D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRAEDICATORUM, IN SOPHONIAM PROPHETAM
ENARRATIO.
Prologus divi Hieronymi in Sophoniam prophetam 1.
Tradunt Hebræi, cujuscumque prophetæ pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque prophetas fuisse. Unde et Amos, unus de duodecim prophetis, qui dixerat : Non sum propheta, nec filius prophetae, sed pastor caprarum vellicans sycomoros 2, patris nomen in titulo non habet 3. Hoc si verum est, Sophonias propheta, nomine (ut ita dicam) prophetico, et gloriosa majorum suorum stirpe generatus est : habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam, proavum Amariam, atavum Ezechiam : et talem quadrigam ipse, velut extremus auriga, complevit.
Nomen Sophoniae, alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretatur, utrumque prophetae convenit. Dicitur enim ad Ezechielem : Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel 4. Iste ergo propheta qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria Domini, filius erat Chusi, qui interpretatur humilitas. Habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini : et proavum Amariam, qui et ipse vertitur in sermonem Domini : et atavum Ezechiam, qui sonat fortitudo Domini. De fortitudine itaque Domini natus est sermo Domini : et de sermone Domini nata est magnitudo Domini : et de magnitudine nata est humilitas : ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, dicat : Quia non sum dignus vocari apostolus 5. Et illud in Psalmis : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei 6.
<--- Page Split --->
licet præ manibus habemus, « nonnur (ut ita dicam) prophetico » hoc est, præsago ad gratiam prophetalem. Simile. Genes. xxvii, 36 : Juste vocatum est inmen ejus Jacob : supplantavit enim nur en altera vice. « Et gloriosa majorum suorum stirpe, » patris scilicet, et avurum, « generatus est, » in paternam scilicet, et avitam gratiam et dignitatem. Et attende, ubi nos habemus, qui nomine 1, Hieronymus in originali ponit, quinone, intendens quod quinario nominisui et quatuor patrum nominibus pravignatus est ad prophetandum. Quinum enim tantum valet quantum quinario. Quinonem autem hunc exponens, subdit : « Habuit enim patrem Chusi, » supple, nomine, « avum Godoliam, » patris patrem, « proavum Amasiam, » avi patrem, « atavum Ezechiam, » patrem scilicet proavi, « et talem quadrigam, » qua scilicet vecta est ad eum gratia prophetalis. Isa. xvi, 20 : Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, etc. « Ipse, » scilicet Sophonias, « velut extremus, » id est, optimus : extremum enim in bonis, optimum est. « Auriga » hoc est, sicut auriga avitam gratiam ad finem deducens, « complevit. » IV Reg. 11, 12 : Pater mi, pater mi, currus Isræl, et auriga ejus.
Et rationem dictorum ex nominum interpretatione ostendit, subdens :
« Nomen Sophoniae, alii, » supple, interpretes, « speculam, » supple, interpretati, « alii arcanum Domini transtulerunt » in latinum. Et utramque adaptat interpretationem, subdens : « Sive igitur specula, » supple, transferatur, « sive absconditum Domini, » hoc est. arcanum « interpretetur, utrumque Prophetæ convenit, » hoc est, gratiam prophetalem designat. Et probat primum : « Dicitur enim ad Ezechielem : « Fili hominis speculatorum domui Israel te
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN SOPHONIAM PROPHETAM EXPLANATIO.
« Tradunt Hebræi. » Iste Prologus in duas partes dividitur. Prima est de commendatione Prophetae. Secunda, de tempore prophetiæ ipsius et materia, ibi, « Josiam regem. »
Prima pars duas habet commendationes, scilicet a genere, et a nomine. A nomine incipit, ibi, « Nomen Sophoniae. »
« Tradunt Hebrei. » Traditio est veridica patrum relatio. « Cujuscumque Prophetae pater aut avus, » propinquus scilicet, vel remotus, « in titulo ponatur, » ipsius scilicet Prophetae, « ipsos quoque, » patres scilicet, et avos, » Prophetas fuisse. » Hujus rationem dicit Augustinus esse, « quia tunc cum propa- « gatione seminis fiebat propagatio reli- « gionis. » Eccli, xliv, 11 et 12 : Cum semine ipsorum permanent bona. Hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum.
Hoc autem probat persignum, subdens: « Unde et Amos, unus de duodecim Prophetis, » tertius scilicet, « qui dixerat, » Amos, vii, 14 : « Non sum Propheta, heque filius Prophetae, » hoc est, ex Prophetis genealogiam non duxi, « sed pastor caprarum, » translatio Septuaginta : nostra habet, armentarius, vellicans sycomoros, a σύκον Graeco, quod est ficus ; et μόρον quod est fatua. Et est sensus, quod fructus ruborum in deserto vellicatos comedere cogebatur. « Patris nomen in titulo non habet, » inspirationem enim propheticam habuit, et non genealogiam.
Ex hoc arguit, subdens :
« Hoc si verum est, » imo quia verum est, « Sophonias Propheta, » quem sci-
<--- Page Split --->
posui 4. Nostra littera habet, dedi te. Speculator enim est enuntiatione, arcanum vero Domini per inspirationem.
Et de interpretatione nominum paternorum, subdit :
« Iste ergo Propheta, » Sophonias scilicet, « qui erat in specula, et, » id est, « in sublimibus, » contemplationis scilicet, « constitutus. » Isa. xxi, 8 : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem. IV Reg. ix, 17 : Speculator qui stabat super turrim Jezrael. Et hoc quoad primam interpretationem dictum est. « Et noverat mysteria Dei, » quoad interpretationem secundam. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. « Filius erat Chusi, » qui interpretatur humilitas. Jacob. iv, 6 : Humilibus dat gratiam. « Habehat quoque avum, » patrem patris scilicet, « Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini. » Matth. v, 19 : Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. « Et proavum Amariam, » avi scilicet patrem, « qui et ipse vertitur, » scilicet per interpretationem, « in sermonem Domini. » Et nota quod in originali Hieronymus dicit, « Amariam » et non Amasiam, unde et in interpretationibus Hebraicorum nominum Amarias verbum Domini, Amasias vero indignans Domini dicitur interpretari. « Et atavum Ezechiam, » supple, habuit, « qui sonat, » per interpretationem scilicet, « fortitudo Domini. » Psal. xxvii, 8 : Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum Christi sui est.
debat ut facula 2, dicitur, Eccli. xlviii, 13 : Potentia nemo vicit illum. « Et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, » quia sermo Domini magnum facit. Unde Virgo qui Verbum Domini concepit, dixit, Luce, 1, 49 : Quia fecit mihi magna qui potens est. « Et de magnitudine Domini nata est humilitas. » Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et quod quionnis dicti finis sit humilitas, probat, subdens : « Ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, » magnitudinis scilicet in virtute, « dicat » cum Apostolo, I ad Corinth. xv, 9 : Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. « Et » supple, dicat « illud Psal. cxxx, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. »
In originali Hieronymus, non ponit plus de prologo. Unde quae sequuntur ex Glossa addita sunt, et tangunt tempus prophetiae et materiam.
« Josiam, regem Judae, » hoc est, duarum tribuum, « cujus temporibus Sophonias prophetasse invenitur 3, Deo prae omnibus regibus Judae placuisse, » propter religionem scilicet, « historia quarti libri Regum, » ubi sic dicitur, xxii, 2 : Fecit Josias quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui, « et secundi Paralipomenon demonstrat, » ubi sic dicitur xxxiv, 2 : Fecit Josias quod rectum erat in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dexteram, neque ad sinistram. Quare autem Deo placuerit, subdit : « Josias simulacra, quae pater suus Amon, » de quo II Paral. xxxii, 20 et seq., « et avus Manasses, » de quo ibidem, « in templo Dei collocaverant, » ut scilicet
Et haec quae dicta sunt recolligit, incipiens a primo, qui narratione ultimus fuit :
« De fortitudine itaque Domini natus est sermo Domini. » Sermonem enim Dei non pronuntiat, nisi quem spiritus confortat. Unde de Elia cujus sermo ar-
<--- Page Split --->
templum profanarent, sicut dicitur Ezech. vni, 6 et seq., « dejecta, » supple, de aris, « comminuisse monstratur 1 : « in quibus, » hoc est, inter quae idola, « etiam serpentem aneum a Moyse factum 2 confregit : » « cui, » scilicet serpenti, « errore inductus populus, » quia serpentem pro Deo venerabatur, « superstitione idolorum detentus, » facilis enim erat ad idololatriam, « admiserat, » hoc est, super errorem serpentis admiserat idolorum venerationem. « Idem, » scilicet Josias, « custodisse Pascha, » et iterum, scilicet custodisse, « intermissa ab aliis » scilicet regibus de solemnitatibus et cultu, « temporibus multis, » quibus scilicet regnaverunt Amon et Manasses « solus celebrasse fertur 3.
« Ideo Deus, » hoc est, merito tanli viri, « temporibus memorati regis, » ho est, Josiae, « quae proventura erant, o tendens » per propheticam revelationem. « Gentibus quidem lectione comprehensis, » Æthiopibus scilicet, Aquilonaribus. Assyriis, et Ninivitis, quos secundo capite nominat, « affuturum judicium, » supple, prophetat, hoc est, damnationem : « populo vero Israel, » decem tribuum, « salutem » supple, promittit, « et civitati Jurusalem, » metropoli duarum tribuum. « restaurationem, » hoc est, reædificationem, « tunc temporis, » scilicet, quando regna Gentium damnabuntur, « tribuendam textu lectionis, » in tertio scilicet capitulo, « denuntiavit, » quod non nisi prophetico spiritu cognoscere poluit.
CAPUT I.
Quo tempore Sophonias prophetaverit : qui primum peccatoribus universis, deinde Judæis comminatur, ob idololatriam et Dei contemptum, divinam ultionem : Jerusalem quoque lucernis scrutanda dicitur, et quam erit amara dies ultionis Domini.
- Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. 2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus : 3. Congregans hominem et pecus, congregans volatilia coeli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. 4. Et extendam manum meam super Judam, et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de
loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus : 5. Et eos qui adorant super tecta militiam cœli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom : 6. Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. 7. Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini, quia præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
<--- Page Split --->
Et erit : In die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina :
Et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa : qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus.
Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Et erit in tempore illo : Scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis : qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt : et
plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis : vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis 2.
Dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt : et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini 3 : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra 4, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
IN CAPUT I SOPHONLÆ
ENARRATIO.
« Verbum Domini quod factum est. » Ista Prophetia dividitur in titulum, et tractatum ibi, x. 2 : « Congregans congregabo. »
In titulo dicuntur modus revelationis, auctor, virtus verbi revelati, nomen Prophetae, et genus, et tempus Prophetiae.
« Verbum » notat quod per modum
oraculi facta est revelatio. Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. « Domini, » qui est auctor revelationis : construitur enim in vi causæ efficientis. I Reg. ii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. « Quod factum est. » Virtutem verbi revelati notat. Verbum enim Domini in facto plus est quam in dicto, et ad factum plus refertur quam ad auditum. Sap. xvii, 15 : Omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,... in mediam terram prosilivit. « Ad Sophoniam, » Praepositio ad notat appropinquationem verbi ad animum prophetae et intellectum. Deut. xxx, 14, et ad Roman. x, 8 : Prope est verbum
<--- Page Split --->
in ore tuo, et in corde tuo. Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum. Glossa, « per naturam. » Sophonias nomen Propheta est, et specula (sicut in antehabitis dictum est 1) interpretatur. Ezech. iii, 17 : Speculatorem dedi te domui Israel. Et subdit de genere : « Filium Chusi, « qui humilitas, vel Æthiop s meus interpretatur, corde humilis et extra, jugi castigatione carnis. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Cant. i, 4 : Nigra sum, sed formosa. Et iterum, 3. 5 : Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, hoc est, lumine veritatis et calore charitatis, verus sol istam inGodolias . duxit nigredinem. « Filii Godolize, » qui magnitudo Domini interpretatur, eo quod magnus fuit virtute. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Bernardus : « Magnus est, cui dignitas sæ- « culi si arrisit non irrisit : nec minor est « illo qui incidens in adversa, non excidit « vel parum a sapientia. » Ad Roman. viii, 30 : Quos justificavit, illos et magnificaAmarias. vit 4. « Filii Amariae, » qui sermo Domini interpretatur. Sermo enim Domini solus facit magnum. Eecli. 1, 1, dicitur de Simone, Oniae filio, quod fuerit sacerdos magnus 5. Et subjungitur, quod fuerit excelEzechias. sus in verbo gloriae. « Filii Ezeciæ 6, » qui fortitudo Domini interpretatur, quae ex virtute est. Unde, Daniel. x, 19, dicitur : Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Exod. xv, 11: Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate?
Et subdit de tempore prophetiæ. « In diebus Josie, » de quo, IV Reg. xxii, 1 et seq. Et elevatio domini interpretatur : intelligitur autem de elevatione sanctitatis et contemplationis. Psal. viii, 2 : Elevata est magnificentia tua super cælos, Domine. « Filii Amon, » qui fides interpretatur. Fides enim purificat et ele-
vat intellectum in Deum, et facit adhærere veritati. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Omnia hæc faciunt ad auctoritatem prophetiæ. Et addit : « Regis Judæ, » quia « merito boni regis « sæpe fit revelatio, » ut dicit Chrysostumus. Per Judam autem intelliguntur duæ tribus, Juda scilicet, et Benjamin : quibus conjuncta fuit tribus sacerdotalis, de cujus commendatione satis dictum est in prologo.
« Congregans congregabo. » Hic incipit prophetia quæ habet quatuor partes, in quarum prima sub differentiis peccantium et peccatorum comminatur ponam. In secunda provocat ad pœnitientiam sub timore condemnationis gentium aliarum, infra, n, 1, ibi, « Convenire, congregamini. » In tertia reprehendit malitiam obstinatam, infra, n, 1, ibi, « Væ provocatrix, et redempta civitas ! » In quarta pœ nïntibus promittit consolationem infra, n, 8, ibi, « Quapropter exspecta me, dicit Dominus. »
Prima pars in duas dividitur. Primo enim comminatur pœnam. Secundo, indicit ululatum punitis ad pœnæ magnitudinem ostendendam, ibi, 3. 11 : « Ululate, habitatores Pile. »
In prima quinque sunt paragraphi. In primo enim puniendorum Congregatio. Secundo, ponitur virtutis punientis descriptio, ibi, « Et extendam manum meam, » In tertio, punitorum confusio, ibi, « Silete. » In quarto, puniendorum secundum peccata distinctio, ibi, « Et erit : In die hostiæ Domini. » In quinto, punitorum planctus et amaritudo, ibi, « Et erit In die illa, dicit Dominus, vor clamoris. »
« Congregans congregabo. » Inculcatio verbi generalem notat congregationem,
<--- Page Split --->
et certam in futuro : vel congregationem ad puniendum in anima, vel congregationem ad puniendum in corpore. Jerem. xii, 3 : Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. « Omnia, » homines scilicet, aninalia, et terrænascentia. Habacuc, 1, 13 : Totum in hamo suo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. « A facie terræ, » hoc est, a præsentia terræ. Psal. ciii, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint. « Dicit Dominus, » confirmatio sermonis est : quia quod dicit Dominus, absque dubio implebitur. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege.
« Congregans hominem. » Hominem vocat malum quidem, sed civilem. « Et pecus, » qui in pecorinum sensum mutatus est. Psal. xlviii, 13 et 21 : Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus. Isaie, xxiv, 22 : Congregabuntur congregatione unius fasci in lacum, et claudentur ibi in carcere. « Congregans volatilia cœli, » hoc est, superbos et instabiles, « et pisces maris, » per quos voluptuosi significantur, qui in aquis concupiscentiarum nutriuntur. Psal. vii, 9 : Volucres cœli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Matth. xii, 30 : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Hieronymus : « Etiam bruta animalia « sentient iram Dei, et subversis urbibus « et interfectis hominibus solitudo erit, et « raritas bestiarum et volucrum. » « Et, » supple, congregatis omnibus, « ruine impiorum erunt » in damnationem corporis et animæ. Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit : quia linguæ eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. « Et, » id est, « disperdam homines a facie terræ, » hoc est, a præsentia terræ, per captivitatem scilicet. Job,
xl, 6 et 7 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra. « Dicit Dominus, » confirmatio est sermonis. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax.
« Et extendam manum meam. » « Ma- « nus extenditur (ut dicit Hieronymus) ad « percutiendum. » Isa, ix, 21 : In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. « Super Judam, » hoc est, super duas tribus, quantum ad sacerdotes et principes, « et super omnes habitantes Jerusalem, » quantum ad populum, ut scilicet similes in peccatis simili pœna feriantur. Jerem, v, 30 et 31 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. Ad Roman, i, 32 : Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et idcirco omnes percutientur. Sap. xviii, 16 : Stans replevit omnia morte. Amos, viii, 3 : Multi morientur : in omni loco projicietur silentium. Isa, xxiv, 2 : Et erit sicut populus, sic sacerdos. Deuter. xxxii, 23 : Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
Et per differentias subjungit, quod nulli parcit :
« Et disperdam de loco hoc, » templo scilicet, et Jerusalem, et Juda, « reliquias Baal, » qui deus Sidoniorum fuit, et absque jugo vel vorator interpretatur, et fuit idolum quod posuerant statim juxta ostium templi. Ezech. viii, 3 : Ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. Spiritualiter autem vorator in templo Dei est, quando ministri altaris jugum disciplinæ abjicientes, ad
<--- Page Split --->
gulam et luxuriam convertuntur. Daniel. xiv, 5 : An non vides quanta comedat, et bibat quotidie ? Isa. xxn, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum. « Et nomina ædituorum, » hoc est, custodum ædis sive templi, « cum sacerdotibus. » Æditous vocat sacerdotes minoribus officiis deputatos, sacerdotes autem majores. Psal. lxxvii, 64 : Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Et nota, quod primi interficiuntur sacerdotes majores et minores : quia sicut fuerunt exemplum perditionis, ita primi erunt in pœnis. Levitic. x, 3 : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Ezech. ix, 6, dixit Angelus percutientibus : A sanctuario meo incipite.
aure auditis, prædicate super tecta, hor est, publice. Et subdit de his qui partim idola, et partim Deum venerati sunt, qui significant hypocritas : « Et adorant, » divisa scilicet adoratione, « et jurant, » in confirmatione sermonis et causarum, « in Domino, » et cum hoc, « et jurant in Melchom, » quod fuit idolum Moabitarum, et interpretatur rex eorum, hoc est, tantum confidebant de divinitate Melchom, quantum de divinitate Domini. Tales sunt qui verbo Deum adorant, et diabolum facto. III Reg. xvii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est u me 1.
« Et qui avertuntur de post tergum Domini, » qui sunt communiter peccatores, Dominum non sequentes. Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. Zachar. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem. Homo enim cæcus est, et nisi manu terga Domini tangat et ducatur, in foveam cadit. Job, xxm, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi. « Et qui non quæsierunt Dominum, » supple, per rectam intentionem. Hi sunt qui oculum mentis non purum, et intentionem tenebrosam habent. Matth. vi, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Zachar. xi, 17 : Oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. « Nec investigaverunt eum, » scilicet per studium virtutis. Job, viii, 8 : Interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Patres enim per studium virtutis investigaverunt Deum.
« Silete. » Hic ponitur punitorum confusio, et ideo indicitur eis silentium, ne saltem loqui audeant confusi in poenis : tum quia prope est judicium, tum quia
<--- Page Split --->
parati sunt ad mortem per malum meritum, tum quia parati sunt occisores eorum.
« Silete, » hoc est, obmutescite, « a facie Domini Dei, » hoc est, a præsentia majestatis ejus. I Reg. ii, 9 : Impiì in tenebris conticescent. Matth. xxii, 12 : At ille obmutuit « Quia juxta est dies Domini, » clara scilicet justitia qua condemnabimini. Jacob. v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.
Et subjungit, quod parati sunt ad mortem per malum meritum : « Quia præparavit Dominus hostiam, » per ordinem 1 scilicet justitiae. Dicit enim Hieronymus, quod « mensuras habet justitia Dei, » scilicet per complementum iniquitatis. Isa. xxxiv, 3 : Inebriatus est in cælo gladius meus, hoc est, in ratione cœlestis justitiae, quod ulterius dissimulari non poterit. Hæc est exsecutio gladiì, quia peccatis nostris exigentibus exacuitur. Deuter. xxxii, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum. Isa. xxxiv, 6 : Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, hoc est, repletus est peccatis ex corruptione sanguinis procedentibus, et repletus est adipe, hoc est, dulcedine et delectatione quam habent in peccatis. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Sic ergo præparata est hostia, quæ justitiae Dei sancificanda est. « Sanctificavit vocatos suos, » hoc est, sanctificavit contra vos et confortavit vocatos suos, hoc est, Babylonios, quos vocavit ut vos mactent et perdant. Habacuc, i, 12 : Domine, in judicium posuisti eum : et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Et ita diabolus ex peccato nostro confortatur contra nos.
Genes. xli, 32 : Fiat sermo Domini, et velocius impleatur. « In die hostiae Domini, » hoc est, qua sacrificanda est hostia Domini ad interfectionem. Job, xx, 27 : Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Hæc enim dicitur dies, revelatio scilicet iniquitatis ad justitiam. « Visitabo super principes, » qui scilicet causa fuerunt peccati in populo. Sapient. vi,7 : Potentes potenter tormenta patientur. « Et super filios regis, » ad litteram Josia, qui tres erant et omnes puniti et captivati 1 : vel quia usque ad illud tempus de stirpe David reges fuerunt, et postea defecerunt : vel hoc dicit contra nobiles qui sicut stemmate, ita alios excedunt vitiis. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. « Et super omnes qui induti sunt veste peregrina. » Peregrina vestis est quadrup liciter, scilicet, a lege, Levit. xix, 19 : Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris, scilicet non indueris veste lana linoque contexta : et significat hypocritas, qui duplicibus vestiti sunt : linum mollitiei carnalis concupiscentiae habent intus, lanam autem innocentiae exhibent foris. Et est peregrina vestis a statu sive professione, sicut matrona habet habitum meretricis, vel clericus habitum laici, vel monachus habitum sæcularis. Numer. xv, 38 et 39 : Loquere filiis Israel, et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas : quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini. Sic habitus uniuscujusque religionis in signum luctus inventus est, et quando mutatur in aliud, peregrinus est. Et dicitur peregrinus a professione, non enim apparet in eo, quod primo professus est: tales sunt monachi calceis nodatis et caligis sericatis et strictis, et tunicis coronatis induti. Tertio modo, peregrina vestis est a consuetudine : et hoc est quando in incisione et figura contra con-
<--- Page Split --->
suetudinem vestis mutatur, sicut quando Sacerdotes incisuram sumunt militum, vel etiam ribaldorum, et monachi similiter. II Machab. iv, 13: Erat hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis. Et, post pauca, y. 16: Eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. Quarto modo, peregrina vestis est a fortuna, quando pauper vult vestiri sicut dives, et ignobilis sicut nobilis. Matth. xi, 8: Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Contra quod dicitur, I ad Timoth. vi, 8: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Omnes istos visitat Dominus. Psal. lviii, 6: Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
ambulabant pedibus suis, et compositu gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion. Hanc visitationem faciet in die illa, quando clara scilicet ut dies erit justitia. I ad Corinth. iv, 5: Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. « Qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, » super illos, supple, visitabit. It tangit specialiter Sacerdotes, qui omni judicium, pœnam et dispensationem sacramentorum convertunt ad iniquum lucrum. Jerem. vii, 11: Numquid ergo spelunca latronum facta est domus isti, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Joan. ii, 16: Nolite facire domum Patris mei, domum negotiutionis. « Et dolo. » Hoc videtur tangere advocatos. Jerem. ix, 8: Sagitta vulurrans lingua eorum, dolum locuta est.
ganser ingreditur super limen in die illa.» Ad litteram loquitur de his qui ob venerationem idoli Dagon Philisthinorum limen calcare noluerunt, sed quasi pompam exhibentes limini, pedem transposuerunt. I Reg. v, 3: Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen. Hanc, observationem Judaei ab Allophylis acceperunt. Vel, arroganter ingreditur super limen qui non dimisso capite, tonso pectore, oris supplicatione, ingreditur in templum, et irreverenter accedit ad sacra. Propter quod, Exod. iii, 5, dicitur Moysi: Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Amos, vi, 1: Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatico domum Israel ! Et de mulieribus, Isa. iii, 16 et 17 : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant,
« Et erit. » Quintus paragraphus in qui per clamorem, generalitatem significat mali. « In die illa, dicit Dominus, vox clamoris, » ejulantium scilicet in pœnis, « a porta Piscium. » Portu Piscium erat versus Joppen, in qua pisces de mari allati vendebantur. « Et ululatus a secunda. » Secunda porta secundi muri dicitur ex opposito. Et est sensus : A porta usque ad portam per longitudinem urbis, ita quod ubique clamor sit. Isa. xxii, 2 et 3: Clamoris pluna, urbs frequens, civitas exsultans, supple, quondam : sed nunc supple, interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugarunt simul, dureque ligati sunt. « Et contritio magna a collibus. » Duo colles erant in Jerusalem, scilicet mons templi qui Moria dicebatur, et mons Sion in quo erat sedes regni : et vult dicere quod a superiori parte civitatis ubi potentes habitabant, clamor descendit usque ad ima, hoc est, a ditioribus et potentioribus usque ad pauperes. Sapi. vi, 7: Potentes potenter tormenta putientur. Majores enim primo contriti
<--- Page Split --->
sunt a Nabuchodonosor, et populus postea ductus est in captivitatem. Et hoc etiam fit a diabolo, qui primo occupat majores, et postea minores.
« Ululate. » Hic inducit ululatum, ut magnitudinem mali ostendat. Et habet quinque paragraphos, in quorum primo generalis inducitur contritio, quae est causa ululatus. In secundo aliam inducit causam, scilicet districtissimam visitationem, ibi, « Et erit in tempore illo. » In tertio dicit, quod malum est cui resisti non potest per aliquam fortitudinem, ibi, « Et erit fortitudo eorum. » In quarto quod prope et non longe est judicium, ibi, « Juxta est dies Domini. » In quinto, quod donis se liberare non possunt, ibi, « Sed et argentum eorum, et aurum. »
« Ululate, habitatores Pilæ. » Pila dicitur hic per metaphoram ad similitudinem pilæ, in qua ptisanæ contunduntur, et est instrumentum concavum. Pilum autem dicitur instrumentum quoddam rotundum, quod desuper ferit ut ptisanæ contundantur in concavo. Unde, Proverb. xxvii, 22 : Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Et sic ædificata fuit civitas Jerusalem : quædam enim pars erat in monte, quædam in valle quæ dicebatur Mello, et illam vocat pilam ad similitudinem prædictæ pilæ. Est enim pila æquivocum multa significans. Unde versus :
Est pila pes pontis, pila ludus, pila taberna, Pila terit pultes, sed pila geruntur in hostes.
Et est sensus, quod descendente contritione a collibus, populus in vallibus habitans tamquam in pila nimio ululabit dolore. Et subdit causam, et suppletur, quia « Conticuit omnis populus Chanaan. » Chanaan vocat populum Jerusalem, non propter naturam, sed propter imitationem. Daniel. xiii, 36 : Semen Chanaan
et non Juda, species decepit te. Ezech. xvi, 3 : Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Chanaan enim interpretatur transmutatus : illi enim transmutati fuerunt in pænis. Dicuntur ergo conticuisse : quia etiam gemere et suspirare in pænis non audebant. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conicescent. Et quia divites primi sunt in pænis, propter hoc nominat illos. « Disperierunt, » scilicet per peccatum et captivitatem, « omnes involuti argento, » hoc est, qui divitiis circumvoluti erant sicut veste : vel forte sapientes et loquentes intelligit, qui sapientia et eloquentia se liberare non poterant. Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo, quomodo computati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ?
« Et erit. » Secundus paragraphus in quo tangit severissimam visitationem. Praemittit autem confirmationem propheticam, ut indubitabilis sit sermo :
« Et erit in tempore illo, » judicii illius scilicet. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. « Scrutabor, » per singula scilicet peccata, « Jerusalem, » per metonymiam, hoc est, habitantes in Jerusalem, « in lucernis, » hoc est, illuminationibus, ut omnia occulta manifestentur. I ad Corinth. iv, 3 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter. Et hoc quod dixit, exponit, subdens : « Et, » id est, « visitabo super viros defixos in fæcibus suis. » Visitatio est luminibus Domini occultorum manifestatio. Viri autem viriles in peccatis defixi pertinaces in fæcibus suis, in stercorosis et fœtidis peccatis. Isa. xxvi, 21 : Dominus egreditur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitaris terræ contra eum. Jerem. xlviii, 11 : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in
<--- Page Split --->
fecibus suis. Joel, 1, 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo. Quid autem in fecibus defi gat, subdit : « Qui, » hoc est, quia illi « dicunt in cordibus suis, » hoc est, cum consensu cordis, ut scilicet verbo et operi cor consentiat. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. « Non faciet bene Dominus, et non faciet male, » hoc est, non est providentia apud Deum, nec retribuit malis mala, nec bonis bona. Job, xxi, 13 et 14, dicitur : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat. Hi licentiosse perpetrant omnia mala, quia non credunt judicium. Sap. ii, 21 et 22 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei, nec mercedem speraverunt justitiae.
« Et erit. » Tertius paragraphus : « fortitudo eorum in direptionem, » hoc est, divitiæ in quibus se fortes esse putabant, ab hostibus diripientur. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Nahum, ii, 9 : Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum. « Et domus eorum in desertum, » supple, erunt. Hieronymus, « ut nec parietina relinquantur, sicut fit de « domibus sæculi post mortem divitum. » Isa. vi, 11 : Desolentur civitates sine habitatore, et domus sine homine. « Et » tamen dicta Prophetarum non attendentes, « ædificabunt domos, » sperantes quod habitaturi sint in eis, « et non habitabunt, » in eis scilicet. Amos, v, 11 : Domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis. Psal. li, 7 : Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Job, xvii, 14 : Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcei super eum, quasi rex, interitus. « Et plantabunt vineas, » hoc est, materiam gaudiorum sæcularium, « et non bibent vinum earum. » Amos, v, 11 et 12 : Vineas plantabitis
amantissimas, et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra.
« Juxta est dies. » Quartus paragraphus. Ne dicat quod in longum prophetet, et quod post mortem eorum ventura sunt quæ dicit, dicit quod « Juxta est dies Domini magnus. » Magnus quia multos involvit, et magnos punit. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Et hoc est quod sequitur : « Juxta est et velox nimis, » appropinquando scilicet continuo. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Luc. xii, 20 : Hac nocte animam tuam repetunt a te.
Et subdit de qualitatibus diei : « Vox diei Domini amara, » hoc est, vox quæ auditur de die Domini quæ post mortem est uniuscujusque, et in fine mundi de omnibus, est amara : quia tunc dulcis Dominus per naturam, peccatis nostris ad amaritudinem provocabitur, ut dicit Hieronymus. Eccli. xli, 1 et seq. : O mors, quam amara est memoria tua homini habenti pacem in substantiis suis, etc. « Tribulabitur ibi fortis. » Amos, ii, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. Psal. xxxii, 16 : Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
« Dies irae, » scilicet Dei, « dies illa. » Tunc enim Deus irascetur inimcis. Apoc. vi, 16 et 17 : Dicunt montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare ? « Dies tribulationis, » in corpore scilicet, « et angustiae, » in corde. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correpitonis, et blasphemiae dies haec. « Dies calamitatis et miseriae. » Calamitas est inedia ex defectu fructus calami suborta, miseria vero omnis boni destitutio. Haec enim erunt in judicio Domini, quando
<--- Page Split --->
mali separabuntur ab omni bono. Job, xvnn, 12 : Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Psal. lvni, 7 : Famem patientur ut canes, et circuitunt civitatem, mendicantes scilicet, et nemo dabit eis. « Dies tenebrarum et caliginis : » tenebrarum in ratione, et caliginis in opere : in ratione enim non videbunt consilium, et in opere non habebunt effugium. Isa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. « Dies nebulæ et turbinis : » nebulæ ad litteram, quia pulvis elevatus videtur esse nebula : turbinis vero, quia impetum faciet hostis ut turbo. Nahum, 1, 3 : Dominus in tempestate et turbine via ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. Hæc referuntur ad caliginem involventem impios in judicio. Joel, 11, 1 et 2 : Prope est dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis.
se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt, etc. « Et ambulabunt ut cæci, » effugium scilicet non videntes, nec pœnitentiam agentes. Isa. lix, 10 : Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attractavimus. Et horum omnium causam subdit : « Quia Domino peccaverunt, » hoc est, contra Dominum. Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Isa. lix, 12 : Multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et iniquitates nostrae responderunt nobis. « Et effundetur sanguis eorum sicut humus, » hoc est, viliter sicut pulvis humi spargitur. Isa. xxxiv, 7 : Inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. « Et corpora eorum sicut stercora, » supple, conculcabuntur. Psal. xvn, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. Isa. xiv, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus. Vult enim dicere quod abjicientur insepulti sicut stercora. Jerem. xxn, 19 : Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
Quartus paragraphus : « Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos. » II Regum, xxi, 4 : Non est nobis super auro et argento quaestio, supple, ulla. Et, post pauca, §. 3 : Ut neque unus quidem residuus sit de stirpe ejus. Proverb. vi, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcit in die vindictæ, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Job, xv, 31 : Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. « In die iræ Domini. » Isa. xxxiv, 8 : Dies ultionis Domini, scilicet in corde meo, annus retributionum, supple, venit, quia « in igne zeli ejus, » hoc est, Dei, « devorabitur omnis terra, » Idem. infra, ii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Deutronom. xxxii, 22 : Ignis succensus est
« Dies tubæ et clangoris. » Tuba dicitur cornea qua convocantur exercitus cohortes minores. Clangor autem est sonus tubæ majoris, qua omnes hostes convocantur. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius. Jerem. iv, 21 : Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ ? I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. « Super civitates munitas, » victas scilicet. Jerem. iv, 26 : Omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. « Et super angulos excelsos, » hoc est, super principes qui sicut anguli retinent parietes, ita ipsi tenebant populum in peccatis. Simile, Isa. xix, 13 : Deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. Isa. x, 33 : Excelsi statura succidentur.
Et quod dixit, exponit, subdens : « Et tribulabo homines, » humum scilicet sapientes, hoc est, peccatores. Apoc. xvn, 9 : Et flebunt, et plangent
<--- Page Split --->
in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo. « Quia consummationem, » hoc est, vindictam omnia consumentem, « cum festinatione, » hoc est, cito « faciet, » scilicet Dominus, « cunctis habi-
tantibus terram, » per amorem scilicet, et delectationem. Isa. x, 23: Consunmationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terra.
CAPUT II.
H ortatur propheta populum ut ad Deum convertatur, priusquam ira Domini ei superveniat, omnesque mansuetos terrae ut Dominum quaerant : denuntians destructionem imminere Philistheis, Moabitis, Ammonitis, Æthiopibus et Assyriis.
Convenite, congregamini, gens non amabilis,
Priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
Quærite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati : quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
Quia Gaza destructa erit, et Accaron eradicabitur.
Ve qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philistinorum : et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum :
Et erit funiculus ejus, qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deum eorum, et avertet captivitatem eorum.
Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum : reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.
Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis.
Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
Et accubabunt in medio ejus gre-
<--- Page Split --->
ges, omnes bestiae gentium 4 : et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
- Hæc est civitas gloriosa habitans
in confidentia, quæ dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.
IN CAPUT II SOPHONIÆ
ENARRATIO.
« Convenite. » Hic movet ad pœnitentiam, exemplum pœnitentium inducens, ut magis timeant. Et ideo dividitur in partes duas. Primo enim ad pœnitentiam movet. Secundo, exemplum inducit, ibi, y. 4 : « Quia Gaza destructa erit. »
In prima tria sunt. In primo enim convocat ad cor unum, in quo pœniteant. Secundo, qualiter convertantur, docet. Tertio, quem interpellent, et propter quid.
« Convenite, » in unum scilicet cor, et unam animam, et unum spiritum. Act. iv, 32 : Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. « Congregamini, » ad Ecclesiæ scilicet unitatem. Non enim sufficit Deo reconciliari, nisi aliquis reconcilietur Ecclesiæ : congregatio enim proprie est ovium ad caulas. Unde congregatio dicitur, quasi gregum aggregatio. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel, patrem vestrum.
Quod autem congregatione opus sit, subdit : « Gens non amabilis, » hoc est, qui fecistis vos amore Dei indignos per
peccatum. Secundum Septuaginta, « gens inerudita. » Deuter. xxxii, 28 et 29 : Gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. II Paral. ultimo, in oratione Manassæ, sub finem : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci. Et, post pauca : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
Et subdit aliquid de comminatione, si non faciant :
« Priusquam pariat jussio. » Jussionem appellat præceptum, quod in dispositione Dei jam secundum præceptum præscientiæ Dei non prædestinationis Sententia Dei irrevode puniendis peccatoribus ordinatum cabiliis. de puniendis peccatoribus ordinatum cabiliis. futit. Hoc enim per pœnitentiam revocarit poterit antequam procedat in opus : si autem operi mancipatum fuerit, revocari non poterit. « Priusquam pariat jussio : » parit enim jussio per effectum operis, et tunc revocari non potest, sicut dicitur, Jerem. xvni, 10 2. Postquam autem in opere completa est jussio, pœnitentiam non habet locum. Ad Hebr. xni, 17 : Non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.
Quid autem pariat jussio, sequitur : « Quasi pulverem transeuntem diem. » Sic ordinanda est littera. Diem vitii scilicet talis quod facit nos transire quasi pulverem, in captivitatem scilicet vel
1 Isa. xxiv, 11. 2 Jerem. xvii, 10 : Si fecerit, scilicet populus, malum in oculis meis, ut non audiat vocem
m e a m , pœnitentiamagamsuperbonoquodlo - cutussumutfaceremei .
<--- Page Split --->
Nabuchodonosor, vel diaboli, in qua scilicet dispergamini , sicut pulvis ante faciem venti. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. Sic enim sufflatione diaboli per diversa peccata disperguntur impii. Psal. i, 4 : Non sic impii, non sic : sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
Et hoc explanans, subdit :
« Antequam veniat super vos, » supple, opprimendos, « ira, » hoc est, vindicta « furoris Domini, » ferventis scilicet indignationis in damnationem vestram. Job, xx, 23 : Emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum : quod bellum est in continua successione pœnarum. Et subdit, qualiter convenire debeant, et ut Sanctos assumant, qui pro eis intercedant : « Antequam veniat super vos dies indignatiolis Domini. » Indignatio est in aversione vultus, aversio vero vultus subtractionem gratiae significat, post quam non est locus pœnitentiae. Psal. xxix, 6 : Ira in indignatione ejus. Indignatio enim est quando nec dignatur respicere. Proverb. xvi, 14 : Indignatio regis, nuntii mortis : et vir sapiens placabit eam.
3
« Quærite Dominum. » Hic tangit qualiter convertantur, et ut Sanctos assumant, qui pro eis intercedant.
« Quærite Dominum » corde, ore, et opere. Isa. LV, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocare eum, dum prope est. Matth. VII, 7 : Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Daniel. III, 41 et 42 : Et nunc sequimur te in toto corde,
et timemus te, et quærimus faciem tuam. Ne confundas nos. « Omnes mansueti Mansuetus. terræ. » Augustinus : « Mansuetus est « qui injuria neminem provocat, nec alie- « na provocatur injuria. » Ille est qui in pœnitentia nihil reluctatur, vel contra-
dicit. Et mansuetudo est idem quod mititas. Matth. v, 4 : Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Moysi*» erat mansuetissimus omnium virorum qui erant super terram 1. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Jacob. i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum, verbum, quod potest salvare animas vestras. « Qui judicium ejus estis operati. » Cum mansuetudine jungit obedientiam : judicium enim Domini est, quod faciendum judicavit onnibus. Psal. cxvnr, 121 : Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me. Qui enim judicium operatus est pro se, non habet quod timeat, et illa pro alio intercedere potest. Isaie, xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.
Et subdit duo respondentia duobus praecedentibus :
« Quærite justum, » supple, qui judicium ejus estis operati. Jeremiæ, xxiii, 6 : Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit. « Quærite mansuetum. » qui etiam peccatoris pœnitentes in mansuetudine recipit, cujus exemplum est, Lucæ, xvi, 20 et seq., in filio prodigo, quem in omni mansuctudine recepit pater. Daniel. iii, 42 et 43 : Fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem miscricordiæ tuæ : et erue nos. « Si quomodo, » per pœnitentiam scilicet, « abscondamini, » a pœna scilicet, « in die furoris Domini. » Isaie, iv, 5 et 6 : Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine, et a pluvia. Isaie, xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.
Et subdit de exemplo non pœnitentium,
<--- Page Split --->
inducens quinque genera hominum, sub quatuor tamen differentiis, scilicet Philisthæos: Ammonitas et Moabitas simul, ibi, « Audivi opprobrium Moab : » et tertio, Æthiopes, ibi, « Sed et vos Æthiopes : » et quarto, Assyrios, ibi, « Et extendet manum suam super Aquilonem. »
De Philisthæa dupliciter loquitur, scilicet sub distinctione civitatum, et in communi de terra.
« Quia Gaza destructa erit. » Gaza metropolis est Philistinorum, quae non pænituit, et ideo destructa fuit : interpretatur autem fortitudo ejus, et superbiam significat. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Prudentius :
Frangit Deus omne superbum.
M. « Et Ascalon, » quae est secunda cvitas Philisthinorum, « in desertum, » supple, erit. Ascalon impensa sive ignis infamis interpretatur: significat autem avaritiam, nam congregata ex avaritia in desertum erunt. Luce, xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ? Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole : divitiae conservata in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Psal. lxxxv,6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Job, xxvii, 16 et 17 : Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : præparabit quidem, sed justus vestietur illis : et argentum innocens dividet. « Azotum, » supple, sitam « in meridie ejicient, » Chaldæi scilicet, vel dæmones. Azotum interpretatur ignis uberum, vel ignis generationis, et significat luxuriam quae in meridie vult esse, hoc est, media die : quia tunc calor nativus accenditur in juventute scilicet, quando in summa luce floret juventus. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans ge-
nimina. Hæc ejicietur ab omni bonorum consortio. Matth. xxv, 30 : Ejicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. « Et Accaron eradicabitur. » Alludit nominis interpretationi : quia Accaron eradicata interpretatur, et pigritiam sive acediam significat. Pigri enim eradicandos se putant. Sap. iv, 4 : A nimietate ventorum eradicabuntur. Psal. li, 7 : Evelet te, et emigrabit de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Post destructionem civitatum in speciali, subdit de destructione terrae in communi:
« Væ qui habitatis funiculum maris! » Funiculus hæreditas dicitur, propter hoc quod hæreditas funiculo mensuratur : terra enim Philisthinorum juxta mare sita fuit, et significat eos qui in mundo sollicite quaerunt hæreditatem, in qua numquam invenient requiem : et tamen delectantur in ea. Eccli. xlii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Deuter. xxxii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent. « Gens perditorum, » hoc est de numero perditorum. Tales enim omnes jam in causa perditi sunt, quia a Deo recedunt. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Qualiter autem sit eis væ, subdit : et suppletur quia « Verbum Domini super vos, » supple, est, ut opprimens, « Chanaan, » hoc est, o Chanaan : Philisthæi enim pars terrae Chanaanæ sunt, ut dicit Hieronymus : et transmutata interpretatur : mundani enim semper fraudum collusione transmutantur. Osee, xii, 7 : Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Et hoc ulterius explanans, subdit : « Terra Philisthinorum. » Dixerat enim in communi Chanaan, quæ magna terra est, et multis possessa, quibus Deus non comminatur : et ad distinctionem illorum, addit terram Philisthinorum, qui potione cadentes interpretantur, et significant eos qui facile,
<--- Page Split --->
ut potum, gluttiunt iniquitatem. Job, xxxiv, 7 : Qui bibit subsannationem quasi aquam. Et quare dixerit Væ ! exponit : « Et disperdam te, » in captivitatem scilicet et poenam, « ita ut non sit habitaro, » supple, in civitatibus tuis. Simile, Isa. vi, 11 : Desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine.
6
Pcenam autem illorum convertit in consolationem bonorum :
« Et erit funiculus maris, » hoc est, terra Philisthinorum, « requies pastorum, » hoc est, pastores Judæi de Babylonica captivitate redeuntes, pascent pecora in terra Philistinorum, quæ in prata conversa est, propter carentiam cultorum. Moraliter tunc exponitur hoc de pastoribus Ecclesiæ, qui labores sæcularium possident, qui quasi in mari, hoc est, in amaritudine sæculi fluctuant. Psal. civ, 44: Dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. « Et caulæ pecorum, » supple, erunt domus eorum in parietina redacta. Isa. vii, 25: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Secundum mysterium, caulæ istae significant Ecclesias collegiatas, in quibus oves Dei pascuntur et congregantur. Ezech. xxxiv, 13 : Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam.
7
Et quod dixit, ulterius exponit :
« Et erit funiculus, » scilicet maris, sive terra Philisthinorum, « ejus, » scilicet possessio, « qui remanserit, » de captivitate scilicet revertens, « de domo Juda, » hoc est, de duabus tribubus, vel Ecclesia. Isa. lxi, 5 : Stabunt alieni, et pascent pecora vestra. Et hoc est quod sequitur : « Ibi pascentur, » supple, pecora, « in domibus Ascalonis, » hoc est, quæ quondam fuerunt Ascalonis, urbis superbæ et inclytæ : nunc autem in possessionem Judæorum, vel Ecclesiæ re-
dactæ. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. « Ad vesperum requiescent. » Postquam scilicet tota die in pratis pastæ sunt, in domos Ascalonis ad vesperam tamquam ad caulas reducentur, quæ vespera finem mundi significat, quæ a Christo incepit, quando Ecclesiæ congregari et ædificari cæperunt : quod significatur, Luc. xxiv, 29 : Mane nobiscum, Domine : quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Quo autem operante hoc fiat, subdit : « Quia visitavit eos, » Judæos scilicet vel Ecclesiam, hoc est, luminesuæ misericordiæ invisit, « Dominus Deus eorum. » Lucæ, 1, 78 : Per viscera miserordiæ Dei nostri : in quibus visitavit nos, oriens ex alto. « Et avertet captivitatem eorum, » ut scilicet de cætero non captiventur, et ab ista captivitate liberentur. Jerem. xxix, 14 : Reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sunus sicut consolati.
« Audivi. » Tangit hic destructionem Moabitarum et Ammonitarum, qui etiam populo Dei infesti fuerunt, cum destrucretur a Chaldæis. Dicit autem hic tria. Primo enim improperat peccatum. Secundo, interminatur poenam. Tertio, tangit fructum disciplinæ, Dei scilicet confessionem.
« Audivi, » hoc est, animadverti per vindictam, « opprobrium Moab, » quo scilicet exprobraverunt populo meo. Isaie, xvi, 6 : Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : superbia ejus et arrogantia ejus, et indignatia ejus plus quam fortitudo ejus. Moab enim ex patre interpretatur, et significat eos qui ex patre diabolo sunt, qui semper exprobrant bonis, et persequuntur eos. Psal. lxviii, 13 : Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. « Et
<--- Page Split --->
blasphemias filiorum Ammon, » supple, audivi. Ammon autem populus inutilis interpretatur, et significat eos qui vanitatibus dediti sunt, qui Sanctis improperant: unde in inferno dicunt, Sap. v, 3: Ili sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. « Quæ, » scilicet opprobria et blasphemias, « exprobraverunt populo meo. » Opprobrium enim populi Dei, blasphemia est in Deum. Psal. lxviii, 10: Opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me. « Et magnificati sunt super terminos eorum, » hoc est, divitiis et possessionibus magnificati sunt, attrahentes sibi terminos Sanctorum. Hoc idem litteraliter describitur, Jeren. xlix, 1, ubi sic dicitur : Numquid non filii sunt Israel ? aut hæres non est ei ? Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ? Melchom deus fuit Moabitarum, et sensus est, quod Moabita injuste usurpaverunt sibi terminos filiorum Israel, cum superstites essent hæredes veri, qui in captivitatem ducebantur. Moraliter autem significat eos qui Sanctos persequuntur ut res eorum obtineant. Thren. v, 2: Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Et subjungit de interminatione pœnae, et dicit tria, scilicet malorum punitionem : et ex pœna malorum sanctorum consolationem : et pœnae ad culpam proportionem.
« Propterea, » scilicet quia hoc fecerunt, « vivo ego, » hoc est, per vitam meam juro : sicut enim vita Dei stabilis et immutabilis est, sic et dictum. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. « Dicit Dominus exercituum, » hoc est, cui cœlestes et terrestres et infernales exercitus obediunt, ideo dicitur ter
sanctus, Isaie, vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hoc est, exercituum. « Deus Israel, » semper enim Deus bonorum est. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. « Quia Moab ut Sodoma erit, » hoc est, sicut absque posteris Sodoma periit, sic peribit Moab, et omnes qui ex patre diabolo sunt. Isaie, xiv, 20 et 21 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum : non consurgent, etc. « Et filii Ammon, » inutilis scilicet populus erit, « quasi Gomorrha, » quæ cæcitas interpretatur : quia ad tenebras exteriores mittentur. Psal. xlviii, 20 : In æternum non videbit lumen. Matth. xxi, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.
Et hanc desolationem exaggerat, subsollicitudo sæculi versensu est, quod Moea in et ama- Deisuffocat. erit terra eorum : in siccis enim et ama- ris locis spina crescunt, quæ puncturas et sollicitudines mundi significant. Mat- thæi, xiii, 7 : Alia ceciderunt in spinas, et creverunt spina, et suffocaverunt ea. Et infra, 7. 22 : Qui seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fru- ctu efficitur. Isaie, vii, 24 : Vepres et spina erunt in universa terra. Ad Hebr. vi, 8 : Terra proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledictæ pro- xima, cujus consummatio in combustio- nem. « Et acervi salis. » Ubi sal spargi- tur, terra in sterilitatem redigitur, et si- gnificat quod terra eorum perpetuo ste- rilis erit propter malitiam eorum. Psal. cvi, 34 : Terram fructiferam in salsugi- nem, a malitia inhabitantium in ea. Ju- dic. ix, 45, capta urbe Sichem, Abime- lech sparsit in ea sal, in signum perpe- tua sterilitatis '. Significat autem quod tales ut sal per exemplum sua pœnae
1 Jud. ix, 45: Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem, scilicet Sichem: quam cepit,
interfectis habitatoribus ejus, ita ut sal in ea dispergeret.
<--- Page Split --->
condiunt alios, ne silentia audeant perpetrare : sicut et Genes. xix, 26, uxor Lot conversa est in statuam salis. Propter quod dicitur, Matth. v, 13 : Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Sap. x, 7 : Quibus in testimoniumnequitæ fumigabunda constat sdeserta terra. Et post pauca : Et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. « Et desertum usque in æternum, » supple, erit terra eorum, ut scilicet nec ab hominibus bonis, nec ab Angelis incolatur. Sap. v, 24 : Ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
De hac autem destructione, subdit consolationem Sanctorum : « Reliquiæ populi mei, » hoc est, pauci post captivitatem a gladio, fame, et peste relicti, « diripient eos, » supple, de captivitate non revertentes. Isaie, xi, 14 : Per mare simul prædabuntur filios Orientis : Dumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. Et hoc exponens, subdit : « Et residui gentis meæ, » hoc est, de gente mea, « possidebunt illos, » hoc est, terram eorum : quia Sanctis inserisanctis reservatis post persecutionem ilconfictatio. lam finaliter condemnabuntur, et sic Sancti ditabuntur, et meritis propriis et victoria super inimicos. Sap. x, 19 et 20 : Justi tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum. Genes. xxxi, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus. Isaie, ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe : sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
« pro superbia sua, » quam scilicet Deus sustinere non potest. Job, xl, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. « Quia blasphemaverunt » supple, Deum, falsum crimen imponentes ei, scilicet, quod non posset salvare. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemiæ non remittetur,... neque in hoc seculo, neque in futuro 1. Isaie, i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel. « Et magnificati sunt, » divitiis scilicet et potentatu, « super populum Domini exercituum, » opprimentes scilicet et spoliantes eum : hanc enim magnificentiam punit Dominus. Jacob. ii, 6 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Job, xxii, 6 : Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Et ne credatur durum judicium, subdit de fructu :
« Horribilis Dominus, » in pœnis scilicet, est « super eos, » pœnas scilicet horribiles inferendo. Sap. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis. Ad Hebr. x, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. « Et » supple, ideo « attenuabit, » id est, annullabit et infirmabit, « omnes deos terræ » hoc est, omne id quod colitur ab homine. Hoc enim deus ejus est. Jerem. x, 11 : Diï, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra. « Et adorabunt eum viri, » virilem scilicet animam assumentes, et idolis renuntiantes, « de loco suo, » supple, unusquisque, in quo scilicet se in Deum fundavit, et Deum recognovit. Genes. xxvii, 17 : Terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et portu cæli. Psal. cii, 22 : Benedictine Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. « Omnes insulæ gentium, » supple, adorabunt. Insulæ sunt
<--- Page Split --->
in salo maris posita, et fluctibus maris tunsa, et significant Sanctos in persecutione viventes. Isaie, xlix, 1 : Audite, insula : et attendite, populi de longe. Isaie, lxvi, 19 : Mittam ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annumtiabunt gloriam meam Gentibus.
vium,» ut scilicet nec Angeli, nec Sancti transeant per eam, « et quasi desertum,» ut scilicet a gratia et ab omni bono deseratur. Isa. xiii, 20 : Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem. Isa. xxxiv, 11 : Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendicularum in desolationem.
« Sed et vos, Æthiopes.» Tertio tangit destructionem Æthiopum, qui sicut dicitur Isaie, xi, 11, in persecutione populi Dei fuerunt, et caliginosi et tenebrosi interpretantur.
Et subdit quintum, probans haec per signa desolationis. Et duo dicit, scilicet desolationem, et desolatorium irrisionem.
« Sed et vos, Æthiopes, » peccatis tenobrosi et ignorantia caliginosi, populi mei persecutores. Sapient. xvii, 17: Una catena tenebrarum omnes erant colligati. « Interfecti gladio meo eritis, » hoc est, sententia judicii. Exod. xv, 9 : Interficit eos manus mea. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.
« Et accubabunt in medio ejus greges,» in signum scilicet desolationis, « omnes bestia gentium. » Bestias gentium vocat greges animalium, et bestias (qua quasi vastia dicuntur) eo quod ceu barbare gentes terram vastant, et significat quod terra in pascua et solitudinem convertenda sit. Isa. vii, 25 : Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris, « Et onocrotabus, » quod dicitur ab evo; quod est asinus, et xpoteo, crocito, quia voce terribili crocitat ut asinus. Et dicit Hieronymus, quod « duo sunt genera hu- « jus avis : unum aquatile quod infixo in « limum mollem rostro, stridorem emittit « terribilem : aliud solitudinis, quod infixo « rostro in cortices terribiliter sonat.» « Et ericius, » spinosum scilicet animal, « in liminibus ejus morabuntur,» quae animalia in solitudine morari consueverunt, et daemones significant : onocrotalus quidem daemonem superbiae, qui in eis terribiliter intonat : ericius autem daemonem irae et furoris, qui spinis verborum et verberum mites compungit. Isa. xxxiv, 11 : Possidebunt illam onocrotalus, et ericius. « Vox cantantis in fenestra.» Hieronymus varias volucres intelligit, quae solent in desertis urbibus morari : ut ubi fenestra decora fuerunt, nunc aves immunda» clament ad se invicem. Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris im-
« Et extendet manum suam. » Hæc est quarta gens a Domino destruenda, Assyrii scilicet. Et tria dicit, scilicet qualiter destruet, et quid destruet, et quantum.
« Et extendet manum suam, » ad percutiendum scilicet. Isaie. v, 25 : Non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. « Super Aquilonem, et perdet Assur, » hoc est, partes aquilonares, in quibus est Assyria, et Chaldea qua repopulum Dei vexaverunt. Assyria enim extollens vigilias interpretatur, et significat eos qui vigilant ut studiose perpetrent mala. Michae, n, 1 : Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Quid autem destruet, subdit: « Et ponet speciosam » hoc est, Niniven mundum significantem, « in solitudinem,» ut scilicet non incolatur, « et in in-
<--- Page Split --->
mundæ, et odibilis. Isa. xxxiv, 14: Occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. « Corvus in superliminari, » supple, manebit. Corvus gulosum pœnitentiam procrastinantem significat, unde vox ejus est, cras, cras, propter quod, Genes. vi, 6 et 7, de arca emissus reversus non est, sed in cadavere requievit. Isa. xxxiv, 11: Ibis et corvus habitabunt in ea. Et subdit horum omnium causam: « Quoniam altenuabo, » potentia scilicet virtutis meæ, « robur ejus,» divitias scilicet et potestatem, in quibus robur habuit. Isaie, x, 16: Mitet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem.
15
Et subdit de irrisione : « Hæc est civilitas gloriosa, » supple, quondam. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. « Habitans in confidentia, » virium suarum scilicet. Ezech. xxviii, 2 : Elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi. « Quæ dicebat in corde suo, » consentiens scilicet in dictum. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde
suo : Non est Deus. « Ego sum, » supplui, singulariter splendens, « et extra me non est alia amplius, » quæ mihi scilicet valeat comparari. Apoc. xviii, 7 : Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. « Quomodo facta est in desertum, » ex tanta scilicet cadens gloria in tantam ignominiam, ut ab omnibus tamquam horribilis deseratur. Psal. lxxii, 19 : Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt : perierunt propiter iniquitatem suam. « Cubile bestiæ, » hoc est, in quo bestiæ cubant. Isa. xiii, 21, et xxxiv, 13, penitus idem est. Unde ibi dicitur : Replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones. « Omnis qui transit per eam, » sanctus scilicet, vel Angelus, « sibilabit, » magnitudinem pœnae ostendens, et irridens : « et movebit manum suam, » plausu scilicet indicium peccati faciens. Thren. ii, 15 : Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam : sibilaverunt, «1 moverunt caput suum. Psal. li, 8 et 9 : Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent : Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum.
CAPUT III.
Arguit Jerusalem, et præcipue rectores ejus, quibus minatur celerem Dei vindictam, quod neque beneficiis neque flagellis sint ad ipsum conversi : de felicitate novæ legis, ac multiplicatione credentium, pænaque iniquorum prædicitur.
Væ provocatrix, et redempta civitas, columba! 2. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam : in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes 1 : judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Prophetae ejus vesani, viri infideles : sacerdotes ejus polluerunt
<--- Page Split --->
sanctum, injuste egerunt contra legem.
Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem : mane mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur : nescivit autem iniquus confusionem.
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum : desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat : desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam : et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi . eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra 4.
Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviunt ei humero uno.
Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei : filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.
Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, nec loquenturmendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Lauda, filia Sion : jubila, Israel : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
Abstulit Dominus judicium tuum, avertit in:micos tuos : rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.
In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere : Sion, non dissolvantur manus tuæ.
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.
Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
In tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.
<--- Page Split --->
IN CAPUT III SOPHONIAE
ENARRATIO.
« Væ provocatrix! » In capitulo isto, primo improperat obstinationem in peccato, ad quam concludit captivitatem futuram. Secundo, ex captivitate promittit consolationem, ibi, ʒ. 9 : « Quia tunc reddam. »
In prima parte duo sunt, improperatio scilicet obstinationis, et conclusio captivitatis, ibi, ʒ. 8: « Quapropter exspecta me.
In prima duo sunt, scilicet obstinatio peccati, et justitia punientis Dei, ibi, « Dominus justus in medio ejus. »
Obstinationem improperat duobus modis, in genere scilicet, et in specie, ibi, « Principes ejus. »
In genere sex modis, provocatione scilicet, ingratitudine, inobedientia, indisciplinabilitate, spei defectione, indevotione.
« Non audivit vocem, » per filiorum scilicet inobedientiam. De primo, Cantic. 1, 14 : Oculi tui columbarum. De secundo, Psal. xvn, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicida. « Et non suscepit disciplinam, » hoc est, indisciplinabilis fuit per flagella. Jeremiae, v, 30 : Frustra percussi filios vestro s : disciplinam non receperunt. Sap. xvii, 1 : Indisciplinatae animae erraverunt.
Et subdit de spei defectione : « In Domino non est confisa, » supple, civitas, etiam prementibus malis. Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Sap. v, 15 : Spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur. « Ad Deum suum non appropinquavit, » supple, per devotionem. Et est figura quae dicitur liptote a Donato, minus enim dicit et plus significat. Per hoc enim quod dicit, quod non appropinquavit, notat quod a Deo se elongavit. Jerem. n, 5 : Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani fati sunt.
« Væ provocatrix ! » quæ dulcem et misereri volentem in amaritudinem provocavit. Deuter. xxxn, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo quod non est Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis. Et hæc provocatio proprie impietatis est : quia contra dulcem patrem est, ut dicit Tullius, quia pietas est benevolentia in parentes. « Et redempta civitas. » Ingratitudo tangitur : quia cum sæpe redempta sit, grata non exstitit redemptori. Osee, vii, 13 : Ego redemi eos : et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Quod autem dicit, « Civitas, » notat consensum in malum. Psal. LIV, 10 : Vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. « Columba, » supple, olim, per patrum simplicitatem.
Et subdit in speciali exprimens determinatas personas :
« Principes in medio ejus quasi leones rugientes. » Non enim desiderabant utilitatem publicam, sed rapinam. Proverb. xxvn, 15 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem. Dicit autem quod in medio furunt, quia oculi omnium diriguntur ad Praelatos. III Regum, 1, 20 : In te oculi respiciunt totius Israel. « Judices ejus lupi vespere, » hoc est, vespertini qui avidiores sunt propter diurnum jejunium.
<--- Page Split --->
Eccli. xiii, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Et hoc est quod sequitur : « Non relinquebant in mane, » aliis scilicet quod possent rapere: primus enim ita totum diripuit, quod secundus nihil invenit. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Jerem. v, 6 : Lupus ad vesperam vastavit eos.
« Propheta ejus vesani, » hoc est, sanum spiritum non habentes. Osee, ix, 7 : Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem. « Viri infideles. » Hieronymus : « Loquebantur quasi « ex ore Dei, et contraria Deo predica- « bant. » III Regum, xxi, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Jerem. xxiii, 14 : In prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua. « Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, » templum scilicet, in quo idola coluerunt. Jerem. xi, 15 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? Isaie, lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Hoc tangit sacerdotes in Ecclesia polluta facientes. Psal. lxxviii, 1 : Polluerunt templum sanctum tuum. « Injuste egerunt contra legem, » transgrediendo scilicet praecepta. Malach. ii, 8 : Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos. Daniel. ix, 9 et 10 : Recessimus a te, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus.
stus Dominus, et justitias dilexit. « In medio ejus, » undique scilicet propsiciens. Ezech. xliii, 7 : Locus solii mei, et Deus in melocus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. « Non faciet iniquitatem, » scilicet reddens eis pro meritis. Ad Roman. iii, 5 : Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? Quasi dicat : Non. Ezech. xviii, 23 : Numquid via mea non est æqua, et non magis via vestræ pravæ sunt ? « Mane mane, » hoc est, cito, velociter, « judicium suum, » condemnationis scilicet, « dabit in lucem, » hoc est, in manifestum. Isa. xvi, 5 : Judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. I ad Corinth. iv, 5 : Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et hoc est quod sequitur : « Et non abscondetur, » judex scilicet, vel judicium ejus. II Reg. xii, 12 : Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Psal. xlix, 3 : Deus manifeste veniet : Deus noster, et non silebit.
Et subdit, qualiter stultus peccator hoc non praemeditatur : « Nescivit autem iniquus, » id est, scire noluit, « confessionem, » supple, futuram. Deuter. xxxii, 29 : Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret.
Et subdit de severitate penea corripientis :
Et subdit, qualiter Dominus justus hoc vindicabit :
« Dominus justus. » Dicit autem quatuor, scilicet justitiam Dei vindicantis, negligentiam peccatoris hoc non praemeditantis, asperitatem penea punientis, indisciplinabilitatem peccatorum contra intentionem flagellantis.
« Dominus justus. » Psal. x, 8 : Ju-
« Disperdidigentes. » Hieronymus, « a « soliis et possessionibus suis et cathe- « dris suis propter peccata. » Psal. xliii, 3 : Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos : afflizisti populos, et expulisti eos. Eccli. x, 15 : Subvertet peccatorem in finem. Et hoc est quod sequitur : « Et dissipati sunt anguli earum, » hoc est, principes qui continebant eos sicut anguli parietes. Isaie, xix, 13 : Deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus.
<--- Page Split --->
Et hoc exaggerat ulterius : « Desertas feci vias eorum, » qua scilicet prius fuerunt trita frequenti habitatore, « dum non est qui transeat, » supple, modo per eas. Thren. 1, 4 : Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Psal. 1, 6 : Iter impiorum peribit. « Desolata sunt civitates eorum, » conventicula scilicet malorum. Isaiae, xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. « Non remanente viro, » viriliter scilicet agente. Isa. vi, 11 : Desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine. « Neque ullo habitatore, » bono scilicet, vel Angelo. Unde Jeremiae, 11, 9, dicunt Angeli : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus.
Et subdit quod haec omnia faciens corrigere intendit, sed populus corrigi noluit:
« Dixi, » ipsa scilicet intentione flagelli : « Attamen timebis me. » Ac si dicat : Si noluisti timere propter beneficia, tamen timebis propter verbera : timor enim Domini, ut dicitur, Eccli. 1, 27, expellit peccatum. « Suscipies disciplinam, » hoc est, per verbera correctionem, sicut et ille qui dixit Jerem. xxxi, 19 : Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Et ibidem, §. 18 : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus. « Et non peribit habitaculum ejus, » hoc est, Jerusalem templum, vel Ecclesia, castigato scilicet populo. Psal. cxvii, 18 : Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. II Machab. vi, 16 : Corripiens in adversis, populum suum non derelinquit. « Propter omnia, » supple, peccata, « in quibus, » hoc est, pro quibus, « visitavi eam, » visitatione scilicet verberum. Psal. lxxxvii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.
Et subdit qualiter econtra populus correctiones despexit : « Verumtamen diluculo, » hoc est, cito, « surgentes, » hoc est, in superbiam se erigentes, Job, xxiv, 14 : Mane primo consurgit homicida : « corruperunt omnes cogitationes suas, » quia de verberibus unde debebant cogitare correctiones, indurati sunt. Proverb. 1, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Ex omnibus his concludit captivitatem futuram in quo corrigentur : « Quapropter exspecta me. » Duo dicit, populi scilicet captivitatem, et captivantium condemnationem.
« Quapropter, » quia per verbera corrigi nolebas, « exspecta me, » in carceribus scilicet, et pecnis, « dicit Dominus. » Osee, iii, 3 : Dies multos exspectabis me : non fornicaberis, et non eris viro. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age. Mich. vii, 7 : Ego autem ad Dominum aSpiciam, exspectabo Deum salvatorem meum. « In die resurrectionis meae in futurum, » quando scilicet resurgam ad liberationem tuam, sicut feci a principio. Psal. lxxv, 9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus. Et hoc potest legi deResurrectione Christi. Psal. lxvii, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Tunc enim dissipati sunt Judaei,inimici Christi. Et hoc est quod sequitur : « Quia judicium meum, » quo scilicet judicabo mundum, vel adversarios Sanctorum, « ut congregem gentes, » scilicet adversus Babylonem, « et colligam regna, » Persarum scilicet, et Medorum, « et effundam super eos, » Babylonios scilicet, « indignationem meam. » Vel mystice in primo adventu congregantur gentes ad unam fidem, et colliguntur regna in unam potestatem Ecclesiæ. Melius tamen exponitur de ultimo adventu, quoniam congregabuntur omnes ad judicium. Joel, ii, 2 : Congregabo omnes gentes, et de-
<--- Page Split --->
ducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi. Matth. xxv, 32: Congregabuntur ante eum omnes gentes : et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. Et huic congruit quod sequitur : « Effundam super eos « indignationem meam, » Babylonios scilicet, vel reprobos in die judicii. Thren. 11, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. « Omnem iram furoris mei, » supple, effundam : quia perpetuis incendiis condemnabo.
Quod qualiter fiat, subdit : « In igne enim zeli mei, » hoc est, in igneo zelo meo quo scilicet liberabo meos, et condemnabo impios, « devorabitur omnis terra, » id est, terram diligens. Deut.xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo. ApiriQuidam tunc exponunt hoc de igne moti. sancti Spiritus, qui combussit terrenum affectum in fidelibus. III Reg. xvii, 24 : Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Luc. xii, 19 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
« Quia tunc, » post purgationem Babylonicae captivitatis, vel persecutionis Antichristi, « reddam populis, » scilicet meis, » sicut habuerunt in patribus, « labium electum. » Est autem labium electum quod non nisi verba Dei sonat: vel labium electum est, quod omnibus linguis loquitur, sicut Apostoli fecerunt 1. Hoc significatum est, Isa. vi, 3, ubi cum Isaias gemens, dixisset : Vir pollutus labiis ego sum : statim sequitur, yj. 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus,
quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Psal. 1, 17 : Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Hoc enim labium electum est. « Ut invocent omnes in nomine Domini, » relictis scilicet omnibus idolis et simulacris, quae quilibet corde suo confinxit colenda. Joel, 11, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sophon. 11, 11 : Attenuabit omnes deos terræ : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium. De hoc labio dicitur, Proverb. xii, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum. « Et serviunt ei humero uno, » hoc est, concordi virtute onus ejus portantes. Matth. xi, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Isti sunt asini Domini in simplicitate portantes jugum ejus. Genes. xlix, 14 et 15 : Issachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Hoc expressius dicit littera Septuaginta, quæ habet, « sub uno jugo. »
Post conversionem captivorum subjungit consolationem et dicit tria, scilicet congregationem consolandorum, purgationem peccatorum, ibi, « In die illa. » Gaudium et jubilum redemptorum, ibi, « Lauda. »
« Ultra flumina Æthiopiæ, » hoc est, Flumina Æthiopiæ de ultra flumina Æthiopiæ, « inde supplices mei, » supple, venient, reducti scilicet in Jerusalem. Vel, flumina Æthiopiæ (quæ tenebrosa interpretatur) flumina sunt concupiscentiæ, de ultra quæ peccatores ad Dominum convertuntur. Hoc significatur, III Reg. x, 1 et seq., ubi regina Saba de illis partibus venit audire sapientiam Salomonis. Significatur etiam (ut dicit Hieronymus) Act. viii,
<--- Page Split --->
38, ubi vir Æthiopis, eunuchus Candacis reginæ, baptizatus est a Philippo. Significatur etiam (ut idem dicit) Numer. xii, 1, ubi Æthiopissa nubit vero legifero. Hæc regio Sabæa vocatur. Isaiæ, lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Unde etiam Saba convertens interpretatur. Et hocj est quod sequitur : « Filii dispersorum meorum, » congregati scilicet, « deferent munus mihi, » hoc est, laudis sacrificium. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Isa. lxvi, 20 : Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda.
do, « magniloquos superbìæ tuæ, » eos scilicet qui magna loquuntur, et parva faciunt. Psal. xi, 4 : Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Job, xv, 12 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos ? Psal. lxxii, 9 : Posuerunt in cælum os suum, « Et non adjicies, » supple, secundo, sicut antiquitus fecisti, « exaltari amplius. » hoc est, superbire, « in monte sancto meo, » in templo, vel in Ecclesia. Psal. cxxx, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis. Et videtur loqui contra eos, de quibus dicitur, Amos, vi, 1 : Ingredientes pompatice domum Israel.
Et subdit de humilitate liberatorum :
« Et derelinquam in medio tui populum pauperem, » ad litteram : quia aliis captivatis quidam de pauperibus terræ derelicti sunt 1. Similiter qui primitivi erant in Ecclesia, pauperes et simplices fuerunt. I ad Corinth. I, 26: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. « Et egenum. » Egenus dicitur qui mendicat. II ad Corinth. vn, 9: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. « Et sperabunt in nomine Domini, » nihil præter Deum requirentes. Jerem. xvii, 7: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Psal. lxx, 3: Domine, spes mea a juventute mea.
« In die illa. » Tangit congregatorum purgationem et dicit quinque : præteriti peccati emendationem, occasionum peccati ablationem, consolandorum devotionem, devotorum puritatem, et depuratorum securitatem.
« In die illa, » claritatis scilicet gratiae meæ, « non confunderis super cunctis, » hoc est, pro cunctis « adinventionibus tuis, » quia scilicet confusio pænitentiæ abstulit confusionem æternæ pænæ. Eccli. iv, 25 : Est confusio adducens gloriam et gratiam. Isa. liv, 4 : Noli timere quia non confunderis, neque erubesces : non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris. « Quibus prævaricata es in me, » legem scilicet transgrediendo. Lucæ, vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa : quoniam dilexit multum.
Et subdit de remotione occasionum peccati :
« Quia tunc auferam de medio tui, » scilicet vel interficiendo, vel converten-
1 Jerem. lii, 16 : De pauperibus terræ reliquit Nabuzardan princeps militias vinitores, et agri-
<--- Page Split --->
13 Et subdit de humiliatorum puritate :
« Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, » in opere scilicet : et intelligitur iniquitas mortale peccatum, sine venialibus enim nemo est. I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Hoc intelligi non potest de revertentibus de captivitate, nec de pauperibus qui remanserunt sub Godolia : quia utrique multas iniquitates commiserunt : sed intelligitur de primitivis in Ecclesia, vel de convertendis in tempore novissimo. Isaiae,1x, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram. In persona horum dicitur, Isa. xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. « Nec loquentur mendacium, » maxime perniciosum. Ad Ephes. 1, 11 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Sap. 1, 11: Os quod mentitur, occidit animam. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior, etc. Ergo puri erunt opere, et puri ore.
Et subdit de corde :
« Et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, » quæ aliud scilicet dicat, et aliud corde intendat, vel machinetur. I Petr. ii, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus. Malach. ii, 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace, et in æquitate ambulavit mecum.
Et quia cultus justitiæ est pax (ut dicitur Isaiae xxxii, 17 4 ), ideo subdit de pacis securitate :
« Quoniam ipsi pascentur, » pabulo scilicet verbi, sacramenti, et temporalis subsidii. Joan. x, 9 : Ingredietur,et egredietur, et pascua inveniet. Ezech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pa-
scua earum. « Et accubabunt. » unusquisque scilicet in domicilio, vel in Ecclesia sua, vel in conscientia. Ezech. xxxiv, 15 : Ego pascam oves meas : et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. « Et non erit qui exterreat, » supple, inimicus. Nahum, 1, 15 : Non adjiciet ultra, ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra.
« Hæc dicit Dominus Deus *. Gadium dicit hic electorum, et dicit tria, scilicet gaudii materiam, et gaudii prædicatam famam, et inimicorum ignominiam.
« Hæc dicit Dominus Deus. » Confirmatio sermonis est. Ad Titum, 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Lauda, filia Sion. » Hoc dicit propter duas tribus : « Jubila, Israel, » propter decem. Vel Sion vocat contemplativos, Israel activos. Est autem laus præconium virtutis, quæ ostensa est in opere. Psal. cxLVII, 12 : Lauda Deum tuum, Sion. Jubilus vero vox inarticulata et illitterata, signum gaudii tanti, quod nec corde potest contineri, nec voce litterata et articulata valet exprimi. Psal. lxxxviii, 16 : Beatus populus qui scit jubilationem. « Lætare » corde, « et exsulta » corpöre, « in omni corde, » ut scilicet gaudium totum cor obtineat. Joan. xvi, 24 : Petite,et accipietis,ut gaudium vestrum sit plenum. « Filia Jerusalem, » hoc est, quæcumque anima pertinens ad Jerusalem, maxime supernam. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion : jubila, filia Jerusalem. Psal. lxxxix, 15 : Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti.
pædactum sum.
sum.
Et quia cultus justitiæ est pax (ut dicitur Isaiae xxxii, 17 4 ), ideo subdit de pacis securitate :
« Quoniam ipsi pascentur, » pabulo scilicet verbi, sacramenti, et temporalis subsidii. Joan. x, 9 : Ingredietur,et egredietur, et pascua inveniet. Ezech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pa-
<--- Page Split --->
Et subdit tanti gaudii materiam, primo in ablatione mali :
« Abstulit Dominus judicium tuum, » hoc est, damnationem, qua damnata fuisti : cessante enim peccato cessat poena condemnationis. Isaie, 11, 22 : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae, non adjicias ut bibas illum ultra. Michae, VII, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. « Avertit inimicos tuos » a te, supple, homines et demones, ne scilicet nocere possint. Psal. XXXVII, 17 : Nequando supergaudeant mihi inimici mei. Ad Roman. VI, 14 : Peccatum vobis non dominabitur. Et subdit de adeptione boni : « Rex Israel Dominus in medio tui, » supple, erit. Glossa inducit hoc Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ezechiel. XLVIII, 35 : Nomen civitatis ex illa die : Dominus ibidem. « Non timebis malum ultra. » Job, V, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Sex tribulationes ad praesentem vitam perSeptima tritinent, quae sex diebus agitur, septima lulatio justis non vero ad futuram : a quibus omnibus liinferenda. berat Dominus.
Confortate manus dissolutas. Ad Hebr. xii, 12 : Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite. II Paral. xx, 17 : O Juda, et Jerusalem, nolite timere, nec pavaetis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
Et hoc est quod sequitur : « Dominus Deus tuus in medio tui fortis. » Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Numer. XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis ? Job, IX, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. « Ipse salvabit. » Matth. 1, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Et subdit de consolatione :
« Gaudebit super te in lætitia, » hoc est, faciet te gaudere. Isa. LXI, 5 : Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Et subdit de dilectione in quatuor, scilicet dulcedine dilectionis, revocatione fratrum a peccatis, interfectione hostis, et reductione omnimoda et consolatione captivitatis.
Et subjungit de hujus gaudii prædicata fama in tribus, scilicet divino gaudio in confortatione, et divino gaudio in consolatione, et divino gaudio in dilectione. « In illa die dicetur, » late scilicet prædicato præconio. Isaie, XXIV, 16 : A finibus terræ laudes audivimus, gloriam justi. « Jerusalem, » hoc est, o Jerusalem, « noli timere. » Psal. XC, 10 : Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sapient. 11, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. « Sion, non dissolvantur manus tuæ. » Effectum pro causa ponit. Dissolutio enim manuum per tremorem, effectus pavoris est. Isa. XXXV,3 :
« Silebit, » amplius scilicet non comminans, non terrens, non puniens, « in dilectione sua, » hoc est, pro dilectione sua. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Joan. XV, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. « Exsultabit super te in laude. » Glossa : « Accipiet « laudem a te, tamquam pinguissimam « hostiam, vel gaudebit te esse laudabi- « lem. » Proverb. XXXI, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
<--- Page Split --->
■ Etsubdit de conversione fratrum :
« Nugas, » id est, vanos, « qui a lege recesserant, » et propter hoc vani facti sunt. Jerem. ii, 5 : Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Psal. lxi, 10 : Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. « Congregabo, » ut scilicet ad te revertantur, et nullum gregis tui patiaris detrimentum. Baruch, v, 5 : Vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. « Quia ex te erant, » hoc est, ad te pertinebant ad minus per prædestinationem. Ad Roman. viii, 29 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui,... hos et vocavit. « Ut non ultra habeas super eis opprobrium, » hoc est, ne objiciantur tibi in opprobrium. Opprobrium est enim sanctis homo apostata : improperatur enim aliis. Proverb. vi, 12 : Homo apostata, vir inutilis. Psal. xlun, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris.
III Regum, xvni, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum. Psal. xvii, 46 : Inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. « Et eam, quæ ejecta fuerat, » scilicet propter delectationes delectabilium et idolorum, « congregabo, » ad thorum scilicet, vel ad Ecclesiam. Jerem. ni, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Idem quod hic dicitur, dicitur Mich. iv, 6 : In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem : et eam, quam ejeceram, colligam : et quam affixeram, etc. Isa. liv, 6 : Ut mulierem derelictam et ærentem spiritu vocavit te Dominus. « Et ponam eos in laudem, » hoc est, ut laudentur ab omnibus. Isa. lxi, 9 : Omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. « Et in nomen, » quantum ad famam. Eccli. xli, 15 : Boni nominis habenda est ratio. Curam habe de bono nonis habenda mine : hoc enim magis permanebit tibi, est raio. quam mille thesauri pretiosi et magni. « In omni terra confusionis eorum, » hoc est, ut ab illis laudentur a quibus ante vituperabantur. Isa. lxi, 7 : Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam. Osee, i, 10 : In loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
Et subdit de inimicorum dejectione : « Ecce ego interficiam omnes, » supple, inimicos tuos, « qui afflixerunt te. » Glossa inducit illud Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. Eccli. xli, 11 et 12 : Væ vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! Et si nati fueritis, in maledictione nascimimi : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. Psal. xliii, 8 : Odientes nos confudisti. « In tempore illo, » extremi scilicet judicii quo justitias judicabo. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Et subdit de congregatione captivorum et consolatione :
« Et salvabo claudicantem, » id est, quæ olim claudicaverat a semitis meis, partim mihi, partim idolis adhærendo : vel ore mihi, opere autem diabolo.
« In tempore illo, » revelatæ scilicet gratiae. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. « Quo adducam vos, » ad patriam scilicet vel ad fidem. Isaie, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen glorie. « Et in tempore quo congregabo vos, » vel in unam patriam cœli, vel in cor unum et animam unam. Ezech. xxxiv, 13 : Congregabo eas de terris. Et, xxxvii, 21 : Congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
« Dabo enim vos in nomen. » Isaie,
<--- Page Split --->
Lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. « Et in laudem omnibus populis terræ, » ut scilicet ab omnibus laudentur. Hoc est quod dicitur, Joan. xii, 26 : Honorificabit eum Pater meus, scilicet qni est in cœlis. Psal. cxlix, 3 : Laudent nomen ejus in choro, hoc est, in toto concentu celestium, « cum convertero captivitatem vestram, » qua scilicet a diabolo vel a Nabuchodonosor captivi tenebamini. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut con-
solati. « Coram oculis vestris, » ut magis scilicet gaudeatis. Isaie, Lx, 5 : Tunc videbis, et afflues : mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Joan. xvi, 23 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum.
Et quia haec secundum inferiores causas videntur non posse fieri, subdit de omnipotentia facientis: « Dicit Dominus. » Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
<--- Page Split --->