D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM, IN MALACHIAM PROPHEIAM ENARRATIO.
Prologus divi Hieronymi in Malachiam prophetam.
Deus per Moysen populo Israel præceperat, sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos, hostias omni vitio vacuas sibi offerre 1. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem, internuntii Dei et hominum facti, populum præceptis cælestibus facerent obedire. Unde sacerdotes Angelos Dei esse hoc in loco Scriptura testatur 2. Sed quia tanti muneris gratiam contemnentes, supradictus populus ac sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre cœperunt.
Ideo per Malachiam prophetam Deus populum suum Israel increpans, ait: Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus: et dilexi Jacob: Esau autem odio habui3 ? Esau autem fratrem Jacob non iniqua aut spontanea voluntate odio habitum a Deo, vel sine meriti gratia Jacob dilectum, manifestum est: cum secundum præscientiam suam Esau quidem effusionem fraterni sanguinis concupiscere, Jacob autem in sui cognitione observandam legem desiderare cognosceret. Cujus rei gratia, supradicto usus est exemplo, dicens: Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Quamvis ex operibus memoratorum (quorum liber Geneseos4 meminit) in quo unusquisque eorum futurus erat proposito, manifeste constaret, ut scriptum est: Creverunt pueri: et erat Esau homo agrestis, sciens venari: Jacob autem homo simplex, manens in tabernaculo5.
Nam reliqua quae lectione comprehensa sunt, prævaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei, increpationemque in eumdem, quod deos alienos coluerit, significant.
<--- Page Split --->
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN MALACHIAM PROPHETAM EXPLANATIO.
« Deus per Moysen. » Hieronymus in hoc Prologo duo facit, scilicet tangit causam suscepti operis, et materiam, ibi, « Nam reliqua quae lectione comprehen- « sa sunt. »
In prima duo sunt, scilicet causa, et susceptum opus, ibi, « Ideo per Malachiam. »
In prima duo sunt, unum scilicet per se, et alterum ex incidenti.
« Deus per Moysen, » tamquam scilicet per ministrum, « populo Israeli præceperat, » Levit. XXI et XXII, « Sacerdotes tabernaculi sui, » id est, tabernaculo suo deservientes. « omni corporali vitio liberos, » scilicet quod nec longo nec torto naso sint, nec claudi nec cæci, vel abscissi, vel attritis testiculis, sicut dicitur, Deut.XXXIII, 1, « hostias æque omni vitio vacuas, » id est, liberas, hoc est, non macrum, non claudum, nec cæcum, nec dcbile, « sibi offerre. » Eccli. XXXVIII, 11 : Impingua oblationem. Psal. LXV, 13 : Holocausta medullata offeram tibi. Genes. IV, 4 : Abel obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum, etc.
« Quibus, » Sacerdotibus, « legem suam,» præcipue quantum ad cultum templi, « ad regendum populum, » secundum formam legis scilicet, « ob hoc dederat, » id est, illa intentione, « ut per sacrificiorum oblationem » scilicet, quibus purificartur populus et placaretur Deus, « internuntii Dei et hominum facti, » vota scilicet populi Deo offerentes, et propitiationem Dei populo renuntiantes. Deuter. v, 5 : Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba
ejus. Exod. xviii, 19 et 20 : Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : ostendasque populo cæremonias, et ritum colondi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. Et hoc est quod sequitur : « Populum præceptis cælestibus facerent obedire. » I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
« Unde, » hoc est, propter quam similitudinem, « Sacerdotes Angelos Dei esse hoc loco Scriptura testatur 1. » Et accipit similitudinem, Genes. XXVII, 12 et seq., ubi inter Dominum innixum scalæ desuper, Angeli descendentes propitiationem Domini ad Jacob deferebant, et Angeli ascendentes vota Jacob ad Deum referebant : quod adhuc officium est Sacerdotum. Joan. I, 31 : Videbitis cælum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis.
Et subdit de ingratitudine quasi ex incidenti, ut melius intelligatur causa suscepti operis :
« Sed quia tanti muneris gratiam, » supple, gratis sibi datam, « contemnentes, » ipsi scilicet Sacerdotes ad minus habituali contemptu, qui peccato conjunctus est, « supradictus populus ac Sacerdotes : » utrique enim ingrati fuerunt. Sapient. XVI, 29 : Ingrati spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. Eccli. XXIX, 22 : Ingratus sensu derelinquet liberantem se. « Sacrificia vitio deturpata, » corporali scilicet, claudum vel macrum vel debile offerentes. Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino. « Ipsi, » scilicet Sacerdotes offerentes, « criminibus atque impietatibus maculati. » Crimina sunt peccata majora, accusatione scilicet digna in
<--- Page Split --->
judicio. Impietates autem dicuntur hic communia peccata contra legem Dei facta. Macula vero dicitur contagiosa turpitudo, ex peccato adhaerens animæ. Et tales esse Sacerdotes, contra præceptum Dei est. Levit. xxvi, 9 : Custodiant Sacerdotes præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. « Deo offerre cæperunt, » supple, sic maculati. Malach. I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra.
« Ideo. » Tangit operis susceptionem. « Per Malachiam Prophetam, » quem scilicet ad hoc suscitavit, « Deus populum Israel increpans, » ut scilicet a peccato averteret. II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. « Ait : » Malach. I, 2 : « Dilexi vos, dicit Dominus, » gratuita scilicet dilectione. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. « Et dixistis, » tamquam scilicet ingrati et immemores beneficiorum meorum : « In quo dilexisti nos ? » Eccli. xxix, 6 : Loquitur verba tædii, et murmurationum. Et post pauca, 7. 9 : Pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
Et subdit qualiter gratis dilexit, quasi respondens ingratis :
« Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus ? » et sic, supple, nec ex utero materno nec ex semine paterno habuit Jacob, quod eum Deus præ Esau diligereret : oportuit ergo quod gratuita dilectione diligeret eum. Et hoc est : « Et dilexi Jacob. » Osse, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. « Esau autem odio habui. » Non dicitur hic odium inimicitiæ inveteratio, vel ira positive, sed privatio gratuitæ dilectionis. Quicumque enim de massa perditionis quam Deus odio habet, non eligitur, et separatur per dilectionem, ma-
net in odio et in ira. Ad Ephes. ii, 3 : Omnes eramus natura filii iræ. Et hoc Hieronymus nititur explanare, subdens :
« Esau autem fratrem Jacob, » et ex hoc, supple, equaliter diligibilem, « non iniqua, sed spontanea voluntate odio habitum a Deo, » probatur ex hoc dicto Apostoli, ad Roman. ix, 11 et seq. : Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem, propositum Dei maneret.) Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : quia major serviet minori 1. Et hoc similiter ostendit ab altera parte, subdens : « Vel sine meriti gratia, » quo scilicet hoc meruisset, « Jacob dilectum, » supple, fuisse, « manifestum est, » ex eodem scilicet Apostoli verbo. Nihil enim egerant nec boni nec mali, qui nec nati fuerant : et ideo nec propter meritum boni Jacob elegit, nec propter meritum mali Esau reprobavit, sed spontanea voluntate.
« Cum, » id est, quamvis « secundum præscientiam suam, » Dei scilicet, qua omnia prævidet antequam fiant bona et mala, licet causet bona et non mala, « Esau quidem, » supple, prævideret « effusionem sanguinis fraterni concupiscere, » hoc est, concupisciturum. Genes. xxvn, 41 : Dixit Esau in corde suo : Veniet dies luctus patris mei, et occidam Jacob, fratrem meum. « Jacob autem, » supple, in futurum, « in sui cognitione, » qua scilicet Deum cognosceret beneplaciti cognitione, « observandam legem, » hoc est, propter servandam legem, « desiderare, » id est, desideraturum, « cognosceret. » Et est sensus : Quamvis mala in uno prævideret, et bona in altero : non tamen propter illa bona alterum elegit, vel propter ista mala alterum reprobavit, sed æterna et gratuita dilectione elegit Jacob. I Joan. iv, 19 : Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Temporale enim non potest Temporale nequii esse esse causa æterni, et injustum esset quod causa æterni.
<--- Page Split --->
propter mala quæ non sunt nec fuerunt, sed tantum possibilia sunt in futurum, aliquis reprobaretur.
« Cujus rei gratia. » Subinfert quod ex tali necessitate suscepit opus prophetandi. « Supra dicto usus est exemplo, » quod a patribus ad filios transferretur, « dicens : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. » Et repetit quod non propter præscientiam meritorum utriusque hoc fecerit : « Quamvis ex operibus memoratorum, » Esau scilicet, et Jacob, « quorum Liber Geneseos meminit, » cap. xxv, « in quo unusquisque, » id est, « uterque « futurus erat proposito, » bono scilicet, vel malo, « manifeste constat 1 : » Libro Geneseos referente, « ut scriptum est, » eodem scilicet capitulo, secundum Septuaginta : « Creverunt pueri, » ætate scilicet, et corpore, virtute et malitia : « et erat Esau, » qui scilicet odio habitus est a Deo, « homo agrestis, » id est, silvestris, » sciens venari, » quod in malo accipitur : « Jacob autem, » dilectus scilicet a Deo, « homo simplex, » in malo scilicet, Ad Roman. xvi, 19 : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo, « manens in tabernaculo 2, » hoc est, domestica et ea quæ sunt conscien-
tiae diligens et custodiens. Psal. lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
« Nam reliqua. « Tangit hic materiam prophetiæ : « quæ lectione comprehensa sunt, » istius scilicet prophetiæ, « prævaricationem populi Israel, » contra mandatum Domini scilicet, « in observandis sacrificiis Dei, » quod scilicet forte et pingue, non debile aut macrum offeratur, « increpationemque » sapientiæ Dei « in eumdem, » scilicet populum Israel, « quod Deos alienos coluerit, » ante scilicet captivitatem, « significat : » et hæc sunt materia prophetiæ.
Attendendum autem quod Hieronymus dicit, quod quia Malachias Angelus ejus interpretatur, Malachiam Angelum fuisse quidam dicunt et sumpto corpore populo prophetasse : quod nos omnino non recipimus. Hebræi vero dicunt hunc fuisse Esdram, qui anno septimo Artaxerxis prophetavit post Zachariam et Aggæum. Quidquid autem de hoc verum sit, non est nostrum diffinire, sed hoc scimus quia Propheta Domini fuit, et quæcumque locutus est, a Spiritu sancto dixit.