D. ALBERTI MAGNI,
EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE
Celeberrimi, Ordinis Prædicatorum,
IN ZACHARIAM PROPHETAM ENARRATIO.
Prologus Divi Hieronymi in Zachariam prophetam.
Anno secundo Darii, regis Medorum, Aggæum et Zachariam prophetasse lectiones eorumdem declarant. Sed hac de causa Aggeus Zachariæ in ordine Prophetarum prælatus esse videtur, quod eum duobus mensibus, ut prædictorum lectiones ostendunt, in prophetia præcessisse invenitur, et ad reparationem templi præcepto Dei populum animasse, ut Esdras refert, dicens : In secundo anno Darii regis Persarum, prophetaverunt Aggæus et Zacharias, filius Addo prophetæ, super Judæos qui erant in Juda et Jerusalem, super Israël in nomine Dei Israel super eos. Tunc surrexerunt Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, et principes ejus : inchoaveruntque ædificare domum Dei, quæ est in Jerusalem. Quibus cum adessent prophetæ, exhortatione sua adjuverunt eos 1. Nam et populum Israel ab imitatione paternorum delictorum, per suam admonitionem idem propheta cupiens revocare, verbis lectione comprehensis usus est : Vidi nocte : et ecce vir ascenderat super equum rubeum, etc. 2. Vidit propheta virum equo rubeo sedentem, et stantem in medio myrleti umbrosi. Cujus visionis hæc solutio est : Vir ascendens equum rubeum, licet angelus intelligatur, tamen quia prædicti coloris equum conscendere visus est, vindictam sanguinis in eam gentem significat afferendam, quæ populum Israel in captivitatem redegerat. Nam et Isaias propheta, per ruborem vestimentorum, inter gentes vindictam cum sanguine a Deo proferendam demonstrans, his verbis usus est, dicens : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis ve - stibus de Bosra, etc. 3. Stantem vero in medio myrleti umbrantis quod dixit,
<--- Page Split --->
lætitiam populo affuturam, per myrleti significationem voluit designari. Ejus ligni Moyses in Levitico cum faceret mentionem, ait : Accipietis die prima fructus ligni speciosi, ut lætitiam populi per bene olentis ligni et speciosi umbraculum demonstraret'. Sed hanc visionem quæ liberationem populi, et vindictam de adversariis affuturam demonstrat, ob hoc noctu propheta se vidisse memoravit, quia populum Israel in prima liberatione, de terra Ægypti noctu discessisse constabat : cujus exempli quia præsens populus aliquam partem in se retinere videbatur, liberatio ejusdem ac reditus captivitatis de terra Chaldæorum per noctem prophete est revelata.
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN ZACHARIAM PROPHETAM EXPLANATIO.
« Anno. » In prologo isto Hieronymus ponit ordinem istius prophetice, intentionem, et materiam, et probat haec per aucotiritates Esdrae, Zacharie, et Isaiae. Et secundum hoc dividitur prologus, sicut cuilibet patere potest.
« Anno secundo Darii, » filii Hystaspis scilicet, qui (sicut dicit Hieronymus) fuit annus quadragesimus primus a primo Gyro, qui licentiam dedit redeundi, « regis Medorum, » qui in Media et Perside regnavit, « Aggæum, et Zachariam prophetasse, » id est, ad prophetandum inspiratos fuisse, « lectiones eorumdem declarant. » Aggæus enim sic dicit, 1, 1 : In anno secundo Darii regis, in mense sexto. Zacharias autem sic, 1, 1 : In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini.
Et subdit de ordine :
Aggæus « Sed hac de causa Aggæus Zacharie cur est Zain ordine Prophetarum, » duodecim scicharie præpositus licet, « prælatus, » id est, præpositus,
« videtur » ab his qui Prophetas ordinaverunt, « quod eum, » scilicet Aggæum, « duobus mensibus, ut prædictæ * lectiones ostendunt, » in principiis scilicet, « in prophetia præcessisse invenitur. In principio enim Aggæi dicitur : In mense sexto, in una die mensis. In principio Zacharie : In mense octavo, et sic duobus mensibus Aggæus ante Zachariam prophetavit.
Et subjungit de intentione :
« Ad restaurationem etiam templi, » supple, sicut Aggæus, « præcepto Domini populum animasse, » per exhortationem scilicet, « ut Esdras refert, dicens : » 1 Esdrae, iv, 24 et v, 1 : et sunt haec verba in Esdra paucis immutatis, in quantum una translatio differt ab altera 5. « In anno secundo Darii regis, » filii scilicet Hystaspis, « prophetaverunt Aggæus et Zacharias, filius Addo Prophetae, » hoc est, propheticam inspirationem acceperunt, « super Judæos qui erant in Judæa et in Jerusalem. » Hoc dicit ad comparationem eorum qui adhuc erant in Babylone, et necdum redierant : multi enim postea redierunt cum Esdra anno septimo, sicut dicitur, I Esdrae, vii, 1 et seq. : multi cum Nehemia anno decimo Artaxerxis, sicut dicitur, II Esdr. 1, 1 et seq. « In nomine Dei, »
<--- Page Split --->
supple, prophetaverunt « super Israel, » et sunt adhuc verba Esdræ et ea quæ sequuntur.
« Tunc surrexerunt Zorobabel, filius Salathiel, » qui scilicet fuit loco regis, « et Jesus, filius Josedec,» summus Sacerdos scilicet, « et principes ejus, » Zorobabel scilicet, « et inchoaverunt ædificare domum Dei, quæ est in Jerusalem. » Inchoaverunt dicit, quia jactis fundamentis et constituto altari impediti sunt ab opere. « Quibus, » scilicet Regi, et Sacerdoti, « cum adessent Prophetae, » Aggæus scilicet, et Zacharias per cooperationem, « exhortatione sua adjuverunt eos, » confortando scilicet et animando ad opus. Hæc est ergo intentio litteralis et finalis.
Secundo autem etiam intendit a peccato revocare populum :
« Nam et populum Israel, » hoc est, generaliter Judæos, « ab imitatione paternorum delictorum, » hoc est, ne imitentur paterna delicta, « per suam commonitionem, hic Propheta, » Zacharias scilicet, « cupiens revocare, verbis lectione comprehensis usus est. » Zacharia, 1, 4 : Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant Prophetae priores. Et paucis interpositis subdit, y. 8 : « Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum. »
Aliam translationem ponit, quam visionem Hieronymus exponens, subdit :
« Vidi Propheta, » Zacharias scilicet, virum « in equo rubeo sedentem, » hoc est, Angelum in specie viri, « et stantem in medio myrteii umbrosi, » quasi paratum ad vindictam. « Cujus visionis » quæ Zachariae, 1, 8, continetur, « secundum traditionem Hebræorum 1, » mendosam scilicet et falsam, « hæc solutio est, » id est, expositio : « Vir ascendens super equum rubeum, » in visione ostensus, « licet Angelus intelligatur » visibiliter apparens,
« tamen quia prædicti coloris, » rubei scilicet, « equum conscendere visus est, » qui color rubeus sanguini similis est, « vindictam sanguinis, » hoc est, occasionis, « in eam, » hoc est, contra eam, « gentem significat proferendam, » a Deo scilicet, « quæ, » scilicet gens, « populum Israel in captivitatem redegerat, » ut ex hoc animarentur Judæi, videntes vindictam fieri de inimicis.
Et hanc expositionem confirmat, subdens :
« Nam et Isaias Propheta 2 per ruborem vestimentorum, » regis scilicet Israel Isaïe ostensi, « inter gentes, » hoc est, contra gentes, « vindictam cum sanguine, » hoc est, interfectionem « a Deo proferendam demonstrans, » secundum Hebræos scilicet, « his verbis usus est dicens, » rubore scilicet vestium sanguinem significando : « Quis est iste qui venit de Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor ? » Ponit aliam translationem : nostra enim sic habet : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ?
Et subdit exponens residuum visionis :
« Stantem vero virum in medio myrteti umbrosi, » supple, quod dixit Zacharias, « laetitiam populo affuturam, » de liberatione scilicet per myrteti significationem, » quod virens et odoriferum est, « voluit designare, » Zacharias scilicet.
Et hoc probat subdens : « Ejus ligni Moyses in Levitico, » de laetitia scilicet et festo tabernaculorum agens, « cum faceret mentionem, ait 3 : Accipietis die prima fructus ligni speciosi, » hoc est, ramos cum fructibus, qui myrtelli dicuntur. Quod exponens, subdit : « Ut laetitiam populi, » Israel scilicet, « per bene olentis ligni et speciosi umbraculum, » myrti scilicet, « demonstraret, » ipse scilicet Moyses.
<--- Page Split --->
Quod exponens infert :
« Sed hanc visionem, » Zachariæ scilicet, « quæ liberationem populi, » pro una parte sui, « et vindictam de adversariis, » pro alia parte, « futuram demonstrat, » hoc est, significat, « ob hoc, » id est, propter hoc, « nocte Propheta se vidisse memoravit 1, » hoc est, descripsit, « quia populum Israel in Ægypto, supple, detentum, « etiam prima libertatione, » supple, a Pharaone, « de terra Ægypti noctu discessisse constabat 2. »
« Cujus exempli, » nocturnæ scilicet liberationis, « præsens populus, » de Chaldæa rediens, « aliquam partem, » per similitudinem scilicet nocturnæ revelationis, « in se retinere videbatur : » supple, et ideo, « liberatio ejusdem, » scilicet populi, « ac reditus captivitatis, » hoc est captivorum, « de terra Chaldæotum, » ad quam captivi ducti fuerant, « per noctem, » hoc est, tempore nocturno, « Prophetæ, » scilicet Zachariæ, « revelata est. »
CAPUT I.
Quo tempore Zacharias prophetaverit : qui hortalur populum ad resipiscentiam, ne imitentur patres suos, qui prophetas coitemnentes puniti sunt : duplici figura ostendit Dominus se puniturum gentes quæ populum suum afflixerant ; hunc autem in Jerusalem revocandum, in qua ædificabitur ipsi Domino templum.
In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens :
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum 2 :
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis : et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Patres vestri ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent?
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt : Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filii Addo, prophetam, dicens :
Vidi per noctem : et ecce vir ascendens super equum rufum,
<--- Page Split --->
et ipse stabat inter myrtea, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Et dixi : Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.
Et respondit vir qui stabat inter myrtea, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrtea, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est.
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno 4.
Et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia
ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
Propterea hæc dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in misericordiis : et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meæ bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor cornua.
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem.
Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
Et dixi : Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
IN CAPUT I ZACHARLE
ENARRATIO.
« In mense octavo. » Hæc prophetia tota in duas partes dividitur, secundum tempora duo in quibus revelata fuit. Primo enim ponuntur revelata in secundo anno Darii. Secundo,revelata in quarto anno ejusdem Darii, infra vii, 1, ibi, « Et factum est in anno quarto Darii regis. »
Prima harum in sex dividitur, secundum sex promissiones revelatas. Prima est in inimicos ultio, in hoc capite descripta. Secunda est civitatis restitutio, infra, n, 1, ibi, « Et levavi oculos meos, et vidi: Et ecce vir.» Tertia, dignitatis sacerdotalis reparatio, infra, n, 1, ibi, « Et ostendit mihi Dominus Jesum, sacerdotem magnum. » Quarta, templi reædificatio, infra, iv, 1, ibi, « Et reversus est Angelus qui loquebatur in me. » Quinta, peccatorum et pœnarum commemoratio, infra, v, 1, ibi, « Et conversus sum, et levavi oculos meos. »
<--- Page Split --->
Sexta, promissorum acceleratio, infra, vi, 1, ibi, « Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrige. »
Prima istarum dividitur in duo : titulum scilicet, et prophetiam, ibi, § 2 : « Iratus est Dominus. »
1 Dicit ergo :
« In mense octavo, » ab Aprili scilicet, qui apud nos November dicitur, « in anno secundo Darii, » filii scilicet Hystaspis, qui clemens fuit Judæis, et impeditam ædificationem diu, iterato promovit, licentiam dando, et principes æditicii præponendo, Zorobabel et Jesu sacerdotem magnum, « factum est verbum Domini, » per inspirationem scilicet, « ad Zachariam. » Ad præpositio appropinquationem notat ad intellectum. Jacob. 1, 21 : Suscipite insitum verbum. « Filium Barachiae, » ut paterna dignitate Propheta esse sciatur, « filii Addo, Prophetam, dicens, » ut ex avita dignitate prophetia descendat. Zacharias Interpretatur enim Zacharias memoria Domini, ex memoria enim notitia verbi nascitur. Luc. ii, 19 : Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Psal. lxx, 16 : Domine, memorabor justitiae tuæ solius. Barachias benedictio interpretatur, quia ex benedictione Dei (quæ per gratiam fit) notitia et memoria Dei accipitur, et affluentia verbi ministratur. Eccli. xxxix, 8 et 9 : Si Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum : et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suæ. Addo testimonium interpretatur : ut scilicet quidquid dicit, ex Deo testificetur. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Hieronymus : « Addo, ipse est Ahias qui missus « est ad Jeroboam, filium Nabaoth (III « Reg. xiii, 1 et seq.) sub quo altare « dirutum est, et manus ejus aruit, quæ « ad preces ejus restituta est. »
« Iratus est Dominus.» Hic incipit prophetia, et habet partes duas. Primo enim facit comminationem conversionis ut removeatur obstaculum divinae promissionis. Secundo, describit visionem ultionis, ibi, §. 7 : « In die vigesima et quarta. »
In prima tria sunt, ira quam incurrit non conversus, exhortatio ad conversionem, et ostensio vindictæ in eos qui converti noluerunt.
« Iratus est Dominus, » hoc est, ad modum irascentis punivit, « super patres vestros. » Super notat oppressionem, quia ira Dei oppressi sunt. « Iracundia, » quod notat magnam iram severe vindicantem. Isa. lxiv, 5 : Ecce tu iratus es, et peccavimus : in ipsis fuimus semper.
« Et dices ad eos. » Ezech. ii, 7 : Loqueris verba mea ad eos, si forte audiunt, et quiescant. « Hæc dicit Dominus exercituum » Hieronymus : « Sæpe in Aggæo « et Zacharia iteratur iste sermo, ut sciant « quod non homo, sed Deus ista loqui- « tur.» Isa. i, 20 : Os Domini locutum est. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus ? II Regum, xxiii, 2 : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. « Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, » hoc est, simul in toto, intus et extra vertimini, ac totos vos ad me diligendum convertite. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me Conin toto corde vestro. « Et convertar, » tembenedicendo scilicet, et protegendo, « ad fæcvos, dicit Dominus exercituum. » Isaiae, xlv, 22 : Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terra.
Sed objicitur : Homo enim non habet unde convertatur, nisi a Deo accipiat. Conversio enim Dei ad nos præcedit conversionem nostram ad Deum, et iste ordinat e converso. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Psal. lxxxiv, 5 : Converte nos, Deus, sa-
<--- Page Split --->
lutarisnoster , etaverteiramtuamanobis . Adhocdicendum , quodestcon - versiopræparationisremovensdissensumagratiaetobstaculum , etestconversioperfectionisperinformationemvolunta - t i s . Inprimapræceditfactumhominis . InsecundafactumDei . Baruch , i v , 2 8 : SicutfuitsensusvesteruterraretisaDeo , deciestantumiterumconvertentesrequiretiseum .
Et subdit de revocatione ab imitatione malorum patrum, dicens :
« Ne sitis sicut patres vestri, » mali scilicet. Ezech. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis. « Ad quos clamabant Prophetæ priores. » Clamor notat intensionem prædicationis et exhortationis. Psal. lxxiii, 4 : Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. Isaïæ, lviii, 1 : Clama, ne cesses : quasi tuba exalta vocem tuam. Prophetæ dicit, non Propheta, quia multos misit. Jerem. vii, 25 et 26 : Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per dæm consurgens diluculo, et mittens : et non audierunt me. « Dicentes : Hæc dicit Dominus exercituum, » ut propter reverentiam Domini sermones acciperentur, cum tamen e converso factum sit. Ezech. iii, 7 : Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. « Convertimini de viis vestris malis. » Viae dicuntur primi conceptus ad malum inclinantes. Prov. i, 15 : Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. « Et de cogitationibus veteris pessimis. » Cogitatio dicitur quasi coagitatio, quando scilicet agitatur in corde quomodo malum perpetretur, et hæ pessimæ sunt, quando perliciuntur in opere. Isaïæ, lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas. « Et non audierunt, » per devotionem scilicet, et pænitentiam. Contra quod dicitur in Psal.
x a v , 8 : Hodiesivocemejusaudieritis , noliteobdurarecordavestra . « Nequeattenderuntadme , dicitDominus , » utsaltemattentionecordisepropositore - diredisponerent . P r o v . i , 2 3 : Despexi - stisomneconsiliummeum , etincrepatio - nesmeasneglexistis .
Et confirmat exhortationem per judicium factum de peccatoribus :
« Patres vestri ubi sunt ? et prophetæ, » supple, pseudo qui confortaverunt vos in malo '. Et est sensus : Ubi sunt, hoc est, in quanta miseria sunt, sicut Genes. iii, 9 : Adam, ubi es ? Jerem. v, 31 : Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. « Numquid in æternum vivent ? » Et est sensus : Numquid vivent vita æterna ? Quasi dicat : Non, quin imo in æternum morientur, ita quod numquam permorientur. Job, xxi, 32 : Ipse ad sepulcra ducerur, et in congerie mortuorum vigilabit.
« Verumtamen verba mea, » quæ, supple, dixi per Prophetas, quæ non audierunt : « et legitima mea, » hoc est, leges præceptorum meorum, quæ, supple, non fecerunt. Isa. viii,16: Signa legem in discipulis meis. Osee, viii, 12 : Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. « Quæ, » scilicet verba et legitima, « mandavi servis meis Prophetis, » in comminationibus scilicet factis per eos. « Numquid non comprehenderunt patres vestros,» in pœnis scilicet comminatis. Prov. v, 22 : Iniquitationein parit tes suæ capiunt impium, et funibus pecsceleris. catorum suarum constringitur. « Et conversi sunt, » in pœnis scilicet : quia « oculos quos culpa clausit, pœna aperit,» ut dicit Gregorius. Isa. xxviii, 19 : Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. « Et dixerunt, » gemen-
<--- Page Split --->
tes scilicet in poenis : « Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis. » Thren. ii, 17 : Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum. Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. « Secundum vias nostras, » hoc est, secundum opera nostra mala. Proverb. i, 31 : Comedunt igitur fructus via sua, suisque consiliis saturabuntur. « Et secundum adinventiones nostras fecit nobis. » Novos enim modos peccatorum peccatis paternis adjecerunt. Ad Roman. i, 30 : Inventores malorum. Psal. xxvii, 4 : Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
« In die vigesima et quarta. » Hic incipit revelatio visionis de ultione adversus inimicos, et habet tres patres. In prima describit sub figura ultionem in inimicos. In secunda, propitiationem ad Sanctos, ibi, « Et respondit Angelus Domini, et dixit. » In tertia, modum, qualiter ultio fiet de inimicis, et consolatio Sanctis, ibi, « Et levavi oculos meos, et vidi. »
Prima in duas dividitur, scilicet visionis figuram, et figurae explanationem, ibi, « Et dixi : Quid sunt. »
Adhuc prima in duas : in titulum visionis, et visionem.
« In die vigesima et quarta : » qui numerus (sicut dicit Hieronymus) ex tribus octonariis componitur, ut ternarius ad fidem Trinitatis referatur, octonarius ad beatitudines, quae Matth. v, 3-11, describuntur. « Undecimi mensis, » qui apud nos Februarius dicitur, « sabbato, » festo scilicet die in requie cordis. Glossa interlinearis, « tertio scilicet mense post octa- « vum in quo prima visio facta est. »
Sabbatum. Hieronymus in originali legit « Sabath, » et non sabbato. Et dicit quod Sabath interpretatur virga, et significat austeram correctionem, qua populus adhuc depri-
mebatur, et vult quod sit nomen mensis. « In anno secundo Darii, » filii scilicet Hystaspis, « factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens. » Haec ante saepe exposita sunt .
« Vidi per noctem. » Hic incipit visio. Et quod dicit, Vidi, refertur ad intellectum, cujus visio certa est rei comprehensio. Quod dicit, Per noctem, dispositionem dicit videntis, quando sensus ab exterioribus tumultibus clausi sunt. Job, xxxiii, 15 : In visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Hieronymus tamen noctem refert ad tribulationem populi. Isa. xxi, 11 : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? Intendit enim quaerere quantum de nocte tribulationis transierit. Daniel. vii, 2 : Videbam in visione mea nocte.
« Et ecce vir, » Angelus scilicet, in specie viri viriliter exercens vindictam, « ascendens, » proliciente scilicet virtute. Psal. lxxxin, 6 : Ascensiones in corde suo disposuit. « Super equum, » per quem equitatus regni Medorum significatur. Cyrum enim significat. « Rufum, » in testimonium scilicet sanguinis effundendi, quia Balthasar regem Chaldæorum interfecit 2. De quo equo dicitur, Job, xxxix, 23 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Et est similitudo : quia sicut equus per ascensorem dirigitur et regitur, ita regnum per regem. « Et ipse, » scilicet, vir in equo, « stabat » rectus per justitiam et virtutem. III Regum, xviii, 1 : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. « Inter myrtea, » ut situ scilicet ostenderet, quoniam appropinquabat afflictis per propitiationem. Myrtetum enim condensa plantatio myrti est, et significat Sanctos jam purgatos
<--- Page Split --->
redolentia devotionis in oratione, et virore virtutis in opere. Deuter. iv, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.« Quæ, » scilicet myrteta, « erant in profundo, » in imo scilicet tribulationis et angustiae. Psal. lxxvii, 3 : Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Jonæ, ii, 7 : Ad extrema montium descendi, terræ vectes concluserunt me. Unde Septuaginta habent, « Inter montes umbrosos.»
« Et post eum, » scilicet virum in equo rufo sedentem, « equi rufi, varii, et albi. » Hieronymus : « Quidam ordine mutato « per albos equos significant Persas et « Medos, sub quibus captivitas dimissa, « et templum instauratum est : per va- « rios, Macedones, quorum quidam ami- « ci, alii persecutores fuerint : per rufos, « Romanos sanguine cruentos, qui popu- « lum occiderunt et templum subverte- « runt. Alii sequentes ordinem litteræ, « virum qui ascendit super equum ru- « fum et cæteros qui sequuntur, quatuor « regna interpretantur, scilicet Assyrio- « rum, Chaldæorum, Medorum, et Per- « sarum. Primum et secundum dicunt « sanguinarium, Assyrios scilicet et Chal- « dæos, quorum primi decem tribus sub « Salmanasar duxere captivas : secundi, « Judam et Benjamin, incensa Jerusalem « et templo subverso. Apocal. vi, 4 : « Exivit alius equus rufus, et qui sede- « bat super illum, datum est ei ut sume- « ret pacem de terra, et ut invicem se in- « tefficiant, et datus est ei gladius mag- « nus. Tertios et quartos, varios et albos, « Medos et Persas interpretantur, quo- « rum alii clementes ut Cyrus et Darius, « filius Hystaspis, et Assuerus quem « Græci Artaxerxem vocant : alii crude- « les, ut Cambyses et cæteri.» Melius tamen exponitur hoc mystice, ut per ascendentem super equum rufum, Dominus
noster Jesus Christus intelligatur, qui rufus est in passione et rector Ecclesiae. Isa. lxiii, 2 : Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? Rufi, sequentes martyres : varii, confessores, varietate virtutum depicti : albi, innocentes et virgines et religiosi. De rufis dicitur, Apocal. vii, 14, et xxi, 14, quod laverunt stolas suas in sanguine Agni. De variis, in Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate. De albis, Apocal. iii, 5 : Qui vicerit, sic vestitur vestimentis albis. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida.
Et subdit de explanatione :
« Et dixi : Quid sunt isti, domine mi? » Angelum vocat dominum, quia potestate divina regere videbatur. « Et dixit ad me Angelus, » qui forte in specie corporali loquebatur, « qui loquebatur in me. » Accusativi casus, hoc est, locutione in me tendente, ut scilicet intelligerem. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. « Ego ostendam tibi quid sint haec, » hoc est, quid ista significant. Simile, Daniel. vni, 16 : Gabriel, fac intelligere istum visionem.
« Et respondit vir, » Angelus scilicet, « qui stabat inter myrteta, » qui principalior videbatur, « et dixit, « supple, Angelo qui mihi loquebatur, secundum quod superior Angelus illuminat inferiorem : « Isti sunt, » supple, qui praesunt regnis quatuor, « quos misit Dominus, » ut mundi gubernator, « ut perambularent terram, » ut scilicet unumquodque regnum voluntatem Domini suo tempore ad dispositionem Angeli qui sibi praest, perficiat. Eccli. xvii, 14 et seq. : In unamquamque gentem praeposuit re-
1 Vulgata habet, Deuter. xxxii, 8 : Quando dividebat Altissimus gentes : quando separabat
filios Adam, constituit terminos populorum juxtg numerum filiorum Israel.
<--- Page Split --->
inter eos, dissimilitudo administrationis est ad finem disposita a Deo, et reductio ad concordiam nihil aliud est quam ostensio finalis disposit'onis.
« Et respondit Angelus Domini. » Hic ponitur oratio Angeli in persona sanctorum, et ponuntur hic tria, scilicet oratio Angeli, responsio de consolatione Domini, et enuntiatio facta ad populum.
« Et respondit Angelus Domini. » Iste Angelus fuit (ut dicunt Hebræi) Michael, qui præfuit synagogæ. Respondit autem occasionem accipiens ex verbis aliorum Angelorum provincialium, quia omnis terra habitatur et quiescit, quod et Judæorum terra deberet habitari et quiescere. « Et dixit : Domine exercituum, » Angelorum scilicet, et dæmonum, et hominum, « usquequo tu non misereberis Jerusalem ? » ut scilicet reædificetur. Ex quo enim tota terra habitatur et quiescit, et solus populus tuus affligitur, misereri deberes. Psal. lxxvi, 10 : Aut continebit in ira misericordias suas ? Habacuc, iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. « Et urbium Juda, quibus iratus es ? » Quia omnes urbes Juda, hoc est, duarum tribuum destructæ erant. Isa. xxxvi, 1 : Ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. Ira autem Domini ad pœnam refertur.
Et subjungit petitionis rationem, et meo judicio debet legi interrogative : « Iste jam septuagesimus annus est ? » supple, tuæ promissionis, quam fecisti per Jeremiam, in cap. xxix, 10. Quasi dicat : Non est, imo est centesimus septimus : quia sexagesimo septimo anno data est licentia redeundi primo anno Cyri, et postea ad hunc annum secundum Darii scilicet, fluxerunt anni qui cum aliis sexaginta septem, centum et septem faciunt. Et est sensus, ac si dicat : Moveat pietatem tuam, quod triginta septem annis ultra promissionem a te
factam in captivitate remanserunt. Alii quidam dicunt, quod remissive legatur littera, et quod intelligitur de annis desolationis templi, non de annis captivitatis. Dicit autem Hieronymus, quod primus annus Cyri fuit quadragesimus annus desolationis templi. Inter Cyrum autem et secundum annum Darii, filii Hystaspis, fluxerunt anni sedecim, et ita anni desolationis in illo tempore fuerunt septuaginta anni. Primam tamen expositionem magis videtur approbare Hieronymus.
« Et respondit Dominus Angelo qui loquebatur in me, » accusativi casus, hoc est, locutione tendente in me. Osee, ii, 14 : Loquar ad cor ejus. Isa. xi, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem. « Verba bona, » per se scilicet, et ad se bona conferentia, « verba consolatoria, » de scilicet mali contristantis amotione. Isa. xi, 1 : Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
« Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me, » illuminatus scilicet ab Angelo cui loquebatur Dominus : « Clama, dicens. » Clamor notat intensionem desiderii ad impletionem dicti. Isa. xi, 6 : Vox dicentis : Clama. « Hæc dicit Dominus exercituum, » qui scire potest, et exsecutioni mandat per ministros. « Zelatus sum Jerusalem, » populum scilicet, « et Sion, » regnum scilicet, « zelo magno.» Beda : « Zelus est amor cum ira et Zelus. Deus « indignatione contrarii, quo quis quae- « libet mala videns, corrigit si potest : si « non potest, tolerat et gemit. » Et sic Dominus amavit populum, ut corrigeret in eo delicta. Joel, ii, 18 : Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Econtra de obstinatis dicitur, Ezech. xvi, 42 : Auferetur zelus meus a te.
<--- Page Split --->
15 « Et, » ideo, supple, quia zelatus sum Jerusalem, « ira magna ego irascer suIrra magna, per gentes opulentas. » Ira magna dicitur quae desævit usque ad destructionem corporis et animæ, quod patientur hi qui persequuntur Sanctos. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus : omnes, qui devorant eum, delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus. Gentes opulentæ dicuntur, quia de facultatibus Sanctorum repleverunt marsupia sua. Jerem. 11, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea. Job, xx, 15 : Divitias quas devoravit, evomet, de ventre illius extrahet eas Deus.
buit reædificatio. Ezech. ix, 6 : A sanctuario meo incipite, dictum est Angelis percutientibus. Propterea opus Domini debet esse primum, nostrum autem secundum. III Reg. xvn, 13 : Verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea. « Ait Dominus exercituum. » Confirmatio sermonis est. « Et perpendiculum extendetur super Jerusalem, » supple, ædificandam : quod significat Ecclesiæ ædificium, maxime in Ecclesiis collegiatis. Psal. 1, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion : ut ædificentur muri Jerusalem.
Tyrannus divina potestate abuitur.
Et subjungit causam :
« Quia ego iratus sum parum, » supple, usque ad peccati purgationem. Isa. LIV, 8 : In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te. « Ipsi vero, » supple, in malignitate suæ voluntatis, « adjuverunt in malum, » plus inferendo scilicet ex malitia voluntatis quam concessum sit eis ex ordinatione justæ potestatis. Isa. x, 5 : Væ Assur! Virga furoris mei et baculus ipse est : in manu eorum indignatio mea. Et post pauca, y. 7 : Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
« Adhuc clama, dicens, » de consola- 17 tione scilicet derivanda in totam terram : « Hæc dicit Dominus exercituum. » Confirmatio sermonis est. « Adhuc affluent civitates meæ, » Sanctorum scilicet congregationes, « bonis, » spiritualibus scilicet, et temporalibus. Jerem. xxxi, 23 et seq. : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus : et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges. Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. « Et consolabitur adhuc Dominus Sion, » etiam post captivitatem, « et eliget adhuc Jerusalem, » electione scilicet finali : non enim in æternum abjecit, sed multos vocavit. Isaie, 11, 3 : Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
16 « Propterea hæc dicit Dominus : » quia scilicet ita malitiose fecerunt inimici super sanctos. « Revertar, » ab ira mea, « ad Jerusalem in misericordiis. » Isa. LIV, 8 : In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Jerem. xxxi, 20 : Adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserabor ejus. Et dicit in quibus est illa misericordia : « Et domus mea ædificabitur in ea, » templum scilicet. Sicut enim incepit destructio a templo, ita incipere de-
« Et levavi oculos meos. » Tangitur 18 hic qualiter exsecutioni mandabuntur : et primo ostendit inimicorum potentiam,
<--- Page Split --->
secundo, contritioném, ibi, « Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros. »
Prima adhuc duo habet : visionem scilicet, et explanationem.
« Et levavi oculos meos. » Licet unus sit intellectus animæ, tamen duos habet duo oculos : theoriae scilicet, et theophaniae. Theoria est in contemplatione divinorum in lumine virtutis et gratiae. Theophania est contemplatio divinorum, quae simillima est lumini gloriae. Augustinus : « Fi « des oculos aperit, spes erigit, charitas « figit. » Oculus levatur plus et plus quando intellectus ad fidem convertitur, quæ per speculum et ænigma contemplatur. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate. Fides vero ad intellectum donum erigitur, de quo Gregorius : « Intellectum dat, dum « de auditis mentem illuminat. » Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Et intellectus ad munditiam cordis sublevatur? munditiam vero cordis voco purum intuitum mentis ab omnibus erroribus et phantasiiis emundatum. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et adhuc quando talis munditia cordis in excellenti luce figitur per assensum. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Luc. xxi, 28 : Respicite, et levate capita vestra. Baruch, iv, 36 : Circumspice Jerusalem ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. « Et vidi, » id est, interius intellexi. Daniel. viii, 5 : Et ego intelligebam, visionem scilicet. « Et ecce quatuor cornua, » potestates quatuor regnorum significantia, scilicet Assyriorum, Chaldæorum, Medorum et Persarum (ab his enim vexatus est populus Dei), et significant quatuor vitia spiritualia. Assyria sublimis interpretatur, et significat superbiam. Chaldæi, feroces, significant iram. Medi, mensuratores, et significant avaritiam. Persæ, latera sua dissuentes, significant invidiam. Isti enim per detractionem, latera, hoc est, confœderatos et amicos dissuunt. Vel, ut dicit Hieronymus, « quatuor animi passiones inordi-
natas, » et inducit versum Lucani :
Nunc cupiunt, metuunt, gaudentque, dolentque.
Cupiunt, ponit pro spe : quia quod sperat quis, cupit. Psal. lxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum. Dan. viii, 5 : Hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
« Et dixi ad Angelum, qui loquebatur in me, » quærens scilicet interpretationem : « Quid sunt haec ? » hoc est, Quid significant haec ? In visione enim opus est interprete, eo quod in ænigmatibus et figuris proponitur. I ad Corinth. xiv, 5 : Major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis : nisi forte interpretetur, ut Ecclesia ædificationem accipiat. « Et dixit ad me, » interpretando scilicet visa : « Haec sunt cornua, » id est, potestates significatæ per cornua, « quæ ventilaverunt Judam, » hoc est, duas tribus, « et Israel, » hoc est, decem tribus, « et Jerusalem, » hoc est regnum. Per quæ significantur clerus, et populus, et religiosi. Ventilare autem est in omnem ventum ad vana dispergere. Dan. viii, 8 : Orta sunt quatuor cornua subter cornu magnum per quatuor ventos cœli.
Et subdit de confractione cornuum :
« Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, » destructores malorum, et constructores bonorum. Judæi dicunt primum fabrum esse Cyrum, qui destruxit Chaldæum et liberavit Judæos. Secundus est Esther et Mardochæus, qui destruxit quod fabricaverat Medus. Tertius, Judas Machabæus cum fratribus suis, qui destruxit quod fabricaverat Graecus. Quartus, Helius Adrianus, qui templum reædificavit, quod destruxerat Romanus, Titus scilicet et Vespasianus. Nos autem dicimus, quod isti quatuor fabri sunt amor Dei, timor Dei, dolor peccati, et gaudium internum. Amor Dei conterit
<--- Page Split --->
amorem mundi, timor Dei timorem humanum, dolor peccati tristitiam saeculi, internum gaudium vanum gaudium.
« Et dixi, » quaerens scilicet illuminationem : « Quid isti, » scilicet fabri, « veniunt facere ? et intelligitur, quod malleos habebant in manibus extensos ad percutiendum. Jerem. xxii, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus : et quasi malleus conterens petram ? Proverb. xix, 29 : Mallei percutientes parati sunt stultorum corporibus.
« Qui ait dicens, » hoc est, me illuminans. « Hæc sunt cornua, » scilicet primæ visionis, « quæ ventilaverunt, » hoc est, disperserunt « Judam, » hoc est, duas tribus, vel clerum, vel Ecclesiam, « per singulos viros. » Non enim sufficit in communi vexare Sanctos, nisi ad singulos derivetur vexatio. « Et nemo eorum levavit, » id est, levare potuit « caput suum, » pondere scilicet tribu-
lationum depressus. Psal. xxxvn, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Thren. 1, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convoluta sunt, et imposita collo meo. « Et venerunt isti, » fabri scilicet, « deterrere ea, » cornua scilicet. Isa. liv, 16 et 17 : Ecce ego creavi fabrum sufflamten in igne prunas, et proferentem vas in opus suum : et ego creavi interfectorem ad disperendum. Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur : et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. « Ut dejiciant cornua Gentium, » gentiliter scilicet viventium. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam. « Quæ levaverunt cornu, » sua scilicet potestatis, « super terram Juda, » Sanctorum scilicet, « ut dispergerent eam. » Psal. lxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum : nolite loqui adverus Deum iniquitatem. Poeta :
Hoc discas verbum : frangit Deus omne su- [perbum.
CAPUT II.
Apparet vir mensuraturus Jesuralem, quæ post captivitatem solutam vehementer replenda est habitatoribus : cui Deus pro muro erit : et afflictis Chaldæis ac cæteris qui filios Israel affixerunt, multæ gentes una cum Sion lætæ venient ad serviendum Domino, quas ipse suscipiet in populum.
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
Et dixi : Quo tu vadis? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
Et ecce angelus quiloquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus.
Et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
O, o fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in qua-
<--- Page Split --->
tuor ventos cœli dispersi vos, dicit Dominus.
O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
Quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Lauda, et lætare, filia Sion quia
ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
IN CAPUT II ZACHARLÆ
ENARATIO.
« Et levavi oculos meos. » Hic ostenditur civitatis futurae recædificatio, et habet tres partes, scilicet ædificationis ostensionem, civium revocationem, ibi, y, 6 : « O, o, » et habitantium exsultationem, et gratiarum actionem, ibi, y. 19 : « Lauda, et lætare. »
In prima duo sunt, visio scilicet, et explanatio.
« Et levavi oculos meos, et vidi.» Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. II Paral. xx, 12 : Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. « Et ecce vir, » Angelus scilicet principalis inter tres in specie viri, qui Christum significat, « et in manu ejus funiculus mensorum, » sive mensurantium. Mensura primum formale est ad quod refertur totum ædificium, et significat charitatem ex tribus complexam, scilicet, ut
diligamus ex toto corde dulciter, ex tota mente sapienter, et ex omnibus viribus fortiter 1. Eccle. iv,12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Ezech. xi, 3 : Ecce vir, cujus species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus.
« Et dixi,» supple, quaerens illuminationem : « Quo tu vadis ? » hoc est, ad quem finem ? Joan. iii, 8 : Nescis unde veniat, aut quo vadat. « Et dixit ad me, » per illuminationem internam : « Ut metiar Jerusalem,» in locum scilicet sancificationis, « et videam, » in possessionem habitationis : quod litteraliter describitur, Ezech. xlv et xlvi per totum. Spiritualiter autem, Apocal. xxi per totum. « Quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus, » ab Oriente in Occidentem : sic enim etiam apud physicos latitudo et longitudo describitur civitatum. Spiritualiter autem latitudo est extensio charitatis usque ad inimicum. Psal. cxvii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Longitudo, perseverantia usque in finem. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
<--- Page Split --->
3
Et subdit de interpretation :
« Et ecce Angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, » supple, apparuit, et erat Angelus ministrans in illuminatione Prophetae. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, qui preparabit viam ante faciem meam. « Et Angelus alius, » tertius scilicet, « egrediebatur, » ab intimis scilicet contemplationis ad ministerium, « in occursum ejus, » hoc est, mei Angeli, qui me illuminabat, quem dicit Hieronymus fuisse Gabrielem. Et ita fuerunt tres Angeli : Michael scilicet qui habebat funiculum et omnia disposuit, et Angelus prophete qui prophetam illuminavit, et Gabriel in medio discurrens a Michaele illuminationes accipiens, et ad Angelum prophetae deferens. Dionysius in caelesti hierarchia : « Lex divinitatis est per prima « media, et per media ultima reducere. » Simile, Daniel. VIII, 15 et 16 : Ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istum visionem.
4
» Et dixit ad eum, » scilicet Michael ad Gabrielem : « Curre, » hoc est, festina. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. « Loquere ad puerum istum, dicens. » Puerum vocat prophetam, quia omnis sensus humanus puerilis est respectu cognitionis Angelorum. I ad Corinth. XIII, 11 : Loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Jorem. 1, 6 : A, a, a, Domine Deus : ecce nescio loqui, quia puer ego sum. « Absque muro habitabitur Jerusalem. » Psal. LXXXVI, 7 : Sicut latentium omnium habitatio est in te. « Prae multitudine hominum, et jumentorum. » Jerem. XXII, 27 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum, et semine junctorum. « In medio ejus. » Sensus est : Tanta erit multitudo homi-
num et jumentorum in medio civitatis, quod Judæi in aurea Jerusalem exspectant futurum, adeo ut splendor auri stercoribus jumentorum inquinetur. Nos Eomult. muli, autem dicimus factum esse in Ecclesia, in qua sunt homines, viri scilicet litterati et sapientes : et jumenta, simplices scilicet et idiotæ fideles. Psal. XXXV, 7 et 8 : Homines, et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
« Et ego ero eis, ait Dominus Deus, 3 murus, » hoc est, defensio. Isaïe, XXVI, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion: salvator ponetur in ea murus et antemurale. Isa. XLIX, 14 : Muri tui eorum oculis meis semper. « Ignis in circuitu » ejus, supple, ero consumens adversarios. Psal. XXVI, 3 : Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ad Hebr. x, 27 : Terribilis autem quadam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Deuter. IV, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. « Et in gloria ero in medio ejus, » scilicet, civitatis. Psal. LXXXVI, 4 : Gloriosa dicta sunt [de te, civitas Dei. Ezech. XLVIII, 35 : Nomen civitatis ex ille die: Dominus ibidem. Gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate.
« O, o. » Posita mensura civitatis, 1 bonit revocationem habitatorum, et dicit duo : revocationem, et ad reditum alliciens. Revocationem ponit duplicem : in communi scilicet, et in speciali.
« O, o. » Bis dicit o, propter oppressionem servitutis, spoliationem hostis, crudelitatem interficientis, et temporaliter et spiritualiter. Apocal. VII, 13 : Væ, væ, væ habitantibus in terra! « Fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, » 2 litteraliter et spiritualiter. Terra enim Terra A. 1. aquilonis nebulosa est et frigida propter
<--- Page Split --->
caliginem erroris contra fidem, et frigiditatem iniquitatis contra charitatem. Jerem. I, 14: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ. Eccli. xliii, 22: Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Unde diabolus sedet in lateribus Aquilonis. Isa. xiv, 13: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et ideo (ut dicit Dionysius in ecclesiastica hierarchia) « abrenuntiationes fiunt in baplum « tismo, et Evangelium legitur contra « Aquilonem, ut renuntiatur obscuræ et « frigidæ malitiae.» « Quoniam in quatuor ventos cœli dispersi vos, dicit Dominus,» hoc est, ad quatuor plagas mundi, a quibus nunc volo congregare. Isa. xliii, 5 et 6: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da: et Austro: Noli prohibere. Isti quatuor venti, quatuor passiones sunt, spes vana, timor inutilis, gaudium mundi, tristitia sæculi. Daniel. vii, 2: Quatuor venti cœli pugnabant in mari magno.
bant ei. « Post gloriam, » quam scilicet facturus est vobis in terra vestra. Isa. xlxi, 3: Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. « Misit me ad gentes quae spoliaverunt vos, » ut scilicet illis prædicam pœnas quas passuri sunt. Abdiae, y. 1: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. Quod non legitur factum in synagoga, sed in Ecclesia, quæ postquam glorificata est per Christum, Apostoli ad Gentes missi sunt 2.
Et quare ad gentes miserit, subdit : « Qui enim tetigerit vos. » Hieronymus: « Tactus pro vexatione accipitur : » « tanget pupillam oculi mei. Hieronymus: « Qui ergo Sanctos Dei tangit, « sic est quasi vexare cupiat pupillam « oculi Dei, ut illum privet clara luce, « de qua in Evangelio : Vos estis lux « mundi2. » Psal. civ, 15: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Sapient. iii, 1: Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
Et subdit de revocatione in speciali : « O Sion,» tribus scilicet regalis, vel fidelis anima, « surge 1, » sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. « Quæ habitas apud filiam Babylonis, » litteraliter et spiritualiter. Filia enim lasciviam, Babylon confusionem significat. Isaiae, Iu, 2 : Consurge, sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Jerem. II, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
Et subdit de allectivo ad veniendum : « Quia hæc dicit Dominus exercituum, » cui scilicet militat omne quod est. Daniel-vn, 10 : Millia millium ministra-
« Quia ecce ego levo manum meam super eos, » Gentes scilicet, ut eos vel gladio materiali, vel gladio verbi interficiam. Eccli. xxxvi, 3 : Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. « Et erunt prædæ, » hoc est, ad prædandum « his qui serviebant sibi, » litteraliter et spiritualiter : salutari enim præda tracti sunt ad Ecclesiam. Isa. xi, 14: Volabunt in humeros Philistium, per mare simul prædabuntur filios Orientis. Isaie, ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. « Et cognoscetis, » sic, supple, per beneficia, « quia Dominus exercituum misit me » Matth. xxi, 37 : Novissime ad eos misit filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
<--- Page Split --->
10
Et subdit de gratiarum actione :
« Lauda, et lætare, filia Sion.» Lauda virtutem, et lætare in bonis. Isaïæ, xxxv, 2 : Exsultabit lætabunda et laudans. « Quia ecce ego venio, » omnis boni fons et thesaurus. Aggæi, ii, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Tobiæ, xii, 3 : Bonis omnibus per ipsum repleti sumus. I Regum, iv. 7 : Venit Deus in castra. « Et habitabo in medio tui, ait Dominus, » ut scilicet omnibus sim communis. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
« Et possidebit Dominus Judam, » redemptum scilicet a diis alienis. Isaïæ, xlix, 25 : Captivitas a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. « Partem suam, » hoc est, in sortem, a massa scilicet perditionis separatum. Deuter. xxxv, 9 : Pars Domini populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus. « In terra sanctificata. » supple, possidebit. Et alludit ei quod habetur, Ezechiel. xcv et xlvi, ubi terra dividitur in portiones sanctificatas. « Et eliget adhuc Jerusalem, » hoc est, ad Jerusalem pertinentes. Psal. cxxxii, 14 : Ilic habitabo, quoniam e'egì eam. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
« Et applicabuntur gentes multæ, » ad fidem scilicet, et cultum veri Dei. Isaïæ, lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam. « Ad Dominum in die illa, » quando scilicet lucebit clara veritas. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus. « Et erunt mihi in populum, » subjectum scilicet et servientem. Deuter. iii, 6 : Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Psal. xvii, 45 : Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi. « Et habitabo in medio tui, » vel in templo, vel in corde. Psal. cxxxii, 13 : Elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. « Et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. » Jeremiæ, xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.
Sequitur vox prophetæ, ut cuncta Creatori obediant :
« Sileat omnis caro a facie Domini. » Carnem vocat homines propter infirmitatis defectibilitatem. Septuaginta habent, « timeat. » I Regum, ii, 9 : Impii in tenebris conticescent. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o Rex Gentium? tuum est decus : inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. « Quia consurrexit, » in potentia scilicet miraculorum, et ostensione virtutis. Matth. viii, 26 : Surgens Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. « De habitaculo sancto suo, » vel de templo, vel (quod verius est) de Christo homine. Amos, 1, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
Jesus sacerdos exutus sordidis, induitur mutatoriis, qui judicaturus est domum Domini, si in viis ipsius ambulet : adducet Dominus servum suum orientem : et de lapide agit super quem septem oculi sunt.
Et ostendit mihi Dominus Jesum, sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?
Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
Hæc dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
Audi, Jesu, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : Ecce enim ego adducam servum meum orientem 1.
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.
IN CAPUT III ZACHARLE
ENARRATIO.
« Et ostendit mihi Dominus. » Hic agitur de restitutione sacerdotii et dig-
nitatis, et habet tres partes, scilicet statum indignitatis, signum restitutae diggnitatis, ibi, y. 4: « Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se : » et modum conversationis adeptae dignitatis, ibi, y. 6: « Et contestabatur Angelus Domini. »
<--- Page Split --->
In prima ponitur Sacerdotis ostensio, resistentis et impedientis ablatio, et humiliationis pristina descriptio.
« Et ostendit mihi Dominus, » in visione scilicet. Psal. lxxxviii, 20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis. « Jesum, sacerdotum magnum. » Eccli. 1, 4 : Sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Ad Hebr. viii, 1 : Talem habemus pontificem, qui consedit in deztera sedis magnitudinis in caelis. « Stantem coram Angelo Domini, » orantem pro reditu populi. II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. Et propter hoc figura est Domini nostri Jesu Christi: ille enim proprium sanguinem offerens, oravit pro nobis. Ad Hebr. v, 9 : Filius Dei... factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Dicitur autem stare coram Angelo, quia et Angelus in persona Domini apparens, pro reditu populi laborabat: vel forte ut Angelum adjutorem haberet et intercessorem. Psal. cii, 20 : Benedicte Domino, omnes Angeli ejus.
Et subdit de ablatione impedimenti : « Et Satan » hoc est, adversarius diaboslus, « stabat. » Stare pertinaciam malitiae significat. « A dextris ejus, » ut scilicet bonis ejus quae per dexteram significantur, adversaretur, « ut adversaretur ei, » hoc est, precibus ejus. I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, supple, tantum : sed adversus drinipes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris
t u i s : adteautemnonappropinquabit . « EtdixitDominusadSatan , » hocest : AngelusinpersonaDomini . M a r c . x v i , 1 7 : Innominemeodemoniaeji - cient . « IncrepetDominusinte , Satan ! » hocest , increpatioDomininocendiaufe - rattibipotestatem . IncrepatioenimDo - m i n i , restrictiopotestatisdiaboliest . P s a l . l x v n , 3 1 : Increpaferasarundinis . « EtincrepetDominusinte , » idest , restringatmalitiamtuaevoluntatis . D e u - t e r . xxxii , 2 7 : Ejicietafacietuaini - micum , dicetque : Conterere . A d R o - m a n . x v i , 2 0 : DeuspacisconteratSata - namsubpedibusvestrisvelociter . « QuielegitJerusalem , » spiritualemplusquamlitteralem . P s a l . cxxxi , 1 3 : Q u o - niamelegitDominusSion : elegiteaminhabitationemsibi .
Et subdit de statu pristinae humiliationis, et dicit duo : scilicet pristinae humiliationis utilitatem, et humiliationis significationem.
« Numquid non iste torris est ? » Torris est titio in quo pars consumpta est per ignem, et pars remansit. « Erutusdeigne, » captivitatis scilicet, et tribulationis. Et vult dicere quod jam purgatus sit, eo quod cremabile peccati per afflictionem captivitatis consumptum sit, reliquum vero reservandum sit ad aedificium spirituale. Sap. iii, 6 : Tamquamauruminfornaceprobavitillos , scilicet justos, etquasiholocaustihostiamaccepitillos . Etibidem , y . 5 : : Etinvenitillosdig - nosse . P s a l . x x v , 2 : Probame , D o - m i n e , ettentame : urerenesmeos , etcormeum . I t e m , cxxxviii , 2 4 : Etvide , siviainiquitatisinmeest 1 .
Et subdit de humiliationis significatione :
« EtJesuseratindutusvestibussordi - d i s . » Hæcvestimentasordidalitteraliter
<--- Page Split --->
significant, quod populus inquinatus erat alienigenis uxoribus, sicut dicitur, II Esdræ, xm, 24 : Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Judaice. Isaie, lxmi, 3 : Omnia indumenta mea inquinavi. Isaie, lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos. Mystice autem significant humillimæ carnis assumptionem, peccatrici carni similem. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinavit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hoc dicitur sordidum, quia pœnalitates in eo fuerunt peccatorum. II ad Corinth. v, 21 : Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Unde etiam cum peccatoribus damnatus est. Isa. lmi, 12 : Cum sceleratis reputatus est. Psal. xvi, 4 : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. « Et stabat ante faciem Angeli, » Jesus scilicet orans et supplicans pro commissis. Joan. xvi, 9 : Pro eis rogo : non pro mundo rogo.
4
« Qui, » scilicet Angelus, « respondit, » adversationi scilicet Satane. Isa. xxxviii, 14 : Domine, vim patior, responde pro me. « Et ait ad eos, » alios scilicet Angelos, « qui stabant coram se, » ministerium scilicet reddentes ad redemptionem populi. Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutis ? « Dicens, » hoc est, de restituenda dignitate præcipiens : « Aufere vestimenta sordida ab eo, » vel scilicet squalorem carceris, vel inquinamenta uxorum alienigenarum, vel in Domino nostro Jesu Christo depositionem mortalitatis. Baruch, v, 1 : Exue te, Jerusalem, stola luctus, et vexationis tuæ. Ad Ephes. iv, 22 : Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. « Et dixit ad eum, » Sacerdotem scilicet : « Ecce abs-
tuli a te iniquitatem tuam, » id est, signum iniquitatis populi tui, « et indui te mutatorii, » diversis scilicet ornamentis. Genes. xli, 14 : Eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata obtulerunt regi. Baruch, v, 1 : Indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ glorie. Psal. xxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.
« Et dixit, » Angelus scilicet in persona Domini : « Ponite cidarim numdam super caput ejus. » Glossa, id est, mitram per quam sacerdotii dignitas designatur, et litteraliter et spiritualiter. Eccli. xlv, 14 : Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata. Baruch, v, 2 : Imponet mitram capiti honoris æterni. Hæc significatio est mitra pontificis, « in circulo signifi- « cans pontificis maturitatem, quæ æter- « nitatis est similitudo (ut dicit Beatus « Bernardus), in auro regalis sacerdotii « auctoritatem, in lapidibus virtutum « radiationem, in cornibus verbum veri- « tatis et virtutis, in opere fortitudinem, « ad ventilandum omne peccatum et om- « nem errorem : in trescis dependentibus « cum fimbriis, populi cum capite colli- « gationem per vinculum gemine chari- « tatis. » « . Et posuerunt cidarim super caput ejus, et induerunt eum vestibus, » albis scilicet, candidationem luminis significantibus. Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Isaie, lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis : et indumento justitie circumdedit me. Apocal. iii, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Et subjungit de dignitatis confirmatione, in tribus, scilicet in custodia legis, in restitutione regni et regis, in securitate pacis.
« Et Angelus Domini » in persona
<--- Page Split --->
scilicet Domini, « stabat, » paratus scilicet juvare. Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
« Et contestabatur Angelus Domini, » id est, per testimonia Patrum sanctorum protestabatur. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me. « Jesum, » Sacerdotem magnum scilicet, « dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, » potens scilicet, sciens, et volens : « Si in viis meis, » hoc est, in mandatis meis, « ambulaveris, » hoc est, profeceris. Isa. n, 3 : Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. « Et custodiam meam custodieris, » templum scilicet, vel præcepta. Joan. xiv, 15 : Si diligitis me, mandata mea serva te. Proverb. iii, 1 : Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat.
« Tu quoque judicabis domum meam, » hoc est, familiam. Glossa : « Tamquam « pontifex. » Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. « Et custodies atria mea. » Atria significant receptacula fidelium in Ecclesia, secundum diversos vivendi modos. Psal. xcv, 9 : Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Item, Psalm. cxxi, 2 : Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem.
Et promittit ministros in partem sollicitudinis assumendos :
« Et dabo tibi ambulantes, » in ministerio tuo scilicet Numer. xi, 17 : Auferam de spiritu tuo, tradamque septuaginta viris, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Hoc impletum est, Lucæ, x et xi, ubi elegit Dominus et alios septuaginta duos Discipulos, et misit eos in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus 1. « De his,
qui hic nunc assistunt. » Per quod innuitur, quod eligendus in Prælatum, et coram Domino assistere debet, et de collegio esse. Act. 1, 21 et 22 : Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Osee, ii, 15 : Dabo ei vinitores ex eodem loco.
Et subdit de restitutione regni : « Audi, Jesu, sacerdos magne.» Per te enim alii debent audire : propter hoc enim pontifex est, quasi medius inter populum et Deum, ut Deum audiat et populo nuntiet Dei voluntatem. Exod. xviii, 19 : Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum. « Tu et amici tui, » subministri scilicet. Joan. xv, 15 : Vos dici amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. « Qui habitant coram te. » Innuit quod familia oculis Prælati sæpe visitanda est. Prov. xxxi, 27 : Consideravit semitas domus suæ. « Quia viri portendentes sunt, » id est, qui magna portendant et promittant in futurum. Ezech. xii, 11 : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis. Isaie, viii, 18 : Ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum. « Ecce enim ego adducam, » coram te scilicet ungendum et sanctificandum, « servum meum Orientem. » Servum dicit ab actu serviendi. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus. Orientem dicit, quia subter eum (ut infra quarto dicitur) omne bonum orietur. Quod Judæi de Zorobabel exponunt : sed quia non legitur, melius exponitur de Christo, de quo Malach. iv, 2 : Orieante faciem suam, etc.
<--- Page Split --->
tur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Isa. 1x, 2 : Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
« Quia ecce lapis. » Eumdem vocat lapidem quem vocavit Orientem pro stabilitate virtutis et constantia mentis. Job, v, 23 : Cum lapidibus regionum erit pactum tuum. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. « Quem dedi coram Jesu, » ut scilicet in doctrina sacerdotis, et præsit et prosit. Sic David fuit unctus a Samuele 1. « Super lapidem unum, » hoc est, unicum ex aliis electum, « septem oculi sunt, » hoc est, septem circumspectiones, sex ad proximum disponendum, et una ad Deum : adspecti enim ad superiores qualiter præessent, ad inferiores qualiter subessent, a dextris qualiter boni proficerent, a sinistris qualiter mali corrigerentur, ante quid in futurum provideretur, retro quid ex præterito memoria commendaretur. Septimo ad Deum adspexit, qualiter per orationem continuo populo placaretur. Iste sunt septem lucernæ in candelabro tabernaculi 2 : Et septem spiritus, qui in conspectu throni Dei sunt 3.
Et subdit de ornatu algamatis in lapide :
« Ecce ego cælabo, » hoc est, sculpam « sculpturam ejus, » scilicet lapi-
dis, « ait Dominus exercituum, » ut scilicet figura potestatis et virtutis meæ in ipso appareat. Isa. LIV, 12 : Ponam portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. « Et auferam iniquitatem terræ illius, » possessive, id 'est, suæ. Et loquitur de lapide per modum politionis : politione enim lapidis scabrositas aufertur, et splendor acquiritur.
« In die una : » quæ dies redemptionis nostræ fuit. Apoc. 1, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Michææ, vii, 18 : Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?
Et subdit de securitate pacis :
« In die illa, » lucente scilicet clara gratia, " « dicit Dominus exercituum. » Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Domnus. « Vocabit, » hoc est, advocabit, « vir amicum suum, » charitate scilicet conjunctum, « subter vitem, » id est, ad communicationem æternorum gaudiorum. Isaie, v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est: et vir Juda germen ejus delectabile. Cant. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. « Et subter ficum, » hoc est, ad communicationem dulcedinis in fructu virtutis. Joan. 1, 48 : Cum esses sub ficu, vidi te.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
De candelabro aureo cum duabus olivis, lapide primario et stanneo, ac septem oculis Domini, et horum interpretatio : quodque templum a Zorobabel fundatum, ab ipso consummabitur.
Et revcrsus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum qui suscitatur de somno suo.
Et dixit ad me : Quid tu vides? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus.
Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi?
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi : Non, domine mi.
Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum : et educet
lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratia ejus. 8. Et factum est verbum Domini ad
me, dicens : 9. Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Domi-
nus exercituum misit me ad vos.
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro:
Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi : Non, domine mi.
Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
<--- Page Split --->
IN CAPUT IV ZACHARIAE
ENARRATIO.
« Et reversus est Angelus. » Hic agitur de templi restitutione, et hoc per candelabrum quod et major decor erat templi, et non nisi templo jam perfecto in templum inferebatur. Et habet duas partes. In prima ponitur visio. In secunda explanatio, ibi, 4 : « Et respondi, et aio ad Angelum. »
In prima duo sunt : excitatio scilicet videntis ad videndum, et ostensio visionis.
« Et reversus est Angelus, qui loquebatur in me, » non de loco ad locum, sed de ostensione unius visionis ad ostensionem alterius. Eccle. 1, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. « Et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo. » Quasi dicit, quia non erat verus somnus, sed « haec est fragili- « tas conditionis humanae (ut dicit Gre- « gorius) quod ostensa divina luce in « seipsam repercutitur, et quasi consopi- « ta cadit. » Sic discipuli ceciderunt in monte 1. Daniel. x, 16 : Domine mi, in visione tua soluta sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Suscitare autem est ad exteriora videnda excitare. Unde Glossa, « de somno suae « quietis scilicet, vel ignorantiae. » Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Item, alia Glossa : « Qui dor- « mit illo somno, de quo dicitur, Joan. « xt, 12 : Si dormit, salvus erit : potest « cantare cum sponsa, Cant. v, 2 : « Ego dormio, et cor meum vigilat. »
« Et dixit ad me, » supple, jam excitatum. Daniel. x, 19: Loquere, domine mi, quia confortasti me. « Quid tu vides ? » Ostensio visionis tangitur hic, et fuit visio imaginaria sive spiritualis. Dicit Spiritus visi est animae est animae mente infer. or.
« Et dixi, » Angelo scilicet respondens : « Vidi, » hoc est, imaginaria visione percepi, quod ostendis. Job, xui, 1 : Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. « Et ecce candelabrum aureum totum. » Duo continet visio : ostensionem candelabri, et ostensionem olivarum. Candelabrum autem describit in materia, in usu, in numero lucernarum, et numero infusoriorum. « Ecce candelabrum aureum totum. » Exod. xxv, 31 : Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. Et subdit usum : « Et lampas ejus, » flamma scilicet luminis. Et propter similitudinem facturae, licet septem lampades essent, in singulari tamen dixit, lampas. « Super caput ipsius, » candelabri scilicet. Cant. viii, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Et subdit de numero : « Et septem lucernae ejus, » candelabri scilicet, « super illud. » Stabat enim una super hastile medium, et sex super tres calamos inde ad aequalitatem hastilis in summitatem porrectos : sicut dicitur, Exod. xxv, 31 et seq. « Et septem infusoria, » quae erant vasa aurea in candelabro juxta lucernas pendentia, in quibus oleum purissimum reservabatur, et lampadibus infundebatur. Et hoc est quod sequitur : « Lucernis quae erant super caput ejus, » candelabri scilicet adhibita.
Hieronymus dicit, quod Hebraeus dicit, quod per candelabrum significatur lex, vel sacra Scriptura : per lampadem
<--- Page Split --->
vel Christus, vel intellectus spiritualis. Lucæ, xi, 33 : Nemo lucernam accendit, et in abscondita ponit, neque sub modio : sed super candelabrum. Apocal. i, 13 : Et in medio candelabrorum aureorum, etc. Per septem lucernas, septem dona sancti Spiritus, vel septem circumspectiones Prælatorum, de quibus in antecedenti capitulo dictum est. Isaie, lxii, 7 : Donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus velut lampas accendatur. Per septem infusoria, septem genera significantur virtutum, quibus et lumen veritatis et ardor charitatis nutritur, de quarum tribus dicitur, I ad Corinth. xm, 13 : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hæc. De quatuor aliis, Sap. vn, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita. Sobrietatem vocat temperantiam, et virtutem fortitudinem.
duo testamenta, fructum pietatis ministrantia. Osee, xiv, 7 : Erit quasi oliva gloria ejus. Vel duos principes, Petrum et Paulum. Paulus enim in præputio, et Petrus in circumcisione Ecclesiam plantaverunt. Psal. li, 10 : Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Vel Eliam et Enoch in fine mundi, humorem pietatis ministrantes. Apoc. xi, 4 : Hi sunt duæ olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. Vel Christum secundum divinam et humanam naturam. Jerem. xi, 16 : Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
« Super illud, » candelabrum scilicet : videbantur enim rami olivarum expandi super candelabrum et super lucernas, ut ex ramis exprimeretur oleum in infusoria, et ex illis in lucernas funderetur. « Una a dextris lampadis, » ad spiritualia scilicet illuminans, « et alia a sinistris ejus, » lampadis scilicet, illuminans qualiter disponenda sint temporalia, ut scilicet omnis via lucida sit, et impleatur illud Joan. 1, 9 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et illud Christi, Joan. vn, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris.
« Et duæ olivæ. » Subdit hic de ostensione olivarum, quarum fructu veritas (quæ secundum pietatem est) nutritur : non enim incongrue candelabrum ad Doctorem vel Prælatum refertur. De Prælatis enim dicitur, Luc. xii, 35 : Lucernæ ardentes in manibus vestris : et tunc septem infusoria septem sunt sacre Scripturæ studia, litterale scilicet ad veritatem, allegoricum ad fidem, tropologicum ad mores, anagogicum ad spem quæ est de æternis, disputativum ad exteriores convincendos. Ad Tit. 1, 9 : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Sextum est studium exhortationis ad bonos ut proficiant. Septimum, studium increpationis ad duros et obstinatos ne noceant. II ad Timothy. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
Duæ autem olivæ secundum Hebræos, Jesum, sacerdotem magnum, et Zorobabel significant. Secundum nos autem,
« Et respondi. » De ostensis petit hic illuminationem et expositionem, et bis exponit, semiplene scilicet, et plenc, ibi, « Et factum est verbum Domini. » « Et respondi, » potius scilicet visioni quam loquenti, « et aio ad Angelum, qui loquebatur in me, dicens, » per desiderium scilicet illuminationis : « Quid sunt hæc, » hoc est, quid significant hæc, « domine mi? » Dominum vocat Angelum, quia in persona Dei illumí- nantis apparuit.
« Et respondit Angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me : » quod in occulto contemplationis fieri consuevit.
<--- Page Split --->
Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susrri ejus. « Numquid nesci? » Ista explanatio increpationem habet, et impedimenti ablationem. « Numquid nescis quid sunt haec? » Increpat, quia ex collocatione praecedentis visionis, et istius, intellectum scire poterat : et quia istam collationem non fecit, increpat, ut eum excitet ad attentionem. « Et dixi : Non, domine mi. » Reverenter loquitur, ut inclinet ad illuminandum.
« Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini, » quod scilicet in hac visione ostendit tibi, « ad Zorobabel, » supple, directum, « dicens, » supple, istud quod sequitur : « Non in exercitu, nec in robore, » supple, implebit quod dixit, nec in multitudine, nec in robore bellatorum, nec propria virtute. Judic. vi, 2 : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manu ejus : ne glorietur contra me Israel, et dicat : Meis viribus liberatus sum. I ad Corinth. 1, 28 et 29 : Ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret : ut non glorietur caro in conspectu ejus. « Sed in spiritu meo, » supple, fiet reductio populi et a Chaldæis et a diabolo, « dicit Dominus exercituum. » Spiritus enim vector virtutis est, et ad conterendas potestates contrarias, et ad facienda miracula, et ad cordium conversionem. II Machab. ii, 24 : Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
« In planum. » Glossa : « Prostratus « eris ab alto, ut ab omnibus scilicet « plane conculceris. » Jerem. 11, 25 : Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis. Matth. xxi, 21 : Si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet. Illo autem humiliato, ostendit quid fiet de Zorobabel qui Christum significat : « Et educet lapidem primarium, » hoc est, de humilitate ad publicum : lapidem propter stabilitatem, primarium quia in fundamento locatum, sicut lapis primarius in ædificio sacro ponitur. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. « Et exæquabit gratiam gratia ejus, » ut scilicet sicut patres liberavit, ita faciat filiis : et per Christum etiam multo majorem gratiam fecit. Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Et subdit de pleniori expositione:
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens, » per singula scilicet explanans :
« Manus Zorobabel, » hoc est, labores et opera, « fundaverunt domum istam, » hoc est, fundare coeperunt. I ad Corinth. 11, 10 : Ut sapiens architectus fundamentum posui. « Et manus ejus perficient eam, » ut scilicet nihil desit in ulla gratia. Deuter. xxxn, 4 : Dei perfecta sunt opera. III Reg. vi, 38 : Perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis. « Et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos, » quando scilicet meum complebitur vaticinium. Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur.
Et subdit de ablatione impedimenti: « Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? » supple, es. Montem magnum regnum Chaldaicum vocat, vel diabolum propter superbiam. Et est sensus, quod magnitudo sæcularis contra spiritum Domini nihil est. Et hoc est quod sequitur :
<--- Page Split --->
10 Opus Dei timore tyranno, um non d-serendum.
Bene dico quod perficient : « Quis enim despexit dies parvos? » hoc est, quantus et quam mirabilis est, qui principium sæcularium dies parvos despicit, in quibus superbire possunt, ut nihil penitus propter illorum timorem dimittat de operibus Dei. I Machab. n, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis : quia gloria ejus stercus, et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur. Isaac, LI, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali? Psal. xxxvi, 35 et 36 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat.
« Et lætabuntur, » supple, subjecti Zorobabel, vel Christo. Isa. ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe. « Et videbunt, » Prælatum suum scilicet, « lapidem stanneum : » lapidem propter firmitatem, stanneum propter stanni proprietatem. « Stannum enim « (ut dicit Hieronymus) metalla conser- « vat ne adurantur, et vult dicere quod « erit conservatio populi ne consumatur « ab inimicis : quod non legitur factum « esse per Zorobabel, sed de Christo si- « gnificatum per Zorobabel. » Et hoc est quod sequitur : « In manu Zorobabel. » De Christo enim dicitur, quod lapis est, I ad Corinth. x, 4 : Petra autem erat Christus. Christus etiam conservat suos ab incendio consumptionis diaboli. Propter hoc enim elegit consumi in Passione, ne sui consumerentur apud inferos. Joan. xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.
Et quia supra dictum est tertio, quod super lapidem septem oculi sunt, subdit, expositionem oculorum repetens : « Septem isti oculi sunt Domini, » supple, qui super lapidem sunt, « qui discurrunt in universam terram, » undique scilicet circumspicientes. Eccli. xx, 14 : Oculi illius septem plices sunt. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Et de istis satis supra dictum est.
« Et respondi, » hoc scilicet mihi ostendenti, « et dixi ad eum, » Angelum scilicet mihi loquentem : « Quid sunt duæ olivæ istæ, » hoc est, quid significant, « ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ? »
Et quia Angelus ad hoc nihil respondit, repetit quæstionem, subdens :
« Et respondi secundo. » Matth. vii, 7 : Pulsate, et aperietur vobis. Et dat exemplum, quod si primo non exaudimur, iterum pulsandum est : « Et dixi ad eum, » Angelum scilicet : « Quid sunt duæ spicæ olivarum ? » Spicas vocat propter fertilitatem olei et erectionem, « quæ sunt juxta duo rostra aurea, » candelabri scilicet. Et rostra vocat forte propter similitudinem : quia ad similitudinem rostromur extrema candelabri facta sunt, quasi hiantia ad olei susceptionem : « in quibus, » scilicet rostris, « sunt suffusoria ex auro. » De omnibus his in ante habitis dictum est.
« Et ait ad me, dicens, » Angelus scilicet : « Numquid nescis quid sunt hæc? » Quasi dicat : Ex ipsa similitudine visionis posses intelligere, si non obstaret quod dicitur, Sap. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. « Et dixi : Non, domine mi. » Dicit enim Philosophus, quod « non intelligenti non est pigritandum « dicere : Non intelligo. »
« Et dixit, » benignus ad illuminationem : « Isti sunt duo filii olei, » hoc est, pinguedinis æternæ et pietatis. Eccli. xliv, 10 : Illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. Et hoc dicit propter exemplum virtutis. Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona.
<--- Page Split --->
« Qui, » scilicet per contemplationem versæ terræ, » hoc est, Deo¹. Esther, continuam, « assistant Dominatori unixui, 11 : Dominus omnium es.
CAPUT V.
Volumen volans, quo iniqui judicabuntur : mulier in amphora sedens cum massa plumbi, designat impietatem : et duæ mulieres alatæ levant illam in aera.
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
Et dixit ad me : Quid tu vides? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Et dixi : Quidnam est? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum.
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram?
Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
<--- Page Split --->
IN CAPUT V ZACHARLÆ
ENARRATIO.
« Et conversus sum. » In hoc capitulo secundum supra dictam divisionem rememorialo fit peccatorum, et dividitur in tres partes, secundum tres visiones quae hic inducuntur. In prima describitur condemnatio peccati : in secunda, peccati oppressio per poenam, ibi, §. 5 : « Et egressus est Angelus. » In tertia, dissipatio peccatorum per captivitatem, ibi, §. 9 : Et levavi oculos meos, et vidi.
In prima tria sunt, scilicet visionis ostensio, et ejusdem explanatio, et tertio per effectum impletio.
« Et conversus sum, » a visione scilicet laeta ostendente, ad visionem tristia monstrantem. Vel conversus sum intra memetipsum : intus enim per imaginariam visionem vidit. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo. « Et levavi oculos meos, » intellectuales scilicet ad alta contuenda : terram enim ads piciendo nihil videtur divinorum. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. « Et vidi » hoc est, intus intellexi. Luce, x, 23 : Beati oculi, qui vident, etc. « Et ecce volumen volans, » hoc est, cito veniens. Hoc volumen significat Scripturam, vel sapientiae divinae dispositionem, determinantem poenas singulis peccatis, pro quantitate et qualitate meritorum. Daniel. vii, 10 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Apocal. xx, 12 : Judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris. Volatus autem velocitatem significat sententiae. Jacob. v, 9 : Ecce judex ante januam assistit. Isa. v, 26 : Ecce festinus velociter veniet.
« Et dixit ad me, » supple, missus Angelus ad me illuminandum : « Quid tu vides ? » hoc est, Quid significat quod vides ? Et est excitatio ad inquirendum, et hoc significat benignitatem et largitatem illuminantis. Sap. vi, 17 : Dignos se sapientia circuit quaerens. « Et dixi, » hoc quod accepi in illuminatorem referens, ut plus scilicet acciperem. Eccle. I, 7 : Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. « Ego video volumen volans. » Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Et quid profecerit, addit : « Longitudo ejus viginti cubitorum, » quia poena mensurantur longitudine diuturnitatis, « et latitudo ejus decem cubitorum. » Culpa enim mensurantur transgressione decalogi. In duplum enim mensurantur poena quam culpa : poena enim duplum est culpae.
Si quaeritur: Quare latitudo mensuratur in decem, et longitudo in viginti, Dicendum, quod plenitudo legis est dilectio 1. Charitas autem implens decalogum in latitudine se extendit a Deo scilicet in se, et a se in proximum, et a proximo in inimicum : et ideo etiam numerus transgressionum ex defectu talis charitatis proveniens latitudinem voluminis mensurat. Longitudo autem refertur ad pcanas durantes in futurum, quae duratio longitudo est : et cum quodlibet peccatum puniatur defectu boni et afflictione mali, per viginti mensuratur longitudo. Iste est liber quo cibatus est Ezechiel, ii, 9, in quo scripta erant lamentationes, et carmen, et va, lamentationes pro cul-
<--- Page Split --->
pis, væ pro pænis, carmen de laude Sanctorum pro justitia quæ per pænas vel vindicat vel purgat culpas. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindiclam.
« Et dixit ad me, » Angelus scilicet : « Hæc est maledictio, » id est, sententia maledictionis est hic scripta, « quæ egreditur, » de intimo scilicet Dei judicio, et de occulto ad publicum, « super faciem omnis terræ, » hoc est, omnium terrenorum, per metonymiam. Psal. lxxxii, 8 : Surge, Deus, judica terram. Isaie, ii, 21 : Ingredietur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Et qualiter hoc fiat, subdit : « Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur. » « Fur dicitur (ut dicit Labeo) « qui in furno, hoc est, in nigro accipit « et contrectat rem alienam, » et ideo dicitur fur omnis homo qui in occulto turpe agit : quia per hoc et se et proximum Deo subducit. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. « Et omnis jurans » id est, pejerans « ex hoc » supple, quo ibi scriptum est, « similiter judicabitur,» hoc est, condemnabitur a Deo scilicet et a Sanctis. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum.
Os quod mentitur, occidit animam. Deuter. xix, 16 : Si stetit testis mendax contra hominem... Et post pauca, §. 21 : Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. « Et commorabitur in medio domus ejus, » non recedens scilicet, « et consumet eam, » domum scilicet cum illo, « et ligna ejus, et lapides ejus, » domus scilicet. Ligna significant cremabilia leviora, lapides graviora quæ diu tenent ignem. Job, xvii, 13 et 14 : Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
« Et egressus est. » Secunda pars in qua agitur de iniquitatis condemnatione et repressione per sententiam, et hoc sub visione et metaphora. Et propter hoc hahet tres partes, scilicet visionis ostensionem, visionis explanationem incompletam, et explanationem completam.
« Et egressus est Angelus, » ad aliam scilicet visionem ostendendam, quæ sententiam præmissam ad effectum condemnationis perduceret, « qui loquebatur in me, » officium scil. cet illuminationis in me exercens, « et dixit ad me, » ad illuminationem scilicet me excitans : « Leva oculos tuos, » ut ea quæ super rationem sunt, videas, « et vide, » per intellectum significationis, « quid est hoc? » scilicet, per significationem, « quod egreditur, » de intima Dei scilicet dispositione. Habacue, iii, 1 : Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Septuaginta addunt : « Consideravi opera tua, et expavi. »
Et qualiter sententia effectui mancipetur, subdit :
« Educam illud, dicit Dominus exercilium. » Isa. xvi, 3 : Sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. « Et veniet, » per effectum scilicet, « ad domum furis, » hoc est, ad possessionem et familiam, « et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter. » Exod. xx, 7 : Non habibit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Dei sui frustra. Sap. i, 11 :
« Et dixi, » petens scilicet illuminationem : « Quidam est ? » id est, Quid significat ? « Et ait, » illuminando me. « Hæc est amphora egrediens. » Alia translatio, « mensura. » Et intelligitur capacitas iniquitatis in proportione ad
<--- Page Split --->
pœnam. Dicitur enim amphora ab 8 quod est circum, et <poçew eîç, quod est fero, fers 1. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Et ulterius exponens, addit : « Et dixit, » scilicet ad me : « Hæc est oculus eorum in universa terra. » Quia demonstratio fit ad oculum, ideo per oculum demonstratio significatur. Et sensus est : Hæc est demonstratio iniquitatis eorum qui habitant in universa terra, ut scilicet quantum quisque peccavit, tantum puniatur. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Et intelligendum est, quod hæc mensura amphoræ implenda est quantitate pœnæ. Ad pœnam autem duo exiguntur, scilicet oppressio quæ libertatem peccandi auferat, et libidinis ad peccandum restrictio.
Et hoc subjungit per duas similitudines, oppressionem quidem cum dicit :
« Et ecce talentum plumbi portabatur. » Plumbum oppressionem significat : quia scilicet aggravata est terra iniquitate. Isa. xxiv, 20 : Gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Quod autem dicitur, portabatur, intelligitur quod ab Angelo aliquo, vel per se dispositione divina ferebatur.
De repressione libidinis ad peccandum, subdit :
« Et ecce mulier una, » hoc est, unica quæ inter mulieres hoc habuit quod emollire potest. Significat enim concupiscentiam avaritiae et idololatriae et carnalis concupiscentiae. « Sedens » hoc est, quiescens, « in medio amphoræ, » hoc est, iniquitatis suæ, tamquam pacem habens in peccato. Unde dicit, Apocal. xviii, 7 : Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo.
« Et dixit, » Angelus scilicet me illumiuans : « Hæc est impietas, » in facibus suis scilicet requiescens. Jerem. xlviii, 11 : Requievit in facibus suis. Sicut duæ et decem tribus ante captivitatem in peccatis requiem habebant, et aperte iniquitates exercebant. De quo dicit se zelare David in Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. « Et projecit eam, » Angelus scilicet. Projecit autem per timorem hostis, et captivitatis. « In medio amphoræ, » ut scilicet quæ prius gloriabatur et efferebatur ostentando iniquitatem suam, modo ad infima antrorum et cavernarum timore hostis reprimeretur. Isa. ii, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini. « Et misit massam plumbeam in os ejus, » amphoræ scilicet, ne mulier in sui demonstrationem resurgere posset, hoc est, gravamine iniquitatis suæ obstruxit ei os ne loqui posset. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conticescent. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua.
« Et levavi oculos meos. » Hic tangitur condemnatae iniquitatis in captivitatem deportatio : et dicuntur duo, scilicet visionis ostensio, et ejusdem explanatio. « Et levavi oculos meos, » ut scilicet dispositionem justitiae divinae viderem, quæ non nisi elevatis oculis videri potest, ut dicit Hieronymus. « Et vidi, » interius scilicet per inspirationem. Ezech. 1, 1 : Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. « Et ecce duæ mulieres, » decem scilicet tribus et duas significantes, quæ Ezech. xxiii, 4, dicuntur Oolla et Ooliba, mulieres decem : quia omnibus vitiiscomlita, sicut Ezech. xvi, 2 et seq. dicitur 2, « Egredientes, » hoc est, merito suæ iniquitatis in exilium delatae. Isa. xxii, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. « Et spiritus, » hoc
<--- Page Split --->
est, ventus, « in alis earum, » supple, erat, scilicet ut alis quasi velis ad ventum mutarentur. Ventus enim significat judicium divinum : alae autem idololatriam et rapacitatem, in quas quasi exsufflans judicium divinum, mulieres evexit in captivitatem. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. « Et habebat alas quasi milvi. » Milvus immundum et vile animal et rapax, significat rapacitatem ad proximum in ala una, et aviditatem idololatrandi in ala altera : quas alas extendebant ut proximum opprimenter, et Deum provocarent. Isaie, viii, 8 : Erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae tua, o Emmanuel. Idem significatur, Ezech.xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. « Et levaverunt amphoram, » hoc est, totius iniquitatis capacem populum, « iuter terram et coelum, » ut scilicet coelum quoad praemia Sanctorum non tangeret, et tamem terram quoad perditionem temporalium desereret. Psal. li, 7 : Eveilet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
desiderium scilicet illuminationis Prophetæ, et ipsam illuminationem.
« Et dixi ad Angelum, qui loquebatur in me, » petens illuminari de visis. Psal. ciii, 30 : Emites spiritum tuum, et creabun tur : et renovabis faciem terra. « Quo istae deferunt amphoram ? » Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos.
« Et dixit ad me, » Angelus scilicet : « Ut ædificetur ei domus, » ad longum habitatione, « in terra Sennara, » quod fætor dentium interpretatur. Et vult dicere, quod in terra Chaldæorum fætidis dentibus Chaldæorum masticabitur et conteretur : ut sicut masticaverunt pauperes, ita masticentur ab hostibus. Proverb. xxx, 14 : Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. « Et stabiliatur, » ad moram scilicet septuaginta annorum, « et ponatur, » hoc est, fundetur, « ibi, » hoc est, in Chaldæa vel in inferno, « super basem suam, » hoc est, iniquitatis suæ pœnam quam meruit. Jerem. xxix, 3 et 6 : Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comédite fructum eorum. Accipite uxores, et generate filios et filias in Babylone. Et post pauca subdit causam, §. 10 : Quia eritis ibi septuaginta annis 1.
Et subdit de explanatione, duo dicens,
1 Jerem. xxix, 10 : Cum caperint impleri in
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
Quatuor quadrigæ visæ de medio duorum montium æreorum, quatuor venti sunt, egredientes in terram, de coronis in capite Jesu sacerdotis imponendis : de viro cujus nomen Oriens, qui templum ædificabit Domino, et dominabitur in solio suo.
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium : et montes, montes ærei.
In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
Et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes.
Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc, domine mi?
Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti cœli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ.
In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis : et albi egressi sunt posteos, et varii egressi sunt ad terram austri.
Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram : et perambulaverunt terram.
Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia; et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ, filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.
Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni :
Et loqueris ad eum, dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens : ECCE VIR ORIENS NOMEN EJUS 4 : et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.
Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem, filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini.
Et qui procul sunt venient, et ædificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VI ZACHARLE
ENARRATIO.
« Et conversus sum. » De impietione praemissorum tangitur hic, et dividitur in partes duas. In prima tangitur destruction inimici, in secunda adeptio boni promissi, ibi, y. 9 : « Et factum est verbum Domini ad me, dicens. »
Prima in tres dividitur. Primo enim ostenditur visio. Secundo, ponitur explanationis petitio. Tertio, explanatio.
« Et conversus sum,» a tristibus scilicet ad læta videnda. Psal. xxxi, 4 : Conversus sum in ærumna mea. « Et levavi oculos meos, » ad supernaturalia scilicet videnda, « et vidi, » id est, intellectu percepi, « et ecce quatuor quadrigæ, » quatuor scilicet regna mundi significantes, et de quatuor partibus mundi egredientes. Ab Aquilone enim egressum est regnum Chaldæorum, a Meridie regnum Græcorum, ab Oriente regnum Medorum, ab Occidente regnum Romanorum. « Egredientes,» de occulta scilicet Dei dispositione ad publicum mundi venientes. Isaie, xlv, 23 : Egredietur de ore meo justitie verbum, et non revertertur, scilicet ad me vacuum. « De medio duorum montium. » Hieronymus : « Quos supra myr- « teta vel umbrosos montes vocavit 1, hic « vocat æneos : montes autem dicit prop- « ter eminentiam legis et prophetiæ, in « quibus semper ostendit Deus quæ futu- « ra erant. » Amos, ii, 7 : Non facit Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. « Et montes, montes ærei » supple, fuerunt. Ærei dicuntur propter sonoritatem prædica-
tionis. Unde Ezech. 1, 7, ubi videtur quadriga Domini, scintillæ micabant quasi æris candentis. Hæc quadriga quatuor habet rotas, hoc est, in quatuor partes mundi volubilitatem : unde etiam Ezech. 1, 15, et 16, Rota habuit quatuor facies, et animal quatuor facies : quia quatuor regna in astutia rationis humanæ, et præcipite audacia animositatis leoninæ : et libidinosa concupiscentia lasciviæ vitulinæ, et fastu ambitionis aquilinæ superbiæ, quatuor mundi partes occupaverunt. Hæc eadem regna per quatuor cornua significata sunt supra 2. Montes autem ærei significare possent altitudinem sapientiæ divinæ hæc ordinantis, et sublimitatem potestatis ista in opere ponentis. Psal. xxxv, 7 : Justitia tua sicut montes Dei : judicia tua abyssus multa.
« In quadriga prima equi rufi. » Prima fuit Chaldæorum regnum, cujus equi, milites, et ministri trahentes, erant saginarii, et ideo rufi : et hoc in præcedentibus expositum est. Apocal. vi, 4 : Exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interfciant, et datus ei gladius magnus.
« Et in quadriga secunda equi nigri. » Hæc quadriga significat regnum Medorum et Persarum, equi ministros et milites : nigri vero dicuntur, quia per Assueri regis edictum mortem omnium Judæorum tristi nuntio perferebant 3. Apocal. vi, 5 : Ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua, hoc est, æquilibrium justitiæ in judiciaria potestate.
« Et in quadriga tertia, » quæ regnum Macedonum et Græcorum significat, « equi albi, » ministri scilicet, et milites, et reges successores. Hieronymus : « Ideo
<--- Page Split --->
« albi, quia sub eorum rege Antiocho, « Machabæorum victoriam legimus, et « qualiter floruerunt : quod per albedi- « nem significatur. » Apocal. vi, 2 : Ecce equus albus : et qui sedebat super illum habebat arcum : et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
« Et in quadriga quarta, » quæ regnum Romanorum significat, « equi varii, et fortes : » varii ex albo et aliis coloribus compositi. Romani enim reges fuerunt, ex quibus quidam clementes in Judæos, ut Gaius : alii persecutores eorum fuerunt, ut Titus et Vespasianus. Fortes dicuntur propter fortitudinem principum illius regni. Unde, Daniel. ii, 40, significatur per ferrum : Quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet hæc, supple, regnum illud, et conteret omnia. Hoc non dicitur propter hoc, quod omnia ista post prophetiam istam futura fuerunt : sed quia Deus per hoc iniquitates mundi punivit, et ante, et tunc, et postea.
Hæc sunt quatuor bestiæ egredientes de mari 1 : quatuor facies rotæ 2 : quatuor cornua 3 . Hieronymus : « Quidam putant « quatuor quadrigas, doctrinam quatuor 4 Evangelistarum significare, quæ Domi- « num vehit in omnes fines mundi, in « corda fidelium. Equi ruß martyres, et « equi nigri doctores, qui profunditate « mysteriorum et humilitate vitæ obscu- « ri et nigri videbantur. Psal. xvn, 12 : « Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Equi « albi confessores et virgines. Apoc. iii, « 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia « digni sunt. Equi varii viros varietate « virtutum depictos. Genes. xxxvii, 3 : « Jacob filio suo fecit tunicam polymi- « tam, hoc est, diversis coloribus colo- « ratam. Ezech. xvi, 10 : Vestivi te dis- « coloribus. Sic ergo sancti rufi chari- « tate, nigri humilitate et sui abjectione, « albi conversationis honestate, varii vir- « tutum varietate, equi justitiæ æqualita-
« te, rotundi obedientiæ volubilitate, per « istas quadrigas et equos intelligun- « tur. »
« Et respondi, et dixi ad Angelum, qui loquebatur in me, » desiderio scilicet illuminationis : « Quid sunt hæc, domine mi ? » hoc est, Quid significant ? Hæc Interrk mii interrogaio enim clavis scientiæ est. clavis « scient »
« Et respondit Angelus, et ait ad me, » illuminando scilicet me de quæsitis : « Isti sunt quatuor venti cæli, » hoc est, aspirationes potestatum de cœlo venientes. Ezech. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. « Qui, » scilicet venti, occulta Dei dispositione, « egrediuntur, » in publicum scilicet, « ut stent » parati ad obsequendum, « coram Dominatore omnis terræ, » hoc est, Deo ad implendam omnem suam voluntatem. Psal. cxxxiv, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis.
Et explanat per singula :
« In qua, » scilicet quadriga, « erant equi nigri, « hoc est, regnum Medorum et Persarum « egrediebantur in terram Aquilonis, » ad illud scilicet conterendum et subjugandum. Unde, Isa. xii, 17 et 18, in onere Babylonis dicitur : Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint : sed sagittis parvulos interficient : sicut etiam Doctores regnum diaboli frigidum et tenebrosum conterunt. Ad Hebr. xi, 33 : Sancti per fidem viverunt regna. « Et albi, » qui regnum Græcorum significant, « egressi sunt post eos, » Medos scilicet et Persas, quos sibi Græci subjugaverunt, « et varii, » qui Romanos significant, « egressi sunt ad terram Austri, » Græ-
<--- Page Split --->
cia scilicet regnum. Hieronymus : « Ad « australem plagam, et totam terram ce- « leri impetu vastaverunt? »
« Qui autem erant robustissimi, inter Romanos scilicet, sicut Augustus et Tiberius, « exierunt, » finibus propriisno n contenti, « et quaerebant ire, » libidine dominandi, « et discurrere, » crebris scilicet victoriis, « per omnem terram, » ut scilicet totum mundum subjugarent. Luc. ii, 1 : Exiit edictum a Cassae Augusto, ut describeretur universus orbis. « Et dixit, » Angelus scilicet in persona Domini : « Ite, perambulate terram. » Hieronymus : « Vestris pedibus cuncta « regna subternite. » Isa. x, 14 : Sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. Et hoc est quod sequitur : Et perambulaverunt terram, » cuncta sibi subjicientes. Tachar. i, 11 : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
« Et vocavit me, » meam scilicet magnam consolationem, « et locutus est ad me, dicens. » Cant. ii, 14 : Vox tua dulcis. « Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, » hoc est, ad regnum Chaldeorum conterendum, « requiescere fe- » pro cerunt spiritum meum, » hoc est, spiritum irae meae, ut ulterius non irascar et pacato animo sim. Genes. vi, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, hoc est, ira mea. « In terra Aquilonis, » hoc est, quem habui ad terram Chaldaerum. Iratus enim per nares sufflat spiritum, et postquam se vindicavit, quiescit. Isa. ii, 22 : Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est.
« Et factum est. » Tangit hic de adeptione boni in promissis, scilicet de restitutione sacerdotii, regni, civitatis et templi : et tria dicit, scilicet materiam
coronarum, inventionem coronarum, in capite sacerdotis impositionem, et coronarum significationem.
« Et factum est verbum Domini ad me, dicens, » per Angelum scilicet qui loquebatur.
« Sume a transmig ratione, » hoc est, a transmig ratis qui de Babylone redierunt, quos propter dignitatem describit per nomina : « Ab Holdai, et a Tobia, et ab Idai a. » Holdai deprecatio Domini interpretatur, et significat eos qui pro liberatione populi continuo orabant. Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Tobias bonus Domini interpretatur, et significat eos qui bonum populi desiderabant ex fraterna dilectione. Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Idai a notus Domini interpretatur, et significat eos qui notitiam Dei in timore et charitate divina habuerunt. Exod. xxxiii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Hi offerunt munera ad templi decorem. I Paral. xxix, 17 et 18 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria... Domine Deus, custodi in aeternum hanc voluntatem.
« Et venies tu, » o Zacharia scilicet, « in die illa, » quando lucebit miseratio divina. IV Regum, vii, 9 : Hæc dies boni nuntii est. « Et intrabis domum Josie, filii Sophonie. » Hic erat ædituus et custos templi (ut dicit Hieronymus) et apud eum thesauri templi reponebantur, et erat persona excellens in religione et fama. Isa. xxii, 23 et 24 : Erit in solium glorie domus patris ejus. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Hoc significat nomen, quia Josias salvatus interpretatur, Sophonias autem visitatio Domini interpretatur : quem enim visitat Dominus, salvatus est. Lucæ, 1, 78 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos. « Qui ve-
<--- Page Split --->
nerunt de Babylone. » Infra apponit quartum, quem vocat Hem. Hieronymus: « Hebræi dicunt Ananiam et Azariam et « Misaelem de captivitate revertentes, « aurum et argentum in munera templi, « et coronas pontificis et ducis attulisse, « et Hem, id est, gratiam, Danielem sci- « licet cum munere venisse : et istos per « hos viros qui hic nominantur, intelligi, « mutatis nominibus. »
lach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. Esther, viii, 16 : Judæis nova lex oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. « Et ædificabit templum Domino, » et litteraliter et spiritualiter Ecclesiam. I ad Corinth. iii, 9 : Dei ædificatio estis.
« Et ipse, » scilicet, Zorobabel rex, « exstruet templum Domino, » hoc est, extra per effectum struet, « et ipse portabit gloriam, » alteram scilicet coronam. Isa. lxii, 3 : Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. « Et sedebit, » ut Rex scilicet, et Judex : « et dominabitur, » potestate scilicet, « super solio suo, » pacis scilicet, et justitiæ. Isa. xvi, 3 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
« Et erit sacerdos super solio suo, » in throno scilicet sacerdotali sedens, docens, et regens populum. Eccli. L, 1 : Sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum. « Et consilium pacis, » totius terræ scilicet, et populi, « erit inter illos duos, » Regem scilicet, et Sacerdotem. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
« Et sumes aurum, et argentum, » supple, quod obtulerunt. Isa. lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes. « Et facies coronas, » non unam sed duas, argenti et auri varietate distinctas. Cantic. i, 10 : Muremulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Aurum enim sapientiam, argentum vero eloquentiam significat. « Et pones in capite Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni : » unam scilicet, et significatur quod alia imponenda erat Zorobabel, in signum restitutionis dignitatis sacerdotalis et regalis. Quæ non nisi in Christo completa sunt, qui fuit Rex et Sacerdos. Isaie, lxi, 10 : Quasi sponsum decoratum corona. Psal. viii, 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
« Et loqueris ad eum, dicens.» Ad Sacerdotem scilicet, per quem ad populum verbum Dei transire debet : « Hæc dicit Dominus exercituum, dicens, » de Zorobabel scilicet, vel verius de Christo : « Ecce Vir, » a vi scilicet, et virore dictus. Jerem. xvii, 7 et 8 : Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas. « Oriens nomen ejus. » Et subdit rationem nominis : « Et, » id est, quia « subter eum orietur. » Psal. lxxi, 7 : Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis. Ma-
Et subdit de conservatione et consecratione coronarum in memoriam offerentium :
« Et coronæ erunt, » supple, in templo conservatæ et consecratæ, « Helem. » Quem prius Holdai vocavit, modo vocat Helem, et somnium interpretatur, ut sciatur quod tres pueri revelatione somnii gratiam hanc meruerunt . « Et Tobie, et Idaiæ : » hosteiam superius nominavit, « et Hem, filio Sophoniæ. » Videtur quod quem prius Josiam custodem
<--- Page Split --->
et ædituum templi, nunc Hem nominet, quem Hebræi (ut dicit Hieronymus) Danielem intelligunt. Hem enim interpretatur gratia. Daniel. 1, 9 : Dedit Danieli Dèus gratiam et misericordiam in conspectu principis. « Memoriale, » hoc est, in memoriale perpetuum, « in templo Domini, » ut scilicet quia hæc obtulerunt, memoria eorum in sempiternum habeatur. Apocal. iii, 5 : Non delebo nomen ejus de Libro vitæ.
I Et subdit de populi revocatione et litteraliter et spiritualiter :
« Et qui procul sunt, venient, » vel dissimilitudine peccati, vel spatio terræ. Isa. xlix, 1 : Audite, insulæ, et attendite, populi de longe. Proverb. xxxi, 10 : Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. « Et ædificabunt in templo Domi-
ni. » Unusquisque scilicet, pro rata portionis suæ. Ad Ephes. ii, 22 : Coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu, scilicet sancto. « Et scietis, » supple, tunc per beneficia suscepta, « quia Dominus exercituum misit me ad vos, » ut hæc scilicet prædicerem vobis.
Quia autem omnia hæc intelliguntur, si obedientes fuerint mandato Domini, ideo sequitur : « Erit autem hoc, » scilicet impletio præmissorum, « si auditu » interiori, « audieritis » extra « vocem Domini Dei vestri, » in lege scilicet, et prophetis. Isa. i, 19 et 20 : Si volueritis, Inauspicata coniunacia, terrarum coniunacia. et audieritis me, bona terræ comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
CAPUT VII.
Jejunia quibus Judæi per 70 annos captivitatis jejunaverunt, non placebant Domino, quia in iniquitatibus suis permanebant : proinde hortatur eos ad resipiscentiam ; nam quia prophetas olim non audierant, dispersit eos Dominus in gentes, terraque desolata facta est propter ipsorum iniquitates.
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Et miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini :
Ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est mihi in quinto mense,
vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis?
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi 1 ?
Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
<--- Page Split --->
Numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur?
Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :
Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo.
Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari 1 : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et
aures suas aggravaverunt ne audirent.
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Et dispersi cos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
IN CAPUT VII ZACHARLE
ENARRATIO.
commutatione, ante finem cap. octavi, ibi, viii, 18 et 19 : « Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Jequinium quarti. »
« Et factum est in anno quarto Darii regis. » Secunda pars libri incipit hic, et dividitur in tres partes. In prima languntur quæ facta sunt anno quarto Darii, regis Medorum, sub regno Medorum. In secunda, quæ quidem revelata sunt anno eodem quarto scilicet, sed facta sunt sub regno Græcorum, et incipit, infra, xi, 1, ibi,« Aperi, Libane, portas tuas. »
Prima in tres dividitur. Primo enim ponitur quaestio Medorum principum de sanctificatione. In secunda, occasione accepta populus instruitur de vera et non vera sanctificatione, ibi, y y, 4 et 5 : « Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Loquere ad omnem populum terræ. » In tertia ponitur responsio principum de mæroris in gaudium
In prima ostenduntur quatuor, quando scilicet, a quibus, de quo, et quibus est quaestio.
« Et factum est in anno quarto, » ex quo scilicet regnare cœpit, « Darii regis, » filii scilicet Hystaspis, qui clemens fuit Judæis, « factum est verbum Domini ad Zachariam, » sicut ad speculatorem et nuntium. Ezech. iii, 17 : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. « In quarta,» scilicet die.» Quarta dies secundum Hieronymum ad quatuor illuminationes virtutum pertinet vel Evangeliorum. « Mensis, noni, qui est Casleu, » dictus apud Hebræos scilicet : apud nos autem December.
<--- Page Split --->
« Et miserunt ad domum Dei : » ideo quia responsa de domo Dei dari debebant. Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. « Sarasar, et Rogommelech, » principes scilicet Medorum, « et viri, qui erant cum eo, » vel in comitiva, vel in professione. Dicunt enim Hebræi, quod hi duo principes Persarum fuerunt, et proselyti Judæorum, et ideo jejunantibus Judæis jejunaverunt, et hoc dicunt ostendere interpretationes nominum. Rogommelech enim interpretatur magister foveæ partis, Sarasar autem princeps tribulationis : eo quod unus præfuit fodiendis, alter autem tribulandis.
« Ad deprecandam faciem Domini, » forte cum oblationibus: audientes enim instauratum esse templum, non valentes per se venire, saltem nuntiis et oblatis limina Domini visitaverunt. II Machab. iii, 1 et 2 : Propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Facies autem Domini dicitur præsentia, quam in templo exhibere consuevit, sicut dicitur in Psal. lxvii, 18 : Ne avertas faciem tuam a puero tuo.
manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini. Audiant hoc illi qui reditus et oblata templi suscipiunt, et custodias non observant de quibus dicitur, Proverb. vii, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Sacculum pecuniae secum tulit (quia videlicet Ecclesiæ reditus imbursavit, et recessit) In die plenæ reversurus est in domum suam, hoc est, tempore messis, quando fructus Ecclesiæ reviviscunt et recolliguntur. « Et Prophetis, loquentes. » Propheta enim per inspirationem, Sacerdotes autem de lege respondebant. Deuter. xvii, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies.
Et subdit quaestionem :
« Numquid flendum est mihi in quinto mense ? » Quinto mense Judæi et proselyti eorum flebant : quia tunc capta est Jerusalem 1. « Vel sanctificare me debeo ? » Glossa : « Fletus et jequinum Sanctificatio 2. « sanctificatio dicitur quia per abstinen- « tiam curati sanctificantur. » Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vetro, in jequino, et in fletu, et in plantu. « Sicut jam feci multis annis, » septuaginta scilicet. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
« Ut dicerent sacerdotibus : » horum enim respondere est de lege. Aggæi, ii, 12 : Interroga Sacerdotes legem. « Domus Domini exercituum. » Sacerdotum enim est in domo Dei habitare tempore orationis et laudis. Domus enim Domini dicitur hic templum cum atriis et omnibus ædificiis ad templum pertinentibus : Nos et ibi erant excubiaæ Sacerdotum. Levit. 3. VII, 33 : De ostio tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae. Et paulo post, §. 35 : Die ac nocte
« Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens.» Hic incipit secunda pars, et habet quatuor partes. In prima docet, qualiter non vera sanctificatio non profuit in præterito. In secunda describit, quæ sit vera sanctificatio, ibi, « Et factum est verbum Domini. » In tertia, qualiter puniuntur non vere sanctificati, ibi, « Et noluerunt attendere. » In quarta, qualiter veri sanctificati præmiantur, infra in principio octavi, ibi, viii, 1 : « Et factum est verbum Domini. »
In prima tria dicit. Ostendit enim in
<--- Page Split --->
præterito jejunium non valuisse. Secundo, causam hujus subdit inobedientiam fuisse. Tertio, innuit non veram sanctificationem causam subversionis fuisse.
et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum eqeno et pauperi non porrigebant.
« Numquid non sunt verba, » hoc est, effectus verborum, « quæ locutus est Dominus in manu, » hoc est, in opera- tione testificante verba « Prophetarum priorum, » Isaïæ et Osee et aliorum, qui comminabantur vobis captivitatem propter peccatum. Thren. 1, 8 : Pecca- tum peccavit Jerusalem, propterea insta- bilis facta est. « Cum adhuc Jerusalem habitaretur, » cive scilicet frequentis- simo, « et esset opulenta, » omnibus scilicet bonis affluens. I ad Corinth. 1, 5 : In omnibus divites facti estis in illo. « Et ipsa, » scilicet metropolis, « et urbes in circuitu ejus » hoc est, ad eam pertinentes, « et ad austrum, » ubi terra aridior fuit, « et in campestribus, » alia- rum scilicet plagarum mundi, « habita- retur. » Psal. xxm, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
» Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens. » Hæc in præcedentibus satis exposita sunt. Isa. ix, 8: Verbum misit Dominus in Jacob.
« Loquere ad omnem populum, » quia quod ad omnes pertinet, omnibus proponendum est, « et ad Sacerdotes, dicens : quia qui alios docent et arguunt, et ipsi docendi et arguendi sunt. Job, xi, 2 : Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? « Cum jejunaretis, » a cibis scilicet, et non a vitiis abstinentes, « et plangeretis, » Glossa, « planctu exte- « riori pro amissa temporali lætitia, » « in quinto, » scilicet mense, quando capta est Jerusalem, « et septimo » mense, quando scilicet interfectus est Godolias 1, « per hos septuaginta annos, » desolationis scilicet templi, et subversionis Jerusalem. « Numquid jejunium jejunastis mihi? » acceptabile scilicet. Isa. lxvii, 5 : Numquid tale est jejunium quod elegì, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum ?
« Et factum est verbum Domini. » Instruit hic de vera jejunii sanctifica- tione. « Ad Zachariam, » ut scilicet per Prophetam instruat populum. « Dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens. » Confirmatio sermonis est per auctorita- tem Domini.
« Et cum comedistis, » supple, in festis, « et bibistis, » in lætitia scilicet, « numquid non comedistis vobis, et vobismetipsis bibistis ? » Quasi dicat : Non ad honorem meum, sed vestram saturitatem. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei Trita vulgo ascendit super eos. Amos, vi, 6 : Bibentes vivendi formuia. vinum in phialis, et optimo unguento delibuti : et nihil patiebantur super contritione Joseph. Ezechiel. xvi, 49 : Hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia,
« Judicium verum judicate, » judicio scilicet doctrinae, vitæ, et causæ. Job, vi, 29 : Quod justum est, judicate. Judicium doctrinae est ad veritatem fidei, judicium vitæ ad rectitudinem virtutis, judicium causæ ad merita causæ cujuscumque. Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum : nec accipietis cujusquam personam, quia Lomini judicium est. Matth. vii, 2 : In quo judicio judicaveritis, judicabimini.
<--- Page Split --->
Et subdit de miserabilibus personis, quod ad vitae veritatem pertinet : « Et misericordiam, » quantum ad compassionem, « et miserationes, » quantum ad effectum operis, « facile, unusquisque cum fratre suo : » quos licet inferiores fecerit fortuna, tamen fratres sunt 'professione et natura. Micheæ, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requiret a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
res suas aggravaverunt, » contra verbum scilicet, « ne audirent.» Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava : et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur et sanem eum.
« Et cor suum posuerunt, » in obstinatione scilicet, « ut adamantem, » qui nec duro frangitur, nec molli emollitur. Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. « Ne audirent legem, » quae scilicet regula est operum. Contra quod dicitur in Psal. lxxxvii, 1 : Attendite, popule meus, legem meam : inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Et hoc est quod sequitur : « Et verba quae misit Dominus exercituum, » qui scilicet potens est, et exsequens per ministros, « in Spiritu suo, » qui scilicet inspiravit Prophetas. II Petr.1, 21 : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. « Per manum, » hoc est, opera testificantia, « Prophetarum priorum. » Luc. 1, 70 : Sicut locutus est per os sanctorum, qui a seculo sunt, Prophetarum ejus.
Et subdit poenam :
« Et facta est indignatio magna a Domino exercituum, » in gratiae scilicet subtractione. Psal. xxix, 6 : Ira in indignatione ejus.
« Et noluerunt. » Tangit hic inobedientiam rebellium, et poenam eorum :
Et noluerunt attendere, » hoc est, ad me tendere per devotionem et voluntatem. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. « Et averterunt scapulam recedentem, » a me scilicet. Isa. i, 4 : Derelinquerunt Dominum, blasphenaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Glossa, « ex habitu corporis mea improperia respuentes. » « Et au-
« Et factum est, » scilicet in effectu, « sicut locutus est, » supple, per Prophetas. Isaïe, xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adducit malum, et verba sua non abstulit. «Et, » supple, ideo, «sicut non audicerunt, » supple, voces Prophetarum, « sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. » Proverb. 1, 28 et 29 : Tunc invocabunt me, et non
<--- Page Split ---> 8. Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.
Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.
Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introeunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,
Sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et coeli dabunt. rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc.
Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda, et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere, confortentur manus vestræ.
Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
Et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
Hæc sunt ergo verba quæ facietis : Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo 1 : veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris.
Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris : et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam, et in solemnitates præclaras. |Veritatem tantum, et pacem diligite.
Hæc dicit Dominus exercituum : Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis :
Et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum : vadam etiam ego.
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jérusalem, et deprecandam faciem Domini.
Hæc dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes : Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VIII ZACHARIAE
tionem, restat ut ostendam amorem, qui altera pars zeli est. Hieronymus: « Quan- « tum prius indignatus sum, quod a mul- « tis amatoribus corrupta, thorum meum « maculaverat : tanto nunc amplius zelo « eam, quia egit pœenitentiam. »
« Et factum est verbum Domini.» Hic tangit promissiones factas vere sanctificatis : et dividitur haec pars in duo, scilicet in praemissam de beneficiis conferendis, et conclusionem deconfortatione ad opus, ibi, y. 9 : « Confortentur manus vestrae. »
In prima tria sunt, scilicet ex quo sicut inclinante faciat bona, et in quibus sint promissa bona, ibi, « Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes. » Ad hæc tertio, quomodo implebuntur promissa bona, ibi, « Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo. »
« Et factum est verbum Domini exercitum, dicens. » Confirmatio est sequentis sermonis, et intelligitur factum ad Zachariam per inspirationem. II Petr. 1, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefaciis attendentes.
2 Zelus magnus.
« Hæc dicit Dominus exercituum. » Luce, x, 16 : Qui vos audit, me audit. Zelus sum Sion zelo magno. » Telus est amor boni cum indignatione contrarii. Magnus zelus est nihil relinquens de contrario impunitum, et purgato contrario, nihil relinquens de bonis quod non conferat. Isaie, ix, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. « Et indignatione magna zelatus sum eam, » puniens scilicet omnia quae deliquit, et purgans per captivitatem. Proverb. vi, 34 : Zelus et furor viri non par cet in die vindicate. Zachar. 1, 14 et 15 : Zelatus sum Jerusalem, et Sion zelo magno. Et ira magna ego irascor super gentes opulentas. Et ex quo complevi iram per peccati purga-
« Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion. » Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee : quoniam aversus est furor meus ab eis. « Et habitabo in medio Jerusalem, » templo scilicet ædificato, vel in Ecclesia. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. « Et vocabitur Jerusalem, » a conversatione civium nominata, « civitas veritatis, » triplicis scilicet, vitæ, justitiæ, judicii et doctrinæ. Isaie, 1, 26 : Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. « Et mons domus Domini exercituum, » supple vocabitur : « mons sanctificatus. » quadruplici sanctitate, scilicet munditiæ a carnali concupiscentia, virtutis in confirmatione boni operis, spiritualitatis in abjectione appetitus terrenorum, religionis in scientia et custodia divinorum ad cultum Dei pertinentium. « Sanctitas « enim, ut dicit Dionysius, est ab omni « inquinamento libera munditia. » Levit. xix, 2 : Sancti estote : quia ego sanctus sum. Sanctum enim est edicto principis confirmatum. Eccli. xxiv, 16 : Inplenitudine sanctorum detentio mea. Sanctum etiam est idem quod ayoç, hoc est, sine terra, terra enim polluit. Ad Hebr. vn, 26 : Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus. « Sanctitase tiam est, ut dicit « Philosophus, scire faciens quæ ad « Deum justa. » Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam sanctorum : honestavit illum in laboribus. Mons autem est per eminentiam vitæ intellectus et affectus, domus Domini fide fundata, spe erecta, charitate consummata. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus. Genes. xix,17 : Non
<--- Page Split --->
stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac.
6 Et subdit in quibus bonis sit promissio : « Hæc dicit Dominus exercituum.» Ad Titum, i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Adhuc habitabunt senes, » non tantum canitie corporis, sed etiam mentis, « et anus, » mulieres scilicet, in quibus defecit lascivia. Tobiae, ii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui. « In plateis Jerusalem, » in omni scilicet latitudine civitatis, vel Ecclesiæ. Sap. iv, 8 et 9 : Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Sicut dictum est Danieli, xiii, 50, cum esset puer : Sede in medio nostrum, et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis. « Et viri bæculus in manu ejus. » Hieronymus : « Tanta erit « prosperitas omnium rerum, ut nullo « hoste remanente, uterque sexus usque « ad ultimam ætatem perveniat, et tre- « mentes artus baculo regente susten- « tet. »
mæ, pudicitiam diligentes. Ludentes dicuntur in jucunditate laudis divinæ. Jerem. xxx, 18 et 19 : Ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur. Et egredietur de eis laus, voxque ludentium.
Et respondet objectioni quæ posset fieri, quod tam miseram gentem difficile esset tantum exaltari.
« Hæc dicit Dominus exercituum, » qui omnia potest : « Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus, » qui scilicet omnia secundum humanam infirmitatem judicat, « in diebus illis, » futuræ scilicet prosperitatis. Unde, Isa. xlix, 24, dicit : Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? « Numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum ? » Esther, xiii, 9 : Non est qui possit tuæ resistere voluntati. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Luc. i, 37 : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Quomodo autem hoc fiat, subdit : « Hæc dicit Dominus exercituum, » qui omnia potest : « Ecce ego salvabo populum meum, » ab hoste scilicet captivante liberabo, et litteraliter et spiritualiter. Jerem. xxxi, 11 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. « De terra orientis, » hoc est, ab Orientali plaga, « et de terra occasus solis, » hoc est, ab Occidentali plaga. Isa. xlii, 5 et 6 : Ab oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno caelorum.
« Et adducam eos » ad patriam scili-
<--- Page Split --->
cet, vel ad fidem. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit. Isaïe, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ. « Et habitabunt in medio Jerusalem, » litteraliter, vel spiritualiter in Ecclesia undique stipati suffragiis Sanctorum: Psal. lxxxiii, 5 : Beati, qui habitant in domo tua, Domine : in sæcula sæculorum laudabunt te. Tobiæ, xiii, 20 : Beatus ero, si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. « Et erunt mihi in popultum,» obedientem scilicet, « et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia : » in Deum, propitium scilicet, et exaudientem preces eorum. Apocal. xxi, 3 : Ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Et subdit conclusionem ex omnibus his :
« Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur, » supple, ergo, « manus vestræ, » ut scilicet operi Dei fortiter insistatis. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Ad Hebr. xii, 12 et 13 : Remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris. « Qui auditis in his diebus sermones istos, » de ædificatione scilicet templi, « per os prophetarum, » Aggæi scilicet, et Zachariæ. Lucæ, i, 70 : Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt. Prophetarum ejus. « In die qua fundata est domus Domini exercituum. » In die enim illo, secundo anno Darii, prophetae prophetabant. Matth. vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Locuti sunt, inquam, Prophetae, « ut templum ædificaretur, » supple, velociter. Jerem. xlviii, 10 : Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter. Prov. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Et ut hoc fiat, subdit rationem ex infortunio scilicet temporis præteriti ante ædificationem, et prosperitate temporis futuri post ædificationem, et ex hoc redit ad confortandum ad opus :
« Siquidem, » pro, certe, « ante dies illos, » id est, antequam templum fundaretur, « merces hominum non erat, nec merces jumentorum, » hoc est, labores hominum ad mercedem non convertebantur. Aggæi, i, 6 : Seminastis multum et intulistis parum : comedistis, et non estis satiati. Et post pauca : Et qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum. « Neque introeunti, » supple, in civitatem, « neque exeunti erat pax præ tribulatione, » hostium scilicet. Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. « Et divisi 1 omnes homines » hoc est, corde divisos feci, « unumquemque contra proximum suum, » scilicet matrem in filiam, et patrem in filium, et e converso. Matth. x, 34 : Nolite arbitrari, quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium. Apocal. vi, 4 : Datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant.
« Nunc autem non juxta dies priores, » patrum scilicet antiquorum, quibus multa beneficia contuli, « ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, » reversis scilicet de captivitate. Joel, ii, 19 : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis.
« Sed semen pacis erit, » hoc est, cujus fructus in pace congregabitur. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. « Vinea dabit fructum suum, » plantata scilicet de viris spiritualibus, dabit fructum æternorum gaudiorum. Osee, x, 1 : Vitis frondosa
<--- Page Split --->
Israel, fructus adæquatus est ei. « Et terra dabit germen suum, » hoc est, ex semine verbi Dei corda germinabunt. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia, et fructus terrae sublimis. « Et cæli, » hoc est, cœlestes sancti, et Angeli per impetrationem gratiae, « dabunt rorem suum. » Isa. xlv, 8 : Rorate,cœli,desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Alia translatio, « salutem. » Genes. xxviii, 39 et 40 : In pinguedine terra, et in rore cæli desuper erit benedictio tua. « Et possidere faciam, » hoc est, ad nutum habere, « reliquias populi hujus, » revertentis de captivitate Babylonis, vel diaboli, « universa hæc. » Jerem, xxxi, 14 : Inebriabo animam Sacerdotum pinguedine : et populus meus bonis adimplebitur.
I « Et erit. » Tangit hic qualiter malerum dictionem convertet in benedictionem. nio dic- « Sicut eratis maledictio, » hoc est, macon- . ledicti, « in Gentibus, » hoc est, inter Gentes. Gentes enim maledicebant eis, quod ad iracundiam provocaverant Deum. Unde, Thren. iv, 15 : Recedite, polluti, clamaverunt eis : recedite, abite, nolite tangere. « Domus Juda, » hoc est, o duæ tribus, « et domus Israel, » hoc est, o decem tribus, « sic salvabo vos, » ab hostibus scilicet liberando. Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus. « Et eritis benedictio, » hoc est, benedicti. Sic ergo convertitur malediction in benedictionem. Glossa vult, quod tempore persecutionis maledicuntur Sancti : quæ maledictio postea tempore pacis in benedictionem convertitur. Matth. v, 11 : Beati estis cum maledixerint vobis, homines scilicet. Genes. xxvii, 29 : Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus : et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Ex his revertitur ad conclusionem, inferens : « Nolite timere, » adversarios
scilicet rebellantes. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Psal. cxvii, 6 : Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. « Confortentur manus vestræ, » ut scilicet impleant opera quæ cœperunt. Proverb. xxxi, 19 : Manum suam misit ad fortia.
« Quia hæc dicit Dominus exercituum. » Glossa, « qui potest implere « quod promittit. » « Sicut cogitavi ut affligerem vos, » captivitate scilicet, et fame, et peste, et gladio, « cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, » peccatis scilicet, « dicit Dominus, » qui omne quod dicit, implebit.
« Et non sum miser tus, » misericordia scilicet liberante, quamvis miser tus sim, misericordia relaxante : quia scilicet citra condignum punivi. « Sic Punit i deus citra conversus, » modo scilicet, hoc est, condignum. placatus, « cogitavi in diebus istis, » purgato scilicet peccato per captivitatem et pœnitentiam, ut benefaciam « domui Juda, » hoc est, duabus tribubus, « et Jerusalem, » regno scilicet et sacerdotio. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis. Sic promittitur Sanctis, Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. « Nolite timere » Isaie, LI, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali ?
« Hæc sunt ergo verba, quæ facietis, » ex præcepto scilicet Domini. « Loquimini veritatem, » corde, ore, et opere : ita scilicet, quod hæc faciat « unusquisque cum proximo suo. » Ad Ephes. iv, 23 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. « Veritatem » judicii, vitæ, et doctrinæ : « et judicium pacis, » hoc est, judicium
<--- Page Split --->
quod discordes ad pacem reducit per aequitatem justitiæ, « judicate in portis vestris. » Præcepti sunt enim judices constitui in portis 4, eo quod in portis de facili forenses judicium invenirent. Proverb. xxxi, 23: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
« Et unusquisque malum contra amicum suum. » Amicus dicitur quemcumque diligere debemus. Levit. xix, 18, et Matth. xxi, 39 : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. « Ne cogitetis in cordibus vestris, » quia si non cogitatis, nec dicitis, nec facitis. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. « Et juramentum mendax ne diligatis. » Exod. xx, 7 : Non habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. « Omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. » Tanta enim est justitia divina, quod peccatum amare non poterit. Habæcu, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.
de causis jejunabant Judæi. Una quidem fuit, quia exploratoribus missis a Moyse, et terrorem nuntiantibus facta est tristitia populi 4. Secunda, quia illa die combusta est civitas a Nabuzarðan 5. « Et jejunium septimi, » qui apud nos October dicitur. Tunc enim jejunabant Judæi pro interfectione Godoliæ, de quo sperabatur quod deberet congregare reliquias populi 6. « Et jejunium decimi, » qui apud nos Januarius dicitur. Tunc enim jejunabant Judæi, eo quod tunc Ezechiel et cæteri concaptivi in Babylone, nuntio sibi misso audierunt, quod Jerusalem capta esset, et destructa 7.
Et subjungit responsum : « Erit domui Juda, » hoc est, duabus tribubus, « in gaudium » cordis, « et lætitiam » corporis, « et in solemnitates præclaras, » supple, in condenso populi communiter celebratas. Psal. cxvn, 27 : Constituite diem solemnem in condensis. Ex hinc instituta jejunam suor temporum, quæ in finibus quatuor quartarum anni celebrat Ecclesia. Judæi enim initia mensium jejunabant pro primitiis illius mensis, et hæc erant dies duodecim in anno, quos duodecim Ecclesia per quatuor ternos dividit, ne judaizare videatur : in tertio mense cujuslibet quartæ anni, tres dies jejunandas instituens, hoc est, à Januario in tertio, ab Aprili in tertio, a Julio in tertio, ab Octobri in tertio, ut in primitiis quartarum, primitias Deo exsolvat, sicut decimam solvit jejunio Quadragesimæ. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. « Veritatem tantum, » hoc est, rectitudinem oris et operis, « et pacem » ad proximum, « diligite. » Isaieæ, xxxvii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem
Judex in porta cur constituus
17
Jejunium quarti cur observatum
Jejunium quinti.
« Et unusquisque malum contra amiccum suum. » Amicus dicitur quemcumque diligere debemus. Levit. xix, 18, et Matth. xxi, 39 : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. « Ne cogitetis in cordibus vestris, » quia si non cogitatis, nec dicitis, nec facitis. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. « Et juramentum mendax ne diligatis. » Exod. xx, 7 : Non habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. « Omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. » Tanta enim est justitia divina, quod peccatum amare non poterit. Habæcu, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.
« Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens. » Hic incipit respondere ad quæstionem principum : « Hæc dicit Dominus exercituum, » qui potens est complere omne quod dicit : « Jejunium quarti, » qui apud nos Julius dicitur. Tunc duabus de causis jejunabant Judæi. Una, quia tunc Moyses descendens de monte propter idololatriam populi tabulas conscriptas digito Dei ad radices montis confregit 2. Secunda causa fuit, quia tunc rupti fuerunt muri Jerusalem 3. « Et jejunium quinti, » hoc est Augusti apud nos. Tunc etiam duabus
<--- Page Split --->
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
« Hæc dicit Dominus exercituum. » Confirmatio sermonis est : « Usquequo veniant populi, » de omnibus scilicet terrarum finibus ad Ecclesiam. Isa. ii, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini. » « Et habitent in civitatibus multis, » supple, prius desolatis, hoc est, in diversis vivendi modis Ecclesiae. Isa. lxii, 4 : Terra tua inhabitabitur.
« Et vadant habitatores, » terræ scilicet, « unus ad alterum, » supple, invitans eum, « dicentes. » Apoc. xxi, 17 : Qui audit, dicat : Veni. « Eamus, et deprecemur faciem Domini, » hoc est, præsentiam gratia ejus. Isa. ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. « Et quæramus Dominum exercituum, » hoc est, gratiam ejus. Osse, vi, 1 et 2 : Venite, et revertamur ad Dominum : quia ipse cepit et sanabit nos : percutiet, et curabit nos. Et, supple, ille respondit sic invitatus : « Vadam etiam ego. » Cantic. i, 3 : Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
« Et venient populi multi. » Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. « Et gentes robustæ, » reges scilicet, et principes, et martyres. Isa. lx, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit. « Ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, » in Ecclesia scilicet. Glossa interlinearis : « Non est locus sacrifi- « cii extra Ecclesiam. » Isa. lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest. « Et ad deprecandam faciem Domini. » Psal. civ, 4 : Quærite faciem ejus semper.
« Hæc dicit Dominus exercituum, » de frequentia scilicet venientium : « In diebus illis, » quando scilicet clara gratia lucebit in Christo, « in quibus apprehendent decem homines, » Hieronymus, « qui quinque sensibus geminatis « bene utuntur. » Quinque enim sunt sensus exteriores, visus, auditus, olfatotidem inteciles, gustus, et tactus : et quinque interiores, sensus communis, imaginatio, phantasia, aestimativa, et memoria. Qui ergo sensibus exterioribus nihil illicitum haurit, et sensibus interioribus nihil illicitum cordi repræsentat, bene utitur sensibus, et ille est decem homines : vel decem homines sunt, decalogum implentes. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo : decies tantum convertentes, requiretis eum. « Ex omnibus linguis Gentium.» Act. x, 34 et 35 : Non est personarum acceplor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. « Et apprehendent fimbriam viri Judæi. Hoc non est impletum nisi de Christo. Matth. xiv, 36 : Rogabant ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Christus Christus solus vir Judas. venim solus fuit vir. Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi. Solus fuit Judæus confitens et glorificansPatrem. Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram ; opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. « Dicentes : Ibimus vobiscum. » Cato: « Cum bonis ambu- « la. » Eccli. xvii, 23 : In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. « Audivimus enim, » per Prophetas et Apostolos prædicantes. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. « Quoniam Deus vobiscum est. » Isa. vii, 14 : Vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est nobiscum Deus 1. Ad Roman. viii, 31 : Si Deus pro nobis, quis contra nos ?
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
Vaticinatur adversus civitates Syriæ, et superbos Philisthæos : rex Christus venturus est ad Sion insidens pullo asini, et ablato bello imperabit mundo in magna pace : qui etiam emisit vinctos de lacu in sanguine testamenti sui : omnidicuntur futura populo Dei prospera, quoniam ipse eum proteget.
Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus : quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israel.
Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon : assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
Et ædificavit Tyrus munitionem suam : et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Fccc Dominus possidebit eam : et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur.
Videbit Ascalon, et timebit : et Gaza, et dolebit nimis : et Accaron, quoniam confusa est spes ejus : et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus : et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus.
Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes : et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.
Exsulta satis, filia Sion ; jubila,
filia Jerusalem : ECCE REX TUUS veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ 1.
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem : et dissipabitur arcus belli : et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
Convertimini ad munitionem, vincit spei : hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim : et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia : et ponam te quasi gladium fortium.
Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus : et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
Dominus exercituum proteget eos : et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ : et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris.
<--- Page Split --->
IN CAP. IX ZACHARLÆ ENARRATIO.
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.
Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?
IN CAPUT IX ZACHARLÆ
ENARRATIO.
« Onus verbi Domini. » Hic describuntur ea quae facta sunt sub Græcis populo Judæorum, et dividitur in partes tres, in quarum prima tangitur onus æmulorum : in secunda, pax Regis Sanctorum, ibi, y. 9 : « Exsulta satis. » In tertia, revocatio ad patriam captivorum, ibi, y. 12 : « Convertimini ad munitionem. »
Prima harum dividitur in titulum, et in prophetiam.
Titulus duo continet : oppressionem, et oppressionis rationem.
Oppressio tria habet, scilicet oppressionem, veritatis confirmationem, et quos opprimet.
et diffluit. Jerem. xxxi, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Isa. xlvii, 1 : Non vocaberis ultra mollis et tenera. « Mollis enim, secundum Philosophum, « pejor est intemperato et incontinen- « te : » unde propter mollitiem austerum onus imponitur. Apocal. u, 22, dicitur de Jezabel quae fluxus sterquilinii interpretatur : Ecce mittam eam in lectum : et qui mæchantur cum ea, in tribulatione mazima erunt. « Et Damasci, » quæ est metropolis Syriæ, « requiei ejus, » id est, oneris. Ibi enim stabilitur et quiescet et fundabitur. Isa. xxx, 32 : Erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum, hoc est, stare, ut continuo affligat. Damascus potus sanguinis interpretatur, et significat eos qui in corruptione sanguinis delecantur, qui onere Domini prementur. Quædam Glossa dicit, requiei ejus, hoc est, Dei : sed moralis est, et intelligitur de conversis a corruptione carnis et sanguinis, in quibus requiescit Deus, sicut in Maria Magdalena. Gregorius : « Ad « ipsius quippe mentem exsultim confu- « gerat, quam post vitiorum ignes, pœ- « nitentiae temperies refrigerabat. » Et subdit rationem :
« Quia Domini est oculus hominis, » hoc est, omnia acta hominis conspiciens. Eccli. xxm, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. « Et omnium tribuum Israel, » supple, est oculus, considerans injurias quæ fiunt Sanctis. Jerem. ii, 3: Sanctus Israel Domino, primitie frugum ejus : omnes, qui devorant eum, delinquunt : mala venient super eos.
« Onus, » hoc est, prophetia quæ modo scribetur, erit onus. III Regum, xii, 4 : Pater tuus durissimum jugum, id est, onus, imposuit nobis. Isa. lviii, 6 : Omne onus dirumpe. Psal. xxxvii, 5. Sicut onus grave gravate sunt super me. Septuaginta habent, « Massa propter pondus gravaminis. » « Verbi Domini, » et ideo verum est quod erit. Tobiae, xiv, 6 : Non excidit verbum Domini. « In terra Hadrach, » hoc est, Syria. Hadh enim interpretatur austerum, Rach molle : unde Hadrach et onus significat, et causam oneris 1 : mollities enim causa fuit oneris. Mollis vero est qui ad omnem concupiscentiam priusquam tentetur, emollitur
laudato : La Sainte Bible, les petits prophètes, Lethielleux, Paris, 1883.
<--- Page Split --->
2
Antiochia .
Et tangit aliam metropolim :
« Emath quoque in terminis ejus, » supple, est, et ad illam transibit onus. Est autem Antiochia, quæ profunditas interpretatur, et profundatos in carnalibus vitiis significat, qui sunt in terminis Damasci, hoc est, potus sanguinis. Psal. LXVIII, 3 : Infixus sum in limo profundi : et non est substantia. « Et Tyrus, » civitas in mari sita, cujus onus describitur, Isa. XXIII, 1 et seq., Ezech. XXVII et XXVIII. Interpretatur autem angustia, et significat eos qui in angustia et sollicitudine rerum temporalium sunt omni tempore, qui onere Domini prementur. Job, XX, 6 : Si ascenderit usque ad celum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit : quasi sterquilinium in fine perdetur. Et post pauca, 3. 15 : Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Et quia Tyrus sit in Sidone, ideo subdit : « Et Sidon, » provincia enim Sidonia vocabatur, cujus Tyrus erat metropolis : interpretatur autem venatio, et significat eos qui animas diabolo venantur, ad quos transibit onus Domini. Thren. III, 52 : Venatione ceperunt me quasi avem. Hoc significatum est, Genes. XXV, 27, ubi dicitur quod Esau (qui malus fuit) factus est, vir gnarus venandi... Jacob autem, vir simplex, habitabat in tabernaculis. Glossa tamen exponit de Gentibus ab his vitiis conversis, qui requies Domini efficiuntur, sicut paulo ante dictum est.
Causa autem quare transit ad eos onus, subdit :
« Assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. » In hoc quod dicit, assumpersunt, notat quod ex dono Dei non habuerunt : et ideo sapientia illa mundana est, de qua dicitur, Jacob. II, 15 : Non est enim ista sapientia de sursum descendens, scilicet a Patre luminum, sed 'errena, animalis, diabolica, et ideo est astutia multiplicandi terrena. Abdie, 3. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau. In hoc quod dicit, valde, notat quod subtiles erant
ad hoc. I ad Corinthios, I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Isa. XIX, 9 : Confundentur qui operabantur linum, pecten tes et texentes subtilia.
« Et ædificavit Tyrus munitionem suam. » Divitiis enim se muniunt contra futuras necessitates et Deum, sed hoc non valet. II ad Corinth. X, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollement se adversus scientiam Dei. Sic munitus fuit ille dives, qui dixit, Luce, XII, 19 : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
In quo autem munivit se Tyrus, subdit : « Et, » id est, quia « coacervavit argentum quasi humum. » Hyperbole est, plus dicit et minus significat, hoc est, ita multiplicaverunt Tyrii ut calcarent super argentum, quasi super humum, « et aurum ut lutum platearum, » hoc est, ut præ abundantia vile reputaretur, quod ad litteram avari faciunt. Eccle. II, 8 : Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum. Baruch, III, 18 : Argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Job, II, 15 : Possident aurum, et replent domos suas argento. Habacuc, II, 6 : Ve ei qui multiplicat non sua ! Usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
« Ecce Dominus possidebit eam, » Tyrum scilicet, hoc est, possidere faciet ab alienis dominis. Luc. XII, 20 : Hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? Isaie, XIX, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium. « Et percutiet in mari fortitudinem ejus, » per Alexandrum scilicet, qui insulam Tyri terræ coequavit, et destruxit. Vel spiritualiter per dia-
<--- Page Split --->
bolum. Isaïe, xvn, 8 et 9 : Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ ? Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloria. « Et hæc igni devorabitur. » Ad litteram Alexander succendit Tyrum, et Deus succendit avaros. Psal. cxxxix, 11 : In ignem dejicies eos : in miserii non subsistent. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum.
na gloria vestre. « Et Ascalon non habitabitur, » destruente scilicet Deo. Isaie, xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam.
« Et sedebit separator, » id est, possessionum divisor, Alexander scilicet ut victor, « in Azoto, » tamquam rex, qui militibus suis possessiones Philisthinorum distribuet, vel Dominus qui separat grana a paleis. Luce, ui, 17 : Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. In Azoto autem sedet tamquam judicans eam, que ignis mamillae interpretatur : libidinosos enim condemnabit. Isaie, L, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis. « Et » supple, sic « disperdam superbiam Philisthinorum.» Job, xi, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
« Videbit Ascalon. » Transit ad terram Philisthinorum, quæ receptura erat onus, eo quod vicina erat Syria, et loco, et peccato. « Videbit Ascalon, » civitas scilicet Philisthinorum, quæ ignis ignobilis interpretatur : videbit (inquam) succensam Tyrum, « et timebit » supple, sibi, ut dum fortior resistere non potuit, ne et ipsa succumbat. Isa. xx, 6 : Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum : et quo modo effugere poterimus nos ? « Et Gaza, » supple, videbit ardentem : quæ fortis interpretatur, et secunda civitas fuit Philisthinorum, « et dolebit nimis, » desperans scilicet de sua evasione. Luce, xxii, 31 : Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet ? « Et Accaron, » tertia civitas Philisthinorum, supple, videbit Tyrum ardentem, et in hoc cognoscet « quoniam confusa est spes ejus. » Sap. v, 13 : Spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur. Job, xi, 28 : Ecce spes ejus frustrabitur eum. Intermation. pretatur autem Accaron sterilis, vel eradicata, et gloriam mundi significat. Sap. iv, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas. « Et peribit rex de Gaza, » quæ fuit metropolis Philisthinorum, et interitum regni mundi significat. Jeremie, xii, 18 : Dic regi, et dominatrici : Humiliamini, sedete, scilicet in terra : quoniam descendit de capite vestro coro-
« Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, » ne scilicet de cætero innocentes masticare possit. Psal. xxi, 22 : Salva me ex ore leonis. Job, xxix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. « Et abominationes ejus, » hoc est, abominabilia peccata, « de medio dentium ejus, » supple, auferam. Proverb. xxx, 14 : Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedit inopes de terra, et pauperes ex hominibus. « Et relinquetur etiam ipse, » scilicet separator, « Deo nostro. » Et videtur tangere quod dicit Magister in Historii, a Beda accipiens, quod cum Alexander properaret in Judæam, in somnis apparuit ei quasi summus Sacerdos pontificalibus indutus, et cum in crastino procederet adversus Jerusalem, summus Sacerdos pontificalibus indutus processit obviam ei : et recordatus somnii de equo descendit, summum Pontificem adoravit,
<--- Page Split --->
et terram Judæorum protexit. Et hoc est quod sequitur : « Et erit quasi dux in Juda, » protector scilicet, sicut et in Ecclesia sæpe factum est, quod persecutores ejus, protectores ejus effecti sunt. « Et Accaron, » civitas scilicet Philisthinorum, supple, erit « quasi Jebusæus, » qui scilicet relicto errore aream suam obtulit, in qua templum ædificaretur 1. Isaie, lx, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit.
« Et circumdabo domum meam,» protegendo scilicet, « ex his qui militant mihi, » Machabæis, vel Apostolis. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit lumen illius? Militant, dico, « euntes,» in profectu scilicet virtutis, « et revertentes, » in exhibitione gratiarum actionis. Job, xxxviii, 35 : Numquid mittes fulgura, et ibunt : et revertentia dicent tibi : Adsumus ? Ezech. i, 14 : Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. « Et non transibit super eos, » supple, conculcans « ultra exactor, » Babylonius, vel diabolus. Isaie, xiv, 4 : Quomodo quievit exactor, cessavit tributum ? Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. « Quia nunc vidi in oculis meis, » supple, omnia mala quæ fecerunt, et ideo sum testis et judex. Psal. xcii, 9 : Qui finxit oculum, non considerat, id est, nonne considerat? Job, xiii, 1 : Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
pertinens. Satis autem exsultare, est pro tanto dono gratias agere. « Jubila, filia Jerusalem, » hoc est, ad æternam pacem pertinens. Psal. lxxx, 2 : Exsultate Deo adjutori nostro. Item, Psal. xcix, 1 : Jubilate Deo, omnis terra. « Ecce Rex tuus veniet tibi, » hoc est, ad tuam utilitatem et salutem. Sophon. iii, 14 : Lauda, filia Sion : jubila, Israel : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. Amos, iv, 12 : Præparare in occursum Dei tui, Israel. « Justus » opere, verbo, et judicio. Jerem. xxii, 6 : Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. « Et Salvator.» Matth. i, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. « Ipse pauper. » II ad Corinth. vn, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut inopia illius vos divites essetis. « Et ascendens super asinam, » quæ Judaicum populum significat, « et super pullum filium asinæ. » In una enim via utrumque ascendit. (Matth. xxi, 7) asinam et pullum2. Sed pullus Gentilem populum significat, nulla lege frænatum. Marc. xi, 2 : Super quem nemo adhuc hominum sedit, ut sic tamquam prudens sessor utrumque populum gubernaret.
« Et disperdam quadrigam ex Ephraim. » Loquitur de pace qua tempore Christi in toto orbe terrarum facta cificus. est, cujus signum est quod dicitur, Luc. ii, 1 : Exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Hanc pacem describit per destructionem instrumentorum bellicorum, quæ sunt quadriga et equus et arcus. Spiritualiter tamen Ephraim frugifer interpretatur, et fructificantes in temporalibus significat : quadriga vero significat quatuor passionibus inordinatis animam subvectam, quas disperdidit Dominus secundum quod præceptum fuit, Josue, xi, 9 : Equos eo-
<--- Page Split --->
rum subnervavit, currusque combussit igni. Idem legitur de David, II Reg. VIII, 4, et I Paral. XVIII, 4. Et hoc est quod sequitur : « Et equum de Jerusalem. » Jerusalem enim significat fideles animas, visioni æterna pacis intendentes : equus vero præcipitem audaciam in malum. Psal. XXXII, 17 : Fallax equus ad salu- 1 doten. « Et dissipabitur arcus belli. » Per arcum intelligitur omne instrumentum bellicum, intelligitur etiam lingua dolosa de longe feriens. Ezech. XXXIX, 3 : Percutiam arcum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua. Jerem. IX, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Causa hujus pacis est, quia omnibus venientibus ad unam fidem, unus spiritus et una charitas erit in omnibus eis. Isa. XI, 12 et 13 : Levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terra. Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt : Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. Isa. II, 4, et Mich. IV, 3 : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces : non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prelium.
Et subdit de pace :
« Et loquetur pacem Gentibus. » In praedicatione scilicet Evangelii, in cujus fide omnis discordia sectarum ad unitatem et pacem reducta est. Psal. LXXXIV, 9 : Loquetur pacem in plebem suam. Et super Sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Augustinus in libro de Civitate Dei : « Pax coelestis civitatis est « concordia fruendi Deo, et invicem in « Deo 1. »
Et subdit de potestate conservante pacem :
« Et potestas ejus a mari usque ad mare, » supple, erit. Et describit terminos terrae promissionis, per hos intelligens totius orbis descriptionem. Et in-
telligit a Mari mortuo quod est ad Orientem, usque ad Mare magnum quod est ad Occidentem. « Et a fluminibus, » Rivorucula et Nilo scilicet, quæ sunt ad Austrum, « usque ad fines terrae, » supple, versus Aquilonem. Vel forte melius, ab amphitrice usque ad amphitricem, ab Oriente in Occidentem mensurando, et a paludibus Meotidis, quæ ut flumina in Meridie diffunduntur, usque ad terminos orbis in Aquilonem. In his enim quatuor terminis tota terra nostra habitabilis "describitur, in qua prædicata est fides Christi. Psal. LXXI, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Item, Psal. CVI, 3 : A solis ortu, et occasu : ab aquilone, et mari.
Quod autem hoc fiat per opus redemptionis subdit. Et facit apostrophen, loquens ad ipsum regem Christum :
« Tu quoque, » o Christe, « in sanquine testamenti tui, » hoc est, quem testando per Prophetas promisisti fundere. Daniel. IX, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Ad Hebr. XII, 24 : Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. « Emisisti vinctos tuos, » vinctos in peccato et in limbo inferni. Isa. LXI, 1 et 2 : Ut prædicarem captivis indulgentiam, et clausis aperlionem : ut prædicarem annum placabilem Domino. « De lacu, » inferni scilicet, vel profundo peccati. Thren. II, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Psal. XXXIX, 3 : Eduxit me de lacu miserix, et de luto facis. « In quo non est aqua, » alicujus scilicet refrigerii : quia quamvis ignem in limbo non sentirent, tamen contra carentiam visionis Dei nullum habebant refrigerium. Hæc est aqua quæ exivit de latere Salvatoris, Joan. XIX, 34, quæ ab æstu æstuantis gehennæ nos educit, ipsum etiam ignem
<--- Page Split --->
exstinguendo a nobis. Ezech. xlvii, 9 : Vivent omnia, ad quæ venerit torrens. Psal. 1, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Ezech. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
patimur : in futura vero gloria, duplicia recipimus, quia in corpore et anima glorificamur.
Et subdit de potentia super inimicos :
« Convertimini. » Hic conversis ad Regem multa bona promittit, quæ in duo dividuntur. Primo enim promittit victorias super inimicos : secundo, prosperitatem in temporalibus, ibi, infra in cap. x, 1 : « Petite a Domino pluviam. »
Prima habet quatuor paragraphos. In primo ponitur revocatio captivorum, in secundo victoria inimicorum, in tertio adjutorium divinum, in quarto regimen tanto pastore dignum.
« Convertimini ad munitionem vincit spei, » hoc est, o vincit in Babylone, vel in inferno, vel in peccato, convertimini redeuntes ad munitionem spei, hoc est, ad munitam spem, vel ad spem quæ munit vos, hoc est, ad spem divinam, quia omnis alia spes vana est. Ad Hebr. vi, 18 et seq. : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi præcursor introivit Jesus. Et ut limentibus convertantur, adhibet promissionem, subdens : « Hodie quoque annumtians, » id est, hoc præsenti tempore per ora Prophetarum pollicens, « duplicia reddam tibi, » hoc est, victorias et prosperitatem, vel bona corporis et animæ. Isa. lxi, 7 : In terra sua duplicia possidebunt. Isaie, xi, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia. Propter hoc dicitur, Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Propheta tui fideles inveniantur. Glossa inducit illud Apostoli ad Rom. viii, 18 : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Hoc enim tempore, solo corpore
« Quoniam extendi mihi Judam. » Et intelligitur de ostensione virtutis et fortitudinis, ad similitudinem arcus extenti : quia sicut arcus fortissimas emittit sagittas, ita sub Machabæis duæ tribus emiserunt crebras victorias. Psal. cxxxvii, 7 : Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. « Quasi arcum, implevi Ephraim, » hoc est, propter quosdam de regno Ephraim, hoc est, decem tribuum, qui temporibus Ezechiae redierunt ad cultum Domini, captivatis jam decem tribubus, quando Ezechias celebravit Pascha, sicut dicitur, II Paral. xxx, 15 et seq., qui etiam tunc cum duabus tribubus in Babylonem ducti sunt, et cum eisdem redierunt, et cum Machabæis pugnaverunt. Psal. cxiv, 4 : Sagitta potentis acutæ. Sicut enim arcus multum extensus impletus sagittis, profunda et crebra infert vulnera : ita illi cum Juda Machabæo pugnantes, crebra vulnera intulerunt inimicis. Spiritualiter autem intelligitur hoc quod Judas confitens, et Ephraim fructum spiritualem afferens, Prædicator est, cujus arcus Scriptura est. Job, xxix, 20 :
« Et, » supple, sic, « suscitabo filios tuos, Sion, » Judæorum scilicet, vel Ecclesiae, « super filios tuos, Græcia : » de Græcorum enim reliquiis erant Antiochus, Demetrius, Alexander, et cæteri, cum quibus Machabæi pugnaverunt. Vel etiam Apostoli super sapientes mundi suscitati sunt, et verbo prædicationis prævaluerunt eis. I ad Corinth. ii, 4 :
<--- Page Split --->
Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis. Item, I ad Corinth. 1, 19: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. « Et ponam te, » Juda scilicet, et Ephraim, 1 Deit « quasi gladium fortium. » Hoc in Ma- 1 us est chabæis impletum est, et quotidie impletur in Ecclesia, in gladio spiritus (quod est verbum Dei) pugnante. Ad Ephes. vi, 17: Gladium spiritus (quod est verbum Dei) assumite. Isa. xlix, 2: Posuit os meum quasi gladium acutum : sub umbra manus suæ protexit me.
14 Et transit ad auxilium divinum :
« Et Dominus Deus super eos videbitur. » Hoc ad litteram factum est, II Machab. xi, 8-12, ubi sic dicitur: Cumque pariter prompto animo procederent Jerosolymis, apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem, et miserantem super eos Dominum. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexentos. Legitur item, ibidem, x, 29 et 30, quod cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frænis aureis decori, ducatum Judæis præstantes : ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela, et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant. « Et exibit ut fulgur, jaculum ejus. » Gladius enim eductus emicat ut fulgur. Hoc etiam verum est de Ecclesia, cujus gladius (quod est verbum Dei) fulgurat exemplis vel miraculis, et incidit in acumen veritatis. Psal. cxlii, 6: Fulgura coruscationem, et dissipabis eos :
emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Job, xxxvi, 29 et 30: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare luminesuo desuper, cardines quoque maris operiet, hoc est, mundi.
« Et Dominus Deus in tuba canet, » hoc est sancti in virtute Domini : quia ad litteram Machabæi clangebant sacris tubis, quæ in Ecclesia significant tubam prædicationis. Osee, vn, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Numer. x, 2 : Fac tibi duas tubas ductiles, argenteas, quibus convocare possis multitudinem in die, quando movenda sunt castra. » Et vadet in turbine austri, » hoc est, vadet involvendo et confringendo hostes, sicut turbo veniens ab Austro, qui ventus involutivus et tempestuosus est, et significat impetum et involutiones Spiritus sancti in spiritualibus. Isaie, xxi, 1 : Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit. Charitas enim in turbine venit, et cum impetu devotionis.
« Dominus exercituum proteget eos, » Hebræos scilicet, vel sanctos Prædicatores. Psal. xc, 1 : Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. « Et devorabunt, » Hebræi scilicet Græcos, vel Prædicatores suos auditores sibi incorporabunt. Esther, xi, 11 : Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. « Et subjicient, » supple, servituti suæ, « lapidibus fundæ. » Judæi dicunt, quod tanta fuit victoria Machabæorum, quod victis hostibus a Machabæis, etiam a communi populo obruti sunt, et contra fugientes jacti sunt lapides per fundas : sed nos non curamus illas fabulas. Dicimus ergo, Funda mystica. quod funda quæ duas chordas habet, et sinum in quo lapis ponitur, rationem perfectam studio sacrarum Sripturarum significat, cujus duæ chordæ sunt ratio in parte una, studium Scripturæ in parte altera : sinus autem adaptatio ad
<--- Page Split --->
propositum : lapis autem auctoritas solidæ veritatis et limpidæ : circumrotatio vero fundæ, est collatio et dispositio in corde Prædicatoris. Hæc est funda, in qua David prævaluit Philisthæo 4. Judicum, xx, 16 : Sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Quam præcipites autem erant ad pericula, subdit :
« Et bibentes inebriabuntur quasi a vino; » hoc est, victores quasi ebrii obliti sui et periculi, contra hostes fe-
Vinum pellit rebantur in mortem et periculum. « Viformidinem. « num enim (ut dicit Philosophus) bona « spei facit hominem et audacem. » Cant. vn, 2 : Dabo tibi poculum ex vino conditum, et mustum malorum granatorum meorum. III Esdræ, iii, 18 : Viri, quam prævalet vinum omnibus hominibus qui bibunt illud! Et paulo post, y. 24 : O viri, num præcellit vinum? quis sic cogitat facere? « Et replebuntur ut phialæ, » vino illo scilicet audaciæ et bona confidentiæ. Cant. v, 1 : Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. « Et quasi cornua altaris, » supple, replebuntur, quæ semper fuerunt infusa libaminibus. Septuaginta sic habent : « Bibent sanguinem « eorum sicut vinum, et implebunt sicut « phialas altaris. » Sanguinem enim inimicorum (quia ad honorem Dei fuderunt) quasi libamen Deo obtulerunt.
greges mei, greges pascuæ meæ homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. Psal. xav, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
Et horum omnium causam, subdit : « Quia lapides sancti elevabuntur superterram ejus : » et tangit quod habetur, I Machab. iv, 44 et seq., et II Machab. vi, 2 et seq., quod altare profanatum a Gentibus destruxerunt, et lapides in loco apto posnerunt, donec surgeret Propheta qui annuntiaret de eis : et aliud de lapidibus (quos ferrum non tetigit) erexerunt 4. Spiritualiter autem lapides sancti, Sancti sunt solidae vita, qui elevantur super terram, quando principatum accipiunt. Job, v, 23 : Cum lapidibus regionum erit pactum tuum. Isa. liv, 12 : Ponam portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
Quid autem incitet ad tantam audaciam, subdit :
« Quid enim bonum ejus est, » quod scilicet desiderium moveat, « et quid pulchrum ejus, » quod scilicet conversationem ad honestatem componat, « nisi frumentum electorum, » hoc est, Electio venire, » hoc est, virgineas mentes. Septuaginta : « Quia si quid optimi illius « est, et si quid bonum ab eo, frumentum « juvenibus, et vinum boni odoris ad vir- « gines. » Et est sensus, quia refectio optima in esculento quæ electis danda est, et optima refectio in poculento quæ virginibus datur ad pulchritudinis conversationem, quæ terra sponte gignit, et quæ Deus promittit, ad tantam movet audaciam. Spiritualiter autem frumentum puritas et dulcedo gratia est
« Et salvabit eos Dominus Deus eorum, » Machabæos scilicet, vel Sanctos, « in die illa, » lucente scilicet gratia Omnipotentis, « ut gregem populi sui : » transitive, hoc est, ut gregem qui est populus suus. Ezech. xxxiv, 31 : Vos,
illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. Et reposuerunt lapides in monte domus, in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis, etc.
<--- Page Split --->
divinæ quæ electis datur. Psal. cxlivii, 14 : Adipe frumenti saliat te, et maxime gratia Sacramenti. Vinum autem conceptus est gaudiorum æternorum, quod virgineas mentes et inœrruptas infundit et inebriat. Cantic. ii, 4 : Introduxit
me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Deuteronom. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti, et vini. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum.
CAPUT X.
Solus Dominus potest petita præstare, qui confortabit Judæos : et misertus ipsorum congregabit eos de variis locis captivitatis in terram pristinam, humiliatis ipsorum inimicis.
Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor.
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum glorie suae in bello.
Ex ipso angulus, ex ip so paxillus, ex ipso arcus preclii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prelio : et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.
Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.]
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.
Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :
Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
<--- Page Split --->
IN CAPUT X ZACHARIAE
ENARRATIO.
« Petite pluviam. » In capitulo isto populo abundantia temporalium promittitur a Domino, si ad ipsum ab idolis convertantur, et habet quinque paragraphos. In primo, a Domino et non ab idolis ostendit haec esse petenda. In secundo, ut digne petant, per visitationes Domini distinctionem bonorum a malis significat, ibi, y. 3 : « Super pastores. » In tertio, victis hostibus filiorum ad patrum devotionem ostendit reductionem, ibi, y. 5 in fine : « Et confundentur ascensores. » In quarto, captivorum ad patriam describit reductionem, ibi, y. 8 : « Sibilabo eis. » In quinto, in reducendo sua» potentiae describit magnitudinem, ibi, y. 11 : « Et transibit in maris freto.»
bris, et herbam. Nives ut humore infundant, et frigiditate terram in superficie restringant, ne beneficium vaporis in visceribus terrae generatum evaporare possit, sed radices plantarum restrictum cogatur inspirare. Eccli. xliii, 19 et 20 : Sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Pluvia imbris fiuest pluvia leviter descendens, et salubriter terram infundens. Job, xxxvi, 27 : Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Psal. lxxvi, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tua.
« Dabit eis, singulis herbam in agro. » Quod dicit singulis, notat quod unicuique dabit opportunam. Sapient. xvi, 21 : Et deserviens uniuscujusque volumtati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Haec spiritualiter intelliguntur de pluvia doctrinae, quae datur per predicatores. Nix autem candor est et predicatio cælibatus in castitate. Job, ix, 30 : Si lotus fuero quasi aquis nivis. Hic enim est viror virtutis, et boni operis. Isaiae, lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber, et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore mco : non revertertur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ad Hebr. vi, 7 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo.
« Petite a Domino pluviam, » non ab idolo, « in tempore serotino. » Duae sunt pluviae, scilicet temporanea quae descendit ut semina pullulent et in herbam germinent, et serotina quae descendit ad hoc quod grana tumescant. Unde, Osee, vi, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Et videtur respondere ad illud Jerem. iii, 3 : Quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Quia scilicet haec ab idolis et non a Deo petebatis. « Et Dominus faciet, » supple, plus quam petitis, dummodo in fide petatis. Jacob. i, 6 : Postulet autem in fide nihil haesitans. « Nives, et pluviam imbris dabit eis.» Ad Ephes. iii, 20 : Potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus. Unde petita pluvia dat nives, et pluviam im-
Et bene dico : Petite a Domino,
« Quia simulacra, » a quibus hactenus petistis, « locuta sunt inutile. » Demon enim praesidens simulacris promittebat quod solvere non potuit. Jerem. xiv, 22 : Numquid sunt in sculptilibus
<--- Page Split --->
Gentium qui pluant? aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. « Et divini viderunt in. mendacium. » Divini a divinatione dicuntur, et sunt pseudopropheta mendacia vaticinantes, et homines in malo confortantes. Isa. VIII, 19 : Cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis : supple, dicite : Numquid non populus a Deo suo requiret, visionem scilicet, pro vivis a mortuis? « Et somniatoills non res locuti sunt frustra. » Tangit cos qui adum : oblatis animalibus in pellibus dormiebant, et per somnia divinabant. Jerem. XXII, 32 : Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis. Videtur tangere eos qui nostris temporibus de visionibus inutilibus gloriantur. « Vane consolabantur, » dicentes, Pax, cum non esset pax scilicet. Jerem. XXIV, 15 : A Prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
« Idcirco, » supple, quia talibus crediderunt, « abducti sunt quasi grex. » Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et intelligitur simul de captivitate diaboli, et de captivitate regis Babylonis. « Affligentur, » a lupis scilicet, et hostibus, et daemonibus, « quia non est eis pastor, » qui scilicet in actu pastoris congreget, custodiat, pascat, et educat et inducat gregem. Et videtur litteraliter loqui de Alchimo, et Jasone, et Simone, praeposito templi, de quibus II Machab. iv, v et vi, qui pastoris dignitatem ambiebant, et pastoris actum non exhibebant, sed potius morsus et dilacerationes luporum. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Matth. vii, 13 : Intrinsecus sunt lupi rapaces. Dionysius ad Demophilum monachum : « Sacerdos malus, sacerdos non est, est. « sed lupus ovina pelle super divinum
« populum armatus. » Ezech. XXXIV, 2 : Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos ! Et, ibidem, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis ; gregem autem meum non pascebatis.
« Super pastores. » Quia pastores fuerunt causa subversionis, ideo per visitationem tales removet a populo.
« Super pastores iratus est furor meus. » Pastores (inquam) a dignitate, et non ab actu. Ezech. XXXIV, 10 : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem. « Furor autem fervens ira est, » ut dicit Gregorius, quia, sicut dicitur, Sapient. vi, 7 : Potentes potenter tormenta patientur. « Et super hircos visitabo. » Hircos vocat Prelatos peccatis fetidos, et cornu potestatis innocentes impingentes. Daniel. VII, 7 : Cumque hircus appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem.
« Quia visitavit Dominus exercitium gregem suum,» distinguendo scilicet malos a bonis. Psal. LVIII, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non misceraris omnibus qui operantur iniquitatem.
Et quid post visitationem futurum sit, subdit, primo dicens, quis sit grex : secundo, qualiter confortabitur.» Domum Juda, » hoc est, duas tribus. Ezech. XXIV, 3 : Vos autem greges mei, greges pascue mea, homines estis. Et subdit de confortatione. « Et posuit eos, » hoc est, disposuit confortando et fortificando, « quasi equum gloriae sua, » hoc est, qui gloriose vehant eum, « in bello, » contra alienigenas scilicet. Isa. LXIII, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem. Habacuc, III, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
<--- Page Split --->
« Ex ipso angulus. » Angulus parietes continet ad unum, et significat Prælatos diversas congregationes et societates hominum continentes in uno. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Psal. cxvn, 22 : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. « Ex ipso paxillus, » supple, egredietur, hoc est, qui totum tabernaculum Domini indissolubile contineat. Et videtur loqui de Juda Machabæo et similibus sibi, bonis scilicet Prælatis. Isa. xxii, 23 : Figam illum paxillum, in loco fideli, et erit in solium glorio domus patris ejus. Isa. xxxiii, 20 : Oculi tui videbunt Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit : nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. « Ex ipso arcus prælii, » supple, egredietur, Judas scilicet Machabæus et similes sibi Prælati, qui sicut arcus sagittas, sic crebras victorias misit in hostes Ecclesiae. Quorum unus dicit, Genes. xlviii, 22 : Do tibi unam partem extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. « Ex ipso egredietur omnis exactor simul. » Et tangit de Juda Machabæo et bonis Prælatis, qui exactores Ecclesiæ subjiciunt, et tributa virtutis ab eis exigunt. Isa. xiv, 2 : Erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
robustos. Sic Prælati calcare debent impios, et non immergi in lutum munerum eorum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Psal. xvii, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. « Et bellabunt, » supple, prælia Domini, « quia Dominus cum eis. » II Machab. xi, 10 : Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem. Isa. i, 9 : Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me ?
« Et confundentur. » Tertius paragraphus.
« Et confundentur ascensores equorum, » qui scilicet bella diligunt, et in Ægyptum confugere quærunt. Isaie, xxxi, 1 : Ve, qui descendunt in Ægypttum ad auxilium, in equis sperantes ! Amos, ii, 13 : Ascensor equi non salvabit animam suam. Significat enim equus præcipitem et temerariam audaciam ad malum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem.
Et quia per singula longum esset describere, universaliter subdit :
« Et erunt quasi fortes, » hoc est, vere fortes, ita quod hoc quod dico, quasi, non sit nota similitudinis, sed expressivum veritatis. Isa. xi, 29 : Dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. « Conculcantes lutum viarum in prælio, » hoc est, hostes immundos ut lutum viarum. Judicum, v, 21 : Conculca, anima mea,
« Et confortabo domum Juda, » duas scilicet tribus, vel Machabæos, vel Sanctos. Ad Hebr. xi, 34 : Fortes facti sunt in bello. Eccli. xlvi, 1 : Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis. « Et domum Joseph, » id est, decem tribus, « salvabo. » Et intelligit de illis qui de decem tribubus tempore Ezechiae reversi sunt ad Dominum 1. « Et convertam eos, » ad me scilicet. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. « Quia miserebor eorum, » non ex meritis eorum, sed ex gratia mea. Ad Tit. iii, 5 : Non ex operibus justitiae quafecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Et subdit de reductione filiorum in devotionem patrum :
« Et erunt sicut fuerunt, » supple, in Miseripatribus, « quando non projeceram eos, » hoc est, ante peccatum et idolola-
<--- Page Split --->
triam. Malach. iv, 6 : Convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Luc. i, 17 : Convertet corda patrum in filiis, et incredulos ad prudentiam justorum. « Ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiarn eos, » in omnibus scilicet petitionibus eorum. Isa. lvm, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum.
« Et erunt quasi fortes, » id est, vere fortes, « Ephraim, » scilicet fructus virtutis ferentes, et a Domino confortati. Psal. xxvn, 8 : Dominus fortitudo plebis suae. « Et lætabitur cor eorum, » crebris scilicet victoriis, « quasi a vino, » supple, inebriatum : quasi enim ebrii injiciebant se periculis Mathathias et socii ejus. Psal. cvn, 27 : Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. « Et filii eorum, » Judas scilicet, Jonathas, et Simon, et alii fratres, vel imitatores fortium Prælatorum et Sanctorum, « videbunt, » fortitudinem scilicet, et successus patrum, « et lætabuntur. » Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. « Et exsultabit cor eorum in Domino, » omnia scilicet Deo per gratiarum actiones attribuentes, dicentes illud Habacuc, iii, 19 : Super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
I Petr. i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. « Et multiplicabo eos, » numero scilicet, et fide. Psal. cxxxvnn, 18 : Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Genes. xv, 3 : Suspice caelum, et numera stellas si potes. Et dixit ei : Sic erit senen tuum. « Sicut ante fuerant multiplicati, » temporibus scilicet patrum, quando ex uno facti sunt innumerabiles. Genes. xii, 2 : Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus1.
« Et seminabo eos, » in posteris scilicet, « in populis, » hoc est, per nationes. Tob. xiii, 4 : Ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus. Isa. xii, 3 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. « Et de longe, » supple, disseminati, « recordabuntur mei, » annuntiando scilicet nomen meum. Psal. xxi, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. « Et vivent, » vita naturae, et gratiae, « cum filiis suis, » successoribus scilicet religionis, et naturae. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. « Et revertentur, » ad cor scilicet, ad Deum, et ad patriam. Isa. xlv, 8 : Redite praevaricates ad cor.
« Sibilabo eis. » Quartus paragraphus. Et tangit hic de congregatione vel Sanctorum, vel captivorum, et dicit tria, scilicet quo congregantur, et quando multiplicantur, et quando proficient.
« Sibilabo eis. » Sibilus occulta vocatur inspiratio. III Reg. xix, 12 : Post ignem sibilus auræ tenuis, ibi Dominus. « Et congregabo illos. » Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus. « Quia redemi eos, » vel de captivitate Babylonica, vel sanguine meo de potestate diaboli.
« Et reducam eos, » gratia scilicet praeveniente, « de terra Ægypti, » de tenebris scilicet, et mærore sæcularis occupationis. Mich. vi, 4 : Memento... quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te. « Et de Assyriis congregabo eos, » vel reducam eos. Semper enim filii Israel in Ægyptiis, vel in Assyriis vane confidebant. Thren. v, 6 :
<--- Page Split --->
Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. Assyrius enim extollens vigilias interpretatur, et significat eos qui tota die vigilias extollunt pro sollicitudine bonorum sæcularium. « Et ad terram Galaad et Libani, » supple, quæ prius fuit possessio decem tribuum, « adducam eos. » Galaad vero interpretatur acervus testimoni, et significat doctrinam sacræ Scripturæ. Libanus, candidatio, et significat honestatem vitæ in Ecclesia. Isaie, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen glorie. « Et non invenietur in eis locus, » supple, sufficiens, quia præ multidune habitatorum locus non sufficiet. Isaie, xlix, 20 : Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. Hoc videmus modo in Ecclesia, in qua modo plures modi vivendi quæruntur, quam Ecclesia sustinere possit.
tur omnia profunda fluminis. » Loquitur ad modum illum quem fecit sub Josue, quando siccavitvada Jordanis. Quod adhuc facit Dominus, transitum mortalitatis hujus in reputatione sanctorum ita desiccans, ut a Sanctis nihil penitus reputetur. Isa. xi, 15 : Levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati, hoc est, septem donis sancti Spiritus, ut Sancti, calceati, hoc est, in memoria habentes mortalitatem pellis hujus, nihil reputent transitum ejus. « Et humiliabitur superbia Assur, » id est, avarorum, qui in sollicitudine sæcularium vigilias extollunt, « et sceptrum Aegypti recedet, » sollicitudinis scilicet sæculi. Isa. x, 12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Isaie, xx, 5 : Confundentur ab Ethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Sceptrum enim sæculi semper deprimitur. Habacuc, iii, 14 : Maledizisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus.
« Et transibit in maris freto. » Tangit hic ultimo quam facile sit ei reducere dispersos.
« Et transibit in maris freto. » Loquitur de Hellespontico mari, quod brachium sancti Gregorii dicitur, ultra quod quidam Judæi captivi ducti fuerant, quos Dominus reduxit : quod dicitur mare, propter salsedinem : fretum autem, quia semper fremit, et significat tenpestatem sæculi, per quam Dominus multos sanctos adducit. Isaie, 11, 10 : Qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. « Et percutiet, » hoc est, sedabit « in mari fluctus. » Job, xxxviii, 11 : Dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. « Et confunden-
« Confortabo eos in Domino, » hoc est, in virtute Domini confidentes. Josue, 1, 9 : Confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. « Et in nomine ejus ambulabunt, » hoc est, prolicient. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : In lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. « Dicit Dominus. » Confirmatio est eorum quæ dicta sunt. Psal. xxxii, 9 et cxlivii, 5 : Ipse dixit, et facta sunt.
<--- Page Split --->
CAPUT XI.
Jubet Dominus pasci pecora occisionis, quibus non parcet, quia pastores eorum non parcebant eis : de duabus virgis tandem abscissis, et tribus pastoribus uno mense succisis : de appensa mercede triginta argenteorum projectorum ad statuarium : de alio malo pastore a Domino suscitando.
- Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
Et dixi : Non pascam vos : quod moritur, moriatur : et quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum : vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.
Hæc dicit Dominus Deus meus : Pasce pecora occisionis,
Quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus! divites facti sumus : et pastores eorum non .parcebant eis.
Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus : ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui : et concident terram, et non eruam de manu eorum.
Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis! Et assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum : et pavi gregem.
Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima
Et tuli virgam meam quæ vocabattur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis.
Et in irritum deductum est in die illa : et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodium mihi, quia verbum Domini est.
Et dixi ad eos : Si bonnm est in oculis vestris, afferte mercedem meam : et si non, quiescite. Etappenderunt mercedem meam triginta argenteos 1.
Et dixit Dominus ad me : Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appetiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.
Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel.
Et dixit Dominus ad me : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
Quia ecce ego suscitabo pastorem
<--- Page Split --->
in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
- O pastor, et idolum derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus : brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
IN CAPUT XI ZACHARIAE
ENARRATIO.
« Aperi, Libane. » Hic incipit dicere ea quae futura erant sub Romanis, et dividitur in tres partes. Primo enim agitur de destructione malorum ad fidem Christi converti nolentium. In secunda, de profectu bonorum, ante finem cap. xii, ibi, §. 4 : « In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum. » In tertia, de causa utriusque, quae est Passio Christi, infra, ante finem cap. xiii, ibi, §. 7 : « Framea, suscitare super pastorem meum. »
In prima tres sunt partes, in quarum prima ostenditur destructio templi et populi : in secunda, quam juste hoc factum fuerit declarat, ibi, in medio §. 7 : « Et assumpsi mihi duas virgas. » In tertia revertitur, et modum destructionis assignat, infra, in principio cap. xii, ibi, §. 1 : « Onus verbi Domini super Israel. »
Prima in duas. In prima sub metaphora describit destructionem. In secunda, metaphoræ ponit explanationem, ibi, « Ecce ego tradam. »
Adhuc in prima tria sunt, metaphora scilicet, et metaphoræ adaptatio, ibi, « Ilæc dicit Dominus Deus meus : Pasce pecora. » Et tertio, destructionis ratio, ibi, « Et pastores eorum. »
o « Libane, » hoc est, templum exaltatum ut Libanus, et de lignis Libani ædificatum, « portas tuas, » ut scilicet hostis ingrediatur Romanus. Victa enim civitate, in templum ingressi sunt, et templum succenderunt. Thren. II, 7 : Tradidit in manu inimici muros turrium ejus : vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni. Et, paulo post, §. 9 : Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus : regem ejus et principes ejus. « Et comedat ignis cedros tuas. » Tabulis cedrinis vestitum fuit templum in parietibus et tabulato, quas cedros consumpsit ignis succensus a Romanis. Isaie, lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exclusionem ignis.
« Ulula, abies. » Abies (ut dicit Isidorus) ab abeundo dicitur : quia in altum abit. Tabulis vero abiegnis vestitum erat pavimentum templi 1 : et exustis parietibus et tabulato, ignis descendit in pavimentum et consumpsit illud. « Ulula, abies, » hoc est, tabulatum abiegnum, « quia cecidit cedrus, » hoc est, quia paries jam ardet. Horatius :
Tunc tua res agitur, paries dum proximus ardet.
Quod autem hæc ad homines referantur, subdit : « Quoniam magnifici, » per cedros et abietes intellecti, « vastati sunt. » Magnifici enim in dignitatibus intelliguntur per abietes sublimes. Magnifici autem ex nobilitate generis per ce-
<--- Page Split --->
dros intelliguntur, qui vastati sunt per Romanos. Osee, xiv, 6 et 7 : Erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus : et odor ejus ut Libani. Isaie, ii, 12 et 13 : Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem : et humiliabitur. Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas. Pontifices enim qui quasi pons deberent esse populi, sunt quasi pavimentum abiegnum. Hi enim per vitae imputribilitatem deberent esse cedri, vestientes parietes, hoc est, populum, et tabulatum per protectionem : nunc autem igne libidinis consumpti sunt.
Et subdit de destructione civitatis :
« Ululate, quercus Basan, » Hoc est, robur ædificiorum civitatis jam confusioni et ignominiae (quod interpretantur Basan) sententia Dei addictum, « quoniam succisus est saltus munitus, » vel templum scilicet munitum præsidio Dei et Angelorum, vel condensitas populi. Isa. ii, 13 : Dies Domini exercituum super omnes quercus Basan. Isaie, x, 33 et 34 : Excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Et subvertentur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis cadet.
Et metaphoram ad rem significatam referens, subdit :
« Vox ululatus pastorum, » supple, audita est. Pastores dicuntur principes sacerdotum et secularium. Ululatus autem est vox querula, ululatum canum imitans. Isa. lxv, 14 : Clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis. « Quia vastata est magnificentia eorum, » pastorum scilicet, hoc est, populus de cujus quaestu magnificos se reputabant. Isaie, ii, 11 : Oculi sublimes hominis humilitati sunt, et incurvabitur altitudo virorum : exaltabitur autem Dominus solus.
Et subdit de tyrannis :
« Vox rugitus leonum, » supple, in
planctu audita est. Tyrannus enim leo dicitur rugiens : semper enim esurit et rugit in rapinam pauperum, sicut diabolus. Proverb. xxviii, 15 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. « Quoniam vastata est superbia Jordanis. » Per simillitudinem loquitur. Silva enim juxta Jordanem est, in qua propter condensitatem leones superbiunt, qua succisa, leones rugiunt pro amisso habitaculo. Ita tyrannus succisa plebe, rugit pro amissa lucri venatione. Job, iv, 10 et 11 : Rugitus leonis, et vox leane, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
Et quod metaphorice dixit, innuens aliquam explanationem, subdit, et duo dicit : destructionem scilicet, et destructionis rationem.
« Hæc dicit Dominus Deus meus, » cujus dixisse, fecisse est : supple, O Zacharia, « Pasce,» hoc est, pascenda prædic et impinguanda opibus, scilicet, sub Machabæis, « pecora occisionis, » hoc est, populum ad nihilum aptum nisi ad occisionem et devotionem : ut impinguatis talibus pecoribus, dentes hostium acuantur in ea, et magis desiderentur ad devorandum. Psal. xlui, 22 : Æstimati sumus sicut oves occisionis.
« Quæ qui possederant, » hoc est, Romani qui per sententiam meam jamdudum possederant Judæos, « occidebant, et non dolebant, » hoc est, sine compassione, sicut expresse scribunt Josephus et Egesippus. Amos, vi, 6 : Nihil patiebantur super contritione Joseph. Isaie, lxiii, 15 : Multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum, super me continuerunt se « Et vendebant ea, » distractis scilicet Judaicis mancipiis. Psal. xlui, 13 : Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo, scilicet pretii,
<--- Page Split --->
in commutationibus eorum. Parvo enim et vili pretio distrahebantur. « Dicentes : Benedictus Dominus, divites facti sumus. » Proverb. 1, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anina mea.
Rationem autem quare hoc permisit Deus, subdit : « Et, » id est, quia « pastores eorum, » hoc est, Prælati, Sacerdotes scilicet, et Principes, ante captivitatem Romanam, « non parcebant eis. » Isaïe, III, 14 : Vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra.
« Et, » supple, ideo « ego non parcam ultra. » Proverb. vi, 34 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictæ. « Super habitantes terram, dicit Dominus » per terrenam scilicet concupiscentiam. Isaïe, xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
Et subdit quasi explanando modum traditionis eorum : « Ecce ego tradam homines, » Judæos scilicet in Jerusalem et in Judæa habitantes, « unumquemque in manu proximi sui. » Tangit seditiones quas inter se in civitate habebant, in qua pater filium, frater fratrem, mater filiam occidit, ut fierent eis in escam. Jeremiæ, IX, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei. « Et in manu regis sui, » Titi scilicet, et Vespasiani. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. « Et, » supple, sic, « concident terram, » Prælati scilicet, et subditi, « et non eruam de manu eorum. » Significat quod perpetua erit captivitas facta per Romanos. Thren. v, 8 : Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
« Et pascam, » supple, sic « pecus occisionis, » hoc est, depascendo consumam. Psal. xvii, 39 : Confringam illos, nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos.
Ut autem hoc justum sit, illius gentis ingratitudinem subdens, ostendit. Et hoc pauperibus qui Deum timent, annuntiat primo in universali, secundo determinans in particulari, ibi, « Et tuli virgam meam. »
« Propter hoc, o pauperes gregis, » qui me scilicet timetis, « audite, » ingratitudinem scilicet populi illius.
« Et, » id est, quia per successionem temporis ab initio mundi, « assumpsi mihi duas virgas, » pastorales scilicet, in quarum rectitudine regimen meum ad populum significaretur. Psal. xlix, 7 : Virga directionis virga regni tui. « Unam, » scilicet, quam primo assumpsi, « vocavi Decorem, » legem scilicet naturalem, qua populum rexi ante diluvium. Decor enim mirabilis est rationem hominis a naturali lege non deflecti. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo. « Et alteram, » quam scilicet post diluvium assumpsi, cum ad idololatriam tenderet genus humanum tenpore proavi Abrahæ, « vocavi Funiculum, » legem scilicet scriptam, qua ut funiculo mensuravi mihi quosdam, quos in populum peculiarem elegi. Quod significatur, Exod. iv, 17, ubi legislator dicit : Virgam quoque sume in manu tua, in qua facturus es signa. « Et pavi gregem, » in rectitudine scilicet, et justificationibus legis. Psal. xxiv, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
« Et, » supple, in tantum zelavi rectitudinem legis, quod « succidi tres pastores in mense uno, » hoc est, in mense primo Nisan, vel Aprili dicto. Et tangit id quod habetur, Numer.xx,1-12, ubi Maria (quæ fuit una pastorum) mortua est,
<--- Page Split --->
et Moyses et Aaron qui duo pastores fuerunt, eo quod dubitantes de aquis contradictionis, Deum coram populo non glorificaverunt, sententiam mortis acceperunt, dicente Domino : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introductis hos populos in terram quam dabo eis.
Hujus autem causam subjungit :
« Et, » id est, quia « contracta est, » id est, conturbata, « anima mea in eis. » Isa. lix, 15 et 16 : Vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir : et aporiatus est. Et ne sine causa credatur contracta esse anima Domini, subdit : « Siquidem et anima eorum variavit in me, » non scilicet secundum retitudinem virgae ambulantes, Maria sciliccet murmurante contra Moysen 1, Aaron vitulum fundente 2, Moyse et Aaron me non sanctificante coram populo 3, ut sic verum sit quod dicitur, ad Hebr. ii, 2 : Omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem.
Si introibunt in requiem meam. Ad Hebr. iii, 18 et 19 : Quibus juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. I ad Corinth. x, 10 : Neque murm uraveritis, sicut quidam eorum murm uraverunt, et perierunt ab exterminatore.
« Et reliqui, » supple, sic non mortui, « devorent unusquisque carnem proximi sui. » Sic ordina constructionem : Devorent carnem proximi sui, ita quod unusquisque hoc faciat per invidiam scilicet et iram in alterum, sicut Dathan et Abiron contra Moysen 2. Ad Galat. v, 13 : Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Isa. v, 24 : Sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit : sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Dei exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.
« Et tuli virgam. » Hic in particulari ostendit qua ingratitudine Judaei reprobandi sunt, et dicit tria, scilicet qualiter omnibus abjectis, ipsi soli electi sunt. Secundo, qualiter ingrati pretiosissimum pastorem vili pretio vendiderunt, ibi, « Et appenderunt mercedem meam. » Tertio, qualiter propter hoc abjecti sunt, ibi, « Et præcidi virgam meam. »
« Et, » non tantum hoc feci in pastoribus, sed etiam de populo non ambulante ad rectitudinem virga, « dixi : Non pascam vos 4. » Et tangit quod quando exploratores reversi fuerunt, et fortitudinem habitatorum terrae promissionis nuntiaverunt, populus in seditionem versus voluit redire in Ægyptum, et tunc dixit Dominus : Non pascam vos, id est, non præcedam vos ut pastor. Et præcepit ut quadraginta annis circumducerentur circa montem, donec consumerentur omnes qui murmuraverant. « Quod moritur, » hoc est, quod morte dignum est, « moriatur : et quod succiditur, » hoc est, quod ab hostibus succidi dignum est, « succidatur, » hoc est, interficiatur. Psal. xciv, 11 : Ut juravi in ira mea :
In primo dicit qualiter Gentiles a regimine juris naturalis exciderunt. Secundo, qualiter Judaei ad regimen legis scripta electi sunt.
« Et tuli, » hoc est, abstuli « virgam meam, » regimen scilicet æquitatis, « quæ vocabatur Decus, » propter rectitudinem decoris naturalis, « et abscidi eam, » non quidem in substantia, quia in illa manet semper, sed ut rectitudini ejus Gentilitas non conformaretur. Psal.
<--- Page Split --->
XLVIII, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Ezech. XVI, 23: Abominabilem fecisti decorem tuum.
Et explanat quod dixit, subdens, « Ut irritum facerem, » ne scilicet eis essem pastor, « fœdus meum, » pactum scilicet regiminis et custodiae, « quod percussi cum omnibus populis,» in Adam scilicet et Noe 1, hoc est, dimisi ut unusquisque concupiscentias et errores suos sequeretur. Causa hujus ponitur, Isa. XXIV, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Genes. VI, 5 et 6 : Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio hominis intenta esset ad malum omni tempore, pœnituit eum quod hominem fecisset in terra.
Domini de reprobatione Gentium, et electione Judæorum.
« Et dixi ad eos, » in Moyse scilicet, Exod. XIX et XX : « Si bonum est in oculis vestris, supple, quod ego sim pastor vester, « afferte mercedem meam, » hoc est, pacto confirmate mercedem dignam fide mea, custodia, et diligentia, et providentia mea, ut scilicet digno pretio diligentiam meam æstimetis : « et si non, » supple, digna mercede, respondere vultis, « quiescite, » hoc est, a pacto cessate, et alios pastores in idolis et concupiscentiis requirite. Cantic. I, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum, hoc est, concupiscentiæ motus.
« Et in irritum deductum est in die illa, » quando scilicet a me per idola et concupiscentias recesserunt. Deuter. XXII, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis.
Et subdit de Judæorum electione : « Et cognoverunt sic, « scilicet, illis reprobatis, « pauperes » quidam « gregis, » hoc est, de toto grege mundi, Abraham scilicet, Isaac, et Jacob, et Moyses, et quidam alii exsules et pauperes, de quibus dicitur, Jacob. II, 3 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Luce, XII, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. « Qui custodium mihi » « mandata mea ad « honorem meum,» ut dicit Glossa. Vel melius, qui ut opiliones custodiunt gregem sub me, sicut fecit Abraham, et Moyses, et Josue, et quidam alii. « Quia verbum Domini est, » hoc est, ordinatio
Et subdit quid factum est eo veniente, ut in propria persona gregem custodiret. Et debet legi cum compassione et despectu : « Et » supple, cum venissem sicut pastor bonus qui animam suam dat pro ovibus suis (Joan. X, 11) « appenderunt mercedem meam, » libra scilicet suæ æstimationis, « triginta argenteos : » amplius me valere non æstimantes, quibus a proditore Juda me emerunt 2. Et ille tam vilem me æstimavit, ut quolibet pretio me commutaret antequam retineret.
« Et dixit Dominus ad me, » in visione scilicet : « Projice illud, » pretium scilicet, tamquam me et labore meo indignum, « ad statuarium decorum. » Statuarius decorus est, qui ad valorem æquilibrii pretium et id cujus est pretium in omnibus certa statera rationis ponderat. Indecorus est, deceptor et falsarius, qui scilicet rem plus valentem minori pretio æstimat. Et est sensus : Pone hæc in judicio omnis rationabilis hominis, si
<--- Page Split --->
Dominum majestatis digno pretio æstimaverunt, vel vendiderunt 1. Et subinfert quid projiciat : « Pretium quo appretiatus sum ab eis, » et reputatus non tantum scilicet valere. Sapient. vn, 8 et 9 : Divitias nihil esse duxi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. Job, xxvii, 15 : Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
Et sequitur obedientia Prophetæ in visione hoc præsignans :
« Et tuli, » hoc est, afferendos prophetavi à Juda proditore, « triginta argenteos, » qui decima fuerunt trecentorum denariorum, quibus vendi poterat unguentum quod mulier effudit super caput Jesu recumbentis 2, quam proditor subtrahere cogitaverat : et cum non posset in unguento, Dominum majestatis pro decima vendidit, ut damna furti sui saltem in decima recuperaret. « Et projeci illos, » hoc est, projiciendos præsignavi, « in domum Domini, » ubi sapientes æstimatores fuerunt. Matth. xxvii, 5 : Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit. « Ad statuarium. » Quidam dicunt, fictorem statuarum vel plasten, hoc est, ad illos qui loco Creatoris sederunt in sede Dei, ut ipsi judicarent, si digno pretio venditus esset. Melius tamen exponitur statuarius pro ponderatore : stater enim pondus est quo res ponderantur, inde statuarius idem est quod ponderator, et inde derivatur statera. Et ad statuarium decorum jubet referri, non ad statuarium dolosum, qui res indigno pretio æstimat. Proverb. xi, 1 : Statera dolosa, abominatio est apud Dominum : et pondus æquum, voluntas ejus.
Et subdit, quod hac ingratitudine abjeci sunt :
« Et, supple, ideo « præcidi virgam meam secundam, » id est, populum meum peculiarem, « quæ, » scilicet virga, « appellabatur Funiculus. » Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Et quod dixit, subdit exponendo : « Ut, » (consecutive et non causative legendum est ) « dissolverem germanitatem, » hoc est, fœdus initum, « inter Judam, » id est, duas tribus, « et Israel, » hoc est, decem tribus ex una parte, et inter me, supple, ex altera parte, et sic a cura mea et regimine meo abjecti sunt.
Judæi et quidam Christiani judaizantes, qui omnia recta pervertunt, aliter hoc exponunt, dicentes quod per triginta argenteos, triginta mandata legis intelliguntur, quæ facere jubentur, et hæc sunt affirmativa mandata, quæ Exod. xx, et usque ad cap. xxiv continentur. Et rursum alia triginta sex sunt quæ prohibebantur, et dicunt quod si reddant obedientiam mandatorum, tunc dignam mercedem reddant pastori : sin autem, projiciendi sint. Sed hoc falsum est, multo enim plura sunt mandata in lege affirmativa quam triginta, et multo plura negativa quam triginta sex. Præterea triginta argenteos tamquam indignos se jubet projici Dominus, obedientiam mandatorum tamquam vilem numquam jubet projici, et ideo, his tamquam fabulis abjectis, sequentia prosequamur.
« Et dixit Dominus ad me, » præsciens et præsignans quod in novissimis temporibus Judæi ad Antichristum tamquam ad pastorem pervertendi erant, et quia multi in Ecclesia falsi pastores erant
1 Vulg. habet, Zachar. xi, 13 : Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appetitatus sum ab eis. Jette au potier cet argent, cette
belle somme à laquelle ils m'ont estimé. 2 Cf. Matth. xxvi, 7 et seq.
<--- Page Split --->
surrecturi: « Adhuc, » post duas virgas præcisas, « sume tibi, » ad demonstrationem certitudinis prophetalis, « vasa, » id est, instrumenta « pastoris stuti, » hoc est, nescientis officium pastoris ad gregem, et non curantis scire.
« Et ungulas eorum dissolvet. » Ungulæ quæ firmant pedes, firmitatem virtutis significant, quæ firmat affectus : quas ungulas mali Prælati dissolvunt per malum exemplum.
Glossa Hieronymi : « Pastor bonus Bonu « aegrotantia pecora visitat, dispersa per- « quirit, relicta affert, lassa sustentat. « Malus pastor e converso omnia per- « verse agit. Isa. xl, 11 : Sicut pastor « gregem suum pascet : in brachio suo « congregabit agnos, et in sinu suo le- « vabit : fœtas ipse portabit. Unde vasa Instruiboni p» pastoris sapientis sunt canis latrans n» « in officio prædicationis, pera in provi- « dentia pabuli, baculus regiminis in « rectitudine vitæ, fistula in devotione « orationis et laudis. Vasa vero pastoInstruimab p» « ris stulti est lupus pro cane, in pera p» « serpens astutiæ diabolicæ, pro baculo « perversitas vitæ, pro fistula cantus « inordinatus mundanæ concupiscen- « tia. »
Et subdit causam quare hoc prophetandum est :
« Quia ecce ego suscitabo, » hoc est, suscitari permittam. Job, xxxiv, 30 : Qui, scilicet Deus, regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. « Pastorem, » figuram et non veritatem pastoris habentem, « in terra, » hoc est, in his qui amant terrena, « qui derelicta non visitabit. » Derelicta dicuntur, quæ præ infirmitate gregem sequi non possunt ad communia pascua. Contra quod dicit Dominus, Matth. xxv, 36 : Infirmus, supple, fui, et visitastis me. « Dispersum non quæret. » Dispersum dicitur a grege per errorem separatum. Contra quod dicitur, Lucæ, xv, 4 et seq. : Vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat illam : et cum invenerit eam, inponit in humeros suos gaudens : et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat. « Et contritum non sanabit. » Contritum est quod tentationibus diaboli infirmatum est. Contra quod dicitur in Psal. cxliv, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. « Et id quod stat, » in virtute scilicet, et fortitudine, « non enutriet. » pascua scilicet ministrando, verbo consolationis et exhortationis. Ad Roman. xiv, 4 : Domino suo stat aut cadit : stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. « Et carnes pinguium comedet : » a divitibus enim et a pauperibus quæque delicatiora student abstrahere. Michææ, in, 3 : Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ.
Hunc pastorem sic præsignatum vocat, subdens :
« O pastor, » et subdit emendans distinctionem, non exponens, « et, » id est, « idolum. » Ac si dicat : Male dixi, pastor, quia idolum es pastoris, et non veritas. I ad Corinth. vn, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo. Et emendationis subdit rationem, dicens : « Derelinquens gregem. » I Regum, xvii, 28 : Quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Et subdit condemnationem : « Gladius super brachium ejus, » hoc est, sententia condemnationis æternæ super brachium fortitudinis, quo viribus et non jure dominabatur ovibus. Ezech. xxxiv, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersæ sunt oves meæ. « Et super oculum dextrum ejus, » hoc est, quem reputat dextrum : totam enim intentionem convertit ad temporalia.
Quomodo autem hoc fiat, subdit : « Brachium ejus aridilate siccabitur, »
<--- Page Split --->
destructione scilicet confortantium in inferno. Isa. xvii, 4 : Attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. « Et oculus dexter ejus, » id est, quem reputat dextrum, « tenebrescens, » supple, in inferno, « obscurabitur. »
I Regum, xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. I Regum, ii, 9 : Impii in tenebris conlicescet.
CAPUT XII.
JudaetJerusalemavariisregnisaffligentur : sedrursumreductifliiIsraelinterramsuamsuperioreserunthisquiseafflixerant : effusoqueaDominospiritugratiæsuperhabitatoresJerusalem , adspicientadeumquemconfixerunt , etsupereumdolebunt , plangentessingulæfamiliæseorsum .
Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens cœelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo :
Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapule omnibus populis in circuitu : sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem.
Et erit : in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis : omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terræ.
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam : et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam cæcitate.
Et dicent duces Juda in corde suo : Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum!
In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno, et
devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu : et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem.
Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam.
In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem : et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
Et erit in die illa : quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem.
Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum : et adspicient ad me quem confixerunt ' : et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
<--- Page Split --->
In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremnon in campo Mageddon 4.
Et planget terra : familiæ et familiæ seorsum : familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum :
Familiæ domus Nathan seorsum,
et mulieres eorum seorsum : familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum :
- Omnes familiæ reliquæ, familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum.
IN CAPUT XII ZACHARIÆ
ENARRATIO.
« Onus verbi Domini. » In præcedentibus dictum est de peccato malorum pastorum : sed quia peccatum hoc sæpe redundat in ovium detrimentum, ideo agitur hic de tribulatione Jerusalem, quæ accidit propter peccata pastorum . Et ideo primo hic ponitur titulus, et secundo prophetia tribulationis hujus.
« Onus verbi Domini, » hoc est, onus de quo est verbum prophetiæ hujus, « super Israel, » supple, opprimendum, est istud quod nunc describam. Simile, Isa. xxn, 1 : Onus vallis visionis. Vallis enim visionis Jerusalem et Judæa fuit ex pulchritudine spectabilis.
1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, hoc est, cœlum. Psal. iii, 2 : Extendens cœlum sicut pellem. « Et fundans terram, » locum scilicet generationis. Psal. ciii, 5 : Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sœculum sœculi. Et hoc in corporalibus creaturis supremis et infimis : « Et, » in spiritualibus « fingens, » id est, creans et formans « spiritum hominis, » id est, animam, « in eo, » quia infundendo creat, et creando infundit. Psal. xxxii, 15 : Qui finxit sigillatim corda eorum, id est, animas. Isa. lvii, 16 : Spiritus a facie mea egreditur, et flatus ego faciam. Genes. ii, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Sic ergo ostendit quod potestatem habet in corporalibus et spiritualibus creaturis.
Et subdit de potentia imponentis onus illud : « Dicit Dominus, » qui omnia potest, et verax est. Ad Tit. i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Extendens cœlum, « ut omnium scilicet capax, visibilium et invisibilium creaturarum. Damascenus : « Cœlum est conti- « nentia visibilium et invisibilium crea- « turarum, quod Deus extendit sicut « pellem : quia sicut pellis extensa su- « per hominem, omnia illius membra « tegit et continet, ita et cœlum omnia « ambit atque complectitur. » Sapient.
Et subdit onus :
« Ecce ego, » potestate mea, non alius, « ponam Jerusalem, » propter peccata pastorum, « superliminare crapulæ. » Inter superliminare et limen, introitus est, et est sensus : Ponam Jerusalem patentem introitum omnibus advenientibus, sicut ad crapulam, qua insatiabilis cupiditas avarorum venientium ad prædam pascatur. Job, xxx, 14 : Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Et hæc est litteralis expo-
<--- Page Split --->
sitio. Hieronymus tamen aliter dicit, superliminare crapulae, ut quicumque limen ejus habitando attigerit, inebrietur, et crapula pressus corruat. Vel, superliminare corruet et opprimet eum. Et quia Romani tunc monarchiam tenebant, et omnes populos secum venire quærebant, sequitur: « Omnibus populis in circuitu. » Psal. iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Et quia Romani captis civitatibus Judaeæ cives aliarum civitatum compulerunt secum venire in obsidionem contra Jerusalem, ideo sequitur: « Sed et Juda, » hoc est, civis et incola Judaeæ, « erit in obsidione contra Jerusalem. » Jerem. xx, 10 : Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum : ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum. Cant, i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me.
vel rasuram relinquit. Et hoc est quod sequitur : « Omnes, qui levabunt eam, » scilicet, Jerusalem, « concisione lacerabuntur, » id est non impune transibunt. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus : omnes qui devorant eum, delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus.
Et quod dixit, exponit, subdens: « Et, » id est, quia « colligentur adversus eam, » Jerusalem scilicet, « omnia regna terrae, » hoc est, vires omnium regnorum in uno, quod monarchiam omnium regnorum tenuit. Psal. ii, 2 : Adstiterunt Persecutor Ecclesiae unius reciprocae feriendus.
Et subdit secundam similitudinem :
« Et erit. » Confirmatio sequentium est. I Regum, ix, 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate veniet. « In die illa, » clarente scilicet justitia ultionis peccatorum, « ponam Jerusalem lapidem oneris, » id est, sicut lapidem oneris, « cunctis populis, » in quo omnes vires suas probent et examinent. Hieronymus : « Mos erat in Judæa, in « aliquo loco celebri poni lapides rotun- « dos gravissimi ponderis, quos juvenes « pro varietate virium probandarum alii « usque ad genua, alii usque ad umbili- « cum, vel etiam super verticem extolle- « bant : nec prius ad agonem descen- « debant quam ex elevatione ponderis « sciretur quis cui comparari deberet. » Est ergo sensus : Ponet Jerusalem Gentibus quasi gravem lapidem sublevandum : et levabunt eam, hoc est, pro virium varietate vastabunt. Sed gravis lapis dum levatur, in levantium corporibus scissionem et junc'urarum dislocationem
« In die illa. » Hic incipit secunda pars superius inductæ divisionis in principio undecimi capitis. Et agitur hic de profectu Ecclesiæ, et dividitur in tres partes. In prima profectus Ecclesiæ describitur. In .secunda, amaritudo pænitentium conversorum, ibi, y. 10 : « Et adspicient ad me quem confixerunt. » In tertia, ablutio peccati per gratiam sacramentalem, infra, ibi, xui, 1, « In die illa erit fons. »
In prima septem sunt paragraphi, in quorum primo describitur ablatio superborum : in secundo, respectus gratiae in profectum electorum : in tertio, zelus Praelatorum ad confrontationem subditorum : in quarto, ignitum eloquium Doctorum : in quinto, protectio conversorum : in sexto, vocatio Gentium : in septimo, devotio omnium. Hæc enim ad litteram in Judæis numquam facta sunt, et ideo de Ecclesia exponenda sunt.
« In die illa, » clarente gratia Ecclesiæ, « dicit Dominus, » cujus dictum non excidit : « Percutiam, » hoc est, de-
<--- Page Split --->
ponam a superbia «omnem equum,» hoc est, præcipitem audaciam superborum. I Paral. xviii, 4 : Subnervavit omnes equos curruum. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus. Item, Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem. « In stuprorem,» hoc est, insensibilitatem, ut scilicet nec per timorem sentiat poenas, nec per amorem beneficia, « et ascensorem ejus, » diabolum scilicet vel liberum arbitrium, « in amentiam, » hoc est, insaniam, ut scilicet nullam cognitionem veri habeat. Exod. xv, 1 : Equum et ascensorem dejecit in mare, hoc est, in profundum amaritudinis. Genes. xlix, 17 : Mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Luce, 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Et subdit de respectu gratiae in eleplis aperit. ctos : « Et super domum Juda, » hoc est, super familiam confitentium et laudantium Dominum, « aperiam oculos meos. » In apertione oculorum lumen effunditur et expanditur, et notatur quod expandetur super eos lumen gratiae divinae. Daniel. ix, 18 : Aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua graderis, firmabo super te oculos meos. Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos illius. « Et omnem equum populorum, » hoc est, præcipitem arrogantiam superborum, « percutiam cæcitate, » ut ambitione scilicet excæcati recta non videant. Isaiae, vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravia : et oculos ejus claude.
5 Et subdit de congratulatione profectus subditorum :
« Et dicent duces Juda in corde suo, » hoc est, ex intimis præcordiis hoc desiderantes Prælati Ecclesiæ : « Confortentur mihi, » hoc est, ad profectum gaudii mei. Psal. lxvii, 28 : Principes Juda, duces eorum : principes Zabulon, principes Nephthali. « Habitatores Jerusalem, » visionis scilicet æterna, pacis,
« in Domino exercituum Deo eorum, » hoc est, in virtute Domini. Quorum unus dicit, ad Philip. iv, 1 : Fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, charissimi.
Et subdit de ignito eloquio Doctorum : « In die illa, » clarente gratia verbi Dei, « ponam duces Juda, » Doctores scilicet glorificantium et confitentium Deo, « sicut caminum ignis in lignis. » Ignis enim qui extra lucet in ore, intus in corde fervet ut caminus in devotione. Isa. xxxi, 9 : Cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. Dicit autem, in lignis : quia populos incendit sicut ligna, et graviora peccata quae in eis erant, consumit. « Et sicut facem, » id est, faculam « ignis in faeno, » hoc est, in minoribus cremabilibus, scilicet in venialibus peccatis. Eccli. xlvni, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. « Et devorabunt ad dexteram, » hoc est, divites et nobiles, qui per dexteram intelliguntur : quia in prosperitate sunt. « Et ad sinistram, » pauperes scilicet convertendo, quorum penuria per sinistram intelligitur. « Omnes populos in circuitu, » sine discretione personarum convertentes, et sibi incorporantes. Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Sicut dictum est Petro, Act. x, 13 : Occide, et mandaca. Illis autem incorporatis Prælatis Ecclesiæ, de habitatione et frequentia Ecclesiæ subdit : « Et habitabitur Jerusalem rursus, » hoc est, iterato, « in loco suo in Jerusalem, » hoc est, in fide et stabilitate vitæ Patriarcharum. Isa. 1, 26 : Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hoc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
« Et salvabit Dominus tabernacula
<--- Page Split --->
Juda, » hoc est, Ecclesias particulares et modos vivendi in Ecclesia. Numer. xxiv, 5 : Quam pulchra tabernacula tua Jacob, et tentoria tua, Israel! Psal. lxxxiii, 2 : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! « Sicut in principio, » in devotione Patriarcharum. Thren. v, 21 : Innova dies nostros, sicut a principio. Et hoc quidem faciet Dominus virtute propria, « ut non magnifice glorietur domus David. » Domus, hoc est, familia David, sunt Doctores et Prælati Ecclesiae, qui profectum Ecclesiae sibi attribuere non poterunt. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. Ezech. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. « Et, » supple, non magnificet se et extollatur « gloria habitantium Jerusalem, » hoc est, Clericorum et Religiosorum, « contra Judam, » hoc est communem plebem : tamquam profectus qui in plebe est, industria et laboribus eorum perfectus sit. I ad Corinth. i, 29 : Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ad Roman. iii, 27 : Ubi est gloriatio tua ? Exclusa est. Impii Judaei haec pervertentes, dicunt quod haec intelliguntur de principibus Judæorum obsessis in Jerusalem, qui pro tempore prorumpentes a dextris et a sinistris prostraverunt hostes, quasi ignis devorantes, cum Egesippus et Josephus historiographi nihil talium narrent, sed potius quod conclusi erant quasi mures in antris, et si quis eorum quasi fugiens latenter apparuit, statim a Romanis exenterabatur, ut aurum in visceribus ejus quaereretur. Nec dicere possunt qualiter tabernacula Juda habitata fuerint, sicut a principio. Et propter hoc tamquam mendosa relinquentes, certam prosequamur expositionem.
Subdit ergo de protectione devotorum in Ecclesia :
« In die illa, » clarente scilicet gratia divina. II Machab. i, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. « Proteget Dominus habita tores Jerusalem, » ab impugnatione scilicet dæmonum, et hostium. Isa. xlix, 2 : In umbra manus suæ protexit me. Psal. lvi, 2 : In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Et posset objici, quod etiam tunc homines erunt, et peccabunt, et ita iram Dei merebuntur, respondet : « Et erit, » supple, ex propitiatu meo, « qui offenderit ex eis, » venialiter scilicet vel mortaliter. Jacob. iii, 2 : In multus offendimus omnes.
« In die illa 1, » quae scilicet nihil noctis habet. Psal. cxxxvii, 11 et 12 : Et nox illuminatio mea in deliciis meis... Et nox sicut dies illuminabitur. Hic, inquam, talis « erit quasi David, » id est, facile ad gemitum unum misericordiam consequens. II Reg. xii, 13 : Dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus transtulit quoque peccatum tuum : non morieris. Psal. xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Hoc probat parabola de filio prodigo, et patre recipiente 2. « Et Dominus David, » hoc est, familia Christi, manu fortis in actione, et adspectu desiderabilis in contemplatione, hoc est, innocentes, supple, erunt « quasi Dei, » participative enim dii sunt. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et hoc explanat, subdens : « Sicut Angelus Domini in conspectu eorum, » supple, erunt. Angelorum enim puritatem et coelibatum praeferunt. Matth. xxi, 30 : Erunt sicut Angeli Dei in cælo.
<--- Page Split --->
Et subdit de Gentium vocatione :
« Et erit. » Confirmatio sequentium est. « In die illa, » lucente veritate : « Quæram, » per Apostolos, « conterere, » quantum ad gentilem ritum, « omnes gentes. » Jerem. xxiii, 29 : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ? hoc est, duritias cordium Gentilium. « Quæ, » scilicet gentes, « veniunt, » infidelitatis impetu, « contra Jerusalem, » hoc est, contra Ecclesiam. Genes. xlix, 8 : Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. Psal. xvii, 38 : Persequar inimicos meos, et comprehendam illos : et non convertar donec deficiant.
Et subdit de devotione conversorum. « Et effundam, » fluenta gratia scilicet largiter, « super domum David, » hoc est, super familiam Christi, « et, » id est, « super habitatores Jerusalem, » hoc est, Ecclesiae, « Spiritum » sanctum, scilicet meum, « gratiae, » in remissione peccatorum et operatione virtutum. I ad Corinth. xii, 7 : Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. « Et precum, » in devotione orationis pro se, et pro aliis. Ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet postulare, et inclinat ad postulandum.
licet devotionem, vel nunc, vel in fine temporum. II Paral. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere dabeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Matth. xxvi, 64 : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli. « Quemconfixerunt, » peccatum scilicet faciendo, vel Filium Dei crucifigendo. Malach. m, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. « Et plangent eum, » hoc est, peccatum quod commiserunt in eum. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte. « Planctu! quasi super unigenitum. » Quia ad litteram Dominus noster unigenitus est, et Patris et matris. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. « Et dolebunt, » scilicet tacli dolore cordis intrinsecus 1, « super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. » In primogenito enim, quia præclarior natura est, 'et floret in eo vigor patris et matris, major dolor esse consuevit. Tamen Dominus, Apocal. i, 5, dicitur primogenitus mortuorum. Et ad Coloss. i, 18, dicitur primogenitus omnis creaturae. Ad Hebr. i, 6 : Cum iterum inducit primogenitum in orbe m terrae, dicit : Et adorent eum omnes Angeti Dei.
« Et adspicient ad me. » Hic tangitur de planctu pænitentium : primo, in communi, et secundo, in speciali, ibi, « Et planget terra. »
In communi tria dicit, scilicet planctus amaritudinem, planctus magnitudinem, et his duobus præmittit causam planctus.
« Et adspicient ad me, » per fidei sci-
Et subdit de magnitudine planctus : « In die illa, » pænitentiæ scilicet, vel extremi judicii, « magnus erit planctus in Jerusalem » hoc est, in Ecclesia, vel in mundo, « sicut planctus Addremmon, » hoc est, qui fuit juxta civitatem Addremmon, « in campo Mageddon, » hoc est, in campestribus sic vocatis.
<--- Page Split --->
Hieronymus : « Adadremmon... urbs est « juxta Jezraelem, quæ hoc olim vocabulo « nuncupata est, et hodie vocatur Maxi- « mianopolis in campo Mageddon, in quo « Josias, rex justus, a Pharaone cognorex « mento Nechao, vulneratus est, super quo ions tus. « Lamentationes scripsit Jeremias, et scri- « psisse eum Paralipomenon testatur li- « ber (1). Sicut igitur eo tempore post reges « peccatores, spes omnis populi erat in Jo- « sia, et occiso illo magnus planctus in ur- « be commotusest, ita crucifixo Salvatore « renovabitur planctus in Jerusalem. » Luc. xxm, 27 : Sequebatur autem Jesum multa turba populi, et mulierum : quæ plangebant, et lamentabantur eum. Et infra, post pauca, y. 48 : Omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Hoc tamen maxime fiet in die judicii, quando cum plagis ostendet se Dominus.
Dominus, et in se et in membris. Jerem. xm, 18 : Dic regi, et dominatrici : Humiliamini, sedete : quoniam descendit de capite vestro corona gloria vestra. « Et mulieres eorum seorsum. » Mulieres non dicuntur hic tam a sexu quam ab intimitate, et intelliguntur qui inter principes ex infirmitate peccaverunt, qui quia minus punientur, minus habent plangere. II Reg. I, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. Jerem. ix, 17 et 18 : Vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas, quæ sapientes sunt, mittite, et properent : festinent.
« Familia domus Nathan seorsum. » Per Nathan intelligitur tribus Prophetarum sive cognatio : quia etiam Prophetæ, et maxime pseudo contra Dominum peccaverunt. Jerem. v, 31 : Propheta prophetabant mandacium, et Sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. Osee, vi, 3 : Propter hoc dolavi in Prophetis, occidi eos in verbis oris mei. « Et mulieres eorum seorsum, » in Prophetis scilicet ex infirmitate peccantes.
« Familia domus Levi seorsum. » Per Levi sacerdotalis cognatio sive congregatio intelligitur : quia etiam Sacerdotes ad crucifixionem Domini et Christi cooperati sunt. Joel, n, 17 : Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes ministri Domini. « Et mulieres eorum seorsum, » hoc est, inter eos ex infirmitate, vel ex ignorantia peccantes. Psal. vi, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
« Familia Semei seorsum. » Hieronymus : « In Semei Doctores intelligun- « tur : ex hac enim tribu Magistrorum « agmina pullulaverunt. » Hoc nescio quare sit, nisi propter nominis interpretationem. Semei enim, audi mi, vel audi me, vel auditio mea interpretatur, et
« Et planget terra, » tunc scilicet universaliter. Amos, v, 16 : In omnibus plateis planctus : et in cunctis, qui foris sunt, dicetur ve ve. Et hoc quod dixit universaliter, dicit specialiter : « Familiae, » hoc est, cognationes, « et familiae seorsum, » ut scilicet quælibet cognatio, et communem habeat planctum et singularem. Amos, v, 17 : In omnibus vineis erit planctus, hoc est, per omnes distinctiones hominum. Sapient. xvii, 10 : Resonabat inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Et tangit quatuor distinctiones, ut similia de omnibus aliis intelligantur :
« Familia domus David seorsum. » Per David, hi qui in dignitatibus et potentatibus sunt constituti, intelliguntur : quia David rex fuit. Sap. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia : potentes autem polenter tormenta patientur. Unde illi plangunt : quia per eos crucifixus est
<--- Page Split --->
Scriba qui Doctorum vicem habebant, contra Deum et Christum ejus consilio operati sunt. I Esdrae, ix, 2 : Manus Principum et Magistratuum fuit prima in transgressione hac. « Et mulieres eorum seorsum, » ex infirmitate scilicet peccantes inter Doctores. Mulier enim mutabilis est, et infirmius vasculum. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmiorum sustinere, et non nobis placere.
Ex istis inductis inducit universale : « Omnes familiæ reliquæ, » militum
scilicet, mercatorum, et singula artificia operantium, « familiæ et familiæ, » secundum diversitates earum, « seorsum, » supple, plangent, « et mulieres eorum seorsum, » ex infirmitate scilicet peccantes in familiis illis. Apoc. i, 7 : Plangent se super eum omnes tribus terræ. Sicut enim omnes peccaverunt, sic omnibus indicitur planctus. Hieronymus : « Quod seorsum plangunt, sig- « nificat quod tempore tribulationis non « debemus servire conjugis et operibus « nuptiarum. » Joel, ii, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
CAPUT XIII.
Cum fuerit fons patens domui David in ablutionem peccatoris, tollentur idola : et pseudopropheta a sibi charissimis lapidabuntur : qua sint plagæ in medio manuum : percutiendus pastor, et oves dispergenda : dua partes hominum dispergentur in omni terra, et tertia per ignem probabitur.
In die illa crit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.
Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra : et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra 1.
Et erit cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini : et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
Et erit : in die illa confundentur
prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit : nec operientur pallio saccino, ut mentiantur :
Sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego suin, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Et dicetur ei : Quid sunt plagæ istae in medio manuum tuarum? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum coharentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves 2 : et convertam manum meam ad parvulos.
<--- Page Split --->
Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duæ in ea dispergentur, et deficient ; et tertia pars relinquetur in ea.
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur
argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.
IN CAPUT XIII ZACHARLÆ
ENARRATIO.
intelligitur originale peccatum. Psal. L, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Isaie, iv, 4 : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
« In die illa. » Hic tangit de ablutione pœnitentium per fontem gratiae sacramentalis. Dividitur autem pars ista in tres partes. In prima agit de ablutione peccatorum. In secunda de purificatione populi a malis, ibi, y. 2, in fine : « Et pseudoprophetas. » In tertia de zelo religionis, ibi, y. 3 : « Et erit cum prophetaverit qui spiam. »
« Et erit. » Confirmatio sequentium 2 est. « In die illa, » lucente scilicet gratia, « dicit Dominus excercituum. » Isaie, 1vni, 10 : Orietur in tenebris lux tua. « Disperdam nomina idolorum de terra, » quæ scilicet quilibet sibi finxit ad colendum, avarus nummum, luxuriosus Venerem, gulosus ventrem, superbus Jovem, iracundus Martem, immundus Saturnum, acediosus Dianam. Isa. ii, 17 et 18 : Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. « Et non memorabuntur ultra, » in ore scilicet cujusquam. Osee, ii, 17 : Auferam nomina Baalim de ore ejus. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et de separatione malorum hominum subdit : « Et pseudoprophetas. » Isa. ix, 13 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda : operit enim turpitudines aliorum. Jeremie, xxiii, 15 : Hæc dicit Dominus exercituum ad Prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a Prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Significant autem eos, qui temporiculis vulgo non inponendum.
1 « In die illa, » clarente scilicet luce veritatis. Ad Roman. xiii, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. « Erit fons patens, » nulli scilicet vetitus, nulli negatus. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. « Domui David, » Ecclesiae Christi scilicet. Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Fontes enim isti manant aquas absolutionis in gratia sacramentorum, et [aquas doctrinae in verbo Doctorum, et aquas refrigerii in consolatione tentatorum, et aquas humectantes in rigatione ardorum. Genes. ii, 10 : Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. « Et habitantibus Jerusalem, » hoc est, totam Ecclesiam. Numer. xx, 6 : Aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. « In ablutionem peccatoris, » qui actualiter peccavit, « et menstruatæ, » per quod
<--- Page Split --->
II Paral. xvm, 21 : Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus.
Et subdit de zelo religionis :
« Et erit » Confirmatio est. « Cum prophetaverit quispiam, » pseudopropheta scilicet, « ultra, » hoc est, deinceps, « dicent ei pater ejus et mater ejus, » plus diligentes legem quam affectum carnalem. Deuter. xxi, 18 et seq.: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit : apprehendent eum, pater ejus scilicet et mater ejus, et ducent eum ad seniores civitatis. Et, post pauca, 7. 21 : Lapidibus eum obruet populus civitatis. Maxime autem contumax est, qui ab haresi compesci contempserit. Et hoc est quod hic sequitur : « Qui genuerunt eum : Non vives. » Glossa, « ardore divinæ ser- « vitutis non exspectantes publicum judi- « cium. » Hæreticis enim parci non debet: morte enim dignus est qui Deo fidem et animam furatur. Deuter. xvm, 20, præcipitur interfici propheta qui mendacium loquitur in nomine Domini. Matth. vn, 15 : Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Et hoc est quod sequitur hic : « Quia mendacium locutus es in nomine Domini, » usurpato scilicet. Jerem. xxm, 16 : Nolite audire verba Prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. « Et configent eum, » verberibus scilicet, et puncturis tribulationum, « pater ejus et mater ejus, genitores ejus, » affectum scilicet religionis affectui naluræ præponentes. Genes. xxii, 12 : Non pepercisti unigenito filio tuo propter me. « Cum prophetaverit, » mendacium scilicet contra religionem. In signum hujus Elias occidit quadringentos viros prophetas Baal 1.
Et subdit quod ex hoc cavebunt de futuro, et dolebunt de præterito :
« Et erit, » cum scilicet falsa prophetans judicio parentum condemnabitur : « In die illa confundentur Prophetæ, » hoc est, erubescent de falso vaticinio, « unusquisque ex visione sua, » mendaci scilicet, « cum prophetaverit, » supple, mendacium. Jerem. xxm, 14 : In Prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converterentur, unusquisque a malitia sua. « Nec operientur pallio saccino : » usurpabant enim habitum verorum Prophetarum, ut sub hoc pallio simplices deciperent. Et hoc est quod sequitur : « Ut mentiantur, » hoc est, ut mentiri facilius possent. Tria enim faciebant : usurpabant enim habitum Prophetarum, revelationem jactabant divinam, et in dolo quandoque veritatem dicebant ut mendacium protegerent. Apoc. xvi, 13 : Vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum.
« Sed dicet, » scilicet pseudopropheta convictus et pœnitens : « Non sum propheta, » confitens scilicet veritatem. Amos, vn, 14 : Non sum propheta, et non sum filius Prophetæ. « Homo agricola ego sum, » hoc est, laborator, et de labore vivens. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem. « Quoniam Adam, » hoc est, labor indictus Adæ, Genes. iii, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane : « exemplum meum, » in memoria scilicet mea, « ab adolescentia mea, » ut scilicet de labore et non de mendacio vivam. Eccli. vii, 16 : Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. Ad Ephes. iv, 28 : Qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis
<--- Page Split --->
quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
« Et dicetur ei, » qui scilicet fuerat pseudopropheta : « Quid sunt, » hoc est, quid significant « plagæ istæ ? » hoc est, signa plagarum, « in medio manuum tuarum ? » Hebræus habet, « in terminis tuis, » hoc est, ubique per corpus. Hieronymus : « Quid commisisti ut manus « tuæ configerentur ? » Isa. 1, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata. Quasi dicat : Malefici signa in te apparent. « Et dicet, » pseudopropheta scilicet punitus. Hieronymus : « In « tantum fugabitur mendacium et veritas « obtinebit locum, ut etiam ipse qui suo « punitus est vitio, juste perpessum se « esse fateatur. » Luc. xxii, 41 : Nos quidem juste, nam digna factis recipimus. « His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. » Hieronymus : « Hæc vulnera recepi judicio parentum « condemnatus, qui non oderant me, sed « diligebant, etiam dum punirent.» Deuter. xxxii, 9 : Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodiverunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
« Framea . » HicincipitageredeChri - stiPassione , eteffectuPassionis : undeinduodividitur . PrimoenimagitdePas - sione . Secundodeeffectuejus , infra , x i v , 1 , i b i , « Eccediesvenient . »
In prima tria sunt, scilicet Christi Passio, Apostolorum dispersio, dispersorum probatio.
« Framea , » vocativicasus . Passioquæfremerefacit , diciturframea . Matth . x x v i , 3 8 : Tristisestanimameausqueadmortem . J o a n . x i , 3 3 : Infremuitspiritu , etturbavitseipsum . « Suscita - r e , » hocest , evigilaadpuniendum , « superpastoremmeum , » Christumsci - licet . J o a n . x , 1 1 : Bonuspastoranimam
suam ponit pro ovibus suis. « Et super virum,» qui solus vir inter omnes est viros. Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi. « Coharentem mihi, » per unionem divinitatis. Joan. xiv, 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. « Dicit Dominus exercituum, » cujus scilicet voluntate Passio Christi perfecta est. Christus voluntarie Unite Dominus dixit Petro prohibenti passus. Passionem, Matth. xxvi, 52 : Converte gladium tuum in locum suum. Joan. xviii, 11 : Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? Et revertitur loquens ad frameam : « Percute pastorem.» Ac si dicat : O framea, ita suscitare, quod percutias pastorem, et occidas. Isaie, liii, 8 : Propter scelus populi mei percussi eum. Daniel. ix, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. « Et dispergentur oves.» Glossa inducit illud Matth. xxvi, 56 : Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Hoc testimonio usus est Dominus, Matth. xxvi, 31 : Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Et subdit aliquid de consolatione : « Et convertam manum meam, » collectionis scilicet, « ad parvulos, » pauculos scilicet, et humiles fideles. Hieronymus : « Relictis superbis Judæis, humilis Ma- « gister colligit humiles discipulos, et « adducit illud Lucæ, xii, 32 : Nolite « timere, pusillus grex, quia complacuit « Patri vestro dare vobis regnum. » Matth. xix, 14 : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cœlorum. Sapient. iii, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt. Deutet. xxxiii, 3 : Dilexit populus, omnes sancti in manu illius sunt.
Ex quibus autem colliguntur, subdit : « Et erunt in omni terra, » hoc est, in toto mundo. Isa. xxiv, 16 : A finibus terræ laudes audivimus, gloriam justi.
<--- Page Split --->
« Dicit Dominus : Partes duæ, » Judæorum scilicet, et gentilium : tota enim terra tunc divisa fuit in hos duos populos : « dispergentur, » per mundum, scilicet Apostoli. Tob. xiii, 4 : Ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens præter eum. « Et defieient, » supple, duæ partes, a gentilitate scilicet, et a judaismo. Psal. cut, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint. « Et tertia pars relinquetur, » Christianorum scilicet credentium, « in ea, » hoc est, in terra sive Ecclesia. Isaie, vi, 12 et 13 : Multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terra. Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, quæ expandit ramos suos : semen sanctum erit id quod steterit in ea.
tur. Et quod, Act. ii, 4,'Apostoli baptizati in Spiritu Dei et igne dicuntur 1. « Et uram eos sicut uritur argentum, » ut scilicet idonei sint ad eloquium. Psal. xi, 7 : Argentum igne examinaturn, probatum terræ, purgatum septuplum. « Et probabo eos sicut probatur aurum, » ut scilicet idonei sint ad recipiendum sapientia thesaurum. Sap. ii, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et invenit eos dignos se.
« Ipse, » populus scilicet tertiæ partis, « vocabit, » hoc est invocabit « nomen meum, » sibi in gratia notum. Sophon. iii, 8 et 9 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra : quia tunc reddam populis meis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. « Et ego exaudiam eum. » Jeremiæ, xxxiii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te : et annuntiabo tibi grandia, et firma quæ nescis. « Dicam : Populus meus es, » mihi scilicet serviens. Deuter. vii, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. « Et ipse dicet : Dominus Deus meus, » supple, es. Apoc. xxi, 3 : Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Joan. xx, 28 : Dominus meus, et Deus meus.
Et subdit de probatione illorum :
« Et ducam tertiam partem, » supple, relictam, « per ignem, » tribulationis scilicet, et martyrii, vel charitatis. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Glossa inducit illud Lucæ, xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accenda-
<--- Page Split --->
CAPUT XIV.
Postquam Jerusalem passa fuerit captivitatem, aliasque afflictiones a gentibus, erit dies nota Domino, cum exibunt aquae vive de Jerusalem : et filii Israel revertentur, habitaturi secure in Jerusalem : percutietque Dominus plaga gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem, et harum reliquiae ascendent ut adorent Dominum in Jerusalem, sanctumque erit quod est super fremum equi.
Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in proelium : et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur : et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Et erit in die illa : Non erit lux sed frigus et gelu.
Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux.
Et erit in die illa : exibunt aquae vive de Jerusalem : medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum : in aetate et in hieme erunt.
Et egredietur Dominus, et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis.
Et erit Dominus rex super omnem terram : in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum : et fugietis sicut fugistis a facie terramotus in diebus Oziæ, regis Juda 1 : et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eò.
Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem : et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum : et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius : sed sedebit Jerusalem secura.
Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem : tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos : et oculi ejus contabescent in
<--- Page Split --->
diqve, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. « Et vastabuntur domus. » Isaie, xxv, 2: Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas. Matth. xxii, 38: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. « Et mulieres violabuntur, » quod magna fuit turpitudo. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. II Regum, xii, 11: Tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. « Et egredietur, » captiva scilicet, « media pars civitatis in captivitatem, » inferior scilicet, quae in Mello habitabat: illam enim solam cepit Titus: « et reliquum populi, » scilicet circa templum et montem Sion habitans, « non auferetur ex urbe. » Contra hoc autem videtur esse illud Luce, xix, 44: Non relinquent in te lapidem super lapidem. Sed ad hoc dicendum est, quod Titus primo destruxit mediam partem, et postea Helius Adrianus evertit totam.
« Et egredietur Dominus. » Loquitur hic de destructione Gentium : quia non zelo Domini, sed aviditate praeda destruxerunt Jerusalem.
« Et egredietur Dominus, » de loco scilicet lenitatis et misericordiae ad vindictam inimicorum suorum. Habacuc, in, 13: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Percussisti caput de domo impii. « Et praeliabitur contra gentes illas, » scilicet quae Jerusalem destruxerunt, « sicut præliatus est in die certaminis » illius scilicet famosi, quando destruxit Pharaonem et exercitum ejus in Mari rubro. Exod. xiv, 23: Fugiamus Israelem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
« Et stabunt pedes ejus, » id est, vestigia pedum. Psal. cxxxii, 7: Adorabimu in loco ubi steterunt pedes ejus. « In die illa, » clarente scilicet gratia Ecclesiæ, « super montem Olivarum, » id est, super verticem Apostolicæ perfectionis. Genes. xix, 17: Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Ezechiel. xliii, 7: Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito. Psal. lxvii, 17: Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. « Qui est contra Jerusalem, » id est, ad Jerusalem supernam respiciens. Ad Galat. iv, 26: Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. « Ad Orientem. » Glossa, « unde oritur sol justitiae. » Malach. iv, 2: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae.
Et subdit de divisione malorum et bonorum, et præputii et circumcisionis: « Et scindetur mons Olivarum, » eminentia scilicet Ecclesiæ, in qua plantantur olivæ fectæ luminis et unctionis, « ex media parte sui, » quantum ad fideles, « ad Orientem, » hoc est, ad præputium in quo ortum est lumen gratiae. Malach. i, 11: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus. « Et ad Occidentem, » hoc Ecclesia ex Judæis est, ad circumcisionem, in qua occidit atque gentilicus salutbri licus salutbri lius salutbri sollicita.
<--- Page Split --->
medium montis ejus 1. » Pleonasmus : ejus enim superfluit ex quo posuit montis, nisi ejus ponatur pro ejusdem. Et intendit de separatione meritorum. « Ad Aquilonem, » ad plagam scilicet nebulosam et frigidam, in qua sedet diabolus. Isaïe, xiv, 13: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et hi sunt qui pertinent ad sinistram. « Et medium ejus, » montis scilicet, supple, separabitur « ad Meridiem, » ubi est regio luminis et caloris, per quam significantur qui pertinent ad dexteram, ita quod scissura incipiat ab Aquilone, et terminetur in Meridiem, ut illi scilicet qui sunt in Ecclesia differentiis meritorum distincti sint. Matth. xxv, 32 et 33: Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis : et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris.
5
Ista autem duplici separatione facta in quatuor partes montis, fiet quod sequitur :
« Et fugietis, » qui scilicet salvari cupitis, « ad vallem, » hoc est, ad humilitatem « montium eorum, » hoc est, ad eminentiam spiritus duorum testamentorum. Et bene dico, quod fugietis ad strictam vallem, hoc est, ad arcam viam, quae ducit ad vitam 2. « Quoniam conjungetur vallis montium, » hoc est, separatio quae est inter montes sive duo testamenta, « usque ad proximum, » hoc est, usque ad parvam distantiam : rota enim est in medio rota 3 : quia quod unum loquitur in figura, alterum exhibet in veritate : et quod unum in promissione, alterum in exhibitione : et quod unum in timore, alterum in amore : quae differentia non est magna, et licet saltare de monte in montem non impediente valle : unus enim passus medius est ni-
hil plus, sicut jam ostensum est. Isti sunt de quibus dicitur, I Reg. v, 2 : Invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel in finibus Benjam in, in Meridie, salientes scilicet magnas foveas. Duo enim viri, intellectus sunt duorum testamentorum. Magna fovea dicitur profunda sapientia : saltus autem expositio saltans de testamento in testamentum, juxta sepulcrum Rachel, hoc est, juxta absconditum contemplationis, quia Rachel contemplationem significat. In finibus vero Benjamin, quia tales filii dexterae sunt, et ad dexteram pertinent.
Et assimilat hanc fugam, subdens :
« Et fugietis sicut fugistis » olim « a facie terremotus, » hoc est, a praesentia terremotus, « in die Oziæ, regis Juda.» II Paral. xxvi, 19 et seq., legitur, quod Ozia usurpante summum sacerdotium, terremotus factus est, et rex percussus est lepra, ut omnes assistentes regi, rege impio deserto, fugerent ad Sacerdotes. Et ita modo impiis desertis fugient ad Apostolicos et bonos. Jerem. 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, et nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
« Et veniet Dominus Deus meus. » Tangitur hic Ecclesiae profectus in temporibus novissimis, primo in bonis, secundo in malis conversis, ibi, « Et hæc erit plaga. »
In bonis tria dicit : judicium scilicet, profectum gratiae et doctrinae, et cultus unitatem.
« Et veniet Dominus Deus meus » ad Ecclesiam, scilicet judicando eam, et discernendo ab impiis, et nunc et in futuro : « omnesque Sancti cum eo, » testificando scilicet veritatem prædicationis Apostolorum. Deuter. xxxiii, 2 : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est
<--- Page Split --->
nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. Septuaginta habent, « de monte umbroso et condenso, » hoc est, de Veteri testamento. Pharan enim feritas interpretatur, et timorem significat, per quem vetus lex implebatur, de cujus testimonio ortus est nobis Dominus. Sic apparuerunt cum Domino Moyses et Elias, lex scilicet et Prophetæ 1. Isaïæ, iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui.
« Et erit. » Confirmatio sequentium est. « In die illa, » micante luce veritatis. « Non erit lux, » excecatis scilicet Judæis et malis, in quorum persona, Tob. v, 12, dicitur : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? « Scd frigus et gelu. » Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
« Et erit dies una, » notabilis præ omnibus. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. « Quæ nota est Domino. » Matth. xxiv, 36 : De die illa et hora, nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater. « Non dies, » supple, plene, ubique lucens : quia non omnes illuminantur, « neque nox, » quia non omnes excecantur. Vel dicit, non dies neque nox : quia post judicium non erit vicissitudo diei neque noctis. « Et in tempore vesperi, » hoc est, cum impiis lux obtenebrescit, « erit lux, » Sanctis scilicet. Sapient. xviii, 1 : Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed fiquram non videbant.
Et subdit de profectu gratiae et doctrinae. Et hic quaedam Bibliae habent capitulum decimum quintum.
« Et erit. » Confirmatio est sequentium. « In die illa : exibunt aquæ vivæ de Jerusalem, » doctrinæ scilicet, et gratiae. Et dicuntur vivæ, quia vivificant. Joan. viii, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Ezech. xlvii, 9 : Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. « Medium earum, » doctrina scilicet Veteris testamenti, « ad mare orientale, » Mortuum scilicet, quod significat Judæos mortuos. Quod tamen in hoc aliqui vivificantur, est quia quidam ex eis in primitiva Ecclesia conversi sunt. Ezech. xlvii, 8 : Aquæ intrabunt in mare, et exibunt, et sanabuntur aquæ. « Et medium earum ad mare novissimum, » quod est occidentale, et significat gentilitatem in qua novissime orta est lux gratiae. Ad Hebr. 1, 2 : Novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio : et sic prædicatione Apostolorum, « in æstate » prosperitatis, « et hieme » adversitatis, « erunt, » fluentes scilicet aquæ prædicationis non desiccatae. Eccli. xxiv, 42 et 43 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans.
« Et erit, » supple, sic in fide credentium, « Dominus rex super omnem terram. » Isa. liv, 5 : Redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur. Sapient. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, etc.
Et subdit de unitate cultus :
« In die illa, » clarente scilicet Evangelii gratia, « erit Dominus unus, » Deus scilicet omnium. Ad Ephes. iv, 5 et 6 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium. « Et erit nomen ejus unum, » ita. scilicet quod tunc nomina aliorum deorum non nominabuntur. Exod. xx, 2 : Non habe-
<--- Page Split --->
bis deos alienos coram me. Osee, 11, 17 : Auferam nomina Baalim de ore ejus.
Passionem Christi et crucem. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus.
« Et revertetur omnis terra usque ad desertum » inclusive, ita quod etiam desertum. Et significat Gentilitatem a principio desertam. Isa. xxxv, 1 : Lestabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Et intelligit quod ab Oriente usque ad Occidentem : « de colle Remmon, » hoc est, de colle virtutum : Remmon quod interpretatur testis sublimis, et est in Aquilone : « ad Austrum » hoc est, ab Aquilone in Austrum. Glossa, Matth. viii, 11 : Dico vobis quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum. Et hoc est quod sequitur : « Et Jerusalem, » numero scilicet fidelium.
« Et exaltabitur. » Isaïe, lii, 13 : Exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. « Et habitabit, » supple, Jerusalem, « in loco suo, » hoc est, fundata in fide. Ad Ephes. iii, 17 : In charitate radicati et fundati. Glossa inducit illud Psal. xxii, 2 : In loco pascuæ ibi me collocavit. Et describit terminos : « A porta Benjamín, » hoc est, a porta virtutis. Virtus enim in dextera est, et Benjamin filius dextera interpretatur. Psal. cxvii, 16 : Dextera .Domini fecit virtutem : dextera Domini exaltavit me. « Usque ad locum portæ prioris, » hoc est, primæ. Et significat innocentiam, per quam primus est ingressus gratiae. Psal. xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi. « Et usque ad portam angulorum, » hoc est, ubi plures parietes in unum conjunguntur. Et significat charitatem, quæ omnes virtutes conjungit. Job, xxxviii, 6 : Quis demisit lapidem angularem ejus ? « Et a turre Hananeel, » qui fortissimus Deo interpretatur, et significat fortitudinem et constantiam martyrum, « usque ad torcularia regis, » hoc est, usque ad
« Et, » supple, sic « habitabunt in ea » cives diversarum virtutum. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut latentium, omnium habitatio est in te. « Et anathema non Anatherit amplius, » maxime sublato Antichristo. Isa. lii, 1 : Non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Tunc enim anathema in infernum detrudetur. « Sed sedebit, » hoc est, quiescet « Jerusalem, » hoc est, Ecclesia, « secura, » timore scilicet malorum sublato. Isa. xxxn, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Hæc impii Judæi pervertentes, judicium deliradicunt implenda esse post bella Og et Magog, in aurea Jerusalem, quando cum rege suo David in pace sedebunt mille annis, de quorum fabulis nihil curamus.
« Et erit hæc plaga. » Tangit hic profectum Ecclesiæ in duobus, scilicet in destructione malorum, et conversione pœnitentium, ibi, « Et omnes qui religuì fuerint. »
De destructione malorum tria dicit, scilicet percussionem eorum in membris quibus peccaverunt, admirationem bonorum, ibi, « In die illa erit tumultus : » et exterminationem malorum incorrigibilium, ibi, « Sic erit ruina equi. »
« Et hæc, » scilicet quæ nunc dicetur, « erit plaga, » hoc est, percussio, « qua percutiet Dominus, » hoc est, puniet, « omnes gentes, » hoc est, gentiliter viventes, « qui pugnaverunt adversus Jerusalem, » hoc est, contra Ecclesiam. Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Et paulo post, y. 14 : Percussi te castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tuæ. Et determinat plagas et membra quæ plagantur. « Tabescet caro. » Quod in vivo
<--- Page Split --->
vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum 4 . Ecclesia enim multa talia spolia a 5 Philosophis Gentilium habuit, tam in sapientia quam in eloquentia et doctrina virtutum. Quod autem dicit, satis, notat quod haec sumenda sunt ad sobrietatem fidei. Ad Roman. xii, 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
Et subdit de destructione malorum sub differentiis peccatorum generalibus :
« Et sic, » id est, posito hoc, « ruina erit, » hoc est, casus vel a peccato, vel a vita, ut (sicut dicit Bernardus) fortiter vel ritus, vel natio deleatur ! « equi, » id est, præcipitis audaciae in concupiscentiam et in malum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem. Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes ! « Et muli, » supple, erit ruina, qui significat sterilem in omni bono. Jerem. xxi, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. « Et cameli. » Camelus monstruosum 'animal, gibbosum et deforme, avarum significat, qui etiam ruet vel a vitio, vel a natura. Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et paulo post, §. 10 : Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Matth. xix, 24 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum 2 . « Et omnium jumentorum 3 , » hoc est, bestialium hominum, « qui fuerint in castris illis, » scilicet pugnantibus contra Ecclesiam, vel Jerusalem, « sicut ruina hæc, » id est, cadent sicut ea quæ nominata sunt. Isaie, iii, 5 : Irruet populus, vir ad virum. Hæc Judæi dicunt futura esse in interfectione Gog et Magog 4 .
« Et omnes qui reliqui fuerint. » Tangit hic devotionem conversorum ad Ecclesiam in duobus, scilicet in celebratione festivitatum, et in sacrificiis, ibi, « In die illa erit quod super frænum equi est. »
In primo duo dicit, scilicet præmium religionem celebrantium, et pœnam non celebrantium.
« Et omnes qui reliqui fuerint, » id est, relicti non ruentes, « de universis gentibus, » ad fidem scilicet Ecclesiae conversis. Psal. lxxxii, 8 : Surge, Deus, judica terram : quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. « Quæ venerunt contra Jerusalem, » verbo scilicet, vel exemplo impugnantes Ecclesiam. Psal. xxxiv, 1 : Expugna inpugnantes me.
« Ascendent » gradibus virtutum, « ab anno in annum, » hoc est, per singulos annos. Annus qui duodecim renovationes habet in luna ex lumine solis, doctrinam significat duodecim Apostolorum, quae facit ut ascendant homines in Jerusalem. Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. « Ut adorent Regem, Dominum exercituum. » Deuter. vi, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Et celebrent festivitatem tabernaculorum, » in suæ scilicet peregrinationis commemorationem. Ad Hebr. xi, 13 : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. I Petr. ii, 11 : Obsecrò vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideris. Psal. xxxviii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
Et subdit de pœna non ascendentium : « Et erit. » Confirmatio est sequentium. « Qui non ascenderit de familiis terræ, » sive cognationibus, « ad Jerusalem, » id est, ad Ecclesiam. Psal. cxxi, 4 : Illuc ascenderunt tribus, tribus Do-
1 Cf. etiam Exod. xi, 2. 2 Cf. Marc. x, 25 ; Luc. xvii, 25
2 Deestenarratio in verbis sequentibus, et asimi. 4 Cf. Ezech. xxxix, 1 et seq.
<--- Page Split --->
mini : testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Isa. LX, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. « Ut adoret Regem, Dominum exercituum. » Joan. IV, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. « Non erit super eos imber, » Dominica scilicet benedictionis. Amos, IV, 7 : Plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui. Isa. v, 6 : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
« Quod et si familia Ægypti non ascenderit. » Ægyptum specialiter nominat et non alias gentes : quia Ægyptus mæror vel tenebræ interpretatur, et ex mærore significat peccantes ex infirmitate, ex tenebris autem peccantes ex ignorantia : ut ergo sciatur quod tales non excusantur ad minus a toto, propter hoc ponit Ægyptum. « Et non venerit, » supple, ad adorandum, « nec super eos erit, » supple, imber. Aggæi, 1, 10 : Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem. « Sed erit ruina, » talium scilicet, « qua percutiet Dominus omnes gentes. » Isa. XIX, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium. « Quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. » Tales enim domum patriam quaerunt in terra, et de cœlesti patria non curant. Isa. XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habilitor es terræ. Jerem. XVII, 13 : Recedentes a te in terra scribentur.
Psal. LXXV, 11 : Reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Et subdit de cultu :
« In die illa, » clarente scilicet gratia, « erit quod super frænum equi est. » Equus præcipitem concupiscentiam significat, frænum autem continentiam rationis. Isa. XLVIII, 9 : Laude mea infrænabo te, ne intereas. Psal. XXXI, 9 : In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. « Sanctum Domino, » id est, sanctificatum et oblatum. Hieronymus : « Decor phalera- « rum ad cultum Dei referendus est. » Idem in originali : « Exposuit hoc qui- « dam de clavis Dominicae crucis, e qui- « bus Constantinus Augustus frænos « equo suo fecerit, eosque sanctum Do- « mini vocari. » Et infert, reprobando hoc : « Audivi quidem rem pio sensu « dictam, sed ridiculam. » « Et erunt lebetes, » quæ significant corda ferventia charitate « in domo Domini, » supple, existentes, « quasi phialæ, » mutata scilicet de nigro adusto in lucem phialarum sive lampadarum, sicut de Maria Magdalena cantatur, quod fit ex lebete phiala. Cantic. vni, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. « Coram altari, » quod Dominum Jesum Christum significat. Isaie, XIX, 19 : Erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
« Et erit omnis lebes in Jerusalem, » hoc est, omnis generis : et significat corda Doctorum et Sacerdotum omnia genera cruditatum peccatorum ad gustum salutarem decoquentia. 1 Reg. n, 16 : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. « Et in Juda, » hoc est, confitens Deo et glorificans eum, « sanctificatus Domino exercitium, » supple, erit. Psal. CXIII, 2 : Facta est Judæa sanotificatio ejus. Luce, 1, 75 :
<--- Page Split --->
In sanctitate, et justitia coram ipso. « Et venient omnes immolantes, » id est, immolare volentes. Ad Roman. xii, 1 : Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. « Et sument ex eis, » lebetibus scilicet. Quilibet enim venit ad suum Confessorem. « Et coguent in eis, » ut scilicet cruditatem peccati amittat per calorem pœenitentiae et charitatis. Psal. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet
ignis. « Et non erit mercator ultra. » Expulit Dominus vendentes et ementes de templo 1. « In domo Domini exercituum. » Mercator dicitur vel hypocrita qui pro laude vendit, vel simoniacus, vel ad litteram negotiator. « In die illo, » lucente scilicet. Chrysostomus : « Qui « mercator est, expellatur ab Ecclesia, « scriptum est enim : Quoniam non co- « gnovi negotiationem 2. » Joan. n, 16 : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Jerem. vii, 11 : Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum?
1 Cf. Joan. ii, 15; Matth. xxi, 12. 2 Vulg. habet, Psal. LXX, 15 : Quoniam non cognovi litteraturam : sed uti vidimus in commentario super hoc Psalmo, Tomo XVI hujusce
editionis, codices Septuaginta, Vatic. et Alex. habent : ουκ ἔγνων πραγματείας. Psal. Rom. « Non cognovi negotiationes ».
<--- Page Split --->