D. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PRÆDICATORUM, IN HABACUC PROPHETAM ENARRATIO.
Prologus divi Hieronymi in Habacuc prophetam 1.
Quatuor prophete in duodecim prophetarum volumine continentur : e quibus tres in principio Xr^u^u^, id est, pondus titulum habent, Nahum, Habacuc, et Malachias. Porro Zacharias, in medio et circa finem duos hujuscemodi ponit titulos, et quibus unus est : Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei ejus 2. Alter in fine : Onus verbi Domini super Israel 3. De Nahum, orationibus tuis jam liber editus est : de Zacharia et Malachia, si vita comes fuerit, disseretur. Nunc Habacuc habemus in manibus, qui vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio : vel quod in certamen et luctam, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitie provocare, et dicere ei : Cur in rebus humanis, et in mundi istius noXr^u^, tanta rerum versatur iniquitas ? Vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre 4 ?... Lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium : quia impius prævalet adversus justum, ideo 5 egreditur judicium perversum 6. Vides quod temeraria vox sit, et quodam modo blasphemantis Creatorem suum ad judicium provocare : et vas fragile adversus figulum, cur tale vel tale factum sit, disputare ? Necnon et hoc animadvertendum, quod assumptio vel pondus, quæ gravia esse jam diximus, prophete visio est : et adversum Montani dogma perversum, intelligit quod videt, nec ut amens loquitur, nec more insaniantium fœminarum dat sine mente sonum. Unde et Apostolus jubet ut si prophetantibus
<--- Page Split --->
aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur1. Et statim : Non enim est, inquit, dissensionis Deus, sed pacis 2. Ex quo intelligitur, cum quis ex voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui autem in ixtatasi, id est, invitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet.
Illud quoque disce (quia semel a me violenter exigis, ut quasi quosdam gradus et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter) prophetiam esso contra Babylonem et Nabuchodonosor, regem Chaldeorum, ut quomodo prior propheta Nahum, quem Habacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus quae vocantur Israel : ita Habacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Juda et Jerusalem, templumque subversa sunt.
Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc, quo jam duae tribus, quae vocabantur Juda, ductae erant in capitvitatem, Daniel docere te polerit» : ad quem in lacum leonum Habacuc cum prandio mittitur, quamquam apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipiat scripturam illam, sive non recipiat, utrumque pro nobis est. Aut enim recipit, et jam post factam rem liber Habacuc textur : aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.
Interim 4 secundum litteram causatur adversus Deum propheta : cur Nabuchodonosor templum Dei vastet et Judam ? cur Jerusalem, quondam urbs Domini, destruatur ? Quare clarnet populus, et non exaudiatur, vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldaeis, et non salvetur ? Quare etiam ipse propheta vel populus, ex cujus persona nunc loquitur, ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum laborem videat ? cur injustitia praevaleat adversum se ? Et hoc dicit prae mentis augustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino ignis puriores exisse quam intraverant. Sed et hoc generaliter accipere possumus, quod ex persona humanae impatientiae loquatur, ut in querulam vocem et plenam doloris erumpat, dicens : « Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se 5 ? » Haec autem loquitur, nesciens judicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientiæ et scientiæ ejus, quod non ita videat Deus, ut videt homo. Homo tantum praesentia respicit, Deus futura et æterna cognoscit. Et quomodo si ægrotus et æstuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum : « Vim patior, crucior, uror, examinor : usquequo, medice, clamabo, et non exaudies ? » Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus : « Scio quo
<--- Page Split --->
tempore dare debeam quod postulas : et non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. » Ita et Deus noster sciens clementiæ suæ pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis provocet eum ad rogandum, et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus secundum id quod misericordiam consecutus est a Domino, ait : Sed non deflciimus in tribulationibus 1. Et benedicit Dominum in omni tempore. Et scit quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit : et gloriatur in labore, et cum Jeremia dicit : Tribulationem et miseriam invocabo 2 : ut quomodo alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire desiderat.
Josiam, regem Juda, cujus temporibus Sophonias prophetasse invenitur, Deo præ omnibus regibus Judæ placuisse, historia quarti libri Regum et secundi Paralipomenon demonstrat 3. Josias simulacra, quæ pater suus Amon, vel avus Manasses in templo Dei collocaverat, dejecta comminuisse monstratur : in quibus etiam serpentem æreum a Moyse factum, quem errori inductus populus, superstitione idolorum detentus, admiserat. Idem custodisse pascha, et intermissis temporibus multis solus celebraesse monstratur. Ideo Deus per prophetam, temporibus memorati regis, quæ proventura erant ostendens, gentibus quidem lectione comprehensis affuturum judicium, populo vero Israel salutem, et civitati Jerusalem restaurationem tunc temporis tribuendam textu lectionis denuntiavit.
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN HABACUC PROPHETAM EXPLICATIO.
tiæ, ibi, « Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc. » Sextum, de modo connexionis prophetiæ, ibi, « Interim secundum literam causatur. »
« Quatuor Propheta. » In isto prologo sex dicit Hieronymus : Primum est de principio, quod est onus : secundum, de nomine, quod est Habacuc, ibi, « Qui vel ex eo. » Tertium, de intellectu prophetiæ contra Montanum hæreticum, ibi, « Necnon et hoc animadvertendum. » Quartum, de materia, ibi, » Illud quoque disce. » Quintum, de tempore prophe-
« Quatuor Propheta, » non simpliciter inter omnes, « in duodecim Prophetarum volumine sunt 4, » supple, qui onera ponunt ; extra autem hos et Isaias multa ponit onera. Qualiter autem isti quatuor onus ponant, subdit : « E quibus, » scilicet duodecim, « tres in principio, » supple, librorum suorum, « λῇμμὰ 5, » Hebræum est, « id est,
<--- Page Split --->
putare cum Deo cupio. His, supple, duabus rationibus; « amplexantis, » id est, luctantis, « sortitus est nomen. »
Et subdit rationem : « Nullus enim, » supple, Prophetarum, « tam audaci voce. » Audacia hic dicitur non praesumplio, non timens timenda, sed confidentia reverentiam altioris non attendens : sicut saepe Sancti ex confidentia reverentiam divinae majestatis, quasi non attendentes audacter loquuntur. « Ausus est Deum ad disceptationem, » hoc est, disputationem « justitiae provocare. »
Contra hoc videtur esse instantia : quia dicitur, Job, xxi, 7 : Quare ergo impii vivunt, sublimati sunt, confortatiqne divitiis ? Jerem. xii, 1 : Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt ? Genes. xviii, 25 : Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram. Et ibidem : Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio. Ad hoc dicendum, quod singuli de reverentia aliquid praemiserunt, antequam in talia verba prorumperent. Abraham quidem, ibidem, §. 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sin pulvis et cinis. Job, xxi, 6 : Ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Jerem. xii, 1 : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum. Iste autem in prima disputatione nihil praemittit de reverentia, sed statim prorumpit in vocem querole, dicens, i, 2 : Usquequo, Domine, etc. In secunda vero disputatione jam instructus a responso Domini, antequam prorumpat in disputationem, praemittit, ibidem, §. 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum. Et ideo solus in hac audacia esse dicitur.
« Et dicere ei, » Domino scilicet per sensum, non per verba : « Cur in rebus humanis, » publicis scilicet, « et mundi istius pompa 1, » quia judices magis pompa quam juris ordine praesunt, « tanta rerum versetur 2 iniquitas, » quascili-
cet bonus opprimitur et malus exaltatur? hoc enim innuitur his verbis : Usquequo, Domine, clamabo cum bonis, et non exaudies ? Cum dicatur in Psal. x secundum Hebreos, 17 : Desiderium pauperum exaudivit Dominus : praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur. « Vociferabor, » hoc est, querulis vocibus scilicet, « ad te vim patiens, » cum bonis, « et non salvabis ? » Isa. xxxviii, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Et iterum : « Quare ostendisti iniquitatem et laborem, » bonorum scilicet, « videre, » hoc est, annuntiare pravisam ? Libentius enim fausta quam infausta prenuntiaret. Et haec fuit causa quare fugit Jonas, ne scilicet ex comparatione pœenitentiae Ninive, condemnationem populi sui non pœenitentis annuntiare videretur. Et iterum, audacter dicit : « Lacerata est lex, » justa scilicet conversa in abusum tyrannidis, « et non pervenit usque ad finem judicium, » hoc est, usque ad debitam causae decisionem. Et hujus subjungit causam esse Domini dissimulationem : « Quia impius praevalet adversus justum, » te scilicet dissimulante. « Ideo egreditur judicium perversum, » in causarum scilicet decisione. Dicit enim Glossa, ad Roman. 1, 32, super illud : Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, quod « consentit, qui non con- « tradicit. »
Positis exemplis, arguit quod audacter dicta sunt, subdens : « Vides, » o Paula vel Chromachi, « quam temeraria vox sit, » hoc est, esse videatur, « et quodammodo blasphemantis, » supple, sit vox haec, « Creatorem suum ad judicium, » disceptationis scilicet, « provocare. » Job, xv, 3 : Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Et post pauca, §. 5 : Imitaris linguam blasphemantium. Blas-
<--- Page Split --->
phemia enim est impositio falsi criminis in Deum, quod facit qui vias Domini æquas non esse dicit. Ezech. xvui, 25 : Et dixistis : Non est æqua via Domini. « Et vas fragile, » terreum scilicet, « adversus figulum, » qui potestatem habet luti 1, « cur tale vel tale factum sit, » urceus vel amphora, fœdum vel pulchrum, « disputare. » Ad Roman. ix, 20 et 21 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit : Quid fecisti me sic ? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Et subdit de intellectu Prophetae contra Montanum :
« Necnon et hoc animadvertendum, » supple, est, « quod assumptio vel pondus, » sive onus, quo scilicet intitulatur prophetia, « quae gravia esse jam diximus, » hoc est, gravitatem significare, « Prophetæ, » scilicet Habacuc, « visio est, » hoc est, certa per intellectum comprehensio : « et adversus Montani » haretici « dogma perversum, » qui dixit, quod Prophetæ arrepitio spiritu in exstasi mentis nescientes quid loqueretur, locuti sunt : « intelligit » iste Propheta « quod videt.» Daniel. x, 1: Intelligentia est opus in visione. « Nec ut amens » loquitur, id est, qui in mente non habeat quod dicit. I ad Corinth. xiv, 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui,... quam decem millia verborum in lingua. « Nec more insanientium feeminarum, » quae facilius quam viri gaudio vel tristitia insanium, « dat sine mente sonum, » hoc est, sine intellectu. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
Hoc autem probat per Apostolum, subdens : « Unde et Apostolus 2, jubet, » hoc est, præcipit, « ut si prophetantibus
aliis, » hoc est, aliis quibusdam in F rclesia, « alii, » prius scilicet non p r u - phetanti, « fuerit revelatum, » a spiritu scilicet prophetico, « taceant qui prius loquebantur, » supple, et dent locum vi qui revelationem accepit. « Et statim, » subjunxit scilicet Apostolus : « Non enim est (inquit) dissensionis Deus, sed pucis 3 : » et intelligitur, quod non est dissensio inter Spiritum revelantis Dei, et spiritum hominis cui fit revelatio : ut scilicet, quando Spiritus Dei monet ad loquendum, spiritus hominis loqui nolit : sed concordia est inter utrumque spiritum. Et ex hoc arguit, subdens : « Ex quo, » scilicet dicto Apostoli, « intelligit 4, cum quis, » hoc est, aliquis, « ex voluntate » libera « reticet, » quando vult, « et alii locum dat ad loquendum » pro libera voluntate, supple, talem « posse et loqui et tacere cum velit. « Qui autem in exstasi, 5 » hoc est, in excessu mentis ut arrrptitii, id est, « invitus, » alio scilicet cogente, « loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. »
Et subdit quarto de materia :
« Illud quoque disce, » o Paula vel Chromachi, « quia semel a me violentur exigis, » hoc scilicet tibi exponi, « ut quasi quosdam gradus, » hoc est, per quosdam gradus, « et scalas, » hoc est, per quasdam scalas, « ad altiora nitenti, » eo quod per historiam ascenditur ad allegoriam, et per historiam et allegoriam ad tropologiam, et per hæc tria ad anugogiam, per nisum sive conatum studentis, « historiam tibi, » qui primus gradus est, « interpreter, » hoc est, expunam. Et alludit ei quod est, Genus. xxvii, 12, ubi Angeli ab inferioribus ascenderunt in cœlum per scalas : sicut et exploratores ascenderunt ad superiora domus Raab (Josue ii, 6). Sic Judith in superiora domus ascendit (Judith, viii, 3).
<--- Page Split --->
Sic gradibus ascenditur ad templum (l'zecb. xl, 6). Scias, inquam, « prophetiam » hanc, supple, esse « contra Babylönem » historialiter, « et Nabuchodonosor, regem Chaldæorum, » de quorum scilicet onere prophetat.
Et ex hoc elict ordinem ad immediate praecedentem Prophetam, subdens : « Ut quomodo prior Propheta Nahum, » de quo habitum est, « quem Habacuc sequitur, secundum ordinem Hæbræorum, « vaticinium habuit contra Niniven, » metropolim scilicet, ubi erat sedes regni, « et Assyrios, » id est, regnum Assyriorum, « qui vastaverunt decem tribus 1 qui vocantur Israel, » eo quod plures tribus filiorum Israel habebant : « ita et Habacuc, » iste scilicet Propheta, « prophetiam » habeat historialiter « adversus Bahylonem, » metropolim scilicet, et sedem regni, « et Nabuchodonosor, » regem scilicet Chaldæorum, « a quibus, » rege et regno Chaldæorum, « Juda, » hoc est, duæ tribus, « et Jerusalem, » metropolis duarum tribuum, « templumque subversa sunt 2. »
Et subdit, probans hoc esse tempus istius prophetiæ :
« Et ut scias eo tempore fuisse Habacuc. » Quia enim reges non habet in titulo, per conjecturas oportuit probari tempus prophetiæ ejus, « quo jam duæ tribus, quæ Juda vocabantur, » quamvis enim essent Juda et Benjamin et Levi, tamen quia Levi sacerdotium habuit, et ideo regibus non subjacebat, et Benjamin principatum non habuit, sed Juda, ideo a Juda regnum denominatur, « ductæ erant in captivitatem, » a Chaldæis scilicet, « Daniel, » hoc est, liber Danielis « docere te poterit » : « ad quem, » scilicet Danielem, « in lacum leonum Habacuc cum prandio mittitur : » quod non fieret, nisi Daniel cum duabus tribubus in Babylonem fuisset translatus.
Et quia infirmitatem habet hæc probatio, ideo subdit : « Quamquam apud Hebræos, » apud quos primus fons veritatis esse deberet, « hæc ipsa non legatur historia, » de Habacuc scilicet, et lacu leonum. Et ideo aliter confirmat, subdens : « Igitur sive quis recipit scripturam illam, » Danielis scilicet, xiv, 32, « sive non recipit, » eo scilicet quod in canone Hebræorum non est, « utrumque pro nobis est, » hoc est, contra nos non est. Et hoc probat, subdens subdivisionem : « Aut enim recipit, et, » supple, sequitur, quod « jam post factam rem, » hoc est, translationem duarum tribuum, « liber Habacuc textur, » et sic habetur propositum : « aut non recipit, » alia pars divisionis, « et, » supple, tunc sequitur, quod « quasi Propheta scribit, » onera scilicet Babyloniorum, « quæ ventura cognoscit, » et sic. supple, iterum habetur propositum : quia tunc onus Babylonis describit propter afflictionem duarum tribuum, quæ jam præteriit.
Sexto subdit excusationem quorumdam quæ ponuntur in littera, quæ primo narrat, secundo excusat, tertio excusationem per auctoritatem Apostoli confirmat. Narrando quinque ponit :
« Interim secundum litteram causatur, » hoc est querulatur « adversus Deum Propheta, » hoc est, adversus Dei dispositionem, « cur Nabuchodonosor, » profanus scilicet, « templum vastet et Judam, » hoc, est, regnum duarum tribuum vastare permittatur ? Secundo : « Cur Jerusalem, urbs Domini quondam » a Domino electa, « destruatur, » hoc est, destrui permittatur ? Tertio : « Quare clamet populus Judæorum, » scilicet oppressus, « et non audiatur, » hoc est, exaudiatur a Domino ? Et hoc ulterius exponit, subdens, supple, cur « Vociferetur ad Dominum, » populus scilicet « oppressus a Chaldæis, » im-
<--- Page Split --->
piis scilicet, et injustis, « et non salvetur ? » Et quarto : « Quare et ipse Propheta, » Habacuc scilicet, « vel populus, ex cujus persona nunc loquitur, ad hoc vixerit, » hoc est, ad hoc permissus sit vivere : « et, » id est, « hucusque productus sit, » supple, in vita, « ut iniquitatem hostium, » opprimentium scilicet, « et suum, » hoc est, suorum, Judæorum scilicet, « viderit 1 laborem, » hoc est, oppressionem ? Et quinto : « Cur injustitia prævaleat adversum se, » hoc est, suos ? Chaldæi enim justitiam non habebant adversum Judæos.
Et horum subdit tres excusationes per ordinem :
« Et hæc dicit præ mentis augustiæ. » Mens autem improprie sumitur: mens enim Sancti non premitur, cum perturbatio non cadat in sapientem, ut dicit Socrates. « Nesciens, » hoc est, formam nescientis assumens. Simile, I ad Corinth. iv, 6 : Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos. « Aurum in igne conflari,» hoc est, depurari. Sapient. n1, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit eos. « Et tres pueros « de camino ignis, » hoc est, de fornace Babylonis, « puriores exisse, » in quantum jam probati erant, « quam intraverant : » tunc enim non erant probati *.
Secunda excusatio :
« Sed et hoc generaliter accipere possumus, » hoc est, intelligere, quia acceptiva virtus est intellectus, « quod ex persona humanæ impatientiæ loquatur, » Impatientia hic dicitur a privatione actus patientiæ, non a privatione habitus. Et cum duplex sit actus patientiæ, unus substantialis, et alter accidentalis : substantialis quidem (ut dicit Tullius) est æquanimis adversariorum perpessio sive toleratio : accidentalis autem est in turbatione (quæ proposio est) dissimulatio doloris, et hunc secundum actum privat,
cum dicitur, « humanæ impatientiæ, » et non primum. Conceditur enim Sanclis, cum in turbatione passionis sunt, internum animi dolorem per querelæ non excedentes ostendere : sicut et Duminus fecit, Matth. xxvi, 38 : Tristis et anima mea usque ad mortem. Et hoc est quod sequitur : « Ut in querulam vocem et plenam doloris, » hoc est, plunum dolorem significantem, « erumpat, » vi scilicet doloris cogente. Buruch, nu, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. « Dicens : Quare respicis contemptores? » respectu scilicet prosperitatis, « et tuces, » hoc est, dissimulas, « conculcante impio justiorem se 3 ? »
Et subjungit excusationem tertiam :
« Hoc autem loquitur nesciens, » hoc est, nescientis sive non advertentis liguram assumens, « judicia Dei investigabilia, » supple, esse, « et profundum divitiarum sapientiæ, » in ordine scilicet divinorum, « et scientiæ, » in dispositione humanorum, « ejus, » id est Dei. Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiurum sapientiæ, et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! « Quod non ita videt Deus, » hoc est, videndo dispensat, « ut videt homo. » Job, x, 4 : Numquid oculi carnei tibi sunt : aut sicut vidit homo, et tu videbis? « Homo tantum præsentia respicit, » I Regum, xvi, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. « Deus futura et æterna cognoscit, » et, supple, præsentia ad æterna obtinenda dispensat.
« Et quomodo si ægrotus.» Inducit simili ad declarandum quod dixit, « et æstuan» febribus. » Æstus enim febris sitim provocat et desiderium contrarii, frigidi scilicet, et humidi. « Aquam frigidam postulet, » quæ tunc in præsenti æstum febris exstinguat, quamvis in posterum
<--- Page Split --->
ualageat, « et dicat ad medicum, » rationes scilicet assignans quare postulet uquam : « Vim patior, » a dolore scilicet. Isa. XXXVII, 14: Domine, vim patior, responde pro me. « Crucior, » febri scilicet, « exanimor, » æstu scilicet : « usquequo, medice, clamabo, et non exaudies ? » Quasi dicat : Videris esse durus. « Et respondeat ei sapientissimus, » in consideratione circumstantiarum febris, « et clementissimus, » ad ægrotum, « medicus : Scio quo tempore dare debeam quod postulas, » sanitatem scilicet : « et non misereor modo, » quia modo obesset, « quia misericordia ista crudelitas, » supple, esset, « et voluntas tua, » quæ scilicet ex æstu febris facta est, « contra te petit, » hoc est, contra sanitatem tuam. Et simile adaptat, subdens : « Ita et Dominus noster, » supple, facto facit, et si non verbo dicit, « sciens clementiæ suæ pondera, » quid scilicet et cui dispenset, « atque mensuras, » scilicet, quando dispenset. Sapient. xi, 21: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. « Interdum non exaudit clamorem, » secundum scilicet præsentem subventionem.
Et hujus subjungit duas causas :
« Ut eum probet, » hoc est, probatum ostendat, « et magis provocet eum ad rogandum. » Ex hoc enim quod differtur exauditio, devotius oratur. Et hoc explanat, subdens : « Et quasi igne excoctum justiorem et puriorem faciat. »
Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ad haec confirmanda inducit auctoritatem Apostoli : « Quod intelligens Apostolus secundum id quod misericordiam consecutus est a Domino, » I ad Timoth. 1, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci : « ait, » II ad Corinth. iv, 16 : « Sed non defecimus 1, » supple, in tribulatione. Littera nostra sic habet, « Juxta quod misericordiam consecuti « sumus, non defecimus, sed abdicamus « occulta dedecoris. » Et tunc quod sequitur : « Et benedicit Dominum in omni tempore 2, » est de Psal. xxxiii, 1 3. « Et scit, » supple, illud Matth. x, 22 et xxiv, 13, « quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit : « et gloriatur, » supple, Apostolus, « in labore et dolore, » II ad Corinth. xii, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. « Et cum Jeremia, » xx, 16, secundum Septuaginta, « dicit : Tribulationem et misericordiam invocaho. » Quod explanans, subdit : « Ut quomodo alius invocat Deum, » supple, pro prosperis, « sic sanctus vir et bellator invictus, » Sap. x, 12 : Certamen forte dedit illi ut vinceret, « ad exercendum se, » supple, in virtute, « et comprobandum, » hoc est, probatum ostendendum, « tribulationem » in corpore, « et miseriam » in paupertate « invenire desiderat. » Psal. cxiv, 3 et 4: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. 4
<--- Page Split --->
CAPUT I.
Miratur propheta impium prosperari, et praevalere adversus justum : nam adversus Judæos suscitat Dominus Chaldæos, qui victoriam non Domino, sed idolo suo tribuunt.
Onus quod vidit Habacuc propheta.
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ?
Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre. praedam et injustitiam contra me? et factum est judicium, et contradictio potentior.
Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium : quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
Adspicite in gentibus, et videte 1 : admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus uren s : et congre-
gabit quasi arenam, captivitatem.
Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt : ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : hæc est fortitudo ejus dei sui.
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus sancte meus, et non moriemur ? Domine, in judicium posuisti eum : et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare rcspicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?
Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congrégavit in rete suum. Super hoc latabitur, et exsultabit.
Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
Propter hoc ergo expandit s agenam suam, et semper interficcre gentes non parcet.
<--- Page Split --->
IN CAPUT I HABACUC
ENARRATIO.
« Onus quod vidit Habacuc. » Ista prophetia in duas partes dividitur : titulum scilicet, et tractatum.
Titulus continet tria : materiam scilicet, modum revelationis, et auctoritatem.
Materia intelligitur per hoc quod dicit :
« Onus, » quod significat massam tribulationis opprimentem, quam prophetat super Babylonios1. Jerem. xxiii, 33 : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus. Psal. xxxvi, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum earum : in manu ejus convoluta sunt, et imposita collo meo. « Quod vidit, » hoc est, certitudinaliter per intellectum accepit. Isa. i, 1 : Visio Isaie. Ab hac visione Prophetae Videntes dicebantur ». Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima. « Habacuc propheta. » Describit seipsum a nomine et dignitate, unde certitudinem veritatis ostendit : amplexans enim Deum, tangit eum, et tactu certificatur et apprehensione : quam apprehensionem sequi se dicit Apostolus, ad Philip. iii, 12 et 13 : Sequor, si quo modo comprehendam in quo comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror epprehendisse. Cant. viii, 2 : Dilecte mi, apprehendam te. « Propheta. » Dicit dignitatem et certificat spiritum revelantem. Sapient. vii, 27, Spiritus sapientiae per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.
« Usquequo, Domine. » Hic incipit prophetia, et habet tres partes. Primo enim proponit querelas populi impatientis. Secundo contemplatur, ut audiat responsiones consolantis, infra, u, 1, ibi, « Super custodiam meam stabo. » Tertio, gratias agit pro beneficio liberationis, infra, u, 1, ibi, « Domine, audivi. »
Prima in tres dividitur. Primo enim proponit querelas. Secundo, ex responso Domini describit querelarum causas, ibi, §. 5 : « Adspicite in gentibus. » Tertio rogat, ut temperentur causae dolorum, ibi, §. 12 : « Numquid non tu a principio, Domine? »
Querela tres habent diversitates. Primo enim querulatur, quod per praesentem liberationem non exauditur : secundo, quod Sancti a malis opprimuntur : tertio, quod ordo omnis justitiae confunditur.
« Usquequo, Domine, clamabo? » supple, ad te per cordis devoti intentionem. Psal. xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me? « Et non exaudies, » hoc est, ut ita audias quod extra tribulationem me ponas. Job, xxx, 20 et 21 : Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me. Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tua adversaris mihi. Thren. iii, 8 : Et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Sed quia anxius, non tantum corde, sed etiam ore clamat, subdit : « Vociferabor ad te, » hoc est, diversis vicibus querelam ostendam, « vim patiens, » et ideo necessitatem querulandi habens. Isa. xxxvii, 14 : Domine, vim patior, responde pro me. Psal. xxvi, 6 : Circuivi et immolavi in tabernaculo tuo hostiam vociferationis. « Et non salvabis. » Jerem. xiv, 9 : Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ?
1 Cf. supra notam 2 in explicatione Prologi. 2 I Reg. ix. 9 : Qui propheta dicitur hodie,
<--- Page Split --->
« Quare ostendisti mihi ? » Secunda diversitas querclarum, « iniquitatem, » malorum scilicet opprimentium, « et laborem, » bonorum scilicet oppressorum ? Sensus est : Quare permissisti me tamdiu vivere ut ista viderem ? Simile, III Regum, xix, 4, ubi Elias exagitatus a Jezabel, petivit animæ suæ ut moreretur 1. Tob. iii, 6, ad exprobrationem uxoris dixit Tobias : Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum. I Machab. ii, 7 : Væ mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et videre contritionem civitatis sanctæ ? Et, post pauca, yj. 12 et 13 : Ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est : et coniuginaverunt eam gentes. Quo ergo nobis adhuc vivere ? Quid autem sit videre iniquitatem et laborem, subdit : « Videre prædam, » quo scilicet Sancti depraedati sunt. Isa. lix, 13 : Qui recessit a malo, prædæ patuit. Et hic fuit labor. « Et injustitiam contra me, » supple, factam. Et hæc fuit iniquitas. Eccle. iv, 1 et 2 : Vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem : nec posse resistere eorum violentiæ, cunclorum auxilio destitutos : et laudavi magis mortuos quam viventes.
Et subdit tertiam diversitatem : [ Quare respicis contemptores 2 ] respectu scilicet prosperitatis et felicitattis temporalis. Jerem. xii, 1 : Quare via impiorum prosperatur : bene est omnibus qui prævaricantur, et ini que agunt ? Job, xii, 6 : Abundant tabernacula prædonum. Et ibidem, xxi, 7 : Quare ergo impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis ? [ Et taces, ] hoc est, dis-
simulas, cum judicare possis : [ conculante impio,] rege Babyloniorum, vcl diabolo, [ justiorem se : ] quamvis enim coram te nullus sit justus. Isa. lxiv, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nu, quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Tamen conculcatus justiur est conculcante coram hominibus. Isa. lvii, 11 : Non cogitasti in corde tu, quia ego tæcens, et quasi non vidus.
Quod autem ex hoc confundatur omniordo justitiæ, ostendit subdens : [ Et facies, ] per hoc, supple, videre [ homi nes, ] ad imaginem tuam factos, [ quasi pisces maris, ] supple, esse, hoc vst, quod non aliam vel majorem curam lubeas de hominibus quam de piscibus, in quibus major devorat minorem, quasi v lege. I ad Corinth. ix, 9 et 10 : Numquid de bobus cura est Deo ? An propter nos utique hoc dicit ? Glossa : « Quam- « vis Deus curam habeat de omnibus, tu- « men de irrationabilibus curam non ha- « bet, ut ponat eis legem sicut hominibus.» [ Et quasi reptilia non habentia ducem, ] hoc est, legem justitiæ, qua ducantur et regantur: sed feruntur secundum concupiscentias et iras suas. Proverb. xxx, 27 : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas.
« Et factum est judicium, » scilicet perversum. Et hoc exponens, subdit : « Et contradictio potentior, » supplur, quam justitia. Et est sensus, quod judicio recto et justitiæ contradictur, et contradicens potentior est, invalescit et obtinet. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfurtabominati sunt. Quod plangit Jeremia», xv, 10 : Væ mihi! mater, quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiir in
<--- Page Split --->
- universa terra ? « Bellum enim irrecon- « ciliabile est (ut dicit Augustinus) inter « veritatem et errorem, dum se et veritas « tenet et impietatis error obnitiur. »
Et quod ex hoc ordo rerum confundatur, subdit :
« Propter hoc lacerata est lex » omnis, scilicet naturalis, divina, et positiva, et breviter omnis regula judicii. Isa. xxiv, 5 et 6 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram. Et bene dicit, lacerata, quia lex justitiæ plena est et clara, nisi per interpretationem violentam laceretur ad injustitiam. Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei! « Et, » supple, quia lacerata est lex, « non pervenit usque ad finem, » supple, debitum, « judicium. » Glossa : « Finis judici est juste judicare, « hoc est, per sententiam jus suum uni- « cuique tribuere : » cujus oppositum fit, Isaie, lix, 9 : Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Et repetit causam, ut sciatur hunc sequi effectum : « Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum,» per iniquas scilicet sententias, per quas (sicut dicit Glossa) innocens Christus occiditur, et Barabbas latro dimittitur 1. Isaie, 1, 23 : Pupillo non judicant, et causa vidue non ingreditur ad illos. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.
« Adspicite. » Ac si dicat : Tu miraris quod impius prævalet adversus justum, sed tu et alii prophetæ nolite mirari, quia « adspicite, » supple, ea quæ fiunt « in gentibus, » quod scilicet nulli parco iniquo. Ad Hebr. ii, 2 : Omnis inobedientia justam accepit mercedis retributionem. « Et videte, » hoc est, considerate, et meas vindictas et iniquitates illorum. Isa. xxxiv, 1 et 2 : Accedite gentes, et audite, et populi attendite : audiat terra, et plenitudo ejus, orbis, et omne germen ejus : quia indignatio Domini super omnes gentes. « Admiramini, » opera scilicet mea, et illorum, « et obstupescite. » Admiratio est suspensio in magnitudine facti : stupor autem cordis, insensibilitas et motus secundum sistolem, eo quod nec causam nec modum nec rationem facti potest invenire. Jerem. v, 30 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Eccli. xlui, 31 : Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Quid autem mirantur subdit : « Quia opus factum est in diebus vestris, » supple, tam grande in potentia, tam profundum in sapientia, « quod nemo credet cum narrabitur, » præ magnitudine scilicet ipsius. Simile, Joel, i, 2 : Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terra : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ? Hoc autem est quod una gens prævalet ad orbis castigationem, quæ statim propria iniquitate ruitura sit. Isa. x, 6 : Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, et dividat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ac si dicat : Primo quidem omnes spoliabit, postea conculcabitur ut lutum.
« Adspicite in gentibus. » Responsio Domini est respondentis ad querelas inductas. Respondet autem primo in universali, secundo determinando ad particulare, ibi, « Quia ecce ego. »
Hoc autem opus determinat in quinque, patientia scilicet ferocitatis, regimine propriæ voluntatis, impetu nocendi,
<--- Page Split --->
et ad rapinam velocitatis aviditate, et universalitate spoliationis, crudelitate inspectionis et universalitate subjectionis orbis.
« Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, » hactenus quiescentes et quasi dormienChaldæus. tes, qui interpretatione nominis vicem dæmonis habent. Chaldæi enim feroces interpretantur. Simile, Isaïæ, xiii, 17 et 18 : Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. « Gentem amaram, » hoc est, ad amaritudinem perducentem. Ruth, 1, 20 : Vocate me Mara (id est amaram), quia anaaritudine valde replevit me Omnipotens. Thren. iii, 13 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. « Et velocem, » Glossa « ad implenda præcepta « Dei. » Ex quo videtur, quod meruerunt : sed ad hoc dicendum, quod hoc quod præcepit Deus, veloces erant ad implendum, sed non ea intentione, qua Deus hoc præcepit. Deus enim ad correctionem præcepit Gentium castigationem : illi autem aviditate prædæ, et ambitione dominandi exsecuti sunt. Isa. x, 7 : Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit : sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium. « Ambulantem super latitudinem terrae, » hoc est, non contentam finibus suis, sed volentem occupare totam terrae latitudinem. Job, 1, 7 : Circuivi terram, et perambulavi eam. Isa. v, 8 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ?
Quod autem intentione prædandi hoc faciant, subdit : « Ut possideat tabernaculæ non sua, » rapiendo scilicet et ejiciendo alios a possessionibus suis. Hoc autem juste permisit Deus et voluit : quia qui suis abutitur, justum est ut a suis dejiciatur. Isa. xxi, 19 : Expeltam te de
statione tua, et de ministerio tuo depunam te. Sic angelus donicilium cœli, Adam vero paradisi perdidit habitaculum. Psal. 11, 7 : Propterea Deus drstruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium.
Et subdit, quod incredulitate propriæ voluntatis sequetur sententiam :
« Horribilis, » hoc est, horrendas ponas inferens, « et terribilis est, » minis scilicet et incamationibus. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem : emarcuit cor meum. Job, xvi, 10 : Collegit furorem suum in me, et comminans mihi infremuit contru me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. « Ex semetipsa judicium, » supple, de faciendis, hoc est, nullius consilio sapientis, sed propria regetur voluntate. II Machab. x, 28 : Illi autem ducem belli animum habebant. Imperium enim propriæ malitiae exsequuntur. « Et onus ejus, » supple, quod imponunt aliis gravissimæ servitutis, « egredietur, » supple, et ideo nec consilio sapientium, nec prece bonorum, nec mansuetudine vel misericordia propria flectetur. Simile, III Reg. xii, 11 : Pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. Act. xv, 10 : Hoc est jugum, quod neque patres nostri, neque nos, portare potuimus.
Et subdit, quam de facili inducantur ad malum :
« Leviores pardis equi ejus. » Equus hic præceps in malum et effrænis impetus dicitur, quo mali facile inducuntur ad mala : quod significat per parkum qui volox est, et varius : velox præcipiti voluntate, et varius dolositate. Daniel. vii, 6 : Ecce alia bestia quasi pardus, et alus habebat quasi avis, propter scilicet velo-
<--- Page Split --->
citatem, et doli varietatem. Osee, xiii, 8: Bestia agri scindet eos. « Et velociores lupis vespertinis. » Lupus in die occultatur, et de vespere famelicus egreditur, ideo propter famem praeda tyranni hujus saeculi lupi vespertini dicuntur. Sophon. iii, 3: Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes: judices ejus non relinquebant in mane. De omnibus his simul, Jerem. v, 6: Percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum : omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur. Sunt ergo leones crudelitate, lupi praeda aviditate, pardi insequendi velocitate. « Et diffundentur equites ejus, » ut scilicet ubique rapiant. Jerem. i, 11: Effusi estis sicut vituli super herbam. Vituli enim per totum effusi, undique viride decerpunt : et hoc faciunt tyranni in temporalibus, et demones in spiritualibus.
Et quod implacabiles sint, subdit :
« Equites namque ejus de longe venient, volabunt,» aviditate praeda scilicet, « quasi aquila festinans ad comedendum : » de qua dicit Avicenna, quod « ad quingentas leucas odoratur cada- « ver et praedam. » Deuteron. xxviii, 49 et seq. : Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquila volantis cum impetu : cujus linguam intelligere non possis : gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli, et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tua : donec intereas.
Et subdit de avaritia :
« Omnes ad praedam venient. » Jerem. vi, 13: A minore usque ad majorem omnes avaritiae student. « Facies eorum, » hoc est, praesentia, « ventus urens, » per effectum scilicet. Omnia enim sicca et arida relinquunt, sicut ventus urens. Hoc Joel, in cap. i, per multa describitur, et in fine concluditur sic, cap. ii, 3: Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma.
Et subdit de multitudine captivorum, et subjugatorum diabolo et tyrannis :
« Et congregabit quasi arenam, captivitatem, » hoc est, multos captivos, hyperbolice per multitudinem arenae signilicatos. Unde gloriando dicit, Isa. x, 14 : Sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic ego universam terram congregavi.
Et ne credatur, quod aliquis resistat ei potentia, subdit de effectu potentiae ejus, ut verum sit quod dicitur, Eccli. xlviii, 13: In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.
« Et ipse de regibus triumphabit, » et non tantum de regibus, « et tyranni, » de viribus propriis scilicet praesumentes, « ridiculi ejus erunt, » hoc est, derisibiles faciet superando eos. Unde, Isa. x, 13, gloriatur dicens : Abstuli terminos populorum, et principes eorum depredatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Isa. xlv, 2: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
Et ne confidat aliquis de munitionibus, subdit :
« Ipse super omnem munitionem ridebit, » sive sit terrae munitio, sive spiritualis in scientiis et opibus. Has enim non curat : astutior enim est et fortior omni munitione. Thren. ii, 5 : Dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Isaie, xxxvi, 1: Ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. « Et comportabit aggerem, » hoc est, terram ad implenda fossata, « et capiet eam. » Munitio enim spiritualis cito capitur per terrenorum appetitum, et per comportamiento divitiarum. Ezech. xxvi, 8: Circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro.
« Tunc mutabitur spiritus ejus, » supple, in superbiam, sicut mos superborum est, quod in prosperis elevantur. II ad Thess.
<--- Page Split --->
Superbia ferro·es facit.
Superbia instabilis.
11, 4: Extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Et reatu superbiæ spiritus humanus, qui in ipso est, mutabitur in spiritum feræ, sicut est mos superborum, quod ferales efficiuntur. Daniel. iv, 13: Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei. Psal. xlviii, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus. « Et pertransibit, » a gloria scilicet in ignominiam Deo condemnante. Psal. xxxvi, 36: Transivi, et ecce non erat. Psal. cu, 16: Spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum. « Et corruet, » in mortem scilicet et in infernum. Isa. xiii, 12: Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? Apocal. xviii, 2: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum. Nec est mirum quod corruit, quia nullus stat in pede superbiae. Psal. xxxv, 12 et 13: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt, etc.
Et causam ruinæ subdit per ironiam : « Hæc est fortitudo ejus, » falsa scilicet et mendax. Jerem. ix, 23: Non glorietur fortis in fortitudine sua. Amos, ii, 14: Fortis non obtinebit virtutem suam. « Dei sui, » hoc est, quam (ut credit) dat sibi deus suus Bel vel draco : sicut et fortes sæculi ab his quæ colunt, putant se habere fortitudinem, sicut a divitiis, pompa, potentatu, et hujusmodi : sed quo fortiores sunt, eo citius cadunt. Luc. xi, 22: Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet 1. Isaiæ, i, 31: Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi sciintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
1 2 « Numquid ? » Instructus a Domino de
his de quibus quærebatur, humiliter redit ad confessionem veritatis, et sub modo et habitu humilitatis mitigationem putit dispensationis. Et ideo tria dicuntur hic, scilicet veritatis confessio, liberationis petitio, et publicæ justitiæ per dissimulationem confusio.
« Numquid non tu a principio, » supple, es? Proverb. viii, 22 : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ad Hebr. i, 10 : Tu in principio, Dominuterram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. « Domine Deus, meus, » supple, qui me creasti. Glossa, « cujus « clementia subsistimus. » Ad Hebr. i, 3 : Portans omnia verbo virtutis sua. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. « Sancte meus, » hoc est fortis meus. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate? Jerem. x, 6 : Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. « Et non moriemur, » te protegente scilicet sub tanto hoste. Ezech. xviii, 31 et 32 : Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite! Sap. i, 12 et 13 : Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum : quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
Exposita fide, et elevata spe, confitetur dispensationis veritatem, subdens :
« Domine, in judicium » correptionis scilicet, « posuisti eum, » Nabuchodonosor scilicet, vel diabolum, vel quemcumque tyrannum : ut scilicet judicium correpitonis per eum facias, sicut per instrumentum ultionis tuæ, Isaie, x, 3 : Virga furoris mei et baculus ipse est. Et, post pauca, y. 6 : Ad gentem fallacem miltam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Et hoc est quod subdit exponendo : « Et, » id est, » fortem, » cui
<--- Page Split --->
nullus possit resistere, « ut corriperes, » supple, per eum alias gentes, « fundasti eum, » diabolum scilicet, vel Nabuchodonosor. Dicit autem fundatum, ne facile subverteretur a potestate : quia si potestatem amisisset, corripere non posset. Amos, ii, 9 : Altitudo cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus .Jerem. xii, 2 : Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum. Et in hoc confitetur intentionem Domini disciplinantis filios. Ad Hebr. xii, 7 : Quis filius, quem non corripit pater ? Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Sap. xii, 2 : Eos, qui exerrant, partibus corripis : et de quibus peccant, admones et alloqueris : ut relicta malitia, credant in te, Domine. II Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
rat vigilia matutina, et ecce respexit Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitus eorum : et subvertit rotas curvum, ferebanturque in profundum. Psal. xxiv, 19 : Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. « Et taces, » hoc est, dissimulando ad modum tacentis te habes, « devorante impio justiorem se : » quamvis nullus sit justus apud te. Psal. cxlii, 2 : Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens : tamen devoratus secundum humanam justitiam, justior est devorante : et tu ad hoc taces, quod mirum videtur. Proverb. xxv, 19 : Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae. Et, post pauca, §. 26 : Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio. Et cum videantur esse mirabilia coram Deo, et injusta coram homine, ex his videtur turbari ordo et regimen humanae vitae.
8 Et ideo subdit ex parte Dei ordinantis, verae fidei confessionem :
« Mundi sunt oculi tui. » Glossa, « qui- « bus nihil placet immundum, » « ne videas malum, » per approbationem scilicet: In signum hujus, Genes. iv, 5, dicitur : Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit. « Et respicere ad iniquitatem non poteris : » et bene dicit, respicere. Respectus enim est ad ea quae retro sunt, post Deum autem sunt peccatores et peccata. In signum hujus, Genes. xix, 26 : Uxor Lot respiciens retro conversa est in statuam salis. Ad Philip. iii, 13 : Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum.
Haec veritatis confessione posita, omni humilitate revertitur ad quaestionem et admirationem dispensationis mundi :
« Quare respicis super iniqua agentes 1, » respectu scilicet illo, de quo dicitur, Exod. xiv, 23 et 24 : Jam advene-
« Et facies, » in ordine rerum scilicet, « homines » rationabiles, « quasi pisces maris, » in sagenam scilicet impiorum congregandos. Jerem. xvi, 16 : Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. « Et quasi reptile non habens principem, » supple, facies homines, quod scilicet non habet ordinem, nisi conculcandi et projiciendi. Psal. xxi, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Et qualiter hoc sit, subdit :
« Totum in hamo suo sublevavit. » Hamus est aculeus sub esca latens, et significat eos qui spe mercedis temporalis vel falsæ promissionis seducuntur. Eccle. ix, 12 : Sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur : sic capiuntur homines in tempore malo, cum
1 Cf. expositionem jam factam super §. 3
<--- Page Split --->
eis eztemplo supervenerit. Nota autem quod hamo capiuntur unus et unus, quia et Nabuchodonosor et diabolus trahunt unum et unum, et postea plures. Et hoc est quod sequitur : « Traxit illud in sagena sua. » Sagenam vocat magnam extensionem acquisitionis et variam. Eccle. vii, 27 : Sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. « Et congregavit in reto suum. » Rete significat varias impleixones tentationum et occasionum peccandi. Job, xviii, 8 : Immisit in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Ambulare autem, est quotidie magis ac magis involvi.
« Super hoc lætabitur, » supple, corde, « et exsultabit, » corpore etiam. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.
« Propterea immolabit sagenæ suæ. » Glossa vult, quod sagenam vocat deum suum, cujus auxilio putabat multiplicari sibi subjectos et captivos. « Et sacrificabit reti suo, » hoc est, partes dabit militibus et ministris, quibus alios capiet. Ezech. xvii, 20 : Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in
sagena mea. Causam autem delectationis subdit : « Quia in ipsis, » sagena scilicet, et reti, « incrassata est pars ejus, » hoc est, ditatum est regnum ejus, Nahuchodonosor, vel diaboli. Deutcr. xxxii, 15 : Incrassatus est dilectus, et recalritravit : incrassatus, impinguatus, dilutatus. « Et cibus ejus electus. » Electus enim divites et potentes et nobiles devurat. Jerem. li, 34 : Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea. Job, xl, 18 : Absorbebit fluvium et non mirabitur : et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
« Propter hoc ergo, » supple, quia delectatur in talibus, « expandit sagunam suam » hoc est, latam et diffusam ministrorum et exercituum expansionem, quod tam diabolo quam Nabuchodonosor competit. Matth. xm, 47 : Simili est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congruganti. « Et semper interficere gentes non parcet, » crudelitate scilicet propria semper sanguinem sitiens. Isaie, x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
CAPUT II.
Prophetae a Domino responsum exspectanti præcipitur ut scribat visionem, ac longanimiter ipsius eventum exspectet : destructio Babylonis propter multa ipsorum scelera describitur, et quod idola eis non proderunt.
Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana
eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
Quia adhuc visus procul : et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Ecce qui incredulus est, non erit
<--- Page Split --->
recta anima ejus in semetipso : justus autem in fide sua vivet 1.
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Numquid non omnes isti super cum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus : et dicetur : Væ ei qui multiplicat non sua ! usquequo et aggravat contra se densum lutum?
Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea.
Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
Quia lapis de pariete clamabit : et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
Væ qui ædificat civitatem in san-
guinibus 2, et præparat urbem in iniquitate !
Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut adspiciat nuditatem ejus!
Repletus es ignominia pro gloria : bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Væ qui dicit ligno : Expergiscere : Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento : et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
Dominus autem in templo sancto suo 3 : sileat a facie ejus omnis terra !
IN CAPUT II HABACUC
ENARRATIO.
« Super custodiam meam stabo. » Tangitur hic plena revelatio quæstionum in-
ductarum, et habet duas partes. Prima est descriptio revelationis, et ejus cui fit revelatio. Secunda, descriptio rei revelatæ, ibi, y. 5 : « Et quomodo vinum. »
Prima duos paragraphos habet : descriptionem scilicet Prophetae, cui fit revelatio, ibi, « Et respondit mihi Dominus : » et descriptionem revelationis.
1 Joan. iii 36 ; ad Roman i, 17 ; ad Galat. iii, 41 ; ad Hebr. x, 38.
- Ezech. xxiv, 9 ; Nahum, iii, 4. 3. Psal. x, 5.
<--- Page Split --->
In primo sex dicuntur, scilicet custodia ab impedimentis contemplandi, etc.
« Super custodiam meam stabo. » Meam, hoc est, mei : stabo, hoc est, stans erectus in virtute, custodiam me ne phantasiis errorum decipiar, ne peccatis obnubiler, ne pondere corporis opprimar. De primo, Genes. xv, 11 : Descenderunt volucres super cadavera, scilicet sacrificiorum Abrahæ, hoc est, muscæ et vespæ : et abigebat eas Abram. Muscæ istæ et vespæ significant phantasias errorum contemplanti se ingerentes. Eccle, x, 1 : Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti : devotionem enim perdunt hujusmodi phantasie. De secundo, Sap. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. De tertio, Sap. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Secundum est :
« Et fîgam gradum meum, » hoc est, pedem meum, affectus scilicet et intellectus, « super munitionem, » meam scilicet. Duo muniunt Prophetam : veritas scilicet, et virtus : gradus intellectus stat super veritatem, gradus affectus super virtutem. Sic Salomon, III Regum, vnì, 34: Utrumque genu in terram fixerat, ut firmius coram Domino oraret. Sic Esdras et Nehemias super gradum ligneum stabant quem fecerant ad loquendum 1. Sic Daniel. x, 11, dicitur: Sta in gradu tuo.
Et subdit tertium :
« Et contemplabor, » hoc est, virtutes contemplativas extendam et erigam. Isaïæ, xi, 5 : Contemplare in specula. Specula enim alta est, et erectionem virtutum contemplativarum significat. Baruch, v, 5 : Sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide. Lucæ, xxi, 28 : Respicite, et levate capita vestra.
Et subdit quartum :
« Ut videam,» hoc est, ut videndo discernam. Apocalyp. iii, 18 : Collyrin inunge oculos tuos ut videas. Collyrium autem est cordis munditia. Matth. v, 8 : Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. Visio autem divina perficitur, ut ratio purificata ad fidem convertatur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eurum : et fides convertatur ad intellectum Scripturarum, Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione : intellectus vero gustu sapientiae formetur, Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est ingotiato ejus. Psal. xxxiii, 9 : Gustatr, et videte, et sic gustans Spiritui revelanti innitatur, Ezech. 1, 12 : Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Et subdit quinto de auditu :
« Quid dicatur mihi, » ad mei scilicet et aliorum instructionem. Daniel. ix, 23 : Tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. Intellige verba quaego loquor ad te. Ezech. iii,17 : Audies deore meo verbum. I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
Et subdit sexto :
« Et quid respondeam ad argumentum me. » Ad hoc enim loquitur Dominus ut respondeatur ei per obedientiam. Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
« Et respondit mihi Dominus, et dixit. » Ponit hic visus descriptionem in tribus, in explanatione scilicet, in temporis protelatione, in visus fidelitate et veritate.
« Et respondit mihi Dominus, » sutisfaciens scilicet quaerentii, « et dixit, » satisfaciens etiam quaestioni. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens inutilia. Isa. l, 4 : Dominus mane erigit
<--- Page Split --->
mihi aurem, ut audiam eum tamquam magistrum. « Scribe visum, » Spiritum Dei vivi scilicet in cordibus auditorum. Id ad Corinth. iii, 2 et 3 : Epistola nostra ros estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus : manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi. Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. « Et explana eum, » ut intelligantur mysteria quae latent sub cortice literae. II Esdræ, viii, 8, legit Esdras in libro legis Dei distincte et aperte 1. Sic fecit Christus discipulis, Lucæ, xxiv, 27 : Incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. « Super tabulas. » Cor rasum a peccatis, planatum virtute per studium veritatis, inscriptionem avidum recipere, tabula vocatur. Talibus in tabulis digitus Dei scripsit legem . « Ut percurrat, » hoc est, currendo facile intelligat, « qui legerit eum. » Propter hoc dicitur, Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ad facilem hominis intellectum. Daniel. xii, 4 : Plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia.
finaliter, etsi ad tempus differatur. I Reg. ix, 6. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Tobiæ, xiv, 6 : Non enim excidit verbum Domini. « Et non mentietur, » ut aliquem scilicet decipiat. Ad Tit. i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. Et ideo, supple, « si moram fecerit, » supple, visus ad tempus, « exspecta illum » securus. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. « Quia veniens veniet, » hoc est, continuo appropinquans. Ad Hebr. x, 37 et 38 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtrazerit se, non placebit animæ meæ. « Et non tardabit, » sicut quidam putant. II Petr. iii, 9 : Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti.
Et subdit de damno non credentium, et utilitate credentium visum :
Et subdit de protelatione visus : « Quia adhuc visus procul, » supple, est. Mystice enim non implebitur, nisi in fine temporum. Litteraliter vero non nisi impletis peccatis Babyloniorum. Isa. xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo. Numer. xxiv, 23 : Heu! quis victurus est, quando ista faciet Dominus ? Daniel. vii, 13, secundum Septuaginta : « Adspiciens a longe, ecce video Dei po- « tentiam venientem 3. »
Et subdit de visus fidelitate et veritate : » Et apparebit in finem, » hoc est,
« Ecce qui incredulus est, » supple, visui. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. Et hoc est quod sequitur : « Non erit recta anima ejus. » Plato dicit, quod « rectum pro- « prie est, quod applicatum recto undi- « que tangit et tangitur. » Deus autem rectus est, quem anima recta undique tangit et tangitur : et quod non est rectum, incurvatur ab ipso. Psal. lxxii, 1 : Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! Cant. i, 3 : Recti diligunt te. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est,
<--- Page Split --->
rectus callis justi ad ambulandum. Proverb. xi, 6 : Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. « In semetipiso. » Hoc dicit, quia ipse sibi causa curvitatis est. Oratio Manasse, sub medio : Incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi. « Justus autem, » sive recius, « in fide sua, » hoc est, merito fidei sue, « vivet, » ab hostibus liberatus. Matth. xxii, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Joan. xi, 25 : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.
sordiumque, ita ut non esset ultra locus. De secundo, Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor fere drtur ei.
« Quia dilatavit, » supple, superbus vir dilatatione ambitionis et cupiditatis, « quasi infernus, » qui, Prov. xxx, 15 et 16, inter insatiabilia ponitur 1, « animam suam, » hoc est, animale desiderium suum. Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Tophet, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa. Isa. v, 14 : Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. « Et ipsi quasi mors, » supple, est, quæ scilicet non satiatur interfectis. Sap. xvn, 16 : Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte. « Et non adimpletur. » Glossa : « Semper enim avarus eget. » Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia.
Qualiter autem hoc faciat, subdit : « Et, » id est, « congregabit ad se omnes gentes, » ut omnibus scilicet dominetur. Judith, ii, 3 : Dixit cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. « Et coacervabit ad se omnes populos, » civitatum scilicet, et oppidorum : ut scilicet omnium spoliis suam satiaret avaritiam. Isa. x, 14, gloriando dicit : Sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. Ezech. xxxvn, 12 : Ut diripias spolia, et invadas prædam... tu venis ? Et, post pauca, §. 13 : Ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas suppellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
Et subdit de peccati irrisione, et habet duas partes, scilicet derisionem, et penam.
« Numquid non omnes isti, » afflicti
« Et quomodo vinum. » Tangit hic rem visam, et habet duas partes. Primo enim describit ambitionis et avaritiae insatiabilitatem. Secundo, peccantibus in hoc peccato ponit maledictionem, ibi, « Væ qui congregat avaritiam! »
Prima tres habet paragraphos, scilicet libidinem illicitentem, avaritiam insatiabilem, et peccantium derisionem.
« Et quomodo vinum, » calore scilicet, et vapore, « potantem » se « decipit, » ad insaniam scilicet convertendo. Prov. xxii, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber. « Sic erit vir superbus. » Nabuchodonosor scilicet, et quilibet alius, libidine scilicet dominandi, et cupiditate divitiarum ad insaniam deductus. Isa. xxvii, 7 : Præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Prov. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. « Et non decorabitur. » Ebrius enim vomit et sordet, sic ebrius ambitione in insaniam bestiæ convertitur. De primo, Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletæ sunt vomitu
<--- Page Split --->
scilicet, et contriti per eum, « super eum parabolam sument, » hoc est, similitudinarium et derisivum sermonem? Isa. xiv, 4 : Sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? « Et loquelam ænigmatum ejus, » supple, sument, hoc est, loquelam multarum parabolarum et ænigmatum sument ad deridendum eum. Isa. xxxvii, 22 : Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion : post te caput movit filia Jerusalem. « Et dicetur, » maledicendo scilicet tibi, et deridendo : « Væ ei qui multiplicat non sua ! » id est, quia retinere non poterit quæ illicite acquisivit. Glossa inducit illud Jerem. xvii, 11 : Ferdix fovit quæ non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Unde dicitur, Luc. xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ? Et quia dixit de parabola, ponit similitudinem : « Usquequo et aggravat contra se densum lutum ? » Lutum ex terra grave est, ex humore immundum est et polluens, ex densitate tenax est et detinens : et ita opera carnalia et mundana et divitiae carnales et gravant et polluunt et detinent hominem ne ad Deum veniat. Sic Exod. i, 11, filii Israel Pharaoni serviebant in operibus luti et lat eris. Psal. lxviii, 3 : Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Item, Psal. xvii, 43 : Ut lutum platearum delebo eos.
Hoc autem quasi ex ratione nititur probare, subdens, et apostrophen ad Babylonem faciens :
« Numquid non repente consurgent ? » Dionysius : « Repente fit quod fit sine « praemeditatione, et praeter spem, » sicut Medi et Persæ consurrexerunt contra Babylonem. Jerem. xi, 1 et 2 : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem.
Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam. « Qui mordeant te, » scilicet Medos et Persas primo affligendo. Prov. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra. « Et suscitabuntur lacerantes te, » supple, secundo : hoc est, terras et regna ab obedientia tua revocando : ut lacerata in diversas partes, potestatem amittas, et sic tandem, tota « eris in rapinam eis, » Medis scilicet, et Persis. Isa. xiii, 17 et 18 : Suscitabo super vos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint : sed sagittis parvulos interficient.
Meritum autem hujus pœenæ subjungit, ut justior sit condemnatio :
« Quia tu spoliasti gentes multas, » subjugando eas scilicet tibi : « spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis. » Reliqui de populis humiles dicuntur, et dejecti et non reputati, qui propter paupertatem nihil relinquunt. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? « Propter sanguinem hominis, » hoc est, humanum, quem scilicet multum fudisti, et maxime Judæorum et Sanctorum. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. « Et iniquitatem terrae, » totius scilicet quam inique subjecisti. Isa. xxvi, 10 : In terra Sanctorum iniqua gessit. « Civitatis, » Jerusalem scilicet, vel congregationis Sanctorum. Isa. lxiv, 10 : Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. « Et omnium, » hoc est, rationabilium « habitantium in ea. » Cives enim Dei rationabilcs, et sancti sunt : et hos turbare peccatum est. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
<--- Page Split --->
« Væ qui congregat! » Ponit hic exaggerationem peccati sub interminatione maledictionis. Et quia in quatuor gloriabatur Nabuchodonosor, divitiis, munitionibus, oppressionibus, et idolis : ideo quatuor ponit maledictiones, quæ per ordinem patent in littera. Quælibet istarum habet duas partes, scilicet culpæ exaggerationem, et pœnæ internitationem.
« Væ qui congregat, » ex quacumque acquisitione. Sapient. xv, 12 : Existimabant conversationem vitæ compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo acquirere. « Avaritiam, » hoc est, res avare acquisitas et avare retentas. Mala acquisitio fit per rapinam, furtum, usuras, fraudes : male retentum, necessitati pauperum subtractum. « Malam, » scilicet ex mala radice. I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas, vel malam, ut dicit Glossa, quia est causa ruinae domus. Et hoc est quod addit : « Domui suæ. » Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium, qui in summa egestate erit. Egens enim filius subversio domus est. Job, xviii, 14 : Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcei super eum, quasi rex, interitus. Et subdit de divitum mala intentione : « Ut sit in excelso, » gloria scilicet mundanae, « nidus ejus. » Isa. xxi, 16 et 17 : Excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus. Abdiae, 3 : Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum. Et subdit de falsa spe divitum : « Et liberari se putat, » supple, pretio avaritiae, et fastu superbiae, « de manu mali, » praesentis scilicet, vel futuri. Prov. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec aquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione do-
na plurima. Job, xv, 31 : Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Exaggerata culpa subdit pœnam : « Cogitasti confusionem, » hoc est, causam confusionis, « domui tuæ, » id est, successioni tuæ. Isa. xiv, 21 : Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum, supple, quia « concedisti populos multos, » rapiniis scilicet, angariis, et perangariis, et aliquando occisionibus, ut eorum spoliis gloriosam tibi faceres domum. Isa. xiv, 20 : Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum occidisti : non vocabitur in æternum semen pessimorum. « Et peccavit anima tua. » Sensus est : Ex intentione et delectatione animæ tuæ peccasti in avaritia. Mich. ii, 1 et 2 : Contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos : et calumniabantur virum et domum ejus, virum et hæreditatem ejus.
« Quia lapis de pariete clamabit, » hoc est, materia clamoris contra vos erit, eo quod per angarias pauperum positus est. Simile, Luc. xix, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. « Et lignum quod inter juncturas ædificiorum est. » In domibus pulchris et tabulatis, ligna picta et aurata tegentia juncturas tabularum affigi consueverunt, quae superfua sunt in ædificiis divitum, et male extorquentur laboribus pauperum. « Respondebit, » peccato vestro scilicet, clamando super vos. Sap. v, 18, 21 : Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, ... et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Jerem. xxi, 13 et 14 : Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cænacula sua non in judicio! Amicum suum opprimet frustra,
<--- Page Split --->
et mercedem ejus non reddet ei. Qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
« Væ qui ædificat civitatem ! » Babylonem scilicet, vel quamcumque. Et tangit gloriam Nabuchodonosor in civitatibus et munitionibus. « In sanguinibus, » hoc est, in sanguine et sudore pauperum, raptis ab eis. Daniel. iv, 27 : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloriam decoris mei ? Unde prima civitas ante diluvium ædificata legitur a Cain, ut ex illa opprimeret pauperes, sicut fratrem suum ante occiderat 1. Post diluvium autem prima ædificata fuit a Nemrod et posteris ejus, et vocata est Babylon 2, ut ex illa, sicut robusti, venationes agerent in innocentes. « Et præparat urbem, » munitam scilicet, « in iniquitate, » hoc est, ad iniquitatem exercendam. Urbs enim sonat præsidium. Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. Mich. ii, 10 : Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
quem sibi peccatis succenderunt. Isa. 1, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Propter hoc dicit Isaac in libro Diffinitionum, quod « tales deprimentur sub tristi orbe, « et concremabuntur in igne magno. » « Et Gentes, » hoc est, gentiliter viventes, « in vacuum, » supple, laborabunt congregando divitias. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia : et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. « Et, » id est, quia « deficient » et divites et divitiae. Luc. xii, 20 : Sulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum.
Qualiter autem deficiat, subdit :
« Quia replebitur terra, » hoc est, homines habitantes in terra, « ut cognoscant gloriam Domini, » id est, ut cognoscibiliter omnibus appareat potentia majestatis Domini in contritione Babylonis. Isa. xl, 5 : Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
Et subdit penam post culpam : « Numquid non hæc sunt, » supple, quæ dicturus sum, « a Domino exercituum, » supple, quasi sententiae promulgate? Isa. lix, 15 et 16 : Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir : et aporiatus est, quia non est qui occurrat. Quod autem sit a Domino, subdit : « Laborabunt enim populi, » afflicti scilicet temporaliter, et æternaliter. Sap. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. « In multo igne, »
Et hujus gloriae describit abundantiam, subdens : « Quasi aquæ operientes mare, » hoc est, fundum et alveum maris implentes, ita quod exuberet, sicut facit mare in effluxu. Et vult dicere, quod fama victoriae super iniquos undique prædicabitur. Isa. x, 22 et 23 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.
<--- Page Split --->
« Væ qui potum dat ! » Tangit hic quod per oppressionem, calicem amaritudinis omnibus propinavit, et exaggerat culpam, et postea interminatur pœnam.
« Væ qui potum dat, » amaritudinis scilicet et afflictionis, « amico suo ! » Amicus intelligitur omnis homo qui inimicitias non agit. Jerem. xxv, 15 et 16 : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent, et turbabuntur, et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. « Mittens fel suum, » id est, amaritudinem in potum, « et inebrians, » hoc est, ad tantam angustiam perducens ut insaniant sicut ebrii. Deuter. xxxii, 33 : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Hoc peccatum proprie tyrannorum est et malorum Prælatorum. « Ut adspiciat nuditatem ejus, » hoc est, in tantum spolians quod nudus appareat, etiam interulam non relinquendo. Job, xxiv, 10 : Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas, hoc est, pauperes manipulos.
I Machab. i, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. De potu, Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis. « Et consopire, » ut scilicet nec motum nec sensum habeas præ angustia sicut ebrius. Prov. xxiii, 34 : Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Unde autem sic inebrietur, subdit: supple, quia « Circumdabit te, » supple, undique, « calix, » iræ scilicet, et furoris. « Dexteræ Domini, » hoc est, quem tota virtute dexteræ tibi propinavit. Isa. li, 17 : Usque ad fundum calicis soporis bibisti. « Et vomitus ignominiæ, » hoc est, ignominiosus, supple, erit « super gloriam tuam. » Super notat oppressionem ; gloria autem gloriationem, qua de spoliis gloriabatur ; vomitus vero violentam et difficilem redditionem eorum quæ abstulerat. Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet : de ventre illius extrahet eas Deus.
16
« Repletus es ignominia pro gloria : » et potest legi cum præcedenti vel cum consequentii. Si cum præcedenti, sensus est : Cujus adspicis nuditatem, repletus est ignominia pro gloria quam ei debuisti exhibere et facere. Isa. xx, 4 : Minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, et discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti. Cum sequenti legitur sic : Tu tyrannie et depopulator, repletus es ignominia pro gloria quam habuisti. « Bibe tu quoque. » Jerem. xxv, 26, dicitur : Et rex Sesach, hoc est, Babylonis, bíbet post eos. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.
Et ut justior sit pœna, repetit culpam : « Quia iniquitas Libani, » hoc est, quam exercuisti in Libano, id est, in ædificato templo de lignis Libani, « operiet te, » in pœna scilicet. I ad Corinth. iii, 17 : Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. « Et vastitas animalium, » quia scilicet vastati animalia ad ritus sacrificiorum pertinentia, « deterrebit eos, » id est, ad terrorem pœnarum æternarum te adducet. Alludit ei quod dicitur, Isa. xi, 16 : Ecce Libanus non sufficiet ad succendendum, «l animalia ejus non sufficient ad holocaustum. « De sanguinibus hominum, » supple, effusis innocenter. Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum. Et, paulo post, §. 6 : Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. « Et iniquitate terræ, » quam
<--- Page Split --->
scilicet in omnes exercuisti. Isa. xxvi, 10 : In terra Sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. « Et civitatis, » quam scilicet succendisti et evertisti. Isa. lxiv, 9 et 10 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. Civitas sancti tui facta est deserta. « Et omnium habitantium in ea, » quos de haereditate eorum ejecisti et exagitasti. Isa. xi, 12 : Deserta est omnis lætitia : translatum est gaudium terræ. Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat.
« Quid prodest sculptile ? » Detestatio est idololatriæ, et ostendit quod Nabuchodonosor idolum nihil profuit, et ostendit rationem : « Quia sculpsit illud fietor suus. » Et est sensus : Quid prodesse poterit quod fietore suo impotentius est? Et bene dico, quid prodest, non enim sculpsit Deum, sed in materia « conflatile, » et in forma « imaginem falsam. » Id enim quod vivit, non conflatile, sed generabile est : nec imago ejus et membrorum falsa est, sed quælibet figura vitæ quamdam significat operationem, et per membrum illud exhibet eam, et exercet : in idolo autem omnes figurae falsæ sunt, quia nihil operationis exhibent. Sic est de idolis Episcoporum et Prælatorum quæ hodie fiunt, qui nullam sui gradus exhibent operationem. Zach. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem ! Sap. xiii, 10 : Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum. « Quia speravit in figmento fietor ejus : » quod valde est irrationabile, quia figmento fietor potentior est. Tamen hoc videmus, quod Prælati qui fiunt manibus hominum, ad hoc fiunt quod fietores aliquid sperant ab eis. Sap. xiii, 18 : Pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. « Ut faceret simulacra muta. »
Dupliciter muta dicuntur, quia scilicet invocantibus non respondent, nec verbo nec effectu exauditionis. III Reg. xviii, 26 et seq., de prophetis Baal dicitur, quod prophetantibus illis sive orantibus, venerat tempus quo sacrificium offerri solebat : nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebant orantes. Vel, dicuntur muta sicut linea muta, qua posita non ratiocinamur, ut dicit Euclides. Posito enim idolo pro Deo, nihil ratiocinari potest de divinitate ipsius. 1 ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo.
Supple, et ideo
« Væ, » supple, ei « qui dicit ligno : Expersicere! » cum scilicet sit mortuum et mutum quod evigilare non potest, et nullum actum divinitatis ad exteriora exercere. Isa. xliv, 19 et 20 : De reliquo ligni idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars ejus cniis est : cor insipiens adoravit illud. Et væ, supple, illi qui dicit : « Surge, lapidi tacenti! » hoc est, mortuo et muto. Daniel. xiv, 6 : Iste intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. Idola enim nec surgere, hoc est, sursum se agere, nec juvare aliquem possunt. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. « Tales sunt (ut dicit Eustratius) « mali Prælati locum Dei obtinentes, « nihil nisi idolum pastoris exhibentes, « qui non bestiis similes, sed arborei « sunt et lapidei, nihil vitæ nec sensus « habentes. » I Reg. xxv, 37 : Emortuum est cor ejus intrinsecus, et factum est quasi lapis. Et hoc est quod sequitur : « Numquid ipse docere poterit, » lapis scilicet, vel lapideus? Dei enim vel ejus qui loco Dei est, docere est. Matth. xxni, 8 et 9 : Unus est Magister vester,... qui in cœlis est. Sapient. vii, 21 : Omnium
<--- Page Split --->
enim artifex docuit me sapientia. Similiter episcopatus officium doctrinae est : simia autem, quae similitudo hominis est, ut dicit Aristoteles, non docet, etsi in cathedra aliquando sedeat. Bernardus ad Eugenium : « Audi canticum meum, « simia in tecto, rex fatuus in solio ju- « dicii. »
« Ecce iste, » lapis scilicet, « coopertus est auro, et argento, » ut pretiositate metalli opinionem divinitatis mentiatur, « et omnis spiritus non est, » hoc est, nullus spiritus est « in visceribus ejus, » hoc est, in intrinsecis ejus, et vitalibus : quia etsi tales apud exteriores vivere videantur, intus tamen mortui sunt in conscientia. I ad Timoth. v, 6 : Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est. Exod. xii, 30 : Neque erat domus in qua non jaceret mortuus.
Est etiam in templo, quod domus orntionis est, per propitiationem et per sacramentorum effectum. Psal. xvn, 7 : Exaudivit de templo sancto suo vocem meam. « Sileat, » ita scilicet quod de nullo alio deo umquam fiat mentio, « a facie ejus, » hoc est, a præsentia ejus, « omnis terra : » per metonymiam, huc est, omnes habitantes in terra. Jerem. x, 7 : Inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina unitatis eorum lignum argento involutum. Propter quod dicitur, ad Philip. ii, 10 et 11, quod abjectis idolis, in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloriu est Dei Patris. Ipse enim non tantum spiritum habet, sed spiritus est omnia vivificans. Joan. vi, 64 : Spiritus est, qui vivificat. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat. Glossa Ambrosii, « sicut in causa. » « Idolum autem (ut dicit Hieronymus) « etsi dæmonem habeat extra præsiden- « tem, tamen per dæmonem intus non « vivificatur. » Psal. xcv, 5 : Omnes dii Gentium dæmonia : Dominus autem curlos fecit.
Per contrarium autem dicit de Domino : « Dominus autem, » supple, est « in templo sancto suo, » corporis scilicet quod assumpsit, et uteri virginalis quem sacravit, et sanctæ animæ quam inhabitat. Jerem. vii, 4 : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.
CAPUT III.
ORATIO HABACUC PROPHETE, PRO IGNORANTIIS.
Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum, in medio annorum vivifica illud : in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : Operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus.
<--- Page Split --->
- Ante faciem ejus ibit mors : et egredietur diabolus ante pedes ejus. 6. Stetit, et mensus est terram. adspexit, et dissolvit gentes : et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus. 7. Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. 8. Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tua salvatio. 9. Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es : fluvios scindes terrae. 10. Viderunt te, et doluerunt montes : gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam, altitudo manus suas levavit. 11. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. 12. In fremitu conculcabis terram : in furore obstupefacies gentes. 13. Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. 14. Maledixitsi sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. 15. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. 16. Audivi et conturbatus est vcner meus : a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. 17. Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis : Mentietur opus olive, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.
<--- Page Split --->
- Ego autem in Domino gaudebo : et exultabo in Deo Jesu meo 19. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
IN CAPUT III HABACUC
ENARRATIO.
« Domine, audivi. » Capituli istius titulus est : « Oratio Habacuc, pro ignora- « tionibus 1. » Et differt ignoratio ab ignorantia. Ignorantia enim privationem scientiae debitae dicit et voluntariam, propter quod peccatum est. I ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur. Ad Roman. ii, 4, super illud, An ignoras quoniam benignitas Dei ad panitentiam te adducit ? dicit Glossa : « Gravissime peccas si ignoras. » Ignoratio autem privationem actus dicit, qui est non advertere et pertractare et considerare, quod frequenter accidit Sanctis, propter dolorem vel turbationem, quod advertere et pertractare non possunt judicia Dei. Unde, Job, xix, 4 : Nempe, etsi ignoravi, mecum erit : ignorantia mea. Et quia Habacuc ex compassione populi non potuit advertere judicia Dei quae abyssus multa sunt 4, aliquid videbatur temere locutus contra ea, quando dixit : Taces devorante impio justiorem se 5. Job, xiii, 3 : Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. Propter hoc istud capitulum per modum orationis inducit pro venia ignorationum. Psal. xxiv, 7 : Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris.
« Domine, audivi. » In tres partes dividitur capitulum. In prima ostendit excellentiam operum divinorum, in secunda destructionem Babyloniorum, ibi, 7 : « Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiae. » In tertia liberationem sanctorum, ibi, 15 : « Viam fecisti in mari equis tuis. »
In prima tria facit, miratur scilicet magnitudinem divinorum operum. Secundo, ostendit terribilitatem eorum, ibi, « Deus ab Austro veniet. » Tertio, describit effectum, ibi, « Abscondita est fortitudo ejus. »
In primo, praeterita miratur. In secundo, futura similia precatur. In tertio, Dei judicia justa esse confitetur.
« Domine, » universorum scilicet. Esther, xii, 11 : Dominus omnium es, etc. « Audivi, » exterius, et interius : intus a spiritu, extra per Scripturam. Luc. x, 24 : Multi prophetae et reges, voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Abdiae, 1 : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad Gentes misit. « Auditionem tuam, » materialiter, hoc est, talia in quibus tua apparet potentia, scilicet, quod semper contrivisti superbos et liberasti humiles. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emareuit cor meum. Et hoc est quod sequitur : « Et timui. » Septuaginta : « Domine, audivi auditum « tuum, et timui. Domine, consideravi « opera tua, et obstupui, » scilicet, in destructione malorum et liberatione bo-
<--- Page Split --->
norum, in cataclismo diluvii 1, in Pentapoli 1. in liberatione filiorum Israel de Ægypto 2, in dejectione Luciferi de cœlo 3. Quæ omnia simul dicit Petrus, II Petr. ii, 4 et seq. Et concludit sic, 3. 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Ad Hebr. ii, 3 : Si omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Hæc enim magna opera Domini sunt, sustinere iniquos ut purgentur electi, et postea in æternum condemnentur mali. Psal. cx, 2 : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Sapient. xvii, 1 : Magna sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Et quod dicit : « Timui, » intelligitur de timore admirationis et reverentia : sicut discipuli videntes Dominum transfiguratum, timuerunt 4. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me.
Et petit similia fieri in futuro, sicut factum est in præterito, subdens :
« Domine, opus tuum, » supple, quod audivi, tantæ majestatis est et potentiae, ut nulli adscribi possit nisi tibi. Eccli. xlIII, 26 et 27 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus : et audient es auribus nostris admirabimur. Illic præclara opera, et mirabilia. Mare enim mundum significat, navigatio maris passiones Sanctorum, præclara opera apparent in gubernatione mundi, et liberatione ab iniquis, et maxime in opere Incarnationis, quod specialiter opus Dei est, in quo totum mundum liberavit. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Psal. lxxiii, 12 : Operatus est salutem in medio terræ. Eccli. xlIII, 30 : Gloriantes, ad quid valebimus ? Ipse enim Omnipotens super omnia opera sua.
Sed quia antiqua potentia opera tempore afflictionis Sanctorum videbantur esse sopita et mortua propter longam dissimulationem, ideo subdit petendo :
« In medio annorum vivifica illud. » Medium annorum vocat, quia sicut a principio mundi sunt magna opera ostensa, et in fine ostendenda, in mundi condemnatione, petit quod in medio tempore in quo Sancti tribulantur ab iniquis ex Dei dissimulatione, vivificetur opus in destructione malorum, et liberatione bonorum. Simile, Isaie, 11, 9 : Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
Et ad consolationem Sanctorum subdit prophetando :
« In medio annorum notum facies, » supple, opus tuum, hoc est, in medio mundi decursu notam facies destructionem Babyloniorum, et eorum qui torquent Sanctos. Eccli. xxxvi, 7 et seq. : Glorifica manum, et brachium dextrum. Excita furorem, et effunde iram. Tolle adversarium, et afflige inimicum. « Cum iratus fueris » supple, tuis, ut corripias eos, « misericordiæ recordaberis, » in liberatione et purgatione ipsorum. II Machab. vi, 16 : Corripiens in adversis populum suum non derelinquit. Thren. iii, 22 : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. Psal. lxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas. Bernardus : « Jucundum plane judicium, ut « ille iniquus omnium humilium mallea- « tor, etiam nolens fabricet eis coronas « perpetuas, dum omnes tentat et ab « omnibus superatur. » Psal. cxxviii, 2 et 3 : Sæpe expugnaverunt me a juven-
<--- Page Split --->
tule mea: etenim non potuerunt mihi, supple, praevalere. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam, supple, non meam.
Et subdit unde hoc judicium et haec misericordia oriatur :
« Deus ab austro veniet. » Per austrum intelligitur regio luminis et caloris. Job, xxxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perfalta fuerit terra austro ? Et vult dicere quod pleno lumine veritatis et pleno calore charitatis orietur. Job, xxxviii, 24 : Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ? « Et sanctus, » hoc est, fortis cui nihil resistere possit, « de monte Pharan. » Pharan os videntis interpretatur. Deuter. xxxiii, 2 : Apparuit de monte Pharan, et cum eos anctorum millia. Etenim Pharan proximus mons monti Sinai, in quo data est lex, sicut dicta Prophetarum proxima sunt legi. Eccli. xxxvi, 17 et 18 : Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priores. Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetæ tui fideles inveniantur. Septuaginta : « De monte um- « broso et condenso. » Et significatur obscuritas eloquii prophetalis et condensitas multiplicis intellectus.
propter eos qui hæreditatem capiunt ut litis. « Et laudis ejus plena est terri Omnis enim terra laudat Deum de vidi dicta malorum. Unde, contrito rege li byloniorum, Isa. xiv, 7, dicitur : (1, quievit et siluit omnis terra, gavisit et exsultavit. Apocal. xvii, 20 : Exsil. super eam, cælum, et sancti Apostoli. Prophetæ : quoniam judicavit Deus j. dicium vestrum de illa.
« Splendor ejus. » Tangit gloriam exercitus venientis ad imperium Domini.
« Splendor ejus, » in gloria scilicet apparatu exercitus : in armis, scilicet hujusmodi. Vel forte melius, splenditur dicitur claritas justitiae quae tunc apparuit. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timorem tibus nomen meum Sol justitiae, et sumtas in penis ejus. I ad Corinth. iv, 3 Illuminabit abscondita tenebrarum, manifestabit consilia cordium. Et hoc est quod sequitur : « Ut lux erit, » quasi lux. Et quamvis hoc de Cyro pot sit intelligi, tamen verius intelligitur Christo : uterque tamen fuit lux, hoc consolatio multorum. Isa. xlix, 6 : Hoc te in lucem Gentium, ut sis salus nusque ad extremum terrae. Joan. i, 1 Erat lux vera, quae illuminat omnium hominem venientem in hunc mundum.
In qua autem gloria oriatur subdit : « Operuit cælos gloria ejus. » Septuaginta, « majestas. » Et per cælos intelligi cælestes Angelos qui mittuntur ad consolationem bonorum, et in destructionem malorum. Judic. v, 20 : De cælo dimicatum est contra eos : stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. Baruch, in, 34 et 35 : Stellæ autem dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt : vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Ad Hebr. i, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi
« Cornua in manibus ejus. » Cornuquia ventilant et corona capitis sunt in animali, regna significant, quae litteraliter Cyro subdenda esse dicuntur, et quiritualiter Christo. Psal. lxxiv, 6 : Noli, extollere in altum cornu vestrum. Ilsignificatur, II Paralip. xviii, 10, ubi dicitur, quod Sedecias fecit sibi cornuiet dixit : IIs ventilabis Syriam, dum conteras eam. Zachar. i, 18 et 19 : Luioculos meos, et vidi : et ecce qualucornua. Et dixi ad Angelum qui lupubatur in me : Quid sunt haec? et qui ad me : Haec sunt cornua quae venitiverunt Judam, et Israel, et Jerusalem Et intelligit de potestatibus regnorum
<--- Page Split --->
tute mea: etenim non potuerunt mihi, supple, praevalere. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam, supple, non meam.
Et subdit unde hoc judicium et haec misericordia oriatur :
« Deus ab austro veniet. » Per austrum intelligitur regio luminis et caloris. Job, xxxvii, 17 : Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? Et vult dicere quod pleno lumine veritatis et pleno calore charitatis orietur. Job, xxxviii, 24 : Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? « Et sanctus, » hoc est, fortis cui nihil resistere possit, « de monte Pharan. »
Pharan. Pharan os videntis interpretatur. Deuter. xxxiii, 2 : Apparuit de monte Pharan, et cum eos anctorum millia. Etenim Pharan proximus mons monti Sinai, in quo data est lex, sicut dicta Prophetarum proxima sunt legi. Eccli. xxxvi, 17 et 18 : Da testimonium his qui ab initio creaturae tua sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo Prophetæ priores. Da mercedem sustenitibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur. Septuaginta : « De monte um- « broso et condenso. » Et significatur obscuritas eloquii prophetalis et condensitas multiplicis intellectus.
In qua autem gloria oriatur subdit :
« Operuit cælos gloria ejus. » Septuaginta, « majestas. » Et per cælos intelligit cælestes Angelos qui mittuntur ad consolationem bonorum, et in destructionem malorum. Judic. v, 20 : De cælo dimicatum est contra eos : stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. Baruch, iii, 34 et 33 : Stellæ autem dederunt lumen in custodiiis suis, et lælatae sunt : vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Ad Hebr. i, 14 : Omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi
propter eos qui hæreditatem capiunt saluti s. « Et laudis ejus plena est terra. » Omnis enim terra laudat Deum de vindicta malorum. Unde, contrito rege Babyloniorum, Isa. xiv, 7, dicitur : Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit. Apocal. xviii, 20 : Exsulta super eam, cælum, et sancti Apostoli, et Prophetae : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.
« Splendor ejus. » Tangit gloriam exercitus venientis ad imperium Domini.
« Splendor ejus, » in gloria scilicet, et apparatu exercitus : in armis, scutis, et hujusmodi. Vel forte melius, splendor dicitur claritas justitiae quae tunc apparebit. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in penis ejus. I ad Corinth. iv, 5 : Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et hoc est quod sequitur : « Ut lux erit, » vel quasi lux. Et quamvis hoc de Cyro possit intelligi, tamen verius intelligitur de Christo : uterque tamen fuit lux, hoc est, consolatio multorum. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Joan. i, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
« Cornua in manibus ejus. » Cornua, quia ventilant et corona capitis sunt in animali, regna significant, quae litteraliter Cyro subdenda esse dicuntur, et spiritualiter Christo. Psal. lxxiv, 6 : Nolite extollere in altum cornu vestrum. Hoc significatur, II Paralip. xviii, 10, ubi dicitur, quod Sedecias fecit sibi cornua, et dixit : His ventilabis Syriam, donec conteras eam. Zachar. i, 18 et 19 : Levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor cornua. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec? et dixit ad me : Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israel, et Jerusalem. Et intelligit de potestatibus regnorum.
<--- Page Split --->
Pmal. lxxiv, 7 : Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi, Cyri scilicet et Christi. Glossa tamen allegorice exponit hoc de Christo, dicens quod cornua sunt trophaea crucis, et quod sit sensus : Cornua in manibus ejus, id est, manus ejus in cornibus, per figuram quae dicitur hypallage. Christi enim manus affixa fuerunt angulis crucis. Zacharie, xin, 6 : Quid sunt plagae iste in medio manuum tuarum? Isaie, xlix, 16 : Ecce in manibus meis descripsi te. Vocat enim descriptionem, vulnerum infixionem.
Quanta autem fortitudo sit, subjungit, et probat per effectum, dicens :
« Ibi abscondita est fortitudo ejus. » Sensus est : Abscondita fortitudo ejus est ibi, hoc est, latens fortitudo Dei est in Cyro, qui primo nihil reputabatur, vel in Christo, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens 1. Hic est enim fortis, de quo dicitur, Luce, xi, 22 : Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, et spolia ejus distribuet 2. Si autem de Cyro intelligitur, concordantia est, Jeremie, xlvi, 12 : Fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt, Nabuchodonosor scilicet primo, et Cyrus postea.
« Ante faciem ejus ibit mors. » Mortem vocat Nabuchodonosor vel diabolum, eo quod mortem induxit. Habacuc, ii, 5 : Ipse quasi mors, et non adimpletur. Osse, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne.
Qualiter autem hoc fiat, subdit, et suppletur, quia
« Egredeitur diabolus ante pedes ejus. » Pedes ponuntur pro conculcatio-
ne ; diabolus autem est deorsum fluens, et significat contrariam potestatem sive humanam sive daemonis ; egressus significat ejectionem. Et est sensus : Potestas contraria conculcata ejicietur praesentia Cyri, vel Christi. Deuteron. xxxii, 27 : Ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
Et ne credatur tantum facere insultum et recedere, subdit :
« Stetit, » ut victor scilicet perstitit. Sap. x, 3 : Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Psal. xcii, 16 : Quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? « Et mensus est terram, » regna scilicet quae prius subjecta fuerunt Nabuchodonosor vel diabolo, suis per mensuram distribuit. Isaie, ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. Proverb. xxxi, 15 : De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis.
Et ne aliquis credat quod resistentem habuerit de subjectis diabolo vel Nabuchodonosor, subdit :
« Adspecit, et dissolvit Gentes, » hoc est, terribili adspectu et irato vultu respexit in adjutores daemonis, vel Nabuchodonosor, quo convertit corda eorum in formidinem, ut statim se subjicerent. Exod. xiv, 24 et 25 : Respiciens Dominus super castra Ægyptiorum, per columnam ignis et nubis, interfeci exercitum eorum : et subvertit rotas curruum. Esther, xv, 10 : Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit. Si de Christo intelligitur, tunc est adspectus misericordiae, quo dissolvit gelata corda
1 Ad Philip. n, 7. 2 Cf. Matth. xii, 29 : Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diri-
pere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
<--- Page Split --->
Gentilium ut ad fidem converterentur. Luc. xxi, 61 et 62 : Conversus Dominus respexit Petrum... Et egressus foras Petrus flevit amare. Psal. lxxxv, 16 : Respice in me, et miserere mei. « Et contriti sunt montes sæculi, » hoc est, a sæculo fundati principes et reges mundi. Isaiæ, xlv, 2 : Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo. Isaiæ, xl, 4 : Omnis mons et collis humiliabitur.
« Incuvrati sunt colles mundi. » Colles dicuntur inferiores potestates quae incurvatae reverenter subjecerunt se et Cyro et Christo. Isaiæ, lx, 12 : Gens et regnum, quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. « Ab itineribus æternitatis ejus. » Itinera vocat profectus et Cyri et Christi. Michææ, v, 2 : Egressus ejus sicut ab initio, a diebus æternitatis : omnia enim hæc ab æterno præordinata sunt.
7
Hoc autem in quibusdam ostendit, et in omnibus intelligit, cum subdit :
« Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopia, » supple, turbata, quia resistere non valebant : qui quia nigri sunt et tenebrosi interpretantur, peccatores significant et obstinatos : qui tamen potentia Dei et Cyri subjicientur, turbati in pœnitentiam. Psal. lxxvi, 32 : Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Sophon. m, 10 : Ultra flumina Æthiopia, inde supplices mei : filii dispersorum meorum deferent munus mihi. Sophon. n, 12 : Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis. « Turbabuntur pelles terra Madian. » Pelles tentoria de pellibus significant, et tentoria exercitus. Et est sensus : Exercitus Madianitarum resistere volentes turbabuntur, vel ad fugam, vel ad subjectionem, sicut turbati sunt coram Gedeone 1. Madian autem interpretatur judicium hominis, et significat eos,
qui humano judicio et sapientia sæculi judicant de divinis, qui sapientia Dei turbabuntur. Isaiæ, ix, 4 : Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
« Numquid in fluminibus iratus es, Domine? » Tangit hic de destructione Babylonis dupliciter, in captura scilicet civitatis, et interfectione principis et militum ejus, ibi, « Dedit abyssus vocem suam. »
In primo duo sunt, scilicet argumentum de præterito, et conclusio similis de futuro, ibi, « Fluvios scindes terrae. »
In prima harum sunt tria: scilicet ablatio falsæ opinionis, constructio veritatis, et spes de futuris.
« Numquid in fluminibus? » Ista quastio supponit falsam quamdam opinionem. Posset enim aliquis dicere, quod quando divisit Dominus aquas maris 1, et quando divisit fluenta Jordanis 2, factum fuisset casu vel virtute stellarum, ut quando scilicet Dominus esset benevolus 3 inaquis, faceret eas fluere : et quando iratus, exsiccaret eas, et non fecisset ad peccatores perdendos et sanctos liberandos. Et hoc jam quidam dixerunt, sicut narrat Abraham Judæus in libro de Magnis conjunctionibus Jovis et Saturni. Quod elidens Propheta, dicit :
« Numquid in fluminibus? » hoc est, aquis fluentibus non habentibus in se virtutem standi, « iratus es, Domine, » ut stare faceres et dividi contra naturam fluxus, quam primo indidisti eis? Quasi dicat : Non. Visibile enim elementum est et indignationem tuam non meretur : sed hoc in aquis fecisti, ut tuis auferre 1 impedimenta transitus, et hostes involveres in mediis fluctibus, et deterreres visu tanto miraculo. « O Domine, numquid tu iratus es in fluminibus? » hoc est,
<--- Page Split --->
Jordanis fluentis, ut scilicet inferiorem partem in mare Mortuum faceres defluere, et superiorem ad instar montis stare, ex ira quam haberes ad aquas, quibus non cuperes tenere fluxum suum? Quasi dicat : Non, sed propter tuos hoc fecisti. Isaie, xlui, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Et quod subdit : « Aut in fluminibus furor tuus? » Notat flumina Ægypti. Nilum, et alia quae in sanguinem versa sunt, et ebullierunt ranas. Hoc enim non fecit ex ira quam haberet ad aquas, sed ex ira quam habuit ad eos qui aquis utebantur, et qui innocentem sanguinem in aquis suffocaverant. Sap. xvi, 16 : Negantes te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt : novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecuionem passi.
Et subdit :
« Vel in mari, » quod vento stante et urente abstulisti 1, « indignatio tua, » supple, est? Quasi dicat : Non. Isaie, LI, 10 : Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis : qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?
Hoc autem probat subdens :
« Qui ascendes super equos tuos, » 1° Angelos scilicet et homines, vectores 1° tuæ virtutis, talibus scilicet impedimentis ablatis. Hieronymus inducit illud quod habetur, IV Reg. vi, 17 : Ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei. Et non est dubium quin equi illi fuerint Angeli ad bella Domini præparati, vectores virtutis Dei, et ab ipso ad bella directi. Et hoc est quod sequitur : « Et quadrigæ tuæ salvatio. » Unde, II Machab. II, 25, cum Heliodorus vellet spoliare ærarium templi, apparuit quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis addrnatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces illisit : qui autem
ei sedebat, videbatur habere arma aurea. Et non est dubium quin equus fuerit Angelus, et sessor virtus divina. Similiter, II Machab. xi, 8, cum Judas et sui prompto animo a Jerusalem ad bellandum procederent, apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans: per quod idem significatur. Unde, postea sequitur, §. 10: Ibant igitur prompti, de cœlo habentes adjutorem. Dicuntur autem quadrigæ, quia quatuor virtutibus vecti, divina scilicet, angelica, cœlesti, et terena : quia, sicut dicitur, Sap. xvi, 17 : Vindex est orbis justorum, et ideo cum Deo consurgunt Angeli, cœlum, et terra, et hac quadriga impugnantur impios.
Et hoc ostendit, subdens : supple, sic de cœlo mittens auxilium, « Suscitans suscitabis arcum tuum. » Alia translatio : « Intendens intendes. » Intensus enim arcus fortissime ferit. Et per arcum intelliguntur omnia instrumenta bellica, quæ omnia intenduntur et acuuntur in hostes, quando de cœlo habetur auxilium. Isaie, v, 28 : Omnes arcus ejus extenii. Job, xxix, 20 : Arcus meus in manu mea instaurabitur. Et dicit, « suscitans suscitabit, » notans quod hæc adjutoria continuo Deus suis ministrat. Epist. Judæ, y§. 14 et 15 : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum. « Juramenta tribubus, » supple, sic suscitabis, « quæ locutus es, » patribus scilicet. Per alia enim adjutoria implevit quod juravit : ut scilicet destructis impiis, Sanctis terram eorum sorte distribueret. Exod. xxxii, 13 : Recordare Abraham, Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per semetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cœli, et universam terram hanc,
<--- Page Split --->
de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Hæc expositio litteralis est.
Mystice autem, flumina quibus irascitur Dominus, sunt flumina concupiscentiarum et vanitatum. Mare autem cui irascitur, insania mundi est. Nahum, 1, 4 : Increpans mare, et exsiceans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Flumina quibus non irascitur, flumina sunt gratiarum et doctrinarum. Joan. VII, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. De insania mundi, Isaïæ, LVII, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Mare cui non irascitur, amaritudo pœnitentiae est. Psal. LXXVI, 23 : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Arcus Scriptura est in manu Prædicatorum. Genes. IX, 13 : Arcum meum poman in nubibus, et erit signum fæderis inter me, et inter terram. Nubes enim, Prædicatores et Doctores sunt. Intenditur, arcus, quando auctoritates acutæ ad corda compungenda emittuntur. Psal. CXXVI, 4 : Sicut sagittæ in manu potentis. Isaïæ, XLIX, 2 : Posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me. Equi vero ministeria sunt Angelorum cum Prædicatoribus missa. Quadrigæ vero quatuor expositiones Scripturarum. Ezech. 1, 15 : Apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
Resumatur ergo littera. Quia post argumentum quod præmisit de præterito, similia fore arguit in futuro, dicens :
« Fluvios scindes terræ, » hoc est, ex quo hoc in aquis fecisti in præterito propter tuos, etiam in futuro fluvios terræ Babylonis, quibus munitur civitas, « scindes, » hoc est, divides, ne scilicet timore profunditatis viam impediant transeuntibus. Isaïæ, XI, 15 : Levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui : et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum
calceati. Et erit via residuo populo meo.
« Viderunt te, » suppie, o Deus, hoc est, potentiam tuam, « et doluerunt montes. » Vera littera est : « Et tremuerunt. » Et tangit hoc quod habctur, Numer. XXI, 14 et 15, quod scilicet scopuli et montes Arnon et Moabitarum motu tremoris exsultaverunt in occursum filiorum Israel, et inclinatione sua viam transeuntibus dederunt. Unde, ibidem dicitur, y y . 14 et 15 : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, supple, filii Israel, et recumberent in finibus Moabitarum. Et hoc est quod sequitur : « Gurges aquarum transiit, » hoc est, cessavit ante filios Israel. Psal. CXII, 5 : Quid est tibi mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? Isaïæ, LI, 10 : Tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis.
« Dedit abyssus vocem suam, » in præterito scilicet. Abyssus dicitur dar vocem per effectum, non ita ut loquatur. Et hoc, Numer. XVI, 32 et 33, innuitur, ubi terra se aperuit, et Dathan et Abiron vivos degluttivit, et in abyssum traxit. Iterum dedit vocem suam, Exod. XV, 5, ubi dicitur : Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis, quando scilicet Ægyptii in abysum descenderunt. « Altitundo manus suas levavit. » Altitudinem ponit pro montibus, qui tunc in hoc dicuntur manus levasse, quando trepidaverunt, sicut dicitur, Numer. XXI, 14 et 15. Psal. XXI, 4 et 5 : Mirabilis in altis Dominus. Testimonia tua crrdibilia facta sunt nimis. Utrumque horum dicitur, Isa. VII, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
<--- Page Split --->
Et ad hoc subjungit alia argumenta quae majora sunt :
« Sol et luna steterunt in habitaculo suo, » hoc est, in locis suis. Josue, x, 12 et 13 : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Ex omnibus illis argumentis preteritis infert, quod ita facient in futuro contra Babylonios. Et suppletur, ergo « In luce sagittarum tuarum, » hoc est, apertis sagittis tuis quibus excaecabis eos, « ibunt, » supple, Cyrus et Darius, hoc est, proficient « in splendore fulqurantis haste tue. » Hastam vocat fulgura percutientia et proforantia desuper. Psal. cxlii, 6 : Fulqura coruscationem, et dissipabis eos : emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Job, xxxvii, 29 et 30 : Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulqurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet, hoc est, totum mundum subjiciet. Sapient. v, 22 : Ibunt directe emissiones fulqurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Et est ac si dicat : Si volueris fulgurare contra Babylonios, sicut in praeterito fecisti cum Moyse et Josue, tunc proficientes ibunt Cyrus et Darius, et sic, supple
« In fremitu conculcabis terram, » hoc est, regnum Babyloniorum, et ipsos Babylonios conteres. Proverb. xx, 2 : Sicut rugitus leonis, ita et terror regis, hoc est, Dei, qui rex summus est. Jerem. viii, 16 : A Dan auditus est fremitus equorum ejus : a voce hinnitum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Sic ergo arguit ex praeterito quid faciet de futuro : « In furore obstupefacies Gentes. »
Iterum revertitur ad praeterita, ut similia concludat in futuro facienda.
« Egressus es in salutem populi tui. » Deus dicitur egredi, quando virtutem suam manifestat : tunc enim in exterioribus apparet. Zachar. xiv, 3 : Egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis. Et vocat egressum plagas et virtutes quas ostendit in Ægypto propter populi salutem : « In salutem cum Christo tuo. » Christum vocat sive Christos, Moysen et Aaron, quos ad hoc unxit ut duces essent populi. Psal. cav, 13 : Nolite tangere christos meos : et in Prophetis meis nolite molignari. Item, Psal. lix, 12 : Non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, hoc est, nonne? In salutem autem dicit, quia per hos suos salvavit.
Egre diens autem quid fecerit, subdit :
« Percussisti caput de domo impii. » Caput vocat primogenita Ægypti : domum impii, domos Ægypti Pharaoni impio subjectas. Exod. xii, 30 : Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Et ab hac plaga populus Dei liberatus est. Et subdit adhuc quid egrediens fecit : « Denudasti fundamentum ejus usque ad collum. » Fundamentum vocat totum exercitum Pharaonis in mari Rubro deletum. In illo enim fundavit totam spem suam Pharao. Usque ad collum autem dicit, quia a minore usque ad maximum omnes deleti sunt, et terra denudata est ab eis, sicut dicitur, Exod. xiv, 28.
Quod autem totum a Domino factum sit, subdit. Et suppletur, quia
« Maledixisti sceptris ejus. » Sceptra vocat cohortes principum qui cum Pharaone egrediebantur : quia omnes deleti sunt. Isaie, xxvi, 21 : Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habìtatoris terræ contra eum.
<--- Page Split --->
« Capitii bellatorum ejus, » supple, maledixisti, hoc est, Pharaoni. Exod. xv, 19 : Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris. « Venientibus, » scilicet, sceptris et capite, « ut turbo, » hoc est, in impetu irre et furoris. Isaiae, xxv, 4 : Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. « Ad dispergendum me, » hoc est, ad interficiendum. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Quid autem eos ad hoc incitaverit subdit : et suppletur, quia « Exsultatio eorum, » Ægyptiorum scilicet fuit. Proverb. II, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. « Sicut ejus, qui devorat pauperem, » hoc est, devorare intendit, « in abscondito, » hoc est, in dolo. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum.
15
Sic autem, supple, destruens impios, liberasti tuos.
« Viam fecisti in mari, » divisiones scilicet maris. Psal. cxxxv, 13 : Qui divisit mare Rubrum in divisiones. « Equis tuis, » vectoribus scilicet tuis, hominibus et angelis qui te vehunt. Isaiae, lxiii, 12 et 13 : Qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum : qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem. « In luto aquarum multarum, » quod scilicet in fundo maris fuit, ita scilicet quod nec profunditate abyssi, nec tenacitate luti teneri poterant virtute Domini pro eis faciente. Psal. cxvii, 16 et 17 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem. Non moriar, sed vivam. Item, Psal. lxviii, 16 : Non me
demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Hæc omnia narrat de præterito, ut similia arguit facienda in futuro. Et hæc omnia sub eisdem auctoritatibus non est difficili exponere de Christo, vel adaptare deChristo per Apostolos procedente ad damonum subversionem, et mundi liberationem. Et hæc expositio est in Glossis.
« Audivi » supple, hæc quæ dicta sunt a Patribus. Psal. lxxvn, 3 : Quanta audivimus et cognovimus ea : et patres nostri narraverunt nobis. « Et conturbatus est venter meus, » hoc est, omnia interiora mea in tot scilicet passionibus Sanctorum. II ad Thimoth. III, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Isa. xxi, 3 : Corruì cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Ventrem autem dicit, quia in ipso omnia interiora continentur : totum enim concavum corporis dicitur hic venter. Et vult dicere, quod interiora vitalia consonanter in hoc conturbata sunt. Isaiae, xvi, 11 : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Jeremiæ, xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus. « A voce, » supple, auditus talis, « contremuerunt labin mea. » Quasi dicat : Quia scio quod filii similia sustinebunt. Eccli. II, 1 et 2 : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tnam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine. Quod autem dicit : « Contrmuerunt labia, » naturale est, ut dicit Galenus. Turbatis enim visceribus, tremit inferius labium propter collimitationem ad viscera. Et innuit, quod tremula voce pronuntiet quæ scit futura, propter populi compassionem.
Ex his tamen quia consolatio sequitur, cum Sanctis eligit affligi, ut cum
<--- Page Split --->
Sanctis consoletur. Et ideo tria dicit : electionem scilicet tribulationis, descriptionem ejusdem, et consolatoriam liberationem.
« In gred iaturputredoinossibusmeis. » Glossa , LibenterpatiarquodpassusestJob , quidicit , x x x , 1 7 e t 1 8 : Nocteosmeumperforaturdolori - b u s : etquimecomedunt , nondor - miunt . Inmultitudineeorumconsu - miturvestimentummeum . Ethocestquodsequitur : « Etsubtermescateat . » Hieronymus : « Nonsolumincarne , « sedinmedullisossiumetstratus , « putredinecorporisetvermibussca - « t e a t : utcumpropeccatissustinuero « angustiasomnescaptivitatis , requic - « scamcumAbraham , Isaac , etJacob . » J o b , x , 1 4 : Putredinidixi : Patermeuses , matermea , etsorormea , vermibus . Intenditautem , quodsqualorecarcerisossacatenisetmedullælæduntur , etstratusetvestesvermibusscatentetpu - tredine .
Sed quia nullus eligit pœnam propter pœnam, sed pœnam propter consolationem, ideo sequitur :
turamgloriam , quærevelabiturinno - b i s . AdHebr . x , 3 3 : Inalteroquidem , opprobriisettribulationibusspectacu - lumfacti , inalteroautem , sociitaliterconversantiumeffecti . AdHebr . x i i , 2 3 : AccessistisadEcclesiamprimitivorum , quiconscriptisuntincælis .
Etsubditdetribulationisdescriptione : « Ficusenimnonflorebit . » Perficumomnisdulcedoquæinpopulofuitintelligitur , quæpertortoresettyrannosablataest . J o e l , 1 , 7 : Ficummeamde - corticavit : nudansspoliaviteam , etpro - jecit . Apocal . v i , 1 3 : Stellædecælocecideruntsuperterram , sicutficusemit - titgrossossuoscumaventomagnomo - vetur . « Etnoneritgermeninvineis . » Pergermenvinearumsignificaturom - nismateriagaudii , quæuniversaliterablataestpertyrannos . Vinumenim ( utdicitPsal . c u i , 1 3 ) lætificatcorhominis . Judicum , i x , 1 3 : Numquidpossumde - sererevinummeumquodlætificatDeumethomines ? J o e l , 1 , 1 2 : Confusumestgaudiumafiliishominum .
« Mentieturopusolivæ . » Peroli - vamsignificaturomnequodungit , l u - c e t , etpascit , cibumcondiendo : quodtuncmentitur , quandolaboribusetex - pensisusqueadfructuscollectionemde - ducitur , etfructusauferturquempromi - serat . Deuter . xxvni , 4 0 : Olivashabebisinomnibusterministuis , etnonungerisoleo : quiadefluent , etperibunt . PropterhocpaucosinEcclesiavidemusunctosoleocompunctionisadsanitatem . M a r c . v i , 1 3 : Ungebantoleomultosægros , etsanabant . Paucioresunctosoleoexsul - tationisadcontemplationem . AdHebr . 1 , 9 : UnxitteDeus , Deustuus , oleoex - sultationispræparticipibustuis 1 . P a u - cissimosunctoscharismatesanctitatisadvitæperfectionem . P s a l . lxxxviu , 2 1 , 2 3 : Oleosanctomeounxieum . . . Nihil
<--- Page Split --->
proficit inimicus in eo. « Et arva non afferent cibum. » Ac si dicat : Non tantum quæ dulcedinis et gaudii et exsultationis sunt, ablata sunt : sod etiam quæ necessitatis. Arva vero significant cultum humani cordis ad fruges justitiae proferendas. Joel, 1, 11 : Periit messis agri. Deuteron. xxvii, 38 : Sementem multam jacies in terram, et nodicum congregabis : quia locustæ devorabunt omnia. Isaie, xvii, 11 : Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
« Abscindetur de ovili pecus, » hoc est, oves, quod pecus lanam in vestem, lac in cibum, carnem in delicias, corium in calceamentum consuevit ministrare : et significat congregationes mansuetorum et virtuosorum, quæ ab Ecclesia pericrunt. Job, 1, 16 : Ignis Dei cecidit de cælo, et lactas oves puerosque consumpsit. Ignis Dei, ignis deorum nostrorum est, hoc est, concupiscentia Prælatorum, de sublimi dignitatis eorum descendens per exemplum, et quidquid religionis est in Ecclesia, totum consumens. « Et non erit armentum in præsepibus. » Armentum majus animal est, ut vaccæ et boves et asini et hujusmodi, quæ significant Prædicatores et Prælatos : quorum officium est terram Ecclesiæ colere, et vomere prædicationis exarare. Proverb. xiv, 4 : Ubi plurimæ segetes, supple, apparent, ibi manifesta est fortitudo bovis. Hæc ab Ecclesia ablata sunt. Job, 1, 14 et 15 : Boves arabant, et asinæ paseebantur juxta eos : et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia. Sabæi interpretantur convertentes seu clamantes et eloquentes, et significant advocatos et judices Ecclesiæ, qui boum labores in Ecclesia penitus abstulerunt. Et nota quod dicit, « in præsepibus. » Præsepibus enim, hoc est, stipendiis Ecclesiæ manentibus, nullum bovis opus vel utilitas apparet.
Et subdit de consolatione :
« Ego autem. » Ac si dicat : Omnia quæ descripta sunt, libenter sustineo ; quia per hoc scio, quod « in Domino gaudeo, » hoc est, in Dei consolatione. Michææ, vii, 9 : Iram Domini portabo : quoniam peccavi ei, donec judicet cansum meam. Isa. xxxvii, 16 et 17 : Domine, si sic vivitur, et in talibus vim spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amurissima. « Et ersultabo in Deo Jesu meo, » hoc est, Salvatore meo. Tobiæ, in, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum exsultationem infundis. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et gaudium est cordis, exsultatio vero corporis : quia, sicut dicit Augustinus, « gaudium « est diffusio animi in conceptu boni, » et ideo refertur ad dotes animæ. Exsultatio autem componitur ab ex, et ultra : quia id quod est in corde, in signo corporeo manifestatur : et ideo ad dotes corporis refertur. Luc. ii, 47 : Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.
Causam autem gaudii subdit : et suppletur, quia
« Deus Dominus fortitudo mea, » supple, est Deus providentia : providet enim mihi bona. 1 Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. liv, 23 : Jacla super Dominum curam tuam. Dominus potestate superpositionis dicitur, propter hoc quod suos eligit et exaltat. Psal. xxix, 2 : Exaltabo tr, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me. Item, Psal. ix, 13 : Qui exaltas me de portis mortis. « Fortitudo mea, » hoc est, causa fortitudinis meæ, qua scilicet vincere possum tribulationes et tortores. Psal. xvii, 2 : Diligam te, Domine, fortitudo
<--- Page Split --->
mea. II Reg. xxi, 2 et 3 : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. Deus fortis meus, sperabo in eum. Isa. xi, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. « Et ponet, » hoc est, disponet confortando « pedes meos, » quibus ad patriam redire debeo, « quasi cervorum, » hoc est, faciet veloces, ut cervorum pedes. Psal. xvii, 34 : Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me. Dicitur natura esse cervi, quod semper recurrit ad locum generationis. Et petit Propheta ut veloces pedes habeat ad recurrendum ad originem. Cantic. viii, 14 : Fuge, dilecte mi, et assimilare caprex hinnulogue cervorum super montes aromatum. Caprea longe videt, et est sensus : Longe contemplare patriam, et pedes tui veloces sint ad redeundum super montes virtutum et æternorum gaudiorum, qui montes sunt aromatum. Psal. xii, 2 : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
« Et super excelsa mea. » Ad litteram, terra promissionis montuosa et excelsa est, et significat vertices angelicos super quos deducuntur beati. Isaie, xxxm, 16 et 17 : Iste in excelsis habita-
bit, munimenta sazorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus. « Deducet me victor : » victor scilicet hostium, et meus ductor. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Deuter. xxxi, 8 : Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum, etc. Isaie, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen glorie. Isaie, lviii, 14 : Sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui. « In Psalmis canentem. » Psalmus hymnus est. Hymnus autem laus Dei cum cantico. Et quia hymnus ille in decachordo psalterio decantabatur, perfectionem operis significat. Et est sensus : In jubilo cordis, et laude oris pro perfectione virtutis et operis, de exsilio me reducit ad patriam. Ad Ephes. v, 19 : Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Hoc canticum proprie Celeuma vocatur, ut dicit Glossa super epistolam ad Hebræos, super illud Apostoli, ad Hebr. xi, 13 et 14 : A longe eas adspicientes, et salutantes, et confitentes quoniam peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
<--- Page Split --->