Page Split --->
sanctus donum Patris et Filii dicitur, non hominis : ita et Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ut dicatur Filius noster, sicut nec dicitur Spiritus sanctus noster : et tamen de Filio dicitur, panis noster : et de Spiritu, spiritus noster. Ille noster panis, quia nos reficit nobis datus : iste noster spiritus, quia nobis inspiratur a Patre et Filio : et in nobis spirat sicut vult. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate ait, Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius1. Et ideo Filius Patris est, et non noster. Dicimus tamen et panem nostrum da nobis, sicut dicimus spiritum nostrum.
N. Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur ?
Post haec quaeritur, Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur? Hoc enim videtur ex praedictis posse probari. Si enim quod datur refertur ad eum qui dat, et ad eum cui datur : et Spiritus sanctus datur a seipso, ut praedictum est : ergo refertur ad seipsum. Hujus quaestionis determinationem in posterum differimus, donec tractemus de his quae relative dicuntur de Deo ex tempore : in quibus datum et donatum continentur.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS X.
Deinde quaeritur de ultima parte istius distinctionis quae incipit, ibi, L, « Et secundum hoc quod sempiterne donum est, etc. »
Et habet tres partes : in quarum prima tangit qualiter dicatur spiritus. In secunda quare non dicatur noster filius, cum sit datus nobis, ibi, M, « Hic quaeritur, Utrum et Filius, etc. » In tertia quæritur, ex quo Spiritus dat se nobis, et ex hoc quod refertur ad nos, utrum etiam referatur ad se, ibi, N, « Post haec quaeritur, Utrum Spiritus sanctus ad seipsum referatur ? »
Cum quibus nominibus divinus possit conjungi hoc pronomen, nostrum, vel meum ?
Est autem hic generalis quaestio, Cum quibus nominibus divinis possit conjungi hoc pronomen, nostrum, vel meum ?
- Dicitur enim, Deus noster, cum tamen ly Deus non significet respectum ad nos : ergo videtur, quod non tantum cum his conjungibile sit quae respectum ponunt ad affectum in creatura.
<--- Page Split --->
- Item, Dicitur Pater noster, cum tamen ly Pater dicat æternum respectum quo distinguitur persona : ergo videtur, quod eadem ratione dicatur Filius noster, et Spiritus sanctus noster.
Item, Isa. ix, 6 : Filius datus est nobis. Et quod nobis datum est, nostrum est : ergo est Filius noster.
Item, De Spiritu sancto bene dicimus, Spiritus noster : et non dicimus, Spiritus sanctus noster : hoc autem non potest esse propter rationem spiritus, quia dicitur, spiritus noster : ergo erit propter rationem sanctitatis. SED CONTRA : Ipse operatur sanctitatem in nobis sicut spiritualitatem : ergo ratione utriusque debet dici noster.
Item, Quare non dicitur donum nostrum, cum donum dicat respectum ad eum cui datur? Nihil autem ita vere nostrum est sicut id quod gratuito donatur : gratuito autem datur nobis donum : ergo est donum nostrum.
Item, In nominibus essentialibus quae significant attributa, ut sapientia, bonitas, et hujusmodi : non enim dicitur, sapientia nostra, nec essentia nostra : sed dicitur, salus nostra, patientia nostra, fortitudo nostra, et hujusmodi : quae est ratio hujus ?
cet primo et secundo et ultimo. Quædam autem alia deficiunt et quibusdam, sicut facile est videre.
DICENDUM ergo ad primum, quod Deus significat ut in habente deitatem, et imponitur ab actibus quibusdam significantibus effectum in creatura : et illi sunt, summe providere, et hujusmodi, sicut supra dictum est in quaestione de hoc nomine, Deus 1.
Ad alitud dicendum, quod cum dicitur, Pater noster, sumitur ratio paternitatis, vel a creatione, vel recreatione : et ideo tota Trinitas est pater noster. Sic autem non est de Filio : quia non potest dici proprie Filius noster, quod sit a nobis per esse gratia vel naturae : licet ipse dicat, quod qui fecerit voluntatem patris, ipse sit suus frater, et soror, et mater 2 : et hoc verum est sub determinatione, scilicet secundum hoc quod ipse simpliciter est Pater noster.
Ad alitud dicendum, quod cum dicitur, spiritus, etiam notatur effectus spiritualitatis, ratione cujus dicitur noster : cum autem additur sanctus, est circumlocutio nominis æternaæ personæ : et ideo tunc refertur ad nos.
Ad hoc autem quod objicitur, gratia cujus hoc sit? Dicendum, quod hoc est gratia utriusque conjuncti : quia conjunctum est discretum, et disjunctum convenit toti Trinitati, sicut et effectus connotatus.
Solutio. Dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod terminus significans divinam essentiam vel personam, possit recipere hoc pronomen, nostrum, vel meum, vel tuum, vel suum : quorum primum est, quod significet effectum in creatura. Secundum est, quod significet habitudinem agentis ad effectum illum. Tertium est, quod non significet relationem distinguentem in divinis. Quartum est, quod non significet habitudinem formae in comparatione ad id cui inest forma illa. In tribus istorum deficit essentua divina, et deitas, et hujusmodi, scili-
Ad alitud dicendum, quod donum dicit relationem æternam qua refertur ad Patrem et Filium, et ideo non potest dici donum nostrum. Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod datum est nostrum, sed non donum, ita quod ly nostrum et ly donum ex eadem parte orationis construantur : quia tunc ly nostrum dicit, quod in illa habitudine se habet ad nos quæ importatur in nomine : et secundum hoc si esset donum notrum, oposteret quod esset donum a no-
<--- Page Split --->
bis : et si esset filius noster, si ly noster immediate construitur cum ly filius, esset filius a nobis : quod cum falsum sit, non dicitur filius noster, nec donum nostrum. Et non sequitur, Est datus nobis : ergo est noster filius, vel nostrum donum : et est fallacia accidentis, quia convenit ei esse nostrum sub ratione dati, non tamen sub ratione doni vel filii, nisi ly nostrum et ly filii vel doni non ex parte una orationis construantur : ut dicatur, filius est nostrum datum, et donum est nostrum datum.
Ad aliud dicendum, quod sapientia dicit ordinem formæ ad id cujus est forma illa, et ideo illius esse dicitur : et ideo ipse non est sapientia, nostra, quia significaretur, quod eo formaliter sapientes essemus : sed patientia, spes, salus, fortitudo, firmamentum, omnia dicunt effectum causatum in creatura, et a Deo : et important causalitatem ex modo significandi : et ideo cum talibus jungitur ly nostrum ex eadem parte.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XIX.
De .Equalitate Personarum.
A. De proprietatibus et conditionibus quodammodo essentialibus et quodammodo personalibus trinitatis et unitatis.
Nunc postquam coæternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostrae insinuavimus, jam de earumdem æqualitate aliquid eloqui superest. Fides enim Catholica sicut coæternas, ita et coæquales tres personas asserit. .Equalis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus. Quia (ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum 1, breviter aperiens quomodo intelligatur æqualitas, docet) nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate : quia nec Filio, nec Spiritu sancto (quantum ad naturae divinae unitatem pertinet) aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. .Eternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris exstitit : et æternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus, et dicimus Deum : quia una prorsus æternitas, una immensitas, una naturaliter est trium personarum divinitas. Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistat æqualitas, scilicet quia alia aliam non excellit, aut æternitate, aut magnitudine, aut potestate.
D IVISIO TEXTUS.
« Nunc postquam coæternitatem trium personarum, etc. »
Hic incipit secunda pars istius tractatus de Trinitate, in qua Magister agit de
æqualitate personarum. Ad distinctionem enim personarum in divinis, sicut supra dictum est 2, exigebatur, quod remaneret æqualitas essentiae in natura sub qua distinguuntur, et æqualitas prædicationis : et de his Magister determinat usque ad XXVI distinctionem.
Dividitur autem in tres partes : in quarum prima agit de his in quibus attenditur
<--- Page Split --->
æqualitas personarum. In secunda autem de diversitate nominum substantialiter et personaliter dictorum, ut accipiantur notionalia et personalia, de quibus intendit : et hæc incipit distinctione XXII, ibi, « Post prædicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate, etc. » In tertia agit de dictionibus numeralibus quæ adjungi habent et essentialibus et personalibus et notionalibus : et hæc incpit distinctione XXIV, ibi, « Huc diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate, etc. »
ARTICULUS I.
An in divinis possit esse æqualitas ?
Hic incidit dubium ante Litteram. Si æqualitas est in divinis ? Et si est, tunc quæritur, Cum etiam in divinis sit identitas et similitudo, quare Magister non facit specialem tractatum de illis ?
Prima harum duas habet partes, scilicet illam quæ est de his in quibus personæ attenditur æqualitas, et illam quæ occasionatur ex ista, scilicet quid sit dictum, cum dicitur, solus Pater, cum æqualitas ponat pluralitatem : et de aliis significationibus dictionum exclusivarum quæ incipit distinctione XXI, ibi, « Hic oritur quæstio trahens originem ex prædictis. »
Harum anterior adhuc scinditur in duas : in quarum prima venando in quibus attendatur æqualitas, probat tres personas æquales esse in magnitudine. In secunda, probat æquales esse in potentia, distinctione XX, ibi, « Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum, etc. »
Hæc distinctio dividitur in tres partes : in quarum prima ostendit in quibus est æqualitas. In secunda, ostendit qualiter æquales sunt magnitudine, ibi, C, « Nunc igitur superest ostendere, etc. » In tertia, repetit ut quædam addat, ibi, R, « Sciendum est ergo tantam æqualitatem esse in Trinitate, etc. »
Prima harum habet tria capitula : in quorum primo venatur ea in quibus est æqualitas. In secundo ostendit, quod realiter ab essentia non differunt, ibi, B, « Cum enumerentur ista quasi diversa, etc. » In tertio dicit, quod de æqualitate æternitatis jam habitum est : unde restat dicere de magnitudine, ibi, in fine cap. B, « Quod autem æternitate, etc. »
Ad primum proceditur sic :
A quocumque removetur causa et causatum, unitas quantitatis dimensivæ causa æqualitatis est : et hæc non est in divinis : ergo videtur, quod nec æqualitas.
Item, A quocumque removetur genus, et species : sed genus æqualitatis est proportio, et hæc non est in divinis : ergo nec æqualitas. PROBATIO MINORIS. Proportio enim est commensuralitas quantitatum : et hæc non convenit divinis.
Item, Æqualia sunt, sicut in Geometricis dicitur, quæ sibi supposita se non excedunt, nec exceduntur : una autem persona alii non supponitur, nec dignitate, nec applicatione : ergo non convenit eis æquales esse.
Si forte dicas, quod illæ rationes locum habent in his quæ mole magna sunt : sed æqualitas personarum altenditur in quantitate virtutis. CONTRA : Infinito nihil est æquale : sed virtus cujuslibet personarum est infinita : ergo non habet rationem æqualitatis.
Item, Quod omnino unum et idem est, non est æquale, quia æquale ponit plura : virtus autem personarum omnino una et eadem est : ergo videtur, quod non habeat rationem æqualitatis.
Alia via iterum objicitur in contrarium : quod enim omnino simplex est, nullam habet quantitatem : quod autem nullam habet quantitatem, nullam habet æqualitatem : ergo cum in divinis sit
<--- Page Split --->
omnimoda simplicitas, nulla videtur esse aequalitas.
Solutio. Solutio. Dico, quod in divinis est aequalitas : et bene concedo, quod in divinis non potest esse quantitas dimensiva, quam Augustinus vocat quantitatem molis : sed est ibi quantitas virtutis.
Ad 1. UNDE dicendum ad primum, quod causa aequalitatis quae est identitas virtutis in rebus, non tollitur a divinis : et ideo potest in eis esse aequalitas.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod proportio est diversorum in substantia : et ideo removetur a divinis. Supra 1 ostensum est, quod si genus aliquod removetur a divinis, non oportet quod propter hoc removeatur species : quia species quandoque non ratione generis transsumitur ad divina, sed ratione differentiae quam addit supra genus : et sic est hic. Probatio. Aequalitas enim est proportio aliquorum ad invicem secundum unam quantitatem : et ratione ejus quod est habere unam quantitatem virtutis transsumitur ad divina, et non ratione antecedentis quod est proportio diversorum.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio datur de aequalibus in quantitate dmensiva, quam considerat geometer : sed aequalitas in virtute aliqua est tantum posse sicut ille, et haec competit m divinis.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur virtus Patris esse infinita, non intelligitur infinita, quia sic virtus sua excederet ipsum : sed intelligitur infinita, eo quod non finitur extrinseco aliquo : et hujus ratio supra est explanata 2 : et hoc modo infinitum quod sibi finitissimum est, habet aequale, licet non habeat aequale extra suam essentiam : unde sic virtus Filii aequatur virtuti Patris, et e converso. Quidam autem hoc aliter solvunt dicentes, quod infinitum infinito est aequale. Unde et si virtus Patris infinita est, etiam virtus Filii est infinita : et sic
aequatur. Sed hoc nihil est : quia infinitum non participat rationem aequaltatis : quia sua quantitas nec in se nec ad aliud est certa : et ita non aequatur : quia impossibile est etiam intelligere aequari ab aliquo cujus quantitas semper accipitur. Unde prima solutio est verior.
Ad aliud dicendum, quod licet virtus divina omnino eadem sit, tamen haec virtus est plurium personarum, et habetur a pluribus personis, et gratia illarum habet comparationem, quia sunt plures qui in una virtute aequantur. Sed hoc verum est quod si una esset in se, et unius tantum in persona, tunc non posset assignari ratio aequalitatis.
Ad aliud dicendum, quod virtus divina in se nullam habet quantitatem : sed quantitas virtutis attenditur ad extra, scilicet penes objecta et actus. Dicimus enim, quod Achilles et Hercules aequalis sunt virtutis, quando unus tot vincere potest, quot alius : et quando unus omnem actum facere potest, quem potest facere alius : et sic dicimus in divinis, quod talis aequalitas non repugnat simplicitati : quidquid enim potest Pater, potest Filius et Spiritus sanctus, et e converso.
ARTICULUS II.
Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare illa non tangit Magister sicut aequalitatem ?
Secundo quaeritur, Cum in divinis sit similitudo et identitas, quare Magister non tangit illa sicut tangit aequalitatem? 1. Videtur autem, quod de identitate tangere debeat, quia dicit Philosophus, quod unum in substantia causat idem : unum autem in quantitate causat aequale, et unum in qualitate causat simile :
<--- Page Split --->
sed dicit Boetius, et habitum est supra1, quod omnia prædicamenta relata in prædicationem divinam præter relationem, mutantur in substantiam : ergo videtur, quod ea quae dicunt quantitatem virtutis, et quae dicunt qualitatem, in divinis prædicant substantiam : ergo videtur, quod ex una virtute vel sapientia causatur idem, et non æquale vel simile.
Item, Magis sunt unum quae idem sunt, quam ea quae sunt æqualia : sed personarum in divina natura et attributis ejus maxima est unitas, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione : ergo videtur, quod ipsarum sit identitas in ipsa, et non æqualitas.
Item, Quæ omnino eadem sunt, sunt æqualia, et non convertitur : ergo videtur, quod magis competat personis uniri unione identitatis, quam æqualitatis.
Item, Tres personæ proprietatibus distinguuntur, et substantia conveniunt. sed convenientia substantiæ facit idem : ergo videtur, quod in his quæ in Littera tangit, causatur identitas, et non æqualtas.
Ulterius quaeritur, Quare non agat hic de similitudine trium personarum, cum videatur similitudo magis proprie convenire personis, quam æqualitas?
Quia quaedam sunt in divinis, ut dicit Damascenus, quae prædicant substantiam : quaedam autem quae id quod assequitur, ut justus, et bonus : cum igitur trium personarum sit una justitia, et una bonitas, erit trium personarum una similitudo : et ita determinanda est similitudo trium personarum.
Item, Ea quae substantiam assequuntur, habent inter se differentiam : quaedam enim sunt quae quoad aliquas suas species conveniunt spiritualibus substantiis, quaedam autem corporalibus tantum conveniunt : sicut qualitas quoad dispositionem, et habitum, et naturalem
potentiam et impotentiam, spiritualibus convenit proprie : quantitas autem, continua præcipue cui convenit ratio magnitudinis, non convenit nisi corporalibus : ergo videtur, quod qualitas magis vicina sit divinæ prædicationi, quam quantitas : ergo etiam unitas qualitatis magis proprie est in divinis, quam unitas quantitatis : sed unitas qualitatis facit simile, unitas autem quantitatis causat æquale : ergo in divinis magis est determinanda similitudo personarum, quam æqualitas.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate SOLUTIO. Solutio. unum in substantia facit idem, et unum in quantitate facit æquale, et unum in qualitate facit simile, sicut dicit Philosophus in V Metaphysicae. Sed de eodem non erat hoc determinandum : quia idem cum eo cui est idem, non dicit distinctionem personæ. Hic autem non determinatur nisi de his quæ dicunt personarum distinctarum unitatem. Unde etiam supra probatum est1, quod Filius Patri nec est idem Deus, nec est alius Deus, sed bene est æqualis : quia ly idem vult habere identitatem personæ, aliud autem diversitatem essentiae : cum autem in tota ista parte libri Magister determinet de distinctione personarum, non debuit tangere de identitate principali tractatu, tangit tamen hic de incidenti, qualiter una persona est in alia per identitatem essentiae. Similitudo autem parum nimis dicit in divinis : quia non sequitur, ut dicit Augustinus, si aliqua duo sunt similia, quod continuo sint æqualia : sed e converso si sunt æqualia quantitate virtutis, sequitur quod sint similia, quia quantitas virtutis est etiam secundum posse eorum quæ secundum suum nomen qualitatem significant, ut posse sapientiae, et posse bonitatis, et hujusmodi : et ideo æqualitas maxime competit distinctioni personarum divinarum.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet in divinis quantum ad rem omnia præ-
<--- Page Split --->
dicamenta prædicent substantiam vel relationem, non tamen quoad modum sugnificandi : quia quædam prædicant per modum qualitatis, et quædam per modum quantitatis virtualis. Si vero quæritur, Quid subst huic modo ? hoc est expositum supra 1.
ARTICULUS III.
Penes quid sumitur æqualitas in divinis ?
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod illa quæ sunt eadem, magis sunt unum quam æqualia : tamen non ita competit identitas distinctis personis in quantum distnctae sunt, sicut jam dictum est : et ideo hoc non determinatur.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa. quod omnino eadem sunt æqualia : quia non habent distinctionem quæ exgitur ad æqualitatem : et ideo illa ratio non procedit.
Ad 1. Ad 11 quod ulterius quæritur, dicendum quod similitudo non sufficit distnctioni personarum, sicut prius dictum est : quia licet de se habeat distinctionem similium, eo quod dicat Boetius, quod similitudo est rerum differentium eadem qualitas : non tamen dicit, quod una persona tantum habeat quantum altera, sicut exigitur in personis divinis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet quantitas per se sit corporalium, tamen non sic transsumitur in divina, sed potius pro quantitate virtuali, ut ante dictum est : et ideo suum unum æquat distinclas personas : unum autem qualitatis non æquat unam alii : et ideo magis convenit quantitas quam qualitas : sed tantum trahitur ex illa ratione, quod qualitas transsumitur in divina in pluribus speciebus, quam quantitas. Unde dicendum et melius, quod licet quis in suis speciebus melius possit transsumi in divina, quam quantitas in suis : nihil tamen prohibet unum quod est in quantitate, magis competere quam unum quod est in qualitate : eo quod unum quantitatis æquat personas, unum autem qualitatis non æquat, ut prius dictum est.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, A, « Nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate, etc. » In his enim vult, quod æqualitas consistat.
Sed objiciatur,
Cum sit accipere æqualitatem penes quamlibet speciem quantitatis : et ipse unum ponit quod respondet quantitati extrinsecus adjacenti, ut æternitatem quæ respondet tempori : aliud autem ponit quod respondet quantitati continuæ secundum suas species, quæ est magnitudo : tertium autem ponit quod respondet quantitati virtuali, quod est potentia : videtur, quod lliquid debeat respondere etiam loco et numero, ut esset perfecta æqualitas inter eos.
Item, Augustinus dicit, quod in his quæ non mole magna sunt, idem est majus esse et melius esse : ergo videtur, quod penes id quod est magnitudo, non notetur æqualitas, sed potius similitudo : quia bonum et melius ducent comparationem in qualitate, et non in quantitate. Si forte dicas, quod magnum et parvum sunt qualitates circa quantitatem dictæ : hoc nihil est : quia penes illas qualitates non attenditur ratio æqualitatis, sed potius penes subjectum ipsarum.
Item, Cum Augustinus dicat, quod in divinis non est qualitas molis, sed virtutis, videtur idem magnitudo quod potentia : et sic non sunt nisi duo, in quibus attenditur æqualitas, et non tria, ut enumerat in Littera.
<--- Page Split --->
Solutio. Dicendum, quod tria in quibus attenditur æqualitas, omnia dicunt quantitatem virtualem, eo quod alia quantitas simplicitati divinae naturae non competit. Hæc autem virtus est considerata penes triplicem ambitum, scilicet durationis, et loci, et operis : quibus tribus omne quod limitatur, limitatur. Duratione enim stante tota simul tres personæ includunt præsenti nunc omne tempus et ævum, et quidquid est in ævo et tempore : ambitu autem loci includunt omnem locum, et quidquid est in ipso, nec includuntur : ambitu autem potentiae omnem virtutem operantem, sive secundum naturam, sive secundum propositum liberi arbitrii, sive etiam supra naturam, nec includuntur. Cum ergo his tribus modis includat Deus omne quod est, nec includatur, in his tribus perfecta accipitur quantitas virtualis conveniens naturae divinae : et cum in hoc modo inclusionis conveniant tres persona, est hæc quantitas unum in eis, et causans æqualitatem.
Quod ut melius intelligatur, ostendamus Deum omnibus his modis omne creatum includere, et ipsum non includi, sed excedere. Dicit Anselmus, quod sicut in nunc præsenti, quod est substantia temporis, est omnis locus, et omne quod in loco est : ita in æterno est omne tempus, et omne quod in tempore est. Constat autem, quod adhuc plus est in ipso : quia est in eo quod non habuit principium, et non habebit finem : ergo æternitas est mensura includens totum tempus, et totum ævum eadem ratione, et excellens utrumque et quantum ad mensurata, et quantum ad durationem : quantum ad mensurata quidem, quia mensurat æternum, sicut dicit Philosophus, « Quod est æternum æterno, hoc « est æviternum ævìterno, et tempus « temporali. » Similiter constat, quod Deus est ubique essentialiter, potentialiter, præsentialiter : ergo est in omnibus per essentiam, et per potentiam continendi et operandi, et per præsentiam
notitiae : ergo in loco et locato. Est autem insuper in se qui in infinitum excedit omne quod est. Ergo sua magnitudo ambit omne quod est, et non includitur in omne quod est : sed adhuc remanet extra infinitus : et hoc iterum convenit omnibus personis : hæc igitur est magnitudo.
Item, Omne posse non est posse nisi per suum posse et in suo, et nusuper suum posse eduxit omne esse et posse, et in se manet respectu sui infinitum : ergo etiam in virtuali potestate includit omne quod est, et non includitur : et hoc est quod intendebamus. Penes ergo hunc triplicem ambitum accipiuntur tria in quibus consideratur æqualitas divinarum personarum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod magnitudo respondet loco, hoc modo quo Deus suo ambitu locat, id est, continet, et salvat, et ambit omne quod est, et non includitur illo : et non sumitur hic magnitudo ab his quae intrinsecus mensurant substantiam, ut linea, superficies, et solidum : quia illa de sua ratione dicunt quantitatem molis, et ideo divinis aptari non possunt : sed locus dicit continentiam quae est nobilitatis, et ideo penes proprietatem continentiae divinis potest aptari : numerus autem in pluribus est, et ideo singulorum ad singulos penes numerum non potest attendi æqualitas, de qua hic intenditur : sed potius penes numerum attenditur æqualitas plurum ad plures.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus intelligit ex consequenti, et non principaliter : quia in veritate quantitas virtualis secundum rationem differt a bonitate sua : sed ad majorem quantitatem virtutis sequitur in spiritualibus semper major bonitas : et ideo penes principale virtutis attenditur æqualitas, et non similitudo.
Ad ALIUD dicendum, quod magnitudo sumitur hic pro magnitudine virtutis : sed non est una ratione dicta virtus : et ideo potentia sumitur hic stricte, scilicet se-
<--- Page Split --->
cundum quod dicit ambitum omnis operis, quod potest demonstrare perfectionem potentiae operantis : omne enim id potest Deus, et potest amplius : magnitudo autem refertur ad alium ambitum, qui est quasi secundum rationem locantis includentis omnia, et non inclusi in omnibus nec in aliquo.
ARTICULUS IV.
An aequalias conveniat tribus personis, ita ut quælibet dicatur aequalis alteri ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Nec Filio, nec Spiritu sancto... aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. »
Ex hoc enim videtur, quod multa sit aequalias inter personas. Sed contra :
Hoc videbitur adversari eis quæ postea dicentur, quod in Patre est unitas, in Filio aequalias, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio : ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, sed potius e converso.
Item, Æqualis de suo intellectu videtur sibi præponere alium : ut cum dicitur, Iste est æqualis, intelligitur cui sit æqualis : Pater autem de suo intellectu non præponit sibi alium : ergo videtur, quod æqualitas non conveniat Patri.
Item, Videtur etiam, quod non conveniat Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus non procedit, ut videtur, per actum naturae, sed potius voluntatis, quia procedit ut amor, diligere autem dicit actum voluntatis : quæ autem sic procedunt, non procedunt ut æqualia ei a quo procedunt : ergo videtur, quod Spiritui sancto ex ratione processionis non competat æqualitas, sed soli Filio qui procedit per actum naturae qui est generatio.
Item, Non sequitur, iste est amor illius : ergo est æqualis illi : sed bene se-
quitur, iste est filius illius : ergo est æqualis illi, nisi natura defecerit : cum ergo in divinis non deficiat, videtur quod solus Filius de ratione sui habeat æqualitatem, et non Pater nec Spiritus sanctus.
- Item, Dionysius, « In æque poten- « tibus possibile est æqualia et similia « inter se esse et converti : in causanti- « bus autem et causatis non recipimus « reciprocationem : » cum ergo Pater sit principum Fili et Spiritus sancti, videtur quod secundum rationem Dionysii Filius non sit æqualis Patri, nec Spiritus sanctus æqualis Filio vel Patri.
Sed contra :
Sicut prius habitum est, unum in quantitate est æqualitas : unde æqualitas nihil aliud est quam rerum distinctarum una quantitas : cum ergo triplex ambitus virtutis unus sit in tribus personis, ut prius probatum est, videtur quod omnes tres personæ sibi invicem sint æquales.
Item, Athanasius in Symbolo, « Tres « personæ coæternæ sibi sunt, et coæ- « quales. »
Solutio. Dicimus, quod æquales sibi sunt tres personæ, sicut ultimo probatum est.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod in Filio est æqualitas secundum quamdam rationem appropriati, non proprii : et illam rationem tangit quædam objectionum, scilicet, quod quantum est de ratione processionis, emanat a Patre in æquali natura. Et quia æquate de ratione sua semper supponit unum cui sit æquate : et ista ratio etiam in quadam alba objectione est tacta : sed licet Filio per aliquem modum sit appropriabile, non tamen est proprium, ita quod aliis non conveniat.
Ad aliud dicendum, quod non præponit unum, sed supponit unum propter distinctionem quæ significatur in vocabulo : et ideo convenit omnibus personis, sed non uni personæ : imo uni in
<--- Page Split --->
comparatione ad aliam in qua est eadem quantitas virtualis.
Ad aliud dicendum, quod licet processus voluntatis non importet æquale de ratione emanationis in genere, tamen prout est in divinis importat : quia in divinis non potest esse emanans nisi per omnia æqualis : tamen illam rationem quæ ponitur in objiciendo, attenderunt qui Filio appropriaverunt.
Ad aliud dicendum, quod amor ut amor non est æqualis amanti, nec verbum ut verbum æquale dicenti : sed amor ut in divinis, et verbum ut Dei verbum, de necessitate habent æqualitatem cum dicente et amante, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod Dionysius loquitur de comparatione creatorum ad creantem : quia illorum Deus est causa : et non possunt ei æquiparari : sed personæ sunt æquipotentes, et non est una causa alterius, sed principium : et ideo æquales sibi invicem esse possunt.
ARTICULUS V.
Quid significent ista nomina, æqualitas et æqualis, similitudo et similis : et utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus possunt dici una æqualitas ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Ecce breviter assignavit Augustinus in quo trium personarum consistit æqualitas, etc. »
Dubium enim potest esse quid significent ista nomina, æqualitas et æqualis, et similitudo et similis?
Videtur enim, quod notiones : quia 1. Quæcumque in divinis notant discretionem, significant ea quibus fit illa discretio , sed ista in divinis significant illa quibus fit illa discretio : hæc autem sunt notiones : ergo ista significant notiones.
- Item, Hilarius dicit, quod similitu-
do non sibi est : ergo nec æqualitas sibi est : ergo ista significant personas quæ in pluralitate et relatione consistunt.
- Item, Essentialia prædicantur singularter de pluribus in summa : ista autem de pluribus in summa prædicantur pluraliter : dicimus enim quod Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus æqualis, sed plures æquales : ergo ista non significant essentiam, ut videtur.
Sed contra :
Tres personæ non sunt unum in personalitate, quia personalitas unius non est personalitas alterius : et unum requiritur ad æquale esse : ergo non sunt æquales in personalitate : ergo necesse est si sunt æquales, quod sint æquales in essentia et essentialibus.
Item, Notionibus sunt personæ inæquales, quia Pater habet tres, Filius duas, Spiritus sanctus unam : ergo si sunt æquales, hoc erit in essentia et essentialibus.
Item, 'Triplex ambitus virtualis quantitatis qui supra determinatus est, convenit personæ gratia essentiae, et non gratia alicujus personæ determinatæ : ergo videtur, quod æqualis et similis dicunt essentiam, et non notionem, vel personam.
Ulterius quæritur, Utrum possit dici, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una æqualitas ?
Et videtur quod sic : quia sunt una essentia quæ est æqualitas trium : ergo videtur, quod sint una æqualitas.
Solutio. Dicendum, quod ista nomina æqualis, similis, et similitudo, et æqualitas, in suo intellectu claudunt duo, scilicet distinctas personas, et unitatem essentiae : sed quando ut concreta accipiuntur, tunc significant personas in recto, et essentiam in obliquo : et quando accipiuntur ut abstracta, fit e converso, quod scilicet significant essentiam in recto et personas in obliquo : sed tamen retinent semper utrumque : et per
<--- Page Split --->
hoc patet solutio fere ad omnia objecta. Quod autem ita sit, ut dictum est, patet si exponanturdictiones illa: æquales enim sunt personæ unam habentes quantitatem, et similes personæ unam habentes qualitatem : et patet, quod in hac expositione personæ sunt in recto, et essentia in obliquo. Si autem abstracta sumantur, contingit e contrario : quia æqualitas est distinctarum personarum eadem quantitas, et similitudo est rerum differentium vel personarum eadem qualitas : ubi essentia est in recto, et personæ in obliquo.
non debet concedi, quod tres sint una æqualitas : qua licet ibi significetur essentia in recto, tamen etiam personæ significantur : et non valet, Sunt id in quo est æqualitas, sicut essentia, et virtus : ergo sunt æqualitas : et incidit locus sophisticus accidentis propter diversum modum significandi in æqualitate, et eo in quo notatur illa æqualitas, sive hoc sit vultus, sive essentia.
Nota ergo, quod ista sunt relativa intrinsecus, quando proferuntur pluraliter : extrinsecus sunt relativa, quando proferuntur singulariter, et exiguin determinationem extra, ut, Isti sunt æquales, relativum est intrinsecus claudens in se ea quæ referuntur ad se, et determinantur a seipsis intrinsecus : cum autem dicitur, Filius est æqualis, oportet addere, Patri et Spiritui sancto, vel ambobus : sunt tamen ita relativa quod consignificant etiam essentiam in obliquo, ut dictum est.
Ad 1, 2 et 3. DICENDUM ergo ad primas rationes, quod omnia quæ concludunt, non contungunt ex hoc quod tantum significent notiones vel personas, sed qua significant personas in recto.
Ad oljecf. Ad illa autem quæ in contrarium sunt, non cogunt plus nisi quod essentia in illis nominibus dicatur in obliquo.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod meo judicio
B. Quod æternitas et magnitudo et potestas in Deo sunt unum, licet ponantur quasi diversa.
Cumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt, scilicet essentia divina simplex et incommutabilis. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate 1. Non alio magnus, alio Deus est : sed eo magnus, quo Deus : quia non est illi aliud magnum esse, aliud Deum esse. Eadem quippe ejus magnitudo est, quæ virtus : et eadem essentia, quæ magnitudo. Ita etiam et potentia Dei, et essentia divina est. Unde Augustinus in libro VII Confessionum : Voluntas et potentia Dei Deus ipse est. Æternitas quoque Dei essentia divina est 2. Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi : In generatione et generationem anni tui 3. Est generatio generationum quæ non transit, collecta de omnibus generationi-
<--- Page Split --->
bus, id est, sanctis. In illa erunt anni Dei qui non transeunt, id est, æternitas Dei. Non enim sunt aliud anni Dei, aliud ipse: sed anni Dei, æternitas Dei est: æternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile. Inconcusse ergo teneamus, quod unum et idem est, scilicet essentia divina, Dei æternitas, potentia, magnitudo: et tamen consuevit Scriptura hæc et his similia quasi distincte ponere. In his ergo verbis trium personarum æqualitatem breviter complexus est Augustinus. Quia alius alium nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia superat.
Quod autem æternitate aliqua trium personarum aliam non excedat supra ostensum est, ubi coæternitas trium personarum insinuata est.
ARTICULUS VI.
Utrum in æternitate sunt anni a generatione in generationem ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit: « In generatione et generationem anni tui. »
Æternitas enim indivisibilis est: ergo videtur, quod sibi non competant ann: annus enim est reversio solis ad aliquod punctum zodiaci, in quo figitur motus ejus, sicut in Ariete, vel alio loco: ergo videtur, quod hujusmodi mensura æternitati non competat: ergo male dicit.
Præterea, Quid est quod dicit, In generatione et generationem ? Si enim per hoc vult dicere Deum non transire in transitu successionis generationum : hoc parum esse videtur : quia etiam terra, ut dicit Ecclesiastes, in æternum stat, dum generatio præterit, et generatio advenit 1.
Similiter, Si generatio et generatio sunt inquietæ, et non stant, quamdiu Deus voluerit, usque scilicet ad generationem quæ colligitur ex omnibus generationibus, et hæc dicitur quæ est generatio Sanctorum, necesse est quod ha-
beat in omni successione generationum inquietum movens: hoc autem non potest esse per naturam nisi motus corporum cœlestuum: ergo videtur, quod anni motus illius etiam sint in generatione generationum: et ideo non competit soli Deo, ut videtur.
Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra : Sed contra
SOLUTIO. Sicut supra dictum est *, anni Dei dicuntur æternitas sua non distinguibilis in se, sed ad mensuras inferores : et vocatur annus Dei æternitas excedens revolutiones annorum: quotcumque enim revolutiones annorum accipiantur æternitas infinites excedit eas ante et post : quia infinites tantum est duratio æternitatis ante et post : unde non sequitur, quod æternitas in se dividatur vel distinguatur. Et per hoc patet solutio ad primum
Ad aliud dicendum, quod generatio generationum dicitur numerus electorum ex omni generatione collectus. ut hic dicit Augustinus: sed in illa successione non stat terra, ita quod non sit mutabilis secundum dispositionem et
<--- Page Split --->
partem : modo enim per circularem generationem elementorum et mixtionem in elementis transmutatur terra secundum partem, et non secundum totum : in fine autem mundi alterabitur in suis qualitatibus activis et passivis, et causatis ex illis : sed verum est quod in æternum stabit secundum substantiam : dicit enim Augustinus, quod praeterit figura hujus mundi, sed non substantia.
cœeli et ipsum cœelum stabunt, dum durat generationis successio : sed tamen ad tempus referuntur : cœelum enim refertur ad nunc tenporis, sicut ad mensuram : et ipse motus secundum partes suas est in tempore, sicut in numero : tempus autem in ipso, sicut in causa, et in cœelo, sicut in subjecto : sed Deus nec mutatur, ut terra, nec ad tempus refertur ut cœelum et motus.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod motus
C. Hic de magnitudine, quod ea aliqua personarum aliam non excedit.
Nunc igitur superest ostendere, quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat : et prius de magnitudine videamus.
DIVISIO TEXTUS.
DEINDE sumenda est pars illa in qua ostendit æqualitatem personarum secundum magnitudinem : quæ dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit, quod propter æqualitatem una persona est in alia : et hæc incipit ibi, C, « Nunc igitur superest ostendere, etc. » In secunda autem probat, quod propter æqualitatem a Deo removetur ratio par-
tis et universalis et materiae et contemperationis, ibi, F, « Sed jam nunc ad propositum redeamus, cœptogue insistamus, etc. »
In prima sunt tria capitula: in quorum primo non est nisi transitus a dictis ad dicenda. In secundo, ostenditur æqualitas magnitudinis esse in essentia, ibi, D, « Sciendum est igitur, etc. » In tertio, ex consequenti ex hoc ostenditur, quod unaquæque personarum est in alia, ibi, E, « Et inde est, quod Pater dicitur, etc. »
D. Quod non est major una persona alia, nec majus aliquid duæ quam una, nec tres vel duæ quam una.
Sciendum est ergo quia Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid duæ personæ simul sunt quam una, nec tres simul majus aliquid quam duæ : nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una : quia tota est in sin-
<--- Page Split --->
gulis. Unde Joannes Damascenus ait : Confitemur deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est, personarum : omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritus sancto. Ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus sanctus'.
ARTICULUS VII.
Utrum tres personæ sint aliquid majus quam duæ, et duæ quam una ?
Dubium est hic quod dicit in quarto capitulo D, ibi, « Nec majus aliquid duæ personæ simul sunt, quam una, etc. »
Instantiam enim hoc videtur habere in omnibus discretis et collectivis : unum enim est pars duorum : et omnis pars minor est toto : ergo videtur, quod duæ personæ sint aliquid majus quam una, et tres quam duæ.
Similiter habebimus infra 2, quod hoc nomen, Trinitas, collective significat personas : cum ergo quilibet de populo sit pars populi, videtur quod una persona sit minus aliquid quam tota Trinitas.
Item, Persona una aliquo modo se habet ad Trinitatem, aut ut idem, aut ut æquale, aut ut majus, aut ut minus. Non ut idem : qua aliter oporteret, quod supposita illa persona supponeretur Trinitas, quod esse non potest. Nec ut majus, nec ut æquale, ut videtur, quia æqualia quæ sunt unius essentiae, convertuntur super se : non autem convertitur prædication de Trinitate ad aliquam personarum ; ergo videtur, quod se habeat ut minus : ergo non est tantum una persona, quantum duæ vel tres.
SOLUTIO. Dicendum, quod tantum et solutio quantum dicunt hic æqualitatem in eo quod est quantitas, et non in numero notionum vel personarum : qui tamen non est simpliciter numerus, ut infra ostendetur : in numero enim notionum quem faciunt notiones, duæ personæ sunt plures una, et tres plures quam duæ vel una : sed non sunt aliquid plus, vel majus : et est processus in primo argumento a discreto ad continuum : unde incidit fallacia figurae dictionis.
Ad ALIUD dicendum, quod Trinitas non est collectivum : quia forma collectionis simpliciter est plures, et secundum quid una : Trinitas autem unit personas simpliciter in una natura : sed dicitur quasi collectivum, eo quod in se colligit omnes personas, non ut partes, sed ut unum in natura, quæ non est totum ad illas, sed idem unicuique earum : quod non est in toto quantitativo vel integrali.
Ad ALIUD dicendum, quod una persona se habet ad Trinitatem duobus modis : quia duo dicit Trinitas, scilicet collectionem personarum, et unionem. Quoad collectorum discretionem se habet una persona ut in pauciori discretione notionalì, quam collectio trium : ad unionem autem se habet ut æquale et idem : quia est idem essentiae unitati et æqualis per essentiam omnibus tribus simul. Unde meo judicio ad tales non est danda responsio sine hujusmodi distinctione.
<--- Page Split --->
E. Quomodo dicitur esse Deus Pater in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis.
Et inde est quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque, et singulus in singulis. Unde Ambrosius in libro de Fide ad Petrum : Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, totus quoque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est, propter divinae naturae unitatem 1. Ecce hic aperit aliquatenus : non enim plene potest tantum ab homine reserari arcanum : ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis. Unde etiam Hilarius ista interius perquirens in libro III de Trinitale ait : Affert plerisque obscuritatem sermo Domini cum dicit, Ego in Patre, et Pater in me est 2 : nec immerito. Natura enim intelligentiae humanæ rationem dicti hujus non capit : nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana præstabit. Sed quod non intelligibile est homini, Deo possibile est. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud, Ego in Patre, et Pater in me est : si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus : ut quod natura rerum pati non posse æstimatur, id divinæ veritatis ratio consequatur. Patrem ergo in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est, quia plenitudo divinitatis est in Filio : quod in Patre est, hoc et in Filio est : quod in ingenito est, hoc in genito, alter ab altero, et uterque unum. Is scilicet qui est nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est, non duo unus, sed alius in alio : quia non aliud in utroque ut unum sint in fide nostra : uterque non unus, nec eumdem utrumque : nec aliud confitemur, quia Deum ex Deo natum, nec eumdem nativitas, nec aliud esse permittit. Eamdem ergo in utroque et virtutis similitudinem, et deitatis plenitudinem confitemur : quia veritas dicit, Ego in Patre, et Pater in me est. Omnia enim Filius accepit a Patre. Nam si partem ejusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus est : deesset enim ei unde decessit : nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit. Neuter ergo perfectus est, si plenitudinem suam et qui genuit amittit : nec qui natus est consequitur. Fateamur ergo quod Pater est in Filio, et Filius in Patre, et Deus in Deo, ut idem Hilarius ait in libro VII
<--- Page Split --->
de Trinitate, non per duplicem convenientium generum conjunctionem, nec per insitam capacioris substantiae naturam : sed per naturae unitam similitudinem, per nativitatem viventis ex vivente natura : dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur : dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile. Ecce his verbis, prout humana permittit infirmitas, aperitur ex quo sensu Christus dixerit se esse in Patre, et Patrem in se. Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque, et singula personarum in singulis : quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis, et unita similitudo naturae : quia non est major divina natura in aliqua harum personarum, sed unius et indifferentis naturae sunt hae tres personae. Ideoque altera in altera esse dicitur, ut praedictum est. Unde Ambrosius praedictorum verborum sententiam nobis aperiens super epistolam Apostoli, II ad Corinth. v, 19, ait : Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi enim est unitas, ubi nulla diversitas. Ecce tribus illustrium virorum testimoniis, scilicet Augustini, Hilarii, atque Ambrosii, in idem concurrentibus revelatione Spiritus sancti in eis loquentis, pie credere volentibus ostenditur (tamen quasi per speculum et in ænigmate 1) qualiter accipiendum sit, cum dicitur Pater in Filio esse, vel Filius in Patre, vel Spiritus sanctus in utroque.
ARTICULUS VIII.
Utrum Pater potest dici esse in Filio, et una persona in alia?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio, etc. »
Videtur enim, quod secundum nullam modum dicendi in alio ista convenant.
- Dicit enim Philosophus in IV Physicorum : Accipiendum est quot modis aliquid in alio dicitur esse. Uno quidem igitur modo sicut digiti in manu, et omnino partes in toto. Alio vero, sicut totum in suis partibus : non enim est praeter partes totum. Alio, scut homo in animali, et omnino species in
genere. Alio, ut genus in specie : et om nino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea, ut sanitas in calidus, atque frigidis, et omnino forma in materia. Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine : hoc autem est id gratia cujus caetera sunt, atque fiunt. Omnium autem maxime proprium est sicut in vase et omnino in loco. Ex hoc accipitur, quod modo essendi aliquid in alio dicitur his octo modus enumeratis vel novem si ultimus in duos dividatur : quia est locus sicut vas, et etiam locus non sicut vas, sed immobilis qui simpliciter est locus. Constat autem, quod nullo illorum modorum una persona est in alia : ergo videtur, quod simpliciter una non sit in alia.
- Item, Cum dicitur, Pater est in Fi-
<--- Page Split --->
lio, præpositio cum sit transitiva, necessario importat aliquam distinctionem : non autem est distinctio nisi secundum relationem originis : ergo videtur, quod notet auctoritatem Patris ad Filium : cum autem dicitur e converso, Filius est in Patre, eadem ratione notabit distinctionem, et non sub eadem ratione qua primo : ergo videtur, quod non eadem ratione Pater est in Filio, et Filius in Patre, et eadem ratio est de Spiritu sancto.
Item,Quorum est unum ad alterum, ut distinctum apud distinctum, neutrum illorum est in altero : sed Verbum ab aeterno erat apud Deum, ut distinctum apud distinctum : ergo videtur, quod numquam fuerit in Patre, nec Pater in ipso, et sic nihil est quod hic dicitur.
Item, Duplicem habitudinem videtur importare ly in quando dicitur Pater esse in Filio, scilicet unitatem essentiae quae tangitur hic ab Hilario et Augustino et Ambrosio,et etiam existentiae relativorum quam tangit Damascenus: unum enim relativorum est in alio per intellectum : ergo videtur, quod semel posita æquivoce secundum duas habitudines sumatur.
Item,Tres illustres Doctores' exponunt hoc de unitate essentiae : et quæro, In qua habitudine sumatur ibi ly in, et dicamus, Pater est in essentia divina, et Filius est in eadem essentia ? Aut enim est sicut in toto quod infra notatur, aut est sicut in forma, vel sicut in loco : constat autem, quod nullo modo : ergo ly in non notat habitudinem essentiae, et sic male exponitur.
Soluto.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sicut dictum est in objiciendo, præpositio notat duplicem habitudinem, scilicet originis, vel relationis, et identitatis essentiae, et quoad illam quae est relationis, non eodem modo dicitur esse Pater in Filio, et Filius in Patre, et de Spiritu sancto similiter est.
AD PRIMUM dicendum, quod nullo illo-
rum modorum sumitur hic in : quia Philosophus ibi non tangit modos quibus aliquid est in aliquo, nisi quae aliquam habent similitudinem cum illo modo, quo aliquid est in alio sicut in loco, quia de illo solo ibi intendit : posset tamen licet remote reduci ad illum quo causatum est in causa : quia licet causa in divinis non sit, est tamen ibi potentia principii.
Ad aliud patet jam solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod ly apud notat distinctionem perfecti et æqualis secundum modum significandi : quia in rebus corporalibus dictum notat vicinitatem lateralem et illa vicinitas ponit æqualitatem : tamen in divinis non removet quin distinctorum unus possit esse in alio, tum per intellectum principii et existentis de principio, tum etiam per unitatem essentiae : sed in corporalibus quae non possunt esse unius essentiae si distincta sunt, verum est quod sequitur conclusio illius rationis.
Ad aliud dicendum, quod licet persona et essentia differant secundum modum significandi, tamen realiter idem sunt : et ideo etiam distinctio personalis, et unitas essentialis uno termino significari quandoque possunt : et non est signum æquivocum, quia unum accipitur in alio, sicut etiam supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod non proprie dicitur, Pater est in essentia divina : sed posset dici, Filius est in natura vel essentia Patris, vel e converso : ubi notaretur aliqua distinctio, non quidem essentiae ad personam, sed personae ad personam, quae secum est unum in essentia. Si tamen concedatur, tunc dicendum, quod præpositioni sufficit transitio in modo significandi, non in re : et ille modus significandi erit, quod Pater est in essentia, sicut quis in quo est, et essentia in Patre sicut quo est in quis : et quia indifferentia est in divinis inter quis
Vide in textu, cap. E.
<--- Page Split --->
est et quo est, ideo præpositio exponitur per rei identitatem, et hoc non potest ad aliquem modorum Philosophi reduci : quia nec ipse omnes posuit, sed eos qui habebant similitudinem cum ultimo, de quo intendedat, ut dictum est.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Natura intelligentiae humanæ rationem hujus dicti non capit, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia supra t data sunt similia, vestigium, et imago ad hoc repræsentandum.
Ad hoc dicendum, quod nullum simile repræsentat sufficienter, et hoc intendit Hilarius.
ARTICULUS IX.
An Filius addat aliquid super id quod accepit a Patre ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Nam si partem ejusdem qui genuit accepit, neuter ergo perfectus, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia aut Filius aliquid addit super id quod accipit a Patre, aut nihil. Si addit, non totum Pater habet quod habet Filius, quod hæreticum est. Si nihil addit : aut ergo totum et idem habet, aut non totum, et aliud. Si primo modo : ergo Pater et Filius sunt in toto idem, quod falsum est, cum supra negatum sit, quod etiam non sunt idem Deus 2. Si autem non totum et aliud accipit, tunc non est æqualis et in essentia eadem cum Patre, quod iterum absurdum est : ergo videtur, quod ille sermo qui hic dicitur, sit falsus.
Si forte dicas, quod Filius addit proprietatem quæ non est aliquid, sed ad aliquid. CONTRA : Si illam addit Filius, non addit nisi ei quod accipit a Patre :
essentiam autem accipit : ergo addit essentiæ : ergo proprietas determinat essentiam, quod falsum est : quia sic essentia divina Filii non esset Patris essentia, sicut nec persona Filii est Patris persona : ergo videtur, quod nec addat aliquid, nec ad aliquid, et ita remanet penitus idem.
SOLUTIO. Dicendum, quod Filius nihil addit omnino ei quod accipit a Patre, nec tamen sequitur, quod Filius simpliciter sit idem Patri : sed sequitur, quod Filius in accepto sit idem Patri, et hoc verum est absolute.
Si autem quæris, In quo ergo distinguuntur Pater et Filius ?
Dicendum, quod in eo quod ille est accipiens per generationem, ille autem dans : et hæc non distinguunt acceptum ab eo a quo accipit, sed potius accipientem a dante : et ideo patet, quod quia tantum accipit quantus est, ideo sequitur quod accipiens et dans sint æquales : quia vero ille dans, iste accipiens, ideo sequitur quod non sunt idem, sed alius et alius : et per hoc patet solutio.
ARTICULUS X.
An omne quod nascitur, nascitur ex duplici genere, scilicet masculo et fæmina?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Non per duplicem convenientium generum conjunctionem, etc. »
Non enim omne quod generatur, generatur insitive vel per duplicem convenientium generum conjunctionem.
Et AD hoc dicendum, quod Hilarius loquitur hic de generatione vivi, sicut
1 Cf. Supra, Dist. III.
2 Cf. Supra, Dist. IV.
<--- Page Split --->
patet in ipso textu. Vivum autem aut est sensibile, aut vegetabile. In sensibili autem in omni eo quod est perfectum, id est, quod ex se habet producere tale alterum quale est ipsum, necesse est quod sit duplex genus commixtum, scilicet masculus et femina: quia in omni animali, ut dicit Philosophus, est mas et femina nisi in anguilla in qua numquam mas et femina apparuit: et ideo etiam piscatores dicunt, quod anguillae de superfluitate aliorum piscium generantur. Quædam etiam sunt imperfecta quae non possunt producere tale alterum, qualia sunt ipsa, quae nascuntur ex putrefactione. Vegetabile autem vivum per insitivam virtutem convalescit, id est, per vim insitam sibi: et ideo una planta inseritur in alia: quia sicut dicit Philosophus, planta ubique impraegnat et impraegnatur, et istos duos modos hic removet Hilarius in generatione divina, in qua vivum nascitur in vivum.
« Dum naturam Dei non degenerat nativilas, etc. »
In quo enim degenerat natura ?
Et ad hoc dicendum, quod degenerat multus de causis : quarum una et præcipua est, quod generatio est de superfluitate alimenti, in quo originata est virtus formativa ex virtute generativa quae est in Patre, sicut notatum est supra 1 : et ideo generatio nostra quae est de assumptione alimenti, utilis est in assumptione alieni, et sic degener efficitur, quod non convenit divinae. Similiter etiam non idem in ecelo movet ad generationem omnium : quia cœlum in constellatione non eodem modo se habet, sed continuo mutando situm et proportiones adspectuum, movet aliter et aliter. Tertium est, quod non eodem modo mobilis et commiscibilis est materia. Et illa omnia intendit removere a divina generatione. Qualiter autem nostra sit nova et novum accipiens. supra expeditum est 2.
ARTICULUS XI.
Unde contingit aliquid degenerare, et quae sint causae ejus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
F. Ad id quod cœperat redit, scilicet ut ostendat quod magnitudine alius alium superat.
Sed jam nunc ad propositum redeamus, cœptoque insistamus, ostendentes quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat : quia nulla major aliis, nec majus aliquid sunt duæ quam una, nec tres quam duæ, nec major Deus quam singuli horum, quia singulus horum perfectus est : nec est a quo crescat illa perfectio.
<--- Page Split --->
sint totum ad duos et ad unum : et sic videtur, quod una persona sit pars Trinitatus, et similiter duæ.
- Item, In Littera sæpe dicitur tota essentia, tota Trinitas : ergo videtur, quod sit totum, et sic in divinis est ratio partis et ratio totius.
« Sed jam nunc ad propositum redeamus, etc. »
Hic incipit ostendere æqualitatem magnitudinis trium personarum per remotonem partis generis, speciei, materiae, et contemplationis a divinis, et hoc facit in prima parte hujus partis. In secunda, objicit contra, ibi, N, « His autem vudetur adversari, etc. » In tertia, solvit, ibi, O, « Hæc autem, quæ huc dicuntur, etc. »
Penes prima autem quinque, sunt in prima parte quinque capitula. Et primum illorum est, quod divina essentia non dicitur de personis ut totum integrale cujus partes constituentes sunt personæ.
ARTICULUS XII.
An essentia prædicetur de personis sicut quoddam totum ?
Et circa hoc accidit hic dubium. Primum, Utrum essentia prædicetur de personis ut quoddam totum ?
Videtur autem quod sic :
Essentia enim divina prædicatur de tribus et de singulis eorum : ergo videtur quod sit totum ad illas, et personæ sint partes.
Item, Quidquid removetur ab aliquo et non differt ab illo genere vel specie vel numero, videtur esse pars illius : sed quælibet persona removetur a Trinitate, non differens ab ea genere, vel specie, vel numero : ergo quælibet personarum est pars Trinitatis.
Item, Duo sunt plures uno : ergo sunt totum ad unum, et similiter tres ad duos et ad unum : ergo videtur, quod
Item, Detur quod Pater sit tota deitas et totus Deus : aut ergo Filius est illud idem, aut aliud : non aliud : ergo idem : sed quæcumque uni et eidem sunt eadem penitus secundum rem, ipsa sunt eadem secundum rem : sed Pater et Filius uni et eidem detati vel essentæ sunt idem secundum rem : ergo ipsi sunt idem secundum rem : sed quæcumque vel quicumque sunt idem secundum rem, nulla re distinguuntur : ergo Pater et Filius nulla re distinguntur : et venit super nos hæresis Sabellii qui in sols nominibus posuit Trinitatem : ergo videtur, quod Pater non sit tota essentia divina : ergo est pars.
Item, Alia via videtur probari, quod totum et pars sint in Trinitate : in nulla enim natura ita est, quod res naturae fiat ex natura sola : si enim sola natura faceret rem naturae, cum ipsa uno modo habeat se, non faceret rem naturae nisi uno modo : hoc autem falsum est etiam in divinis, quia res naturae divinae sunt tres : ergo videtur, quod natura sit in persona cum aliquo alio : ergo videtur natura esse pars essentialis personæ.
Item, Boetius : Omne quod est, participat esse ut sit, et participat alio aliquo ut hoc sit : sed Pater est hic : ergo participat duobus, scilicet esse ut sit, et paternitate ut hic vel ille sit, et sic iterum redit quod essentialis pars Patris vel alterius personæ est essentia divina.
Item, Hoc videtur, quia saepius habuimus, quod Augustinus dicit, quod Pater non eo est, quo Pater est : quia essentia est, et paternitate Pater est : ergo videtur essentia pars essentialis Patris esse.
<--- Page Split --->
Soluto.
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla ratio totius et nulla ratio partis est in divinis : et hoc ideo est, quia omne totum ex suis partibus compositum est, et hoc dico si vere totum est : pars autem imperfecta est ad suum totum': et neutrum illorum competit divinis : quia simplicitas repugnat primo, perfectio autem repugnat secundo.
Ad 1.
DICENDUM ergo ad primum, quod essentia divina prædicatur conversim de persona. Hæc enim est vera, Pater est essentia divina,et essentia divina est Pater. Si autem sic objiciatur : Pater est quidquid est essentia divina, adhuc vera est : et si procedatur ulterius,Essentia divina est Filius : ergo Pater est Filius : satis patet, quod mutatur quid in ad aliquid. Unde non sequitur argumentum. Unde quidquid est essentia divina est Pater, et e converso. Si autem fiat hoc argumentum de hoc nomine, Trinitas, sic : Pater est aliquid Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis. Dicendum, quod hæc est falsa, Pater est aliquid Trinitatis : quia ly aliquid notat partitionem. Si autem sic proponatur : Pater est aliquis Trinitatis, tunc est vera. Si postea procedatur ulterius sic : Est aliquis Trinitatis, et non tota Trinitas : ergo est pars Trinitatis : jam supra solutum est : quia quod Pater non est tota Trinitas, hoc non impedit unitas Trinitatis, sed pluralitas personarum significata in hoc nomine, Trinitas : unde ex hoc non sequitur, quod Pater sit pars : sed sequtur, quod Pater non est tot, quot sunt tres simul uniti in una essentia, sicut diximus supra.
Ad 2.
Ad ALIUD dicendum, quod hæc propositio, Quidquid removetur ab aliquo, etc., intelligitur sic, quod illud sit in ipso sicut habens esse actu in illo et non in se : sicut pes in Socrate, vel alia pars in suo toto. Sic autem personæ non habent se in Trinitate : quia in Trinitate non habent esse in potentia : nec Trinitas est in eis, sicut totum in partibus : sed potius personæ significantur in hoc nomi-
ne, Trinitas, sicut simul sumptæ : et ideo quælibet una per se sumpta removetur a Trinitate, et Trinitas ab ea : et illius causa jam dicta est.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum, quod duo sunt plures uno : et sic bene concedo, quod duo personæ numero quem faciunt relationes, sunt plures una : sed tamen una non est pars duarum, nec unitas illa est pars binarii alicujus. Et hoc patet sic : In inferioribus est forma substantialis uniuscujusque, cujus actus est rem in se terminare et separare ab aliis in quibus non est eadem forma numero per actum : ergo forma illius, scilicet actum qui est in se terminare et ab aliis dividere, facit ipsam rem esse unam, et est unitas ejus : et ideo quia illæ unitates quæ sunt in duabus rebus et consequuntur formas substantiales, non sunt una, nec unum : ideo sequitur, quod unitas istius et unitas illius aggregatæ, faciunt binarium, et tres ternarium, et sic deinceps, secundum quod Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continuì. In divinis autem essentia non dividit, sed potius unit personas : et ideo unitas personæ ut persona, non est essentia, sed notio vel relatio distinguit in divinis, et facit hæc notio vel illa unitatem personæ, facit enim personam in existere et distinctam ab alia : et ideo hæc persona et illa sunt duæ personæ numero notionum : sed quia notio non dividit personam a persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem : ergo nec simpliciter facit binarium : unde licet in divinis sint duæ personæ, non tamen binarius : et licet ibi sit pluralitas personarum, non tamen multitudo : et ideo non puto esse concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii : sed bene concedo, quod una persona est non tot sicut duæ vel tres, et duæ non tot sicut tres, nec ita pauci sicut una : quia numerus quem facit notio in divinis, non est
<--- Page Split --->
simpliciter numerus : et hoc infra magis determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod sancti vocant totum idem quod perfectum : sicut Philosophus dicit in III Physicorum : totum autem et perfectum idem dico.
Ad aliud dicendum, quod Pater est tota deitas et totus Deus, et Filius similiter : sed quod postea subinfertur, Quæcumque uni et eidem sunt eadem, etc., intelligendum est, quod hoc verum est secundum quod sunt idem illi : non autem est ibi prædication vel comparatio personarum ad essentiam nisi in ratione absoluti de absoluto : quidquid enim comparatur ad essentiam in divinis, comparatur ut absolutum ad absolutum : relativum enim non est ad alterum nisi ad id cui opponitur, et ideo ad essentiam comparatum non est ad alterum : unde ex illa propositione non sequitur, quod Pater et Filius sint idem, sed quod in omnibus absolutis sint idem, et in his in quibus ad se invicem referuntur, habent distinctionem.
Ad aliud dicendum, quod essentia divina non est pars Patris, ut dicit alterius personæ : et verum est, quod essentia nihil sibi additum habet in Patre quo constituat personam : quia jam dictum
est, quod nihil comparatur essentiae in divinis nisi penes identitatem absolutam propter ultimam sui simplicitatem : sed licet paternitas ab essentia in Patre non differat re, tamen differt modo signifificandi : qui licet in comparatione ad essentiam sit modus et non res, est tamen res in comparatione ad oppositam personam : et ideo personæ non differunt modo nominum tantum. Sed si ab utraque parte esset: modus, scilicet a parte essentiae, et a parte personæ, tunc tantummodo differentia nominum differrent personæ, ut dixit Sabellius.
Ad aliud dicendum, quod etiam secundum Philosophos, primum nullo nisi ente participat, et nec illo participat ut partem ejus capiat, sicut disputatum est supra 1 : sed ad hoc quod aliquis sit pater, sufficit habere aliquid differens ab esse in modo significandi, qui modus sit res non connumerabilis essentiae, sed in comparatione ad aliam personam quae est res ejusdem naturae.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendit, quod non eo est quo Pater est, et est Pater secundum modum significandi qui sit res respectiva, licet non sit res diversa a natura.
G. Quod nulla personarum pars est in Trinitate.
Nec est aliqua trium personarum pars Dei vel divinae essentiae : quia singula harum verus et plenus Deus est, et tota et plena divina essentia est : et ideo nulla istarum in Trinitate pars est. Unde Augustinus in libro II contra Maximinum haereticum sic ait 2 : Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse : times enim ne Pater sit pars unius Dei, qui constet ex tribus : noli hoc timere : nulla enim fit partium in deitatis unitate divisio : unus est Deus Pater et Filius et Spiritus san-
<--- Page Split --->
ctus, id est, ipsa Trinitas unus est Deus. Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei : Absit. Tres enim personæ sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, et hi tres quia unius substantiæ sunt, unum sunt, et summe unum sunt ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent, et consensione unum non essent, non summe unum essent. Si vero natura dispares essent, non summe unum essent. Hi ergo tres, quia unum sunt propter ineffabilem conjunctionem deitatis qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Pars ergo Trinitatis esse non potest, quicumque unus est in tribus. In Trinitate ergo quæ Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est : et simul hi tres, unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec majus aliquid duo quam unus est ibi, nec majus aliquid sunt omnes quam singuli : quia spiritalis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere capiat 1, qui autem non potest, credat, et oret ut quod credit intelligat. Verum est enim quod per Prophetam dicitur : Nisi credideritis, non intelligetis 2. His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum. Item, in eodem : Tu nempe dixisti unum Deum non ex partibus esse compositum, et hoc de Patre tantum vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita, simplex : et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, cum dicis : Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem. Numquid ergo bonitas, et sapientia, et clementia, et potenia tres partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti ? Si dixeris, partes sunt : simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te diffiniente, unus est Deus : ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis, non sunt partes. Si ergò in una persona Patris, et illa invenis quæ plura videntur, et partes non inveneris, quia una virtus simplex est : quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personæ sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt ? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Hoc verum dicis : sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et Catholicam dicis 3. His verbis aperte docetur, quod tres personæ illæ non sunt partes Dei vel divinæ essentiae. Nullaque illarum Trinitatis pars dicenda est, nec una (alias, ulla) major aliis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
An fides præcedat intellectum, ita quod nihil intelligatur nisi prius credatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capite G, « Oret ut quod credit intellugat, etc. »
Ex hoc enim videtur sequi, quod fides præcedit intellectum.
SED CONTRA : Quia dicit Augustinus quod credere est cum assensu cogitare : assensus autem non est nisi intelligentis cui sit assentendum : ergo intellectus est ante fidem.
SOLVUNT ad hoc communiter, quod est intelligere quia est, et hic intellectus præcedit fidem : et est intelligere quod est res, vel qualiter est, et hic sequitur fidem.
Aliam solutionem super hoc notatam invenies supra 1.
H. Cum dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis prædicamus : quia non est essentia genus, et persona species, vel essentia species, et persona individuum.
Hic adjiciendum est, quod tanta est æqualitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum dicamus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis prædicamus. Non enim essentia divina genus est, et tres personæ species : vel essentia divina species, et tres personæ individua. Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro VII de Trinitate 2, dicens: Si essentia genus est, species autem persona (ut nonnulli sentiunt) oportet appellari tres substantias, ut appellantur tres personæ. Sicut cum sit animal genus et equus species, appellantur tres equi, iidemque tria animalia. Non enim ibi species pluraliter dicitur, et genus singulariter : ut si diceretur, tres equi sunt unum animal : sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali dicuntur. Cum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres esse essentias, cum tres equi tria animalia dicantur, non unum : patet nomine essentiae non significari genus, nec nomine personæ speciem.
<--- Page Split --->
I. Hic probat quod non dicitur ut species de individuis.
Si vero dicunt nomine personæ non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, et nomine essentiae speciem intelligi : ut persona non dicatur sicut homo, sed quomodo dicitur hic homo : velut Abraham, Isaac, Jacob, vel quis alius qui etiam digito præsens demonstrari possit : sic quoque illos eadem ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Jacob tria individua : ita tres homines, et tria animalia. Cur ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae ut tres personæ ?
K. Alio modo probat idem.
Alio quoque modo idem probat Augustinus 1, scilicet quod essentia divina non est genus, nec personæ species : vel essentia non est species, nec personæ individua. Una, inquit, essentia non habet species, sicut unum animal non habet species. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus non sunt tres species unius essentiae : divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina, et personæ individua : sicut homo species est, individua autem Abraham, Isaac, et Jacob. Si enim essentia species est, ut homo : sicut non dicitur unus homo esse Abraham, Isaac, et Jacob : ita non dicitur una essentia esse tres personæ. Non itaque secundum genus et species ista dicimus.
L. Nec secundum materialem causam dicuntur tres personæ una essentia.
Notandum etiam, quod essentia divina non est materia trium personarum, ut Augustinus in eodem libro docet 2, tamquam secundum communem eamdemque materiam tres personæ dicantur esse una essentia : sicut
<--- Page Split --->
ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum. Non autem sic Trinitatem, id est, tres personas dicimus unam essentiam, et Deum unum, tamquam ex una materia tria quaedam subsistant. In statuis enim æqualibus, plus auri est tres simul quam singulæ : et minus auri est una, quam duæ. In illa vero essentia Trinitatis nullo modo est ita. Non ergo secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse substantiam vel essentiam, sicut tres statuæ dicuntur unum aurum.
M. Nec ita dicuntur tres personæ una essentia, ut tres homines una natura, vel unius naturæ.
Hisquoque addendum est, quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam, ut Augustinus in eodem ait 1, vel unius essentiae : sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus, et ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam vel unius naturæ. Nam in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul: et plus aliquid sunt homines duo, quam unus homo, sicut in statuis esse diximus: at in Deo non est ita. Non enim major essentia est Pater et Filius simul, quam solus Pater vel solus Filius: sed tres simul illæ personæ æquales sunt singulis. Ex præmissis patet, quod tres personæ dicuntur divina essentia : nec secundum materialem causam, ut tres statuæ unum aurum: nec secundum complexionis similitudinem, ut tres homines unius naturæ: nec ut genus prædicatur de speciebus, vel ut species de individuis, id est, continens de contentis, majus de minoribus.
N. Quæ videntur adversari prædictis.
His autem videntur adversari, quæ quidam sacræ Scripturæ Tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt. In quibus significari videtur, quod essentia divina sit quoddam commune et universale, velut species: tres vero personæ sint tria particularia, tria individua numero differentia. Unde Joannes Damascenus inter Doctores Græcorum maximus, in libro
<--- Page Split --->
quem de Trinitate scripsit ' , quem et Papa Eugenius transferri fecit, ait : Communia et universalia prædicantur de subjectis sibiipsis particularibus. Commune ergo substantia est, particulare vero hypostasis, id est, persona. Particulare autem dicitur, non quod partem naturæ habet : sed particulare numero, ut atomus, id est, individuum : numero enim et non natura differe videntur hypostases. Item, in eodem : Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon, id est, similium specie, hypostaseon, id est, personarum, ut puta Deus, homo. Hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, Petrum, Paulum, et hujusmodi 2. Ecce aperte dicit substantiam esse universale, hypostasim vero particulare : et quod Deus est species ut homo, et quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt individua, sicut Petrus et Paulus, eo quod numero differunt : quæ præmissæ sententiæ Augustini penitus contradicere videntur. Quid ergo dicemus ad hæc ? Hoc utique dicere possumus atque debemus, quod ea quæ Augustinus tradidit superius, sine omni hæsitatione tenenda sunt.
ARTICULUS XIV.
An in divinis sit ratio communicabilis, vel incommutabilis ?
Deinde quæritur de secunda parte, ubi a divinis removet prædicationem generis, ibi, H, « Hic adjiciendum est, quod tanta est aequalitas, etc. »
Et quæruntur hic duo : quorum primum est, Utrum in divinis sit ratio communicabilis et incommunicabilis ?
Secundum autem, Utrum in divinis sit ratio universalis et particularis ?
AD PRIMUM proceditur sic:
- In quibuscumque est uniens unum, et aliud discernens in natura una, in his est ratio communicabilis et incommunicabilis : in divinis est uniens personas in natura una, quia essentia : et est in di-
vinis discernens unam personam ab alia, quia proprietas : ergo in divinis est ratio communicabilis et incommunicabilis.
Item, In divinis est illud quod prædicatur de unaquaque hypostasi, et est quod prædicatur de alia : ergo in divinis est communicabile et incommunicabile.
Item, Damascenus dicit, quod in divinis commune re consideratur, ratione autem quod divisum est : ergo ibi est communicabile et incommunicabile.
SED CONTRA :
- Communicabile et incommunicabile aut causantur ad eodem principio essentiæ, aut a diversis. Si ab eodem : ergo idem est principium communitatis, et singularitatis sive discretionis : sed quidquid est principium discretionis, est oppositum communitati : ergo idem est principium communitatis, et oppositum communitati, quod non est intelligibile : ergo causantur a diversis. Cuicumque autem insunt diversa, illud est compositum : ergo Deus est aliquid com-
<--- Page Split --->
positum : et ita sequitur, quod ipse non sit esse primum, nec summe simplex, quod falsum est : ergo non est in eo communicabile et incommunicabile.
- Item, Communicabile dicit id quod unum potest esse in pluribns, incommunicabile autem id quod non potest inesse uni soli : ergo ista in divinis sunt eadem, idem numero inest pluribus, et non inest pluribus sinul et semel : ergo contradictoria verificantur de eodem. Si autem sunt diversa, et sunt in uno : tunc illud unum est compositum in divinis, quod est absurdum : et hoc etiam infideles Ethnici dicunt.
Solutio. Dicendum, quod in divinis est communicabile et incommunicabile, sive ut magis proprie loquamur, commune et proprium : sed differunt in divinis, et in humanis sive in creatis : quia in creatis pluribus est unum ratione non esse, et proprium est materia, individuantibus constitutum. In divinis autem commune est re et esse : quia eadem res numero et esse quae est in Patre, etiam est in Filio et Spiritu sancto : proprium autem sive discretum non est natura, sed proprietas constituens, vel existens hypostasis, quae relatione (alias, revelatone) discernitur.
Ad object. 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod principium communicabilitatis in divinis si velmus vim facere, nullum est: quia essentia divina est ipsa sua communitas. Si autem accipiamus secundum rationem intelligendi, tunc principium communitatis est natura communis, et principium incommunicabilitatis est proprietas sive relatio personalis: et proprietas est natura divina re, sed differt ab ipsa modo significandi. Et si tu quaeras, Utrum ille modus possit poni in re? Dico, quod comparatione ad essentiam non est nisi modus, sed in comparatione ad aliam personam est res distinguens personam a persona: et hoc non est in-
conveniens. Si autem quaeratur exemplum hujus in inferioribus, dicendum, quod inveniri non potest propter nimiam simplicitatem Dei: sicut etiam in inferioribus non invenitur, quod idem sit essentialiter substantia, et bonitas, et sapientia: sed tamen in Deo etiam Philosophi hoc ita esse probaverunt: et ideo dicunt antiqui Magistri, quod licet essentia idem sit quod notio, non tamen supposita essentia supponitur notio, nec e converso.
Ad alud eodem modo dicendum est, Ad object.2 quod commune inest pluribus, et proprium uni soli, si vere proprium est: et hæc quidem re non differunt in Deo propter simplicitatem, sed tamen differunt actu et suppositione et modo significandi: et hujus causa notata est supra ', quia hoc non habent gratia sui, quod idem sunt, sed ex eo in quo sunt: et ideo non amittunt ex hoc id quod proprie efficere habent, scilicet pluribus, vel uni soli convenire.
ARTICULUS XV.
An in divinis sit universale et particulare, sicut communicabile et incommunicabile ?
Secundo quaeritur, Utrum in divinis sit universale et particulare?
Et videtur quod sic.
Id enim quod prædicatur de pluribus est universale : essentia autem et Deus in divinis prædicatur de pluribus : ergo est universale.
Item, Universale est ubique et semper, ut dict Aristoteles, hoc est, in omni suo particulari, et semper sequens illud : sic autem essentia divina est in qualibet persona, et semper sequitur
<--- Page Split --->
personam : ergo ipsa de persona prædicatur ut universale.
- Item, Universale est quod est in multis et de multis : essentia est de multis et in multis : ergo est universale.
Si forte tu dicas, quod est ens in multis non divisum ab illis : quia est in quolibet illorum per esse illius in quo est. Adhuc videtur competere secundum hanc rationem etiam magis superioribus quam inferioribus : quia essentia divina est in personis non divisa ab illis, et est in singulis per esse personarum, non enim habet distinctum esse a personis : et est etiam de multis, quia prædicatur de illis : ergo videtur quod ipsa sit in ratione universalis et personæ in ratione particularis.
Item, Jam concessum, quod commune et communicabile est in divinis : omne autem communicabile causat rationem universalis : ergo universale est in divinis, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod in divinis, sicut probant ultimæ rationes, non est universale et particulare : et causa tangitur in objiciendo.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod personæ non sunt simpliciter plura, ut patet ex ante dictis. Universale autem requirit multitudinem actu vel potentia quæ simpliciter sit multitudo, et sic essentia non prædicatur de personis ut de multis.
Ad ALIUD dicendum, quod essentia non sic comparatur ad personas secundum ubique et semper esse, ut universale ad particulare : quia universale comparatur ad particulare quod est sub ipso, addens ei aliquid quod non est ipsum, quo efficitur particulare, et hoc non facit persona.
Ad ALIUD dicendum, quod essentia quidem est in personis et prædicatur de ipsis : sed non prædicatur de ipsis, nec est in ipsis ut de multis et in multis : quia personæ non absolute sunt multa.
Sed contra. SED CONTRA :
Dicit Boetus, quod in divinis non est universale et particulare : ergo in Deo gratia essentiae non est universale.
Item, Si in Deo esset universale et particulare, cum illa dicant duo esse id in quo sunt, scilicet quod est, et quo est, videretur quod in Deo differrent quod est, et quo est, et sic esset ipse compositus.
Item, Si est in Deo universale, aut genus, aut species, aut differentia, aut proprium, aut accidens. Genus autem et species hic probantur in Luttera non esse in Deo. De aliis autem etiam per se patet : quia illa prædicantur in quale : essentia autem de persona prædicatur in quod : ergo non est universale in divinis.
Ad ALIUD dicendum, quod communicabile dicitur dupliciter, scilicet secundum communitatem rei et esse, et hoc non potest esse unius naturae in his quae simpliciter multa sunt : et haec communicabilitas est in divinis et non causat universale. Est alia communitas non esse, sed rationis, secundum intentionem rei abstrahentem ab hoc et ab illo : et haec communitas est eorum quae simpliciter multa sunt, in quibus est natura una per rationem, et haec causat rationem universalis et particularis : unde haec non est in divinis.
Et per hoc patet solutio ad id quod ultimo est quæsitum.
Sed si hoc concedatur, quæritur, Quare in divinis conceditur esse communicabile, et non universale et particulare, cum illa duo eadem videantur esse in istis duobus ?
ARTICULUS XVI.
Utrum in divinis essentia sit genus ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit,
<--- Page Split --->
ibi, H, « Si essentia genus est, species autem persona, etc. »
Videtur enim non valere : quia
Multæ species de uno solo prædcantur, ut sol, et luna.
Præterea, Sæpe supra habuimus in verbis Hilarii, quod genus essentiam vocavit : ergo videtur, quod ipsa sit genus.
Solutio. Augustinus hic loquitur de his universalibus quæ habent plura supposita : et de illis non habet instantiam,
quando multiplicatur forma ad multiplicationem suppositorum secundum esse : sed divina natura plura habet supposita, et tamen secundum esse non multiplicatur in illis.
Ad aliud dicendum, quod modus loquendi Hilarii, quod naturam vocat genus, non est quod sit materia, vel subjectum primum, vel generationis principium : sed quia generaliter convenit personis non ut universale, sed ut idem et commune secundum rem et esse, ut prius dictum est.
O. Quod sane possunt intelligi quæ Joannes Damascenus dicit, et quomodo, ostendit.
Hæc autem quæ hic dicuntur, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur : sane tamen intelligi queunt, piumque lectorem atque intellectorem plurimum efflagitant. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam loquendo malevolis detrahendi occasionem præstare. Videtur tamen mihi ita posse accipi, cum ait : Substantia est commune, et hypostasis est particulare. Non ita hæc accepit cum de Deo dicantur, ut accipiuntur in philosophica disciplina, sed per similitudinem eorum quæ a Philosophis dicuntur, locutus est : ut sicut ibi commune vel universale dicitur, quod prædicatur de pluribus, particulare vero vel individuum quod de uno solo : ita hic ' essentia divina dicta est universale, quia de omnibus personis simul, et de singulis separatim dicitur. Particulare vero, singula quælibet personarum : quia nec de aliis communiter, nec de aliqua aliarum singulariter prædicatur. Propter similitudinem ergo prædicationis, substantiam Dei dixit universale, et personas particularia vel individua : propter hoc idem etiam, eamdem divinam essentiam dixit esse speciem communem, et circumplectivam similium specie personarum : quia sicut hæc species homo de suis prædicatur individuis, velut de Petro et Paulo et aliis, nec ista specie differunt, sed conveniunt per omnia : ita Deus de tribus prædicatur personis, quæ in divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt. Hanc ergo
<--- Page Split --->
similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Joannes, universalitatis et particularitatis nomina, quae rebus temporalibus proprie conveniunt, ad res aeternas transtulit. Augustinus vero majorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res praedictas, ab excellentia Trinitatis praedicta nomina removit.
P. Ex quo sensu dixerit personas differre numero.
Quod autem Joannes dicit hypostases differre numero, non natura : in eo quod non differre natura ait, verissime et sine scrupulo loquitur. Quod vero dicit differre numero, cavendum est quomodo intelligatur. Diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.
Q. Quibus modis dicantur differre numero, et secundum quem modum possit convenire personis.
Dicuntur enim aliqua differre numero, quando ita differunt, ut hoc non sit illud, nec aliquid quod illud est, vel in ipso est : qualiter differunt Socrates et Plato, et hujusmodi, quae apud Philosophos dicuntur individua vel particularia : juxta quem modum non possunt dici tres personae differre numero. Dicuntur quoque differre numero, quae in enumeratione sive computatione non sibi adjunguntur, sed a se invicem discernuntur : ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus, una, duae, tres : et secundum hunc modum forte dixit Joannes hypostases, id est, personas differre numero. Possumus enim dicere, Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres. Et item, Haec persona est una, et haec et illa sunt duae, et haec et illa et alia sunt tres. Convenientius tamen tres illae personae proprietatibus tantum distingui dicuntur : de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur1.
Nunc vero ad inceptum redeamus, quae dicta sunt repetentes, ut saepius versando familiarius innotescant.
<--- Page Split --->
R. Quod una persona non est major alia, nec tres simul quam una: et hoc ratione ostendit Catholica.
Sciendum est ergo tantam æqualitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus in libro VIII de Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sunt quam Spiritus sanctus, aut quælibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas'. Quod autem ita sit, aliquo modo si fieri polest demonstrandum est. Quantum ergo ipse creator adjuvat, attendamus, inquit Augustinus in eodem 4, quomodo in hac Trinitate duæ vel tres personæ non sunt majus aliquid quam una earum.
S. Ratione utitur subtilissima ad ostendendum quod ita sit.
Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est, quam eo quo vere est : quia ibi magnitudo ipsa veritas est, et veritas essentia. Non ergo ibi majus est quod verius non est. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam Pater solus vel Filius. Non ergo majus est aliquid uterque simul quam singulus eorum. Et quia æque vere est etiam Spiritus sanctus, ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid majus quam ipse : quia nec verius sunt. Item, in essentia veritatis hoc est verum esse, quod est esse : et hoc est esse, quod est magnum esse. Hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi æque verum est, et æque magnum est. Quod ergo ibi plus veritatis non habet, non plus habet magnitudinis. Plus autem veritatis non habet, quod verius non est. Non est autem verius una persona quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula: non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula. Sic ergo et ipsa Trinitas non est majus aliquid, quam unaqueque ibi 5 persona, sed tam magnum quam singula. Non enim ibi major est quæ verior non est, ubi ipsa veritas est magnitudo 1. Ecce modo convenienti et
<--- Page Split --->
ratione Catholica ostensum est, quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum : quia nec una major est alia, nec duæ majus aliquid quam una, nec tres simul majus aliquid quam singula.
ARTICULUS XVII.
An tres personæ differant numero in divinis ?
Deinde sumenda est pars in quo solvit objecta in contrarium, quæ incipit ibi, O, « Hæc autem quæ hic dicuntur, etc. »
Ibi enim incidit quaestio, Utrum tres personæ differunt numero ?
Videtur, quod sic.
In numero enim differunt quæ sibi in numero non adjunguntur : sed tres personæ non sibi numero adjunguntur, sed potius discernuntur ab invicem ' ergo tres personæ differunt numero.
Item, Damascenus dicit quod differrentia est causa numeri : sed-tres personæ differunt : ergo causatur in eis numerus : ergo differunt numero.
Item, Aut differunt numero, aut genere, aut specie, aut omnino non differunt : sed non genere, vel specie, ut probatum est : ergo relinquitur, quod aut differunt numero, aut omnino non differunt : sed non omnino non differunt, quia hoc esset error Sabellii : ergo relinquirur, quod differunt numero.
Item, Quibuscumque discerni convenit a se invicen, illis convenit numerari : personis autem divinis convenit discerni : ergo eisdem convenit numerari. Inde sic : Quibuscumque convenit numerari, illa differunt numero : personis divinis convenit numerari : ergo differunt numero.
Item, Quibuscumque est applicabi-
lis numerus quo numeramus, illa differunt numero : personis divinis est applicabilis numerus quo numeramus : ergo differunt numero. Probatio minoris. Dicimus enim, una persona, duæ personæ, tres personæ : sed unus, duo, tres, sunt numerus quo numeramus.
Sed contra :
Isidorus in libro Etymologiarum dicit, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : sed in divinis non est divisio : ergo non est ibi nutus divisionis : ergo non est ibi numerus : ergo nec differre numero.
Item, Philosophus : In non habentibus materiam non est numerus, nisi secundum causam et causatum : sed in personis divinis non est causa et causatum, nec materia : ergo non est ibi numerus : ergo tres personæ non differunt numero.
Item, Philosophus dicit, quod numerum cognoscimus divisione continui . sed in divinis non est hujusmodi divisio : ergo non est ibi numerus.
Item, Quæcumque differunt numero, simpliciter sunt plura : sed personæ divinæ non simpliciter sunt plura, ut supra probatum est : ergo personæ divinæ non differunt numero.
Item, Si Socrates sit musicus, albus, et citharædus, ex hoc non dicitur ipse plura numero, sed potius unum numero est plures habens proprietates : ergo a simili cum tres personæ sint unus Deus numero, distinctæ tamen penes proprietates quæ in divinis personæ sunt, non debent dici differre numero.
SOLUTIO. Dicendum, quod tres personæ non differunt numero qui simpliciter sit numerus, sed differunt numero relatio-
<--- Page Split --->
num vel numero personarum1 : et hoc non est simpliciter differre numero : quia, sicut supra diximus, forma dividens in quantum dividens est causa numeri, et ideo ipsa forma substantialis per causam loquendo est unitas rei. Dico autem forma substantialis, quia accidentalis forma non dividit : quod patet ex hoc quia plures esse possunt in eodem sine divisione subjecti : sed plures substantiales in eodem esse non possunt : quod sic probatur : Forma substantialis dicitur, quia facit actu substantiam in esse et ratione : actu autem et ratione esse est esse per speciem et naturam propriam : in natura autem non est nisi unicum esse unius rei, et unas res quae habet unicum esse : cum ergo unumquodque unum tantum sit, ut dicit Boetius, unumquodque tantum unum esse habet : ergo tantum unam, formam substantialem quae dat esse illud.
Et si objicias de forma generis subalterni et usque ad generalissimum in specie, ridiculosa est objectio : quia determinatum est in alia scientia, quod omnes illa sunt potentia ad ultimam quaest actus. Hæc igitur forma substantialis, quia primus ejus actus est terminare esse in hoc cujus est forma necessaria, per consequens dividit ab aliis, et sic causat unitatem quae principium numeri est, qua istud aggregatum cum alio invenitur differre unitate sui ab alio, et sic differre numero. Jam autem super hac eadem distinctione ostensum est, quod talis divisio et terminational non est in personis divinis : ergo non erit ibi simpliciter numerus : sed numerus quidam personarum, scilicet qui est penes distinctionem relationum, quibus referuntur personæ ad invicem.
Ad auctoritates ergo Damasceni adductas in Littera satis convenienter solvit.
Ad id autem quod primo objectum est, dicendum quod ex illo habetur, quod tres personæ simpliciter differant numero, sed quod distinguantur tali modo quo sibi non adjunguntur : et hoc est numero personarum vel proprietatum, et non simpliciter : et non proprie dicuntur hæc differre, quia differre est actus differentia : sed distingui possunt dici, eo quod distinctio minus dicit quam differre, et sufficit ei actus relationis.
Ad aliud dicendum, quod differentia est causa numeri: sed non concedendum est, quod aliqua differentia tres personæ differant: sed potius proprietatibus distinguuntur.
Ad aliud dicendum, quod nullo illorum modorum differunt tres personæ : illa enim divisio locum habet in his quæ ad se invicem secundum essentiam dividuntur: sed distinguuntur in numero personarum, ut dictum est: et ideo non sequitur, quod omnino personæ sunt eaedem.
Ad aliud dicendum, quod hæc propositio est falsa, Quibuscumque convenit discerni a se invicem, etc., quia discerni dicit minus quam differre: et ideo quæ discernuntur, non numerantur nisi secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod numerus quo numeramus abstrahitur a numeratis: et ubi numerata simpliciter divisa sunt ab invicem suis essentiis, ibi numerus abstractus habet discretionem omnimodam: sed talis numerus non applicatur personis, sed potius numerus proprietatem vel relationum, quia ille solus competit personis: et ideo numerus quo numeramus per prius et posterius, dicitur de numero personarum et numero creaturarum, et per prius invenitur in inferioribus, per posterius autem in personis.
<--- Page Split --->
T. Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.
Præterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dicit riplex. Ibi enim non est triplicitas, ubi summa est unitas et indifferens æqualitas. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate ait 1 : Non quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est : alioquin minor esset Pater solus, vel Filius solus, quam simul Pater et Filius. Cum itaque tantus est Pater solus, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus. Non enim Pater cum Filio et Spiritu sancto, major Deus est quam singuli eorum : quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem est et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et perfectus dicitur Deus singulus eorum. Et ideo Trinitas potius quam triplex dici debet.
ARTICULUS XVIII.
An potest concedi, quod Deus sit triplex ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultma parte, in qua repetit ut addat in in illo capitulo T, « Præterea, cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex. »
Contra hoc enim esse videtur quod dicit Isidorus, Deum esse multiplicem.
Item, Sapient. vii, 22, dicitur Spiritus multiplex 2.
Item, Deus multipliciter significari in attributis.
- Præterea, Quare non conceditur Deus esse triplex ? Triplex enim potest esse, ubi est unitas : unus enim pannus triplex esse potest : ergo illa non videtur esse causa quam tangit in Littera.
Ad hoc leve est respondere : quia triplexe dicit multiplicationem per excessum partium ter, et hoc in discretis : in continuis dicit plicationem partis super partem ter : et neutrum horum convenit divinis
Ad OBJECTUM primum dicendum, quod improprissime locutus est Isidorus, et vocat multiplicem vel triplicem idem quod trinum.
Ad ALIUD dicendum, quod illa referuntur ad Spiritum in effectibus qui multiplices sunt.
Et si objicias : ergo quoad effectum potest etiam dici triplex. Dicendum quod non : quia sic poneretur limitatio suis effectibus, qui in nullo numero determinato poni possunt, propter nimiam Spiritus largitatem et bonitatem.
Ad ALIUD dicendum, quod causa bona est : quia vere unum est, ut dicit Boetius, in quo nullus est numerus, et non est hoc, et hoc : et hoc est, quia vere simplex, et huic hujusmodi trinitas convenire non potest.
Solutio.
A d 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
U. Quod non est ita in rebus corporeis, ut in Trinitate.
In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, et plus sunt duæ, quam una res. In Trinitate vero summa, tantum est una persona, quantum tres simul : et tantum sunt duæ, quantum una : et in se infinitæ sunt, quia ' non est finis magnitudinis earum 1. Ac per hoc aperitur quod superius dictum est, quomodo singula sunt in singulis, et omnia in omnibus, et unum in omnibus est, et unum omnia.
Ecce jam ostendimus sufficienter, qualiter in Trinitate aliqua persona aliam non superet magnitudine.
ARTICULUS XIX.
An in rebus corporalibus tantum possit esse una quantum tres ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo U : « In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, etc. »
Contra hoc enim quidam ferunt instantiam de luce, quæ est cum aere in eodem
loco non crescente : et de igne qui est cum ferro candente in eodem loco non crescente : ergo tantum sunt duæ quantum tres, vel duæ quantum una.
Sed disputare de hoc non præsentis solutio. negotii est : sed hic sufficit, quod hoc nec ab auctoritate habitum est, quod lux sit corpus : nec hoc est verum, quod in ferro candenti sit aliud corpus quam ipsum ferrum : unde instantiæ ambæ absolute falsæ sunt : et hoc facile esset probare, si de hoc esset hic intentio.
1 Edit. Joan. Alleaume, addit et. 2 Psal. cxliv, 3 · Magnus Dominus, et laudabi-
lus nimus : et magnitudinis elys non est finis.
<--- Page Split ---> DISTINCTIO XX.
De trium personarum aequalitate quantum ad potestatem.
A. Ostenso quod aliqua personarum aliam non superat magnitudine, nunc ostendit quod alia non excedit 1 aliam potentia.
Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia : ut sicut una et indifferens est magnitudo trium, ita una et indifferens monstretur potentia trium. Sciendum est ergo, quia non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu sancto, nec majorem potentiam habent duo vel tres simul, quam singulus eorum : quia nec plus potest Pater et Filius simul, quam solus Spiritus sanctus. Nec hi tres simul plus possunt, quam singulus eorum : quia omnipotentiam quam habet Pater, et Filius accepit nascendo, et Spiritus sanctus procedendo : quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter adstruit in libro III contra Maximinum, qui dicebat Patrem meliorem a potentiorem Filio 2.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc ostendere restat, quomodo aliqua personarum, etc. »
In hac distinctione Magister ostendit aequalitatem trium personarum in potentia divina quae substantialis est. Et dividitur in tres partes : in quarum prima continente duo capitula, scilicet A et B, per auctoritates ostendit æquales esse personas.
In secunda continente quatuor capitula
contra haereticum ostendit quatuor modis Filium æqualem Patri. Et prima probatio est de ratione generationis : quia generans et genitus sunt æquales per potentiam naturae. Secunda est in secundo capitulo, scilicet D, per auctoritatem Joannis, xvi, 15 : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Tertia est in tertio, scilicet E, per rationem, quod aliter impotens aut invidus fuisset. Quarta est in quarto, scilicet F, per similitudinem humanam.
In tertia parte respondet objectis haeretici in ultima parte distinctionis istius, ibi, G, « Sed forte dicis, eo ipso, etc. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
An potentia secundum omne genus causæ sit in Deo, vel secundum aliquod genus tantum ?
Hic autem ante Litteram incidunt tria dubitabilia quorum primum est, Si potentia secundum omne genus causæ sit in Deo, vel secundum aliquod genustantum?
Secundum est, Utrum potentia unius rationis sit ad potentiam creandi et processionis personarum ?
Tertiurn est, Utrum illae potentiae habent ordinem secundum rationem intelligentiae, et quae illarum sit prior ?
Videtur autem, quod omnis potentia sit in Deo, per hoc quod omnis potentia nobilitatis est : ergo omne genus potentiae debet sibi attribui.
Item, Constat, quod ipse est efficiens : sed tres in unum coincidunt, ut dicit Philosophus : ergo ipse etiam est formals, et finalis : ergo potentia causae formalis et finalis est in ipso : et hoc ipsum communiter dicitur, unde etiam versus dicitur :
Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bontas, materialis hyle.
- Item, dicitur, Apocal. LXXII, 13, quod ipse est a, et w, principium et finis1, Finis autem et forma sunt idem.
Sed de potentia causae materialis videtur eulam posse probari sic, et est objectio Alexandri cujusdam Græci, et David de Dinanto Latini :
- Quæcumque sunt, et nullo modo differunt, eadem sunt : Deus et materia
prima sunt, et nullo modo differunt : ergo eadem sunt 2. PROBATIO MINORIS (quia prima constat) : Simplicia omnino nullam habent differentiam : quia quod habet differentiam, compositum est : sed Deus et materia prima simplicia sunt : ergo nullam habent differentiam : ergo sunt idem : ergo Deus est potentia materialis omnum, sicut efficiens et aliae causæ.
Item, Deus abstrahit ab omni ente quod trahitur in partem entis : sed omne actu ens tractum et determinatum est in partem entus : ergo abstrahit ab omni ente actu : ergo relinquitur tantum ens in potentia : ergo ens in potentia est primum. Primum autem est ante quod non est aliquid possibile intelligere : illud autem primum ante quod nihil possibile est intelligere, est Deus : ergo ens in potentia et Deus idem sunt : ens autem primo in potentia ponit materiam primam : ergo Deus et materia sunt idem.
Item, Quidquid necesse est præsupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi, ipsum est sine principio et fine : potentiam materialem necesse est præsupponere ante omne fieri, et post omne corrumpi : ergo potentia materialis est sine principio et sine fine. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod in omni fieri necesse est aliquod præsupponere subjectum, et post omne corrumpi necesse est relinquere id in quod corrumpuntur quæ corrumpuntur, et hoc est potentia materialis : ergo est sine principio et fine : et nihil est sine principio et fine nisi Deus : ergo in Deo est potentia materialis sicut potentia causarum aliarum.
SED CONTRA :
- Philosophus dicit, quod efficiens Sed contra. numquam est factum : ergo universaliter efficiens non est universaliter factum : universaliter efficiens Deus est, quia ipse agit quidquid fit : universaliter autem
<--- Page Split --->
factum est materia . ergo Deus et materia vel potentia materialis non sunt idem.
2 Item, Philosophus : Primum regit res praeterquam quod commisceatur cum eis : sed materia commisceatur cum omnibus : ergo materia non est Deus, nec potentia materialis potentia divina.
- Item, Nihil est adeo imperfectum sicut id quod perficitur omnibus advenientibus sibi materia prima perficitur omnibus advenientibus sibi : ergo ipsa est imperfectissima.
Item, Nihil est adeo perfectum sicut id quod omnibus largitur, et nihil recippit : primum efficiens omnibus largitur, et nihil recipit : ergo Deus est maxime perfectus. Inde sic : Perfectissimum et imperfectissimum maxime distant : Deus est summe perfectum, materia prima summe imperfectum secundum naturam : ergo maxime distant et differunt.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod in Deo est potentia universaliter efficientis causae et substantiam materiae, et formas in ea. In natura autem non est potentia efficiendi nisi formam, et similiter in arte. Poten- tia autem causae formalis intelligitur duo- bus modis : est enim forma intrinseca dans esse, et existens pars ejus cui dat : et haec non est Deus. Est etiam formalis extra, et exemplar formale est ad exem- platum, ut ligneum sotular se habet ad calceum : et sic Deus est causa formalis per ideam. Potentia autem finalis est ipse : quia propter ipsum sunt, fiunt, et constant omnia, ipsum appetunt secun- dum quod possunt. Potentia autem cau- sae materialis nullo modo, sicut necessa- rro probatum est, convenit ei.
d 1.
Ad in quod objicitur, dicendum quod multa differunt quae seipsis differunt, et est instantia ad argumentum, homo et asinusdifferuntrationali et irrationali : ra- tionale autem et irrationale differunt non per differentiam quam ut partem sui claudunt in se, sed seipsis, aliter enim
oporteret in infinitum abire in differentis.
Ad aliud dicendum, quod ens increatum non abstrahitur ab ente ut simplicus a minus simplici . et hoc probatum est supra 1 : sed abstrahitur ut commune proportonis quod vere et proprie est in Deo et simplicter, in creatura autem receptum et concretum habitudnibus. Simulter ens in potentia non ponitur per ens quod est primum principum formale entis : quod patet ex hoc quod ens quod est primum in intellectu abstrahente, dividitur per potentiam, et actum. Unde etiamsi prima ratio non impediret, tamen falsum supponitur in objectione.
Ad aliud dicendum, quod materia non praesupponitur ante omne fieri, nisi fieri stricte accipiatur pro motu, vel mutatione quae est cum motu. Si autem fieri sumatur generaliter ad creari, non praesupponitur materia : illud enim fieri cum non dicat nisi nunc primo existere creatum ante quod nihil fuit de creato, non exigit subjectum : et illo fieri ducitur materia in esse. Similiter licet materia nunquam habitura sit finem, tamen posset in nihil decidere, si manus Omni potentis non contineret.
ARTICULUS II.
Utrum potentia operandi in Filio univoca sit cum potentia generandi et spurandi?
Secundo quaeritur, Utrum potentia operandi in Deo univoca sit cum poten- tia generandi et spirandi?
Videtur quod sic : quia utraque est in Deo : et quae sunt in Deo, sunt unus na- turae simplicis ergo unius rationis secun- dum naturam : ergo potentia operandi, et illa qua procedunt personae, sunt uni- voce in Deo.
<--- Page Split --->
I contra Sed contra . Potentia difiinitur per actum . et actus non sunt unus rationis . ergo nec potentiae.
solutio. Solutio. Supra determinatum est hoc, quod potentia considerata in radice potentiae quae est essentia, unus rationis est : sed considerata ut est conjunctum actui, est alterius rationis.
ARTICULUS III
secundum radicem in qua est . et sic una et eadem est potentia generandi, spurandi, et creandi . sed ad aliud est in Patre, et ad aliud in Filio est et Spiritu sancto potentia generandi et spurandi, sicut dictum est supra 3 . una autem et eadem in tribus personis. Si autem consideratur ad actum determinata, sic est alia et alia potentia . et potentia generandi et spirandi secundum rationem intelligendi est ante potentiam creandi, sicut probatum est in objectione . et per hoc patet solutio ad totum.
An un Deo prior sit potentia spurandi quam potentia operandi ?
ARTICULUS IV.
Sed tunc tertio quaeritur, Quae sit prior in Deo ?
Videtur autem, quod potentia operandi : quia illa est essentialis . et essentia secundum rationem est ante personam : ergo potentia essentialis ante potentiam personalem.
Sed contra : Anselmus dicit, quod processio personarum est causa processionis creaturarum : sicut etiam patet in illo versu : Ipse dixit, et facta sunt . ipse mandavit, et creata sunt 1 : et illo, Verbo Domini cœli firmati sunt, etc. 2. Quod exponens Augustinus, dicit : Verbum genuit in quo erat ut fieret : cum ergo causa sit ante causatum, videtur quod potentia qua procedunt personae, sit ante potentiam creandi et operandi. Idem accipitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt : ergo necesse est Verbum et potentiam processionis Verbi omnibus praesupponere.
An solus Spiritus sanctus potest tantum quantum Pater et Filius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in parte prima, ubi dicit, quod « nec plus potest Pater et Filius sinuit, quam solus Spiritus sanctus. »
Si enim solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : non ergo Pater potest tantum, quantum Pater et Filius, quod falsum est
Ad hoc dicendum, quod haec est duplex, solus Spiritus sanctus potest tantum, quantum Pater et Filius : ex eo quod dicto exclusiva, scilicet ly solus potest sistere in subjecto, et sic vera est locutio sub hoc sensu, solus Spiritus sanctus, etc., id est, ille qui solus est Spiritus sanctus, ita quod alius non est Spiritus sanctus, potest tantum, etc. Si autem sit circa subjectum in comparatione ad praedicatum, tunc excludit alias personas a paticipatione praedicat, et sic falsa est, et sic procedit objectio facta in contrarium.
Solutio. Ad hoc eodem modo solvendum est sicut immediate ante, quod potentia consideratur dupliciter, scilicet
4 Cf. Supra, Dst. VII.
<--- Page Split --->
B. Quod non potest minus Filius quam Pater.
Nihil, inquit 1, Patre minus habet ille qui dicit, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt 2 : nam si minus habet in potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia quæ habet Pater : sed ejus sunt omnia quæ habet Pater. Tantam ergo habet potestatem Filius, quantam Pater : æqualis ergo est Patri. Non enim potest qui accepit inæqualis esse ei qui dedit. Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater : ut secundum doctrinam vestram potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater omnipotentiam quam non habet Filius : et si hoc est, falsum est quod ait Filius, Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt.
C. Hoc verum fatebatur hæreticus, ex quo progrediebatur ad falsa.
Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur et nos Filium accepisse potentiam ab illo de quo natus est potens : Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit Pater potentiam Filio, sicut omnia quæ habet in substantia sua gignendo dedit ei quem genuit de substantia 3.
D. Quæstio Augustini, qua arctat hæreticum.
Sed quæritur, Utrum ei tantam quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem ? Si tantam, non solum potentem, sed etiam omnipotentem genuisse omnipotens intelligitur : si vero minorem, quomodo omnia quæ habet Pater, Filii sunt ? Si Patris omnipotentia Filii non est, non
<--- Page Split --->
omnia procul dubio quæ habet Pater, Filii sunt. At omnia quæ habet Pater, Filii sunt : omnipotentia ergo Patris etiam est Filii : non est ergo Pater potentior Filio 4.
ARTICULUS V.
An Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt in potentia æquales ?
tentiæ, personaliter habere ab alio et essentialiter, est impotentiæ : ergo habere ab alio personaliter et non essentialiter, partim erit potentiæ, et partim impotentiæ : et hoc convenit Filio, et Spiritui sancto : ergo potentiæ eorum permixtæ sunt impotentia, et ita non æque potentes Patri : ergo non sunt æquales in potentia.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, « Potens potentem potuerit generare vel gignere, et non omnipotens omnipotentem. »
Videtur enim, quod teneat ratio haeretici :
Aut enim posse gignere Filium est aliquid posse, aut non. Si non : tunc non tenet ratio Augustini contra haereticum facta, cum dicit, Aut potuit gignere æquale, et noluit : aut voluit, et non potuit : aut potuit, sed non voluit. Si voluit, et non potuit, ergo impotens fuit : si enim posse gignere non est aliquid posse, si hoc non potuit Pater, non sequitur quod impotens fuerit : sed hoc sequitur, ut dicit infra : ergo posse gignere est aliquid posse : et hoc non potest Filius : ergo Pater potest quod non potest Filius, et sic non sunt æquales in potentia.
Item, Est habere a se essentialiter, et personaliter : et est habere ab alio essentialiter, et personaliter : et duo media, scilicet habere ab alio personaliter, et non essentialiter : et habere ab alio essentialiter, et non personaliter : sed ille ultimus modus esse non potest, quoniam quæcumque essentia est ab alio, omnes personæ illius ab alio sunt : sed video, quod non habere ab alio essentialiter et personaliter, est summae po-
Item, Pater operatur per Filium, et non e converso : ergo aliquid secundum potentiam potest Pater, quod non potest Filius, nec Spiritus sanctus : ergo non sunt æquales.
Item, Nihil receptum ab aliquo est æque potens danti : sed potentia Filii et Spiritus sancti est accepta, Patris autem dans : ergo non est æque nobiliter in Filio et in Spiritu sancto sicut in Patre.
Praeterea, Propter aliquid speciale Patri attribuitur potentia, et non Filio, nec Spiritui sancto : ergo videtur, quod sibi potentia secundum aliquid plus conveniat quam aliis duobus.
Item, Ratio principii est ratio potentiæ : sed majorem rationem principii habet principium non de principio, quam principium de principio, vel quam non principium personæ, sed de utroque principio : sed principium convent Patri : ergo Patris potentia non est æqualis potentæ Filii et Spiritus sancti, et sic videtur procedere objectio hæretici.
SED CONTRA :
Genitus, nisi natura degeneret, vel deficiat generans, in omnia similia naturæ producitur cum generante : cum ergo potentia sit de præcipuis naturae, necessario in similem producitur potentiam Filius cum Patre.
Item, Quorum una est natura et
<--- Page Split --->
eadem numero, illorum est una potentia illius naturae : trium personarum est una natura et eadem numero : ergo ipsarum est potestas una vel potentia.
Item, Quæcumque ita se habent, quod omne opus eorum est indivisibiltter omnium illorum, est potentia operans una numero : ita se habent tres personæ in omni opere suo : ergo ipsarum est una potentia numero : ergo est æqualis.
Item, Detur, quod major sit Patris. CONTRA : Filii potentia est infinita et Spiritus sancti, quod patere potest in actu creandi : qui educendo aliquid de nihilo, quæ infinite distant, probatur esse infinitus : Filius autem creat et Spiritus sanctus : sed infinito nihil est majus : ergo Patris potentia non est major potentia Filiu : et datum fuit, quod esset major.
SOLUTIO. Dicendum, quod tres personæ omnino æquales sunt in potentia.
Et dicendum, quod posse generare Filium aliquid est posse, et est ad aliquod posse, sicut supra explanatum est 1. Si enim potentia sumatur per comparatonem ad id in quo radicatur, tunc est aliquid posse, et est una in tribus personus, licet non ad idem in omnibus tribus. Si autem sumatur secundum conjunctionem ad actum, tunc non est aliquod posse, sed ad aliquid posse, et sic inest tantum Patri. Hæreticus autem negavit hoc inesse Filio secundum utrumque modum simul : et ideo procedit ratio Augustini, quod hoc esset impotentie, scilicet non habere naturam fecundam quæ est in Patre. quia sic est aliquid posse.
alio personaliter, non essentialiter non est medium inter illa extrema : quia extrema illa sine proportione distant, et ideo medium non habent : sed potius habere ab alio personaliter et non essentialter, dicit auctoritatem principii in uno, et subauctoritatem in alio, et æqualitatem in habito vel eo quod habetur ab ambobus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater operatur per Filium, præpostio non notat causam instrumentalem, sed tantum auctoritatem in Patre secundum rationem originis, et ideo sunt in opere æquales.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio vera est in recipientibus in diversitate naturae, sicut corpus a spirituali natura, et elementum a cœlo, et hujusmodi. In his autem quæ sunt agentia univoce et secundum eamdem naturam, etiam in creaturis falsa est, nisi intelligatur quod quoad hoc non est æque nobile : quia receptum ut est receptum est in potentia, et ipostea fit in actu, et tunc falsa est in Deo, quia Filius non est accipiens in potentia, et postea mutatus ad actum.
Ad aliud dicendum, quod potentia attribuitur Patri propter principii rationem, quæ est in ipso totius divinitatis : principium autem de se ponit potentiam : hujusmodi autem ratio principii non facit Patrem potentiorem, sed auctorem, ut saepus dictum est.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio principi, licet approprietur ei potentia, non tamen proprie dicit potentiam, sed originis proprietatem : et ideo non tollit æqualitatem in potentia a Filio et Spiritu sancto.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod habere ab
1 Cf. Supra, Dist VII.
<--- Page Split --->
E. Aliter probat Filium æqualem Patri.
Item, alio modo probat Filium æqualem Patri contra Maximinum 1, ita dicens : Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem seipso, in quo et Patri derogas : qui si filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere æqualem. Si dicis quia non voluit, eum invidum esse dixisti. Si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris ? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater æqualem sibi gignere Filium, aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus : si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est : Patri ergo Filius verus æqualis est. Genuit ergo Pater sibi æqualem Filium, et ab utroque procedit utrique æqualis Spiritus sanctus. Si enim formam suam (ut ait Augustinus contra eumdem 2) Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem, cogimini Patrem invidum dicere. Plenum ergo Deum, et æqualem sibi genuit Filium.
F. Per simile ostendit, quod non minorem Pater Filium genuit.
Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat, inquiens : Homo pater si potuisset, æqualem filium genuisset. Quis ergo audeat dicere quod hoc Omnipotens non potuit ? Addo etiam, si posset homo, majorem melioremque seipso gigneret filium. Sed majus vel melius Deo quidquam esse non potest. Deus ergo cur non æqualem (ut ais) Filium genuit : cui nec anni necessarii fuerunt, per quos adimpleretur æqualitas, nec omnipotentia defuit ? An forte noluit : ergo (quod absit) invidit. Sed non invidit : æqualem ergo genuit Filium. Credamus ergo Filium ei esse æqualem.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
Utrum Deus voluit, sed non potuit : aut potuit, sed non voluit creaturas facere meliores ?
Deinde quæritur de processu Augustini quem ponit, ibi, E, « Aut non potuit, etc. »
Videtur enim instantia esse : quia aut voluit, et potuit me meliorem facere : aut voluit, sed non potuit : aut potuit, et non voluit. Si primo modo : ergo ego optimus factus sum, et eadem est ratio de qualibet creatura. Si voluit, sed non potuit : ergo impotens. Si potuit, et non voluit : ergo invidus fuit.
SOLUTIO . Dicendumquodinferiorna - turaequariDeononpotest , etestopusvoluntatisejus , etnonnaturæ : genera - tioautemetprocessiosuntineademessentia : etideoæqualitatemparticiparepossuntFiliusetSpiritussanctus : undeinillanaturasequitur , etnonininfe - riori .
Si autem obiicias, quod secundum hoc ad minus omnes creaturas debuit facere in optimo in ea nobilitate cujus perceptibiles erant. Dicendum quod non sequitur: quia inferior natura respicit suum principium quod est voluntas et sapientia ordinans: et ideo exit in gradibus competentibus decori universi: superior autem natura huic non subjacet, et ideo necesse est, quod emanationes ejus sint secundum æquales personas.
G. Opinionem hæretici ponit, ut destruat.
Sed forte dicis : Eo ipso Pater est major Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen æqualem. Ad quod cito respondebo : imo ideo non est Pater major Filio, quia æqualem sibi genuit. Originis enim quæstio ista est, Quis de quo sit? æqualitatis autem, Qualis aut quantus sit : quod est dicere, Ad originem pertinet quæstio qua quæritur, Quis de quo sit: ad æqualitatem vcro illa qua quæritur, Qualis aut quantus quis sit? Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inæqualitas substantiæ, sed ordo naturæ, non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero. Non ergo secundum hoc quod Pater genuit, et Filius genitus est, vel Spiritus sanctus ab utroque procedit, æqualitas vel inæqualitas ibi existit: quia non secundum hoc alia persona alii æqualis vel inæqualis dicitur 1.
Ecce æqualitas Trinitatis, et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est in superioribus : qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia excellat.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
est ibi aggregatio sine ordine, aut cum ordine. Si sine ordine : ergo est ibi aggregatio confusa, quod inconveniens est. Si autem cum ordine : ergo est ibi prior et posterior persona : ergo prius et posterius.
An in divinis sit ordo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo G, « Æqualitatis autem, Qualis et quantus sit, etc. »
Hoc enim non videtur: quia qualis potius dicit similitudinem, quam æqualitatem : quia sicut in præcedenti distinctione habitum est, unum in qualitate facit similitudinem.
Solutio.
Ad hoc dicendum, quod in Deo non est nisi quantitas virtutis, et illa bene radicatur in eo quod secundum modum significandi dicit qualitatem : dicit enim Augustinus, quod in his quæ non mole, sed virtute magna sunt, idem est majus esse quod est melius esse.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inæqualitas substantiae, sed ordo naturae, etc. »
Videtur enim ex hoc quod ordo sit in divinis 1 : quod etiam ratione probari potest :
- Item, Supra saepe habuimus, quod Spiritus sanctus est tertia in Trinitate persona : non autem dicitur de Patre, quod sit tertia, vel secunda persona, sed prima : ergo est ibi primus, secundus, tertius : sed ista nomina ordinabilia sunt : ergo est ibi ordo secundum prius et posterius.
SED CONTRA : Si est ibi prius et posteSed contra rius, hoc erit secundum aliquem modum prioris. Constat autem, quod prius tempore vel duratione non est in divinis personis, nec prius dignitate : ergo est ibi prius causa. vel intellectu : prius autem natural intelligentia, simplicius est quam quod posterius est : ergo Pater esset jam simplicior Filio, et Filius aliquid adderet Patri, quod falsum est, et hæresis. Si autem esset ibi prius natura, eodem modo quo prius natura est prius causa : tunc sequitur cum causatum sit majoris concretionis vel compositionis quam causa vel posterius ipsa, quod esset Filius compositior Patre vel posterior in esse, quod totum absurdum est : ergo non est in divinis prius et posterius : ergo nec ordo, cum omnis ordo dicat prius et posterius.
Causa enim ordine naturae est ante causatum : dicit autem Chrysostomus super epistolam ad Hebræos, et Damascenus 2, quod Pater est causa Filii : ergo ordine intelligentiae et naturae est ante Filium.
Item, Secundum rationem intelligendi principium non de principio, est ante principium de principio : ergo videtur, quod in divinis sit prius et posterius secundum intellectum.
Item, Cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae : aut
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quid dicat ly ordo naturae ? Utrum personam, vel substantiam, vel notionem ? Si personam, tunc diceret aliquam personam, et tunc idem esset ordo naturae quod ordo personæ, quod non est verum, quia non verificatur de aliqua persona in speciali. Si dicit substantiam, tunc idem esset ordo naturae quod ordo substantiæ, quod iterum non est verum, quia in substantia nullus est ordo, nec ipsa ordinatur. Si autem dicit notionem, tunc aliquam di-
<--- Page Split --->
ceret, et hoc iterum inconveniens est, sicut patet discurrenti per singulas notiones. Si dicas, quod ly ordo non dicit ordinem ex parte ordinatorum, sed dicit rationem ordinis. CONTRA : Ratio ordinis sumitur ex ratione prioris et posterioris: et non est in divinis ratio prioris et posterioris, ut probatum est : ergo non est ibi ratio ordinis. Si autem dicas, quod ly ordo dicit ordinata ipsa, et ly natura dicit id in quo attenditur ratio ordinis : hoc iterum non videtur, quia in natura unum et non ordinatae sunt personae divinae : ergo videtur, quod impropriissime locutus sit Augustinus.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod in duvinis est ordo aliquo modo, non prius et posterius, sicut hoc supponitur in Littera : et ordo non est ordo simpliciter, sed ordo secundum quid. Cum enim ordo de se dicat duo, scilicet distinctionem, et prius et posterius, hic abstrahitur ab altero, scilicet a priori et posteriori, et remanet sibi distinctio tantum. Cum autem additur, naturae: cum natura sit, ut dicit Philosophus, ex quo pullulat pullulans, intelligitur alter distinctorum esse ex altero, et non alter prior altero. Unde dico, quod ly ordo naturae quasi in vi unius termini sunt sumenda . ut ex primo habeatur distunctio, ex secundo autem ratio exstendi alterum ex altero.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod m divinis non est causa : quia causa est ad cujus esse sequitur aliud : unde causa et causatum ponunt prus et posterius . sed Graeci utuntur hoc nomine, causa, pro eo quod nos utmur principio, quod dici minus quam causa.
Ad aliud dicendum, quod principium non de principio, non est ante principium de principio, sed simul, ut supra probatum est 1 : quia in principio non de principio intelligitur principium de principio : nec umquam etiam per intellectum praecedit. Et quae contra objici possunt, in distinctione IX supra sunt soluta et objec ta.
Ad aliud dicendum, quod non est in divinis pluralitas confusa : quia est ibi ordo naturae, et non ordo simpliciter : et ideo nec est ibi confusio, nec prius nec posterius.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia ordinante personas, unam pronuntiat prius, et aliam posterius, et hoc contingit propter defectum nostri materialis intellectus : et Ecclesia refert ordinem pronuntiationis ad ordinem naturae, et non ad prius et posterius secundum ordinem simpliciter.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod ly ordo naturae supponit essentiam non secundum quod essentia, sed secundum quod natura, hoc est, secundum quod virtute ejus est potentia processionis unius personae de alia : licet enim essentia non generet, tamen Pater generat virtute essentiae ut est natura. Dicit ergo essentiam in persona non simpliciter, sed ut est natura praedicto modo accepta : et ideo non est idem ordo naturae et ordo substantiae vel essentiae propter diversum modum significandi.
Et per hoc etiam patet soluto omnium quae circa hoc objecta sunt.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XXI.
Qualiter dictiones exclusivae capiantur in divinis ?
A. Quæritur, quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, cum sint inseparabiles?
Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis. Dictum est enim supra, quod tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantum simul illi tres : et quod duæ vel tre spersonæ simul non sunt majus aliquid, quam una persona sola. Ideo quærit Augustinus in libro VI de Trinitate, Quomodo hæc sane dici possint, cum nec Pater sit solus, nec Filius, nec Spiritus sanctus : sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus sanctus cum utroque. Inseparabiles enim sunt hæ tres personæ 1. Ad quod ita respondet Augustinus in eodem : Solum Deum Patrem dicimus, non quia separatur a Filio vel a Spiritu sancto : sed hoc dicentes significamus, quia illi simul cum eo non sunt Pater. Solus enim Pater, Pater est : quod non dicitur quia ipse sit solus, id est, sine Filio vel Spiritu sancto, sed per hoc Filius vel Spiritus sanctus a paternitatis consortio excluduntur. Ita et cum dicitur, solus Filius Filius est, vel solus Spiritus sanctus est Spiritus sanctus, non dividitur Filius a Patre, vel Spiritus sanctus ab utroque, sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus sanctus, et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius. Cum ergo dicitur, Tantus est solus Pater quantum simul illi tres, per hoc quod dicitur solus, non separatur Pater ab aliis : sed hic est sensus, Solus Pater, id est, Pater qui ita Pater est, quod nec Filius nec Spiritus sanctus, tantus est, etc. Similiter intellige cum dicitur, Solus est Filius, vel solus est Spiritus sanctus. Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem, quia non nisi ipse ibi Pater est : et solus Filius, quia non nisi ipse ibi Filius est : et solus Spiritus, quia non nisi ipse ibi Spiritus sanctus est.
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod non :
- Supra enim 1, in verbis Hilarii dicitur quod solitarius non est nobis Deus confitendus : ergo solitudo non convenit divinis : cum ergo dictiones exclusivae implicent solitudinem circa ea quibus adjunguntur, videtur quod dictiones illae non competant divinis.
« Hic oritur quaestio trahens originem ex prædictis, etc. »
Hic incipit pars illa quae occasionatur ex præcedenti : cum enim habitum sit quod in communitate essentiae tres personae distinctae sunt, videtur non posse multiplicari solitudo circa aliquam illarum : et ideo in hac parte quaeritur, Qualiter dictiones exclusivae ponantur circa subjectum vel prædicatum in divinis, sive circa personas, sive etiam circa terminos essentiales ?
Et dividitur ista distinctio in tres partes : in quarum prima Magister tangit, qualiter dictiones exclusivae adjunguntur propositioni ex utraque parte habent terminos personales, ut cum dicitur, solus Pater est Pater. In secunda autem tangit, qualiter adjunguntur propositionibus ex altera parte habentibus terminos personales, ex altera autem terminos essentiales, ut solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Trintas est solus Deus : et haec incipit ibi, B, « Post haec quaeritur, Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, etc. » In tertia autem objicit contra determinata, et solvit, ibi, C, « Sed iterum quaeritur quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, etc. »
ARTICULUS I.
An dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?
Incidit autem hic quaestio ante Litteram, Utrum dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?
Item, Supra 2, in Ambrosii verbis dicitur, quod Pater per intellectum semper est in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque : si ergo dictio excludens Filium a Patre, apponatur alicui personarum, erit implicatio falsi, et sic locutio falsa : hoc autem facit dictico exclusiva : ergo videtur quod in divinis dictiones illae non conipetant.
Item, Dictio exclusiva alicui adjuncta excludit alia quæ non sunt illud : omnus autem exclusio est respectu alicujus quod participatur ab illo circa quod notatur exclusio : nihil autem habet Pater quod non habet Filius et Spiritus sanctus : ergo videtur, quod numquam possit dictio notans exclusionem poni circa aliquam personarum in divinis.
Item, In Littera dicit Augustinus, quod haec est vera, « solus Pater est Pater, » et quod non notatur solitudo circa Patrem, sed alii a consortio paternitatis excluduntur. Quæratur ergo, Utrum similiter possit dici, Pater est solus Pater? Et videtur, quod sic : quia expositivæ ejus sunt veræ, scilicet Pater est Pater, et non alius quam Pater est Pater . ergo Pater est solus Pater. CONTRA : Pater est solus Pater : ergo Pater est Pater solus : ergo non est cum Filio et Spiritu sancto, quod falsum est.
Item, Hæc non est vera, non solus Pater est Pater. Probatio. Pater est Pater cum Filo existens et cum Spiritu sancto : ergo non solus Pater est Pater : ergo ejus contradictoria est falsa, hæc scilicet, solus Pater est Pater : quam tamen in Littera concedit Augustinus.
Item. Quæritur juxta hoc, Utrum
<--- Page Split --->
hæc sit vera, Pater est Pater? Videtur, quod sic : quia Pater est Pater, et non est aliud a Patre, essentia enim non est aliud a Patre : ergo Pater est tantum Pater.
Sed contra. Sed contra : Dicit Augustinus, quod esse Patrem non est esse Deum : ergo Pater non est Deus, quod falsum est : ergo et hæc, Pater est tantum Pater. Et eadem objectio est de hac, Filius est tantum Filius : et de hac, Spiritus sanctus est tantum Spiritus sanctus.
Solutio. Dicendum, quod secundum quod innuit Augustinus hic et Magister, dictio exclusiva potest poni circa divina, et præcipue in subjecto, et circa nomen personæ quod est quasi singulare in divinis, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : cum enim secundum Aristoteles, idem est solus quod est non cum alio : ly non cum alio dicit privationem associationis : et ideo proprie non convenit termino in sua suppositione et significatione importante associationem sicut facit omnis terminus communis, ut homo, asinus, et hujusmodi : unde non proprie dicitur, solus asinus, vel solus homo. nisi prius adjungatur termino communi qui debet esse subjectum hujus dictionis, solus, quod trahat ipsum ab associatione communitatis quam importat, ut dicatur, unus solus homo : sed dictioni singulari proprie adjungitur, ut cum dicitur, solus Plato, vel solus Pater : quamdam enim similitudinem cum propriis in divinis habent nomina determinatarum personarum : et ideo potest adjungi dictio exclusiva ut dicatur, solus Pater vel solus Filius. Sed tunc quantum pertinet ad præcedens capitulum, si sequatur prædicatum personale ut dicatur, solus Pater est Pater, dicendum quod locutio est triplex : et in duobus sensibus est vera, et in tertio est falsa. Hæc enim dictio, solus, cum sit adjectivum potest facere simpliciter implicationem suæ formæ circa subjectum quod est suum subjectum : et tunc notabit solitudinem
circa subjectum, et sic falsa est locutio, ut probatum est per verba Hilarii : quia Pater nec solitarius est, nec singularis est confitendus. Potest etiam dictio exclusiva sistere in subjecto, et privare associatioñem respectu formæ in subjecto : et tunc sensus est, solus Pater est Pater, id est, ille qui est Pater ita quod alus cum eo non est Pater, est Pater. Vel potest apponi subjecto in comparatione ad prædicatum, scilicet ut excludat alios a participatione prædicati : et quia prædicatum et forma subjecti idem sunt in locutione in qua idem de se prædicatur, erit ista locutio in utroque sensu vera : sed secundus sensus est quem Augustinus ponit in Littera : et per istam distinctionem jam fere patet solutio ad totum quod objectum est.
Dicendum enim ad primum, quod Hilarius accipit dictionem exclusivam secundum quod notat implicationem solitudinis, et sic non accipit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod licet unum relativorum intelligatur in alio : non tamen sic intelligitur in ipso, quod participet eamdem formam relationis cum ipso ut ad quod determinatur : duo enim sunt in relativis : unum gratia relationis, et alterum gratia oppositionis : gratia relationis unum intelligitur in alio, gratia oppositionis unum excluditur a forma alterius : et ideo dictio exclusiva non excludens primum, sed notans secundum, scilicet quod cum alio participet formam, bene potest poni in divinis, et non notabit solitudinem.
Ad aliud dicendum, quod participatio in divinis large accipitur, scilicet pro habere aliquid quocumque modo, et sic aliquid participat una persona quod non participat alia : quia habet suam proprietatem qua Pater est Pater, et Filius filiationem.
Ad aliud dicendum, quod hæc concedi potest sicut et prima, Pater est solus Pater, hoc est, sub eadem distinctione, et tunc non valet : ergo Pater est Pater solus : quia quando dictio exclusiva se-
<--- Page Split --->
quitur suum subjectum vel prædicatur de ipso, potest notare solitudinem prædicatam de illo : et quia in prædicato gratia fornæ magis venit, inclinatur ad illum sensum, ut cum dicitur, hono currit solus, vel Socrates currit solus, notatur quod currit solitarius etiamsi alii currant : unde cum Pater non sit solitarius, non est dicendum quod Pater sit Pater solus : sicut non dicimus, Pater est Pater solitarius, vel singularis.
solute vera, Pater est tantum Pater : si enim aliquid cum dictione exclusiva prædicatur de aliquo subjecto, non excluduntur ab eo ea quae in illo prædicato éssentialiter significantur, ut cum dictur, Socrates est tantum homo, non sequitur : ergo non est animal : sed sequitur, quod ipse nihil aliud est quam homo. Ita hic non sequitur, Pater est tantum Pater, ergo non est Deus, vel essentia divina.
Ad aliud dicendum, quod haec, Non solus Pater est Pater, non est vera nisi in illo sensu in quo ly solus notat implicationem solitudinis circa Patrem, et in hoc sensu ejus contradictoria est supra negata.
Ad aliud dicendum, quod haec est ab-
Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod Augustinus loquitur de ratione nominis, et non de ratione rei : sic enim verum est, quod non sapiens est eo quo bonus est : et tamen secundum rem idem sunt sapientia et bonitas in Deo.
Ad obje
B. Utrum possit dici, solus Pater est Deus, solus Filius est Deus, vel solus Spiritus sanctus est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Filius est solus Deus, vel Spiritus sanctus est solus Deus?
Post haec quaeritur, Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, vel solus Filius est Filius ista possit dici, solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus, ita et de Spiritu sancto : aut Pater est solus Deus, Filius est solus Deus? Ad quod dicimus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur, et est unus Deus : et haec Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, sicut solus sapiens, solus potens. Sed non videtur debere dici a nobis, ver bis nostris utentibus, nisi ubi sermo auctoritatis occurrit, solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, ita de Filio et de Spiritu sancto dicimus. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate ait : Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, consideranda est illa sententia qua dicitur, Non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum 1. Ecce habes, quia non solus Pater dicendus est esse verus Deus. Item, in eodem : Si quis interrogat, Utrum Pater solus sit Deus ? quomodo respondebimus non esse, nisi forte dicamus ita esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum. Esse autem
<--- Page Split --->
solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ecce et hic habes, quia Pater non debet dici solus Deus : atque hoc ' solum in parte subjecti tantum accipere quidam volunt : in parte vero praedicati si sit, concedunt quod Pater est solus Deus. Sed ex verbis Augustini videtur ostendi, quod proprie solus Deus dici debeat tota Trinitas. Et haec Trinitas (ut ait Augustinus contra Maximinum) intelligitur cum Apostolus dicit, Beatus et solus potens 2. Et ibi, Soli sapienti Deo 3. Et ibi, Regi... invisibili, soli Deo 4. Non enim de solo Patre haec accipienda sunt, ut contendebat Maximinus, et alii haeretici, sed de Trinitate. Sicut et illud, Solus habet immortalitatem 5 : quia secundum rectam fidem, ipsa Trinitas est unus solus Deus, beatus, potens, sapiens, invisibilis. Unde Augustinus in eodem : Cum unus Deus sit Trinitas, haec sit nobis solutio quaestiuois, ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus.
C. Quomodo dicitur Trinitas solus Deus, cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis ?
Sed iterum quaeritur, Quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, cum sit cum spiritibus et animabus sanctis ? Ad quod respondet Augustinus in libro VI de Trinitate, ita dicens : Trinitatem dicimus Deum solum, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis : sed solum dicimus, quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est. Non enim illi cum illa Deus sint, vel aliqua alia : sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia Deus est ».
ARTICULUS II.
An ista sit vera, quod solus Pater est Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, « Post haec quaeritur, Utrum sicut dici-
tur, etc. » Hic enim Magister negat hanc, solus Pater est Deus.
Videtur autem, quod sit vera : ejus enim expositivae videntur verae, scilicet Pater est Deus, et qui non est alius quam Pater est Deus : ergo solus Pater est Deus.
Item, Si haec est falsa, solus Pater est Deus : ergo ejus contradictoria erit vera, scilicet non solus Pater est Deus :
<--- Page Split --->
ergo plures Patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : quia si illa est vera, non solus Pater est Deus, gratia alterius illarum verificatur, scilicet quia aut plures patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : negatio enim non potest respicere prædicatum removendo à subjecto, nisi gratia implicationis, vel gratia prædicati.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod haec, solus Pater est Deus, est duplex, scilicet ex eo, quod negatio potest sistere in subjecto, vel in comparatione ad prædicatum. Si feratur ad subjectum in comparatione ad prædicatum, falsa est locutio : quia sic excludit alias personas a participatione prædicati. Si autem sistat in subjecto absolute, adhuc est duplex scilicet ex eo quod potest notare implicationem solitudinis circa Patrem, et sic iterum falsa est : vel potest notare exclusionem aliarum personarum a participatione formæ subjecti, et sic vera est, et hoc modo probatur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
An ista sit vera, Pater est solus Deus, et ista, Pater est unus solus Deus ?
ergo idem est, Pater est solus Deus, quod Pater est solitarius Deus : haec autem est falsa, ut supra determinavit Hilarius : ergo et haec est falsa, Pater est solus Deus.
Item, Dictio exclusiva, solus, dicitur differre ab hac dictione tantum, quae etiam notat exclusionem in duobus, scilicet quod tantum potest adjungi termino communi, solus autem singulari : et quod tantum notat adæquationem prædicati cum subjecto, solus autem privationem associationis : ergo videtur, quod non possit haec recipi, Pater est solus Deus, nisi ly solus tantum valeat quantum solum adverbialiter sumptum, ut sit sensus, Pater est solus Deus, id est, solum Deus, hoc est, tantum Deus : sed haec est vera, Pater est tantum Deus : ergo et haec, Pater est solus Deus : et tamen Magister negat eam in Littera.
Præterea, Magister in Littera videtur dicere, quod dictio exclusiva sit adjectivum prædicati, et exponit per modum illum quo est adjectivum subjecti sic, Pater est solus Deus, et non alius a Patre est Deus : sic enim patet, quod exclusio notatur fieri circa subjectum in comparatione ad prædicatum : ergo male exponit : quia Augustinus intendit, quod cadat in subjecto, ut patet in expositione, et ipse dicit quod in prædicato.
Deinde quæritur de ista quam ponit, ibidem, B, « Pater est solus Deus, etc. »
Et dicit in Littera, quod si solus sit in parte prædicati, quidam concedunt, quod Pater est solus Deus.
Hoc videtur inconveniens :
Cum enim ly solus dicat associationis privationem, non videtur proprie poni circa terminum communem : ergo nihil est dictu, Pater est solus Deus : sicut nihil est dictu, Socrates est solus homo.
Item, Si ly solus sit in prædicato, erit adjectivum hujus termini, Deus, et sic notabit similitudinem circa ipsum :
Ulterius quæritur de hac, Pater est unus solus Deus, utrum ly Deus teneatur essentialiter, vel personaliter ? Si essentialiter, tunc est sensus, unus solus Deus est qui est Pater : contra hoc quod dicit Hilarius, quod nobis solitarius Deus non est confitendus. Si autem personalter : tunc sensus est, una sola persona est quæ est Pater : et hoc quoque falsum est, quia plures personæ sunt.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Pater est solus Deus, locutio est duplex ex eo quod ly solus potest esse adjectum subjecti : et tunc distinguendum
<--- Page Split --->
est, sicut ante immediate dictum est. Si autem sit adjectum prædicati : tunc absque dubio improprie et fere incongru re ponitur, eo quod adjungitur termino qui est locutio communis in divinis. Potest tamen dici propter Magistrum, quod potest teneri adverbialiter, et sic est vera : vel nonuinaliter, et tunc notabit solitudinem circa Deum, et tunc est falsa : licet enim confiteamur unum Deum, non tamen dicimus solum Deum : et licet dicamus unum solum Deum, non tamen dicimus solum Deum esse : et hujus ratio patet ex prædictis.
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod Magister accipit solus loco hujus dictionis tantum.
Ad 2. AD ALUD patet solutio per prædicta.
Ad 3. AD SEQUENS dicendum quod non proprie ponitur : sed, ut dictum est, adverbialiter.
Ad quod. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod hæc est vera, Pater est unus solus Deus : et ly Deus tenetur essentialiter. Nec sequitur ex hoc : ergo solitarius est Deus : licet enim sit unus solus Deus, non tamen sequitur, quod sit solus Deus absolute : quia ly unus notat distinctionem circa formam Dei, et dictio exclusiva adveniens excludit plura a participatione illius formæ, quibus pluribus vel multis opponitur unitas importata per ly unus : cum autem dicitur solus absolute, notaretur solitudo : quia aliter congrue non adderetur ei ly solus, ut dictum est.
Ad 4. Ad id quod objicitur de expositione Magistri, dicendum quod in veritate Augustinus intendit, quod cadat in subjecto : sed Magister accipit sensum secundum ordinem verborum, et non secundum intentionem Augustini.
ARTICULUS IV.
An ista sit vera, Trinitas est solus Deus ?
Deinde quæritur de hac quam ibidem ponit, B, « Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, etc. »
Hæc enim videtur omnino falsa, vel incongrua : quia cum ly solus non possit esse adjectivum termini communis in prædicato positi, nec subjecti, quia non convenit cum subjecto in genere : videtur nihil esse dictu, Trinitas est solus Deus.
Si forte dicas, quod ly Deus non est omnino communis terminus sicut homo, eo quod non est communicabilis in divinitate essentiae : hoc nihil est : quia habet communitatem suppositorum : ly solus autem per rationem exclusionis quam importat, dicit privationem associationis in suppositis : et ita incongrue videtur ei addi.
Ad hoc dici potest, vel quod hæc dictio, solus, adverbialiter ponitur pro solum, vel tantum : vel quod refertur ad subjectum, non gratia generis, sed gratia contenti : sed hoc nihil esse videtur, cum supposita sint plura, et ly solus sit singularis numeri : et ideo stat ibi pro tantum.
Sed contra hanc solutionem objicitur sic, quod secundum hoc est hæc vera, Trinitas est tantum Deus. Quæro ergo, Utrum etiam hæc sit vera a conversa simplici, tantum Deus est Trinitas, vel solus Deus est Trinitas ? Videtur quod sic : quia Deus est Trinitas, et nihil quod non sit Deus est Trinitas : ergo solus Deus est Trinitas, vel tantum Deus est Trinitas.
Sed contra : Solus Deus est Trinitas : Sed contra. ergo Pater est Trinitas, et Filius est, etc., quia possum descendere in Deo. Etsi
<--- Page Split --->
dicas, quod immobilitatur per dictionem exclusivam : tunc sumo eandem sic, Deus est tantum Trinitas : ergo Pater est tantum Trinitas.
Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est tantum Trinitas, vera est locutio : cum autem dicitur, solus Deus est Trinitas, ut ly solus ponatur pro ly tantum, iterum vera est, quia immobils est suppositio, et excludit a participatione prædicati ea quæ habent oppositionem vel alietatem ad formam subjecti : unde non excludit personas. Cum autem dictur, Deus est tantum Trinitas, potest locutio esse duplex, scilicet quod ly tantum notet adæquationem prædicati ad subjectum cum privatione excessus :
et ratione adæquationis quæ respicit subjectum gratia suæ formæ non potest fieri descensus in subjecto, ut dicatur, ergo Pater est tantum Trinitas. Vel potest secundum intellectum ly tantum facere exclusionem essentialem respectu aliorum quæ habent essentialem oppositionem ad prædicatum : et in hoc sensu est vera. Vel potest notare exclusionem respectu formæ prædicati : et sic falsa est locutio: quia tunc sequitur, Deus est tantum Trinitas : ergo Deus non est Pater, nec Filius : quia cum significatio istius nominis, Trinitas, sit quasi collectiva, excludet tunc personas singulares a subjecto per prædicationem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Etsi de Patre solo prædica dicerentur, non tamen excluderetur Filius et Spiritus sanctus.
Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo Patre prædicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius, vel Spiritus sanctus : quia hi tres unum sunt 1 : sicut in Apocalypsi de Filio legitur, quod habet nomen scriptum quod nemo scit nisi ipse 2 : non enim inde separatur Pater vel Spiritus sanctus. Et cum dicitur, Nemo novit Patrem nisi Filius 3, non inde separatur Pater vel Spiritus sanctus, quia inseparabiles sunt. Aliquando etiam nominantur Pater et Filius, et tacetur Spiritus sanctus : ut Veritas ad Patrem loquens ait : Ut cognoscant te,... et quem misisti, Jesum Christum 4, esse unum verum Deum. Cur ergo (inquit Augustinus 5) tacuit de Spiritu sancto ? quia consequens est ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhærens intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur : uno ergo istorum nominato, etiam reliqui intelliguntur, quod in pluribus Scripturæ locis occurrit.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
An dictio exclusiva addita Patri excludat Filium, etc.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, « Verumtamen, ut ait Augustinus, etc. »
Hoc enim non videtur : cum enim Pater habeat alietatem ad Filium, videtur si ad Patrem dictio exclusiva ponatur, quod excludat Filium.
SED CONTRA : Magis sunt unum et idem Pater et Filius, quam Socrates et pes Socratis : cum autem dico, solus Socrates inest domo, non excluditur pes Socratis : ergo a simili propter majorem identitatem, cum dicitur, solus Pater est sapiens, non excluditur Filius.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnes tales sunt duplices eadem distinctione quam supra diximus, scilicet quod dicrio exclusiva potest notare implicationem suae formae circa subjectum, vel addi ei notando privationem associationis : et hoc dupliciter, scilicet in comparatione ad formam subjecti, vel in participatione prædicati : et primo et ultimo sensu, falsa est locutio, in medio autem vera.
ly solus potest poni pro tantum, et tunc dicunt eam esse veram : vel ex eo quod potest notare adæquationem prædicati ad subjectum, et sic dicunt eam esse falsam : quia licet Pater sit Deus, non tamen ita est Deus, quin Deus etiam aliis conveniat : et ita videtur velle Magister in Littera, et in hoc sensu ly solus quasi venit per tantum, ita quod notet adæquationem : sed ille sensus improprius est valde. Et hoc est quod dicunt Sophistæ aliis verbis, quod dictio exclusiva posita in prædicato potest excludere a participatione formæ prædicati, vel a participatione subjecti : ut cum dicitur, iste solus currit, vel currit solus. Si autem excludat a participatione prædicati, sensus est, quod iste currit et nullus alius. Si autem a comparitipatione subjecti, sensus est, quod etsi currant, tamen nullus in eodem loco secum participat cursum : et quoad hunc sensum dictio exclusiva proprie sequitur terminum, a cujus participatione notat exclusionem : ut cum dicitur, solus abbas comedit, alius sensus est quam cum dü- citur, abbas comedit solus : et sic intendt Magister, quod ultimo modo accipiatur, ut sit sensus, Pater est solus Deus, vel est Deus solus : quia sic falsa est : et tamen vere et subtiliter considerando in omni sensu dictio exclusiva retorquetur ad subjectum, nisi ponatur pro tantum.
Ad ARGUMENTUM ergo quod factum est, quod non excluditur persona alia per dictionem exclusivam : dicendum, quod licet major identitas et minor diversitas sit inter Patrem et Filium, quam inter totum et partem : tamen illa distinctio quæ est inter Patrem et Filium, ponit alietatem personarum, gratia cujus potest esse exclusio : sed illa quæ est inter totum et partem non : et ideo ibi exclusio non fit partis a toto.
Et nota, quod quidam distinguunt hanc, Pater est solus Deus, ex eo quod
ARTICULUS VI.
An usta sut vera, Nemo novit Patrem nisi Filius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nemo novit Patrem, nisi Filius, etc. » Aut enim ly nisi excipit a ly nemo scundum quod pro creaturis sumitur, et sic nihil est quod dicit : aut secundum quod stat pro increato, et sic
<--- Page Split --->
iterum nihil dicit, quia ab uno non est exceptio.
Solutio. Et ad hoc dicendum, quod excipit ab eo secundum quod communiter stat pro utroque : et sic non excipitur Spiritus sanctus, eo quod eadem ratione prædi-
catum participat qua Filius : et hoc est quod intendit dicere in Littera : propter unitatem enim notitiae in tribus non potest supponi unus ad participandum essentiale prædicatum, nisi supponatur et alius, cum una sit essentia eorum.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XXII.
De nominum differentia quibus utimur loquentes de Deo.
A. De Trinitate et unitate secundum quod credita et intellecta rationabiliter et Catholice exprimitur.
Post prædicta nobis disserendum videtur de nominum diversitate, quibus loquentes de unitate ac Trinitate ineffabili utimur. Deinde demonstrandum est, quibus modis de ea aliquid dicatur. Illud ergo præcipue teneamus, quædam esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia, ut ait Augustinus in libro IX de Trinitate, quæ de singulis tantum dicuntur personis. Quædam vero unitatem essentiae significantia sunt, quæ et de singulis sigillatim, et de omnibus communiter dicuntur. Alia vero sunt quæ translative ac per similitudinem de Deo dicuntur. Unde Ambrosius in libro II de Trinitate ait : Quo purius niteat fides, tripartita videtur derivanda distinctio. Sunt enim nomina quædam, quæ evidenter proprietatem personamque deitatis ostendunt : et sunt quædam, quæ perspicuam divinæ majestatis exprimunt veritatem : alia vero sunt quæ translative et per similitudinem de Deo dicuntur. Proprietatis itaque indicia sunt, generatio, Filius, Verbum, et hujusmodi. Unitatis vero æternæ, sapientia, virtus, et veritas, et hujusmodi. Similitudinis vero, splendor, character, speculum, et hujusmodi.
DIVISIO TEXTUS.
Post prædicta nobis disserendum videtur, etc. »
Hic incipit pars illa quæ est de nominum diversitate quæ tota inducitur ad hoc ut accipiatur hoc nomen, persona, de quo maxime tractare intendit.
Unde ista pars dividitur in duas : in quarum prima agit de nominum divisione. In secunda autem de hoc nomine, persona, de quo intendit principaliter : quæ incipit distinctione XXIII, ibi, A, « Prædictis adjiciendum est, cum omnia nomina, etc. »
Distinctio ista dividitur in tres partes : in quarum prima ponit duplicem vel triplicem divisionem. In secunda autem ponit regulas sive principia quædam de
<--- Page Split --->
modo prædicationis illorum nominum, quæ per divisionem sunt accepta, ibi, E, « Sciendum est ergo, quod illa quæ proprie, etc. » In tertia ponit probationem, quod ea quæ videntur prædicare quantitatem vel qualitatem, in divinis prædicant substantiam, ibi, F, « Deus enim non est magnus, etc. »
Hic autem quidam quærunt, Utrum Ieus sit nominabilis, vel non ? Si est nominabilis, Utrum sit nominabilis uno nomine, vel pluribus ? Et tertio posset quæri, Quid nominant nomina in Deo ? Et utrum prius sunt de ipso, vel de inferioribus, et quibus modis nominantur ? quæ omnia in distinctione II hujus voluminis quantum potuimus, determinata sunt : et ideo non hic repetenda.
ARTICULUS I.
Utrum omne nomen dictum de Deo significet proprietatem, aut essentiam, aut ducatur de Deo per translationem ?
Incidit ergo hic quæstio primo de divisione Ambrosii quæ tangitur, ibi, « Quo purius niteat fides, etc. »
Secundum hanc enim divisionem omne nomen dictum de Deo, aut significat proprietatem, aut essentiam, aut dicitur per translationem.
Videtur autem divisio esse insufficiens : primo, per hoc quod infra ponit divisionem sex membrorum. Secundo, quia quædam ab æterno conveniunt Deo, quæ nullum illorum significant, ut persona, trinitas, et hujusmodi : hæc enim non dicunt proprietatem : quia proprietas est in persona determinans ipsam.
Item, Essentialium quædam dicuntur relative, ut similis, æqualis : et quædam relative ad creaturas : ergo videtur divisio insufficiens.
Præterea, Essentialia non uno modo significant substantiam : quia quædam significant substantiam ut substantiam, quædam autem ut id quod assequitur substantiam, ut virtus, et hujusmodi.
Item, Damascenus aliam dat divisionem in primo libro, cap. 12, ubi videtur innuere, quod quædam significant pelagus substantiæ infinitum, non quid est, ut hoc nomen, Qui est : quædam autem operationis nomen, ut Deus : quædam autem ut id quod assequitur substantiam, ut justus, bonus, et hujusmodi : quædam autem habitudinem ad ea a quibus distinguitur : ut dominus, rex, pastor, creator. Eorum enim quæ subjiciuntur, dominus est : et eorum quæ reguntur, rex : et eorum quæ paseuntur, pastor. Quædam autem significant id quod non est, ut immensus, incorporeus : ergo videtur, quod divisio Ambrosii non sit sufficiens.
Item, Ingenitus nec relationem, nec substantiam significat, nec etiam per translationem dicitur : ergo non cadit in aliqua partium divisionis Ambrosii.
Præterea, Dionysius magnam ponit nominum diversitatem per ordinem in libro de Divinis nominibus, ut bonus, ens, vita, sapientia, justitia, virtus, salus, liberator, æqualitas, inæqualitas, magnum, parvum, alterum, simile, dissimile, status, motus, omnipotens, antiquus dierum, pax, per se vita, per se virtus, sanctus, rex, dominus, perfectum, unum. Ista autem omnia non possunt, ut videtur, reduci ad istam divisionem.
Præterea, Videtur quod omne nomen dictum de Deo, cadat sub uno membro divisionis Ambrosii, scilicet quod est translative dici : dicunt enim Sancti, quod de Deo nihil possumus humana voce dicere proprie : ergo quidquid humana voce dicitur de Deo, dicitur per translationem, et nihil per proprietatem : et ita videtur, quod nullum dicit proprietatem divinam, nec majestatem, sed omnia dicuntur per translationem.
<--- Page Split --->
Solutio. Dicendum, quod divisiones omnium sanctorum sufficientes sunt : sed non accipiuntur per unum modum. Divisio autem Ambrosi licet sit trimembris, tamen reduci habet ad duas divisiones bmembres sic, Omne nomen dictum de Deo, aut dicitur proprio proprectate rei, aut dicitur per translationem simultudinis rei. Si dicitur proprie, aut dicit proprietatem qua persona a persona distinguitur, aut dicit essentiam : in has enim duas divisiones medit omne nomen de Deo dictum. Primae autem divisionis haec ratio est, quia nomen dicit rem a qua imponitur, et rem cui imponitur : illa res cui imponitur nomen, apud Grammaticum est substantia nominis : illa autem a qua imponitur, cum illa sit principum intelligendi id quod dicitur per nomen, est qualitas nomus : illud ergo a quo imponitur, aut per prus est in Deo et per posterius in creatura : et sic dicitur proprie, ut Pater æternus, essentia, vita, sapientia, et hujusmodi. Si autem illud a quo imponitur, repugnat naturae divinae, tunc per aliquam simultudinem corporalium ad divina translatum de Deo dicitur, ut lapis, leo, splendor, speculum, et hujusmodi. Haec ergo est ratio divisionis Ambrosi : unde sua divisio est generalis, et comprehendit divisiones omnium aliorum sanctorum.
Ad 1. Ad in ergo quod contra objicitur, dicendum quod persona et Trintas significant proprietatem indistincte : quia in divinis proprietas sive relatio significatur multus modus, ut supra diximus : quaedam enim significant ad aliquid ut ad aliquid, ut Pater : et quaedam significant ad aliquid ut ad se, ut paternitas, et hujusmodi : quaedam autem significant id quod est ad se, ut bonus, substantia, et hujusmodi : quaedam autem id quod est ad se ut ad aliquid, ut simulis, et æqualis . et non est instantia in Tri-
nitate et persona : quia illa in se claudunt relativa.
Ad aliud dicendum, quod illos modos specialiter non considerat Ambrosius, sed potius generaliter . et ideo omnia tala cadunt sub illis quae exprimunt majestatem divinae essentiae. vel in se vel in personis, vel æsterne vel temporaliter.
Ad hoc quod objicitur de divisione Damasceni, dicendum, quod ipse non dividit nisi essentialia : illa autem connotant effectum in creaturis, aut significant essentiam sine effectu. Et si primo modo . tunc sunt sicut creator, rex, et hujusmodi. Si autem significant essentiam, aut in se distinctam vel indistinctam, aut ut assequens, aut id quod non est. Si primo modo : sic est, qui est, essentia, substantia, etc., qua qui est dicit indistinctam et non ponentem in numerum, ut notatum est de hoc nomine, Qui est 1. Substantia dicit distinctam, et similiter essentia, et hujusmodi. Sed id quod assequitur substantiam, aut est ut habitus, aut operationem assequens : secundum intellectum habitus, ut bonus, sapiens : operationem assequens, ut Deus. Quod autem non est dicit immensus, et hujusmodi, quae notificant Deum negatione : et secundum quod negationes hujusmodi nominare et notificare possint, supra expositum est.
Ad aliud dicendum, quod infra probabitur, quod ungenitus dicat relationem : quia ibi dabit Augustinus pro regula, quod in eodem genere in quo affirmat et ponit affirmatio, in eodem negatio neget.
Ad aliud dicendum, quod Dionysus divisit nomina divina per tractatum quatuor librorum : de quibusdam enim tracat in libro suo quem vocat de Hypostasibus 2, id est, de personis : in quo ipse determinat de uno membro istius divisionis Ambrosii, scilicet de his quae proprietates dicunt in divinis. In alio tangit de his quae secundum translatio-
<--- Page Split --->
nem, quod ipse symbolum vocat, de Deo dicuntur, et de hoc fecit symbolicam theologiam : quos duos libros non habemus. Alia sunt nomina majestatem divinitatis exprimentia : et haec attendi possunt duobus modis, scilicet secundum significata a quibus imponuntur, et secundum modum prædicandi quem habent in divinis : et de significatis eorum agit Dionysius in libro de Divinis nominibus per tredecim capitula, in quorum tribus determinat modum procedendi et accipit materiam : in decem autem residuis tangit ipsa nomina. Modum autem prædicandi ipsorum, secundum quod sonant in ipsis nominibus, determinat in libro quem vocat mysticam theologiam a μώστιζ quod est secretum, eo quod res ipsa secreta manet, et non tota ut est potest nominari : et hujus causa dicta est alibi1.
est, in causa creante : pulchrum autem dicit descensum ordinis sapientiæ ordinantis, sicut dicit Boetius :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherrnnus [ipse.
Amor autem et zelus inclinant ex parte voluntatis : amor ad effectus generaliter, zelus autem ad effectus propinquiores, quia zelus est ignitus amor in aliquod speciale : et ideo de omnibus his cum suo privative opposito malo tangit in capitulo uno. Si autem dicunt effectum effluxum ad esse, aut respectu esse in genere quod fundamentum est entium, aut in specie. Si in genere : tunc est ens. Si in specie : tunc est vita : quia, ut dicit Philosophus, prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsam creatura alia : et de vita dicit, quod vita viventibus est esse : et hoc verum est de esse specificato. Et accipitur utrumque generalliter : quia non nisi generaliter cadit in divinam prædicationem : ens enim elementi vel elementati non prædicatur de Deo. Similiter vita vegetabilis, vel sensibilis, vel rationalis, non prædicatur de Deo : sed potius ens et vita abstrahens ab omni creato. Si autem est effectus secundum bene esse, aut est absolute in creatura rationali, aut in uno in comparatione ad aliud. Si absolute in uno : tunc dicunt perfectionem naturae rationalis secundum naturam, aut secundum statum in quem decidit. Si primo modo, aut secundum intellectum, et sic est sapientia : aut secundum effectum, et sic est virtus : aut secundum rationem sive intellectum ordinantem id quod est in affectu ad alterum, et sic est justitia quae considerativa est ordinis. Si autem respiciant statum periculi in quod decidimus, aut generale quod omnibus est exhibitum, et tunc est salus a culpa et pœna : aut personale et speciale periculum, et in illo notatur liberator. Si au-
SI AUTEM quæritur, Penes quid sumitur numerus quem tangit Dionysus in decem capitulis libri de Divinis nominibus?
RESPON-IO, quod ipse tangit ea secundum quod manifestantur in causa ut causa talium effectuum in creaturis, præcipue rationalibus. Aut igitur sunt secundum causam respicientem esse, aut bene esse, aut perfectionem in utroque. Si sunt primo modo, aut est secundum dispositionem causæ inclinatae ad effusionem causati : aut secundum ea quae diffundit causando. Si primo modo, tunc est bonum : unde ipse dicit, quod bonum est diffusivum sui et esse, cui necessario conjunguntur quatuor alia, scilicet amor, lumen, zelus, et ad bonum ulterius conjungitur pulchrum : ista enim dicunt quasi dispositiones boni in causa prima : sicut enim zelus sequitur ad amorem, ita pulchrum sequitur ad lumen : lumen enim dicit irradiationes æternarum rationum, quibus unumquodque creatum
<--- Page Split --->
tem est in uno in comparatione ad alterum, aut secundum quantitatem virtualem, aut secundum qualitatem bonitatum. Si primo modo, aut comparatio est secundum proportionem, aut secundum excessum sine proportione. Si primo modo, sic est inæquale : si secundo modo, sic est magnum, et parvum. Si autem est relatio una ad alterum secundum participationem bonitatus quae dicit qualitatem : aut est ut distinguens in gradu participantium non idem, et sic est alterum, et idem : aut est secundum comparationem unius ad alterum per modum proportionis, et tunc est simile, et dissimile.
Tertio autem modo sunt effectus a quibus nominatur Deus vel perfectum esse : et hoc tribus modis, quibus omne quod est, habet se ad perfectionem, scilcet secundum motum ad Deum, secundum virtutem moventem, et secundum hoc quod recipit ab ipso quod perficit. Secundum motum autem dupliciter, scilicet secundum quod est ab ipso motus in moveri, et in attingere ipsum. Si primo modo, est motus, et secundo modo status. Secundum virtutem autem moventem omnia ad ipsum est dupliciter, scilicet secundum virtutem in se, vel virtutis dispositionem : in se est omnipotens qui omnia potest facere et movere : secundum dispositionem autem virtutis est antiquus dierum. Secundum id au-
tem quod influit perficiendo est consideratio triplex, scilicet secundum substantiam perfectam, et secundum virtutem perfectam, et secundum quietationem in fine : et primo modo est perfectum, et unum : et secundo modo per se vita ad naturam, et per se virtus ad perfectionem superadditam : quietatio autem in fine est pax : sequitur autem regnum in omnibus his, quod competit esse non causanti, sed continenti quod causatum est, et secundum illud est sanctus, rex, et Dominus : et sanctus prout regit non immixtus, sed excedens omnia materialiter inquinantia : Dominus autem ad supposita : rex autem ad ordinis et legis naturalis discretionem.
Ad ultimum dicendum, quod duplex est translatio, scilicet secundum rem, et secundum nomen. Translatio secundum rem in divinis nominibus non est nisi in symbolicis, in quibus transfertur significatio ad significationem : ut pratum ridet, eo quod quaedam dilatatio generatur in floritione pratorum : et sic dicitur Deus crapulatus vel ebrius : sicut dicit, Psal. lxxvii, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens erapulatus a vino. Translatio autem nominis est quando nomen non sufficienter repræsentat id ad quod significandum assumitur, ut omnia nomina dicta de Deo.
B. Præmissis addit quædam esse nomina, quæ temporaliter Deo conveniunt, et relative dicuntur
His adjiciendum est quaedam esse nomina (ut Augustinus ait in libro V de Trinitate) quae ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur : quorum quaedam de omnibus dicuntur personis, ut dominus, creator, refugium : quaedem autem non de omnibus, ut donatus, datus, missus.
<--- Page Split --->
pra habutum est) non dicunt ab alio esse: ergo videtur, quod omnibus conveniant.
ARTICULUS II.
Utrum aliqua nomina conveniant Deo ex tempore, et an conveniant simul omnibus, aut aliquibus, et aliquibus non, etc.
Deinde quaeritur de alia divisione quam adjungit Magister, dicens : « His adjiciendum est quaedam, etc. »
Hic enim bmembris divisio ponitur in uno, scilicet quod quaedam ex tempore Deo conveniunt, et relative ad creaturam dicuntur : et haec aut omnibus personis communiter conveniunt, ut creator : aut quibusdam, ut missus, datus.
Et hoc non videtur posse stare : quia
Cuicumque convenit aliquid ex tempore, illud est mutabile : sed Deus non est mutabilis : ergo nihil convenit ei ex tempore.
Item, Omne relativum dependet ad suum correlativum : sed Deus non dependet ad aliquam creaturam : ergo non dicitur relative ad ipsam.
Praeterea, Missus et datus dicunt effectum in creatura : ergo significant essentiam divinam communiter . ergo possunt dici de omnibus personis.
Praeterea, Datus et donatus (ut su-
SOLUTIO. Hæc pars divisionis reducitur ad divisionem Ambrosii, ad illud membrum, quod quaedam majestatem deitatis nnsinuant. Illud divdendum est etiam ulterius : et tunc includit hoc quod huc dicitur sic, Quæ essentiam significant, aut in se, aut cum connotatione effectus. Si enim in se : tunc conveniunt ab æterno. Si cum connotatione effectus : tunc conveniunt ex tempore. Aut igitur significant essentiam ut agentem tantum, sicut creator : aut agentem cum consignificatione personæ existentis ab alio, ut missus, datus, ut supra habitum est.
DICENDUM ergo ad primum, quod ex tempore Deo convenire non ponit mutationem in ipso, sed potius in his quæ fiunt, ut alibi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod creatura reali respectu dependet ad Creatorem, et non e converso nisi secundum intellectum : quia dependentia respectus creaturæ non potest intelligi sine corrspectu in Creatore, licet non dicat nisi rationem in ipso, et non rem quæ diversa sit ab ipso.
Ad aliud dicendum sicut supra, quod missus, et datus, claudant in se relationes.
Ad aliud dicendum, quod Magister accipit datus, et donatus, pro missus.
SOLUTIO
Ad I
Ad 2.
Ad 3.
Ad 4.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
Utrum in divinis hoc nomen, Trinitas, dicat pluralitatem personarum, et sit nomen duvnum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Præterea est unum nomen quod de nulla persona sigillatim dicitur, etc. »
Videtur enim falsum quod dicit : quia hoc nomen, Trinitas, quasi collectivam pluralitatem designat personarum . collectiva autem pluralitas est simpliciter plura, et secundum quid unum, scilicet secundum formam collectionis quae minimam habet unitatem : Trinitas autem est unitas essentiae simplicissima et verissima : ergo non dicit pluralitatem personarum collectvam.
Præterea, Bernardus in libro V de consideratione ad Eugenium papam dicit, quod inter omnes unitates arcem tenet unitas Trinitatis : sed inter omnes unitates inferior est unitas collectiva : ergo Trinitas non dicit unitatem collectivam.
3 Item, Si dicit pluralitatem personarum hoc nomen, Trinitas, aut cum ordine, aut sine ordine. Si sine ordine : tunc videtur esse confusio personarum : pluribus enim collectus sine ordine ad unum generatur confusio, et non unio. Si autem dicit cum ordine : tunc erit prius et posterius in ordinatis : et ita videtur, quod nullo modo dicit collectionem plurum.
Item, Cum dicitur Trinitas trium unitas, videtur unitas numerari in tribus : sed unitas aut est essentia, aut non. Si non : ergo est aliqua unitas in qua conveniunt præter essentiam. Si est essentia : tunc essentia numerata est in tribus, quod falsum est.
Item, Hoc nomen, Trinitas, aut est absolutum, aut relativum. Si absolutum.
ergo debet sigillatim de personis prædicari : et hoc falsum est : quia hæc non est vera, Pater est Trinitas. Si autem est ad aliud : tunc quærit determinari extra, quod etiam non conventi ei : ergo videtur, quod non sit nomen divinum.
6 Præterea, Videtur Trinitas repugnare simplicitati divinae. Dicit enim Boetius, quod unitatis ejusdem in re iteratio non infert numerum : ut cum dicitur, Tullus est unus, Marcus est unus, Cicero est unus, non possum inferre : ergo Marcus Tullus Cicero sunt tres : ergo a destrucione consequentis, ubi infertur numerus, ibi est diversitas : sed in Trinitate significatur numerus : ergo diversitas : sed in uno et eodem simplicissimo nullus est numerus : ergo cum Deus sit omnino simplex, non debet significari hoc nomine, Trinitas, quod importat numerum.
- Item, Nihil habens aliquid intelligibile ante se est simplex omnino, vel ad minus ipsum non est simplicissimum : hoc nomen, Trinitas, ponit ante se et intellectum personæ numeratæ, et unitatis essentæ : ergo Trinitas non est simplicissimum : ergo non est nomen divinum, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum cum Magistro, quod Trinitas dicit quasi collective simul omnes personas : non autem dicit collectionem, sed quasi collectionem : differt enim in duobus a forma collectivi nominis, quorum unum est, quod unit in simpliciter uno et simplicissimo ea quæ colligt, quia in unitate essentiae simplicissimæ, a cujus unitate tamen non imponitur nomen : sed collectivum non dicit unionem nisi in forma collectionis, quæ secundum quid habet unitatem, et simpliciter pluralitatem. Alia differentia est : quia ea quæ colligunt, habent smpliciter multitudnem sine ordine, sicut acervus, vel populus, vel turba. Quod autem non habeant simpliciter multitudnem, probatum est supra 1. Quod vero non sint om-
<--- Page Split --->
nino sine ordine, probatum est etiam supra 4 : quia in personis est ordo naturae. Et per hoc patet solutio ad tria prima.
tracto nomine non possunt importari in recto.
Ad QUARTUM dicendum, quod unitas non est numerata per ly trium : quia tunc deberet dicere tres unitates : sed personae numeratae sunt, et unitas est ibi cadens ut uniens ea qua sunt numerata hoc modo numeri qualis est in divinis.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc nomen, Trinitas, est ad aliud, ut aperte dicit Boetius in libro de Trinitate, sic : Quo fit ut hoc ipsum Trinitas etiam ad aliud dicatur. Sed est relativum intrinsecus : quia claudit in se ea ad qua determinantur relationes eorum.
Si autem quaeras, Quare ergo non fuit impositum nomen concretive, quod significet collectivas personas in recto ?
Ad hoc est dicendum, quod hoc est contrarium collectioni et nominationi : quia nomen vult imponi ab aliqua forma una : et cum supposita ut supposita non dicant unum, non potest esse unum nomen a suppositis impositum : sed poterat esse nomen suppositi simpositum, et a forma uniente per modum collectionis : nullum enim nomen imponitur nisi a forma.
Et si objicias, quod Trinitas est trium unitas : et ita ratione ejus quod unitas, significat essentiam : et ratione ejus quod est trium, significat ad aliquid : et ita significabit essentiam, præcipue cum unitas cadat in recto in diffinitione ejus, ly trium autem in obliquo. Dicendum, quod hoc nomen, Trinitas, imponitur a distinctione personarum collectiva, et non ab unitate : et ideo licet per modum significandi per nomen quod abstractive dicitur, essentia significetur in recto : tamen secundum rationem impositionis et rem, e converso est, scilicet quod essentia significatur in obliquo, et personæ collectivæ in recto : quia Trinitas exponi habet, tres uniti in una essentia.
Praeterea, Forma collectionis inter omnes formas est minus uniens, et ideo illud cujus est forma, non est nisi oblique : ut dicimus, acervus lapidum : et non dicimus, acervus lapides : et ideo cum Trinitas a tali forma discretionis collectiva imponatur, respiciet personas oblique.
Ad ALIUD dicendum, quod Trinitas personarum non repugnat simplicitati essentiae : quia personae non dividunt essentiam, nec essentia componitur vel dividitur in eis. Sic autem ratio est de tribus aliis diversis : et ideo numerus personarum non ponit diversitatem, sed distinctionem relationis secundum originem tantum, quae minima est omnium distinctionum : et tamen in divinis sufficit ad constituendum personas, licet non variet essentiam.
Si autem quaeras, Quare propter abstractionem magis significat essentiam in recto, et personas in obliquo, quam e converso ?
Dico, quod supposita numquam abstracte possunt significari : quia contra naturam suppositi est, quod sit abstractum : sed forma bene abstrahitur : et ideo cum personæ sint suppositæ, in abs-
Ad ALIUD dicendum, quod licet in nominis modo significandi aliquid sit ante intellectum hujus nominis, Trinitas, tamen in re nihil est ante : et ideo non dicit compositionem.
1 Cf. Supra, Dist XX, cap. ult. G.
<--- Page Split --->
D. De aliis nominibus quae temporaliter Deo congruunt, et non relative dicuntur.
Sunt etiam quaedam nomina quae ex tempore Deo conveniunt, nec relative dicuntur, ut humanatus, incarnatus, et hujusmodi.
Ecce sex nominum differentias assignavimus, quibus utimur loquentes de Deo : de quibus singulis agendum est.
ARTICULUS IV.
An hoc nomen, incarnatus, conveniat uni personae, vel omnibus ?
de illis nominibus quae active conveniunt Deo, ut creator, et hujusmodi : sed incarnatus, humanatus, conveniunt receptive et unitive : et hoc non convenit omnibus, sed uni, scilicet Filio.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sunt etiam quaedam nomina quae ex tempore, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia incarnatus si non dicit nisi divinam essentiam cum effectu in creatura, tunc convenit omnibus simul personis, quod absurdum est.
Item, Omne nomen ex tempore Deo conveniens, dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : hoc vero nomen, incarnatus, est hujusmodi : ergo dicit divinam essentiam, et connotat effectum in creatura : et sic convenit communiter omnibus, quod haeresis est.
ARTICULUS V.
An nomina negativa et privativa cadant in sex nominum differentiis, quas Magister ponit in textu ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Ecce sex nominum differentias assignavimus, etc. »
- Videtur enim, quod negativa vel privativa non cadant in istis sex nominum differentiis, sicut immensus, increatus, et hujusmodi : quae tamen præcipue conveniunt Deo.
SOLUTIO. Dicendum, quod incarnatus et humanatus, non dicit secundum nomen relationem, sed in se claudit relationem in supposito : quia suppositum ejus est Filius per se : et essentia divina non est incarnata in se, et per se, sed in Filio et per Filium : et hoc probatum est in III libro'Sententiarum.
Ad ALIUD] dicendum, quod cum dicitur, quod omne nomen, etc., intelligitur
Si forte dicas, quod Magister præmittit divisionem de his, de quibus agere intendebat : et non intendit agere de negativis : et ideo non tangit illa : quia nihil prædicant in Deo : sed potius, ut dicit Damascenus, dicunt quid non est Deus. Secundum hoc etiam non debuit præmittere de translatis : quia illa etiam non prædicant aliquid in Deo, sed per translationem dicuntur.
Item, Penes quid sumitur ista divi-
<--- Page Split --->
sio sex membrorum, cum supra ostensum sit, quod divisio trimembris Ambrosii sufficienter omnia nomina dicta de Deo comprehendat ?
Solutio. Ad 1
Solutio. Ad hoc dicendum, quod privaliva non sunt de intentione Magistri, sicut innuit objectio : quia nihil prædicant in Deo, sed potius quid non est ostendunt : vel si sunt, reducuntur ad essentiam secundum quod negatio aliquo modo certificat, et innuit quid est res, ut ostendimus supra 1.
Ad alud dicendum, quod Magister non supponit hic symbolica, nisi tantum ea quae aliquo modo ostendunt propria personarum, ut character, splendor, et hujusmodi : et non intendit hic de scientia symbolicorum : quia illa potius pertinet ad scientiam allegoriarum, quam disputationis quae tractatur in hoc libro.
Ad ultimum dicendum, quod tres modi additi ad divisionem Ambrosii continentur sub trimembri divisione : ea enim quae proprietatem significant, aut significant, ut distinguentem, aut ut suppositum distinctum. Et primo modo significat paternitas, secundo modo pater. Si autem ut suppositum distinctum, aut ab aeterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut proprie, aut communiter. Si communiter, aut ut de singulis, aut ut colle-
ctive de omnibus. Ex tempore quidem, ut incarnatus, humanatus : ab aeterno autem proprie pater : communiter de singulis persona : communiter collective trinitas. Hypostasis autem, substantia, et hujusmodi, significant ut persona. Similiter ea quae essentiam, aut ab aeterno, aut ex tempore. Si ab aeterno, aut affirmative, aut negative. Si affirmative, aut per modum substantiae, aut per modum advenientis substantiae. Si per modum advenientis, aut ut quantitas virtualis, aut ut qualitas, et sic de aliis. Si autem substantiam., aut ut abstractum, aut ut concretum, aut ut substans in concreto. Abstracte quidem substantiam, ut essentia, divinitas, et hujusmodi : concrete autem Deus : substans concreto substantiam assequens, ut potens, aut sapiens, magnus, et bonus, et hujusmodi : negative autem, ut immensus, increatus, et hujusmodi. Si autem ex tempore, aut secundum causam actu causantem, aut continentem, aut gubernantem, aut secundum habitudinem ad ea quae causata sunt. Primo modo creator. Secundo et tertio modo gubernator, provisor, salus, et liberator, et hujusmodi. Tertio Dominus, rex, et hujusmodi. Et sic plane patet, qua arte multiplicantur ista nomina,
E. Quod illa nomina quae ad singulas pertinent personas, proprie relative dicuntur : ea vero quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur, et de singulis, et de omnibus communiter dicuntur personis, et singulariter et non pluraliter in summa accipiuntur.
Sciendum est ergo, quod illa quae proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur : sicut Pater, et Filius, et utriusque donum Spiritus sanctus. Ea vero quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur : et ea quae ad se dicuntur, substantialiter utique dicuntur, et de omni-
<--- Page Split --->
bus communiter, et de singulis sigillatim dicuntur personis : et singulariter non pluraliter accipiuntur in summa, ut Deus bonus, potens, magnus, et hujusmodi. Quae autem relative dicuntur, substantialiter non dicuntur. Unde Augustinus in libro V de Trinitate1 ait : Quidquid ad se dicitur, præstantissima illa et divina subimitas substantialiter dicitur. Quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter dicitur, sed relative. Tantaque est vis ejusdem substantiale in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut quidquid de singulis ad seipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Dicimus enim, Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus : quod secundum substantiam dici nemo dubitat. Non tamen dicimus hanc Trinitatem esse tres Deos, sed unum Deum. Ita dicitur, Pater magnus, Filius magnus, et Spiritus sanctus magnus : non tamen tres magni, sed unus magnus. Ita etiam, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus : non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Quidquid ergo ad seipsum dicitur Deus, et de singulis personis similiter dicitur, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Et quoniam non est aliud Deo esse, et aliud magnum esse, sed idem est illi esse quod est magnum esse : propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam, et unam magnitudinem.
ARTICULUS VI.
An quatuor regulæ de divinis nominibus a Magistro sunt bene assignata ?
Deinde quaeritur de regulis quas ponit in illa parte quae incipit, ibi, E, « Sciendum est ergo, etc. »
Ibi enim colliguntur quatuor regula quas dat : quarum prima est, quod illa quae proprie ad singulas pertinent personas, relative ad invicem dicuntur. Secunda est, Quæ unitatem significant, ad se dicuntur et substantjaliter. Tertia est, Quæ substantialiter dicuntur, de omnibus sigillatim prædicantur, et de omnibus
simul singulariter prædicantur, et non pluraliter. Quarta est, Quæ relative dicuntur, non substantialiter dicuntur.
CONTRA PRIMAM objicitur : Hoc nomen, persona, pertinet ad singulas personas, et tamen non relative dicitur : ergo regula illa non est universalis.
Secundæ instatur per similis et æqualis et idem, quæ relative dicuntur, et tamen substantiam significant.
Item, tertiæ instatur per hoc nomen, persona, quod, ut infra dicet, substantiam significat, et tamen pluraliter de eis in summa prædicatur.
Quartæ instatur per hoc quod omne quod prædicatur, prædicatur per accidens, aut per substantiam : sed in divinis non est accidens : ergo substantia : ergo relatio quæ prædicatur in divinis,
<--- Page Split --->
prædicatur per substantiam : et sic falsum est quod dicit.
Solutio. Ad 1.
Solutio. Dicendum, quod persona non dicit relationem in se determinatam, sed in quadam communitate proportionis, ut infra dicetur. Vel dicatur, quod persona dicitur relative in supposito: licet non dicat relationem in modo significandi per nomen.
Ad alud dicendum, quod similis, et æqualis, in se claudunt relationem, et id in quo uniuntur et parificantur : et ideo talia significant in concreto essentiam in obliquo, et personas in recto : et quando abstracte significantur, contingit e converso, ut supra determinatum est 1.
Ad alud dicendum est, quod persona dicit relationem in supposito; licet in modo significandi non importet, sed substantiam.
Ad alud potest dici, quod in divinis non est accidens, quia quoad naturam prædicamenti relationis non retinet in divinis modum prædicandi relatio : sed
quoad modum quem addit, scilicet ad alterum esse, et quoad hoc oppositionem habet ad substantialia, quæ non ad alterum sed ad se prædicantur.
ARTICULUS VII.
An bene dicat Augustinus, Unus magnus, non tres magni.
Deinde quæritur de hoc, « Non tres magni, sed unus magnus, etc. »
Supra enim concessum est 2, quod adjectiva possunt substantialiter de personis prædicari : et ibi sunt novem assignatæ rationes. Et ideo hic dicendum quod si ly tres sit substantia tantum, et ly magni adjectivum, quod possunt tunc dici tres magni : quia tunc numerum sumet a suo substantivo : sed Augustinus accipit hic ly magni substantive, et ly tres adjective : et eadem ratio est de aliis.
F. Quod Deus magnus est ea magnitudine qua Deus est : sic de bonitate, et de omnibus quæ secundum substantiam dicuntur.
Deus enim non est magnus ea magnitudine quæ non est quod ipse, ut quasi particeps ejus sit : alioquin major esset illa magnitudo quam Deus. Deo autem non est aliquid majus : ea ergo magnitudine magnus est, qua ipse est. Ideoque nec tres magnitudines dicimus, sed unam magnitudinem : nec tres magnos, sed unum magnum : quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed seipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo. Ita et de bonitate, et æternitate, et omnipotentia Dei dicendum est, et de omnibus omnino quæ de Deo possunt pronuntiari substantialiter : quibus ad seipsum dicitur, non translative ac per similitudinem, sed proprie : si tamen de illo proprie aliquid
<--- Page Split --->
ore hominis dici potest 1. Ecce aperte docuit, quod nomina unitatem divinae majestatis significantia, et ad se dicuntur de Deo, id est, sine relatione, et de omnibus personis communiter, et de singulis divisim dicuntur : nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur. Illa vero nomina quae proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substantialiter dicuntur. Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur (ut ait Augustinus in eodem 2) nullo modo ad seipsum, sed ad aliam invicem, vel ad creaturam dicitur. Et ideo relative, non substantialiter dici, manifestum est.
ARTICULUS VIII.
An participatum in divinis potest esse majus participante ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo in principio, ibi, « Ut quasi particeps ejus sit : alioquin major esset illa magnitudo, etc. »
Hoc enim non videtur, quia ille potest participare albedinem vel humanitatem : et tamen illa albedo vel humanitas non est major quam ipse.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod nihil parti-
cipatur proprie, nisi cujus capitur pars : forma autem omnis de se universalis est : et licet tota sit in isto quoad esse, non tamen tota est intra substantiam quoad posse, quia potest esse in alio, aliter enim non esset universalis : licet secundum quod inest huic, non sit vel possit esse in alio : tamen id quod inest huic, potest inesse aliis multis : et ideo accipitur in parte suae potestatis. Sic autem sequitur, quod omne participatum majus sit in posse, quam id quod participat ipsum. Hoc autem in divinis non convenit : cum non sit extra Deum aliquid majus ipso, nec secundum esse, nec secundum posse : sed totum id quod est ipse, ubi non est universale et particulare, sicut supra probatum est 3.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Trinitate, cap. 11. 2 Idem, Ibidem, cap. 10.
3 Cf. Supra, Dist. XIX, art. 45.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XXIII.
De substantialibus nominibus divinis in speciali.
A. De hoc nomine quod est persona, quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter non singulariter in summa accipiut.
Prædictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina quæ secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est. Est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis, et pluraliter non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et hoc secundum substantiam dicitur : nec tamen dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una persona, sed tres personæ. Hoc ergo nomen excipitur a prædicta regula nominum, quæ secundum substantiam de Deo dicuntur : quia cum hoc ad se dicatur, et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter in summa accipitur.
B. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.
Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit in libro VII de Trinitate, dicens : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem 1. Item, In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est : ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum : sicut ad se Deus dicitur,
<--- Page Split --->
et magnus, et bonus, et justus, et hujusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ita hoc est illi esse, quod personam esse 1. Ecce expresse habes, quod persona secundum substantiam dicitur : ut cum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est divina essentia. Similiter cum dicitur, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina.
ARTICULUS I.
DIVISIO TEXTUS.
Utrum in duvinis sit vel possit esse persona ?
« Prædictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina, etc. »
Hic agitur de hoc nomine, persona, quod excipitur a regula quae est in praecedenti distinctione data de nominibus substantialibus.
Dividitur autem ista pars in tres partes, secundum quod tria considerantur in hoc nomine, persona, scilicet significatum, de quo quaeritur primo, Utrum significet substantiam, vel proprietatem ? Consideratur etiam in eo communitas praedicationis : et de illa quaeritur in secunda parte, ibi, C, « Ideo oritur hic quaestio difficilis, etc. » Consideratur etiam in hoc nomine, persona, discretio singularitatis : et de hac quaeritur in tertia, Utrum scilicet diversitas et singularitas sint in divinis, ibi, I, « Jam sufficienter, ut puto, etc. »
In prima harum partium sunt duo capitula : in quorum primo excipitur nomen personae a generalitate regulae praehabitae. In secundo autem probatur, quod substantiam significat, ibi, B, « Quod autem persona secundum substantiam dicatur, etc. »
Et quia circa istum tractatum major difficultas libri consistit, ideo ante Litteram quaeruntur hic duo, scilicet si persona est in divinis, vel potest esse ? Secundo, dato quod sic, utrum significet substantiam vel proprietatem ? Hoc enim oporteret scire ante diffinitionem personae.
Videtur autem persona non esse in divinis :
- In inferioribus enim videmus nihil tanta compositionis sicut persona est : ergo nihil tantum repugnat maximae simplicitati : sed maxima simplicitas est in divinis : ergo nulla potest ibi esse personalitas. Quod autem persona maximam dicat compositionem, sic probatur : Hoc aliquid in rationali natura est ultimum compositionis naturalis, in quo sunt omnium praecedentum compositiones: compositio enim elementi ex forma et materia determinata contrarietate, et compositio mixti, et compositio complexionati, et compositio heterogenii in membris dissimilibus organicis, et compositio cor poris et animae vegetabilis et sensibilis et rationalis ponitur in eo quod est hoc aliquid in natura rationali. Alia autem est compositio accidentium naturalium et individuantium et personam facientium : et haec triplex etiam supponitu
<--- Page Split --->
in persona : ergo persona claudit in se omne genus compositionis, et substantialis, et accidentalis : et sic constat propositio prima.
Item, Non est persona quae non subsistat naturae communi et proprietati distinguenti : nihil autem subsistit sic nisi subjectum : ergo quod non est subjectum nec substat naturae, non est persona. Dicit autem Boetius, quod in divinis subjectum esse non potest, cum sit forma simplex : ergo nec persona ibi esse potest.
Item, Id quod est maxima divisionis secundum naturam, maxime repugnat unitati simplicissimae : sed persona est maxima divisionis secundum naturam : ergo pluralitas personarum maxime repugnat unitati simplicissimae. Prima constat. SECUNDA probatur per hoc quod in natura non est nisi potentia et actus, et compositum ex utroque : quae autem in potentia plura sunt, non sunt plura nisi secundum quid : sed forma in eadem natura secundum rationem ad minus est una : compositum autem a composito differt per formam naturalem et materiam naturalem : ergo utraque dividitur ab eo : ergo pluralitas illius maxime repugnat primae simplicitati.
Item, Per se unum non est ab alio distinctum si non habet distinctionem substantiae a qua est omnis numerus personarum : substantia autem in divinis non numeratur : ergo non admittit personarum pluralitatem : ergo in divinis ad minus non est hoc modo persona, quo ponimus ibi personas.
Item, Hoc videtur per Augustinum1, et ponitur hic in Littera, ubi dicit, quod non ideo fuit responsum tres personae haereticis quaerentibus quid tres, ut illud diceretur : sed ne taceretur : ergo videtur, quod persona non debet dici esse in divinis.
Item, Anselmus in Monologio : « Li-
cet possum dicere Trinitatem propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum qui sunt tres, non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem, propter tres personas : sicut dicerem unitatem propter unam substantiam : non enim putandae sunt tres personae, quia omnes personae sic subsistunt separatae ab invicem, ut tot sit necesse esse substantias, quot sunt personae 2. » Item, ibidem : « In summa essentia sicut non sunt plures substantiae, sic non sunt plures personae. » Ex his accipitur, quod persona non competit divinis.
SED CONTRA :
Richardus de sancto Victore in libro suo de Trinitate dicit : « Timentes ubi non est timor, recte timenter personas secundum substantiam dici, si persona tantum esse substantiale significaret, nec aliquid consignificaret 3: « ergo videtur quod persona sit in divinis : et quod qui timent dicere, timent ubi non est timor.
Item, In Littera, habemus, quod convenientius dicuntur tres personae, cum quaeritur, quid tres? quam aliquid aliud.
Item, Persona dicit naturae rem distinctam, et persona magis significatur per quis, quam per quid : quia quid quaerit de natura indistincta, quis autem de distincta : sed in divinis sunt plures aliqui distincti : ergo cum divina natura sit natura intellectualis, ibi sunt aliqui distincti naturae rationalis : ergo a differendo sunt in divinis personae.
Item, Persona est per se una : sed per se unus est Pater, et per se unus Filius, et per se unus est Spiritus sanctus : ergo sunt ibi plures personae : ergo, etc.
Item,Richardus : « Triplex distinctio personalis invenitur, scilicet proprietate sola, origine sola, proprietate simul et origine. In Angelis proprietate sola, in
<--- Page Split --->
Deo origine sola, in homine autem proprietate simul et origine : » ergo in divinis est persona.
Item, Ultimum et perfectissimum rationalis naturae est persona : ergo personalitas ultima dicit perfectionis rationem : quduqid autem perfectionis est, Deo attribui debet : ergo rato personalitatis Deo attribui debet, et maxime, ut videtur.
Item, Supra probatum est divinam naturam communicabilem esse : communio autem natura intellectualis etiam intelligi non potest nisi intelligatur communicans eam : omne autem communicans naturam intellectualem est persona : ergo in divinis sunt persona.
est ut in subjecto : existit autem quod per se est distinctum ex origine, hoc est, ex modo originis, scilicet quia ex originis ratione distinguitur ab eo quod ab ipso est, vel a quo ipsum est : unde proprie loquendo in angelica natura personae sunt subsistentia tantum : quia una earum non distinguitur ab alia per hoc quod una sit ex alia, vel alia ex ipsa: sed proprietatibus quibus subsistunt et substant, personalis distinctio eorum invenitur in eis. In divinis autem propre loquendo persona sunt existentiae : quia distinguuntur modo originis vel relatione quae non est in distincto ut in subjecto, sed potius (ut dicunt Augustinus et Boetius) praedicat id quod ad alterum est, et non quod ad se est secundum originis modum quo alter est ex altero. In humanis autem accipitur distinctio secundum utraque, scilicet substare collationi proprietatum individuantium, et secundum originis modum quo persona a persona educitur: et ideo substantes vel subsistentes essentiae vocantur. Sed alii Doctores sacrae Scripturae subsistentias large accipiunt pro qualiter cumque per se existentibus hypostasisibus: et ideo personas divinas subsistentes vel subsistentias vocant.
SOLUTIO. Absque dubio et hesitatione concedendum est, quod in divinis sunt plures communicantes naturam divinam intellectualem : et quia tales communicantes necessario distincti sunt, ideo necesse est concedere, quod sunt persona in divinis, et quod ratio personalitatis conveniat eis, licet non omni eadem ratione qua invenitur personalitas in natura humana et angelica, ut patebit in sequentibus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod compositio maxima accidit persona ex natura qua communicat cum aliis in genere forma et materia : ideo enim oportet multis eam trahi ad perfectionem cui soli convenit ratio personalitatis. Si illam autem perfectionem in primo inveniret, non oporteret tot compositionibus eam trahi ad illud : unde si natura elementi esset intellectualis, non oporteret fieri compositionem, quia hoc elementum habens naturam clementi communius esset persona : et hoc patet, quia in Angelis personalitas non requirit hujusmodi compositionem, et in divinis non requirit aliquam compositionem.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum Richardum, differentia est inter subsistere et existere : subsistit enim quod per se distinctum est propietate quae in ipso
Ad ALIUD dicendum, quod licet persona in creata natura intellectuali sit maxima divisionis inter ea quae sunt eadem, quia est majoris divisionis quam forma secundum se : hoc tamen accidit ei, scilicet in quantum est in hac natura : constitutio enim persona est ex eo quod sit per se unum secundum quemcumque existentiae modum in natura intellectuali, et ideo hoc argumentum non procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod habere substantiam divisam in personis accidit ex naturae formalis ignobilitate, cum natura forma creatae in pluribus divisa per esse remaneat ratione una, et sic nititur ad unitatem, in pluribus ostenditur satis : quoniam si posset, etiam secundum esse et secundum id quod est, maneret una : sed quia non plene simplex est, ideo ac-
<--- Page Split --->
cìdteihujusmodidivisioinpersonisethypostasibusinquibusest . Indivinisauteminquibusestplenasimplicitas , existentiæmodussecundumorigineminducitrationemalietatisetpersonalita - t i s : ettanensubstantiaidquodest , m a - netindivisa : etbeneconcedimus , e t n - fraprobabimusinsequentidstinctione , quodnonsimpliciternumerusestindi - vinis , etquodpersonarumvelnotionumnumerusnonestsimpliciternumerus : ethocideo , quianullomodoponimusindivinissubstantiamnumerari , nequese - cundumse , nequesecundumquodestinpersona .
Adaluddicendum, quod Augustinus non intendit, quod non debet dici tres personæ : sed quia non dicitur ea ratione qua dicitur in inferioribus, ubi per substantiam formæ et materiæ, sive quod est et quo est, personæ ab invicem dividuntur.
Adaluddicendum eodem modo, quod Anselmus nihil aliud intendit, nisi quod modus existentiae in divinis non sic fact personam sicut in humanis.
ARTICULUS II.
Utrum persona in divinus significet substantiam, vel proprietatem ?
Secundo quaeritur, Quid significet persona ?
Videtur quod substantiam : et quia circa hunc articulum fere consistit tota difficultas hujus tractatus, sumantur argumenta, quotquot elici possunt ex Littera.
Elciunturautemsex , quunqueexse - cundocaptuloistusdistinctionis , a v e r - bisAugustiniextracta .
Primum quod dicit : « Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. »
Secundum est quod dicit : « In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. »
Tertium est quod dicit : « Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum : sicut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et justus. »
Quartum est quod dicit : « Quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ua hoc est illi esse, quod personam esse. »
Quintum est ex verbis Magistri, ubi dicit : « Cum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est essentia divina. »
Sextum est in tertio capitulo C istius distinctionis, ubi dicit : « Volumus vel unum aliquod vc abulum servare huic significationi, cua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur. »
Cum igitur ad quid non respondeatur congrue nisi substantia, videtur quod hoc nomen, persona, substantiam significet. Et hoc Augustinus dicit in multis locis 1.
Item, Anselmusin Monologio : « Quot sunt personæ, tot sunt substantiæ individuæ 2. » Ergo persona significat substantiam, licet proprietatem cum substantia consignificet : et auctoritas est supra habita.
Item, Magister Hugo de sancto Victore : « Unum solum nomen substantiale est, quod de sungulis singulariter dicitur : in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur : et hoc est persona 3. »
Item, hoc accipitur a diffinitione personæ quam dat Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, sic : « Persona est rationalis naturae substantia
<--- Page Split --->
individua : » cum enim in diffinitione personæ substantia cadat in recto, oportet quod persona sit in genere substantia.
Item, per rationem Boetii qua venatur personæ diffinitionem : quia persona aut est in genere accidentium, aut substantiæ : non accidentum : ergo substantiæ. Item, in genere substantiæ sunt primæ et secundæ : et prima (alias, persona) non dicit secundam, quia sic in una natura non esset nisi persona in specie : ergo primam : et non cujuscumque substantiæ, sed rationalis : ergo persona est prima substantia in natura rationali.
Item, Sive persona dicatur per se sonans, secundum vocabuli etymologiam, sive per se una secundum vocabuli compositionem, non convenit nisi substantiæ : quia nihil est per se unum, nisi hoc aliquid in substantia : forma autem de se communis est, materia autem in potentia : ergo per se ens unum non est nisi hoc aliquid in substantia : accidentia enim per se non sonant, nec per se unum sunt : ergo, etc.
Item, Quidquid perfectionis est, Deo debet attribui : sed perfectionis summæ est, quod illa quæ naturam in inferioribus communicant, per se unum sint et per se subsistant : ergo hoc magis convenit superioribus : ergo persona divinæ per se subsistunt : ergo sunt substantiæ, vel subsistentiæ : ergo persona in divinis significat substantiam.
Sed contra. 1. IN CONTRARIUM est quod dicit Boetius 1 sic, quod si personæ divisæ sint, substantia vero indivisa, necesse est vocabulum quod ex personis originem capit, id ad substantiam non pertinere : cum ergo nullum vocabulum ita trahat originem ab ipsis personis sicut persona, videtur quod non pertineat ad substantiam.
- Item, Boetius : Essentia continet unitatem, relatio autem sola multiplicat
Trinitatem : cum ergo hoc nomen persona, pluraliter de tribus dicatur, et multiplicetur, videtur quod ad solam pertineat relationem.
Item, Augustinus 2 : « Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur tres personæ, nullæ moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distncti o qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur, donec illucescat in cordibus nostris, qui ait per Prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis 3. » Ex hoc accipitur, quod nihil quantulumcumque de substantialibus est in uno, quod non sit in alio : cum igitur personalitas unus non sit in alio, videtur quod persona substantiam non significet.
Item, In nulla natura idem potest esse principium incommunicabilitatis et communicabilitatis : sed in divinis (ut dicit Richardus) persona est principium incommunicabilitatis, substantia autem communicabilitatis : ergo persona non significat substantiam.
Item, Proprietas est quæ facit in divinis numerum, ut habitum est ante, et iterum habebitur in sequenti distinctione : sed facit numerum personarum : ergo persona est id quod constituitur proprietate : hoc autem non est substantia, quia proprietates substantiam non determinant : ergo videtur, quod persona non dicat substantiam.
Item, In quocumque prædicamento continetur inferius alicujus generis secundum sui nataram, in eòdem cadit et genus illud secundum naturam : sed sub persona sicut sub communi intentione sumimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et hæc sunt in ad aliquid secundum sui naturam : ergo et persona
<--- Page Split --->
quæ communis est secundum rationem ad illa.
- Item, Cum dicitur persona, hoc vocabulum ab aliquo imponitur : dicitur autem quasi per se una : per se autem sonat singularitatem : ergo videtur, quod a singularitate naturae rationalis imponitur : singularitas autem in divinis non est nisi a proprietate : ergo videtur, quod significet proprietatem.
Item, Richardus dicit, quod idem est persona quod existens per se solum secundum quemdam modum singularis existentiae naturae rationalis : ergo videtur significare singularitatem notionum.
Superhocutmagiseluceatquæsitum , accpiendæsuntoctoopiniones , quæhicdiversificanturperDoctores , utinveniturinscriptiseorum .
Sunt enim qui dicunt, quod hoc nomen, persona, secundum diversa tempora diversas accipit significationes, ut infra habebitur in Littera : dicunt enim, quod ante quaestionem haereticorum non significabat nisi substantiam divinam distinctam ab aliis essentiiis, sicut hic homo, et hic angelus distinguitur ab aliis : et tunc dicebatur, quod Pater et Filius sunt una persona, sicut una substantia, et una essentia. Post quaestionem autem haereticorum fuit institutum hoc nomen, persona, ut in plurali significaret proprietatem sive relativa, in singulari autem substantiam : et ideo cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt personæ, significat relativa : cum autem dicitur, Pater est persona, significat substantiam. Tertiam autem institutionem accepit ab usu modernorum, secundum quorum usum a tempore Boetii tantum relativum significat, et in singulari, et in plurali.
Sunt secundi qui dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem cura per se ponitur, et aliam cum adjuncto termino numerali vel disjunctivo vel partitivo : ut cum dicitur, tres personæ, alia persona, distincta persona,
significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est.
Sunt tertii qui dicunt, quod significat absolute substantiam, non quæ est natura vel essentia divina, sed quæ est hypostasis. Dicunt enim, quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significat : et per personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati.
Sunt quarti, qui dicunt, quod persona est nomen æquivocum, et quandoque significat essentiam, quandoque personam, quandoque proprietatem.
Item, quinti sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam, et proprietaetem : sed substantiam in recto, adhibentes rationem sui dicti : quia dicitur persona quasi per se una : et ly una dicit ibi substantiam, quæ cadit ibi in recto : et ly per se dicit proprietatem, quæ quasi innuitur oblique.
Sunt sexti qui dicunt e converso, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo in divinis : et hoc probant per diffinitionem Boetii, qui dicit, quod persona est individua substantia rationalis naturae, in qua rationalis naturae cadit in obliquo : et hæc opinio fere omnium est, et auctor ejus est Antisiodorensis. Immediate autem hanc defendit Simon Tornacensis.
Septimi sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam primam, distinctam proprietate incommunicabil : alter enim significatur substantia, cum dicitur, substantia : et aliter, cum dicitur, homo : et aliter cum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur in communitate generis. Secundo modo, cum specialitate speciei. Tertio modo, cum singularitate socratelatis sive individui. Et hæc opinio esse videtur Richardi de sancto Victore, et a quibusdam etiam modernorum defenditur.
OCTAVA est, quod persona significationom habet substantiæ et proprietatis :
<--- Page Split --->
sed circa substantiam illam quam importat, nec ponit proprietatem, nec numerum quem facit proprietas : et hæc opinio inter omnes quasi mediam viam tenet, et hæc mihi magis videtur esse vera : et ideo amplius explanetur. Cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, significatur aliter substantia per ly Deus, quod est prædicatum : et aliter per hoc verbum, est, cum dicitur, isti tres sunt unus Deus : cum enim dicitur, isti. etc., pronomen significat substantiam, quæ supponitur et distinguitar : ly sunt autem importat eamdem per respectum ad naturam, et ly Deus importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam, ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus : et ideo quia non potest intelligi tres esse, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa. Hæc autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu personæ, sed etiam proprietas constituens personas indeterminate et in ratione communi.
Et quod ita sit, probatur per tres Auctores, et per simile. Dicit enim Augustinus in principio libri VII de Trinitate: « Omnis essentia quæ relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus artha : et si non esset homo, id est, aliqua substantia, non esset qui relative diceretur : et si non esset equus quædam essentia, non esset quod jumentum relative diceretur. Quapropter si et pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino qui relative dicatur ad alterum vel ad aliquid. » Ex hoc accipitur, quod persona hæc et illa dat intellectum substantiae suppositæ, et etiam intellectum proprietatis : ergo et persona quæ dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, scilicet personam, et proprictatem. Secundus auctor est Boetus
in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur diffinitionem personæ ex substantia supposita, et proprietate distinguente, et concludit eam sic, quod persona est individua substantia rationalis naturae. Tertius est Richardus in suo libro de Trinitate, dicens : « Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo fidenter fatemur personas in divinitate secundum substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias : quia sunt ibi plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate. Unitas itaque ibi est juxta modum essendi, pluralitas juxta modum existendi : unitas essentiae, quia unum et indifferens esse : plures personae, quia plures exstentiae. »
Per exemplum etiam hoc probatur : qua in inferioribus persona significat substantiam suppositam naturae communi : supponitur autem naturae communi per individuationem quam habet ex materia et accidentibus propriis : sed ex sui ignobilitate est, quod divditur per materam in qua est, ita quod illa quæ est in isto, non est in illo : et sic in duobus esignobilis, scilicet quia dividitur, et quia componitur cum eo quod individuat eam, duplici compositione, scilicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus ndvviduantibus. Si ergo demus Deo quod nobilitatis est, et auferamus quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam : non tamen divisam, nec compositam in eo in quo supponitur, sive in quo est : et ideo unitas personarum remanet semper in substantia, et numerus penes modum existentiae ab alio, sicut dixit Richardus. Quod autem hoc verum sit, scilicet quod nihil absolutum in persona significatum numeratur, accipitur ab Augustino in fine libri VII de Trinitate, ubi sic dicit : « Aut si placet propter disputandi necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur,
<--- Page Split --->
quid trfa, et dicere tres substantias aut tres personas, nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissinilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. » Ex hoc accipitur, quod pluralitas personarum vel substantiarum, non potest referri ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona, quia tunc aliquid de substantia esset in una persona quod non esset in alia : et sic imparitas ad minus esset, quod duæ haberent plus de essentia quam una sola, quod hæreticum est dicere : et ideo hic caute loquendum est, scilicet ut persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate in qua secundum existentiae modum admittatur numerus, et non numeretur substantia separata : et cum dicitur, duæ sunt personæ, vel tres sunt personæ, vel plures sunt personæ, refertur numerus ad personam secundum existentiae proprietatem, et non secundum multitudinem substantiae significatae.
His HABITIS, dicendum est ad primum Ad arg. 1. argumentum, quod dicit Augustinus : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem, quod hoc verum est : et loquitur de supposita substantia quæ non est alia, nec aliudj habet esse supposita cum proprietate singularis existentiae, et significata ut natura communis, sed habet alium significandi modum, et ratione illius modi cadit in pluralitatem, et non hoc nomen, Deus.
Ad arg. 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicimus personam Patris, dicitur substantia supposita quae est, quis est in Trinitate, in qua proprie loquendo non est quod est : cum autem dicimus substantiam Patris, dicimus quo : et ut Augustinus notet indifferentiam quis est et quo] est in di-
vinis, ideo dicit, quod non aliud dicimus uno et alio, licet dicamus diverso modo significandi.
Ad aliud dicendum, quod persona dicitur ad se ratione substantiae significatæ : sed tamen hoc non est totum significatum hujus dictionis, persona, sicut patet ex prædictis.
Ad aliud et sequens et iterum sequens patet solutio ex prædictis.
Ad m quod objicitur de Anselmo, dicendum, quod non intendit Anselmus dicere, quod non significat substantiam, sed quod in divinis non ea ratione dicitur quod substantia numeretur, sicut fit in inferioribus : et quod faciat compositionem proprietatis personalis cum substantia supposita quam importat.
Ad m quod objicitur de Richardo et Hugone patet solutio : quia hoc de plano conceditur.
Ad m quod objicitur de diffinitione Boetii, dicendum quod large sumitur substantia individua pro incommunicabili quocumque modo, sive secundum substantiam sit incommunicabile, sive secundum existentiae proprietatem solam : sic enim competit divinis : Pater enim cum Filio omnia habet communia nisi existentiae suæ proprietatem : et sic est etiam in aliis personis divinis.
Ad m quod objicitur de venatione diffinitionis bene conceditur.
Ad aliud dicendum, quod ut dicit Boetius, et etiam Magister 1, Persona dicitur a per se sonando secundum etymlogiam : vel dicitur per se una, 1ut dicit Simon Tornacensis, et ly per se notat existentiae proprietatem in divinis Una autem non dicit essentiae unitatem meo judicio, ut ille dicebat, sed potius unitatem personæ quæ consequitur ex proprietatis distinctione, ut supra diximus 2, et iterum n sequenti distinctione determinabitur. Persona enim per se est una sua proprietate personali.
<--- Page Split --->
Ad 7. Bene tamen concedo, quod substantiam significat eo modo quo dictum est.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, ad duo prima quae sunt Boetii, dicendum quod Boetius non accipit in persona significatum principale, quod est substantia supposita absolute dicta : et hoc ideo, qua ibi non intendit loqui de significatione nominis, sed potius de pluralitate : et quia non cadit pluralitas ratione substantiae, sed ratione exstentue proprietatis quae relatio originis est, ideo dicit, quod non significat substantiam sed relationem.
Ad aliquid dicendum, quod Augustinus dicit hoc, ideo quod non retorqueatur pluralitas et numerus ad substantiam quae significatur in nomine, sed ad existentae modum.
Ad aliquid dicendum, quod hoc verum est, quod in nulla natura idem est principium communicabilitatis et incommunicabilitatis : sed in divina natura sufficit diversas modus intelligendi : et hoc ideo, quia in inferioribus quae composita sunt, diversum est quod est et quo est, et diversum est quis est et quo est : in divinis autem proprie loquendo non est quod est et quo est : sed ibi est verissime quis est et quo est, sed non sunt diversa in re, quia aliter esset ibi compositio universalis. Unde nobilitas simplicitatis divinae tollit diversitatem a quis est
et quo est sed non tollit veritatem, qua verissime est ibi quis est, et verissime est ibi quo est : et ideo ex modo intelligendi quis est, accipitur personalitas et incommunicabile : et ex modo intelligendi quo est, accipitur natura : et nihilominus quis est significat substantiam suppositam, licet consignificet cum ea proprietatem modi exstentiæ quo existit persona in divinis.
Ad aliquid dicendum, quod numerata Ad object. 5, est persona ratione proprietatis : unde numeratur ut constituta proprietate, et in substantia non : et hoc melius explicabitur in sequentibus istius distinctionis.
Ad aliquid dicendum, quod cum dicitur Ad object. 6. Pater, etiam significatur substantia cum singulari proprietate, ut expresse patuit per auctoritatem Augustini sumptam de libro VII de Trinitate, in principio libri : et ideo cadit in prædicamento substantiae theologico ratione substantiae, et in prædicamento relationis ratione consignificati cum substantia.
Ad aliquid dicendum, quod bene singuAd object. 7. laritas, large utendo vocabulo singularitatis, est ratione proprietatis : sed illud non est tota significatio vocabuli.
Opinionibus autem introductis in nullo volo contradicere : quia materia difficils est : et sequatur unusquisque quod ei magis placuerit.
C. Cur Pater et Filius et spiritus sanctus non dicantur una persona, ut una substantia, et unus Deus ?
Ideo oritur hic quaestio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quaeritur, Cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia, et unus Deus ? Quam quaestionem Augustinus diligenter tractat, atque congrue explicat in libro VII de Trinitate 1, ita dicens : Cur non hic 2 tria simul unam per-
<--- Page Split --->
sonam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum, sed dicimus tres personas : cum tamen tres deos, aut tres essentias non dicamus ?
Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur 1. Cum ergo quaeritur, quid tres (ut ait Augustinus in libro V de Trinitate) magna prorsus inopia humanum laborat eloquium : dictum est tamen tres personæ, non ut illud diceretur, sed ne taceretur omnino. Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet 2. Ecce ostendit qua necessitate dicatur pluraliter personæ : videlicet ut hoc uno nomine quaerentibus de tribus respondeamus.
ARTICULUS III.
DIVISIO TEXTUS.
Cur in divinis dicimus tres personas, non tres substantias ?
Deinde sumenda est secunda pars istius distinctionis ubi dicit : « Ideo oritur hic quaestio. »
In hac enim quaeritur communitas hujus nominis quod est persona.
Et dividitur in tres partes. In prima quaeritur ratio communitatis. In secunda, solvitur quaestio, quare eadem ratione communitatis non dicuntur tres dii, ibi, F, « Sed quaeritur, Cum dicamus Patrem et Filum, etc. » In tertia quaeritur, Quare non dicimus tres essentias, ibi G, « Verum et huc alia emergit quaestio, etc. »
Prima pars habet tria capitula : in quorum primo proponitur quaestio. In secundo, solvitur, ibi, « Quia volumus, etc. » In tertio, ratio necessitatis hujus locutionis explanatur universalis, et apud nos et apud Græcos, ibi, D, « Qua necessitate non solum Latinus, etc. »
Ex hoc patet sententia Litteræ.
Incidit autem quaestio super hoc quod dicit Augustinus, in primo capitulo, ibi, C, « Cur non hæctria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum ? »
Hic enim dicit Augustinus tria : et cum tria in neutro dicat substantiam, videtur substantia numerari et plurificari, cum dicitur, tres personæ.
Item, Anselmus in Monologio dict, quod aptius dicantur tres esse substantiae 3 : ergo substantia numeratur. Item, Augustinus in fine libri VII de Trinitate dicit, quod dicuntur tres substantiae : ergo ut prius. Hoc idem habetur hic in Littera, et Damascenus et Chrysostomus dicunt sepi us. Item, Hilarius in libro de Synodo : « Sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam autem unum : ergo videtur expresse, quod substantia numeretur per tria, et quod unum sint consensu. » Item, ibidem : « Tres substantas esse dixerunt, personas per substantias edocentes, non substantiam Patris
<--- Page Split --->
et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes : « ergo videtur. quod diverse numero sint substantiae, et essentia una.
vel plures Socrates ratione grammaticae et musicae quae sunt in Socrate, quod falsum est : ergo numerus ponitur circa substantiam
Item, Nihil individuatur et efficitur unum numero, nisi per substantiam : Pater est persona una in numero, et similiter Filius : ergo plures persona quae plures habent unitates, sunt plures substantiae numero. Probatio prime. Omne praedicamentum aliud a substantia, non dicit nisi formam accidentalem : hoc autem non efficitur unum numero, sed quod habet esse haec forma vel illa : non autem habet esse haec forma vel illa, nisi in quantum est in hoc subjecto vel illo : ergo nullum aliud praedicamentum habet individuum nisi substantiae solum : ergo probata est ista, quod omne unum numero unitate substantiae est unum, et plura numero pluralitate substantiae sunt plura : cum igitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sint plures persona, videtur quod non nisi ratione substantiae numeratae sint plures.
Item, Cum Pater plures habeat proprietates, quia innascibilitatem, et paternitatem, et spirationem activam, diceremus Patrem esse plures patres vel personas, quod falsum est : ergo numeratur substantia in nomine persona quando dicitur pluraliter.
Sed contra : Substantia est una numero in tribus : vel necessario aliquid habet unus quod non habet alius : et unus non est in alio, si substantia est diversa : et aliquid operatur unus quod non alius, et iterum non magis conveniunt tres personae in substantia quam tres homines : quae omnia abhorret fides Catholica : ergo oportet dicere, quod substantia non numeratur. Si forte dicas, quod substantia numeratur, sed non dividitur : hoc non est intelligibile : quia nihil numeratur, nisi quod distinguitur.
Item, Nomini multa accidunt, scilicet genus, numerus, casus, et hujusmodi : sed accidentia omnia illa præter numerum dicunt modum, sed numerus vult habere proprium significatum quoad substantiam quam significat nomen unum vel plures, ut patet, cum dicitur, homo, et cum dicitur, homines, una est æqualitas quam significat nomen in utroque homine : sed substantia significata in eodem, non una : quia dicimus bene, Socrates est homo : et non dicimus, Socrates est homines : ergo videtur, quod omne nomen pluralis numeri diversitatem ponat in substantia quam significat : ergo cum dicitur, plures persona, erit substantia numerata in hoc nomine, persona.
Item, Si ratione proprietatis nomen habet plurale, quodlibet singulare haberet plurale, qua uni multa accidunt, ut dicit Philosophus : et sic diceremus duos
Solutio. Dicimus sine praejudicio, quod istas quaestiones de persona, magis solvendas exspectamus in patria, quam in via possimus : sed tamen ne videamur præterire,
DICENDUM ad primum, quod communiter dicitur, quod tria ponitur ibi pro tres in masculino, eo quod hypostases numerantur, non autem substantiae. Quare autem masculinum attribuatur personis, et neutrum essentiae, supra est expeditum.
Ad aliud dicendum, quod in dicto Augustini et Anselmi et Hilarii ponitur substantia pro hypostasi, et sumitur ab actu substandi proprietati : sicut in sequenti capitulo determinabitur, cum quaeretur de quatuor nominibus graecis.
Ad aliud dicendum, quod pluralitas quae est simpliciter multitudo, non est in divinis, ut probatum est supra 1 : et cum non sit simpliciter pluralitas in divinis,
<--- Page Split --->
nominibus etiam personalibus non est significata simpliciter pluralitas, sed quadam tantum.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod nomen quod significat substantiam cum qualitate, et haec diversa, est nomen compositi : et ideo non est nomen quod digne nominet Deum : qua in Deo qualitas et substantia idem sunt : et ideo in inferioribus in quibus simpliciter plura sunt, est pluralitas in substantia quae dicit quod est : sed in Deo, in quo non differt quis est a quo est, non potest poni pluralitas in substantiali aliquo vel absoluto : sed tantum, ut dicit Richardus, ponitur in existentiae modo : et ideo quis ex parte modi existentiae plurificatur, non autem ex parte substantiae : et ideo etiam pluralitas consignificata in nomine divino, non est ejusdem rationis cum pluralitate nominis creati : unde cum dicitur, tres personae, sensus est, tres in existentie proprietate, et non in substantia vel aliquo essentiali distincti : in inferioribus autem tres personae sunt differentes per esse et substantiam, quae dicit id quod est.
libet proprietate potest accipi pluralitas, sed a proprietate originis secundum existentiae modum, quia de illis non multae conveniunt uni, nec uni duae secundum eumdem modum : ut Patri convenit non esse ab alio a quo alus, quod non convenit alii : Filio autem convenit esse ab alio per generationem, et Spuritui sancto esse ab aliis per spirationem : tales enim proprietates (ut dicit Anselmus) nec natura admittit inesse eidem, cum sint oppositae : nec ratio capit qualiter uni possint convenire : et ideo numerus talium sufficit hypostasibus divinis, praecipue cum (ut dicit Hilarius) proprietas sit persona subsistens et perfecta: quia in divinis nihil accidentale est : sed proprietas in persona, cujus est proprietas, est persona ipsa subsistens et perfecta, ut dicit Damascenus.
Ad aliud dicendum, quod licet plures proprietates sunt in persona Patris et Filii, tamen una sola est personalis, quae facit personam esse personam secundum modum intelligendi : et hoc infra determinabitur 1.
Ad 5.
Ad aliud dicendum, quod non a qua-
Ad 6.
D. Qua necessitate dictum sit, tres personae a Latinis : et a Graecis, tres hypostases, vel substantiae.
Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus eadem pene super hac re laborans nominum penuria coarctatur. Unde Augustinus quid a Graecis vel Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit aperiens in libro VII de Trinitate 1 ait : Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Graecis, una essentia, tres substantiae, id est, una usia 1, tres hypostases. Aliter enim Graeci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis autem dictum est, una essentia vel substantia, tres
<--- Page Split --->
personae : quia non aliter in sermone nostro, id est, Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in ænigmate, placuit ita dici, ut cum quæreretur quid tria sint, aliquid diceretur : quæ tria, tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sauctum, scilicet donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium. Cum ergo quæritur quid tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen, quo complectamur hæc tria. Neque occurrit animo : quia supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem excedit. Verius enim cogitatur Deus, quam dicitur : et verius est, quam cogitatur.
ARTICULUS IV.
Quid significent hæc nomina secundum Græcos, oùs'as, oùs'ws'as, ùnó'sas'as, et n'ós'as'onv : et hæc secundum Latinos, essentia, subsistentia, substantia, et persona ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, D, « Qua necessitale nan solum Latinus, etc. »
Hic enim incidit quaestio de quatuor vocabulis Græcorum et Latinorum, quæ sunt apud Græcos oùsía, oùs'ws'as, ùnó'sas'as et n'ós'as'onv : apud Latinos autem, Marcus Tullius posuit quatuor illis respondentia per ordinem, scilicet essentia, subsistentia, substantia, persona.
Et videtur, quod male sumantur a Sanctis : quia dicit Boetius in commento libri Prædicamentorum, quod usia est compositum ex prima materia et prima forma : usiosis autem prima forma, et hypostasis prima materia : ergo videtur, quod usia non dicat essentiam simplexem et divinam, sicut videtur hic dicere Augustinus.
Item Subsistentiam Augustinus et Hieronymus ponunt pro composito vel individuo : sed secundum Marcum Tullium idem est apud nos subsistentia quod apud Græcos usiosis : illa autem apud
Græcos sonat substantiam in genere vel specie significatam, ut dicit Boetius : ergo videtur, quod magis debeat poni subsistentia pro persona quæ communis est, quam pro persona quæ est singularis.
Item, Dicit Boetius, quod Græci hypostasis non vocant nisi individua rationalis naturæ, et alia individua indignioris naturæ non vocant illo nomine : ergo videtur, quod idem sit substantia quod n'ós'as'onv vel persona : et sic non debent esse nisi tria vocabula, et non quatuor.
Item, In nulla natura potest esse nisi unum subjectum primum, et unum prædicatum ultimum : sed dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi (unde hæc omnia trahuntur) quod persona non est nisi subjectum : ergo nullum aliorum potest subjectum nominare : ergo cum in natura non sit nisi quod est, ex parte cujus sumitur persona, et quo est ex parte cujus sumitur essentia, videtur quod duo alia superfluunt.
Item, In natura creata non est nisi universale et particulare : ergo penes horum differentias non debent esse nisi duo nomina.
Item, Cum inter illa quatuor sunt duo extrema, scilicet essentia, et persona : et duo media, scilicet subsistentia, et substantia : et substantia sit vicinor secundum intellectum essentiae : ergo non debet poni pro persona, sicut dicit
<--- Page Split --->
Augustinus, sed potius pro natura communi.
Solutio Solutio. Dicendum, quod secundum diversos Doctores, et rationes nominum istorum diversas, diversos est usus istorum vocabulorum : in philosophia enim hypostasis dicitur prima materia, et usiosis forma prima, et usia compositum : cujus acceptionis haec est ratio : quia omnis causalitas secundum quodlibet genus causae necessario reducitur ad causam primam in genere illo, ut dicit Philosophus in II prime philosophiae, ut omnis calefactio ad ignem : cum igitur supponi primo sit materiae prime, omne quod supponitur, gratia proprietatis materialis supponitur et substat : si ergo substantia, vel hypostasis (alias, usiosis) quod idem est, ab actu substandi primo sumatur, necessario sonabit a quo est prima ratio substandi, id est, materiam primam : subsistentia autem sonat id quod est in se subsistens nullo indigens, ut dicit Boetius. Forma autem non indiget materia, sed potius est quoddam divinum et optimum quod appetitur a materia, et non appetit : et ideo consideratione prehabita, subsistentia sive usiosis accipitur pro forma prima. Essentia autem est illa a qua est esse, et cujus actus est esse, ut dicit Boetius et Tullius : esse autem non est actus essentia nisi quae est in materia, et ideo illam compositum vocaverunt : et sic satis apparet modus acceptionis Philosophorum. Πρόσωπον autem potius est poeticum nomen, quam philosophicum, nisi forte Poeta philosophus dicatur : quia imitatur Philosophum, fabulam componendo ex miris, ut dicit Philosophus. Est autem πρόσωπον idem quod facies in larva, eo quod histriones in theatris differentem sexum, et proprietatem sonando sub larvis diversarum facierum vel Medeae, vel Simonis, vel alterius repraesentabant : et idcirco quia sonus in concavo
solido repercussus, reflectitur incipiens ab acuto, ideo etiam Latini πρόσωπον personam dicunt, circumflexa penultima : quod licet sit contra compositionem vocabuli, quod componitur a pro et sono, nas, quod habet primam brevem 1 : tamen quia ita est secundum proprietatem instrumenti per quod sonat, producitur, et in accentu circumflectitur : et quia etiam magnae dignitatis alicujus personae ita etiam repræsentari consueverunt, quibus non competit brevis syllaba : unde sicut alius Poeta de talibus magnatibus loquens, dixit olli pro illi : ita etiam hic persona producit et circumflectit penultimam, eo quod magnitudinem talium hoc modo magis exprimit. Ista igitur est acceptio istorum vocabulorum apud Philosophos.
Magister Præpositivus ponit hic aliam acceptionem quae sumitur juxta traditionem Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicens, quod in prædicamento substantiae duo sunt consideranda, scilicet substantia subjecti, et substantia quæ est subjectum. Substantia subjecti est id quod est naturalis substantiæ, quod est prædicamentum : et hoc (ut dicit) accipitur nomine oὀσάς apud Græcos, et nomine essentiae apud Latinos. Substantia autem subjecta est in se subsistens nullo indigens : et illa est genera, et species substantiæ, quibus accidentia non accidunt, ut dicit Boetius, hoc est, accidentia naturae, ut· album, nigrum, et hujusmodi : et hæc vocatur subsistentia, et oὀσάσις : aut est substans accidentibus, et hæc est prima substantia quæ propriissime dicitur, hoc est, ὀπόστασις, et substantia apud nos. Persona autem et πρόσωπον refertur ad proprietatem quæ notat auctoritatem dignitatis in moribus, vel natura : et ista est non tam Præpositivi, quam Boetii, et Marci Tullii : sed usus istorum apud Augustinum et Hieronymum, qui concedunt tres esse subsistentias, et non
<--- Page Split --->
tres substantias, aliquantulum variatur. Et ideo notandum, quod in substantia, id est, in natura substantiae duo sunt, scilicet quo est, et id quod est. Quo est autem attenditur dupliciter, scilicet prout est in se simplex, non commiscibile alicui particularium : sicut cum dicitur, homo est species, et risibile : et hoc est proprium, et non commune, cum non possit prædicari de aliquo secundum intentionem illam : et hoc dicunt quidam esse essentiam. Accipitur etiam natura communis, ut prædicalis de singulis : et sic homo est appellativum nomen, si sic accipitur in natura hominis : et sic apud Boetium vocatur usiosis vel subsistentia, apud Augustinum autem et Hieronymum vocatur substantia vel usiosis : quia secundum illos substantia respondet usiosi et non hypostasi. Si autem consideratur natura secundum id quod est, dupliciter consideratur : aut per respectum quem ponit ad naturam cui subsistit, et tunc dicitur substantia apud Boetium, et ὀπόστασις, vel subsistentia secundum Augustinum et Hieronymum : aut per respectum ad proprietatem, et tunc dicitur secundum omnes persona et πρόσωπον. Sed hæc acceptio non videtur concordare Auctoribus qui dicunt essentiam rei dici et prædicari de eo cujus est essentia : et ideo dicendum, quod unum solum secundum intellectum Augustini et Hieronymi accipitur ex parte quo est, quod est essentia. Alia autem accipiuntur ex parte ejus quod est : et substantia quidem secundum eos ponit respectum ad quo est : propter quod etiam dubium facit intellectum apud Latinos, ut quandoque pro essentia, quandoque pro supposito ponatur : et ideo Latini concedere noluerunt tres substantias. Subsistentia autem secundum eos ponit respectum ad individuationem : licet in his duobus secundum Anselmum et alios sit e converso. Sed persona ponit specialem respectum ad distinctionem proprietatis pertinentis ad dignitatem moris vel naturae
Huicergo ultimæ opinioni consentientes, respondemus ad objecta : et patet jam solutio ad primum per hoc quod hæc aliter sumuntur apud Philosophos, quam apud usum Sanctorum.
Ad aliud dicendum quod Augustinus et Hieronymus aliter accipiunt subsistentiam, quam Tullius : et hujus ratio jam dicta est propter dubiam acceptionem verbi substantiae apud Latinos : quæ quandoque accipitur pro essentia et natura communi : et ideo etiam apud Latinos nominat naturam primi prædicamenti : sed Tullius accipit eam secundum quod dicitur ab actu substandi tantum.
St autem quaeras, Quare Sancti non ita acceperunt eam? Dicendum, quod Sancti expresserunt fidem simplicibus : et ideo nolebant uti dubiis verbis, ne simplices secundum errorem possent seduci, dum multiplicitatem nominis ignorarent.
Ad aliud dicendum, quod Græci accipiunt hypostasisin pro eo quod maxime est distinctum : et hoc non est nisi ultima compositione compositum. Ultima autem compositione compositum est quod est ex ultima materia et ex ultima forma secundum naturam. Ultima autem materia est corpus organizatum humanum, hoc enim est majoris compositionis, quam aliquod corpus quoad organizationem : et ultima forma in natura est anima rationalis . et ideo individuum rationalis naturae vocant hypostasisin. Et ex hoc patet ratio ejus quod dicitur in Littera, quod tres personas non vocant tria πρόσωπα, sed tres hypostases : quia secundum proprietatem linguæ eorum aptius sonat : sed apud nos non superfluit nomen personæ : quia id quod respondet hypostasi apud nos, est dubiæ significationis, id est, substantia.
Ad aliud dicendum, quod licet sit unum subjectum primum, et unum ultimum prædicatum, tamen subjectum est multis modis considerare : et ideo tot modis potest significari, ut dictum est.
<--- Page Split --->
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod particulare est subjectum tribus modis, et sic capti tria nomina secundum ultimam opinionem.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod illa objectio
procedit secundum intellectum Marcı Tullii, et Anselmi, et Boetii : sed propter dubietatem nominis substantiæ Augustinus et Hieronymus loco substantiæ usi sunt subsistentia.
E. Quid hoc nomine, tres, significetur ?
Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sunt quaeramus, quid commune habeant. Non enim possunt dici tres Patres, quia tamen 1 Pater ibi Pater est : nec tres Filii, cum nec Pater ibi sit Filius, nec Spiritus sanctus : nec tres Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus propria significatione, qua donum Dei dicitur, nec Pater est, nec Filius. Quid ergo tres ? Si tres personæ esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. Certe enim quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est.
Ex prædictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis tres personæ, cum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune est id quod persona est, id est, hoc nomen persona.
ARTICULUS V.
An hoc nomen, persona, sit pluribus commune, scilicet Patri, Filio, et Spiritui sancto?
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Si tres personæ esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. »
Ex hoc enim habetur, quod persona est commune eis tribus.
Sed contra :
- Si est commune prædicatum de tribus : aut ut ens de ratione trium, aut ut non ens de ratione trium. Si ut non
ens de ratione trium, hoc est accidentale tribus, sicut album prædicatur de nive, et de cygno, et margarita. Si autem prædicatur communiter, ut ens de ratone trum, aut convertibiliter, aut non convertibiliter. Si convertibiliter : ergo persona convertitur cum Patre : ergo de quocumque prædicatur persona, et Pater : quod falsum est, quia de Filio prædicatur persona, non tamen Pater.
Si autem prædicatur ut ens de ratione trum, et non convertitur, necessario erit genus, vel species : ergo in divinis est genus, vel species : quod supra improbatum est 2.
Item, Quidquid una ratione prædicatur de pluribus, est abstractum et abstractum per intellectum : persona una
<--- Page Split --->
ratione prædicatur de tribus : ergo abstrahit ab omnibus et per intellectum est abstractum. Ququdid autem est abstrahens et abstractum per intellectum ab his de quibus prædicatur, est universale : ergo persona est universale : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius.
- Item, Universale est quod est in multis et de multis : sed persona in divinis est in pluribus et de pluribus : ergo est universale ad illa.
duum ut illius substantiæ dispositioni et proprietas : ergo significat principalius substantiam affirmative, quam rationem dispositionis significet negative : et sic solutio illa nihil videtur valere.
Item, Boetius dicit, quod omnis persona significat substantiam ut subjectam et suppositam : hic autem intellectus non est negativus : ergo nihil est quod quidam dicunt, personam esse communem secundum negationem.
- Si forte dicas, quod est commune secundum solam rationem, et est commune secundum rem : et persona est commune secundum rationem solam, et non secundum rem. CONTRA : Commune secundum rem in divinus est commune secundum esse : et realem communitatem non habet aliquod universale, sed habet communitatem secundum rationem, cui respondet in re communitas personæ : quia licet esse habeat in isto, potest tamen esse in alio, et multipliciter secundum esse in his in quibus est : et hoc rectissime videtur convenire personæ : quia persona habet esse in Patre et Filio, et multipliciter secundum esse in illis : quia dicimus, quod tres sunt plures, et non una persona : ergo persona ut universale de tribus prædicatur. Si forte dicas, sicut fere omnes evadunt, quod persona est commune secundum negationem : et hæc negatio non causat universale : quia nulla sunt adeo distantia quin bene communicant in negatione : sicut Deus, et lapis conveniunt in non esse capram, vel in alio secundum negationem dicto : hoc nihil est : qua individuum non est talis negatio quæ nihil ponat, sed potius negatio consequens id quod per se est unum : ergo persona licet non ratione individuæ substantiæ, tamen ratione ejus super quod fundatur individuatio, causabit universale.
Item, Cum dicitur, Persona est substantia individua, substantia cadit in recto in intellectu, et personæ indivi-
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod duplex est communitas, scilicet esse, et rationis. Communitas autem in esse et essentia eadem numero, non potest inveniri nisi in divinis hypostasibus, et non in aliqua natura creata : quia omne creatum est compositum, et ideo idem numero secundum esse non potest esse in diversis subjectis et distinctis. Communitas autem rationis multiplex est : quædam enim est secundum naturam communem per eamdem rationem participatam a pluribus, quæ natura communis abstrahitur ab unoquoque illorum, et secundum esse in quolibet illorum compositionem habens cum eo quod contrahit eam ad hoc et ad illud : et illa natura facit universale, et secundum totum posse quod habet illa natura, non est in uno, licet sit in eo secundum esse : ideo hæc natura excedit quodlibet illorum, de quo prædicatur quoad posse : et quia est in eo secundum totum esse suum, ideo est ratio cujuslibet eorum de quo prædicatur, vel pars rationis ejus, vel simpliciter, ut in genere, vel specie, et differentia : vel secundum quid, sicut est in proprio, et accidente. Est etiam communitas resultans ex proportione aliquorum ad unum, quod convenit utrique, secundum tamen diversa : sicut est communitas proportionis regiminis navis et scholæ, ad gubernatorem et scholasticum : quod tamen regenti convenit naturae secundum artem gubernandi, et scholastico secundum artem docendi litteras : quia tamen similis est
<--- Page Split --->
habitudo, ideo respectus ad actum regiminis est eis communis. Et talis habitudo invenitur etiam in naturalibus : cum enim dicitur, Socrates est homo, Plato est homo : commune est Socrati et Platoni hoc ipsum quod dico homo : et hoc per rationem naturae universalis. Cum autem dico, isti sunt homines, supponuntur Socrates et Plato per nomen demonstrativum : et sic commune est eis, quod sint supposita hominis, et respectus suppositi et habitudo ad id quod secundum naturam commune est, determinatur per verbum sunt : et haec communitas suppositi nihil aliud est quan similis habitudo eorum ad naturam qua e communis est eis. Et quia in divinis persona significat substantiam, ut supra determinatum est, et significat eam ut suppositum, ideo tali communitate communis est persona tribus. Sed differentia est in hoc quod ratio suppositi in inferioribus est universalis per accidens : quia accidit Socrati et Platoni esse supposita per hoc quod homo secundum eamdem naturam prædicatur de eis. In divinis autem persona non est universale : quia re non est excedens subjectum de quo prædicatur, cum dicitur, Pater est persona : est enim idem in subjecto et prædicato, differens tamen secundum modum significandi : et similiter cum dicitur, Filius est persona : et si est abstrahens ab utroque, non est illa abstractio nisi secundum intellectum nostrum, et non secundum naturam rei : sicut et in omnibus nominibus divinis semper invenitur aliqua proprietas; ut supra determinatum est. Et hoc modo etiam dico de communitate relationis, vel distinctionis, vel incommunicabilitatis, nisi hoc addendo, quod cum dicitur, Pater et Filius relati sunt, et relativa, vel Pater et Filius sunt duo supposita, vel Pater et Filius sunt incommunicabiles, vel Pater et Filius sunt hypostases, vel Pater et Filius sunt personæ, vel Pater et Filius sunt Deus : quia prima harum communitatum sumitur per unum respectum
ad relationis actum, secunda per unum respectum ad proprietatis actum, tertia per unum respectum ad negationem consequentem ad actum proprietatis, quarta per unum respectum ad rationem suppositi ordinati ad proprietatem, quinta per unam rationem suppositi ordinati ad actum proprietatis pertinentis ad dignitatem : sexta autem per unum respectum suppositorum ad naturam : ideo solum illud prædicatum, scilicet Deus, dicit commune re et natura. Innuitur autem adhuc ab Augustino quod ipse dicit, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res quibus fruendum est : et res secundum Hilarium dicit rem naturae, id est, cujus est generare, vel generari, vel procedere : quia isti actus demonstrant existentiae modum, ideo communitas hujus nominis, res, erit septima : et non ponit nisi unam habitudinem trium ad naturam tantum. Unde nulla istarum facit commune re nisi una, scilicet sexta : omnes autem aliae sunt communitates proportionis sive habitudinis ad unum in communi rationis, quod commune non est abstractum, ut simplicius a minus simplici : quia nihil est ibi simplicius alio : sed est ibi communis ratio secundum modum nostrae intelligentiae, quae in omnibus nominibus deficit a Deo.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod persona prædicatur de tribus : non ut ens de ratione trium, quia simplicissimi nulla est ratio diffinitiva : nec prædicatur per accidens, sed prædicatur ut idem subjecto de quo prædicatur, et excedens ipsum natura rei, sed secundum rationem tantum, cui nihil in re respondet nisi communitas naturae : quia enim natura communis est, idem consequitur similis proportio ipsorum ad illam ; et illa similis proportio fundatur realiter in proportionatis ad naturam et in natura : et nomen quod nominat illam communitatem, est commune tantum rationis secundum illam proportionem, non commune realiter quam dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod licet non
<--- Page Split --->
excedat substantiam re et natura aliqua communi quam importat, tamen relinquit similem proportionem ad idem in alio: et ab illa similitudine imponuntur hujusmodi nomina relativa, persona, hypostasis, et res naturae, et incommunicabils, et hujusmodi: et ratione illius proportionis excedunt, licet non in re: et ideo secundum prædicationem non convertuntur cum suis subjectis.
Ad aliud dicendum, quod ad universale exigitur, quod abstrahat ab his de quibus prædicatur, ut natura communis abstrahit a suis inferioribus quae contrahunt ipsam per ea quibus componitur: sed hic non est ita, sed tantum similitudo proportionis est in istis nominibus importata: et commune abstractum non dicit naturam unam quae sit in utroque, sed commune quod est in ratione nostra
tantum fundata in similitudine proportionis vel habitudinis trium personarum ad unum.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur persona de multis: qua tres non sunt multi, ut supra probatum est: et etiam si multi essent, non diceretur persona de eis ut universale, sicut jam dictum est: et ideo non procedit illa ratio.
Ad aliud dicendum, quod licet in universali non sit secundum esse communitas, est tamen communitas secundum naturam unam quae convenit omnibus: sæd in divinis non est ita: persona enim nullam unam naturam dicit quæ conveniat tribus, et contrahatur in illis ad hanc et illam personam: et ideo in illis est communitas secundum rationem proportionis tantum.
F. Quare non dicimus tres deos esse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut dicimus tres personas: cum id quod Deus est sit eis commune, quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus?
Sed quæritur hic, Cum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis quod persona est, id est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona : cur non dicamus similiter tres deos, cum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus? Quia scilicet illud Scriptura contradicit : hoc autem, etsi non dicit, non tamen contradicit : unde Augustinus hanc movens quæstionem atque diffiniens in libro VII de Trinitate 1, ita ait : Si ideo dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est : cur non etiam tres deos dicimus? Certe, ut prædictum est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personæ dicuntur. Quia ergo Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii ? Ecce proposuit hanc quæstionem : attende quod respondeat subdens : An ideo non dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit
<--- Page Split --->
tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturae textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit? Si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura dicens: Audi, Israel : Deus tuus, Deus unus est'. Ecce absolutio quaestionis, quare polius dicamus tres personas quam tres deos : quia scilicet illud non contradicit Scriptura.
G. Alia quaestio, Cur non dicimus tres essentias, ut tres personas, cum Scriptura non contradicat?
Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus 1 consequenter adnectit, dicens : Cur, inquit, et tres essentias non licet dicere : quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita non contradicit ? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia : quaero, cur non propter eamdem unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personae ? Ut enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia : sic illis commune est personae vocabulum. Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate a Graecis et Latinis parta haec vocabula adversus insidias vel errores haereticorum. Cumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis de Deo tenet : sive propriam 2 fidem, sive per qualemcumque intelligentiam, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursum non poterat dicere, non esse tria quaedam : quod quia dixit Sabellius, in haeresim lapsus est. Quaesivit ergo quid tria diceret, et dixit tres personas, sive tres substantias secundum Graecos.
<--- Page Split --->
impedire, quod persona non pluraliter dicatur de tribus.
ARTICULUS VI.
An in divinis sint tres substantiae sicut tres personae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, ibi, F, « Sed quaeritur hic, Cum dicamus Patrem, etc. »
Videtur enim, quod possumus dicere tres substantias, et tres deos : quia substantiam significat persona : ergo quot sunt personae, tot sunt substantiae.
Item, persona est individua substantia rationalis naturae : ergo tres personae sunt tres substantiae individua rationalis naturae.
Item, Si communitas personae est causa quod dicitur pluraliter de tribus, ubi erit eadem causa, erit idem effectus : ergo debemus dicere plures deos. Nec Scriptura potest praestare impedimentum : quia Scriptura non contradicit alicubi.
Item, Si diversitatis intelligentia impedit, quod non dicimus plures substantias vel plures essentias, cum in ratione personae in recto cadat substantia, videtur etiam diversitatis intelligentia
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate Ad 1, 3 et 4. Augustinus non dat totam causam quare non dicimus tres deos. Unde licet persona significet substantiam, tamen importat etiam proprietatem distinguentem propter quam recipit numerum pluralem, ut supra dictum est : Deus autem et essentia et substantia nullam de se important distinctionem. Et per hoc patet solutio ad primum, et ad duo ultima.
Ad sEcundum dicendum, quod persona est individua substantia quae est hypostasis. Cum enim in ratione personae sit triplex incommunicabilitas, scilicet universalis, partis, et assumptibilis : unde homo in communi non est persona, et anima quae est pars hominis non est persona, et natura humana in Christo non est persona : hypostasis non dicit incommunicabile nisi ad oppositionem ad naturam universalis : et aliae duae incommunicabilitates importantur per ly individua. Unde, sicut supra dictum est, circa substantiam quam significat persona, non ponitur numerus : quia, ut dicit Richardus, non refert ad rationem personae, utrum sint una substantia, vel plures, dummodo sub natura communi distinguantur secundum existentiae modum.
H. Sicut nos dicimus tres personas, ila Graeci tres substantias, quas dicunt hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos.
Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum consuetudinem Graecorum oportet intelligi. Sic enim illi dicunt tres substantias unam essentiam, id est, tres hypostases unam usiam, quamadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam vel substantiam. Quamquam et illi si vellent, sicut dicunt tres substantias tres hypostases, possent dicere tres personas tria περόντα. Illud autem maluerunt dicere : quia fortasse secundum linguæ suæ consuetudinem aptius dicitur.
<--- Page Split --->
operationis, ut dicit Damascenus, et operatio Dei non repugnet pluralitati.
ARTICULUS VII.
An in divinis sint tres hypostases et una usua.
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Tres hypostases unam usiam, etc. »
Hypostasis enim idem est quod substantia : substantæ autem non sunt tres.
Præterea, Contrarietas videtur in Littera infra1,ubi Hieronymus dicit, quod non bonæ suspicionis est hoc nomen hypostasis.
Præterea, In quo differt hypostasis a persona ? Si enim dicas, quod hypostasis dicit distinguibile non distinctum : hoc nihil est, quia in divinis idem est esse et posse. Præterea, In divinis potentia idem est quod actus. Item, Boetus expresse dicit, quod Græci non vocant δπόστασιν, nisi individuum rationalis naturæ : ergo nulla est differentia, ut videtur.
Item, Cum hypostasis idem sonet quod substantia apud nos, et Deus dicat naturam et substantam et non ut essentiam, dicit enim Damascenus, quod dicit habentem deitatem : quare non dicimus tres deos, sicut tres hypostases et tres substantas ? Anselmus enim in capite penultimo Monologiì, et Augustinus in fine libri VIII de Trinitate, et habetur in Lutera, concedit tres posse dici substantias, dummodo sane intelligatur. Ergo videtur, quod magis possumus dicere tres deos, cum Deus sit nomen
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate apud Græcos hoc nomen δπόστασις aliud habet a modo significandi, et aliud ab usu : a modo enim significandi (quia imponitur ab actu substandi) habet quod pro substantia prima ponitur, hoc est, pro individuo primi prædicamenti. Apud nos autem est dubiæ significationis substantia, ut prius habitum est : et ideo non utimur substantia, sicut illi hypostasi. Ab usu autem Græcorum habet, quod non ponitur nisi pro singulari naturæ rationalis : et hoc modo iterum non habet usus noster : hujus tamen usus ratio supra assignata est : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod in primis temporibus antequam determina retur significatio ejus a Patribus Catholicis, non erat bonæ suspicionis : sed postea determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis etsi dicat distinctum, secundum usum Græcorum, non tamen dicit rationem distinctionis in ipso nomine, et hanc rationem exprimit persona.
Ad aliud dicendum, quod Deus licet imponatur ab operatione, non tamen imponitur operationi, sed naturæ : sed etiam operatio illa a qua imponitur, non est communicabilis : a tribus enim operantibus virtute unius essentiae operatio non recipit pluralitatem in substantia operationis, sed forte in modo consignificandi, ut cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 2.
<--- Page Split --->
- Quod in Trinitate non est diversitas, nec singularitas, vel solitudo : sed unitas, et trinitas, et distinctio, et identitas.
Jam sufficienter, ut puto, responsum 1 est, qua necessitate dicamus tres personas, et quare non similiter tres deos vel essentias : quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia, quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo : sed unitas, et Trinitas. Unde Augustinus in libro VII de Trinitate ait : Humana inopia quærens quid diceret tria, dixit tres personas vel substantias. Quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem noluit : ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed Trinitas, ex eo quod dicuntur tres personæ 2. Hilarius quoque in libro VII de Trinitate ait : Dominus dicit, Qui videt me, videt et Patrem 3. Cum hoc dicitur, excluditur singularitas, atque unici, id est, solitarii intelligentia. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in Filio Pater per naturae unitam similitudinem. Unum sunt enim natus et generans : unum sunt neque unus. Non itaque solitarius Filius est, nec singularis, nec dispar. Item, in eodem : Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum prædicare, sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. De hoc etiam Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis ait : Unus est Deus, sed non singularis 4. Item, Ambrosius in libro I de Trinitate 5 ait : Quod unius est substantiæ, separari non potest : etsi non sit singularitatis, sed unitatis Deus unus cum dicitur, nequaquam deitatis Trinitatem excludit : et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est prædicatur.
Ecce ex prædictis ostenditur, quia nec singularis, nec diversus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus : quia singularitas vel solitudo per sonarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit. Diversitas inducit separationem divinitatis, singularitas adimit distinctionem
<--- Page Split --->
Trinitatis. Ideo Ambrosius in libro I de Trinitate 1 ait : Non est diversa nec singularis æqualitas, nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos, Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent. Item, in eodem : Pater et Filius divinitate sunt unum, nec est ibi substantiæ differentia, nec ulla diversitas : alioquin quomodo unum Deum dicimus ? diversitas enim plures facit.
Constat ergo ex prædictis, quia in Trinitate nulla est diversitas : si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum, tres diversæ personæ, et hujusmodi, diversas dicit distinctas.
K. Quod non debet dici Deus multiplex.
Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas : et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex. Unde Ambrosius in libro I de Trinitate 2 ait : Est in Patre et Filio non discrepans, sed una divinitas : nec confusum quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est. Multiplex itaque Deus non est.
tate : sed pluralitas est in divinis : ergo et diversitas.
ARTICULUS VIII.
An in divinis sit diversitas, singularitas et solutdo ?
« Jam sufficienter, ut puto, etc. »
Hic incipit ultima pars distinctionis, et habet duo capitula : in quorum primo probat in divinis non esse diversitatem, nec singularitatem, nec solitudinem. In secundo autem, quod Deus non est multiplex, ibi, K, « Et sicut in Trinitate, etc. »
Item, Quæcunque sunt distincta, sunt diversa : divinæ personæ sunt dustinctæ : ergo diversæ.
Item, Videtur ibi esse solitudo et singularitas : quia supra habitum est 3, quod possumus dicere, solus Pater, et solus Filius : ly solus autem notat singularitatem, et solitudinem : ergo est ibi singularitas, et solitudo.
Videtur autem in divinis esse diversitas : quia pluralitas causatur a diversi-
SOLUTIO. Dicendum, quod diversitas solutio ad 1 et " procedit ad tenendum : identitas autem non est nisi a substantiali : et ideo diversitas non est nisi ubi est divisio per formas substantiales secundum esse diversas : divisio autem est per separationem mate-
<--- Page Split --->
riæ : differentia autem proprie est per naturalem formam, vel accidentalem, secundum quam differentia communiter accipitur : et ideo in divinis non est separatio, nec diversitas, ut dicitur, quia separatio dicit distantiam in loco vel natura : ad distinctionem autem sufficit, quod unus non sit alter per proprietatem relativam originis. Et per hoc patet soluto ad duo prima.
Ad alud dicendum, quod libet recipatur dictio exclusiva, non tamen se-
cundum quod est categorema et facit implicationem similitudinis, sed secundum quod est syncategorema et sistit in subjecto.
Et per hoc patet soluto ad totum : ita quod solitudo in divinis referatur ad sequestrationem in loco, singularitas autem ad privationem consortii, et individuationis per accidentia : quia sic a divinis ambo removentur.
Et hæc de hac distinctione.
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XXIV.
A. Quid significetur his nominibus, unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctæ, cum his utimur de Deo loquentes.
Quid significetur per nomen numerale, cum loquimur de divinis ?
Hic diligenter inquiri oportet, cum in Trinitate non sit diversitas vel singularitas, nec multiplicitas vel solitudo, quid significetur his nominibus, scilicet unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctæ vel distinctio : cum dicitur, unus Deus, duæ personæ, vel tres personæ, plures personæ, distinctæ sunt personæ : vel cum dicitur, distinctio personarum, pluralitas personarum, trinitas personarum, et hujusmodi. Videmur enim hoc dicentes, numerorum quantitates, et rerum multitudinem vel multiplicitatem in Deo ponere. Quid ergo ista ibi significent, ipso de quo loquimur aperiente, insinuare curemus.
DIVISIO TEXTUS.
« Hic diligenter inquiri oportet, etc. » Hic incipit Magister agere de terminis numeralibus. Et habet hæc pars duas distinctiones : in quarum prima determinat de nominibus numeralibus in se. In secunda de eo circa quod ponitur, quod est quasi numeratum in divinis : et hæc incipit in distinctione XXV, ibi, A, « Præterea considerandum est, etc. »
Prima pars subdividitur in tres : in quarum prima probat Magister, quod in talibus dictionibus numeralibus non po-
nitur quantitas in divinis. In secunda ostendit, quid significent verba notantia discretionem numeri, ut distinctus, di-cretus, ibi, G, « Cum autem dicimus, etc. » In tertia ostendit, quid sit quod quidam sancti dicunt Trinitatem esse multiplicem, ibi, K, « Hic non est prætermitendum, etc. »
In prima harum sunt sex particulae. In prima movet quaestionem. In secunda ostendit, quod talia non ponunt, sed removent, ibi, B, « Si diligenter, etc. » In tertia, subjicit exemplum de significatione unius, ibi, C, « Cum enim dicitur, unus Deus, etc. » In quarta, subjicit exemplum de significatione plurium, ibi, in principio cap. D, « Item, cum dicimus plures esse personas, etc. » In quin-
<--- Page Split --->
ta, subjicit exemplum de significatione trium, ibi, E, « Ita etiam cum dicimus tres esse personas, etc. » In sexta, subjicit exemplum de significatione duorum, ibi, F, « Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, etc. »
tione totum est majus qualibet parte : in Deo autem nihil tale est : ergo Deo hujusmodi numerus non competit. Si autem numerus in re numerata accipiatur, idem est esse in numero quod est esse in mensura suæ quantitatis discrete : hoc autem Deo iterum non convenit, ut probat Magister hic : ergo in Deo non est numerus.
ARTICULUS I.
SED CONTRA :
- Unitas est potentia omnis numerus : Deus autem, ut dicit Boetius absolutissime est unus, ita ut videatur esse primum unum : ergo in eo est potentia omnis numerus.
Hic ante Litteram oportet quaerere duo, scilicet an numerus sit in divinis ? Et, utrum univoce sit in divinis et in creaturis ?
CIRCA PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Dicit Isidorus, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : nulla autem divisio est in divinis, quia Pater est in Filio, et e converso : Spiritus sanctus in utroque, et e converso : ergo nullus numerus.
Item, Boetius in libro de Trinitate : « Hoc vere unum est quod nulli nititur, in quo nullus numerus. » Ettintelligit de divinis : ergo in divinis nullus est numerus.
Item, A quocumque removetur genus, et species : sed in Deo non est quantitas : ergo nec est species quantitatis quæ est numerus.
Item, Numerus, ut dicit Philosophus in X prima philosophiae, est multitudo mensurata per unum : sed Deus simpliciter immensus est : ergo in ipso nullus numerus est.
Item, Sive accipiamus numerum mathematice, sive secundum quod est in re numerata, videtur Deo non competere numerus : numerus enim mathematicus, sive quo numeramus, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, fit iteratione ejusdem unitatis, sua aggregatione totum numerum constituentis : sed in illa aggrega-
Item, Philosophus in X primae philosophiae vult, quod simplicissimum in quolibet genere est primum unum mensurans omnia alia quæ sunt ejusdem generis : sed Deus simplicissimum est in genere substantiae : ergo ipse est primum unum quo omnia alia mensurantur.
Item, Philosophus, ibidem : In substantia necesse est ut similiter sit unum : hoc enim consimile est in omnibus. Et ibi dicit commentum hæc verba : Unum in substantius est quod est principium esse earum, et principium numeri earum quod existit in substantiis : et intendit, cum huic fuerit junctum quod declaratum est in libro Physicorum, scilicet quod primus motor sive prima causa est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus, hoc esse primum motorem absolutum ab omni materia : et declarabitur post, quod hoc non solum est principium tamquam motor, sed tamquam forma et finis : et tunc declarabitur, quod illud est unum de quo probatum est, quod est principium substantiae : sicut illud est declaratum quod est actus ultimus cui non admiscetur potentia omnino.
- Item, Philosophus, ibidem : Illud enim quod non dividitur, dicitur unum, secundum quod non dividitur : Deus autem maxime est indivisibilis : ergo maxime unus : ergo convenit ei esse unum :
<--- Page Split --->
et hoc potentia numerus, et mensura numeri est : ergo, etc.
- Præterea, Nos dicimus, quod est unus, Deuter. vi, 4 : Audi, Israel, etc. : et dicimus, quod est tres personæ, I Joan. v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in cælo. Ergo est in eo numerus potentia, et numerus actualis, ut videtur.
Solutio Solutio. Hic oportet distinguere, quod numerus multipliciter consideratur. Est enim numerus discretae quantitatis qui est aggregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitatem et unitatem, ut dicit Philosophus : si enim esset continuatio inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et ex illa ratione videtur procedere Magister in Littera : quia sine dubio nulla talis discretio separans unum ab alio est vel potest esse in divinis, ubi Pater est in Filio, et Filius in Patre.
Aliter accipitur numerus ex parte rei numeratae : quia illa secundum quod accipit rationem unius quod potentia est numerus, ita accipit rationem numeri : accipit autem rationem unius a forma, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse : sunt enim tres actus formae sive ejus quo res est id quod est. Primus est dare esse. Secundus autem dare rationem naturae. Et tertius est terminare : et ab isto ultimo actu forma est ratio unius : quia per hoc efficitur in se indivisa, et ab aliis divisa : et haec est ejus diffinitio : et hoc intendit Philosophus, quando dixit, quod id quod non dividitur, dicitur unum secundum quod non dividitur. Hoc modo bene dicimus, quod haec res est una, haec res et illa sunt duae : et hoc modo bene dicimus, quod Deus est unus : sed non possumus personaliter hoc modo dicere, quod Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, cum non sint a se invicem per esse et formam divisi : hoc modo iterum
bene dicit Magster, quod in personis non est numerus.
Tertio modo dicimus numerum, id quod exit per sinilitudinem numerans potentiam unius : et hoc dupliciter, scilicet secundum materiam, et secundum formam. Secundum materiam : sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantutatis panni, quia ulna decies iteratur in panni quantitate : et hoc modo dicimus lineam esse decem partes aliquotas. Secundum formam autem, praecipue in exemplari : sicut dicimus ea quae facta sunt, et sunt, et fient, esse numerum exemplarium divinorum : et hoc unum dicitur mensura per modum principii ad esse, et per modum forma exemplaris. ut prima causa est unum numerans causata, non quod iteretur in illis, vel quod sua iteratio sit quantitas illorum, ut quidam male intellexerunt, sed quod uniuscujusque forma per relationem ad ipsum et exemplar sit unum, et omnes forma exemplares faciunt multitudinem. Hoc modo dicimus solum Deum unum, qui est principium et exemplar totius multitudinis creaturarum : et hoc unum non est potentia multa sui iteratione, sed potentia effectuum et exemplatorum multorum : et haec est intentio Philosophi in auctoritate supra posita, et intentio Commentatoris. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Theologia totam thearchiam sicut omnium causam laudat unius nominatione. Et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus propter excedentem totius divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et praesunt supersubstantialiter. Propter quod et omnia ad ipsam juste revertuntur et reponuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et coordinata sunt, et manent, et continentur et adimplentur et convertuntur '. » Hoc autem modo etiam dicit Al-
<--- Page Split --->
gazel in sua Metaphysica, in tertia divisione entis, sic : Primo modo dicitur unum verissime illud unum singulare significatum, in quo non est multitudo, nec impotentia, nec etiam in effectu, ut essentia Creatoris : quoniam Deus non dividitur in effectu, nec est receptibilis divisionis . expers igitur est multitudinis in esse et potentia et effectu, cujus nomen excelsum est : ipse igitur vere unus est
Quarto modo dicitur numerus ex parte rei numeratae secundum quid et non simplicter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo : sicut etiam dicimus punctum continuans in medio esse duo, eo quod ut duobus utimur uno, scilicet in ratione finis et principi, et dicimus centrum in circulo esse multum in ratione linearum exeuntium ab ipso ad circumferentiam : et hoc modo dicimus personam unam distinctam sua proprietate originis, et duas personas plures distinctas tali originis proprietate : et hoc modo solo numerus postive cadit in divinis : et in hac numeri consideratone diminutus est Magister : quia iste numerus non est simpliciter numerus, sed secundum quid, quem effective facit proprietas distinguens et determinans : numeratum autem illo numero persona est, sicut diximus supra 1.
DICENDUM ergo ad primum, quod secundum illam Isidori rationem, numerus non cadit in personis, nisi divisio large accipatur pro distinctio : et unus tunc non dicit distinctionem sensus vel oculi ad rem demonstratam, sed potius distinctionem intellectus.
AD ALIUD dicendum, quod Boctius loquitur de uno secundum rationem nominis : quia illud est unum quod est indvisum in se, et divisum ab alio : præcipue autem indivisum est quod nec actu nec potentia divisibile est, nec capax multitudinis : et huic adhuc additur tertia conditio, quod est maxime unum indivisibile
potentia ct actu, et cujus natura non est alud in ipso quam natura unitatis. Et additur quarta quae adhuc magis facit unum, scilicet quod non sit iterabile ut nec divisione sui nec aggregatione capax sit multitudinis : et istis quatuor conditionibus in unum conjunctis nihil est unum nisi solus Deus. Primo enim modo est unum, quod unam habet formam se terminantem. Secundo modo unum est punctum : sed alud est in eo natura puncti, aliud natura unitatis : quia punctum est substantia habens positionem in continuo, cum sit in ratione primi et ultimi et medii. Tertio modo est unum unitas ipsa : qua unitas seipsa est una indivisibilis potentia et actu : sed aggregabilis est alii in constitutione numeri. Quarto autem modo est Deus indivisibilis potentia et actu, non aliam habens unitatis naturam quam seipsum, et non aggregabilis alii ad multitudinem constituendam : sed si est principium multitudinis, hoc erit effective et exemplariter, ut dictum est : et ita intelligit Boetius. Hoc autem modo non quaerimus numerum in personis.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc argumentum : et ratio assignata est supra 2, quia quandoque species refertur in divina non propter naturam genceris quae est in ipsa, sed propter naturam differentiae quam addit supra genus. Unde Augustinus dicit, quod est sine quantitate magnus, etc. Et similiter dico, quod personae numerantur : et tamen non ponitur quantitas numeri circa ipsas, quia numerantur quodam numero, et non numero qui simpliciter numerus est.
Ad aliud dicendum, quod secundum illam rationem numeri, numerus non cadit in divinis, ut prius est habitum.
Ad aliud dicendum, quod in numero qui ponit quantitatem circa numeratum, verum est hoc quod totum est majus sua parte : sed numerus personarum nullam ponit quantitatem : et ideo ibi non se-
<--- Page Split --->
quitur, quod duo sint majores uno, vel tres majus aliquid vel aliquid plus quam unus : et hoc etiam supra probatum est, scilicet distinctione XVIII.
ARTICULUS II.
Ad object. 1. Ad ea quae objiciuntur ad alteram partem, dicendum ad primum, quod Deus est verissime unum essentialiter : sed non convenit ei potentia esse numerum, nisi effective et formaliter, ut dictum est.
Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis, et utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
Adoljest . 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est mensura : una scilicet certificans quantitatem : et illa incipit vel ab indivisibili simpliciter, vel ab indivisibili secundum placitum, eo quod illud est quantitatis certae. Ab indivisibili simpliciter : sicut unitas est indivisibile, et sua iteratio certificat discretam quantitatem. Ab indivisibili secundum placitum : sicut in ponderibus vel liquidis vel siccis vel continuis dicitur certificans ratione sui marca una, modius, palmus, et alia hujusmodi, in quibus ponimus primam quantitatem notam. Alia est mensura naturae alicujus generis, et haec fit per relationem omnium illorum quae sunt in genere illo : ideo addit quod illam naturam habet simplicissime, et est causa esse naturae illius in aliis : et sic motus mensurantur primo motu, et numeri uno numero et non unitate, et creaturae Creatore, et omnes substantiae una prima substantia : et magis est una substantia quae magis accedit ad primam substantiam, et minus una quae magis distat. Et hoc modo dicit Philosophus, quod intelligentia est una, et non dividitur participando multitudnem bonitatum primae causae, sed magis unitur : quia participando plures bonitates magis accedit ad unum : et hoc modo dicit Dionysius, quod radius divnus ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad aggregantis Patris unitatem et deficam supersimplicitatem.
Adobjert . 3. Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod Deus maxime unus est, et hoc modo quo diximus.
Adobjert . 4. Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Secundo quaeritur, Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis ?
Videtur, quod non : quia
Nihil univoce convenit Deo et creaturae : ergo nec numerus.
Item, Dictum est, quod Deus est unus unitate quae quadruplici conditione unitatis constituitur : sed nulla creatura est sic una : ergo non est una ratio sua unitatis, et inferiorum : ergo nec numerus.
Sed contra :
Quaecumque dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia : Deus et creatura dicuntur unum secundum magis et minus : Deus enim dicitur magis unus, et creatura minus : ergo sunt comparabilia. Inde sic : Quaecumque sunt comparabilia, sunt univoca, ut dicit Philosophus : Creator et creatura in uno comparabilia sunt : ergo sunt in eodem univoca : ergo unum dicitur univoce de Creatore et de creaturis : ergo et numerus.
Item, Bene sequitur, hoc est, et illud est : et hoc non est illud, nec pars illus, nec totum ejus : ergo sunt duo : sed Deus est, et lapis est : et Deus non est lapis, nec totum, nec pars ejus : ergo Deus et lapis sunt duo : nulla autem connumerantur nisi in eo in quo sunt univoca : non enim dicimus asinum, et hominem esse duos homines, sed duo animalia, quia sunt univocata in animali : et lapis et animal sunt dua substantiae, vel duo corpora, et sic de aliis : ergo Deus et creatura sunt univoca in numero.
<--- Page Split --->
SED ADHUC contra obicitur :
Cum unum sit pars duorum, videtur ex hoc sequi Deum esse partem istius numeri, quod falsum est, quia nullius pars est Deus.
Item, Cum omnes unitates in numero sunt in potentia ad ultimam, cujus adjectio complet speciem numeri, sequitur quod unitas Dei esset in potentia ad aliam unitatem, qua complet binarium, vel ternarium, vel quaternarium, et sic de aliis, quæ possunt connumerari Deo : et hoc abusio est : ergo Deus non potest connumerari creaturæ.
Cuest.
JUXTA hoc ulterius quæritur, Utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas?
Et videtur quod non : quia
In unitate nihil est nisi unitas, et sic ipsa est simplicissima : ergo Deus non est magis unus quam unitas.
Item, Si non esset unitas simplicissima, tunc esset secundum naturam aliquid ante unitatem : et hoc falsum est : ergo ipsa est primum : ergo Deus etiam non potest intelligi, ut videtur, magis esse unus quam ipsa unitas.
Sed contra.
In omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc, ut dicit Boetius : unitas est citra primum : ergo est hoc et hoc.
Item, Philosophus in libro Fontis vitæ : Primum quod recipit a primo, est recipiendo duo : quia recipiens et receptum : ergo cum unitas creata recipiat esse suum a primo, ipsa erit duo, et non unum.
Item, Omnia creantur in numero, pondere et mensura : ergo et unitas est in numero quodam essentialiter constituente ipsam.
Sed hic iterum videtur esse repugnanta intellectuum, quod unitas sit indivisa, et quod sit numerus vel duo vel tria.
bant primæ rationes : sed dicitur æquivoce, non quidem æquivoce per casum et fortunam, ut canis, et asinus, vas, et animal : sed æquivocatione analogiæ ad unum et non secundum quod ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem : sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam et exemplar ut prius est determinatum.
Ad in autem quod contra objicitur, Adobject.1. dicendum quod si velimus vim facere, non est comparatio inter Creatorem et creaturam : quia secundum comparationis naturam, quæ comparantur secundum magis et minus, susceptibilia æqualitatis sunt : et ideo abusiva est comparatio, quando dicimus Deus est magis unus quam creatura, et tantum valet : Deus est magis unus, quantum Deus est primo et per se ut causa et exemplar unum : et creatura minus una, id est, ab illo et ad illum exemplata et relata, est unum. Sunt tamen qui dicunt, æquivoca analoga esse comparabilia : sed hoc non posset sustineri, si qui contra disputarent : quia analogia in creatura et Creatore non est secundum analogiam determinatam in creaturis, quæ tangitur a Philosopho in III primæ philosophiæ.
Ad aliud dicendum, quod non simpliAd object.2. citer connumerari potest Creator creaturæ : quia non connumerantur ad constituendam aliquam speciem numeri, nisi unitates univocæ : et ideo abusiva est comparatio, cum dicitur, Deus et lapis sunt duo : et resolvitur in has, Deus est unus, et ab ipso est lapis unus, qui non est ipse : et per hoc patet solutio ad sequentia. Vel dicatur, ut quidam dicunt, quod numerus accipitur large secundum vulgi considerationem pro aggregatione constituente unum numerum : et sic Deus potest connumerari, sed non proprie.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod numerus non dicitur univoco, nec etiam unitas de Creatore et creatura, sicut pro-
Ad in quod ulterius quæritur, dicenAd quest. dum quod Deus est magis unus unitate
<--- Page Split --->
creata : et bene concedo, quod in unitate est hoc et hoc. PROBATIO. Unitas enim est et est principium discretionis, et constat per se quod non ab eodem habet esse, et principium discretionis esse : unde Boetius, Omne quod est, alio esse participat ut sit, alio vero participat ut hoc sit.
Ad hoc autem quod contra hoc posset objici, quod unum convertitur cum ente, infra solvetur, quia hoc non impedit : quia non quaeritur hic de uno, sed de unitate quae cum ante nullo modo convertitur, licet unum convertatur. Hoc etiam modo concedo, quod reclipt ut duo ens ipsa unitas : et hoc modo concedo, quod habet modum, speciem, et ordinem, ut determinatum est supra 1.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum 2 21 3. quod non est repugnantia intellectuum : quia ratio unitatis et pluralitatis non ponuntur circa idem secundum eamdem rationem : dicitur enim unitas a ratione indivisibilis in natura discreta permanentis in partibus, sed dicitur duo vel numerus in ratione causati et constituti in specie creaturae. Differt enim unitas a puncto, et natura illius differentiae est in unitate : et iterum est in ea natura recipiens illam differentiam, sicut potentia recipit actum : ergo est hoc et hoc. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia : non enim est simpliciter simplex unitas, nec simpliciter primum, sed simplex et primum in natura discreti habentis permanentiam in partibus.
B. Magis ilia dicuntur ad excludendum ea quae non sunt in Deo, quam ad ponendum aliqua.
Si diligenter praemissis auctoritatem verbis intendimus, ut dictorum intellingeniam capiamus, magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate deitatis quae ibi non sunt, quam ponendi aliqua.
ARTICULUS III.
An unitas vel unum aliquid ponat vel nihil, et quomodo opponitur multo ? et quomodo differunt unum quod convertitur cum ente, et unum quod est principium numeri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo B prime partis, ibi, « Magis
videtur horum verborum usus introductus ratione removendi, etc. »
Hic videtur haberi ex Littera, quod unitas nihil ponit : et hoc etiam videntur quidam probare sic :
- Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : gratia prime partis constat, quod non addit supra ens nisi quamdam negationem : et similiter gratia secunde partis, quia dividitur unumquodque ab aliis per hoc quod ipsum non est aliud : cum igitur negationes nihil ponant, videtur unum nec in Deo nec in creaturis aliquid ponere.
<--- Page Split --->
Item, In auctoritate supra posita in primo dubio hujus distinctionis, in secunda acceptione numeri, id quod non dividitur secundum quod non dividitur, dicitur unum : ergo ratio non divisionis est ratio unius : ergo ratio sua consistit in negatione vol privatione : ergo nihil ponit.
Item, Commentator ibidem dicit, quod unum et multum ut privato et habutus opponuntur, et quod unum est privatio divisionis quae facit multum : ergo cum privato nihil ponat nisi subjectum, videtur quod unum nihil ponat.
Item, Commentum dicit, quod ens et unum sunt synonyma : ergo unum nihil addit super ens : ergo unum hoc nihil addit supra ens hoc : ergo nihil relinquit positive.
Item, Id quod ex additione se habet cum aliquo, non convertitur cum illo, sed trahitur in minus : unum convertitur cum ente, ut dicit Philosophus - ergo non ex additione se habet ad illud : ergo nihil ponitur per unum, cum dicitur, haec res est una.
Item, Quidqud ex additione se habet ad ens, non est primum principium ad similitudinem entis : unum autem est primum principium ad similitudinem entis : ergo non ex additione se habet ad ens : ergo verificatur dictum Magistri, quod non tantum in Deo, sed in nulla creatura etiam aliquid ponit, ut videtur.
Si forte diceres, quod unum non est primum : hoc est contra Aristotelem in prima philosophia in multis locis. Et si forte hoc non reputas inconveniens, erit contra Dionysium in libro de Diviuis nominibus, ubi sic dicit de uno : Omnium est unum inexpressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno 1. Et hoc est contra Boetum in libro de Duabus naturis in una persona Christ, ubi dicit : Quod non est unum, omnino nihil est : et sic probatum est, quod unum est primum sicut ens.
SED CONTRA :
I. Si unum dicit privationem : et habitus est ante privalionem . ergo multitudo est ante unum, quod falsum est : qua unum est ante omnia multa, sicut dicit Dionysus. Si dicas, quod in vertate multitudo est ante unum, unde Aristoteles in X Metaphysicae dicit : Et scitur unum quod non dividitur, per unum quod dividitur : multitudo enim est magis sensibilis : et quod dividitur est magis sensibile quam id quod non dividitur : ergo sermo de multo est ante sermonem de indivisibili quoad sensum. CONTRA : Iste enim perversus est mettelectus verbi Philosophi : si enim quoad sensum accipitur unum de multis, sicut intelligibile a sensibili abstrahtur, non ex hoc sequitur quod multa sint ante unum, nisi sicut particulare singulare est ante intelligibile universale. Habitus autem per naturam praecedit privatonem. Et ideo illud dictum non obviat rationi inducte.
Praeterea, Quid respondebitur ad rationes Avicennae in prima philosophia sic objicientis : Privatio nulla constituit suum habitum : omnis multitudo constituitur per unum : ergo unum non est privatio respectu multi.
Item, Omnia posteriора secundum naturam, virtutem habent ab eo quod est prus secundum naturam : multitudo virtutem non habet nisi ab unitate : ergo unitas est prior per naturam : ergo non habet se ad multum sicut privatio ad habitum.
Item, Nulla privatio essentiae per id quod est, salvatur in suo habitu : unitas per id quod est, salvatur in multo : ergo, etc.
Item, Nulla privatio est pars habitus essentialis : unitas et unum semper est pars multi : ergo ut prius.
Item, Nulla privatio iterata inducit habitum, sed magis privat : unum iteratum inducit multum . ergo etiam ut prius :
<--- Page Split --->
et aliae rationes infinitae possunt induci ad hoc.
Item, Unum reducitur ad formam, privatio autem ad materiam : ergo unum et multum non se habent ut privatio et habitus.
Item, Nihil eidem opponitur duobus generibus oppositonis : dicit autem Phillosophus, quod unum et multum opponuntur relative : ergo non opponuntur ut privatio et habitus.
Item, Quorumcumque oppositorum utrumque ponitur ens in specie illorum, non est oppositio ut privatio et habitus : unum et multum utrumque ponitur ens in specie : ergo ut prius. PRIMA patet per diffinitionem habitus et privationis. SECUNDA probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod unum est mensura multi, et opponitur ei sicut ens enti.
Item, Secundum Magistrum videtur hic, quod opponuntur sicut duæ privationes : quia dicit, quod nec unum aliquid ponit in divinis, nec etiam plura vel plures.
Solutio. Dicendum, quod intentio Magistri est removere quantitatem numeri a divinis, et non numerum, nec quamcumque rationem numeri, sed tantum positionem quantitatis numeralis. Et ad hoc intelligendum prænotare oportet, qualiter principium numeri, unitas scilicet ponatur in quælibet re : quia quælibet res connumerabilis est alii per hoc quod unitas est in ipsa : quia aggregatione constituit numerum.
Dico igitur, quod omne quod est unum, est unum a forma : est autem forma esse et ratio rei. Et iterum terminatione ejus a forma, ut dictum est prius in solutione primi dubii hujus distinctionis. Et ab hoc ultimo actu res dicitur una. Est autem unum illud dupliciter considerare, scilicet ut est constitutum ab actu formæ, et ut est mensura ejus quod dicitur forma unum. Et primo modo consideratum convertitur cum forma, et forma terminans est unitas rei. Secundo autem modo,
cum nihil mensuretur nisi quantum potentia vel actu, est ipsa unitas principium numeri, et non convertitur cum ente, sed est consequens unumquodque ens : est enim quodlibet ens mensuratum unitate discernente ipsum ab alio ente cui est connumerabile : et hoc ultimo modo unum ponit principium quantitatis discretae in re quae dicitur unum : et hoc modo non est in Deo. Alio autem modo dicimus quoad nos, et non secundum naturam, quod numerum cognoscimus divisione unius : et quia divisio privat unitatis rationem quoad indivisionem quam ponit unum, ideo dicimus, quod numerus est privatio unius.in eo in quo est numerus : et quia unum dicitur continuitate, æqualitate naturae, forma, et unitate respectus ad formam unam : sicut dicimus lineam unam continuitate, cognoscimus numerum privatione unius in linea per divisionem, ut dicit Philosophus quod numerum cognoscimus privatione continui. Dicimus æqualitate naturae unum, sicut dicimus unum Angelum, et multos Angelos privatione æqualitatis in potentiis naturae ad opus angelicum, sicut distinguimus quod differunt subtilitate essentiae, et perspicuitate intelligentiae, et per consequens participatione donorum, sicut dicit Magister in II Sententiarum, quod differunt gradu naturae, et ordine donorum : penes hanc enim inæqualitatem meo judicio multiplicantur non tantum ordines, sed etiam Angeli : et multitudo eorum sive numerus cognoscitur privatione hujus æqualitatis. Forma autem unum dicimus unum hominem, et dicimus multos privatione unitatis formaæ per esse diversorum et differentias. Sic dicimus Socratem et Platonem esse plures homines, et plura animalia. Per respectum autem ad unum dicimus univoca esse unum, ut hominem, et asinum in animali : et dicimus multa esse in quibus privatur hujusmodi unitas, sicut in æquivocis quæ respiciunt non ad unum, sed ad diversa : et in anagogicis quæ licet respiciunt ad unum, non tamen uno et
<--- Page Split --->
eodem respectu: et hoc modo considerando unum secundum formalem rationem, utrumque excludit alterum: et hoc consideravit Magister, quando dixit, quod talia notarent remotionem vel exclusionem: quia hus considerationibus minor numerus bene excludit majorem, et major minorem, per opposttonem formalem quam habent ad invicem, sicut infra patebit in solvendo.
Ad object 1, Ad in ergo quod primo quaeritur de oppositione quae est inter unum et multum : dicendum, quod super hoc diversificati sunt aliqui tribus modis.
- Quidam enim volunt dicere, quod habent oppositionem ut privatio et habitus : et quidam, quod ut contraria : et quidam, quod ut relativa : et omnes istae opiniones vera sunt secundum aliquid, et etiam quarta, quod nullam habent ex se oppostionem, quae est Avicennae. Commentator enim Metaphysicae Aristotelis videtur saepius dicere, quod opponuntur ut privatio et habitus : et hoc quidam referunt ad rationem unius quae est data per privationem : multi autem dicunt, quod ratio datur per habitum : et hoc nihil est : quia Philosophus purus magis quaerit de ipsa rei natura, quam de intentionibus nominum.
2 Præterea, Quod sic diffinitair vel exponatur unum, hoc accidit ei in quantum est primum. Prima enim cum non habeant priora se, necesse est exponere per negationem. Et nota, quod quidam dicunt, quod unum in substantia nominatur privativo nomine : in quantitate autem positivo, ut simile et aequale. Similiter et multitudo in substantia positive, et in alus privative, ut dissimule et inaequale. Et dant rationem, quod hoc accidit quia substantia est primum, et ideo ignotus nobis quam alia. Sed hoc nihil est : quia si unum in alus est notum, etiam multitudo nota est : et sic utrumque debet in alus prædicamentus nominarì nomine positivò.
- Præterea, Philosophus non dicit, quod unum sit unum substantiae, sed po-
tius quod idem sit unum in substantia : et hoc dicitur positive : qua est relativum, ut dicit Boetius Unde idem, simile, et aequale, dicunt unum relatum ad diversa : et multitudo omnium eorum privative nominatur, ut diversum, dissimile, et inaequale, quorum omnium expositio est per negationem.
Unde dicendum, quod est unum indivisible reductum ad materiam vel dispostionem materiae, et unum reductum ad naturam formae : sicut dicimus continuitate unum et forma unum : et cum dicimus continuatate unum, dicimus materra unum : quia continuitas disposto materiae est : quidquid autem continuatate est unum, potentia est multa : omnis autem potentia in genere privationis est, praecipue potentia materiae, quae est potentia continui : quod patet, quia continuum potentia passiva multum est, et non potentia activa. Unum ergo reductum ad materiae unitatem, oppositionem habet ad multum sicut privatio ad habitum : quia talis unitas susceptibilis est multitudinis : et haec est intentio Philosophi et commenti hoc dicentis. Unum autem quod reductum est ad formam, habet tres considerationes, scilicet secundum formalem rationem unius, et secundum id quod est, et secundum id quod est proximum, et consequens ipsum. Primo modo consideratum, habet oppositionem contrarietatis ad multum : quia utrumque ponitur in specie, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili : et hoc attendunt quidam dicentes in suis commentis super eumdem librum, quod unum et multum opponuntur contrarie. Si autem accipatur unum secundum id quod est, ipsum nullam habet oppostitonem ad multum, sed potius est principium multi, et salvatur substantialiter in ipso multo . et hoc attendit Avicenna dicens, quod non habet oppositonem : quia nec privatio facit habitum, nec salvatur in ipso : nec contrarium facit contraium, nec secundum naturam salvatur in ipso, nec relativum salvatur in relativo
<--- Page Split --->
ut pars, nec affirmatio et negatio possunt esse in tali oppositione. Si enim accipiatur unum secundum rationem proxime se consequentem, quae est ratio mensure, tunc unum quod est certum, est mensurans multum quod est incertum : ct sic opponuntur ut mensura et mensuratum : et hoc intendit Aristoteles in X primae philosophiae, et Commentator ibidem, et Avicenna in sua Metaphysica, dicentes, quod opponuntur relatve unum et multum. Sed distinguitur ibidem in relativvs, quod quaedam sunt quorum utrumque dependet ad alterum, et illorum utrumque ponit reliquum, ut pater et filius, et dominus et servus. Quaedam autem sunt quorum unum dependet ad alterum, et non e converso : et ideo ibi unum ponit alterum, et non e converso, ut scientia et scibile : et sic opponuntur relative unum et multum : quia multum ponit unum, et non convertitur. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Sine uno quidem non erit multitudo, sine multiduine vero erit unum : sicut et unitas ante omnem numerum et multiplicatum 1. Et ex ista distinctione fere patet solutio ad omnia quaesita.
DICENDUM ergo ad primum, quod indivisio est ratio unius quod cum ente convertitur, sed non est ratio ejus secundum quod est principium discretae quantitatis : et illa indivisio non est absolute privatio, sed est negatio consequens actum forma, ut supra dictum est : et ideo non probatur per hoc unum esse privationem multu : hoc enim quod est esse privativum multi, non accedit cuilibet uni, ut dictum est, et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod ens et unum coincidunt in re nominata per utrumque, et quoad hoc sunt synonyma, sed non quoad nonnium illorum rationes : aliter enim esset nugatio, cum diceretur unum ens, utrumque conjungendo : ens enim
de se non dicit distinctionem : et ideo unum licet non addat naturam aliquam, tamen addit distinctionem quae est consequens ex actu forma : et ideo dicunt Doctores, quod convertuntur secundum supposita, et non secundum intentiones suas.
Ad ALIUD dicendum, quod unum addit Ad 4,5 et 6 super ens, sed nihil addit supra suppositum entis : et ideo ante intentionem unius est intentio entus, et simplicior est intentio entus quam unius : sed id quod est ens, et id quod est unum, convertuntur : et per hoc patet solutio ad sequens usque in finem.
ALIA autem quae objiciuntur in contrarium, concludunt necessario praeter primum : illud enim non sequitur, etiamsi detur, quod unum et ens opponantur aliquo modo ut privatio et habitus : quia privatio quae secundum naturam est post habitum, est illa quae nihil ponit nisi subjectum : sed etiam quando dicimus unum privationem multi, adhuc unum reducitur ad ens continuitate vel forma : et ideo non est absolute privatio, et ideo unum secundum naturam praeedit multa : et per hoc patet solutio ad totum.
Sunt quidam hic mirabilia dicentes, quae nescio si aliquis potest intelligere. Dicunt enim, quod unum et multum simpliciter opponuntur ut privatio et habitus, et quod Magister accipit unum pro unico, et quod unum nihil addat super ens etiam secundum intentionem, eo quod Aristoteles dicat, quod eadem est ratio rei et unius tantum rei : et ideo cum dicitur Deus, intelligitur unus Deus : et si additur unus, hoc fit gratia significantiae vel discretionis. Et haec omnia meo judicio non sunt vera . quia licet Deus sit unus Deus, tamen unitas non significatur in nomine, et ideo addi potest et debet. Alia autem supra probata sunt esse falsa.
<--- Page Split --->
C. Quid per unum significetur, cum dicitur, unus Deus ?
Cum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in divinitate ponitur : tamquam diceretur, Deus est, nec multi sunt vel plures dii. Unde Ambrosius in libro de Trinitate ait : Cum unum dicimus Deum, unitas excludit numerum deorum : nec quantitatem in Deo ponit, quia nec numerus nec quantitas ibi est 1.
ARTICULUS IV.
Utrum termini numerales in divinis prædicent essentiam vel personam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Cum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur. »
Hic incidunt tres quaestiones, scilicet utrum termini numerales in divinis prædicent divinam essentiam vel personam ? Secunda, Utrum univoce prædicentur de essentia et persona et notione ? Tertia, Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possint dici unus ?
AD PRIMUM, proceditur sic :
Supra 1 habitum est pro regula, quod omne nonen non relative dictum, in Deo prædicaet essentiam : termini numerales non sunt relative dicti : ergo prædicant essentiam.
Item, Eadem est ratio rei et unius rei, et eadem prædatico essentæ et unius essentiae : ergo cum essentia prædicet naturam et substantiam, in divinis unum et duo et hujusmodi prædicabunt essentiam.
Item, Unum convertitur cum ente : ergo prædicaet hoc quod prædicaet ens in divinis : sed ens prædicaet substantiam : ergo et unus.
Item, Consignificatum non variat rationem significati, idem enim significat albus, alba, album : ergo etiam unum significat unus, una, unum : sed unum in divinis prædicaet substantiam : ergo unus et una.
SED CONTRA :
Quidquid essentiam significat, de tribus singulariter dicitur in summa et de uno : ergo si unus et plures vel duo vel tres essentiam prædicant, possumus dicere, Pater est duo, et Pater est plures, et Pater et Filius sunt unus : quæ cum falsa sint, patet quod ista non prædicent essentiam.
- Item, Boetius : Omnia prædicamenta in substantiae vertuntur prædicationem præter relationem : hujusmodi autem termini dicunt ens in prædicamento quantitatis : ergo in substantiæ vertuntur prædicationem,
SOLUTIO. Dicendum, quod in masculino non prædicant essentiam nisi ex adjuncto substantivo, circa quod ponunt rem suam, et accipiunt substantiam ab ipso : ut si dicam, Pater et Filius sunt unus Deus, vel aliud hujusmodi : et hoc
<--- Page Split --->
convenit ratone triplici, scilicet discretonis quam habent hujusmodi nomina in principali significato, et generis quod dicit discretionem personae, quia non est in rationali natura ens formatum nisi distinctum in persona : et ratione articuli inclusi in talibus nominibus. In neutro autem genere licet remanecant duo ex ills, scilicet discreto significati et articuli, tamen non habent tertum quod praecipue trahit ad personam : quia genus non accidit nomini nisi ex parte substantiae significatae et determinatae secundum modum ad minus : et ideo tunc praedicant essentiam.
Ad iLLuD ergo quod primo objicitur, ducentum quod talia nomina dicunt relationem : sunt enim consequentia actum proprietatis distungentis : relatio enim est multus modis in divinis, ut supra notatum est.
Ad aLLuD dicendum, quod in Deo hujusmodi nomina non dicunt quantitatem, nec sumuntur in specie quantitatis, ut prius dictum est.
Ad aLLuD dicendum, quod hoc verum est secundum quod unum convertitur cum ente : et bene concedo hoc quod illi
termini quando ponuntur cum adjuncto, praedicant naturam illius in divinis sed quando absolute ponuntur in masculino genere, substantivantur, vel adjective referuntur ad personas. Per hoc patet etiam soluto ad sequens.
Ad aLLuD dicendum, quod aliud est in albus, etc., quia unus et unum sunt ab actu formae generaliter acceptae in omni ente : album autem et hujusmodi dicunt speciem determinatam : et ideo termini numerales non æquivocantur secundum quod applicantur diversis : quia mensura non accipt rationem a mensuratis : quia aliter non esset idem numerus quo numeramus canes, et homines : sed accipit diversitatem a diversa ratione mensurandi, sicut modius, et ulna : sed quia numerus in omni quantitatis specie simplicior est, ideo non capit diversitatem rationis a numeratis, sed potest alicui appropriari in uno genere, cui non appropriatur in alio : et ideo absolute dicta unus, una, unum, unius rationis sunt : et tamen unus ad personam refertur, et unum ad essentiam, quando sumuntur absolute propter causam prus dictam.
Ad 3 et 4.
D. Quo sensu dicitur, unus est Pater, vel unus est Filius?
Similiter cum dicitur, unus est Pater, vel unus est Filius, et hujusmodi : ratio dicti haec est, quod non sunt multi patres, vel multi filii, ita et de similibus.
Item, cum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus, nec diversitatem nec multiplicitatem ibi ponimus : quasi diceretur, Sine solitudine ac singularitate personas confitemur. Unde Hilarius in libro IV de Trinitate, sic ait : Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1. Quæro nunc an solum Deum sibi locutum existimes, an hunc sermonem ejus intelligas ad alterum exstitisse?
<--- Page Split --->
Si solum fuisse dicis, ipsius voce argueris, dicentis, Faciamus, et Nostram. Sustulit enim singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii : quia aliquod consortium esse non potest ipsi solitario, neque solitudo solitarii recipit Faciamus : nec alieno a se diceret, Nostram. Attende, lector, his verbis, et vide quia nomine consortii pluralitatem significavit : professio ergo consortii est professio pluralitatis, quam professus est dicens, Faciamus, et Nostram : pluraliter enim utrumque dicitur. Sed hac professione pluralitatis non diversitatem vel multitudinem posuit, sed solitudinem et singularitatem negavit. Sic ergo cum dicimus plures personas vel pluralitatem personarum, singularitatis et solitudinis intelligentiam excludimus.
E. Quid per ternarium significetur cum dicitur, tres personæ ?
Ita etiam cum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus, vel aliquam diversitatem, sed intelligentiam non ad alium nisi ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigendam significamus : ut sit hujus dicti intelligentia, Tres personæ sunt, vel tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, id est, nec tantum Pater, nec tantum Filius, nec tantum Pater et Filius in deitate sunt, sed etiam Spiritus sanctus, et non alius ab his. Similiter, non tantum est ibi hæc persona, vel illa, vel hæc et illa, sed hæc et illa, et non alia. Et hoc fore ' ita intelligendum Augustinus satis ostendit, ubi dicit, quod illo nomine non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit.
ARTICULUS V.
Utrum unitas sive termini numerales univoce prædicentur de essentia, persona, et notione ?
Deinde quæritur, Utrum univoce dicilur unum de essentia et de persona? Videtur quod sic : quia 1. Non æquivoce simpliciter, sed per
prius et posterius dicitur de Creatore et creatura : sed inter essentiam et personam non est prius et posterius : ergo dicitur in utroque ex æquo : ergo univoce. 2. Item, Aut una est unitas essentiae et
personæ, aut duæ. Si duæ : ergo essentia et persona sunt duo, quod falsum est : ergo relinquitur, quod sit una.
SED CONTRA :
- Cum dicitur, Pater est unus,-sensus sed contra. est, id est, notione distinctus : cum autem dicitur, essentia una, sensus est, id est, in se indivisa, et ab aliis divisa : er-
<--- Page Split --->
go non una ratione dicitur essentia una, et persona una.
Item, Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : ergo si Pater est unus, ipse erit divisus ab aliis, quod falsum est : qua Filius est in Patre, et e converso.
Item, Unum et ens convertuntur : ergo eodem Pater est unus quo Pater est pater : ergo paternitate est unus : essentia autem divina non est una paternitate, sed seipsa : ergo non dicitur secundum unam rationem, sed æquivocę, ut videtur.
Solutio Ad hoc dicendum, quod una ratione, et non æquivocæ dicitur : est enim unitas abstrahens ab hoc uno et illo, et illa est unius rationis in quolibet uno : quia licet sit a diversis formis, tamen abstrahitur ab eis per unum actum secundum rationem qui est determinare, et finire, et distinguere : et ideo lapis est unus lapiditate sua, et lignum est unum non lapiditate : et tamen unum non dicitur æqu-
voce : quia sicut lapiditas distinguit lapidem, ita ligneitas lignum, et ideo unitas ab utroque est unius rationis : et ideo quoad hoc posset dici, quod unitas cum dicitur de essentia, dicit unitatem essentia : et cum dicitur de persona, duct unitatem persona : et licet essentia seipsa distinguatur, persona autem proprietate, tamen unitas non erit diversæ rationis. Si autem consideretur unitas secundum suppostum, tunc erit omnino unius ratonis, sed dicta per prius et posterus in essentia et persona.
Er SECUNDUM hoc dicendum ad primum, quod licet non sit prius et posterius secundum rem inter essentiam et personam, tamen est ibi prius et posterius secundum rationem intelligendi.
Ad ALIUD dicendum, quod est una unitas re, et non ratione intelligendi, si unitas accipitur in esse ejus quod est unum, et non abstracta ab ipso : et ideo aliquid convenit uni quod non convenit alii.
Ad ALIA patet solutio per ante dicta. Ad object
F. Quid per duo, cum dicitur, duæ personæ, vel Pater et Filius duo sunt ?
Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus, sed hoc significamus, quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille : ita et de aliis hujusmodi. Ita etiam cum dicimus, Pater et Filius sunt duæ personæ, hoc significamus, quod non tantum Pater est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona, et Filius est persona, et hæc non est illa.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possunt dici unus ?
Deinde quaeritur, Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus ?
Videtur, quod sic : quia
Sunt unus aeternus, et ly aeternus non dirimit rationem unius : ergo divisim possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sunt unus.
Item, Si ratione substantivationis ejus quod est aeternus, tres sunt unus aeternus, quare non similiter ratione sub-stantivationis de ly unus, Pater et Filius sunt unus.
Solutio. Dicendum, quod non conce-
dendum est nisi cum adjuncto subjecto, a quo ly unus accipit substantiam quam probat de pluribus simul.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod licet non dirimat, tamen determinat significatum ejus ad naturam in qua uniuntur Pater et Filius.
Ad ALIUD dicendum, quod ly unus dicit id quod est consequens essentiam et personam : et quodlibet distinctum, sive sit distinctum essentialitere sive personaliter : et ideo in masculino subjectum non importat aliquid speciale in quo intelligatur unio Patris et Filii : hoc autem non facit ly aeternus vel immensus.
Si autem dicatur, quod secundum hoc possemus concedere, tres sunt ens : dicendum, quod hoc quidam concedunt : sed ly ens magis dicit naturam quam ly unum : quia unum nominat per modum dispositionis applicabilis cuilbet, ens autem per modum subjecti et naturae.
Solutio.
G. Ex quo sensu dicitur in personis distinctio, vel personae distinctae ?
Cum autem dicimus, distinctæ sunt ' personæ, vel distinctio est in personis, confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus. Cumque addimus, distinctæ sunt personæ proprietatibus sive differentes proprietatibus, aliam esse hanc personam, et aliam illam suis proprietatibus significamus. Et cum dicimus, aliam et aliam, non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabellianam excludimus.
H. Quomodo ibi accipiatur discretio ?
Ita et cum dicuntur discrete personæ, vel cum dicitur discretio in personis esse, eamdem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi facipitur distinctio, quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel di-
<--- Page Split --->
stinctio, non diversitas vel divisio sive separatio. Unde Ambrosius in libro I de Trinitate : Non est ipse Pater qui Filius, sed inter Patrem et Filium expressa distinctio est.
I. Quomodo Trinitas ibi accipiatur ?
Cum vero dicitur, Trinitas, id significari videtur quod significatur cum dicitur, tres personæ : ut sicut non potest dici, Pater est tres personæ, vel Filius est tres personæ, ita non debet dici, Pater est Trinitas, vel Filius est Trinitas.
na sunt, si intelligatur quid est distingui et discerni.
ARTICULUS VII.
Quid sit distingui in divinis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Cum autem dicimus, distinctæ sunt personæ, etc. »
Hic enim incipit pars secunda distinctionis, in qua tangit quid significent dictiones notionales, distinctus, discretus, trinitas. Et penes ista tria per ordinem sunt hic tria capitula : et hæc omnia pla-
Distinctio igitur in divinis est actus notionem consequens, in quantum est proprietas personalis : sic enim distinguitur una persona ab alia. Discretio autem est idem secundum ordinem et numerum personarum, qui est in divinis : discreta enim numerabilia sunt. Sed confusio est compositio eorum quae numerantur ad invicem, inordinata : et in divinis dicit acceptionem ejusdem sub diversis nominibus, ut dicebat Sabellius. Alienatio autem dicit scissuram per remotionem unius ab alio, ut dicebat Arius.
K. Hoc videtur contrarium esse prædictis.
Hic non est prætermittendum, quod cum supra dictum sit Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus, dicens : Distinguendum est inter trinitatem et unitatem. Est enim unitas simplex et singularis, trinitas vero multiplex et numerabilis : quia trinitas est trium unitas. Ecce unitatem dicit esse singularem, et trinitatem multiplicem et numerabilem. Sed ad hoc dicimus, quia singularem accepit sicut et alii accipiunt unum : multiplicem vero et numerabilem, sicut alii dicunt trinum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
An bene dicatur Deus trinus et unus : et an trinitas sit trium unitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte K: « Truntas vero multiplex est et numerabilis : quia trinitas est trium unitas. »
Contra enim videtur esse, quod Pater est trium unitas, quia est essentia quae est unitas trium : ergo Pater est trinitas.
Præterea, Cum dicatur trinitas numerabilis, quare non dicitur Deus esse tres, vel duo : cum omne numerabile secundum aliquam speciem numeri numerabile sit.
Item, Cum dicitur, Deus est trinus et unus : aut ly Deus supponit essentiam, aut personam. Si essentiam : ergo essentia est trina, quod falsum est. Si personam : ergo aliqua persona est trina et una, quod falsum est : ergo videtur non esse concedendum Deum esse trinum et unum.
SED CONTRA : In hymno cantatur, To-Sed contra. tius mundi machinam gubernat trinus et unus 1.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod in argumento incidit fallacia accidentis : sicut si sic procedatur, Socrates est omne animal, quia animal est unum in quo uniuntur omnia animalia. Tamen quidam dicunt, quod cum dicitur, trinitas trium est unitas, etymologia nominis est : sed de hoc supra diximus, quia licet secundum nomen importet essentiam in recto, tamen secundum significationem rei e converso est : et ideo trinitas est tres uniti in una essentia.
Ad ALUD dicendum, quod Deus non est numerabilis : et si trinitas numerabilis dicatur, hoc intelligitur de numero quodam, scilicet notionum et personarum, et non simpliciter : nec iste numerus excludit simplicitatem vel unitatem essentiae, sed potius soltudinem et singularitatem.
Ad ALUD dicendum, quod haec est vera, Deus est trinus et unus : et ly Deus supponit essentiam in supposito in communi : et ideo gratia essentiae convenit ei unus, et gratia suppositorum trinum, supple, esse.
1 Ultmi versus hymni Iste Confessor : « St salus illi, decus atque virtus, Qui super coeli solo coruscans
Totius mundi seriem gubernat Trinus, et unus. »
<--- Page Split --->
DISTINCTIO XXV.
Quid significatur cum dicitur pluraliter, tres personae, vel duae personae.
A. Quid significatur hoc nomine, persona.
Præterea considerandum est, cum hoc nomen, persona (ut prædictum est) secundum substantiam dicatur, quæ sit intelligentia dicti cum pluraliter profertur, tres personæ, vel duæ personæ : et cum dicitur, Alia est persona Patris, alia est persona Filii, alia est persona Spiritus sancti. Si enim in his locutionibus personæ vocabulum essentiae intelligentiam facit, plures essentias confiteri videbimur, et ita plures deos. Si vero essentiae significationem ibi non tenet, alia est hujus nominis ratio cum dicitur, Pater est persona, vel Filius est persona : et alia cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ : et cum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, et hujusmodi.
B. Quod videtur secundum essentiam dici, Alia est persona Patris, alia Filii, sive tres personæ, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona.
Persona enim, ut supra ait Augustinus, ad se dicitur : et idem est Deo esse personam quod esse : sicut idem est ei esse, quod Deum esse. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinam prædicamus dicentes, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina : et omnino unum et idem significatur nomine personæ, id est, essentia divina, cum dicitur, Pater est persona, et Filius est persona : quod significatur nomine Dei, cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus. Ita etiam idem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. Cum vero dicitur, Pater et Filius
<--- Page Split --->
et Spiritus sanctus sunt tres personae, quid nomine personae significamus? an essentiam ? hoc enim videtur, si supra posita verba Augustini diligenter scrutemur. Supra enim divit, quod ideo tres personas dicimus, quia id quod persona est, commune est tribus. Et item, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. Videtur ergo eamdem tenere significationem hoc nomen, persona, cum dicitur, tres personae, quam habet cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. Quia, ut ostendit Augustinus, hoc dicitur, id est, tres personae, propter illud, quia id quod persona est, commune est eis. Id ergo quod commune est eis, id est, Patri et Filio et Spiritui sancto, videtur significari nomine personae, cum dicitur, tres personae.
C. Aliter etiam videtur esse ostendi, quod secundum essentiam dicatur etiam cum pluraliter profertur.
Aliter etiam videtur posse ostendi, quod ibi nomine personae significetur essentia, cum dicitur, tres personae. Ut enim supra dixit Augustinus : Ea necessitate dicimus tres personas, ut responderemus quaerentibus quid tres vel quid tria? Cum ergo quaeritur, quid tres, vel quid tria, convenienter respondetur cum dicitur, tres personae. At cum quaeritur, Quid tres, vel quid tria, per quid de essentia quaeritur: Non enim invenitur quid illi tres sint nisi essentia. Si ergo quaestioni recte respondemus, oportet ut respondendo essentiam significemus : alioquin non ostendemus quid tres sint. Si vero respondentes, essentiam significamus, ipsam essentiam personae nomine intelligimus, cum dicitur, tres personae.
DIVISIO TEXTUS.
« Præterea considerandum est, cum hoc nomen, persona, etc. »
Hic incipit secunda pars in qua Magister accedit ad considerationem personae qua numeratur dictionibus numeralibus. Et ita dividitur ista distinctio in duas partes : in quarum prima ponit rationes et
opiniones dicentium personam in singulari et plurali semper substantiam significare. In secunda vero ponit suam opinionem, quod in plurali ex tempore responsionis fidelium ad quaestionem, quid tres? non significaverit essentiam, sed substantiam quam dicunt Græci δηόστασιν, ibi, E, « Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, etc. »
In prima parte ponit quatuor capitula, in quorum primo movet quaestionem. In secundo, ponit rationem supra positam
<--- Page Split --->
ab auctoritatibus supra positus, ibi, B, « Persona enim, ut supra ait Augustinus, etc. » In tertio, ponit rationem ex natura dictionis interrogative sumptam, ibi, C, « Aliter etiam potest ostendi, etc. » In quarto, ponit opnionem has rationes sequentium, ibi, D, « Quibusdam videtur, quod nomine personæ, etc. »
ARTICULUS I.
Quid sit persona secundum diffinitionem ?
Incidunt autem duæ quæstiones ante Littera, scilicet quid sit persona secundum diffinitionem ? Et, Utrum univocetur in divinis personis et creatis ?
AD PRIMUM ponitur diffinitio Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi : Persona est rationalis naturae individua substantia. Ala diffinitio est Richardi in quarto libro suo de Trinitate, sic, Personam dicimus aliquem solum a caeteris omnibus singulari proprietate discretum. Item, infra, ibidem : Persona divina est divinae naturae incommunicabilis existentia. Item, infra, ibidem : Persona est existens per se solum juxta singularem rationalis naturae existentiae modum. Alia datur a Magistris, haec scilicet, Persona est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente.
Objicitur autem contra primam : quia
Magister dicit, quod illa Boetii descriptio personæ, non convenit divinis personis 1.
Hoc etiam per rationem ostenditur sic : Quidquid non est rationalis naturae, non est persona : Deus non est rationalis naturae : ergo non est persona. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc quod rationale est differentia divisiva animalis : Deus autem animal non est, quia corpus non est : ergo rationalis non est.
Item, Cum dicitur, rationalis naturæ, sumitur natura in aliqua communutate : hæc autem communitas contrahitur in persona per hoc quod aliquid addit : ergo persona in addttone se habet ad naturam : ergo est composita, quod falsum est, cum in divinis ejusdem simplicitatis sit persona et natura.
Præterea, Cum dicitur, substantia, essentia, persona, natura : quare non duxt personam esse substantam undivduam rationalis essentiae vel substantiae, sicut naturae ?
Si forte dicas, quod persona est ejusdem simplicitatis cum natura, et nihil addit : quia non dicitur ut ens de essentia diffiniti quod in diffinitione cadit oblique, sicut cum dicitur simum vel smitas nasi curvitas, et claudum curvitas cruris, non dicitur nisi unum : quia id quod oblique cadit ibi, non est de essentia ejus. Si, inquam, sic dicas. CONTRA :
Aliter est in diffinitione substantiæ, et aliter in diffinitione accidentis, ut dicit Philosophus in VII prima Philosophiae, quia in diffinitione substantiæ non recipitur accidens, sed in diffinitione accidentis necesse est recipere subjectum, aut determinatum, sicut in propria passione : aut indeterminatum, sicut in alius. Cum ergo diffinitur persona, aut diffinitur sicut substantia supposita : sicut dicit Boetius expresse, quod persona nominat substantiam suppositam : aut diffinitur ut accidens commune, vel proprium : quia non est dare medium. Si primo modo diffinitur : ergo nihil ponitur in diffinitione ejus quod non sit de essentia ejus aliquo modo : et rationalis naturae ponitur in ejus diffinitione : ergo aliquo modo est de essentia ejus. Si autem diffinitur ut accidens : tunc subjecti mentio debet fieri in diffinitione, quod iterum falsum est.
Item, Commentator, ibidem, dicit, quod ea quæ sic cadunt oblique in diffin-
<--- Page Split --->
tione accidentium, sunt loco differentiarum specificantium accidens : et ea quae in recto, sunt loco generum : et hoc patet : cum enim simitas dicitur curvitas nasi, per ly curvitas non differt simum a claudo, quia utrumque curvitas est, sed per ly nasi : ergo id quod cadit in obliquo in talbus diffinitionibus, est subjectum circa quod est per se essentia accidentis diffiniti. Si ergo simile est quod adductum est pro simili, rationabilis naturae notabit subjectum circa quod est persona, quod falsum est.
Item, Aut rationalis natura est de substantia cujuslibet persona, aut non. Si est de substantia : tunc videtur objec tio procedere. Si non : tunc accidentaliter se habet ad illam, quod iterum falsum est.
Item, Boetius quaerendo diffinitionem persona, dividit substantiam per rationalem et irrationalem, et universalem et particularem : ergo ly rationalis natura in diffinitione contrahit, sicut differentia constituens : et sic erit de intellectu persona.
Item, Si persona est substantia individua, tres persona sunt tres substantiae individua : quia multiplicato diffinito, multiplicabitur et diffinitio necessario : si ergo persona dicit essentiam : ergo tres persona erunt tres individua essentia, etc., quod est haeresis.
Item, Si dicat hypostasism : tunc videtur superfluere id quod additur, individua substantia. Ad hoc etiam potest adduci quod Boetius venando hanc diffinitionem, dividit substantiam in universalem et particularem, et contrahit per hoc quod addit individua, eo quod substantia universalis non est persona : ergo videtur, quod substantia stet in loco ejus quod est ut secunda substantia : haec autem non est hypostasis : ergo substantia non est idem quod hypostasis.
Item, Boetius dicit, quod Graeci non vocant oiocraav, nisi individuum rationalis naturae : ergo hypostasis idem est cum persona : et si substantia esset idem quod hypostasis, caderet idem in diffinitione suiipsius.
- Item, Rationalis natura praeducatur in recto de qualibet persona : Socrates enim est rationalis natura, et Gabriel est rationalis natura, et pater est rationalis natura : aut ergo praedicatur ut accidens, aut ut substantia : non ut accidens sicut patet cuilibet : ergo ut substantiale praedicatum : ergo est de intellectu et ratione subjecti : et hoc putabam neminem dubitare : ergo videtur sequi ratio prima, quia persona videtur esse majoris compositionis quam natura rationalis.
Si forte dicas, quod substantia signifiQuest. 3. cat essentiam, sed supponit personam : et hoc quod dico individua, additur ei ad explanationem suppositi, quod est in illo implicite : sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus significat essentiam, et supponit personam Patris propter ly generat : quia soli Patri convenit : et tamen non superflue additur ly Pater : quia explicat suppositum, quod implicite fuit in ly Deus. Si, inquam, sic dicas. CONTRA :
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit substantia : aut enim substantia sumitur ibi pro essentia, aut pro hypostasi. Si pro essentia : ergo essentia est individua : sed individuum notat distinctionem, quam ponit, circa substantiam : ergo haec distinctio ponitur circa essentiam : ergo essentia distinguitur, quod falsum est.
Secundum hoc enim ly substantia supponit personam indeterminate, et significat essentiam : et tunc quaero, Quid facit ipsum sic supponere ? cum enim dicitur Deus absolute, non supponit personam, sed significat et supponit essentiam : sed potest trahi ex adjuncto notionali propter modum significandi, quia significat concretive ad supponendum pro persona.
Si dicas, quod ly individua cogit
<--- Page Split --->
supponere : tunc objicitur sicut prius, quod in se stabit pro substantia communi quae est essentia, et ly individuum non coarctat ipsum nisi rem suam ponendo circa ipsum : ergo distincto ponitur circa essentiam divinam.
- Præterea, Non est idem modus significandi in ly Deus,et in substantia : non enim concedimus, quod substanta generat, licet concedamus quod Deus Deum generat : ergo non habet ita proprie stare pro persona sicut ly Deus : et ita videtur illa solutio non posse stare.
ULTERIUS quæritur , Q u i d prædicatindividuta ? Autenimdicitsolamne - gationem , utquidamdicunt , autpositi - vedicitaliquid . Sidicitnegationemso - l a m : cumigiturnegatiosolanihlcon - stituat , etnhilcoarctet , videturnecconstituipersonaperillud , necetiamcoarctarisubstantia . Siautemdicitali - quidposituve , scilicetindividuationemperaliquiddistunguens , tuncexaddi - tuonesehabetadsubstantiam : etitapersonaeritcomposita .
Alias autem diffinitiones disputare non oportet : quia dubia earum patebunt ex solutione istorum.
Solutio.
Dico igitur sine præjudicio, consentiendo quibusdam ante me, quod si inspiciatur proprietas rei quæ est persona, persona magis proprie est in divinis quam in creaturis. Si autem respiciatur usus nominis quod est persona, dico quod secundum illam diffinitionem Boetii non competit divinis, nisi exponatur sic, ut substantia sit existentia, ut dicit Ruchardus, ut supra est explanatum, et individuum dicat distinctum proprietate, et natura rationalis pro intellectuali divina ponatur. Et hoc modo respondeo ad objecta.
Ad i. Ad PRIMUM dicendum, quod Magister respicit usum eorum nominum quae po-
nuntur in diffinitione personæ, et non rem quæ est persona.
Ad ALIUD dicendum, quod rationale dicitur communiter, et proprie. Communiter prout per prius et posterius est in divina, angelica, et humana natura : et tunc rationalis natura discretiva veri et falsi, et boni et mali : proprie autem sumitur prout dicit Isaac, quod ratio incipit in umbra intelligentiae, quia intelligentia accipit in intellectu deiformi. Ratio autem inquirens, et studens, et discursitans (ut dicit Dionysus) habet acceptiones propter majorem sui obtenebrationem, et ideo cadit in diffinitione hominis : et est differentia divisiva animalis. Verum est tamen, quod Gregorius in Homilia Epiphanie vocat Angelum animal ratonale : sed hoc alibi expeditum est 1, quod dicitur animal non a natura animalis, sed potius a vi animalis, ut videtur velle Dionysius quia vim habet discretivam sesuibilium et rationalium.
Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad quæst.1 Ad 1. ounnino simplex, nullam potest habere diffinitionem : sed est simplex, ut simplex : et est simplex, ut non simplex : simplex ut simplex, sicut ens, et essentia, et hujusmodi, in quorum diffinitone nihil potest poni quod non esset posterius illis secundum intellectum, et de quo ipsa non prædicarentur sine conversione. Simplex autem ut non simplex, est quod re quidem simplex est, sed tamen secundum modum intelligendi habet aliquid prius : et tale est persona, et cætera quæ in Deo diffinimus. Unde bene concedo, quod natura rationalis est de intellectu personæ, sicut ens de essentia ejus.
Si autem quæratur, Quare ponitur in obliquo ? Dicendum, quod ut dicit Dionysius, persona nominat substantiam suppositam, et illa in creaturis diversitatem aliquam rei habet ad na-
<--- Page Split --->
turam cujus est, sive sub qua est. In divinis autem est diversitas secundum modum intelligendi, non secundum rem : et istam diversitatem importat obliquus qui transitivus est.
Ad aliuD dicendum, quod natura ponit respectum ad rem naturae : quia res naturae est dupliciter : naturae scilicet ut subjecta rei, et ut constituta per ipsam. Persona autem res naturae est, substantia vero et essentia non important talem respectum : et haec congrue ponuntur in diffinitone.
Ad aliuD bene concedo, quod non est simile de diffinitione accidentis : quia accidentis nulla est diffinitio nisi secundum quid : sed persona non sic diffinitur, sed potius natura rationalis aliquid est personae vel re, ut in inferioribus : vel modo intelligendi, ut in superioribus.
Ad 1D quod ulterius quaeritur de substantia, quid significet ? Dicendum, quod substantia dicitur quatuor modis. Quandoque enim dicitur substantia divisa contra accidens : et secundum hoc nominat naturam primi praedicamenti, vel rem quae communis est prime substantiae est secundae salvatam in utraque : haec autem substantia nihil aliud est quam ens per se existens, gratia ejus quod est per se existere divisum contra accidens, quod est ens in alio existens, sicut acipit Aristoteles substantiam in prima philosophia in libro IX, in principio, ubi dicit : Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta, ubi dictum est de substantia : dicuntur enim multa entia secundum quod recipiunt diffinitionem substantiae, ut qualitas, et quantitas, et alia quae dicuntur hoc modo. Secundo et tertio dicitur substantia per partes divisive istius, scilicet prima, et secunda, secundum quod primam dicimus ab actu substandi secundae et accidenti : secundam autem ab actu substandi prime et accidenti, quod etiam subsistere convenit ei gratia prime in qua habet esse, et non gratia suis pius : ut pa-
tet, cum dicitur, homo albus, ly albus refertur ad hominem gratia suppositi quod est substantia prima, et non gratia significati quod est secunda. Quarto modo dicitur substantia quid uniuscujusque praedicamenti : et hanc vocant quidam substantiam logicam : sicut dicit Aristoteles : Si quis cubitali magnitudine posita dixerit, quod positum est, bicubitalem magnitudinem vel quantitatem esse, quid est dicit, et quantum dicit, et quantum significat : et si albedine posita dixerit, quod positum est, colorem esse, quid est dicit, et qualitatem significat. Possumus ergo dicere, quod substantia significet substantiam in communi,vel quod ponatur pro hypostasi. Si primo modo dicere volumus : tunc dicemus, quod licet substantiam significet, non tamen supponit eam, sed supponit pro hypostasi.
Ad hoc autem quaeritur, Quid cogat eam stare pro hypostasi ? Dicendum, quod de se potest stare pro utroque, scilicet pro natura communi quae est ut secunda : et hypostasi quae est ut prima substantia, et per adjunctum individui stabit pro hypostasi, licet significet substantiam : et hoc videtur esse de intentione Boetii, quia hoc modo venatur diffinitionem.
Ad hoc autem quod ulterius objicitur, Ad cusest 3 quod secundum hoc essentia erit individua : dicendum, quod non : quia adjectivum duo facit circa substantivum cui adjungitur : restringit enim ipsum, et ponit rem suam circa ipsum : ut patet, cum dicitur, homo albus : dicimus enim, quod homo habet significatum et suppositum : et non oportet, quod adjectivum ponat implicationem circa utrumque, sed circa illud cujus primo est accidens, et hoc est suppositum : et per consequens non restringitur ly homo in significato, sed potius in suppositis. Ita dico hic, quod substantia significat substantiam in communi, et adjectivum respicit ipsam secundum id cui convenit per se distinctio quae importatur per ly individua : et
<--- Page Split --->
ideo ponit distinctionem in supposito : et ideo patet etiam, quare non superfluit ly individua : non enim haberet substantia quo traheretur ad substandum pro supposito incommunicabili, nisi adderetur individua.
Ad hoc autem quod probatur, quod substantia de se dicat suppositum, et individuum explicet : bene concedo, quod mihi non videtur verum, sicut probat objectio.
Ad hoc autem quod objicitur, quod multiplicato diffinito, etc. RESPONDEO, quod nescio quid prohibeat, quin hoc sensu possumus dicere tres substantias individuas rationalis naturae : quia substantia stat pro supposito : et hoc bene cadit in pluralitatem, eo quod distinctio (ut jam habitum est) non ponitur circa essentiam quae est substantiae significatum. Si autem velinus dicere, quod substantia significat hypostasism, ut quidam Magistri dicunt : tunc dicemus, quod non superfluit additio individui : quia licet hypostasis sit suppositum distinctum, non tamen rationem distinctionis importat in nomine : et haec ratio distinctionis significatur, cum dicitur individua. sicut cum dicitur, Deus Pater generat, ly Deus dicit suppositum verbi quod importat actum notionalem Patris : nec superflue additur Pater, quia dicit rationem qua suppositum refertur ad talem actum, qui Patris proprietate signilicatur, cum dicitur, Deus Pater.
nes dantur per comparationem ad id quod individuat personam. Et prima dicit hoc in communi secundum quod competit Deo, Angelo, et homini. Secunda autem divinae tantum. Tertia videtur corrigere diffinitionem Boetii, quod melus dicatur exstentia quam substantia. Quarta dicit subjectum personae, et proprietatem in communi. Magistrorum autem diffinito datur per comparationem ad mores vel civilia, juxta cujus similitudinem transsumitur nomen generaliter ad individua rationalis naturae.
ARTICULUS II.
An persona univoce sit in divinis et in creaturis ?
Secundo quaeritur, Utrum univoce sit in Deo et in creatura ?
Videtur autem, quod non : quia
Dicit Richardus, quod in Deo distinguuntur personae proprietate originis tantum : in Angelis autem proprietatibus naturalibus, non originis : in hominibus autem utroque modo. Ergo videtur, quod persona in triplici ratione conveniat triplici naturae rationali.
Item, Nihil est univocum Deo et creaturae, ut supra saepe probatum est : persona convenit Deo et creaturae : ergo non univoce,
Ad quest. 4. Ad hoc quod ulterius quaeritur de ly individua, sine praejudicio dico, quod positive intelligitur : negotio enim consequens positionem relinquit positivum ante se.
Ad io quod contra objicitur, dicendum quod ratione affirmationis non exprimitur separatio ejus a substantia communi, sed ratione negationis : et ideo nominatur a negatione, cum dicitur substantia individua, ut idem sit quod substantia communicabilis.
Aliæ autem diffinitiones Richardi om-
Sed contra videtur quod univoce : Nised contihil enim prohibet quantumcumque distantia eadem ratione communi participare negationem, ut Deum et lapidem non ambulare : sed perfectivum personae consistit in negatione, scilicet individuum quod ultimum est, et personæ completivum : ergo videtur, quod univoce conveniat.
Ulterius si concedatur, quod conveniat per prius et posterius, quaeritur, Cui conveniat per prius? Videtur, quod prius
<--- Page Split --->
conveniat creaturae : quia in illa omnia secundum proprietatem inveniuntur qua ponuntur in diffinitione persona : sed non est sic in Deo qui omnino simplex est : ergo per prius convenit homini.
tantum existere solum per se secundum modum rationalis naturae : et ideo verius est persona in divinus, ubi non dividitur ab alia, sed distinguitur, quam in inferioribus.
Solutio. Dico sine præjudicio, quod convenit per prius et posterius : et res quidem per prius est in Deo quam in inferioribus, secundum usum autem nominis per prius est in inferioribus.
Ad primum ergo dicendum, quod persona in quantum abstrahit ab hoc et illo modo, ad distinctionem persona divinae sub natura eadem remanente, refertur distinctio personalis in inferioribus : quia sicut dictum est supra, quod distincti sunt unum natura vel diversi in natura, nihil facit hoc ad rationem persona, sed
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nihil est omnino univocum, nec etiam est simpliciter æquivocum id quod invenitur in creatura et in Creatore.
Ad aliud dicendum, quod ly individua non est simpliciter negatio, sicut non ambulare, in Deo et in lapide : et ideo non est simile : et tamen quidam concedunt conclusionem propter argumentum.
Ad 10 quod ulterius quaeritur, patet Ad quest, solutio per ante dicta.
D. Opinio quorumdam qui putant essentiam significari nomine persona, cum dicimus tres personas.
Quibusdam videtur, quod nomine persona significetur essentia, cum dicitur, tres persona : propterea quia Augustinus dicit ideo dici tres personas, quia commune est eis id quod est persona ' : ut sit talis intelligentia, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persona, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, id est, tres sunt quorum quisque est persona, id est, essentia. Sed quomodo juxta hanc intelligentiam dicetur, Alia est persona Patris, alia Filii? Et hoc etiam ita volunt intelligere, scilicet, alius est Pater, et alius est Filius, id tamen commune habentes quod est persona. Et hoc confirmant auctoritate Augustini qui in libro VII de Trinitate ait : Tres autem personas, ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus : tres autem personas ex eadem essentia non dicimus : quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona est 2. Hac auctoritate et praemissis conantur asserere, in praedictis locutionibus nomen persona essentiam significare. Sed quid respondebunt ad id quod ipse Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, scilicet quod alius est Pater
<--- Page Split --->
in persona sive personaliter, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus Sanctus 1 ? Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus, si in esse personam omnino conveniunt, id est, si persona essentiae tantum intelligentiam facit ? Ideo nobis videtur aliter hoc posse dici congruentius juxta catholicorum Doctorum auctoritates.
Expositio Textus.
Deinde quæritur de hoc quod dicit in quarto capitulo primæ partis, ibi, D, « Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ, id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, etc. »
Isti dicebant, quod persona non significat nisi essentiam, et supponit eamdem, et connotat distinctionem quandoque unam, quandoque plures. Unam, sicut cum dicitur, Pater est forma, id est, per se unum : ibi enim per ly unum suppo-
nitur et significatur essentia : et per ly per se connotatur distinctio. Plures autem distinctiones, ut cum dicitur, Pater et Filius sunt personæ, id est, unum sunt, et ad invicem distincti.
Sed videtur, quod ex ista opinione sequatur hæresis sic : Hæc persona est Pater : hic secundum istos non fit demonstratio nisi essentiae : et essentia Patris est essentia Filii : ergo persona Patris est persona Filii, quod falsum est et hæresis : et ideo huc opinioni non est adhærendum. Sed secundum supra dicta, dicendum quod persona significat substantiam suppositam cum proprietate, ut dicit Donysius.
E. Quod hoc nomen, persona, tripliciter in Trinitate accipitur : et hæc est utilis et Catholica doctrina de persona et personis.
Sciendum est igitur, quod hoc nomen, persona, multiplicem intelligentiam facit, non unam tantum. Et, ut Hilarius ait in libro IV de Trinitate : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermon res, sed rei sermo subjectus est. Discernentes ergo dicendi causas hujus nominis, scilicet persona, significatione distinguimus dicentes, quod hoc nomen, scilicet persona, proprie secundum substantiam dicitur, et essentiam significat, sicut supra ostendit Augustinus1, cum dicitur: Deus est persona, Pater est persona. Quadam tamen necessitate (ut supra dixit Augustinus) translatum est hoc nomen, ut pluraliter diceretur tres personæ, cum quæreretur, quid tres, vel quid tria, ubi non significat essentiam, id est,
<--- Page Split --->
naturam divinam quæ communis est tribus personis, sed subsistentias vel hypostases secundum Græcos. Græci quippe (ut supra dixit Augustinus) aliter accipiunt substantiam, id est, hypostasim, aliter nos. Nos enim substantiam dicimus essentiam sive naturam. Personas autem dicimus sicut illi dicunt substantias, id est, hypostases. Si ergo nos ita accipimus personas, ut illi accipiunt substantias, vel hypostases : at illi aliter accipiunt hypostases quam nos substantiam : aliter ergo nos accipimus personas quam substantiam. Cum ergo dicimus tres personas, non ibi persone nomine essentiam significamus. Quid ergo dicimus? Dicimus, quia tres persone sunt, id est, tres substantiae, scilicet tres entes : pro quo Græci dicunt tres hypostases.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS III.
DEINDE accipe secundam partem distinctionis quae incipit ibi, E, « Sciendum est ergo, quod hoc nomen, etc. »
Hæc enim pars dividitur in tres : in quarum prima tangit Magister significatum hujus nominis, persona, secundum suam opinionem. In secunda autem expositiones auctoritatum in quibus ponuntur dictiones numerales, vel distnctionem notantes cum hoc nomine, persona, secundum istam opinionem, ibi, I, « Nunc inspiciamus, Utrum secundum eamdem rationem, etc. » In tertia probat, quod persona in divinis facit triplicem intelligentiam, ibi, L, in fine : « Ez prædictis colligitur, etc. »
In prima harum sunt quatuor captula, in quorum primo ponit opinionem, quod significat substantiam et hypostasim. In secundo adhibet probationem, ibi, F, « Et hic sensus adjuvatur, etc. » In tertio respondet quaestioni haereticorum factae per quid res, secundum opinionem illam, ibi, G, « Ad hoc autem quod uU dicunt, etc, » In quarto excusat quod dixerat tres res, ibi, H, « Non autem te moveat, etc. »
An in divinis sit alia communitas quam naturae sive essentiae divinae ?
Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo, ibi, E, in fine : « Cum ergo dicimus tres personas, etc., ubi non significat essentiam, id est, naturam divinam quae communus est tribus personis, sed subsistentas.
Hoc enim videtur falsum :
Non enim est communitas in divinis nisi naturae : persona autem est communis : ergo significat naturam.
Præterea, Persona est communis, et natura est communis : aut eadem communitate, aut alia : non alia, quia nihil alud in divinis commune est tribus : ergo eadem : ergo significat essentiam. Si forte dicas, quod est commune re, et est commune ratione : et persona est commune ratione, et essentia re. CONTRA : Aut uU rationi aliquid subest, aut nihil. Si nihil : tunc est cassa et vana. Si aliquid : aut illud est natura, aut aliud : et inde procedatur, ut prus.
PRÆTEREA, Magister videtur innuere,
<--- Page Split --->
quod persona significat in plurali aliud, et aliud in singulari : et hoc est impossibile, quia plurale non nisi geminat suum singulare, et non variat significatum.
in habitudine suppositi ad naturam, et in ly Deus ut in communi natura secundum rem : et hoc determinatum est supra : et ideo in uno cadit pluralitas, in alio non.
Solutio.
Solutio. Dicendum secundum supra dicta, quod nulla est communitas in divinis nisi essentiae : sed ex illa significantur multae ex consequentia, sicut distunguendo supra notatum est 1 : et bene concedo, quod illae communitates sequentes sint communitates rationis.
Ad illud autem quod contra objicitur, dicendum quod rationi respondet aliquid in re : quia realiter significatur, cum dicitur, tres personae sunt unus Deus : aliter enim dicitur communitas substantiae per ly Deus, et aliter per ly sunt, et aliter per ly isti vel personae : et licet sit una communitas naturae in omnibus importata, non tamen sub eodem modo significandi : quia in ly personae importatur ut in suppositis, et in ly sunt
Ad in quod quaeritur de opinione Magistri, dicendum quod ipse non est illius opinionis, sed potius, quod persona significet substantiam subjectam, sicut supra probavit : sed intendit, quod licet significet eam, non tamen supponit eam, eo quod in intellectu suo claudat incommunicabile importatum per ly individuum, quod cadit in ejus diffinitione : et illud ponit circa suppositum, et non circa significatum, ut dictum est in quaestione de diffinitione personae : et ideo intendit dicere, quod in plurali numerum ponit circa suppositum, et non circa significatum : suppositum enim suum significatur per subsistentiam, vel hypostases, sicut dictum est supra in quaestione de quatuor nominibus.
F. Ostendit verba Augustini convenire huic sententiae.
Et hic sensus adjuvatur ex verbis Augustini praemissis, si interius intelligatur 2. Quia enim Pater est persona, id est, essentia, et Filius est persona, et Spiritus sanctus persona, ideo dicuntur tres personae, id est, tres subsistentiae, tres entes. Non enim possunt dici tres subsistentiae, vel entes, nisi singulus eorum esset persona, id est, essentia. Quia ergo eis commune est id quod est persona, id est, essentia, ideo recte dicuntur tres personae, id est, subsistentiae vel subsistentes : ut sicut essentia quae est eis communis vere ac proprie est : ita illi tres vere ac proprie subsistentiae vel entes intelligantur. Ideoque Augustinus 3 causa s dictorum discernens, dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia : ne aliud intelligatur ibi esse persona, aliud essentia : tres enim
<--- Page Split --->
personae, id est, subsistentiae, una sunt essentia et unius essentiae, non autem sunt una persona vel unius personae, licet persona secundum substantiam dicatur aliquando : nam si hoc diceretur, confusio fieret in personis.
ARTICULUS IV.
ARTICULUS V.
An in divinis potest admitti, quod sint tres entes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Tres entes, etc. »
Dicit enim Anselmus in Monologio, quod essentia, esse, et ens, differunt, sicut lux, et lucere, et lucens : ergo ens non est nisi essentia ens : sed tres sunt una essentia : ergo sunt unum : non ergo tres entes.
Quare bene dicitur, ejusdem essentiae, et non ejusdem Dei : quare quaelibet persona, et non quilibet Deus : et cur non potest dici tres personae ex eadem essentia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo F, circa finem : « Augustnus... dicit tres personas esse unam essentiam vel ejusdem essentiae, non ex eadem essentia, etc. »
Quæritur enim ratio hujus.
Solutio. Entes potest teneri participialiter : et sic conceditur, tres entes, hoc est, tres qui sunt : quia sic in se claudit rem sui verbi cum hoc nomine qui : et sic intelligit Magister. Si autem nominaliter sumeretur, tunc haberet calumniam. Sed tunc adhuc dicendum est, quod potest sumi secundum modum significandi, quia dicit concretive : et tunc refertur iterum ad personas : ita scilicet, quod ly tres sit substantivum, et ly entes sit activum. Si autem sumatur absolute pro essentia, et sit substantivum, falsa erit locutio : licet quidam dicat, quod ens generale est, et potest referri ad personam, et ad naturam æqualiter : et tunc non erit eadem ratio de omnipotentes, vel æterni, vel alio : sed tamen ars dirigendi se in talibus locutionibus notata est supra 1.
Similiter quare dicimus, ejusdem essentiae, et non ejusdem Dei esse tres personas : cum idem dicat ly Dei, et essentia ?
Item, Bene dicimus, quælubet persona, licet persona significet substantiam : non tamen dicitur, quilibet Deus : et quæritur ratio hujus.
Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, ex eadem essentia, præpositio ex importat causam, et præcipue materialem : et cum essentia non sic se habeat ad personas, ideo non recipitur illa.
Ad aliud dicendum, quod essentia significat naturam per modum formæ : et ideo licet sit idem in re cum personis, tamen differt in modo intelligendi, sicut quis est a quo est : et ista diversitas in modo significandi importatur in obliquo, cum dicitur, tres personæ unius essentiae : Deus autem non dicit ut quo est,
<--- Page Split --->
sed potius deitatem nominat in eo qui habet eam : et ideo dicit, ut quis est in communi : et ideo non talis diversitas in nomine in modo significandi importatur.
divinis : et ideo dictio distributiva invenit ibi materiam suae distributionis. Deus autem nominat substantiam concretive,et non suppositum, nisi forte ex adjuncto termino notionali : et ideo non sinit sibi conjungi signum distributivum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod persona dicit suppositum : et illud plurificatur in
G. Objectioni illorum hic respondet, qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi : quia respondemus quaerentibus quid tres, vel quid tria.
Ad hoc autem quod illi dicunt, cum quaeritur, quid tres vel tria, de essentia quaeritur, quia non invenitur quid illi tres sint nisi essentia : per hoc volentes nos inducere ut nomine personae essentiam intelligamus, cum respondemus tres personas. Ita dicimus, Indubitabiliter verum est, quia non invenitur unum aliquid quod illi tres sint, nisi essentia. Unum enim sunt illi tres, id est, essentia divina. Unde Veritas ait, Ego et Pater unum sumus 1. Verumtamen cum quaeritur, quid tres vel quid tria, non de essentia quaeritur, nec ibi quid ad essentiam refertur. Sed cum fides Catholica tres esse profit eretur, sicut Joannes in epistola canonica ait : Tres sunt qui testimonium dant in coelo 2, quaerebatur quid illi tres essent, id est, an essent tres res, et quae tres res, et quo nomine illae tres res significarentur. Et ideo loquendi necessitate inventum est hoc nomen, persona, ad respondendum, et dictum est, tres personae.
ARTICULUS VI.
Quæritur de hæc quæstione, Quid tria. et quid tres res ?
Deinde quaeritur de tertio capitulo, G, ibi, « Ad hoc autem quod illi dicunt, etc. »
supponebantur cum suis proprietatibus in verbo Joannis, cum dicebat, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : ergo de illis non quaerebatur : cum igitur nihil amplius sit in personis, nisi essentia, videtur, quod essentia quaerebatur. Sed contra : Hæc etiam certa supponebatur in verbo Joannis, cum dixit, Et hi tres unum sunt : ergo videtur, quod nihil poterat quaeri, et sic quaestio inutilis fuit.
Videtur enim, quod nihil quaerebatur nisi essentia : quia hypostases certe
SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod
1 Joan. x, 30.
2 I Joan. v, 7.
<--- Page Split --->
quæstio inutilis fuit : quia tota fides exprimebatur in verbo Joannis, ut probat objectio. Tamen notandum, quod ly quid quandoque quærit diffinitionem vel partem diffinitionis : et quandoque quærit partem subjectivam naturae vel essentiae communis : ut cum dicitur, quid est homo ? respondetur animal rationale, vel animal. Vel cum quæritur, quid natat in mari ? respondetur piscis. Primo enim
modo redditur essentia, et secundo pars subjectiva : et hoc modo poterat quærere, quid subjective essent tres, id est, quod responderetur aliquod substantivum quod diceretur in communi de eis, in quantum plures sunt : et quia pèrsona significat substantiam subjectam, ut supra patuit ex verbis Boetii, ideo fideles admiserunt quæstionem, et responderunt quod essent tres personæ.
H. Quid tres res, et quid una res hic dicitur ?
Non autem te moveat quod diximus tres res. Non enim hoc dicentes diversarum rerum numerum ponimus in Trinitate, sed ita tres res dicimus, ut easdem esse unam quamdam summam rem confiteamur. Unde Augustinus in libro I de Doctrina Christiana sic ait : Res quibus fruendum est, nos beatos faciunt : res ergo quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Eademque Trinitas una quaedam summa res est, communisque fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa sit. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat : nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus. Sicut ergo tres res dicuntur, et hae sunt una res : ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt una essentia '. Ecce ostensum est quae sit intelligentia hujus nominis, persona, cum dicimus tres personas.
est, in quibus ratione consideratur quod unum est, re autem quod est divisum.
ARTICULUS VII.
An possumus concedere tres esse substantias, vel tres hypostases, sicut tres personas ?
Deinde quaeritur de quarto capitulo H, ubi dicit : « Non autem te moveat, quod diximus tres res. »
Dicit enim Damascenus quod tres personae re conveniunt, et ratione distinguuntur : et in inferioribus e converso
SOLUTIO. Hoc supra in prima distinsitione est solutum : non enim vult dicere, quod sola ratione distinguantur personae : sed rationem vocat relationem, eo quod in ratione comparationis cujusdam consistit natura relationis : nec intendit, quod natura inferiorum tantum sit ratione una, sed quod secundum quid est una re, et simpliciter pluralitas quaedam, quia secundum esse naturae : ideo dicit, quod unum est ratione.
<--- Page Split --->
I. Ex quo sensu dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti?
Nunc inspiciamus, Utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti? Quod utique sane intelligi potest : ut sit sensus talis, Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia Filii, alia subsistentia Spiritus sancti. Et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia Spiritus sanctus.
K. Quomodo hæc intelligantur, Alius in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?
Deinde quæritur, Utrum secundum eamdem rationem accipiatur, cum dicitur, Alius est Pater in persona, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus sanctus : sive, Alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter Spiritus sanctus? Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personæ nomine, proprietas personæ intelligatur : ut sit sensus talis, Alius est in persona vel personaliter Pater, id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius : et Filius proprietate sua alius quam Pater. Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii : et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre : et Spiritus sanctus ab utroque processibili proprietate distinguitur.
Expositio Textus.
« Nunc inspiciamus, etc. » Hæc secunda pars dividitur in tria capitula. In primo ostendit, qualiter dicitur, alia est persona Patris, alia Filii, etc. In secundo ostendit, qualiter dicatur, Alius est Pater in persona, ibi,K,« Deinde quæritur, etc. » In tertio explanat,
qualiter dicatur, Alia est persona Patris, etc., aliter quam fecerat in primo capitulo, ibi, L, « Hoc etiam modo sane, etc. »
Incidit autem hic quaestio, Utrum possimus dicere, tres sunt substantiae vel tres hypostases, sicut dicimus, tres personas?
Et videtur, quod non : quia substantia significat naturam, et hypostasis est idem. Item, una est substantia trium : ergo non tres.
<--- Page Split --->
Solutio . Adhocleveestresponderesecundumprædeterminata : quiasub - stantiapropterambiguitatemnominisapudLatinosnonrecupiturinplurali : apudGræcosautemvideturondortacisesse
loco personæ : et ideo dicuntur tres hypostases : etsi quandoque inveniatur sicut ab Augustino et Anselmo tres substantiæ, sumitur substantia ab actu substandi, et pro hypostasi.
L. Quomodo secundum hunc modum etiam in prædictis locutionibus potest accipi?
Hoc etiam modo sane potest accipi persona in præmissis locutionibus, cum dicitur, Alia persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus sanctus est Spiritus sanctus. Ita etiam nomine personæ quidam proprietates 1 intelligere volunt, cum dicuntur tres personæ : sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus, cum dicimus tres personas.
Ex prædictis colligitur, quod nomen personæ in Trinitate triplicem tenet rationem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.
Expositio Textus.
Deinde nota circa ultmam partem distinctionis quae incipit ibi, L, circa finem : « Ex prædictis colligitur, etc., » tres ac-
ceptiones personæ sic accipi, quod persona significat substantiam subjectam cum proprietate : et ideo gratia significati accipitur prima significatio ejus, quæ est essentia : gratia suppositi vel subjecti accipitur secunda, quæ est hypostasis : gratia proprietatis tertia.
M. Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.
Quod autem secundum substantiam dicatur, et essentiam aliquando significat, supra ex dictis Augustini aperte ostendimus. Quod vero pro hypostasi atque proprietate accipiatur, ex auctoritatibus Sanctorum ostendi oportet, ne conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. De hoc Hiero-
<--- Page Split --->
nymus in Expositione fidei catholicæ ad Damasum ita ait : Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihilque quod inferius superiusve dici possit : sed tota divinitas sui perfectione æqualis est, ut exceptis vocabulis quæ proprietatem indicant personarum, quidquid de una persona dicitur, de tribus possit dignissime intelligi. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque Trinitatis dicinus esse essentiam vel substantiam, et Deum unum in tribus personis fatemur : ita etiam impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus : non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas : vel, ut Græci exprimunt hypostases, id est, subsistentias confitemur. Nec Pater Filii vel Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec Filius vel Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit : sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Ecce hic aperte dicit Hieronymus proprietates esse personas, et personas esse subsistentias 1. Unde manifestum fit quod diximus, scilicet personæ nomine significari et hypostasism et proprietatem. Joannes etiam Damascenus personas dicit esse hypostases, et eas dicit entes, ita inquiens : In deitate unam naturam confitemur, et tres hypostases secundum veritatem entes, id est, personas.
dictum est, quod ordo est in divinis 2 : ergo gradus,
Et dicendum, quod non sequitur : quia gradus dicit distantiam per inferius et superius : ordo autem naturae non ponit quo alter prior altero, sed quo alter sit ex altero : et cave ne concedas in Trinitate esse gradus : quia hoc quidam concedunt ponentes extraneam significationem.
Expositio textus.
Deinde quæritur de hoc quod dicit Hieronymus : « Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus, etc. » Hoc enim videtur falsum : quia supra
2 Cf, Supra, Dst. XX.
<--- Page Split --->