D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM, IN MALACHIAM PROPHEIAM ENARRATIO.

Prologus divi Hieronymi in Malachiam prophetam.

Deus per Moysen populo Israel præceperat, sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos, hostias omni vitio vacuas sibi offerre 1. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem, internuntii Dei et hominum facti, populum præceptis cælestibus facerent obedire. Unde sacerdotes Angelos Dei esse hoc in loco Scriptura testatur 2. Sed quia tanti muneris gratiam contemnentes, supradictus populus ac sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre cœperunt.

Ideo per Malachiam prophetam Deus populum suum Israel increpans, ait: Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus: et dilexi Jacob: Esau autem odio habui3 ? Esau autem fratrem Jacob non iniqua aut spontanea voluntate odio habitum a Deo, vel sine meriti gratia Jacob dilectum, manifestum est: cum secundum præscientiam suam Esau quidem effusionem fraterni sanguinis concupiscere, Jacob autem in sui cognitione observandam legem desiderare cognosceret. Cujus rei gratia, supradicto usus est exemplo, dicens: Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Quamvis ex operibus memoratorum (quorum liber Geneseos4 meminit) in quo unusquisque eorum futurus erat proposito, manifeste constaret, ut scriptum est: Creverunt pueri: et erat Esau homo agrestis, sciens venari: Jacob autem homo simplex, manens in tabernaculo5.

Nam reliqua quae lectione comprehensa sunt, prævaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei, increpationemque in eumdem, quod deos alienos coluerit, significant.

<--- Page Split --->

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN MALACHIAM PROPHETAM EXPLANATIO.

« Deus per Moysen. » Hieronymus in hoc Prologo duo facit, scilicet tangit causam suscepti operis, et materiam, ibi, « Nam reliqua quae lectione comprehen- « sa sunt. »

In prima duo sunt, scilicet causa, et susceptum opus, ibi, « Ideo per Malachiam. »

In prima duo sunt, unum scilicet per se, et alterum ex incidenti.

« Deus per Moysen, » tamquam scilicet per ministrum, « populo Israeli præceperat, » Levit. XXI et XXII, « Sacerdotes tabernaculi sui, » id est, tabernaculo suo deservientes. « omni corporali vitio liberos, » scilicet quod nec longo nec torto naso sint, nec claudi nec cæci, vel abscissi, vel attritis testiculis, sicut dicitur, Deut.XXXIII, 1, « hostias æque omni vitio vacuas, » id est, liberas, hoc est, non macrum, non claudum, nec cæcum, nec dcbile, « sibi offerre. » Eccli. XXXVIII, 11 : Impingua oblationem. Psal. LXV, 13 : Holocausta medullata offeram tibi. Genes. IV, 4 : Abel obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum, etc.

« Quibus, » Sacerdotibus, « legem suam,» præcipue quantum ad cultum templi, « ad regendum populum, » secundum formam legis scilicet, « ob hoc dederat, » id est, illa intentione, « ut per sacrificiorum oblationem » scilicet, quibus purificartur populus et placaretur Deus, « internuntii Dei et hominum facti, » vota scilicet populi Deo offerentes, et propitiationem Dei populo renuntiantes. Deuter. v, 5 : Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba

ejus. Exod. xviii, 19 et 20 : Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : ostendasque populo cæremonias, et ritum colondi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. Et hoc est quod sequitur : « Populum præceptis cælestibus facerent obedire. » I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.

« Unde, » hoc est, propter quam similitudinem, « Sacerdotes Angelos Dei esse hoc loco Scriptura testatur 1. » Et accipit similitudinem, Genes. XXVII, 12 et seq., ubi inter Dominum innixum scalæ desuper, Angeli descendentes propitiationem Domini ad Jacob deferebant, et Angeli ascendentes vota Jacob ad Deum referebant : quod adhuc officium est Sacerdotum. Joan. I, 31 : Videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis.

Et subdit de ingratitudine quasi ex incidenti, ut melius intelligatur causa suscepti operis :

« Sed quia tanti muneris gratiam, » supple, gratis sibi datam, « contemnentes, » ipsi scilicet Sacerdotes ad minus habituali contemptu, qui peccato conjunctus est, « supradictus populus ac Sacerdotes : » utrique enim ingrati fuerunt. Sapient. XVI, 29 : Ingrati spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. Eccli. XXIX, 22 : Ingratus sensu derelinquet liberantem se. « Sacrificia vitio deturpata, » corporali scilicet, claudum vel macrum vel debile offerentes. Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino. « Ipsi, » scilicet Sacerdotes offerentes, « criminibus atque impietatibus maculati. » Crimina sunt peccata majora, accusatione scilicet digna in

<--- Page Split --->

judicio. Impietates autem dicuntur hic communia peccata contra legem Dei facta. Macula vero dicitur contagiosa turpitudo, ex peccato adhaerens animæ. Et tales esse Sacerdotes, contra præceptum Dei est. Levit. xxvi, 9 : Custodiant Sacerdotes præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. « Deo offerre cæperunt, » supple, sic maculati. Malach. I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra.

« Ideo. » Tangit operis susceptionem. « Per Malachiam Prophetam, » quem scilicet ad hoc suscitavit, « Deus populum Israel increpans, » ut scilicet a peccato averteret. II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. « Ait : » Malach. I, 2 : « Dilexi vos, dicit Dominus, » gratuita scilicet dilectione. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. « Et dixistis, » tamquam scilicet ingrati et immemores beneficiorum meorum : « In quo dilexisti nos ? » Eccli. xxix, 6 : Loquitur verba tædii, et murmurationum. Et post pauca, 7. 9 : Pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

Et subdit qualiter gratis dilexit, quasi respondens ingratis :

« Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus ? » et sic, supple, nec ex utero materno nec ex semine paterno habuit Jacob, quod eum Deus præ Esau diligereret : oportuit ergo quod gratuita dilectione diligeret eum. Et hoc est : « Et dilexi Jacob. » Osse, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. « Esau autem odio habui. » Non dicitur hic odium inimicitiæ inveteratio, vel ira positive, sed privatio gratuitæ dilectionis. Quicumque enim de massa perditionis quam Deus odio habet, non eligitur, et separatur per dilectionem, ma-

net in odio et in ira. Ad Ephes. ii, 3 : Omnes eramus natura filii iræ. Et hoc Hieronymus nititur explanare, subdens :

« Esau autem fratrem Jacob, » et ex hoc, supple, equaliter diligibilem, « non iniqua, sed spontanea voluntate odio habitum a Deo, » probatur ex hoc dicto Apostoli, ad Roman. ix, 11 et seq. : Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem, propositum Dei maneret.) Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : quia major serviet minori 1. Et hoc similiter ostendit ab altera parte, subdens : « Vel sine meriti gratia, » quo scilicet hoc meruisset, « Jacob dilectum, » supple, fuisse, « manifestum est, » ex eodem scilicet Apostoli verbo. Nihil enim egerant nec boni nec mali, qui nec nati fuerant : et ideo nec propter meritum boni Jacob elegit, nec propter meritum mali Esau reprobavit, sed spontanea voluntate.

« Cum, » id est, quamvis « secundum præscientiam suam, » Dei scilicet, qua omnia prævidet antequam fiant bona et mala, licet causet bona et non mala, « Esau quidem, » supple, prævideret « effusionem sanguinis fraterni concupiscere, » hoc est, concupisciturum. Genes. xxvn, 41 : Dixit Esau in corde suo : Veniet dies luctus patris mei, et occidam Jacob, fratrem meum. « Jacob autem, » supple, in futurum, « in sui cognitione, » qua scilicet Deum cognosceret beneplaciti cognitione, « observandam legem, » hoc est, propter servandam legem, « desiderare, » id est, desideraturum, « cognosceret. » Et est sensus : Quamvis mala in uno prævideret, et bona in altero : non tamen propter illa bona alterum elegit, vel propter ista mala alterum reprobavit, sed æterna et gratuita dilectione elegit Jacob. I Joan. iv, 19 : Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Temporale enim non potest Temporale nequii esse esse causa æterni, et injustum esset quod causa æterni.

<--- Page Split --->

propter mala quæ non sunt nec fuerunt, sed tantum possibilia sunt in futurum, aliquis reprobaretur.

« Cujus rei gratia. » Subinfert quod ex tali necessitate suscepit opus prophetandi. « Supra dicto usus est exemplo, » quod a patribus ad filios transferretur, « dicens : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. » Et repetit quod non propter præscientiam meritorum utriusque hoc fecerit : « Quamvis ex operibus memoratorum, » Esau scilicet, et Jacob, « quorum Liber Geneseos meminit, » cap. xxv, « in quo unusquisque, » id est, « uterque « futurus erat proposito, » bono scilicet, vel malo, « manifeste constat 1 : » Libro Geneseos referente, « ut scriptum est, » eodem scilicet capitulo, secundum Septuaginta : « Creverunt pueri, » ætate scilicet, et corpore, virtute et malitia : « et erat Esau, » qui scilicet odio habitus est a Deo, « homo agrestis, » id est, silvestris, » sciens venari, » quod in malo accipitur : « Jacob autem, » dilectus scilicet a Deo, « homo simplex, » in malo scilicet, Ad Roman. xvi, 19 : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo, « manens in tabernaculo 2, » hoc est, domestica et ea quæ sunt conscien-

tiae diligens et custodiens. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

« Nam reliqua. « Tangit hic materiam prophetiæ : « quæ lectione comprehensa sunt, » istius scilicet prophetiæ, « prævaricationem populi Israel, » contra mandatum Domini scilicet, « in observandis sacrificiis Dei, » quod scilicet forte et pingue, non debile aut macrum offeratur, « increpationemque » sapientiæ Dei « in eumdem, » scilicet populum Israel, « quod Deos alienos coluerit, » ante scilicet captivitatem, « significat : » et hæc sunt materia prophetiæ.

Attendendum autem quod Hieronymus dicit, quod quia Malachias Angelus ejus interpretatur, Malachiam Angelum fuisse quidam dicunt et sumpto corpore populo prophetasse : quod nos omnino non recipimus. Hebræi vero dicunt hunc fuisse Esdram, qui anno septimo Artaxerxis prophetavit post Zachariam et Aggæum. Quidquid autem de hoc verum sit, non est nostrum diffinire, sed hoc scimus quia Propheta Domini fuit, et quæcumque locutus est, a Spiritu sancto dixit.

CAPUT I.

Prophetia Malachæ ad Israel, quem Dominus arguit ingratitudinis, quod non agnoscebat se in Jacob, unde descenderat, dilectum, rejecto Esau cum populo suo : ideo conqueritur se ab Israel non honorari neque timeri, quodque sacerdotes despiciant nomen Domini, quorum rejicit sacrificia, gratam habens oblationem mundam quæ in omni loco ei offertur.

  1. Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachie. 2. Dilexi vos, dicit Dominus, et di-

xistis : In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus : et dilexi Jacob 3,

1 Bibl. Rob. Steph., constaret. 2 Vulg. habet, Genes. xxv, 27 : Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agri-

cola : Jacob autem vir simplea habitabat in tabernaculis. 3 Ad Roman. ix, 13.

<--- Page Split --->

  1. Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti.

  2. Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam, et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

  3. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.

  4. Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdos, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum?

  5. Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te? In eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.

  6. Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum, et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.

  7. Et nunc deprecamini vultum Dei

ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quo modo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.

  1. Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.

  2. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda 4 : quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

  3. Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est : et quod superponitur contemptile est, cum igne qui illud devorat.

  4. Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.

  5. Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino : quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

<--- Page Split --->

taminationem factam circa matrimonium, infra, n, 1, ibi, « Et nunc ad vos mandatum hoc. »

Prima harum in duas adhuc dividitur. Primo enim exprobrat ingratitudinem circa beneficia patrum in genere : secundo, ingratitudinem circa ritus sacrificiorum in specie, ibi, in medio y. 6 : Dicit Dominus exercituum : Ad vos, o Sacerdotes. »

In prima duo sunt. Tangit enim primo beneficia: secundo, ingratitudinem ad beneficium, ibi, y. 6 : « Filius honorat patrem. »

In prima sic procedit, praemittit beneficium et explanat illud, et explanationis ponit probationem, et probationis ostendit demonstrationem.

« Dilexi vos, dicit Dominus : » et intelligitur de dilectione et praedestinations et effectus per bonorum collationem. Dilexit enim ab aeterno praordinando bona gratiae et gloriae, et dilexit tempore, bona praeordinata apponendo et conferendo. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

Et subdit explanando : « Et dixistis, » ingrati scilicet beneficium receptum non cognoscentes. Eccli. xxix, 9 : Pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. « In quo dilexisti nos? » hoc est, in quo beneficio ostendis dilectionem. Simile, Judicum, vi, 13 : Si Dominus nobiscum est, quare invenerunt nos haec omnia? Sicut enim dicit Philosophus in Topicis : « Ejusdem moris est amicis bene- « facere et inimicis male : et ideo si « mala fiant amicis, non videntur esse « amici. » Et ergo hoc dicentes non intellexerunt quod paterna amicitia in filium est, quando corripit eum. Apocal. iii, 19 : Ego quos amo arguo et castigo. Proverb. iii, 12, et ad Hebr.

xii, 7 et 8 : Quis filius, quem non corripit pater ? quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes ergo adulteri, et non filii estis.

Unde respondendo subdit :

« Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus ? » Hoc autem dicit, ut sciatur quod propter merita paterna non elegit Jacob, et Esau reprobavit. Ezech. xviii, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Et, ibidem : Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. « Et dilexi Jacob, » gratiae scilicet appositione.

« Esau autem odio habui, » hoc est, reprobavi. Ad Roman. ix, 11 et 12 : Cum nati nondum fuissent, aut aliquid boni gissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret). Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : Quia major serviet minori 1.

Quæritur tamen hic : Cum omnis actio Dei rationabilis sit et justa, et parvuli nec in parentibus nec in semine parentum differentiam habuerint, ad Roman. ix, 10, enim dicitur, quod ex uno concubitu concepti sunt 2, quare Deus Jacob dilexit, Esau odio habuit? Ad hoc solvendum inducitur gravis Glossa Augustini, quæ sic dicit : « Cujus vult miseretur, et « quem vult indurat 3. Sed hæc voluntas « Dei injusta esse non potest : venit « enim de occultissimis meritis, quia et « ipsi peccatores cum propter generale « peccatum, originale scilicet, unam « massam perditionis fecerint, nonnulla « tamen inter illos est diversitas. Præ- « cedit ergo in peccatoribus, qui quam- « vis nondum sint justificati, digni « tamen efficiantur justificatione. Et « item præcedit in aliis peccatoribus

<--- Page Split --->

« quo digni sint obtusione. Et ex hoc « videtur cum id quod præcedit in pec- « catoribus sit temporale, et illud sit « causa dilectionis vel reprobationis di- « vinæ quæ æterna sunt, quod tempora- « le sit causa æterni, quod valde incon- « veniens est. » Super hac quæstione exclamat Apostolus, ad Roman. ix, 20 et 21 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid fecisti me sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam (1)? Sed ex hoc videtur quod ex sola Dei voluntate alius electus sit, alius vero reprobatus, et redit quod primo objectum est, quod hæc voluntas Dei irrationabilis sit : quia de his quæ omnino similia sunt, idem judicium esse deberet. Idem videtur ex hoc quod dicitur, ad Roman. ix, 18 : Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Item, ibidem, 7. 16 : Non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est.

Ad hæc sine præjudicio dicendum est cum Augustino, quod « voluntas Dei « eligens unum, et reprobans alterum, « justissima est : sed hæc voluntas cum « prævisione et præordinatione est re- « spectu bonorum quos elegit. Illos enim « prævidet futuros bonos, et præordi- « nat, causando bona ad quæ eligit eos. « Respectu autem malorum cum prævi- « sione est tantum : hos enim quia præ- « videt finaliter futuros malos, non « præordinat eis causando bona ad quæ « eligat, et sic non apponendo bona, « reprobat. Et quod dicitur aliquid præ- « cedere in peccatoribus, quo indigni « sint justificatione, dicitur in peccato- « ribus præcedere quod præcedit respe- « ctu peccatorum, eo modo quo respectus « dicitur esse in relato cum tamen alte- « rius sit : et hoc modo talis respectus « non est temporalis, sed æternus. Et « si dicas, quod in æternis unum non « præcedat alterum. Dicendum, quod

« verum est in quantum æterna sunt, « sed effectum æterni qui temporalis est « respectus æternus præcedere potest, ex « quo ipsum æternum rationabile esse « videatur. Et sic prævisio aversionis a « gratia, causa est non appositionis gra- « tiae : et rationabilis ostenditur effectus « non appositionis, per hoc quod si ap- « poneretur, ille averteretur : tempo- « rale autem signum potest esse quod « rationabile sit æternum. » Et hoc modo loquitur Augustinus. Et per hoc patet solutio ad totum.

Explanationis autem hujus probationem subjungit :

« Et, » id est, quia « posui montes ejus, » id est, terram montuosam Esau, « in solitudinem, » destructo scilicet cultore et habitatore, sicut et superbiae peccatorum in solitudines ponuntur. Psal. cvr, 34 : Posuit terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. « Et hæreditatem ejus, » id est, civitates et oppida quæ quondam fuerunt hæreditas ejus, et modo sunt in parietina redacta, supple, posui « in dracones deserti, » hoc est, in venenata animalia, quæ in deserto habitare consueverunt. Isa. xm, 21 : Replebuntur domus eorum draconibus : et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi.

Sed quia posset dici, quod si Deus destruxerit, homo reædificabit, ideo respondet quod destruet omnia opera eorum, in signum reprobationis æterna.

« Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus » in operibus omnibus, civitatum scilicet, et villarum. Thren. ii, 2 : Destruxit in furore suo munitiones virginis Juda. « Sed revertentes, » supple, ad terram de captivitate, « ædificabimus, » iterum scilicet, « quæ destructa sunt, » scilicet per Dominum. Et in fastu et superbia dixerunt hoc, quasi contra Do-

<--- Page Split --->

minum contendentes. Simile, Isaïe, ix, 10 : Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus : sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. « Hæc dicit Dominus exercituum, » cujus verbum effectivum est : « Isti ædificabunt. » Cum contemptu legendum est, isti. Quasi dicat : Tam infirmi, et tam viles. « Et ego destruam : » Deus enim semper destruit opera diaboli. I Joan. iii, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. « Et vocabuntur, » supple, destructa, « termini impietatis. » Emphasis est, hoc est, termini impii vel impiorum : sed ad expressionem majorem dicitur, impietatis. Isaïe, xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. « Et, » supple, vocabuntur « populus cui iratus est Dominus, » populus hic scilicet : quia semper rebelles fuerunt gratiae. Act. vii, 31 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. « Usque in æternum, » ut scilicet numquam veniam sint consecuturi, qui obdurato corde per impenitentiam finalem resistunt. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Matth. xii, 32, et Lucæ, xii, 10 : Non remittetur in hoc sæculo, neque in futuro,

cetis, » in gratiarum scilicet actione et laude : » Magnificetur Dominus super terminum Israel, » hoc est, qui magnus est a captivitate reducendo, continuo magnificetur populis suis incrementum in bonis dando, et terminos ejus omnes ad fructum boni præparando. Psal. cxxv, 3 : Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes. Luc. t, 46 : Magnificat anima mea Dominum. Luc. i, 58 : Audierunt vicini, et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabuntur ei.

« Filius honorat patrem. » Posito beneficio gratuite dilectionis, econtra ostendit Judæorum ingratitudinem, et ad hoc utitur humana similitudine et ratione.

« Filius honorat patrem, » hoc est, consuevit honorare, et (sicut dicit Philosophus in nono Ethicorum) « filius ho- « nores divinos debet patri. » Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram. Ad Ephes. vi, 1 et seq. : Filii, obedite paren tibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. Proverb. xxx, 17 : Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corui de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. « Et servus dominum suum, » supple, timere consuevit. Daniel. 1, 10 : Timeo ego Dominum meum regem. Hieronymus : « Primum Deus vult ut filii si- « mus, et bonum voluntate faciamus : « si autem hoc nolumus, saltem ut « servos nos habeat, et a malis per « tormentorum formidinem recedamus. »

Et quia nec ut filii, nec ut servi habuerunt se ad Dominum, ideo subdit :

« Si ergo Pater ego sum, » supple,

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

<--- Page Split --->

sicut dicitis, Isa. LXIV, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manum tumarum omnes nos. Psal. LXXXVIII, 27 : Ipse invocavit me : Pater meus es tu. Matth. VI, 9 : Pater noster, qui es in cælis. « Ubi est honor meus? » tanto scilicet patri exhibendus. Joan. VIII, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos Honor, virinhonorastis me. « Est enim honor, ut præmum. « dicit Philosophus, præmium virtu- « tis : » non quin virtus digna sit majori præmio, sed quia majus non potest exhiberi ab homine. Unde dicitur, quod honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Psal. XLIX, 13 : Eruam te, et honorificabis me. Iad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria. Apocal. IV, 9 : Dabant animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum. « Et si Dominus ego sum, » prælatus scilicet dignitate, eminens divitiis pulchrorum et bonorum, continens potestate virtutis. Esther, XIII. 11 : Dominus omnium es. Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. « Ubi est timor meus? » quem scilicet ut servi exhibere debetis, ut saltem timore pænæ a malo temperetis. Psal. XIII, 3 : Non est timor Dei ante oculos eorum. Isa. LIX, 12 et 13 : Scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus, peccure et mentiri contra Dominum : et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. « Dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est eorum quae dicta sunt, tamquam potens enim dicit, et per suos exercitus exsequitur, et effectui mandat omne quod dicit. Eccle. VIII, 4 : Sermo illius potestate plenus est.

« Ad vos, o Sacerdotes. » Hic specialiter ingratitudinem improperat circa officium sacerdotale in ritu sacrificiorum.

nem, ibi, « Non est mihi voluntas in vobis : » in tertia, abjectorum maledictionem, ibi, « Maledictus dolosus. »

In prima duo sunt. Primo enim improperat, quod indigna sacrificio Dei obtulerunt. Secundo, quod non gratis, sed spe mercedis servierunt, ibi, « Quis est in vobis ? »

In prima harum tria sunt, scilicet ingratitudinis improperatio : improperatè ingratitudinis probatio, ibi, « Si offeratis cæcum : » et ad pœnitentiam revocatio, ibi, « Et nunc deprecamini. »

In prima tria facit. Ostendit enim ad quos loquitur, et quia ex hoc aggravatur ingratitudo : secundo ingratitudinem exprimit : tertio expressam exponit.

« Ad vos, o Sacerdotes, » qui scilicet forma et exemplum deberetis esse aliis. Eccli. L, 1 : Simon, Oniæ filius, Sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum. Ad Hebr. VII, 26 : Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. « Qui despicitis nomen meum, » id est despectui habere facitis. Ezechiel. XXXVI, 20 : Polluerunt nomen sanctum meum. Isaie, XXX, 11 : Cesset a facie nostra sanctus Israel. Job, XXI, 14 : Dizerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Despicit Sacerum religioreliquirelictum tractam

Et ideo ingratitudinem exponens, subdit :

« Offertis super altare meum pollu-

<--- Page Split --->

tum panem, » hoc est, tactu immundorum inquinatum. Hieronymus : « Juxta « traditionem Hebræorum debebant Sa- « cerdotes panem propositionis serere, « metere, molere, coquere : quod non « faciebant, sed quoscumque de medio « acceptos offerebant, et ideo polluere « panem dicuntur. » Eccli. xxxiv, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata. Item, ibidem, §. 23 : Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum : nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabiristia tur peccatis. Hieronymus : « Corripit litur ignis. « sermo divinus Episcopos et ministros « Ecclesiae negligentes, vel omnes qui in « Christo baptizati Christi nomine cen- « sentur, cur nomen ejus despiciant. « Quibus aperit causas offensæ, qui pol- « lutum panem offerunt. Polluit enim « panem, id est, corpus Christi, qui in- « dignus accedit ad altare et ad mensam « Domini, et si non voce scelerata, scele- « rato tunc opere despicit nomen Domi- « ni. » I ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. « Et dicitis, » ausu temerario : « In quo polluimus te ? » Hieronymus : « Dum sacramenta violan- « tur, ipse cujus sunt sacramenta, viola- « tur. »

Et hoc est quod sequitur : « In eo quod dicitis, » supple, polluistis me : « Mensa Domini despecta est. » Hieronymus : « Reversi de Babylone « nondum exstructo templo, habitantes « in ruinis Jerusalem non habentes alta- « re prioris gloriae, putabant deesse san- « ctimoniam religionis, quia in auro et « argento et gemmis deerat ambitio san- « c tificationis : et ideo dicebant, quod « super tale altare despectum, possent « communia offerri, quamvis in altari « aureo impolluta offerri praeciperentur : « non attendentes quod dicitur, Exod. « xx, 24 : Altare de terra facietis mihi, et « offeretis super eo holocausta et pacifica « vestra, oves vestras et boves, in omni « loco in quo memoria fuerit nominis

mei. » Tales etiam deridet poeta Persius, dicens :

Dicite pontifices : In sanctis quid facit aurum ?

Plus enim respicit Deus ad humilitatem et devotionem quam ad ornatus splendorem. Daniel. iii, 39 et 40 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur : sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, etc. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliarum, Deus, non despicies. Propter quod, Marc. xii, 43, et Luc. xxi, 3, vidua duo æra minuta offerens, præfertur oblationibus omnium.

Et ingratitudinem expositam probat, subdens :

« Si offeratis. » Et loquitur ad Sacerdotes, arguens a minori. Si enim propter sanctitatem et non propter ambitionem hostia maculata reprobatur, eo quod sanctificationi non congruit, nisi quod perfectum est : tunc multo magis reprobatur offerens vitiosus, eo quod plus contrariatur sanctificationi.

« Si offeratis ææcum, » animal scilicet, « ad immolandum, nonne malum est ? » Et littera sic ordinanda est : Nonne malum est ad immolandum ? Quasi dicat : Sic. Levitic. enim, x x u , 22, talia animalia prohibentur immolari. « Et si offeratis claudum, » animal scilicet, « languidum, » hoc est, quacumque debilitate confectum, « nonne malum est, » supple, ad immolandum ? Quasi dicat : Sic est, propter eamdem causam.

Et quamvis hoc lex dicat, tamen subdit probando per rationem legis, et arguit a majori. 'Magis enim videtur quod illud acceptabile sit homini quam Deo, et ab homine nou acceptatur : ergo nec a Deo.

« Offer illud duci tuo, » hoc est, Principi, vel Prælato tuo, « si placuerit ei, » hoc est si per hoc placatus reddatur tibi,

<--- Page Split --->

« aut si susceperit, » benigne scilicet cum tali dono, « faciem tuam, dicit Dominus exercituum. » Hieronymus : « Dux hæc « sibi oblata respueret, et sibi factam « injuriam reputaret : et offers Deo quod « non audes homini offerre ? » Quasi dicat : Hoc mirum est. Spiritualiter autem cæcum offert, qui sine intelligentia veritatis offert. Unde, apoc. iv, 8, animalia Dei erant plena oculis ante et retro : quod Dionysius significare dicit, « mul- « tividum in divinas contemplationes. » Claudum offert, cujus opus non habet rectum virtutis gressum. Ad Hebr. xiv, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facie pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Languidum offert, qui torpore et pigritia et avaritia confractum offert. II ad Corinth. ix, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Propter hoc dicitur, Genes. iv, 4, quod Abel obtulit de adipibus gregis sui : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ratio autem et causa omnium horum est, quod omnis oblatio veteris legis oblationem qua Christus seipsum obtulit, significat : et quia Christus perfectus sine macula et vitio fuit, ideo figurales oblationes perfectas esse oportuit et sine macula. I Petr. i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanquine quasi agni immaculati Christi.

judicium meum prodeat. « Ut misereatur vestri. » Isaïe, lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus. « De manu enim vestra, » hoc est, de opere vestro, « factum est hoc, » scilicet peccatum, et ideo lavate manus per pœnitentiam, et tunc levare potestis eas in oblatione. Psal. xxv, 6 : Lavabo inter innocentes manus meas. I ad Timoth. ii, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione. Econtra de malis dicitur, Isaïe, i, 13 : Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestre sanguine plena sunt. « Si quo modo, » supple, per pœnitentiam Deus « suscipiat facies vestras, » hoc est, præsentias vestras, quibus Deo vos offertis, « dicit Dominus exercituum : » pœnitentem enim semper suscipit Deus. Ezech. xvni, 21 et 22 : Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium, et justitiam : vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. Unde, de Job qui dolentem de peccato significat, dicitur Job, xlii, 8 : Job servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.

« Quis est in vobis? » Hic exprobrat secundam ingratitudinem, quod scilicet non gratis Deo, sed spe terrenorum lucrorum servierunt, et ideo debilia oblata receperunt, ne nihil reciperent.

« Quis est in vobis » omnibus, « qui claudat ostia, » templi scilicet, mundos suscipiendo et immundos excludendo, quod usum clavium in Ecclesia significat. Isaïe, xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet,

<--- Page Split --->

et non erit qui claudat : et \claudet, et non erit qui aperiat. Matth. xvi, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum. « Et incendat altare meum gratuito ? » 1e sine scilicet spe mercedis terrena. Incendus sio autem altaris incensionem cordium significat per verbum ignitum prædicationis et devotionem divinae laudis. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Isa. l, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri. Qui autem haec facit spe mercedis terrena, aestibus avaritiae anhelat, et ignem alienum offert in conspectu Domini. Levit. x, 1 et 2, Nadab et Abiu consumpti sunt, quia ignem alienum in conspectu Domini obtulerunt. Et ideo, I ad Corinth. ix, 18, dicit Apostolus : Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

« Non est mihi voluntas in vobis. » Hic tangit de abjectione Judæorum, et vocatione Gentium. Unde tria dicit, scilicet abjectionem Judæorum, et Gentium vocationem, abjectionis causam et causae probationem.

« Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, » beneplaciti scilicet. Psal. cxliv, 11 : Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. ris et « Et, » supple, ideo « munus non suscipiam de manu vestra. » Munus et donum differunt : quia donum est donantis, et munus suscipientis. Numer. xvi, 15 : Ne respicias sacrificia eorum. Genes iv, 5 : Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit.

I Et subjungit causam :

« Ab ortu enim solis, » id est, ab oriente, « usque ad occasum, » id est, occidentem, « magnum est nomen meum, » hoc est, fama nominis mei per prædicationes Apostolorum diffamata « in Genitibus, » id est, inter Gentiles,

« dicit Dominus exercituum. » Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. « Et in omni loco, » supple, Gentilitatis, « sacrificatur, » sanctitate mihi accepta, « et offertur nomini meo, » « in cære- « moniis Christianorum secundum ordi- « nem Melchisedech, » utdicit Hieronymus, « oblatio munda, » Christi scilicet sanguine mundata. Glossa : « Regula Scri- « pturarum est, ubi manifestissima pro- « phetia textiur de futuris, per incerta « allegoriae non extenuare quæ scripta « sunt : et ideo iste locus Scripturæ ad « alium sensum per allegoriam trahen- « dus non est. » Unde subdit : « Quia magnum est nomen meum, » id est, magnæ virtutis, « in Gentibus, dicit Dominus exercituum. » Ad Philip. ii, 9 et 10 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. Hoc significatum est, Isa. xix, 21 : Cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa ,et colent eum in hostiis et in muneribus.

« Et vos polluistis illud, » scilicet no- 12 men meum, id est, pollutum vestris peccatis credi fecistis, cum Gentes illud sanctiicaverint. Ezech. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus. Et subdit modum pollutionis : « In eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est. » Putatis enim Oublationem quod quia altare non splendet auro et cultus piegentis, quod contaminatum sit, cum fastus exteDeus non attendat ita splendorem ornarior. tus in parietibus, sicut sanctificationem devotionis. Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. « Et, » supple, iterum dicitis « quod superponitur, » scilicet super altare, « contemptibile est : » putabant enim quod in humili altari ma-

<--- Page Split --->

culosa animalia possent offerri, quod error magnus est, quia in devotione offerentium attenditur oblatio, et non in ambitione oblatorum. Unde, I Paral. xxix, 17 et 18, dixit David : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio offerre tibi donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum; custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, hoc est, hanc voluntatis devotionem. « Cum igne qui illud devorat: » putabant enim etiam ignem minus sacrum esse propter altaris paupertatem, cum Deus ad humilitatem cordis potius quam ad fastum exteriorem respiciat. Isaïe, lxvi, 1: Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Et, paulo post, y. 2: Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Sæpe enim plus placet devotio pauperum quam ambitio divitum.

recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? Male autem dividit, qui sibi forte et Domino debile offert, cum scriptum sit in Psal. lxv, 13 : Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. « Et » sic, supple, in fraude, « intulistis » in templum meum « munus. » Act. v, 3, dixit Petrus ad Ananiam : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri ? « Numquid, » supple, ergo, « suscipiam illud, » scilicet munus sic fraudulenter oblatum, « de manu vestra, dicit Dominus ? » Eceli. xxxiv, 23 : Dona iniquorum non probat Altissimus.

« Maledictus. » Abjectos maledicit propter dolum : quia et a populo oblatis perfectis animalibus, illa ponebant in gregibus suis, et alia maculosa obtulerunt : et in populo quidam maculosa offerebant, et perfecta retinebant.

« Et dixistis, » non minori scilicet impietate excusantes vos : « Ecce de labore, » hoc est, ipsum maculaturn quod offerimus, cum labore acquisivimus, quia redeuntes de captivitate pauperes sumus, non attendentes illud Tobiae, iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Unde, III Regum, xvii, 13, vidua de ipsa farinula primum fecit Eliae panem, sibi autem et filio suo fecit postea.«Et exsufflastis illud,» id est, sufflandum aestimastis et leve, « dicit Dominus exercituum. » Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. Isa. xl, 7 : Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Et hoc falsa excusatione ita dixistis. « Et, » id est, quia « intulistis, » supple, in templum ad offerendum, « de rapinis, » fraudium scilicet et usurarum, « claudum, et languidum, » reservato vobis pingui et forti. Genes. iv, 7 : Nonne si bene egeris,

« Maledictus dolosus. » Dolosus est qui aliud machinatur corde pessimo, et aliud dicit ore et exhibet opere. « Qui habet in grege suo masculum, » id est, perfectum, et sic habet quod digne offerat, « et votum faciens » supple, spontaneum Deo, « immolat debile Domino, » occasionatum scilicet, vel defectu virtutis, vel membri defectione. Jonæ, II, 10 : Ego in voce laudis immolabo tibi : quæcumque vovi, reddam pro salute mea Domino. In voce laudis immolat, qui hostiam ab omnibus laudabilem offert Domino. Psal. xxvi, 6 : Immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, hoc est, quæ præconiis omnium extollitur. Sed ne credatur quod a paupere qui non habet masculum, Dominus debile non accipiat, occurrit Glossa, dicens : « Si non habes masculum, non nocet ti- « bi maledictio. »

Rationem autem subjungit :

« Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum. » Psal. xciv, 3 : Rex magnus super omnes deos. Et ideo non

<--- Page Split --->

decet mihi offerri, nisi quod perfectum est. Levitic. xxii, 21 et 22 : Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit : omnis m acula non erit in eo. Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino. « Et nomen meum horribile, » hoc est, tremendum est, « in Gentibus. » Et intelligitur de horrore reverentiae, quando magnitudine nominis divini considerata, Gentilitas

horripilationem passa per prædicationes Apostolorum ad reverentiam mota est. Isa. xxi, 3 : Repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis : corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Job, iv, 14 et 15 : Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Et sic factum est quod dicitur in Psal. lxxxii, 8 : Surge, Deus, judica terram : quoniam tu hæreditabis in omnibus Gentibus.

CAPUT II.

Comminatur Dominus se maledicturum benedictionibus sacerdotum, nisi respiscant : ipsius enim legem contemnunt, irritum facientes pactum Levi, qui hic laudatur : transgressus est et Juda ducens alienigenas, quapropter non respiciet deinceps Dominus ad sacrificium eorum : de uxore diligenda, seu dimittenda : laborare fecerunt Dominum in sermonibus suis.

  1. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.

  2. Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis : quoniam non posuistis super cor 1.

  3. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.

  4. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.

  5. Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.

  6. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.

  7. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

  8. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege : irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.

  9. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omni-

<--- Page Split --->

bus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

  1. Numquid non pater unus omnium nostrum '? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?

  2. Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem : quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam *dilexit, et habuit filiam dei alieni.

  3. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.

  4. Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.

  5. Et dixistis : Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fæderis tui.

  6. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.

  7. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.

  8. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?

IN CAPUT II MALACHIÆ

ENARRAITO.

« Et nunc ad vos. » In hac secunda parte increpat ingratitudinem eorum qui sanctificationem Domini quam in paradiso instituit, violarunt. Et dividitur in duas partes. Improperat enim peccatum quod commiserunt in uxores, secundum nuptias a Domino in paradiso institutas. In secunda, improperat peccatum quod commiserunt contra judicium Domini mundum gubernantis, ante finem capitis, ibi, y. 17 : « Laborare fecistis Dominum. »

Prima harum in duas dividitur. In

prima, ostendit beneficium in genere, et transgredientibus comminatur maledictionem. In secunda, ostendit recessum ingratorum a beneficio percepto, ibi, y. 8 : « Vos autem recccistis de via. »

In prima tria facit : in prima comminatur ingratis beneficium recolere non volentibus. In secunda, commemoratur beneficium factum patribus, ibi, y. 4 : « Et scietis quia misi ad vos. » Et ne videatur injusta comminatio, in tertia ostendit rationem, ibi, y. 7 : « Labia enim Sacerdotis. »

« Et nunc ad vos, o Sacerdotes, mandatum hoc, » supple, dirigitur, per quos (ut dicit Hieronymus) mandatum debet transire ad populum, sicut sequestres et

<--- Page Split --->

mediatores. Glossa. « Qui majoris est « dignitatis, et cui plus committitur, « plus ab eo exigitur. » Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tue. Chrysostomus super Joannem : simu- « Sacerdos si omnia bene agat, et circa ndus. « subditos diligentem custodiam non « adhibeat, damnabitur. » Luc. xix, 23 : Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ?

Et subdit comminationem : « Si nolueritis audire, » hoc est, exaudire, quae scilicet pertinent ad officium nostrum. Ezech. iii, 7 : Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. « Et si nolueritis ponere super cor, » ad memorandum scilicet. Psal. cxvii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Aggæi, 1, 5 : Ponite corda vestra super vias vestras. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. « Ut detis gloriam nomini meo, » operando scilicet digne, et digna mihi offerendo, « ait Dominus exercituum. » Confirmatio est praecedentium. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Jerem. xiii, 16 : Date gloriam Domino Deo vestro antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.

« Mittam in vos egestatem, » supple, si non audieritis. Et intelligit de egestate spiritualium et temporalium bonorum. Amos, vni, 11 : Mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Egestas enim ab egenlo dicitur, quæ ex privatione bonorum causatur. « Et maledicam benedictionibus vestris. » Glossa tripliciter exponit hoc, hoc est, maledicam decimis, primitiis, et oblationibus quas pro benedictione accepistis : vel maledicam his quæ meis benedictionibus possidetis : vel quidquid a vobis spes terreni lucri possidetur, a me maledice-

tur. Psal. cvii, 28 : Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me, confundantur. « Et maledicam illis, » scilicet benedictionibus, « quoniam non posuistis super cor, » ut scilicet faceretis mandata mea. Psal. cxvii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

Et maledictionem in pœena exponit, subdens :

« Ecce ego projiciam vobis, » hoc est, auferam a vobis, « brachium, » hoc est, armum dextrum, qui cedebat in partem Sacerdotis de oblato, « Et dispergam super vultum vestrum, » ut scilicet deturpemini in facie quæ omnibus apparet, « stercus solemnitatum vestrarum. » Et tangit hoc quod dicitur,Deuter. xvnii, 3 : Dabunt Sacerdoti armum et ventriculum. Et intendit per ventriculum stomachum, et vult dicere quod armus ab eis auferetur (qui delectabilis est), et ventriculus in caput eorum projicietur, ut stercus quod in ventriculo est, in facies eorum dispergatur in signum turpitudinis. Dicit autem, solemnitatum vestrarum, quia talia in solennitatibus offerebantur. Tobiae, ii, 6 : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. Isa. i, 14 : Calendas vestras,et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. « Et assumet vos secum, » stercus scilicet. Hieronymus, « ut scilicet non « differatis ab ipso stercore in fœtoribus. »

« Et, » tunc scilicet, « scietis, » per pene experimentum, « quia misi ad vos mandatum istud, » sacerdotalem scilicet, eligendo vos in patre vestro Levi. Magnum enim erat tantam dignitatem per patres mittere in posteros. Isaiae, Lxi, 6 : Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Apoc. 1, 6 : Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Misi, inquam,

<--- Page Split --->

« ut esset pactum meum, » sacerdotii scilicet, « cum Levi, » hoc est, Levitis, « Dicit Dominus exercituum. » Glossa Hieronymi : « Per Levi intelligimus « Aaron, et alios qui de stirpe Aaron vel « Levi descenderunt. » Psal. cit, 17 et 18 : Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus.

5 Et explanat pactum :

« Pactum meum fuit cum eo, » cum Levi scilicet, « vitæ, » per gratiam, « et pacis, » quam faceret inter homines, ut scilicet vitam per gratiam doceret, et pacis quam in paradiso fecit Deus, conciliator esset. De hac vita, Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. De pace, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Ezech. xx, 11 : Dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo, vivet in eis. Unde de bono dicitur Sacerdote, Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. Hieronymus : « Quia in se pacem habuit, et alios « ad pacem reduxit. » « Et dedi ei timorem, » qui scilicet omnia bona in eo custodiret. Eccli. xxvii, 4 : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. « Et timuit me, » a malo scilicet recedens. Eccli. i, 27 : Timor Domini expellit peccatum. « Et a facie nominis mei pavebat, » hoc est, a præsentia notitiæ meæ. Glossa : « Horrore corporis indicans se verba Dei « timere. »

6

Et subdit, per singula exponens pactum sacerdotale in quatuor,in doctrina, in vita, in utilitate, et in officio.

In doctrina dupliciter, scilicet veritate, et puritate.

De veritate dicit :

« Lex veritatis fuit in ore ejus. » Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior. In ore enim Doctoris veritatis, nuga sacrilegia sunt.

Et subdit de puritate : « Et iniquitas non est inventa in labiis ejus, » ut scilicet vanum, falsum, vel mendacium diceret. Glossa : « Quia imitatur eum qui « peccatum non fecit, nec est inventus « dolus in ore ejus 1. » Job, vi, 30 : Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Et subdit de veritate vitæ : « In pace, » quam scilicet fecit inter commissos. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. « Et in æquitate, » hoc est, in rectitudine virtutis et justitiæ. Isaie, xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. « Ambulavit mecum, » hoc est, profecit de virtute in virtutem Glossa, « sicut Henoch. » Genes. v, 24 : Ambulavitque Henoch cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. Genes. vi, 9 : Noe cum Deo ambulavit.

Et subdit de utilitate : « Et multos avertit ab iniquitate, » per prædicationnem scilicet, et correptionem. Jacob. v, 20 : Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vitæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

Et subdit de proprio actu officii :

« Labia enim Sacerdotis custodient, » hoc est, custodire debent « scientiam, » vitæ scilicet, doctrinæ, et judicii. Osee, tv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. « Et legem requirent, » subditi scilicet de faciendis, docendis, et judicandis, « de ore ejus, » Sacerdotis scilicet. Hieronymus : « Si Sacerdos de lege interro-

<--- Page Split --->

« gatur, doceat, resistentes convincat, « alioquin frustra jactat . dignitatem, cu- « jus non exhibet operationem. » Idem : « Si Sacerdos «elinquentes non corripit, « Sacerdotis officium praeterit. » Et subdit rationem : « Quia Angelus Domini exercituum est, » hoc est, nuntius Dei ad populum. Hic dicit Hieronymus in originali, Esdram fuisse Malachiam. Diquis cti enim sic : « Exponit nomen suum « Esdras Sacerdos Dei, hoc est, Mala- « chias, qui Angelus Domini appellatur, « voluntatem Dei annuntians homini- « bus. »

gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. « Sicut non servastis vias meas, » hoc est, praecepta legis. Ad Roman. 1, 28 : Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum.

In quo autem maxime hoc fecerunt, subdit : « Et, » id est, quia « accepistis faciem, » personarum scilicet, « in lege, » ut scilicet justificaretis impium pro muneribus, vel pro amicitia, vel potestate. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium

pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Jacob. ii, 1 : Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi glorie. Et, post pauca, §. 9 : Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Deuter. xvi, 19 et 20 : Non accipies personam, nec munera : quia munera exceeant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est, persequeris. Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum : nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est.

« Vos autem recessistis. » Tangit recessum a pacto : primo in communi, secundo in speciali, ibi, « Numquid non pater unus ?

In primo dicit culpam, et penam : « Vos autem, »-tali pacto contempto, o Sacerdotes, « recessistis de via, » verae scilicet doctrinae, et rectae vitae. Unde, Isa. xxx, 11, dicunt : Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. « Et scandalizastis plurimos in lege, » scandalo activo, malo scilicet exemplo : quia a lege recesserunt. Matth. xvii, 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit, etc. Et sic, supple, « irritum fecistis pactum Levi, » hoc est, Levitarum, vitae scilicet, et pacis, et caeterorum quae dicta sunt, pertinentia ad officium Sacerdotis, « dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est praeteritorum, ut magis timeant.

Et hujus peccati ostendit inconvenientiam, subdens :

« Numquid non pater unus, » supple, est « omnium nostrum, » Abraham scilicet ? Quasi dicat : Sic. Joan. viii, 33 : Semen Abrahe sumus. Isaie, 11, 2 : Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos. « Numquid non Deus unus creavit nos ? » Quasi dicat : Sic. Isa. lxrv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos. Et ex quo estis compares quoad patrem carnalem, et quoad patrem spiritualem Deum, « Quare ergo, » hoc est, sine ratione, « despicit unusquisque vestrum fratrem suum, » Judaeum scilicet, ut filiam suam uxorem ducere nolit propter paupertatem et affictionem captivitatis, et ducat filiam Gentilis propter divitias et pulchritudinem, « violans, » in hoc scilicet, « pactum

Et subdit de piena : « Propter quod, » scilicet peccatum, « et ego, » æquus judex omnium, et ponderator actuum humanorum, « dedi vos contemptibiles, » hoc est, vilificatos et projectos, « et humiles, » hoc est, ad humum prostratos quasi conculcandos, « omnibus populis. » Daniel. iii, 37 : Imminuti sumus plus quam omnes

<--- Page Split --->

patrum nostrorum. » Levitarum scilicet. Dispar enim cultus impedimentum matrimonii est. Quod autem hoc factum sit, expresse scribitur, I Esdræ, ix, 1 et seq., et Nehem. seu II Esdræ, xiii, 23 et seq., et qualiter hoc Esdras et Nehemias correxerunt, propter quod etiam creditur Esdras Malachias esse : quia quod Esdras correxit, Malachias similiter revocat ne fiat. Unde Hieronymus : « Sicut ex le- « ctione Esdræ colligitur, reversi de Ba- « bylonia tam Principes et Sacerdotes « quam reliquus populus, uxores sui ge- « neris quæ paupertate et labore via in- « firmitatem contraxerant, ejecerunt, et « filiabus alienigenarum ætate vel divitiis « florentibus se copulaverunt. Unde (si- « cut dicitur Nehem. seu II Esdræ, xiii, « 24 : Filii eorum ex media parte loque- « bantur Azotice, et nesciebant loqui Ju- « daice, et logeubantur juxta linguam « populi et populi. »

1

Quod peccatum exaggerans, subdit : « Transgressus est Juda, » id est, hoc peccato contaminatur tribus Juda quæ cum Sacerdotibus et Levitis reversa est de Babylone, « et abominatio, » hoc est, tam abominabile peccatum, « facta est in Israel, » hoc est, in decem tribubus quoad illos qui cum duabus tribubus reversi sunt, « et in Jerusalem, » quoad Sacerdotes qui in Jerusalem manentes hoc fecerunt, et alios facere permiserunt propter munera et acceptionem personarum. Hieronymus : « Inter omnia pecca- « ta Sacerdotum hoc maximum notatur, « quod non causas, sed personas consi- « derent, et despecto justo paupere in- « justos divites honorent, » Et exponit qualiter, subdens : « Quia contaminavit Judas, » hoc est, duæ tribus, et decem, et Sacerdotes, « sanctificationem Domini, » hoc est, sanctitatem matrimonii, « quam dilexit, » scilicet Dominus, et ut dilectam custodiri fecit, præcipiens ne du-

cerent filias alienigenarum, maxime Allophylorum : quia illas vicinas habebant, ne subverterent eos ad deos alienigenos. III Reg. xi, 2 : Super quibus, scilicet alienigenis, dixit Dominus filiis Israel : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim averterent corda vestra ut sequamini deos earum. Et hoc est quod sequitur : « Et habuit filiam dei alieni, » pro uxore scilicet, et hoc in periculum fidei : quia tales non commanent nisi in contumeliam Creatoris.

Et subdit penam tanti peccati :

« Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc. » Virum dicit non mulierem : quia numquam licuit mulieri habere plures viros, sed viro aliquando licuit. « Magistrum, » hoc est, Sacerdotem, « et discipulum, » hoc est, subjectum « de tabernaculo 1 Jacob. » Singulare ponit pro plurali, hoc est, de omnibus tabernaculis sive modis vivendi Ecclesiæ. I ad Corinth. v, 5 : Judicavi tradere hujusmodi, scilicet hominem, Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Et hoc est quod sequitur : « Et offerentem munus Domino exercituum, » Sacerdotem scilicet disperdat Dominus. Hieronymus : « Sive sit Sacerdos, sive laicus, una ma- « ledictione ferientur, quia uno peccato « tenentur : quod licet gravius sit in « Sacerdote propter circumstantiam « peccantis, est tamen commune in sub- « stantia. »

« Et hoc rursum fecistis. » Tangit hic peccatum consequens ex primo, et hoc exaggerat triplici ratione : primo, quia lacrymae dimissarum faciunt non placabilem oblationem vel sacrificium. Secundo, quia dimittere uxorem contra individuitatem est matrimonii. Tertio,

<--- Page Split --->

quia est contra bonum prolis suscipienda et enutriendae ad cultum Dei. Quarto, gratia hujus dicit in quo casu uxor a thoropotest separari.

« Et hoc, » supple, peccatum, « rursum fecistis, » peccatum peccato scilicet addentes. I ad Thess. ii, 16 : Ut impleant peccata sua semper. Matth. xxm, 32 : Implete mensuram patrum vestrorum. « Operiebatis lacrymis altare Domini, » hoc est, operiri fecistis. Et dicit in praeterito imperfecto, ut notetur continuitas actus ex , praeterito in praesens. Quando enim dimissae fuerunt uxores, ad altare Domini veniebant et ibi plorabant, et contra dimittentes et contra Sacerdotes qui hoc fieri posse judicabant, et sic altare Domini lacrymis replebant, ita quod locus in altari non esset exauditionis Sacerdotum. Et propter hoc dicit, operiebatis. Quasi dicat: Ut nihil aliud capere posset. Eccli. xxxv, 16-18 : Non accipiet Dominus personam in pauperem (hoc est contra pauperem), et deprecationem læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli : nec viduam, si effuderit loquelam gemitus. Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Et hoc est quod sequitur : Fletu, et mugitu. » Thren. 1, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum mærens. Psal. xxxvi, 9 : Rugiebam a gemitu cordis mei. « Ita ut non respiciam, » hoc est, respicere debeam, « ultra ad sacrificium, » supple, per vos oblatum. Isa. i, 13 : Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. « Nec accipiam placabile quid de manu vestra. » Placabile dicitur ab actu placationis : talibus enim plus provocatur quam placetur. Isaie, i, 15 : Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

« Et dixistis. » Ingrati enim et contu- 14 macis est, peccatum non recognoscere : « Quam ob causam? » hoc est, propter quod peccatum? et respondet: « Quia Matrimonii Dominus, » in paradiso scilicet insti- 15 solubilis. tuens matrimonium, « testificatus est, » verbo suo scilicet. Genes. ii, 24 : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. Idem, Matth. xix, 5 et 6, et adjungitur : Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Per hoc notatur matrimonii individuitas, per quam uxor inseparabilis est a viro. « Inter te, et uxorem pubertatis tuæ, » id est quam primo in juventute tua duxisti. Jerem. ii, 4 : Dux virginitatis meæ tu es. « Quam tu despexisti, » hoc est, ut despectam abjecisti. Ad Ephes. v. 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Et exaggerat peccatum, subdens: « Et hæc particeps tua, » supple, esse deberet. Tanta enim est individuitas matrimonii, ut conjugibus omnia faciat esse communia: aliter enim individuitas esse non potest. Et hoc notatur, quando dicitur, Erunt duo in carne una. Hæc enim caro una, proles est, in qua ambo sexus sociantur, vir sicut formans, fæmina sicut formata. Et cum familia domus et facultates ad prolem referantur sicut ad hæredem, etiam in his debet esse individuitas. Et hoc est quod sequitur: « Et uxor fæderis tui, » id est, uxorio affectu, et fædere matrimoniali conjuncta. Ad Ephes. v, 32: Sacramentum hoc magnum est. Significat enim beatificati et beatificantis spiritus individuitatem.

Et subjungit rationem:

« Nonne unus fecit ? » Quod autem facit unus et indivisus, et individuitate debet esse unum, et non tendere ad divisionem. Matth. xix, 6 : Non sunt duo, sed una caro. Et hoc est quod sequitur : « Et residuum, » id est, fæmina de residuo cor-

<--- Page Split --->

poris viri facta, « spiritus ejus est, » genitivi casus, et est partitiva constructio, hoc est, aliquid spiritus ejus est, viri scilicet, vel Dei: non quod sit de essentia spiritus divini, sed quia imago illius est. I ad Corinth. xi, 7 et seq. : Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est : mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro : etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Hieronymus : « Tan- « to affectu vir et mulier deberent copu- « lari, ut una anima in duobus esse vide- « retur, conjunctis spiritu et mente so- « ciatis. »

Et ex hoc ratiocinatur ulterius :

« Et quid unus, » hoc est, sic uxori unitus et individuus, « quærit, » id est, quærere debet, « nisi semen Dei ? » id est, prolem in timore Dei susceptam ad cultum Dei nutriendam, quod non fit per mulierem acceptam ex cultu dispari : illa enim prolem pervertit ad alienos deos, et similiter facit quæ in libidinem assumppta est. Hoc significatur, Genes. xxi, 10, ubi dicitur: Ejice ancillam hanc, et filium ejus. Ancilla enim petulantiam significat, filius ejus proles ad petulantiam nutrita, et hæc ejicienda est et non legitime conjuncta quæ fecunda est. Unde in maledictionem talium dicitur, Job, xxiv, 20 et 21 : Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, quæ non parit, et viduæ non benefecit.

Sic exaggerato peccato, revocat delinquentes, subdens :

« Cudodite ergo spiritum vestrum, » id est, per amorem, ne scilicet ad aliegenas exardescat, sed intra metas matrimonii consistat. Proverb. VII, 4 et 5 : Prudentiam voca amicam tuam, ut custodiat te a muliere extranea, quæ verba sua dulcia facit. Et hoc explanat, subdens : « Et, » id est, « uxorem adolescentia tuæ, » id est, tibi in adolescentia tua conjunctam, « noli despicere, » id est, abjicere. Proverb. v, 18 et 19 : Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. Cerva

carissima, et gratissimus himnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. Et, ibidem, 7. 20 : Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? I ad Thessal. iv, 4 et 5 : Sciat unusquisque vestrum suum vas (hoc est propriam uxorem) possidere in sanctificatione, et honore : non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum.

Et subdit, si dimittenda est, qualiter dimittatur :

« Cum odio habueris, » supple, eam, ex causa scilicet fornicationis, quia scilicet maculavit thorum et fidem matrimonii, « dimitte, » id est, a thor o separa, non a matrimonio, « dicit Dominus Deus Israel. » Matth. v, 32 : Qui dimissam duxerit, adulterat. I ad Corinth. vii, 10 et 11 : Præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere imuptam, aut viro reconciliari. Quod si objiciatur de libello repudii, dicit Dominus, Matth. xix, 8, quod Moyses ad duritiam cordis eorum permisit eis dimittere uxores : ab initio autem non fuit sic. Permisit autem hoc Libellus re pudiit cur Moyses (ut dicit Hieronymus) sicut lepermisit. gislator, qui permittit malum, ne pejus fiat : et sicut permittit meretricem, quam non laudat nec præmiat, sed detestatur, permittit tamen ne mundus sodomia impleatur : et sicut ædificator facit cloacam, ne palatium fœtore impleatur : et ita permisit Moyses dimittere uxores, ne interfi cerentur ab his qui durum cor habebant ad eas.

« Operiet autem iniquitas, » quam scilicet perpetravitmulier, « vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. » Glossa dicit M ulier repuditam al vestimentum esse corpus quod operit initeri non nu bat. quitas, quando pœna iniquitatis, quæ est confusio pro peccato, operit eam. Psal. cvn, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. Posset tamen dici, quod vestimentum operit, quando non licet revelari vestimentum ut mulier alteri viro exhi-

<--- Page Split --->

beatur, eo modo loquendi quo dicitur, Levit. xvii, 9 : Turpitudinem sororis tua... ne discooperies vel revelabis,... quia turpitudo tua est. Sic mulier dicitur operta, quando clauso undique vestimento, nulli viro se potest denudare. Et sic redit ad revocationem a peccato, subdens : « Custodite spiritum vestrum, » et est quasi conclusio ex prehabitis, « et nolite despicere. » I ad Thess. v, 23 : Integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Jacob. 1, 4 : Ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

tatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Oratio Manasse, sub fine : Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. « In quo eum fecimus laborare, » hoc est, cum tædio nos sustinere et portare. Jerem. xxiii, 33 : Vos estis onus : projiciam quippe vos.

Et respondet, subdens :

« In eo quod dicitis, » murmurando scilicet : « Omnis qui facit malum, » studiose scilicet, « bonus est in conspectu Domini, » hoc est, bonus videtur, quia bene succedit ei. Jerem. xii, 1 : Quare via impiorum prosperatur ? bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt ? Habacuc, 1, 13 : Quare respicis super iniqua agentes,et taces devorante impio justiorem se ? « Et tales ei placent, » id est, per hoc quod dissimulat placere ei videntur. Idem, Job, xxi, 7, ibi enim late de eadem materia agitur : Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatiqne divitiis ? « Aut certe, » supple, me laborare fecistis, quia scilicet dicitis : « Ubi est Deus judicii ? » Ex quo enim iniqui prosperantur et boni tribulantur, non videtur judicio regi mundus, sed casu. Simile, in Psal. lxxii, 11 et 12 : Dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ? Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. Job, xxxiv, 5 et 6 : Deus subvertit judicium meum : in judicando enim me, mendacium est.

17

« Laborare fecistis Dominum. « Tangit peccatum murmuris contra judicium Domini in generali gubernatione, et est modus loquendi, qui dicitur anthropopathos, quando humana passio per similitudinem in Deum refertur. Sic dicitur Deus laborare, quando ad modum laborantis sustinet aliquid cum tædio. Isa. 1, 14 : Facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. « In sermonibus vestris, » murmurantibus scilicet contra judicium meum, quod scilicet prosperantur mali, et boni tribulationes patiuntur. Unde Glossa : « Sententia horum verborum « latius tractatur in Psal. lxxii, 1 : Quam « bonus Israel Deus. » « Et dixistis, » peccatum vestrum non recognoscentes, cum dicatur in Psal. 1, 5 : Quoniam iniqui-

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De præcursoré Christi, et hujus adventu, ac futuro judicio : qui purgatis filiis Levi gratum habebit sacrificium Juda et Jerusalem : comminatur sceleratis gravem ultionem : quos tamen ad se revocat, plurima bona conversis promittens, conqueritur de ingratitudine filiorum Israel, et quod ipsum in decimis suis confi gant, quodque dicant Deo non esse curæ suos cultores, cujus contrarium tandem experi entur.

  1. Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam 4 : et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

  2. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum :

et vos, filii Jacob, non estis consumpti.

  1. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis : revertimini ad me, et revertar ad vos , dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur?

  2. Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decinius, et in primitiis.

  3. Et sedebit conflans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

  4. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui.

  5. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

  6. Ego enim Dominus, et non mutor :

  7. Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. 10. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus : si non aperuero vobis cataractas cœeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam :

  8. Et increpabo pro vobis devorantem : et non corrumpet fructum terræ vestræ nec, erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.

  9. Et beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.

<--- Page Split --->

  1. Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.

  2. Et dixistis : quid locuti sumus contra te? Dixistis : Vanus est qui servit Deo 4 : et quod emolumentum quia custudimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

  3. Ergo nunc beatos dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.

  4. Tunc locuti sunt timentes Domi-

num, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.

  1. Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium : et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

  2. Et convertimini, et videbitis quid sit inter justum et impium : et inter servientem Deo et non servientem ei.

IN CAPUT III MALACHIÆ

In primo, duo dicit, officium scilicet præcursoris, et adventum regis purgantis.

« Ecce ego mittam angelum meum. » Tangit hic de purgatione peccatorum, et de condemnatione impiorum, ibi, y. 13 : « Invaluerunt super me verba vestra. »

Purgationem peccatorum tangit in Levitis, et dividitur in duo. In prima purgationem tangit Levitarum. In secunda, revocat populum ad devotionem eorum jam purgatorum, et ut solvat eis populus quod in lege præceptum est, ibi, y. 7 in medio : « Revertimini ad me. »

Adhuc prior istarum in duo dividitur. Primo enim ostendit qualiter purgantur purgandi per poenam expiationis. Secundo, qualiter judicantur majoribus peccatis irretiti, ibi, y. 5 : « Et accedam ad vos in judicio. »

In primo, tria sunt, scilicet purgatorum inductio : adventus ejus descriptio, ibi, « Ecce venit : et operis in purgando perfectio, ibi, « Ipse enim quasi ignis conflans. »

« Ecce ego. » Ac si dicat : Vos quæritis, Ubi est Deus judicii ? sed ego manifestum vobis eum faciam, et in primo, et in secundo adventu. « Ecce ego, » ante primum adventum, « mitto angelum meum, » hoc est, nuntium sive Joannem Baptistam ministerio Angelorum suffultum 2. Hoc ipse Christus interpretatur de Joanne, sed Marc. 1, 3, adjungit aliam auctoritatem. Isa. xl, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini. Matth. autem xl, 10, simpliciter dicit : Hic est de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum. « Angelus « autem iste ante secundum adventum, ut « dicit Hieronymus, ordinem significat « Prædicatorum. » « Et præparabit viam ante faciem meam, » id est, ante præsentiam meam. Hoc enim fecit Joannes prædicando, baptizando, difficultates veniendi ad Christum suo testimonio removendo, et hoc faciet ordo Prædicatorum ante secundum adventum. Isa. xl, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Isa. lxii, 10 : Transite, transite per portas, præparate viam po-

1 Job, 11, 15.

2 Cf. Marc. 1, 2 et seq , et Matth. xi, 2 et seq.

<--- Page Split --->

pulo, planum facite iter, et eligite lapides. Porta dicuntur hic aditus ad corda populorum secundum omnes differentias et modos vivendi, qui sunt in mundo, sicut et Joannes publicanos, milites, et omnes alias populi differentias docuit secundum sibi convenientia 1. Planities itineris est, ut sit stratum secundum rectitudinem justitia generalis : erectio lapidum, ablatio est scandalorum et impedimentorum.

Et inducit de adventu purgatoris :

« Et statim, » hoc est, continuo. Isaxiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. « Veniet ad templum suum. » Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. In montibus salit, quia in eminentia virtutis Altissimi, hoc est, Patris, et in illuminatione sui qui sapientia Patris est, et in sanctificatione Spiritus desuper venientis venit. Transilit colles, hoc est, Angelicorum ordinum vertices : quia, sicut dicitur, ad Hebr. ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abraha apprehendit. Ad templum sanctum suum venit, hoc est, uterum Virginis, vel ad litteram ad templum quod tunc construebatur reconciliatis Levitis, vel ad Ecclesiam. Jerem. viii, 4 : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. De primo dicitur, Ezech. xliii, 2 : Ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, etc., et terra resplendebat a majestate ejus. Dominus in De secundo, in Psal. xlvii, 10 : Suscesantco suo, pinus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui. De tertio, I ad Corinth. iii, 17 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Primum sanctum est Sancti sanctorum inhabitatione, Matth. i, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Luc. i, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Secundum sanctum est Sancti sanctorum oblatione : per hanc enim omnis oblatio tem-

pli, sicut umbra ad veritatem reducta est, et ad sanctitatem ordinata. III Reg. ix, 3 : Sanctificavi domum hanc quam medificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum. Tertium sanctum est sancificatorum virtute. Levitic. xi, 43 : Sancti eritis, quia ego sanctus sum, et quia sanctifico vos. Primum sanctum est, quia de ipso carnis substantiam sumpsit. Hoc notatur, Luc, 1, 35, ubi dicitur : Quod nascetur ex te. Praepositio enim ex, materiam notat. Secundum sanctum, quia figuras et umbras legis in eo ad veritatem sua oblatione reduxit. Aggæi, ii, 10 : Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ. Tertium sanctum, gratiaè inhabitatione. Psal. cxxxii, 14 : Hic habitabo, quoniam elegì eam. Ezech. xliii, 7 : Locus solii mei, locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel.

Et describit eum a potestate et ab officio.

A potestate, cum dicit :

« Dominator, quem vos quæritis. » Deus dum Dominator enim est, qui possessos ab lamiitibus requirienalienis dominis in suam reducit potestatem. Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te, tantum in te (hoc est, in tuo dominio) recordemur hominis tui. Sapient. xii, 18 : Tu Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos. Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Hunc quærant ab aliis dominis oppressi. Aggæi, n, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Hoc significatum est, I Reg. xxni, 2, ubi dicitur, quod veniebant ad David omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps.

Et subdit de officio :

« Et Angelus, » hoc est, nuntius. Isa. ix, 6, secundum Septuaginta, « vocabi- « tur magni consilii Angelus. » « Testa-

<--- Page Split --->

menti » spiritualiter docendi et implendi, et per miracula testificandi. De primo, ad Roman. vim, 2 : Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis, hoc est, lex spiritualiter intellecta. Joan. vi, 64 : Verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. De secundo, Matth. v, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. De tertio, Joan. v, 36 : Ego habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. « Quem vos vultis, » hoc est, ad quem sicut ad finem refertur desiderium Sanctorum. Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Isa. lii, 3 : Desideravimus eum : despectum, et novissimum virorum, etc.

Et subdit de qualitate adventus : « Ecce venit. » Et notatur, quod primus adventus demonstrabilis est in humilitate, et secundus in terrore. Isa. xl, 10 : Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. I Reg. iv, 7 : Venit Deus in castra. « Dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est prophetiae.

eum ? » Hieronymus : « Si nemo potest « cogitare præ potentia majestatis ejus, « quis eum lippientibus oculis in sua « claritate poterit respicere ? » Nahum, 1, 6 : Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

Et subdit de operis perfectione in purgando :

« Ipse enim, » in effectu scilicet operis, erit « quasi ignis conflans, » majora scilicet peccata igne tribulationis et compunctionis acriori pœna purgans. Isa. iv, 4 : Si abluerit Dominus sordes filarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Deuteron. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. « Et quasi herba fullonum, » quæ Jerem. ii, 22, Borith dicitur, quam quidam dicunt esse saponariam, et est herba per quam ad nitorem proprium lanae deducuntur. Et intelligitur minor pœna per quam leviora peccata purgantur. Isaie, i, 18 : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Fullones hac herba purificantes, Sacerdotes sunt et Doctores. Isa. vii, 3 : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinae superioris in via agri Fullonis. Jasub qui revocans interpretatur, cuneum Sacerdotum significat purificantium : Isaias autem Christum : piscina superioris aquæ, gratiam desuper venientem : via agri Fullonum, via Sacerdotum ad purificandum.

« Et quis poterit cogitare? » supple, sufficienter, « diem, » hoc est, qualitatem temporis et illuminationis, « adventus ejus, » primi scilicet in humilitate et gratia, et secundi in terrore et potentia? Eccli. xl, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis. II ad Corinth. ii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. I ad Cor. ii, 9 : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hòminis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum.

Et hoc explana subdens : « Et quis » tam magnus sive potens, « stabit » propria virtute scilicet, « ad videndum

« Et sedebit, » moram faciens non transiens, « conflans et emundans, » hoc est, conflans ad emundandum. Sapient. ii, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti

<--- Page Split --->

hostiam accepit illos : et in tempore erit respectus illorum. « Argentum, » quia etiam eloquia Veteris testamenti conflavit, ut eliquesceret ex eis spiritus sive spiritualis intellectus. Psal. xi, 7 : Eloquia Domini, eloquia casta : argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum. Unde, de quibusdam obstinatis dicitur, Jerem. vi, 29 : Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator : malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. « Et purgabit filios Levi, » hoc est, sacerdotes aliorum purgatores. Isa. vi, 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. « Et colabit eos, » ut scilicet purum ab impuro separetur. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. « Quasi aurum, » secundum intellectum sapientiæ, « et quasi argentum, » secundum prædicationem eloquentiæ. Eccli. n, 5 : In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. « Et, » supple, sic purgati, « erunt Domino offerentes, » in altari cordium, « sacrificia » spiritus contribulati, « in justitia, » doctrinæ scilicet, et vitæ. Psal. l, 21 : Acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes, et holocausta.

in Aaron sacrificium placuit. Isa. lxiii, 11 : Recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. « Et sicut anni antiqui, » naturalis scilicet legis, quando in Abel, Noe, Melchisedech, et Abraham sacrificium placuit. Psal. lxxvi, 6 : Annos æternos in mente habui.

« Et accedam ad vos. » Tangit hic de 5 obstinatorum condemnatione, et accessus notat per visitationem peccati manifestam. Genes. xviii, 21 : Descendam, et videbo. « In judicio, » discussionis scilicet, et condemnationis. Mich. vi, 1 : Surge, contende judicio adversus montes, et audiant colles vocem tuam. « Et ero testis, » manifestatione veritatis. Jerem. xxix, 23 : Ego sum judex et testis. « Veloz, » contra quem nihil excipitur. Isa. xvi, 3 : Velociter reddens quod justum est. « Malefici, » hoc est, contra maleficos. Malefici dicuntur mala hominibus in persona, vel rebus inferentes. Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere. « Et adulteris, » hoc est, contra adulteros, qui Deuter. xxii, 21-24, præcipiuntur lapidari. « Et perjuris, » hoc est, contra perjuros. Exod. xx, 7 : Non habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

« Et qui calumniantur, » hoc est, calumniose retinent « mercedem mercenarii. » Eccli. xxxiv, 27 : Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. « Viduas, » quæ patrono viro carent, « et pupillos, » patre defensore carentes, supple, calumniantur. Exod. xxii, 22 et seq. : Vidua et pupillo non nocebitis. Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego exaudiam clamorem eorum. Et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ vidua, et filii vestri pupilli. « Et opprimunt peregrinum, » qui scilicet ad patriam tendit. Ad Hebr. xi, 13 : Confitentes quoniam peregrini, et hospites

« Et placebit Domino, » propter peccata offerentium non refutatum « sacrificium Juda, » duarum scilicet tribuum, vel fidelis populi, « et Jerusalem, » hoc est, Sacerdotum. Isa. lx, 7, secundum Septuaginta : « Munera tua accepta erunt « super altare meum 1. » Psal. lxvni, 32 : Placebit Deo super vitulum novellum. « Sicut dies sæculi. » Sæculum dicitur spatium veteris legis, in quo in Moyse et

<--- Page Split --->

sunt super terram. Deuter. v, 14: Peregrinus qui intra portas tuas est, quiescat. Exod. xxii, 9: Peregrino molestus non eris. Zach. v, 4: Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam. « Nec, » supple, in omnibus his, « timuerunt me, dicit Dominus exercituum, » ut scilicet a peccato recederent. Eccli. i, 28 : Qui sine timore est, non poterit justificari : supple, et hoc inconveniens est.

« Ego enim Dominus, » supple, sum omnipotens, « et non mutor, » in verbis meis, et ideo infero poenam quam comminatus sum. Numer. xm, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. Contra hoc tunc videtur esse quod dicitur, Jerem. xxxi, 20: Conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus. Jerem. xv, 8: Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Osee, xi, 8 et 9: Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem ira mea. Sed hoc solvitur, quia obstinatis non mutatur, sed poenitentibus placatur.

« Et vos, filii Jacob,» quia tanti patris vestri imitatores non estis, « non estis consumpti, » per tribulationes ad poenitentiam. Jerem. v, 3: Percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.

« A diebus enim patrum vestrorum, » scilicet malorum, quorum malitia haeredes estis, « recessistis a legitimis meis. » Isaie, xlviii, 8: Transgressorem ex utero

vocavi te. Ideo, Lucca m, 7, dicuntur genimina viperarum, hoc est, « venenatorum filii, » ut dicit Chrysostomus. « Et non custodistis, » in opere. Act. vii, 53: Accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis.

Et quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, subdit revocando eos :

« Revertimini ad me. » Et docet a quo revertantur, et quod maledicti sunt non revertentes, et qualiter revertantur.

« Revertemini ad me, » per poenitentiam et satisfactionem. Cant. vi, 12: Revertere, revertere, Sulamitis. Isa. xlvi, 8: Redite, praevaricatores, ad cor. « Et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. » Jerem. iii, 1: Revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Hieronymus: « Magna clementia eos qui a se Clementia Dei magna. » recesserant, ad reditum provocat, ut

« Et dixistis, » ut obstinati, et peccatum non recognoscentes. « In quo revertemur? » quasi qui non discesseritis. Isa. lviii, 2: Me de die in diem quarunt, et scire vias meas volunt, quasi gens qua justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit.

Et subinfert responsionem a quo revertantur :

« Si affigit homo Deum, quia vos confgitis me ? » Quasi dicat : Non in se, sed in membris affigit eum. Ad Galat. iii, 1: Ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus. Ad Hebr. vi, 6: Rursus crucifixentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

« Et dixistis, » ut obstinati. « In quo confgimus te? » non advertentes quod me in membris meis configitis. Zachar. ii, 8: Qui tetigerit vos, tangit pupillam

1 Vulg. habet, Si affliget homo Deum, quia vos confgitis me. Litter. « Un homme peut-il trom-

<--- Page Split --->

oculi mei. Joan. xix, 37: Videbunt in quem transfixerunt. Apocalyps. i, 7: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.

gnus est operarius cibo suo. Proverbuni, 9 et 10: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

Et respondet, subdens: « In decimis et in primitiis, » supple, retentis, quae Levitis praecipiuntur offerri 1.

« Et in penuria, » quae ex subtractis votis causatur, qualis penuria inducit puncturas famis et sitis et aliarum tribulationum. Simile, Act. ix, 5: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: cum tamen non persequeretur eum, nisi in membris et in ministris.

Et subdit de maledictione : « Vos maledicti estis, » hoc est, maledictioni æternæ addicti. Psal. cxviii, 21 : Maledicti qui declinant a mandatis tuis. « Et, » id est, quia « me vos configitis gens tota, » nullo scilicet excepto. Et tangit id quod legitur, Nehem. v, 1 et seq., quod illi qui frumenta habebant tempore famis, tanto pretio frumenta exaltabant, quod alii non habentes, filios et filias cogentur vendere : et propter hoc decimas non solvebant, propter quod ministri templi fugere de templo compulsi erant, et puncturis paupertatis affligi. Matth. xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Et hoc est quod sequitur : « Et probate me, » utrum scilicet quando vos datis mihi quod meum est, si non omni benedictione perfudero vos. « Super hoc, dicit Dominus. » Isa. 1, 19 : Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. « Si non aperuero vobis cataractas cæli. » Cataractæ dicuntur fenestre cæli, per quas roris pluviae descendunt, et luminis fit effusio. Genes. vn, 11 : Cataractæ cæli apertæ sunt. « Et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam. » Deuteron. xxviii, 12 : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum ut pluviam tribuat terræ tuæ in tempore suo : benedicteque cunctis operibus manuum tuarum.

Et de aversione mali subdit :

« Et increpabo pro vobis devorantem, » tyrannum scilicet, vel locustam et bruchum et erucam, quæ diversa vitia significant, ut in Joel, i, 4 et seq., dictum est. Increpatio autem Dei aversio mali est. Joel, ii, 25 : Reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo et eruca. Et, paulo supra, y. 20 : Et eum qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis, hoc est, diabolum. « Et non corrumpet fructum terræ vestræ, » nec litteraliter, nec etiam spiritualiter in bonis operibus. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

Et hoc explanat per partes : « Nec erit sterilis vinea in agro, » vel litteraliter, vel spiritualiter in vitibus gaudiorum æternorum vinum ferentibus. Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, fructus adæ-

Decime sacardotibus non subtrahende.

« Inferte omnem decimam, » hoc est, cujuscumque grani, vel animalis decimam. Levit. xxvn, 30: Omnes decimæ terræ, sive de frugibus sive de pomis arborum, Domini sunt. Exod. xxii, 29 : Decimas tuas, et primitias tuas non tardabis reddere. « In horreum meum, » hoc est, in repositoria templi ubi ministri mei sunt. « Et sit cibus in domo mea, » ministrorum scilicet. Matth. x, 10 : Di-

<--- Page Split --->

quatus est ei. « Dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est sermonis.

Propter ea quae hic dicta sunt, quaestio est de solutione decimarum. Arguunt enim quidam sic quod hic non præcipit decimas solvi, nisi ut sit cibus in domo Domini. Si ergo cibus est ex dote Ecclesiæ, vel aliis reditibus, non oportet decimas solvi. Ad hæc, Act. xv, 28 et 29, Jacobus, Episcopus Jerosolymorum, post disputationem Petri Apostoli et aliorum, quid imponendum esset Gentibus ad fidem conversis, sic per sententiam decrevit: Visum est Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Cum ergo decimæ impositæ sint ad onus, decimas Christiani non tenentur solvere. In contrarium est quod decimæ solutæ sunt ministris Dei in omni lege. In naturali patet, quia Abraham solvit decimas Melchisedech, sacerdoti summo, Genes. xiv, 20. In lege Moysi præcipitur hoc, Numer. xvii, 15 et seq., et Exod. xxii, 29 et seq. In lege Christi mentio fit de hoc in Epistola Pauli Apostoli ad Hebræos.

Ad hæc dicunt quidam, quod propter istas rationes Christiani non tenentur decimas solvere, nisi ubi consuetum est decimas solvi, et ex consuetudine jus præceptum acquisitum habet, et ubi exigit hoc indigentia ministrorum. Sic autem non judicat Ecclesia. Propter quod dicendum, quod ministris Dei debentur decimæ omni modo, dummodo ministri Dei sint secundum actum et effectum. Si autem non ministrant, ad damnationem sui decimas recipiunt. I ad Corinth. ix, 7: Quis militat suis stipendiis umquam? Et, post pauca, y. 14: Dominus ordinavit iis qui Evangelium nuntiant, de Evangelio vivere. Decimæ autem et primitiæ et vota taxata sunt in stipendia ministrorum.

« Et beatos vos dicent omnes gentes,» pro temporalium et spiritualium abundantia. Luc. i, 48: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Et hujus benedictionis subdit rationem : « Eritis enim vos terra desiderabilis, » per metonymiam, ut per terram, habitantes in terra intelligantur : « dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est sermonis. Isa. lxii, 4: Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te.

« Invaluerunt super me. » Hic adhuc plenius ostendit, quod in fine præcedentis capituli, y. 17, dixit : Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, ostendens quod hi sermones sunt sermones blasphemiæ contra providentiam, scilicet quod non esset distantia inter justum et impium : et ideo tria facit hic. Primo enim ostendit hos sermones blasphemiæ : secundo improbat deducendo ad inconveniens, ibi, « Ergo nunc beatos. » Tertio, distantiam ostendit bonorum et malorum, per hoc quod parcit bonis, et damnat malos, ibi, « Tunc locuti sunt timentes Dominum. »

« Invaluerunt, » plus et plus contra me crescentes, « super me, » hoc est, contra me, « verba vestra, » blasphemiæ scilicet, « dicit Dominus. » II ad Timothy. ut, 13: Mali autem homines, et seductores projicient in pejus : errantes, et in errorem mittentes.

« Et dixistis, » peccatum ex ignavia non intelligentes : « Quid locuti sumus contra te? » Isa. lix, 13: Locuti sumus de corde verba mendacii. » « Dixistis, » hoc est, quia dixistis : « Vanus est, qui servit Deo. » Vanum est quod caret fine utilitatis, et ita dixerunt quod bonis male succedit in mundo, malis autem bene. Job, xxi, 7 : Quare ergo

<--- Page Split --->

impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Et probationem subinferunt : « Et, » id est, quia « quod emolumentum, » utilitatis scilicet, « quia custodivimus praecepta ejus, » juste vivendo : omnia enim retulerunt ad remunerationem temporalem. Sapient. 11, 21 et 22 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiae. « Et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum, » in penitentia scilicet, et humiliatione, cum nos affligamur, et idololatre et mali felicitate terrenorum proficiant. Simile, Isa. lviii, 3 : Quare jejunavimus, et non adspecisti : humiliavimus animas nostras, et nescisti ?

15

Et subdit improbationem deducendo ad inconveniens :

« Ergo nunc, » supple, si verum est quod dicitis, « beatos dicimus arrogantes. » « Arrogantes sunt, ut dicit Hiero- « nymus, qui sibi superbe terrenorum « felicitatem et gloriam attribuunt, et « Deum blasphemant. » Simile, in Psal. cxliii, 15 : Beatum dixerunt populum cui hæc sunt, præsentia scilicet, cum tamen illi summe sint infelices. .

Et subjungit rationem beatitudinis talis : « Siquidem, » hoc est, quia « ædificati sunt, » in temporalibus divitiis scilicet. Jerem. xii, 2 : Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum. « Facientes impietatem » in Deum et in homines. Job, xii, 6 : Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum. « Et tentaverunt Deum, » in hoc scilicet, quod peccando in Deum, experiri voluerunt an Deus vindicaret. Contra quod dicitur, Deuteronom. vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum. Psal. lxxvi, 56 : Tentaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum. « Et, » supple, tamen « salvi facti sunt, » præsenti felicitate. Simile, in Psal. lxxii, 12 : Ecce ipsi peccatores, et

abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias. Et dicit Gregorius, quod « hujusmo- « di prosperari permittuntur, ut vituli « pascuales ut mactentur. Illi enim pin- « guibus pascuis nutriuntur, ut avidius « dentibus lacerentur. » Job, xxi, 30 : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Et subdit quod aliter est in his qui Deum timent, et hoc inducit sub voce Prophetae respondentis contra blasphemos :

« Tunc locuti sunt timentes Dominum : » Et quid locuti sint, non dicit : sed intelligitur, quod in timore Dei contra blasphemos locuti sunt. « Unusquisque cum proximo suo, » hortando scilicet se invicem, ne propter verba blasphemorum a justitia desistant. Tob. iv, 23 : Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. « Et attendit Dominus, et audivit » Histeron proteron, prius enim est audire quam attendere. Sapient. 1, 10 : Auris zeli audit omnia. Daniel. ix, 19 : Attende, et fac. « Et scriptus est liber monumenti coram eo, « hoc est, in scientia et remuneratione Dei ad remunerandum omnia quae dicunt et faciunt et boni et mali. Apocal. xx, 12 : Et alius liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Glossa inducit illud Daniel. vn, 9 et 10 : Throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Judicium sedit, et libri aperti sunt. Job, xxxi, 35 et seq. : Librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. « Timentibus Dominum, » quantum ad recessum a malo, « et cogitantibus nomen ejus, » quantum ad faciendum bonum. Bona enim illorum omnia conscripta sunt ad remunerandum. Unde,

<--- Page Split --->

II ad Timoth. 1, 12, dicitur: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Et ex hoc ostendit distantiam bonorum et malorum coram Deo, subdens :

« Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, » boni scilicet, « in die qua ego facio, » judicium scilicet discretionis inter bonos et malos, « in peculium, » hoc est, in populum peculiarem, specialiter gratum. Deuter. vii, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Psal. xxxn, 12 : Populus quem elegit in hæreditatem sibi. Isa. xix, 25 : Hæreditas mea Israel. Et hoc est quod sequitur : « Et parcam eis, » quia dicit Augustinus, « quod etiam « boni quædam habent quæ per flagella « corrigi oportet, sed pius pater parcen- « do corrigit, cum minus punit quam « mereantur. » Et hoc est quod sequitur : « Sicut parcit vir filio suo servienti sibi, » supple, quem corripit per flagella, ne insolescat. Proverb. iii, 11 et 12 : Disciplinam Domini, fili, ne abjicias :

nec deficias cum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi : contumacem autem abjicit, et tradit judicio. Deuteronom. xxi, 20 et 21 : Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis : lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur.

Et subdit conclusionem intentam :

« Et convertimini, » tunc scilicet sera pœnitentia, « et videbitis » experimento, « quid sit inter justum et impium, » quantum ad distantiam meriti, « et inter servientem Deo, et non servientem ei, » quantum ad distantium præmii. Sapient. v, 3 et seq. : Dicent intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.

CAPUT IV.

Dies Domini inflammabit omnes facientes impietatem, evulsa ipsorum radice : orietur sol justitiae Deum timentibus, qui calcabunt impios : jubet reminisci legis Moysi : Elias antequam veniat dies Domini mittendus prædicitur, qui convertat cor patrum ad filios.

  1. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non de-

relinquet eis radicem et germen. 2. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ 1, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

<--- Page Split --->

  1. Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

  2. Mementote legis Moysi, servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, præcepta et judicia 1.

  3. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 2.

  4. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

IN CAPUT IV MALACHIÆ

ENARRATIO.

portandum. Deuteronom. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo. Caminus autem dicitur qui in se revolutum habet ignem et conculcatum, per quem infernus significatur, in quo mali sicut stipula concremantur.

« Ecce enim dies veniet. » Quia autem hoc fit in extremo judicio, ideo ostendit, qualiter in judicio discernuntur boni a malis, et dividitur in duo. In primo ostendit hoc quod dictum est. In secundo, ex hoc movet ad observantiam legis, cujus observantia tanto est remunerationis, ibi, y. 4 : « Mementote legis Moysi. »

1

In primo duo facit. Primo enim ostendit condemnationem malorum : secundo, gloriam bonorum.

« Ecce enim dies veniet, » hoc est, semper in accedendo est, et veniendo. Dicitur autem dies propter claritatem justitiae quae tunc apparebit. Matth. xxiv, 27 : Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. I ad Corinthios, iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Si aliquando dicitur dies tenebrarum et caliginis (Sophoniae, 1, 15), hoc dicitur propter malos, qui tunc projicientur in tenebras exteriores 4. « Succensa quasi caminus, » propter iram furoris in peccatores. Isaiæ, xxx, 27 : Ardens furor ejus, et gravis ad

. Et hoc est quod sequitur :

« Et erunt omnes superbi, » arrogantes scilicet, et blasphemi, « et omnes facientes impietatem, » in peccatis mortalibus, « stipula, » hoc est, æstu ignis facile cremabilis. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Job, xx, 26 : Devorabit eum ignis qui non succenditur. « Et inflammabit eos dies veniens, » hoc est, judicium, « dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est. Psal. xxvi, 3 : Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. « Quæ, » scilicet dies, « non derelinquet eis radicem. » Radix dicitur cogitatio. « Et germen. » Germen est opus, vel prosperitas terrena, in qua germinant. Isaie, v, 24 : Radix eorum quasi favilla erit. Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem.

Et subdit de bonis :

« Et orietur vobis timentibus nomen meum, » timore scilicet filiali et reverentiæ, « Sol justitiæ,» hoc est, claritas vincens solem propter justitiæ meritum.

<--- Page Split --->

Et in hoc notatur claritas quae est dos corporis gloriosi, et lumen veritatis lucens in dote mentis. Matth. xm, 43: Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. « Et sanitas in pennis ejus. » Pennae solis, radii et splendores sunt, quibus advolat in ea quae illuminat. Sanitas vero dicitur impassibilitas, et aeterna immortalitas. Sapient. xv, 3: Scire justitiam et virtutem tuam, radiz est immortalitatis. Apocal. xxi, 4: Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. « Et egrediemini, » passibus scilicet contemplationis. Isa. lxvi, 24: Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. « Et salietis, » saltibus scilicet gaudiorum, in quo (sicut dicunt quidam) notatur agilitas, « sicut vituli de armento, » a vinculis scilicet relaxatis, et de clausura stabuli emissi: tunc enim saltare consueverunt. Sic Sancti a vinculis et carcere carnis absoluti, saltabunt in gaudiis. Glossa inducit illud Apostoli, ad Philip. i, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et hoc propter translationem Septuaginta, quae sic habet, « Salietis sicut vi- « tuli vinculis relaxati. » Tunc enim cantantes, dicent illud Psal. cxxm, 7: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

furore meo, et conculcavi eos in ira mea. « Cum fuerint cinis, » id est, reliquia ignis. Isa. ix, 5: Erit in combustionem, et cibus ignis. « Sub planta pedum vestrorum, » id est, subjecti et ad ima depressi. Psal. cx, 1: Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Victos enim tunc conculcabit, et suppedaneos ponet inimicos. Psal. vn, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. « In die, » judicii scilicet, « qua ego facio, » talem scilicet inter bonos et malos - discretionem. Matth. xiv, 32: Separabit bonos a malis, sicut pastor segregat oves ab hadis. « Dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est dictorum.

Et subdit de observatione legis, duo dicens : legis observantiam, et dans monitorem ut observetur. Unde Hieronymus sic continuat : « In futuro juxta « merita erit retributio : ergo dum tem- « pus est merendi, observate legem. »

« Mementote legis, » ad spiritualem scilicet intelligentiam. Psal. i, 2: In lege ejus meditabitur die ac nocte. « Moysi, servi mei. » Ad Hebr. m, 5 : Moyses fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant. Eccli. xxiv, 3 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum. « Quam, » scilicet legem, « mandavi ei, » hoc est, Moysi, « in Horeb1. » Horeb mons est situs in montanis Sinai, ad quem ambulavit Elias, III Reg. xix, 8, et siccitas interpretatur, quia « per legem omnium vi- « tiorum humor excoquitur et exsicca- « tur, » ut dicit Hieronymus. Joan. i, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. « Ad omnem Israel, » supple, mandavi. Exod. xx, 18 : Cunctus autem populus videbat voces.

Et determinat principales partes legis, subdens :

Et subdit de fortitudine Sanctorum :

« Et calcabitis impios, » scilicet condemnantes cum Deo. Glossa inducit illud Psal. lvii, 11: Lætabitur justus cum viderit vindictam. Melius inducitur illud Deuter. xxxiii, 25: Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius glorie tue, supple, est Deus tuus : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. Judic. v, 21: Conculca, anima mea, robustos. Isa. lxiii, 3: Calcavi eos in

<--- Page Split --->

« Præcepta et judicia, » scilicet moralia quæ sunt decem 1. Isa. xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te.

5

Et subdit de monitore ad observandum :

« Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam. » Sicut enim Joannem Baptistam misit ante primum adventum, sic mittet Eliam et Henoch ante secundum. Matth. xvii, 13. Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Apocal. xi, 3 : Dabo duobus testibus meis (Eliae scilicet et Henoch), et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amiciti sæcis. Elias tamen Deus meus interpretatur, quia ad Deum convertet : qui fuit de Thesbi oppido quod sonat conversio, et significat cuneum Prophetarum et Doctorum et Prædicatorum, qui tunc conversioni populi intendent. « Antequam veniat dies Domini magnus, » id est, in quo magna faciet Sanctis. Ad Roman. vni, 30 : Quos justificavit, illos et glorificavit. Sapient. xix, 20 : In omnibus magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti. « Et horribilis, » malis scilicet. Sapient. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis.

Et subdit de officio Eliae :

« Et convertet cor patrum ad filios, » hoc est, ut fides et devotio patrum resplendens appareat in fide et devotione aliorum. Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Psal. lxxvii, 3 : Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. « Et cor filiorum, » supple, convertet « ad patres eorum, » ut scilicet in præmiis filiorum promissa patrum verificentur. Luc. i, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum. « Ne forte veniam » super improvisos, ad judicium scilicet : propter quod dicit esse vigilandum, Marc. xii, 33 : Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit. « Et percutiam terram, » id est, terrenos impenitentes et improvisos, « anathemate, » æterna scilicet separatione. I ad Corinth. xvi, 22 : Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran-Atha, hoc est, in adventu Domini ab omnibus bonis separatus, in ignem æternum projiciatur.

Omnia quæ dicta sunt ab illo loco, Ecce mittam Angelum meum, usque huc1, Judæi referunt ad adventum sui Messiæ in auream Jerusalem, sed nos tales fabulas non curamus.

1 Cf. Exod. xx et xxi. 2 Scilicet a capite III Malachiæ, y. 4 usque

ad finem prophetis.

<--- Page Split --->